NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).
ANNO 1586. intentus Claudius conseruandae, perficiendaeque Societati, quod tertio ante anno peropportunum expertus erat, rursus praesidium adhibuit communis per Epistolam pastoralem cohortationis, et Iobelaei. Adijt primo vere Pontificem, postque alia, ac praecipue, quae nunciata erant de patefacto tandem [Note: 1 Iobelaeum pro Socictate concessu- a Sixto Potifice per diploma.] in Sinas ingressu, narrata, Iobelaeum per Societatem omnem transmittendum postulauit. Sixtus non id libenter modo, benigneque dedit, sed vltro addidit ex vsu fore, si ea de re Apostolicum diploma conficeretur, quo clarius constaret vanos rumores fuisse initio sui Pontificatus per Hispaniam, ac Germaniam diditos: se mutare Societatis instituta voluisse, quod nunquam sibi in mentem venisset. Intelligens autem, Claudius quanti in Societate, et ornamenti et momenti ad omnia sit Fraterna [Note: 2 Claudij Generalis Epistola de fraterna carita te.] coniuncio, post Generalem ad studium perfectionis exhortationem, ad eam praecipue cohortatus est. Quippe vti per eximiam, et cunctis gentibus miram conspirationem animorum hic genitus Ordo, et propagatus longissime est, maximo cum boni publici fructu, ita necesse est eadem coniunctione se se tueatur inposterum: eadem priuatim, publiceque proficiat. Omnium coetuum vinculum, ac nexus beneuolentia est, et coetuum sacrorum caelestis caritas vita et anima est, qua cum nihil in terra sit Coelo similius, tum vero nihil siue iucundius siue admirabilius fingi potest: ea, cum longe, lateque spargitur, et nationes, quamuis terrarum interuallis disiunctas, corporum habitudine, et affectionibus animorum dissimiles, populari institutione discordes in vnum cogit, ac format. Talis Deo conciliante, ad id loci viguit, et omnibus licet machinis contra incubuerit Satanas, viget in hoc coetu germanitas, cuius fusa per Europam, Asiam, Africam, terrasque, et Insulas recens, siue ad Orientem, siue ad Occidentem inuentas, tanquam maximi cuiusdam Corporis membra ita vnus spiritus animat, vt vni pareant capiti, secundis inuicem, et aduersis rebus laetentur, et doleant, ad mutuam opem accurrant, eoque fortius, ac fructuosius, siue ad sui defensionem, siue ad rem bene gerendam publicam connitantur. Rapit stylum materiae pulchritudo, gestitque animus acclamare Socijs, et adeo praeclarum cursum currentibus addere vsque calcaria. Euge, praeclare, diuine; sinum magis, ac magis expandite. Quid enim tam decet, omnium salutem gentium professione curaque complexos, quam nullum habere locorum, gentium nullum discrimen? O magnos, quibus Mundus pro domo est, genus humanum pro gente, idque non e philosophico fastu sed e
spiritu Christiano. Sic plane, sic aequum est Christo renatos, nullos praeterea recordari natales. Quorsum nationum vocabula, ac patriarum Christianis vno editis partu Crucis? vno satis Christi sanguine? Non iam Scytha, non barbarus est, sed Dei filius, et heres, sed frater, et coheres Christi, sed omnia, et in omnibus Christus. Hinc cense, hinc aestima patriam, cognationem, genus. Hinc temet proba germanam huius stirpem originis. Ex hoc, inquit caelestis Magister, cognoscent omnes, quia discipuli [Note: 3 Claudius Generalis hortatur So cios ad cultum B. Virgi nis Deiparae] mei estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. Praeter adhortationem ad pulcherrimum hoc decus Claudius ad praecipuum erga Sanctissimam Dei parentem studium incitauit, vt caelestium omnium donorum benignissimam conciliatricem. Et sane par est, qui singulari titulo profitentur in militiâ se Filij esse, eos pariter peculiari obseruantia in parentis viuere clientela. Caeterum pro eo, [Note: 4 Idem biennium solidum addici institutioni Nouitiorum in spiritu iubet.] quanti interest a teneris consuescere, et quaque in re fundamenta cum cura ponere, ad nouitios formandos intentus, iussit biennium totum in vnicam virtutis disciplinam (intermissisinterea omnino literarum studijs) impendi.
Duos probationi annos in suis institutis Ignatius definiuit: idque spatium inde vsque ab initio obseruatum erat ad vota emittenda, perquae quis Religiosus e Societatis corpore censeretur. Ab studijs autem literarum nulla fere principio dabatur vacatio, cum occupationes publicae, et incrementa familiae, succrescentis prolis properata postularent subsidia. Deinceps, quo magis ordo adoleuit, hoc tyrocinij rudimentis spatia fuere ampliora. [Note: 5 Quid obseruatum eirca hoc antea fuisset in So cietate.] Iamque post Ignatium statim dubitari coeptum est, num id Pater decresset, cum biennium tyrocinio praescripserat, vt id omne a literis vacaretur; et Iacobus Miro ita plane persuasum habens Ignatium sensisse, coepit Rector Conimbricae, vbi plus abundabat iuuentus, anno 1559. in morem deducere: tametsi quod ocio nondum matura tam longo Societas erat, prosequi coeptum non licuit. Ita sentiebat Natalis quoque, qui vnus mentem Ignatij optime norat; ita alij praecipui Patrum, ac Tyronum praesertim Magistri, qui rem saluberrimam iudicabant. Quamobrem in secundo Generali Conuentu declaratum, decretumque est, biennium quidem totum vni tradendum studio, exercitationique virtutis, licere tamen de Praepositi Generalis sententia, Prouincialibus, quos videretur ex ijs, qui priorem probationis annum confecissent, ad literarum studia euocare: isque mos tota in Societate ad id locorum tenuit, nonnullo cum temporis compendio, [Note: 6 Rationes ob quas integrum biennium sine in terpellationt studij lite rarum Noui tijs detur.] sed multiplici cum rerum magnarum dispendio. Quippe patet latissime disciplina virtutis: pec solum auditione, ac mente comprehendenda, sed exercenda actione, confirmanda vsu est. Quod si totum (vt aiunt) hominem caeterae. postulant artes, quanto magis haec siue institutione, siue difficultate, siue pondere, ac momento, omnium maxima? Ea quidem totâ discitur vitâ, nec satis perdiscitur. Atqui qualia debebunt exordia esse eius disciplinae, cui ne tota quidem vita sufficit: cum perinde vti posita fuerint fundamenta, vsque ad extremum futurus profectus sit? Super alia id quoque habebat incommodi ea literarij studij spiritualisque coniunctio, quod sibi dum vicissim obturbant, non solum in neutro respondebat successus conatui, sed multi inter angustias deprehensi alieno tempore pertinaciter occursantium cogitationum, permolestaque colluctatione defatigati valetudinem pessundabant, quod longiore cura studijs pietatis assuetis nequaquam euenit. Igitur cum magnam, altissimeque fundatam requirant virtutem munia Societatis; vt cui non solum contra vitia standum sit, sed bellum cum Satana gerendum, et sanctitatis tuendum, propagandumque imperium: reique publicae multum intersit paulo ad res gerendas serius, [Note: 7 Eius institutionis salubritas euentu comprobata.] sed multo instructiores viros produci: iussit Claudius seuere vbique obseruari, vt in rudimentis Tyrocinij totum biennium, vacuis ab alia omni cura mentibus, poneretur. Summam consilij opportunitatem egregie probauit euentus. Ex eo tempore non solum prosperiore iuuenes nostri valetudine
vsi, sed etiam constitit posteriore rudimentorum anno plurimum in virtutis disciplina profecisse. Quod enim vulgare verbum est, procliuius ex diuite ditissimum fieri, quam ex inope diuitem, quodque cunctis in negotijs, atque doctrinis videre est, lenta ferme initia sint, et accessiones nascentibus rebus non nisi minutae fiant, vbi vero ad certum processum est modum, minore interuallo, et opere, maiora incrementa proueniunt, id ipsum in hac Sanctitatis palaestra vsuuenit. Erratur diu circa vestibulum, sero ad virtutem intratur. In expurganda conscientia multum absumitur temporis, multum rapiunt scrupuli. Ingens illa totius vitae commutatio, noua rerum facies, et obscuritas, et insolentia stuporem quemdam hospitibus, et hebetudinem solet obducere: denique non neminis tenerior aetas lenius, ac lentius postulat magisterium. Eo fit, prior vt annus Tyronum perturbationes eatenus mitiget, eatenus [Note: 8 Priori anno vix bene purgantur Nouitij, secundo proficiunt.] deportatas ab saeculo formas, et consuetudines prauas obliteret, ita Euangelicae eos philosophiae decretis informet, denique in eum promoueat locum, vt praeparati magis ad profectum, quam ad solidum profecisse dicendi sint. Quod si alter culturae annus accedat, tum vero per illud quaesitum iam lumen, eamque partam quasi agilitatem, et aliquam assuetudinem religiosam celerrime prouehuntur, quemadmodum, vbi remis expulsa nauis in altum est, velis citatissima labitur. At si literarij labores festinantius adijciantur, illas necdum adultas, et corroboratas melioris sapientiae fruges, vel obrui necesse est, vel ita macrescere, vt vix vel sero vnquam ad maturitatem, multo aegrius ad eam, quam sperare alioqui licuisset, vbertatem euadant. Nihil est hoc felicius biennio nostris Hominibus. Hoc tempore in exercitijs spiritualibus, in obeundis vilibus ministerijs, in peregrinationibus, in Nosocomijs, statis meditationibus, librorum lectione, frequentissima auditione Magistri, priuatim, ac publice, in frangendis cupiditatibus, subigenda carne, cognoscendis motibus suis, ac temperandis, in omni virtutum genere adeo exercentur impense, adeo alacriter, vt hic vel maxime cernere liceat, quam sit laeta, et amabilis virtus, quanta sit gratiae Christi vis, et suauitas. Hic certamen in humilitate est, in despicientiâ sui ambitio, in corporis vexatione deliciae, in labore quies, in persecta obedientia, suaeque voluntatis abdicatione, imperium. Et quoniam non ad secessum, sed ad praeclaras Christo parandas praedas educantur, magnos interim induunt animos: martyrijs se se deuouent: hi Sinas illi Iapones, hi Turcas, Scythasque sibi deposcunt; vltimis, et incognitis terris signa Crucis inferre meditantur. Nec satis amplitudini caritatis mundi vnius est amplitudo. Quae dum coquunt magna incepta, subinde in compita, et fora, vel agrestium pagos dimittuntur, et gustu etiam ipso, vti fit in venaticis catulis, imbuuntur fame animarum. Romanam probationis domum ad Sancti Andreae hoc anno accepit regendam Bartholomaeus Riccius ex Nolano accitus Tyrocinio, in locum Ioannis Baptistae Piscatoris, qui multo eiecto sanguine curandi gratia missus Neapolim est. Accessere domui horti ad Sancti Vitalis, Cardinalis Marci Antonij Columnae parati gratiâ, et benignitate. Ille enim egit, vt nobis venderentur, et contulit in eam rem nummos circiter quadringentos.
[Note: 9 Ratio studiorum reco gnoscenda mittitur in Prouincias.] Hoc eodem anno liber, quo studiorum rationem aduocati ex varijs Prouincijs Patres communicato consilio explicarant, cum iam absolutus esset, in Prouincias Europae omnes recognoscendus a destinatis in eam rem Patribus missus est. Nam vt res erat grauissima, et in omnem parabatur aeternitatem, et omnium Prouinciarum vsum, plurima et diuersa prudentium suffragia requirebat. Decessit apud Professos Laurentius Tristanus Ferrariensis, [Note: Hic obijt Romae 1575.] quem Societatem anno 1552. ingressum, biennio post Ioannes Frater (ambo erant Murarij Fabri, et insignes) sequutus est. Is autem fuit Laurentius, cuius statim Romam missi virtutem ita probauit B. Ignatius,
[Note: 10 Iudicium S. Ignatij de Laurentio Tristano.] vt si nullum praeterea Ferrariense Collegium peperisset fructum, haud poenitendam tamen eius operam esse diceret, quod vnicum Societati Laurentium peperisset, cum recte labore, ac manu aedificia terrena Dei seruis extrueret, sed multo praeclarius virtutis exemplo caelestia aedificaret. Nec ab horruere a primordijs progressiones, et exitus. Tota vita fuit exemplum modestiae, pietatis, coniunctionis cum Deo, precationis, obedientiae, tolerantiae laborum, et industriae. Itaque praeter morem in libello vbi Sociorum demortuorum notata sunt nomina, adscriptum illi elogium est Iacobi Ximenij Secretarij manu, Faber mutarius infatigabilis, sanctus. Obijt Perusiae [Note: 11 Io: Baptistae Pilasirelii ca stimonia.] rerum item domesticarum adiutor Ioannes Baptista Pilastrellus, qui cum eo Româ pergeret, nobile opus virtutis edidit. In hospitio publico noctu cubantem procax femina aggressa omnibus modis conata est ad flagitium pellicere, quam ille suis raptim sublatis sarcinulis, ita quasi flammam fugit, repertoque exitu maluit sub dio pernoctare omnibus Coeli expositus iniurijs, quam sub tecto, vbi salus animae tuta non esset. Quamrem ad caeterorum fratrum incitamentum, vbi Ioannes Baptista mortuus est, eius Confessarius Saluator Mariottus, vir notissimae bonitatis, voce, ac literis [Note: 12 Io: Nicolai de Notarijs pia mors.] publice enarrauit. In eodem Collegio Ioannes Nicolaus de Notarijs Rector decessit, anima candidissima, cui prudentia non deesset: quibus dotibus egregie, siue Rector, siue Prouincialis domi, forisque in munere publico satisfecit. Perusini ei aegrotanti curam, et solicitudinem, demortuo dolorem, ac lacrymas non secus, ac parenti praebuere. Rogatus a Socijs sub extremum spiritum, monitum vt aliquod tanquam sui monumentum relinqueret, ninil nisi obedientiam commendauit. Quippe quam ex sententia Patrum Sanctorum, caeterarum virtutum, et parentem norat, et custodem. In Societatem Neapoli anno 1553. adscitus, Romamque continuo missus, in hac deinceps Prouincia ad extremum vsque, stadium Euangelicae Philosophiae celeri, et inoffenso pede cucurrit.
Hoc anno Constantinopolitana statio intermissa. Nam furens pestilentia [Note: 13 Statio Constantinopolitana dissolui tur.] cum Ludouicum Chizzolam praesidem, dein Fratres duos Iacobum Casamartinum, et Alfaeum Fotium paucis diebus extinxisset, vnusque superesset Petrus Casatus, nec tanta appareret vtilitas ex ea statione, quantam Gregorius. Pontifex, qui decreuerat, spe, et cogitatione conceperat, ipse quoque Casatus, Sixto veniam dante, quamuis Gallicanus, ac Venetus Consules admodum aegre ferrent; reuocatus in Italiam est.
[Note: 14 Ludouieus Massellus Prouincialis Siciliae. Benedicti Sardij Prouincialis Neapolit. mors.] Ludouico Massellio a Prouincia Neapolitana ad regendam Siculam translato, cum iamdiu quietem Carminata flagitaret, administrationem Neapolitanae Benedictus Sardius accepit. Sed vt incertissimae sunt res humanae, vix praeclari regiminis gustum praebuerat, cum magno omnium dolore, reiecto sanguine ad aeternos honores migrauit. Vir erat virtute insignis, exemplique rectissimi. Successit tantisper in Prouincialis vicem Praepositus Neapolitanae domus Antonius Lisius. Pertinet ad hoc tempus memoria Hieronymi Mastrillij e Nolana Nobilitate, viri inter rara felicitatis exempla [Note: 15 Hieronvmi Mastrilli obi tus insigniter felix.] connumerandi. Is cum primum Nolam Societas adijt, domum suam Patribus cessit, familia interim sua ob eam maxime rem traducta Neapolim. Ex eo tempore quidam dicebant, cum ampla benedictione, vt olim domum Zacchaei, et Lazari, visum intrasse Christum. Sed supremus vitae actus, qui recte dicitur totam consignare vitam, notabilis fuit. Habebat mares liberos septem, ex quibus duos in Societate praeclaros Diuini Verbi praeeones Gregorium, et Carolum, reliquos quinque varijs omnes laudibus, publicisque muneribus honoratos. Qui cum essent longe, lateque per Italiam ad suorum proeurationem munerum sparsi, factum est nullo humano consilio, sed diuino haud dubie ductu, forte in praesentis partem mercedis ob curam in ijs recte educandis adhibitam, vt omnes ad supremum eius piritum interessent. Cum sex iam conuenissent, et Carolus Generalem
confessionem Patris excepisset, et caetera eidem Sacramenta vltima Gregorius adhibuisset, et instare iam Senis optimi finis videretur, admonet eum Carolus, vt totum animum ad migrandum colligat, cui ille respondit, nondum esse tempus, quod Vincentium expectabat, vt quod caeteris fecerat, ei quoque praesenti benediceret. Is erat natu maximus, meritoque Patri carissimus, Consiliarius Regni Neapolitani reipublicae causa in Apulia agens. Paucis post diebus cum vehementer processisset malum, et plane adesse suprema hora videretur, instare iterum Carolus, vt animam iam tandem ad migrandum componat, absentique Vincentio bene precetur: neque aliter, ac primo Senex respondit, se Vincentium praestolari. Denique eo progreditur vis morbi, vt prorsus vsu sensuum destitutus quatriduum ipsum iaceret animam agens, eum ecce tertio Nonas Iulij ad se se redit, oculosque totum circumagens per cubiculum, de plurimis in se collatis beneficijs Deo grates agere incipit, temporeque eodem nuntius accurrit, Vincentium prope ab Nola abesse ex Apulia redeuntem, prorsus depositi iam parentis ignarum. Hoc nuncio alij stupefacti, Senex exhilaratus. Adest subinde Vincentius, flexoque ad lectulum Patris genu benedictionem orat. Et ille qui tandiu iacuerat mortuo similis, sublata dextera magna omnium voluptate, et admiratione voce satis clara bene precatur. Quaerentique mox Gregorio, nunquid esset praeterea, quod in hac vita a Deo cuperet, Nihil est, inquit, Benedictus Deus. Et continuo sopore, vti prius correptus verbum aliud fari non potuit: postque duas horas in corona non tam lacrymantium, quam pro eo precantium filiorum octogenarius expirauit. Corpus etiam Carolus, et Gregorius curarunt, et extulerunt.
Valde contendêre in Sicilia hoc anno Praefecti Diplomatum Cruciatae, vt ea diplomata in Collegijs Societatis imprimerent: sed multas, et graues ob causas id onus discussum est, cum et ipsi Praefecti, et praecipue Comes Oliuarius Romae causas probassent. Collegij Panormitani noua aedificatio coepta magna Caeremonia, populique frequentia. Sacro fundamentorum lapidi titulus hic insculptus: Collegium Societatis IESV cum priorem [Note: 16 Primus lapis in Fundamento Colle gij Panormitani.] habitationem, Domui Professae eiusdem Societatis concessisset, nouo domicilio, Gymnasioque extruendo primum in fundamenta lapidem rite posuit quinto Kalendas Decembris, vt quo mense olim ab hinc annos septem, et triginta veteris Collegij iacta sunt fundamenta, eodem noui initia felici omine repeterentur, deijcientibus lapidem Illustrissimo atque Excellentissimo D. Didaco Henriquez Siciliae Prorege, felicissimoque Senatu Panormitano, et Domino Aloysio Amato Vicario Generali Panormitano sacris [Note: 17 Pauli Achillis vitae summa, et piamors.] operante. Dedit Coelo Panormitana Domus plenum annis, ac recte factis Paulum Achillem, optime de Panormitana Ciuitate meritum. De quo sic scripsit olim Ribadeneira, Dum Siciliam administraret vir sanctus, forma, et exemplum virtutis, perfugium, et solatium moestis, et quacumque tentatione vexatis: cuius maxime opera quicquid inde vsque ab initio profectum Panormi est, quod sane plurimum est, Deus peregit. In omnium corona virtutum eius emicuit praecipue mansuetudo, et clementia aduersus omnes paterna, caritasque blandissima, sed strenua simul, et efficax. Parmae sub annum 1540. iam Sacerdos annum aetatis agens 25. Societati antequam autoritas eam Apostolica confirmaret adiunctus. Parisios, dein in Siciliam missus, inde vsque ab initio Panormitani Collegij, ibidem singulari cum domesticorum, et externorum approbatione prope vsque ad vltimos annos praesuit. Mortuus Genuae Franciscus Adornus post rem [Note: 18 Elogium Fraucisci Adorni.] Christianam tum Diuini Verbi praedicatione, caeterisque muneribus, tum administranda Societate, et diu, et optime gestam. Ortus Genuae e Nobilitate patricia. Nomen Societati in Lusitania, quo adolescentulus Patrem sequutus erat, dedit anno seculi huius nono, et quadragesimo. Decimo post
anno confectis raro cum exemplo virtutum omnium, magnaque ingenij felicitate literarum studijs, edito etiam egregio documento euangelicae facundiae Lusitana lingua, et alibi, et in Monte Maiore per Quadragenarium ieiunium concionatus, in Italiam Lainio accersente, redijt. Excellebat in eo donum familiariter hominum animos pertractandi: et instar omnium commendationum potest valere Beato Carolo Borromaeo vsque adeo placuisse, vt Sanctus Antistes opera eius non ad suos modo instituendos, sed ad animam quoque suam regendam vteretur. Dicere solitus: venerari se illum, vt templum Spiritus Sancti. Fertur etiam Beatus Carolus post suprema, eidem pulcherrima specie apparuisse: cumque denunciasset secum optime agi; addidisse, et ipsum, vti euenit, haud longo post tempore, accersendum.
[Note: 19 Campani Prouincialis reditus in Poloniam e Transyluania.] Sub anni initium rebus in Transyluania compositis, multa per latronum pericula in Poloniam reuersus Prouincialis Campanus, Prouinciae statu ex Vviecho, quem Vicarium reliquerat, cognito, ante omnia consultauit, qua is deinceps potestate esse deberet, ne prouinciali praesente, sibi inuicem obturbarent. Optimum factu visum est si nullum omnino ius esset in Prouinca. Vviecho, sed tantum in certa Collegia, ad quae coram inspicienda mitteretur a Prouinciali, idque commode, ac sine negotiorum perturbatione ac disciplinae laxamento successit. Maxime optabat Campanus Rectores, atque Praepositos recte institui. Eamque ob rem, quibus indoles idonea esset, non per se modo fingebat, sed cupiebat Romam acciri, vt in eo quasi fonte germanum Societatis Spiritum haurirent [Note: 20 Martinus La terna Regi a concionibus Romam mittitur annuente Rege.] Huius rei causa tres in praesentia insignes viros, Generali volente misit; Martinum Laternam iam pridem concionatorem Regium, Martinum Huiasdouium, et Lucam Zelascium. Ipsemet Laterna quo plus in pietate proficeret eam dudum profectionem optarat. Adeo nihil religiosum eius animum Aulicae retardabant illecebrae. Commeatum dedit ei Rex non illibenter, vt qui semper antiquissimum habuit ita operam Societatis ita homines adamare, vt illibatam vellet disciplinam. Successit latinis in Regia concionibus Antonius Arias, Theologiae, quam scholasticam vocant, in Academia Vilnensi professor, vir doctrina praestans, ac sanctitate. Ac protinus Rex, vt est Aula, si quis alius ostendendae, probandaeque idoneus [Note: 21 Antonij Ariae gratia apud Rege- Stephanum] virtuti locus, et ipse Stephanus verarum laudum acutus iuxta inspector, et callidus aestimator erat, animaduertit; quam eximia caeli ornamenta Antonij pectus complerent. Itaque animulam Dei vocitare illum coepit, scientiamque eius dicere non humanitus acquisitam videri, sed infusam diuinitus: laudare quod non colligeret elocutionis flosculos, sed stilum Sanctorum Patrum afferret, dicere cuncta eius verba sacra esse: neque enim nisi scripturas loqui, vel scripturis; nec tam illum, quam Deum per illum loqui. Haec, et alia cumulans elogia Rex, puras illas, et salubres caelestis eloquij hoc auidius sitiens, quo plus potabat aquas, vnum aegre ferebat, quod Pater ne dicendo horam egrederetur clepsydram respectabat, et quanquam ingenuitatem religiosam viri valde commendauit cum admonuit vetitum Societatis legibus vltra horam dictionem produci, tamen clanculum auferri horologium, et ipsum quoad Spiritus Sanctus afflaret, nulla adhibita mensura dicere in posterum iussit. Tanti hominem faciebat, vt cum ei significaretur, vbi rediret Laterna Vilnae reddendum Antonium, negaret sibi vnquam vel ab ipso Pontifice Maximo ereptum iri. Quae dicens nihil de existimatione detrahebat, et amore Laternae, sine quo plane aiebat vitam sibi vitalem esse non posse: sed vtriusque ad suum, et suorum profectum vti posthac sancta industria cogitabat. [Note: 22 Fructus con ciontum Antonij Ariae.] Quibus profecto rebus non solum excellens Patrum virtus, sed etiam Regis ostenditur, cum ex veteri prouerbio, talem quemque existimare fas sit quales ij sunt, quorum consuetudiue delectatur. Nec vero inanem euanescebant
in sonitum eiusmodi laudes. Paucis mensibus, vt ipsemet depraedicabat Rex, ita Antonius totam permouit Aulam, ac praecipuos Senatores haereticos, vt iam in duas distracti partes, hi quidem veritatis vocibus aures, et animum aperirent, quorum e numero, primo sacri aduentus dominico die, primus Regis Secretarius Vngarus facta coram Episcopo publica abiuratione, in summo sacro, spectante Rege, Catholico ritu communicauit. Alij vero quibus sapientia Christl pro stultitia erat, obstruendas etiam aures dicerent, nec audiendas eius viri conciones, ne [Note: 23 Cracouiensis Domus probationis ad S. Stepha ni initium.] per eas insatuarentur. Maio mense accitis Bransberga Nouirijs cum eorum institutore Roberto Scoto, domus probationis in regia vrbe Cracouia ad Sancti Stephani coepta est. viginti initio capita, paulo post supra triginta fuere. Impensae, quoniam Annae fundatricis non dum satis prompta, nec paria sumptibus vectigalia erant, ex Collegiorum collatione, vti ante Bransbergae fiebat, suppletae. Interfuit rebus ordiendis Campanus. Magna simplicitate, [Note: 24 Infelix exitus Transfugae.] magnoque ardore ponebant Tyrones rudimenta sua: quos etiam ad constantiam roborauit profugi vnius exemplum, qui clam arrepta fuge nec sine aliquot furto librorum, paucis post hebdomadis accepto in capite vulnere, continuo miser diuinis immunitus Sacramentis inexpiatus interijt. Mense item Maio, sacro Ascensionis die, Gnesnensis Archiepiscopus Calissiensis Collegij, cuius confirmationem ingenti adnisus studio ab Gnesnensi Capitulo impetrarat, fundamenta religiose posuit.
[Note: 25 Collegiorum Calissiensis, et Niesarsiensis initia.] Mense insequenti septimo Kalendas quintiles Collegij etiam Niesuisiensis posita fundamenta magnâ Principis laetitiâ: quo item die ipsum oppidum, cui ius vrbis a Rege impetrarat, cingere vallo, et fossa coepit. Praefuit celebritati Campanus ex Polonia transgressus in Lithuaniam, aditurus Regem, et in Liuoniam perrecturus, quo praecipue Rigenses aduocabant tumultus, cum fabula nescias impudentius an ineptius ficta peruagata Germaniâ in Poloniam adfertur. Summa erat: Stephano Regi suum omne Regnum cupienti Iesuitis implere, cum pro amicitia Vvolfangus Archiepiscopus Moguntinus quatuor ex ijs misisset, seniores duos, duos iuniores, hos tandem deprehensos sub religioso [Note: 26 Fabula in probrum So cietatis vulgata.] habitu feminas esse: quarum cum altera Cracouiae in hospitio a Rege attributo puerum peperisset, auditum ab hospitis seruo vagitum, inde permanasse indicium: cum autem reliqui tres aliter vltimum supplicium vitare se non viderent posse, Iesuitam puerperam, et infantem occidisse: at a Rege deprehensos, flagitiaque et facinora sua confessos, gladio, et rota ad Nilum mactatos. Haec libello anonymo Gedani, vt index praeferebat, edito, narrabantur; adeo stulte ficta, vt in Polonia passim fabula rideretur, longeque plus in commune prodesset, quam obesset: cum omnes viderent, quam turpiter, et enormiter mentiantur Haererici: atque adeo ipsosmet haereticorum cordatiores puderet, pigeretque stultae suorum impudentiae. Verum alicubi per Germaniam, vbi tam facile conuinci falsitas non poterat, magno cum strepitu, magnoque cum boni publici damno (haereticis ventilantibus) infamiae flamma serpebat. Itaque Moguntinus Antistes, vt nomini quoque suo consuleret, magnis itineribus tabellarium [Note: 27 Testimonio Regis Polomae, et aliorum magnorum Hominum difflatur.] ad Regem Stephanum destinat, vt testimonium rei mature ferat. Continuo Rex, et Petrus Miscouius Cracouiensis Antistes, et Nicolaus Zebridouius generalis Cracouiensis, et Boleslauiensis Capitaneus, rite publicis literis non refutarunt modo calumniam, sed et laudes celebrauere Societatis. Ac praeterea Stephanus his ad verbum literis Antistiti Moguntino respondit: Literas Paternitatis Vestrae vna cum figmento germanico de Patribus quibusdam Iesuitis, qui ob nescimus quae facinora supplicio a nobis affecti in eo finguntur, recte accepimus: fabulamque eam primum nos non sine admiratione legimus: deinde Senatoribus etiam nostris, qui tum circa nos erant, vniuersaeque Aulae nostrae proponi iussimus, in qua nemo omnium
extitit, qui non modo falsissime eam confictam, verum ab omni etiam similitudine veri alienam agnosceret, sicque existimaret nulla refutatione opus eam habere, quae omnibus partibus se ipsa labefactaret. Praeterquam enim quod narratio ipsa nullo fere loco cohaereat, eo etiam tempore Cracouiae nobis praesentibus res gesta fingitur, quo nos non modo Cracouia discesseramus, verum etiam aliquandiu ante in Magnum Ducatum nostrum Lithuaniae iam perueneramus. In Nilo deinde perfecta scribitur, quo quidem nomine celeberrimum in AEgypto fluuium esse scimus, in nostro autem Regno nullum, vel obscurissimum locum extare, qui eo nomine sit. Itaque is fensus fere omnium, qui eam agnoscerent, fuit, vt Catholicis quidem voluptatem tam aperte deprehensa vanitas haereticorum, hisce pudorem eadem Sociorum suorum vanitas afferret: omnes autem poena dignissimum autorem censerent, qui figmento tam manifesto hominum innocentissimorum famam traducere ausus fuerit. Verum natura prauitatis, vt semper fuit, ita nunc etiam est, vt vbi veritate contra veritatem efficere nihil possit, ad fabulas, atque calumnias confugiat. Nos quidem cum in Regno, ac ditionibus nostris Societatis eius Patres ad Iuuentutem excolendam non paucos foueamus, testimonium hoc illis vere tribuere possumus, non modo nullum eorum vnquam in Regno nostro ob facinus aliquod supplicio affectum, sed ne accusatum quidem, aut minimam suspicionem facinoris alicuius vnquam in vllum eorum collatam. Itaque omnes vixisse, et viuere, vt cum religionis ipsius caufa dignissimos eos clementia nostra iudicemus; ob singularem pietatem, et vitae sanctimoniam multo etiam cariores nobis sint. Quod reliquum est Paternitatem Vestram quam optime valere cupimus. Grodna die 3. Mensis Iulij anno Domini 1586. Regni vero nostri XI. His et alijs testimonijs euulgatis haud difficile, vt quae tam male cohaerebat, calumniae vanitas patefacta est. Interim Rigae non tam, [Note: 28 Rigae Plebs in Senatum tumultuatur] foedo somnio, sed tamen leuissima suspicione grauissima inter plebem, et optimates gliscebat seditio cum importuna vexatione Collegij. Euenit Rigae, vt ferme vbique terrarum euenire compertum est, quod in Euangelio legimus de forti armato, qui cum atrium suum custodit, in pace sunt ea, quae possidet. Antequam in Regis Stephani potestatem veniret, isque Catholica restituere sacra conaretur, pacata fuisse omnia iactabant impietatis Antistites; post excitatum Collegium statim pacem euersam, quam tamen ipsimet euersam funditus perditamque volebant. Nam quia Senatus, vt pote ex melioribus ferme viris constans, obedientius se se ad regiam, voluntatem accommodabat. Ministri Satanici toti erant in concitando furore multitudinis, et aduersus ipsum Senatum inflammando, eo nempe consilio, vt tandem causa, et nomine pacis ad tollendum ex vrbe Collegium consentirent. Tumque Rex communi Senatus, et populi seu postulato, seu contumacia, id tandem tanquam ex impendentibus malis leuissimum daret. Igitur criminari Senatum Plebs, ab eo Rigam Iesuitas exceptos, ab eo tradita Regi templa Sancti Iacobi, et Sanctae Magdalenae, quae Iesuitae iam possiderent: ab eodem templum princeps item Regi promissum: sed nihil iactarunt tumultuosius quam quod traditum Collegio esse, vel credebant, vel simulabant credere armamentarium publicum Ciuitatis. Suspicionis fundamento plane futili nitebantur. Cum armamentarium in Coemeterio ipso Sancti Iacobi situm esset, promiserat Senatus, ne Collegio obstreperetur, in vsus inquietiores, sic enim loquuti sunt, vt tabernarum, et id genus, non translaturum, addens velle se id ius esse Patribus acquisitum, et huius rei testes literas rite dedit. Quas literas dum Simon quidam describit latine ignarus, at pingendi characteres non malus artifex, persuasit sibi totum armamentarij ius ab Senatu Societati concessum. Inde suspicio emanat ad ministros errorum: his editioni faces auide suggerentibus, popularis ordo contra Senatum grauiter exardescit, quod ciuibus ignaris
id sibi iuris assumpserit, vt armamentarium publicum Collegio, idest eum [Note: 29 Vamus rumor de tradito Nostris a Senatu Ar mamentario Ciuitatis, refellitur.] locum, quo maxime defensam oportuit nouam religionem, eius expugnatoribus dederit. Ferebatur Fridericus etiam Hudenus iuris confultus auditus cum diceret, eas literas se quoque vidisse. Hac igitur super re Martinus Ghisius seditiosorum fax turbulentissima, cum Tribunis plebis, et senioribus aliquot, scribaque publico pridie Kalendas Februarias ad Collegium venit, iam ex anni superioris procella, atque peregrinatione restitutum satisque tranquillum. Leonardum Rubenum Rectorem, et caeteros Patres interrogant, fateantur ingenue, quod res est. Nihil enim ex his vitio verti ipsis. Nam ad Senatum pertinuisse iura sua non excedere, non autem ad Patres, quid iuris Senatui esset, inuestigare. Rubenus collaudata eorum diligentia in peruestiganda re, antequam fidem suspicioni accommodent, praecise negat quicquam sibi esse, aut fuisse vnquam de vllis literis cognitum, quae ad armamentarium pertinerent, praeter quasdam (vnde facile potuisset ea inanis extitisse suspicio) in quibus agebatur de armamentario non quidem tradendo Societati, sed in vsus inquietiores non transferendo. Ghisius callide initio admirari, dein vbi animum collegit ad maledicendum conuersus, omnium Rigae tumultuum fontem Societatem clamitat, et alia inuidiosa permulta diu deblaterat. Post haec Regem aggreditur, ac perseuerat incessere, vociferans: nullo iure eum templa Ciuibus abstulisse dedisseque Collegio: quoad respondit Rubenus, multo id maiore Stephanum iure peregisse, quam ipsi nouae sectae autores Episcopos sustulissent, et bona Ecclesiarum omnia cum aedibus sacris ad se se rapuissent. Haec vox hominem quanquam furiosum, et impudentem, prope murum, et elinguem reddidit. Postridie rogatus Rubenus, vt testimotestate hesternum scriptum daret, ante testatus se nullo iure a seculari potestate interrogari posse, tamen vt omni suspicione Senatum liberaret, dicta etiam scripto confirmat. Interea testes interrogantur, ac Simon quidem in sententia perstat, literas se descripsisse, quibus armamentarium in ius omnino Collegij traderetur. Hudenus autem primo coram Ghisio, et alijs multis, dein in templo S. Iacobi coram Balthasare Snelio regio Fiscali, itemque alijs i tales literas negat sibi vnquam perspectas, idque Sacramento confirmaturum se profitetur. Nonis Februarij clausis repente vrbis portis, cogitur trepide Senatus, populoque vrgente, rursus testes interrogantur, et Hudenus inconstanter loquitur: quo acrius post meridiem Ghisius magno rursus cum grege in Collegium profectus Rectorem diuexare institit, intermiscensque contumelijs minas, iactare vt literas eas proferret non eum iure iurando, sed capite adigendum. Ad quae Rector religiosâ constantiâ: literas, inquit, non habemus: nostra capita in vestra sunt potestate [Note: 30 Rector Rigensis a seditiosis in cusiodiam datur.]. Aduocantur eodem etiam tempore testes: atque Hudenus iam, vt etat homo timidissimus, et nullius animi, post aliquantum haesitationis, tandem pronuntiat eas literas se quoque vidisse. Acclamatum ab omnibus, Rectorem testibus euictum esse, neque contra eos fari permittitur. Exultare laetitia, et insultare Ghisius. Et mox adest Ciuium cohors, quae assidue Rectorem custodiat, et sub noctem altera submittitur ad excubias. Fuit assidua, perque diligens custodia, caeterum liberalis, et perhumana. Postridie Nonas Februarias Rubenus ad Senatum, et tribunos plebis dat Germanice literas in hanc sententiam. Angor animo dum Ciuitatem perturbatam, et grauiter solicitam video literarum causa, quae a me exiguntur: rogo itaque per Deum, vt inanem suspicionem ponatis, ac desinatis frustra inquietari, neu diutius cum publico incommodo clausas vrbis portas velitis, et causam hanc secetis. De literis, quae petuntur, aio, sancteque confirmo nihil mihi constare ita vere, vt coram tribunali diuino apparebo. Quin etiam, vt plane Ciuitas sine metu, et solicitudine sit, recipio spondeoque si quae vnquam literae tales apparebunt, eas nullius iuris,
planeque irritas fore. Quod si hoc testimonio vobis satisfieri non potest, atque duobus testibus, quorum alter latine ignorat, alter satis inconstanter locutus est, plus fidei tribuendum censueritis, quam Senatui, et nobis; nos quidem nihil praeterea coram summa veritate, quae omnia vincit, dicere vnquam poterimus. Vobis vero considerandum erit, si quid grauius attentare volueritis, quemadmodum id coram Deo, et supremo nostro Magistratu tueri possitis. His mane datis literis, redit a meridie cum magna manu Ghisius ad Collegium: postque permulta contra fidem testium dicta, addidit Rubenus, quoniam eas literas dixerat Simon eo a sese descriptas, vt a Cardinali Radiuillo confirmarentur, curaturum se testimonium Cardinalis ipsius vnde verum constaret. Item quoniam quae ad Collegia pertinent; de ijs ad Romanum Societatis tabularium literarum exempla rite consignata mittuntur, Roma quoque se fidem petiturum, tales literas nunquam eo missas. Ad haec, non se recusaturum, quin si daretur iudex idoneus coram eo rem testaretur: immo talem se iudicem omnino petiturum, vt remoueretur omnis ab Senatu suspicio, et Ciuitati planum fieret: Collegium [Note: 31 Vilnam inde recedit.] in eam venisse virorum grauium, ac fide dignorum. Haec omnia rite testatus, liberatus custodia est, sociorumque sententia Vilnam discessit, simul vt vexationi tantisper se se indignissimae eriperet, simul vt apud Cardinalem Senatus causam defenderet. Ac sine mora Cardinalis egregium de Leonardi fide animique integritate sibi per triennium cognita, deque literis ad armamentarium spectantibus, quales memorabantur, nunquam ad se se perlatis, testimonium per epistolam dedit. Verum extinguendae suspicioni, vtique quam ad feditionis fomitem turbulenti alebant, ne id quidem satis fuit. At Rubenus ne absentia in conscientiam verteretur, repetito Rigam itinere in pago Collegij Albein nomine substitit. [Note: 32 Haeretici Ca lumniatoris couuersio.] Huc Hudenus muliebri habitu Riga egressus, praeparatoque cysio exceptus venit: prouoluitur ad Patris pedes, multis cum lacrymis veniam suppliciter petens, quod improborum comminatione territus, carnifice ante oculos per duas horas, ac dimidium obiecto, id quod penitus ignorarat, testificari non dubitarit. Vti Christi decebat discipulum nulla omnino edita irae, aut offensionis significatione Leonardus, erectum bono animo iubet esse, paucisque post diebus expiatum criminibus, et abiurata haeresi, Deo, et Ecclesiae sanctae restituit: vt appareret supramodum clemens diuina clementia homini haeretico periurium in occasionem fidei vertens. Ille, et compluribus literis suam inconstantiam fassus testimonium, ac periurium reuocauit. Rubenus quamquam rumor erat insidias illi in vrbe tendi, tamen adire perrexit. Venit eodem, et Secretarius ab Rege cum grauibus eius literis: et mandatis: vnde versus ad sui curam Ghisius, trepide circumcursare, ciues ostiatim adire, datam sibi fidem reposcere: et quoniam elabendi viam commodiorem non inueniebat, totum negotium ad religionem detorquere, vbique clamitans hic sacra, hic Euangelium, hic pietatem instauratam atque sinceram agi. Ghisio ita praemunito, regijs nihil mouentibus, aliquantum tranquillitatis ad extremum vsque Iunium fuit, cum renouato tumultu duos comprehendunt Senatores, Ioannem Tastium, et Villingium: dein tortos quaestionibus acerbissimis, [Note: 33 Duo Senato res a seditio sis torti, et occisi.] vt proderent quis Collegium Regi dedisset quis primariam aedem promisisset, ipsosmet tanquam rei authores obtruncarunt. Tum vero Patres censuere Rubeno vrbe egrediendum, nec temere multitudinis furori vitam obijciendam, vbi potius ex insana crudelitate, quam ex vllo religionis respectu in hominum capita saeuiretur. Itaque Theodorico Vvestphalo Prorectore cum Socijs tribus Rigae relicto, qui etiamnum scholas, quamquam admodum infrequentes, et caetera Collegij munia sustinerent, alij digrediuntur. Tum hi sparsi ad Euangelizandum per agros, tum Rubenus ab Andrea Patritio Nideschio Liuoniae Episcopo dum Prouinciam
obit circumductus, praeclarum cepere fructum exilij, et laborum. Rebus ita turbidis Rigae, grauissimum acceptum vulnus in Transyluania.
[Note: 34 Transyluania peste ve xatur.] Lues anno superiore Varadini coorta cum hoc anno recruduisset, post summam annonae inopiam, ex quâ multi mortales ceciderant, Albam Iuliam, dein Claudiopolim corripuit: inque communi hominum strage, eo Societatis domicilia dirius euastauit, quo minus, vt succurrerent aliorum animis, memores illi Dei famuli suorum corporum erant. Varadini Stephanum Aratorem, duobus Socijs altero Sacerdote, altero Laico nudauit: [Note: 35 Viginti septem e nostris peste extincti.] itaque relictus est solus. Albae, ex octo, qui eam sedem incolebant, amissi quatuor. At Claudiopoli ex triginta plane desiderati viginti, omnes praeter duos lue confecti. Frequentauit funera insignis inter se, et erga proximos Sociorum caritas, dum alij alijs sine vllo metu discriminis omni ope, et cura in omnes, et animorum, et corporum vtilitates adsunt. Damnum praecipue factum in tribus, Ferdinando Capecio Collegij Rectore, Ioanne Ardulfo, et Hieronymo Fanfonio Sacerdotibus. Rector magna erat in opinione sanctitatis domi, forisque, magnoque animo restitutionem, fidei susceperat, vrgebatque in Transyluania, sitiens laborum, studio animarum totus ardens, mitis idem, et nescius de quoquam nisi bene mereri. [Note: 36 Peculiaris memoria trium ex ipsis.] Io: Ardulfus in Collegio Germanico Romae educatus, inde cum Posseuino in Sueciam missus, tum in Societatem receptus, posito Bransbergae tyrocinio ad prima Societatis fundamenta in Transyluania Iacobum Vviecum sequutus, in Gymnasio quicquid opus foret Graece, Latine, ex disciplinis, seu vulgaribus, siue abditioribus, vnus multorum instar tradiderat. Iamque post res constitutas in conscientiae quaestionibus, et explicatione Theologiae plurimum versabatur. Domi idem Tyronibus praeerat, et templo summae vir humilitatis et pietatis, semperque in se se collectus. Pridie Kalendas sextiles Ardulfus in Abbatia Monostor, quo pars Collegij pestis causa secesserat, eodem die Claudiopoli Capecius extinctus est. Fanfonius duodeuigefimo post die emigrauit. Huius in ore, ac moribus angelica semper quaedam suauitas, et amabilitas eminebat: praefectus erat Sodalitati Beatae Virginis, item Gymnasio, item domui pauperum, et domestico Valetudinario, quam vnam quaestuosissimam habuit praefecturam; cum admirabili constantia hac suprema calamitate adesset idem aegris, idem mortuos sepeliret. Professor primo rhetoricae, et dialecticae fuerat; iam erat philosophiae. idem semper, nunquam perturbatus, nunquam non sereno, ac [Note: 37 Vrbani Schipperi industria mira.] modestissimo vultu. Damnum quoque factum est in Vrbano Schippero Laico, qui adolescens viginti, et alterius anni, natione Pruthenus, quicquid opere manuum, siue in ligno, siue in aere, siue in ferro, et alijs metallis fabrefaciendum esset, quouis artificij genere, torno, malleo, scalpello, dolabra, mirus erat: adhaec siue auro siue coloribus pictor egregius, quas proprie profitebatur artes. Apparuit quaedam Dei notabilis cura in Laurentio Rzelloniensi rerum domesticarum adiutore. Is iam inde priusquam [Note: 38 Egregia eius dem patientia.] nomen Societati daret, optabat ingentem aliquam exercendae patientiae materiam, per quam anteactae vitae commissa, vt aiebat, elueret. Ecce autem dum alios pestifera vis paucis diebus extinguit, ipsum Augusto correptum, non ante diem XI. Kalendarum Februarij anni insequentis absumpsit. Quo tempore inter dolores acerbissimos inuicta perseuerauit constantia: [Note: 39 Regis Stephani lacrymae in casu nostrorum, praesertim Capecij.] cum exulcerato multifariam corpore, tabo fluente, putri cadaueri ad perfectam vsque expurgationem haerere spiritus videretur. Tanta strages edita mensis fere vnius spatio, perlataque in Poloniam, non Prouincialem modo, sed etiam Stephanum Regem graui dolore affecit: qui saepius illacrymatus dicitur, nominatim Capecio, quem in Lelesij assidue decumbentis locum Institutorem Sigismundo Principi destinabat. Adiecta tamen ad remedium cura exiguas illas Transyluaniae reliquias amantissimis literis consolatus,
ad Claudium Generalem diligenter scripsit, supplementum postulans, ante omnia Rectorem Capecio similem. Haud minori, seu dolore, seu cura succurrendi nuncium cladis accepit Generalis, qui cum ea tempestate Neapoli, quo ad confirmandas vires excurrerat, versaretur, solatio habuit Sociorum Neapolitanorum ardorem, dum se se cateruatim ad succurrendum per omnia discrimina obtulere. Et sane iudicia Dei abyssus multa. Maximi progressûs erant posita fundamenta. Florebat Claudiopoli Societatis Collegium domesticâ disciplinâ, florebat Gymnasium, et Seminarium Pontificium, et regium, et contubernium adolescentium pauperum. Surgebat prospere Collegium Albae Iuliae, quod tum maxime perficere, et luculentis munire vectigalibus Stephanus Rex moliebatur: Non minor Varadini spes. Multi ex praecipua nobilitate adolescentes mox Catholicae fidei firma futuri columina, vna cum Principe Sigismundo educabantur religiose, ac pie: cum adeo secundum rerum cursum tot egregiorum operariorum occasus repente debilitauit. Ecce autem dum Rigae tumultus supra descripti feruent, dum Transyluania adiutoribus salutis orbata periclitatur, accedit vulnus ad vulnera, et is, in quo secundum. Deum repositum leuamentum, atque remedium erat, non Sarmatia modo, [Note: 40 Stephanus Rex Poloniae moritur.] et Pannonia, sed toto Christiano orbe ingemiscente, Stephanus Rex decessit Grodnae anno aetatis quinto, et quinquagesimo recens inito. Pie ac religiose decessit diuinam subinde implorans misericordiam; et propagandi augendique diuini cultus, quem toto principatu diligentissime procurauerat, mandata supremis verbis inculcans; quae res magnum de eius salute sperandi adstantibus argumentum reliquerunt: vtcumque supremae confessionis optimo Regi copia defuit; cum mentionem eius illatam principio morbi nondum pro periculoso agniti, adulatio aulicorum, vt intempestiuam reiecisset: Febris vero inde adeo repente inualuisset, vt quinto die mortem repraesentaret inopinatissimam curantibus. Duo reliquit testamenta, alterum iam pridem conditum, alterum ipsius manu hoc supremo tempore inchoatum, quod deficientibus, vt vero simile est viribus, non perfecit. In eo post alia multa orationem ad Sigismundum reuocans, verba [Note: 41 Collegia Transyluaniae Sigismundo Principi Fratris filio testamento commendat.] haec addidit. Ad te redeo carissime Nepos Princeps Transyluaniae Sigismunde Battori, Tibi inprimis Collegium Claudiopolitanum, et Albense Lego, et committo: quae Collegia Pater tuus, et ego fundauimus proprijs ex facultatibus nostris sine cuiusquam iniuria. Quae ita tuearis, et, defendas, quatenus animae tuae, patriaeque cui praees salus tibi cara est. Non deerunt puto Ariani, atque inprimis Colosnarienses, qui ea euersa velint. Fauebunt ijs Senatores tui omnes, aut Caluinistae, aut Lutherani, nec deerunt opportunitati iuuenes, aut Aulici pariter haeretici, qui tibi adulantes, procaciter in eos inuehentur, animum tuum in transuersum rapient. Sed si vir es, facile omnibus simul resistes sola constantia, et feruore, zeloque pietatis magis, magisque pijs hominibus contestata. O, vtinam potuissem, vel in hoc solum meae in te pietati satisfacere, vt si non omnes, saltem paucos tibi intimos consiliarios, et cubicularios Catholicos, et pios dare potuissem; tibi ornamento, mihi securitati fuissent. Sed ea ibi est temporis, et morum peruersitas, vt omnes declinauerint, varijsque haeresibus imbuti Atheismum plerique spirent. Quo difficilior igitur tibi restat concertatio, eo maius tibi praemium, et laus sempiterna. Triduo ante Stephanum Regina Anna decesserat: et ipsa [Note: 42 Anna Regina extinguitur.] vbicumque vsus ferret, de publica pietate nostroque Ordine optime merita, nuperrimeque de Tyrocinio Cracouiensi. Coepit per autumnum, et Posnaniam vexare lues, Collegiumque Sacerdote vno, Laicis duobus ereptis, dissipauit. Obijt, et Iaroslauiae XIV. Kalendas Augusti Ioannes Hartus e Confessoribus Anglicanis paulo ante in eas terras aduectus: vitam vt pium Christi Confessorem decebat conclusit. Sub tempus extremum
[Note: 43 Ioannis Har ti pia mors, et vtile delirium.] aberrans mente, ingressus de Diaboli fallacijs, tentationibusque sermonem, vnum ex astantibus fratrem quem tum maxime ad defectionem fraudulentissima bellua instigabat, ita permouit, vt agnita fraude, suoque periculo, recta ad Praesidis pedes, ac sanctam confessionem confugerit, Deo sic honorante sui confessoris extrema, vt ex morbo delirans, ex vitio insanientem curaret.
Prouinciam Austriae pariter cum ineunte anno regendam suscepit Georgius Baderus, Germania superiore, vnde translatus est, Ferdinando Albero tradita. Austriaco Prouincialatu defunctus Henricus Blissenius, [Note: 44 Academia Graeciensis Societati tra dita.] Greciensi Collegio Rector impositus. Vniuersalis Graecij Academiae, quam Pontifex confirmarat, mox etiam approbauit Caesar Rodulphus, ritu solenni Antistite Seccouiensi de Sancto Spiritu sacrum faciente, Baderus Prouincialis possessionem iniuit. Absoluta caeremonia Carolus Princeps cum coniuge liberisque, ac praecipua nobilitate in Collegio conuiuium, quod ipsemet appararat cohonestauit. Separatim Archidux cum suis, Praesulesque sacri, ac Prouinciales Dynastae, separatim Religiosi accubuere: conciunculaeque interim diuersis duodeuiginti linguis adhibitae. Triduo proximo [Note: 45 Mors Henrici Blissenij.] theologicis, philosophicisque concertationibus prolusum. Haec inter festa exordia Collegij Rector Blissenius aeuo, et laboribus fractus ad perennes emigrauit Beatorum celebritates, post alterum, et trigesimum religiosae palaestrae annum. Quo tempore cum caeteras virtutes, tum praecipue multiplicem sapientiam et in Gymnasio, et in sacro suggestu, et in publica, seu Rector, seu Prouincialis administratione praeclare exercuit, ac probauit. Tantam animi aequitatem in aegritudine facilitatemque conseruauit, vt exemplo domesticis, alijs, ac praesertim Medico prope miraculo esset. Dum Graecij, Viennae, Pragae, Collegijsque caeteris (de quibus nisi quid noui moneat, mentionem renouare opus non est) pristina vi, nouo successu aduersus morum et opinionum monstra tenditur, ea [Note: 46 Philippi Segae Apostolici Nuncii iu dicium de Collegijs Societatis.] species Philippum Segam Apostolicum Nuncium ita commouit, nihil vt prius curandum censeret, quam vt talia per Germaniam propugnacula passim disponerentur. Hanc vnam in praesentia offerri maxime expeditam, et efficacem remedij viam. Quippe cum, et recta vita, et casta Doctrina esset necessaria, vtramque Dei gratia laudem in Societate constare, vt nihil magis terreret Haeresiarchas, seu confirmaret Catholicos, seu populos per simplicitatem captos explicaret. Ad haec momenti plurimum in educanda edocendaque iuuentute esse: plurimum in Seminarijs Pontificijs, plurimum in pauperum contubernijs procurandis. Quare videri diuinitus ad conseruandam religionem, et expugnandam impietatem genitam prouectamque, et roboratam hanc aciem. Itaque grauissimis cum Generali Claudio literis egit, vt Socios minimum quinquaginta, partim ex Hispania mitteret. Cumque Claudius respondisset ferme vbique operae plus esse quam operarum, ac si qua aliquando copia affotet, eam non cum Germania solum, sed et cum Indijs ad Orientem, et Occidentem positis, cumque nationibus alijs dispertiendam; institit contendere nihilo posthabendam, quin praeferendam potius Germaniam Indijs, quo grauius hic ex contemptu, et cum notitia violaretur diuina Maiestas, et praecipua religionis membra, quo propiora, eo grauius quasi ex contactu periclitarentur. Tum vero sublatis hisce scandalis, procliuiorem etiam gentium conuersionem fore, et propitiatum per harum regionum sinceros cultus Numen, benignius propagando inter Barbaras Euangelio affuturum. Haec ad Generalem nec dissimilia ad Pontificem scripsit. Tria nominatim proponebat Collegia. Vnum Vratislauiae, seu Nissae in Silesia: alterum in Morauia (quod Abbas quidam flagitabat) in Vngaria tertium. Morauiense non visum est recipiendum, quod nec sedes idonea offerretur et alioqui in tantis Sociorum angustijs satis Brunense putaretur. Vratislauiense, vbi: Episcopus, et Canonici expedirent necessaria,
promissum: Vngaricum plane receptum. Autor huius ante omnes Georgius Drascouitius fuit nuper a Pontifice Sixto in Sacrum Senatum adlectus. Is cum nobilis Praepositura quae a Comitatu in quo est, Turociensis [Note: 47 Praepositura Turociensis fundando Vngarico Collegio da ta.] vocatur, forte vacaret, hoc a Caesare beneficij pro sui Cardinalatus primo honore petijt, vt eam ad Societatis Collegium instituendum conferret. Caesaris iussu in Concilio Vngarico res tractatur, magnaque volun tate, et gratijs impense actis Imperatori, qui id retulisset, comprobatur. Inde datum Ernesto negotium rei conficiendae, ac denique possessio adita Iunium sub extremum. Oppida eius praecipua sunt Sellia, et Varallia. Sellia bidui iter Vienna distat: tres habet pagos subiectos, quorum potestatem Ioanni Nicolao Donio Viennensi Rectori die natali Sancti Ioannis Baptistae Martinus Pethe Episcopus Vaciensis, et Ladislaus Cubinius Vngariae Camerarius, Caesaris iussu, et potestate tradiderunt, popularibus laetissimis, ac nonnullis prae laetitia flentibus. Inde duorum dierum ac dimidij via itum Varalliam: Oppidique eius, et pagorum, et Arcis, cui nomen Znio in editissimo monte sitae, ac caeterarum rerum ad Praeposituram spectantium ius rite translatum. Sellienles parocho iam sesquianno carebant. Varalliani habebant, sed cum concubina, proleque alendum. Itaque inprimis curatum, vt idonea animarum auxilia populis in fidem acceptis [Note: 48 Monasterium S. Bernardi ab Imperatore Viennensi Collegio datum.] nequaquam deessent. Paulo post idem Viennensis Rector possessionem inijt Monasterij Sancti Bernardi, quod Viennensi Collegio Imperator Rodulfus loco pensionis, quam olim Ferdinandus eius Auus annuam decreuerat ex teloneo Linciensi, attribuit. Distat hoc Coenobium Vienna milliaribus Germanicis decem, quatuor a Danubio Morouiam versus, situm in peramplo pago Poucrit. Sanctimonialium fuerat: sed iam dudum ab ijs vacuum misere [Note: 49 Missio Crem sensis.] deformatum iacebat. Procul a Collegijs per consuetas expeditiones optime gesta res. Georgius Schererus post Hausechium, et caeteram Schourchincheni ditionem sub Lincium fidei restitutam Cremsium (ciuitas est Austriae opibus, et viris apprime nobilis) Episcopi Passauiensis, et Archiducis Ernesti postulatu profectus, pari industria, pari exitu diuinam culturam, fecit. Principio rarus ad caelestem sementem populus, ac fastidiosus accurrere, mox vbi experimento, quid a recentium zizaniorum veterno, priscarum incorruptarum frugum distaret salubritas apparere coepit, adeo certatim [Note: Et eius fructus.] accursum, vt tema fere millia in concione ordinaria starent: nec auidius conueniebatur ad cognoscenda mandata quam discedebatur ad exequenda. Igitur praeter caetera, reuocata consuetudo quotidie statis horis ad publicum signum salutandae Deiparae: renouati mores, sui diuinis mysterijs restituti ritus: matrimonia ad Concilium Tridentinum exacta. Iuuere opus Ernesti literae apto temperamento monentis, et imperantis. Auxit venerationem sacro praeconi tum constans laborum perpessio, tum explorata et alijs in rebus virtus, et in pecuniae contemptu, cum ingentem eius vim dono a Ciuitate missam constantissime repudiasset.
[Note: 50 Collegij Ra tisbonensis initium.] In superiore Germania acceptum est Regenspurgi Collegium, eadem Ratisbona est, Augusta olim Tiberia, vrbs perantiqua, et nobilis: ad Danubium sita. In ditione est Imperatoris; Pietatis quondam cultrix inprimis, ac propugnaculum, iam in Lutheri tyrannidem magnam partem abducta erat. Cui Philippus Guilieimi Ducis Bauari filius cum designatus esset Episcopus: resque interim pro filio adolescente Pater administrandas curaret, de prisco ei decore restituendo solicitus, Collegio adornandam putauit. Opportunum domicilium quaerenti, Coenobium pene inane Virginum Sancti Pauli se se obtulit: quod dum rite tradendum curatur, interim ad prima quasi Collegij rudimenta aliquot hac aestate Socij missi, Vendelino Volchio praeside, assignatam a Duce domum incoluere. Praecesserat Michael Cardanaeus, qui sacris in primario templo concionibus multum
profecit, quoad Haereticis scilicet sibi pauentibus, et ipsis Canonicis suspicionem ingressis, Ducem, ac Iesuitas in ipsam illorum aedem oculos adiecisse, aliquid oppositum est morae. Caeterum breui tum Guilielmi virtute, atque sapientia, tum suspicionibus per se se euanescentibus, res factae quietiores. Cardanaei opera pridem destinauerat vti Dux Bauarus ad Augustum Saxoniae Ducem, qui nonnullam bonae mentis spem fecerat, prorsus ab haeresi deducendum, sed multa obstitere magnificis coeptis, grauissimeque, [Note: 51 Spes conuer sionis Ducis Saxoniae imprudentia rumigeratorum euanescit.] vulgata res per literas, quas de nouis rebus vndecumque erutis mercenarij nugatores saepe nulla fide, raro cum vlla prudentia, ipsa ex Vrbe Roma spargunt. Ea fama fecit, vt nec Catholicis, nec Duci Saxoni coepta vrgere tutum esset. Tanti interest consilia dum maturescant fideli coqui silentio, At interim Augustum, quo propius ab luce diuina abfuerat, hoc miserius tartarea in nocte sempiternae comprehenderunt tenebrae.
Rhenanam Prouinciam hoc etiam anno Prouinciali nullo, Visitator Manaraeus administrauit. In Collegijs non solum aduersus vitia erroresque de more certatum, sed etiam in leuanda inopia, quae late manans plerosque [Note: 52 Vtiles labores Gerardi Vvellen per Dioecesim Herbipolensem.] tenuiorum miserandum in modum conficiebat. Multae obitae peregrinationes saluberrimae. Gerardus Vvellen per Herbipolitanam Dioecesim Catholicae pietatis lucem circumtulit. Ibat Apostolico ritu pedes, sine sacculo, et pera: nulla re munitus, nulla nisi caritate onustus, nullius rei, nisi animarum, et patientiae cupidus. Itaque quod per se se, suosque nobiles Iulio Antistiti saepe experto, cum ad cohortationes imperium admoueret, haud magnopere successerat, id inops, ac despicabilis Mundo Dei seruus pro veteri sapientiae Diuinae instituto peregit, oppida permulta, pagos plurimos, eosque Hasso proximos, in ditionem veritatis recepit. Submittebantur illi Sociorum auxilia ne laborum moli succumberet. Tendebantur frequentes insidiae ab hostibus fidei, sed tegente nomine semper interritus persenerauit, ac tutus. Petrus Michael Cliuiae, Dusseldorpij, alibi, apud Guilielmum, et Ioannem, Iuliae Nouae Duces maiorum in spem magna faciebat: plurimumque momenti habuit ad pacem cum Hispano seruandam. [Note: 53 Variae alibi missiones.] Gaspar Hortausanus interiora Saxoniae dissimulato vestitu auebat tentare: idemque etiam Nicolaus Hirtius de Fal: alijque Erfordiae non praecipiti sed firmo procedebant gradu, alijs alio peruadentibus. Fuldae, circaque cum Catechesis agrestium ad id locorum lenti esset, permolestique negotij, coepta tradi cum cantu facillime in tardas hominum mentes influxit. Quae, et alia religionis incrementa Haeretici duriora morte existimantes, in Vormatiensi quodam suo cum Casimiro conuentu acriter contra Iesuitas decreuere. Et Erfordiae (sic enim certo constitit) vt simul Antistiti Moguntino, quem per impudens mendacium immiscuere, dolorem, et infamiam inurerent, simul Societatis conatus deturpata fama eliderent, fabula Polonica, de qua supra narraui, conficta, atque edita est. Sed nihil [Note: 54 P. Adrianus Luffius praeuisam mortem pie obit] Deo, nihil veritate potentius. Spirae Adrianus Luffius decessit magno bonorum desiderio, quod in exequiarum honore Decanus, pleristque e Clero, docti viri, ac iuris consulti ferme omnes vltro habendo testati sunt. Tertio ante mense imminentem sibi exitum praecognouit. Quo tempore, et ad praeparandum se in irreuocabilem illam aleam totus incubuit: et plane profitebatur omni se fore dignum supplicio, nisi quando praemonitus esset, operam daret, vt quam sanctissime moreretur. Stipendia sex, et viginti sub nominis IESV signis meruerat, populis iuxta, et commilitonibus laudatus, ac salutaris.
Vix vero simile est quantum vbique per id tempus in Belgio amarentur, proficerentque ac simul expeterentur Societatis labores. Gandauensis Ciuitas metuens ne manipulus velut in stationem missus inde reuocaretur, binis de Consilij publici sententia a Generali Claudio literis institit, ne tali se praesidio orbaret, spondens omni ope in Collegij permanentis constitutionem
[Note: 55 Mentensis Collegij initium.] adnisuram. Montibus Hannoniae Franciscus Godinius, vir et nobilitate, et religione primarius, cui duo erant in Societate liberi AEgydius et Ludouicus Sacerdotes: et aliquid annui vectigalis attribuit, et emit idoneas cum horto aedes, vt primo quoque tempore optato Ciuitas auxilio frueretur. Nec visum est Prouinciali cunctandum. Nam cum attributus iam esset instituendo Collegio Sancti Antonij Prioratus, eiusque administrationem dum magno, quo premebatur alieno aere expedirent, procuratores regij suscepissent, nisi frugalius ab nostris ipsis procuraretur, res erat in longum itura. Itaque sex missi Sodales Ludouico Godinio praefecto: qui inter alia statim Sodalitatem condidere Catechismum docentium, in quam multi nobilium, quidam Canonicorum, et ipsemet Cameracensis [Note: 56 Et Valencenensis.] Archiepiscopus nomen dedere. Totidem iam Valencenis praefecto Bernardo Oliuerio degebant eo successu rerum, vt ipsamet se se Ciuitas miraretur. Bruxellensis quoque Senatus re ad consilium publicum relata ex communi consensu nonnullos a Prouinciali petiuit: nec dum tamen ibi statio posita, sed aliquot per excursus egregium specimen datum. Sub autumnum cum iuisset Thomas Saillius reuersus ex Polonia, vbi multos annos Posseuini Socius discurrerat, Princeps Parmensis ita delectetus est hominis sincera, sanctaque modestia, vt confessario vti coeperit. Sed plane [Note: 57 Cortracenses Collegium impetrant.] digna memoratu Cortracensium fuere studia. Hi cum aliquot ante annis paucos impetrassent Patres, omni cura ad impetrandum Collegium versi, quamquam haud semel repulsam tulissent, nunquam tamen destitere in spem contra spem tendere. Comparant in annuos alimentorum sumptus pecuniae summam quantam per difficultatem temporum in praesens licuit, continuo aucturi, AEdem sacram attribuunt satis instructam, et domicilium quoque emunt opportunum, et ornant. Adhaec nouum a fundamentis Gymnasium moliuntur. Quae cum audiens Generalis Claudius assidue Prouincialem admoneret, ne in Collegij spem facere impensam sineret, et Socios Cortraco protinus reuocaret, caueretque tum eo loco, tum alibi, ne temporariae missiones per diuturnam moram sensim sine sensu quandam perpetui domicilij necessitatem imponerent: esse in propinquo Collegia, vnde Cortracensium rationibus consuli, et satis benignitati fieti posset: non vbicumque aliquid aperiretur spei, aptas esse Collegio Sedes: Consulendum communi Societatis: standum decretis: praecauendum posteritati: pusillas Colonias nec populis pro spe vtiles, et ordini ob disciplinae laxamentum periculosas, et graues. Haec, inquam, cum Claudius inculcaret, subodorati Cortracenses, eo impensius, et ad praeparandas affatim res, et ad conquirendos deprecatores insistunt. Adeunt Bruxellas: regij Senatus opem implorant, Francisci Bonhomij Apostolici Nuncij autoritatem interponunt, ipsimet humanissimis literis suam causam studiosissime agunt. Iam paucorum ad se Patrum industria tantum emolumenti spiritualis suae allatum Ciuitati, vt non solum ipsi incolae Cortracenses, sed et aduenae pietatem commutationemque Ciuium mirarentur. Inde se existimasse omni ope contendendum, vt primo quoque tempore poneretur Collegium, sperantes bona iuuentutis institutione futurum, vt tota ea ditio nouam faciem indueret, et in pietate refloresceret. Cortracensem Ciuitatem esse illam quidem modicam, sed amplae iurisdictionis, vt cui subsint oppida quatuor, pagi duo, et septuag inta, ijque frequentes. Bellis afflictatam, magnoque aere alieno contractu non tam facile recreari posse publicam rem, tamen pro voluntate, ac studio, quo in homines Societatis afficerentur, quorum fide, ac diligentia ad id temporis tantum fructum experti essent, in hisce suis angustij s emisse Societati aedes opportunas cum amplo horto, aliasque paulatim adiecturos: praeterea alias comparasse, et inibi scholas aedificandi suo Architecto negotium tradidisse. Esse in proximo Sancti Spiritus templum datis amplum, sed et ipsum Deo iuuante amplificandum. Esse in promptu
partim ex publica, partim ex collatitia pecunia annuum mediocre vectigal, quod statim ad summam iusto Collegio parem perducturi essent. Inde ad suadendum, ac precandum versi, eo vsque pertendêre, quoad tandem pia pertinacia piam duritiem vicit. Promissum Collegium est: quantumque in eo impetrando certatum erat, tanto impetrati nuncius celebratus [Note: 58 Cellegium Antuerpien se restitutum.] est gaudio. Iam Antuerpiae superiore anno restituta Colonia tanquam ex vegetiore regerminans stirpe, laetius frugem vberiusque fundebat. Duplex ante omnia florebat Sodalitas in Matris Virginis clientela, robustae altera, altera adolescentis aetatis: ad septuagenos vtraque numerabat. Ex prima nobilitate adolescentuli per vrbem spargebantur, adibant aream primarij templi celebrem inambulantium turba, et aliud agentibus [Note: 59 Sodalitatum Antuerpiae fructus.] mortalibus, sancta monita ingerebant. Ex eo coetu vnus in cateruam se petulanter ludentium, iocantium, execrantium puerorum cum iniecisset, hortarique fidenter cepisset, vt ad templum venirent, peccata confessione piarent, haereses detestarentur; proterua manus odiosum in monitorem impetum faciunt, ac male mulctato nares cruentant. At ille factus patientiae experimento constantior, concionabundus vertice nudo, cruentoque ore perseuerauit: vnde factum, vt ad spectaculum multi concurrerent, interuenientes consisterent, omnibus demum magnis, atque paruis constantia ardorque dicentis permisceret pectora, et vim lacrymarum excuteret. Interim robustior aetas opera quoque (vt aequum est) solidiora versare. Diebus quibusque dominicis inter se se consultabant de vijs restituendae religionis. Singulis dabatur negotium, vt saltem singulos haereticos secum adducerent ex amicis, siue cognatis. Apud hos vnus Patrum ferme Prouincialis Costerus, quae habebant dubia pertractabat: inde multi praua opinionum exuere. Ad haec Sodales curae habebant, vt cum dignitate diuinissimum Sacramentum ad aegros deferretur: ijdem supremo supplicio multandos deducebant, intenti ne quis haereticorum ad eos peruertendos quod ante solenne erat, accederet. Porro ad venerationem magnae Parentis augendam, supplicarunt Praetori, atque Senatui, vt loco profani Colossi qui ante domum Praetoriam stabat, Virginis poneretur effigie molis eiusdem. Quod cum impetratum eo esset propensius, quod olim sub Deiparae tutela prope orta, et aucta Antuerpia erat, eiusque rei monumentum diu statua eius marmorea in veteri Praetorio steterat, Sodales sua pecunia faciendum, ornandumque sigmim pedum quatuordecim altitudine curarunt. Habita praeterea quadragenarum horarum supplicatio eo concursu populi, ea perseuerantia in precibus, vt nihil multo tempore habuerit Antuerpia ad pietatem inflammandam efficacius. Caeterum ex Sodalitatibus Virginis haud absimiles extabant alibi priuatae publicaeque vtilitates, Costero [Note: 60 Tria Sodalitia Duaci in stituta.] ad eas alendas, vel conserendas vbique intento. Tres erant eiusmodi caetus Duaci, nam ad duos adolescentium, et grandium natu secularium, tertius accesserat e Religiosis duntaxat conflatus viris. Omnes autem, ac praesertim adolescentes ad perfectam virtutem agebat diuinus ardor, magnumque cepit fructum suae in Mariam pietatis Costerus, cum ab Insulis Duacum petens ingentem Sodalium manum obuiam habuit postulantium in Societatem admitti. Ex his cum Logicae, Rhetoricaeque studiosi haud aegre paterentur se in maturiorem literarum profectum differri, tres et triginta, qui stadium philosophicum, vel emensi erant, vel iam emensuri, potissimum institere vt primo quoque tempore domum reciperentur. Quatuor igitur, et viginti habito delectu recepti. Tam multam filio suo IESV foecunda Mater gratiae sobolem pariebat: tantam Deus operarum summittebat copiam, cum tantum operi faciendo aperiret campum. Et Costerus sperans eum, qui hosce vocaret, etiam aliturum, quanquam inopia rerum omnium summa Belgium omne, et Societatis inprimis familiae premerentur, audacter admisit. Sic quadam ex parte compensata est iactura hoc anno
[Note: 61 Thomas Sta pletonius e Societatis Tyrocinio egressus.] facta in Thomâ Stapletono, notae orbi vniuerso Doctrinae, ac virtutis viro. Is cum anno superiore, quinquagenario maior, et studiorum laboribus fractus tyrocinium Societatis inijsset, quamuis viuido mentis ardore nitens, ac satagens, fatiscente tamen corpusculo succumbere oneri, vt ipse loquitur in Carmine de vitâ suâ, maiori viribus, est coactus, ac paulo ante finem biennij, domum vnde venerat repetere. Retinuit deinceps in seculo tanquam aduersus Parentem, caritatem, et obseruantiam erga Societatem, et promulgando Dei verbo insistens, profitebatur ad hunc laborem, ad quem nullo ante precio pellici potuisset, se se zelo animarum compulsum, quem inter Societatis tyrocinium hausisset. Instituta duplex etiam Sodalitas Louanij magna cum frequentia et vtilitate scholasticorum ex Academia [Note: 62 Collegium Louanionse auctumi] publica conuenientium. Huic Collegio Monasterium Sancti Sulpitij Vallis, vt vocant, scholarium, consentientibus regijs Bonhomius Apostolicus Nuncius addixit. Nam et per se ipse vbique intentus erat firmandis Collegiorum rebus, ac promouendis, et id in mandatis a Pontifice Sixto acceperat. Libenter autem hos in vsus, vel vacua, vel collabentia Coenobia transferebat Sixtus: tum quod haec maxime prompta erat celeris auxilij via, quali tempora indigebant, tum ne profanorum in potestatem [Note: 63 Luxamburgo Socij euo cati.] sacrae facultates venirent. Luxemburgo Socij reuocati, quod Mansfeldius Comes magnam nobilibus pensionem imperarat ad coemendam (vt edixit) ingentem domum Iesuitis. Quae res fuit inuidiae plena: nam vel ex inuitis extorquebatur indicta summa: et pecuniae multo plus, quam foret opus conficiebatur, et per vim velle videbamur irrumpere, cum ea exactio non Praetoris voluntati, sed intolerandae nostrae cupiditati tribueretur. Quanquam non defuere, qui Mansfeldio Collegium minime probari, et eam viam negotij euertendi excogitatam ab eo suspicarentur. Igitur simul rem Claudius Generalis cognouit, griuiter conquestus per tantam inuidiam sedem Luxemburgi Societati nullo modo se offerrenti, quaeri, quotquot ibi degebant, illico reuocauit.
[Note: 64 Galliae status miserabilis.] Fluctuabant per id tempus vehementer in Gallia humanae diuinaeque publice res, caecisque inuolutae tenebris nullum relinquebant certis consilijs locum, cum et Rex vna ex parte, ex altera foederati Dynastae Catholicam religionem tutari se profiterentur. Itaque ambigua omnia suspecta tumida erant. Et Satan in omnem intentus perniciem quo religionem magis nudaret praesidijs, cohortem pusillam hanc nostram, quam cum [Note: 65 Rex Henricus queritur de tiibus e nostris.] saeuissime, lacessebat. Succensebat Henricus Rex nominatim Claudio Mathaeo, qui meliore, vt supra dictum est, studio, quam consilio, contraque Societatis leges foederatorum se causae immiscuerat. Henricum praeterea Samerium nec falso nominabat, qui eorundem particeps consiliorum, ignaro plane, et simul audijt, grauissime dolente, ac prohibente Claudio Generali, ad nonnullos Principes discursarat. His adijciebat Edmundum Hayum; cumque alium praeterea neminem appellaret, in totam fere familiam paucissimorum facta conijciebat, totamque habere suspectam videbatur. [Note: 66 Quae Parisiensis Episcopus nomine Regis tractarit cum Pontifice, et P. Generali.] Itaque cum Philippum Lenoncurtium Parisiensem Antistitem (quem Sixtus haud post multo Cardinalem creauit) in vrbem legaret, addidit mandata, quae de Societate cum Claudio, Sixtoque transigeret. In primis erat ne politicas res, Iesuitarum quispiam attrectaret in Galliae Regno. Collegijs Tyrocinijsque nemo nisi natione Gallus praeesset: ne differretur exacto tyrocinio solennis professio: ad haec haberet Societas in Gallia suum Patronum, ac protectorem: quibus ad Pontificem addidit, vt modus poneretur in eo Regno Societatis priuilegijs. Cum his et id genus alijs mandatis cum Romae Claudium conuenisset Episcopus, respondit Claudius omnia se se cum Assistentibus consultaturum, facturumque vti Rex intelligeret Maiestatis eius, et voluntatis rationem summam haberi. Caeterum in ijs capitibus nonnulla esse, quae ad Regem nullo prorsus modo pertinerent
vnde intelligitur non vltro succurrisse illi, verum ab alio quopiam [Note: 67 Quid ad ea Geneialis responderit.] curam talium rerum, et cogitationem iniectam. Digressus Antistes, nec obscure praeuidens nequaquam, vti optabat, exorabilem Claudium fore eorumdem, et aliorum postulatorum cum libellum Pontifici tradidisset, Cardinalis quoque Estensis autoritatem interposuit. Accitum ergo Claudium Cardinalis ad aliquot horas ipso coram Episcopo tenuit omnibus modis instans, vt quae petebantur in Regis gratiam daret. Ille confirmare: Regis Christianissimi Maiestatem sibi pro eo, ac deberet sanctissimam esse; quaeque ad Regni statum mandata spectarent volentem, libentemque executurum. Caeterum quae crediti sibi gregis pestem inueherent, in ea vt consentiat nullo modo salua conscientia adduci posse. Nec Regis nomen interponendum ijs, quae obsequium eius regnique tranquillitatem nulla ex parte contingerent. Societatem, quamdiu incorrupta suis legibus staret, Regno vtilem esse posse: si quando disciplina eius (quod Deus auerteret et vtique si talia introducerentur breui futurum esset) dissolueretur, oneri potius damnoque, quam emolumento, futuram. Vbi Cardinalis. Quoniam igitur, Pater Generalis, expedire non censes, vt haec tute concedas, aequo animo feras, si demus operam, vti summus Pontifex mandet. Nequaquam iste meus sensus est, inquit Claudius, quin aperte profiteor si hoc agi sensero, me prout officij ratio postulat, omni ope, vel vita et sanguine prohibiturum. Ita nullo rei imposito exitu, solutus congressus est. Vt primum opportunitas adfuit, adit Pontificem Claudius, impenseque rogat pro paterna sua Religionum omnium cura, vt nihil Societati contra instituta eius patiatur iniungi. Nam inter caetera, quid Regis interesse, Societas in Aula regia Protectorem habeat nec ne? solere hosce pro beneficio concedi petentibus, non autem inuitis obtrudi. Quod pertineret ad negotia ciuilia, habuisse olim Societatem Patroni nomine Cardinalem Lotharingium, nunc habere Borbonium. Ad interiores ordinis ipsius et causas constitui Ptotectores, non apud Reges, sed apud Pontificem. Quid eo agat Societas in Aula Galliae, quae ne Romae quidem, nisi ipsum Pontificem habeat Protectorem? Quaeri vias eo nomine laxandae obedientiae, euertendae simplicitatis, malas aemulationes, et artes inducendi. Quid deinde rerum nouarum cupidos, parumque obedientes in alijs molituros Regnis, vbi hoc dissidium fiat in Gallia, et nouum quodammodo constituatur caput? Haec, et alia de caeteris ex genere eodem postulatis accepit Sixtus secundis auribus, rerum intelligere se grauitatem significans. Idem tamen Sacrorum Quaesitorum Consilio expendenda dederat Societatis Priuilegia de quibus, vt dixi, in Gallia minuendis agebatur. Quare adiecit Claudius, vt ea quoque Sanctissimus Pater, quae ab Apostolica sede accepta essent beneficia, conseruare illibata vellet. Cui Sixtus, non esse animi sui respondit quicquam detrahere verum ne cuncta de sua videretur sententia agere, voluisse hoc caput a Congregatione cognosci. Cum hoc Pontificiae voluntatis pignore bonae spei plenus domum Generalis reuertit. [Note: 68 Priuilegia Societatis a sacris Quaesitoribus expensa, integra seruantur.] At Sacri Quaesitores causâ Priuilegiorum accuratissime consideratâ, momentisque hinc et inde rationum seuero multorum dierum examine libratis, tandem in hanc sententiam conuenerunt: Priuilegia Patribus Societatis in vineâ Domini operantibus a Summis Pontificibus recte concessa et prudenter vtiliterqueab ipsis exercita, nec reuocanda nec minuenda, nec vlla praefinitione loci, ac temporis videri, nunc quidem, limitanda. Hisce in rebus in quibus disciplina Societatis, iusque agebatur enixe obluctans Claudius, quod pertineret ad regni negotia, postulari ab Rege aequissima dixit, ipsisque Societatis legibus interdicta [Note: 69 Interdicitur nostris in Gallia ne se Foederatorum Consilijs admisceant.] ea esse, et praecipue super haec mandatum ab se ipso additum, et rursus omni ope prohibiturum: quin etiam Visitatorem missurum, qui praesens cuncta, spectaret, et vbi foret opus corrigeret. Haec prolixe pollicitus cum cura transegit. Scripsit in Galliam saepe, et grauiter, non procurationem modo interdicens, sed et mentionem talium rerum, et in priuatis congressibus, et
in concionibus id populum; qui secus facerent iubens ita plecti, vt exemplo caeteris forent. Sed vt erant suspicionibus plena omnia, vix hiscere pro suggestu licebat. Si forte: agendum constanter, et resistendum haeresi, et coercendos improborum conatus, vel quidpiam tale significares, tametsi Rex quoque contra haereticos gerebat arma, tamen canere dicebaris pro Foederatis classicum, seditionem aduersus Regem concire. Quamobrem nominatim etiam monuit Generalis Concionatores, vt reprehendendis vitijs, commendandaeque virtuti insisterent, haereses, haereticosque cum locus postularet, non vltra attingerent, quam vt verbo refellerent. Tum versus ad Claudium Matthaeum, et Henricum Sammerium ad propria instituti reducendos, haud modicum certamen habuit. Roma amandari Matthaeum Pontifex primo vetuerat. Institit subinde Cardinalis Senonensis, vt in Lotharingiam remitteretur: cumque Aquauiua pernegaret posse eam rem a se [Note: 70 Claudij Mat thaei reditus in Galliam negatus.] vllo modo permitti, Cardinalis, vt ardens erat, et partem illam foederis arcte complexus, acres voces adiecit, plus aequo difficilem, atque adeo pertinacem esse Generalem, qui se flecti non sineret in causa praesertim ad religionem Catholicam vsque eo necessaria. Non leuiter hoc laturos Gallicanos Proceres, Societatem omnem luituram. Denique profectionem, eam probari Sixto Pontifici, quicum rem ipse tractasset. Ad quae Claudius, se quidem, si Pontifex iubeat, repugnare non posse: verumtamen cogi officij ratione, et conscientia, Sanctissimo Domino (quod et facturus sit) exponere, quam perniciosum Societati hoc consilium futurum esset: ac proinde quanta maxima posset vi id periculi auersurum. Principes quoque pro sua prudentia, et voluntate publici boni, rem in bonam partem accepturos, praefertim cum alij nihilo minus idonei, multo a pericuto remotiores administri suppeterent. Nihil ad haec Cardinalis: et Aquauiua adito mature Sixto enixe deprecari eam itionem institit. Is, nescio quae verba super ea re facta sibi a Cardinali respondit, nihil tamen a se promissum: quare consilio ipsius Generalis integram rem permitti: quanquam ipse quidem non dubitaret, quin si ille Pater in potestatem Galli Regis veniret, continuo eum suspendio tolli iuberet. Quem locum nactus Generalis, de integro precari coepit, vt tali procurationum genere, vti ab legibus Societatis abhorrentium, ita quantum ab ea tractarentur, nec publice vtilium, et priuatim nocentium, nostros homines arcere omnino vellet: quod [Note: 71 Obedientia Claudij Matthaei.] Pontifex haud grauate promisit. Iuuit causae successum ipsa Matthaei obedientia, qui adeo fuit in potestate Generalis, vt satis ostenderet, quae ante gesserat non ex peruicacia vlla, sed ex inconsulto zelo profecta. Quae vbi suo Praeposito nequaquam probari cognouit, ipsemet dedit operam, vt liceret omittere, et Principibus satisfaceret. Et ab Vrbe summotus Lauretum, sibi, consuetisque Societatis muneribus summa cum tranquillitate vacans, praeclaram Laureti, et Anconae Episcopi accitu nauauit operam. [Note: 72 Samerius Leodium missus.] Persimili obedientia Henricus Sammerius Leodium missus quieuit. Quo in homine seruando singularis Dei benignitas apparuit. Nam cum haereticorum venisset in manus, dum aduersus eos iter habet, haud dubie grauissimo quoque supplicio mactandus si agnosceretur, Patre Columbaeo, qui forte Haereticis notus, ac nonnulla amicitia coniunctus erat precante, sine noxa dimissus est. Caeterum Claudius Generalis, quae ab instituto ab horrerent negotia non ab suis diligentius remouebat, quam ab [Note: 73 Ipse Generali Claudius implica ri se Foederatoram negotijs non sinit.] se se eorum, vel speciem propulsabat. Venit aliquando expeditus ad cum ex Gallia cursor, ab vno foederatorum Principum missus cum fasciculo literarum, id modo rogans sub Principis nomine, vt eas literas Pontifici, et Cardinalibus, ad quos inscriptae erant, reddendas curaret; cui Claudius modesta libertate negans vllum ab se pondus posse accedere, facile ipsummet Cardinalium aedes Romae inuenire posse respondit, et suas cuique literas dare. Eodem modo alterius ex eodem numero Dynastae procuratorem
dimisit, qui hoc tantum petebat, vt per ipsum ad eos introduceretur, quibus conuentis horum negociorum causa opus erat. Hunc in modum rebus, quaecumque humana cura prouideri poterant, vt Regi satisfieret, et intra cancellos officij sui se se zelus Sociorum teneret, prouisis, alter restabat mali fons extinguendus. Quae supra per Episcopum Parisiensem postulara ab Henrico Rege narraui, eorum, maxima ex parte autor, vanâ quidem, vt deiude patuit, sed tum verisimili coniectura, Edmundus [Note: 74 P. Edmundus Augerius im merito suspe etus.] Augerius habebatur. Quid enim venisset in mentem Regi scire, vel curare solennis professio quoto anno fiat? habeat Societas patronum in Gallia et similia his? Quin etiam illa aduersus alienigenas postulatio inueteratae de Edmundo famae consentiebat. Super haec commoratio eius apud Regem, domi forisque materiam sermonum, parum beneuolis praebebat. Totus erat Henricus hac tempestate in quibusdam Sodalitatibus, corporisque afflictationibus, precationibus, peregrinationibus, quarum rerum Magistrum, et administrum adhibebat Edmundum. Ea studia aliter alij accipiebant: quidam conqueri, praetermissa rerum publicarum administratione Regem Monachum fieri: quidam indignari, tanto conatu pietate suscepta, non inde, vnde ipsis videbatur initium capi. Si enim reuera mores correctos vellet, cur Tridentinum Concilium promulgari in Regno suo non sineret? Cur toto pectore, cunctisquae viribus aduersus sectas non tenderet? Harum et huius generis querelarum magna pars in Edmundum retorquebatur. Ab eo Regis eneruari indolem, ac bona tempora frustra teri; generosa semina in ludicra potius pietatis, quam in solidam frugem effundi. Nempe pro concione palam eum Regi talia praedicantem blandiri, et fugere attrectare plagas, et curare, solum incrustare contentum: vnde suimet duntaxat iactandi campum quaerere, nomenque vulgo apud Regem gratiosi, ac potentis ambire. Haec secularium plerique partim bono studio de communi Christiana re, et nostra solliciti, partim ex liuore, odioque indignantes, exprobrantesque, et vt fit amplificantes dissipabant, vt non posset Sociorum reliquorum, non et nomen vulgo hebescere, et caritas domi labefactari aduersus eum, qui tot erat semen incommodorum. Accedebant domesticae querelae nostrorum, qui multi sorte nascendi aut alijs nexibus deuincti erant clientelae dissidentium tunc a Rege Principum. [Note: 75 Prudenti Consilio a Generali Ro mam euocatur.] Hos enim in Augerij vita, sine praeiudicio spectantibus probatissimâ, offendebat nescio quae species aulici nitoris, et euagans interdum extra fines arctos religiosae paupertatis atque disciplinae laxitas, vt aiebant, quaedam. Quae omnia prudenter reputans Generalis vnicam inueniebat remedio viam, vt ab Regis consuetudine Edmundum auelleret. Eam ob rem accersendum Romam putauit, vt simul se se purgaret. Dat itaque ad ipsummet Edmundum literas, et ad Prouincialem Odonem, vt protinus (quod tamen cum bona Regis gratia fiat) ambo Romam accurrant: in eandem sententiam scribit ad Regem, vt bonam abeundi veniam Edmundo daret. Quas Regi literas cum Prouincialis redderet, adderetque suas preces, ille opinione grauius commotus est, in suam ignominiam interpretans tanquam [Note: 76 Regis Henrici ea de re querelae.] homine minus bono vteretur, exprobrans Societati, quod se in negotia regni immitteret, et adhaereret foederatorum partibus. Edmundum idcirco vexari, quod ab Rege staret: se et fuisse, et esse, ac fore Catholicum, neque Edmundum in Aula habere, neque eius operam, nisi ad pia ministeria adhibere: parum sibi ab Generali tribui, cui pro summo deberet esse beneficio, quod cum tam grauiter laesus ab Societate esset, tamen ei non modo ignosceret, sed eo loco, et autoritate apud se ex ea vnum haberet. Caeterum quod ab ipso denegaretur a Pontifice impetraturum. Haec multis verbis, magnaque voce querentem, Odo cum placare tentasset, non multum profecit: mitior tamen effectus est, vbi adductus tandem, vt ipsas Claudij literas legeret: in ijs reperit nolle se, nisi
cum bona Regis gratia Edmundum discedere. Itaque ad extremum [Note: 77 Rex impetrat a Pontifice facultatem retinendi apud se Edmundi.] omnia se condonare Societati confirmans, admonensque vt in posterum a Regni negotijs procul abessent, Prouincialem dimisit: qui Prouincia Clementi Puteano Professorum Praeposito interim demandata, Romam iter intendit. Rex datis ad Oratorem suum, et ad Estensem Cardinalem, et ad Pontificem literis, continuo Diploma impetrauit, per quod fiebat ei potestas Edmundi opera ad voluntatem vtendi. Hinc ad alia versi Patres consilia, quoniam non successerat, vt Edmundum ab vsu Aulae abducerent, id ceperunt agere, vt extra Societatis domicilia habitaret. Hoc sperabant, et Regi probari posse, quasi promptiorem ad manum sic Edmundum habituro, et ipsi Augerio velut liberius sine arbitris victuro. Caeterum [Note: 78 Recusat Augerius diuer sari extra domos Socie tatis.] huic quam vane opinarentur grauem Sociorum conuictum, et disciplinae ordinem, eius ad haec responsum ostendit. Cum enim id illi proponeretur, negauit vsquam sibi diuersorium commodius gratiusue aut esse, aut vmquam futurum, quam intra religiosa septa, sub oculis, et censurâ Praepositorum obseruationem Regularum exigentium. Rex quoque rei eiusdem mentionem scriptis ad eum litteris illatam, vt superuacaneae parumque de corae aspernatus est. Quare hic quoque conatus in vanum recidit. Interim [Note: 79 P. Odo remittitur Visitator in Galliam addito Socio Hieronymo Plato.] Odo Romam peruenerat: ex quo Generalis cum propius statum Prouinciae cognouisset, quia idem rerum erat peritissimus, regnique popularis, ac Regi sat notus, probatusque, cum ipsum Visitatorem remittit, addito laborum, et Consiliorum Socio Hieronymo Plato. Iubet primum Lugdunensem spectare Prouinciam, tum Lutetiam pergere, Hieronymum autem rebus diligenter cognoscendis insistere, vt explorata omnia Romam subinde renunciare posset, vnde consiliorum summa expediretur. Peruolauit ad Regem creati Visitatoris nuncius, qui siue suopte nutu, seu alieno instinctu, protinus ad Lugdunensem Praetorem scribit, si Odo Visitator Societatis, et Hieronymus Platus in Lugdunense solum inferant pedem, [Note: 80 Sed ij, Rege sic se velle siguificante, reuocantur.] vtrumque progredi vetet. Camberium peruenerat Odo, cum a Lugdunensi Rectore, quem Praetor admonuerat, certior de ea re fit. Non ausus itaque vltra pergere; dum quid facto opus foret ab Generali cognosceret, eodem loco substitit. Tum Claudius cum Rex hominem e ditione Veneta benigne se accepturum profiteretur, quanquam non sine magno fiebat incommodo, tamen ne tantus Princeps eo rerum momento [Note: 81 Laurentius Magius Vintator in Gall. am mit titur.] exasperaretur acerbius Laurentium Magium Italiae Assistentem trium Galliae Prouinciarum Visitatorem designat, et Regem admonet, vbi primum liceret sub anni ver insequentis recta ad ipsum Parisios aditurum.
Per caeteras quoque Galliae prouincias cum difficultatibus maximis pugnatum hoc tempore. Pestilentia late, inopia, famesque multo longius grassabatur: bella vero habebant passim omnia. Nihil vsquam tutum praesertim [Note: 82 Mauriacense Collegium dispersum.] in minoribus oppidis: itaque Mauriacense Collegium aliquando dispersum est. Itinera infestissima vbique. Dum Ruthehas Mauriaco Franciscus Fillonarus, et Desiderius Rosellus petunt, intercepti ab Haereticis aspetrimequae vexati, haud modica impensa redempti. Perturbauit praeterea Burdigalense Collegium Iulianus Vincentius, qui vitio potius ingenij, quam voluntatis, ex nonnulla scientia, quam erat assequutus, plus nimio religiosus, suspiciosusque factus, primo coepit addubitare, et in controuersiam [Note: 83 P. Inlianus Vincentius Burdigalae turbas ciet.] pugnaciter ducere, liceret-ne Burdigalensi Collegio quasdam paroecias administrare, quanquam id per externos parochos fieret. Deinde obseruare coepit nobilem ex Franciscano Ordine Concionatorem, et quemdam eiusdem Catechismum notare, et graui censura eonfigere. Iussus pacem habere, suasque agere res, nec suspicionibus inanibus accommodare mentem, sed potius communi omnium, quam sui vnius sensui obtemperare, haud sibi parendum in tali dicebat causa: immo non neminem
e domesticis in sententiara suam adduxit. Sed vt semel aperitur suspicionum ludibrijs porta, ad insaniam vsque procedunt. Venit Burdigalam Petrus Lohierius Prouincialis: iubet is quoque hominem quiescere, neque se aliosque nequicquam spinosis curis macerare. At ille ipsius Prouincialis notare incipit dicta, praesertim publicarum exhortationum: multa ab eo, quae errorem saperent, multa quae haeresim, non satis explicate proiecta: denique partim in poenam, partim, vt euagando imbecillitati mentis (si forte morbus inde esset) consuleretur, missus in Hispaniam Compostellam, magna Burdigalense Collegium exsoluit molestiâ. Sed quo morbus excesserit, [Note: 84 Ludcuicus Richeomus Pro Promncialis.] in loco reddetur. ArnoldusVicinus Lugdunensi Prouincialatu liberatus est multum id rogans. Bonus vir id munus studiosius, quem felicius administrabat. Ludouicus Richeomus Diuionensis Rector Prouinciam cum Vicarij potestate interim regendam suscepit.
[Note: 85 Hispaniae res turbatae] Nec interim quietae res in Hispania, sed magnorum motuum, ac diuturnorum exordia extitere. Malo iam dudum collecto caput fecit, vomicamque inueteratam aperuit Iacobus quidam Hernandus, qui cum in seculum miser votis solutus remitti aueret, dum id serius fit (quod causa nulla suberat) vt suaue Christi iugum aliquo pacto excuteret, occasionem cuncta turbandi eam arripuit. Aliquot ante annis in Monteregio, quidam e confessarijs, seu vere, seu falso delatus ad Prouincialem tum Castellae [Note: 86 Iacobus Her nandns Prouincialem, et alios sibi obilantes de ferre ad sacros Quaesitores decernit.] Antonium Marcenium erat, de tentata puellae per sacras confessiones pudicitia; quod crimen in Hispania Sacrorum Quaesitorum iudicio reseruabatur, sed ita vt existimarent religiosi Praesides non ademptum sibi ius suorum causas cognoscendi. Marcenius adhibitis in consilium Rectore Collegij Francisco Labata, et Consiliario eius, eodemque quaestionum conscientiae Magistro Ioanne Lopio, de sententia eorum existimauit, quoad clarius, quid tali in casu sequi ius esset, ex maioribus potestatibus cognosceret, fas esse sibi in hominem suae potestati subiectum animaduertere: ac primum ab eo Collegio, deinde penitus ab Societate, vt quae non modo extra crimen, sed etiam extra suspicionem eiusmodi flagitiorum conseruari debet, hominem amandauit. Id omne Iacobo Hernandio nescio vnde enotuit: nec dissimulauit Prouinciali, dubitare se num salua conscientia posset non indicare Quaesitoribus. Cui Marcenius nihil respondit aliud, quam vt consulto Deo, quod videretur, perageret. Ille Ouetum mox translatus, vt erat linguae intemperans, diu mussitauit, se scire decem, aut duodecim de Societate Patres conscios esse criminis ex Quaesitorum iurisdictione, nec tamen id indicare, seque eorum delaturum nomina: vt commercio cum Quaesitoribus inito, declarataque eis causa, cur absolui votis deberet, tandem permitteretur ad suum arbitrium viuere: quin etiam addebat, Prouincialem quoque se, et Ouetanos Patres accusaturum, quod per eos prohiberetur nomina illa deferre. Quod tamen vsque eo falsum erat, vt idem (qua erat leuitate, et inconstantia) profiteretur interdum sibi a Prouinciali libere permissum, vt conscientiam in ea re suam audiret. Haec vhi satis domi mussitauit, nec tamen, quod agebat, aut remissus in seculum est, aut ad seculi modum permissus in Domo Dei viuere, per arcanas literas significat Quaesitoribus Vallisoletanis vim sibi fieri ab Societate ne noxam, quae ad ipsorum pertineret iudicium, deferat. Ita Vallisoletum statim iussu Quaesitorum accitur aestate anni 1584. Et quanquam arcana maxime sunt sacri illius tribunalis acta, ferebat tamen communis [Note: 87 Marcenius Prouincialis a sacris Quae sitorjeus citatur, et auditus liber remittitur.] opinio, Quaesitores pro sua prudentia deprehendisse magis in delatore exolcerati animi perturbationem, quam quicquam in fraude solidum. Quicquid enim esset, ad tuenda potestatis iura pertinere: quod vti sine dolo malo commissum, ita ex aequo, ac bono potius, quam summo iure per quaestiones, ac strepitum cerni deceret. Alloquutus deinde est eos Marcenius, atque ita dimissus, vt satisfactum sibi non obscure praeseferrent.
Quae cum ita gesta eognouisset Generalis, et valde cunctis probaretur virtus Marcenij, ratioque administrandae Prouinciae: vbi Castellano defunctus Prouincialatu est, ad Toletanum, quemadmodum supra dictum est, transtulit, nihil minus metuens, quam ne ea res Quaesitorum animos pungeret. [Note: 88 Mox e Castellana in Toletanam Prouinciam cum potestate translatus, in custodiam a saeris Quaesito ribus datur.] Quam tamen, qui Generali creare inuidiam vndecumque conabantur, vel praecipuam iactabant causam eorum, quae sunt proxime consequuta, tanquam ad suam contumeliam retulissent Quaesitores, hominem dum apud ipsos reus est, in aliam Prouinciam, et Prouincialis cum potestate translatum. Ergo dum securus, ac tranquillis vsus initijs, in suam euram Marcenius diligenter incumbit, Vallisoletum ab Quaesitoribus eius vrbis accersitur: eodem, et Franciscus Labata iam Salmanticensis Rector, et Ioannes Lopius, quos ante nominaui. Nono Kalendas Aprilis Marcenius, et Labata vltro adiere custodiam: Lopius post aliquanto venit. Rem omnino sine vlla Societatis nota fore promittebant Iudices, et maxime occultam, breuique transactam iri: Neque huc absque summo, ac necessario consilio, ac diuturna biennij consideratione descensum. Haec cum dicerent, quanquam vt solent, certi nihil explicarent, tamen coniectare licebat, nullum agi, seu morum, seu doctrinae crimen, sed solum potestatis, ac iuris vsurpationem: nempe, vt sic edocta post hac ignorare non posset Societas quem vsque in finem ditio sua pateret. Accitus, et [Note: 89 Multi e nostris a sacris Quaesitoribus citati,] Methimna Campi, vbi tunc agebat Iacobus Hernandius, ac iussus tanquam in libera custodia apud Franciscanos versari. Paucis post diebus alij super alios, siue ad testimonium dicendum, siue ad se se purgandos, seu qua alia causa plus quinque, et viginti ex varijs Collegijs, prouincijsque citati: et quidam Vallisoleti, quanquam extra vincula, diu retenti, vt iam nec latere res, nec apud vulgus carere infamia, nec apud gnaros commiseratione posset. Haec cum essent, et ad talem plagam, quo minus assuetus, et doleret acrius totus Ordo, et appareret grauius, quam prima specie damnum accipi, indicta vbique maximeque per Castellam consueta Diuinae misericordiae inuitamenta, preces, verberationes, sacrificia, ieiunia, et alia huius generis. At Claudius Romae vbi rem cognouit, [Note: 90 Generalis PP. Hispanos consolatur.] primum omnium, et ipse ad auxilium caeleste confugiendum existimauit, dein consolandos maxime perculsos Hispanos Patres, vt Deo fiderent, qui ad exercendam patientiam, fiduciamque et humilitatem suae huius familiae robocandam talia euenire permitteret per homines, quos certo credendum esset, optimo duci consilio; ac propterea cauerent, ne vlla darent minus subiecti animi signa: sed verecundiam aduersus sacrum illud consilium dictis, factisque vbique conseruarent. Praeterea adeundum sibi Sixtum Pontificem iudicauit, eo dumtaxat, vt quid ageretur exponeret. Atque in [Note: 91 Claudij Generalis ad Pontificem oratio de rebus in Hispania gestis.] hunc modum locutus est. Satis, vt arbitror, Vestra Sanctitas nouit, quid Nostris Vallisoleti ab Sacris Inquisitoribus nuper acciderit, Toletanus Prouincialis, et Rector Salmanticensis cum alio Patre inclusi in carcerem, sunt. Quid in causa sit, equidem certo eloqui non possim, adeo tribunalis illius tecta, et secreta sunt omnia. Caeterum si ex antegressis capere coniecturam licet, videor affirmare posse nihil esse causae, nisi nomen, ac titulum occupatae eorum potestatis in Sacerdote nostro puniendo. Precor igitur Sanctitatem Vestram pro ea obseruantia, quam grauissimis illis viris adeoque sancto foro debemus, ne quid prius in hac causa statuere velit, quam experti nos fuerimus, quid per nos aut peruestigare, aut assequi possimus. Nam si peruersae (quod Deus auertat) Doctrinae crimen agitur, nos in primis accusatores, non vindices erimus, ne dum morari vllo modo iudicium, aut defugere velimus: sin autem haec vna causa est, quam dixi, vti suspicor, tum Sanctitatis vestrae erit videre, quid decerni placeat; quidque causae fuerit, quominus Praeposito ius foret in hominem ditioni suae, fideique commissum inquirere, eumque
[Note: 92 Trahitur in longum negotium Mar cenij.] coercere. Approbauit consilitum Pontifex: ac Generalis inde omnem, vt dicitur, mouit lapidem, viasque tentauit omnes, per quas certo tandem peruestigaret, quid Marcenio, ac Socijs fraudi verteretur. Sed quicquid experireris, vnum idemque responsum ferebas, Tribunalis eius causas prodi non consuesse. Cumque et breuis, et ex sententia promitteretur semper transactio, semper tamen eadem protrahebatur longius. Itaque iam non fama solum apud multitudinem, quam tamen tanquam, omnium suorum telorum aciem maxime necessariam habet haec cohors, [Note: Indeque pax Societatis turbatur. Libellis con tra Institutum sacro Tribunali datis.] sed ipsa summa rerum periclitari, coepit. Rerum nouarum cupidi eam tempestatem suum tempus rati, turbare omnia magis, ac magis instituunt. Tradunt eisdem Quaesitoribus alios super alios admodum luculentos libellos, partim querelarum aduersus Praesides, partim falsarum rationum plenos contra ipsa maxime vitalia Beati Ignatij, et Societatis instituta: denique dubia, et suspecta reddunt omnia. Ignari ferme harum pro ditionum germani Societatis filij: [Note: 93 Priuilegia Societatis Rullas Pontificias, et de creta Congregationum tradere iubentur notiri a sacris Quaesitoribus.] quanquam moestissimi iacebant ob tales homines captos, totque saepius citatos, et rem iam in vulgus celebrem, tamen se breuis et sausti exitus spe, quae semper ostendebatur, sustentabant, cum repente nouo terrore concutiuntur. Bina librorum exemplaria, quibus ab Apostolica sede Priuilegia Societati concessa continebantur, itemque Pontificiorum diplomatum, ac Generalium Congregationum tradere iubentur. Quae omnia instar tumultus cuiusdam nocturni grauiora faciebat sacrum illud silentium, vt quo potissimum remedia admouere, quo accurrere, quam tegere, ac tueri deberes partem nescires. Ad haec libri de ratione studiorum, quem supra magna cura [Note: 94 Liber quoque Ordinis nudiorum, quam quam nondum editus, tradi iubetur.] confectum, inque omnes Prouincias dimissum narraui, a viris doctis recognoscendum, probandumque, cum in Castellam exempla item non nulla missa essent, iussi sunt, et ipsa tradere quanquam praedixissent, et Praepositi Generalis simul traditae literae fidem facerent, non alium ad vsum missa nisi vt censura Patrum castigarentur. Quae res vel maximam admirationem prudentibus mouit.
Hos inter fluctus nihil Euangelici Piscatores ab ogere sacro cessarunt. [Note: 95 Tudelenses petunt Colle gium.] Egregie tertium iam annum Franciscus Carteta, cum Socio item Sacerdote Tudelae (ea est vrbs in Regno Nauarrae peramoena, et nobilis) per sacrum aduentum, et quadragesimam laborauit. Ind e in vniuersa Ciuitate cleroque, ac populo tanta exarsit Collegij sitis, maiore vt studio postulari non posset, quam multis omnium ordinum literis, priuatim, publiceque petirum. est. Nam et ipsa Ciuitas, et Prorex Nauarrae, et Tarrasonensis Episcopus, cui Tudela subest, et Collegium Cleri Tudelani magna vi, et humanitate institerunt. Quibus Claudius Generalis cognito, quanta esset per ea loca Doctrinae inopia, ita respondit, vt ad Petrum Villalbam Prouincialem reijceret. Hoc primum anno in Collegio Xerensi patefactum Gymnasium summa Ciuitatis laetitia, quae et gratam rei memoriam [Note: 96 P. Ioannes Lobera mori tur.] nulla re destitit prae se ferre. Pridie Nonas Iuinij Ioannes Lobera Valentiae mortalitati concessit magna opinione sapientiae, nihilo minore modestiae, atque humilitatis: cum rectissimo semper exemplo ad annos sexdecim Theologiam ibidem professus. Huic quemadmo dum olim Tobiae, materiam exercendae patientiae praeclaram Deus fortuito casu porrexit. Octauo ante obitum anno per domesticos hortos inambulanti oculum [Note: 97 Eius patientia insignis.] dexterum lapis (incertum vnde missus) elisit, extinxitque: inde ex consensu, ac nexu malum ad laeuum quoque lumen permanauit, et assidua lacrymatio: at dolor in vtroque mansit peracer. Cui calamitati ita non succubuit Lobera, vt sex postea annos, in pristinis docendi perseuerarit laboribus, nullum nec postulans, nec patiens leuamen tum, quoad vltro Prouincialis videns hominem supra vires eniti, liberatum scholae munere studijs moderandis praefecit. Ex oppido erat Longaresio Caesaraugustanae Dioeceseos. Anno seculi 63. suo trigesimo nomen sacra: militiae dedit. Nequaquam
parem fortitus exitum est Ioannes Andinus, qui ad domestica receptus opera, pertaesus bonorum laborum, cum Toleto fugisset, dein [Note: 98 Ioannis Andini egress e Societate in felix mors.] solutione Votorum expressa, vxorem Volentiae duxisset, dum inter Mauricos Altilia negotiandi causa mercatut, ab quibusdam ex ea gente trucidatus, inexpiatam, immunitamque supremis mysterijs animam repente efflauit. Quae talis mortis pericula, quis non existimet quauis vitae difficultate recte redimi? Atque hunc exitum peperere misello labores seculi, cui si perseuerasset in Christi famulatu, pronum erat minore cura aeternitatem, [Note: 99 Ioannes Ra mitius Ioannes Em manuel Alfonsus Sandoualius Ioannes Alfonsus. post vitam bonam feliei ter moriuntur.] ac Coelum emete. Quatuor memoratu dignos addidit Coelo Toletana Prouincia, Ioannem Ramirium, Ioannem Emmanuelem, Alfonsum Sandoualium, Ioannem Alfonsum. Ramirius hic est Apostolicus ille Orator clarus facundia, qui Madrito oriundus ortus. Cordubae stirpe nobili, inde a puero in literis, ac pietate enutritus, mature intellexit ad quod opus a Deo factus, instructusque esset. Nam cum ad indolem per se se ad summa quaeque propensam, studium ipse virtutis adhiberet, et accederet Magistri Ioannis Auilae institutio, sub annum aetatis duodeuigesimum ve hementi quodam motu sensit se diuinitus, ad Apostolicam vitam, ac verbi Diuini praedicationem impelli. Isque metus adeo fuit manifestus, adeo deinceps perennis, ac tenax, vt cum iam natu grandis ex multorum Praedicatorum [Note: 100 Vocatio, et virtutes Ioam ois Ramirij.] haud bono exitu tanti muneris discrimen animaduertens optaret ab eo desistere, nunquam tamen id petere auderet rellgione impeditus ne Spiritui Sancto reluctaretur: quod ex eius autographo comperi, per quod Hieronymo Natali Visitatori anno 1561. se se indicauit. Addit Franciscus Antonius in Toletanae Prouinciae Historia circa aetatis suae annum sextum decimum, cum iam tum flagraret concionandi studio, donum hoc ab Sancto Paulo die Conuersionis eius solenni per ingenuam simplicitatem enixe precatum, statimque precantis menti obiectas Hispaniae Vrbes plurimas, in quibus omnibus intelligeret diuinum semen ab se se spargendum: ac postea eundem iam senem professum plane euenisse, vt cunctis ijs in vrbibus conciones haberet. Vouit pudicitiam adolescens: nec solum eam ad vltimum illibatam, sed omni labe mortifera intactum animum conseruauit. Vt primum Sacerdos Doctorque Theologiae creatus est, vitam ad quam dudum diuinitus vocabatur, exorsus, multas vrbes ferme septennium confessiones audiens, et caelestia spargens semina peragrauit, eo messem animarum vberiorem colligens, quod voluntariam colens paupertatem, quod serebat vocibus rigabat exemplis: inde cogitans quemadmodum optime fungi Apostolico posset munere, vidensque omnino Societatis vitam suae indoli, vocationique congruere, et pellectus, vt ipse fatetur Francisci Borgiae autoritate ad eam animum appulit: non tamen ausus rem omnino ante statuere, quam Ioannis Auilae sententiam exploraret. Ille autem sine dubitatione vlla autor fuit, affirmans in Societate bene ei futurum. Anno igitur ineunte 1556. a Iacobo Mirone deductus Madrito Murciam, quod primum Societatis domicilium iniuit, inde Valentiam, mox Caesaraugustam habitis vbique magno populorum assensu, ac fructu concionibus, ac demum Granatam transmissus, suum, vt ferebant tempora, tyrocinium [Note: 101 Ramirij asperitas in vitijs increpandis e Sanctorum exemplis ducta.] posuit. Vix dictu facile est, quam multos a vitijs abstraxerit, quam multa sacra coenobia religiosis viris implerit, quantum leuarit calamitatum. Asperior erat in vitijs castigandis, neque id feruidioris naturae impulsu, sed certo iudicio. Censebat enim audendum, vel offensionem improborum, si nollent corrigi, subeundam. Id prophetis, id Ioanni Baptistae, id Christo Domino euenisse. Quare nihil metuendum magis diuino praeconi, quam, nedum per indulgentiam nimiam omnia fieri omnibus student, id vt ait Nazianzenus faciant, non tam vt saluent omnes, quam vt perdant. Lubricam esse eam causam, cauendam offensionem, vt maior tempore suo fructus respondeat. Experimentum autem, ipso ex
tempore capi posse. Nam si conuersionem tandem in eo, cui tantisper indulges efficias; recte et sapienter priora instituta: verum non ita euenire, sed per mollitiem illam, et indulgentiam in ijsdem populos vitijs inueterascere; nec agendi tamen Concionatores rationem commutare; vt satis appareat, timere eos offensionem, quo ipsi in gratia, ac pretio sint, non vt animas Christo lucrentur. Eodem modo disserebat de consuetudine Religiosorum hominum cum Principibus. Quid ea faceret, si ille nihilo vnquam efficeretur melior? Id enimuero indicium esse te ad eius mores paulatim transgressum: Nam diu bonum cum malo pacate esse non posse, quin alterum in alterius migret naturam. Ita differens, sentiensque sinebat tamen se se moderatorum prudentia regi, ne fines transiret modestae seueritatis. Nec ipse ignorabat quantum benigna grauitas haberet in loco pondus. Itaque cum aliquando cognouisset virum nobilem ex aula [Note: 102 Lenitas eius dem non mi nus vtilis.] regia obstinate inimico exitium moliri, frustraque multos in eo placando sudasse, Ramirius comiter conuentum sic alloquitur, Ego te, Domine non multis hortabor, vt inimicitias tandem finias, nec argumenta quibus id suadeam habeo grauiora vlla, quam Christi Domini veneranda ea verba, Diligite inimicos vestros. Hoc Christus dixit, Tuum iam sit consilium, num aequum censeas hanc rem Christo gratificari. Per hanc simplicitatem, ac suauitatem admonitionis ita diuina vox descendit ferocem in animum irati nobilis, vt in haec verba responderit: Hactenus Pater, cum mihi suaderetur humanis verbis, vti ab incoepto desisterem humanis verbis respondebam: nunc vero, vbi Christus loquitur, omnino aquum est, vt ei obtemperemus. Age, aduocetur ille: iam nunc ei quicquid de me meritus est, condono. Absque mora accitur: irruunt in amplexus. Calamitates pauperum non solum e superiore loco grauissime commendabat, sed ipsemet ad easdem leuandas ostiatim stipem emendicabat. [Note: 103 Octo annos desolationis patitur.] Exercuit eius patientiam multifariam Deus. Octo primos Societatis annos haud sine magnis animi angoribus tanquam sterilitatis annos exegit: quo tempore, et grauissimam, quam suo loco retuli, transeundi ad Garthusianos tentationem passus, nobilem victoriam tulit. Successere deinde anni beatae, perennisque feracitatis, quod quidem ad animum pertineret: quem inter alia donum lacrymarum praesertim inter sacrificium vberrima irrigatione saginabat: at ne deficeret virtuti materia, coepit corpusculum doloribus acerbissimis ex calculo laborare. Quae vexatio cum esset intoleranda, nec prudentium sententia vlla vspiam humanitus, nisi in fectione spes salutis restaret, saepius inter se se Patres deliberarunt, communique semper consensu decreuerunt tam saeua carnificina periculosoque remedio abstinendum. At Ramirius cum sua causa, tum publica aliquod leuamentum [Note: 104 Cousulta in dubio B. Vir go ei respon det.] cupiens, cum saeuius nihil existimaret posse sibi fieri, quam quod dies, noctesque patiebatur, ante imaginem Sanctissimae, et indulgentiffimae Matris Coeli Reginae prostratus supplicare vehementer opem institit, ac nominatim, vt declararet tentari ne genus eiusmodi curationis deberet. Quae dum rogat, dicitur capite modice inflexo picta Virginis imago annuisse: cumque mirabundus dubitansque Pater, ne forte oculorum ludibrium foret, propius accessisset, idemque de integro peteret, iterum Virgo demisso magis capite annuisse. Tum vero fretus tanto pignore aeger, modeste a Rectore petiuit (nulla tamen mentione visionis facta) vti graue ne duceret de valetudine sua rursum Patres consulere: qui congregati repentino quodam instincti motu, sectionem quanto omnes ante consensu damnarant, tanto in praesens plane experiendam censuere. Nec destituit pia vota, recteque consulta successus. Post multas ad Deum preces, constantissime ictum ferente Ramirio, duos ei calculos, minusculum vnum, alterum oui gallinacei magnitudine Chirurgus extraxit, vita superstite. Haec anno 1575. gesta. Visionem annuentis Imaginis ad Euerardum Generalem
ab ipsomet scriptam, et eas literas ab AEgydio Consaluio tum Assistente perspectas (nam ad meas quidem manus non peruenere) narrat Franciscus Antonius. Expetijsse autem illum valetudinem non taedio dolorum, sed laborum desiderio, ex eo licet intelligere: quod hoc ipso anno compluti propinquam sibi supremam diem praesentiens Christum Dominum duo rogauit, Primum vti magnam sibi aliquam patientiae materiam largiretur: [Note: 105 Moritur, vt optauerat fe ria fexta Maioris heb domadae.] deinde vt eodem die, et hora, qua ipse Dominus excesserat e vita, euocare se vellet: ac voti vtriusque plane compos est factus. Nam doloribus excruciatus acerrimis feria sexta maioris hebdomadae sub meridiem praemunitus diuinis lenissime expirauit pridie Nonas Aprilis, sexto et sexagesimo aetatis anno. Mansit in demortui ore vultus adeo amoenus, ac spirans, vt merito dictus a quopiam sit, videri sacris illis vocibus, Vbi est mors victoria tua, vbi est stimulus tuus? insultare morti. Ad eius cadauer, et concursus et exosculatio, et sacrarum rerum applicatio, et reliquiarum petitio, et reliqua in Sanctorum consueta funeribus facta. In supremis verbis illud maxime notatum est, cum petijsset a Deo veniam, [Note: 106 Iudicium eius de concionatoribus animarum salutem non quaerentibus] quod quaedam in sacri praeconis officio curiosius dixisse sibi videretur, mirantibus forte circumstantibus quibus comperta grauitas viri erat, diserte adiecit, id se dixisse, quod persuasum haberet multos Concionatorum damuatum iri, quod cum Deus ab ijs pendere voluisset salutem animarum, huius tantae rei obliti, magis ad commoda sua, suique nominis existimationem, quam ad fructum, salutemque animarum conciones accomodarent. Ioannes Emmanuel Toleti apud Professos, cum Rector Collegij esset, quarto Kalendas Augusti decessit. Ex oppido Treuinio Calaguritanae Dioeceseos, Compluti cum annum vigesimum primum ageret anno seculi huius quinquagesimo secundo in Societatem receptus, aegre compulsus est, [Note: 107 Acta, et virtutes praecla rae Ioannis Emmanuelis] vt studia literarum persequeretur. Adeo humilitatis causa cupiebat in ministerijs Marthae vitam exigere. Sed euentus ostendit in eo, quod saepe dicitur, qui minime se idoneos rentur, eos maxime aptos ad magna esse, nequaquam temere dici. Praeclare diuina pro suggestu tractauit: cum laude laepe Tyronybus praefuit, multa Collegia perdiuque Murcianum, ac Toletanum rexit, cum haud domesticis magis, quam externis Laicis, et alijs religiosorum familijs quasi Pater venerationi, ac pretio esset. Naturam per se se feruidiorem, et iracundam, studio, et compressione suimet assidua ad immutabilem prope lenitatem perduxerat. Adeo amabat latere, et ignorari, vt nou solum Praefecturas pro summo haberet onere, sed etiam si ab honoratioribtis personis conueniretur (quae nonnulli officia per speciem caritatis ambiunt) moleste admodum ferret, et congressum pro viribus [Note: 108 Caritas eius insignis.] declinaret. Sed in praeclaro eius virtutum choro, caritas, vt aequum est, eminebat, spectandamque se supra caeteras praebebat, in prompta, alacrique voluntate necessitatibus, et animorum, et corporum succurrendi. Cupiebat ad suum Collegium mitti valetudinarios infirmosque, sperans Deo iuuante, facturum se industria sua, vt imbecillitatem moderate, ac leuiter ferrent: perque hoc opus Caritatis, et Orationes eorum benedictionem caelestem descensuram in domum totam. Nec sane fallebatur. Cum aliquando Domui Toletanae praeesset, atque ex tribus dumtaxat panibus, qui domi erant, vnum pauperi ad fores petenti dari iussisset, paulo ante prandium magna allata cista est panibus plena: quam lator cum ianitori dedisset, interrogatus vnde mitteretur, non opus esse id scire respondit, statimque abscessit, nec postea redijt. His experimentis, magisque tam studiosa pauperum commendatione, quae in sacris literis ab Deo est, motus Ioannes, nullum faciebat finem in sermonibus, et priuatis, et publicis omnes cum opulentos, tum etiam tenuiores, pro suis facultatulis [Note: 109 Eiusdem studium orandi.] ad liberalitatem hortandi. Suarum vero virtutum lumina assidue nutriebat oleo Sanctae Orationis: binas quotidie horas detrahens somno, quas
colloquijs diuinis adderet. Hac praeterea exercitatione plurimum vtebatur, Primum vt conaretur semper se tanquam in Dei praesentia conseruare; deinde, vt quicquid audiret, videretque, referret ad pietatem. Tertio, vt cogitationes pias ex rebus creatis eliceret cum perpetua gratiarum actione. Postremo quicquid faceret, initio Deo offerret: ad finem examinaret. [Note: 110 Sandoualij vitae religiosae summa.] Sandoualium pene repentino Compluti dum Collegium regit, Apoplexia quarto Idus Nouembris extinxit, vndequinquagesimo aetatis anno, altero, et trigesimo Societatis. Filius erat Ioannis Stephani Naiarae Ducis, iam inde a prima pueritia admodum ad pia propensus, ac sub optimi praeceptoris disciplina non solum literis, sed et pijs meditationibus eruditus. Diu in Societate varias disciplinas docuit: et Collegia Ocaniense, Murcianum, Madritanum, Complutense, bene, ac feliciter rexit. [Note: 111 Ioannes Alfonsus Galle eus 24. annis Grammaticam docet.] Ioannes Alfonsus Gallecus natione, ex octo, et viginti religiosae vitae annis, quatuor, et viginti in teneta instituenda aetate partim Ocaniae, partim Madriti obiuit laboriosus, accuratus, idemque ardens caritate, hilaris semper, et ad omnem modestiam sine vlla morositate compositus. Inde carus venerandusque discipulis: hoc maiore cum euentu animis eorum puris atque simplicibus primos literarum, ac pietatis inducebat colores. Quo in opere cum intelligeret, quanto esset maius opinione ad publicam [Note: 112 Ad id se voto adstrinxerat.] pietatem compendium, illi vni, quanquam facultate non destitueretur, cetera posthabuit munia, suggestorumque, et sublimium Cathedrarum speciosa magisteria. Nec satis habuit rem Praesidis nutui permittere, sed praecipua voti religione ad Grammaticam tradendam quandiu vita suppeteret, se ipse obstrinxit. Nec vouit auidius, quam constantius praestitit. Redonauit [Note: 113 In morte laetissime canit.] illi praesenti mercede Deus non modo piam, tranquillamque vitam, sed etiam laetissimam mortem. Nam post recepta diuina omnia, postridie Idus Octobris carmen dauidicum, Laeratus sum in his quae dicta sunt mihi in Domum Domini ibimus etc. iucunde canens, tanquam praegustans aeternam felicitatem excessit.
Goae intentis de more nostris ad studium ingenerandi Gentilibus aestimationem, ac desiderium baptismi, opportunum hoc anno ad eam rem auxilium adfuit, curationis subitae in aegro conclamato; sacri lauacri contactu ipso primo, euidenter e lethi faucibus erepto. Cum enim quidam, [Note: 114 Aeger depositus baptismo curatus.] qui Christianae doctrinae capita satis antea cognorat, subitâ forte ingruentis morbi vi ad vltimam vitae lineam admotus, accedenti Cathechistae nutu indicasset: sacris aquis tingi cupere se; repente prout res poscebat baptizatus, melius statim habuit, moxque plene conualuit: quae sparsa per Vrbem et regionem fama, Christianorum Sacrorum, et pretium apud gentes illas, et amorem incendit.
In Sinis Rogerius, et Almeida nostri ad Lancitani Domum, fratris eius ductu, trimestri peregrinatione tandem appulsi, cum ibi sedem se fixuros sperarent, non ita multo post falsos se opinione senserunt; propinquîs illius Magistratûs, astutis hominibus, et priuatarum momento rationum, [Note: 115 Rogerij, et Almeidae reditus ex inte riore Sinensi regione.] vt illic fere fieri consueuit, officia metientibus, graue sibi esse externorum hospitium non dubie professis. Quare cum nec spes vlla maioris operaepretij, ac ne facultas quidem isthic morandi esset, reuerti eo vnde venerant coacti sunt, nihil admodum aliud nisi partam exploratione notitiam in posterum futuram vtilem, linguae, morum, ac locorum referentes Domum.
In Iaponiâ per Vernam tempestatem huius anni terraemotus horribilis, [Note: 116 Terrae motus in Iaponia.] et causa praesens ingentium malorum, et tristius augurium luctuosarum mutationum, cladiumque teterrimarum in futurum fuit. Quadraginta fere continuis diebus succussa penitus humus praeter stragem miserabilem innumerabilium aedificiosum, hiatus multis locis voraginum horrendarum foetidam mephitim late halantium aperuit. Fuit vbi etumpens e
[Note: 117 Arcis Vogaquij Clades.] caecis cauernis flamma domos obuias absumpsit. Aquas alibi confusione elementorum tellus emota parturijt. Vogaquium Arx erat Regni Minensis in loco edito conspicua. Haec Monte, cui insidebat, vehementibus et diuturnis succussionibus moto, sensim subsidens, ad extremum apparere desijt, aquis in eâ superficie late stagnantibus, ex quibus subitus, sed in [Note: 118 Et Oppidi Nagafamae.] posterum durans extitit lacus. At in Regno Vasacensi Maritimum oppidum, et emporium celebre Nagafama terraemotu per dies aliquot concussum, irrumpente vltra littus mari deiectum est funditus: moxque in alueum aestu redeunte, ita rudera ipsa subrutarum aedium abstersa, erasaque sunt penitus, vt nuda soli superficies sine vestigio aedificiorum vllo superesset. Spem inter haec Christianis dabat plenae conuersionis vniuersae Iaponum gentis ad Christi fidem, praeter insignem, de quo diximus Cambacundoni [Note: 119 Templum meximum Idolorum Meaci destructum.] fauorem, etiam primarij Iaponicae superstitionis Templi Meaci conspecta euersio per istos terraemotus. Sed si ex veritate consecutarum rerum haec interpretari ostenta oporteat, multum Christianae quoque Religioni periculorum, ac laborum ista signa portendebant. Quorum malorum hoc ipso anno triste initium fuit desolatio Regni Bungensis, vbi flos praecipuus, autoritasque maxima Christianis sacris erat. Franciscus Rex [Note: 120 Franciscus Rex Bungi regnum cedit Filio.] Bungi iam senior, filio rebus gerendis abunde per aetatem maturo, Regni administrationem cesserat, sic more auito flagitante. Hic Iuuenis plus aliquanto ex indole, ac moribus Matris Iesabelis trahens, quam ex Patris [Note: 121 Huius saeuitia in Christianos.] optimi, ac Religiosissimi virtute, satis cognitam domesticâ institutione legis Christianae sanctitatem non modo amplecti cunctabatur, sed politicâ ratione ductus liberam eius professionem aegre permittebat subditis; immo eorum aliquos eâ ipsâ de causâ bonis spoliatos partim morte, partim exilio mulctauerat. Ipse remissionibus et ludis, securo solutoque animo [Note: 122 Saxumani expeditio in Bungum.] vacabat. Eam inexperti Principis negligentiam occasionem suam ratus Saxumae Rex, cum Religioni Christiane ex longo perinfensus, tum a Bungensibus nescio quâ in re se laesum interpretans, velificari ambitioni suae decreuit, quâ nouem illius tractus, acque Insulae Regna, quorum vnum [Note: 123 Cambacundoni minis non repressa.] erat Bungum, imperio dudum suo desponderat. Conscriptum igitur numerosum exercitum ductu Nacazucasae minoris fratris, viri fortis, et strenui in Bungense Regnum immisit. Frustra eam procellam auertere Franciscus Rex Senior autoritate Cambacundoni ad quem Meacum se contulit, conatus est. Interposuit quidem prolixo animo Cambacundonus reprimendo Saxumano sua officia, consilia, et ad extremum minas, nec tamen illum [Note: 124 Regis Bungensis impru dentia.] conscientiâ virium ferocem de sententiâ dimouit. Interim Iunior Bungi Rex collecto exercitu satis valido, cum obstare Saxumanis irrumpentibus vtiliter posset si fortiter auderet, intempestiuissimâ expeditione in Bugiense finitimum, nec a quoquam tunc oppugnatum Regnum omnes secum suas abduxit copias. Vnde factum, vt cum Saxumanus diuiso bifariam exercitu duabus ex partibus Bangum intrasset, non modo pagi, et minus munita oppida, rapinis atque incendijs foede vastarentur, sed arces etiam proditione Praefectorum, sui destitutionem, et alias iniurias noui Regis vlciscentium, dederentur passim. Miserabilis potissimum, et nobis pro instituto deploranda [Note: 125 Strages Ee clesiarum a Bonzijs.] Ecclesiarum vastatio fuit. Miscuerant se copijs Saxumani, et ipsis per se male animatis in Christianos, Bonziorum armata multitudo, tempus vindicandi spretum Deorum suorum Numen sibi oblatum gratulantium. Hi furore plusquam Barbaro, ac plane Satanico in Cruces forte obuias, et similia monumenta pietatis Christianae debacchabantur, templa diruebant, sacras imagines, sacras vestes sacra vasa, ferro, aquis, aut igni male perdebant. non semper impune. Nam ipsorum quoque sermonibus celebrata [Note: 126 Vltio Diuina in sacrile gos.] sunt exempla tunc visa manifesta Diuinae vltionis in phanaticos Sacrorum violatores, quorum alij haud multô post, quam istis se sacrilegijs polluerant in horrendas calamitates, et miserrimas mortes inciderunt: alios
in ipso flagranti ardore sceleris, repentina ingruentis ruinae calamitas oppressit. Sed tolerabilior iactura fuit parietum, rectorum, rerumue inanimarum, vtcumque consecratarum Deo, quam viuentium Dei Templorum; hominum videlicet Christi Doctrinam profitentium; quorum ingens numerus omnis sexûs, conditionis, et aetatis partim sanguinem, ac vitam dedit ferro Barbarorum fidem in Christum extorquere conantium; partim hanc ipsam aleam vt praeuerterent Domibus profugi, cum Crucibus in manu, et globulis precatorijs palam de collo suspensis, hyeme saeuiente (nam haec mense Decembri tum etiam supra vsitatum modum rigido gesta sunt) in syluas, montesque auios sorte nihilo morte ipsa mitiori, recesserunt. In quo numero Matronae plurimae praenobiles, eiusdemque ordinis, sed tenerioris aetatis, non paucae virgines fuerunt, praeter Religionis tuendae curam, etiam pudicitiae a petulantiâ militis victoris asserendae studio instinctae. Duodecim sacras aedes haec tempestas euertit. Punaium, Vsuquium caeteraeque vrbes direptae, incensae Domus praesertim Societatis, quae in [Note: 127 Patres Societatis eiecti e Bungo.] his fuere. Iram Barbarorum, Bonziorumque furias senserunt Nostri ex toto exterminati Bungensi Regno, praeter paucos in arcem Vsuquiensem receptos, quae captâ ciuitate capi non potuit: Sed perfugium opportunum habuerunt in Amangucciano Regno, cuius Rex Moridonus Simonis Conderae Christiani Ducis interuentu reconciliatus Christianis, duas in terris [Note: 128 Receptum habent in Amagncciato, et Ixensi Regnis.] suae ditionis nostris stationes concesserat, alteram in ipsâ Vrbe Regni Metropoli, alteram in portu Ximonocuquensi: quo exemplo Rex Ixi Patruus Amanguciani Regis, Patres nostros in suas terras inuitauit, eisque sedem attribuit commodam. Haec in Bungo sub finem anni 1586. contigerunt: [Note: 129 Facinus heroicum Christianae mulie ris.] quae vtcumque festinantes transmittimus, silere tamen nefas fuerit heroicum facinus Christianae mulieris, Cloeliae illius olim decantatae Romanae Virginis decus supergressae. Haec ex arce Vsuquiensi ardentem in Vrbe captâ et direptâ Domum probationis Societatis, et duo templa Christianorum videns, non magis eius spectaculi acerbitate pungebatur, quam aemulo zelo, quod magnificum Coenobium Bonziorum, cum specioso Idolorum Delubro, in orâ continentis ab arce angusto freto diremptâ, cernebat. Itane, inquiebat secum indignans, Euangelicorum Ministrorum Sedes, Christi templa ipsius in cineres abeant, stet contra victrix Impietas, et nefaria prophanorum Daemonum culmina se ostentent. Talia reputantem nocte concubiâ diuinus quidam ardor abripiens, vt subito fretum sola enataret impulit. Mox non vno loco ligneis, vt fere sunt aedificia Iaponica, aedibus igne admoto, repetito natatu se arci reddidit; indeque vndantem e Coenobio, ac templo Bonziano per tenebras flammam, et magno solatio spectauit suo, et pari gratulatione alijs ostendit.
In Prouinciâ Mexicanâ feliciori, quam vmquam antea successu Res Christiana procedebat. Multae, ac clarae tum infidelium, tum sceleribus, ac flagitijs deditorum hominum Mexici conuersiones magno applausu visae sunt. Tribunus militum mox a confessione vitae totius apud nostrum Sacerdotem obitâ, vulneratus ex insidijs ab inimico, non solum ipse generose [Note: 130 Generosa iniuriae condonatio.] condonauit iniuriam Sicario, sed milites proprios ad vltionem sceleris ardentes, illis verbis cohibuit: omnia volo mihi a Deo ignosci, et ego homini nihil remittam? moxque sclopum illum ipsum quo erat vulneratus elapsum, ictu exploso, latronis manibus, ipsi reddi iussit. Est inter caeteras Indigenarum superstitiones, et vsus Magiae frequens. Ad hanc spebus amplis Cathecumenum Indus alius pelliciens, Diabolum vti promiserat illi [Note: 131 Diabolus no minis IESV inuocatione fugatus.] stitit. Sed eo tetrâ specie conspecto territus Neophytus, praestare quod promiserat non potuit. Sacrum enim IESV nomen, quod nominatim ne faceret Magus cauerat, pronunciauit. Extemplo velut cuspide sagittae icta fera (sic enim referebat poenitens attentatae noxae Cathecumenus) ad illam vocem malus Daemon fugit et euanuit. In Collegio numerosa iuuentus
[Note: 132 Institutio iuuentutis recte, ac feli citer curata.] fructu in praesens vberi, spe in posterum laetiore instituitur. Ad duo vetera Seminaria, et Sodalitatem Beatae Virginis frequentem, Tertium nobilis Indicae iuuentutis Seminarium adiunctum. Theologiae, Philosophiae, Humaniorum artium, ac omnis generis literarum, non minus fere, quam in Europaeis Vrbibus, studia florebant. Alacritas quoque Iuuenum studentium, propositis et cum solemni dramate palam distributis speciosis praemijs [Note: 133 Serui Aethio pes excultl.] aureorum quadringentorum pretio excitata est. Excolendis quoque AEthiopibus seruis, quae maximo numero vaenalia corpora huc ex Africae littoribus transuehuntur, proprium sacellum extructum, adornatumque est. Tepotzolanensis Societatis statio hoc anno in Domum probationis versa, et [Note: 134 Domus probationis Tepotzolanensis.] recentes e saeculo Tyrones idoneo numero, et scholares nostros iam studijs perfunctos tertij (vt vocamus) anni experimentis, successu quam optimo excoluit. E domestico Religionis feruore in externam salutis proximorum curam non minus vtiliter processum est. Patres tertij anni Mexicanae Othomitanaeque linguis ibi vsitatis addiscendis strenuâ operâ impensâ, statim earum specimen Concionibus, et Christianae Doctrinae explicationibus edunt. Omnia itaque sanctis ad omne Decus adhortationibus feruebant, cupide [Note: 135 Fructus copiosus Ministeriorum Societatis.] audiente populo, et monstratam viam non segniter sequente. Quintâ quaque, ac sextâ feriâ per quadragenarium ieiunium congregata in templum nostrum multitudo, post auditum de Passione Domini, deque imminentibus homini nouissimis sermonem, flagellis in se acriter saeuit, studio partim Christo compatiendi, partim castigandi praeterita peccata. Iucundum est audire, vt deinde per plateas in circulis bona plebs, vt Patres, Matres, filijque familias, domi quique suae inter se audita retractent, locosque Euangelicae lectionis in se transferant, dum alius se Lazarum excitatum e Sepulcro, quidam eductum e loculo filium Naimensis viduae dictitant. Feria quintâ maioris hebdomadae collatis eleemosynis instructum in nostro atrio prandium est pauperibus quingentis, quibus primores Ciuitatis ad [Note: 136 Mira Diuinitus ostensa.] mensam ministrarunt. Ostendit etiam neophytis confirmandis multa Deus mira. Mulier annum iam duodecimum marito absente, cognatis affinibusque miseram negligentibus, in summam inopiam redacta, et tamen conditionem oblatam copiae parandae profligandâ pudicitiâ fortiter respuens, in [Note: 137 B Mariae, et S. Petri apparitiones.] extremis angustijs benignissimo alloquio apparentis noctu in multâ luce Mariae Deiparae mirifice recreata est. Alia bona, et religiosa foemina in optima valetudine, clare Domi suae visâ specie personae illustris, et splendide vestitae, quam S. Petrum Apostolum, cui deuota in primis erat, fuisse ipsa interpretata est, arcano simul sensu admonente, esse illud signum velocem instare sibi migrationem ex hac vitâ, Sacramentis extremis se muniuit: et intra triduum animam reddidit. Quendam morbo implicitum [Note: 138 Angeli Custodis beneficio timor mortis abstersus.] lethali horror insolitus denunciatae mortis angebat; cum ei se obtulit clarâ luce conspicuum formosissimus Iuuenis, Angelus haud dubie ipsius custos, qui procul aureos ei colles gemmis splendidissimis late fulgentes ostendit, et vagantes per eos exulcantibus choris felicium hominum speeiosas turmas; illuc dicens Christianos morte transire: quâ aeger specie, ac voce mirifice recreatus, omnem metum vltimi transitûs abstersit. Alia praetereo eius generis: itemque Daemonum ludibria fide ac constantiâ Neophytorum egregie reiecta, vt heroicum adolescentis Indi facinus referam. Vocatus Sacerdos noster ad aegrum famulum Sartoris extremis Sacramentis procurandum, reperit esse illum adolescentem Stirpis apud Indos Regiae, qui peregrinandi [Note: 139 Regius adolescens sartoris artificium Christi causa exerceext.] curiositate in Christianorum terras excurrens, ante annos aliquot, audito forte Cathechista quodam nostro, ad baptismum allectus, decreuerat ad Patrem Colulae Vrbis opulentissimae Regulum, non amplius redire, ne dum hereditatem Regni terrestris captat, Caelesti excideret. Ergo dissimulatis Natalibus, famulum se vili mercede Christiano Sartori addicit, eaque in humilitate septem exactis annis, hoc a Deo immisso morbo
ad fidei, virtutisque tantae beata praemia feliciter migrans transijt. [Note: 140 Angelopolitam Collegij fundator.] Angelopolitani Collegij nostri fundator hoc anno suo merito declaratus est Melchior Couarruuias vir clarissimus. Donaucrat aureorum viginti octo millia, quibus empti fundi conficiunt illic annuum vectigal senum millium. Hoc nouo subsidio laxatis prioribus angustijs, ad tres priores Grammaticae, ac Humanitatis classes, quarta est Rhetorices adiuncta. Frequentantur autem illic scholae nostrae lectâ manu nobilis iuuentutis. Templi quoque noui aedificatio caepta. Non silendum, quod vni e nostris ad cruciarium [Note: 141 Poena curusdam qui Societatem dimiserat.] mox ducendum accito contigit. Confessione peractâ Reus, scire te velim, Pater, inquit, me a Deo vocatum in Societatem vestram, et in eam admissum, paucos ibi menses perdurasse. disciplinae enim impatientiâ, et regularum contemptu breui factum est, vt sanctae vitae pertaesus, ad prioris licentiam redirem. In quâ cupiditatibus obsequens meis huc denique perductus sum. Hoc quaeso Iuuenibus vestris refer, vt exemplo meo admoniti pericula propria declinent. Pascuari, quae est Ciuitas Mexicanae Prouinciae nobilissima, vbi nostri sedem habent, consuetis ministerijs Societatis successum ingentem Diuina benignitas hoc anno dabat. Mirus hominum omnis generis concursus ad frequentanda Sacramenta; quae in morbis adeo vulgo expetunt, vt a puerulis etiam aetate legitimâ minoribus sacrum Viaticum flagitetur. Puella fuit septennis lethali morbo implicita, cui cum Pater Eucharistiam saepe negasset; licet nihilo minus, quam adultorum quilibet in fide, ac ratione mysterij eius eruditae, quod eius sermonibus patebat; postridie redeunti virguncula vehementius institit, addens: sibi nocte praecedenti adstitisse Reginam Augustissimam, Principe quodam splendidissime ornato comitante, quae nominatim edixerit, sacram Eucharistiam percipere ne differret, tertia enim die morituram, simul cum parente, qui in eadem Domo ex morbo decumbebat. His Sacerdos motus sacrum Christi corpus impertit puellae, cuius vaticinio [Note: 142 Imago B. Vir ginis e Romano Sancti Lucae exemplari expressa, miraculis illustris.] fides constitit designato tempore. Propositum in nostro templo exemplum Imaginis Deiparae e Romanâ Sancti Euangelistae Lucae tabulâ expressum, illustribus breui miraculis claruit, quorum multa in annius nostris videnda relinquimus. Manilae, vt Coloniam Hispani nouam muris, prupugnaculisque muniebant; ita nostri toti erant in moliendo templo, vbi, et Deum rite colere, et gentium illarum saluti vacare possent. Huc appulsâ hoc anno e Iapponiâ naui, octo Iapponij eâ nauigatione conuersi ad Christianam fidem, praedicatione Gabrielis cuiusdam [Note: 143 Octo Iaponij Manilae baptizati.] Meacensis Christiani, qui negotiorum causâ vna venerat, Manilae a nostris solemni ritu baptizati, et ab Episcopo sacro Chrismate confirmati sunt.
Limae in Peruuiâ vbi octoginta e nostris ingenti operae pretio in procurandâ gentium illarum salute versantur, hoc anno VIII. Idus quintiles [Note: 144 Terraemotus Limae.] sub vesperam terra moueri cepta, primum leniter, mox vehementius, ad extremum horribiliter, vt fluctûs irati Maris continuis succussionibus imitaretur. Pars superior aedium nostrarum ruit, templi fastigium decidit, parietes passim omnes rimis hiabant ruinamque minabantur. Nox insomnis [Note: 145 Consternatio nocturna] et solicita Ciuitati fuit, cunctis miserabili consternatione in loca subdiualia nec ruinis obnoxia prodeuntibus. Nostri lucernis praelatis per vicos discurrebant afflictis consolandis et excipiendis confessionibus expiare conscientias in tanto periculo cupientium. Late per regionem pestis eadem grassata, [Note: 146 Proregis pericnlum.] praesentissimo discrimine Proregis ipsius in portu Callao Claisi Regiae mox in Hispaniam soluturae expediendae intenti. Nam praeter ruinam aedificiorum, quibus ne obtueretur bis minimum abfuit, cum in nauem secedere cogitaret, consilijs alias expertorum eam cladem, admonentium solere per eam efferari mare ipsum, et effractis repagulis in terras excurrere, salubriter reuocatus est, eo ipso, quod timuerant, mox secuto.
Multi mortalium partim oppressi lapsu tectorum, murorumque, partim. eluuione inundantis Oceani misere hausti perierunt. Superstites salutari [Note: 147 Ciuitatis Li manae votum in honorem B. V.] Diuini Numinis metu perfusi, eo se promptiores ad peccata detestanda, officiaque Religionis obeunda praebuere. Ipsa communiter Ciuitas festum Visitationis B. Mariae, cuius infra octauam clades contigerat, se praecedente ieiunio quotannis solemniter celebraturam vouit, supplex venerans Dei Matrem, vt se a similibus in posterum malis protegeret. E Cuschensi Collegio in Regionem Andes dictam, e Potosino in septem vicina oppida, ex Arequipensi in varia loca, sexies septiesue excursum est fructuosissime. Baptizati post suffieientem institutiouem supra sexcentos, veteres [Note: 148 Missiones va riae perutiles] Christiani maximo numero Sacramentis, et Doctrinâ exculti. Panamae, vbi frequens concursus venientium ex Europa est, Duo e nostris Limâ missi ad procurandos mores, animosque hominum in tam frequenti et negotioso emporio, plenam laboris Prouinciam pari aliorum vtilitate, ac consolatione propriâ gessere. Fraudes commerciorum, [Note: 149 Aegri in valetudinarijs, vincti su custodijs curati.] contractuum labes, partim emendatae, partim impeditae. Procuratae a Ditioribus eleemosynae, quibus aegri in valetudinario, vincti in custodijs recrearentur: vtrisque frequenti, ac sedulo Ministerio inseruitum a nostris est. Vinctis etiam gratia Iudicis ita conciliata, vt quadraginta ex ipsis in discessu nostrorum vltro liberos emiserit. Iuliensis statio praeteritorum laborum praesentes fructus videt in mirabili mutatione gentis illius, antea [Note: 150 Iuliensis sta tionis fructus.] veneficijs, et flagitijs funditus perditae, nunc Diuinae gratiae operante virtute, sathanicas praestigias, et libidinis illecebras egregiâ passim constantiâ repellentis. Exempla huius auni litterae memorant mulierum, quae isthic vitam ipsam pro pudicitiâ pacisci promptae, tentatoribus impuris vsque ad sanguinem restiterunt. Hoc nimirum illae robur hauserant, e Sacra Eucharistiâ, cuius vti et salutaris Confessionis vsus cum sic illic frequentissimus, eius item est aestimatio, veneratioque maxima. [Note: 151 Mira diuiniaetus ostensa.] Fecit hîc quoque pro more prouidentiae suae Deus, vt recentis Ecclesiae fidem, ac mores, quasi plantas teneras, miraculorum quadam irrigatione, vt magnus Gregorius loquitur, educaret. Multa his locis per haec tempora supra naturae vires mirabiliter ostensa, partim in annuis nostris partim in Historiâ Virginis Copacabanae, pridem editis recognoscere licebit. Nos enim desidere in locis etiam amoenis longitudo viae, quae superest [Note: 152 Falsus rumor de discessu Sociorum veram in eos carita tem populi detegit.] non sinit. Non ingrata esse his Gentibus Societatis nostrae Ministeria, patuit occasione dissipati late rumoris: Patres nostros ex hisce tractibus recessuros. Tum enim ex toto agro Potosino Complures opere relicto ad Regium Consilium itinere tridui accurrentes, enixe rogarunt ne tantum sibi mali euenire sineret, vt subsidio, et solatio, tam beneuolorum, et salutarium Sacerdotum priuarentur, quibus amotis vita ipsis haud amplius iucunda foret. Delectati Regij Consilij Praesides istâ solicitudine bonae plebis, innocentiae, ac Religionis indice non dubiâ, supplicationes hasce, instrumento per Notarium publicum rite confecto mandatas, ad Regem in Hispaniam miserunt. Nostrorum per varia loca excurrentium ars erat ad stabilienda etiam in tempus imminentis absentiae, quae praesentes [Note: 153 Sodalitia vti liter fundata.] instituerant, erigere sodalitates sancitis legibus certis. Ea res optimo successu Cucuiti, et Ilabi hoc anno tentata est. Conflatis vtrobique operâ nostrorum sodalitijs sub inuocatione nominis IESV, quibus iam tum a primâ origine ad octoginta e primarijs Indigenarum nomina dederunt. Data hoc anno Societati stabilis sedes est in Vrbe Chiti non [Note: 154 Fundatio Residentiae in spem Collegij in Vrbe Chiti.] minus fere celebri, quam Lima est, et Metropoli Cognominis Regni. Milliaribus nongentis abest a Limâ, Episcopus ibi, Praetor item Regius cum Consilio moratur, cunctorum fere Religiosorum Ordinum Coenobia visuntur. Collegium Societatis saepius ab Episcopo, a Clero, ab Hispanis Magistratibus expetitum, variâ difficultate rerum non hactenus superabili
dilatum fuerat. Hoc demum anno Tres e nostris Sacerdotes cum adiutore Laico eo peruenientes in Xenodochium publicum diuerterunt, vbi per octiduum ad affluentem ingenti numero populum primum specimen industriae Societatis in excolendis animabus ediderunt, Concionibus, et Christianae Doctrinae lectionibus habendis. Hinc ad aedes perpetuae ipsorum habitationi paratas, nec incommodas, publice deducti; assignato quoque ipsorum vsibus contiguo templo Sanctae Barbarae, in cuius se Diuae [Note: 155 Missio in Regnum Tu cumanum.] clientelam tota illa Ciuitas dedit. Initium hic annus dedit celebri, ac memorabili Missioni nostrorum in Regnum Tucumanum, cuius aliqua hîc primum obiter informanda notitia est. Patet ea regio milliarium spatio facile sexcentorum. Quinque per eam idoneâ distantiâ sparsae maiores Ciuirates Hispanis Magistratibus subiectae, pluribus circum quaque minoribus [Note: 156 Numerus in eo Ciuitatum.] oppidis, ac pagis praesunt. Nomina Vrbium sunt: Salta, Stecum, Sancti Michaelis, Corduba, Sancti Iacobi Delstero. In hâc tunc vltima Domicilium habebat, qui praeerat Prouinciae Hispanus Praetor. Ibidem Episcopi sedes erat, cuius Dioecesis totum illud regnum amplectebatur. Abest [Note: 157 Vbertas seli.] haec Episcopalis sedes a Limâ passuum millibus mille quingentis, felix, feraxque idonearum ad victum, cultumque rerum vsque ad luxuriam tota [Note: 158 Ingenia indigenarum inculta.] terra est, inde vt sit incolis frequens, quorum ingenia, ac mores instituentium inopiâ syluescunt. Quinque admodum Sacerdotes procurationem animarum in quinque Vrbibus, et subiectis earum cuique pagis exercent, [Note: 159 Miser status illius populi.] perpaucis Religiosis adiuuantibus. Ergo foeda passim ignoratio scitu necessariarum ad salutem rerum, prolapsio in vitia frequens, et exemplorum multitudine aduersus verecundiam, et conscientiae reprehensiones audax. Ne baptizati quidem plerique sunt. Nec baptizatorum sors melior, funditus rudium Doctrinae, ac legis Christi, tum vitae genere, ac corruptelâ nihil magnopere ab Infidelibus differentium. Docile tamen ingenium gentis, ac Disciplinae capax fere est: nec superstitione praeoccupantur animi. Nullus enim ibi cultus idolorum viget. Sed causa tam neglectae culturae [Note: 160 Linguarum ibi varietas impedimentum eulturae] praeter paucitatem Sacerdotum, de quâ diximus, varietas linguarum est: quae plures, quam pro spatio modicae Regionis, Tucumanos dirimunt. Eae ad tria quasi genera reuocantur: sub quorum singulis Dialecti multae velut species sunt. Hinc fit, vt cum raro reperiantur Euangelici Ministri, qui omnes calleant, ij solos illos curant, cum quibus ipsis intercedit communio [Note: 161 Episcopi zelus pro suo grege.] sermonis. His incommodis solicitus Episcopus, vir eximiae religionis, et illo loco dignus, cum comperisset esse in nostrâ Societate, qui Toconoten, Calam, et Sanauironam linguas tres Matrices Tucumanicarum Dialectorum, satis noras, vsuque tritas haberent, ex ijs Sacerdotes impetrauit primum duos, deinde negotio sub manum succedente, tertium quoque, qui simul adiuncto adiutore Laico Regnum illud vniuersum, vt laboriosissime, [Note: 162 Profectio no strorum.] ita vtilissime lustrarunt. Profecti e Potosino Collegio pridie Kal. Septembres huius anni, primo Saltam tenuerunt, itinere praelongo, aspero, et praeter caeteras difficultates etiam latrocinijs infesto. Hinc Stecum, via nec commodiore, nec tutiore ventum: vnde per siticulosa, et solis vapore tosta aequora camporum, labore summo ad Vrbem Episcopalem S. Iacobi [Note: 163 Exceptio perhumana ab Episcopo.] Delstero peruenientes, ab Episcopo, et populo iussu eius obuiam effuso, humanissime sunt excepti sub finem huius anni, multis eo itinere praeclare gestis. Nam, vt in quamque Ciuitatem venerant, ibi concionando, [Note: 164 Frnctus ex Ministerijs Societatis.] Sacramenta ministrando, vicos, et pagos circumpositos obeundo, quoad erat necesse persistebant, incredibili profectu populorum, cuius specimen, vel inde licebit sumere, quod cum Steci essent, quam secundam Vrbem numerauiraus, interim dum alij concionibus habendis, Sacramentis ministrandis in Vrbe vacant, excurrens vnus Sacerdos, comite Laico per oppida subiecta, bis mille quadringentos, ac praeterea quatuor, et viginti baptizauit, extremâ ferme omnes aetate, quorum plurimi centenarium excessisse
ferebantur. Ab Vrbe S. Iacobi duxit illos ipse Praesul in caeteram Dioecesim sub initium sequentis anni, vt ibi Deo dante referemus. Suscepta est hoc quoque anno a duobus e nostris Sacerdotibus, et vno Laico expeditio ad oppidum Sanctae Crucis in Monte, locum Religioni propagandae latissime, sitûs quadam felicitate opportunissimum habitum. eo, tamen perueniri nisi anno sequente non petuit. Interim enim dum viae longae, ac infestae praesidium, et comeatus paratur ah Hispanis, quorum in comitatu ituri Patres erant, diuturna mensium septem in conualle quadam statiua fuere, minime nostris otiosa. Nam Indos, Hispanosque permultos consuetis Societatis Ministerijs iuuerunt, praetereaque cum Legatis Viracanorum (nomen est gentis ijs locis finitimae) ita egerunt, vt ostium magnum Euangelio aperuisse viderentur, caetera sequente annali reddemus.
MOMENTVM inaestimabile per omnes ferme terrarum oras, priuatae, publicaeque pietati fecit Sodalitatum institutio hominum cuiusuis ordinis etiam, [Note: 1 Congregatio B. V. Annun ciatae Roma na per orbem imitatione propagatur.] non discentium: quarum ex anno, quem iam aggredimur, censeri natalis potest, cum diplomate Pontificio potestas facta est eas ad Romani Collegij primariam adiungendi, vt ijsdem Indulgentiarum beneficijs fruerentur. Ex hoc enim tempore frequentari passim coeptae. Iam tum sub S. Ignatio nonnulli ex hoc genere inchoati coetus erant, ac nominatim [Note: Primum Neapoli.] Neapoli sub titulo venerationis Sanctissimi Sacramenti, qui hodieque perseuerat, in Domum professorum anno 1610. translatus ab Collegio: sed in formam certam, interseque consimilem haud satis coaluerant. Progressu [Note: Tum Panormi.] temporis Panormitana inter nobiles maxime adoleuit sodalitas, ex qua in omni genere pietatis fructus effloruere multi, atque praeclari, et inde in Hispaniam ipsi propagati sunt eiusdem formae coetus. Quippe anno octogesimo tertio vnus sodalium natione Hispanus, cum in patriam regressus Valentiam, narraret quam praeclara in conciliandis dissidentibus, subleuandis calamitosis, defendenda innocentia; ad haec in domorum singularum Christiana disciplina, per eum conuentum Deus efficeret, Hieronymo Domenecho [Note: Et Valentiae, et alibi.] acres admouit stimulos, compar vt praesidium Valentiae moliretur, sicut anno insequenti post consultum Claudium Generalem, de eius sententia [Note: 2 Congregationes Item aliae institurae vtilissime va rij generis hominum.] in Spiritus Sancti patrocinio, ac nomine prospere inchoauit. Alia subinde alibi instituta sodalitia sunt (vt suis nos annis interdum notauimus) non solum Nobilium, sed et Sacerdotum, et mediorum Ciuium, et Opificum, ac plebis etiam rusticanae, ad alia super alia conflanda industriam excitante successu, qui plane spem superabat. Namque ex his aliquanto etiam maior quam e scholasticis fructus extabat, quod vt aetatis firmitate Sodales, autoritateque praeibant, ita et ibi firmius ad virtutem informabantur, et ad alienum profectum plus habebant momenti, siue exemplo, siue conatu, quia totae in vno Patrefamilias domus emendabantur, communi cum Ciuitatum emolumento, quarum publicae res [Note: 3 Impetrantur Sodalitatibus Indulgentiae.] recte habent cum priuatae in bono sunt statu. Tanta igitur cum existeret plerasque per Prouincias ex hisce sodalitijs diuini cultus commoditas, simulque Pontificiae indulgentiae dona exoptarentur; institit, impetrauitque Claudius, vt liceret eas Primariae contribui Romani Collegij, atque ijsdem beneficijs impertiri. Quod ita factum est, vt titulum, ac nomen ab Annunciatione Virginis haud necesse foret assumere. Addita est ea cautio, ne
quod vnquam inde impedimentum Societati ad maius Dei obsequium creari posset, eoque Generali, si quando ita e re videretur, ius dissoluendi eas tributum. Iam coeperant sodalium quidam Valentiae nominatim, atque Neapoli annuas legare pecunias arbitrio Sodalitatum suarum, pios in vsus atque necessitates inopum erogandas; sed vetuit Claudius accipi, ne paulatim abirent nostri conuentus in formam Confraternitatum, quas Societati [Note: 4 Cur ab initio Societatis Societatis Sodalitates institutae non sint.] curare moris non est. Nec mirum est, opus vsque adeo salutare non impensius primos Sociorum complexos: illa namque paucitas praeter perennes discursus, nec alijs quidem sufficiebat consuetis muneribus: reseruatum ergo quasi diuinitus adultae Societati videtur, vt quo longius aeuo, numeroque procedit, hoc maturiores, vberioresque fructus edat. Quia non defatigatur foetibus, sed potius foecundatur, caritatis industria. [Note: 5 Neapolitana Sodalitas apud Philippum Regem frustra accusatur.] Nobilium Sodalitatem Neapolitanam apud Philippum Regem, cum in suspicionem quidam vocarent, tanquam conspirationibus opportunam, vt in quam Dynastarum, ac Procerum plerique conscripti essent, edoctus Rex quam sincere, quantoque bono publico ad cunctas ij se se pietatis partes extenderent, nihil morae laudabili incoepto ponendum censuit. Multae haud semel nec vna in Ciuitate contenderunt Matronae, vt ipsis [Note: 6 Coetus feminarum non probatur.] quoque liecret in huius generis conuenire coetus: sed res nullo modo probata est. Adeo vt, ne coetibus quidem, quos alicubi ad Catechismum promouendum certae habebant pietatis perspectae feminae, quempiam Sociorum interesse placuerit.
Multis iam per Europam in Prouincijs Societas iactabatur. Dubiae in Polonia erant res, afflictae in Transyluania: in Gallia, et Hispania, vel ab externis, vel ab ipsis exercebatur domesticis. Itaque in omnes partes circumspiciens Claudius, et tanquam caput membrorum sentiens cunctorum dolores, ac leuamenta conquirens, egregia ad Prouinciales monita misit, vulgatâ hoc anno eâ Epistolâ, quae quarta inter eius editas habetur, inscripta: de quibusdam medijs ad Societatis conseruationem facientibus: quâ cum omnibus Prouincijs in commune consuluisset, tum singulis [Note: 7 Visitator in Galliam mit titur Lauren tius Magius Assistens.] opportuna etiam auxilia procurauit. Res Hispanicas egit cum Pontifice diligenter. Visitatorem in Galliam Assistentem Laurentium Magium destinauit, cuius interim loco legit, ac Prouinciales probarunt, Ioannem Baptistam Carminatam. Magna etiam curâ supplementum Sociorum in Transyluaniam destinauit, quae suis infra locis plenius exponentur. [Note: 8 Congregatio Procuratorum habita Romae.] Habita de more post trienninm stato tempore Congregatio Procuratorum hoc anno est Romae. Erat Castellana Prouincia, quae Generalem Congregationem cogendam censeret: sed vbi cognitus est Societatis totius status, ac Prouinciarum reliquarum consensus, nihil opus esse Generali conuentu, nemine excepto visum est omnibus.
[Note: 9 P. Michael Lauretanus moritur.] Romae quarto idus Martij in Germanico decessit Collegio, qui illud inde vsque ab initio cum a Gregorio XIII. fundatum est, per annos quatuordecim rexerat Michael Lauretanus. Itaque primus eius Rector iure censeri potest. Natione erat Illyricus, ortus in Italia Recineti. Ad Societatem Laureti adiunctus sub annum 1556. cum in B. Virginis aede Lauretana, [Note: 10 Vitae eius summa.] vnde sibi cognomentum adsciuit, Cantorem ageret. Post breuem, vt ferebant tempora, tyrocinij religiosi disciplinam missus in Prouinciam, vt tunc vocabatur, Longobardiae, plus quatuor annos partim Patauij, partim Foroliuij Humanitatem docuit, dein etiam Romae. Inde disciplinis maioribus eruditus, in concionibus, et confessionibus cum laude, fructuque versatus est, boni viri, et in omni virtute aequabilis semper fama notus. Praefuit aliquandiu Bononiensi Collegio Rector: postea in Germanico veteri biennium Minister: ad extremum Rector in eodem nouo creatus est: ad quod munus sortitum eum omnino diuinitus eximiam facultatem euentus ostendit. Debetur ei quicquid in eo tantae molis Collegio
disciplinae, ac pietatis, quicquid legum, ac morum, quicquid Diuini cultûs: et religiosi ritus hodieque viget; quin etiam quae postea instituta sunt varias per oras eius generis contubernia, inde formam, [Note: 11 Collegij Germanici leges, et Disciplinam Lauretanus constituit.] inde institutorum pleraque petiuere. Ipse Coellgij leges, ac mores composuit, singula vsu multum, diuque ante periclitatus. Gregoriani formam diplomatis, quo Collegium statutum est, idem ipse concepit: quod diploma tametsi consequuti Pontifices alicubi, vt seuerius, temperarunt, tamen ab eius rei prudentibus magni fit, tanquam valde aptum, pium, plenum, septum vndique, et in omnes calus communitum. Porro administrationis suae rationem ita disposuerat, vt primam curam fingendis ad pietatem moribus: proximam Ecclesiae ritibus ediscendis: tertiam litera. rijs traderet disciplinis. Nam cum iuuentutem sibi formandam videret sustinendae per Septentrionem, restituendaeque pietati Catholicae destinatam, multum quidem momenti reponebat in literis; sed multo plus in vera animi virtute, curaque diligenti sacrorum: quippe quae si excellenter adsint, literarum praestantiam desiderari non sinant. Intelligebat igitur Septentrionem pastorum idoneorum inprimis laborare penuria: et hanc iuuentutem in illud maxime supplementum parari: Itaque sic instituendos, vt pastorale munus non modo possent implere, sed quod caput est serio suscipere, et constanter administrare vellent. Itaque id esse primum, vt pij essent ipsi, ac studio pietatis arderent, et in ijs maxime rebus pietatem colerent, quas Haereticorum impietas proterere conaretur. Deinde sacras caeremonias non optime solum callerent, sed etiam magni aestimarent, itaque tractarent, vt ijs delectarentur, in ijsdem consuescerent, quo dein sua quisque in patriâ tanto eas obirent perfectius, nec curam vnquam alio inclinarent. Nam qua quisque in re praestat, et assueuit, in ea facile perseuerat. Videbat igitur Michael primam esse pietatis curam, vt fundamentum aedificij totius: eoque studiorum Praefectos, atque hypodidascalos adamabat non tam Doctrinae, ingenijque subtilitate miros, quam consummata honesti laude spectandos. Rodulfum Aquauiuam, Antonium Mariam Parentucellum, et huius notae libenter habebat viros, adhibebatque in Sodalitatibus Dei Matris regendis, quae lectis florebant iuuenibus, egregieque cursum tenebant. Quarum secreta vna erat de Veneratione Sanctorum. Eodem magna ex parte pertinebat occupatio in assiduo rituum sacrorum cultu, quae fugaces ad deteriora iuuenum mentes sanctis cogitationibus illigabat, et sensim sanctarum tractatione rerum sanctitate [Note: 12 Exquisitum apparatum, et sumptuosam Musicam cur adhibuerit.] imbuebat. Eam ob rem Templi, Altarium, Sacerdotum quam poterat splendidum, et magnisicum ornatum curabat: symphoniacos nobilissimos quosque conducebat: sacra ingenti vi cereorum collucente, peragebat. Quae cum fierent haud sine magnis sumptibus (adeo vt Visitator olim Sebastianus Morales ponendum eis modum censeret) tamen apud Euerardum Generalem Michael tenuit ne quicquam moueretur: asseuerans ea necessaria omnia ad instituti Collegij propositum, vt iuuenum animis diuinarum rerum species, ac Maiestas, quae par foret ingeneraretur, ac firmiter inhaereret. Quicquid e splendore illo, apparatuque detraheretur ex ipsa rituum sacrorum disciplina decessurum, eamque ad [Note: 13 Noctes ab co precibus, et meditatio nibus impensae.] extremum paulatim lapsuram. Ad res ordinandas, cumque Deo communicandas, cum occupationum multitudo haud satis diurni spatij vacuum relinqueret, nocturna quieti destinata rapiebat tempora: nec raro totas creditur solitus vigilare noctes, nunc in precibus, nunc in rerum praemeditatione agendarum. Nec vero maiore valebat prudentia ad bene sapienterque excogitanda, quae ex vsu forent, quam ad eadem transigenda vtebatur industria. Praesens intererat diuinis officijs, et praeparandis, et peragendis. Obseruabat, quam quidque apte, tempestiueque fieret: et sentiebant Alumni habitare in eo studio Rectoris curam. Quod si quis
quid in cantu, gestu, caeremoniaue peccaret, poena repraesentabatur, quae in posterum attentionem, et industriam exacueret. Vbi festorum dierum celebrior quis appeteret, in expoliendo, ornandoque templo primum Rectorem cernere erat. Siue pauimentum, quod tessellulis varij marmoris artificioso emblemate contextum est, terendum, et ad nitorem tergendum, siue candelabris aeneis reuocandus fulgor, siue quid huiusmodi laborandum, prodibat ille in medium linteo praecinctus, inuitansque alacriter, ac prouocans iuuenes aggrediebatur opus. Atque illi non tantum volentes, sed et gaudentes, seque inuicem hilariter incitantes certatim consequebantur. Ita res impigre fiebant, absolute, alacriter. Adijciebat illam Michael sapientera omnino paternamque curam. Nam vti semper operam dabat, vt suus eis placeret status, laetique agerent, ita vbi plus laborum subierant, plus indulgentiae impertiebat in curandis corporibus, [Note: 14 Supplicationes Alumno rum antelucanas Marty rum Natalitijs ducit.] quo fiebat, vt ad autoritatem sibi caritatem adiungeret, et iuuenes exactorum laborum incundus exitus ad futuros alliceret. In Martyrum Natalitijs haud rato ad eorum Sanctas in Vrbe aedes vniuersos ante lucem facibus viam pandentibus deducebat. Ibi accensis ad sacras reliquias candelis aliquandiu persistebant in precibus, ac ferme aliquid cantabatur apparato concentu. Tum domum reducti, exhilaratique ientaculo, [Note: 15 Martyrologij dispositio in Litanias ab eo inuenta.] mature ad literarias scholas mittebantur. Ad venerationem Sanctorum primus ipse excogitauit Martyrologij dispositionem litaniarum in modum, quo ritu deinde Petrus Antonius Spinellus librum typis excusum vulgauit: primus restituere, exornareque praesertim Martyrum historijs aedium sacrarum parietes Romae instituit: Et visitur pie admodum, [Note: 16 Templum S. Stephanirotundi picturis ornat.] et eleganter sacra AEdes Sancti Stephani, cui rotundae est nomen, id genus opere picta: vbi figura ipsa rotundi templi iuuante, omnium aetatum, ac regionum praecipui quique Martyres ad memoriae, cultusque perpetuitatem vnum sub aspectum cum sacro quodam terrore ponuntur. Nec vero solum iuuenes quandiu in Collegio degebant, curabat, sed etiam dabat operam vt vbi absolutis literarum studijs remitterentur in patriam ita animati discederent, vt vsum cum eo per literas inde etiam retinerent: quos in tempore salubxibus erudire praeceptis pergebat, et hortatibus incitare. [Note: 17 Iudicia magnorum hominum de Lauretano.] Denique vt erat ita et habebatur vir prudens, industrius, in coeptis vrgendis strenuus, constans, pietatis cultor sincerus, eiusque amplificandae perstudiosus: quo nomine Gregorio Pontifici admodum probabatur. Nec dubie autoritati eius multum Pontifex dedit in vectigalibus Collegio addicendis. Philippus Sega cum Collegium inuisit Sixti Pontificis iussu, vt suo loco demonstratum est, hominis prudentiam, et administrationem nunquam admirari ac praedicare cessabat. Ad extremum Villicus fidelis et prudens praeclaros tulit fructus villicationis suae, merita apud Deum ingentia, [Note: 18 Alumni peruincunt, vt in templum ipsorum e Professorum domo corpus eius referretur.] et sancta opera, quae eius disciplinae Alumni longe, lateque per Germaniam, et alias Septentrionis plagas edidere: atque inposterum id etiam consequutus est, quod superuacaneum putabat, vt a multis Germanorum Principum et Antistitum, haberetur in pretio, qui eius ad occasum ingemuere: nec pauci iustis, velut parentem, exequiarum magnificis honestarunt. Alumni vero, qui praesentes in Collegio adfuere, non solum honoribus ceteris, sed et vberibus lacrymis prosequuti sunt: contenderuntque et peruicere, vt in Collegij templo corpus sepeliretur, eamque ob rem ab Professorum domo, quo deportatum fuerat, referretur, et in Aula, quae etiamnum cernitur pictam eius effigiem proposuere ad perpetuum grati animi monumentum. Successor ei dum idoneus quaeritur, [Note: 19 P. Spinellus Rector Germanici.] accitus est Petrus Antonius Spinellus, qui Collegium Neapolitanum regebat: et huius loco Neapolim Andreas Spinula missus est, cuius afflictae simul valetudini sperabatur illa Caeli clementia profutura.
Memoranda hîc venit templi nostri Tiburtini hoc anno perfecta constructio,
satis inopinatâ occasione suscepta, sorte quadam conspirantibus in vnum studijs Hominum duorum, et ortu, et vitae genere dissimillimorum, sed virtute, ac religione praestantium. Iacobus Ximenes patria Hispanus Secretarius Societatis, habebat non raro ratione sui muneris tractanda quaedam cum supremo interprete Pontificiae voluntatis in Sacerdotiorum collationibus, et concessionibus gratiarum, Datarium vocant Is est magistrastratus in Romanâ curia summae autoritatis ac fidei, grauissimique omnes [Note: 20 Iacobi Ximenis ad Card. Contarellum gratia vnde orta.] in partes momenti, quem Pontifex Gregorius Matthaeo Contarello Gallo Andegauensi, homini sibi domesticis experimentis, et longo vsu familiarium ministeriorum notissimo, et probatissimo, commiserat. Professus apud Martinum. Nauarrum Aspilcuetam, qui hoc ex ore Pontificis a se exceptum scripto contestatum reliquit: se ideo Contarellum tali officio praefecisse: Quod et doctissimum sciret, et integerrimum, et nec pretio nec precibus a recto flexibilem. Quem his meritis postea in sacrum Cardinalium Senatum adsciuit. Ad hunc igitur cum adire caepisset Ximenes, vt est illa omnium occupatissima functio, aegre impetrabat audientiam, nec raro a familiaribus, et Ministris, homo ipsis ignotissimus subauste rerepellebatur. Quod virum in omnes partes circumspectissimum Contarellum non latuit. Itaque cum Ximenes aliquando longâ patientiâ exorato aditu negotium ei suum prudentissime, ac modestissime exponeret, admiratus Contarellus iudicium viri, et in aliquam eius verecundiam ingressus; tune, inquit, ille es quem audio a meis Ministris aliquando inclementius repulsum? Ad quae ille nutu fassus quod res erat, se de illis conqueri negauit, quos videret multas, et veras habuisse causas parum sibi deferendi, ignoto. vtique nec magni faciendo capiti. Confusus eâ modestiâ Cardinalis, excusauit humanissime, quod perperam aiebat factum, recepitque curaturum, ne quid tale eueniret in posterum. Quod et cumulate praestitit. Audiuit deinceps Ximenem saepius, et semper in eâ, quam primo formauerat opinione confirmatus est de Patris exquisitâ prudentiâ [Note: 21 Eligitur Ximenes a Card. in Consessarium.] praestantique probitate. Ergo quadam die seducto familiariter in intimum Museum. Dudum, ait, quaerebam, Pater, quod tandem diuino beneficio reperisse in Te videor, virum idoneum quem meae conscientiae arbitrum faciam. Quare nisi grauaris istam mihi in posterum commodare operam, non alio deinceps cognitore lapsuum meorum in arcano Poenitentiae tribunali, ac iudice vtar. Quo annuente, ex eo tempore statis quot hebdomadis confessionibus aperire illi animum perrexit. Nec ita multo post pecuniam se quandam collegisse retulit, quam eius arbitratu in opus aliquod pium vellet expendere. Pater cogitandi spatio impetrato, commendatoque Deo negotio, exposuit: esse Tibure Collegium Societatis cum alijs destitutum subsidijs, tum aede sacrâ carens, vbi rite nostra Ministeria exerceri possint. Nihil moratus Cardinalis viginti millia nummûm ei se iuuando prompta habere dixit. eamque pecuniam mox obtulit. Ex quâ duodecim aureorum millibus Templum a fundamentis extrui caeptum, hoc demum anno perfectum est, reliqua octo millia [Note: 22 Tiburtinum Collegiun a Card. Contarello auctum.] in censum data, quae vectigal annuum alendis Socijs redderent. Praeterea cum vacare contigisset Prioratum S. Sabae in agro Tiburtino, vt is Collegio Tiburtino adiungeretur impetrauit a Gregorio. Ac quia Templum, quod aedificandum susceperat, Deo dicari in honorem Sanctae Symphorosae, ac Filiorum Tiburtinorum Martyrum cupierat. Ex eorum Sanctorum corporum Reliquijs Romae in Ecclesiâ S. Angeli in Piscinâ religiose asseruatis partem notabilem Pontificis imperio extrahi curauit, ijsque decore habendis thecas argenteas donauit, ac anno ab hoc retro quarto huius saeculi 1583., pie decedens, sacram suam supellectilem (quam Capellam vocant) eidem Tiburtino Collegio testamento legauit. Hoc demum anno manu suprema, vt dixi, Templi aedificio impositâ,
translatio Romanarum eo reliquiarum magna caeremoniâ celebrata est. Auxit solemnitatem caput Sancti Martyris Getulij, S. Symphorosae viri, ac septem Martyrum Patris, quod Andreas Crucius Tiburtinus Episcopus ex peruetusta aede, quae Tiburi est Sancti Petri acceptum; vt honorificentius haberetur, in Templum Societatis deportandum ibique in perpetuum [Note: 23 Translatio SS. Reliquia rum in Tiburtinum Societatis Templum.] asteruandum dedit. Accessit vnius Sanctae Virginis ex triumphali S. Vrsulae Comitatu venerabile cranium. Quae omnes Sanctae Reliquiae argenteis inclusae ferculis sextodecimo Kalendas sextiles, pridie anniuersariae diei quâ Ecclesia recolit Sanctae Symphorosae, ac filiorum palmas, pompâ in primis magnificâ in sacram aedem Templi nostri Tiburtini sunt illatae. Earum loculis ornandis praeter pecuniam a Contarello relictam Iacobus Ximenes aliam ex alijs amicis corrogatam adiecerat. Clerus Tiburtinus cum Magistratu, ac populo sacris pignoribus obuiam prodijt, porta et viâ, quâ pompa ducebatur, et hinc atque hinc parietibus ad festiuam hilaritatem ornatis. Fornices quoque visebantur subinde veterum triumphalium instar excitati, cum aptis ad honorem Martyrum in fronte titulis, non sine insertâ commemoratione aliorum sanctitate insignium quibus antiquum Tibur gloriatur. Occurrebant aduenienti Pompae Puerorum splendide vestitorum, et coronatorum floribus Chori, Symphorosam cum reliquâ Sancta Sanctae Matronae familiâ salutantium, ac ciuium ex tanto tot saeculorum interuallo suorum triumphalem in communem patriam reditum gratulantium. Ipsemet Beatos Patronos Claudius Generalis ab Româ prosequutus, cohonestandis noui Templi Encaenijs, etiam ad Panegyrim ibi collectam, idoneam tempori, et loco, multo audientium applausu, orationem habuit. Magnâ domi forisque inculpatae, [Note: 24 Pia mors, et extraordina riae exequiae Alfonsi Paranicini.] ac religiosae vitae famâ celebratus est Alfonsus Parauicinus hoc eodem anno in Collegio Lauretano pridie nonas Maias vita perfunctus; eoque extraordinarijs honoribus suprema eius Canonici decorarunt. Semper erat affixus operi, laborumque, vt creditum est, supra vires contentione morbum contraxit, ex quo ad sempiternam quietem excessit. Haud minus desiderij, et gloriae, Lauretique, et Anconae, vbi pridie Natalis Domini immortalitati, quemadmodum sperare licet, exortus est, reliquit [Note: 25 P. Clandius Matthaeus moritur.] Claudius Matthaeus, is, quem ne Ciuilibus Galliae motibus inuolueretur summotum ab Vrbe, Lauretumque missum supra retulimus. Tum plane ostendit nihil sibi potius obsequij gloria esse. Ab omni cura alia seuocato animo, continuo se se totum ad iuuandos incolas, aduenasque conuertit. Anconam accitus ab Antistite, vix vero simile est, quam omnibus Ordinibus operâ suâ prodesset, quanta in opinione, ac veneratione vulgus aeque, ac nobiles eum haberent. Plerosque nobilium de peccatis audiebat: satisque iam frequentem Omologeseos, ac Synaxeos vsum induxerat: explicabat conscientiae quaestiones Clero: habebat [Note: 26 Bona eius opera, et amor hominum in eum.] cohortationes ad Coenobia Virginum, et pristinae in speciem sanctimoniae reuocabat: passim ab omnibus adibatur consilij causa, et audiebatur, ac si oracula funderet. Denique cuncti eius decessu orbatos se se patre, atque Magistro deplorauerunt. Inter primos quoque nobilium certamen exarsit, ambientes gentilitijs suis sepulchris corpus eius inferre: sed vicit non autoritate solum sed etiam ex quadam Claudij dum viueret, propensione in eum singulari, Ioannes Nappius. Denique nisi hominem per caeca haec Galliarum tempora inconsultus pietatis ardor, tanquam generosum equum impotens vigor, vltra Societatis morem, ac stadium rapuisset; vt erat ad magna quaeuis abunde instructus, haud paulo plus Societati, reique Christianae profuisset. Vt intelligant Religiosi viri iterum atque iterum, ac sine fine monendi, quo capacior cuique magnarum rerum, ac valentior indoles est, hoc ei necessarios magis fraenos obsequij: ne quanto praeclariores potest sub Magistro mereri
palmas, tanto temere persultans, sibi caeterisque grauiores clades infligat.
Ex Prouincia Veneta Iulius Fatius in Neapolitanam translatus est Prouincialis morte Benedicti Sardij vacuam: in Veneta interim Ludouicus Gagliardus Proprouincialis successit. Hoc primum anno Tyrones Neapolim Nonis Septembris traducti sunt Nolâ, in aedes quae ad Echiam anno 1584. ex Anna Toralda Marchionissa Poliniani comparatae erant. Nolam vero ab Neapolitano Collegio Socij, qui darent Humanitati, et Eloquentiae [Note: 27 Tyrocinium Neapolitanum fundatum, et in id Nola traducti Tyrones.] operam missi. Porro Neapolitanum Tyrocinium aliquot ante annis Venusinus Princeps Fabritius Gesualdus fundandum susceperat: Caeterum nonnulla interim conuersione rerum suarum absterritus, donatis, quos iam tradiderat, bis mille sexcentis aureis, perficiendum opus, Fundatorisque titulos Annae Mendozae Comiti Sancti Angeli cessit. Tum euenit, quod nescio quomodo dudum Claudio Generali animus praesagiebat. Iam tum enim pro notitia pietatis Annae, cum Gesualdus opus illud suscepit, mirabatur quî factum esset, vt ei decus illud praeriperet. Ac ne tum quidem satis persuadere sibi poterat rem exitum habituram: sed plane sentiebat operis absolutionem, quemadmodum euenit, religiosissimae illi Comiti diuinitus destinatam. Inter multos egregiarum facultatum, quos ad Societatem Deus per Italiam hoc anno submisit, perstudiose certauit Ioannes Baptista Centurionus Saonensis Episcopus, cum [Note: 28 Episcopus Saonensis Societatem expetens iustis de causis non admittitur.] impetrasset a Pontifice, vt se se Episcopatu abdicaret. Visum tamen est Generali cum Societati, tum Episcopo opportunius fore, si in partem meritorum receptus, consilio Patrum pro arbitrio vtens, vitam ab obedientiae disciplinaeque solutam munere, domi suae traduceret. Domum enim receptus, periculum erat, ne ob aetatis, valetudinisque afflictae necessitates, plus disciplinae domesticae afferret incommodi, quam ad animorum necessitates subleuandas auxilij.
[Note: 29 Poloniae res supra spem paeatae.] Res in Polonia supra spem paeatiores fuere. Vehementer enim timendum erat, ne per interregni licentiam, noua molirentur Haeretici. Ante omnia cauit Prouincialis, Romaque admonuit serio Claudius, ne qua ex parte Comitiorum res nostri homines attrectarent. Et tamen prohiberi sermones homiaum vsquequaque nequiuerunt. Duo maxime erant, quibus Regnum vulgo animis destinabant, Sigismundus Sueciae Rex, et Maximilianus Rodulphi Caesaris Frater. Iam ex populo, vt quisque alterutri studebat, ita fere contra eum facere Iesuitas differebant. Nam Germani studere eos Sueco, multi Polonorum praeferre Maximilianum [Note: 30 Antonius Posseuinus Legato Apo stolico Comes additus a Pontifice.] conquerebantur. Nonnulla dabatur ansa sermonibus, quod Antonium Posseuinum, Archiepiscopo Neapolitano Legato Apostolico Sixtus adiunxerat, ferebatque fama magnam ei pecuniam dedisse Pontificem in Sueci subsidia, cum alij tamen in Maximiliani, alij in Parmensis Principis opem missam eam, vtique pro studijs quisque suis, dictitarent. His incidendis sermonibus, ne sine causa Austriaci offenderentur, egit cum Pontifice Claudius, [Note: Id agente Generali reuocatur.] et ille probauit, vt Posseuinus in Italiam se reciperet: qui Patauium statim regressus, frugiferam ibi, ac strenuam proponendis maxime spiritus Exercitijs, quietem egit. Sed euitari non potuit quin Cardinali Radiuillo flagitanti concederetur in Comitiorum tempus Antonius Arias, qui tamen et pro sua egregia sanctitate, ac prudentia, et monitis Prouincialis praemunitus, ita se gessit, vt cum ad eum post electionem Sueci [Note: 31 In deliberatione de electione Regis Poloniae Societas studia partium vitat.] Reguli concio gratulatoria omnium prope vocibus deferretur, constantissime repudiaret, ne antequam plane Regni totius consensus atque tranquillitas constitisset, ad alteram partem Societatis se studia acclinarent. Eandem probauit modestiam Bartholomaeus Villerius, quem Caesaris Legatus Olomuciensis Antistes Stanislaus Paulouius secum deduxit. Hi in Castris, caeteri Socij in suis quisque sedibus implorandae Diuinae clementiae
insistebant. Saepius enim per hoc tempus habitae sunt quadragenarum horarum supplicationes. Multum praeterea sacrificiorum factum, multum ieiuniorum, aliarumque poenarum sponte susceptum. Nec alibi per Societatem ab conciliando tantae causae fauore Numinis consuetis placamentis cessatum: qui sane non publice solum sed priuatim in ipsam quoque Societatem haud obscure apparuit. Fiet id manifestius si pauca de ratione, successuque horum Comitiorum addidero.
[Note: 32 Quid fieri so leat in Polonia cum Regnum vacat.] Rex Polonis non ab stirpe succedit, sed suffragijs cooptatur. In interregno penes Primatem Regni Archiepiscopum Gnesnensem summa potestas est. Is ad singulas Regni Prouincias missis de Regis fine literis, simul Ordinem sacrum ad vota, precesque pro bono statu rerum hortatur: simul Palatinos admonet, suae vt quisque Satrapiae Nobilitatem conuocent, deque pace domi conseruanda, ac tuendis ab hoste finibus agitent: simul certos eligant Procuratores, quasi quosdam Tribunos plebis (Nuntios ipsi vocant) qui mox Generali omnium Prouinciarum, omniumque Regni Ordinum conuentui (qui conuocatio dicitur) deinde etiam Comitijs cum mandatis, transigendique potestate intersint. Regni praeter haec Senatores, et Consiliarios degentes in proximo raptim conuocat, deque eorum sententia tempus, ac locum conuocationi constituit. Hîc regij Solij latus vtrumque duo Archiepiscopi cingunt, quos Episcopi sequuntur quatuordecim, inde triginta Palatini, mox Castellani septuaginta, qui sunt Arcium, et Ciuitatum Gubernatores (Horum omnium Senatoria dignitas est) tum designati ab Equestri Ordine in singulis Prouincijs Nuntij. De pace, belloqua ac rebus communibus consultatur. Si [Note: 33 Comitiorum locus, et ordo.] quae sunt ciuilia odia tolluntur, Regni fines armantur. Postremo dies Comitijs creando Regi decernitur, itemque locus, isque non intra Vrbiunm septa, sed in patentibus campis. In ijs vbi maturum est, tentoria militarem in modum figuntur. singulis Prouincijs castra sua, stationes, currus, tormenta, et alia velut ad dimicationem expedita habentibus; tanquam bellica ea specic cieri animos velint ad Regem bellicosi pectoris deligendum. Inuocata dein Sancti Spiritus ope, et solennibus sacrificijs factis, primum omnium Romani Pontificis Legatus, tum externorum Principum Oratores admittuntur: ac si quos hi ad imperium euocandos commendent, eorum conditiones sedulo expenduntur: tum demum Ordine Sacri Antistites, Palatini, et Castellani, Cancellarij Regni, et Marschalchi, ac postremo Prouinciarum Nuntij suffragium ferunt clara omnes, ac libera voce. In quem autem omnes Ordines consensere, eum Legatus vicissim Pontificius, Regnique Primas in sacro Ornatu erectoque in omnium oculis Christi Crucifixi simulacro, e superiore loco, augustissima Trinitate inuocata, solennibus verbis Poloniae Regem, ac [Note: 34 Rex electus, quo ritu declaretur.] Magnum Lituaniae Ducem renuntiant. Excipit verba Regni Marschalchus, patrioque sermone vniuersis Ordinibus Regis electi nomen promulgat. Acclamatur ab omnibus Amen. Signa eduntur laetitiae, itur in templum Archiepiscopo praeeunte Deo grates aguntur: scribuntur conditiones: Orarores ad euocandum, deducendumque destinatum Regem destinantur. Ad haec Comitia dum Prouincialis Vilnae habetur conuentus, frequentes conspirarant Haeretici, vt rescinderentur Stephani Regis acta de Polocensi Collegio. Id ad pacem multum inteterat Soeietatis; quam eo loci fi vsquam dure, ac pertinaciter Haeretici, ac Schismatici diuexabant. Sed [Note: 35 Polociense Collegium Societatis ab Haeretieis oppugnatnm ab Haeretico defensum.] intererat religionis Catholicae non deseri eum tractum: intererat reipublicae nequaquam induci morem statim demortuorum Principum abolendi acta. Siue hanc ob causam, siue nobiliore instinctu, dum Socij propitiando insistunt Numini, nec rogatus ab ijs, nec monitus Nicolaus Radiuillus Palatinus Nouogrodensis, idemque haereticus, adeo acriter Haereticorum se conatibus obiecit, vt omnino euerterit. In Comitijs regijs
cum Sigismundus electus est, visus est Deus, et pijssimae eius parentis [Note: 36 Sigismundi Principis Sueciae in Po loniae Regem electi constantia in fide.] merita, et ipsiusmet singularem respexisse constantiam. Nam cum saepe ad proditionem Catholicae fidei Sueci eum Dynastae solicitarent, plane obstinauerat animum, citius paterno velle Regno, quam materna, id est Catholica religione spoliari. Bernardum Golinium de Societate apud se habebat, audiebatque et colebat magis in dies, maiores in omni virtute vsque progressus habens, cum admonetur, a Polonis se se cooptatum Regem. Non exiliuit inani laetitia. Dei primum per preces, et beneficentiam, et Sacramenta, Deinde Ioannis Patris sui Regis explorauit sententiam, tum se ad iter accinxit diuinis iterum communitus. Secundissimo cursu quatuor, et viginti horis Balthico sinu transmisso, quinto Idus Decembris Cracouiam cum maximo plausu quasi triumphans intrauit, cum Maximilianum ante Ciuitas conantem per vim ingredi repulisset. Biduo post in gratiarum actionem diuinam Eucharistiam suscepit, quam et [Note: 37 Coronatur Rex Sigismundus.] per Sancta Domini natalitia nocte repetijt. Die Sancti Ioannis Coronâ, et caeteris potestatis insignibus ornatus est: ac tum quoque pro veteri, ac laudabili eius celebritatis more, communicauit. Adeuntem subinde ad se Prouincialem Campanum peramanter admisit, vltro gratias agens, quod in Sueciam Sacerdotes sibi perpetuo misisset, et nunc etiam ibi Patrem, Humbertum (nam Bernardus cum Rege in Poloniam redierat) reliquisset Non intermissae per interregnum sunt pro religione curae: sed quo minaciora tempora erant, maior prouisio adhibita acriusque contentae vires. [Note: 38 Missio in Samogitiam.] Noua se aperuit seges in Samogitia. Quis rerum ibi status esset, Melchior eius tractûs Antistes, dum auxiliares Socios ab Generali Claudio precatur his verbis exponit. In maxima Episcopatus nostri parte qui sit confessus in vita inuenies nullum, qui communicauerit vmquam nullum, qui Pater noster, aut signum Crucis formare norit nullum: denique nullum qui cognitionem mysteriorum fidei habeat: vno contenti, Lutherani non sumus; carnes die Veneris non comedimus. Communiter sacrificare tonitruis, serpentes colere, quercus vt sacras venerari, manibus mortuorum dapes offere, et similia multa ex ignorantia potius, quam malitia profecta portenta in peccatis non numerant. In hasce tenebras cum Emmanuelem Vegam, et Hieronymum [Note: 39 Eius fructns ingens.] Kniskum ex Vilnensi Collegio duxisset Antistes, tam auide populus ad radios Diuinae lucis oculos extulit, tanto studio, tanta cum pietate, ac lacrymis suscipere caelestis Doctrinae pabulum coepit, aperire peccata, ad diuinam mensam accumbere, vt eorum aspectus tanto dulciores iam (sic enim ipse addit Episcopus) consolationis lacrymas, quanto ante amariores doloris expresserat. In ea excursione ad excidendas superstitionum fibras duae quercus annosae, e superstitiosis, trepidante multitudine, adigente primum securim altero Patrum, excisae sunt. Dumque exciderentur obscaenus Bubo, quem haud temere quidam Bubonis specie Cacodaemonem credidere, in conspectu omnium auolauit. Cognita necessitate populi, ac praeparatione animorum, omni ope suscipi Prouinciae culturam Claudius iussit.
Satis pacato caeteris in Prouincijs, vti significaui, Societas vsa interregno, in Liuonia Rigae haud aeque prospere stetit. Summoto Regis Stephani metu, Haereticorum Antistites, quod dudum moliebantur efficiunt. Persuadent multitudini, vt pacis nomine (is videbatur minus deformis titulus iniquissimae vi posse praetendi) ab vrbe exire Iesuitas iuberet. Collegio praeerat pro Leonardo Rubeno, quem nominatim exosum habebant Haeretici; adeo vt tutum non esset eo remitti, Theodoricus Vestphalus. [Note: 40 Societas ab Haereticis Riga pellitur.] Ad hunc postridie Kalendas septembris Senatorum quidam, Tribunus plebis, ac lutherani ministri accedunt, populique exposito decreto, tradi sibi iubent claues Sancti Iacobi; simulque vetant posthac in vrbe seu vspiam in Rigensi ditione papisticos vsurpare ritus: et addunt aduersus ea nullum
patere defensioni, aut tergiuersationi locum: sic enim plane statutum fixumque esse. Id restare vnum, vt cum pace obtemperarent. Theodoricus ita deprehensus, et si studuerat semper ita moderari animo, vt nullum ederet ab religiosa grauitate alienum signum, tum maxime adhibendam omnem modestiam censuit. Adiacet Rigae Arx, vallo duntaxat ab vrbe disiuncta, quae a Polonorum praesidio tenebatur. Ad huius praefectum, ac tribunum, posteaquam nihil a Rigensibus obtinebat, confugit. Tribunus (locum tenens vulgo est) Haereticus secta, moribus perhumanus, continuo hominem nobilem ad Senatum allegauit, vt desinerent quicquam contra homines attentare, quos eo loco Rex summo iure, nullius iniuria collocarat. Ad quem cum respondisset Senatus, in sua manu nihil esse, omnia penes Ciuitatem, ac populum; Theodoricus rite contestatus se iura Societatis salua omnino velle, neque cedere nisi vi, metuque coactum, in arcem cum Socijs, septem erant numero, se recepit. Senatus amice ad transportanda domui ac templo vtilia adiuuit. Domum Sancti Iacobi, ac templum, qui ante habuerant Haereticorum Ministri inuasere. Vestphalus, ac Socij, quae nuper in vrbe obibant, eadem in Arce perseuerarunt obire diuina munia. Discurrebant etiam in Fundos a Stephano Rege Collegio traditos, paganos erudiebant, meliora interim tempora [Note: 41 Duarum Monialium in religione constantia.] per modestiam haudquaquam desidem, aut timidam, sed cautam, et prouidam expectantes: Maxime miserandae erant, quae supererant adhuc in Coenobio Sanctae Magdalena fere centenariae Virgines duae, quibus, cum diu inter Haereticos summa constantia omni destitutae praesidio religionem sanctam retinuissent, supremoque tempore solatia Patrum Deus misisset, iam in vltimo spiritu rursus omne subsidium ademptum erat: vtraque ex dolore decubuit. Nec destitere Haeretici bonarum etiam Anuum tentare fidem; sed neque vt sinceros cultus deserere, neque vt Coenobio exire vellent exprimere potuerunt. Eis Patres ab Arce subsidia corporum affatim, ac propalam, animorum autem per occultam suppeditabant industriam.
[Note: 42 Supplementum in Tran syluaniam missum.] Res in Transyluania superiore anno peste afflictae magnam partem recreatae sunt. Misit ex Polonia Prouinciali Campanus ipso statim anni exordio Iacobum Vangrouitium cum quatuor Socijs, quem olim Stephanus Rex, cum quaereretur in Principis Sigismundi institutione Ioanni Lelesio ex morbo iam plane inutili successor, nominatim probarat. Itaque et in hanc curam succedere, et domum Albanam administrare iussus est, et caeteris per Transyluaniam Socijs Proprouincialis cum potestate praeesse. Peruenit deinde opportunum supplementum ex Romana, Neapolitanaque Prouincia, atque ex Hispania, Sociorum. Itaque magnifica repetendis studijs apparabantur initia. Sed grauis cura suberat, quod cum cecidisset rerum columen Stephanus Batthoreus Rex, ipsosque Socios pestifera lues adeo euastasset, rebantur Haeretici oblatum sibi tempus quicquid residuum Iesuitarum foret penitus excidendi: nec obscure minitabantur cum primum Generalis haberetur conuentus, qui in Autumnum huius anni dictus erat, omnes ad vnum extra Regni fines amotum iri. Quo impendente turbine consultus Claudius Generalis, si quid vtique tale decerneretur, vt Regno egredi iuberentur, quid [Note: 43 Mandata Claudij Generalis ad Transyluanos Socios de exilio periclitantes.] consilij capiendum foret, ita respondit: Primum omnium conniterentur, vt suum Societati ius integrum conseruaretur. Nam ab Stephano Rege, ab Vaiuoda Christophoro admissam, ab ijsdem, faculratibus iuste donatam, quare non posse sine summa iniuria violari: nec ea, quae Principes illi iusta potestate vsi decreuerint, rescindi fas esse. Non id Sigismundo ferendum, vt tanta Patri, ac Patruo ignominia inferretur: non ipsi populo admittendum exemplum acta Principum, vbi vita excesserint, irrita faciendi. Quod si his, et talibus connixi rationibus ius obtinere
integrum nequirent, darent operam, vt aliqua tolerabili conditione accepta, modo Gymnasium, et praedicatio Catholica salua esset, permanerent: si ne id quidem daretur, atque non solum vrbibus, sed etiam pagis suis excluderentur, tum demum Deo freti animum inducerent coeptum opus, et pusillum illum gregem iam Christo quaesitum non plane deserere: remissis in Poloniam, quos videretur, Vangrouitius, ac caeteri diuisi, secretique, vt fiebat in Anglia, Scotiaque, subsisterent, parati, si ita ferret occasio, vel nobile martyrium facere. Huius sententiae ipsum quoque Dei Vicarium esse; quanquam meliora sperare se diceret. Mirum quantum hae literae voluptatis, et animorum addidere Socijs Transyluanis, quantam vulgata res in alijs Prouincijs eo peruolandi cupiditatem inflammauit. Tum videbatur ostendi pretium pannonicas adeundi Niues, et notas, carasque terras derelinquendi. Ostensa enim gloriosa pericula quantum ignauos absterrent, tantum forte alliciunt. Ita praeparatis, simul conuentus simul studia repetendi tempus aduoluitur. Conuentum gens nequaquam habuit Generalem, quod ex Siculia, vbi pestilentia grassabatur, conueniri non [Note: 44 Societas in Transyluania a Principe, et Senatu defenditur eontra tumultuantem plebem.] potuit. Tamen ante omnia clamitare Christi hostes, et omnem mouere lapidem, omnes machinas admouere, vt Idololatria (sic enim Catholicam fidem appellant) e Regno tollatur, nec aliud quicquam agendum in conuentu priusquam de religione statuatur. Regni totius nomine supplicant Sigismundo, vt Idololatriae autores Iesuitas exturbet. Restitit constanti animo Sigismundus, eiusque nomine Senatus quiescere eos iussit. Rursus illi tumultuari, ac fremere, et conditionem eam ferre, vt quando ipse Institutorem de Societate vellet, vnum quempiam ex ea pro arbitratu haberet: caeteris autem, nec scholas, nec templum permitteret. Verum ne id quidem potuerunt exprimere. Atque ipse Senatus contra ita pugnauit, vt Societati omnino tacere licuerit. Nam quanquam, et Gubernator, et Senatus cunctus erat Caluinianus, et plerique eorum optabant Societatem abesse, ac Principem suarum partium fieri; tamen multa, praecipueque Stephani Regis, et Christophori Principis voluntas etiam testamento expressa, et vtilitas literariae institutionis, additaque inde Pannoniae dignitas, faciebant, vt eam vel inuiti defenderent. Ad haec verebantur, ne Rationibus Sigismundi officerent, rebus Polonicis haud dum stabilitis, quo suos ipse quoque petitores imperij miserat: illud simul timentes, ne cum Societatis homines Princeps, magnifaceret, vniceque amaret, ijs remotis non inueniretur Institutor idoneus, qui illum in officio contineret. Interim haud cessabatur a Socijs. Nouembris ortu, post quadraginta horarum, supplicationem, multasque alias ad opem Dei conciliandam preces, et corporis vexationes, studiorum instauratio facta est Claudiopoli, festo eruditoque cum apparatu, quem Sigismundus Princeps sua cumulauit praesentia. Nam Orationibus, et Carminibus, quae in Collegio, in Seminario, in Sodalitio Beatae Virginis habita sunt, ac Dramati, quod [Note: 45 Haeretici filios Magistris e Socie tate instituendos tradunt.] de primo Vngarorum Rege Sancto Stephano datum est, itemque concertationibus Philosophicis, Rhetoricisque multa benignitate interfuit. Paratae erant, et Theologicae concertationes, vt inter Arianos, de Christi Diuinitate: sed Gubernatore metuente, ne pro materia tumultus acciperentur, satius visum est ijs supersedere. Valuit literarum id specimen ad commouendos ipsos quoque aduersarios, vt filios haud pauci suos in disciplinam Patribus darent. Porro Sigismundus cum aetatis accessu [Note: 46 Sigismundi Ptincipis spes, et initia praeclara.] ad omnem proficiebat virtutem, qui suum studium erga Societatem, et Catholicam fidem egregijs literis, per quas de supplemento Sociorum misso Patri Generali gratias agit, ostendit. Quam praeclaram voluntatem suis quoque datis ad eum literis Sixtus Pontifex confirmauit, ante omnia
monitum, ne quo vnquam tempore Societatem amandari impiorum conatibus sineret. Coeptae, et Varadini sunt scholae, euocato inde Albam Stephano Aratore, qui per quadriennium sane praeclara fecerat: sed suo interdum feruidiore impetu, partim lacessitus, partim lacessens; Haereticos ita offenderet, vt diutius in ea statione permanere saluus haud posset. Missus est Marcus Sisciensis, et Matthias Tomanius, alijque subinde. Itaque iam fere vbique ad pristinum statum Societatis res in Transyluania, et alicubi cum incremento, redierant.
Rebus per Austriam satis tranquillis, tantum aliquid sermonum de Posseuino tanquam Sueco fauente, alicubi materiam inuidiae praebuit, auide rapientibus Haereticis, vnde totius Ordinis autoritatem detererent. Sed ipsimet Principes, ac praesertim Maximilianus, calumniantibus respondit, primum non se credere talia ab Posseuino tractari: deinde nec metuere quicquid tam celebri in conuentu priuatus homo conaretur. Fuit non modicum Brunae negotium fundorum causa ei domui attributorum, quos inuadere haud pauci tentabant. Homo ex ijs ferox ac potens, vt fit in litibus, in iram excedens, haud verbis, minisque parcebat, si vnus quispiam [Note: 47 Rieardi Zanteni Rectoris Brunensis sapiens responsum quo iram ferocis aduersarij leniuit.] siue de Societate, siue de colonis eius suos fines attingeret, palam fremens in carcerem se coniecturum, habiturumque quoad in eo contabesceret. Quod ipsum Riccardo Zanteno Rectori, cum per literas denuntiasset, ei Rector, vt decebat Christi discipulum in haec verba respondit: Tu quidem mihi fratribusque meis, et colonis nostris interdictum vis esse fundis tuis sub carceris interminatione, Ego vero vbi resciuero te intra fines nostros, licet angustos, pedes intulisse, occurram vltro, et qua potero maximâ humanitate complectar. Tum euenit, quod Sapiens dicit, responsio mollis frangit iram. Eregit haec humanitas vsque eo impotentis hominis iracundiam, vt reuocato edicto, negatos aliquot annis Collegio census persoluerit, et liberam ei suarum rerum possessiionem [Note: 48 Octaniani Nauarolae constans industria.] reliquerit. Ad instituendos eius Domus Tyrones missus est ex Italia Octauianus Nauarola, qui Collegium Senis regebat. Magno animo rem aggressus, magna ad annos fere sexdecim constantia prosequutus est, cum ingenti totius Prouinciae fructu, nec modico Catholicae religionis accessu. Difficiliora habuit initia dum Tyronum disciplinam ad Romanam redigere formam conatur, praesertim quod non tota illi domûs erat potestas, sed cum rectore diussa, magnum fererebus transigendis impedimentum. Verum vtraque aliquot post annos ad eundem translata cura, cum simul ipse paulatim, quod necesse est, se fe magis ad regionum mores accommodaret, simul ad proprias Societatis periclitationes, et alia Tyronum rudimenta eas gentes assuefaceret, non cum approbatione modo, sed insigni etiam cum laude cursum expeditissimum [Note: 49 P. Petri Busaei mors, et vitae laudabilis summa.] tenuit. Obijt Viennae pridie idus Aprilis Petrus Busaeus, cuius obitu scripsit Prouincialis Baderus totam Prouinciam graue, et dignum lacrymis vulnus accepisse. Vir erat pietate, doctrina, prudentia, exemplo mirus; vnicum perfugium domesticis, et externis, quidquid durum quidquid perplexum incideret. Neomagensis erat ortu: duos praeterea habebat in Societate fratres, quam anno 1561. primus ipse susceperat Coloniae. Inde missus Viennam, in publica Academia sacras explicauit literas, in Collegio hebraica docuit, praeter alia munia, quibus in omnibus columen habebatur. Summa per id tempus Germania superioris Prouinciae ab domesticis, et externis [Note: 50 Ferdinandi Alberi gubernatio sapiens, et felix.] traquillitas erat. eaque maxima ex parte debebatur Ferdinando Albero Prouinciali. Huius innocens prudentia, et clementia grauis, et in oris maiestate iustaque totius proceritate corporis dulcis morum amabilitas, tum Socijs obedientiae iugum suaue, tum saecularibus grata, Sociorum reddebat officia: et si qui erant alieniores, eorum offensiones Alberi modestia, charitas, obsequia abstergebant. Florebat eodem
[Note: 51 Scholae Cathecheseos Oeniponti storent.] tempore passim Catechesis maxime Oeniponti, vbi quod in omni re summum facit momentum, Ferdinandi Principis voluntatem Alexander Hollerus Collegij Rector ad sacrum opus adiunxerat. Collegerat Hollerus certa monita ei muneri peridonea. Haec vulgauit Princeps, eiusdemque suasu edixit, vt ex ijs praeceptis catechesis in omnibus scholis haberetur. Idem Antistites suis quique Parochis imperarunt, vt feriatis diebus in templo facerent: [Note: 52 Hospitium pauperum ibidem institutum.] In vrbe autem Oeniponto Pueri vniuersi diebus festis in templum Collegij deducebantur, certa etiam Ludimagistris mercede inuitatis. Eiusdem Rectoris opera domus pauperum instituta est, coemptis ab Archiduce aedibus, alimentis liberali collatione Ciuium comparatis. Multis quoque in Rhenana Prouincia Collegijs sacra eadem institutio euentum secundissimum habebat, Treuiris praesertim, vbi septem diuersis locis magno auditorum fructu explicabatur. Parochique ad opus prosequendum informabantur. Persuasit Ioannes Gibbonius Collegij Rector Ioanni Antistiti, vt Germanice Catechismum paruulum euulgaret, addita simul epistola, qua Parochos per vniuersam Dioecesim ad eum explicandum cohortaretur, traditâ simul ratione explicandi. Etiamnum Veneficarum circa Treuirim numerus ingens restabat, quae cum tenellam aetatem maxime laederent, optimum existimauit Gibbonius amuletum fore, si rudes, animi rerum diuinarum [Note: 53 Pauperum animi simul, et corpora curara.] cognitione praemunirentur. Praeterea cum per annonae penuriam, multos mortales fames absumeret, ad Carthusianos, et aliud Monasterium, quo inopum turba ingens ad stipem conueniebat, itabant Socij, vt Diuini verbi frangerent panem, cum interim circiter quadringenis [Note: 54 Treuiris octo e nostris vno mense extincti.] vtrumque pabulum diuideretur ad Collegij fores. Per Augustum sparsum per Vrbem pestilens malum, quod nouum cuiusdam generis venenum aiebant esse, octo Sociorum magnam partem Tyrones extinxit. Coloniae luculenta accessio facta ad firmamentum stabile vectigalium, egregia Pauli Stor nobilissimi, et optimi viri benignitate: qui ab Ernesto Antistite ea impetrauit [Note: 55 Collegium Coloniense auctum liberalitate Antistitis Ernesti.] subsidia. Id fuit ius Decimarum Nouesij, quod prius pertinebat ad Comitem Neunarium Antistiti rebellem, et Monasterium Sancti Isidori Bonnae vicinum. Late Rhenana Prouincia strepitu belli perturbabatur. Circa Coloniam etiamnum Factio Truschsesia contra Ernestum versabatur in armis. Horum in potestatem militum tres de Societate cum venissent, qui Colonia Nouesium nauigabant, satis benigne tractati sunt, ne verbo [Note: Tres Socij ab Haereticis capti liberantur pretio benigne soluto a Coloniensibus Ciuibus.] quidem, ne dum re violati. Et ipsi quorum princeps Petrus Stalenius Sacerdos erat, parati pro religione vel necem subire: nec dissimularunt, qui essent, nec omiserunt caecis mentibus lumen veritatis offerre, non omnino (vt spes se se dabat) inani euentu. Redempti sunt haud leui summa, quam Ciuium Coloniensium benignitas contulit. Non ita animati erant. Haeretici, qui in Galliam contra Foederatos acciti, cum per Argentinensem agrum spopondissent iter sine noxa cuiuspiam habituros, [Note: 56 Molshemien se Collegium ad tempus relictum.] nullum aduersus mortales, aut immortales praetermisere facinus. Dum ea transiret procella, censuit Episcopus Ioannes Comes a Manderochuielt Molshemiensibus Socijs tantisper Collegio abeundum, ne ipsum in oppidum per Iesuitarum nomen impetum nefarij facerent. Suscepit Senatus rerum Collegij patrocinium, ac tutelam. Socij partim in Collegia viciniora, partim alia tuta in loca se recepere, vbique hospitibus gtati, ac salutares, vbique magnis custodiae diuinae ornati pignoribus. Sed dum in sacra scelesti furunt, eorum tutandorum cura diuina multis locis illustratur. Colebatur olim in Hassia Deiparae imago miraculis clara. [Note: 57 Imago B. V. miraculis insignis mirabi liter seruata.] Quam cum impij in ea nefaria strage, quam Albertus Brandeburgicus templis, ac sacris monumentis intulit, in praererfluentem Lagonum proiecissent, Deus hoc pacto ad posterorum praesidium conseruauit. In ijs, qui singularia ex eius cultu beneficia reportarant, Matrona primaria erat, quae pedibus capta, mirabiliter inde recuperauerat gressum. Haec
tanti beneficij memor venerandum, ac salutare signum clam extraxit e flumine, domique honorifice asseruatum, Marito demum, qui Senatorij [Note: Et Confluen tino. Collegio data.] Ordinis erat, caeterum haereticus, impense supremis mandatis moriens commendauit: ex eo tandem, cum et ipse diu habuisset in pretio, Treuirensis Antistes acceptum Confluentino ab se fundato Collegio dedit, vbi dignis afficeretur honoribus.
Antuerpiae simulacrum ingens eiusdem Caeli Reginae quod superiore Annali parari narrauimus studio et impensa maiorum Sodalium, perfectum, et ad praetoriam domum statutum est. Cum eo solemni pompa deportandum ex Collegio foret ipso die Annunciationis, Coelo forte nubilo, exultare [Note: 58 Supplicatio Antuerpiensis subita ex nubilo serenitate comprobata.] gaudio, et insultare coeperunt Haeretici, tanquam Iesuitarum Idololatriam, vt blasphemabant, Coelum tristi illo vultu detestaretur, atque damnaret. Haec maxime dum iactant effertur augustum e templo signum, Ac ne simpliciorum cuipiam vana illa impudentia, scrupuli quidpiam crearet, exhilaratur repente Coelum, supplicationique celeberrimae in Reginae fuae decus serena luce, sacie laetissima fauit. Antuerpiensi quoque Collegio praeclarum praesidium, ac decus accessit Sancti Guilielmi Abbatis Caluaria. Haec in Monasterio Religiosorum eius Ordinis non procul ab vrbe Dura, cui nomen Paradisus erat, asseruabatur. Eo annis ante ferme quatuor, et quadraginta impiorum vi euerso, Monachi cum varias in partes dilaberentur, sacrarum reliquiarum inter se se partitionem fecere. [Note: 59 Caput S. Guillelmi mire seruatum Antuer pienfi Colle gio datur.] Is cui sacrum obtigit caput, Pastori Aldenardensi donauit. Multis post annis capto ab Haereticis Aldenardo Sacer thesaurus in manus hominis Haeretici venit non plane perditi, qui detracto, quo ornabatur argento, et gemmis, viro Catholico gratum facturus nudum caput cum literis rei testibus dedit. Is denique Collegio Antuerpiensi donauit. Opportune succurrit in mentione Sanctorum, Francisci Bonhomij Vercellensis Antistitis Nuntij per Inferiorem Germaniam Apostolici, memoranda ex humanis [Note: 60 Francisei Bonhomij Nuncij Apo stolici virtutes, et mors sancta,] profectio. Is enim eâ erat pietate, asperitate vitae, studio publicae religionis, animo ad aerumnas et pericula pro Dei Ecclesia capessenda, vt merito Antistitum maximorum inseri choro possit: pari iure inter optime de Societate nostra meritos referatur. Totus erat in Borromaei Cardinalis imitanda Sanctitate, cuius etiam opem sub extremum spiritum suppliciter postulauit. Supremus eius morbus in magnum ieiunium cum incidisset, nunquam adduci potuit, vt prudens carnibus, aut ouis vesceretur. Leodij decessit quinto Kalendas Martias, mysterijs vltimis a Ioanne Campensi Rectore Collegij praemunitus, cui aliquot ante dies accito haec in verba locutus erat: Nihil est, quod iam me diutius in hac vita retinere queat; dissolui paratus sum, sentioque me hinc euocari, non tam vi morbi, quam Dei voluntate: itaque laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus. Quae verba saepius aegrotans cum iterasset, in ijssdem laetissimus expirauit. Nec oblitus est Collegijs earum regionum hora etiam suprema benigne facere: Bonam summam pecuniae ad templum Leodij amplificandum dedit: ex Sacerdotali suo ornatu duas eidem pretiosissimas Casulas: Collegijs vero Coloniensi, Louaniensi, Antuerpiano, Tornacensi, quinquagenos florenos legauit, donum [Note: 61 Bruxellensis Collegij initium, et Castrensis expe ditionis.] non tam re, quam caritate, ac tenuitate Antistitis ponderandum. Collegium autem Vercellense sacris quibusdam Sanctorum Lipsanis exornauit. Fixa hoc anno sedes Bruxellis est: et Castrensis expeditio instituta. Quinque ad hanc, praefecto Thoma Saillio, Sacerdotes missi, qui varia inter se dispertiti munera, copiarum alij alias partes pro [Note: 62 Controuersiae cum Academicis Duaci, et Louanij.] Nationum, et linguarum varietate curantes, egregie Ducibus, et militibus profuere. Duaci, ac Louanij exortae a publicis Academijs controuersiae. AEgre tulerant Duaceni tempora scholarum in Collegio nostro, quae ante interrumpi solebant, continuata eorum iniussu. Verum
cum patuisset, nequaquam iuri eorum Collegium Societatis subiectum, vltroque datum esset, vt scholae philosophicae antiquum in morem redigerentur, non aegre sedata lis est. Acriorem Louaniensium quidam Theologorum, reprehensis Leonardi Lessij aliquot de Praedestinationis doctrina pronuntiatis, controuersiam commouerunt, quam opportuniore loco integram referemus.
[Note: 63 Magius Visitator in Gallia.] Interim res Galliae multifariam iactabantur. Vnica Socijs pene spes in designato Visitatore Laurentio Magio: cuius audito nomine vehementer laetatus dicebatur Henricus Rex. Peruenit is tandem Lutetiam tertio nonas Iunij secum Ioannem Lorinum ad tradendam Theologiam ducens. Reperit mirifice parata, ac prompta omnia. In domesticis, vt aberat malitia, ita summa facilitas inerat ad sequendum quocumque duceret, [Note: 64 P. Augerius Regi persua det, vt se abi re sinat.] et formam quamcumque vellet induendam. Augerius qui sui amotionem ex Aulâ multis nostrorum in Galliâ, et ipsi Generali Romae ex literis ad se missis iudicanti, optari senserat, egisse dicitur priuatim cum ipso Rege, vt se dimitteret: illique ita persuasisse; vt etiam amoliendae offensionis causa quam ex eodem Augerio antea contra voluntatem Generalis retento subierat, Rex ipse vltro praeseferret, non grauate se illo cariturum. Singulari cum humanitate admissus ad Regis colloquium Magius, post eum salutatum reuerenter a Generali, delataque Societatis vniuersae officia, cum liberall modestia exposuit quanto opere Claudius Maiestati eius inseruitum vellet. Eam ob rem cum Prouincias Gallicanas adire per se ei non licuisset, difficultates, quae multae, et graues offerebantur, superasse omnes, vt suo loco, quod placiturum Regi intellexerat, [Note: 65 Magij Visita toris oratio ad Regem.] ipsum Magium mitteret, additis nominatim mandatis, vt praeter institutionem, consolationemque Sociorum, eo incumberet, vt regiae voluntati, quantum omnino fieri posset, obsequeretur: Id enim ipsum Societati ad id loci fuisse propositum, ac fore semper. Proinde nihil se rerum domesticarum, priusquam in exoptatum Maiestatis eius conspectum venisset, aggredi voluisse: non igitur grauaretur id officij clementi benignitate complecti quidque fieri vellet edicere. Rex vbi haec attente, ac peramanter audiuit, respondit: pergratum sibi accidisse [Note: 66 Regis benignum responsum.] Patris aduentum, tum Nationis Venetae nomine, quam vel ipsi Gallicae praetulisset in Visitatore probando, tum hominis quoque ipsius causa, cuius multas, excellentesque virtutes ex multis cognorat. Itaque tanta viri prudentia, ac religione sperare Societatis incommodis satis occursum iri. Sibi, vt qui non magis nomine, quam re Christianissimus Princeps esset, Societatis grata esse instituta, et constare vbique esse salutaria, eoque se promoturum, vti adhuc promouisset: caeterum nonnullos [Note: Et querelae de quibusdam nostrorum.] ex ae imprudenter, ac temere Regno suo perturbando occasionem dedisse: cuius rei, vt a multis incitabatur, nisi diuini obsequij rationem habuisset, exempla, quae par erat, aduersus reos editurum fuisse. Caeterum ne quid tale posthac eueniret, pertinere ad Visitatoris conscientiam prouidere: sibi eam ob rem placere, Praefecturas Sociorum non nisi spectatae fidei hominibus, Regiaeque ditionis committi. Nam quamuis in alijs Religiosorum familijs, si secus fieret tolerari posset: in Societate cuius in manu cuncta fere iuuentus esset, aliter fieri non posse. Inde regressus ad Venetae gentis, et Visitatoris laudes, ad extremum [Note: Quibus satisfacit Magius.] studium illi suum omne beneuolentissime detulit. Ad ea Magius, non equidem adsum, inquit, clementissime Rex, vt si quid peccatum a quopiam nostrorum est, id apud Maiestatem tuam defendam aut purgem, sed vt deprecer potius, atque ab tua ista singulari pietate impetrem, ne propter paucorum errata Familiae cunctae succenseas, quae et ab istiumodi rebus longissime abest, immo suis instirutis damnat, et interdicit, ac tuam Maiestatem impense obseruat, ac colit. In huius
rei fidem egomet adsum qui Praepositi Generalis, et Societatis vniuersae nomine non praeterita solum incommoda resarcire, sed in futurum quoque rationes nostras, id quod pro virili efficiam, ad Maiestatis tuae nutum accommodare quantum fas sit, coner. Illud quidem ante omnia contendam ne quo pacto se se nostrorum quispiam publicis rebus immisceat, sermonemue de ijs serat, sed vt omnes Deo, sibique vacantes, operam [Note: 67 Rex petit Praefecturas Societatis in Gallia non nisi Gallis committi.] suam iuuandis proximis ex regula suae vocationis impendant. Tum pia quaedam munuscula protulit, quae Rex eius de manibus benigna quadam, auiditate, cum gratiarum actione accepit. Inde collato magis magisquo familiariter sermone, mentionem cum intulisset Magius conuentuum Prouincialium, eorumque rationes explicaret, respondit Rex, vt non eos solum, sed plane omnia ex moribus legibusque Societatis administraret, dummodo in Praesidum delectu ea cura haberetur, vt non nisi Regi subiecti eique fideles praeficerentur. His quinto Idus Iunij gestis, postridie mane Rex vltro ad Capuccinos, quo religionis causa secesserat, Magium aduocauit, diuque solus cum solo Italico sermone locutus: inter caetera narrauit, scriptum sibi ab Oratore suo Roma esse Patri Generali pergratum fore, si Edmundus Dolam ad illius prope labentis Collegij rationes subleuandas excurreret. Se vero sicut apud se Edmundum habere voluit, quandiu operam eius, et industriam instituendis Sodalitatibus suis necessariam existimauit, ita nunc quando illae Sodalitates adul-ae iam essent, et ab eius tutela emancipari possent, ad suam erga Ordinem nostrum beneuolentiam testificandam, contentum esse, vt Edmundus proficisceretur. Postea ex hesterno sermone caput illud inculcauit, necesse esse, quo sibi satisfieret, vt Societatis domiciliorum administratio ijs demandaretur, qui populares, ac minime fuspecti essent. Ita vero amanter egit, vt inter colloquendum semel, atque iterum Magium complecteretur. Tanta (quod perarduum fore timebatur) de remouendo ab Aula Edmundo propensione transactum est. Atque [Note: 68 Edmundus Augerius Lugdunum ex aula proficiscitur.] ille sibi posthac, vti praedicabat vacaturus, totusque in Societatis, et Obedientiae potestate futurus, bona ab Rege missione accepta, Lugdunum statim iter intendit, maturandi causam Congregatione Prouinciali, quae imminebat offerente, ad quam tanquam Lugdunensis Prouinciae membrum a Ludouico Richeomo Vice Prouinciali per literas vocabatur. His secundis rerum initijs, haud minus prona caetera successere. Cum se Magius ad cognoscenda domestica, ordinandaque conuerteret, admirabantur hominem vniuersi, qui cum eam sustineret personam, id muneris gereret, nihil habebat in ratione vitae suae praecipui, nisi plus curae, vigilantiae, [Note: 69 Optima Gubernandi ratio in Magio] caritatis. AEquabat se animi submissione infimis, paterna clementia omnes complectebatur, singulorum excipiebat ac mitigabat, quasi filiorum dolores, et curas: cum interim studium perfectae disciplinae et maturitas prudentiae summa emineret. Vbi res composuit Parisijs; Domuique Professorum Iacobum Comuletum praeposuit, ad Collegia quaedam [Note: 70 Odoni Pigenatio reditus Parisios impetratus.] excurrit. Praecipiti iam anno reuersus Parisios, vt plane iam caeperat animum Regis, id etiam quod vnum summae Votorum deerat, impetrauit, vt Rex Odoni Pigenatio, quem aditu Regni Visitatorem excluserat, Lutetiam redeundi, atque Prouincialis munus, quod ante gerebat, libere omnino, ex Societatis more prosequendi potestatem aequus bonusque faceret. Interim per Prouinciam, magisque per Aquitaniam, [Note: 71 Peste, ac bello laborat Gallia.] et Lugdunensem, multae ac variae gliscebant calamitates. Passim bella, et fames, passim pestifera lues grassabatur: itaque pauca constitere Collegia, quae non vel Hostis, vel pestis dissiparit. In Aquitania vias ita Haereticorum copiae intercluserant, vt ad Prouincialem conuentum, qui Burdigate a Petro Loyerio Prouinciali habitus est, nemini vni ex alijs Collegijs aecessus patuerit. Monuerat autem Generalis, vt si aliter fieri
nequiret, ea ratione fieret. Caeterum vt maxime haec Prouincia premebatur ab hostibus, ita domestica pace recreabatur, et studio florebat [Note: 72 Burdigalensis, et Billomensis Rectores mortui.] virtutum. Inter haec Burdigalense Collegium Rectore orbatur Ioanne Sangenotio, viro ad magna nato, prudentiae, industriae, quodque praecipuum est, religiosae virtutis oppido excellentis. Lotharingus erat ex vrbe Viziliensi Dioecesis Tullensis, Treuiris in Societatem quindecim fere ante annis adscitus: in ipso aetatis, ac rerum agendarum robore quadragenarius raptus est. Billomaeis quoque Socijs Rectorem mors rapuit Iustinum Lescotum, virum et ipsum priuata, publicaque virtute nobilem. Patriam habuit Viennam Galliae: paucis mensibus Societate Sangenotium anteibat, duobus annis inferior erat aetate.
Ad res, Hispanicas huius Anni solicitus transeo; quippe quas nec tacere saluo officio, nec referre sine quodam periculo possum. Extitisse domi nostrae discordia studia quorumdam votis spebusque in contraria tendentium, inuitissimus adducor vt fatear: Sacros vero Quaesitores, Propugnatores [Note: 73 Difficultas tractandi res Hispanicas huius anni.] Fidei, columina Religionis, Firmamenta orthodoxae veritatis, quos venerari demississime, quibus humillime semper obsequi, vsu et traditione domestica, nostrarumque legum iussis grauissimis solemus, offensos se nobis manifestis indicijs monstrasse, nihilo minus infortunium, ac dedecus minimae nostrae fuisse Socictatis interpretor, quam si, vt est in sacris literis, Pater in faciem filiae spuisset, vnde illam vltra quam diebus septem rubore suffundi oporteret. Quid igitur? Haec conscio silentio cuncta prudens obruam? vtinam quidem liceret: et forte vim facerem officio, si spes esset eâ dissimulatione posse me consequi, vt tam illetabilium euentuum notitia famaque omnis ex vniuersa funditus hominum memoriâ deleretur sed stultum sit confidere, Acta maxime publica, vsurpata, oculis, celebrata sermonibus totius generis humani, literarum, et gentium [Note: 74 Eae taceri non possunt.] pene cunctarum insculpta monumentis, mea vnius affectatâ et praeuaricatrice reticentiâ cognitioni posteritatis posse subtrahi, certumque est nihil me consecuturum aliud, inofficiosa, et vituperabili praetermissione, nisi vt Haereticorum et Capitalium Hostium nostri nominis atque ordinis probrosissima nobis de his rebus scripta vulgata, mendacissimas veris Actis calumnias, et contumelias admiscentia, confirmasse confessione tacitâ, et pro certis, ac omni fide testatis agnouisse iudicarer. Cum ergo manifestissime cernatur, ineluctabili necessitate adigi me ad aliquid de hisce notissimis, et decantatissimis euentibus ponendum in hoc loco proprio Annalium, nostram plenam et integram Historiam expectationi publicae debentium restat vt quod munus inuidiosum atque ingratum odiosae narrationis omnino defugere non licet, eo tali moderatione, ac verecundiâ defungar, vt Acta ipsa tantum iam publica, vt dixi, famâque celebria, ex certa memoriâ, recitem, de iure, mente, officioue Agentium nihil praeiudicem, aut sequiorem in partem interpreter. [Note: 75 Quatenus eae dem hic nar ratae.] Equidem video Sacris Quaesitoribus magnam oblatam, eorum delationibus quos autores idoneos putabant, ita vti fecerunt censendi decernendique occasionem: Sed si quae impulsu tali ab eis caepta, vel Summus Pontifex non probauit, vel ipsi postmodum rebus clarius perspectis, reuocarunt; satis confido nihil in his reperturum prudentem moderatumque Lectorem, quo minus in quomodocumque inchoatis bonum agentium animum intelligat; in ijsdem deinde retextis, agnoscat, et collaudet aequitatem. Hispanicae porro Societatis tot viris ante, et per haec tempora praestantissimis semper inclytae, tot heroicis in omni genere religiosae laudis facinoribus, et exemplis in cunctis vbique nationibus illustris, periculum opinor non est, ne decus obscurari videatur necessariâ commemoratione Turbarum quas illi pati hoc tempore contigit, a contumaciâ paucorum degenerum Filiorum. In quâ potius coercendâ domandaque
qui eas tunc Prouincias domosque aut publicâ potestate moderabantur, aut priuatâ virtute illuminabant, viri vndecumque spectatissimi, laudem et sibi, et suae Patriae meruisse immortalem iure censentur. Sane in his ipsis Annalibus, vel dudum editis, vel qui modo vulgantur, quaedam Historicâ libertate reprehensa leguntur in Patribus Italis etiam magni nominis; puta Achille Gagliardo, Ioanne Petro Maffeio, et alijs; item in non nemine Germano, videlicet Dominico Mengino: denique omnium grauissime in Iuliano Vincentio Gallo multa vituperata iustoque dedecore confixa extant: neque tamen harum vlla nationum magis ad ignominiam pertinere suam putet, quod perperam actum a quopiam suorum palam est, quam ad gloriam, quod quorundam e suis improbos ausus, ac conatus, plurium suorum contra coorientium zelus, ac Religio improbauit, repulit, compressit. Nimirum neque agris fertilibus fraudi est herba inter multas optimas vna innascens noxia: nec felicium syluarum vnus alterque notae sequioris subgerminans frutex minuit famam. Plane ita conditio humana fert, vt nullae mortalium Societates, quantumuis bene moratae; atque adeo, vel incorruptissimâ vigentes disciplinâ, pugnas interdum non sentiant, gemantque in sinu commissas suo, malarum cupiditatum cum bonis legibus. Neque tunc vllius boni aestimatoris rerum iniquitas tanta est, quae vitiorum in Republica non impune se ostentantium, vel vituperantibus ea Ciuibus, vel vindicantibus Magistratibus, labem aspergat. Sed syncere narrandi non solicite praefandi hoc tempus est, ad rem igitur ipsam accedamus.
Hoc anno in Hispania per occasionem captorum a Quaesitoribus Patrum, magna sibi, qui nouis rebus studebant licentia sumpta, specie quaerendi [Note: 76 Turbae domesticae in Hispania.] remedij, siue in priuatis domi sermonibus, siue in literis ad absentes, totam publicae administrationis rationem criminabantur: inde enim ortam Quaesitorum iustam iram. Nec abstinuere ab ipsomet vellicando Generali extra omnes fines modestiae, tum missis ad eum literis, quae habebant nomina autorum tum etiam prolixis sine nomine? libellis. Inde vltra progressi ipsum institutum a S. Ignatio conditum, et Constitutiones accusabant. Ita enim formam Societatis, ac descriptionem omnem conceptam aiebant, vt materiam praeberet magnis incommodis, ac proinde remedium solidum, et perenne quaerentibus ad mali fontem veniendum, et Institutum ipsum mutandum. Huius generis libelli multi Quaesieoribus sacris, multi Regi oblati sunt, singillatim explicatis capitibus, quae per speciem amoliendi occasiones turbarum mutari Nouatores volebant: cum illud non viderent, longe plus in remedio, quam in malo inesse pestis. Perinde ac si nauseabundus in salo, quo stomachi sui vitio medeatur, vel dissui Nauim, vel allidi velit ad scopulum. Serpebat tanquam contactu in dies malum. Vt quisque aegro erat animo, vel quod ad Professionem non admitteretur vel quod ad publica, quae vellet munera minus adhiberetur, vel quod ad arbitrium viuere non sineretur statim adiungebat se gregi noua quaerentium. Non nemo etiam per stultissimum zelum cum satis iam liberae aduersus instituta voces passim audirentur, assumebat sibi audaciam, meliores, si Deo placet, quam condidisset Ignatius, et quibus adhuc stetisset, tantumque profecisset Societas, leges cudendi. Ita enim fit, cum opinandi data licentia est, sua quisque somnia, et ludibria, in nouas architectatur respublicas. Augebatur eo quoque incommodum grauissime, quod Rectores, alijque Praelides tum ne seueritate acrius exulecrarent animos, [Note: 77 Claudius Generalis Pontificis opem implo rat.] tum metu Sacrorum Quaesitorum, ad quos inquieti delaturos se illos ni clementer secum agerent, interdum palam comminari non erubescebant, multa nullo modo concedenda indulgebant, His cognitis Romae Claudius cum ad menses complures pro ea verecundia, quae
Sacris quaesitoribus debetur, quieuisset, vijssque tentatis omnibus apud eos, et Cardinalem Toletanum, et Regem, nihil praeter bonam spem in malo praesenti relatum esset: ad commune Christianorum perfugium Christi Vicarium adeundum sibi putauit. Statu rerum exposito, id modo suppliciter postulauit, vt praesentibus malis, quod maxime censeret ex vsu fore, pro sua sapientia, totiusque Christiani populi cura, remedium adhiberet. Atque ad prohibendas in posterum eiusmodi contentiones declarare ne grauaretur, ius ne esset religiosorum Ordinum Praesidibus causas Inferiorum suorum (quae vtique ad haeresim non spectarent) ac nominatim causam solicitationis Poenitentium, cognoscere. Ad id enim temporis Societatem, quod sibi licere existimaret, ita egisse, quoniam sic fieret Romae in oculis Pontificis, et Cardinalium Inquisitionis. Ad ea Pontifex respondit, videri sibi omnino praesentibus incommodis succurrendum: bonum haberet animum: humana haec esse; existere, euanescere: [Note: 78 Poutifex literas ad suum in Hispania Internuncium in fauorem Societatis dat.] Consolaretur Hispanos Patres, confirmaretque Rectores ad sui constanter officij partes obeundas, se quid facto opus foret ad suum Internuncium perscripturum. De iure autem cognoscendi subditorum noxas ad Cardinales Quaesitores referret. Hi non solum existimabant decidi eam causam oportere, atque ab Religiosis (vt ipsamet conecssae Quaesitoribus potestatis formula suadebat) stare aequitatem significabant; sed etiam scripsere literas, per quas vetabant quicquam in Marcenij, ac Sociorum praeterea agi causa, priusquam totam cius narrationem ad Vrbem mitterent. Quas tamen literas noluit Pontifex mitti, satis fore affirmans quas ipsemet ad [Note: 79 Claudius Ge neralis destinat in Hispa nram Bartho lomaeum Petrium ad Re gem, et Cardinalem Toletanum. Quid ipsi mandauerit.] suum Internuncium, et ad Cardinalem Quirogam daret. Super haec Generalis Bartholomaeum Petrium, qui a confessionibus Duci Ossunae Neapoli fuerat, ac Theologiam inibi in Collegio explicarat, cum mandatis ad Cardinalem Toletanum, et Regem destinauit. Iussit primum exponere: existimasse Claudium; fuisse hominem mittendum, cui totam ipse mentem suam nudasset: Deinde de libellis, deque Marcenij causa edoceret. Auditum Generali libellos clandestinos spargi aduersus Societatem, facileque Regi, Cardmalique et eorum administris obtrusos. Horum autores scirent esse, vel eiectos ab Societate, vel dignos, qui eijcerentur, vel qui honores, aut gradus indigni appeterent, vel alioqui sua culpa aegros animi, ac turbulentos. Rogare igitur etiam, atque etiam, ne factiosi homines, maleque pacati assuescant obsequium detrectare, et calumnias aduersus Rectores suos libellis disseminare; vt si qui eius generis offerantur libelli, admonere seu Generalem, seu Prouincialem ne grauentur. Eos enim, vel satisfacturos, vel remedium, si quod res exigat, admoturos. Quod deinde pertineret ad animaduersionem Quaesitorum in Societatem, inde damnum inaestimabile in eius totum corpus existere. Nam adeo necessariam animarum cultoribus autoritatem, bonamque existimationem plane euerti. Nec solum id obesse in regionibus Catholicorum, sed etiam Haereticorum, quibus nihil euenire optatius posset, quam Iesuitarum nomen obscurari, totamqne familiam vexari, ac fieri populis vilem, et odiosam. Ad haec caritatem domesticam detrimenti multum accipere, cum alij alijs diffidant, et rumor ferat talium Concitatores turbarum ex ipsis esse domesticis. Perire obsequium, et obseruantiam aduersus Superiores, cum iam imperfecta, suaque sorte minus contenti, minitentur Societatem ab Sacris Quaesitoribus reformandam, et nouis legibus temperandam, sicut ipsimet Generali Praeposito interminari per lireras ausi sunt. Hinc iam disciplinam religiosam concidere, quod Praesides prae metu minus audent officium exigere. At vbi qui coerceri debebant ferociam assumant: ij vero quorum erat coercere, debilitentur, quid restare sperandum nisi Ordinis totius perturbationem, ac certum exitium? Postremo etiam coniunctionem animorum cum alijs Religiosorum
ordinibus scindi, cum nonnulli quibus haud satis probabatur Societatis disciplina, eo tempore apertius, ac vehementius exagitare illam ius fasque ducerent. Haec Romae sub anni exordia dum Claudius [Note: 80 Sacri Quaefitores Hispaniae omnia exempla librorum Instituti ad se deferri iubent.] impigre curat, augetur in Hispania tempestas. Ex oblatis libellis, et querimonijs adeo completi suspicionum Sacri Quaesitores sunt, vt omnino perscrutanda sibi omnia Societatis instituta, ac iura, accurateque expendenda statuerent. Itaque cum Superiore anno bina exemplaria librorum ad Societatis ius, regimenque spectantium dari sibi iussissent, accitum Castellae Prouincialem Villalbam pridie Idus Februarij, anathemate maiori proposito iubent, libros de Ratione studiorum omnes, omnia Priuilegiorum ac Diplomatum Apostolicorum exemplaria in omnibus Hispaniae Prouincijs, nullo eius generis volumine relicto, colligi, et Quaesitoribus intra mensem tradi. Ita Ecclesiae rationibus, ita Diuinae gloriae, Sanctique eius Tribunalis rectae administrationi conuenire. Idem in alijs Prouincijs editum mandatum, et vbique imperata obedienter facta. Super haec quosdam libros Constitutionum, Exercitiorum, et Pontificium do ijs rite consignatum Diploma: praeterea duorum annorum literas Annales [Note: 81 Hieronymus Ripalda Rector Villagarziensis iussu Sacrorum Quaesito rum datur in vincula.] ad se deferri iusserunt. Nec finis incommodorum: Quarto Kalendas Martij Hieronymus Ripalda Collegij Villagarziensis Rector, idemque Nouitiorum Magister, citatus Vallisoletum, et ipse datur in vincula. Huic quid fraudi verteretur vix licebat suspicione assequi. Nam certum videbatur causam iurisdictionis non pertinere ad eum. Caeterum cum esset admodum seuerae disciplinae, magisque ad asperitatem, quam ad lenitatem factus, et vt ab se, ita ab alijs exigeret perfectam virtutem, suspicio erat ab quopiam eiectorum, seu perfidorum filiorum, delatum fuisse, quod aliqua seuerius pronuntiasset, praesertim de obediendi virtute, quae trahi in partem deteriorem possent. Quam suspicionem statim affirmarunt, quae postridie consequuta sunt. Misso enim scriba, referri in album, obsignarique iussere quicquid in cubiculo eius librorum erat, et manu scripta omnia cuiusuis generis, etiam missas ad eum epistolas, auferri, et ad sacrum Tribunal deferri. Commouit non Socios modo, sed totam Villagarziam hic turbo, eo vehementius, quod per id tempus (sacrum enim ieiunium agebatur) conciones habebat Ripalda magno cum populi accursu et assensu. Consolabatur plerosque amicorum ea cogitatio, quod cum in viros tam probatae spectataeque virtutis haec exercitatio caderet, apparere existimabant delationes plurimum habere calumniae. Et sane ita Deus rem temperabat vt ijs, qui comprehendebantur, ea exercitatio bene suscepta proficeret ad coronam, et Societatis nomen quam minimum laederetur. Sub haec eodem pene tempore Romam affertur de libris per omnes Prouincias tam seuere collectis, deque capto Ripalda, et in Hispaniam ab vrbe literae perferuntur, quibus Pontifex iubebat Marcenij, et Sociorum causam ad se se perscribi, atque vtrobique magna infequuta est animorum commotio. [Note: 82 Querelae Ge neralis de Actis in Hispania.] Doluit vehementer Generalis additas plagis plagas: Sed eo maxime quod consilia turbatorum intelligebat procedere, eosque libros eorum instinctu collectos, qui Societatis mutari instituta vellent, Quaesitores sacros ex altera parte pupugit vehementer Pontificium iussum, ad suam contumeliam, et ad prauam aemulationem, atque adeo ad contumaciam interpretantes, maiorem potestatem aditam esse: eoque acrius indoluere, quod falsis quorumdam literis admoniti sunt, id agere Societatem cum Pontifice, vt penitus se ab eorum potestate eximeret. Dum res tanta [Note: 83 P. Dionysius Vasquius au tor res nouas moliendi.] tempestate iactantur, aperte se produnt, quidam falsorum fratrum rerum nouarum cupidi. Dux, et concitator in primis fuit Dionysuis Vasquius. Is ingenio vehemens, cum sub Euerardo ex Italia in Hispaniam sane inuitus redijsset, noua moliri sub eodem coepisse creditus est anno ab hinc decimo, cum Apostolico Nuncio Nicolao Ormanetto, regioque consilio,
[Note: 84 Iam sub Euerardo studere rebus nouis caeperat.] ac Regi item aduersus instituta Societatis traditi libelli sunt. Creato Generali Claudio miram prae se voluptatem tulit, quam, et datis ad eum literis testatus est; addens ei se, non secus atque ipsi Beato Ignatio obediturum. Nec minore charitate Claudius ei respondit. Processu mox temporis, vbi no ea, qua optabat, sinebatur vti licentia, atque animus suspicax ex praeteritorum conscientia, quicquid fieret ad insectationem detorquet, rursus coepit inquietus agere. Ita exulcerato animo sane parum [Note: 85 AEgre fert se ex Toletana Prouincia in Castellanam transferri.] in tempore accessit noua offensio. Cum enim ex Toletana Prouincia ob assiduas de eo Patrum querimonias in Castellam traducendus esset. AEgidius Consaluius Prouincialis, cui ea delegata est cura, siue simpliciter nullum hominis tantum dolorem timens, siue Prouinciae suae quieti prospiciens, sub ipsum tempus iussit proficisci, quo imminebat Congregatio Prouincialis ad legendum de more Procuratorem Eam rem adeo acerbe Dionysius tulit (et erat aegritudini atraeque bili supramodum obnoxius,) [Note: 86 Toletum redire tentat.] vt cibo totos sex dies abstinuerit. Inde, vt videtur, ex toto animum ad res nouandas adiecit. Qua de causa Toletum remigrare omni ope studens, vt consuetudinem cum Cardinali Quiroga, et alijs potentium amicorum foueret, scribendam suscepit Francisci Borgiae Vitam. Nam cum rerum peritis, qui plurimi in Toletana agebant Prouincia, ipsaque in vrbe Toleto, sibi opus esse conuentis affirmaret, nec videbatur causa apparere cur illud denegaretur commercium; nec suspicioni aduersae locus relinquebatur. At ille fortassis eam quoque scriptionem de industria [Note: 87 Vitam B. P. Borgiae, quo animo scribit. Ea supprimi tur.] suscepit, vt per eam semina spargeret, vulgaretque somniorum suorum, facta superiorum temporum ad sensum suum praue interpretando detorquens et talia identidem inculcans. Quod quidem in ea Vita quam scripsit strenue fecit: eamque ob causam, et quod multos Magnatum iniquius offendebat, suppressa est. Interim Marcenio capto tempus diu expectatum offertur prodendi, vrgendique consilia. Scripsit ad omnes Hispaniae Prouincias: se gloriam Dei maiorem spectantem, et causas [Note: 88 Tentar coge re nationalem conuentum.] circumspicientem vnde tantum Societatis res in Hispania laborarent atque vnde afferri possent remedia, venisse in eam mentem, vt existimaret, necesse esse Nationalem fieri conuentum, in quem deni ferme antiquissimorum, grauissimorumque Patrum ex quatuor Hispaniae Prouincijs extra Lusitaniam. (Hanc enim sciebat plurimum ab ijs rebus abhorrere) congregarentur. In eo consilio, communi sententia statui posse, quod ad sistendas turbas, earumque fibras elidendas ex vsu maxime videretur.
Haec cum non ad Prouinciales modo, sed ad complures alios priuatorum magna vi scripsisset: intelligeretque rem tantam adeoque [Note: 89 Prouinciales Societatis per Hispaniam ei obstant.] insolentem latere Generalem non posse, ei quoque tandem significauit. Instabant sui in vnaquaque Prouincia ad legendum Procuratorem conuentus. Itaque nullo alio opus esse Concilio Generalis respondit. Prouinciales aurem Hispani, ac reliqui Patres ferme omnes, sane, vt decebat viros re ipsa perfectae virtutis, Societatisque amantes, sapienter, ac libere responderunt, quam ille remedij viam exeogitarit, non esse remedij sed exitij. Obedientiam ante omnia abdicationemque propriae voluntatis, compressionem cupiditatum, amorem Sanctae humilitatis, coniunctionem cum Deo per Orationem, et assidua pietatis studia, et alias ex hoc genere solidas, perfectasque virtutes, viam esse vnicam, qua recte Societati esset, vtcumque res extrinsecus acciderent. Addebant Aragonij, ac Boetici apud se cuncta esse tranquilla nec quicquam euenisse, cur tale concilium cogendum arbitrareptur. Quidam pro indignitate rei acrius locuti, veneno plenas eas dicebant literas esse, alij ex animo vipereo profectas, alij non secus accipi debere, atque si Martinus Lutherus misisset. Hoc videtur Concilium
tentasse Dionysius, Primum vt exploraret Patrum animos. Deinde si promoueret, vt sententiam eius conciliabuli, pro communi totius Societatis sensu venditaret. Nam in traditis libellis Regi, et Quaesitoribus subscriptum erat. Ita petit tota Societas: cum tamen non nisi perpaucos mala contagia infecissent. Quid igitur futurum erat, si in eo, quem moliebatur conuentu res e sententia cecidisset? Denique vt id esse defectionis initium, et praeludium Schismatis. Sed Deus, qui ponit ventis pondus, non siuit vsque eo procellam inhorrescere. Ac Dionysius [Note: 90 Vasquius mutata ratione tentat Commissarium inducere a Gene rali indepen dentem.] primo conatu deiectus eo vertit curam, vt saltem suae Prouinciae quam posset plurimos per nomen remedij suas in partes traheret. Itaque dum Congregatio Prouincialis cogitur, singulos priuatim astute praeoccupans, et venenum incautis instillans, persuadere conatur, necessarium plane rebus Hispanicis Commissarium esse, qui tum praesentes turbas tranquillet, tum futuris temporibus consulat. Inde ortas eas tempestates quibus iactaretur in praesentia, et tantum non obrueretur Societas, quod nullus adsit tanta cum potestate, qui possit mature succurrere. Dum scribitur Romam, et expectatur responsum, calamitatem accipi. Quicquid quemuis in Hispania Sociorum aegrum animi, minusque contentum haberet, inde esse, quod ex vno penderent omnia, qui absens rerum statu haud probe cognito, hos ad gradus eueheret, illos praeteriret, hos praeficeret Collegijs, illos affligeret, non pro meritis, ac virtute, sed [Note: 91 Eius oratio vehemens in cum finem.] quod ita cuiuspiam literae suaserint, perperam siue per malignitatem, seu per inscitiam iudicantis. Necessarium esse hominem, qui norit vultum pecoris sui, ad quem promptum perfugium sit: cuius in aures, et animum liceat deponere, molestias, curas, quicquid seu ab hominibus infertur iniuriae, siue a Satana angoris intruditur. Quid conuenire, vt quicquid pecces (nam homines tandem omnes sumus) maudetur literis et vltra mare transmittatur, Romaeque, ac toto terrarum Orbe vulgetur? Sed fac nulla haec esse, Quid enim, inquit, si tempora ingruant praesenti similia (quod quidem neccsse est saepe fieri si ita regamur) non ne vir necessarius nobis est, qui autoritate apud Dynastas polleat, et auxilium adhibere rentans sciat, quo id loco, qua ratione, quo tempore applicandum sit, ne si caeco ruat impetu, dum medicinam admouet, carnificinam exerceat? En vbi expectatur ab vrbe Roma nostris hisce calamitatibus aliquod leuamentum, nouum vulnus accipitur. Perfugium ad Pontificem ita exulcerauit Quaesitorum mentes, vt nulla spes sit fore vnquam tempus, quo vere Societatem ament, eique confidant. Necesse est errorem ponamus. Aliter Romae aliter in Hispania de rebus iudicatur. Hic si Generalis, si Assistentes, si Pontifex ipse adessent, aliter sentirent. Recursu Generalis ad Pontificem ante hoc triennium in Peredi causa, et nuper alijs occasionibus ita scimus exacerbatos Sacros Quaesitores, vt et decreto sanxerint; ne in illo Satro Tribunali opera nostrorum adhibeatur; et alia illa quibus nunc gemimus suae in nos iustae indignationis fulmina intorserint. Atque omnia haec ex vno, eodemque manant fonte, quod hominem non habemus, qui norit locorum, et hominum ingenia. Qui prouideat in tempore, qui succurrat. Contraria nempe omnia nunc fiunt: caeca omnia sunt: remedia vel nulla, vel sera, vel aliena, et quae malum ipsum irritent, et exulcerent. Romae caput, in Hispania corpus: inde nullus inuicem vigor, nullus in nostris prolapsionibus, et molestijs locus clementiae: nullus misericordiae nullus aequitati, et iustitiae, nullus saltem querimoniae. Audendum est igitur. Nam Deus, vbi manifesta est causae bonitas strenue agi rem, et constanter iubet. Communi consensu Prouinciae conquendum, vt detur nobis Commissarius: neque is, qui nomen inane gerat, sed qui potestate praeditus sit, quam nos ipsi coram Deo re diligenter perpensa perscribemus.
Neque res vnius Generalis Praepositi permittenda arbitrio est, sed Cardinalis Toletani, atque adeo Regis ipsius potentes impetrandae literae (quae facile impetrabuntur) vt si Generalis hoc nobis, quod [Note: 92 Alij se Vasquio adiungunt.] superest vnicum subsidium deneget, omni ope postuletur a Pontifice, et ita postuletur, vt tandem impetretur. Hoc non solum Dionysius suadebat, sed alij quoque nonnulli, tantaque non modo cura, sed etiam obstinatione, et quasi rabie, vt re cognita Villalba magnum aliquod incommodum in conuentu pertimesceret, si caeterorum Patrum sincerus [Note: 93 Prouincialis Villalba in speciem se accommodat nouantibus, vt eorum vim eludat.] zelus contra eorum impetum tota vi tenderet. Faciendum igitur sibi putauit, vt eum torrentem non recto limite, sed nonnihil obsecundans, paulo longiore tractu, sed incolumi Cymba traijceret. Dedit se in eorundem congressum. sibi quoque ait videri Commissarium petendum, sed vt praefiniatur potestas, cum qua sit, non esse modestiae postulare: neque Cardinalis, aut Regis apud Pontificem interponendam autoritatem. Quicquid extorquetur violentum videri. Quod autem sit vi, vulgo existimari non fieri iure. Congruentius fore in praesentia religiosae petitioni, causas diligenter exponere cur tale auxilium necessarium sibi putent: tot enim, tamque graues colligi posse causas, vt Pater Generalis omnino consentiat, multoque facilius, quam si externa interponeretur autoritas: quia tum quamuis rem concedendam censeret, diceret tamen obsistendum exemplo, ne assuescerent inferiores per Magnatum gratiam ad sua vota grassari, et gubernationem externis opibus impedire. Quod si minus promptum se Generalis praeberet, tum aequius multo ad subsidia publica fore perfugium. Valuit haec Prouincialis indulgentia primum, vt, de adhibendis externorum viribus, deque Commissarij potestate definienda in conuentu nulla mentio fieret: deinde vt conuentus pacate admodum ageretur. Nam vt apparuit a Commissario petendo Prouincialem non dissentire, Patres caeteri non magnopere decertarunt. Simul decreuere enixe postulandum, vt Congregatio Generalis fieret. Procurator lectus est pro sua lenirate, bonitateque, ac sincera virtute vtrique carus parti Ludouicus Santanderus, in quem tanquam medium eo facilius sufftagia conuenerunt, quod quempiam e suis factiosi non iudicarunt tuto Romam mitti. Absoluto conuentu apparuit Villalbam Perturbatorum autoritate, et consensu, impetuque perterrefactum, et abreptum: quamque ille obsecundandi artem putarat, consternationem animi, ac debilitatem fuisse. Quippe ita pauore completus est; vt cum indulgentiam sibi modo processisse existimaret, statuerit eamdem viam insistere, et sedulo aduigilare, vt veteres Patrum laetos, recteque animatos [Note: 94 Prouincialis nimio terrore debilitatus Collegia gubernanda minime aptis tradit.] haberet. Et quia nonnunquam audiebantur querelae, eos fere tanquam vinorum e numero obliteratos ad nullam administrationis publicae partem aduocari, Franciscum Vasquium Salmanticae, et Emmanuelem Lopium Villagarziae, et ipsummet Dionysium Segouiae Prorectores imposuit, cum Segouiensis Rector valetudine impediretur: Salmanticensis, et Villagarziensis in custodia, vt diximus, apud Quaesitores detinerentur. Sed vt semel turbae inualuere, nihil est quod non trahi possit in occasionem augendi tumultus, quemadmodum quae praeualuit flamma, etiam eaquibus sedari [Note: 95 Socij Hispani impediti ne irent in Transyluaniam.] debebat in alimenta conuertit. Supra explicatum est tot Patrum pestilentia abreptorum in Transyluania, morte, quantum res Catholica accepisset incommodum, quantoque studio occurrere ei Claudius Generalis conatus sit. Nec ardor in singulis Sociorum mediocris extitit ambientium ad gloriosos labores mitti. Ex multis, qui id optabant in Hispaniae Prouincijs sex tantummodo lecti, quibus profectionem parantibus, ecce tibi ad quatuor Hispaniae Prouinciales praesentanei fulmen Anathematis, si quem de suis iniussu Sacrorum Quaesitorum Hispaniae finibus emiserint ac nisi protinus ad suas Prouincias, si quos exire iusserint, reuocent. Autorem praecepti
credidere nonnulli vnum Quaesitorum aegre ferentem suum propinquum, qui eam expeditionem impetrarat, ab se se tam procul abire. Aliud alij causae suspicabantur: exercere, fatigare, et adigere sic ad ea, quae spectabant [Note: 96 Procuratores mith Ro mam coguntur veniam eundi a Sacris Quasito ribus Petere] Societatem velle. Adeo seuere editum iussum, et obseruatum est, vt cum Procuratoribus mox discedendum Romam esset, petenda singulis oblato supplice libelio eundi venia fuerit: et Quaesitores consueta sua tessera dederint, adiecto vt recta pergerent Romam, neque alio diuerterent. Haec omnia Romam nunciata, multipliem Generali attulere curam Maxime omnium intestina dissensione doluit. Nam videbat omnino secus in hac calamitate vsu venire, quam consueuit quouis in coetu recte valente. Habent enim hanc vim res aduersae, vt ipsos inter se domesticos, ac ciues concilient, arctiusque ad malum, quod extrinsecus infertur, seu propulsandum, seu fortius subeundum coniungant. Hîc autem quemadmodum scripsit ad Prouinciales, euenire secus videbat, vt externa vexadone dissidium domesticum accenderetur: idque timendum aiebat, id curandum. Nam quae foris exercitatio accideret suum tenere cursum, nec posse quicquam admodum detrimenti inde capi: vel. constituram innocentiam, vel vindicatum iri noxam. Vtcumque autem caderet, eruditum iri Societatem. At vero disiungi membra, cum opus esset tenacius copulari, et aduersus caput surgere, id vero graue malum, et latentis intra viscera pestis indicium esse. Nec vero, vti Villalba suspicaretur, indulgentiam, impunitatem, ac praemia turbatoribus idoneam [Note: 97 Pernicies or ta ex conniuentia Prouincialis.] plagae medicinam, sed ante omnia, fiduciam in Deo, in eaque fundatam virilem Clementiam, et inuictam in recto Constantiam. Et sane dissimulatio, ac lenitas illa incredibilem labem fecit. Vbi enim consentire visus ess Prouincialis, tum haec pariter consequuta, Primum perniciosa consilia, quae ante, quamquam cum exigua verecundia, tamen haud penitus sine pudore, ac metu agitabantur, non modo tractari propalam, sed et ostentari coepta. Deinde simpliciores cuncti, bonique autoritatem Prouincialis sequuti, vnde species facta totius consentientis Prouinciae: postremo causa publica relicta est indefensa, nec vllae pro ea voces auditae: vnde fiebat, vt plerique priuatarum opinionum venenum in pectus demitterent, nullo praemuniti, confirmatique verarum rationum medicamento. Quod si Praeses praesenti animo, vt primum coitiones fieri malas sensit, obiecisset se se, ac suam et ipse coegisset manum, et recta seuisset consilia, quid religio, quid obsequium, quid Constitutionum ius, quid publicum bonum postularet edocens, si minus impetum illum praecipitantis fregisset gurgitis, tamen haud in praeceps cuncta iuissent. Minime quidem abfuissent dissidia: sed videndum est, quod cui bono [Note: Or. 3. de Pace.] bonum, maloue malum praeoptandum sit. Nam et si sapientissime monet Nazianzenus cum ait, exiguum quiddam concedamus, vt quod maius est vicissim accipiamus, nimirum concordiam: cedamus, vt superemus: idem tamen et illud vere docuerat, melior est contentio pietatis causa suscepta, quam turpis, ac vitiosa concordia. Caeterum vti recta viri mens veniam meretur, sic exitus indulgentiae malus, debet bonus magister esse constantiae. At vbi Prouinciarum Procuratores, quae fuissent causae Castellanis postulandi Generalem conuentum videre, quae ad totam euertendam ab Sancto Spiritu per S. Ignatium conditam disciplinam, ac nouam ex ipsorum commentis fingendam pertinebant, cum aperte praefati: Constitutionum quarundam vsum hoc seculo domesticorum iuxta, et externorum concitare animos, et corda perturbare; nunc tempus esse dicerent talia corrigendi, cum in disquisitione (hoc enim aiebant) res nostrae apud Quaesitores versarentur: poenasque certas certis noxis constitui, et iudicia. forensium instar exerceri, et causas actitari, carcerem induci; libertatem eijciendi de Societate tolli, conuentibus Prouincialibus plus potestatis
impertiri, cognitionem reseruatarum Praesidibus noxarum relaxari: atque [Note: 98 Congregatio Procuratorum reijcit quaesita Congregationis Castel lanae.] adeo ne paupertati quidem parcerent, quam Sacrosanctam ita voluit Beatus Pater, vt Professos nunquam de ea remittenda acturos proprij voti religione obstrinxerit: sed redicus perpetuos ad obeundas euangelizandi causa peregrinationes, stipendiaque, et eleemosynas pro sacrificijs et instituti functionibus accipiendas censerent. Haec aliaque, vt videre Patres attentari, flagitarique, et ex his quae non dubitauerant vafri homines profiteri, omniumque oculis exponere, coniecturam fecere quanto plus mali lateret in abdito, enimuero cohorruere vehementer, tum grauissime indignati, vna voce vniuersi nequaqam generalem conuentum conuocandum, sed grauiter in authores talium prodigiorum vindicandum censuere. De [Note: 99 Commissarij Institutio per Hispaniam quas ob causas ne gata.] Commissario vero qui petebatur, Claudius quanquam non ignorabat, quid ius fasque ferret, tamen pro rei magnitudine Assistentes aliosque Patrum autoritate praestantes consuluit, cumque omnes consent irent rem esse exitiabilem, et ad intima, ac vitalia pertinere huius corporis, quod totum collabefieri, et scindi necesse esset, si nouus ille Dominatus induceretur, Castellanorum postulationi responsum hoc dedit, Re diu multumque perpensa iudicatum est a nobis in Domino, institutionem hanc Commissarij nullo modo expedire. Primum quia id ipsum temporum aliorum experientia docuit. quae fuit causa, vt in prima Congregatione Generali in qua ex viginti quinque Patribus qui aderant viginti scilicet electores, et quinque Procuratores, decem et octo erant Hispani, fieret decretum ne deinceps Commissarij Ordinarij instituerentur, idemque confirmaretur in secunda Congregatione Generali, cui praeerat P. Borgia bo: me: tunc creat us Generalis, qui in Hispania aliquandiu Commissarius fuerat, et in qua similiter atque in prima, maior Patrum Congregatorum pars, nempe ex triginta nouem, quatuor et viginti, fuerunt Hispani, et idem postea ab ipsomet Borgia proximae Congregationi Prouinciali Toletanae Commissarium item petenti responderetur his verbis: quod ad Commissarium spectat, est contra decreta primae, et secundae Congregationis generalis, nec conueniens Constitutionibus, quae Prouinciales volunt proximos a Generali esse Praepositos ordinarios. Deinde ob ipsasmet rationes istinc allatas, quae si bene perpendantur, probant non debere fieri: tum quia sola Castella petit, reliquae autem omnes praeter vnam, quae nec ipsa tamen petit, obnixe efflagitant, vt ne fiat: tum etiam quia, quantum confidere hominum modo licet, certi sumus nequaquam pacem, et quietem istarum Prouinciarum, quam Congregatio in hac re praetendit, sed contraria omnia sequutura. Denique etiam propter alias rationes pergraues, [Note: 100 Agit Generalis cum Pontifice de rebus Hispa niae.] quas vberius referet Pater Procurator. Speramus autem satis prouisum iri, et nunc per Prouincialem quem elegimus, et cum primum ratio temporum id feret etiam per Visitatorem, et per alias vias, de quibus cum P. Procuratore contulimus. Hoc edito responso Prouinciae, quia constabat regijs idem interpositis opibus attentari, et ipsimet petitores, vti supra demonstratum est, si minus impetraretur extorquendum professi erant, visum est Claudio admonendum esse Pontificem. Haudquaquam multa fuit opus disputatione apud Sixtum. Continuo iussit, vacuo, ac securo animo esse; intelligere se, quorsum res tenderet, nempe vt quam [Note: Qui rem, vt suam suscipit.] minimum haberetur cum Romana vrbe commercij. Verum nequicquam, Pontifice se, fore conatûs: causam plane vti suam suscepit. Quod et Cardinalis Rusticuccius Secretarius affirmabat, et res ipsa docuit. Mouit eum praesertim interdictum egrediendi ex Hispaniâ, de quo iam aliquid audierat, et tunc distinctius cognoscere voluit; consideratis etiam Syngraphis per quas data facultas Procuratoribus Nostrarum Prouinciarum fuerat, Romam veniendi, ad quarum conspectum, ita ne, inquit, tantum sibi certi homines arrogant, vt etiam accessum Christianorum
ad Vrbem Romam atque ad Sedem Apostolicam iuris ipsorum atque arbitrij velint esse. Mox pergens: nempe addidit, ijdem isti sunt, quibus cum imperassemus, vt Acta causae Marcenij ad nos transmitterent, nondum obtemperarunt. Sed dabimus operam, vt obtemperent. Sub haec scribit ad suum in Hispaniâ Internuncium, iubens: vt quas ei mittebat literas Cardinali Quirogae inscriptas, non prius redderet, quam eas ipse coram Cardinali praesenti recitasset. In ijs Cardinali eidem supremo Quaesitori praecipiebat suprema sua Apostolicâ potestate: primum vt Libros Instituti Societatis, praesertim Ordinem studiorum, Societati confestim redderet. Deinde causam totam Patrum comprehensorum, ac quicquid ad eam pertineret, ad se primo quoque tempore transmitteret, Post haec addebat, se ipsum, nisi iussa obedienter faceret, et Magistratu, et Cardinalatu protinus deiecturum. Eodem, tempore Claudius satisfaciendum [Note: 101 Claudius Goneralis Regi Phillippo satisfacere conatur literis scriptis, et Francisco Porrio ad eum misso.] Regi curauit, qui ferebatur offensus ob appellatum Pontificem, et ea opinione imbutus, tanquam vere cuncta Societas idem cum Dionysio Vasquio, et eius, asseclis sentiret. Dedit igitur ad eum literas; et ad Franciscum Porrium scripsit, quae coram fusius explicaret: Primum quidem Sacrum Quaesitorum Consilium quantopere Societas colat, cupiatque promotum, intelligens summum ex eo Sanctae Ecclesiae emolumentum pendere: ac propterea, qua in re facultas tulerit, ei cum fide sem, per, et cura inseruisse. Deinde quod rumor, ferret Societatem velle cum eo Consilio in certamen venire, ac postulasse a Pontifice, eius vt ditione eximeretur, longe a vero abesse, vt Cardinalis ipse Petrus Deza, et Procurator ipsorum Quaesitorum Martinus Camicerius, qui Romae erant fidem rite faciebant: Solum petitum, vt explicaret num in noxis extra haeresim, ac nominatim in solicitatione Poenitentium, ius esset Religiosis subiectorum causas cognoscere, vt omni dubitatione sublata nullae posthac coorirentur procellae eius generis, quae in praesens strepitum tantum ciebant. Cui quidem controuersiae, Societati summe optatum fuisse, vt ab ipsis. Quaesitoribus finis imponeretur, idcirco prope annum quieuisse. Verum cum interim vijs tentatis omnibus nihil impetratum esset, videretque grauius opinione damnum per Hispaniam accipi, ac sciret Regem nequaquam se sacrum illud in forum consuesse immittere, coactum ad commune totius Christiani Orbis perfugium receptum habere. Non enim scire se num vnquam cum alio quopiam religiosorum ordine id actum sit, quod actum esset cum Societate, omnibus eius libris tanta cum infamiae nota collectis, et in Quaesitorum potestatem redactis, vnde omnibus offeratur occasio suspicandi aliquid monstri latere in hoc Ordine. Itaque quamuis sacrum illud Tribunal velut arcem, et propugnaculum religionis, ac morum veneremur, non posse tamen de aliquo eius administrorum non conqueri, qui res, hominesque huius familiae ita accipiant, vt in libro de Ratione studiorum quidam iactarit inesse haereses, et ipsummet. Generalem in sententia, qua liber condemnaretur tanquam eius Autorem nominatum iri, cum tamen Generalis mens posset ex ipsis primis eiusdem libri regulis perspici, in quibus iubebat corroborandae inprimis fidei, alendaeque pietati insisti, ac propterea neminem docere quicquam, quod cum Ecclesiae sensu, receptisque traditionibus non bene conueniret. Atque vbi nullum pietatis, et fidei periculum immineret, vitari suspicionem nouitatis. Itaque neminem opinionem vllam defendere, quae contra recepta Philosophorum, aut Theologorum placita, vel contra communem scholarum Theologicarum sensum a plerisque viris doctis esse iudicetur. Hinc igitur Generalis mentem liquido cognosci, nihiloque minus ex literis, quas in Hispaniam cum libro misit, in quibus vehementer monet, vt vnusquisque exuens peculiare ad hanc, vel illam opinionem animi studium, solum figat oculos in id, quod futurum sit toti Societati maxime
conueniens, maxime tutum, et receptum in Academijs Catholieis, maxime vsitatum apud Magistros, quorum et autoritas, et Doctrina praepolleat. Haec ita cum sint, videdt iam pro sua sapientia Rex num talla sine doloris sensu, ac sine omni praesidio, perfugioque tolerari deberent. Cum Societas ad alienam condita vtilitatem fi in ea re cum fructu versari nequeat, frustra sit omnis futura. Sin autem ita captentur eius diuexandae occasiones, non modo frustra futura sit, sed etiam execrabilis, nullo sane Sancti illius Tribunalis bono. Quod autem ad Castellae Prouinciae res pertineret, sciret Rex, turbas non nisi in ea vna esse Prouincia. Fuisse in animo Generali dudum Visitatorem mittere: sed cum interuenissent ex casu comprehensorum Patrum motus, existimasse Sapientes tantisper supersedendum, dum appareret, quo ille turbo euaderet. Atque addere hoc loco plane, ac modeste Porrius iussus est: Non deesseet qui [Note: 102 Rex benigue respondet Porrio.] causam tantorum motuum ipsimet Regi conentur aspergere. Existimantes enim quosdam ipsum Societati suboffensum, magnos spiritus, tanquam Regi gratum facturos, assumpsisse: per eius offensionem sperantes ad effectum sua studia perducturos. Rogaret igitur, vt quam erga caeteras Religiosorum familias, eandem erga hanc, quam vt suis literis ipsemet saepius affirmarat, semper fidelem expertus esset, benignitatem, et clementiam praeseferret. Haec, et alia eiusdem generis expofuit Porrius diligenter, et Rex non modo libenter audiuit, seque purgare sedulo studuit, et Rex non modo libenter audiuit, seque purgare sedulo studuit, et fauorem promisit; sed etiam nominatim e Proceribus designauit, quos Porrius, siue vt dedoceret, siue vt magis conciliaret, alloqueretur. Ac Generalis, nihil vt omitteret, quo padre aut demereri Sacros Quaesitores posset, ad omnes prouinciales Hilpaniae literas dedit, vt humilitet, ac prolixe Societatis operam, si cui foret Sacris Quaesitoribus deferrent: vt intelligerent non aemulam eam, sed adiutricem, et administram [Note: 103 Sacri Quaesitores aliquid relaxant de pristino rigore.] esse velle. Hisce ex officijs cepit nonnihil tranquillitatis redire. Acta causae Marcenij Romam misere; iussum de non egredienda Hisparnia quando in totum abrogare duriusculum videbatur, declararunt, ita intelligi; ne mitterentur iuniores ad loca haeresum labe infecta, quod periculum esset ne olim ipsi deprauati, mala in Hispaniam semina reportarent. [Note: 104 Dionysius Vasquius in clientelam Sacrorum Quaesitorum se dat.] At Dionysius sibi timere incipiens in Quaesitorum clientelam penitus dedit se, quorum iniussu vetitus Villalba est quicquam de eo statuere: tum ad Generalen literas dedit contumaciter supplices, petens magis, quam rogans, vt memoriam praeteritarum rerum aboleret, gratiamque sibi omnium, quae molitus esset faceret, sancte spondens in posterum se causam ei molestiae non futurum.
[Note: 105 Mors P Bar tholomaei Cocquij post vitam bonam.] Inter haec multi praestantes virtute viri ad praemia euocati caelestia, in his Bartholomaeus Cocquius XI. Kalendas Augusti e Palmensi Maioris Balearis Collegio, quod regebat. Vir sui victoria, clementia, prudentia, laborum cupiditate, caeterisque clarus virtutibus. Tota hominem luxit Insula, in, qua et natus erat, in Oppido Inca. Cum annum trigesimum ageret, ineunte seculi anno 56, Societatem adiuit Valentiae: interque multas Praefecturas [Note: 106 Item Consaluij de Herbis, et Ignatij de Oziunio.] Proprouincialis Sardiniam sapienter, diuque administrauit. Par egregium e Numantino euocati Collegio Consaluus De Herbis Kalendis Octobribus, et Ioannes Ignatius de Ozrunio quinto Idus Decembris. Hic anno 1554. ille anno post, in Societatem adscriptus. Consaluus praefuit plus quatuor annis Domicilio Villagarsiensi dum ibi Tyrones habebantur. Delectabatur [Note: 107 Virtutes Consaluij.] labore, et opere, asperitate, suique vexatione corporis, aure praebenda confitentibus, adeundis quamuis intempesta nocte, ac saeuiente hyeme moribundis, et adiuuandis, quo in genere excellebat. Vbi a proximorum vacaret causis abdebat se in cubiculum, in eoque perseuerabat agens cum Deo, orans, aut legens. Merito potest in ijs numerari, qui animam suam posuere pro amicis suis. Nam dum in graueolenti tuguriolo summo studio
inopi adest mulieri animam agenti, ex tetro loci situ, corruptoque spiritu, morbum quo confectus est, traxit. Narrant de eo, cum superuenissent hospites, suumque illis Praefecti monitu cessisset cubiculum, nec aliud per obliuionem assignatum esset, in odeum se recepisse, ac laetum oblata occasione totam ibi noctem in precibus diuinorumque meditatione duxisse. Item ad memoriam Christi plagarum solitum sibi manum clauo acuto, sic vt sanguinem eliceret, et plaga, [Note: 108 Virtutes Ioannis Ignatij.] fieret, vulnerare. Ioannes Ignatius excellebat cultu erga Deiparam, cuius praecipue in honorem Societati se dedicauit. Frequens obtestari moderatores per ipsam eorum conscierrtiam solebat, ne quam ipsius cupiditates, voluntatesque frangendi occasionem omitterent, neu per indulgentiam quicquam secum dissimularent. Cultor erat obedientiae exactus, legum domesticarum tenacissimus custos: si qua res offerretur ab earum praescripto aberrans, statim oblatrabat conscientia, et tanquam conuicio obiectabat, istud aduersus legem est, abstine: ac plane abstinebat. Quod si vel leuiter prolaberetur, non quiescebat priusquam noxa moderatori patefacta poenam publicam impetraret. Adeo contraria sunt hominum seculi, et seruorum Dei studia. Illos post noxam sequitur cura latendi: hos se se prodendi: nec mirum cum illi poenam metuant, hi reformident impunitatem. Saepe institit ardens hic pariterque humilis animarum amator, vt mitteretur ad Indos, non quod se idoneum existimaret Euangelio promulgando, sed vt promulgantibus pro famulo inseruiret. Eo voto frustratus hoc acrius curam intendit, vt Hispanicis laboribus indicas adaequaret aerumnas. Nobile item par e Toletana euocati domo, Odoardus Pereria, et Christophotus Turrius, ambo genere Lusitani, et Sacerdotes. Prior adolescens cum ex Ephebis esset. Eleonorae Mascareniae, ad Societatem se contulit: Posterior iam quinquagenarius. Praefuit Odoardus [Note: 109 Odoardi Pereriae pia mors ex bena vita.] diu Nouitijs. Madritanum primus Collegium rexit. Valebat spiritualibus Exercitationibus proponendis. Pietate singulari colebat Deiparam: pridieque eius Celebritatum super cetera officia, publico se cedebat flagello. Sub vesperam apoplexia repentino extinctus est, cum mane sacrificasset, paucisque ante horis, tanquam Deo tacite praemonente, auditus est cantillans versiculos Hispanicos huius sententiae, Aspiciant mea Te lumina bone [Note: 110 Christophori Turrij vir tutes.] dulcis IESV: Aspiciant mea Te lumina et moriar. Christophorus cum circa frequens ministerium satageret, interrogantibus quid tantum curae assumeret, contendendam aiebat operam, quod serius ad vineam accessillet, et spatium superesset exiguum. Itaque tanquam praesagiret breuem sibi vsuram lucis restare (nouem enim duntaxat superauit annos) ita interdiu, noctuque operi intentus agitabat. Diuinum officium semper genuflexo aperto vertice persoluebat. Ad aegros, ad custodias, ad Nosocomium promptus accurrere, et ad vilissimum quemque laetissimus: nec solum animis, sed etiam prodesse corporibus. Curabat domi singulis diebus sua, vt pauperibus parata benedictio esset: Colligebat ipsemet mensae reliquias, idemque sua manu pauperibus diuidebat, diuina ante doctrina refectis. Aliquandiu fuit Naualcarneri, vbi (vt est attenta caritas) cum affatim in horto pomorum esset, quae peritura cadebant, colligebat diligenter, et insolabat et suas inde pauperibus adornabat delicias. Totus erat in Humilitatis, et Caritatis negotijs: ministrare mensae, domum euerrere, purgare lances, ianitoris obire vices, vnus omnes Patrum in se quoad posset ac fratrum labores auertere; expeditus, alacer seruantissimus legum, Sociorum obseruantissimus; adeo in omni virtute perfectus, vt quam singillatim inspiceres eam eminentissimam iudicares. Inde rapiebat ad se omnium animos; suique desiderium tam dulce reliquit, vt apte in eum sacrum illud cadat Elogium, Dilectus Deo, et hominibus: cuius memoria in benedictione est. Gaudebat se olim ab Ioanne Nunnio AEthiopiae
Patriarcha Sacerdotem creatum. Similis fuit virtus, sed maiore in opere [Note: 111 Elogium Ioannis Rodericij.] ac longiore perspecta Ioannis Rodericij ex oppido Ceruera Calaguritanae dioecaeseos, qui cum quadragenarius et ipse ad Societatem anno 1555. venisset, praeter alia munia, ita Minister duos et vigipti annos in complutensi Collegio posuit, vt merito magnus in eo genere, proque exemplari, ac forma haberi possit. Cum seueritate clementiam, diligentiam cum tranquillitate, hilaritatem cum modestia, prudentiam cum simplicitate, cum religiosa parsimonia maternam benignitatem mirum in modum copulabat. Obedientiam non magis ab alijs exigebat, quam praestabat ipse Rectori: labores non libentius dispensabat, quam primus aggrediebatur. Vni sibi asper, et implacabilis, et rigidus disciplinae exactor erat. In cubiculo eius, in mensa, et in vestitu nihil nisi vulgare: nunquam tunicam nouam induit, nisi semel Prouinciali vrgente. Singulis noctibus per horae dimidium se acriter diuerberabat: quod nisi cohibitus esset Moderatorum imperio, sine modo desaeuisset. Nihil enim nisi fatigabat Rectores, et Confessarios, vt sibi poenas, siue publicas, siue occultas concederent: ac noua excogitabat se se abijciendi genera; dictitans se iners terrae esse pondus, ac fruges nequicquam consumere. Pollebat egregio Orationis dono, et lacrymarum: nec vnquam intermisit magna simplicitate rationem animae suae, et omnium spiritualium exercitationum Moderatori referre. Cupiebat vnam vesperi, alteram mane consueto somno horam detrahere, quam Orationi adderet; sed solum dimidias impetrauit. Ita se gerebat semper, ac si ante Dei conspectum versaretur. Nec erat quicquam tam leue, vnde non incitamentum pietati, Orationi alimentum, [Note: 112 Quid crebro dicere soleret.] exciperet. Quatuor habebat in ore voces: Seueram Deum repetiturum rationem ab homine Societatis praesidiorum ei ad virtutem tot, ac talium praebitorum: Valde nobis necessarium insigne studium mortificationis atque virtutum: alioqui cum desit exterior seueritas, Sanctitatem pessum ire. Quicquid quamuis minutum agatur, magna puritate, ac perfectione agendum: Saepe, multumque ponderandum quam multa Deus reddat in Societate pro exiguo, quod abdicatur in seculo. Exacta prospere vita fidelem Dei seruum inuasit tanta repente moestitia, vt prope de se actum putaret. Quod cum more suo Praesidi declarasset, is bonum habere animum iussit, exerceri a Deo, expolirique, ac praeparari ad migrationem. Neque aliter factum est. Cum per aestatem ad Villam secessisset Collegij Complutensis, Cui IESVS a Monte est nomen, tanquam singulis horis aduentum [Note: 113 Tranquillus eius, et felix obitus.] Domini opperiretur, sub arboris vmbra, vel propter sepem, ternas, eoque amplius, ac senas interdum multis cum lacrymis ponebat horas in precibus, donec correptus febricula, valde laetus ad moriendum se ire denuncians, Complutum reuertit: ibique septimo Kalendas Octobris diuinis instructus in Domino requieuit. Claudet gloriosum hunc chorum vir non solum virtute, sed et mirabilibus extra ordinem Dei pignoribus memorandus, Rodericus Aluarius, Hispali magna cum sanctitatis fama, [Note: 114 Roderici Al uarij Parentes, Patria, Natales.] neque ea ex vano, vita perfunctus. Is ex Patre Lusitano, Matre Castellana, anno 1525. ortus in terris Africae, quae tum sub ditione Regum Lusitanorum erant; cum tenellus reportaretur in Hispaniam, tum alijs incommodis, tum maxime siti, quae quod aqua ob diuturnam iactationem defecisset, vectores dire cruciauit, altero oculorum orbatus est. [Note: 115 Pueritia eius fancte traducta.] Iam tum, puer magnos ad omnem virtutem persensit impetus: summo studio inter maxima certamina pudicitiam conseruauit, quoad Domino palam ei apparente, ferox illa carnis contumacia delinita est. Inde pugna liberatus, non tamen curam deposuit: communisque est notorum opimo, nunquam sacrum illum thesaurum ab eo tota vita violatum. In Oppido Lebrixa ad maritima Boetis, primas literas didicit: dein Compluti grauiores, disciplinas humanas diuinasque. Tum reuersus Lebrixam studio
paupertatis, patrimonio satis luculento Christi gausa distributo, ad sustinendam labore vitam, et vtilitati publicae seruiendum, docere Grammaticam instituit. Inde quo plus animos iuuaret, suasu piorum, qui et patrimonium in eam rem obtulere, Sacerdotium petijt, sed more bono, et antiquo. Hispalensem Vicarium cum adijsset, Adsum inquit, vt si censeas e Diuina gloria, reque Ecclesiae esse, inities me Sacris. Sin aliter [Note: 116 Quomodo Sacerdos factus.] censeas, non inities. Nam mihi quidem nihil propositum est aliud, quam vt Deo placeam. Ad quae verba cum animum attendisset Vicarius, ac totum hominem oculis lustrans, videret ore deformem, captum oculo, habitu neglectum, ac despicatum, tamen respondit, nescio quo interiore instinctu impellor, vt initiari te iubeam: atque ita lege ob oculi vitium solutus, paucis diebus Sacerdos est factus anno 1552. Sub haec coepit Hispali in Nosocomio, quod Amoris Dei vocatur, Curionem agere, puerilem non intermittens Doctrinam. Iam longe in omni officij laude processerat, Deo praeter ordinem adiuuante. Multa percepit Diuina lumina, quibus vehementer excitatus ad pietatem, et in mysterijs Sanctissimae fidei, plurimi faciebat, confirmatus est. Saepe ei Christus Dominus: saepe Deipara apparuisse dicitur. Cumque aliquando Dominus ei dixisset, sequere me; nesciretque quanam potissimum ratione sequi eum deberet, ad Sanctissimam Virginem confugit; voluntatem vt filij mater interpretaretur: [Note: 117 Vocatio eius in Societatem mira.] eaque diserte respondit, Societatem IESV iniret. Haec Xeresij cum euenissent, eodem die Rodericus se Hispalim contulit, Prouincialem Iacobum Auellanedam conuenturus, qui forte die eodem Marcenam versus discesserat. Sed is spiritus, qui Rodericum ducebat, Auellanedam reduxit. sub dimidium viae febri correptus retro Hispalim vnde exierat, se recepit. Postridie adfuit Rodericus, et Societatem simpliciter, ac sine ambitione, vti Sacerdotium petierat, petit. Aderat Proninciali Ignatius Fonseca notae vir prudentiae, atque virtutis, qui interrogatus a Prouinciali, quid ea de petitione sentiret (nam praeter alia corporis incommoda etiam aetate prouectum homulum intuebantur) respondit sibi quidem, nescio quid intus suadere, vt reciperet: idem, inquit, mihi sensus est, continuoque recepit pridic Idus Augusti 1566. mox domum receptus magnum praebuit sincerae virtutis, quam afferebat pignus, atque experimentum, quod tanquam docilis puer totum se formandum, in Christo fingendumque permisit. Ita amare, ac magnifacere Societatem coepit, quam sibi nominatim destinatam a Deipara recordabatur, vt diceret, ne tum quidem, si forte eueniret, vt omnes eam desererent, fore vt ipse abiret, aut opinionem eius imminueret. Hinc iam in legum custodia, quam accuratus esset, prompta est coniectura. Nec longo post tempore, vt erat in nouo studio vetus athleta, praefectus est Tyronibus erudiendis, ac rerum piarum domi moderator, cum pariter in opem Ciuium singulari [Note: 118 Singularia in eo Dei do ua.] charitate, constantia, laboreque insisteret. Ac Deus, qui contemptibilia mundi eligit, dabat conatibus famuli sui successus plane mirabiles. Singulare ei donum internoscendi spiritus, et praedicendi futura, et cogitationis arcana introspiciendi, et alia supra communem modum impertijt: et quae multo diuiniora et optabiliora sunt, ardentissimam caritatem, misericordiam efficacissimam, patientiam inexuperabilem, et alia virtutum vera decora large donauit. Quicquid ageret, quatuor hisce conditionibus exornabat: Referebat ad maiorem Dei gloriam, ad maius caritatis augmentum, ad proximorum exemplum, ad suimet confusionem. Ardebant eius verba, et incendebant audientium pectora: domertici etiam [Note: 119 Votum de numquam obtrectando.] sermones eius toti de rebus texebantur, quae excitare, et alere pietatem possent. Si quo in circulo quicquam medium tractaretur, satis habebat tacitus audire. Quae maxime volebat sibi curae esse, scriptis mandabat. In his erat, vt nunquam de auditis in confessione noxis ob Sacramenti
venerationem, ne generatim quidem ageret. Obtrectationes vsque eo oderat, vt proprio quodam voto se obstrinxerit, nunquam cuiquam obtrectaturum, praecipue Sacerdoti, aut Religioso; nec sinebat coram se tale quicquam seri, diuina inculcans verba, Nolite tangere Christos meos. In subleuandis proximorum difficultatibus, vt omnia conaretur, tamen immensum erat, quo animo aspirabat. Ac solebat interdum dicere. [Note: 120 Latitudo cordis in immensum patens.] Ego quotquot sunt in toto terrarum orbe captiuos libero. Aliâs, Ego ad inopum subsidia per omnes gentium omnium vrbes excito Montes pietatis. Alias ego vbique templa, vbique domos hospitales, et Nosocomia aedifico ad corporum necessitates, et animorum. Cum quem audiebat confitentem, aut moestum consolabatur, aut consulentem docebat, ita suscipiebat rem, agebatque, ac si pro vniuersis ea mortalibus faceret: Omnes quantum in se erat, in vno illo adiuuans. Quo de conatu, ne [Note: 121 Patientia in Iongo, et gra ui morbo.] in summa quidem dolorum acerbitate remisit. Quippe multorum annorum spatio ex calculo laborauit, vt recte facta honor patientiae cumularet. Quemadmodum autem cum cruciatum ferret, ex eiusmet scripto apparet, quod anno 1552. ineunte edidit in haec verba. Statuere Medici morbum, quo laboro, calulum esse, quo tandem conficiar. Hunc ego morbum pro singulari duco beneficio Dei, qui me praeuenit excitatque, vt animum ad bene moriendum componam. Multis iam annis precor a Deo donum Martyrij, id mihi Deus in hunc morbum commutauit, quem Medici prolixum Martyrium dicunt esse. Quando autem hac mecum vsus est benignitate, vt aliquo modo faceret conformem imagini filij sui, qui passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, vt sequamur vestigia eius, benedicam Dominum in omni tempore, et semper laus eius erit in ore meo. Itaque et propter hoc beneficium, et caetera alia, Benedicat anima mea Domino, et omnia, quae intra me sunt nomini Sancto eius. Hoc totum quicquid est molestiae, quod pro sua aeterna prouidentia mihi Deus largitur, toto animo amplector, ac prorsus tanquam mihi ipsi optionem permiserit, ita volens, ac libens bibere volo calicem hunc de manu Domini nostri IESV Christi: pro qua re, et caeteris omnibus in aeternum gratias agam. Et quoniam nescio ipse vti debeo gratias agere pro tam insigni pietate, rogo Dominam meam Virginem Sanctissimam Dei parentem, omnesque Caelestis Aulae Sanctos, vt hoc pro me fungantur officio, mihique impetrent vires, quibus patienter, et conuenienter Diuinae voluntati, et alacriter hanc particulam, quae mihi obtigit Sanctissimae Crucis Christi sustineam. Haec, et alia multa scripsit, et ad hanc regulam dolores, quibus sex maxime postremis vitae annis excruciatus est, semper exegit; tot interim irrigatus e Caelo suauitatibus, vt partim dolores [Note: 122 Pietas eius erga Sanctis simam Deiparam.] infernos, partim superna degustare gaudia videretur. Referunt ei apparuisse, et familiariter cum eo egisse Sanctissimam Dei Matrem, cuius praecipuo studio semper clientem se, et famulum praebuit, et quotidie psalmodiam in eius laudem solennem Sacerdotali adiecit: apparebat eadem benignitate Christus Dominus. Conspectus est ipse aliquoties inter orandum diuino splendore totus vultu refulgens. Ioseph Quadrius Sacerdos [Note: 123 Rapitur in extasim.] pius, et grauis de Societate carus Roderico discipulus, inuenit aliquando eum in suo conclaui paruum Christi Crucifixi signum manu tenentem abiectum in genua, ore ad pedes Domini hiante, fluentibus lacrymis, ardentibus genis, caetero vultu supra niuem candido, adeo abstractum a sensibus, vt nec vocatus, nec tractus quicquam sentiret. Postque longam horam vbi ad se se redijt, interroganti Quadrio, quid illud fuisset? ingenue respondit, in aeterna vita se se dicturum: non enim quae ibi euenerant expromi ante posse. Idem sacrificans visus est, dum Sacrosanctam Hostiam attollit, Angelis duobus circumdatus, illi brachia allcuantibus. Alij quidam supra eius caput lumen insolitum, claram quasi facem videre: alij
suauissimum odorem sensere, ex manibus, ac vestibus viri Dei fragrantem, [Note: 124 Dolores sum mo in pietio habet.] cum tamen odoratas ille res summe refugeret. Inter haec, et alia huius generis diuinae indulgentiae pignora, suis illis exercebatur doloribus, dui cum maxime desaeuirent, palam profitebatur eos malle se, quam aut Angelum, aut Archangelum, aut etiam Seraphim esse; quoniam Dominum suum Christum IESVM, quod illi negatum esset, imitari daretur. Denique cum sacrum fecisset, sublatus ab Altari est prae dolorum acerbitate inter angores mortis, in quibus cum quatriduum mentis compos perseuerasset, cum certissima fiducia vitae aeternae, de qua se Iosepho Quadrio [Note: 125 Mors eius Sancta.] certum esse confirmauit, magno suo, et adstantium gaudio post Sacramenta omnia, Professorum in domo emigrauit XVI. Kalendas Maias. Qua nocte est mortuus, magnae virtutis homo in precibus excubans, videre sibi visus est animam eius magno stipante Angelorum Choro in Caelum euntem. Eadem nocte sub auroram alter Dei seruus, qui nesciebat adeo grauiter Rodericum aegrotare, vidisse se retulit caelum ab occidentis regione pandi, multosque ea de Societate Patres versus terram exire: audiuisseque cum nescio quis quaereret, quid ita caelum aperiretur? respondentes, ad excipiendum Sacerdotem de Societate, qui eo tempore expirarat. Ac tantam statim suauitatem visus est sibi odoris haurire, vt etiam postquam euigilasset, [Note: 126 Populi concursus ad eius exequias.] diu tanquam ebrius suauitate illa ferretur. Vt cognitus est Patris excessus coepit populus ad corbus confestim accurrere. Itaque habendum in custodia fuit. Sub tempus exequiarum prohiberi turba non potuit. Concurrit (vti tum scripsit Prouincialis AEgidius Consaluius) infinita vis porpuli, cum lacrymis, ac pietate ad applicanda rosaria, ad flores inijciendos, ad aliquid reliquiarum rapieadum, vt vix relictum sit, quo tegeretur, atque aegre potuerit, vt tumulo conderetur, subduci. Mirabilia de [Note: 127 Beneficia eius in proxi mos mira.] eo narrat Historia Boetica, ex quibus gustum hic dabo. Homini suam calamitatem miserabiliter exponenti, quod vrgentibus creditoribus soluendo non esset, suum dedisse Pater sudariolum dicitur, cumque nihil vnquam pecuniae habuisset, in eo tamen debitor tantum reperisse aeris quantum dissoluendo nomini satis foret, ac pro miraculo rem celebrasse. Alteri item suis precibus tantum restituisse argenti quantum fures eripuerant. Alij mentis oppresso angustijs opem petenti: Adi, inquit, nomine meo Deiparam, ac precare, vt hac te molestia eximat. cumque ille paruisset, antequam surgeret e precibus tranquillitatem recuperauit. Exponebat alia tempore suum angorem quidam scholasticorum de salute aeterna desperabundus, cui Pater: abijciamus nos in preces: nam videor mihi in animo contraria omnia, ac tu sentis, sentire, te vtique saluum fore. Vix salutationtem Angelicam pronuntiarant, cum tantum e caelo laetitiae animo iuuenis infusum est, vt capere totum haud posset: ex eoque tempore perseuerauit magna cum fiducia, et tranquillitate conscientiae. Procacem foeminam, quae domestico Sacerdoti crearat infamiam, paucis verbis ita coarguit, increpauitque, vt illa admirans primo vnde tam sua conscientia illi pateret: deinde fraudem confessa, se crimine, Sacerdotem infamia liberarit. Virum nobilem maximeque deditum pijs operibus deprehendit a Daemone illusum, et quanquam haud sine magno negotio, tandem sanauit. Multas etiam foeminas per vana pietatis ludibria circumuentas, satanicis liberauit praestigijs, quarum nonnullis dicebatur linguarum ignearum figura Spiritus Sanctus illapsus. Vnam autem, infantis specie Daemon apparens, eo paulatim deduxerat, vt ne sacris quidem diebus ad diuinum sacrificium accederet: cum [Note: 128 Mali Damo nis cdium in eum.] diceret non esse cur in templo quaereret, quem apud se haberet. At Rodericus edocuit, Beatam Virginem, quamuis praesentem haberet Christum Dominum suum filium, non tamen intermisisse quin ex legis praescripto Hierosolymitanum templum ascenderet. Nec tacitus tulit Daemon ob haec et talia suum aduersus Dei seruum odium. Saepe conatus est in eum irruere, saepe
testatus infestum sibi, et perniciosum semper fuisse. Pereunctanti homini qui magna cum pecunia redierat ab Indijs, num iterum eo nauigare expediret? Rodericus plane negauit expedire: qui cum potius cupiditati suae, quam Patris consilio paruisset; primum spoliatus est a Piratis, vbi facultatum dimidium amisit: Deinde tentato rursus itinere, facto naufragio, alterum, quod restabat dimidium perdidit. Tum demum recordatus consilium Patris, ad conseruandam, quod reliquum erat, patientiam, [Note: 129 Voto de occultandis Dei donis soluitor.] eo vsus est. Singularia autem dona, quae a Deo recipiebat, ita habebat abdita, vt quantum quidem in ipso foret, etiam vouisset nunquam mortalium cuipiam aperire. Sed a Prouinciali Iacobo Acosta, et solutus Voto est, et certis magnae Virtutis, prudentiaeque viris ad maiorem Dei gloriam iussus exponere.
Inter haec non omissi pro publica vtilitate consueti labores: nec sua caruere gratia; non modo rudem apud populum in obitis per agros, et oppida excursionibus, sed in nobilissimis quoque vrbibus. Quin etiam Salmanticae, atque Compluti cum inter Scholasticos maxime solerent feruere, iactarique in nos aduersi sermones, multi tamen, ijque praeclaris instructi naturae donis Societatem petebant. Ciuitas Hispalensis eodem tempore Societati Gymnasium publico sumptu decreuit extruere, communi omnium Iuratorum suffragio: [Note: 130 Domus Professae Hispalensis initium.] inter quos eminuit studium Melchioris Alcazarij, cui et a Ciuitate aedificationis procuratio demandata. Eodem tempore in eadem vrbe magno Ciuium studio coepta aedificari Professorum Sedes: neque pauci pro impetrandis Collegijs decertabant, maxime Oropesanus Comes, et lectissimae feminae Marchio Camarassae, et Comes S. Agathae: illa Caciorlam, haec suum in Oppidum S. Agathae perstudiose accersentes. Comes quoque Montis regij totus erat in eo, vt Montis Regij Collegium ad Gymnasium, vniuersale amplificaret. Cum Rex hoc anno magnam instrueret classem, septem in eam de Societate missi, quinque Sacerdotes, duo Laici, quorum insequenti anno exitus referetur.
[Note: 131 Prouincialis cum vndecim in Brasiliam feliciter nauigat.] Templo Domus Olysipponensis donum insigne fecit Ioannes Borgia, filius Francisco parente dignus: multas, ac nobiles, easque in primis certas Sanctorum reliquias dedit. E Lusitania vndecim cum Marcello Beliarte Prouinciali designato profecti, secunda quinquaginta dierum nauigatione in Brasiliam peruecti Pernambucum appulerunt, dum maxime infestum [Note: 132 Coenobium Conuersarum Olysippone a Fonseca in stitutum.] haberet Anglicana Classis, Draco Praefecto, totum Oceanum. Institutum Olysippone, praecipue Fonseca Domus Professae Praeposito autore, Coenobium conuersarum muliercularum, et quae id curaret Sodalitas, in quam Regni Gubernator Cardinalis Albertus nomen cum multis e Nobilitate dedit. Florebat per haec tempora Pietas Ignatij Martinij, maximeque explicabatur per omne genus hominum ex eius ardenti caritate vtilitas. Totus erat in Catechismo tradendo; coetibusque, et agminibus ad pietatem [Note: 133 Ignatij Mar tinijopera praeclara.] habendis. Conueniebant sanctum ad opus plus triginta Ludimagistri, Cantores amplius quinquaginta, diuisis quatuor in choros puerorum agminibus, et mancipiorum, interiecti. Centum viri ex diuersis Nationibus principes, quorum imperio ex quinque Nationibus conueniebant AEthiopes, Indi, aliaque mancipia. Sequebatur supplicantes magna vis populi, plurimi ad compita concurrebant, et ad fenestras visendi studio effundebantur. Praecipua spectaculi pars ipse Ignatius erat, aetate iam, et literis sed multo magis probitate venerandus, agmen agens etiam ipse cantillans. Vbi ventum erat in templum, ad omnes grauem concionem, habebat, deinde pergebat in magno Ciuium Comitatu ad Nosocomia, vel carcerem, et ex collecta stipe afferebat leuamenta corporibus. Haec sacris cum faceret diebus; inter hebdomadam in aede cui a Misericordia nomen, erudiebat mendicos, qui facile mille numero confluebant: Ailo die ad promiscuam turbam Calonum, ac Baiulorum in portu, foroque
ternis saepe millibus audientibus verba faciebat: Alio die in Triremibus, vel in custodijs, et huc ferens magna subsidia praesertim ad aegrotos solandos: postque exhortationem multi Ciuium comites aquam vinctis [Note: 134 Missiones per Lusitaniam vtiles.] portabant, magno et vinctorum adiumento, ac caeterorum exemplo. Multae, ac salutares obitae ab Conimbricensibus Socijs, atque Eborensibus excursiones, egregia nauata operâ semestri a duobus Sacerdotibus Igeditano Episcopo cum Dioecesim primum lustraret. Obita semel, atque iterum Dioecesis Visensis, vbi cum Episcopus indiculum Sacerdoti nostro dedisset inter se se dissidentium, omnes ad vnum ad Christianam caritatem reducti. Lustrata, et Algarbiorum Prouincia. Bini item ad Pacem Iuliam, et ad Dichium agrum profecti.
Mensis Maius huius Anni legatos Iaponios ex Europâ reduces saluos, atque incolumes, etsi bis eo itinere extreme periclitatos, Goae reddidit, gratulatione [Note: 135 Legatorum Iaponiorum reditus in Indiam.] vrbis eius magnâ, non solum ob dulcem x tanto locorum, et temporum spatio conspectum carorum, et commendabilium, tum priuato merito, tum publicâ causâ capitum, verum etiam, quod duorum praecedentium annorum funestae morbis, et naufragijs nauigationes hunc innoxium, et primum ex longo interuallo felicem Vlysippone in Indiam transitum laetiorem in vulgus auspicatioremque faciebant. Societas praesertim, quae annis [Note: 136 Infelices duorum praecedentium annorum nauigationes.] hisce duobus nouem e nostris partim morbo, partim naufragio, eodem isto e Lusitaniâ traiectu perdiderat, praeterquam opportunum domesticarum cladium solatium in iucundissimo talium hospitum complexu capiebat, etiam auxiliorum tam necessario tempore expectatorum ex Europâ feliciores cursus, ex hoc velut quodam spei pignore in posterum interpretans, augurabatur. Augebant loetitiam ipsi Iuuenes, ea de Româ; deque Europâ praedicantes, quae facile demonstrarent, referre ipsos ex hac peregrinatione fructum illum confirmationis in persuasione Christianae veritatis, et aestimatione nostrae Sanctissimae Religionis, quem omnino istius consilij autores sibi proposuissent, [Note: 137 Proregis Indiae liberalitas in graui Annona.] dum istam primum legationem Iaponijs Regibus suaserant. Annona per Indicas has partes iam anno superiori fieri cepta grauior, hoc demum vehementius incensa, excitauit benignitatem, cum aliorum, priuatis copijs ex praescripto Religionis vtentium, tum Proregis praesertim ipsius, cuius largitionibus magnus plebis inopis numerus ab extremâ pernicie seruatus est. Adiecit fidem Euangelizantium verbis huius palam extantis pulcritudo [Note: 138 Baptismi celebres Brachmanum conuersorum.] exempli, sic vt plures, quam antea, etiam e Brachmanibus, manus Christo, et nomina dederint, vel potius ipsi acceperint, baptismis solemnibus plurimis, festâ pompâ, et splendida solemnitate celebratis. Quorum vno adscriptus Christianorum albo nobilissimus Adolescens e stirpe Regum Balagatae, et Ioannes Menesius a Prorege in baptismo vocatus, [Note: 139 Et Iuuenis e stirpe regia.] subinde magno illustrium equitum comitatu deductus est in Collegium nostrum, vbi ei, et Legatis simul Iaponijs tempestiuum erat epulum paratum. Salutare multorum animis consilium fuit, quod vnus e nostris Proregi suggessit. Inopiâ, vt dixi, per familias grassante, Parentum non [Note: 140 Proregis edictum salutare animabus mancipiorum.] pauci eo miseriae deueniebant, vt proprios liberos venum offerrent. Eos si Ethnici, aut Saraceni emerent, actum erat de aeternâ salute miserorum. Rogatu ergo Patris edixit Prorex: nemini ius esset nisi Christiano liberos e parentibus emere. Alibi per Indiam vbi stationes Societatis sunt res Christiana [Note: 141 Tredecim e Goano Collegio in Apo stolicas expe ditiones missi.] a nostris strenue curata. Alio Euangelij praecones, quam multi passim missi, argumento sit Collegium Goanum, e quo solo in varias Apostolicas expeditiones profecti hoc anno tredecim sunt.
In Iaponiâ annus insignibus alioquin Ecclesiae illius cladibus funestus, principium habuit fortunatum, conuersione, ac baptismo noui Regis Bungi. [Note: 142 Conuersio rerum in Regno Bungi.] Cum essent in eo regno res non Ecclesiasticae magis, quam politicae funditus perditae, vti superiore annali demonstratum est, vtrisque auxilium opportunum adfuit. Cambacundonus offensus Saxumani contumaciâ, et
antiquam suam designationem sequens vniuersae Iaponiae sub suum vnius [Note: 143 Exercitus Cambacundoni, contra Saxumanum miss us.] arbitrium redigendae, exercitum septuaginta millium in eas partes misit. His copijs specie tenus Camidonum minorem fratrem praefecerat, ita vt penes eum tantum esset nomen, et titulus Imperij, vis, et vsus in Simone Conderâ resideret. Vir hic erat in paucis strenuus, adeoque studiosus Religionis vt in ambiguo relinqueret, fortior habendus esset an sanctior. Ad hunc moestus, ac supplex amisso Regno Bungensis veniens, opem [Note: 144 Dux eius Condera Christianus Bungi Regem obiurgat.] afflictis rebus implorabat. Tum Condera tempus nactus castigandae impietatis in degeneri Principe: Te iustae inquit, irati merito numinis exercent poenae, qui legem Christi cognitam spreueris, qui a Domesticis exemplis tantum defeceris vt ex sperato protectore, hostem, ac persecuctorem Ecclesia te senserit. Atqui sic habe: nihil ex me commodi sperandum tibi esse, nisi prius in gratiam cum Deo redieris. Ad ea Bungensis, [Note: 145 Et auxilium negat nisi Christi fidem amplectatur.] siue veram libero monitu poenitentiam concepit, siue temporis causâ simulare voluit, agnoscere se dixit errorem suum, nec moram velle facere Christianae veritatis amplectendae. Impertijt tam fausto Nuncio Condera subito Franciscum Regem, qui in suo secessu religionis officijs se totum [Note: 146 Id ille promittit.] mancipans, multo minus spoliatione Filij, quam obstinatione doluerat. Is eius mutatione compertâ, laetus statim et gratulans, Petrum Gomezium [Note: 147 Rex Bungi senior duos e Socijs ad filium baptizandum mittit.] Sacerdotem nostrum, et eius Socium Iaponem, quos solatij causa secum habebat, ad filium Christianâ primum Doctrinâ imbuendum, deinde baptizandum misit. Satis iam fere antea Christianae capita Doctrinae Iunior Rex Bungi cognouerat. Itaque cum obediendi fidei voluntas, quae hactenus sola defuerat abunde nunc adesse videretur, non longi temporis institutio fuit. Quinto Kal. Maias in arce Cicacata Regni Bugiensis solemni caeremoniâ baptizatus Rex est cum vxore, ac filio, duabusque filiabus. Ipsi Constantino nomen inditum; Regina Iusta est vocata. Primogenito Fulgentius, duabus illius Sororibus Sabina, et Maxima nomina [Note: 148 Rex Bungi Iunior cum vxore, ac liberis baptizatus.] fuerunt. Post hos multi e primâ nobilitate, Bonzij item aliquot illustriores sacris rite aquis abluuntur. Laetissima haec celebritas fuit Christianis Bungensibus omni modo belli clade vexatis. Late quoque per Ximum Vniuersum et confines vndique vicinorum regnorum Ecclesias peruagata gratulatio est. Ante omnes Franciscus Rer Senior cum ad eum Simon Condera Christianum iam Filium adduxit, eum fructum persensit intimi gaudij, cui satis significando ne ipse tum quidem verba inuenit. Perfusus [Note: 149 Regis Senioris gaudium, et gratulatio.] dulcibus lacrymis, Filium, et Nurum, paruosque nepotes Christianis iam nominibus appellans, post patrios amplexus et plusquam paternae caritatis oscula Caelum sublatis intuens manibus, cycneum vsurpauit Simeonis carmen; omenque mox sancijt emeriti senis repraesentata felix Missio de quâ post agemus. Nusquam maturius expiatis culpis poenae cessatio respondit, Statim in exitiali Bungensibus bello conuersa est fortuna [Note: 150 Nacazucasa cum suis Saxumanis victus, et fuga tus.] partium. Victor Saxumanus venientis contra se Simonis Conderae cum iam Christo renato Bungi Rege, ne primum quidem aspectum sustinuit. Victus vicissim, et pulsus vndique Nacazucasa qui se Regem Bungi solemni ritu inaugurandum curauerat, in lucro posuit, quod reliquias cladis paruas viuus reportare domum posset. Inter horum gaudia successuum [Note: 151 Bartholomaeus Princeps Omurae Medici operam metu praestigiarum in morbo recusat.] sextum iam mensem languens Bartholomaeus Princeps Omurae, vnus ex ijs qui legatos Romam miserant, ad vitae metas accessit. In eo morbo cum alia vir laudatissimus omnium virtutum documenta edidit, tum illud egregium, quod vulgo laudatam, et oblatam ipsi vltro praestantis Medici recusauit operam, eo solo metu, ne is homo Idololatra praestigias aliquas, vt in Iaponiâ tales solent, remedijs admisceret. Vbi se admotum [Note: 152 Eius morinturi oratio ad filios.] extremis sensit, Sancium Primogenitum cum caeteris liberis, accitos bis supremum verbis affatus est: Quartus, et vicesimus hic annus agitur, ex quo a Patre Cosmo Turriano Christi fidem, et baptismum
accepi. Christianum in meis terris nullum reperi cum inirem principatum, nunc in ijs nullum, quod sciam, Ethnicum relinquo. Egi, moui, conatus, passus multa sum, vt id consequerer. Sed obrepsit fortasse satagenti negligentia, quae me vereri cogit: ne culpa mea, et minus rectis exemplis effectum sit, vt non omnes mei subditi, quam nomine profitentur Christiaam Sanctitatem aeque moribus teneant. Tuum erit Sanci filiorum maxime, cui auitam hereditatem moriens transmitto, emendare, quod a me piccatum est. Sorores tuas caue cuiquam collicaueris nisi Christiano, et qui suos mores Ecclesiae probarit. Tu Line minor fili, vosque filiae, fratrem vestrum maiorem mei loco veremini. Matrem vero vestram omnes eo impensius honorate, ac curate quo solatio meo destituta, reliquam omnem in caritate vestra, atque obsequijs spem senectutis constitutam habet suae. Patres Societatis adhibete semper ad omnia consilia vestrarum rerum, eorum que singulis vt mihi obtemperate. Animam meam, vbi soluta erit hos Ergastulo, precibus, sacrificijs, eleemosynis caeterisque id geuus piaculis quae vestra vobis pietas suggeret, prosequimini; cadauer magna pompa efferre ne curetit. Haec vltimi Patris vestri mandata sunt: sub quae precor Christium IESVM Communem Dominum, vt vos omnes suis Donis in vita cumulatos, mihi post hoc exilium felices sistat. His dictis flrntes flens dimisit, addito praecepto ne ad se amplius redirent: paucas enim quae superessent horas, velle se sine interpellatione vllâ, cum Deo transigere. [Note: 153 Piae occupationes morientis.] Post haec in colloquia suauissima cum Christo, cuius effigiem in Cruce morientis prae se habebat, totum se impendit. Aderant morienti tres e nostris, Lucena Sacerdos, Franciscus, et Fernandez Clerici Iaponij; ab his inunctus Sacro Oleo cum sensim deficeret, accessit nobilis ex Aulicis, qui, recepto in Iaponiâ more, animam agenti Principi in aurem insusurraret, ecquid haberet noui mandati, quod ad Sancium, et Linum [Note: 154 Memorabile eius responsum ad aulicum humana morienti suggerentem] filios perferri cuperet. Hic aperiens bonus senex natantes in morte oculos, et intempestiuum monitorem seuere intuitus: Sancium, inquit, et Linum, quae narras nomina? non dixi vobis audire me aliud deinceps nolle nisi IESVM, et MARIAM? et his dictis ingeminare sacra illa nomina perrexit, quoad paulo post nono Kalendas Iunias felicem Christo animam reddidit. In exequijs eatenus obsecundatum votis defuncti; vt corpus eius, quod Iaponici moris est, et ipse nominatim vetuerat, a mulieribus lauandi causâ non contrectaretur. Sic enim honestatis [Note: 155 Mors eius, et exequiae.] curam, quam in vitâ praecipuam habuerat, etiam vltra mortem extendere voluit. In caeterâ magnificentiâ funeris Christiano ritu conspicui solatij superstitum, quam modestiae morientis maior habenda ratio visa est. Sane qui honor per religionis Christians sacros ritûs haben maximus mortuis potest, ei praecipue debebatur, qui primus inter Iaponiae Principes, peregrina tunc, et nouitatis inuidiâ laborantia Christianorum Sacra suscipere, ac profiteri ausus, pro ijs deinde tuendis, ac propagandis, famam, fortunas, vitam ipsam, pacisci, ac proijcere in apertum discrimen numquam recusauerit, aut dubitauerit. Qui generosae alacritati cognitae veritatis amplectendae, heroicam in eâdem obtinendâ defendendâque constantiam adijciens, ita omnem e suae ditionis terris Idololatriam exterminauit, vt multa, quae prius ibi erant Bonziorum Coenobia, [Note: 156 Ingentia eius merita in Ecclesiam] multa Camium, et Fotoquiorum fana, et delubra ferro flammâque deleuerit, ne tenuibus quidem vsquam auitae superstitionis reliquijs, aut vestigijs relictis: septuaginta vero millia hominum, qui fere subiectorum eius Imperio numerus erat, varijs artibus ad baptismum attraxerit: ac ne vllam in professione nouae religionis ex vsu commercioque tenacium adhuc veteris erroris, offensionem molestiamue paterentur, inexorabili seueritate sanxerit, ne vspiam intra fines regionis sibi subditae, cuiquam omnino non amplexo Christi fidem Domicilij ius esset.
Has res tantas per se arduas longe illi difficiliores obstantium multitudo [Note: 157 Generositas cias aduersus hostes Religionis.] potentiaque faciebat. Reuocationem eius ad superstitiones auitas Reges potentissimi cum frustra tentassent, insidijs eum, et vi apertâ perdere sunt conati: Pater eius ipse vehementissime illum pertinacissimeque oppugnauit. Rebellantes eodem praetextu subditos passus suos est. Iacturam bonorum, et principatûs saluâ semper fide, constantiâque pertulit; multitudine infensissimorum hostium circumuentus, et infestis vndique mucronibus petitus, semper intrepidus, semper in studio Christi colendi ardentissimus perstitit, semper eius cuius causam defendebat auxilio victor, [Note: 158 Diuini in cum fauoris indicia mira] et voti compos euasit. Fuit cum repente apparente militantium ipsi Angelorum equitatu splendidissime armato, aduersarios funderet. Fuit cum eius rebelles, et saeuissimi persecutores, Dei pro eo pugnantis manifessâ vi, casibus statim miris extinguerentur. Ingemuerat audita captiuitate filiorum trium: eos mox e manu Riosogi crudelissimi, maximeque impij Tyranni mirabiliter ereptos gratulatus est. Lethali aliquando conclamatus morbo, haustu aquae lustralis, quam solam medicinam optauerat, momento conualuit. Numquam finis sit si huius vere Christiani Principis officia in Deum; si Dei vicissim in eum beneficia enumerare omnia pergamus: sufficiat in haec verba locum hunc claudere: lumen ingens, columen firmum Ecclesiae Iaponicae, ac praeterea specimen illustre antiquae Christianismi Sanctitatis, Bartholomaei Principis Omurae luctuosâ morte concidisse. Solatio non paruo Christianis in tantâ iactura fuere noua per id tempus visa experimenta fauoris Cambacundoni erga Christi Religionem. Is interim, quas praemiserat in Ximum, vt diximus, Duce Condera copias, succinctus exercitibus alijs duobus, terrestri, et nauali consecutus eodem est. Exscendit in portu Ximonocuquensi Amangucciani Regni, vbi stipatus, vt solebat, lectissimâ cohorte Christianorum. Procerum, qui primas tum honoris, gratiaeque obtinebant apud eum, auditis ijs, quae de Bungensis Regni clade per Saxumanum illatâ ferebantur, et inter haec [Note: 159 Cambacundonus vltro beueuolentiam suam in nostros declarat.] cominemoratâ fugâ nostrorum Patrum in Amanguccianum Regnum miseratione affici visus, etiam de P. Coellio Vice-Prouinciali beneuole vbi locorum esset, quidue ageret, percontatus est. Obseruarunt hanc Regis vocem Iustus Vcondonus Terrestrium copiarum Dux Summus, Augustinus Classi Praefectus, alijque Christani Principes, et non vno nuncio P. Coellio indicarunt. Is fiducia inde sumptâ Fingum se contulit, quo progressum Imperatorem intellexerat, amicissimeque exceptus ab eo est. Aduentus [Note: 160 P. Viceprouincialem houorisice accipit.] P. Viceprouincialis in id opportune momentum incidit, quo arx eius loci primaria, acrem aliquandiu oppugnationem passa, deditionem malo coacta faciebat. Cambacundonus iratus Praesidiarijs, quod sine spe, ac supra vires obstinatâ pertinaciâ, cursum victoriae morati essent, interfici cunctos iusserat, idque eo vultu, ac vocis sono, quibus irreuocabile decretum significari, qui mores eius norant compertum habebant. Tamen illa miserabilis multitudo educta ex arce, et in momenta singula necem expectans, P. Coellium rogabat, vt sui misereretur, neu graue haberet eius gratiae, quâ valere ipsum apud regem plurimâ, modo tam familiaris eius admissio declarasset, vsum commodare ipsis exiguum, quanto dumtaxat opus esset ad impetrandam tot infelicibus saltem dilationem exitij supremi. [Note: 161 In eins gratiam multis ad mortem damnatis parcit.] Cunctabatur ad ea Pater, quod eum passim Christiani aulici monebant, et irritas et ingratas Cambacundono futuras eius de re tali preces. Tamen ad extremum religioni ducens despicere tam multos in vltimo periculo supplices, sine vllo adiuuandi conatu, experiri si quid posset in quemcumque demum euentum decreuit. Adit Cambacundonum, causam damnatorum agit, clementiam implorat. Magna erat adstantium expectatio. Cum exporrigens Imperator frontem, et benignis oculis Patrem intuens: Remitto, inquit, noxam mori meritis in gratiam tui.
Hoc adeo tu ipsis significari, cura; vt sciant, cui vitam debeant. Sub [Note: 162 Saxumanus Cambacundono deditionem facit.] haec Saxumanus sero sentiens, quam impar Cambacundoni armis esset, ad victoris pedes venerabundus prouolutus, sui suarumque rerum deditionem fecit. Adfuerunt vna reliqui omnes Ximi Principes nouo Imperio submissuri fasces: non illi quidem libenter, sed cincti vndique tenebantur. Et eo animo astutissimus, et ambitiosissimus Princeps tam formidabilem terra, marique potentiam ipsis ostentarat, vt iugum quantum libet inuitis suum imponeret: perite, ac politice vsus dissensionibus Saxumani, [Note: 163 Cambacundonus Ximum vniuersum sibi subijcit.] et Bungensis, in praetextum expeditionis, quâ vel ferens se arbitrum inter inuicem infensos, vel imbeccilliori suppetias veniens, plausibili obtentu, et ambos ipsos, et finitimos ipsis alios Reges Ximi septem sibi obnoxios, et clientelari nexu deuinctos ex suo deinceps nutu, arbitrioque pendere cogeret. Nec iam dissimulauit amplius, aut ambiguam deinceps Ximi Regulis conditionem suam, sibi potestatem supremam, restare passus est. Palam edixit, nemine quidquam, contra mutire auso, nouam se sortitionem Ximi Regnorum initurum, quâ ea, quibus vellet pro [Note: 164 Regna eius noua sortitione pro libito distribuit.] libito distribueret. Acerba vox. cunctis. Plerique, quod vnum fortuna ipsis reliquum fecerat, vota concipiebant secum taciti, seruilique adulatione assentantes Domino, precariam saltem ab eo hereditariorum iurium eblandiri vsuram conabantur. Promulgatur tandem in summâ expectatione omnium decretum Imperatoris, quo Saxumanus Belli Autor, excedere suis terris, et in comitatu Cambacundoni deinceps apparere iussus est. Sed filio eius in solatium Regna Bonzumi, et Sucumae, antiquum Domûs eius patrimonium, relicta. Rex Sanoqui Idololatra, quem Regi Bungi opem ferre iussum non eâ fide, ac diligentia, qua opus fuerat in negotio [Note: 165 Intea Christianis optime consulit.] versatum, Cambacundonus non sine causâ criminabatur, terris suis omnibus mulctatus, vix capitis periculum effugit. Aquecuquius item Idolorum cultor, Cicugensi Regno exutus est. Simoni Conderae magna pars Regni Bugiensis. Augustino Classis praefecto, dimidium Fingensis attributa. Patruo Amanguciani Regis pro Igiensi Regno, quod sibi. Cambacundonus retinuit, Cicugense, et Cicunganum Regna donata. In Protasij Arimani Regis, et Bartholomaei Omurani princigatibus nihil mutatum [Note: 166 Franciscus Bungi Rex Finngense Regnum oblatum recufat.] Bungense antiquo Domino Constantino integrum redditum. Francisco Bungi Regi seniori, quem maximi faciebat Cambacundonus, sui, fauoris, amorisque praesens, pignus Fiungense, Regnum esse voluit, quod illi extra sortem excepit. Verum eo audito bonus Senex, pertaesus terrestrium Regnorum et coelestibus inhians prolixis gratijs actis donum rescusauit. Quare id Regnum in Bartholomaeum, et Hieronymum eidem Regi Francisco proximâ cognatione iunctos diuisum est, particula tantum eius modicâ exceptâ, quâ Aquecuquium Idolorum cultorem. Cicugensi Regno expulsum aspersit. Denique cunctis Ximi regnis Vicarius Imperatoriae potestatis, et supremus Moderator Augustinus impositus. His Cambacundonus in hunc modum constitutis Facatam se contulit, eam Vrbem bellorum [Note: 167 Facatensis Residentiae restitutio im petrata.] cladibus attritam, quod opportunam commercijs videbat, restituendam, frequentandamque curaturus. Eo illum Vice Prouincialis Coëllius conuenit, Facatensis nostrae Societatis Residentiae restitutionem petiturus, quam statim impetrauit, laetissimo Cambacundono, et consuetâ benignitate interrogante; ecquid animaduertisset, quanta ratio Christianorum [Note: 168 Fauor Impe ratoris in rem Christia nam.] esset a se habita in partitione Regnorum Ximi? Egit gratias Pater, quam maximas potuit; in sinu gaudens tam vtili Ecclesiasticis rebus tam portentis Imperatoris fauore, cuius illud, mox in acerbum odium mutandi, pene vltimum experimeptum esse nesciebat. Sed funestissimm istam Christianae rei mutationem Cambacundoni, praecessit mors Francisci Regis, alterius illarum Ecclesiarum columnae, post nuper, vt dictum, est amissum Omurae Dominum. Egressus is fuerat e suâ Sucumiensi solitudine necessario
officio salutandi Cambacundoni, et eo perfunctus in Vsuquiensi [Note: 169 Morbus Fracisci Regis bungi.] arce tentari caepit populari morbo per Bungense Regnum tum grassante, quo multa hominum millia belli malis elapsa perierunt. Paucis tamen post diebus commodior eius valetudo fieri visa est, quare is studio Religionis tranquillius vsurpandae, ad suam Thebaidem non plus houem millaribus distantem, referri quam primum voluit, idque, qui eum curabant citra periculum fieri posse crediderunt. Sed sua illos fiducia fefellit: siue enim agitatione viae quassatum corpusculum in languorem vnde vix emerserat recidit; siue; quod in pestilentibus morbis solet, habitudo illa melior, sopor quidam fuerat necdum expulsi, sed viscera tunc cum maxime obsidentis mali; simul Sucumam ventum est flagrantissimo lethalis febris aestu senile corpus exardescens, non plus triduo fugitiuam retinere animam potuit, quae inter religiosissimos sensu, et dulcissimos [Note: 170 Eiusdem obitus.] affectus postridie idus Iunij transiuit ad Christum: quem quantum amaret nulla quidem vitae parte, ex quo baptismum suscepit, dissimulauerat; verum vltimis hisce mensibus, et praesertim extremo triduo fatalis morbi, manifestissimis indicijs ostendit. A Patre Lagunâ Sacerdote nostro, quem indiuiduum secessûs sui delegerat comitem, supremis Sacramentorum praesidijs munitus, cum eo nihil nisi de rebus caelestibus agebat: sic funditus oblitus humanarum curarum, quasi semper in solitudine vixisset. Zelus eius Apostolicus in procurandis inerementis Regni Dei [Note: 171 Virtutes eius.] satis ex superioribus annalibus intelligitur. Vnum addam minus in ijs distincte perscriptum. Quo primum tempore adulto filio Regnorum administrationem reliquit, Sucumam Regiunculam secretam priuatum sibi peculium excepit. Erat ea nidulus Iaponicae superstitionis in ijs partibus. [Note: 172 Idololatria e Sucumensi Regione pulsa.] Multa ibi, et caecae Gentilitati praecipue venerabilia, Delubra Camium, et Fotoquium visebantur peregrinationibus etiam superstitiosis apprime frequentata. Iam Coenobia Bonziorum otiosius in solitudine prophanos suos ritus exercentium, ingenti numero, et multitudine florebant. Quibus loci accolae in auitorum errorum dementiori credulitate tenebantur. His rebus erat factum, vt Rege Francisco Regni habenas moderante, cum per caeteras Bungi oras claris quotidie profectibus Religio Christi augesceret, in istam vellit munitiorem Impietatis arcem signa inferre haud quaquam sineretur. Donec eo cum manipulo Euangelicorum Ministrorum secedente Francisco, statim iussu eius eiecti Bonzij, fana excisa, comminutae, ac varie absumptae falsorum Deorum effigies, cuncta denique veteris superstitionis [Note: 173 Xacae volumina combusta.] vestigia deleta. Asseruabantur mirâ veneratione Xacae antiquissima volumina, in praecipuo e Coenobijs illius orae literis aureis scripta magnifice, nec minore ibidem curâ nouemdecim Discipulorum eiusdem Xacae Religionum Iaponicarum famosissimi Autoris, velut in augustissimo Sacrario expressae, vt ferebatur, ad viuum, totidem imagines habebantur. Ea Bonzij facessere illinc iussi, saltem vt asportare liceret, magno [Note: 174 Et discipulorum imagines incensae.] ambitu per se, ac per fautores potentes egerunt. Impetrarunt etiam a nouo Rege Bungi nondum Christiano, vt preces pro eo suas apud Patrem interponeret, causatus periculum status, et fortunae publicae, si Idololatrae, qui adhuc multi per Ximum regnabant, tam atrociter irritarentur. Verum surdus ad ea omnia pius Rex, in se suumque caput inuidiam, et discrimen omne se se recipere respondit, fortique animo in destinato perseuerans, prophanos codices, et phanaticas pseudoapostolorum [Note: 175 Omnes Sucumenses ad Christi fidem adducti.] Xacae flammis imagines absumpsit. Tum legis Euangelicae praeconibus varie dimissis, et eorum partes ipse vsurpans in monendo, hortandoque populo, duo millia hominum (quot in agro ilio Sucumensi aliquot dispersi pagis numerabantur) vt Christi fidem volentes amplecterentur, et sacris aquis expiarentur effecit. His ille successibus laetabatur. Haec triumphorum instar illi omnium erant. Nec alium e
victoriâ, si qua illi bellanti contingeret, fructum habebat dulciorem, quam extirpationem superstitionis e locis quae subegerat. Vnicum eius in hoc genere zeli exemplum in specimen apponam. Cum bello Riosogum persequeretur, non minus meliori fortunâ, quam causâ, forte montem quemdam occupauit, quem olim quasi Sinai, aut Sionem suum Idololatria Iaponica venerabatur. Visebatur in summo vertice templum vetus exquisitae magnificentiae, in quo arae superstabat giganteum signum insanissimis caeremonijs, et quotidiano sacrificiorum apparatu superstitiosissime cultum. Incredibilis vndique peregrinantium concursus hospitijs quotidie [Note: 176 Ter mille Coenobia Bonziorum cum vetusto delubro destructa.] frequentabat ter mille admodum Coenobia Bonziorum variae magnitudinis, et formae, quae, et iugum, et latera Montis eleganti procul specie insidentia Sacrae Ciuitatis augustum instar, et miserabili errore amentibus populis aspectu primo adorabile praebebant. Hanc arcem prophanae vanitatis, ex quo in potestate Franciscus habuit, ne morâ quidem dieculae vnius interpositâ, statim excidio irreparabili deleuit. Diffractus Colossus in minutissimas partes, ara euersa, templum a fundamentis solo reuulsum, ter mille Domicilia flammis absumpta, ne ruderibus quidem, ac ruinae vestigijs relictis. Vehemens ista declarant superstitionnm impiarum odium, sed quo ardentius multo religionis studium in hoc viro fuisse, intelliget, qui reputauerit amorem boni, quo quis ad auersandum malum contrarium impellitur, illâ ipsâ mali fugâ, cuius causa est, valentiorem, et contentiorem passim agnosci. [Note: 177 Religionis studium ingtns in Rege Franciseo.] Neque id tamen subtilibus argumentis exquiri opus est, cum factis euidentibus pateat. Serius ille quidem et iuxta parabolam Euangelicam horâ vndecimâ, vitae, ac regni parte extremâ, Christi Religionis professionem publicam sumpserat, quam totis annis septem, et viginti, ex quo primam a S. Francisco Xauerio eius informationem acceperat, admirari, et fouere contentus, amplecti, ac palam suscipere supersederat. Sed vbi tandem vincente naturalis caecitatis tenebras caelesti gratiae lumine fidem animo concepit, plane sic tamquam eo, festinandum acrius sibi duceret, quo serius ceperat, incredibili ardore ad omnia exquisitissimae religionis offcia incubuit. Ergo annis octo, ac decem non totis mensibus quibus baptismo superuixit, tot tantaque laudabiliter, ac praeclare gessit, quae facile vitam integram aliorum mediocri virtute contentorum commendationis merito vincerent, aut potius perfectissimorum quorumque decus [Note: 178 Ieinnia eius, et flagellationes.] aemularentur, et exaequarent. Primum exorsus a puniendâ in se licentiâ vitae superioris, homo senex, et valetudinarius asperrime in corpus proprium saeuire cepit, ieiunijs illud continuis, et quotidianis flagellationibus atterens, quas etiam interdum, vt exemplo prodesset quibus scandalo fuerat, [Note: 179 Peregrinationes eiusdem.] palam cum caeteris Christianis in Eeclesiâ frequentabat. Laboriosas etiam Peregrinationes ad Cruces conspicuis in locis positas pedibus obibat, cum comite e nostris P. Ioanne Baptista Montio, partim pijs sermonibus, partim oratione, ambulationum longinquarum insuetam aerumnam leuans. [Note: 180 Sacramento rum vsus, et orationes.] Vsu deinde Sacramentorum Confessionis, et Eucharistiae pene quotidiano reficiebat, et confirmabat animum, vti et sancto, ac salubri exercitio fere nunquam intermissae orationis Rosarium integrum Beatae Deiparae quindecim Decadum quotidie demississimo habitu corporis, attentissimâ mente recitabat, tertiam quidem eius partem simul cum vniuersâ familiâ ad id sratâ horâ congregatâ, reliquas duas ipse secum solus. Atque huius exercitationis fructum in se expertus, propagare in alios impense studebat, innumerabilem globulorum lineis insertotum ad hunc sacrum vsum non solum per cuncta sua Regna copiam spargere, sed vsque Meacum ad Christianos ibi degentes missitare solitus. Meditationi quoque, ac contemplationi coelestium rerum stata quotidie, eaque longa dicabat tempora, postico ad id secreto e Regio Palatio in aedes nostrorum Patrum habitationi
assignatas transiens. Sed cum asceticas S. Ignatij commentationes [Note: 181 Exercitiorum Spiritualium in eo fructus.] obiret, quod saepe magno suo fructu faciebat, In Domum nostram probationis Vsuquiensem migrare ad dies aliquot consueuerat; vnde velut Moses e Dei congressu radianti facie notabilis, sic ille plane succensus Diuino quodam igne, ac nihil nisi Deum spirans, ad familiares reuertebatur. Caeterûm hae virtutes eius omnes velut aurum ex igne, sic e doloribus, aerumnis, et calamitatibus, quas varij generis [Note: 182 Patientia eius in aduersis.] atroces constantissime pertulit, fulgorem, et pretium eiusmodi traxerunt, vt sine illarum commemoratione satis intelligi meritum earum nequeat. Simul Christi religionem, tandem subiectâ victrici gratiae rebellis animi contumaciâ, suscepit, omnes vndique velut signo dato in florentem eius antea vitam, et statum clades, miseriaeque infestis armis incurrerunt. Prirmum omnium florem ipsum nobilitatis Regni, et victricium eatenus copiarum, viginti millia fortissimorum militum vno infelici praelio trucidata [Note: 183 Ingens calamitas Francisci Regis Bungi.] miserabiliter gemuit, ipse vix saluus euadens, quatuor Regnis quae paterno Bungensi addiderat, simul amissis, ac vix suum antiquum retinens; quippe solus, et incertus suae sortis in summâ inopiâ per montes auios, et syluas vitae miserae coactus latebras quaerere. Nec defuit, vt olim afflicto Dauidi, amarus exprobator multiplex Semei. Nam Bonzij, et qui Bungenses adhuc in auitae superstitionis cultu durabant, inter quos prior vxor ab eo repudiata obstinatissima in idololatria, et primogenitus filius, hac ipsâ calamitate a Christianae religionis suscipiendae proposito dimotus, palam [Note: 184 Insnltationes Idololatratum.] vociferabantur: apparuisse profecto Deorum numen, quos inconsulto in peregrina Sacra transitu spreuisset. quando vmquam dum in eorum fide steterat tale quidquam esset passus? Quid porro cunctaretur ad eos supplex redire, quos suo tanto, et suorum malo reliquisset? Atque haec aliaque generis eiusdem cum in Regis infelicis auribus fremerent, vix manus temperabant a misero per summum furorem discerpendo. Interim dum ille nihil fractus animo, quod vnum e Regiâ supplectili castris direptis [Note: 185 Pii Regis constans religio, et fides.] captâ, fugiens tulerat Crucifixi Christi signum arcte amplexus, omnium sibi rerum, ac regnorum iacturam abunde Crucis, ac Christi: possessione compensari gratulabatur. moxque illis infidelium probris increbescentibus, ipse palam proiectus in genua, manibus, oculisque in Coelum sublatis, ingenti animi sensu gratias egit, quod se regnis spoliasset, et bona ista fallacia, quibus saepe dementatus a viâ felicitatis deflexisset, extorqueri sibi voluisset. Tum clare professus est, tantum abesse vt hisce cladibus concussus, in fide titubaret, vt vel si vniuersa Iaponia, vel si Europa ipsa; immo si Sacerdotes omnes, ac per Orbem Christianum Episcopi a Christo deficerent, quod quidem fieri posse non putaret; sed tamen si fingatur casus, quo id contingeret, sentire, se se Dei beneficio praesentem vim, ac lucem animi ad Christi tunc Diuinitatem, atque Doctrinam ad mortem vsque profitendam, praedicandamque. [Note: 186 Votum eius obediendi Deo, et Ministris eius.] Votum etiam publice concepit, quo Deo promittebat se se praeceptis Dei, et Ecclesiae obtemperaturum exactissime, neque id solum sed quaecumque Patres Societatis, ques conscientiae arbitros haberet, sibi ad salutem animae proponerent, plenissime facturum. En vt optimus Dominus, prout eius nomine Paulus Apostolus spondet, non permisit tentari fidelem hunc suum seruum supra id quod posset, sed fecit etiam cum tentatione prouentum. Varia dehinc fortuna belli fuit, sed vnus, immotusque in Rege Francisco fidei, ac virtutis tenor, quem per omnium heroicarum, Diuinarumque virtutum perfectissima officia ad extremum vsque spiritum pertulit. Exequiae illi non quales optauerat, tamquam vni e Societate, sed vt Regi maximo, et de Ecclesiâ optime merito, [Note: 187 Exequiae eins.] quam magnificentissimae ornatissimaeque ductae sunt. Praeibant non solum e Bungi, ac Bungo finitimis Prouincijs, sed inde vsque Nangazachio
ad hoc ipsum euocati. Corpus mortui regie ornatum alte extans in splendido ferculo primarij Principes humeris gestabant, circum illud magno numero Toni, qui est inferior Principibus nobilitatis gradus, Vexilla quisque manu Cruce insignia gestantes procedebant. Post hos ibat Regina, Christiana mulier, quam Iezabele repudiatâ, sancto sibi matrimonio Rex iunxerat, cum Virginibus Regijs defuncti filiabus, luctuosâ veste conspicuae. Multitudo inde innumerabilis plangentis populi. Pompâ in templum perductâ, deponitur cadauer in sublimi ac specioso solio superne contecto, ac cereis vndique accensis collucente. Subinde cantatis alternatim per Sacerdotes Ecclesiastico ritu psalmis, celebratoque Missae Sacrificio, laudatio defuncti a Ioanne Iapponio, Fratre nostro, diserte, appositeque perorata est, summoque cum assensu, tum applausu audita. Haec peruulgata apud nos, illis gentibus noua, et inde mira, speciem praeclaram, et commendationem, venerationemque consolandae, ac confirmandae isti nascenri Ecclesiae accommodatas habuerunt. Hunc finem nactus est Franciscus Rex Bungi, anno ferme a Baptismo nono, eo acerbiorem, quod idem quoque Ecclesiasticae illic tranquillitatis finis fuit. Secundo enim, et quadragesimo ab huius obitu die Cambacundonus [Note: 188 Causae persecutionis a Cambacundono motae.] velut quidam Nero Iapponici Imperij, primam vniuersalem in Christianos persecutionem mouit, cuius causae, ac principia narranda hîc sunt. Inuidebat iam dudum professus boni omnis hostis malus Daemon Religionis in Iapponiâ profectibus, quae octo, et triginta annis, ex quo primum ei terrae committi caeperat, per aduersas, prosperasque tempestates, Coeli benignis influxibus, et operariorum Euangelicorum sedulâ culturâ continuis excrescens auctibus, iam laetas vndique amplissimasque segetes, maturis, et ad messem albis ostentabat spicis, tanto se numero, tantaque specie tollentibus, vt spes certa videretur vniuersam [Note: 189 Prosperitas Christianae Religionis in Iaponia. Numerus, et nobllitas Christianorum.] Iapponiam vno alteroque anno Christi signa secuturam. Supra ducenta millia Christianorum numerabantur. In ijs flos erat praecipuae nobilitatis, Reges, Principesque multi, lumina ipsa Imperatorij comitatûs, Exercituum ductores primi. Ad haec Nobunangae, et successoris eius Cambacundoni professus in Bonzios contemptus, et in Iaponicas superstitiones odium, viles eas, irrisasque popularibus quoque ludibrijs obiecerat. Vt earum professores eiecti, passim Coenobijs pulsi, delubris, Idolis, [Note: 190 Fauor Principum.] et instrumentis Sacrorum vndique per Christianos Dynastas fractis, incensisque spoliati, latebris, et longinquis solitudinibus reliquias spretae, [Note: 191 Quo animo Cambacundonus Christianis gratificaretur.] conuulsaeque Idololatriae aegre miserrimas tuerentur. Inter haec Cambacundonus, non vero ille quidem religionis amore, quippe homo atheus, et vitijs omnibus tyrannicis perditus, sed iactantia quadam, vt exterorum admirationem in se verteret, et eorum scriptis in patriam laudibus, famam apud Indos, et Europaeos populos, ac Principes, plausumque consequeretur, nouis in dies, et miris exemplis fauorem in Patres Societatis, et Christianam legem ptaecipuum glorianter ostentabat. Venerat [Note: 192 Facatae reaedificatio.] is Facatam, Vrbem olim amplam, sed vltimis hisce bellis destructam, et desolatam a Riosogo. Eam ipse reaedificari pari, ac prius [Note: 193 Ex ea exclu si Bonzij.] steterat magnificentiâ praesens iussit. Expectabatque castris ibi positis finem operis: cuius in designatione diserte cauerat, ne intra muros Facatae nouae, cuiquam Idolorum fano, aut Bonziorum Coenobio locus daretur. [Note: 194 Templum et Domus Societati da ta.] Patribus solum Societatis ius esset Templum, et ei contiguam Domum ibi ponendi. Cui locum ipse commodissimum assignauit. Nec cessabat cum Vice Prouinciali Coellio quam familiarissime palam agere. Quippe haud contentus [Note: 195 Familiaritas Imperatoris cum P. Vice-Prouinciali.] accersere illum crebro, et quoties vltro veniret peramanter excipere, etiam ad illum in Nauicula diuersantem cum paucis familiarissimis adiens horas totas cum eo suauissimis sermonibus explebat. Ex his, quod pronum est creditu, insignis quaedam Religioni Christianae conciliabatur autoritas.
Nullus fere Regum erat, qui Doctrinam sibi sacram explicari non peteret. Itaque nostris nullam partem quietis diu noctuue capere licebat. plerique audita probabant et baptizari postulabant. In his Cambacundoni fratris filius Rex, vndeuiginti annorum Adolescens, et designatus humanis spebus [Note: 196 Plerique Reges baprismum petunt] Patrui liberis adhuc carentis, haeres, ac successor, auditâ a F. nostro Leone Christians legis explicatione, quamprimum tingi sacris aquis ambiebat. Cubosama quoque, qui praeter Regni vnius possessionem certam, antiquum ius habebat in vniuersae Iaponiae Imperium, ei a Nobunangâ, et mox [Note: 197 Ex his nata Diaboli inui dia.] a Faxibâ ereptum, candidatum se baptismi ferebat. His, vt dixi ringens fremensque Diabolus artes experiri suas statuit. Idque illi supremus omnium Arbiter, vt permitteret, iustissimis quidem haud dubie, caeterum nostro [Note: 198 Consilium Dei in perse cutione permittenda.] ingenio inscrutabilibus causis est motus. Quantum tamen humanae curiositati timide, obnoxieque fas est arcanis consiliorum Dei aciem intendere, suspicari non inuerisimiliter possumus, voluisse illum hac persecutione permittendâ, probare et experimentis illustrare virtutem nouorum Christianorum, veterum autem quorumdam ex Europâ profectoram, oculis illius nascentis Ecclesiae cum graui offensione obtrusa scelera vlcisci. Erant fere semper in varijs Iaponiae portubus nostratium mercatorum naues. Plerumque vero Nanghazachij magnâ vna, et munitissima, statâ quotannis tempestate illuc Meaco appellens. Vectores in ijs, et negotiatores, non pauci graues, [Note: 199 Scandala quorundam Christianorum Europaeorum.] probique visebantur. Sed nec deerant immista tritico zizania, faex corruptae iuuentutis, copiâ lucrique successibus saginatae, et in peregrinis hisce littoribus extra censuram patriarum legum habenas effraenibus desiderijs cupide laxantis. delicatae nundinantium stationes: luxuriosa conuiuia: ebrijs temulentorum vocibus portuum crepidines personabant. In iniurias quoque prorumpebatur. Virgines, mulieresque ad stuprum e viciniâ rapiebantur; quarum aliquas constat inter robustorum Praedonum manus voluntariâ nece, mersis in propria viscera pugionibus non aliter vitabile dedecus praeuertisse. Atque horum flagitiorum Rei primo vento cum opimâ fugientes praedâ, liberas solum, et irritas querelas iniuriam iure persequi non valentibus Iapponijs relinquebant. Quorum multorum audiebantur voces, aliam Europaeos Sacerdotes docere legem, aliâ Europaeos institores viuere. Nec officio [Note: 200 Occasionem Cambacundono praebent male opinan di de Christiana Religione.] nostri deerant in hisce foedis facinoribus increpandis. Sed inermis monitorum Sacerdotum autoritas, leue ac facile frangendum repagulum obiectabatur cupiditatibus flagrantissimis, et iura sanctissima naturae praecipiti conculcare impetu pronis, ac paratis. Praeterquamquod, qui sibi licere omnia volebant auios Infidelium portus, vbi sedes Patrum Societatis non esse certum haberent, suis stationibus captabant, vbi sine molestis arbitris genio litarent. Nemo falso commemoratam hanc putet inter Persecutionis causas; quâ certissimum est, vel maxime motum Cambacundonum ad sibi persuadendum, quod multis deinde edictis blaspheme, atque [Note: 201 Quam comparabat sectae Bonzij Ozacensis.] impie professus est, Religionem Christianam legem esse Diabolicam, astutâ, et breui laruam positurâ dissimulatione populis illudentem, fraudulento consilio Imperij Iaponici Europaeo cuidam Principi subiugandi: gemino plane dolo eius, quo vsum paulo ante ibi constabat Bonzium Ozacensem, qui specie sanctitatis dementatis populis, et multis sibi Regnis comparatis, eam potentiae molem extulerat, cui euertendae vix totae Nobunangae primum, deinde Cambacundoni ipsius, opes viresque suffecissent. Hisce porro finium tam diuersorum eadem media captantibus consilijs, benigne [Note: 202 Causae proxi mae persecutionis libido, et ambitio Cambacundoni, Fraus Iacuini.] probantis, et paterne castigantis Dei, Diaboli vero inuide, ac crudeliter saeuientis, apta ministeria praebuerunt, hinc quidem ambitio, et libido, effraenatissimae vtraque, superbissimi, potentissimi, et sceleratissimi Prinocipis, inde vero fiagitiosissimum obsequium execrabilis, et Christo infensissimi Lenonis, quae priussquam distinctius exponimus, Diuina quaedam, quae praecessit inopinatissimae mox erupturae tempestatis denuuciatio memoranda
est. Iustus Vcondonus Tacazuchi, et Acasci Dynasta, Vicariam sub Imperatore maximae, ac potissimae copiarum partis praefecturam gerens, summâ apud Cambacundonum gratiâ, quadam die Iulij mensis, vultu sane solicito et praeter solitum moesto, Coellium Viceprouincialem adiens [Note: 203 Vaticinium Iusti Vcondoni.] his inexpectatissime verbis est affatus: Dissimulare nequeo, mi Pater, augurium quoddam mentis meae, licet mentionis intempestiuae visum id iri prouideam: multo autem minus possum illud pro dubio reijcere; vtique cum ineluctabili quadam autoritatis persuasione mentem imbuat meam, sibique subiungat frustra repugnare molientem. Imminet ingens, et horribilis procella Religioni Christianae in Iaponiâ, qualis nulla ibi vmquam, vel fando audita, vel imaginando cogitata est. Imminet autem tam prope, vt iam eius fragores primos, sonitusque audire ruinarum, iam templorum strages, Sacrorum incendia, Patrum exilla, Sanctorum caedes cernere oculis mihi videar. Nimirum haud cessabit Satanas hoc rerum cardine, quin tanto in periculo regni sui stygias suas copias armet, et educat vniuerfas. Tale quoddam Iusti Vcondoni vaticinium fuit, cui hon tardius, quam triduo sua fides constitit, irritato in Christianos Imperatore operâ Iacuini, [Note: 204 Iacuinus ex Bonzio Medicus.] qui et alio nomine Tocun vocabatur. Hic Bonzius olim Frenoiamensis priorem vitae sectam, quam a tempore maxime Nobunangae in aulâ euiluisse animaduerterat, gratiosiori apud Principes Medicinae professione cum mutasset, arte multâ se insinuauerat in intima obsequia Cambacundoni, [Note: 205 Lenocinatur Cambacundono.] cuius facile obseruatâ salacitace, eam hominis sibi penitus demerendi viam ingressus est, vt se flagitiorum eius, ac libidinum effusissimarum non approbatorem, ac laudatorem modo, sed administrum, et procuratorem, exhiberet, praestaretque diligentissimum. Alebat Cambacundonus Ozacae vbi plurimum morabatur, praeter vxorem suam trecentas pellices, quas cum peregrinando non circumduceret, cura erat Iacuini prouidere ipsi ex obuijs praedis, quo minus domesticam copiam peregre desideraret. Ergo quocumque venturus Imperator erat, Emissarius iste praemittebatur, inspector, [Note: 206 Tyrannica libido.] inquisitorque formarum, e quibus quaecumque placuissent, siue Reginae essent, siue Regum filiae tollebantur, nemine nec patre, nec marito quidquam contra hiscere audente: tantus erat, tamque late vulgatus iracundi, ac praecipitis Tyranni terror, Commorante tum commodum, vt dictum est, Imperatore Facatae, exhaustâ iam viciniâ Iacuinus excurrit Arimam, circumductisque oculis, Virgines, et Matronas, aliquot notauit iudicio suo non illepidas. [Note: 207 Christianae Matronae, ac Vngines fla gitijs Tyran ni libere obstant.] Eae Christo mancipatae, plus etiam virtute quam formâ praestabant. Itaque cum illas singillatim impurissimus leno consuetâ impudentiâ compellasset, singulae quasi ex composito, scelus abominando, responderunt: morituras se millies citius, quam Dei legem, datamque Christo fidem violarent. Addiderunt quaedam, ecquid eum puderet hominem olim Bonzium execrabilis ministerij? multaque talia, quibus dignum erat scelestissimum Nebulonem excipi, Christianâ libertate prolocutae, omnes fugam, et latebras, ne qua vis ingrueret, inde quaesierunt. Indignatus supra quam credi potest insueto euentu furcifer, inopinatissimae repulsae dolorem arcanis furijs [Note: 208 Lenonis Iacuini scelesta consilia.] in rabioso silentio coquebat. Subiecit deuoto sibi dudum, et penitus obnoxio stygius Daemon: offerri occasionem vlciscendi Bonziorum iniurias, et Imperatoris potentiam in Christi religionem armandi. Erat Iacuinus priuatim infensissimus Iusto Vcondono, a quo delubrorum, Idolorumque strages late maximas, et factas haud multo ante, recordabatur, et nunc maxime fieri cernebat. Haec longâ meditatione cum versasset, subducta cogitationum summâ, digestisque, ac callide instructis nocendi artibus multa nocte ad hilariter coenantem, iteratisque lusitani vini poculis aestuantem iam pectore, menteque titubantem Cambacundonum ingreditur, percontantique de more, ecquam duceret speciosam comitem? ille artifici moestitiâ obducto vultu, vacuum se, ac grauiter increpitum peneque pulsatum
[Note: 209 Ars eius in concitando Cambacundono.] Atimâ redire dixit, idque ipsum in lucro ponere, quod Imperatoris mandata obiens saluus reuerterit. miranti mox, quaerentique, inuidiosissime cuncta exponit. Ad ea, etsi pronum suspicatu erat ebrietate, ac libidine flagrantem Principem haud leuiter commouendum, tamen non modo fidem narrationis: sed cogitationis etiam captum exuperat, quam arrocibus, quamque vaesanis: subito exarserit furijs. Exilit, discurrit, vociseratur clamoribus horrendis, exitialia minatur Arimanis foeminis. Quibus aestibus concesso spatio, astutissimus Leno blande arrepens: Mihi vero, inquit, Domine, immerito videris dementatis [Note: 210 Oratio Iacui ni aduersus Christianam Religionem.] succensere mulierculis. Quid miserae potuerunt, nisi, quod edoctae, quod iussae fuerant facere? Ad hoc eas isti Europaei Bonzij, quos habes in delicijs, erudierunt. Id ipsas transmarina lex docuit, quam a vobis ipsis, qui palam eam auitae Religioni praeponitis, venerari, et noa solum patrijs ritibus, sed naturae affectibus, omnibusque officijs antefere didicerunt. At si vel sero tempus est prouidere, quo haec cruptura sint; tuas, Domine, delicias nouâ factione interpellari minima pars damni fuerit. Vlterius pernicies ista grassatur. Statui, ac fortunae tuae (Dij omen auertant) vitae, inquam, ac capiti tuo timeo. Vides quanto numero ex omnibus Iaponiae partibus nouae Religioni nomen dederint, quot in dies noui accedant, ijque ex primarijs, ac nobilissimis. Iam millia supra ducenta numerantur: moxque, vt cursus iste est, vniuersa Iaponia Christianam sse mirabitur. Notum autem est cunctos qui sacr ista suscipiunt, Europaeis Bonziis sanctissimo se se iureiurando deuouere. Ijs obedientiam spondere, quidquid illi iusserint, quamuis aliud Parentes, Leges, Principes imperent, facere. Quid? Tu putas eos istâ infinitâ potestate in tuum potissimum commodum vsuros? Equidem dubito an non itsum Europaeum suum, quem, praedicant Principem, qui, et Indiarum parti maximae, et Philippinis Insulis, et Macaënsi Coloniae, totque alijs nostrorum litorum emporjjs summo iure imperat, imponere ceruicibus nostris velint. Sed si hactenus remittent, vt Iaponio nos subesse Imperatori sinant, cui potest esse dubium, quin e sua illum coniuratione delectum malint? Et habent paratum, quem promoueant Iustum Vcondonum, cui proxime per tuam indulgentiam ad summum fastigium admoto, vnicus modo gradus superandus restat in supremum apicem euadat; quod ne faciat, quis, si paulo plus conualuerit poterit prohibere? habet exercitum ad manum, cui tuo beneficio praeest: habet tot Reges, tot Regna Christiana, tantam clientum multitudinem: habet naues Europaeas validissimas, portus nostros obsidentes, habet denique arcem Nangazaquiensem, quam isti mercium in tuto habendarum praetextu in terris nostris munierunt. Nec indormire te conuenit fiduciae fallaci ex praesenti Sacerdotum exterorum modestiâ, et erga te veneratione natae. Eam laruam, quoad erit rationibus ipsorum opportunum praeferent. Quantum conijcio, nec minus cupidi, nec minus sunt ambitiosi, quam homines caeteri. Sed aliquanto plus, quam vulgus ad dissimulandum callidi. Intelligere hoc licet ex ijs, quae audent in remotioribus locis vbi minus obseruantur, et plus possunt. Eorum latrocinia, et raptus feminarum e Nangazachiensi e Firandensi, ex alijs nostris portubus, et terris, et palam sciuntur, et impunita tolerantur. Prorsus ita existimo; insistere hos homines vestigijs Bonzij Ozacensis, quem incubantem imperio vniuersae Iaponiae vix tandem Dijs omnibus iuuantibus vltimo tuo conatu, connisuque debellasti. Is, quod optime nosti, a principio inops, et infirmus, ad istam quinque regnorum possessionem, et formidolosissimam potentiam Sanctitatis astutâ simulatione creuerat. Et illi tamen multa deerant, quae istis abunde suppetunt. Tot Regum, et Regnorum coniuratio, ducenta millia plerorumque nobilium clientum ad omnia paratorum, et nihil nisi nutus vnius significationem expectantium.
Postremo fiducia classium auxiliarium, quas isti vno sibilo ex India, e Luzonum vicinis Insulis, Philippinis ab his dictis Regis istius sui cuius nobis metum intentant, et fortasse iugum parant, nomine; e Macao denique [Note: 211 Furiae Cambacundoni in Christianos.] euocare possunt. Haec aliaque in eam sententiam cum Leno detestabilis peroraret, immanioribus quam prius intemperijs bacchari Cambacundonus, incusare suam inconsultam indulgentiam, horrendum intonare atrocibus minis. Denique in illo furoris aestu vnum ex apparitoribus compellans: Ito, inquit, hac ipsâ intempesta hora (nox erat fere media) ad Iustum Vcondonum. pulsa, perfringe fore, et haec ei a me nuncia: [Note: 212 Optio Apostasiae, aut exilij Iusto Vcondono oblata.] Eligat momento vtrum malit: an cum Dijs Iaponiae, quorum fana incendit, simulacra comminuit, Ministros exterminauit, resumpto palam eorum cultu redire in gratiam, an in nouâ peregrinae superstitionis professione perseuerando, statu, ac fortunis euersus exilio mulctari: vix ille mandatum obiturus abierat, cum alium inquietissimo aestu Tyrannus praeceps ingeminaturum eadem eodem mittit. Audito Vcondonus vtroque. Sedate, ac renidenti similis: Ite, inquit, et statim renunciate [Note: 213 Ad eam Vcondoni generosum responsum.] Imperatori, exilium me praeoptare impietati, ac quantum in vitâ, atque in famâ bonorum est, cum ipso spiritu, ac sanguine, millies me prius profundere paratum, quam vt Christi cultum, atque amorem, et Sanstae Christianae Religionis constantissimam professionem extorqueri mihi patiar. Simul hoc Iusti Vcondoni responsum est relatum, Cambacundonus eodem irae vehementis impetu e Ministris vnum, et super hunc mox alium ad P. Coëllium in naui suâ pernoctantem, et tunc nocte vtique concubiâ dormientem missit. Excitatus is magnis, et contumeliosis e littore vocibus [Note: 214 Nuncij Nocturni Impe ratoris ad Coëllium.] satellitum duorum, comparuit e prorâ, et a nuncijs audiuit: Quarere Imperatorem, quâ facultate Patres Deorum Iaponiae Templa diruerent, aras, et simulacra confringerent, Bonzios expellerent, populos cogerent suscipere peregrina ipsorum sacra, Boues occiderent animal innoxium, [Note: 215 Quid ex eo quaefierint.] et benemeritum de humano genere, denique quo iure Lusitani Iaponios per vim raptos, coniectosque in naues seruitum in alias terras abducerent? Haec Viceprouincialis audiens, incredibiliter admirabatur tantam tam breui tempore existere mutationem potuisse. Nam recordabatur ante paucas horas, vespere diei praecedentis Cambacundonum familiarissimo vultu in istam ipsam Patris nauem, eius honorifice visendi causa venisse, diu ibi haesisse, longis, et humanissimis sermonibus serendis, bencuolentiamque, qua numquam cuiquam antea maiorem demonstrasset, tam erga Patres, quam erga Christianos haud dubijs indicijs ostendisse. Iussus tamen minaciter expedire ad ea quaesita responsum, quod mox ad [Note: 216 Eiusdem responsum ad quaesita.] Regem expectantem referretur, breuiter reposuit: habere Patres ipsius Imperatoris diploma, quo potestas eis amplissima fiebat Christianae legis in Iaponiâ profitendae, propagandaeque. Huius cum primum caput sit: vnum esse colendum Deum, qui fecit Coelum, et terram: satis patere, cui liceat esse Christiano, eidem vtique concedi Deos Iaponiae non colere, quorum fana, ac simudacra, populi, ac Principes, qui sponte probatam Christi Doctrinam, eius compertâ veritate amplexi essent, vt sibi iam inutilia, ac Deo vero exosa iure suo disturbasse, sacrificulosque, ac ministros eorum alio amandasse, ipso non semel Imperatore talia se haud improbare testato. Boues in Europâ, vti et alias animantes in Iaponiâ adhiberi in cibum solere. Non magnum videri crimen si peregrini patrium ritum in terrâ exterâ vsurpauerint, quod citra cuiusquam damnum se facere putarent. Tamen si iubeat Imperator haud grauate in posterum ab isto alimento temperaturos. De Lusitanorum, quae memorabantur, iniurijs, non esse Patrum respondere, quibus nec illae compertae satis essent, nec in eos, qui earum autores ferebantur, imperium aut potestas esset. Multa in omni Societate hominum priuata temeritate contra publici Consilij
mentem, ac voluntatem attentati. Deferreirtur querelae ad Nauarchos, et Magistratus gentis. Confidere se nihil, quod aequum sit, vel ad expiationem praeteritorum, vel ad cautionem in posterum, ipsos recusaturos. [Note: 217 Exilij senten tia in Iustum Vcondonum lata.] Ea Viceprouincialis responsa dum perferuntur ad Cambacundonum, iam ipse auditâ Iusti Vcondoni constantiâ in fide, miserat, qui ei capitalem Exilij sententiam a se dicerent. Non informabit veram speciem heroicae patientiae Confessoris huius, cui mores nostri persuaserint, totum exilij malum in vnâ demum patrij Coeli, ac soli priuatione constare; nec per eam inuideri, quo minus exclusis natali terrâ, Regiones aliae tuto pateant, [Note: 218 Exilium in laponia longe maius malum, quam in Europa.] et qualibet exules in parte beati regnent. Longe alia notio subest exilij vocabulo, in vsu, ac linguâ Iaponum. Ibi enim, cui aquâ, et igni in Ciuirate quapiam interdicitur, idem continuo bonis omnibus mulctatur, neque ipse solum: sed parentes, vxor, Filij, consanguinei, necessarij; clientes quin etiam omnes, ac quoquo modo subditi; quibus vniuersis, quantumuis alioquin innocentissimis, iniquissima conditio imponitur subeundi fortunam eius, quicum erant qualiscumque cognationis, aut officij vinculo coniuncti. Additur in eumulum proscriptio, et designatio ad necem ipsâ relegationis lege significata, idque in incertum tempus ad arbitrarium principis irati nutum. In quo est miserabilis anxietas expectationis aerumnose pendentis. Ita igitur indictum sibi Iustus Vcondonus exilium audiuit, vt ad illam ipsam mentionem sibi animo subijceret amissionem Principatuum Tacacuquiensis, et Acasciensis, pariterque subditorum, quos ibi habebat fidissimos ad multa millia, condonationem crudelem in manus [Note: 219 Generostas Vcondoni.] successorum, sibi et illis infensorum. Praeterea honorum, ac Magistratuum militarium, quibus amplissimis, ac quaestuosissimis gaudebat, iacturam irreparabilem, e possessione annui censûs aureosum septuaginta millium in extremam egestatem subitum transitum, denique patris optimi, senis iam decrepiti Darij, fratris vnici, coniugis lectissimae, ac paruorum filiorum spoliationem, exturbationemque e patrijs aedibus misertrimam. Neque ista tamen tristissima species, aut labefactauit viri constantiam, aut vultus, saltem, ac frontis serenitatem vllo moeroris indicio fuscauit. Perstitit erectus, atque alacer in prius declaratâ sententiâ: exiliumque, cuius minis turbatus antea non fuerat, praesens accipere se dixit, animo non solum intrepido, sed etiam laeto; inde sumptâ gaudendi causâ, quod ob religionem spoliari, ac mori, gloriosum, atque optabile sibi duceret. Hîc statim ipsi duo nuncij; et mox amici ad famam accurrentes eertatim apud Iustum instare: cederet aliquantisper irae Imperatoris, deflectreretque vel modicum, ne ei aduersus occurrens, se suosque funditus perderet. Posse illum religionem dissimulare paululum quoad mitigato Principis animo, illam opportunius profiteretur. Dubium saltem minusque contumax responsum daret, quod ipsi mollire perferendo [Note: 220 Reijcit suasiones consu Ientium, vt dissimularet.] possent. Haec allegantes acribus Vcondonus figens oculis: Impium est, quod suadetis, vanum, quod speratis, inquit. Egone, vel Imperatori fucum faciam, vel iuratam Deo fidem fallam? ite actutum renunciate Cambacundono, fortunas, et vitam eripi mihi posse, Religionis neque conscientiam, neque professionem Iusto quemquam nisi cum vitâ extorturum: quod si quid falsâ humanitate tamquam mihi consulturi singitis, Ego mox sequens refellam, et coram Imperatore vestrum mendacium coarguam. Non multum tempus effluxerat a nuncijs in hunc modum dimissis, cum Vcondonus magis, ac magis cogitando exardescens [Note: 221 Impetum capit adeundi Imperatorem, et predicandi ei legem Christi.] generosis affectibus pro Christo moriendi: quid si (inquit secum) ipsi coram Regi me sistam, et ardenti oratione adhorter ad Christi religionem amplectendam? Nempe hinc alterum e duobus eueniet; aut vt Cambaeundonus veritate victus cedat, ac credat; aut vt idem li bertate offensus meâ me obetruncet, Vtrumuis expectabile, et quantouis
emi dignum pretio est. Ibat igitur, quo dulcis spes vocabat: peruenire tamen non potuit obstantibus amicis, et non tam verbis, quae frustra iaciebantur, quam vi, ac complexu retinentibus. AEgre tandem alia sequi consilia coactus, conuocauit illucescente iam die Duces, ac Tribunos, qui sub se militabant, Christianos omnes, virosque fortissimos. Plerique illorum nondum quae erant nocte gesta cognouerant. Et qui primi conuerterunt, ex alacritate oris, ac vultûs, quem in Iusto festiuiorem [Note: 222 Verba eius ad amicos.] solito cernebant, alia longe omnia ominabantur, quam, quae mox audierunt. Dixit enim illis: se Diuinâ misericordia, dignum habitum, qui bonorum iacturam, et exilium Christi causâ pateretur. Quare alium Ducem alium Patronum quaererent. Vnum sibi dolere, quod hoc improuiso casu sibi facultas adimeretur remunerandi, vt constituisset, fidem illorum egregiaque merita. Sed hoc curae Christo futurum, omnium Domino, cui haud paulo meliora, pretiosioraque ad manum sunt praemia, quam quae ab hominibus sperari possunt. Hinc exorsus vehementem, et incensam adhortationem ad perseuerandum in Religione, interpellatus est lacrymis, clamoribusque condolentium, et more Iaponico, capillos e capitis vertice resecantium, quod illic indicium summi doloris est, et indiuiduae vltro susceptae societatis acerborum casuum, qui amicis obuenerint. Verum Iustus singulos amplexans, multis persuasit, vtilius e re communi Religionis fore si, quoad Imperator sineret, in gradu perstarent: paucos, quos de proposito dimouere non potuit accingere se ad iter mox [Note: 223 Ipsi Erhnici Insto condolent.] secum suscipiendum est passus. Interim vulgatâ per Vrbem Facatam, perque exercitum, atque Imperatoris comitatum rei famâ, certatim praecipui quique, ipsique adeo Reges accurrere, condolereque indigna patienti. Pecunias quin etiam offerre pro se quisque. Ille omnibus gratias agere, pleraque recusare, pauca tantum quaedam, ne superbiae abstinentia imputaretur, accipere. Vespere, vt se turbâ explicaret, quâ per diem domus redundauerat, clanculum scaphâ conscensa in vicinam Insulam traiecit, vnde primo diluculo discedens, Acascium vbi familiam habebat, se contulit, eâ celeritate, quae famam praecurreret. Ergo ipse exilij sui nuncius, vt primum coram familiaribus apparuit habitu sordido, et sine insignibus Magistratûs, pater eius Darius, Frater Taroiemodonus, ante omnes vxor, grauiter commouebantur, anxieque interrogabant, quid ei accidisset? nihil prorsus de Religionis persecutione suspicantes, propter late vigentem opinionem de optimo Imperatoris in rem Christianam animo. Verum vbi Iustus subitam mutationem Cambacundoni, [Note: 224 Gaudium Darij Patris Iusti ob eius exilium Christi causa illatum.] indictumque sibi, ac Patribus exilium retulit, statim mira, nec humanis imputabilis affectibus Darij optimi Senis exultatio emicuit. Is oblitus quantum aerumnae, ac cladis in decrepitam suam, ac fatiscentem aetatem inopinata filij calamitas accumularet, illud ipsum naufragium fortunarum propter causae honestatem amare, ac gratulari sibi potuit, religione, ac celestium luce rationum humiles naturae sensus opprimente. Ergo ijsdem manibus, quibus alte sublatis Deo gratias egerat, quod familiam dignam duxisset suam, in quâ Christianae constantiae, iacturas humanas despicientis, prima exempla constitueret, Iustum mox non sine dulcibus lacrymis amplexans, laeta, inquit, fili narras, bene nobiscum agitur. Macte istâ virtute. Libenter sequimur. Nec egestas terret, aut quantum malorum in exilio est. [Note: 225 Idem sensus reliquae fami liae.] Eamus actutum, quo Deus vocat. Vtinam contingat post opes, ac rem familiarem, etiam vitam pro Christo profundere. Patris vetuli autoritatem proprijs etiam sensibus familia secuta, omnibus palam laetitijs incessit. Frater, vxor, liberi certatim pro se quisque Vcondonum amplecti, renidenti omnes vultu, festis acclamationibus celebrare gaudium, concurrere in aedem sacram; hymno solemni gratulari felicem sortem, nec finem instantis mali alium optare, quam statim oppetendam pro Christo
[Note: 226 Quae paulo post cum Iusto exulatum abit.] mortem. Hinc reuersi ad iter se comparant. Nec multo post viatoriâ suppellectili non multâ, sarcinulis aptis expediti prodeunt, copiâ rerum cum, domibus facile dimissâ, dignum Coelo teste spectaculum. Darius decrepitus Pater cum Vcondono, et Taroiemodono filijs, Matronis, et liberis eorum, heri principes hodie mendici, alacres, hilaresque numquam amplius visendis in quibus regnauerant laribus exibant. sequebantur clientum inops turba, viri sarcinis, mulieres paruulis onustae; omnes quo se reciperent ignari [Note: 227 Varij receptus exulum] passim aliquantum per auia errarunt. Inde in syluis ac montibus varie quaesitis recepti latibulis. Iustus quidem cum suis in Augustini Iacurondoni Praefecti maris ditionem eius inuitatu concessit: ibique rure in domunculâ seducta, extra famam, et commercium, humilem, et egenam, sed celesti gaudio redundantem degebant vitam. Non defuerunt, qui pro vetere viri splendore Darium huc inuiserent priores amici, quibus sortem [Note: 228 Darius consolatores reij cit inuitans ad sibi potius gratulandum.] acerbam lamentantibus, et celerem reditum augurantibus in fortunam priorem, bonus senex nihil fractus animo, gratulamini si me amatis potius, aiebat, felicitati meae, melioraque optate quam quae ominamini. Nec quae offertis apud Imperatorem officia admitto in proprium, et peculiarem domûs meae fructum, gaudere solum paratus, si reconcilietur Religioni Princeps, [Note: 229 Et pacem propriam nisi communis Ecclesiae sit respuens.] et florere, vt prius eam iubeat. Sin Ecclesijs vastatis, Patribus expulsis, priuatam Iusto meo filio, familiaeque nostrae gratiam offerat, contumeliae loco habiturus. Haec non suo magis, quam suorum omnium sensu loquebatur generosus Confessor; haud paulo acerbius, quam propria suae domûs mala, Damna Ecclesiarum, et exilium Christianae legis promulgatoribus [Note: 230 Exilijsenten tia in Patres] indictum ferens. Nam post ea quae retulimus Vice Prouinciali Coëllio primum iussu Cambacundoni noctu denunciata, cum postridie mane quid Patres responderent Tyrannus audiuisset, multa in Christi legem ac Deum Christianorum furiose, ac blaspheme vociferatus, sententiam ad extremum scripto mandatam ad Coëllium misit, quâ praefinito morae ipsius, ac Sociorum in Iaponiâ die vicesimo, post eum diem si quis eorum intra suorum Regnorum fines reperiretur, grauissime mulctandum decernebat. Ad quae cum statim Coëllius excepisset, fieri haud posse, [Note: 231 Quod nauis deesset conuenire Firan dum iubentur.] vt ipsi e Iaponiâ excederent ante diem vicesimum, cum nauis vnica, quae ad Sinas e Iaponiâ rediret, non ante sextum ab hinc mensem esset solutura. Respondit Imperator: conuenirent saltem omnes quamprimum Firandum, ibique nauis discessum expectarent. Post quem si quisquam Patrum, siue ortu exterus, siue indigena, in Iaponia reperiatur, capite luiturum. Dimissis [Note: 232 Promulgatur sententia in Patres.] inde per Ciuitates praeconibus proclamari iussit: eijcere se, e Iaponiâ Patres, eo quod legem Diaboli promulgarent, Dijsque Iaponicis cultum abrogarent. Cuius sententiae tabulam Facatae in loco conspicuo proposuit. [Note: 233 Vetitum Cruces palam colere, reliquiarum arculas, et coronas ferre.] Cruces e vexillis militaribus, et naualibus deleri, e culminibus alijsue locis vbi fixae fuerant reuelli iussit. Vetuit quoque ne quis deinceps (quod frequentissimum tunc erat) Cruciculas, reliquiarum arculas, aut coronas, e globulis insertis palam e collo gestaret, minatusque est se Christianos omnes, poena mortis aut exilij ni parerent proposita, ad eiurandam religionem adacturum, quas tamen minas numquam in rem contulit. Perculsus his Coëllius, et incertus animi quid facto esset opus, grauissimos, et sapientissimos quosque Christianorum ex Imperatoris comiratu Procerum [Note: 234 Simulatur obedientia ne Tyrannus exasperetur.] in consilium adhibuit. Omnium concors sententia fuit, cedendum tempori quoad Religio sineret, abstinendum nimirum publico, aut splendido exercitio rituum Sacrorum. Conuocandos Firandum Patres caeteraque ad eam speciem affectanda, quasi edicto Imperatoris plena obedientia constitura sit. Erant e nostris sparsi per Iaponiam fere viginti [Note: 235 Patres conuocantur Firandum.] supra centum; ij strenuis nuncijs acciti ad condictum breui locum conuenerunt, adductis etiam Seminariorum alumnis, et Cathechistis iuuenibus: quod ij omnes tam ardenter institissent apud discedentes patres, vt
ipsis negari non potuerit, quam ambiebant periculorum, atque exilij Societas. Et alumnos quidem adolescentes pracipuae omnes nobilitatis Orgatinus [Note: 236 Feruor alumnorum Seminarij.] scribit, obtulisse pro se quemque vniuersos scriptas declarationes sensûs ac propositi cuiusque, in quibus rem familiarem, spes domesticas, Patriam, Parentes, affectus cunctos Christi legis tuendae causâ [Note: 237 Organtinus cum duobus mutata veste delitescit.] abdicare se paratos, atque abijcere profitebantur. Appulsis omnibus Firandum Organtinus e nostris vnus cum duobus item nostris non Sacerdotibus defuit, ijs enim Vice Prouincialis petentibus, et magnam illius, Ecclesiae necessitatem obtendentibus permiserat, mutato habitu clam ijs in locis haerere. Inter reliquos Patres versata Firandi deliberatio est: [Note: 238 Deliberatio Firandi habita an abeu dum nostris e Iaponia?] Ecquid obtemperandum Cambacundono esset abire e Iaponia iubenti? Omnibus citra controuersiam visum omnino manendum Sacerdotibus, concionatoribus, Cathechistis, et si qui alij iuuandarum, et consolandarum animarum facultate aliquâ valerent. De alijs, maxime nouitijs, itum in sententias est, quibusdam disserentibus optimum factu videri submouere ipsos Amacaum, vt ibi in tranquillitate educati adolescere possent ad [Note: 239 An non saltem iuuenes, et nouitij pe riculo subdu cendi?] supplendum aliquando defectum consumptorum aerumnis, aut Tyranni gladio peremptorum Patrum, praeualuit tamen generosius consilium censentium, ne tirones quidem ab hac communione periculi segregandos, nec inuidendam ipsis raram occasionem educationis nobilis inter praelia certantium, et palmas martyrum, vnde ipsi non tantum exemplo, sed vsu [Note: 240 Decernitur omnes in Ia ponia retinendos.] quodam, et exercitatione tolerandi, ad Christianum robur acuerent indolem. Ab hoc decreto dispertiti in varias Dynastarum Christianorum terras per modicos manipulos, tam nostri, quam Alumni, et Carhechistae sunt Nec laboratum in reperiendo, qui reciperent. Etsi enim graui recipientium sumptu, et praesenti capitis (vt erant tempora) periculo fiebat, tamen certatim Christiani Principes, quam maximum nostrorum, et alumnorum, ac Cathechistarum numerum poscebant, quem apud se alerent, in lucro habituri si ob neglecta in eo Cambacundoni mandata [Note: 241 Prinsipes, et Dynastae vltro patres inuitant, et recipiunt in suis terris.] laesae Maiestatis rei facti, occasionem fundendi pro Christo sanguinis nanciscerentur. Hoc animo Princeps Omurae duodecim e nostris impetrauit, Firandi Praefectus quatuor, Rex Bungi nondum in deterius mutatus, quinque; Maxentia nobilis Matrona Sedes habens in Regno Cichungi, duos, Princeps Amacusae nouem, Protasius Rex Arimae alios omnes, hoc est septuaginta e nostris, et fere totidem Alumnos Seminarij, quibus omnibus super tutum receptum, etiam stationes commodae studijs, et exercitationibus Iuuenum, cunctaque ad victum, caeterumque vsum necessaria liberalissime vbique suppeditata sunt. Atque ea Amacusae liberius quoque, ac minori latendi curâ, exhibita. Nam cum alibi nostri vestem mutarent, et ibi quoque id agere instituissent, bonus Princeps prohibuit, aiens se adhuc Dei beneficio tantum in suis terris posse, vt Christi Sacerdotibus tutum esset ibi palam apparere. Deinceps breuiter indicandum est, quibus hominum, vel sensibus, vel affectibus haec noua persecutionis fama [Note: 242 Ipsi Ethnici persecutione turbati.] per vniuersam Iaponiam exceptasit. Mirum sine dubio videbitur etiam ipsos. Ethnicos hoc nuncio turbari visos; nec paucos ex ipsis, liberis priuatim sermonibus iram iniustam Cambacundoni vituperasse, quâ futurum erederent, vt Exteri Principes, ac populi Iaponios inhumanitatis accusarent. Ipsa Regina vxor Cambacundoni audito Patrum exilio grauiter ingemuit, [Note: 243 Vxor Cambacundoni miseratur Christianos.] misitque certum hominem, qui hoc ipsum indicaret, insuperque polliceretur, se apud virum instantissime acturam, vt, si fieri posset, sententiae reuocationem impetraret. Cognitum postea est haud quaquam fidem dictis defuisse. Re vera enim cum primum vidit Cambacundonum, [Note: 244 Et frustra ce natur iuuar] commemorandis prioribus eius de Patribus iudicijs, modestiâque ipsorum, ac virtute commendandâ, id effecit, vt fateretur Barbarus, se paulo vlterius irâ prolapsum, quam necesse, aut forte etiam conueniens
fuisset; statim tamen obfirmato in scelere animo, subiunxit: sibi certum esse vtcumque ceptum negotium vrgere: nec enim esse suae dignitatis a suscepto cum tanto strepitu proposito, cito ac leuiter absistere. At Christiani per vniuersam sparsi Iaponiam numero paulum supra ducenta millia, [Note: 245 Christiani forti animo excipiunt nuncium per secutionis.] ea vbique fere, ac plerique edidere audito Edicto Cambacundoni, generosi et heroice fortis animi specimina, vt pronum creditu facerent, eâ ipsâ de causâ permisisse Deum istam eruptionem irae tyrannicae, vt praeclara illa constantia, fidesque mirabilis, quae in tranquillitate, vt lampas in meridie, animaduerti minus posset, in hac persecutionis quadam velut nocte, sui vim fulgoris obtineret. Concurrebant passim ad templa omnis aetas, et sexus, Patres, Matresque familias cum liberis etiam patuulis. [Note: 246 Mortem optant, et ad eam se comparant.] Ibi se, suosque ad necem pro Christo subeundam non modo promptos exhibebant, sed id ipsum, vt sibi contingeret in loco gratiae poscebant. Iam nullus iterandorum poenitentiae, atque Eucharistiae Sacramentorum finis, nullus vigiliarum, ieiuniorum, orationum modus, rerumque eiusmodi, in quibus momentum esse sciebant ad impetrandam perseuerantiae gratiam. Migrabatur e pagis in Vrbes vbi harum rerum facultas, oportunitasque paratior: adeoque cura erat nulla vitandi oculos Magistratuum, vt magnopere opus esset admonere, ne inconsulto feruore oleum in flammam magno Ecclesiae damno iacerent. Haec intento cursim digito indicasse sufficiat; ad plenum enim exequi velle maioris est otij.
Chiti quae Ciuitas est praenobilis Peruuiae, vnius Prouinciae caput, Episcopi, et Praetoris Sedes, vbi e nostris quatuor ab anno superiore refidere ceperant, hoc anno tertio Kalendas Septembres post solis occasum [Note: 247 Terre motus vehemens Chiti in Pernuia.] horribilis terrae motus solum ita concussit, vt fere instar procellosi maris fluctuaret: nec stare in vestigio homines, aut ingredi sineret, sed vertigine capitis, et validis in vtrumque latus impulsibus cadere cogeret. AEra campana succussis vnde pendebant varie librata turribus, sine hominum operâ sonos edebant. Minime obnoxiam, (vt putabatur) hisce casibus Ciuitatem, consternatio incessit eo grauior, quod nec remedium, nec solatium mali erat, tam vehementis ab ipso principio, vt nemini spatium, [Note: 248 In eo casu officia Patrum.] aut animum relinqueret de alio iuuando cogitandi. Sed Deo miserante breui paulum resedit atrox illa vis, remitsitque se in commotionem iam tolerabilem, quae incessum vtcumque permitteret. Eâ, vt primum se dedit, vsi facultate Patres nostri cum laternis Vrbem concursarunt, consolando populo, remedioque confessionis egentibus volentibusque offerendo. Aliquot euersae domus, multa templa quassata, Domui nostrae humilitas [Note: 249 Estectus terrae motus.] credo sua profuit, vt staret, cum esset alioqui senio putris, et male materiata: quidam occisi ruinis rectorum, plures vulnerati. In oppido vicino terra dehiscens multos mortales hausit. Alibi dissiliens pars Montis pecora in valle pascentia cum Pastoribus oppressit. Haud procul hinc pagus antea siccus, et fonte carens, postquam Domus omnes vehementi succussu destructae sunt, fluuium e visceribus effudit tetram late Mephitim Coelo inhalantem. In Tucumanis Cordubam nouam, a similitudine quadam temperiei, ac situs cum Europeâ Corduba sic dictam, vrbem pagorum Suburbanorum frequentia [Note: 250 Varietas lin guarum in Pagis nouae Cordubae.] nobilem, Tres e nostris Episcopo ductante iniere postridie Kalendas Februarias huius ineuntis anni, experirique mox operam ceperunt; magnis difficultatibus spem infringentibus, maxime ob varietatem incredilem linguarum; vnoquoque ferme pago idioma proprium ipsumque difficillimum habente. [Note: 251 Vnde illa orta.] Id adeo inde esse crediderim, quod parum commercij inter se est etiam vicinis oppidis, ob metum insidiarum in Barbariei confinijs. Itaque minutis etiam locis sitûs munimen quaerunt, et arte ac labore quantum [Note: 252 Octingenti conuersi.] possunt adiuuant, vnde oritur noua moleltia superandi tot arduos montes, quorum duntaxat in verticibus, ijsque maxime praeruptis, atque inuijs, viculi quoque ipsi, ac Castella sunt sita. Breui tamen Deo conatus adiuuante,
adhibitis multis interpretibus late cirumlata Euangelij praedicatio est, eo praesenti fructu, vt octingenti quatuordecim satis instructi Episcopo visi sint, vt sacro baptismate tingerentur. Hace nostris agentibus [Note: 253 Quinque Pa tres spoliati ab Anglis Haereticis.] Nuncius aduenit indicans Socios quinque ipsis e Brasilia suppetias venientes, ad ostium flummis ab argento cognominati, trecentis a Corduba millibus passuum, deprehensos ab Anglis Haereticis, spoliatosque rebus cunctis, etiam vestibus, nudos in summa omnium inopiâ relictos. Ad eos statim, curante humanissime Episcopo, milites aliquot missi praesidio; eque nostris vnus cum veste ac comeatu se ipsis adiunxit, quorum opportunissimis officijs recreati vim passi viatores, ad Vrbem S. Iacobi, quae Tucumanorum tunc erat metropolis, incolumes sunt perducti.
NNO 1588. propter noua duo Pontificis Sixti Diplomata Societati nonnihil discedendum fuit ab ea ratione, quâ suis ex legibus in admittendis Tyronibus vtitur. Priore diplomate Pontifex tum Spurios ab Religionum arcebat ingressu, tum caeteros, qui cooptandi essent, vetabat recipi nisi in Generali, seu [Note: 1 Sixti diploma de spurrijs etc.] Prouinciali conuentu. Ac primo quidem in capite quia nihil priuatim Societati detrahebatur, simpliciter obtemperatum est: posteriore magna creabatur difficultas, quod Societas conuentus sane quam infrequentes habeat; vtique Generales nullos statos: Prouinciales autem non nisi tertio quoque anno, quod in tempus si petitores differrentur, planum erat, et ijs et Societati perniciosum, et intolerandum fore. Eam difficultatem cum Pontifex cognouisset, benigne concessit, vt praeter tres menses ante Congregationem Prouincialem, reliquo tempore cuique Prouincialium adhibitis [Note: 2 Difficultas in eo Societatis a Pontifice subleuata.] in Consilium ordinarijs Consiliarijs suis, atque examinatore, nisi forte ipse Consiliariorum esset e numero, Tyrones adlegendi potestas esset; ita tamen, vt si quis dissentiret, sententia eius, et causa ad Congregationem Prouincïalem suo tempore referretur. Sed non diu hic vsus obtinuit. Nam post paulo alterum Pontifex in declarationem prioris diploma confecit, in quo, et reuocauit, quod Societati priuatim tradiderat, et constituit, vt vbi fieri non possent, aut non essent in more conuentus, trium, aut saltem duorum domiciliorum ad recipiendos Tyrones conuenirent [Note: 3 Alterum diploma Sixti et ex eo tria domicilia de signata quorum Praesides nouitios admitterent] Praesides. Huius Constitutionis causa Societaris Praepositus decreuit, vt tria quaque in Prouincia designarentur domicilia, quorum Praesides ad eam deliberationem conuenirent, vna cum Prouinciali: et horum suffragijs res pro maiori numero sententiarum statueretur. Adesse ramen etiam Consiliarios Prouincialis voluit, non quidem cum suffragij iure, sed maioris notitiae causa. Haec admittendi Nouitios forma seruata est ferme triennium, quoad Gregorius Pontifex XIV. in suum ius pristinum [Note: 4 Hae difficultates postea sublatae sunt a Gregorio XIV.] Societatem restituit. Nam quamquam non sine multorum consilio, magnaque cura Nouitiorum in ea delectus habetur, tamen potestas omnis penes Generalem est, ab eoque Prouincialibus, quo cuique modo maxime conueniens iudicet, impertitur: ita vt in multos necessario spargenda non sit. Multas in Prouincias missi destinatiue de more [Note: 5 Mandata Vi sitatoribus data.] Visitatores, ante omuia moniti, vt in suae quemque vocationis, et institutorum Ordinis cognitionem intimam conarentur adducere: Tollendis natio num studijs, fouendae mutuae consensioni, et charitati perscae, ac
membris cum suo capite coniungendis insisterent. Ipsos etiam domiciliorum Rectores diligenter instituerent, vt cum perfecta sui victoria, Orationi, et familiaritati cum Deo dediti, praecipuam curam in spirituali profectu sibi parentium collocarent; adeoque paternam prae se caritatem ferrent, vt cum omni fiducia ab îjs eonsilia, et adiumenta inferiores peterent, existimantes se velut aliud esse, aliud vitia sua; et ad superiorem confugientes, vt vna cum illo ad tollenda ea conspirent. Denique quae in pastorali superioris anni Epistola adnotata sunt capita, praecipue curanda Visitatoribus proposita.
Romanam Prouinciam Ioannes Baptista Carminata: Mediolanensem rediens e Gallia Laurentius Magius recognouit: alij alias, vt suo loco dicetur.
Multum interim Generali Pratposito negotij fuit, vt laborantibus [Note: 6 Turbae Iulia ni Vincentij contra obedientiam.] Prouincijs Transyluaniae, Belgio, et Hispaniae opem ferret: et ipsa in Vrbe principio anni procella non leuis exorta est. Nam Diabolus, qui optima quaeque acerbissime odit, et insectatur: vti summum Euangelicae Paupertatis decus olim in Sancti Francisci nascente Ordine inuidit, multisque oppugnauit machinis, ita speciem obedientiae pulcherrimam, qua hic maxime Ordo gloriatur, iam pridem inuidebat ei, deformareque, ac rapere conabatur; hoc demum anno apertum bellum indixit, satellitem nactus idoneum Iulianum Vincentium, ex Aquitania Prouincia, hominem, vt apparuit, mentis haud plane constantis. Is cum in Collegio Burdigalensi degeret, vti supra commemoraui, Protasij e [Note: 7 Iulianus Protasium Franciscanum temere accusat.] Franciscano Ordine viri boni, nobilisque Praedicatoris dicta pro concione, et librum, quem de Christiana Doctrina idem ediderat, notare coepit, librumque ipsum cum censura, et multa in concionibus animaduersa, Romam misit. Quae vti aequum erat, pro Sancti eius Tribunalis veneratione, quanquam nihil habere solidi videbantur, tradita [Note: 8 Inquietus, et seditiosus Burdegala Compostellam mittitur Inde Romam venit.] Quaesitoribus sunt. Iuliano interim volenti, cum domi seditiosus esset, dictaque in Prouincialem, et alios diceret, partim in poenam, partim experiundae curationis gratia, Compostellana peregrinatio iniuncta. Inde aliquandiu in Hispania haesit: tum repente Romam accurrit, ab aliquo, vt suspicio fuit, perturbatorum instinctus. Romam vbi venit per ocium ad Sancti Andreae colligendo animo, instaurandoque concessum, dum Constitutiones, deque Obedientia Epistolam Beati Patris peruolutat, vnde salubres debuit haurire succos, inde vltio prauae mentis, venena [Note: Et propositiones ex Epistola S. lgnatij de Obed. excer ptas ad Pontiflcom defert.] traxit. Multas excerpit sententias, additaque maligna interpretatione, tradit Sixto Pontifici, tanquam ijs non modo falsa, verum et haeretica dogmata sancirentur. Summa haec erat, Ex obedientia caeca, qua iubentur Inferiores Superiorum mandatis simpliciter, ac sine inquisitione tanquam voci Domini, ipsummet in imperante Christum considerantes, obtemperare, stultam per calumniam volebat effici, obtemperandum esse, etiamsi errores, et crimina imponerentur; aut certe Societatis Praesidibus autoritatem tribui, quae in Summo tantum Pontifice est, vt quicquid ij decernant, praecipiantue, errare non possint. Haec arx, hic erat cardo calumniarum, quas misellus nec quantum sibi videbatur, doctrina pollens, et cerebro multum laborans, multis ineptiarum voluminibus explicauit, detulit Pontifici, late per alios dissipauit. Neque ea contentus impudentia, facinus nouum, planeque indignum adiecit. Cum Proeuratores: Hispanicarum Prouinciarum etiamnum Romae adessent, siue captans bonorum virorum simplicitatem, siue tentans fidelitatem, cum Ludouico Santandero Castellae Procuratore expostulare grauiter coepit de Moderatorum seuero nimis imperio, imprudentiaque, et alijs id genus. Quae Santanderus audiens, cum esset antiquae vir probitatis, institit placide, ac pie partim edocere,
partim consolari hominem, et hortari, vt potestati se Praepositorum permitteret; eos loco duceret Dei: eamque obedientiae viam tutissimam [Note: 9 Vincentij de testabilis fraus.] existimaret; et alia quae Sancti Patres de bonis Obedientiae tradunt. Ab eo Colloquio recedit Iulianus specie multo melior, re longe deterior. Exarat in schedula quaedam capita, prout ipsi libuit: illudinter caetera, vt ipsemet postea professus est: In rebus fidei Praepositum Generalem Societatis errare non posse. Dein ad Santanderum regressus, Neminem ait se reperisse, qui ita se consolatus sit, qui tam apte ad suum sensum, suumque morbum locutus sit: velle se eas voces tanquam monitorem, et Santanderi erga se beneuolentiae monumentum conseruare. Proinde ne grauaretur suâ illis manu nomen suum adscribere. Vir innocens alios de se metiri solitus Santanderus, qui ingenium hominis illius minus norat, sperans eam rem aliquid habituram vtilitatis ad cari Sodalis consolationem, pagellae, quae offerebatur ne lectae quidem suum nomen adiecir. Quod cum mox tanquam rei salutaris initium Claudio Generali narraret, is vehementer nimiam eius simplicitatem accusauit. Et quia persimile Colloquium habuerat [Note: 10 Eam Alfonsus Deza opportune monitus vitat.] Iulianus cum Alfonso Deza Toletanae Prouinciae Procuratore, protinus admoneri eum iussit Claudius, ne si idem Chirographum, aut quicquam simile Iulianus item ex ipso postularet, vuo modo sibi imponi sineret. Ac mire opportuna admonitio fuit. Cum eadem praefatione adfuit subinde captator, orans, atque obsecrans, vt ad maiorem autoritatem, virique memoriam Chirographo, et nomine suo pagellam, in quam monita eius retulerat, consignaret. Quem Deza, vti aequum erat, cognitum plane reiecit. At Santandero auerti calumnia [Note: 11 Sed illa circumuentus Ludouicus Santanderus conijcitur in carcerem.] non potuit. Cum Iulianus illum manu eius consignatum libellum Quaesitoribus tradidisset, innocens Dei seruus in custodiam ducitur. Caeterum quae in Epistola B. Patris, et Constitutionibus notata Pontifex acceperat, cum cognoscenda Quaesitoribus tradidisset, hi censuram satis acrem edidere. Nimirum perstrinxit insuetos quorundam oculos splendor tam mirae lucis. Fecit etiam causam suspiciosam, [Note: 12 Acris censura in Epistolam Obedientiae.] quod idem criminabantur Perturbatorum ex Hispania missi libelli. Itaque de Praepositi Generalis mandato Robertus Bellarminus triplicem, disputationem confecit, manifestis rationibus, sacraeque scripturae, et Sanctorum Patrum testimonijs solide communitam. Quarum prima ostendebat [Note: 13 Bellarmini disputatio triplex in defensionem Obedientiae.] Obedientiam caecam summa in laude poni debere. In altera nominatim respondebat calumaijs in Epistolam B. Patris de Obedientia a Iuliano coniectis. Postrema demonstrabat nullo modo tribui a Societate Generali Praeposito, alijsue eius Rectoribus certam, et nunquam aberrantem praecipiendi, statuendique autoritatem. Commune, et euidens in his omnibus erat argumentum, quod si vitia, quae obiectabantur, Societatis Institutum contineret, et Concilium Tridentinum, et Summi Pontifices dum illud comprobarunt, et laudarunt, procul dubio errassent, quod nefas est dictu. Deinde cum obedientia caeca, et simplex non vnius Societatis propria sit, sed disciplinis omnibus religiosis, atque adeo toti Ecclesiae Sanctae communis, eademque commendetur, ac praecipiatur ab grauissimis omnium aetatum Doctoribus (quae Bellarminus allatis exemplis apertissime demonstrabat) Profecto si vitiosa esset, Ecclesia in errore, ac vitio versaretur, quod item est impium cogitare. Sed quoniam pulcherrima haec virtus non modo accurata defensione, sed etiam summa commendatione digna [Note: 14 Quid sit Obedientia caeca.] est, licebit nobis quoque in ea non nihil immorari. Nihil enim caecae Obedientiae intelligimus nomine, nisi parendi alacritatem perfectam, simplicem, neutiquam scrutantem quid, a quo, et quamobrem imperetur, imperio solo contentam, nisi id appareat legi Dei
manifeste coutrarium. Quae exceptio etiamsi taceretur, intelligenda vbique esset: et tamen a B. Patre tum in Constitutionibus, tum in Epistola, saepius disertis verbis exprimitur: vt mirum videri posset [Note: Ea Patrum autoritatibus comprobatur.] vllam cuiquam in hac re haesitandi occasionem fuisse. Porro obedientia eiusmodi caeca est illa, quam scite Ioannes Climacus simul oculatam appellat, cum Dominus, inquit, illuminat caecos obedientium [Note: S. Ioannis Climaci Sca lae gr. 4.] oculos ad contuendas Magistri virtutes, idemque eos excaecat, ne defectus videant. Haec vt idem loquitur, est inexaminatus, et indiscussus motus, spontanea mors: vita curiositate carens, securum periculum, discretionis depositio inter diuitias discretionis. Huius causa S. Basilius ait, imprudentem, insipientem, ac stultum apud semetipsum debere esse eum, qui obedit: quod faciebat, vt de se ipso narrat, B. Dorotheus, qui nisi Praepositi autoritas accederet, quicquid suum esset, malum, ac perniciosum, a Daemonibus ab affectu [Note: Cass. l. 4. c. 41] aegroto, a statu turbato esse existimabat. Haec est, quam Pynufius Abbas accedenti ad Religionem Nouitio ita descripsit, stultum te secundum Apostoli sententiam facias in hoc Mundo, vt sis sapiens, nihil scilicet discernens, nihil dijudicans ex his, quae tibi fuerint imperata, sed cum omni simplicitate, ac fide obedientiam semper exhibeas: illud tantummodo sanctum, illud vtile, illud sapiens esse iudicans, quicquid tibi, vel lex Dei, vel senioris examen indixerit. Per hanc (vt Cassianus ait) Monachi illi a magno Antonio, Macario, et alijs Sanctissimis eruditi Magistris, sic vniuersa quaecumque fuissent a Praeposito suo praecepta, tanquam si a Deo caelitus edita essent, siue vlla discussione complere festinabant, vt ne impossibilitatem quidem praecepti pro [Note: S. Benedicti.] Senioris sui reuerentia metirentur. Quod et S. Benedictus suis faciendum [Note: S. Thomae Aquinatis.] praecepit. Quia vt S. Thomas interpretatus est, An aliquid sit possibue, subditus non debet suo iudicio definire, sed in vnoquoque [Note: S. Hieronymi.] superioris iudicio stare. Per hanc S. Hieronymus monebat Rusticum, vt crederet salutare quicquid Praepositus Monasterij praeciperet, nec de [Note: S. Augustini] maiorum sententia iudicaret. Hanc S. Augustinus, vt refert S. Bonauentura, [Note: S. Bonauenturae.] simplicem sine discussione; B. Dorotheus, Bernardus, et [Note: S. Dorothei.] alij indiscretam appellant. Quod non licet subditis discernere, sed statim [Note: S. Bernardi.] simpliciter obedire. Haec est, inquit Bernardus, Obedientia, indiscreta, simplex, sincera, prudenter imprudens, et sapienter insipiens. [Note: De grad. virt.] Hic est summus ille apud S. Bonauenturam gradus, Cum obedimus, inquit, homini indiscreto, et dyscolo, et despecto, in persona Dei, Vnde Petrus: Serui obedite Dominis non tantum bonis, et modestis, [Note: S. Basilij.] sed etiam dyscolis. Hanc obedientiam describens Basilius vult obedientes similes esse ouibus, quae viam ingrediuntur, quamcumque Pastor demonstrat, nihil curiosius perscrutantes: vult similes esse instrumento fabrili, quod ad quoscumque vsus velit Faber, obsequitur. Eosdem [Note: S. Francisci. Humberti.] S. Franciscus cadaueri comparat. Humbertus quintus Praedicatorum Generalis Magister, vir, et sapientia, et virtute praestans auro ductili, ac flexili vingae. Et addit ad suos scribens: Sitis vt rotae volubiles, quae secundum impetum spiritus mouebantur, Sitis vt iumentum apud Deum, cuius dorso indifferenter quaelibet imponuntur. [Note: 15 Quam extra omnem reprehensionis aleam sit Doctrina de obedientia caeca.] Quae cum ita sint, quid potest esse certius, quam quod tanto consensu tot, tantaque Ecclesiae Sanctae lumina, et praeceptis, tradiderunt, et vsu? Si sua quisque in arte dignus est fide; en hic fuit sensus omnium, qui religiosas condidere familias, vel in ea disciplina praestantissimi iudicati sunt. Si Doctorum Ecclesiae valet autoritas, haec, vt alios taceam, Basilij, Hieronymi, Angustini, Gregorij, Deinde S. Thomas Aquinatis, et S. Bonauenturae docent oracula. Est tamen etiamnum aliquid certius, nempe ipsa Christi Domini clara, et Sacrosancta
vox, Qui vos audit me audit; Qui vos spernit, me spernit. Nam quis obsecro neget perfectam, ac simplicem Obedientiam Christo Domino, ac Deo deberi? At is ita iubet audiri Vicarios suos, tanquam se ipsum. Nam ea verba etiam de Religiosorum Praepositis Basilius, Benedictus, Bernardus, Bonauentura, Vincentius Ferrerius praeter caeteros intelligunt.
Haec in specimen delibasse sufficiat ex multo longiori dissertatione Bellarmini. Neque enim sine stomacho nunc hoc loco legerentur quae ille tunc vtiliter, immo necessario, vberius pertractauit; occurrens singillatim singulis argumentis a Iuliano Vincentio apud sacros Quaesitores allegatis aduersus Catholicam, et Religiosam de Obedientia Doctrinam. Quae argumenta etsi erant futilissima; tamen quod a Sacerdote in speciem sui compote, rite ac legitimis adhibitis iuris formulis ad sacrum Tribunal deferrentur, qui ei praesidebant Patres Purpurati, ac Praelati reliqui ad fidem suam pertinere arbitrabantur ea expendere, ac sine praeiudicio considerare. Quare illi, et interdum ipse Pontifex, ea Generali Societatis proponebant, et quid contra opponeret sciscitabantur. Sed nihil magis valuit ad istorum [Note: 16 Iuliani Vincentij prolapsio per gradus.] sophismatum vulgo traducendam vanitatem, quam capitis vnde prodierant manifesto denique insania comperta. Versabatur ille domi nostrae, potestati Praepositorum priuilegio exemptus, velut Timon quidam Misanthrôpus, tristissimus, et suspiciosissimus virorum; et quotidianis ad sacros Quaesitores libellis alios aliosque domesticorum, deferebat grauissime indignans si non statim, vt in Santandero factum, erat gauisus, in publicum carcerem traherentur quos ipse accusasset. Taedere caepit post aliquam experientiam grauissimos illos viros querelarum leuis hominis, atque vt multis ex signis apparebat, diris intemperijs iactati. Ergo aegrius admittere, frigidius audire importune de more ventitantem; ac cum iam non priuatos quospiam e numero domesticorum, sed capita ipsa, proceresque ac Summos Praepositorum criminaretur, vultu ipso, ac nutu aspernari. Quae ille, vt erat supra modum irritabilis, ac praeceps, nec ferre, nec dissimulare valens, primum quidem partes inuadebat Iudicum condemnans quos detulisset; ac Paulum Hoffaeum, exempli causa, Assistentem Germaniae, quem frustra denunciasset, excommunicatum palam pronuncians: in quo erat tam vaecors, vt mensam domi communem adire recusaret, si sedentem ad eam Hoffaeum esset conspicatus, quod excommunicato conuesci se nolle diceret; id enim sacris Canonibus vetari. Ac pari furore coetum domesticorum quotidie certâ horâ celebrari solitum iussu Generalis, Deo propitiando in tot hisce Societatis periculis extraordinariâ recitatione certarum litaniarum, ipse vnus refugeret, causarus eas preces contra se indictas. Paulo post haec palam obtrectare Cardinalibus caepit quos rabiosis suis criminationibus minus credulos minusque morigeros experiretur. Hi cum amentes eius voces ipsos culpantis, et conniuentiae in grauissimis delictis, ac in sui muneris functione ignauae negligentiae temere damnare ausi, satis ex multorum, qui audierant, testimonijs cognossent, corripi hominem iusserunt, et in Sacrae Inquisitionis carcerem compingi. Hic ille interrogatus a legitimis eius loci Ministris, adeo praeterita non emendauit, vt perniciosius rueret, Sanctissimum ipsum Dominum Sixtum V. Pontificem maximum, et Christi [Note: 17 Iulianus conijcitur in carcerem.] Vicarium calumniari atrociter non verens, et impudentissime reprehendere. Luisset poenas tantae temeritati debitas praeceps homuncio, nisi amentiae miseratio seueritati obstitisset. Satis visum supplicij, detinere [Note: 18 Et ibi moritur.] Insanum perpetuis vinculis, interimque allidentem parietibus caput, ne suae ipse vitae vim afferret, prohibere: quoad paucis post mensibus,
anno sequenti, aerumuosae custodiae finem infelix ibidem morens inuenit. At Santanderus insidijs Vincentij tractus in carcerem, paucorum ibi spatio mensium aliquoties interrogatus, ita satisfecit, eaque innocentiae suae, ac [Note: 19 Santanderus liberatur honorifice.] rectae mentis dictis factisque specimina edidit, vt jjs diligenter obseruatis, qui sacro causarum Fidei Tribunali praesunt, mature remittendum domum, etiam ante plenam, iuxta receptas eius fori, formulas, absolutionem causae, censuexint: non sine adiuncto testimonio elogioque praeclaro sanae Doctrinae, ac probitatis viri. Longe is aberat a sententia eorum, qui res nouas moliebantur in Hispaniâ, Quare audita illic eius comprehensio spem illis addiderat, et alacritatem caepta vrgendi, quae vtraque nunciatâ postea eius in integrum restitutione honestissimâ, Vincentijque Sycophantae miserando exitu, non parum refrixerunt. Obseruare hîc [Note: 20 Exempli Vincentiani vtilitas ad meritum obedientiae intelligendum.] iuuat Dei e tentatione profectum elicientis beneficam in Societatem prouidentiam. Obedientiam, primarium et solidissimum disciplinae omnis nostrae fundamentum succutere hostis Bonorum malus Daemon hoc excitato domestico calumniatore tentarat. Contra autem accidit, diuino vtique beneficio vt successu ipso, ac catastrophe infelicis illius, saluberrimo cunctis exemplo sanciretur obedientiae in Societate vtilitas atque necessitas. quippe cuius defectum manifeste apparuit, Miserrimo illi perniciosissimum fuisse. Si enim ille cum insanire Burdigalae caepit, Protasio Prouinciali Ordinis Minorum Viro reuerendo, probatae religionis sanaeque Doctrinae, temere, vt retulimus, accusando, in Moderatorum domesticorum errorem illi suum benigne monstrantium, potestate fuisset; ac non contra, iudicium suum falsum, ac temerarium sapientibus ipsorum monitis praeferens, vim saeuam in ipsos conuertisset, Prouincialem quoque suum Lohierium in crimen calumniosissime vocans; haud quaquam in tantam vaesaniam deuenisset, vt Sanctum Ignatium autorem Epistolae de Obedientiâ damnare haereseos auderet; indeque gradu facto venerabiles Ecclesiae Doctores Sacri Tribunalis Iudices, ac Senatus Apostolici Purpuratos, postremo quod mentione ipsa execrandum est, Christi Vicarium fanaticis maledictis incesseret. Illius olim a Diabolo seducti pseudomonachi dementiam imitatus, de quo S. Dorotheus restis oculatus memorat Primum eum cunctos, qui superiores ipsi in congregatione videbantur superbe contempsisse, praeter vnum inter ipsos eminentem Zoziraam. Deinde hunc quoque aspernatum, cunctosque pariter, praeter vnum Sanctum Macarium; paulo post Macarium quoque reijcere caepisse, solos aliquo se in pretio habere iactantem Magnum Basilium, et Gregorium Theologum; quos denique ipsos nauseauit, Petro ac Paulo principibus Apostolis vnis se credere professus. Neque hîc miser constitit; nara et horum pertaesus soli Sanctissimae Trinitati se se acquiescere mentemque, ac iudicium proprium subijcere iactabat. Donec ad extremum expedito in horrendum blasphemiae barathrum saltu, Deo quoque ipsi optimo [Note: 21 Reliquiae do natae Collegio Recinetensi, Et Maceratensi.] maximo obtrectare sceleratissime caepit.
Inter vrbanas hasce molestias, in aedem Recinetensis Collegij, quae Sancto Martyri Vito sacra est, quaedam Diui eius reliquiae, et aliorum Sanctorum, magnis honoribus, festaque Ciuitatis, et omnium Ordinum gratulatione illatae sunt. Sancti Viti sacra Lipsana spectatae virtutis, [Note: 22 Minaeense, et Calatane settense Collegia recepta.] primaeque Neapoli Nobilitatis femina Lucretia Caracciola donauit. Eadem pompa in Collegij Maceratensis templum ab templo principe dono Antistitis Galeatij Moroni ex inclyto S. Vrsulae comitatu translatum est caput. Hoc anno duo in Sicilia recepta Collegia, Minaei, et Calatanesettae, de quibus insequenti anno dicetur. Vercellense ab [Note: 23 Verceliense Collegium mutat situm.] templo, et domo Sancti Petri, quae minus erant culturae Ciuitatis idonea, ad templum Sanctissimae Trinitatis, ac domos adiunctas migrauit: quae Pontifex Sixtus attribuit, Ciuitate ipsa curante, studio maxime
Felicis Bertodani Abbatis, et Philiberti Burontij Praepositi Sancti Eusebij Vercellensis. Duo ibi nunc primum auditoria discentium instituta.
[Note: 24 Missionis Cretensis initium.] Inchoata est Missio Cretensis; Petrus Carrara Patauinus, qui ab arcanis Venetorum Legato, tum Cardinali Comensi fuerat, vir prudens, ac pius, Rethimi (quod et Milopotamum est) creatus Episcopus, reperit totam, Insulam animorum auxtilijs plurimum indigentem. Cuius in leuamencum, cum Romam venisset, magnis precibus institit a Pontifice, vt duo Societatis Collegia in ea condi vellet. Probauit Consilium Pontifex: sed cum res in promptu non forent iustis sustentandis colonijs, quatuor impetrauit dumtaxat Socios, qui temporariam stationem haberent. His praefectus Franciscus Massarellus: quibus subinde accessit Philippus Triuisanus, quem Io: Baptista de Monte, Venetorum militiae Praefectus, Cretenses Arces, et praesidia inspecturus, viae comitem, et Confessarium impetrarat. Optime cesserunt initia. Non cessatum ab consuetis per Italiam excursionibus, euentu vti semper egregio. Inde [Note: 25 Mors Philip pi Caponagi.] et laborum finem Philippus Coponagus felicem adeptus. Postquam Centurionis Episcopi accitu Sauonae operam admirabili cum fructu nauarat, Nouarlensi Dioecesi alterum iam mensem desudantem in ipso suggestu febris aggreditur., Refertur Aronam, inque magna sanctitatis opimone, in qua a prima adolescentia in Societate perseuerarat, decedit. Foeminae id piae, cui Philippus a Confessionibus erat, demonstratum diuinitus ferunt. Dum preces pro illo ardenter facit, videre sibi vrsa est eximiae proceritatis arborem, ramos late fundentem, quos vberrimi fructus, floresque pulcherrimi vestiebant: sed trunco mox arescente, [Note: 26 Et Marij Fa britij.] et motientibus ramis, inde miri candoris egressa columba celeri volatu subit in Coelum. Ex medio quoque laborum cursu raptus est Senis Marius Fabritius Verbi Diuini acerrimus praeco, et maxime salutaris; cui testimonium religiosae vitae, ac bonae facmdiae satis luculentum, et amplum esse potest cura, ac desiderium, side prope maiora, [Note: 27 Et Andreae Spinulae Rectoris Neapolitani.] quibus Ciuitas, et de aegro laboranit, et prosecuta est mortunm. Nihilo minorem Neapolitanis luctum reliquit Andreas Spinula, Inuaserat ibi Collegium, multosque prostrauerat vis mali contactu serpens. Inde dum suis Andreas omni officij genete praesto est, morbum contraxit: eoque patientissime tolerato, quod magni animi, Christianaeque fortitudinis exemplum ediderat septimo ante anno, ab Clericatu Camerae Apostolicae ad Societatem accessu, idem praebuit discessu e vita, quam libens pro suis fratribus posuit. Et fuerat vita omnis plena religiosi exempli, quam ex hoc vno aestimare profectu licet. Cum delicatae extra modum corporis insueuisset curae (vt fusius in loco est dictum) tamen ita se se vicit, vt in supremo morbo, cum prae imbecillitate stomachi e contusis earnibus iuscula praeberentur Medicorum iussu, id contenderit studio paupertatis, et euicerit, primo, vt ex communi opsonio illa fierent, deinde vt non ex integris, et intactis partibus, sed ex reliquijs mensarum, cum diceret eas reliquias fore satis. Quod ego ab Andrea Eudaemonioanne noti ingenij scriptore, qui aegroto Spinulae aliquandiu ministrauit, acceptum grauiterque affirmatum, prodendum censui. Demortuo successit Rector Alfonsus Agazarius Senis accitus, cum tres principes familias in ea Ciuitate, vixdum ex veteribus, grauibusque inimicitijs magna omnium laetitia inter se reconciliasset. Digni quoque memoria sunt Petrus Angelus Consul Perusinus, et Cosmus [Note: 28 Et Petri An geli Consulis, et Cosmi Stellae.] Stella Brixiensis: hic Mediolani dum Theologiam interpretatur, ille Parmae dum inter caetera Aulae Confessiones audit, vita omnium virtutum insignibus clara perfuncti. Multum debebat Petro Angelo Parma, Nobilitasque inprimis, et Principis domus, quam longo tempore ad pietatem,
operâ sane, et populo, et Principibus accepta, et salutari instituerat. Professus est Euetardo Generali ipsemet, valde sibi vtilem expertum eam cogitationem, quod semper ita Societatis obibat munera, ac si totam Societatem ipse fundasset. Eo atudio orabat eo laborabat, eo corpus suum tractabat, eo denique cum proximis versabatur, et causas animarum curabat, hunc Socijs ingenerare sensum studebat. atque inde potissimum fecisse Deum existimabat, vt sibi ferme omnia recte, atque e sententia euenirent. Ibidem etiam aliquandiu Collegio ipse praefuit. Porro arcanum, vt eadem epistola loquitur, quo vtebatur ad animos Principum sibi deuinciendos hisce continebatur capitibus, [Note: 29 Petri Angeli ratio agen di in Aula.] Primum, inquit, non venari apud eos existimationem meam, sed eorum dumtaxat salutem. Deinde nihil vnquam, nec mihi, nec alijs petere. Tertio loco, limen eorum haud ingredi, nisi cum ipsorum intersit. Quarto eniti, vt autoritatem eorum, et simul meam conseruem. Quintum libertas, et veritas in ore: vt si me talem probent, talem accipiant, non aliter.
Cracouiae in Polonia Philippus Vidmanstadius in Domo sanctae Barbarae, [Note: 30 Philippi Vid manstadij mors, et yirtutes.] cui praeerat, curaum mortalitatis peregit. Prouincialis Ioannes Paulus Campanus nunquam de eo, nisi cum magnae virtutis elogio meminit, et mortuum nuncians, Patrem Vidmanstadium, inquit, iam liberauit Dominus Iesus; ad se, vt Angelo aliquo, sicut erat, illo accepto. Et alio loco, abijt bonus ille, ac Pius Pater Philippus Vidmanstadius, qui febri acuta corteptus Cracouiae in Domo S. Barbarae nocte insequente diem S. Antonij placidissime, obijt, relicto apud omnes magno sui desiderio. De eodem cum Vilnae Cancellarium Academiae ageret, Religiosissimus inquit, ab omnibus habetur, ac re vera talis est, omnes aedificat, laborat pro tribus; et tamen ita est in quodam nihilo sui defixus, vt nec audeat Rectorem adire, et inter fratres se peripsema existimet, neque putet se dignum nomine consiliarij Prouincialis, a quo liberari se postulat: neque titulo Cancellarij, qum etiam talem haberi se credit, qualem se ipse iudicat. Quod ad obedientiam attinet, nemo illo exactior, etiam post duodecim annorum Rectoratum. Itaque in minimis etiam rebus exemplo obedientiae cunctis praelucet. Interdico illi meditationes animum deprimentes, ne modum excedat, laetasque propono, quas ipse quidem obedienter accipit; sed et in his inuenit suum nihilum. Haec, et alia multa saepe Campanus de praestanti eius viri iam matura virtute, plane consentanea testimonijs, quae alij tribuêre adolescenti. Namque anno 1559. haec inter praeclara alia de eo Patres Austriaci praedicarunt, puritate, et studio propemodum Angelus, nobili est et indole, et ingenio praeditus. Idoneus admodum ad praeclara quaeque studia nobis semper est visus, ac praecocis ingenij, et qui nostris semper hic instar virtutis, ac exemplar fuerit, vt nunquam satis iuuenis probitatem pro dignitate nos posse exprimere videamur. Erat Germanus ex Sueuia ex oppido Nelligensi: inde a puero studijs deditus pietatis. Verum sub annum aetatis duodecimum tumultuante Germania ob religionis res; calumnijs, et sermonibus [Note: 31 Philippi Adolescentia.] impiorum aduersus sancta gliscentibus, coepit abhorrere sacrorum virorum consuetudinem, quam ante exoptauerat, iamque abiecto religiosae vitae consilio ad militarem verterat curam. Caeterum anno 1552. cum Viennam venisset, nec multo post in disciplinam Societatis traditus esset, coepit ad mirari vitae innocentiam Patrum, in quibus, vt ipsemet retulit, tanta simul eruditio, tantus animi candor, tanta libertas Spiritus, et pietas elucebat, vt totam Viennam in admirationem raperent: atque ipse quidem nequaquam vulgares homines, sed Apostolos Dei videre sibi videretur. Inde igitur pristinis sensim igniculis reuiuiscentibus, mutari animo coepit, reueueri Sacerdotes, Sacramenta frequens obire, ad Societatem sic affici, vt vnicum solatium, vnicum haberet gaudium in Collegio obuersari. Quin nec studere,
nec cibum sumere, nec fere agitare quicquam lubebat. Adeo mens, cura, et cogitatio continenter habitabat in Societate, ad cuius se vitam, ac mores penitus componebat. Si quando calamitas aliqua, belli metus, pestilentia, tempestas, et tonitrua ingruerent, reputabat apud se felicitatem Patrum, qui nec mortem, nec quicquam quod mortalibus aduersi accidere potest, metuerent. Quicquid vel in concionibus, vel alibi audiebat, ad miseram, et periculosam vitae suae, seculique conditionem referens; hominum e contra, qui ad Religionem veluti portum tutissimum, se contulissent, [Note: 32 Ingressus in Societatem, et vita in ea.] tranquillissimam, ac felicissimam vitam admirabatur. Anno tandem 1556. tertio nonas Martij Societate donatus est, cum annum aetatis ageret decimumseptimum. Expolitus in ea literis latinis, et graecis, et altioribus egregie disciplinis imbutus, cum Philosophiam Viennae docuisset, Bransbergam translatus est. Hic varia primo munia per quatuor annos, tum Collegium ipsum duodecim annis strenue, ac prudenter administrauit. Inde ad obedientiae nutum Viennam, postea Cracouiam abijt, vbi peregrinationem [Note: 33 Socij ex Col legijs Polonicis pestilen tia dispersi.] vitae mortalis bene, atque feliciter clausit. Grauis, ac pestilens in Septentrione fuit annus. Polonica Collegia fere omnia, paucis qui vrbibus inseruirent domi relictis, in salubriores plagas dispersa: et vbique se Religiosi praebuere incolis salutares, et benignitatem vicissim incolarum sunt experti: memorabili ante omnes pietate Alberti Zaianskonij Abbatis, qui socios ex Posnaniensi Collegio sexdecim ad se accitos, multos menses perinde habuit, ac si suo in Collegio degerent. Singulare visum est in Bransbergenses diuinae clementiae pignus; quod cum vndique lues Vrbes circumiectas, pagosque depasceret, et ipsa Bransbergae suburbia, nunquam intra moenia penetrauit. Tributum id est pietati Seminariorum, quae Orationem Quadragenariam in Orbem toto periculi tempore continuarunt: adiecta etiam voluntaria supplicatione. Tyrocinij etiam Cracouiensis habitum est singulare priuilegium, quod cum nuper in armorum strepitu militaris licentia obuia quaeque vastaret, ferret, ageret; fundus eius Tyrocinij, tanquam nota salutis consignatus, ne Angelus percutiens eum contingeret, quamuis multa haberet quae raptorum inuitarent cupiditatem, inter vastata, ac direpta circa omnia intactus relictus est.
Ad componenda ex noui Regis cooptatione dissidia missus a Pontifice legatus Hippolytus Cardinalis Aldobrandinus, qui dein Clemens VIII. Pontifex fuit, Poloniam omnem exhilarauit. Quo die Cracouiam [Note: 34 Stella noua in Polonia conspecta.] venit in occursu Regio, totoque inde celebritatis tempore, prope Lunam recentem clarissima emicuit stella, quam populus vniuersus haud sine laetarum auguratione rerum laetus aspexit. Si quid natura maius interuenit, haud absimile vero est Pontificatum Cardinali, ad quem haec legatio gradus fuit et forte etiam Sigismundo incrementum Regnj praemonstratum fuisse. Claudius Generalis rum muneris, tum hominis causa, atque etiam ob caritatem, qua olim Ioannes Aldorandinus Cardinalis Hippolyti frater Ordinem nostrum vnice dilexit, cum alijs, quacumque haberet iter, tum maxime Prouinciali Campano praecepit, vt quantum instituta parerentur, Legaro Societas omni ope, ac studio praesto esset. Itaque nulla in re cessatum est; nec solum prompta fuere obsequia, sed etiam pondus habuere, vt non satisfactum modo Legaro sit, sed fortasse etiam nimia visa potentia Societatis: cuius quidem labores ita ipse depraedicabat, vt vbi ex Italia excessisset, quîcquid in Prouincijs, et vrbibus obuijs fieri ad sustinendam, et alendam pietatem vidisset, ab Societate diceret proficisci. AEgre tamen visus erat ferre cum: ab Vrbe discederet, quod Posseuinum ei comitem, vti flagitabat, Claudius Generalis negasset. Non caelauit tum Claudius, quam parum apud multos posseuinus gratus esset, quam obesse legationi potius, quam commodare
posset, pro fama iam, et opinione inolita, omnia eum ad Suecum trahere: si quid vero ex vsu, quem illarum haberet rerum Posseuinus [Note: 35 Cardinalis Aldobrandini in Poloniam Legati parum bene uolus in Societatem ani mus.] commodi posset percipi, id per literas posse repraesentari. Quod et factum est cumulate, nec tamen Legato penitus satisfactum, quia ipsemet ire permissus non est. Ita homines conantur nos rapere in publicas res, ac postea tanquam nos ipsi in eas velimus irrumpere conqueruntur. Porro Rex Sigismundus clariora in dies praebebat pietatis, et optabilis administrationis pignora. Concionatorem sibi Petrum Scargam poposcit, cum diceret educatum se ab Societate, nolle Patres suos mutare. Et [Note: 36 Sigismundi Poloniae Regis amor in Societatem.] sane ad cuiusuis eorum conspectum, non secus quam si germani sibi essent fratres afficiebatur. Scarga, et Bernardus Golinius, qui Regis iam inde ab Suecia audiebat Confessiones, eius ad obsequia, quocumque iret sequebantur: quos etiam atque etiam monuit ab vrbe Claudius, vt [Note: 37 Monita Generalis ad nostros, qui in aula eius erant.] regia consuetudine, et benignitate, quam parcissime vterentur. Inuidiosa enim esse talia, sermonumque, et criminationum segetem. Multo vero maxime abstinerent ab attingendis Regni negotijs: immo etiam, omnem eius rei speciem, ac suspicionem, quamuis falsam vitarent. Cum in eo genere, quippe quod in opinione hominum situm est, ita ferme noceant falsa, vt vera. Eosdem frequenter loci sui, et muneris Prouincialis admonebat, vt quo conspectiore in statione agitabant, eo saepius cogitarent se spectaculum factos Mundo, et Angelis, et hominibus: vitamque sic instituerent, vt imaginem religiosae vitae, propriaeque hominum Societatis, ante oculos omnium ponerent: in Aula seculi, Christi se aulicos meminissent: eo magis intenti lucris animarum, quo maior praebebatur occasio plures Deo lucrifaciendi. Et quidem eos, ex quibus recte cultis plurimorum deinde adiumenta penderent. Denique semper se [Note: 38 Sigismundus Rex Polociem se Collegium protegit.] tanquam pereuntium animarum: Asylum, totiusque Aulae. Sacrum condimentum praeberent. Ostendit suam Rex non modo caritatem, sed etiam constantiam in defendendo Polociensi Collegio, cui attributum a Stephano Rege Oppidum nomine Elcimannam, Nicolaus Monuidius Dorostaiski Palatinus Polociensis, Caluini perdite sectator, inuaserat. Misit ad hunc Sigismundus ex Aula virum nobilem, grauiterque iussit, tum raptis cedere, tum in posterum ab vexando Collegio abstinere. Volebat Rex etiam Rigenses restituere Patres: verum cum etiamnum cruda res videretur, iussit eos perseuerare in Arce, commodiore etiam diuerforio attributo. [Note: 39 Benedicti Herbesti vti les labores.] E Iaroslauiensi Collegio Benedictus Herbestus in Voliniam profectus, more suo late salubres labores sparsit. Duxit hominem seoum Bernardus Macieioskius Episcopus, alter Fundatorum Lublinensis Collegij, dum suam Dioecesim Luceoriensem inuisit. Itaque Luceoriae, quae Voliniae prouinciae caput est, Torcini, Olicae, Brestae, Ianouiae, alibique confessiones audiendo Catholicorum, Sacerdotes erudiendo, Ruthenicos, et haereticos ritus confutando, corroborando Orthodoxos, exemplum vbique Sacerdotis impigri, et innocentisi ostendendo, dignum opera pretium tutit.
In Transyluania non solum Claudiopoli, Albae, et Varadini, vbi Societas stabiles habebat Sedes, sed longe, lateque per excursiones diuina res prospere gerebatur. Ad Siculos magno operae successu Matthias [Note: 40 Missiones per Transyl uauiam fructuosae.] Tomanius excurrit. Marcus Sisciensis in Oram Turcae subiectam. Giula primum est a Varadino Turcarum oppidum. Hinc ad Patres Varadinum legati venere Christianorum ibi residuorum nomine, Sacerdotem Catholicum omnibus precibus postulantes. Cumque responsum accepissent, sine voluntate Turcae Praefecti suscipiendum iter non videri, paucis diebus cum literis ab eo publicae fidei redierunt. Tum Marcus, qui domicilio praeerat, nec deserenda tanta studia ratus: nec periculum si quod res haberet Sociorum alij cedendum, Glulam ipse contendit. Catholici velut lapsum e Coelo hominem excepere. Ad Beegum (ita Praefectum appellant) deducunt.
Is comiter pauca percunctatus, tota suâ ditione securum agere, quaeque nostrae fidei essent docere iussit. Tum Pater percursare totum tractum, sacra facere, concionari, baptizare, aliaque ministrare Sacramenta. Magno gaudio afficiebantur, parique admiratione exiguae illae Catholicorum reliquiae, sumebantque animos, et erigebantur aduersus haereses, ac veluti terra ex longo sitiens, auide quae dicebantur, auribus et animis hauriebant. Accedebant et Haeretici, orthodoxamque probantes doctrinam, se nunquam talia audisse memorabant. Vbi auditum est de confessione (nam fere iuuentus quid Missa, quid confessio, quid sacra communio esset, funditus ignorabat (ita paulatim cultorum inopia nostraque socordia [Note: 41 Christiani subiecti Tur cis confirma ti, et adiuti Sacramentis] vinea Christi syluescit,) tam alacres accurrebant vt Sacerdotem multitudine praegrauarent. Illud maxime erat acerbum, quod Ariani, et Caluiniani destitutum Pastoribus gregem inuaserant lupi: tantum Franciscani de Obseruantia, quorum nonnulla haud procul extabant coenobia, per aliquos excursus fecerant, ne penitus religio sancta ijs locis extingueretur. Plerique e populo rectos, vti a maioribus acceperant, ritus tenebant, quos internoscere a falsis, ieiuniorum maxime solebant vsu. In eo tractu, qui inter Chrisium, et Marusium amnes interiacet, Ciuitas erat praecipua nomine Machoum, vbi duo erant Parochi, alter Caluinista, alter Arianus (nam Catholicus sexdecim milliarium Hungaricorum spatio nullus inuentus est) qui frequenter inter se de auis falsis dogmatibus in eodem templo decertabant. Quarta pars oppidi erat Catholica. Hi insperato Patris aduentu exhilarati, serio agitare coeperunt de Societate eo accersenda, et excitanda schola Catholica, cum eo tempore solum docerent Haeretici, a quibus pueri non tam literis, quam veneno impietatis imbuebantur. Nullus erat metus a Turcis, quin potius hortabantur ipsimet Catholicos, vt Sacerdotes sibi religionis suae curarent: nempe ne sedem sacrorum causa mutantes Machoi solitudinem facerent. Itaque Marcus non plenus modo fructuum ex ea peregrinatione domum, sed etiam maxime animatus ad eodem saepius recurrendum, et stationem Societatis Machoi curandam reuertit. Ergo aperiebantur albae vndique regiones ad messem, iamque idoneus succrescebat e Seminarijs numerus operarum, et lecta in Socictatem soboles transibat (nam nouem hoc anno recepti Tyrones egregij, quorum pars Romam missi); cum laetas adeo progressiones Satanas, eiusque Satellites ferre diutius nequiuere. Ergo ad perdenda omnia summo impetu, neque eo irrito coniurarunt. Praeuiderat hosce motus [Note: 42 Monita Stephani Regis ad Sigismun dum Fratris filium Transyluaniae Principem.] sapientissimus Stephanus Rex; ideoque praeter alia hortamenta, in ipso quod postremum edidit testamento, vti supra narratum est, his Orationem ad Sigismundum verbis conuertit. Ad te redeo Carissime Nepos Princeps Transyluaniae Sigismunde Battori, tibique inprimis Collegium Claudiopolitanum et Albense lego, et committo. Quae Collegia Pater tuus, et ego fundauimus proprijs ex facultatibus nostris sine cuiusquam iniuria. Quae ita tuearis, ac defendas, quatenus animae tuae, patriaeque cui praees, salus tibi cara est. Non deerunt puto Ariani, atque in primis Colosuarienses, qui ea euersa velint. Fauebunt ijs Senatores tui omnes aut Caluinistae, aut Lutherani, nec deerunt opportunitati iuuenes, aut aulici, pariter haeretici, qui tibi adulantes procaciter in eos inuehentur, animum tuum transuersum rapient. Sed si vir es, facile omnibus simul resistes sola constantia, feruore zeloque pietatis magis magisque pijs hominibus contestata. O vtinam potuissem, vel in hoc solum meae in te pietati satisfacere, vt si non omnes, saltem paucos tibi intimos Consiliarios et cubicularios Catholicos, et pios dare potuissem; tibi ornamenco, mihi securitati fuissent. Sed ea ibi est temporis, et morum peruersitas, vt omnes declinauerint, varijsque haeresibus imbuti, Atheismum plerique spirent. Quo difficilior igitur tibi rest at concertatio,
eo maius tibi praemium, et laus sempiterna. Igitur vti praeuiderat Rex machinas omnes Haeretici admouere Proceres, vt ad suas partes Sigismundum [Note: 43 Demetrij Ariani in Societatem declamationes.] pertraherent, et omnem Transyluaniam Societatis nudarent praesidio. Nullum faciebat vnquam Demetrius Arianus superintendens finem Claudiopoli vociferandi, Idololatriam magno labore e Regno prope exactam; iam non paulatim, sed aceruatim magno, successu regeri: maturandum antequam serpat longius, et radices propaget altius. Collegium illud Claudiopolitanum, illa Seminaria, et contubernia, idolomaniae cubilia esse. Per literarum nomen circumueniri iuuentutem, papistica dogmata, Papae tyrannidem inueni. Haec, aliaque atrociora assidue priuatim, publice, magnae, ac minutae Nobilitati occinens in conuentus publici tempus praeseminabat inuidiam, odia irritabat: haud dissimilia Caluinianis quoque declamitantibus. Maio interim ineunte prouincialis [Note: 44 Periculum Societatis in conuentu Transyluaniae.] Engedini habetur conuentus; et Demetrij vocibus instincta Nobilitas, contendit a Principe, vt ante omnia de religione agatur: dudum id praetermissum negotium, quod semper aequum sit alijs praeuerti, difficilius fieti in dies; Sinat tandem conscientiae quemque suae consulere. Nihil cum impetrarent, id vrgere perrexerunt, vt ea res ne vltra conuentum proximum differretur. Ita conuentu dimisso, magnus omnibus bonis merito timor incessit. Nam causa religionis alia non erat, quam de Societate pellenda. Deinde in proximo generali conuentu accepturus Sigismundus regni gubernacula putabatur, vti euenit: perque eam occasionem verosimile erat adnisuros Haereticos, vt in conditiones, quas libitum ipsis foret, adolescentem adigerent. Ad haec in Poloniâ Regni res confirmatae iam satis erant, vt nihil metuendum esset, ne suo Principi quicquam earum respectu incommodarent, si quid contra Catholicos statuissent. Adiecerant etiam oculos in bona Societati attributa. Denique eo aetatis, ac Doctrinae venerat Sigismundus, vt putarent hominum religiosorum opera facile posse, fortasse etiam velle carere. Quin potius ipsummet, quod olim in Ioanne Regulo fecerant, ad suas partes haud aegre pellectum iri, si hominis cuiuspiam samosi disciplina, aut certe consuetudine illigarent. Hac spe Ioannes Getzius Regni gubernator, Ioannes Galfius Marscalcus, et Volfangus Cancellarius Principem consensu adoriuntur: atque vbi magni laudibus onerauere Michaelem Brutum haereticum, et apostatam, vehementer hortari insistunt, vt hominem in [Note: 45 Haeretici co nantur Haereticum hominem Prin cipi Magistrum obtru dere.] gratiam suam recipiat, et antiquorum res gestas interdum ex eo, tanquam ex fonte hauriat: dignum esse cuius eloquentiam, et eruditionem degustet: nec vllum Bruto cum Patribus Societatis fore dissidium. Quibus respondit nec adhuc defuisse sibi, nec in praesenti deesse fontes, vnde rerum varietatem, solidamque Doctrinam sine haeresum faece hauriret. Atque ut ea res Patres nihil tangeret, tamen sibi decorum non esse hominem haereticum, eius praesertim acientiae causa, quam ipse, vel abunde nosset, vel non tanti faceret, in gratiam accipere: studijs, curisque [Note: 46 Constantia Principis in eo recusando.] grauioribus malle tempus impendere. Ita cum homines reiecisset, totum certamen suo mox magistro per epistolam declarauit, hac apposita clausula: Iam facile poteris conijcere, qui simus futuri in religione Catholica defendenda, et propaganda, cum tam fortiter, et constanter, (liceat nobis aliquid, mi Pater, de nobis praedicare) restiterimus eorum conatibus. optime Vale Albae Iuliae XII. Iulij. Nec tamen destitere Consiliarij fallaces eniti, vt Brutus saltem nomine absoluendae Vngaricae Historiae acciretur. Sed in eo quoque in praesentia frustra fuere. [Note: 47 Domesticae imperfectiones causae cladis publicae.] Rebus adeo turbidis, quo grauius impendebat discrimen, hoc impensius, et in Transyluania, et in caeteris Prouincijs, re Generali Praeposito nunciata, placando Deo insudatum est. Tamen non defuere in Collegio Claudiopolitano quidam, qui nec erga Rectorem consueto Societatis
obsequio, nec solitia inter se caritate vsi, cum ne ipse quidem Rector exemplis satis rectis praeiret, visi sunt nonnullam irae caelesti causam dare. Et Albae Stephanus Arator dum feruidius, quam consultius pro concione agit, offensionem Nobilitatis haereticae haud leuiter incitauit. Erant Cancellario impubes duo filij, quos de industria solebat Mater in aedem sacram immittere, vt concionati Staphano obstreperent. Obsequebantur egregie loquaculi pueri; ac discursantes, et nunc ad hos nunc ad illos itantes nobilium, blanda garrulitate plerosque, interdum ipsummet Principem auocabant. Quam iniuriam Domus, Verbique Dei, et iacturam sacrae sementis cum aegre ferret Arator, post aliquantum patientiae erupit; proque concione famulis, qui pueros introducebant mandat, continuo educant e templo, neque id tamporis amplius introducant: qui cum paruissent, Mater femina impotens indoluisse ita dicitur, vt cum postea ad Megensia profecturus esset Comitia Cancellarius, aduoluta genibus institerit obsecrare, illatam vt communibus liberis contumeliam vltum iret.
Interim russus Engedini ineunte Nouembri Prouincialis habetur conuentus. Multis diebus a Caluinianis, et Arianis acriter declamatum, vt tandem religionis causa tractaretur, et Societas, vt Idololatriae Seminarium tandem religionis causa tractaretur, et Societas, vt Idololatriae Seminarium exturbaretur e Regno. Lutherani fuere modestiores; quin aperte significarunt, nullo iure posse Societatem pelli: seque si mutandum quid esset, ad Catholicos ante omnes ritus transituros. Haud indormiendum causae rati Patres, adfuere Engedini Proprouincialis, et Claudiopolitanus Rector, Emmanuel Vega, et Arator: qui vbi videre adeo pertinaces aduersariorum conatus, postulatis criminibus, quae obiectabantur, vt respondere [Note: 48 Oratio PP. Societatis ad Principem in Comitijs Transyluaniae.] de more possent, cum ea nulla darentur, pridie Nonas Nounembris hunc in modum coram Principibus e scripto, quod deinde etiam tradidere, alloquuti sunt Sigismundum. Ea Princeps Illustrissime, vitae quam nos profitemur conditio est, vt non multum nostra intersit vbi terrarum simus, cum perinde patriam vbique, et nusquam habeamus. Si Transyluania eijcimur, paratae sunt cum alibi, tum in Polonia Sedes, et in ipsa nunc Hungaria amplum adornatur Collegium, vbi cum animarum commodo fortassis maiore, certe nostro cum minore periculo, operam Deo, publicaeque rei pro nostra tenuitate nauemus. Itaque potes certum habere, si de remansione hic nostra contendamus, non quaeri a nobis, quae nostra sunt, sed quae Christi IESV, quae ad salutem, decus, emolumentum Celsitudinis tuae, et Regni huius maxime faciunt. Ad haec constantia postulat, vt recte caepta non deserantur: et Christus Dominus cum vetuit transire Apostolos de domo in domum, multo magis ostendit non leuiter migrandum e Regno in Regnum. Has ob res nisi Praepositi nostri reuocemur mandato, vel alio iusto compellamur imperio, deliberatum, ac fixum habemus stationem hac nullo modo deserere. Quod enim potest, vel simulacrum iuris obtendi cur solum mutare cogamur? Aut cur donata nobis bona eripiantur? Anno 1579. Parens tuus vir clarissimus Christophorus Princeps ad se se nos euocauit: et Patruus tuus maximus, ac fortissimus Poloniae Rex Stephanus misit. Anno inde 1581. ab vniuerso Regno in generali conuentu recepti sumus, ac possessionem Monostori, et adiunctorum pagorum, monasterijque, et scholarum Claudiopoli, nullo prorsus aduersante, iniuimus. Haec adeo certo iure accepta, tandiuque pacate possessa, nisi quid a nobis tam atroci dignum poena commissum ostendatur, sine barbarica iniuria auferri non possunt. At crimen ne inimici quidem certum vllum proferunt, nec, Deo gratia, subest: Nam religio obiectari non potest, pro Catholicis enim inde ab initio admissi sumus. Atqui si sectae aliae tam multae, licet deterrimae tolerantur in Regno, an aequum est non habere ibi locum religionem
Catholicam superioribus omnibus Comitijs approbatam, quam totis sexcentis annis iam inde a Sancto Stephano Rege primo Hungari cum reliquo orbe Christiano amplexi constancissime coluerunt? Quod si volunt in Transyluania aequam cuique religionis libertatem esse, cur eam Catholicis denegent, quae ne inter Turcas quidem eripitur? Si cuiuis nonbilium licitum est suae religionis administros habere, quid est causae, cur idem tibi nolint licere? Qui sua tantopere iura conseruata volunt, cur tua tibi ereptum eunt? Res certe hîc, Optime Princeps, verbo nostra, re tua agitur. Nihil dico de Praeceptoribus, et Concionatoribus tuis, quibus secundum parentes, vel etiam ante parentes deberi sapientes monent, quam tuae aequitatis, et clementiae sit, eos procul ab iniuria conseruare, cum conseruare omnes debeas: Tuum est Patris, Patruique tui clarissimorum virorum, et sapientissimorum dignitatem, placita, acta defendere. Cum igitur plane compertum habeas, quam illis cordi fuerit Ordinis huius in Trasyluania collocatio, quanta voluntate, atque constantia aluerint eum semper, protexerint, exornarint: quale denique supremis mandatis de eo iudicium Rex fecerit, quamque te vltimis verbis obtestatus sit, debes profecto, Illustrissime Princeps, nullo modo permittere, vt tam constans eorum voluntas pro vana, ac fatua, contemptui, ac ludibrio sit. Quid? Illud ne placet introducere exemplum, vt quae ab vno Principe constituta sunt, ea vix dum illo e conspectu sublato irrita fiant? Detur haec licentia, tanta praesertim in re, tamque firma, atque fundata, nihil profecto reliquum fiet stabile: nutabunt omnia, et conuellentur, et corruent. Violentur nostra priuilegia tam rata, et solida, equidem miror, qui hoc vrgent, non videre, qua sibi ipsi foueam faciant. Nos, Deo bene iuuante, nouem per annos ita versati in hac patria sumus, vt laeserimus neminem, prodesse omnibus studuerimus. Te ipsum ab ineunte aetate cum in pietate, tum in artibus honestis, pro nostra virili instituimus: iuuentutem Transyluanicam ad omnem humanitatem informare conati sumus: Catholicorum reliquijs consolandis, ac Verbo Dei, et Sacramentorum administratione pascendis per pericula assidua, per aerumnas, ac vigilias praesto fuimus. Vectigalibus, quae nobis donastis non ad luxum sumus abusi, sed ad iuuenum e vestris pauperum subsidia, et ad virorum doctorum alimenta, ad templorum, ac scholarum aedificationem contulimus. Si haec criraina sunt, inficiari non possumus talia a nobis commissa. Si quid praeterea aduersarij criminantur, palam afferant, iudicioque disceptent, tum si libet eijciant nos, ne si indicta causa pellamur, eiecti per tyrannidem videamur. Nam quod quidam nos, caeterosque Catholicos Idololatriae accusant, parati sumus siue concione, siue disputatione, seu scripto malint, palam facere omnibus nequaquam Idololatras nos, sed qui aduersas sectantur partes, eos plane haereticos, impios, et atheos esse. Praeterea tecum ipse Princeps Illustrissime, pro tua sapientia reputa, quanto ornamento, fructuique (absit verbo inuidia) Societas huic Regno sit. Nomen tuum, patriaeque huius apud Pontificem summum, et alios Europae Principes, apud AEthiopas, et Indos, nouumque Mundum celebre factum est. Noster Ordo toto Orbe terrarum sparsus est, vt facile per eum Transyluania cum reliquis Regnis coniungi notitia, et quadam societate possit. Quis non videt, quam sensim recta tenerae aetatis institutio barbariem quandam morum abstergat? Quam prope sit, vt nouus, seu Iudaismus, fiue Ebionismus, quem plerique omnes huius Regni Proceres, merito oderunt, stirpitus euellatur? Vides praeterea quanti sumptus facti sint in Academia (qualis nunquam in Regno Hungariae fuit) excitanda, quanta mole ex Hispania, Italia, Germania, et Polonia idonei viri ad eam instituendam, et post acceptam ex peste cladem, restituendam, accersendi fuere. Igitur sapientissimis viris, patriaeque
suae amantissimis, Patri tuo, Patruoque, ac toti Regno haec fiet iniuria, vt tot, tantique conatus, et sumptus, inanes, et cassi reddantur? Quid Seminario fiet, quod a Rege eodem, Summoque Pontifice institutum, luculentisque instructum reditibus, tantum huic Regno, et splendoris, et commodi affert? Hic tenuiores e nobilibus, hic alij bonae spei adolescentes in omne posterum tempus ad omnem humanitatem liberalibus disciplinis gratuito excoluntur, qui ad id tempus, vel per inopiam, rudes, ignari omnium rerum consenescebant, vel, haud sine magna, et patrimonij, et morum iactura, ad exteras nationes studiorum causa mittebantur. Haec subsidia morum, haec ornamenta Regni, haec domicilia sapientiae, quae omnibus votis, et opibus expetenda, et conquirenda forent, si abessent, vltro donata, tantum prouecta, adeo florentia, semper in dies proficientia dissipabuntur? Et potest quisquam amans patriae videri velle, dum patriam sic oppugnar? Considera ergo, Princeps, quae causa, et quorum agatur. Proscriptiones, exilia, rapinas bonorum, in summa mortes religionis causa Christi famuli in lucro ponunt: nam cedit ijs tandem in victoriae decus quicquid aduersarij moliuntur in poenam. Verum Celsitudo tua, et Transyluania vniuersa apud Christianos Principes, qui et pietatem Regis Stephani, et Societatem perspectam habent, vt leuissime dicam, non bene audiet: neque impietatis, inconstantiae, crudelitatis, extremaeque barbariei notam effugiet. Quicquid sit, rite coram te, et Magnificis. Consiliarijs, regnoque vniuerso contestamur, nos partibus nostris nolle deesse: Te ipsum nobis a parente tuo sanctae memoriae Principe Christophoro, et a Patruo Serenissimo saepe, atque etiam in supremo vitae actu vnice commendatum, in hoc praesertim lubricae aetaris ambiguo, nullo modo destituere velle, ac prodere, sed quacumque possimus ope salutem, dignitatemque suam paratos esse defendere. Denique stat sententia ex Transyluania non discedere, nisi, quod nostri Ordinis alij in Anglia consequuti sunt, pro Christo, et Catholica fide mactemur; seu certe nisi iusta eiectionis causa proferatur: ne quid per Tyrannidem fiat, ne et ipsi videamur te ad vim, et tyrannidem instituisse. Satis per se animatus erat ad defendendam, et suam, et religionis causam Sigismundus, [Note: 49 Fructus eius Orationis in Sigismundo.] nec parum animi hac oratione accessit: iurasse dicitur se cum Societate pariter, vel occasurum, vel discessurum. Id quidem scripsit ad Prouincialem Campanum, se Patres, ac religionem, vel cum Regni, et vitae suae iactura tegere conaturum. Conterruit etiam aliquantum aduersarios in tuendo suo iure Patrum constantia. Caeterum adeo multorum e nobilitate mentes pertinacia obdurarat, et quidam quasi furor impleuerat, vt tanquam Sacramento conuenerint, se consuetum vectigal Principi non ante soluturos, quam de religione statueret. Cumque ille rem in proximum reiecisset generalem conuentum, pessimo exemplo, se quoque ante eam diem pensuros tributum negarunt. Cum hac haereticorum contumaciam, et Principis fortitudine discessum, generalibus Comitijs in vltimam sacri [Note: 50 Haereticorum contumacia.] Aduentus Dominicam indictis; breuiore solito die decreta quo maiori, bus nostri includerentur angustijs, neu Cardinalis Battoreus, qui aduentare dicebatur, occurrere ad tempus posset. Tanto inftante discrimine Transyluani Patres vno e Socijs magnis itineribus misso, de rei statu Prouincialem admonuere, orantes, vt si fieri posset, ipsemet aduolaret. Tum impense ad Numen placandum adiectae curae: omnia vbique pietate feruere. Ipsi Catholici Claudiopoli, Albae, Varadini, alijsque in Oppidis, et Pagis nihil in se se asperitatis, nihil religiosi piaculi praetermittere. Academici [Note: 51 Catholicotum feruor.] Claudiopolitani precationem habere perpetuam, quam toto sesquimense continuarunt, cum vnum diem Sodales B. Virginis, alterum Seminariani, tertium caeteri Discipuli delegissent. Ad haec sacris quibusque diebus habitae supplicationes ordine procedentium, et praeter quotidianas
priuatim poenas susceptas, aliquando (insuetum ijs locis spectaculum) publica verberatio adhibica: nec interim quod poterat humana praecaueri diligentia, omittebatur. Praeparatae sunt de vera, falsaque Idololatria theses: aditi etiam Procerum quidam e longinquo, et causam edocti: Nonnulli palam ex Haereticis fauebant: ardebant Catholici, maxime Stephanus, et Balthasar Batthorei: adolescentium quidam fidem sibi muruam dedere, si offerretur subeundi occasio Martyrij, vna fortiter subituros. Accessere, et commendatitiae a Magno Poloniae Cancellario literae. Prouincialis [Note: 52 Literae Prouincialis.] serius admonitus est, quam vt occurrere tempestiue posset: rescripsit tamen ad Principem, laudans simul constantiam eius, simul de animo erga Societatem gratias agens, spondensque illam erga eum studio nequaquam dissimili fore. Addidit ad multos Procerum literas, ratam habens contestationem a Patribus Engedini interpositam: et adijciens, si amplius viginti Sociorum, ne aegros lue Catholicos desererent, tertio ante anno mortem Claudiopoli praeoptassent, multo nunc paratiores extrema passuros, vbi eâ solum causa, quod Christum Dominum Deum verum adorarent, et Sanctos eius colerent, de Idolomania accerserentur. Porro causa eo munitior, et prope inexpugnabilis videbatur, quod cum Principe, et vniuersae gentis Battoreae dignitate coniuncta erat. Itaque tolerabilis exitus sperabatur. Duodecimo Kalendas Ianuarias in Oppido Saxonico, Megges nomine, generalis conuentus incipitur. Eo ipso die Ariani, et Caluiniani Pseudoepiscopi in Societatem atrociter inuecti. Criminum capita erant vsitata illa Haereticis iam tum Sancti Ambrosij tempore, quae Sanctus Antistes [Note: 53 Criminationes Haereticorum in So cietatem.] Oratione de non tradendis Basilicis his verbis complectitur, Semper Christi laudes verbera perfidorum sunt: et nunc cum laudatur Christus, dicunt Haretici quia seditio commouetur: dicunt haretici quia his mors paratur, et vere mortem habent in laudibus Christi. Haec, inquam in Societatem maxime iactata, quod seditionis, atque tumultuum causa vbique foret; quod Idololatriam, quod Papisticum dominatum, quin etiam de religione quaestiones ad Hispanicum ritum inueheret. Ad ea postridie in conuentum cum aliquot Sociorum admissus Vviecus Proprouincialis respondit: neque obscure calumnias, si apud aequos Iudices ageretur, refellit: [Note: 54 Ijs responde tur.] Quam fideliter Societas operam suam instituendae iuuentuti, solandisque Catholicis nauarit: quam pacis vbique tranquillitatisque, multas licet vexationes perpessa, non studiosa modo, sed et custos fuerit, satis patere omnibus. De Romano Pontifice multa inuidiose iactari ab diuersarum religionum doctoribus, nec mirum id esse, quod aliter suos ipsi diffidant in obsequio continere posse Sectatores, nisi odijs per malas artes incitandis ab Romano Antistite auertant. Porro tantum abesse Societatem, vt quaestiones de religione ad morem Hispanum introduci moliatur, vt ijs negotijs nulla in ora terrarum vbi stant ea tribunalia, quantum conniti queat, immisceri se se permittat: nec se recusare quin si cui vnquam Sociorum ea de re in Transyluania mentio excidat, fraus capitalis sit. Quod vero maxime crimen ingereretur Idololatriae, paratos esse id quacumque ratione mallent, seu voce, seu stylo refutare; vehementerque petere vt haec sibi potestas fiat: itemque de facultatibus, quas possideant, legitimum instituatur iudicium. Haec, et alia vbi Vviecus latine dixit, Hungarice eadem Arator peregit, paulo vberius immoratus calumnijs aduersus Pontificem, et orthodoxam fidem diluendis. Quibus attente auditis pollicetur responsum Nobilitas, sed nullum dedit. Supplicem praeterea [Note: 55 Libellus ab Haereticis ad Principem missus contra Societatem.] libellum Catholicorum nomine obtulit Christophorus Cheresturus Cuiauariensis, et Nasbaniensis Capitaneus, vir studio Catholicae pietatis acerrimus, quo petebant, vt ex institutis Regni maneret sua etiam Catholicae religioni libertas, neu Pastores animarum suarum diuexari sinerent. Egressis e templo Patribus Haeretici, quanquam multum Orthodoxi,
et Sombrius Regni thesaurarius non Catholicus repugnarent, mittunt libellum ad Principem, iterum flagitantes, vt e Regno Idololatria, et eius propagatores Iesuitae tollantur. Nihilo segnius, et suum Principi, et Gubernatori misere libellum Patres, testantes innocentiam suam, obtestantes [Note: 56 Alius libellus pro Societate.] ne per iniquissimam vim opprimi se, suaque priuilegia violari, et Sacrosancta Catholicae fidei mysteria proculcari patiantur, nec illam inuri notam Transyluanico nomini, vt quos paulo ante regno volentes receperint, iam causa indicta exturbent. Se per nouem annorum labores, insectationes, pericula, in bene merendo de omni hominum genere, nil tale commisisse, cur deteriores habendi sint quam Ariani, quam noui Iudaei, et Ebionitae, quam Lutherani, Caluiniani, Graeci, Rasciani, et Valachi, vt illis liceat pacatis in Regno viuere, sibi autem non liceat, quorum fides, et religio ab Apostolis profecta, et in Transyluaniam per Sanctissimos Reges Hungariae introducta vsque ad haec tempora per annos sexcentos steterit. A te vero Magnifice Gubernator vehementer petimus, inquiunt, teque obtestamur, vt memor esse velis, et officij, et iurisiurandi, et porestatis tuae. Officij quia tibi salus, dignitasque, et existimatio Illustrissimi Principis commendata est, ac nominatim Societatis nostrae, et religionis Catholicae defensio a Rege Stephano credita: iurisiurandi, quo sancte spopondisti te cuiusuis gradus homines in suo iure, libertate, religione conseruaturum, nec sine legitima cognitione quemquam impediturum, aut impediri permissurum: denique potestatis, quia tua in manu est importunis istorum postulationibus occurrere, si modo dixeris potestatem tuam certis limitibus definitam esse. Etenim cum tui iuris non sit cuiquam vltra tres, ac triginta colonos attribuere, multo minus fas erit tantum nobis facultatum inuitis eripere. Ergo te etiam, atque etiam rogamus, vti ius nobis, quemadmodum adhuc fecisti, integrum tuearis. Haec altero, et vigesimo Decembris die acta, magna Sigismundi constantia; qui Haereticorum postulationi respondit: nec Praeceprores suos, nec homines sibi a Patre, ac Patruo commendatos, et a Regno receptos, indicta causa pelli ab se decere, cum praesertim eius religionis essent, quam ipsemet sequeretur, et aliqui etiam non Catholici eos affirmarent Regno peropportunos esse, et ad suorum institutionem liberorum retineri postularent. [Note: 57 Alius libellus Haereticorum Et responsio ad eum.] Postero die libellum Haeretici alterum summisere plenum criminationibus inuidiosis: Iesuitas hostes animarum, insectatores fidelium esse, autores effundendi sanguinis: Denique bona possidere contra fas Regni. Nam sub Regina Isabella editum in Comitijs decretum, ne qua Ecclesiasticorum bona semel ad Fiscum delata vllo vnquam tempore Ecclesiae redderentur. Respondere statim libello Patres, caeterisque vt saepe ante confutatis criminibus, quod ad bona pertineret, demonstrarunt primum, Comitia illa sub Isabella Regina non sacrilega modo fuisse, contraque diuinum, et humanum ius, quod suum cuique reddi iubet, sed etiam nullo iure habita, quia nec Princeps, nec Regina, nec Petrouitus, qui Tutor tum erat principis, fidem ea tempestate Regno iurarant, nec Regnum illis; ita vt eo tempore cum iusto capite Regnum careret, iusta condi decreta nequiuerint. Deinde etsi firma, ac iusta, quam quae optimo iure fuissent, tamen anno seculi eiusedem octogesimo primo ijs obrogatum fuisse decreto Generalium Comitiorum, cum Societatem in Regnum, et in possessionem bonorum admiserunt. Ad haec cum in ijs bonis rite Societas locaretur, nec Regnum, nec plane quemquam Regni nomine contra iuisse, adeo vt pacate inita, totque annis vsurpata possessio, cum causa [Note: 58 Gubernator causam incli natam praecipitat.] subinde nulla noua extitisset, nisi per manifestam iniuriam attrectari non posset, Haec maxime dum feruent Getzius ille gubernator ad cuius maxime pertinebat fidem Acta Stephani, a quo administrationem acceperat, conseruare, penes quem, et aerarium, et aemati milites erant, inclinatam
praecipitasse causam dicitur: cum per Emissarios suos concitata multitudine minutae nobilitatis, admotoque terrore, etiam Catholicorum quorundam animos expugnasset, Principem ipsum, vel inuitum adegit, vt [Note: 59 Princeps de cretis Haere ticorum sub scribit.] impijs decretis subscriberet: ita furere nobilitatem obtendens, vt nulla superesset declinandi supremi discriminis via, nisi tempori cederetur. Ergo in peruigilio Natalitiorum Christi cum Patres in Praetorium accersissent Cancellarius, et alter Senator, Principis nomine sic eos alloquuntur: Quandoquidem Nobilitas vniuersa ita vrgeret eorum ex Transyluania profectionem, vt Princeps obsistere vltra non posset, nisi Regno priuari vellet, ac sinere omnia pessum ire, cogitandum illis esse quid faciendum videretur, vt aliqua iniretur concordiae via. Cupere quidem Sigismundum Patrum, ac Praeceptorum suorum tueri innocentiam, conseruare iura, caritatem, ac merita remunerari: verumtamen quando eo vsque Nobilitatis pertinacia excesserat, oportere aliquid ei dare, nec videri fieri posse, vt posthac omnia Societas obtineret loca, quae ad id temporis tenuisset. Vix habere Senatum, quid edito sub Regina Isabella decreto de bonis Ecclesiasticis nunquam Ecclesiae ipsi reddendis, responderet. Ad haec Patres misso [Note: 60 Responsio PP. Societatis ad denun ciationem sihi factam.] ad Principem scripto responderunt, Nihil sibi quidem magis cordi, quam concordiam esse: sed quemadmodum salua conscientia, et regni iure, confici posset non videre. Nam si iubeantur Principem deserere, antequam ei Sacerdotes alij Catholici praesto sint: et a concione, scholis, alijsque abstinere Ecclesiasticis muneribus, nullo id pacto fas esse, cum id, praeterquam quod vitae, quam ipsi profitebantur repugnabat, saluti tum Catholicorum, tum praecipue ipsius Principis aduersaretur, cuius potissimum causa acciti fuerant: Nec fas esse bonis cedere, quae ob eam rem Claudiopoli, Albae, et Varadini, donata iure perpetuo fuerant, primum quod optimo illa iure possidetent donata a Rege, et Principe, et possessione ex Regni decretis, nemine repugnante, recte inita: deinde quia siqua ex parte sua ipsi paterentur iura violari, ex facili omnia perderent, autoritatique, ac piae voluntati Principum detraherent, ac pessimum caeteris exemplum praeberent similia audendi. Praeterea in magnam ignominiam cederet ipsius Principis, Stephanique, et Christophori, tanquam illi inique donassent, quae sui iuris non erant, vel suae potestatis fines ignorassent, ac nescissent, quid cui tradere liceret, vt eorum decreta velut irrita, et iniqua oportuerit statim dissolui. Ipsi praeterea viderentur eadem, vel inique possedisse, vel tale aliquod admisisse crimen propter quod infami illa mulcda digni iudicarentur: Nec posse multorum scandala auerti, qui propterea cessisse eos existimarent, quod re ipsa fraudis conuicti essent: quare quod ante fecerant, nunc de integro profiteri, nec iure suo, nec bonis, nec priuilegijs cedere: quod si per vim adempta essent, nihil tamen ijs velle detractum: Nam decretum sub Isabella, et inane, et iniquum semper fuisse, et eidem, si quid valuisset, rite postea obrogatum luculenter se se iam demonstrasse. Quae cum ita essent, tamen pacis causa, si haec duo sibi salua relinquantur, vt ministeria pro Instituti ratione libere exerceant, et in suis bonis, ac locis pacate viuant, de reliquo paratos [Note: 61 Decernitur Societati exilium e Transyluania.] inire concordiam, et conditiones, quae honestae ferantur subire. Communis erat opinio Nobilitatem, si modo Iesuitae a Principis latere amouerentur, satis ab se impetratum exstimaturam, eoque fore contentam: tamen summo mane Christi Natalis, decretum ab Senatu, et Gubernatore fit, vt cedant Iesuitae cunctis Regni vrbibus, liceat tamen suis in fundis, suoque Monostoro degere: Quod decretum cum eodem die in Comitijs promulgaretur, Nobilitas siue ab tragediae autoribus incitata, siue ex eo, quod iam vltra spem expresserat ad vltima extorquenda audacior facta, institit flagitare, prorsus vt ex omni Transyluania iuberentur facessere. Nulla fuit dimicatio, adeo aduersa factio inualuerat. Conduntur ex eorum,
libidine multa aduersus sanctam religionem decreta: inter alia, vt Iesuitae intra quintum, et vigesimum diem ex omni Transyluanorom ditione excedant, bona eorum Fisco addicantur: nec posthac cuiquam Transyluanorum fas sit Iesuitarum quempiam apud se habere, neque ijs, aut vllis omnino Religiosis pateat vnquam in Regnum accessus. In haec coactus est Sigismundus iurare die S. Stephani Protomartyris, Patribus, nequid mouerent, vetitis domicilij sui limine pedem efferre. Qui cum interrogari iussissent, num amplius Princeps ad sacra vti opera illorum vellet, Gubernator respondit, sacra posthac nequaquam necessaria fore Principi; statimque religiosam supellectilem ab Praetorio ad eos remisit. Diuinae eius diei voces, quibus Christus Dominus Iudaeorum, et Sacerdotum principes compellauit: Ecce ego mitto ad vos Prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crueifigetis, et ex eis flagellabitis in Synagogis vestris, et persequemini de Ciuitate in Ciuitatem: et aliae eiusmodi e psalmis, tum consolabantur famulos Dei, tum ad misericordiam pereuntium gentium commouebant. Die S. Ioannis cum Meggesio iussi essent Patres Claudiopolim se referre, tanta coorta procella est, vt tectum templi eius, in quo proscriptionis decretum promulgatum erat, et caminum ab domo Principis, et Pontis Albani partem disiecerit. Praecurrit Claudiopolim proscriptae fama Societatis. triumphare haereticorum plerique (nam quidam ex ijs quoque querebantur iniuriam) moesti, mutique Catholici tanquam stupore quodam torpere: Scholasticorum iuuentus impleri lacrymis: Sociorum alij aliter affici: hi dolere, quod animis tam multis tantum pararetur exitium: hi gaudere, quod digni ipsi haberentur pro Christi nomine quidpiam pati. Superuenere his ab conuentu Patres, postque mixtos lacrymis amplexus, gratijs Deo actis, quod tali ipsos exercitatione, ac rudimento dignaretur, imploratoque lumine ad cognoscendam eius voluntatem, consultare aggrediuntur, parendum nec ne iusso impio videretur? Nemo erat omnium, quin si censeretur, siue vniuersis, siue lectis quibusdam manendum, eam sibi prouinciam deposceret. Perplexa tamen admodum deliberatio erat. Audendum passim censebant, nec committendum, vt iacta tot laboribus, atque adeo tot funeribus Sociorum, sementis et adulta iam seges proterenda bestijs, et ante omnia ipse Sigismundus, in quo tanta adhuc indoles apparuerit, velut inter frementes lupos agnus, desereretur: quem si forte (quod Deus auertat) haeretica fraus, aut vis transuersum ageret, omnis anteacti labor temporis, omnis futuri spes concideret. Quid futurum in mora damni? Fortasse nimbum illum praeteriturum. Quid so fundatur sanguis? Nonne tanti esse? Ecclesiae ne, an Societati nouum [Note: 62 Deliberant Patres an iniusto decreto parere debeant.] per supplicia roborari, propagari per neces? At ex altera parte cum Christus Dominus dixerit: cum persequuti vos fuerint in vna Ciuitate, fugite in aliam, succurrebat vereri, ne adeo recenti inuidia, si repugnarent, id satis rationabile obsequium non esset. Si palam manerent, aperta videretur contumacia in contumeliam Regni totius: affirmatum iri, quod semper Haeretici clamitabant, seditionem, ac tumultum cieri: ad vltimum ita extrudendos, mactandosue, vt in omne aeuum Societati Transyluania clauderetur; Sin autem dissimulanter apud Orthodoxos haererent nobiles, futurum vt nec diu fallerent, et periculum ipsis quoque crearent nobilibus. Nam propter amplitudinem Regni, et Catholicorum frequentiam, multo plus licere in Anglia. Quod si tantisper cederent, exemplum praebituros modestiae, per quam et iniquorum ex aliqua parte saturarent odia, et misericordiam plebis concirent. Multo magis augendum mox desiderium vbi sublata illa celebritate Academiae nullus superesset splendor literarum in Regno, nulla iuuentutis cultura, ablegarique in longinquas terras oporteret cum solicitudine parentum,
periculis filiorum, rerum dispendio, qui nuper in oculis conuictuque carorum erudiebantur. Carendo enim magis, quam fruendo pretia rerum cognosci. Confirmaturum suas paulatim opes Sigismundum. Denique eo apertiorem breui reditum fore, quo obedientius in praesens cederent, ostenderentque inter alia tam vberes agros tam facile relinquendo, nequaquam ab se terrenos adhuc, sed caelestes modo in Transyluania fructus quaesitos. Haec, et id genus multa in partem vtramque cum dicerentur, Proprouincialis censuit explorandam Sigismundi voluntatem: tum si ita ille censeret, seruiendum necessitati, ne si quid forte in ipsum Nobilitas committeret tanquam Regnorum euersores Iesuitas suo more Haeretici [Note: 63 Non permit titur, vt quis quam Sociorum in Tran syluania ma neat.] infamarent. Nec multo post absoluto conuentu susceptis Regni gubernaculis Sigismundus Albam reuertit, sed ita Haereticorum obseptus custodia, potentiaque oppressus, vt cum aditum ad eum Proprouincialis quaereret, in eius conspectum admissus non sit: responsum est, postridie eius copiam fore in templo, quo esset venturus: sed cum haud venisset, per libellum rogatur, vt quanquam bonis exuti essent, pateretur tamen aliquos de Societate Sacerdotes subsistere. Deum Illis suppeditaturum: sed responsum [Note: 64 Lelesius aeger, et mor ti proximus summa hieme Alba eijcitur.] relatum est, nemo vt omnino maneret. Erat Albae Ioannes Lelesius, qui Principem a prima pueritia educarat, in eaque cura ex Coeli iniurijs contractu morbo, aliquot iam annos inter acerbos dolores ita paralyricus decumbebat, vt se commouere non posset: is misit rogatum, vt quando iam proxime aberat a morte, liceret eam sibi Albae opperiri; sed et huic missi equi sunt, quibus in summa frigorum asperitate in Arcem finitimam [Note: 65 Oratio disce dentium Patrum ad Principem.] cui nomen Cuynar, asportaretur. Edictum tamen est, vt nemo discedentibus molestus foret. Tertio Idus Ianuarias ad Principem, quamquam aegre, tandem vt eum vltimum salutarent, admissi, verba ita fecerunt: In hoc graui nostro casu est nobis, Princeps, consolatio ingens, et vera laetitia, quod isto te loco intuemur, in maiorum tuorum constitutum sede. Caritas enim, qua nostris haeres visceribus, minus sentire nos nostra sinit vulnera, dum tua cernimus incrementa. Est item aliquis nobis fructus, quod sub disciplina ita nostra profeceris, vt ista aetate imperio dignus habitus sis. Tibi igitur, vt ex animo gratulamur, ita immortales nostro, tuoque nomine grates agimus Deo, ad istud qui te culmen euexit; Maiestatemque illam praepotentem, atque optimam cunctis veneramur precibus, vt bene, feliciter, sancte, pieque euenire tibi ad suam gloriam, tuamque ac popularium aeternam, et praesentem beatitatem istum principatum velit: vt sit tibi accessio dignitatis virtutis profectus, et progressio virtutis gradus ad decora ampliora. Alijs tuo conspectu, maturaque virtute licebit frui. De nobis, quando aliter visum aeternae sapientiae est, non possumus tamen in hoc vltimo, quo te affamur digressu, gratias tibi non quam maximas agere de voluntate, qua adhuc nos, Ordinemque nostrum complexus es. Perspeximus enim singularem semper tuam erga nos pieratem, benignitatem, atque adeo obseruantiam. Vtinam possemus vel fuso sanguine testificari merita, et studia tua non pessime esse collocata. Vnum quod nobis vnice solatio est, plane persuadere cupimus tibi, nos culpa vacare proscriptos nullo iudiciorum ordine, nullo defensioni relicto loco, praeter omne ius, fasque beneficijs Parentis tui, et Patrui, sapientissimorum, et pijssunorum Principum spoliatos. Quicquid tamen sit, si quis in ea re adolescentiae tuae adhaesit error, non modo tibi, cui vim prope allatam nouimus, sed et ipsis totius tempestatis concitatoribus, et quicumque vllo modo fuere participes, vltro prudentes, volentesque, vti religiosos, et Christi sectatores decet, ignoscimus, concedimus, condonamus, Ita ignoscat summus ille iudex e Coelo, et aperiens suarum sinum benedictionum, pro ijs malis, quae nobis inferre voluerunt, millies geminata bona in eos effundat.
Denique si quid suprema haec verba ad eam quam habes possunt constantiam addere, precamur te illud, et obsestamur. Memor esto Sigismunde, qui sis, cjui fueris adhuc, ex quibus ortus sis. Magnum habes ex ipsa prima tua aetase ad magna pro religione praestanda calcar, quae ea dedit Christiano orbi pignora, vt mipenle laborandum sit tibi, vt expectationem, quam concitasti, ne fallas. Memor esto, quam a Patruo Parenteque tuo hareditatem gloriae e studio incorruptae religionis tuendae partam acceperis: illos intuere: illi consilijs vbique tuis intersint. Ante omnia id cura semper, vt salua sit religio, quia in ea sunt omnia. En abs te nos corporibus quidem auellimur, animis tamen haeremus apud te, et obseruantiam tui, gratique animi memoriam nobiscum asportamus. Quod poterit a nobis tibi vsus esse in precibus, et sacrificijs, hoc enim vnicum [Note: 66 Responsio Principis.] relictum est obsequij genus, certum habeto, enixe, assidue, et recentissimo semper studio delaturos. Responsum est nomine Principis: agnoscere eum, se ab Societate ad omnem virtutem, et pietatem recte fuisse institutum, et in literis eorumdem opera non mediocres progressus fecisse. [Note: 67 Viaticum, et testimonium virtutis eorum Patribus datum.] Causam eiectionis fuisse Regnicolas, quibus obsistere Princeps nequiuerit, cum magnam habeant libertatem prout voluntas tulerit, decreta condendi: futurum se perpetuo sui similem, inque fide Catholica permansurum. Dedit abeuntibus in viaticum bonam pecuniae summam; dein adiecit literas, quibus fidem ficiebat, dimissos, quod ferre eos religionis causa Nobilitas nequiuisset: In suis muneribus, recte se, laudabiliterque [Note: 68 Quo se receperint.] gessisse. Sociorum alij in Poloniam rediere, alij concessere in Austriam: alij abiere in Moldauiam, vt anno insequenti fusius explicabitur. Hunc finem habuit prima Societatis in Transyluania commoratio. Claudius Generalis non admodum probauit, quod cuncti abijssent. Longe maiore cum spe, quam periculo, praesertim cum Balthasar, et Stephanus Bathorei postularent, potuisse paucos. Subsistere. Quo die praefixus fuerat nostris exitus e Transyluania, eo Getzius dudum male valens animam miser exhalauit, multum gemens, et ingeminans, Vae mihi, qui Stephano Regi meo datam fidem fefelli. Aliud poenirentiae iustae signum non edidit. Sane et Cancellarius tandem, et caeteri religionis Catholicae [Note: 69 Supplicia eorum, qui causae iniuriae fuerant.] euersores dederunt meritas poenas, cum alij Genti Batthoreae, alij Sigismundo Principi nominatim moliti exitium essent. Vxor autem Cancellarij, quae virum rabide incitarat, deprehensa in adulterio, vulgataque per totum regnum infamia, ac repudiata, miserrimam vitam miseriore morte mutauit. Sed vt abdito Dei consilio quidam quasi orbis vertitur humanarum rerum, et magnus ille Conuiuator posteaquam primo inuitati noluerunt venire, nuptias filij sui aliunde frequentat. Ecce tibi dum Transyluania Orthodoxae Doctrinae clauditur, Moldauia in proximo aperitur. [Note: 70 Moldauiae descriptio.] Prouincia ea est Turcarum Domino vectigalis: nomen apud incolas ab interfluente nacta Moldauo amni: Nam quidam exterorum superiorem Vallachiam nominant. A Moncastro Vrbe secundum pontum Euxinum, quem ad Orientem, habet ad Danubium vsque descendit, eoque clauditur a meridie: Ab occasu aestiuo Vallachiae, tum Transyluaniae; inde versus septentrionem Russiae, ac Podoliae iungitur. Getae olim, quos Dacos Romani vocabant, habuere. Metropolis Zirzauia est: Iassium Principis Sedes: religio ferme Ruthenica, sunt tamen et Armeni permulti cum Antistite suo, et aliarum sectarum admista colluuio. Multi proximis annis Catholici quoque incolebant, ferme ex proxima Hungaria, et Transyluania, alijque ex Insula Chio, atque Epiro, siue negotiorum causa, siue turbulentas domi res fugitantes, eo sedibus translatis: sed magnam subinde partem Haeretici simul corruptores ingressi vitiauerant. Principum dominatus admodum incertus est, Turcis Satrapis leui momento, prout libido tulit euertentibus hos, extollentibus illos. Praeerat hac tempestate
Princeps nomine Petrus, apud quem gratis plurimum valebat, et Magister erat cubiculi Bartholomaeus Brutus Lapusnae Capitaneus, natione [Note: 71 Princeps Moldauiae auxilia Societatis exposcit.] Epirota, religione Catholicus, eiusque conseruandae, ac restituendae inter paucos studiosus. Is fecit, vt Princeps etiamnum secta Ruthenus, omnes Caluini, Lutheri, Arijque administros Moldauia pelleret, et ad deceptos ab ijs populos dedocendos, excolendosque Catholicos, quorum ad millia quindecim ceusebantur, auxilia Socictatis expeteret. Interposuit Ioannis Archiepiscopi Leopolitani apud Sixtum Pontificem autoritatem, dein Nuncij Apostolici Annibalis de Capua, postremo Legati Aldobrandini. Horum igitur nomine cum Claudio Generali actum est Romae, et cum Prouinciali Campano in Polonia, vti pium negotium susciperent. Et Pontifex plane mandauit et suas ad Principem literas paternae curae testes adiecit. Misi sunt tres initio Sacerdotes cum Laico, Stanislaus Varseuitius, qui coram inspiceret statum rerum, ac protinus renuntiaret: mansurique [Note: 72 Patres ad eum perueniunt.] in Moldauia Ioannes Kunig Schonhouianus, et Iustus Rahab. Ineunte Septembri ad Principem peruenere, qui cum aula sub pellibus agebat in campo ad pestilentiae fugam, quae late desaeuiebat. Excepit eos perbenigne Petrus, Pontificisque literas venerabundus exosculatus capiti impofuit: tum iussit Patres, quoniam oppidum Kotnar, vbi sedem ijs parauerat, infestum habebat lues, domicilium sibi arbitratu suo deligere. Inter munuscula dederunt ei Patres libellum, in quo sacra Martyrum certamina aeneis formis affabre excusa visebantur. Quae dum versat e Sancti [Note: 73 Principis Moldauiae prudens difputatio de Primatu Petri.] Petri conspectu occasionem sumpsit ostendendi, quam ab Catholicis non procul abesset. Ex Graeco Monacho, qui intererat, cum quaesiuisset, quid de primatu Sancti Petri sentiret, ac Monachus respondisset fuisse quidem illum inter Apostolos ordine primum, sed potestate parem. Instit quaerere, cuinam claues, quae summam potestatem indicant, Christus Dominus tradidisset? Nec Calogerus abnuit traditas Petro Tum Princeps, At Petrus cui post se habendas reliquit? Cumque ille haereret, Fare, inquit, Apostolus vbi posuit moriens caput suum? Affirmante Monacho haud dubie Romae, Ergo excepit Princeps, vbi caput suum posuit, ibi etiam traditas sibi claues reliquit. Contra quae nihil succurrit Schismatico, quod afferret. His, et alijs documentis apparebat Principis ad Romani Pontificis imperium, et Catholicam fidein propensio. Caeterum cum sparsi degerent longe, lateque Catholici, nec vsquam vllus afforet Pastor, prima in eo collocanda videbatur industria, vt instituerentur paulatim, [Note: 74 Opera Catholicae religionis restitutioni in Moldauia nauata.] qui possent in Parochorum suffici munus. Nihil autem opportunius ad id offerebatur, quam vt Seminarium aliquod conderetur, expertum iam, et vulgare subsidium: quod tamen prae inopia Princeps, grauique tributo, quod Turcae pendebat, liberalius pollicebatur, quam re posset praestare. Itaque hoc in primis renuntiauit Varseuitius Legato, et Nuncio Apostolico apud Pontificem Sixtum curandum. Reliqui duo Patres, qui in Moldauia cum Socio substitere delecto interim ad incolendum Oppido, cui Romanum est nomen, quod ipse amnis Moldauus alluit, desertam illam, ac dissipatam vineam magno animo, conatuque perpurgare, ac restituere coeperunt.
In ipsa quoque Hungaria aperiebatur campus peramplus industriae Christi praeconum: nisi quod Thurociensis Praepositura ad excitandum Collegium a Caesare superiore anno collata, praegrandis videbatur molis, et [Note: 75 Deliberatio de Thurociensi Praepo situra, an retiuenda Societati.] religiosae tranquillitati parum conueniens. Erant praeterea quidam nobilium Hungarorum, qui aegre ferrent ablatum nobilitati tantum dignitatis subsidium. Haec fecere, vt multum consultaretur: retinenda nec ne Praepositura an minus impedita, et inuidiosa Collegio fundamenta curare satius foret. Dum autem in omnes partes cura diligenter intenditur, visum est in praesentia nihil mouere. Nam praeter leuitatis, et inconstantiae
periculum si adeo praeceps mutatio fieret, dubium non esse quin Praepositurae subiecti populi, si ea in Collegij maneret iure, multo facilius conseruaretur in fide, abductique reuocarentur cum metuendum ex altera parte esset, ne si in ditionem haeretici cuiusquam Dynastae venirent, funditus in exitium traherentur. Constabat praeterea multo stabiliorem fore Collegio Sedem ita in ea regione fundato, quam si nihil aut parum habere soli, iurisque. Nusquam fere Societati non esse ardua initia: sed tandem patientiae, ac perseuerantiae nihil obstare. Praepotentem Deum ad superandas difficultates, quae eius pro gloria subirentur, propitias adiuncturum manus, et ancipitibus coeptis secundum exitum, quod alibi, et praesertim in India experimento patebat, daturum. Neque enim minus Pannonicas oras sanis cultoribus, quam Indicas indigere: neque minus de Haereticis, quam de Ethnicis laborandum, cum et grauius sit malum haereticorum, et nobis ipsi arctius, quippe sacri lauacri nexu coniuncti, ac denique maius periculum ex ipsis, tanquam ex vicina contagione immineat nationibus integris. Igitur cum stetisset de Praepositura nihil mutare, magna restabat dubitatio de Sede Collegio ipsi legenda. Interim Selliae quidam Patrum, alij Varalliae cum penitus cultum sacrorum deformatum, moresque gentis corruptos reperissent, eo cum successu restituendae, excolendaeque pietati nauabant operam, vt haec ipsa exordiorum [Note: 76 Crumlouien sis Collegij initium.] foelicitas ad maturandum Collegium inuitaret. Inter haec Crumlouiae in Boemia, postridie iduum Maij magno apparatu adita Collegij rite possessio, et celebrata. Guilielmus Vrsinus, qui et Rosensis Fundator, cum aliquot Dynastas, et Antonium Antistitem Bariensem, Pontificium ad Caesarem Nuncium, augendae celebritatis causa accersisset, ijs spectantibus ius Collegij in Prouincialem Georgium Baderum transtulit: isque ei post Sacrum ab Nuncio Pontificio peractum Candelam tradidit Fundatoris insigne. Factum sub haec initium scholis tribus, haud sine venusto Dramate: quarta Elementariorum classe externo Magistro delegata. Sociorum numerus ad quindecim amplificatus, quibus idem, qui modo stationi praeerat, Bernardus Cocchius primus loco Rectoris praefuit. Nimirum quo operarum maior factus est numerus, hoc et in oppido, circaque per agrum res Catholica cumulatius, ac melius gesta, laetissimis oppidanis, maximeque Collegij parente Guilielmo, qui totam ditionem suam volebat, gaudebatque sacris bellatorum Christi excursibus peruiam esse. Missi etiam sub annum extremum ad vicinum auxilia flagitantem Pastorem [Note: 77 Duorum oppidorum ab haeresi conuersio.] Sacerdotes duo, Duo oppidula, quae nec arte vlla, nec vi poterant ab haeresi deterreri, ad legitima sacra traducta. In conuersis ducenti Patres familias numerati, Fortis interim miles, et spolijs diues, missionem bonam a Caelesti Duce accepit Olomucij Ioannes Aschermanus, Littouiensis patria, natione Morauus, iam inde ab seculi anno 1557. sub signis in Societate [Note: 78 Mors, et vir tutes loannis Aschermani.] versatus. In Hungaria, in Polonia, perdiuque in Austria, praesertim Viennae docendo, concionando, domesticos regendo, fideliter Deo, Ecclesiaeque eius militauit. Exemplo erat maxime cum docens Viennae in Academia publica sacram Theologiam, quicquid inde vacabat, ad proximorum conferebat obsequia. Nunc ad carcerem, nunc ad Nosocomia itabat, nunc ad aegrotos per Vrbem, ad quos frequens accersebatur. Sacris vero diebus matutinum tempus omne expiandis confitentibus dabat: pomeridianum concionibus, alijsque misericordiae, et pietatis officijs. Iuuabat firmitas virium, et parsimonia temporis, vt ad tot, tamque diuersa vnus sufficeret munia. Supremum denique morbum Olomucij, dum maiore caritate, quam cautione in Nosocomio praesto est aegrotis, contraxit. Inde confectus mire recreauit Fratres in vltimo spiritu, quem effudit dulciter hymnum Aue Maris Stella decautans. Nempe vt in Virginis laudibus, cuuis semper praecipuo in obsequio vixerat, vocem, vitamque consumeret.
[Note: 79 Missio in Fu stenfeldiam.] Ad fines Stiriae inferioris, qua in Hungariam vergit, Fustenfeldia est Ciuitas non ignobilis, in hanc missu Caroli Archiducis Michael Cardaneus cum Socio profectus miserum in modum deprauata inuenit omnia. Catholici erant perpauci, qui Catholico instituto communicarent numero omnino tres. In propinquum pagum accurrebatur ad haereticam concionem. Tanta super haec tenacitas, ac sitis furtiuarum aquarum, vt vbi Michael obiectare se se, deterrere populum ab audiendo Haeretico, Catholicos introducere ritus coepit, nullas non admouerint machinas, quo pia coepta turbarent. Saepius Principem, et Nuntijs fatigarunt, et literis quibus, vt pondus a consensu suorum adderent, modo octodecim, modo nouem et quadraginta apposuerunt signa. Primarium virum, [Note: 80 Obstinatio immanis Hae reticorum.] penes quem iurisdictio erat, quod Catholicus factus esset, veneno sublatum suspicio fuit: quique ei successerat, posteaquam et ipse resipuit, ferro aggressi duobus vulneribus impositis pro mortuo reliquere. Denique vulgo auditae sunt voces saepe testantium, se quamuis luce clarior ob oculos poneretur veritas, subituros tamen potius aeterna supplicia, quam vt Lutherum suum, sub quo totam egerant vitam, deserere, et ad Papam transire animum inducerent. Dum tamen fretus caelesti ope Michael instat [Note: Mirabiliter victa.] operi, nec labori, nec Doctrinae parcit, solidisque verae fidei firmamentis paternas admonitiones miscet, atque omnia vitae suae rectis exemplis, et Christianae pignoribus caritatis ornat, et roborat, in tantum profecit, vt sub Pascha trecenti triginta duo in Paraecia sacram Eucharistiam rite perceperint. Sub festa natalitia plane ciues omnes quatuor demptis, quos Pater haud dum satis instructos tenuerat, Senatores praeter vnum, omnes ad auita sacra redierint, multaque instituerint pietati augendae: inter alia, vt sexta quaque feria priusquam in consilium conuenirent sacro interessent, Sacerdoti ob eam rem stipendio, vt promptum sacrum esset, decreto. Quae omnia tanta populi profecta voluntate sunt, ac laetitia (quae est natura omnium recte factorum, vt duriora principia exitus iucundissimos habeant) vt se se ipsi mirarentur, et suam priorem caecitatem, cum acri detestatione Impostorum, miserarentur. Satis haec religionem recte, ex animoque receptam probabant: ac praeterea pietas in frequentando sacrificio Missae, et sub vnica specie Eucharistiae susceptio. In vicinis etiam oppidis sexcenti pagani, quos nullae ante infregerant poenae, ad ritus Catholicae communionis volentes translati, Sacerdotibus vbique ad officij sui partes excitatis, et institutis. Haud euentum dissimilem in superiori Germania sortitum oppidum Lauffenum, iam inde ab eo tempore, quo Basilea, cuius Dioecesi subest, ab Romana se Ecclesia abscidit, [Note: 81 Lauffenum oppidum opera duorum Patrum Ecclesiae restitutum.] haeretica tabe corruptum. Iacobus Christophorus Episcopus Basileensis, et Apostolicus ad Heluetios Nuncius Octauius Parauicinus, qui postea factus est Cardinalis, institere autoritate Pontificis interposita, vt eo de Societate quispiam mitteretur. Ab Lucernensi Collegio probatae virtutis, industriaeque Sacerdos Iodocus Itaeus vnum dumtaxat in mensem datus. Successu mox inuitante, et instante Nuncio, spatium ei in menses quatuor prorogatur. Quo longior mora hoc melior erat euentus. Itaque iam Pontificis iussum praecisum denuntiatur, incoepta ne deserantur. Mittitur ergo Iodoco auxilium, atque solatium alter Sacerdos, nec vitae laudibus, nec sedulitate operis dispar Marcus Grafius: adeoque concordi, ac fideli constantia boni Patres intendere laborem, vt anno insequenti postridie Natalis Sancti Lucae, cum iam ipsi superatis difficultatibus, et idoneis ad promouendum opus recte institutis Sacerdotibus, ad Collegium recessissent, tota Ciuitas cum quinque circumiacentibus pagis, praefecturaque Zuingensi, eiecto concionatore haeretico, et clausa Synagoga Lutherana, consensu communi ad Ecclesiam Romanam vltro se adiunxerint, datis ea de re ad Episcopum literis, additaque sponsione,
vna cum vxoribus, et liberis, etiamsi profundendus sanguis esset obedientes Ecclesiae victuros, ac morituros. Cuius rei laetitia gestiens Antistes literas ad Patres gratulatorias dedit, vt et ipsi e suorum laborum [Note: 82 Templi Lucernensis fundatio.] seminibus laetitiae fructum degustarent. Lucernensis templi lapidem primum idem Apostolicus Nuncius tertio Idus Martij, qui dies in secundam Magni ieiunij Dominicam incidit, communi Ciuitatis laetitia posuit, quod extruendum Vrbis Praetor Ludouicus Pfifferus impensa sua suscepit.
[Note: 83 Monasteriense Collegium coeptum.] Aucta Rhenana Prouincia Monasteriensi Collegio. Vrbs est Monasterium Vestphaliae, seu veterum Saxonum caput, Miningerdefurda olim vocabulo, quam Carolus Magnus subactis, et Christo adiunctis Saxonibus Episcopalem Ecclesiam fecit, Sancto Ludgero praeposito. Vbi cum Hermannus Episcopus, qui S. Ludgero successit, templum Deiparae, et Monasterium dedicasset, id adeo breui inclaruit, et accolarum frequentia celebratum est, vt inde paulatim in vrbem ipsam, veteri abolito, nomen transierit. Est vrbs perampla, et frequens, quippe maritimis opportuna, terrestribusque commercijs, feraci solo, Caelo salubri. Multa humanitas Ciuibus: religionem incorruptam ab Lutherana vsque tempestate cum tenuissent, tartareo demum vndique, maxime per Saxoniam, [Note: 84 Lutheranismus a quo, et quando Monasterium introductus.] grassante incendio, et ipsi ambusti sunt. Impius quidam presbyter Bernhordus Rotmannus Lutheranam primus nequitiam introduxit. Sed quia id serme haereticis euenit, quod per montis abrupta ruentibus, qui vt semel coeperunt in praeceps impetum, in aspreta, et saxa alia ex alijs illiduntur: idem Rotmannus post paulo Lutheri pertaesus, Anabaptistarum [Note: Qui mox mu tatur in Ana baptismum.] inuexit fatuitatem, atroci plane successu. Nam sub annum seculi huius tertium, ac trigesimum, cum, et numero, et viribus increuisse [Note: 85 Annua Tyrannis Bataui Sartoris.] se vltra spem viderent, eiectis Magistratibus, occupato rerum omnium dominata, ipsi sibi fanatici homines Ioannem quendam Sartorem Batauum cooptarunt Regem. Annum ferme impia stetit tyrannis: qua per iustam vim demum ab Episcopo depulsa, et vrbe in potestatem redacta, quanquam is, et meritas de latronibus poenas sumpsit, ac repeti cultum sacrorum pristinum iussit, tamen spuria vitulamina, nec parua, nec pauca resederunt: et periculum gliscebat assiduc ex vicinorum afflatu. [Note: 86 Ad conserua tionem restitutae Religio nis expetita Monasterij Societas.] Itaque bonos viros ad remedium, ac munimentum intentos, eo grauior extimulabat cura, quo recentior Anabaptistarum ante oculos furor obuersabatur. Ea maxime solicitos cura habuit, pro singulari eorum pietate Ioannem Cliuiae, ac Iuliae Ducem, ad quem Monasteriensis administratio delata erat, et Godefridum Rosfeldium Ecclesiae eiusdem Decanum. Hi cum animaduerterent per languidam populi, recenrisque aetatis culturam maxime errores propagari, vehementer Ciuitati commodam rati fore Societatem, quae et spargenda per rudes Catechesi, et occupandis casta, Doctrina nouellis aetatibus, caeteraque sua industria serpens malum sisteret, vehementer de ea accersenda contenderunt. Domicilium ei Dux in vrbe destinare conatus est, de aere suo additurus, quod ad prima coepta [Note: 87 Collegij Mo nasterienfis molitio longo tempore tracta.] sufficeret. Caeterum cum Ciuium multi nescio quid ab Iesuitis, quos non aliunde magis, quam sparsa ab haereticis infamia norant, metuerent, ne qua daretur causa tumultui, non vltra processum est. At Decanus cum anno 1582. cum Francisco Costero, per id tempus Rheni Prouinciali, magnopere egisset, isque rem hauddum maturam censuisset, nequaquam abstitit coepto. Multo quin etiam acrius institit, posteaquam anno 1585. a Canonicis Princeps, et Episcopus Monasterij postulatus, probatusque est Ernestus Bauariae Dux Archiepiscopus Coloniensis, quem Decanus valde in Societatem propensum non ignorabat, Accito ad se Oliuerio Visitatore, quid instituta Societatis, rationesque Collegiorum serant, ediscit: nec tamen optatum exitum, nisi e Caelo, vnde
et iuuisse opinari aequum est, vidit. Nam anno 1586. Quinto Kalendas Nouembris pius vir pie decessit, condito testamento, in quo pecuniam ad Collegij impensam non paruam legauit. Vrgentibus inde testamenti procuratoribus, cum Ernestus non solum autor, sed et hortator accederet, et a frequenti Canonicorum Collegio res probata esset, [Note: 88 Petrus Michael primus Rector Monasterij.] Petrus Michael primo huius anni vere Monasterium mittitur, qui cum virtutis, Doctrinaeque suae experimento planiora omnia reddidisset, transactum de Collegio est, ac missis subinde Socijs ipse Michael primus Rector est declaratus. Principio nouam Religiosorum Coloniam haud aequis oculis Ciues videbant, haerente etiamnum e famosis haereticorum fabulis praeiudicio, Iesuitarum nationem pessimam quandam sectam esse, plenam inhumanitatis, atque barbariae. Quae cum vsus dein sensim refutaret, tanto iucundiores pietas, et humanitas, et virtutes reliquae, quo minus expectatae, accidebant. Dum autem idonea Sedes Collegio quaeritur, quiddam euenit, quod valde homines aduertit. In ijs, qui Societatem repulsam volebant nobiles duo iuuenes Canonicorum e numero pugnarant acerrime: cumque iam de Collegio in quibusdam ipsorum Canonicorum aedibus, et in agro, quem dominicum vocant, ob situs amplitudinem, ac loci immunitates statuendo ageretur, illi in suamet capita execrabantur, [Note: 89 Duo Canonici ad Societatem Monasterio eijciendam coninrati, eij ciuntur ipsi merito atrocium facinorum.] si quam in rem, quae Iesuitas attingeret, praeterquam ad eos expellendos, adduci se sinerent. Paucis post diebus inter nuptiale conuiuium cum petulantius agerent, admoniti modestiae ab Equite Melitensi, admonitione in contumeliam accepta, in hominem irruunt, et in praesens cohibiti, in digressu forte rursus oblatum insectantur, quoad in Coemeterio, quo se fuga eripuerat, consequuti confodiunt. Quo ex indigno facinore non solum honoribus spoliati, sed etiam, quod famulis Dei inique struebant, summo iure luentes, Ciuitate sunt pulsi. Eoque propensius, et cumulatius aedes Collegio cum horto, et prato, quae fluuius Alpha irrigat, siue ad vsum, siue ad amoenitatem percommodis, [Note: 90 Collegium Monasterij Instituitur.] attributae. Postridie solennium Sancti Lucae, vulgatis iam per excusum Typis indicem scholarum titulis, decantato magnifice in aede primaria Sacro, cum elegantibus Oratorum, ac Poetarum prolusionibus, deque Philosophia, ac Theologia concertationibus gymnastici labores incoepti. Quatuor inferiorum disciplinarum, tres superiorum discretae classes. Auditores primo septingenti, mox alijs, atque alijs e vicinitate confluentibus, mille pernumerati sunt. Multo iam magis Ciuitas conciliata est, vbi institutionis literariae specimen degustauit. Delectabat domi patres familias suorum quemque in praeparando Scholastico penso puerorum sedulitas, intelligentes e discentium diligentia, dexteritatem, curamque docentium. Verumenimuero tanta Societatis propinquitas non [Note: 91 Declamatio nis haereticae in Iesuitas ri diculus enen tus.] leuiter haereticos circumcolentes vrebat. Sed belle cecidit Osnaburgensi quodam in oppido, vbi cum Lutheranus declamator Monasterienses Ciues acriter morderet, quod Iesuitis vrbem suam patefecissent, simplex vulgus, vt Iesuitarum nomen audijt, flexo poplite, et apertis capitibus reuerentiam exhibuit: idque cum iterum, ac rertio, et quoties nomen idem ad aures accideret, faceret, stomachari Praedicans, ac prope disrumpi, tandem aperte denunciat, attendant immoti, de Iesuitis se loqui hominum seductoribus non honore, sed omni probro dignis: at populus nihilominus tum quoque caput aperuit, vt exinde confusus omni ea mentione seditiosus rabula abstinere coactus sit, ne cum ignominia [Note: 92 Hildesium Vrbs Collegium expetit.] sua venerationem ijs crearet, quibus serebat infamiam. Vrbs item Saxoniae Hildesium est, quo anni superioris exitu Canonicorum vocatu. Ioannes Hammerus Goslariensis cum adijsset, mirum quantum viri religione, sapientia, eloquentia, summaque laborum contentione in minima valetudine, vniuersa Ciuitas capta est. Itaque non modo nullam admittebant
de eius discessu mentionem, sed omni coeptum est agi conatu [Note: 93 Enrfordia vtiliter concionibus cul ta.] de Collegio primo quoque tempore aduocando. Optabili quoque cum fructu Michael Scillingius Enrfordiae hoc etiam anno cum Petro Taueramundano Socio perseuerauit. Audiebatur auide non a reliquijs solum, Catholicorum, sed etiam ab Haereticis, certatimque ad varia templa euocabatur. Sed laetissimam fecere messem sub ferias Paschales ex Collegio Treuirensi duo Sacerdotes Sirichij, quod Dioecesis Treuirensis est oppidum, in Lotharinga ditione super amnem Mosellam. Ibi praeter alia emolumenta, homines sexaginta haeresim abiecere. Archiepiscopus Treuirensis aedificationem noui Collegij solenni caeremonia Treuiris inchoauit. [Note: 94 Collegij Badensis designatio irrita.] Marchio Badensis Collegium in suo Oppido Bada meditabatur, iamque destinato loco, et vectigalibus, prope erat vt reciperetur, et Socij ad incolendum mitterentur, cum morte sublatus est. Imbecillitatis humanae eo clarius documentum, quod simul in medio apparatu nuptiarum [Note: 95 Ioannes Pistorius counersus.] cecidit. Inter reuocatos ad fidem magni fuit nominis, et momenti Ioannes Pistorius, vir oppido eruditus: educatus in Lutheri disciplina, tandemque spurcas hominis stomachatus ineptias, ad Caluini tectiores dolos transierat, cum vnius Sociorum congressu, ac disputatione edoctus quemadmodum Sancti Patres expendendi essent, salutare monitum probans, Catholicorum monumenta accuratius versare, ac fidelius coepit. Inde vsum cum Societate frequentans, et scrutandis Sanctorum voluminibus insistens, magis magisque Deo intus illucescente, vsque eo profecit, vt die Pentecostes in Spirensi Collegio damnatis erroribus, palam reconciliatus Ecclesiae Sanctae, Deoque sit. Ac protinus exorsus Haereticorum fraudes, quo notiores habebat, eo neruosius, et voce, et stylo retexere. Totus interim Rhenus, ac pleraque Belgij armorum strepitu miscebantur: impeditissima erant itinera, vt non sine insignibus caelestis tutelae pignoribus ad necessaria Collegiorum, aut proximorum fas esset exire munera. Nouitius rei domesticae Coadiutor dum Treuiris Confluentiam pergit, vt Lotharingum declinaret militem, [Note: 96 Nouitius ab Haereticis captus, et dimissus.] cum in Oppidum Traerbachium diuertisset, male mulctatus est a praesidiarijs haereticis; tamen cum ad Consulem perductus suppliciter in genua prouolutus libertatem peteret, praeter omnium opinionem liber est missus, monitus tantum ne ad eas amplius partes accederet. Alter eiusdem sortis Coadiutor AEgidius Vandeboz nomine, dum in Sylua Collegij Brugensis in domesticos vsus ligna caedit, captus Vlissingam abducitur. Praefectus homo erat Anglicanus, et quanquam haereticus [Note: 97 Alterius So cij captiuitas. et libera tio.] non tamen expers humanitatis, cum interrogasset quis esset, quid artis profiteretur, cognouissetque hominem de Societate esse culinae operatum, delectatus hominis innocentia, atque simplicitate, duci in culinam, et consuetos sibi obire Iabores iussit. Qui dum fideliter paret, ita omnium sibi animos adiunxit, vt sineretur pro sua voluntate precationi dare operam, per totum ire oppidum, de religione sermones instituere. Demum non alio pretio, quam cum gregario milite permutatum, non modo Societati eum Praefectus reddidit, sed etiam viatico benigne instructum dimisit. Caeterum haudquaquam parem sortiti casum Scholastici duo tyrones. E sua copia Costerus tres mittebat in Austriam, Baderi Prouincialis rogatu, curriculum Philosophiae permensos. [Note: 98 Duo e nostris occidun tur a Latronibus.] Bataui erant natione, lectae indolis. Duo erant germani Fratres Riccardus, et Arnoldus Biler, tertio Iacobus Lappius nomen. In Syluam prope Treuiros cum venissent, rusticorum manus Ricchardum, et Iacobum inuadit, atque in interiora abductos, alterum ferro, alterum laqueo enecant, ac spoliant. Arnoldus forte substiterat ad colligendum in sarcinulam pallium, cum praegressos duos, latrones inuasere: itaque fuga arrepta, quanquam rusticorum quidam insequuti sunt, Deo
tutante euasit, ac demum Treuiros sospes peruenit. Occisorum corpora multis post diebus alterum alteri superiecta Crucis in modum: et quamuis loca essent lupis infesta, omnino ab ijs intacta reperta sunt. Verosimile est insignem recepisse mercedem in Caelo, qui in primo feruore spiritus, dum ad incruentum pergunt religionis martyrium, vitam in obedientiae cursu fuderunt. Eoque ipso die mane antequam syluam intrarent, magna cum pietate, et Parochi (vt postea narrauit) aedificatione, in proximo pago Diuino sacrificio interfuerant.
[Note: 99 Res Catholica in Vrbe Maensyk feliciter curata.] Inter obitas a Patribus Belgis excursiones saluberrima fuit, quae Ernesti Principis missu ad Mesacos suscepta est. Hi vrbem incolunt in Leodiensis Dioecesis finibus ad Mosam, cui nomen vulgo Maesyk. Nicolaus Hirtius de Fal cum Socio Sacerdote, et Collegij Traiectensis Rector Ioannes Helmontanus totum ibi ieiunij tempus, deinde magnam aestatis exegerunt partem, inuitante successu. Renouationem morum velut a capite a Christianis puerorum rudimentis exorsi. Ex tribus eos literarijs ludis conuocabant, incendentibus adolescentium studia Decano cum Collegis suis, Praetore cum Consulibus, ac Senatoribus, qui nunquam ab sacro Iudo passi sunt autoritatem praesentiae suae desiderari. Vnum quoque e Ludimagistris Praetor, quod parum vtilia pietati doceret, eiecit. Ad perennitatem mox religiosae institutionis, in omnes scholas Ledesmae Cathechismus inductus, data opera, vt eius generis libellorum magnus numerus itemque magnus Rosariorum adueheretur. Libri autem, siue perniciosi, siue leuiores amoti. Longum sit in promiscua multitudine correctos mores, vitia excisa, noxarum expiationes ex longo, vel etiam a primo aeuo repetitas exequi. Centum ferme etiam haeresum laqueis expediti. Gemino Virginum Coenobio, et Nosocomio item consultum. Ad haec impetratum a Principe, vt etiam Episcopum mitteret, qui ab annis viginti intermissum sacri Chrismatis signum, carentibus impertiret: quod populus frequens magna voluptate, pietateque, vt a Patribus institutus fuerat, suscepit. Sacer item ornatus templorum, et altarium instauratus, et in Fidelium sepulchra Coemeterium consecratum. In sacris ad populum tractatibus, ea praecipue, quae superba Haereticorum, aspernatur ignauia, in existimationem adducta. Obtulit occasionem promulgatum a Pontifice Maximo propter Ecclesiae necessitates Iobelaeum, de ea re, summique potestate Pastoris, quae admodum euiluerat, disserendi. Actum de Sacrosancto Missae Sacrificio: inque Rogationum diebus, de litaniarum vsu: inde habita supplicatio eâ celebritate, quantâ nulla vnquam oppidanorum memoria: vehementer quotidiana coepta frequentari sacrificia: denique die Pentecostes Praetor, Consules, Senatus, et Ciuium ferme primi, ac locupletissimi, haud sine caeterorum admiratione diuinae palam mensae accubuere. Ita si idonea adsit cultura haud aegre sequitur ad pietatem, quo ducitur natura mortalium. Maxima dein Caeremonia diuinissimi Christi corporis anniuersarium solenne celebratum. Vbi inflammatus est ad rem pro maiestate suscipiendam Praetor, is tum Senatum, tum primores oppidanorum facile incendit. Ergo mundities toto oppido, et ornatus statim curatur, arae extruuntur, comparantur faces, quarum cum in oppido copia haud votis suppeteret, magna vis Traiecto, Leodioque petita. Itaque demum pulcherrimo spectaculo in praecipuis Oppidi regionibus cum altaria excitata starent viginti, facibus magno numero collucentibus, Senatu cum tribubus togato prosequente circumlata Diuina Hostia est, festum inter sclopetorum, et maiorum tormentorum applausum. Addidere supplicationi gratiam dispositi ad praecipuas aras adolescentes, qui vernaculo carmine ex veteri, nouoque testamento veritatem, et laudes admirabilis Sacramenti concinne exequebantur. Eodem die post meridiem Drama in scenam productum de veteri
manna, et nostra caelesti esca magno Ciuium assensu. Similia his in [Note: 100 Item in oppido Stochem et Aquisgia ni.] vicino minore Oppido Stochem curata: similia duo alij Sacerdotes Aquisgrani, vnde octauo ferme ante anno tumultuum causa discessum erat, gessere. Nullum initio cum ad conciones pateret templum, suum eis Augustinianus Coenobiarcha patefecit. Inde primores Ciuitatis aedem Sancto Foliano sacram ab Iuliae Duce, cuius in patrocinio erat, impetrarunt. Catholicorum lustratae scholae, disseminati Cathechismi, et pueri Cachechesim edocti, haud sine grandiorum profectu. Vna et altera B. Virginis ex aetatum discrimine Sodalitas instituta, et alia de more edita ad culturam pietatis, et firmamentum. Magno inter haec animo, ac profectu profanos inter milites militum versata est Sacrorum industria. Verdugi accitu ad exercitum in recipienda ex hostibus Bonna certantem Henricus Samerius missus, praeclara de scelere fixit trophaea: Coercuit dicta impia: sedauit dissidia. Ducum tentoria pellicibus expurgauit, non sine muliercularum probris, ac minis: quae miles Christi boni operis additamenta [Note: 101 Missio Castrensis.] non aegre ferebat. Denique omni officij genere praesto omnibus erat, vt eo aduersus pietatis hostes mouerentur arma felicius, quo ipsi pugnatores colerent fortius pietatem. Multo haec eadem in Ducis Parmensis Castris acta robustius, vbi perpetuo septem, interdum ad viginti desudarunt Sacerdotes. Praeerat vniuersis Thomas Sailius. Inter alias alij dispersi cum agerent nationes, saepe vnum in locum vniuersi conueniebant, vt se se mutuis excitarent ad labores alloquijs, et consilijs erudirent. Vincentius Zelander, quae vsui erant vitae necessitatibus impigre cuique expediebat, singulorum stationes identidem interuisens. Iucundum erat videre, quam obedienter miles in officio esset; ab vique abstineret, ac furtis: atque aerumnas bellicas quanto perferret animo. Procul hinc quoque Scorta, animorum et corporum pestis, abacta. Certae praeterea decretae leges in execrantes temereue iurantes, in eos, qui prouocarent ad singulare certamen, in ebriosos, in Helluones, militibus [Note: 102 Praetermissio concertationum Belgicarum.] ipsis multum volentibus. Pertinebat ad res Belgicas huius anni graue certamen a quibusdam Academiarum Louaniensis, et Duacenae Doctoribus aduersus Leonardum Lessium, et Ioannem Amelium nostros in Collegio Societatis Louaniensi Theologiae Professores. Verum quoniam clarigatio haec velut quaedam, ac prima dumtaxat velitatio Belli magni, et longi fuit, Opere proprio narrandi, Consultius, visum est res naturâ connexas tractatione non seiungere. Quare ista nunc omittimus in aliud tempus, ac suum locum reseruata.
Inter Gallicanas a bello pestilentiaque calamitates, annus abijt admodum Societati pacatus, ac prosper. Prudens Laurentij Magij Visitatoris [Note: 103 Gratia Magij, et Pigenatij apud Regem Hen ricum III.] Religio animum Regis ita deliniuit, ac caepit, vt cum rebus compositis comeatum ab eo peteret, negaret Rex consuetudine eius velle se tam cito carere. Vbi tempestiuum foret vltro se admoniturum. Precatu eiusdem Odonem Pigenatium non modo in pristinam recepit gratiam, restituique ei prouinciam aequo animo tulit, sed saepius ad se accitum ea comitate fiduciaque tractauit, vt Odo plurimum vereretur ne in locum Augerij aulicis se tricis inuolueret. Idcircoque maturauit quamprimum abire Lutetiâ Prouinciam lustraturus. Subinde Magius quoque commemorans, quam Romae opera sua desideraretur; quam ipsius Regis interesset caeteras Gallicanas Prouincias abs se inspici, bonam abeundi veniam impetrauit. Circumire tamen Collegia nec festinatio, quâ Romam accersebatur, nec obsidentia vias arma permiserunt. Prouinciae Aquitaniae [Note: 104 Mauriacense Collegium ad tempus relictum.] loco Petri Lohierij, Clementem Puteanum, Lugdunensi Ludouicum Richeomum Prouinciales imposuit, quorum hîc vicariâ operâ Lugdunensem, ille Francicam administrabat. Mauriaco Sociorum Reliquias, quod assidue circumstrepente hoste in medio versarentur salutis discrimine, nec
magis Oppidanis prodessent, quam apud Haereticos sua praesentiâ aggrauarent inuidiam, rerum custodiâ viro bono, et amico delegata, omnino euocauit. Tum, ex itinere Lugdunensis Collegij rebus compositis, in Italiam remigrauit. Noui Prouinciales, et sua sponte, tanquam integris [Note: 105 Pax, et disciplina domestica inter luem, et bella in Gallia floret.] viribus, ac simul Praepositi Generalis, simul Visitatoris incitati monitis, omni studio prouehendis ad interiorem disciplinam Sodalibus institere: illud prouidentes, vt pro tumultibus publicis assidue preces ad Deum fierent, et alia diuinae paci exposcendae, nullo autem modo quisquam, seu foris, seu domi eas res, ne sermonibus quidem attingeret. Complebatur inter labores voluptate maxima Odo, tantam vbique pacem, tantam excipiendae culturae facilitatem, proficiendique curam inueniebat. Quanquam dissiparet Lues Collegia, et multa peregre, et inter armorum licentiam, ac furorem Haereticorum toleranda essent, tamen vigebat perfectae virtutis exercitatio: et laborum pro communi bono, aerumnarumque, et periculorum cupido. Praeclaram quoque, ac numerosam summittebat Deus Nouitiorum segetem: Collegia vndique noua petebantur: vndique Catechistae, et sacri praecones expetebantur. Res maxime Parisienses florebant. Delectauit Ciues puerorum, e Catechismi schola supplicatio, [Note: 106 Collegium Parisiense auctum.] qui ab Professorum domo magno agmine candidati coronatique cantillantes pia carmina per vrbis magnam partem deducti sunt. Collegio additae de Sacra Scriptura Haebraeaque lingua, et disciplinis Mathematicis scholae, vt iam religiosae absolutioni Academiae nihil deesset. Numerus vero auditorum longe vltra capacitatem Gymnasij affluebat; quorum sexaginta supra ducentos Conuictores censebantur e bono genere: Nec discrepabant ab ardore literarum studia pietatis. Itaque vt rebus diuinis amplior esset sedes, noui sacelli iacta sunt fundamenta ab Lusignano Episcopo Cypri XV. Kal. Decembris. Apparuit super haec communis Procerum in Societatem propensio in Conuentu, qui de publicis rebus ad [Note: 107 Fauor bonorum, et Parlamenti Parisiensis in Societatem a] extremum autumnum habitus est. Vbi cum haud recte sentientium non nemo agi vellet de Societate, vel eijcienda de Regno, vel prohibenda docere, qui delectui referendarum ad conuentum rerum praeerant, libellos eiusmodi, et sermones omnes reiecere; adijcientes id potius agendum, vt Collegia eius vbique per Galliam ponerentur. Pauloque post Senatus quoque Parisiensis, Prioratu quodam nostris omnino ignaris attributo, beneuolentiae suae pignus extare voluit. Nouas duci colonias difficultates temporum prohibebant, cum et turbulentissima essent omnia, et maiorem quandam tempestatem, tanquam intentae vndique supra caput foedae nubes portenderent, praesertim ad exitum anni, vbi Dux, et Cardinalis [Note: 108 Multa Colle gia petita. Vnum tantum datum Aniciense.] Guisij sublati sunt. Ergo cum Rothomagenses instarent, qui septingenti e primoribus libello subscripserant, quo ab Cardinali Borbonio id precabantur, cum Redonenses, et Altisiodorensis Antistes, tum Auscitani, alijque, inchoata Auscij statione: vnicum in Lugdunensi Prouincia Collegium datum Aniciensibus. Merebantur id flagrantia, et perantiqua Ciuium studia. Quippe ab annis viginti eam curam coquebant, et Antonius Senneterrius Praesul anno seculi septuagesimo sua sponte domicilij aedificationem inchoarat, insignibus nominis IESV appositis. Est praeterea Ciuitas Velaunorum caput, frequens, et ad omnem pietatem paratae indolis. Vrbem habent in Cliuo sitam, vnde vernaculum illi nomen Puy ex podio factum. Inclytum stat in summo Cliuo Deiparae templum, donarijs, praesentique Virginis adiutorio late clarum per Gallias. Igitur cum multis legationibus ad Visitatorem Magium, et ad Prouincialem Richeomum, tum etiam ad Generalem Claudium literis; tandem cuncta in vsus necessarios suppeditatura instaret Ciuitas, voti compos est facta. Locus Collegio captus est opportunior, quam vbi designarat Antistes. Quoad ibi nouum extrueretur domicilium,
temporariae Sedis die S. Michaelis ad extremum Septembrem inita, possessio, ibidemque familia capitum quatuordecim constituta Michaele Coyssardo Rectore. Sexto idus Nouembris consueto cum praeludiorum honore praeceptores quinque, quibus mox sextus accessit, patefecere Musarum [Note: 109 Diuionensi Collegio sub uentum.] Sacraria, quae cum initio frequentare circiter ducenti coepissent, ita breui alij super alios aflluxere, vt anno post facile numerare esset quingentos. Diuionensi Collegio difficultate rei domesticae laboranti, benigne Senatus, priuatique Ciues, et Carolo Duce Meinaeo Burgundiae Prorege referente, Prouinciae Concilium, decreta stipe succurrit. E Socijs [Note: 110 Ioannis Balmesij mors felix e vita bona.] Billomensibus confecit iter mortalitatis Ioannes Balmesius, vir et cognitione rerum, linguarumque multiplici, et Christiana professione domi, forisque vtilis. In caetero cultu pietatis eximia cura Sacrosanctam Eucharistiam venerabatur: praecipuo etiam honore colebat Sanctum Ioannem Baptistam, et Virginem Matrem, qui fideli clienti opportuno tempore neutiquam abfuere. Ipse enimmet moribundus affirmauit vtrumque se videre sibi praesentem: pauloque post etiam infidiantem calcaneo vidit anguem tartareum. Sed frustra dirus obrepebat ei, quem talia e Caelo muniebant praesidia.
Dum breuibus hisce tanquam inducijs interquiescunt res nostrae in Gallia, cum quies nonnulla in Hispania quoque affulsisset, turbinem vix dum vnum praeteritum nouus excepit. Octauo idus Aprilis Sacri Quaesitores Vallisoleti cum voluntatem Pontificis de captorum Sociorum finienda causa perspexissent, accersitis ad se Hieronymo Acosta Domus Praeposito, et Francisco Calarza Rectore Collegij, cum alijs quatuor Patribus, in conspectu eorum, nemine ex externis praesente, recitarunt sententias in Antonium [Note: 111 Marcenius Labata, et Lopius ex Sacri Tribu nalis custodia liberantur,] Marcenium, Franciscum Labatum, et Ioannem Lopium, qui suis cum pallijs stabant: inde domum liberos remisere. Quae iudicij forma, et benignitatem Quaesitorum, et nihil magnopere animaduersione dignum in reis deprehensum ostendit. Labata statim restitutus in Collegij Salmanticensis Rectoratum, quem ante administrabat, et sua Ioanni quoque Lopio omnino permissa libertas. Marcenio in biennium ab omni praefectura interdictum. Hic exitus vulgo existimatus est optimus, magnoque plausu exceptus, ac passim gratulationibus magni aeque, ac infimi, nec solum beneuolentia ante noti, verum etiam parum fauentes, animi sui laetitia declararunt. Aliquid residebat curae de causa Ripaldae, cuius in [Note: 112 Ripalda quoque post dimissus.] Doctrina ferebat rumor non pauca affinia errori comperta. Sed et is quoque paulo post dimissus est: adeoque probata ferunt eius scripta, vt vnus Quaesitorum eorum sanctitate, et sapientia captus, exemplar describi sibi omnium iusserit. Non permissus est tamen statim ad populum dicere, quod quidam interpretabantur eo factum, vt immodicam laetitiam, qua continuo producti auditique priores erant, lueret. Inter hanc laetitiam res etiam publicae pietatis e sententia gerebatur. In Regia Ioseph Acosta reuersus e Peruuia, et Alfonsus Sancius ex Insulis Philippinis habebant conciones frequentes, et apprime gratas. Florebant Gymnasia per omnes ferme Prouincias Hispaniae. Peregre etiam per Missicnes magno [Note: 113 Missiones per Hispaniam multae perutiles.] cum profectu multum operae ponebatur. Ex Prouincia vna Castellana duae susceptae verno tempore per Castellam, vna per Cantabriam, per Galleciam quatuor. Salmanticae autem tum in concione, tum in exempli narratione Francisco Vasquio facile terna auditorum millia operam dabant, haud minor ad Ioannem Ferdinandum Vallisoleti concursus: qui praeter caetera Sodalitatem nobilium virorum, ex qua profecta deinceps sunt memorabilia pietatis opera, in formam [Note: 114 Collegij Areualensis initium.] redegit Congregationum Societati consuetarum: eamque et alteram adolescentium Generalis Claudius Romanis adiunxit. Sub idem tempus initium factum Collegio Areuali. Cum praemissus Antonius Larius domo
conducta temporarium sacellum adornasset, accessit eo cum multis e grauioribus Patribus Prouincialis Villalba, vt initium fieret octauo Kalendas Martias, die S. Petri Antiochena Cathedra venerando. Eo die Clerus, et Magistratus, quo maiore nouos colonos benignitate exciperent, qua Caeremonia anniuersario solenni deferri per oppidum solet, vniuerso Clero, Sodalitatibusque deducentibus inter festum omnium Curiarum tinnitum, ad nostros Sacrosanctum Christi corpus detulere ex Paroecia Sancti Dominici. Nostri obuiam albati progressi aduentantibus; introductoque Sanctissimo Christi corpore, sacrum ab Emmanuele Lopio, cantante Clero, peractum est. Secundum quod Prouincialis verba fecit ad populum. Triduum ea missarum magna Caeremonia, et cantu, et concionum [Note: 115 Fundator eius Ferdinandus Tellius.] celebritas, mire gaudentibus Oppidanis tenuit. Septem dumtaxat nouae Coloniae posuerunt initia, quoad Collegjj res paulatim Ferdinandus Tellius Gusmanius, qui instituebat, firmaret. Vir fuerat, hic militaris, praeclaraque gesserat munera, praefectusque Oranum arcem tenuerat: tum secedens sibi victurus, et Deo, quia perituram sobolem natura negarat, facultates suas destinare coepit in perpetuam successionem meritorum, assentiente coniuge Maria Tellia, et adiuuante collata ex aequo pecunia. Ingressus primum in Collegij instituendi voluntatem Ferdinandus hoc modo est. Anno ante hunc decimo cum ex Abulensi Collegio (namque in Abulae Dioecesi est Areualum) Antonius Larius cum Socio ad Euangelica ministeria accessisset, quaesiuit ex eo, quem verum, et prudentem Dei praeconem cognorat, quando heredem Deus non dederat, quonam modo de facultatibus recte suis posset consulere [Note: 116 Antonij Larij moderatio Collegij Areualensis occasio.] ad Dei gloriam, animaeque suae salutem? isque ei cum alia Christianae pietatis opera, tum religiosa aliquot familias, ex quipus quam vellet accerseret, nominauit, nulla nostrae facta mentione, Quatum in rerum delectu dum, et ipse per se se Ferdinandus, et per alios multum Deo supplicat, vltro in Societatis cogitationem venit; laudansque Antonij modestiam, qui eam praeterijsset, institit eundem fatigare, vt plenius, quid illi institutorum, quid munerum esset, quid condendo opus foret Collegio sibi expromeret. Neque id cognouit auidius, quam probauit impensius. Vltro curam in Collegij institutionem fixit, permansitque in ea procuratione multos annos cum singulari plane constantia. Haud frustra multi credidere praecipuo Beati Ignatij patrocinio factum, vt cum celebriora multo loca repudiasset Societas, Areuali sedem poneret. [Note: 117 S. Ignatius Areuali ado lescentiam exegit.] Narrabant enim Ignatium ibi adolescentiam peregisse a Parente traditum Ioanni Velascio Regum Catholicorum Ferdinandi, et Elisabethae Quaestori, qui amicitiae causa, cum suis careret, vnum liberorum, quem apud se educaret, a Beltramo Loiola poposcerat. Ipse igitur Ignatius tanquam veteris referre hospitij gratiam vellet, Collegium Areualensibus, et ad caeteras vtilitates, et ad rectam adolescentum educationem [Note: 118 Collegium Gandiense sacris Reliquijs auctum] curasse, e Caelo est creditus. In Gandiense Collegium magno apparatu illatae sunt sacrae Reliquiae, quas Dux, eiusque Frater Ioannes Borgia donarant. Donum praecipue fuit Ducis particula e ligno Sanctissimae Crucis, argentea Cruce eleganter inclusa. Supplicatio instituta ab templo principe. Ingens in eodem genere ducta pompa Murciae. Miserat Euerardus Generalis inter caetera insigne os Diui Stephani Protomartyris, qui ad memoriam Stephani Almeidae Fundatoris, Collegio est tutelaris. Vt igitur haec honestius, et sacra caetera asseruarentur pignora, populique [Note: 119 Eae pompa insigni defeiuntur.] ad cultum eorum pietas magis incenderetur, quinto Kalendas Martij ab templo principe, quo fuerant arcano delata, in aedem Collegij Episcopus Carthaginensis. Hieronymus Manricius retulit. Adfuit Clerus vniuersus, cuncta Paroeciarum insignia, omnes Sodalitates, cumque consuetis honorum insignibus Magistratus. Multitudo e circumiectis quoque
Oppidis, et pagis accurrcrat. Praeibant proxime sacra repositoria pueri quadraginta, serico, auroque spectandi, cum sua quisque ardente face e Candida cera. Pone sequebantur habitu militum aetate maiores scholastici, qui sub tribunis, ac ducibus distributi per tympanorum bellicum strepitum et doctam vexillorum agitationem, militaria identidem ludicra cum pio quodam terrore, et venusta maiestate edebant. Triduum deinceps totum honores in templo continuati: quo tempore dies, ac noctes in Collegio Praesul Manricius egit.
Magnam hoc tempore adornabat classem aduersus Anglos Philippus Rex, cuius expeditionis prosperum vt exoraret euenrum, multas Hispania tota preces indixit. Apparatissimae fiebant vbique supplicationes. Eam ob rem, cum causa adeo esset grauis ac publica, visum est etiam Madritanis Patribus vti eo iure, quod generalis tertius conuentus in huiusmodi causa concedit, vt et ipsi supplicantes incederent. Cum igitur ad commouendam publice pietatem e Coenobio, quod de Atocia vocant, [Note: 120 Supplicatio nostrorum Madritensium pro successu classis in An glos missae.] Dominicanorum, religiosam Deiparae Imaginem ad aedem Sanctimonialium excalceatarum ex Ordine Sancti Francisci Ciuitas detulisset, eoque supplicatum Religiosae familiae suo quaeque die procederent, ex Collegio die Visitationi Deiparae sacro processum hoc Ordine est, Scholastica praegrediebatur iuuentus, numero ferme sexcenti; candidus cuique in manu cereus: suam quisque Praeceptorum ducebat classem: gestabant hi, et alia subinde pietatis argumenta, et in eleganti Feretio pueri I E S V effigiem, circa quam eximia cum pietate Sodales B. Virginis incedebant. Post haec Cruce praeeunte sequebatur Ordo Sociorum (circiter sexaginta erant) Clericorum habitu cum superpelliceis, et ardentibus Cereis. Prosequebatur magna vis Proccrum, magna populi. Plurimus etiam tanquam ad nouum spectaculum visendi studio accurrebat: et habuit vulgo res gratiam. Ad eamdem sub haec formam supplicatum Vallisoleti, et Hispali. In alijs vrbibus, cum iam satis notus esset [Note: 121 Iacobus Salazarius Ierosolymam a Rege Philippo missus.] mos Societatis, appareretque quam propitiando Numini caeteris insisteretur officijs, supplicatio eiusmodi desiderata non est, Lectus est etiam a Rege nominatim Pater Iacobus Salazarius, qui pro hac causa Hierosolymorum sancta loca adiret. Viserat anno superiore iussu Regis idem Sacerdos insignia per Hispaniam religione loca, multumque pietatem suam, ac modestiam vbique probarat: quae fuit causa cur haec eidem peregrinatio longior iniungerotur.
Inter haec Hieronymus Manricius, quem modo dixi, Carthaginensis Episcopus, Madritum venit, pro certoque vulgatur accitum a Rege, [Note: 122 Manricius Carthaginensis Episcopus Visitator So cietatis lectus.] ab eoque diploma Pontificium accepisse, vt sacras Religiosorum familias recognosceret: verum etsi communi conceptum formula esset diploma, omnesque complecteretur Ordines sacros, tamen proprie vnius Sccietatis spectandae causa curatum esse dicebatur, ab eaque incepturum Episcopum, et desiturum in ea. Ipsi quoque excidit Manricio, adessie se, vt Societatem inspiceret, atque reformaret. Haec res vbi clarius vulgata, sedatius coepit perpendi, adeo visa indigna est vt nemo vellet autor, ac princcps haberi. Satis quidem constabat Comitem Oliuarium diploma a Pontifice impetrasse Regis iussu, qui, quando tam multa aduersus Societatis administrationem, et Instituta, Perturbatorum libellis deferebantur, vellet planius, quid in re esset cognoscere: cum alioqui [Note: 123 Quis eius consilij autor fuerit.] fama esset etiam solitum eum dicere, abunde se aliarum Religionum res intelligere, vnius autem huius haud quaquam assequi posse. Verum quinam regias curas in tam multa sibi interiora intentas, et nunc maxime in Anglicanam illam tantae molis expeditionem defixas, ad haec deduceret, non satis certo constabat. Rumor ferebat Quaesitorum esse id opus, et ad Praepositum Generalem Dionysiis Vasquius diserte idem
perscripsit. Caeterum Cardinalis Quiroga omni opere conabatur opinionem hanc amoliri affirmans palam, si deprehenderet, qui talem sermonem, excitaret, eum se duci iussurum: cui non defuit, qui responderet, duci iuberet Dipnysium, qui diserte Romam vsque perscripserat. Fons et origo [Note: 124 Domestica Turbatores id petierant] haud dubie domestici erant perturbatores, qui alias vias cum desperarent exitura habituras, hanc expeditissimam suis machinationibus rati, nominatim in libellis, vt per hominem externum, et ab Quaesitoribus destinatum, et consueto Quaesitoribus ritu viserentur Hispanae Prouinciae postulabant. Caeterum alijs hanc viam vno ore palam damnantibus, [Note: 125 Franciscus Abreus palam necessarium dicebat.] vnus erat Franciscus Abreus, qui non modo fatebatur eam probari sibi, sed et passim profitebatur probaturum se cuiuis euidenter, necessariam plane esse. Qui homo cum scientia Pontificij, Caesareique iuris inter paucos celebraretur, operaeprtium est cognoscere, quam foede, in domestici interpretatione iuris hallucinaretur. Nam idem (vti alias demonstraui) docuerat, ante professionem solennem neminem de Societate [Note: 126 Eius errores et agendi modus.] vere Religiosum esse. De Paupertate vero ita sentiebat, vt cum consulentibus ipse responsa Iurisconsultorum secularium modo ederet, mercedem nihilominus quam Mercenarij interpretes iuris, exigeret: et ad subleuandam in Hispania Collegiorum inopiam existimaret stipendia pro consuetis instituti muneribus accipi oportere: Neque choro, neque processionibus publicis abstinendum; ac denique totam administrationis formum mutari vellet. Quae notasse sat est, vt appareat quale esset hominum genus id, quod Sanctissimis Dei famulis omni virtutum genere ornatis, prudentia excellentibus, non solum de Hispania, sed de tora Ecclesia Der optime meritis, negotium adeo indigne facessebat, Et tamen huiusmodi homines audiebantur, et regnabant, et minabantur; et Sancti Ignatij instituta, et Pontificum, et Sacri Concilij Tridentini sanctiones, quibus ea probata fuerant, atque ipsam tot annorum experientiam prae sapientia sua vere insipienti, et carnali aspernabantur, et perditum ibant. Id enim ante omnia per hanc Visitationem agebant, vt Societatem I E S V euerterent, et Dionysianam aliquam turbam, aut [Note: 127 Libellus tur bantium ad Pontificem in destructionem Societatis.] Abreanam conflarent. Idcirco dederunt operam, vt in supplici libello, per quem a Pontifice potestas visendi petita est, ea conferretur in Cardinalem Quirogam, et cui ille delegaret. Et quia Pontifex primo haud Quirogae, sed Spetiano Internuncio suo rem demandauit, eo minus contenti non destitere, quoad nominatim Carthagmensis Episcopus legeretur. Idcirco deinde curaueraut, vt in formulam ex qua Quaeltiones Visitator exerceret, praecipua conditarum ab Ignatio legum capita includerentur. Cuius quidem formulae caput quintum hoc erat. Id quod praecipue spectari debet, est consensio, et conuenientia Ordinum inter se [Note: 128 Quae mutari in Instituto Turbatores vellent.] se Religiosorum. Exploretur itaque quae sit causa discriminis in habitu, in priuatis Caeremonijs, in repudiandis eleemosynis pro sacrificijs, et concionibus, in Choro minime habendo, in professione Votorum solenni, in potestate dimittendi, in correctionis Fraternae modo, siquo dignum quid animaduersione visum fuecit, breui ad nos perscribatur, quo cum Pontifice agamus, vt mutetur. Adijciebatur deinde etiam videndum, cur Praesidum creatio Canonica non esset (ita vocabant, quae per suffragia conuentuum non fieret) item cur tantum res ab Romano penderent regimine: quae immunitas, ac potestas Praesidibus esset: qui modus reorum causas cognoscendi: quid ita interdicta essent libellorum Cruciatae beneficia ad Confessariorum optionem; multaque his similia: ad extremum, et illud vt missae Romam de cuiusque vita, ac moribus narrationes, et trammissa inde, siue aperta, siue arcana mandata [Note: 129 Quid in his spectarent.] cognoscerentur. Quae omnia, quam pertinerent ad euertendam Societatem satis apparet. Simul tamen volebant ingratissimi, ac perfidi
filij per hanc criminandi secretam licentiam parenti suo, atque Praeposito dolorem innrere, administrationem eius carpendo: quanquam id ita faciebant, vt fere hominem commendarent, sed culpam in absentiam referrent, quo viam ad extorquendum Commissarium praemunirent Denique volebant pariter bonos Fratres, et obedientiae sanctae tenaces vexare: Ipsi vero, vel appetitos gradus, aut Praefecturas, vel certe impunitatem ea via nancisci. Nam etsi pro paucitate sua numeroque, et constantia fidelium Sociorum non admodum benigna suberat sperandi materia, tames cum res ageretur per occultissimas quaestiones, perque homines praeiudicio imbutos, et magis vetustiorum, quam recentis huius Ordinis peritos, vt sunt male consciorum improbae spes, ac metus audaces, multum garrulitate sua, multum ferocia multum qua apud Quaesitores, apnd Quirogam, apud Regem (vt quidem fibi videbantur) et apud ipsum Visitatorem valebant autoritate et gratia confidebant. Postremo, vt nihil sperarent, permisceri tamen volebant omnia: quia turbulentis omnibus commune est, quoniam nihil in tranquillitate possunt sibi boni polliceri, vt ipsam tempestatem quaestui habeant. [Note: 130 Religionum causae a Religiosis iudicandae.] Verumenimuero germanos Societatis filios pro magnitudine periculi solicitudo ingens torquebat. Nam eius sunt generis Religiosorum causae, vt de ijs nisi, qui in eadem disciplina diu, multumque versatus sit, nequeat iudicare. Transcendit communem hominum sensum perfectionis apex, et vsque eo transcendit vt facile, quae blandiora sunt sensibus, ea iudicent meliora. Quippe cum ex sua imbesillitate s vulgique ignauia, humilem nimis opinionem induerint, crassa illa trutina vim honestatis, non exacta Euangelij statera examinant. Quod si eam ob rem, quamuis quieta essent omnia, nemo exterorum esset Iudex idoneus, quid fieret vbi cognitor non alienus modo sed a turbulentis ipsis accitus, ac praeiudicio occupatus accederet? Quid tum? quanta clades acciperetur, noua cognitionum, quaestionumque formula? Nihil enim aeque perniciosum est religiosis conuentibus, atque si in eos inducatur forensium ratio iudiciorum. In his cum agendum sit cum pessimis hominum, ex quibus nisi vi, perque artes exprimi verum nequeat, suspiciosis interpretationibus insidiosisque tentamentis per [Note: 131 Foreusium Quaestionum vsus a Religiosa vita alienus.] caecos anfractus locus est. In coetibus vero sacris, vbi maxime veritas, et simplicitas colenda, et conseruanda est, si non aperta, ac nuda sint omnia, si inficiationes, tergiuersationes, et inuolucra, et fraudes irrepant, ipsa statim conuelli fundamenta perfectionis necesse est, et administrationem, quae paterna debuit procuratio effe, in acerbum dominatum euadere: ex quo fit, vt nec Praesides amentur, vt Patres, sed timeantur, vt Domini, nec tanquam ingenuos, liberalesque filios se se gerant, qui parent sed in seruiles paulatim mores desciscant. Vt omittam, quam indignum sit, si quid humani inter famulos Dei (cum homines, et ipsi circundati infirmitate sint) incidat, [Note: 132 Rogatur Manricius, vt Visitationis munus re cuset.] id quaestionibus, et tabellionum scriptis traduci. Haec, et id genus multa, quae infra attingentur, cum disciplinae tenaces amantesque Socij damna prospicerent, ab ipso primum Antistite obnixe precantur ne tale munus assumat. Alios id quatuor Episcopos dici abnuisse: posse et ipsum abstinere. Quod si reciperet, aequi, bonique duceret omnibus machinis obniti Societatem. Nimis enim ad viuum vulnus infligi: nec praesentibus modo, sed et posteritati perniciosam [Note: 133 Eo id munus cupidius am biente ad Regem recurritur.] rem incoeptari. Hac modesta deprecatione, ingenuaque denunciatione cum absterritus nihil, sed potius irritatus esset Episcopus statim Proprouincialis Franciscus Porrius rem cum primis Patrum communicat. Illi pari consensu extemplo cum Rege agendum censent, vt ipse, qui autor habebatur, iubeat ab incoepto desisti; et ad P. Generalem scribendum
in Vrbem, vt id a Pontifice exoret. Colligunt igitur causas grauissimas, quae ostendebant Visitationem eius generis, nec vllo modo necessariam, nec vtilem remedio, si quod opus esset, nec ipsi Regi, aut Regno opportunam, aut decoram esse: Societati vero plane pestiferam, et libellum in hanc sententiam Regi tradunt. Nobis quidem, [Note: 134 Libellus Regi pro Societate oblatus.] inspici nostras res, corrigique sicubi est opus, pro eo ac decet talem vitae sectam professos, gratum iucundumque est: habemusque, et agimus gratias Maiestati Tuae, quae partem curarum suarum ad nos deriuat. Caeterum quod adiumenti causa comparatur, vt alienus nos visat Antistes, non opis est, sed ruinae. Dudum statuerat Praepositus Generalis mittere certos homines ipsa de Societate ex Tuae Maiestatis sententia, qui res cognoscerent, et componerent; sed perturbatio temporum moram iniecit. Hos protinus pro tuo delectu mittet; quibus id erit maxime cnrae, vti Tuae Maiestati satisfiat, nec alieno Visitatore sit opus. Vere enim ipse consueuisti, Rex sapientissime, dicere, non nisi ab Religiosis, et ab sui quosque generis hominibus Religiosos spectari debere. Nam si de militari disciplina nemo recte iudicet, nisi vir militaris: neque de nauicularia arte, nisi maris peritus: multo est necessarium magis, vt is, cui de Religiosis cognoscendum sit causis, Religiosorum mores, et instituta non cognitione solum, sed etiam vsu perceperit. Idque in causa nostra eo est certius, quod alia obtenduntur, re autem id agitur, vt quae a Parente, et Fundatore nostro Spiritus Sancti afflatu conditae lege sunt, quibus adhuc stetimus et Deo iuuante, tantum profecimus, quas et Pontifices, et Concilium Tridentinum probarunt, aboleantur. Num igitur accipiemus ab extero leges? vel, is recte iudicabit, quae retinendae, quae antiquandae sint? Huc accedit, quod rumor fert a Quaesitoribus id proficisci incoseptum, ideoque et virum delectum qui diu de eorum consilio fuit: quo quidem nihil magis infame potest huic Ordini euenire: cuius Maiestas Tua si vtilitatem expetit, conseruet necesse est autoritatem. An sumus Haeretici omnes, vt simus omnes hac notandi infamia? an latent inter nos Haeretici, et peruestigandi hoc strepitu sunt? Ducant si quos habent suspectus, vti duxere alios quatuor: inquirant proprie in eos, notent, exurant: totum Ordinem infamari neque aequum est, neque Ecclesiae Dei vtile, neque Quaesitoribus satis decorum. Quod si non fidei eausa, sed alia tractatur, non est cur tractetur per eos; nec cur id erroris populo, ac suspicionis offundatur. Quin ipsi Hispanae probrosum Nationi est, hoc primum in nostris Prouincijs attentatum. Nam alienis quoque in Regnis tanta res celebrabitur; et Haeretici quidem triumphabunt, Carholici autem mirabuntur et cognita re offendentur, quod ex omnibus Mundi Prouincijs vnica Hispania fuerit, in qua, vel mores nostri sic essent corrupti, vt alieno rectore egerent: vel ita oppressa esset aequitas, et libertas, vt sine causa, perque summam iniuriam vexati, infamiaque notati fuerimus. Nam de domestico damno, quid dicere attinet? Perturbatores nunc quidem pauci sunt, sed, quae est humani ingenij infelicitas, simul procedere conata eorum coeperint, plures fient. Seditiones enim Ciuiles vbi subsidia externa nactae sunt, immane quantum inualescunt. Nec poterit, quamuis velit, Episcopus coercere. Bonorum vero tanto acrius irritabitur patientia, et ira ad obsistendum armabitur Quippe virtutis amantes nihil ita exagitat, et obfirmat, vt causa pietatis; pro qua, si vel vsque ad necem decertent, praestare se Deo sacrificium putant. Quantum igitur, quam graue exardescet dissidium inter eos, qui mutata volunt instituta nostra, et eos, qui conseruanda, vel sanguine fuso existimant: paratique sunt potius mori, quam perpeti ea attingi? Quam in longum offensiones, quam implacabiles serentur?
Quantum negotij ipsi fiet Antistiti, quantum Maiestati Tuae ingeretur molestiae? Quae si nulla essent, per ipsum nomen adeundi, alloquendique Visitatoris, quam multa, quae quieta sunt turbabuntur? Asument sibi quiqui sunt leuiores ingenio, et impatientes disciplinae quidlibet moliendi licentiam: ac Praesides, nec audebunt eos in officio continere, nec poterunt. Omnia igitur pessum ibunt, omnia suspicionibus implebuntur: offensiones, et simultates alentur, et licentia grassabitur: et vnde petebatur medicina, inde accersetur interitus. Quae cum certa sint, Maiestatem Tuam totus hic Ordo, vel certe plurimi, optimique ex eo, prouoluti ad pedes omnibus precibus orant, et obtestantur, vti conseruatos ipsos velis ad tua, tuorumque Regnorum obsequia; quibus si fidelem, ac non instrenuam, neque prorsus inutilem operam adhuc nauarunt, nouo hoc aucti beneficio enixius etiam nauabunt in [Note: 135 Hispaniae, et Lusitaniae Promnciae Visitationi Externi obsistunt.] posterum. Haec multoque plura breuiter comprehensa, Patrumque praecipuorum quinque, et quinquaginta subscripta nominibus, tradidere Regi: coramque grauissimi quique rem acriter egere, et Hispanicae omnes Prouinciae grauibus obstitere literis communi nomine scriptis. Ipsi quoque Lusicani suo, et Indiae, et Brasiliae nomine magna vi institere. Verum nihil responsi relatum est, nisi: Regem consideraturum.
At Romae cognito nouo turbine Claudius, et ipsiusmet grauitate rei commotus, et Patrum Hispanorum plenis querelarum, ac moeroris incitatus literis, Pontificem confestim adit; atque vbi summam causae [Note: 136 Generalis Pontifici sup plicat.] paucis exposuit, Hoc nimirum est, inquit, Beatissime Pater, quod homines isti claneulum hactenus egerunt, quod votis ac spe deuorarunt. Volunt se se non solum Praepositi sui imperio eximere, sed ab Sancta quoque hac sede, quoad possint, ita subducere, vt suum sibi domi regnum statuant, nihilque aut quam minimum cum Vrbe commercij habeant: hoc enim certe tradito sibi Visitatore assequuti videbuntur, qui nomine Apostolicus, re ipsa pro eorum arbitrio Societatis leges, mores iura omnia peruertet. Prolatoque quoad volet munere, et alijs deinceps ad exemplum substitutis, id efficient, quod dixi, vt nobis res illic nostras curare non liceat, neque vt solemus Apostolicam de ijs [Note: 137 Pontificis be nignum responsum excusantis rem iam factam nec renocabilem.] Sedem consulere. Persensit incommoda Pontifex, et, occursum, inquit, vellem. Nam satis nobis est persuasum non nisi per homines ex Ordinibus suis, Religiosos visitari debere, et nunc ipsum id habemus in manibus. Quin videas, inquit, volo, et continuo ostendit, quam per id tempus edidit instructionem Congregationi super Regularibus institutae, in qua diserte mandabat, vt Visitatores deligerentur ex ipsis Ordinibus, qui visendi forent. Tum addit: Caeterum Pater Generalis, quid remedij superest, cum ita nos obtuderint, vt expressum diploma, transmissumque sit? Hoc, inquit Claudius, vt differant rem, donec Sanctitatem Vestram de omnibus certiorem faciant, et capita illa mittant, de quibus cognitionem instituendam censuerunt. Haec enim a Sanctitate Vestra cognosci magnopere cupimus, ad quam proprie spectant: cum [Note: 138 Spurij Episcopi mentio forte illata Pontificem ad reuocandam facultatem datan incitat.] de Instituti nostri rebus ab Sancta hac Sede approbatis agatur. Quanquam et illud aequum esset expromere, quid causae fuerit, cur ex omnibus Spurium hominem deligendum putarint, cui potissimum hoc visitandi nos munus imponerent. Iuuat admirari nodi difficillimi solutionem vbi Dei sapientia collocarit, nec id ab quoquam aduersariorum satis prouisum, cum Pontificis ingenium adeo omnibus esset perspectum. Vt enim Sixtus Spurij nomen audiuit, cum supra modum ab eo hominum genere abhorreret, tanquam fucum sibi in ea re factum indignatus, extemplo Cardinali Carafae mandat, vti suo nomine ad Caesarem Spetianum Internuntium det in Hispaniam literas, moneatque, vt Regi denuntiet: sibi non placere, vt eo diplomate vtantur. Adiecit
et suas ad Regem literas Claudius, modeste, sed grauiter expostulans, secum in tam graui causa sic actum fuisse. Orare Maiestatis eius prudentiam, ne falsis paucorum querelis praebere aures velit: sique in ipsa Societate minus quid probet, id non extraordinarijs, sed vsitatis modis per ipsos eius Praepositos corrigendum curet. Ad Prouinciales praeterea Hispaniae scripsit, vt viritim e Professis omnibus, ac domiciliorum Praefectis quaererent, censerent necne Visitationem Societati per hominem extrarium vtilem fore? nominaque omnium in libellum relata singulae Prouinciae per fidum hominem ad Regem transmitterent.
[Note: 139 Vir magnae antoritatis Manricium legitimo coniugio editum pertendit.] Interim Romae vir magnae autoritatis, per quem diploma expressum a Pontifice erat, si quid in ea re peccarat, haud Ieuiter (vt est pudor ingenuis animis tortor, et cruciatus acerbissimus) Iuit. Interrogatus enim a Sixto de Praesulis Carthaginensis natalibus, non tam, vt verosimile est, dissimulandi studio, quam quod siue minus recordaretur, siue nesciret, honestos, iustosque affirmauit esse, et graui dignos mulcta, qui Pontifici secus narrassent. Cui Sixtus, inquire igitur, et comperta mihi [Note: 140 Sed breni maniseste re uincitur magno suo pudore.] renuntia. Tum ambo in Hispaniam, ad suos ille, Pontifex ad Specianum dedere literas. Vbi autem plane allatum est, quod erat, rursus ex homine Sixtus, quid deprehendisset quaesiuit, faterique prioris dicti inscitiam, seque mulctae, quam in alios pronuntiarat, reum profiteri, ac veniam deprecari coegit.
Magno studio Prouinciales Claudij mandata exequuti: ij recens munus inierant omnes. In Castella AEgidius Consaluius propter viri autoritatem, ac prudentiam ex Boetica temporum causa translatus. In Aragonia Petrus Villalba ex Castella profectus. In Toletana Consaluus Auila, qui Collegio Burgensi praecrat, cum inde ab vinculis Marcenij Prouincia [Note: 141 Patres Prouinciarum Hispaniae, et Lusitaniae magno consensu Visitationem Externi noxiam pronunciant] careret Praeposito, et Vicarius administrasset Franciscus Porrius. In Boetica Ludouicus Gusmanus. Ioannes Correa in Lusitania Sebastiani Moralis successor. Nemo prope omnium fuit, qui contra illud Visitationis genus non subscriberet. Vnicus extitit primo in Aragonia Iosephus a S. Iuliano, non quod rem probaret, vt aiebat, sed quod verebatur, ne rem ita vulgatam, tantumque progressam reuocare velle pro argumento acciperetur conscientiae. Mox tamen planius re, vt aiebat, inspecta, cum eiusdem formae libelli Romam quoque ad Pontificem mitterentur, [Note: 142 Ipse quoque Dionysius Vasquius idem se sentire iureiurando firmat.] suum et ipse nomen adiecit. Ipse Perturbarorum dux Dionysius pariter subscripsit, magnum iusiurandum iurans ex animi sententia ita se censete, neque talis negotij se participem esse. Quae hominum in subscribendo voluntas curam inijciebat nonnullam, ne sententias omnium conspirationis vi expressae suspectas faceret. Dictitabant enim Perturbatores, quae ipsi magno animo tanquam se pro communi bono deuouentes conarentur, plane alios sentire vniuersos, verum domesticae vexationis metu absterreri ne sententias suas nudarent. Tamen, Deo re commissa, literas ad Regem [Note: 143 Delegati ex Promncijs Regem alloquuntur.] Prouinciarum, nominaque idem censentium detulere Alfonsus Romanus ex Aragonia, Ioannes de Siguenza ex Boetica, Franciscus Porrius ex Toleto, Ioannes de Aguila ex Castella, Petrus Fonseca ex Lusitania. Qui separatim diuersis temporibus Regem alloquuti sunt, grauissimeque in hunc modum Fonseca. Tametsi in ea Visitatione non ageretur de Lusitania, [Note: 144 Fonsecae grauis oratio ad Regem pro Societate.] tamen Prouinciam illam, vt Societatis, excepta Romana, vetustissimam, intelligentem graue inde in totum corpus damnum redundaturum, censuisse nequaquam satis perfunctam se officio suo, nisi post datas ad Regem vnas, et alteras de re eadem literas, ipsummet Fonsercam allegaret, qui pro notitia, quam dudum, ex tempore quo Generali Euerardo fuit Assistens cum Regi tradi libelli coepere, totius habet Societatis, coram de tota causa sincere testificaretur. Pro certo igitur Rex haberet, qui machinationem illam admouebant, neque priuatis
iniurijs commoperi, quibus esset promptum domi remedium, neque Praepositi Generalis administratione, quam Procuratorum conuentus nuperrime summe laudarit, sed impatientia disciplinae, et ambitione, quod honoribus deiecti, quos sibi, suisue sperarant, in grauissima quaeque totius instituti membra impetum facere animum induxerint. Itaque de mutanda Religione agi, quam cuncti ab ea condita Summi Pontifices, Concilium Tridentinum, tot annorum vsus, diuinum etiam tot rebus bene gestis iudicium comprobarit. Verumenimuero propter haec pignora tantum abhorrere Societatem ab re quacumque de natura Instituti, quamuis seruatu ardua videatur, mutanda, vt in Conuentibus Generalibus hoc primum statuatur fundamentum, nihil ex ea via, quam nobis Deus per Ignatium, pro sua bonitate monstrauit, et per quam hactenus, duxit, attingendum. Sic exempla docere Sanctorum, et praecipue Sancti Francisci, qui cum turbulenri sui Ordinis in Generali conuentu vehementer, per gratiam quoque vnius Cardinalis, tenderent, vt paupertatem ab eo institutam ranquam extraordinariam, et ab alijs Ordinibus diuersam mutarent, vir humillimus, magna libertate in eum sermonem erupit: Nemo mihi aliam quamlibet Religionem, aut viuendi formam, prudentem licet, et cautam obijciat. Nam Deus me ad hanc simplicitatem vocauit: per hanc incedendum mihi: per hanc credita mihi familia deducenda est. Itaque cum Deus Societatem vocarit, vt per abdicationem voluntatis, ac iudicij in obedientia, et perfecta legum suarum custodia, perfectum exterioris sui, et interioris hominis immolet sacrificium, atque ad proximorum salutem incumbat. Qui hoc institutum tentet inuertere, et aliud quoduis inducere, plane [Note: 145 Refellitur querela causantium Generalem Externum esse.] eius hostem habendum esse. Non enim id esse Religionem reformare, quod est ad pristinam reuocare formam, sed deformare, ac funditus euertere. Haec autem vt efficerent, seditiosos conquestos esse: Generalem externum esse, tanquam Generales, qui Hispani fuerunt exterui non fuerint nationibus reliquis: aut qui nunc est Italus, non et Gallis, et Germanis, alijsque gentibus alienigena sit. Quo loco addidit Fonseca, id homines male habet, quod dominari ipsi, vt sperarent, si Hispanus esset, nequeant. Ideoque cum primum Generalatus ad Belgam collatus est, moliri noua coepisse: et nunc, quo longius a spe absunt generalatus totius, eo instare acrius, vt suus sibi proprius, nomine Commissarius, re Generalis detur. Sed tamen, cur Hispanis potius, quam alijs nationibus iste Vicarius detur? Nonne id agitur, vt quod vna impetrat natio, idem sibi continuo iure suo deposcentibus caeteris, ex [Note: 146 Rationes cur non conueniat Socie tati Commissarius.] concinno hoc corpore, monstrum enorme multorum capitum fiat? At longius hinc abesse Generalem, quam recta administratio ferat. queruntur: certe non abest longius, quam cum Generales Hispani erant, nec longius ab Hispania, quam ab remotissimis alijs Prouincijs, quae tamen Commissarium nihil desiderant, ac sine eo regi se optime profitentur. Cura boni communis obtenditur: ambitio animos stimulat, spiritus quidam dissidij persimilis Schismatico spiritui haereticorum, quorum primus ruinae gradus est ab capite semet abscindere: veluti cum ijdem negant decere, vt si quando incidat nostrae operae vsus, Tua Maiestas ab Vrbe [Note: 147 Adulatio Turbatorum in Regem coram ipso Rege reprehensa.] petat, expectetque ab Vrbe responsum (quod per vanissimam adulationem iactant, cum id incommodi praeuidens Claudius Rectori Madritano, alijsque Patribus, qui apud te sunt, praeceperit, vt ad nutus omnes tuos ex tempore accurrant.) Sed illa cum ingerunt, Ecclesiasticorum eorum imitantur superbiam, qui olim, quo supra debitum sibi se tollerent apicem, et iustum iugum excuterent, contendêre, vt vbi principatus rerum humanarum erat, et diuinarum statuerent: quod Constantinopoli, et Rauennae tentatum, sua tandem superbos Praesules, Principumque
[Note: 148 Ijdem comparati Schis maticis, et discipulis a Christo recedentibus.] ipsorum pernicie scimus luisse. Cum e contrario ea felicissima regna sint, in quibus maxima curâ sui gradus potestatibus sacris suum conseruatur obsequium. Hinc alia cum refutasset querelarum capita, subiecit Fonseca: turbulentos hosce similes quoque Hebraeis illis esse, qui quod minus capaces erant Doctrinae Euangelicae, Christo dixerunt, Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? Item hos ideo Societatis disciplinam culumniari, quod tantae perfectionis capaces ipsi non sint. At quemadmodum Christus non idcirco abstitit ab sua Doctrina, quod aliqui abierunt retrorsum, sed potius dixit, Nunquid et vos vultis abire? Ita Societati potius curandum, vt hos cum pace dimittat ad Religiones, si quae eis conueniant, quam vt de regula sua quicquam peruertat. Porro Visitationen, quae tentabatur, contra Tridentitium Coneilium [Note: 149 Visitationis per Externum Consilium a Tridentino reprobatum.] esse, quod Religiones, si ex ipsis idonei viri suppetunt, vetat per alienos inspici. In Societate autem haud dubie multos suppetere peridoneos. Deinde esse contra ius, quod tot annorum vsu, cum postquam instituta est ab alienis spectata nunquam sit, acquisiuit: quod ius inauditae non posset sine iniuria eripi. Adhaec perniciciem exempli longe permanaturam [Note: 150 Diploma Pontificium falsa narratione subreptum.] in Prouincias nostras, et Religiones alienas. Praeterea expressum a Pontifice Diploma per fucum fuisse, praesertim cum Societas ita postulare tota diceretur: quod longissime a vero abesse e subscriptis nomiuibus, ex tanto teluctantium consensu, et ardore Rex oculis suis perspiceter. Nec debuisse in causa tam graui solos accusatores audiri. Adieeit offensionem publicam, et existimationis iacturam, quam cum maximo animarum detrimento Religio ad hanc diem tam publice salucaris faceret. Quid quod ne appareret quidem inspectio illa, qua via posset insticui? Neque [Note: 151 Interpretatio constitutionum Pontifici reserua ta.] enim circumire domicilia ipsum Episcopum posse omnia, heque ad eum Socios acciri, ne omnia turbarentur. Ad exrremum interdictam quidem esse Episcopo interpretationem Constitutionum Societatis, quam Pontifex Gregorius XIII. sibi vni, Praepositoque Generali reseruat. At si quacumque tandem potestate commutatio aliqua fieret, sciret Rex integrum [Note: 152 Confusio rerum omnium secutura ex Visitatione Externi.] fore Socijs eas leges accipere, aut reijcere, plurimosque non retepturos, eorumque imbecilliores causam idoneam nactos, remigraturos in saeculum, firmiores migraturos in externas Prouincias, seditionibus omnia, confusione, tumultu complenda. Talia se sancte coram Deo ex animi sui sententia testari ita esse, et scire quotquot in Societate sunt viri prudentes, vereque religiosi, eiusdem sententiae esse: Regique se expromere, vt conscientiam suam liberet: et dignum aliqua fide esse, quod amplius annos quadraginta in Societate vixerit, et praecipua in ea gesserit munera, dignam quoque Lusitanam Prouinciam, eiusque fidelitatem: [Note: 153 Dynastae vtriusque Regni causae Societatis fauent.] dignos desudantes in India, et Brasilia Socios, quorum summas preces, et obtestationes benigne respiciat, et nouo hoc clementiae pignore in diuino, ac regio obsequio labores eorum, animosque confirmet. Patribus adeo in hanc curam intentis fauebant praecipui ex Aula Dynastae. Ex Lusitaniâ Albertus Austriacus Regni moderator perstudiose scripsit super eo negotio ad Regem: Theutonius Archiepiscopus Eborensis suas ad Internuntium Pontificium dedit literas, aperte professus, quo sibi notiora erant Societatis instituta, hoc magis deberi fidem affirmanti talem inspectionem exitialem fore. Specianus autem receptis a Pontifice literis, apud Regem sic egit, vt minime videretur (ita Patres Hispani [Note: 154 Specianus efficacissime causam Societatis agit, et a Rege assensum in rem optatam elicit.] loquuntur) Praepositus ipse Generalis agere vi maiore, ac studio posse. Cui Rex dicitur, breue id responsi dedisse, fiet, vti mandat Sanctissimus: verum tanto studio opus non erat. Idem Specianus sub annum extremum cum Romam decederet, maxime animatus venit ad Pontificem confirmandum, ne quid tale, si rursus peteretur, concederet. Vehemens enim suspicio erat, qui negotium susceperant nequaquam destituros, quoad
ex voluntate perficerent: sed nihil impetrare ab Sixto praeterea potuere. Quinimmo causam hanc ita complexus est, vt cum Internundum nouum mitteret Annibalem de Grassis, illam ei nominatim etiam atque etiam commendarit.
Iam velut ex acie ad triumphalem Hierusalem iaculemur obtutum omnique emeritorum e numero, quos inter homines maxime heroicae virtutis opinio prosequuta est, delibemus. Hi fuere in Castella Prouincia Iacobus Vela: in Boetica Iacobus Sancius: in Toletana Ioannes Peralta, [Note: 155 Iacobi Velae summa vitae.] ac Petrus Pinnanus. Abulensis erat Vela, stirpe clarus, eoque potissimum obedientiae statum delegerat Sacerdos creatus; oborta religione, quasi tantum honoris, ac muneris suscepisset indignus; quando iam integrum non erat deponere, illud restare existimauit, vt quod sua voluntate susceperat, aliena administraret. Hac animi inductionc Societatem ingressus, perinde in ea vixit. magno semper studio animarum flagrauit, nec ob eam causam dies, ac noctes vlli pepercit labori. [Note: Sancti mores.] Apostolicas peregrinationes frequens obibat, ad quoscumque accederet populos mire gratus, ac fructuosus. Itaque ijs in oppidis, quae lustrauit, viuax permansit memoria virtutum eius, et sanctae institutionis. Villagarziae lateris dolore ictus, initio tam impense precabatur a Deo, etiamnum vitae annum ad sua, vti loquebatur, expianda peccata, vt diffidere [Note: Et mors felix.] plus nimio videretur. Sed ad extremum, ita confirmatus, ita certa repletus fiducia est, vt Christi effigiem manu tenens in haec verba eruperit, Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per IESVM Christum: atque ita securus in pace requieuit decimo tertio Kalendas Martij. De eo sic scripsit ad Praepositum Generalem Prouincialis Villalba: Iacobus Vela quatuor Votorum Professus, vir ex optimis huius Prouinciae religiosis, ingens Operarius, magnique exempli, decessit Villagarziae beatissimo fine, quo omnes ad pietatem valde commotos reliquit, illustribus editis, vti semper ante praestiterat, sanctitatis argumentis. Biduo post Hispali decessit Iacobus Sancius nihilo minore fama sanctitatis: de quo item Generali Praeposito AEgidius Consaluius tum Boeticae Prouincialis sic nunciat. Placuit Deo Iacobum Sancium ad se se assumere. Obijt cum exemplo, et pietate, qua semper vixit, susceptis Sacramentis, et summe cupiens dissolui vinculis huius vitae, vt ad fruendum eo quem [Note: 156 Iacobi Sancij vocatio in Societatem mira.] tantopere adamauit, euaderet. Hic ille est Sancius, qui Romae anno seculi huius octogesimo, dum Anglicana instituitur expeditio, studio animarum, et multa tolerandi pro Christo incitatus, in eam Pontifici Gregorio se se obtulit; ab eoque admonitus, vt cogitaret de Societate eius expeditionis gratia ineunda, dum preces facit in S. Petri, claram vocem, quae e sacro tabernaculo erupit, audiuit: Esto de Societate nominis mei. Inde posito Romae tyrocinio, Mussipontum translatus est in Lotharingiam, vt ibi occasionem opperiretur in Angliam transeundi. Sed [Note: 157 Varijs locis vitae religiosae edit exem pla.] cum postea Orator Hispanus ex eo Regno cessisset, et homines Hispani rebus agendis ob haereticorum suspiciones minus idonei forent, in Belgium missus est, vt regijs copijs nauaret operam, quod fecit singulari caritate, patientia, industria, magno bono militum, summa valetudinis suae iactura. Quam ob causam primum Virdunum, deinde iterum Mussipontum concedere iussus est, hinc Mediolanum, et ad extremum valetudine magis semper fluente, Hispalim ad natale Coelum traductus. Vbi [Note: 158 Donum orationis insigne.] vbi fuit Angularis vestigia Religionis impressit. Ex ea diuina voce, qua mirabiliter ad Societatem vocatus est, ita rerum piarum cogitationi mens viri adhaesit, et quodammodo affixa est, vt deinceps ne posset quidem in alijs cogitationibus immorari. Eadem voce altissima mysteriorum Christi repletus est scientia, vt de ijs tanquam homine maior, vbertate, et magnificentia maxima loqueretur. Et vt semper inhaerebat
mente diuinis, ita nunquam nisi de diuinis habebat sermones. Quod si quis forte alienos inferret, statim ad diuina commode transferebat. [Note: 159 Assiduitas lo quendi de rebus diuinis.] Quod cum esset iam celebre, non defuere interdum, qui experiundi studio de industria ad alia humanae consuetudinis conarentur illum dessectere, illata mentione belli alicuius, aut noui euentus, Ac Sancius magna quidem modestia, et comitate sermonem illatum excipiebat, sed extemplo ea dexteritate, vt vix collocutor sentiret, ad caelestia traducebat. Fiebatque beata permutatio, ve qui voluerat caelestem hominis Dei conuersationem deuocare ad terram, is cum minime sentiret, admiraretur se se sublatum in Caelum. Accessit hisce donis, et illud, Precatus [Note: 160 Obliuio Patriae, et rerum terrenarum petita. et obtenta.] a Deo est, vt omnem sibi patriae, propinquorum, ac rerum terrenarum memoriam eriperet, quod ita est consequutus, vt aliquando iucunde ipsemet dixerit, plus sibi quam postulasset, datum. Ita enim memoriam amisit, vt statim a caena, ne id quidem recordaretur vtrum caenasset: nec facere sacrum (statim vt inciperet memoria deficiente) posset. Qua tanta in obliuione magis erat mirum, si de Christo rebusque caelestibus disserendi daretur occasio, nunquam deesse, quod diceret, sed nouos vsque grandesque sensus ex beata illa vena prossuere, summa perspicuitate, [Note: 161 Abundantia consolationum diuinarum.] suauitate, ac vi. Tum vero cum de diuinis beneficijs, bonitate, et amore Dei loqueretur, totus animo, totus ore ignescere. Infundebat autem se illi tanta caelestium luminum, et suauitatum vbertate saepe diuinitas, vt aestuans, et quodammodo exundans, clausis oculis, et ambabus manibus ad os admotis, inclamaret, Non plus Domine: Serua mihi haec in alteram vitam: Noli haec mihi iam ostendere: non est tempus. Tu es nimis bonus: tu expectare non potes: testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Admodum aegre ferebat, quod ad sacrum faciendum memoria non sufficeret. Cum autem coram Sanctissimo Sacramento communicaturus adstaret, dixisses ipsis eum oculis Diuinissimam Trinitatem intueri, eo venerationis, submissionis, et attentionis adstabat habitu. Caeteris, qui aderant ipse eius conspectus pro magna erat face, vt pietas, et ipsos penitus inflammarec. Dixit aliquando [Note: 162 Sensus eius coelestes, et ardentia Colloquia.] visum sibi dum communicaret videre Christum Dominum, qui ad se se paruulus ingrederetur, seque illi dixisse, Domine, tu es verus Deus, et homo, et tantus quantus ego sum, ergo extende te, et imple caput hoc meum, haec brachia mea, corpus hoc meum: tuique sint hi oculi, tuae hae aures, tuum hoc os, et manus, et pedes. Tu loquere, tu ambula, tu vide audique in me. Quae cum dixisset suauisime exclamauit, Viuo itaque iam non ego, viuit vero in me Christus. Alio tempore dixit visum sibi deuorare Domini Crucem, quae cum parua esset initio, postea extendisset se se, ac totum implesset. Quare aiebat, Nunc ergo Christo confixus sum Cruci, nunc mihi Mundus Crucifixus est, et ego Mundo. Nec aliter, se ac loquebatur gerebat. Nam hisce donis aliud haud minus, et caeterorum probatio, ac [Note: 163 Summa votorum eius amare, et pa ti.] fides, adiungebatur ardentissimus Crucis amor. Nihil habebat in ore frequentius, quam duo haec verba, amare, ac pati. Saepissimeque solebat Deum precari, vt morbi omnes, et imbecillitates Patrum, ac Fratrum in se vnum conserrentur; quo caeteri omnes expediti, et alacres in Vinea Domini laborarent. Nulli enim se vsui aiebat esse posse, nisi vt serret onera. Quare et illo psalmi versiculo saepe Deum alloquebatur: Vt iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum: non raro, vt ostenderet, quam esset sorte illa contentus, adijciens, funes [Note: 164 Sanct mori tur.] ceciderunt mihi in praeclaris: Denique feria etiam sexta, vti peroptabat, tanquam Crucis in regno vitam absoluit, ectica febri consumptus. Nec dubium fuit, quin morienti caelestium adesset corona, quorum duos claro micantes Inmine ipsemet sibi eo ipso die in cubiculo visos
[Note: 165 Ioannes Peralta homo insignis inno centiae.] aperuit. Ioannes Peralta cognomentum nactus ex patria, Dioecesis Pampilonensis oppido, nunquam integritatem mentis aut corporis, nunquam stolam innocentiae primam mortifera labe creditur maculasse. Bono ortus genere, pollens ingenio, omnibus condiscipulis forma virtutis: Theologiae Compluti sub Alfonso Deza nauabat operam, cum Deo ad Societatem vocanti diu restitit, quod indignum se, et repudiandum tanquam inutile pondus arbitraretur. Vicere tandem immodicam [Note: 166 Ingressus eius in Societatem, et labores in ea obiti.] caelestes instinctus modestiam. Anno 1568. admissus, cyrocinio Villaregij, partimque Placentiae, vna cum Theologiae curriculo absoluto, sexennium Compluti per varia exegit munera, summa in singulis approbatione omnium. Inde Madritum euocatus, et confessionibus domesticorum praefectus, non solum ei muneri cumulate satisfecit, sed et exterorum permultos excoluit, multo alacrius quos inopia, ac solitudo, quam quos opes, et humana id genus decora commendarent, complectens, studio non solum Deo, sed etiam hominibus accepto. Inde enim etiam anobilibus ita breui coepta eius sella frequentari; vt vix alter esset aeque in Collegio occupatus, Adeo conciliatrix est Christiana modestia: et quisque existimat eum optimum fore alienae rectorem conscientiae, qui norit suas moderari cupiditates. Matrona certe praenobilis, non nisi alacritate, qua Pater rogatus, vt ancillae eius confessionem exciperet, respondit eo se maxime loco adesse, vt pauperibus, et mancipijs inseruiret, commota est, vt ipsa quoque confessarium sibi eum deligeret. Ille vero nullo commodi sui respectu omnibus praesto erat: admonitis [Note: 167 Agit libentius cum pau peribus.] ianitore, et aedituo, vt quoties adessent inopes, nunquam praetermitterent quin se se accirent: cumque aduocabatur, dicto ocius accurrebat, ipsos solitus aedituum, ac ianitorem appellare Praesides suos. Quicquid deinde superabat remporis (nec parum superabat vna animarum agenti negotia) totum Orationi, Sanctorumque lectioni Patrum impendebat: toto die certa in spatia, et opera distributo, quae non modo [Note: 168 Diligentia in studio Sacro.] constanter, sed et propemodum religiose seruabat. Hinc, quod incredibile videatur, consequutus est, vt tot inter continuas occupationes, longasque preces, et imbecillitatem valetudinis, praecipue oculorum, triennio diligenter quaecumque ad mores pertinent, recognouerit; omniaque Sancti Gregorij, Ambrosij, Augustini, et quorumdam praeterea peruolutarit opera, excerpseritque, quinque excerptorum voluminibus confectis. Tanta, si quis connitatur, in humanae naturae imbecillitate inest vis: tanta in temporis malignitate benignitas. Adeoque verum est, quod scriptor nobilis pronunciauit, Magis naturae industriam hominum, quam vim, aut tempus deesse. Duodecimo ab adita Societate anno Villaregium Rector, Magisterque Nouitiorum destinatur. Quo in munere singulati cum alumnorum profectu, suoque, sex annos posuit. Inde ob subortas Collegio lites, vt mitigarentur quidam litigatorum, qui sine causa contra eum exarserant, Talabricam amotus est, insigni cum obsequij documento, animique sui tranquillitate. Nec multo post grauiter aegrotus curandi cansa. Talabrica Toletum deuectus: cum ita creuissent [Note: 169 Pie moritur.] dolores, oculorum praesertim, vt alter eorum ex ipsa acerbitate mali foras emicaret; tandem Nonis Octobris, sexto, et quadragesimo aetatis anno, post recepta pie Sacramenta, terras reliquit. Ad eius, quam dixi initio sanctimoniae custodiam, et nutrimentum, praeter excellentem modestiam, ac verecundiam naturae bono inditam, adiungebat voluntaria ipse praesidia. Custodiam suis sensibus vndique seueram circumdabat: [Note: 170 Infignis in eo custodia sensuum,] Oculos quidem ipse praemuniuit Dominus, cum ita affecisset, vt vel aura lucis offenderentur. Fugiebat nouas res audire, nedum sciscitari: cum diceret: abunde esse Religioso viro domi suae, quod curet, nedum vt ei curare aliena vacet: Linguam supra potius, quam
infra modum coercuit: Comis in remissione domestica: sed si adesset, qui loqueretur, perpetuus auditor. Cuius rei causam aliquando cum redderet. Quid mihi, inquit, optabilius, quam iter facienti vt sit [Note: 171 Temperantia seuera.] qui sumptum suppeditet? Gustatum ne valetudinarius quidem violare sustinuit vlla re extra communes. Ex hepate praecalido perpetua vrebat sitis, nec tamen extra refectiones ordinarias, vel gelidam degustauit. In morbo, quamuis grauissime stomacho fastidiente, nunquam vel quid appeteret exprompsit, vel repudiauit, vel minus probauit oblata. Quin etiam aliquando cum per incuriam appositum esset vitiatum iusculum, et [Note: 172 Gustatum amaritie doamat.] delibatum seposuisset, hortante Sacerdote, qui rei imprudens aderat, vt paulo plus ex eo sumeret, nullo edito vitij signo, obedienter sumpsit. Neque vero mirandum id in Peralta est, qui ad Francisci Borgiae imitationem pharmaca etiam odiosa haurire sorbillando tanquam suaue poculum, consueuerat, vltimo haustu multum os colluens. Iam afflicta adeo valetudo satis poterat pro voluntaria afflictatione censeri, ille tamen ter in hebdomada, vsurpabat flagellum, duos dies induebat cilicium, duas noctes [Note: 173 Patientia eius egregia] abstinebat lecto. Quo vero patientiae per haec studia peruenisset, saepe alias, at clarissime palam factum est supremo tempore, cum prae dolore, vt dixi, oculus exiliuit. Ita enim eam acerbitatem pertulit, non modo vt nunquam ingemisceret, sed vt nec pertinere quidem ad eum videretur. Par erat laudibus [Note: Et animi demissio.] hisce animi submissio. Nunquam passurus erat, vt ad Quatuor Votorum professionem admitteretur, multum reluctans, multisque cum lacrymis sese indignum esse contendens, nisi confessarius adegisset. Nunquam se quamuis per iniuriam, falsoque notatus: purgauit: monentique vni Praesidum, vt rationem sui redderet Generali Praeposito circa lites, quas supra dixi, Mea, inquit, nihil interest ista purgatio, Si Pater Generalis necessariam iudicabit, [Note: 174 Obedientia excelluit.] ipsemet requiret. Obedientiam vsque eo coluit, vt cum Medicus aliquando super quodami remedio sententiam eius exquireret (aliquid enim medicinae artis norat) responderit: Tu vero arbitratu tuo. nam mihi quidem obedire potius est, quam valere. Quem igitur se aduersus Spirituales [Note: 175 Conuersatio eius assidua cum Deo.] medicos ferret, qui ita Medico parebat corporis? Iam familiarem cum Deo consuetudinem ab tyrocinio coeptam ad vltimum vsque spiritum produxit, tenore perpetuo, etiam in grauibus morbis. Dicebat enim malam valetudinem non impedire memoriam eius, quem ames, neque eius allocutionem, quo delecteris. Binas quotidie, alteram mane, alteram vespere, ponebat in precatione, ac meditatione horas: et hunc multum omnibus commendabat morem. Cogebatur prae oculorum infirmitate lacrymas continere: impetrare autem haud poterat, quin [Note: 176 Conuersatio eius sancta.] multae inter adhortationes, multae inter sacrificia erumperent. Erat ea opinio, et felici constabat experimento, qui cum P. Peralta versarentur, ijs ex ipsa eius consuetudine senfim adhaerescere pietatem. Quod est praestantis documentum virtutis. Quamuis enim, quae nostra est prauitas, non perinde, ac vitium propagetur vsu virtus, tamen et ipsa cum vulgarem modum excessit, ad proximos quosque quasi contactu se fundit. Huius autem viri talis erat, adeoque nota perfectio, vt et viuens, ac moriens, domi, iuxta, ac foris pro sancto sit habitus. Petrus Pinnanus Ocaniae honesto loco natus, cum iam quinquagenario maior ad religiosam vitam animum appulisset, atque ad familias alias optimis conditionibus inuitaretur, [Note: 177 Petri Pinnani serus ad Societatem accessus. Vita inculpa ta.] hanc nostram delegit, ad exercendae humilitatis materiam. Quamobrem, et oblatum a nostris Sacerdotium non accepit. Anno 1562. iueunte admissus, inde continuis quindecim annis Compluti, dein, quoad pene vita superfuit, Madriti Procuratoris domestici munus gessit, non modo sine vllius querela, sed etiam cum laude vniuersorum. Nempe vt serus accesserat ad Vineam Domini, ita summa in omnes virtutes cura intendebat: adeout coercendus esset, cum modeste ipse subquereretur, ac diceret,
videre Patres pauxillum quod in praesenti recte faceret, non quam multum ante deliquisset. Fugiebat suos vulgare annos, ne respectu aetatis laborem ei Praesides mitigarent: et spinosa inter opera eam [Note: 178 Strenuitas in laboribus.] reperiebat suauitatem pietatis, tantumque lacrymarum donum erat adeptus, vt quicquid vspiam audiret lenioris deuotionis, vel in publico, vel ad mensam, vel in familiari vsu, iret totus in lacrymas. Lapsis iam viribus, nec sufficientibus ad Procuratorum discursus, quod maxime fordidum, nec parui laboris erat domi ministerium ambiuit, flagitauit, expressit, Mox ad caetera opera inutilis, iucundum erat videre, quam impigre ad Orationem cum caeteris surgeret, quam multis quotidie adesset [Note: 179 Orandi assiduitas.] sacris, quam assidue Rosarium tereret; quo ex munere, tanquam ex quodam rudimento, ad otiosissimum illud, beatissimumque Caelestis patriae negotium laudandi perpetua Dei, atque fruendi, secundo, et octogesimo aetatis suae anno translatus est, Illud inter multa Domini erga fidelem hunc seruum testificari indulgentiam potest, quod cum ei aliquando Madriti nummi aurei octoginta forte excidisserent, nec reperire potuisset, plenus [Note: 180 Amissam pecuniam oratione recuperat.] moerore ad preces se se conuerit. Is interim, qui pecuniam excidentem viderat, et collegerat, cum saepe tentaret illam ad suos vsus impendere, tanto semper metu repente corripiebatur, vt absumere nequaquam posset. Idque toties euenit quoad religione tactus, Toleto quo concesserat, Madritum remittendam ad Pinnanum curauit: quo factum est, vt suarum hic precum fructum perciperet, et ille inutili se noxa facilius explicaret.
Sacrae Reliquiae, quas anno superiore Olyssipponensi Professorum Domui [Note: 181 Sacrae Reliquiae multae, et insignes in Olvssiponense Professorum templum pompa insigni illatae.] Ioannes Borgia donarat, celebritate, ac pompa totius Ciuitatis, quantam homines nullam meminerant, in templum nostrum e principe deportatae. In ijs spina erat e Corona Domini, nec modica Sanctissimae Crucis particula: Diuorum capita vnum, et viginti, brachia sex, aliaque ossa magno numero. Lipsanochecae ex argento, tum subtilitate operis, varietateque, tum gemmarum splendore visendae. Totius pompae deseriptio commendata literis, vulgataque typis extat. Multae per Lusitaniam e singulis Collegijs fructuosae excursiones de more factae. Maxime [Note: 182 Missiones terrestres, et nauales.] grati accidere Algarbijs duo Eborensium Patrum, Itaque ex Oppidis Faro, et Lago, tum publico nomine Magistratus, tum suo Negotiatores, vt Collegium impetrarent, literas ad Praepositum Generalem magna cura dederunt. In Regiam classem, quae aduersus Angliam Olysippone conflata est, viginti de Societate profecti: ex Lusitana Prouincia [Note: Tres in hac extincti.] octo, ex Toletanam, ac Boetica seni. Horum plerique dum, vel aegrotis ministrant, vel alias strenue animarum causa aerumnas tolerant, graues hausere morbos. Ludouicus Fonseca Sacerdos ex Boeticis: ex Lusitanis Robertus Rochsottus Hibernus item Sacerdos, et Balthasar Almeida [Note: 183 Roberti Ro chforti praeclare acta.] Laicus extincti. Robertus Societate anno 1564. donatus Romae, mox Dilingam, inde in Hiberniam missus multum exhausit in Catholicis iuuandis laborum, inter frequentia vitae discrimina, quoad vulgata iam notitia eius, et praemio interfectori proposito, cum nec latere diutius, nec posset vsui esse, clanculum euasit, et in Lusitaniam venit. Laboriosus rectique exempli vir erat, et multarum instructus linguarum peritia, [Note: 184 Sebastianus Morales creatus Episcopus Iaponiae soluit in Indiam.] quo magis incommoda, et acerba mors eius accidit classi, tanquam multos in vno perdidisset, Sebastianus Morales ex Prouincialatu, Philippo Rege petente, Iaponiorum delectus Episcopus. riteque sexto Kalendas Aprilis consecratus, cum Sociorum septem lecto manipulo in Indiam soluit.
Inter multa, quae legati Iaponici, et Romae cum Pontifice, et Mantuae Carpetanorum cum Philippo Rege Catholico in commodum illius Christianitatis egerunt, vnum illud fuerat non e postremis, vt Ecclesiae iam
prope Quadragenariae, quae reges in familiâ suâ censeret; numeraretque in suis supra ducenta capitum millia; atque adeo, et satis opulentae, et [Note: 185 Episcopus Iaponiae datus.] satis adultae, vt sponsum haberet, Episcopus daretur, a quo cum alia eius gradûs, atque ordinis perciperet commoda, tum praesertim tam necessario illis locis, ac temporibus confirmationis Sacramento roboraretur. Spatio considerandae rei sumpto, cum vtrique Principi aequa esset postulatio visa, Rex Philippus eum, qui supra nominatus est Sebastianum Moralez, [Note: 186 Sebastianus Moralez.] tunc magno suo merito Lusitanae Prouinciae praepositum, et animo, consilio, virtute, industriâ, magnae cuiuis rei parem, Pontifici ad id munus obtulit; a quo is probatus, et diplomatibus Apostolicis rite munitus, hoc anno Vlyssippone Iaponiorum primus Episcopus rite sacratus est: nec ita multo post, eo, quo dictum est comitatu, versus Indiam soluit. Sed ei Deus suâ inscrutabili prouidentiâ veterum laborum repraesentare mercedem maluit, quam vitam et vires dare ad nouos, quos animo destinauerat exhauriendos. Nauigatione huius anni parum salubri vsus, cum [Note: 187 Morbo extinguitur in naui.] morbus per vectores, et nauticam turbam grassaretur pestilens lethiferi lethargi, ipse impiger inter primos aegrotis iuuandis administratione Sacramentorum, aliaque quauis, quae opus foret operâ, diurnam, nocturnamque sedulitatem adhibuit, nullâ in re sibi parcens, quoad vel haustu vitiati Coeli, vel contactu afflatorum, ipso illo contracto morbo in naui decessit; quâ mox subductâ in vicinum Mozambici portum, omnium studia, pro viri dignitate, quam experimenta virtutum venerabiliorem redderent, ad funus eius honorandum exarserunt. Est Mozambici Sodalitas celebris Fratrum Misericordiae, quos vocant, virorum addictorum varijs hominum miserijs caritate subleuandis: ij aequum censebant suo in Sacello sepeliri [Note: 188 Contentio de loco eius sepulturae.] Episcopum, qui ministrando infirmis, quod vnum ex ipsorum officijs esset, oppetitâ morte, se in ipsorum numerum vltro inserere voluisse videretur. Contra Dominicani Patres, suo illum templo deberi dicebant, quod Episcopum Religiosum peregre mortuum, vbi sui Ordinis templum non esset, credibile videretur in Religiosorum aede sacrâ potius, quam vbiuis alibi terrae mandari voluisse. His diuersa sentiebat Cierus Templi Maximi, contendebatque corpus Episcopi Aduenae haud alibi, quam apud ipsos deponi oportere. Incendebantur studijs lites, et periculum in iudicij euentu offensionum erat; nisi prudenti temperamento, qui Lusitanis ibi rebus praeerat Praetor Sofalae, Sacello Deiparae, cui ab arce cognomen est, Iaponij Episcopi corpus extra sortem excipiendum decreuisset, nemine auso reclamare. Iustis optimo Praesuli persolutis, quinque naues Lusitanicae resumpto cursu Goam tenuere, nauigatione non infelici, si salubrior fuisset. In Indiae Prouinciâ hoc anno nostri suis quique [Note: 189 Nouem hominum millia conuersa.] in stationibus, strenue in Euangelij praedicationem incumbentes, nouem hominum millia Christo adiunxerunt: distincte non exequar, quibus quidque locis quoue modo singillatim gestum id quod summatim exposui, nisi si quid notabile prae caeteris erit; cuiusmodi videntur Raciolani Collegij huius anni res. In eo enim praeter plurimos Brachmanes ad [Note: 190 Vici quatuor ad Christi Reli gionem acce dunt.] Christi Religionem adiunctos, toti vici quatuor populariter communi consensu Christo nomen dedere. Id maxime mirum visum in vno ex istis vicis antea sic addicto Idololatriae, vt capitale ibi esset de Christianâ fide amplectendâ cogitare, professis palam cunctis, se illos quicumque ad Christianos deficerent interempturos. Et facile credebantur in rem [Note: 191 Vnius ex illis mutatio.] iturae minae, propter feram, et sanguinariam hominum indolem, rapto fere viuentium: nec quidquam pensi habentium, iure, moreque nullo, sed belluino potius impetu inter se viuere, confusissimo discrimine iurium officiorumque cunctorum. Iamque nec limites agris erant, nec omnino certa cuiquam vllius rei possessio, vi palam audaciaque dominante. Atque ea colluuies morum annis iam quadraginta inueterauerat. Quando
miserante Deo emolliti Primorum animi, dociles Euangelio commodantes aures, alios quoque, et hi sensim caeteros in Societatem salutaris consilij traxerunt. Dominante deinceps religione virtutibus statim cunctis sua dignitas constitit. Publicae res ordinate. Iudicia restitnta. Res ablatae spoliatis redditae. Finibus agrorum autoritas sua sancita. Discordiae, quae multos odijs internecinis committebant, arbitrio missi Sacerdotis e nostris [Note: 192 Vini vsus pu blice abdica tus.] compositae. Quin eo vsque processit emendationis studium, vt cum animaduertissent admonitu seniorum, et vsu ipsi proprio, inde adeo superiorem illam redundasse corruptelam, quod vino, maioribus eorum insueto potui, largius insueuissent; cultis ad hoc ipsum in terrâ ipsorum vuae fertili vineis, deinceps publice decreuerint a vino conficiendo abstinere; cumque occurreret, vnde igitur penderent vinarium vectigal dudum a Ministris Regijs exigi solitum? tamen perseueratum in proposito, constitutumque, vt aliunde solueretur quod vini nomine fisci rationibus imputatum erat. Tanti enim esse istâ quantacumque tributi annui pensitatione; libertatem exercendae sobrietatis redemisse. Denique haud dubiâ Diuini spiritûs operatione tantam mutationem sui multitudo illa ipsa mirabatur, sancto per omnes gliscente gaudio, ae spe optimâ perseuerantiae, proprium ac perpetuum id bonum fore pollicente. Duabus hoc anno expeditionibus nostri ad militum animas curandas expetiti comites a Ducibus sunt, successu vtriusque ad fructum religionis memorabili. Venerat ad Eduardum Menesium Indiae Praetorem Nuncius, obsideri [Note: 193 Expeditio fe lix, Deo Christianos iuuaute.] ab Ethnicis hostibus Columbum arcem. Repente is Classem armauit, eique Praefecto Emmanuele Sosâ Cotinio, ad liberandam arcem ire iussit. Erant ita numerosae hostium, copiae, vt praeter exercitum, qui arcom oppugnabat, aliae abundarent, et legiones, et Classes, quae transitum subsidio venturis intercluderent. Quare haud pacatum iter Cotinio fuit. Caetetum Deo iuuante, quod primum agmen habuit obuium disiecit, fugauitque. adortus quin etiam arcem, in quam refugerant, vi caepit. Pergenti occurrunt triginta hostium naues: captae omnes incensaeque. aucto hinc militibus animo, itum in oppida vicina. Duo ex his expugnata, direpta, combusta. Reliquum iter obsepiebat Vrbs Maritima, non arte magis, aut situ, quam superstitione, ac praestigijs [Note: 194 Satanicae praestigiae Di uina vi discussae.] munita. Fanum erat in faucibus portûs nescio cuius ibi culti Daemonis. Huius occultâ vi (nisi ludibrium oculorum erat) efferuescebant aquae ad appulsum nauium hostilium. Id tunc quoque factum, sed contemnentes Lusitani Satanicas minas, bullientes inaniter vndas remigio frangere, ac vi perrumpere institerunt: et patuit euentu Daemonis infirmitas non vltrâ speciem inanem efficacis. Lusitani Cruce praelatâ Deique, ac Christi inuocato numine claustra portus irrumpunt, Vrbem direptam concremant, Fanum ipsum euertunt: moxque nullo iam obstante admoti Castris Columbum obsidentibus, mille hostium caedunt, in ijs Centuriones decem, Elephantos tres, Fugientes reliquos ad pontem, qua necessarius erat transitus, assecuti occidione occidunt. Dehinc tot, ac tantis rebus exiguo tempore, mirâ facilitate perpetratis, onusti praeda reuertuntur Goam, omnes incolumes, desiderato tot pugnis nemine; quatuor dumtaxat vulneratis. Malacae Christianorum rebus magnus, [Note: 195 Duorum Regum in Malacenses coniuratio.] nec is ex vano haustus, impendebat metus. Rex Deioris pertaesus foederis cum Lusitano prius icti, nouam Societatem cum Rege Maurorum Achene conttaxerat. Validae singulorum vires, immanem potentiam coniunctione faciebant; cui sustinendae haudquaquam par futura Vrbs Malaca videbatur. Et iam suspicione ipsâ belli, cessante commercio, [Note: 196 Episcopi Malacensis pia sedulitas] laborare fame Ciuitas caeperat. In hoc discrimine Antistes Vrbis, exquisita sacrificijs Dei pace, Paulum Limam adit Nauarchum strenuum, et bello fortem, qui per eos forte dies paucas, quibus praeerat naues
in portu Malacae habebat. Exponit quo in periculo, et publica res, et religio sit, coniuratione Saracenorum cum Ethnicis. Actum de Malaca si otium perfidis detur orsa pertexendi. Vnum locum victoriae relinqui, si quis occupet immaturas adhuc, et male cohaerentes molitiones improuisâ irruptione opprimere. Quid multa? Paulus consilium probat, offert operam, negotium suscipit; cuius tamen successum profitetur a Diuinâ potius ope, quam ab humanis se sperare viribus. Ante omnia duos e nostris Sacerdotes postulat, cum his exiguam manum quadringentorum viginti Lusitanorum militum in Insulam promouet Vrbi Deioris obiectam. Exscensione ibi factâ postridie Idus Augusti, totum eum diem operari [Note: 197 Religio militum in expeditionis procinctu.] religioni iuber. In patente Campo excitatâ arâ, circum eam residentes Sacerdotes duo militibus peccata confitentibus operam dant, cunctos expiatos Missae Sacrificio peracto, Diuino epulo reficiunt. Haec e muris Vrbis suae prospiciens Rex Deior misit percontatum, quid illic agerent? Responderi iussit Paulus Lima: Lusitanos eo maxime modo se comparare ad mortem fortiter oppetendam. Diluculo polterae diei, quae sacra erat Assumptae in Coelum Deiparae, irrumpunt in Vrbem Lusitani sane frequentem, et manu munitam: sed quid Deo, ac Dei Matri resistat? Paucis horis caesi vbique hostes, superata moenia, capta Ciuitas, naualia foedifragi Regis incensa, victores praedâ onusti, quinquaginta dumtaxat Socijs amissis, Malacam gratulatione magnâ reuerterunt.
[Note: 198 Alexandri Valignani le gatio in Iaponiam, quo consilio decreta, et suscepta.] Paucis priusquam haec fierent diebus transierunt Malacâ, septuagesimo, quam Goâ soluerant die, Iaponij Legati cum Alexandro Valignano, et Socijs septemdecim in Iaponiam destinatis. Quo Valignanus consilio cum his Iuuenibus in Iaponiam rediret paulo distinctius explicandum est. Acceperat is Goae a Coellio Iaponiae Vice Prouinciale litteras, quae indicata nouâ Faxibae potentiâ, et eiusdem in Christi religionem studio, subijciebant optimum factu videri ad eum magis, magisque Christianae rei conciliandum, si Praetor Indiae legationem ad eum mitteret, per quam, gratijs actis ob fauorem hactenus in Christianos impensum, etiam atque etiam rogaret, vt suâ illos beneuolentiâ fouere pergeret. Sic enim, et a se se, vti, et a Philippo Catholico Rege, cuius ipse vice Indiam regeret; sed, et a cunctis Europae Principibus gratiam ingentem initurum. Animaduersum multis indicijs esse, mire cupere Faxibam laudari, honorarique a Regibus, et Populis exteris: quare haud vanam spem esse istud tali modo exhibitum officium Proregis Indici, haud vulgare apud ipsum momentum habiturum. Probabat facile consilium pro suâ prudentiâ Valignanus; nec dubitabat, pro ea, quam habebat notitiâ Praetoris, quin, [Note: 199 Munera legationi ornandae vnde sumpta.] ille gratificandi Religioni libenter occasionem arrepturus esset. Cunctabatur tantum in muneribus ad talis legationis ornatum necessarijs, quae cum sumptum requirerent priuatâ munificentiâ maiorem, verebatur, vt inconsulto Rege, Praetor aut vellet aut posset tantum impendij regijs imputare rationibus. In his eo haerente appellunt Goam ex Europâ reduces Iaponij legati cum donis, quae pretiosissima simul, et speciosissima permulta a varijs Europae Principibus acceperant. Nihil ad rem, quam cogitabat opportunius accidere potuit. Nam, et pars istorum munerum abunde futura videbatur ad legationem commendandam, et praeseferebant Iaponij Iuuenes, se se, quoad ipsorum arbitrij res esset, libentissime cuncta in spem iuuandae religionis impensuros. Vna igitur, et Praetori negotium exponit, et assensum eius elicit: nisi quod haud ita releuari se sumptu munerum est passus, vt non ad ea, quae Iaponij ex Europâ tulerant, quaeque ipse donare ipsis a Rege iussus erat, plurimum adiungeret. Legatum igitur Eduardus Menesius Prorex Indiarum suum ad Imperatorem Iaponiae Faxibam, quod bene verteret, Alexandrum Valignanum destinat, eique in eo munere comites adiutoresque
Adolescentes Iaponios volentissimos adiungit, ac tempestiuo ad [Note: 200 Legati Ama caum perueniunt.] nauigandum mari Decimo Kal. Maias hoc anno Goâ emittit. Ij paucis dumtaxat ad necessariam quietem diebus Malacae morati, nono, et vicesimo, quam iterum vela fecerant die Amacaum tenuerunt, non vno circa scopulos Orae Sinicae naufragijs infames, periculo perfuncti. Hinc ne in Iaponiam, quo votis desiderijsque ferebantur, consueto ei traiectui tempore soluerent, Praefecti Regij auaritia obstitit: qui quantumuis a Rege iussus esset, nullo anno Iaponicam nauigationem omittere; [Note: 201 Ibi per sesquiannum morari coguntur.] tamen, quod eo tempore sibi quaestuosiorem ad Philippinas Insulas traiectum certis indicijs speraret, exorari nullis precibus potuit, vt nauem regiam vela facere in Iaponiam sineret: quare vsque ad annum fluentis saeculi nonagesimum, duodeuiginti totos menses desidere Amacai legati coacti sunt. Interim iuxta ea, quae Iaponici Patres in Conuentu Firandensi decreuerant, Dominicus Monterus Nauarchus Amacaensis nauis, quae sola e Iapone ad sinas nauigatura erat, cum in procinctu ad discessum esset, circa principium huius anni, Franciscum Garzesium Clientem suum cum munere non parui pretij ad Cambacundonum Ozacam mittit, excusans haudquaquam potuisse se tantam [Note: 202 Nauis e Iaponia soluit cum tribus e nostris.] multitudinem Patrum in onerariam imponere: aegre constipatis vectoribus ac nautis, locum tribus Patribus repertum, caeteros necessario in aliud tempus differendos. Tres qui discesserunt clerici erant proxime ad sacros ordines dispositi. Hi mittebantur Amacaum initiandi Sacerdotio; ac mox, vti fecerunt, redituri. Haec audiens Cambacundonus excanduit: Itane, inquiens, Patres in Iaponiâ meo iniussu perstabunt! [Note: 203 Cambacundoni, qui om nes Patres abire iusserat, ex eo ira.] Adi dic Patrono tuo, conijciat illos in sentinam si locus alius deest, et saburrae vice inculcet. Ad ea Garzesius humillime veneratus, et donum porrigens: atqui Domine, inquit, Patronus meus ventis vocantibus dare vela coactus est, hoc maxime moerens, quod Tuae Maiestatis in digressu salutandae vrgens occasio soluendi otium negauit. Igitur hoc munusculum me ferre ad te iussit, tenue pignus obsequij, atque addictissimae tibi voluntatis suae. Accepit donum, nec placari tamen voluit Barbarus, qui constantiam in iniuriâ partem sapientiae putabat. Ergo nouo edicto flammis aboleri Templa Christianorum iussit. [Note: 204 Septuaginta Christianorum templa destructa.] Quadraginta ea numerabantur supra ducenta. Horum pulcherrima quaeque, puta Meacense, Ozacense, Sacaiense, statim euersa sunt, aliaque furori Gentilium magis obuia ad septuaginta, caeteris intactis ab hoc turbine. Quo tamen conciderunt Cruces omnes in locis antea eminentibus praeclarâ specie positae. Consolabatur nostros in his malis spes [Note: 205 Vxor Cambacundoni Christianis fauet.] placandi Cambacundoni. Fauebat enim aperte Christianis, non modo eius vxor, de quâ diximus, sed praeterea Frater, et Fratris filius, vt summos alios eius aulae Principes sileam. Praeterea Simon Condera, et Augustinus Christiani Dynastae pristinum apud Cambacundonum gratiae locum, et ex eo potentiam obtinebant. Satisque constabat Imperatorem [Note: 206 Duo Proceres Christia ni gratiam apud Imperatorem ser. uant magno Ecclesiae bono.] Iusti Vcondoni iacturâ deterritum, non audere negotium ipsis de Religione facessere, ne tam fidis, tamque strenuis ducibus, quibus similes haud facile reperiret, carere deinde cogeretur. Horum fauor nullâ in re sibi parcentium, incredibiliter vtilis erat his tam duris Ecclesiae temporibus. Iusto Vcondono Augustinus non modo tutum, sed, et pro acerbo rerum statu, commodum, et quodammodo amoenum receptum dederat in semotissimâ, et maxime deuiâ quadam [Note: 207 Iustus Vcon donus, et Organtinus latent in Insula Iunogima] Insula Iunogimâ. Erat ex eo loco facilis traiectus Meacum. Quare Organtinus, qui prouinciam in se susceperat visitandae, ac consolandae clam Meacensis Ecclesiae, in eadem Insulâ latebras quaesiuit. Diuersabatur in tugurio a littore remoto, nec facile obseruabili: indeque inuisebat crebro Iustum Vcondonum ad tertium inde milliare cum propriâ
[Note: 208 Darius item Iusti Pater.] familiâ degentem. Darius Iusti Pater aliquanto vlterius in eâdem Insulâ non incommodum et ipse Domicilium habebat: ijsque cunctis Augustinus omnia necessaria perliberaliter suppeditabat. Praefecerat etiam, eidem Insulae Equitem Christianum, Georgium nomine, cui impense innocentes illos exules commendauerat; stareque ipsum continue ad portum iusserat, et omnes aduenas, maxime Idololatras, ab aditu Insulae excludere. Per haec tam calamitosa tempora magnum videri poterat si suos Ecclesia filios teneret, nimium vero, et spe superius nouos sibi subditos parare. Tamen, vt mira est vis Diuinae gratiae, permulti, ijque insignes, baptismum hoc tractu temporum, et petierunt, et impetrarunt. Ex innumeris eius generis exemplis, quae dicere [Note: 209 Multorum conuersiones.] omnia fas non est, equidem non praetermiserim vocationem Reginae Tangi. Erat ea filia Aquequij, qui Nobunangam interfecerat, Vxor Iacondoni Regis Tangi, mulier ingenij maximi. Huic iam ante per viri absentiam, Imperatorem expeditione Ximensi comitantis, vehemens curiositas increuerat cognoscendae Christianae legis de quâ [Note: 210 Regina Tangi seuere custodita.] tam multa ferebantur. Obstabat isti desiderio, quod vir eius haud intactus Zelotypiâ, insigni coniugis formae in tam vagis Imperatoris cupiditatibus metuens, ne quis eam Cambacundono laudaret, feuere discedens vetuerat, ne Domo vspiam prodiret. In peramplo perque ornato ipsam Palatio reliquerat inter numerosum lectissimarum puellarum gregem, sub curâ nobilium virorum, sibique fidissimorum, quibus enixe commendauerat, vt Palatij fores custodiri diu noctuque validâ cohorte fortium militum curarent, neque, aut quemquam omnino se absente hospitem intro admitterent, aut Reginam quamlibet volentem, efferre pedem limine paterentur. In his angustijs Regina Tangi saepe frustra tentato ad Christianorum Ecclesiam accessu, piâ fraude [Note: 211 Pia fraude in nostrum templum clam venit.] cum matronis puellisque sibi fidis compositâ, per posticum, cuius illae clauem habebant, veste mutatâ, comitantibus paucis ipsarum, clam prodijt, Vincentiumque nostrum Catechistam linguâ Iaponicâ disertissimum, in templo nostro de Christianâ lege diu disserentem attentissime audiuit. Sub concionem, ipso Catechistâ, et Patribus vocatis, quaedam dubia proposuit, quae non vulgare ipsius ingenium probabant. Responsis [Note: 212 Et Catechismo audito baptismum petit.] auditis iam plane conuicta, baptismum, quem conferri alijs cernebat, sibi quoque continuo administrari magnopere contendit: eâ maxime de causâ, quod eam suam esse sortem diceret, vt vix sperare posstet facultatem sibi alias futuram eo redeundi. Interrogata quaenam esset, magnas sibi esse causas id in praesentiâ celandi respondit. Apparebat haud vulgarem esse mulierem, venitque in suspicionem Patribus, [Note: 213 Cur repulsam passa.] esse illam forte vnam e trecentis pellicibus Cambacundoni, quae in eius Ozacensi Regiâ custodiebantur. Deterruit hoc eos maxime, ne alioqui satis eruditam de fidei mysterijs, ad baptismum repente admitterent. Quare responderunt: haud quaquam eam satis paratam ad mysterium videri. Bono tamen esset animo, et Deo confideret, viam explendi tam sancti eius voti conuenientem prouisuro. Hac vice sermonum, multâ iam nocte ingressi sunt Ecclesiam quidam e custodibus Palatij Regis Tangi. Hi cognito excessisse postico Reginam, consternati per omnia eam Idolorum templa, eâ forte die aperta, propter anniuersariam quandam Iaponici ritus supplicationem, quaesierant; conspicatique [Note: 214 A suis custodibus reperta, et domum relata.] patens, et populo refertum Patrum Templum, explorabundi subeuntes, Dominam cum comitibus puellis, sellis, quas secum ad id ipsum tulerant, Domum reportarunt, attentiori deinde custodiâ egressum prohibituri. Postridie Matronam grauem cubiculi sui Praefectam, et omnium cogitationum arbitram, ad Patres misit, iussam suo nomine gratias agere, quod heri tam benigne, ac patienter Christiana mysteria
sibi declarare grauati non essent; tum offerre chartam, in quâ ipsa manu sua dubia quaedam circa res auditas, de ijs Domi cogitanti recens enata, descripserat: et officijs, et dubijs ita responsum a nostris, vt tam Reginae, quam eius interpreti, matronae multi iudicij, satisfieret. Deinceps nullus abibat dies, quo die non aliquam, aut aliquas e suis mulieribus Regina Tangi, (quando adire ipsa non poterat) ad Patres mitteret. Audiebant eae, quae a Catechistâ dicebantur, auditaque, prout captus earum ferebat, Reginae recitabant. Quae inde magis, magisque in fide proficiens eas hortabatur ad eam felicitaten, vsurpandam, quae ipsi negaretur, videlicet ad baptismum suscipiendum; [Note: 215 Septemdecim puellae Reginae Tan gi baptizantur ipsa procurante.] id quod ex ijs septemdecim breui tempore fecerunt. Sic habebat apud se Regina domesticam iam Ecclesiam, cum quâ totos dies assiduâ religione transigebat, oratione, piâ lectione, sermonibus sanctis; plane, vt Coenobium sacrarum Deo Virginum Gyneceum Regis Tangi Ozacae videretur. Animaduertens interea Regina ad expeditiorem vsum commercij per quotidianos internuncios continuaudi cum Patribus, praeter copiam pendentium e suis nutibus mulierum, requiri fauorem, ac [Note: 216 Item vir nobilis ex eius domesticis.] beneuolum studium viri alicuius ex domesticis, nobilem bonae indolis iuuenem quaesito praetextu ad Patres allegat, prius admonitos, quid fieri cuperet. Vincentius Catechista quasi forte Domo prodiens in occursum iuuenis ad se venientis exit ad se audiendum pellicit, effieaci de mysterijs nostrae Religionis oratione plane percellit. Quid multa? Christianum efficit, mirâ gratulatione Reginae iam in hoc quoque voti compotis. Verum aegre illam habebat, quod quam alijs procurabat sacri baptismi gratiam participare ipsa nequiret, cum neque ipsa ire ad Patrum Templum, nec Patres ad ipsam penetrare possent. Dum hoc loco res essent, affertur Ozacam inopinatissimus nuncius indictae persecutionis in Christianos, et Exilij Patrum. Incredibile dictu est, quantum indoluerit bona Regina, quam praeter causam [Note: 217 Incenditur Regina desiderio baptismi.] religionis ipsi carissimae, cura suae salutis stimulabat, verentem ne vbi Patres solum vertissent, nemo superesset, qui baprismo illam tingeret. Ergo ad id extremum consilium mentem appulit, vt clam se in arcâ conderet, quam mox obseratam suae mulieres funibus noctu demissam per fenestiam ad Patres deferendam per fidos homines curarent; qui eam baptizatam rursum ijsdem funibus e fenestrâ pendentibus ligatam, mulieribus superne tracturis restituerent. Sed cum haec exposuisset prudentioribus Matronarum, quas secum habebat, vehementer [Note: 218 Quem accipit Domi a Matrona Christiana.] illae repugnarunt, insuperque affirmarunt se, pro eâ notitiâ quam haberent mentis, et sensûs Patrum, non dubitare quin id consilium valde improbaturi forent. At nostri de his omnibus certiores facti, quotidianis maxime colloquijs cubiculi Praefectae, Matronae nobilis, et grauis, cui nomen in baptismo Mariae obtigerat; quaeque pro suâ apud domesticos autoritate facultatem satis liberam habebat palatio exeundi quoties vellet: decreuerunt non frustrari diutius iusta desideria Reginae; quare illam ipsam Mariam satis edoctam, quid, et quomodo faciendum esset, Sacramentum baptismi administrare suae Dominae iusserunt. [Note: 219 Haec deinde castitatem vouet.] Fecit illa, et Gratiae nouo nomine Reginae imposito, ad Patres rediens: Ego, inquit, ita me honoratam, et veluti consecratam sentio sancto illo ministerio, quo me fungi voluistis, vt nefas ducam implicare me amplius curis humanis. Itaque vobis testibus Deo voueo perpetuam [Note: 220 Reditus Regis Tangi, et aduersus eius minas Reginae constantia.] castitatem; et in eius rei signum comam tondeo. Nam, et in Iaponiâ quoque comae detonsio abdicationem rerum humanarum indicat. Erat Maria in flore aetatis, ac formae, regio genere, opibusque cuiusuis fere Iaponicorum Principum matrimonio non impar. Quare votum eius vbi percrebuit, admirationi omnibus fuit. Redijt haud
multo post haec Iacundonus cum Cambacundono Ozacam, et cognitâ noua Religione suae vxoris, homo, et superstitioni, per se addictus, et Cambacundoni nutu pendens, vehementer indignatus est, iussitque continuo redire ad patrios ritus. Quod cum illa generosissime respueret, paratissimamque se ad mortem offerret, Barbarus, qui non fere minus eius formam amabat, quam religionem oderat; neque illam ab se dimittere sustinuit, et omni contumeliarum genere sine vllâ intermissione vexauit, Gratiâ Reginâ nihil vmquam remittente de liberrimâ professione Religionis Christianae, et ad eam identidem domesticorum aliquos adducente, quin etiam duos filios, totidemque filias coniugij sui fructus, nequidquam viro ringente baptizauit Mater. In hunc modum vixit, si haec vita vocanda est, et non mors potius, ac martyrium continuum, sic inquam vixit annis inde tredecim Christiana Regina Tangi in contubernio Regis Idololatrae, quasi in Busiridis ergastulo. Conuitia, maledicta, minae, verbera quotidiana. saepe furijs ignescentibus strictum mucronem Barbarus pectori, aut iugulo coniugis admouit, ni Christum eieraret sanguinem exposcens; mox illâ, feriret sane [Note: 221 Maria, quae Reginam baptizarat eam consola tur.] clamante, resiliens. Saepe caras ipsi Gynaecei ministras, et comites Christianas coram ipsâ caedere, ab ipsâ abducere, Domo pellere; Mariam tamen nobilitatis suae merito reuerentius tractatam magno suo solatio semper Regina tenuit. Cui aliquando, mox vt putabat moritura, tantum viri furor exarserat, peccata confessa est: errore in Neophytâ congressu Magistrorum prohibitâ excusabili, existimans eam in Poenitentiae item, vt in baptismi Sacramento Sacerdotis obire vices posse. In quo quantum erraret admonita, cum primum potuit, curâ Patrum [Note: 222 Mors Reginae Tangi, et viri eius mutatio.] est. Ad extremum Mense Augusto anni millesimi sexcentesimi, confecta aerumnis Regina decessit, maximum, quod vix credibile videbitur, sui desiderium viro relinquens, sero videlicet agnoscenti quantum amisisset, malo more inuidiae humanae virtutem praesentem auersantis, sublatam [Note: 223 Funus ei Christianum curantis, et spectantis.] ex oculis frustra requirentis. Egit vltro Rex Tangi cum nostris Patribus, vt Reginae mortuae funus quam apparatissimum facerent ritu Christiano, sumptumque in id liberalissime suppeditauit, et ipse moestissimus spectauit, nullum finem laudandae mortuae, suique culpandi faciens. Haec in antecessum ex occasione delibata praeter morem sint ex actis anni ab hinc tertijdecimi, tunc forte in mentem [Note: 224 Regis Bungi primus ad Apostasiam gradus.] non ventura si nunc omitterentur. In Regno Bungi Constantinus Rex nutare sub haec tempora in fide caepit. Primus illi ad Apostasiam gradus fuit expulsio quinque Patrum, quos vltro expetierat, vt clam in suis terris Christianos iuuarent. Eos mutatâ nunc sententia, Cicacatae pessimi Idololatrae consilio vsus, Regno eiecit, obtendens metum irae Cambacundoni si is latebras Patrum in terris Ditionis Bungi resciuisset. Hactenus prolapsus non ibi constitit, vt sequens Annalis reddet.
Offert hic annus e Brasiliâ exemplum memoratu hodie salubre, quando pars autoritatis putatur, obdurare in conscientiâ mala, et peccati quamuis vulgo noti poenitentia infirmi animi vitium creditur. Baia est cognomine omnium Sanctorum Ciuitas in Brasiliâ primariâ, in qua, Sacerdos in primis gradu, et dignitate clarus, quippe qui, et in [Note: 225 Sacerdotis Primarij poe nitentia insignis.] Maiori Ecclesiâ Decanus, vt vocant, et in totâ Dioecesi Proepiscopus esset, praeterquam caetera vitâ haud sane laudatus, etiam professas, nec vllâ idonea excusatas causâ, cum Patribus illic nostris inimicitias gerebat. Non raro Diuina Prouidentia medicinam animabus facit e languore corporum. Ita huic supinâ securitate dormitanti vellit aurem haud molliter acer monitor officij lethifer morbus. Vocat repente Sacerdotem, peccata fatetur, et detestatur, emendationem promittit
si contingat reualescere. Hactenus multos habet similes, illud eximium nec commune plurimis ostendit; quod cum Diuinâ beninitate recepisset [Note: 226 Pro concione declarata] vires, perstitit in professione poenitentiae; nec eam clam habere apud se contentus, publicandum apud omnes curauit, quos offensos vitae suae licentiâ sciebat. Ergo pro suâ Proepiscopi potestate concionatores duos celebres, ad diuersas, easque numerosas producens conciones, suo nomine petere a Populo veniam iussit, ob parum recta exempla olim a se praebita. Cum nostris quoque dedit operam, vt suus in gratiam reditus non minus publicus foret, quam eius in nos odium [Note: 227 Petit admitti in Societatem.] vulgo notum fuerat. Venit in Domum nostram: omni significatione veri affectûs nostros amplexatus est; insuperque Praepositum Prouinciae enixe rogauit, admirtere vt se se in Societatem dignaretur. Concedi hoc quidem homini seni, et morbis fracto non potuit, quod nec ipsi, nec [Note: 228 Cur non admissus.] nobis expediret: tamen omnis honos merenti habitus, et rationibus late adductis repulsae acerbitas lenita est. Non multo post nouo morbo inuadente finem viuendi fecit, condito testamento, quo rem omnem familiarem satis copiosam Pauperibus legabat. Haud vane est creditum concessum illi breue interuallum valetudinis, vt fructus Poenitentiae plenos edere, ac quasi tempestiue maturare posset. Per reliquam Brasiliae Prouinciam, [Note: 229 Fructus ministeriorum Societatis per Brasiliam.] praesertim in Residentijs Ilheorum, et Portus securi, in Collegio Fluminis Ianuarij, et Piratiningae, res Christians fortiter gesta, nec sine successu. Ecclesiae adiuncti ex Infidelibus circiter mille. Exculti fideles industriâ pari. pacibus conciliandis, impuris amoribus dirimendis, aut sacro coniugio mutandis labor impensus, vti et ministrando Diuino Verbo, et Sacramentis Eucharistiae, ac Poenitentiae, quae supra millia viginti hominum haud valde solitorum ijs vti, nostrorum operâ perceperunt. In Vrbe Mexici hoc primum anno S. Ildefonsi Seminarium institutum est, inductis in paratum ad id domicilium centum pueris probatae indolis, e maiore congregatorum e diuersis valdeque longinquis Regionibus multitudine delectis, et eorum institutioni praefectis tredecim e nostris. Nouum quoque Collegium Vadalaxarae in nouâ Gallaecia fundari caeptum, et quatenus licuit, ante exploratum Praepositi Generalis in eo admittendo consensum, studijs populorum moram tam longinqui responsi non sustinentibus, inchoatum est. Episcopus loci suam in Dioecesim veniens, tres e nostris, quorum duo Sacerdotes erant, mano ambitu [Note: 230 Nouum Collegium inchoatum in Gallaecia noua.] impetratos secum duxerat. Eorum opera per septem totos menses in concionibus ad omnes ordines, lectionibus Catecheticis ad plebem, et rudem aetatem, Theologicis, aut de officijs ad Clerum, administratione Sacramenti Poenitentiae, ita cunctis probata est, vt conspirante Ciuitate in votum Sedis perpetuae tam vtilibus operarijs apud se statuendae, Episcopus cum Clero repente decem aureorum millia contulerint; eique summae Canonicorum vnus tria millia nummûm; alter Laicus e primoribus Vrbis tantundem addiderint, eque istâ pecunia confestim, et aedes, et annua, vectigalia parata, quae ferme duodecim e nostris alendis sufficerent. Itaque scholae iam tunc aperiri ceptae, vberi in praesens profectu, sed spe in posterum [Note: 231 Ministratum infirmis.] maiori. Per reliquam Prouinciam idoneis locis missiones ex aequo laboriosae, ac frugiferae frequentatae.
Tepotzolae, et Angelopoli charitas nostrorum in pestilentiâ foedam, passim stragem egentium corporum edente, magna vtriusque Ciuitatis approbatione [Note: 232 Nouum Templum Manilae.] conspecta. In Manilanâ apud Philippinas sede Templo iam satis amplo aedificato, maiori successu ministeria Societatis ad salutem animarum exercebantur. Domicilium quoque habitationi nostrorum destinatum egregiâ liberalitate Ioannis Paciechi Maldonati viri ijs in locis primarij, magnifice surgebat. Vim addebant industriae nostrorum Ethnicos ad suane Christi iugum feruenti praedicatione vocantium, Diuina interdum
prodigia, qualia irrigandis nascentium Ecclesiarum quasi plantarijs, benigna Dei prouidentia solet impendere. Vnum exempli causa ponam. Venit [Note: 233 Mira vocatio Mercato ris Ethmci ad fidem.] in Templum nostrum Mercator Ethnicus, se se cum duobus filijs paruis ad baptismum offerens. Narrabat is se paulo ante traijcientem lintre flumen a Crocodilo immane os pandente tam fero impetu inuasum, vt declinandae, aut potius tantillum differendae mortis non aliam rationem inuenerit, quam demittendo se se in aquam penitus, quo tamen miserum statim auida bellua secuta, faucibus e profundo abreptum extulerit. Tunc ipsum visum sibi videre duos viros, praestanti specie, albatos, qui se se ex ore monstri extractum celeri natatu in ripam extulerint: clarâ sibi inter haec, et si non ad aures lensibili, animum personante vece, quae admoneret; vt si tanto beneficio gratus esse vellet, haptismum susciperet. Hunc ille euentum narrando quamplurimis, vt non sibi soli salutaris fuisset, assequebatur.
INITIO anni 1589. qui toti fere Christiano. Orbi turbulentus decurrit, ingentem Ordini nostro curam iniecit immutatus repente Sixti Pontificis animus. [Note: 1 Moeror, et metus Socie tatis ex immutato Sixti Pontificis animo.] Quaecumque enim adhuc procellae saeuierant, minus terroris. incusserant, quod paratum in Sanctissimo Patre perfugium erat. Nunc vero difficile in omnes partes offerebatur negotium, quod vnde petendum erat auxilium, inde oriebatur periculum. Sed multis modis perspecta est caelestis cura gubernatoris, non in exitu modo huius tempestatis, sed etiam in exortu: cum moliri quicquam Pontificem non ante siuerit, quam ex coortis in Hispania fluctibus ipsemet saluam hanc nauiculam propemodum explicasset. Miserant Perturbatores ad eum (vti supra narratum est) per sacros Quaesitores aceruum ingentem libellorum, aliosque super alios obtrudebant in dies, adeo importune, vt doleret Pontifex, ac profiteretur: per Comitem Olinarium (nam is libellorum delator, et procurator erat) non licere sibi quiescere. Quarum delationum vanitatem, et neruose Claudius, aperteque refutarat, et ipse per se se perspiciens Sixtus contemptim solebat eas libellos famosos nominare, et Pasquillos ne flocci quidem faciendos. Interim tamen ex eorum lectione fieri non potuit quin aliquid suspicionis adhaeresceret, praesertim in ijs, quae de Obedientia Gaeca, deque autoritare quam sibi Praesides nostri res quoque fidei decernendi dicebantur assumere. Quibus [Note: 2 Sixtus videt libros Instituti Societatis.] cum accessissent Iuliani Vincentij calumniae, tum demum, siue cuiuspiam aduersariorum impulsu, siue suopte nutu, Instituta Societatis sibimet videnda, et expendenda duxir. Igitur ab libello, qui Primum, ac Generale Examen inscribitur, initio facto, in ipsummet, quasi limen, impegit; nomenque notauit, quo, statim principio, Minima haec Congregatio a prima sui institutione Societas IESV a Sede Apostolica nominata dicitur. Igitur pergenti, facile animo minus beneuolo occurrêre non pauca, quae perstrictum suspicione animum vellicarent. singulis, vt quae minus arriderent, apponebat notam: tum Cardinali Carafae cognoscenda omnia tradit. Huius rei Claudius Generalis omnino ignarus ad Sixtum cum venisset, et Hispanicorum intulisset mentionem libellorum, suo ille more ridere se illos dixit. Verum quaedam ab se notata, quae digna plane animaduersione essent. ea Carafae tradita. Obstupuit nec opinata denunciatione Pater: quidque negotij, et a quo cooriretur extemplo peruidit: sua tamen illa, et animi,
et diuinae fiduciae magnitudine sustentatus rogat, vt quod sanctitati eius minime probaretur, indicare sibi vellet, vt vel satisfieri, vel cogitari de remedio posset. Haud grauate id Pontifex dedit, iubens ex Carafa cognoscere: dumque adire illum Claudius parat, ipsemet Cardinalis [Note: 3 Notata ab Sixto in Instituto.] praeuenit; atque vltro profitetur, quae Pontifex notarit, sane friuola sibi, nec ponderis vllius videri: non leues ipsas res, sed causas quare notabantur, significans. Multa enim erant grauissima de reddenda ratione conscientiae; de varietate graduum Societatis; de nomine eius: de dilatione Professionis: de Correctione Fraterna: de Obedientia caeca: nec probabat, quod patrimonium dicunt Constitutiones distribuendum in pauperes, et amorem carnis erga consanguineos exuendum, et alia id genus. Quae quanquam satis manifesta in perfectionis Euangelicae scholâ, ac plane certa erant, tamen et reuerentia, quae debebatur Christi Vicario, et constans, propositique tenax ingenium Sixti, arduum, solicitumque reddebant negotium. Claudius de Assistentium consilio non solum ad diuinam confugiendum opem decernit, multis ob eam rem precibus et sacrificijs indictis, sed et humanis adminiculis connitendum. Scripsit, per Oras maxime Septentrionis, ad Prouinciales, vt ab diuinarum, humanarumque rerum Principibus, ac praesertim a Pontificijs Nuntijs, curarent ad Sanctissimum Dominum commendatitias literas, quibus declararent, quam operam, quôque profectu, religioni, ac pietati publicae nauarent homines nostri: qui motus in ijs futurus esset partibus, quanta Haereticis laetitia, quantus dolor Catholicis, quanta fidei labes, si mutarentur Societatis Instituta; eiusque autoritas, vulgato parum fauente Pontificis animo, euilesceret. Nec segniter inter haec [Note: 4 Rationes P. Generalis pro seruando Instituto.] Romae curare quae causae vsui forent. Ipsemet rationes collegit, per quas scrupulus omnis eximebatur: in quibus late illa patebat, quae rem apud rudes quoque subtilioris sapientiae homines planam faceret, leges iubebat, quae notatae erant inuerti. Statuamus, vt vbi quis patrimonium distributurus est, non in pauperes id, sed in propinquos diuidat, quomodo stabit, quod edocuit Christus: Si vis perfectus esse, vade vende quae habes, et da Pauperibus? Praecipiamus non exuendum erga cognatos carnalem affectum, et in Spiritualem mutandum, sed contra, vt erga suos quisque cognatos nullo Ordine caritatis, ex deprauatae impetu naturae feratur. Conscientiam suam nemo aperiat, sed id quisque curet, vt plane arcanum habeat. Nemo cum, quid iubetur, iussa exequatur, etiamsi nullum crimen in ijs appareat, priusquam multum ipse expenderit, suoque iudicio statuerit, obediendum sit nec ne. Quis hinc non modo Religiosus Ordo conflabitur, sed omnino consistere hominum, vel perditorum coetus poterit? Iam vero Societatis IESV nomen videri ab Sede Apostolica comprobatum, sicut varietatem membrorum eius, et graduum comprobatam liquido constabat: nec quippiam euenisse cur ea mutari deberent, nec mutari posse, quin tota Societatis fabrica mutaretur. Id vero si fieret, videndum, qui in hanc se contulissent Religionem, num in eam, quae de nouo conderetur adigi possent, vellentue transire. Cum his, et id genus rationibus ad Carafam profectus, quid ei videatur, interrogat. Is vt Sixti ingenium prudenter aestimabat, causam quidem non esse ambiguam dixit; tamen videri sibi differendum, moramque quoad fieri posset, trahendam longissimam: atque vt Societatem intime, et cum paucis amabat, dissimulauit ipsemet, distulitque impositum sibi munus exequi, et de censuris ijs referre ad Pontificem: sed in caeteris curis illa angebat maxime, quod Philippi Regis nomine instari eodem tempore apud Sixtum pro certo ferebatur, vt is duas res quibus tota administrationis ratio peruertebatur, iuberet. Altera erat, vt lex
[Note: 5 Vrgetur apud Pontificem, vt cooptatio in gradus, et electio Supe riorum Generali eripia tur.] annalis conderetur, per quam statum figeretur tempus cooptandis in certos gradus: et suum cuique gradum non Generalis Praepositus, sed Prouincialis conuentus decerneret. Altera priori conueniens, vt item Rectorum, et quorumuls Praepositorum creatio non ab vno summo penderet capite, sed vt fere in caeteris Religiosorum familijs tenet consuetudo, per domesticorum conuentus, et suffragia fieret, quae Capitula vocant. Quippe rerum studiosi nouarum, cupidique dominationis, postquam et Commissarij spe impetrandi exciderant; nec successerat inspectio, quam per Carthaginensem Episcopum attentarant, cunctas vires, et machinas eo conuerterant, vt si non vnius imperium, ac regnum, certe rempublicam quandam, et multorum dominationem sibi proprie constituerent. Quod cum vrgeretur acerrime, eique formulae insueuisset Pontifex, et iam ad nouanda multa satis aperte ferretur, metus erat, ne mortiferum vulnus acciperetut. Causam cognoscebant Cardinales de Sacrarum Quaestionum Consilio, ad quos libelli omnes Perturbacorum, reiecti erant. Igitur aduersus haec quoque, vt erat facile tam bona in [Note: 6 Rationes P. Generalis in contrarium.] causa tanto illi tamque experto ingenio, collegit Claudius, et Cardinalibus proposuit multa, et grauissima argumenta, quibus commissae sibi familiae communiret iura, et integra conseruaret. Quicquid enim in alijs Ordinibus eueniat, quos venerari, non iudicare nostrum est, in hoc certe nostro, si conuentus illi inducerentur, pestis haud dubie simul maxima [Note: 7 Capitulorum incommoda.] introiret. Praeter alia incommoda, quae de his agens enumerat Martinus Nauarrus, apud quem videri poterunt, ostendebat Claudius habere nostrum Ordinem alia propria sibi item grauissima, quibus non tam [Note: 8 Corpus Societatis obedientia vegetatur.] forsitan aperta, et nihilominus certa ruina ad solum daretur. Etenim B. Ignatium ita descripsisse hoc corpus, vt obedientia illud coagmentet. eademque contineat; item alat, vegetet, moueat, regat obedientia. Nec potuisse aliter institui ad eum finem, atque ea opera, ad quae conditum, atque compositum est. Quippe virum sanctissimum cum impense flagraret Christi amore, eamque ob rem gloriam eius, et regnum omni ope toto Orbe terrarum propagandum susciperet, quasi cohortem colligendam sibi putasse, quam proprij Sacramenti religione Apostolicae Sedi subijceret, tum vt per hunc nexum plenior a capite Christo per Vicarium eius vitalis succus, ac vigor descenderet, tum vt quemadmodum peruertendarum animarum Haeretici initium faciunt a peruicacia, abscindendisque ab hoc capite membris, item ipse conuertendarum opus ab Obedientia, et connexione quam intima auspicaretur: tum dem um, vt ne deessent Pontifici, ad quem totius terrarum Orbis cura pertinet, quorum in longinquis, ac periculosis expeditionibus promptam haberet operam, et qui mitterentur, tum corroborati Obedientiae, (quae victorias loquitur) praesidio, tum autoritate legationis legitimae communiti, vi, [Note: 9 Necessitas Praepositi in Societate plena potestate sub Pontifice illam gubernantis] efficacitate, ac felicitate maiore iniuncta obirent munera. Haec autem fieri non potuisse in Ordine, qui longe, lateque pateret, nisi in Praepositum vnum collectus ita Pontifici subijceretur, tradereturque, vt vniuersam multitudinem in eo, quasi vnum hominem, promptam haberet, et ad nutum flecteret, veluti ad vnum capitis nutum est prompta manus. Ad id autem fuisse necessarium, vt in Generali Praeposito tota administrationis resideret potestas, quod Pontifices Paulus, et Iulius diserte confirmant, et quo ipse Pontifici Summo obedientiam quam maximam praestaret, ordinariam Sedem apud Pontificem ipsum habere. Vnde fieret, vt cum ipse semper adesset Pontifici ad omnem nutum intentus, et ipsi cuncta Societas obedientissime subiaecret, per totum Orbem terrarum nullo negotio Apostolicae Sedis iussa permearent, et cum fide transigerentur. Porro ita S. Ignatium, ita pijssimos, ac prudentissimos sensisse Patres nostros, quandiu perfecte haec pulcherrima series
in Societate vigeret, vt obedientia expedite per totum means corpus ab Vicario Christi tanquam a capite per Generalem Praepositum quasi per collum facile in corpus descendens, ac diffusa omnes per artus caeleste perferret alimentum, et vitam, ac spiritum distribueret, prosperrime eam habituram, et ad Diuinam gloriam, et animarum auxilia saluberrime functuram muneribus suis. Interrupto autem, vel resoluto nexu illo, tanquam luxata membra, sensim fore, vt extabescat, ac moriatur. Vehementer [Note: 10 Creatio Superiorum a Generali quam necessaria.] autem Perturbatorum postulatis, siue intercidi, siue laxari hanc vnitatem, et consensionem sole clarius apparere: quia cum quaeque Prouinciarum sibi Praepositos, ac Rectores creabunt, iam perexiguum restabit cum Praeposito Generali commercium: eoque etiam minus cum Romano Pontifice. Quod vbi non essent ab Vrbe petendae Praefecturae, Religiosi non ita curarent iussa Praepositi Generalis, a quo nec spei, nec timoris causas haberent, et Principibus saeculi multo facilius adhaererent. Considerarent [Note: Ad Missiones longinquas.] igitur Patres Amplissimi, quanta res moueretur. In praesentia dum viget ille vitalis ordo, cum res postulat, vbicumque terrarum ad nutum Praepositi Generalis excipere Patres, et exequi diplomata, ac iussa Pontificum, si abeundum sit in longinquas Prouincias, vt nuper Antiochiam, legi, ac destinari quam aptissimos viros, etiamsi Rectores sint. Nullo eim ihcommodo suffici a Praeposito Generali protinus alios. At si tollatur communicatio illa, nec ita delectum liberum relinqui idonearum [Note: Ad curationes Promncialium per missos aliun de Superiores.] personarum: nec si qua publica necessitas incidat, Prouinciales homines in potestate Praepositi futuros. Praeterea permagni interesse hisce praesertim temporibus, vt conseruetur facultas Moderatores mittendi ex alijs in alias Prouincias, vt ex ijs in quibus stet disciplina, ac magis reiligio vigeat, in alias, in quibus laboret. atque opportunitates haud mediocres extitisse missis ex Italia in remotas partes complures Moderatoribus: quod ipsemet Pontifex Sixtus cum esset sermo de Prouincijs Gallicanis [Note: 11 In transmarinis partibus vtriusque Indiae creationes Superiorum per Capitula fieri nequeunt.] valde probauit. Haec autem interiret commoditas, simul primum sua Prouincijs comitia ad creandos sibi Magistratus darentur. Quid quod in Prouincijs quibusdam, vt in India Iaponia, Brasilia, Peruuia, Mexico, nullâ ratione haec forma legendorum Praesidum seruari posset. Primum quod conuentus Prouinciales in ijs terris non nisi sexto quoque anno habentur: immo propter conueniendi difficultates ex locorum distantia, et viarum periculis, Conuentus Generalis decreuit, ne tum quidem habendum, nisi prius per literas, et suffragin absentium constiterit conueniendi necessitas: sexennium ergo moderatores ijdem praeessent. Quod si quis interim, vel morte, vel casu alio deficeret, mutariue deberet, nonne intolerandum esset? Adde quod per distantiam, et exiguam inter se communicationem, etiamsi conuenirent, necessaria inuicem notitiâ carerent, quam tamen egregie: Prouinciales, aut Visitatores tum per literas assiduas, tum circumeundis domicilijs, cumque suis consiliarijs tractantes nanciscuntur. Sed vbiuis locorum quis non videt plurimum ipsorum interesse parentium conseruari hanc in summo Praeposito ditionem? Nam si forte quis minus recte potestate vteretur, vexaret subiectos, seu per indulgentiam, ac remissionem sineret labi disciplinam, [Note: 12 Incommoda ex potestate per Capitula accepta.] vel aliae inciderent causae tales, quid damni acciperetur si expectanda essent comitia? Quid turbarum cieretur, si ante tempus deijciendus de gradu esset? Iudicia institui, causas dici, citari testes, et omnem fori strepitum suscitari oporteret: tum hominibus adhaerere infamiam, et inimicitias, et alia consequi, quae ex iudicijs solent. Cum vt nunc habent mores, nullo negotio, nulla cuiuspiam offensione, ac nota, si opus sit a rectione quiuis ad alia munera traducatur. Has et id genus ob causas cum inde vsque ab ortu Societatis haec Praesides creandi forma a Fundatore sancita sit, et Constitutionibus insita, et ab omnibus
Conuentibus Generalibus probata, immo diserte a Paulo, et Iulio Pontificibus confirmata his verbis: Proprij cuiusque gradus indicium, et officiorum discretio, ac distributio tota sit in manu Praepositi Generalis. Cumque per annos vndequinquaginta eam vsus tenuerit, nonne planum [Note: 13 Mutationis autores pau ci, qui volunt res vt sunt stare, permulti in Societate.] est nullo modo mutari debere, nisi grauissima, quae aliter tolli nequeant, vsus demonstrarit incommoda: idque sentiant de Societate grauissimi, ac sapientissimi visi, quique et numero frequentes, et religione, prudentiaque praestantes habeantur? At hîc contra omnino res habet. Qui mutata haec volunt cum vniuerso collati corpore paucissimi sunt, virtute vero multo maxime inferiores, partim ambitione, alijsque priuatis studijs perturbati, partim ab ipsis perturbatoribus in fraudem inducti, qui cuiusmodi sint, vel inde ostendunt, quod venire in lucem non audent: neque sua haec deliramenta sustinent ad communes Societatis Conuentns referre, sed sperantes in calumnia, et tumultu, vt ait Isaias, per externas opes ad summum dominatum grassantur. Quo facilius Sanctissimus Dominus, vosque Patres Amplissimi, intelligetis, num aequum sit, vt homines numero perpauci, virtute nulli, qui inuerecunde suum Parentem, ac Fundatorem proscindunt, num inquam aequum, aut tolerandum sit, vt homines eiusmodi leges imponant toti Religioni, quae tanto consensu hominum tam multorum, tamque sapientium malignis eorum inuentis obsistit ad conseruandam disciplinae tranquillitatem, eamque formam, cum qua edita est, et ad hanc vsque diem propagata, et confirmata per autoritatem omnium qui deinceps fuerunt Pontificum. Denique nihil esse causae cur debeat mutari ea ratio, perspicue constat ex vanitate eius causae, quam Turbatores allegant. [Note: 14 Quam plena certaque ex notitia Superiores in Societate creentur.] Negant enim, per absentiam, Generali notos esse quos praeficiat, sed sequendum esse Prouincialis iudicium, vnde fiat, vt minus idoneos legat. Quae ratio apud ignaros morum Societatis, speciem quandam videtur habere: sed vbi primum res declaratur, apparet nihil posse humano more fieri sincerius, et prudentius, quam fit inter nos lectio Magistratuum. Nam primum inde vsque ab Tyrocinio descripta singulorum nomina ad Praepositum Generalem mittuntur, explicatis cuiusque, et animi, et corporis dotibus, et praecipuis capitibus rerum caeterarum; vnde homines plane Praepositus cognitos, atque perspectos habeat: eademque posthaec tertio quoque deinceps anno instauratur descriptio, vbi ex sententia Rectorum, Prouincialium, Consiliariorum, et aliorum grauissimae autoritatis Patrum, item facultates cuiusque, et virtutes, et Doctrina, et gesta munera explicantur. Adhaec cum vnoquoque triennio e singulis Prouincijs Romam Procuratores mittuntur Prouinciali lecti conuentu, hi coram Prarpositum Generalem de Prouinciae statu, deque singulis edocent. Praeterea sunt certa capita, quae partim ipse Claudius introduxit, partim planius explicauit, quibus capitibus Prouinciales, eorum Consiliarij, itemque Rectores hominum de quibus agitur, alijque probatae autoritatis terni minimum Patres de vnoquoque expromunt, quae cognoscere opus est, vt iudicetur, quo collocandi sint in gradu, et alia separatim capita, quibus palam fit, an sint Praefecturis idonei, et qui praefuere, seu praesunt, quam bene perfuncti sint munere, vel fungantur, cuius interrogationis capita, totamque formulam inspiciendam Cardinalibus Claudius dedit. Nihil enim esse potest exactius. Super haec semel, iterumque singulis annis ad Prouincialem, ad Praepositum Generalem Consiliarij de suis quisque Rectoribus scribunt, et quibus de rebus visum fuerit. Eodemque [Note: 15 Id ipsa Turbantium Confessione comprobatum.] modo de Prouincialibus Consiliarij eorum, et rebus Prouinciae bis, immo ex recenti Decreto quater ad Generalem perscribunt. Super quae omnia cuique Superiorum, aut inferiorum copia fit amplissima, quae ex vsu suo, communiue censuerint, indicare. His rebus fit, vt nemo Sociorum
cuiquam familiatium suorum interius notus sit quam Generali Praeposito. Quod et Perturbatores, qui maxime rerum ignorationem ad patrocinium suae causae venditabant, immemores mentientem oportere memorem esse, tandem professi sunt, expostulantes minima quaeque ad Praepositum debere perscribi. Ea igitur notitia, et maxima est, et sincera, ac certa, non solum quia nunquam ita se inuicem alij alijs aperte, tantaque cum religione, et cura indicant, vt summo capiti, communique Ordinis Parenti, sed etiam quia cum tot vijs, tam multos per homines, tantoque temporum tractu, adhaec scripto, vbi curae plus adhibetur, et literae conseruantur, capiatur, procliue est omnia inter se se conferre, et obseruare, quid alij, atque alij, alio, atque alio tempore iudicarint, vt etiamsi qui fallere velint, non possint, et, si qua inter homines de hominibus certa cognitio est, humana prudentia nullam desiderare hac certiorem queat. Hanc cognoscendorum [Note: 16 Duo necessa ria ad bonam Praepositorum lectionem.] hominum curam vbi Claudius explicarat, ita rationum colligebat summam. Ad certam Praepositorum lectionem necessaria in primis duo videri, personarum notitiam, et vacuum perturbatione animum. Haec namque si praesto adsint, neque per imprudentiam, neque praua voluntate peccatur, qui sunt omnium fontes errorum. Notitia quanta in hac administrationis forma insit, satis est dictum, quae tanto etiam plus habet momenti, quanto et prudentia, et vsu pollere necesse est supra [Note: Ea in Generali reperiuntur.] vulgus inferiorum, qui supra omnes euectus tanquam ex alta specula Ordinem vniuersum circumspicit. Nam vbi res suffragijs agitur multorum, [Note: In conuentibus vix sperari possunt.] vel, vnius error officiet summae: quippe cum efficiendo numero perinde valeat ignarus, ac prudens. Iam vero si perturbationes suae Praeposito sint, et suas vnicuique inferiorum esse: et quidem aequum videri in vno quopiam e numero minus esse temperatas, quam in eo, qui leatur e toto Sociorum corpore, vt probatissimae, praestantissimaeque virtutis. Caeterum, quae perturbatio, quae studia transuersum ferant Generalem, cui res cum hominibus sit adeo remotis, adeoque subiectis. Quid timeat inde, quid speret, cum praesertim perpetuum gerat magistratum? At in conuentibus studia eo facilius dominantur, quod sibi quisque praeficit eos, quibus subesse mox debeat: itaque eos praetereant necesse est, a quibus, vt semper fit, aliquid timeant, illos vero praeficiant a quibus sperent: nec tam boni communis, quam priuati commodi ratio habeatur. Adde quod in Ordine hoc eo maiore custodia intercludendus est aditus ambitioni, atque superbiae, quanto varietas, et genus munerum, quae in commune bonum tractantur, opportuniora sunt ijs pestibus; quantoque magis ad conseruandam disciplinam domesticam, et vtilem foris nauandam operam, necessaria est firma possessio, et perennis exercitatio Euangelicae humilitatis. Haec et alia in eandem sententiam non solum Cardinalibus causae praefectis exposuit Claudius, sed et cum increbesceret rumor vrgeri hoc caput â turbatoribus, nec abhorrere Pontificem, [Note: 17 Marci Antonij Columnae Cardinalis beneuolum officium apud Pontificem.] Marco Antonio Columnae Cardinali impense rem commendauit, rogato vti ex occasione eliceret Sixti mentem, sique opus foret ab incoecepto auertere conaretur. Accedit Cardinalis causa optime cognita, et vndique rationum telis instructus, haud per cuniculos, et ambages, sed palam quasi manu conserta dimicaturus. Incipit ergo: auditum sibi nescio quid moueri de mutanda ratione, quam ad id loci Societas in suis Rectoribus, Praepositisque creandis tenuerat; idque agi, vt eorum designatio posthac non a Praeposito Generali, vt ex Instituto Ignatij, quod inspirasse [Note: 18 Pontifex a creatione Superiorum per Capitula abhorret.] creditur Deus, adhuc cum Diuina gratia recte successerat, sed in Prouincijs per conuentus, et suffragia fieret. Quae vix audierat Sixtus, cum interpellans. Quid?, inquit, Capitula volunt? tum vero totus permisceretur Orbis: magnos paruos, deuotos quisque, ac deuotulas interponeret suas. Cum eorum Capitulis cunctarum simul Ciuitatum,
et singularum domorum essent Capitula: totum denique commouerent Orbem. Iube, inquit, esse securos: Scimus nos non esse Iesuitarum ex vsu ista Comitia. Quae cum retulisset Generali Columna, pars curarum non leuis decessit, simulque est cognitum: nequaquam id vere [Note: 19 Regis Philippi autoritas falso interposita.] vnquam Regis Philippi iussu attentatum, sed solum nomen simulate obtentum. Quin potius solitum eum in hac parte admirari, et praedicare Ignatij prudentiam, qui tale genus administrationis suum in Ordinem induxisset. Hac igitur exempta cura, de certo Professorum, et aliorum graduum tempore etiamnum solicitudo restabat: edocendisque insistebatur Cardinalibus quanta id necessitate fieret, vt nullus esset terminus communiter praestitutus. Non enim nisi exploratae, certaeque virtutis homines cooptari posse in Societatis gradus. Nec vero ex aequo omnium explorari facultates, neque ex aequo maturescere, siue aetatem, siue Doctrinam, siue virtutem; cum haec tam diuersa signa ad Religionem afferant. [Note: 20 Literae comendatitiae Principum pro Societate multae ad Sixtum scriptae.] Interim tam multae, tamque honorificae, et acres ex Polonia, ex tota Germania, Belgioque adfuere commendatitiae ad Sixtum literae ab Rodulpho Imperatore, ab Sigismundo Rege, et omnibus fere sacris profanisque Principibus, vt magnum suae in Ordinem nostrum pietatis documentam ediderint, nobisque aeternum referendae gratiae onus imposuerint: ac denique Sixtus non leuiter expostularit, tanquam sibi quaesita apud eos esset infamia. Caeterum praecipua commendatione digna est [Note: 21 Fauor insignis Guilielmi Ducis Bauariae in Societatem.] Guilielmi Bauari pietas. Ita hac de causa laborauit, ea Procuratori in Vrbe suo Minutio mandata dedit cum literis compluribus ad quoscumque opus foret, iusso cuncta administrare ex Praepositi Generalis ductu, itemque ad se sua manu frequentissime scribere, quo in gradu res esset, vt si de toto eius ageretur dominatu haud facile videatur pouisse solicitudinem magis intendere. Literas ad Pontificem sua manu has dedit.
Beatissime Pater.
[Note: 22 Literae ad Pontificem eius manu scriptae.] Praeclara venerandae Societatis IESV in Catholicam religionem merita, eiusque in his Germaniae partibus, vel restituendae, vel conseruandae labores, ac studia nouis quotidie occasionibus, felicibusque successibus sic a Deo benedicuntur, vt non raro Diuinam prouidentiam in illis ego quidem suspiciam, ac depraedicem, qua calamitosis hisce temporibus Ecclesiae a Deo missi, strenuos in illa, summeque necessarios se operarios exhibent: mihi vero, terris, ac populis meis, quibus hisce Patribus, eorumque laboribus frui contingit, plurimum gratuler, nihil magis exoptans, quam vt institutum adeo salutare faciem illam constanter retineat, qua non parum Christi Sponsa Ecclesia hactenus recreata, nouoque foetu multiplicata fuit. Quod propter Apostolicae Sedis robur, quo haec Societas, et Religio firmata est, felicemque eins Instituti cursum semper mihi firmiter persuasi, neque nunc quidem secus, vt accidat diuinam bonitatem permissuram confido. Patrum vero, qui in his partibus rei Christianae dant operam, contrarium quendam timorem non absque animi mei molestia his ipsis diebus ex ipsismet didici, cum de nescio qua innouatione in eorum Instituto forte facienda dolentes mihi significarent, adque eam nouitatem inducendam Sanctitatem Vestram a quibusdam non parum incitari. Quoniam vero Sedis Apostolicae autoritate, et defensione, vel vnica eorum Societas in primaeua sua integritate, puritateque hactenus perstiterit: et contra quoscumque eam impugnantes, vel in dubium ipsum Institutum vocantes se tutata sit, quo animo iam esse; quidue sibi polliceri debeat, cum Sanctitatem Vestram institutum aggredi, et mutationem in eo facere velle intelligant. Ego vero Beatissime Pater, non tam Patrum istorum nomine, quibus tam propter fidelem, quam mihi populisque subiectis nauant operam plurimum
debeo, quam propter religionem ipsam. Catholicam illis in his partibus potissimum innitentem, pro mea erga Sedem Apostolicam obseruantia, et tranquillitate Ecclesiae status zelo, ac desiderio, non possum non Sanctitati Vestrae debita cum reuerentia, animique submissione aperire qualemcumque huius Ordinis Societatis hoc tempore perturbationem absque euidenti religionis Catholicae in his partibus detrimento accidere non posse. Quae ex eorum Instituti immutatione, vel innouatione non tam ipsorum Patrum affirmatione, quam mea quoque sententia maxima cum sit futura, eam Sanctitas Vestra pro suo erga Christi Ouile amore, ac studio praecauere vt velit etiam, atque etiam submisse rogo. Illud praeterea perpendere, ex Instituti Societatis per Sedem Apostolicam hoc tempore innouatione, vel aliqua mutatione, tum frigidos in Germania nostra Catholicos, tum obstinatos Haereticos in concepta contra Ordinem Societatis opinione non parum confirmandos fore. Qua Catholici dissolutiores, praesertim Ecclesiastici, virtutum splendorem, et vitae exemplum horum Patrum non ferentes, cum in vita, et moribus eorum nihil carpere, et reprehendere possint: institutum ipsum eiusque procedendi rationem in dubium vocare solent, Ordinisque Societatis dilatationem in his partibus impedire ea ratione, vel a se hanc Religionem arcere conantur. Qui tamen facile Sedis Apostolicae autoritate, qua Religio haec Clericorum Societatis IESV iuxta totam suam rationem, sibi propriam, et primo institutam, et toties postea per Summos Pontifices, vt etiam per Sacrum Concilium Tridentinum, approbata fuit, repressi hactenus fuerunt. Haeretici vero nonnulli ab alijs Haereticis, qui Iesuitas et ipsi vocant fidelissimos, et iuratos Papae defensores, et Ministros proclamant, et propterea eane, et angue peius oderunt dissentientes; inter alia, quae contra Societatem perperam effundere solent, Iesuitas nec Catholicos quidem, sed nouam quandam sectam esse apud suos pronunciant. Quantum iam Beatissime Pater vtrique, dispari ratione licet, in perniciosa sua, falsaque opinione confirmabuntur, si intelligant Societatis institutum in dubium a Sanctitate Vestra vocari; quaedam in illa innouanda, ac immutanda esse. Quam gaudebunt in sinum suum religionis Catholicae, huiusque Societatis aduersarij? cum luctu quidem Societatis, detrimento vero Ecclesiae, pro qua tam fideliter hi Patres laborant, vitam quoque et sanguinem pro illa exponentes. Ac certe Sanctitas Vestra mihi credat, nihil periculosius Ecclesiae in his partibus excogitari hoc tempore posse, quam si Patres Societatis in suis functionibus, quas iuxta suum Institutum pro Ecclesiae bono hic exercent, remitterent, aut propter mutationem in eorum Instituto factam, cum pristino Societatis spiritu, ac feruore illas non obirent. Cum propterea Societas haec erga Sedem Apostolicam in eius autoritate apud quoscumque ex peculiari instituti sui ratione tuenda, et persuadenda fidelissimam se hactenus exhibuerit; vt tum Regna, et populos ad illius obedientiam, et subiectionem adduxerit, tum Principes quoque Catholicos ad debitam erga eandem obseruantiam, et deuotionem permouerit, nec in hoc genere finem faciat: ac nisi Sedis Apostolicae per ipsam autoritate magis, magisque amplificata, crescere se non arbitretur, omnem vicissim ab eadem Sede protectionem mereri videtur, qua non tantum a Sanctitate Vestra ipsum institutum omnem erga se fauorem, Apostolicamque benignitatem experiatur, verum etiam Sanctitatis Vestrae autoritate Ora ei obloquentium, vel quid noui contra illud a tot Summis Pontificibus confirmatum molientium retundantur. Quare Beatissime Pater submisse iterum rogo hocce religionis Catholicae in his partibus fere vnicum praesidium, laudabilem hanc Societatem, ea ratione tueri nobis, vt velit, ne circa eius salutare, totique Ecclesiae
proficuum institutum vlla ratione perturbari, vel contristari eam sinat: quin potius id suorum Praedecessorum exemplo in sua pristina integritate conseruando, ac tuendo, fructu, et incremento Religionis Carholicae ex eorum ministerio plurimum se gaudere declaret. Neque enim latebit Sanctitatem Vestram similia contra Societatem ab aliquibus parum bono zelo ductis apud alios Summos Pontifices esse tentata aliquando, mutationemque, seu nouitatem in Societatis Instituto valde sollicitatam fuisse. Quae tamen Sanctissimi Pontifices altiore intellectu ponderantes, parum ad Ecclesiae vtilitatem accommodata intellexerunt, et loco nouitatis petitae ipsum Institutum, totamque illius rationem, nulla in eo mutatione factâ, de nouo confirmarunt, pluribusque priuilegijs ornarunt. Quod item a Sanctitate Vestra pro flagranti ipsius boni communis desiderio mihi pollicebor, et communem tum Religionis huius, tum Principum Catholicorum in his partibus consolationem in hac causa humiliter expectabo. Sanctitati Vestrae me perquam humillime, omnesque meos commendans. Datae Monachij 29. Martij 1589.
[Note: 23 Literas Ducis Bauariae Sixtus Pontifex supposititias, et confictas suspicatur.] Has literas vbi Sixtus accepit, compositas a Iesuitis fremere, atque adeo suppositas: vt egregie laborandum Minutio fuerit, prolatis alijs Guilielmi epistolis, vnde et manus eius, et stylus enotesceret. Respondit autem Sixtus, et ad alios Principes in eam ferme sententiam. Nihil sibi de mutando Societatis instituto venisse in meutem, quod laudabile confiteretur, et vtile omnino Ecclesiae Sanctae, et conseruari [Note: 24 Responsa Sixti ad Principes, de Societate.] omnino vellet: sed tantum displicere sibi vitia quorundam. praesertim qui in Aulas se, et rerum publicarum administrationem inferrent. Quae magis dicta sunt ex praeiudicio superiorum annorum, vulgarique cantilena, quam quod in praesentia designari facile posset, quid in hoc genere peccaretur. Cum Posseuinus quidem priuati Sacerdotis vacaret munijs, et Edmundus nuper, vt infra dicetur, excessisset e Gallia: et calumnia quaedam de Transyluaniae rebus, de qua item mox referetur, [Note: 25 Commendatur Societas a Cardinali Aldobrandino.] satis detersa esset. Reuersus subinde ex legatione Polonica Hippolytus Cardinalis Aldobrandinus, et ipse perspectos ab se toto septentrione Societatis labores Pontifici rerulit, addita commendatione, vt creditum est non vulgari. Ita nulla re innouata per Dei gratiam exactus est annus; [Note: 26 Cardinalis Carasae prudens, et benenola cunctatio.] eo praesertim, quod Cardinalis Carafa, quae ab se notata ei cognoscenda tradiderat Pontifex, prudenti cunctatione, ac tergiuersatione in longum extraxit.
Inter has molestias miram Claudius erga Christi Vicarium conseruabat reuerentiam, et conseruari ab suis volebat. Nullos neque coram [Note: 27 Claudij Generalis erga Pontificem reuerentia.] se, nec vsquam haberi patiebatur, nisi permodestos de eo sermones: cumque aliquando responderet Emerico Forslero, qui nuntiauerat literas paulo duriores de Societate ad Carolum Archiducem a Pontifice scriptas, haec addidit sua manu, Pater mi, qui scripsit Breue Pater noster est, et Pastor, diligit nos, et cupit humiliari; meliora sunt haec vulnera diligentis, quam si parcens nobis, nos elatiores efficeret. Oremus pro illo Dominum serio. Ita se aduersus Pontificem gerens summa item humilitate, ac reuerentia Diuini Numinis in tota hac exercitatione prouidentiam venerabatur. Monita haec caelestis Patris plena caritate [Note: Or. in pl. gr.] existimabat. Consideransque quod Sanctus Nazianzenus ait. Nequaquam graue esse plagis affici, sed longe esse granius, et acerbius plaga non [Note: 28 Curat Gene ralis, vt Societas ex aduersitatibus proficiat.] fieri meliorem. Illud assiduc volutabat animo, quemadmodum posset lucrum ex damnis facere; praesentibusque incommodis ea admouere remedia, quae eadem munimenta in posterum forent. Omnia mente collustranti facile apparuit summam in Praepositorum, ac Rectorum qualitate sitam, qui si recte suo munere fungerentur, bene omnia euenirent. Igitur re cum Deo multum, et Assistentibus consultata, cum videret
legum, ac praeceptorum affatim esse, solum curam Praesidum et operam posse desiderari, saluberrimum hoc quod totidem verbis placet [Note: 29 Decretum de hora considerationie Superioribus quotidie impendenda in rebus sui officij.] adscribere, de hora singulis, aut minimum alternis diebus in considerando officio suo ponenda, decretum edidit. Quod, inquit, nona parte constitut. cap. 7. §. 13. docuit Pater noster, tempus omne, quod valetudo, et vires corporis permittent Superioribus, partim cum Deo, partim cum officialibus, et Ministris, partim secum feorsum considerando, et statuendo esse impendendum, tanti momenti est, vt ex huius Constitutionis neglectu plurima incommoda sequi, et ratio manifesta demonstret, et experientia non obscure conuincat. Nam cum Rectoris officium sit, vt habetur par. 4. cap. 10. §. 5. Oratione, et Sanctis desiderijs totum Collegium velut humeris sustinere: deinde curare, vt Constitutiones seruentur: Collegialibus cum omni sollicitudine inuigilare; eosdemque ab ijs, quae nocere possint defendere: vt omnes in virtutibus ac literis proficiant, curare (quae verba in illius officij regulam, 21. et Praepositi 22. translata sunt) liquet eum qui haec non omni solicitudine praestet, quae sui officij sunt praestare non posse. Quae cum animo volueremus, et intelligereraus sine dubio fore, vt non modo quotidianae admonitiones, et literae, quibus Superiorum animos ad pastoralem vigilantiam excitare conemur, sed ipsae etiam regulae sine fructu editae sint, et commendatae nisi re ipsa, quae ordinata sunt executioni mandentur, ac perpetua quadam industria moribus potius nostrorum expressa, quam literis consignata cernantur: Visum est nobis in Domino, re diligenter illius Maiestati commendata, in eam curam omni studio incumbere, vt ea Constitutio, ac Regula exacte seruetur, et id Superiores opere ipso praestent, quod praestare tenentur, et quamuis Constitutio satis indicet quantum in ea re temporis impendendum sit, totum scilicet, quod valetudo, et vires corporis permittant; tamen quo melius, et certius praecipuae huius operis parti, idest Orationi, considerationi, et deliberationi aliquid temporis tribuatur, videtur maximae futurum vtilitatis, si quotidie aut certe alternis diebus integram horam sibi praescribant in qua secum, et cum Deo considerent, et statuant, quae ad rectam domus, vel Collegij administrationem spectant. Eo tempore in conspectu Dei considerent quomodo se habeat status domus, vel Collegij, quomodo subditi in spiritu, et virtutibus proficiant, quid impedimenti, quid distractionis habeant, quo spirituali morbo ille, vel ille laboret, quo remedio iuuari possit, vt adhibeatur: quomodo Praefectus rerum spiritualium, quomodo caeteri officiales suum officium exequantur: quomodo Regulae, Generalium Ordinationes, et Religiosa disciplina seruentur: quis erga proximos per nostra ministeria fructus colligatur. Denique praeter examen quo proprios defectus personales proprie solent examinare, examinent hoc tempore defectus circa gubernationem, legant Regulas Visitatorum, et Superiorum iussa. Caueant tamen ne hanc lectionem perfunctorie, et quasi cursim praeteruolent, sed accurate, et meditato plura studiose considerent, et deliberent, quam legant. Denique disquirant quam diligentissime quomodo omnia ad nostrarum Regularum praescriptum, mentem Constitutionum, et maiorem Dei gloriam componantur. Hoc autem ita cupimus obseruari, tanquam eam Constitutionem, ex qua vere caetetae pendent omnes, vt etiam in virtute Sanctae Obedientiae id praecipiendum putaremus, nisi obedientia ipsa Superiorum, et amor in Societatem, quam hoc studio maxime iuuandam, ornandamque confidimus, tam vehemens calcar excluderet. Caeterum intelligant Superes hoc praecepto semoto, quacumque possumus efficacia, maiori quo valemus affectu id nos ab illis per viscera misericordiae Christi, per caritatem, qua Societatem, atque animas suas, et Fratrum suorum diligunt,
[Note: 30 Qua approbatione exceptum id mandatum.] ardentissime flagitare. Haec ita constituta misit ad Prouinciales, vt, cum omnibus communicarent Moderatoribus, darentque operam, vt qua opus erat voluntate, studioque susciperent, atque eosdem ipsi, idoneos administros tribuendo, cura rei familiaris leuarent. Excepere magna alacritate mandatum hoc Patres, gratiasque Deo egerunt, qui tam salutarem suo Pastori mentem iniecisset. Scripsit Bartholomaeus Perius de Nueros iam Boeticae Prouincialis, hanc caetera emendandi dauem esse. Iosephus Acosta Visitator caeleste sibi dixit monitum visum ad corrigenda, si quae sunt praua, ad expolienda, et perficienda, quae recta. Ipse autem Generalis quamuis tanta premeretur occupationum mole, tamen Considerationis quotidianam horam serio ipsi sibi praescripsit, seruauitque postea pari constantia, et conscientiae suae aequitate, et Ordinis totius profectu.
[Note: 31 Ioannis Baptistae Eliani mors post vi tam bonam, et pios labores.] Egregios inter viros, quos dedit hoc anno Caelo Societas, iure memorandus est Ioannes Baptista Elianus. Quinto nonas Martij in Romano Collegio, quo fuerat ab Domo Poenitentiariorum aeger relatus, sancte post cuncta Sacramenta decessit. Vir erat salutis animarum ad infinitum sitiens, laboriosus iuxta, atque industrius, sui contemptor nobilis. Bis in AEgyptum, bis ad Maronitas profectus late suam caritatem disseminauit: multarum linguarum subsidio instructus omni ope omni nationi salutaris. [Note: 32 Talmudicas nugas aboleri curat, inde Iudaeis exosus.] Nec parum in Italia, Romaeque praefertim, de Sancta Ecclesia meritus, ex Iudaeorum faece multis ad Christianam fidem traductis, eorum impietati detractis nutrimentis, cum magnam vim intercepisset Talmudicorum voluminum, quae Pontifex Gregorius dati flammis eius indicio iussit. Eas ob res Iudaeorum in pertinacia haerentium insigni odio dignus est habitus. Christianam plebem Christianis complectebatur visceribus. Nouas in dies reperiebat artes, quibus aut peccantium arceretur illecebra, aut inopum [Note: 33 Industria eius in tradenda Catechesi.] subleuaretur calamitas. Inter alia excogitauit, perfecitque vt mysteria fidei, et praecepta Decalogi in picturam redacta formis excuderentur, vt haberet in ijs rudiorum tarditas disciplinam, memoria subsidium, languor incitamentum. Placuitque adeo inuentum, vt Praefectus Vrbis, Vicariusque Pontificis, in Cauponis omnibus, et Diuersorijs affigi eos libellos iusserint: permultique Dynastae in suas ditiones exemplaria eorum multa transmiserint. Peregrinationum eius aerumnae, vexationes, naufragia, [Note: 34 Cardinali Farnesio comparatur.] vincula, suis dicta sunt locis. Cum in eosdem dies incidisset mors Farnesij Cardinalis, non defuere, qui dicerent, duos simul Pauperum Patres obijsse. Adeo diues caritatis mendicitas Ioanni Baptistae idem pepererat nomen, quod tanto Cardinali pecuniosa benignitas. Farnesius, quâ illum decuit pompâ celeberrimis per Vrbem exequijs, Plebe vbique [Note: 35 Funus Cardinalis Farnesij.] plangente, in Templum IESV ab ipso conditum elatus, ibi a duobus, et quadraginta Cardinadibus praeter Praelatorum, et omnis generis virorum insignium lectissimum numerum, iustis funebribus honoratus est: Societasque per Orbem Terrarum vniuersa multis illum Sacrificiorum millibus, et precum, ac piaculorum defunctis vtilium numero ingenti grate prosecuta, [Note: 36 Eius in Societatem beneficia.] non tamen sibi satis vmquam visa est beneficiorum eius magnitudini, aequam officiorum suorum vicem rependere, ac quasi pari modo remetiri potuisse. Nam is plane vir beneficâ in nos quadam electus Dei prouidentiâ visus est, qui hanc minimam Familiam ex infirmis crepundijs initiorum, ac velut e fascijs infantiae, in Ecclesiae lucem, ac publicae vtilitatis celebritatem excitaret. Magna, et multa, et vltro, et affectu semper vltra dona redundante largitus, gratificatusque nobis est; et alioqui talis fuit claritate, ac sapientiâ, vt quos diligeret, suffragio laudis honestare putaretur. Cui enim obscuritati splendorem non adiungeret [Note: 37 Iudicium Caroli V. de eo.] eius aestimatio, atque amor, qui sacram purpuram annis quinque, ac quinquaginta, quam digne gestauerit declarauit locuplete testimonio sapientissimus Imperator Carolus Caesar quintus, auditus de Alexandro Farnesio
attentissime inspecto cum diceret: extare in viro illo tam illustre specimen Apostolici Senatûs, vt si ex eo de caeteris Purpuratis Aulae Romanae Patribus censeri, oporteret, dubitari nequiret, quin sacrum Cardinalium Collegium, augustissimum Orbis totius Concilium esset. Talis vir nostrum Ordinem, et a principio sine exemplo, et ad extremum vsque suum spiritum sine taedio, aut intermissione fouit, promouit, commendauit, [Note: 38 Collegium Auemonense designat.] praesidio, ac patrocinio protexit. Auenionense Collegium, cum illam Vrbem, ac Prouinciam Legati potestate administrandam suscepisset, condere Societati caeperat; Pontio Cogordano, et Iulio Onofrio nostris eo secum ductis: sed morte Iulij Tertij reuocatus Romam, et a nouo Pontifice alibi detentus, deficiente occasione caepti perpetrandi, constantem [Note: 39 Montis Regalis condit.] tamen tenuit de nobis bene merendi voluntatem; dum Archiepiscopali Montis Regalis Cathedrae in Siciliâ impositus Collegium in eâ Vrbe nostri Ordinis magnifice aedificiuit, et large dotauit. Dignus ob hanc forte liberalitatem caeteramque pietatem habitus, quem Romanae IESV Basilicae [Note: 40 Maffeius vitae S. P. Ignatij l. 3. c 14.] conditorem fuisse Diuinitus electum, S. P. Ignatio dum adhuc viueret afflatu prophetico significatum videatur. Etsi eius Templi constructio non nisi duodecimo post viri Sancti obitum anno caepta est. Annis inde septem eatenus promota, vt marmori vestibulo interiori conspicue inserto [Note: 41 Templum IESV quando inchoatum, perfectum, dedicatum.] vere insculpi potuerit, anno eam Iubilaeo 1575. perfectam. non tamen ante annum Christi 1584. rite dedicata ea Sacra aedes est; sacris operante Cardinali S. Seuerinae: cuius anni eiusdem, die Assumptae in Caelum Deiparae Sacro, primum sacrum in eius Arâ Maximâ Summus Pontifex Gregorius XIII. fecit. Ex quo tempore multis adhuc annis, expolire, ornareque opus istud suum munificentiâ, qua caeperat Alexander perrexit: idque illum curantem occupauit mors, multis eorum, quae in eo genere designauerat, non perfectis, quibusdam ne inchoatis quidem. Tholum enim inter caetera, et testudinem Camerae imminentis Arae Maximae, vermiculatâ picturâ Museaci, vt vocant, operis, pretiosissimi simul, et speciosissimi, decorare constituerat. Sed Deo aliter visum, qui conscientiae officiosae voluntatis repraesentare mercedem absoluti operis voluit; eo, vt sperare licuit, recipiendo in Coelestem suam Domum, quem [Note: 42 Secessus Alexandri Cardinalis biennio ante mor tem.] sibi Domum terrestrem aedificare, ornareque conantem videret. Cuius sui Consilij praefensum ei afflasse aliquem multo prius videri potuit. Biennio siquidem ante supremum diem, nempe anno Christi 1587., quem Cardinalis Alexander Farnesius octauum, et sexagesimum vitae numerabat, bene adhuc valens, et quam maxime florens, sponte sepositis humanis curis, cum lectâ religiosorum comitum manu rus secessit; ibique primum reuocata memoria omnium longae vitae actorum, quicquid in ijs vitiosum agnouit, Sacerdoti cum lacrymis, et ingentis doloris luculentâ expressione [Note: 43 Eius Poenitentia, et vita laudabilis] confessus est. post quod ibidem perfeuerans, vnice intentus faciendis, vt Sacrae literae monent, dignis poenitentiae fructibus, sacrificia quotidie offerri Deo plurima curauit in suorum peccatorum expiationem. Et quia suasum Regi Magno a Propheta meminerat, peccata, vt eleemosynis redimeret, in eum proprie finem largitiones in egenos profusiores quam vmquam instituit facere. Ipse interim orationibus, et sacris ad septem praecipuas Vrbis Basilicas peregrinationibus vacans, virorum [Note: 44 Mors, et sepultura.] quoque Sanctitate insignium Religiosarumque familiarum ad idem suffragia corrogans; nullos nisi de rebus Coelestibus, deque mortis pie obeundae ratione sermones cum familiaribus serebat. Viginti circiter mensibus in isto secessu sic traductis, sepulcro suo in IESV Basilicâ dudum caepto, manum imponi vltimam iussit; instinctu, si ex euentu licet aestimare, praesago: tertio enim ferme post mense, ipsius postridie Kalendas [Note: 45 Qui de eo scripserint.] Martias hoc anno mortui cadauer eo illatum est; laudationes ad Panegyrim eius funebrem perorarunt Iulius Nigronus, et Franciscus Bencius
nostri ille Parmae, hic Romae, alijque deinceps e Societate praestantissimi eius viri memoriam, qua soluta, qua vincta numeris oratione celebrarunt: imitati splendidissima eius aeui ingenia, Paulum, et Iacobum Sadoletos, Marcum Antonium Flaminium, Aldum Manutium, Petrum Victorium aliosque plurimos, quorum e scriptis palam extantibus, quae hic desunt inclyti huius Herois decora repetere licebit: nos enim, pro instituto, ea dumtaxat, quae ad merita eius in nos, nostrumque in eum vicissim gratum animum: pertinere videbantur, attigimus. Apud [Note: 46 Ioannis Milani Laici adiutoris solicitudo de perseuerantia.] Professos Ioannes Milanus decessit rerum domesticarum iam dudum ab anno 1549. adiutor: cui de perseuerentia aliquando sua solicito in Dei famulatu, Beatus Ignatius dixisse fertur. Esto securus: nam si ego in Societate perseuerabo, tu quoque perseuerabis. Cellulam sibi ad diuersandum instar Sancti Alexij ligneis sub scalis in ipsa humo concinnarat, ibique [Note: 47 Imitatur S. Alexium, et eius pernigilio moritur.] in Sancti Alexij peruigilio hora ferme postquam recte valens Sacram Eucharistiam in templo susceperat, repentino fugiente anima, extinctus est. Sed multo magis incertum vitae mortalis in Carolo Marano spectatum. Ministrum in Germanico agens Collegio, cum omni virtutis [Note: 48 Subita mors Caroli Marani.] exemplo, florens aetate, robustisque viribus, et firma valetudine quinto Idus Aprilis, vbi primum mane excitatus est, nescio quid de Collegij administratione cum vno e Fratribus exorsus, extemplo animam exhalauit, maximo beneficio vitae religiosae consequutus, vt ille tanti momenti transitus, quanquam improuisum eum, non tamen imparatum [Note: 49 Vocatur in Societatem cum alios auertere ab ea studet.] opprimeret. Eo etiam beneficium notabilius fuit, quod cum is Romam olim venisset, duos vt adolescentes Vincentium Maranum, et Vergilium Ceparium sibi cognatione iunctos a Dei famulatu abduceret, malus captator bene captus in Christi retibus, quae rumpere tendebat, [Note: 50 Francisci Marini scriptai praeclara morte im perfecta.] haeserat. Interrupit mortalitas et Francisco Marino viro docto, ac pio multa, quae habebat inchoata praestantis sapientiae, quae studiorum in Neapolitano Collegio Rector, post diuturnam Theologiae professionem, cum ad lucem, posteritatemque limaret, euocatus est ad mercedem, et operum caeterorum, et vt sperare licet, eius quoque voluntatis. Duo in hac Neapolitanâ Prouinciâ recepta Collegia, Salerni, et Consentiae: cum vtraque Ciuitas, et per se se vehementer instaret, et autoritas Comitis [Note: 51 Collegium Salerni conditum suasu Comitis Mirandae Prore gis.] Mirandae Proregis accederet. Is quin etiam Salernitanis autor fuit. Nam cum hi petijssent, vt sibi in Regis dumtaxat potestate esse ab omni Dynastarum iure liberis, quod, in Domanium se conferre, vulgo appellant, Prorex eam per occasionem vicissim ex Ciuitate, vt Collegium aduocaret, petijt: quod summa voluntate est factum. Nulli hoc [Note: 52 Consentinum Collegium inchoatum agente Cardinali Pallotta.] anno Salernum missi Collegae. At Consentiam Archiepiscopo Euangelista Pallotta, eodemque Cardinali Patario, postulante, iuere Fuluius Butrius, et Octauius Palmerius; et mox Marius Sardus. Non defuere initio, qui magis partium studio, in quas erat dissecta Ciuitas, quam taedio Collegij, coeptis aduersarentur; mox tamen communis omnium prompta fuit benignitas. Praesertim postquam in attributis domicilio aedibus [Note: 53 Aduersarij, et Fautores eius operis.] tria conflata sunt Sodalitia, Nobilium, et Opificum, et Scholasticorum; quamquam nullasdum Collegium haberet scholas. Plurimum iuuere opus autoritate sua Hieronymus Valanus, Hispanus natione, per id tempus Calabriae Praeses; et Cardinalis Consentinus; e Ciuibus autem Fabius Passalacqua, Secretarius Regius. Iam inde ab anno 1584. maxime Caroli Mastrillij incitata concionibus Ciuitas in eam rem Consilio publico certam pecuniam destinarat; certum etiam numerum pagi circumiecti, certum priuati Ciues spoponderant. Adiuuit etiam vehementer hoc anno e Cappuccinorum sacra familia Laurentius Broscia, qui per magni ieiunij conciones, multorum Ciuium, quae refrixisse videbantur, voluntates, magnae suae, et eloquentiae, et charitatis igne pristino calori restituit.
In Sicilia ex receptis superiore anno Collegijs Calatanessetense aedificari [Note: 54 Collegium Calatanesseten se aedificari caeptum.] coeptum. Ipsi Ianuarij Kalendis primo locato lapide, cum optimis Sanctissimi IESV Nominis auspicijs. Aedificabat, fundabatque Ludouica Luna lectissima foemina, tum ituris iusto numero incolis, cum domicilium, [Note: Fundatrice Ludouica Luna.] ac caetera in expedito forent. In praesens, perpauci tanquam in stationem praemissi. Minaei magna gratulatione Nouembri mensee sub duobus [Note: 55 Minaei Collegium ceptum fundatore Thoma Guerrerio.] magistris publicatae literae, vir pius, et locuples, et liberis carens Thomas Guerrerius eius Collegij parens fuit, in perpetuam piae, sapientisque Posteritatis suceessionnem. Praefecti Cruciatae in Regno Siciliae, quod triennio ante tetenderant, hoc iterum anno vrsere vt apud nostros, libelli cruciatae imprimerentur. Volebant primum, qui ei praeficerentur operi, [Note: 56 Praefecti Cruciatae opera nostrorum vti volunt conditionibus molestis.] ab suorum Rectorum obedientia exemptos, vnius parere Cruciatae Praefectis: deinde in chartam, et caetera necessaria sumptum facere nostros; cum eo, vt et lucrum, quod ex libellorum ditractione fieret, ipsis indem cederet. Ita adhuc factum dicebant. Sed cum ostensum esset, alterum aperte cum obedientia, alterum cum Societatis paupertate pugnare, illud temperamentum probarunt, vt impendium, et lucrum omne ad ipsos pertineret. Nostri autem operam fidelem, ac sedulam, sub Praesidum suorum potestate conferrent.
Messanae Tyronum Magister, vir siue intelligendi, siue agendi recte laudibus apprime pollens, Antonius Maria Parentucellus Lunensis in dioecesi Sarzanensi ad superos in aeui flore migrauit. Philosophiam Romae docuerat: inde missus huc venerat, tum ob egregiam religiosae prudentiae indolem tyrones [Note: 57 Antonij Mariae Parentu celli mors. Item Valentini Arigonij.] vt regeret, tum ob valetudinis infirmitatem: cui Siculum Coelum fore commodius sperabatur. Magnum sui desiderium Domesticis perinde atque Externis reliquit. Nihilo autem minus Valentinus Arigonius Venetae Professorum domui Praepositus. Vir erat solida instructus virtute, familiaris cum Deo consuetudinis tenax, magno ardens studio, animarum, idemque efficax, vel supra vires labariosus. Moriens id habuit curae inprimis, vt veniam postularet a Socijs, si quempiam offendisset, et suam illis testaretur, cum qua decedebat animi laetitiam, et conscientiae pacem; saepius professus abire se omnino laetissimum: neque per Dei gratiam residere quicquam, quod conscientiam, vel leuiter commoueret. Hoc nimirum est [Note: Et Antonij Segalae.] non gustare amaritiem mortis; haec famulatus Dei habet in decretorio illo articulo Immortalitatis pignora, quibus vel vnis, quae conferri mortalis faelicitas queat? Reliquit in eadem Veneta domo Ioannes Antonius [Note: 58 Templum Domus Professae Venetae consecratum] Segala admirationem rarae virtutis, longo Sanctae Marthae laborum tractatu collectam. Templum eius domus Franciscus Bacharus electus Aquileiensis Patriarcha Iulio mense, ritu solenni, summa voluntate sua, et gratulatione Populi consecrauit. Carolus Philibertus Sabaudiae Dux, cum aduersus Geneuenses bellum moussiet, quatuor secum e Societate, cum [Note: 59 Missio Castrensis magni successus in exercitu Ducis Sabaudiae.] Iulio Coccapano Confessario suo duxit, militum animis seruituros. Illi vero, et corporibus seruiuere, Nosocomio aegris, saucijsque recipiendis instructo. Curarunt male valentes, mortuis Catholico ritu preces adnibuere, ac sepulturam. Pugnantibus ante, postque pugnam, et in ipsa acie praesto fuere; multorum dissidia composita, multi inquinatae Doctrinae flammis dati codices; caeteraque id genus gesta, nec sine magno negotio, nec poenitendo successu. Fuere ij tutiores, inter arma, quam in media pace Ioannes Franciscus Vipera. Is Genuae pro nora sua virtute multum nactus auctoritaris, multorum auctor recte factorum, inter caetera viro nobili flagitij materiam interuertit. Vnde homo accensus in furias, cui gratiam referre parem nequibat, feritate barbara vitam decernit eripere. Ergo structis certo loco insidijs, dispositisque Sicarijs; nomine primariae foeminae, quae aegra simulabatur, accitur de nocte Vipera, eius vt Confessionem exciperet. Arcana omnibus erat praeterquam Viperae insidiarum suspicio:
quare cum Rectore Simone Arpio egit, vt quempiam mitteret exploratum, vere-ne Matrona, quemadmodum narrabatur aegra decumberet. Simon duos praemittit Fratres, Claudium Pulem, et Carolum Antonium [Note: 60 Clandius Pules in Exercitio obedientiae nefarie occisus.] Malatestam, consulto lectos humilioris staturae, cum Vipera esset precerior, ne si forte in insidias praecipitarent, per errorem in ipsosmet saeuiretur. Sed nulla cautio satis fuit ad auertendum facinus. Vbi boni Fratres certum in locum venerunt, Sicarij ex insidijs coorti, Claudium Pulem magna plaga in humero, et plumbea sclopeti glande in femine sauciant; vnde tertio die confectus est: tanta mali diritate, vt cum locus, et ictus minime lethalis esset, existimatum sit imbutam veneno glandem fuisse. Tam insana incesserat Viperae tollendi libido. Sed Deus ad diuturniores labores seruare illum voluit, et Claudium, perferendo vti fecit, magna aequitate eo casu praeparatum, praesenti remunerari mercede. Erat enim eximiae virtutis; et vt obedientiae causa laetabatur talia sibi perpeti concessum, ita etiam profitebatur, perlibenter se Viperae Vicarium mori: quod ille multum adhuc posset Ecclesiae Dei, Societatique prodesse; ipse [Note: 61 Autor necis Claudij resipiscit, et veniam petit.] autem homo, vt loquebatur, nihili esset. Senatus foedum facinus indignissime tulit, maaximaque proposuit praemia, qui autores indicaret: nec vltra vulgari a nobis necesse est: nisi quod paucis post mensibus cum rabies libidinum deferbuerat, tantar nobilem illum poenitentia subijt, vt sponte, quod palam est cognitum ad Viperae pedes prouolatus, veniam suppliciter rogans, Confessionem rite peregerit.
In Polonia cum Varsauiae Regni conuentus haberetur, vehementer Haeretici coorti sunt contra Societatem. Videbantur audaciam assumpsisse [Note: 62 Haeretici in conuentu Varsauiensi Societatem oppugnant.] ex Transyluanorum exemplo. Itaque et Polocienses, et quidam ex Calissio, nec pauci ex Vilna Nobiles clamabant, sed Rigenses obstinatissime. Quae fuit causa, cur Prouincialis Campanus Varsauiam se conferret. Clamoribus, querimonijs, calumnijs, tanquam vsitata iam fabula, nihil Rex, aut Proceres mouebantur: magis erant de Riga soliciti. Miserat ea Ciuitas oratores, qui primum omnium conarentur id obtinere, vt nihil apud ipsos Catholicum superesset. Si hoc expugnare nequirent, illud vtique extorquerent, vt Iesuitae procul amouerentur. Et vni Oratorum, quo enixius cuncta moueret, duo et viginti florenorum millia ferunt tradita. Igitur ita armati cum venissent, grauissime declamarunt, professi (id quod inter Auditores fabula factum est) Iesuiticum se neque vultum, neque [Note: 63 Rigenses ve hementer agunt contra Societatem.] cultum posse aspicere; Illud callide quoque ante curarant, vt negotium in supremos Comitiorum dies reijceretur, quo breuitas temporis, consultantiumque fatigatorum, et abitum spectantium festinatio, deliberandi maturitatem adimerent: tantoque facilius tota res ad eorum arbitrium raptim, ac temere secaretur. Caeterum mira obstitere constantia Catholici Senatores, et ardentissimis studijs. Dedit et suum libellum Campanus [Note: 64 Catholicorum studia pro Societate, et postulata Prouincialis] in publico recitandum consessu; in quo cum exposuisset, quid paucorum turbulentorum causa, Collegio, quod Stephanus Rex Rigae posuerat, tolerandum fuisset; iniuriarum capita exequutus, ad extremum Societatis nomine rogauit, vt veniam illis Rex, et Proceres benigne darent, vti et Societas ex animo omnes condonabat, et obliterabat iniurias. Tantum vellent, iuberentque Collegium in suam sedem, vude per vim ex turbatum erat restitui: ne iniqua vis comprobata videretur consilio publico, alijsque Ciuitatibus, et exteris quoque nationibus tale exemplum praeberetur. Committitur negotium certis ex conuentu delectis, in quibus Archiepiscopus erat Mackieouius, et Cardinalis Radiuillus: e saeculari [Note: 65 Decernitur restitutio Collegij Rigensis.] ordine Cancellarius magnus, et alij, pars major Haeretici. Hi et Religionis causa, et aequitatis, et ad Stephani defendenda acta, et regiam autoritatem, vt par erat, in posterum quoque firmandam, sine dubio statuerunt Restituendum Collegium, et quidquid in eius tutelam, et
commoda Stephanus decrerat, ratum, firmumque esse debere. Sub haec comitia soluuntur: et quo quemque voluntas tulit Proceres dilabuntur. Tum aduersarij postquam fauentium Collegio Senatorum, plerosque digressos [Note: 66 Subreptitium aliud decretum furtim ab Haereticis obtentum.] videre, de integro adnituntur, vt causa extra comitia, in regio Senatu retractetur: nec destitere vociferari, clam, palam miscere omnia, quoad in illo Senatu statutum est, saecularem parochum Rigae collocandum, ne si Iesuitae exosi nimium reuocarentur, noua motibus nouis alimenta suggererentur. Haec vbi cognouit Campanus, sciens pro Regni more, talia Senatus Consulta rata non esse, nisi Rex approbator accederet: eique Senatorum audita sententia, integrum esse, quod videtur decernere; libellum ad Cardinalem Radiuillum cum Rege prandentem misit, [Note: 67 Querelae de eo Prouincialis ad Cardinalem Radiuillum.] conquerens modesta cum libertate, iam prope esse, vt Societas peius in Polonia, quam in Transyluania acciperetur. Videret certe ne Transyluanorum, et Rigensium comprobare facta videretur, si illud valere Senatus consultum vellet: videret quantam aperiret tumultibus portam. Quod extorsissent Rigenses idem post paulo attentaturos Derpatenses, et Polocienses, et alios. Quae, et alia multa eiusdem generis ita Campanus, eaque mente scripsit, vt Cardinalis, quod is fideliter fecit, libellum ipsi ostenderet Regi: postridieque eum ipsemet Prouincialis conuenit. Respondit benigne, id fieri temporis causa: mox vbi quies redijsset, cuncta suum in ordinem reditura: suamque pietatem, ac prudentiam in eo Rex [Note: 68 Rex sapienter eludit spes Haereticorum.] ostendit; quod cum ijs conceptum verbis decretum esset, per quae Societas excludebatur, atque vnicum Regi Sancti Iacobi templum reddebatur, sua manu Monasterium Sanctae Magdalenae adiecit, formulamque ita correxit, vt ius Societati integrum permaneret. His quiddam interuenit, quod veram de Societate existimationem, dum tantum vbique exagitatur, nudauit. Dum Sigismundus, et Maximilianus de Regno, seu pace disceptant, et Sigismundus Confessarium, et Concionatorem Iesuitas [Note: 69 Principes inter se dissidentes invtendo Societatis opera conuenium] habet, item Maximilianus Sacramenti causa ab ducentis millibus passuum ad se Rectorem Fuldensem accersit, et super haec vnus idemque Pater, qui inter Pacificatores a Sigismundo missos, rem diuinam promulgato Iobelaeo, et alijs studijs promouebat, ab alterius quoque partis, eadem apud ipsos curaturus accitur. His vere primo gestis Campanus de Rigensi re solicitus, Collegia Poloniae, ac Lituaniae obiter visens, et ordinans, in Liuoniam pergendum sibi putauit, Miserat enim Legatos Rex, qui statum Rigensis Ciuitatis componerent: inter prima mandatorum dare operam iussios, vt Collegium restituerent. In his duo erant studijs plane [Note: 70 Legati componendis Rigensium rebus seditiosos pumunt.] diuersi. Legationis Princeps Caluinista erat acerrimus: primus ab eo supremus Lituaniae Cancellarius, biennio ante vna cum coniuge ad Orthodoxos reuersus: qui quantum pro Ecclesia Dei, et Societate assumebat negotij, tantum ab haeretico oppugnabatur. Tria seditionis capita in medio foro sustulere, in quibus, et turbulentus ille Ghisius supremo affectus supplicio est. Exules Senatores, et Magistratus restituerunt in pristinum locum, et alia ferme redintegrarunt omnia, pacata omnino Ciuitate. [Note: 71 Caluinista Legatus religionem, oppugnat.] At de restituendis templis Caluinista Legatus, non solum in vltimum curarum reiecit, sed etiam insidiosis vocibus instigare eiues nunquam cessauit, vt obsequiosos de caetero praestarent se se, in hac vna peruica da perdurarent: ita demum fore victores. Tum vt omnia funditus euerrendi causae aliquid alicunde erueret, vetusta recognoscere occoepit priuilegia Ciuitatis. Cum reclamaret Campanus, et Societatis priuilegia clariora, et recentiora, atque adeo firmiora obiectaret, respondit nullam in mandatis fieri Iesuitarum mentionem. Quod ne esset obtentui misso magnis [Note: 72 Nec Regis mandato cedit.] itineribus Socio suo Boxa ad Regem, qui Liuoniam, per id tempus peragrabat, nouum, apertumque impetrauit mandatum, de templis nominatim Societati reddendis. Cauillari tum Caluinista (quod ipsum falsum
omnino erat) autoritatis plus esse in mandatis, quae comitia condidissent, in quibus nulla Iesuitarum mentio fieret, quam quae dedisset Rex. In summa id fore nouorum causam tumultuum in Ciuitate, ad quam missi essent pacandam. Porro toti erant Rigenses in eo, vt Catholicum nihil in Ciuitate haberent: priuilegia de ea re sibi amplissima esse dictitantes, violata a Stephano Rege per fraudem duorum Ciuium, qui quod inscia Ciuitate templa Regi tradidissent, merita essent nece sublati: Nec factiosi Ghisij loco minus ilio impotens, et acerbus extiterat [Note: 73 Cogitatur de Rigensi Collegio Vendam transfe rendo.] Secretarius Senatus. Ita obseptam Rigam cum Satan haberet, Campanus quanquam vehementer dolehat, nobilem adeo deseri Ciuitatem, tamen vt quam minimo cum detrimeato relinqueretur, nec Liuoniae copiarum spiritualium quicquam decederet, de Collegio Vendam transferendo. cogitare coepit. Inuitabat Venda non procul dissita Ciuitas, post Rigam, ac Derpatum, Liuoniae prima, et pacata et per id tempus Episcopi Sedes. Rigae vero cum praesidium Polonorum inde deduceretur, Socijs qui residebant in arce, post haec et minus erat affuturum quod agerent, et minus tuta salus futura, vt medios inter Haereticos. His Romam perscriptis, Rex ipse Rigam per Autumnum, facie haud modice indignantis accedit. [Note: 74 Rex Rigensem arcem ingresins Ciuium tamquam Rebel lium officia respuit.] Nam cum in arcem diuertisset, inuitatus ad ineundam Vrbem, iam magnificis in eius ingressum spectaculis, et arcubus triumphalium instar paratis, dedignatus est ingredi; nec missa in arcem munera accepit, nec Ciues, et Senatores salutatum venientes admisit. Qui cum saepius repulsi, tandem iussi spondere templa reddituros, aditum impetrassent. Primum gratulati aduentum eius, deinde obedientia cum donis delata; ad templorum causam postremo delapsi, dolenter, sancteque restantur, quo minus ea reddant, se se conscientia prohiberi. Ad haec indignabundi Regis admonitu Procancellarius (is erat Episcopus Praemisliensis Albertus Baranouski) quod gratulentur Regiae maiestati, facere ait, quod fidelis populi solent, ac debent. Ciuitatem ipsum agnoscere suam, sed in qua quantum expertus [Note: 75 Lidem obiur gantur a Procancellario.] est fidei, tantum requirat obsequij. Munera esse Regi non ingrata, sed cum sua donent, gratius ei fore, si non retineant aliena. Templa itaque statim ijs, quibus eripuere restituant: quod nisi faxint, nullam sperent clementiam. Neque per Comitiorum sibi nomen blandiantur: nam et proximo in conuentu restitutionem mandatam esse, et ad vltimum, Regij hoc iudicij, non Comitiorum esse. Ad haec consternati omnes, praesertim quod ad oscula manus vetiti erant accedere: cum breue ad colloquendum spatium peterent, ita est datum, vt protinus secundum prandium Regis, plane, ac diserte responderent. Dicta hora cum adfuissent; Syndicus Senatus inde orationem exorsus, quod vt Populares, fides, [Note: 76 Eorum allegationes friuolae, et contumaces.] et Obedientia, ita Regem Clementia commendaret. Quando ipsi obsequium Regi suo detulerant, aequum aiebat, vt vicissim Rex illis aliquid clementiae impertiret. Id Stephanum, id priores ante eum Reges, id olim magnos quoque Theutonicos Magistros fecisse. Neque aliam se postulare clementiam, quem vt templa, quae repetebat, Ciuitati dono remitteret. Nec tantam calamitatem inferri conscientijs, tantamque cladem communibus rebus pateretur, quanta, si templa illa redderentur procul dubio impendebat. Cum hic perorasset, prodijt in medium Ministrorum vnus oratione facta, et memoriae ad verbum mandata; ita vt iussus rem in pauca conferre, etiam inter conuicia Cantilenam suam, ad [Note: 77 Iterum obiurgantur.] finem vsque ferreo ore, fronte nulla cecinerit. Nec sine stomacho auditus, nec sine risu dimissu et est: praesertim quod finiens duobus digitis Regi benedixit. Respondit Procancellarius: sane fide, et obedientiâ populos commendari: caeterum Rigenses fidem Regi Videri probasse, nullo autem modo obedientiam: proinde neque clementiam expectare debere, quandiu non resipiscant: cum peccatum non remittatur, nisi restituatur
ablatum. Expectanti Regi rem, etiamnum verba eos attulisse: si pergant in peruicacia, vias illum inuenturum, quibus ad officium cogat. Haec, et multo acerbiora alia cum dicerentur, praesente Senatu Regio [Note: 78 Spatium deliberandi petunt, et impe trant.] Senatoribus Ciuitatis, Tribunis, Ministris, et Ciuium plus trecentis, quotquot aula capiebat, Syndicus Rigensium subiecit: Si Rex noster clementissimus, a nobis, vt resipiscamus postulat, ergo spatium nobis simul indulgeat, quo agnoscamus erratum. Petit itaque Ciuitas Rigensis, quam fieri potest infimis precibus, huius noctis reliquae vsuram (erat enim iam altera hora noctis, et Rex postridie discessurus summo mano) ad deliberandum cum populo, atque resipiscendum. Cui Procancellarius; tametsi clementiâ Serenissimi Regis abuti iam videmini, dum in re adeo aperta, ac iusta illum hic, diem totum, ac noctem tenetis, tamen ne vlla re vobis defuisse videatur, tantoque meliore consilio redire ad benignitatem eius possitis, en regia maiestas huius vobis gratiam facit noctis, non ad deliberandum, sed ad persuadendum male sanis, vt ea templa restituant, quae nec Euangelici vnquam, nec Lutherani aedificarunt, sed Catholici, ita tamen moram hanc donat, vt si obedienter imperata facere, animum inducatis, primo mane adsitis, sin autem perstare in pertinacia vestra malitis, coram eius Maiestate nequaquam appareatis. Non enim deerunt illi rationes, quibus temerariam istam duritiem frangat. [Note: 79 Templi tantum vnius restitutionem offerunt.] Vbi dies illuxit templum offerunt vnum, quibus respondit Rex, perinde hoc esse, vt si quis furatus chlamydem, restituere dimidiatam velit. Paulo post respondent, Senatum consentire, vt Regi templum vtrumque redderetur, sed oportere Concilium conuocare plebis, et apta persuasione eblandiri consensum illorum: alioquin vbi Rex discessisset, Senatores omnes in frusta concisum iri. Et quoniam Rex properabat Mittauiam, Ducis Curlandiae Vrbem, eo se postridie responsum certum missuros. Hic Rex accersito Campano, quaerit ex eo, si restituere ita Ecclesias velint, quemadmodum Varsauiae statutum fuit, vt Parocho, et Vicarijs saecularibus traderentur; recipere nec ne deberet. Cui Pater conandum primo respondit, vt Iesuitae nequaquam excluderentur: si tamen id obtinere non posset, omnino reciperet. Facilius enim mox ipsos e Catholicis recuperaturos. Iubet ergo Rex sequi illum Mittauiam, vt si [Note: 80 Rex re insecta recedit.] forte Rigenses Societatem exclusam omnino vellent, suam rite ipse protestationem interponeret. Ita Rex proficiscitur, omnibus indignantibus, tantum paucorum seditiosorum valuisse peruicaciam; vt ab Rigae portis, neque inita Vrbe, neque porrecta vlli, vt moris est, in clementiae pinus, manu, suum abire Principem, nunc primum ad eos aduectum, permiserint. Eadem vulgatâ contumacia, quicquid in Comitijs conati erant calumniatores Societati labis aspergere, in caput ipsorum vertit. Neque tamen finis hic fuit. Mittauiam deinde venit Secretarius Ciuitatis, nuncians, cum Senatores, et Consules iam regiae se voluntati dederent, [Note: 81 Noua seditio Rigensium, et Regis in eos ira] Ministros seditionem populi in eos concitasse. Itaque summopere orare, atque obsecrare, vt rem integram in Comitia pateretur differri. Pupugit acriter responsum id Regem, iam vero palam illudi sibi existimantem, vt Campanum bonam spem iubens habere, non iam Societatis, sed suam omnino rem agi diceret. Omnes Catholicos haec Regis constantia vehementer corroborauit, et spe bona compleuit. Rem autem omnem vbi Claudius Romae cognouit, Campanum admonendum putauit, satis [Note: 82 Generalis vlterius tentari vetat.] hactenus, superque tentatum: nihil praeterea vrgeri Societatis nomine pateretur; primum ne qua grauioris tumultus caperetur occasio: deinde ne si Collegium ciuibus vsque eo inuitis reduceretur, nullus tanto par impendio profectus extaret; cum Societatis industria, nisi pacatis, amicisque excipiatur animis, frustra sit. Potius igitur, quod eidem in mentem venerat, de sede ponenda Vendae cogitandum; vnde et in Rigensem
interim agrum et aliquando etiam in Vrbem posset excurri. Multi [Note: 83 Multorum conuersiones.] inter haec toto Regno in ijsque multi primarij ad Catholicam fidem reuocati: propagata vtilitate etiam ad Populares eorum. Ira prope Posnaiam Comes eiecta haeresi, cum oppida sua iam diu deprauata, perpurgare haberet in animo, aliquot Socijs impetratis, vnico quadragenarij ieiunij tempore, ad septingentos opera eorum Ecclesiae reddidit, quinque templis, quae iam trigesimum sextum annum ab Haereticis tenebantur, sinceri cultus ministerio restitutis. Magno fuit exemplo errantibus, magno bonis solatio Palatinae Voliniae conuersio. Quae cum filiam nuptum tradidisset Duci Nicolao Christophoro Radiuillo, saepe ante memorato, et haec subinde errores deseruisset, nec multo post item filius eiusdem Palatinae Rakouij Dominus, non modo ad Catholicam se pietatem recepisset, verum etiam maxime eam foueret, tamen ipsa in errore perseuerabat. Sed non ceciderunt irritae preces, et vota bonorum filiorum, et Generi, et pij nostrorum conatus. Ad extremum diuiuâ aspirante luce, deceptam se se nomine reformatae Religionis, Caluinique dolis, agnouit: ac die Pentecostes expiata, octauoque post die inter Generum, ac filiam Diuince mensae particeps effecta; ac deinceps magno studio pietatis exercitationem sequuta, sexto mense vitam finiuit: cum inter alia testamento iussisset, in Oppido suo templum extrui et Sacerdotem constitui, [Note: 84 Dux Radinillus suum Niesuisiense Collegium auget.] designato vectigali perpetuo. Crescere his Duci Radiuillo animus: noua semper Niesuisiensi suo Collegio ornamenta conquirere. Noui iecit fundamenta templi, et in Comitijs curauit sedulo, ac tenuit, vt regio decreto, Senatusque consulto rata essent, quae Collegio bona tradiderat, eaque immunitates, et vacationes onerum, quam optima conditione haberent.
In maxima varietate temporum, maior Vilnae, quam optabilior seges, publicis seruiendi commodis, et incommodis fuit. Cum remissa superioris anni lues, initio anni consuetis muneribus repetendis magna cum gratulatione publica, maturitatem attulisset: iamque templum, et Gymnasium floreret, ac laetissimâ pompâ ingrediens vrbem, receptus esset sigismundus Rex, qui etiam Colleginm inuisit, et eleganti dramati interfuit: tandem sub Iulium recrudescens malum, laetissimum eum cursum [Note: 85 Pestis, et fames Vilnae.] abrupit. Geminabat calamitatem, non iam penuria, sed plane inopia rerum, sine quibus vita non sustinetur. Ex Lituaniâ prope totâ, ingens agrestium colluuies affluxerat, quos ex oppidis, et pagis suis, vt fit, fames eiectos Vilnam compulerat, additamentum miseriarum. Habebat enim et suorum ipsa mendicorum numerosam turbam, ex ijs maxime, qui manuum labore victum parare soliti, per intermissa superiore lue commercia ad vltimum miseriarum deuenerant. Itaque ex his, et rusticanis aduenis, tanquam spirantium cadauerum agmina spectabantur horrendum in modum errantia per vrbem, et cuncta stridore miserabili, eiulatuque complentia. Commoueri his vocibus, his spectaculis famulorum Dei pectora: quodque in se opis esset expromere. Nulla cum essent ptochotrophia [Note: 86 Subuentum a nostris ino piae, et infirmitati plurimorum.] turbae capacia, autores sunt Magistratibus, vt post referta vetera hospitia, in domum peramplam, quae superfuit multitudo, conijceretur, sumptu publico assignato, idoneisque procuratoribus destinatis. Multum simul collectum stipis, ad leuandam eorum inopiam, quam pudor vulgari prohibebat. Sodalitium misericordiae, et mons pietatis excitata, quasi perennes deinceps futuri fontes benignitatis, et patrimonia egenorum Deinde cum pestilentia grassaretur, Collegij corpore in suburbanum praedium submoto, pauci custodiae domus; aegrae autem Ciuitati subsidio, et solatio quatuor Sacerdotes relicti. Hi dum sui copiam omnibus faciunt, dum percursant vrbem, quam pro suo numero in quatuor regiones distribuerant, egressi, prima luce, sacro peracto, nec nisi nocte iam obscura
reuertentes, explicari non potest, quantum ferrent laborum, quantum pereuntibus ad aeternam vitam afferrent auxilij; quantum haberet charitas eorum, salutisque suae, pro aliena salute contemptio, admirationis, et gratiae. Cumque saeuitia, pestis, fugatis opulentioribus, publicam quoque aggrauasset inopiam per literas, per internuncios, solicitarunt absentes, ex eorumque liberalitate opportuna corrasere subsidia. Neque interim [Note: 87 Periculis rapinarum, et incendiorum occursum.] ipsi plerisque Nobilium gratiam in Vrbe leuem retulere, data opera diligenter, vt eorum domus idoneâ seruarentur custodiâ, ne per occasionem publici mali, aucta furacitate, nequissimis praedae essent. Aliquando etiam cum totius vrbis periculo grassanti incendio extinguendo, duces, adiutoresque fuere. Hunc spectantes operae fructum, in media quotidie morte versantes, intelligebant sine praesenti Numinis ope, fieri non posse, quin funestus torrens, tanta cum strage ruens, tandem et ipsos inuolueret: illud modo Deum orabant, vt si quidem moriendum sibi erat, vitae suae fructu, non tam sibi, quam tot omni ope destitutis, [Note: 88 Duo extincti pestilentia.] tantisper prorogato, inter vltimos morerentur. Nec visa est sempiterna illa bonitas pia vota despicere. Duo primum extincti, remittente iam malo, bidui spatio, Iacobus Goliskius, et Ioannes Vilnensis: quorum funera vix credere est, quantis lacrymis, quanto ploratu prosequuta sit inops multitudo. Tum institere, vt superstites duo aliquantum sibi parcerent, inque salute sua, saluti omnium consulerent. In templo adeuntibus praesto essent: ita facilius inuentum iri, perfugiumque ad eos, tanquam in certum portum futurum; ita operam suam in plures multo dispertituros. Qui cum paruissent, nihilo minus suam operam promptam omnibus habuere, nec ad extremum glorioso fructu bonorum laborum [Note: 89 Mors Martini Huuiasdonij.] sunt fraudati. Decessit Iaroslauiae Martinus Huuiasdouius, quinto initae Societatis anno: qui cum in Academia Cracouiensi, professor esset haud obscuri nominis, et primarius in aede principe Diuini Verbi tractator, ac summus ibidem Poenitentiarius, repudiatis super haec, et honoribus, et vectigalibus, quae ampliora vltro deferebantur, cum omnium admiratione Cracouiensium, humilem, pauperemque in Obedientiae sinu vitam praeoptauit. Consecuti sunt, vt in hominibus aetaris eius, et [Note: Eius virtutes.] grauitatis vsuvenit, magnis exordijs conuenientes progressiones. Nihil modestius, submillius, obedientius illo; nihil mitius, Deoque coniunctius. Itaque quamquam sero accitus ad vineae dominicae culturam, quanquam exiguo spatio versatus in opere, iure adaequetur mercede operarijs, qui portant diei pondus, et aestus.
Ex Transyluanico exilio Sociorum plerique in Poloniam rediere: pars in Austriam, quinque in Moldauiam missi. Stephanus Arator, et Matthias Thomanius in Hungariam transiere, cumque vt in summa hyeme ingenti frigore, et niuosis procellis congelascerent, morbum inde Matthias [Note: 90 Matthiae Thomanij obitus ex n commodis exilij Christi causa indicti] ad Kisuarda contraxit, vnde et paucis diebus extinctus est. Adfuit illi summa caritate Arator, cumque moribundo Sacrum Viaticum porrexisset, repletus ille gaudio, Pater Stephane inquit, lucrati sumus vitam aeternam. Cui Stephanus: quidni lucraremur, qui pro Christo, eiusque Sacrosancto Euangelio exilium hoc saeuissimo tempore toleramus? Haec ipsemet Stephanus, cum postea ad Generalem Praepositum scriberet, illa addit: Hunc ego, si liceat dicere iudico esse martyrem, cum relegatio propter fidem, et mors in exilio obita, videatur ad martyrium fussicere. Corpus eius idem vehendum curauit in oppidum Lelesium: ibique in templo Catholico, decoro funere, cui Episcopus ipse Lelesiensis [Note: 91 Summa eius vitae.] cum suo Clero interfuit, sepeliuit. Erat Thomanius natione Hungarus, ineunte anno 1569. in Societatem Viennae receptus. Ex eo tempore partim discens, partim docens literas, partim alijs ministerijs, cum Societatem, tum proximos iuuans, recto cum exemplo, et nomine
vitam exegit. Obijt 7. Kal. Martij, annum aetatis duodequadragesimum agens. Arator apud Episcopum Lelesiensem hyeme in sacris concionibus posita, inde late discurrens, totam Imperatori subiectam Hungariam, Euangelio impleuit. Ioannes autem Lelesius, cum longius iter, adeo horrida tempestate, valetudo eius perdita minime toleraret, in vicinam arcem Kuyuar delatus, vsque ad autumnum in ea cum Marco Sisciensi, et Ioanne Pace mansit. Singularis erat arcis Praefecti Christophori Kerezturij [Note: 92 Aratoris, et Lelesij peregrinationes.] pietas, vxorisque eius, ac filiorum. Marcus (nam Lelesio satis erat negotij, tolerandis morbi doloribus) non solum Diuina mysteria, sed et Verbum Dei strenue diuidebat praesidiarijs militibus. Multi etiam vndique, tanquam orbati alio omni perfugio, animarum suarum petentes remedia confluebant. Coepit deinde vereri Lelesius, ne illa adeo in propinquo commoratio, in Sigismundi Principis, perniciem traheretur. Non enim dissimulabant Haeretici esse sibi intolerandam. Praeterea falsus toto eo tractu rumor increbuit, Claudium Generalem Romae demortuum. Quae cum restitutionem in Transyluaniam omnino in longum dilatum iri promitterent, Lelesius cum Socijs in Hungariam, inde in Austriam venit. Multa multis locis agitabantur consilia, per quae reuocari Societas posset. Transyluani enim Catholici omnes magni iuxta, ac parui, omnibus precibus obtestabantur: ne causa desereretur. Non deerant, [Note: 93 Consilia varia de restituenda Societate in Transyluaniam.] qui vehementer suaderent, vt Turcici Imperatoris interponeretur autoritas. Tantam enim per iniuriam, quae donarant iusti Principes erepta fuisse, vt haud dubie ille ipse Tyrannus, iussurus esset reddi, si auxilium eius imploraretur. Multique ad id operam suam, et praecipue Bartholomaeus ille Brutus e Moldauia, satis in Constantinopolitana aula gratiosus, deferebant. Neque absurdum videri debere, si via eiusmodi tentaretur, cum ad profectum Euangelij Paulus ipse Caesarem appellasset. Caeterum non eo redactam causam existimauerunt Patres, vt talibus niti molimentis deceret. Sperabant potius, vbi plus nactus esset virium Sigismundus, et aduersariorum deferbuisset inuidia, certiorem, mollioremque patefactâ per ipsosmet Transyluanos viâ, reditum fore; dabatque [Note: 94 Martini Vndonis dimissi e Societate vtilis opera ad nostram restitutionem in Transyluaniam.] non obscura huius rei Sigismundus indicia. Nam vt abiere Socij, venit ad eum Agriensis Canonicus Martinus Vndo, qui certâ causâ ab Societate dimissus, singularem aduersus eam obseruantiam, conseruabat: ac velut caduca poma, saepe arborem, vnde excidere, opimant; sic ille in praesens Ordini, ex quo effluxerat, peropportunam nauauit operam. Grauem Sigismundo religionem iniecit, quod in sacrorum virorum eiectionem, adeo infamem, et sacrarum facultatum tam iniquam ereptionem, consensisset. Non modo fraude maximâ, maculasse eum conscientiam, talia comprobando; sed etiam anathematis grauissimi se se induisse laqueis, vnde nisi Pontificiâ autoritate expediri non posset. Momordit bonam Principis mentem, iniectus scrupulus. Exarat furtim literas in Vrbem, ad Claudium [Note: 95 Literae Sigismundi Principis ad Generalem Societatis. Et ad Pontificem in laudem Societatis.] Generalem, purgans factum omni verborum modestiâ, impenseque rogans, vt paternum aduersum se obtinere animum perseuerans, velit Cardinalibus manifestum facere, quantâ vi adactus sit, vt tempestati illi cederet. Cum Patre vero Sanctissimo, et illud non grauetur agere, vt se se anathemate, quo dicebatur irretitus exolueret. Adiecit ad ipsum Pontificem cum Societatis luculenta praedicatione literas: ob studium, quod in restituendâ religione bene, faeliciterque ponebant, eiectos fuisse contestans: et alia pietatis, et Doctrinae eorum praeconia. Mirum dictu est, quam hae literae ad Sixtum in tempore delatae sint. Quidam Michael, [Note: 96 Calumnia impudens tempestiue reuincta.] vt Cardinali Batoreo, nihil tale, vt credere aequum est, requirenti, aut probanti, gratum faceret, scripserat ad Pontificem Venecijs; eiectam Societatem, quod compertum esset, id clanculum eam moliri, vt in potestatem Austriacorum, Transyluaniam traderet. Hanc impudentem calumniam
sperasse dicitur Michael vtilem fore, Cardinali, vt ei Pontifex tanto pronius peramplam in eas oras potestatem permitteret. Pontifex certe, multique ex Romana Curia, nec pauci Venetijs, vanissimam illam expulsionis causam, pro certâ, compertaque sic arripuere, vt tempestas ingens inuidiae, in totum Ordinem cooriretur. Nam quamuis posset ex facili, inde redargui turpe mendacium, quod cum haeretici vndecunque conquirerent, eruerent, accerserent, vel simulacra causarum, ne viderentur vnius religionis odio eiecisse, nullum ne vestigium quidem eius fraudis, nullam suspicionem attigerant: tamen calumniatoris autoritas, omni rationi praeponderabat, quod intima ille negotij penetrasse putaretur. [Note: 97 Pontifex scribit in Poloniam pro Societate. Et eius restitutionem Transyluaniae Principi comendat.] Hoc igitur gliscente sermone, ad Pontificem Sigismundi literae perferuntur, quae sic opinionem cura priorem detersere, vt ipsemet rescripserit in Poloniam, magnâque cura Societatis innocentiam defenderit. Fecit quoque, rogante multum, ac spondente pro eo Patre Generali, Principi potestatem deligendi Gonfessarij, a quo salubri decreta poena, absolueretur, grauiter monens, vt omni conatu, ad Societatem restituendam insisteret. Interim in Moldauiâ multiplicatis Operis, latius res gerebatur, non tamen cum optato successu, excitatis aduersus Principem Petrum tumultibus. [Note: 98 Fructuosi labores in Moldauia.] Valentinus Ladus vnus erat ex ijs, qui e Transyluaniâ recens aduenerant, Is plurimum omni Sacerdotis strenui laborabat munere, atque proficiebat. Agebatur de Claudiopolitano Seminario, Lublinum, aut Varsauiam transferendo, in quod Transyluani, et Moldaui reciperentur. [Note: 99 Seminarium Claudiopoli tanum extin ctum.] Hac enim re laboranti Moldauiae, absque noua impensa videbatur posse succurri. Verum vt Pontifex aliâ potius, quam huiusmodi Seminariorum viâ succurrendum Ecclesiae iudicabat; statimque vt nostri Claudiopoli discessere, consuetas Seminario pensiones intermisit, consilium non processit.
Austriam Prouinciam Augusto ineunte Bartholomaeus Villerius suscepit: designatus ante fuerat Federicus Bartscius Bransbergensis Collegij Rector, sed pro temporum statu, minus existimatus est idoneus fore, quod e Poloniae regno accersebatur. Ex recenti Crumlouiensis Collegij fuccessu in Boemiâ, orta est occasio Commotouiensis. Georgius Popelius a Lobkouiz in Regno Boemiae, potestate secundum Proregem primus, institit initio anni, vt in eam Ciuitatem aliquot Societatis operae mitterentur. Est Commotouia inter Ciuitates regias nobilis, loco peropportuno ad defendendam, et propagandam Religionem, a Dresdâ, vbi Sedem habet Saxonum Dux, decem milliaribus, Germanico modo; duodecim [Note: 100 Commotouij Res ad morum, et religionis restitutionem strenue, ac feliciter gesta.] Pragâ distans. Vndique autem multis, et magnis cingitur oppidis. Quo igitur aptior magno profectui locus erat, eo libentius ad laborem accursum est. Ipse Georgius Baderus eo tempore Prouincialis, gemino Sacerdote, et Laico Fratre deductis, operi manum princeps admouit. Collapsa penitus erat antiquae Religionis dignitas, et Sanctitas. Salutaris figurandae Crucisis consuetudo, aquae lustralis vsus, obliterata erant. Omnis baptismorum priscus ritus abolitus. Nulla campano aere salutandae Deiparae admonitio. Haec et alia non magno opere, e sententiâ restituta, praecipua cum populi admiratione, ad solennes baptismorum caeremonias, quas vbi primum videre, tanquam exitiale quiddam exhorre scebant. Interdixerant obstetricibus haeretici Ministri, ne quem infantem domi, quamuis praesenti mortis periculo baptizarent, grauissimâ constitutâ poenâ. Quippe cum ad ritus Ecclesiae adijciendos, quos illi suceiderant, nihil esset, cur postea ita baptizatus infans ad Ministros ferretur, nullum inde lucrum restabat. Malebant autem boni Ministri, perire infantem sine baptismo, quam suum ipsis perire lucellum. Haec quoque exitialis sublata lex, coercitaque Migistrorum auaritia, ne ex aeternis innocentium periculis, quaestum satanicum facerent. Denique ad
priscum pleraque correcta morem, non solum in Vrbe, sed in vicinis quoque, ad quae subinde excursum est, locis. Quae initia inflammauerunt [Note: 101 Designatur Commotomae Collegium.] scilicet Popelium, nihil vt magis timeret, quam ne, cum prouectâ aetate iam esset, ante vitae lumen amitteret, quam Commotouiae Coliegium iustum videret; ad omnia, quaecunque forent opus, sine exceptione vlla paratus. Michael Cardaneus post Furstemfeldensem missionem faeliciter obitam, in vicinam Artpergensem Ciuitatem, Caroli Archiducis mandato concessit: vbi cum adiuuaret sua autoritate Princeps, et ante [Note: 102 Michaélis Cardanei vtiles in Missionibus labores.] omnia faueret e Coelo Deus, ad legitimum Synaxeos ritum, omnes reuocauit; praeter vnum, aut alterum residuos, veluti ad testimonium prioris erroris. Poetouium inde contendit, Vrbem nobilem ad Dragum fluuium sitam: vbi cum tenuiores opinione communi reliquias sinceri cultus inuenisset, non despondit animum. Iamque sexdecim rectae fidei restituerat, [Note: Et mors pie obita.] cum Graecium sibi adeundum existimans ad incoeptorum effectum, morbo in via correptus est, eoque anno insequenti consumptus. Ab anno 1561. in Societatis disciplinâ modeste, ac religiose versatus, cum praecipua dote, haereticos ad fidem alliciendi. Vir, qui multum aedificaret, destrueret nihil.
Ingolstadij consecratum est Collegij templum 4. Kal. Nouembris solenni [Note: 103 Templum Ingolstadij consecratum magna pompa.] caeremonia, quam ornatu multiplici Poetarum cohonestarunt ingenia, haud sine pictura. Accessit a meridie, et Orator Ferdinandus Guilielmi Bauari Ducis filius, qui celebritatem eo exhilarauit laetius, quo tenerior eius aetas, in quadam prope maturitate sapientiae, gratiam maiorem habebat. Data simul in area Collegij Conuictorum Tragoedia, Iezabel, et ipsa mire spectantibus, non grata modo, sed etiam iucunda. Nec ignorari debet nomen eius, qui primus templi eius sepulchrum, quarto post die suo corpore dedicauit. Is fuit Narcissus Striglius, in aetatis flore [Note: 104 Narcissi Stri glij mors felix.] consummatae virtutis. Die Sanctorum omnium, quorum insignis imitator fuerat, ad beatam eorum Societatem excessit; Theologiam, quam ab Philosophico stadio ingressurus iam erat, in coelesti Academiâ, non aure, sed oculis percepturus. Ratisbonense Collegium, quarto ante coeptum, hoc demum absolutum est anno. Monasterium Sancti Pauli, a Beato Vvolfango, quondam eius vrbis Antistite conditum, de quo ad Societatem transferendo, cum prope vacuum Sanctimonialibus factum [Note: 105 Ratisbonen fis Collegij initia.] esset, agebatur, autoritate Pontificis per solennia acta Prouinciali Albero suscipiente traditum est, tertio Kal. Martias. In sacrâ supellectili inter caetera calix erat, et vestis, quibus ipse Beatus Vvolfangus, ante sexcentesimum annum sacrificans, vtebatur. Octobri dein mense, in quatuor scholis, literarum disciplina peruulgata, cum et iuuentutem, quam adhuc sedulo erudierant Religiosi Scoti e Benedictinorum familiâ, eodem contribuissent. Cum ad hanc diem Vendelinus Volchius rudimentis Collegij praefuisset, absolutum iam Simon Hiendlius cum Prorectoris nomine primus administrauit. Multa de more gesta peregre in oppidis, pagisque cum emolumento publicae pietatis. Nec inutilis Lauingana quaedam velitatio fuit. Lutherana Ciuitas, et Academia, Lauinga est, haud Dilingâ procul. Hic theses quasdam haeretici Theologiae Doctores, an corruptores? cum aduersus bona opera disceptandas propofuissent, earum exemplar vnus auditorum ad Andream Syluium, Theologiam item Dilingae docentem mittit; gratum fore multis adnuntians, si Iesuitarum quisquam eo disputatum accederet. Forte aderat Dilingae Gregorius de Valentia, deductus a Prouinciali ad nonnullam ex continuis laboribus requietem, cum proxime scriptis Sadelum et Krellium haereticos confutasset. Ambo igitur ad diem Lauingam occurrunt Gregorius, et Andreas, qui vbi in Academiâ conspecti sunt, qui essent noscitantibus multis, admiratio omnes primo ingens defixit, tum admurmuratio consequuta
est; postremo ad expectationem arrecta mens. Cum a Praeside non [Note: 106 Andreae Syl uij, et Gregorij de Valentia disputationes Lauiuganae.] inuitarentur, ipsi tandem inuitatos se se profitentes, transmisso quaestionum indice, modeste sibi quoque fieri disputandi copiam postulant. Post multas tergiuersationes tandem potestas facta, et vt erant causa superiores, ita ambo disseruere, vt laudem ab aduersarijs quoque reportauerint. Magna in primis vtebantur modestia actionis, et orationis, sine iurgijs, sine clamoribus, nodos dexteritate quadam subijciebant soluendos, in quibus frustra laboraret ingeniosa calliditas. Eo demum Gregorius adegit Praesidem, vt profiteretur se de ijs, quae proposita erant, plura cum ipso priuatim velle conferre: qui implicatus insolubilibus nexibus, dum frustra eluctatur, inter alia multa, quae ad effugium absurda effutiuit, etiam dedit, necessariam ad salutem fidem non esse. Disputationes huiuscemodi in Academia, vbi ferme homines intersunt haud plane rudes, exitum pro veritate feliciorem sortiuntur, quam quae spectante, iudicanteque suscipiuntur vulgo. Nam cum multitudo rationum momenta vera non possit expendere, eum solet iudicare victorem, quem audaciâ, impudentiâue viderit superiorem. Nec desunt haereticis artes, quibus eludant ad vulgus vim veritatis, et suas venditent nugas. Deinde etiam exitum, vtcumque cesserit, pro libidine sua euulgant. Nam qui pro mendacio certant, quid pensi habeant in exitu concertationis narrando mentiri? Eam ob rem, cum Ioannes Pistorius, de cuius conuersione supra narraui, disputaturus contra Schmigdelinum coram Marchione Iacobo Durlacensi, qui ad Catholicam Religionem propendebat, petijsset, vt vnus e Societate secum adesset, eo Praepositus Generalis inclinabat, vt nequaquam concederetur. Nam latissime expectationem concertationis eius fama distuletat, multique ex longinquo dicebantur sacri, ac Profani Proceres affuturi. Quamobrem si quis e Societate in eum locum producendus esset, non existimabat Claudius inconsulto Pontifice aleam subeundam: neque Pistorius grauate rem tulit, qui cum certamen indicens, [Note: 108 Pistorij fiducia in concer tatione cum Haereticis su scipienda.] mentionem Societatis Patrum inseruisset, quia nunquam eorum haeretici in responsione meminerant, ita rescripsit. Quia Patrum Societatis, et Rectoris Molshemiensis (is erat Theodorus Busaeus, nominatim ad id certamen petitus) in vestris codicillis mentionem facere non dignamini; et interim mira spargitis, quod sine ipsis, non auderem; ecce solus nullius hominis, sed Dei solius auxilio fretus vobiscum congrediar. Sed deinde, et habita disputatio est, et Busaeus interfuit, et Marchio, vti referetur, conuersus est.
Iacobus Ernfelderus, ante Theodorum, Molshemij Rector, initio anni Rhenanae Prouinciae administrationem suscepit, Oliuerio Manaraeo ad regendam translato Belgicam. Herbipoli noui aedificationem Collegij, [Note: 107 Aedificatio Collegij Herbipolensis.] Antistes Princeps, septimo Kalendas Iunias rite sacrato, et posito primo lapide inchoauit. Vbi cum alias, prout suggerebat animus, concepisset ad Deum preces, conatûs, vti mos, fortunare dignaretur; conuersus ad Ernfelderum Prouincialem, qui aderat: En Patres, inquit, quod meae potestatis est facio; Vestrum posthaec erit ad felicem progressum, et exitum haec incoepta perducere. Vos mihi adeste vestra diligentia. In me mora nulla erit. Nec promissa supra rem fuere. Dedit enim operam, vt aedificatio, quanta fieri celeritate posset, procederet. In hac Prouincia, multae extra Collegia stationes erant, ac fere vbique inter graues haereticorum concertationes. Erfordiae maxime vna cum Catholicis Michael Schillingius, et Petrus Teneramundanus exagitati. Sed Petrus initio aestatis ob tumultus, et inualetudinem auocatus, Moguntiae vitae innocentissimae finem imposuit. Michael interim Erfordiae non [Note: 109 Turbae Erfordienses.] suggestu modo, sed publico etiam diu caruit, in Moguntini Antistitis summotus aedes, intra quas ab impetu multitudinis circumiectâ noctes, et dies
custodiâ tenebatur. Quippe Senatus aduersus Clerum coortus, multa Religioni noxia postulauit; interque caetera, vt Concionatores omnes loco mouerent, quibus ordinaria stipendia non praeberentur; hac formula Michaelem notabant. Inde motûs origo dicitur extitisse, quod Praesul Moguntinus ad Pascha, quod instabat, Clero imperauit, vt communionem [Note: 110 Earum origo.] fusciperent. Quam rem e Clero factiosi quidam, et sacra exosi, inique ferentes, Senatum concitarunt, et Societati conflarunt inuidiam, tanquam suasu eius mandatum Praesul edidisset. Inde igitur cessandum a publicâ dictione Michaeli fuit: neque licuit, nisi qui furtim accederent sacris Catholicos impertire. Prorsus locum deseri Antistes vetuit, meliorum expectatione temporum, praesentem asperitatem consolans. Dicitur ipsemet Diabolus denunciasse ante, exciturum se se hos motus. Saxo enim quidam a puero Catholicus, dum e malo codice, conflandae artem pecuniae cupit addiscere, iamque ad experimentum faciendum, rus accedit; incidit in quemdam, quantum species praeferebat, haereticum, qui vltro promisit. breui illum locupletissimum fore, si sibi obtemperaret. [Note: 111 Illas Diabolus praedixerat.] Saxo ex genere ac liberalitate promissi, suspicione perstrictus; tu vero, an ne es Diabolus? inquit, cumque alter se esse affirmaret, vehementer territus, frontem Cruce armans, Christianum se esse, nec velle quicquam cum eo habere commercij contestatur. Non tamen impune tulit periculosae artis incoeptionem. Multa a Diabolo perpessus, per aquas, per aspreta, per loca abrupta raptatus est. Sic hominem Deus volebat, per corporis vexationem, cautiorem ad animae custodiam reddere. Interim constantiam ei, et bonam mentem tribuens, vt ad Michaelem consilij, et auxilij causa se conferret. A quo Sacramentorum adiutus praesidijs, et edoctus, quid grauissima minitanti Daemoni responderet, dum se ad sacram aliquando Synaxim pararet, atque ille id si faceret, vel in medio populo viuum discerpturum minitaretur. Mihi, inquit, illud est vnum in votis, vt Dei fiat voluntas. Proinde non recusem Ego si Deus id velit. Quam modestiam contumacissima bellua nequaquam ferens, frendens multum, atque denuncians, se exorsurum telam, quam Michael non ita facile detexeret; odore relicto teterrimo, euanuit. Subinde, quem dixi, motus coortus est.
[Note: 112 Disceditur Aquisgrano, imprudentia Concionatoris nostri.] Aquisgrano discessum est, et praeclara coepta anni superioris abrupta haud sine nostri culpâ Concionatoris, qui in vitijs Cleri castigandis iusto liberior, suos et Sociorum labores perdidit. Quae attendere exempla necesse est diuino operi destinatos, vt cum Apostolo omnia ferre parati sint, omnia facere, ne quod Euangelio offendiculum ponant. Vocula vna inconsideratius missa instar scintillae est, quae saepe magna parit incendia. Modestia et aduersus omnes verecundia tuta vbique, et amabilis, eoque fructuosior, quod quantulumcumque proficit, sine impendio quaerit, sine periculo seruat. Quod si culpa abest nostra, recti operis testimonium est, improborum insectatio. Ita fuit Ioanni Hammero [Note: 113 Hildesij Calumuijs impugnantur nostri: veritate defenduntur] Goslariensi, sua Hildesij patientiae seges. Primarius enim ministrorum, dum aliter (vt in Catholicâ Ciuitate) nequit, lacerare eius famam libellis famosis coepit: causam suscepere vltro Canonici, tacente omnino Ioanne: neque criminator nisi rationibus suis, et famae obfuit. Et Pater, aduersarij nequitiam, suam prudentiam faciens, nihilo posthaec minore conatu, et acriore prouisu in causam pietatis incubuit. Fuit [Note: 114 Trepidatio Spirae.] et Spirae nonnulla trepidatio. Nam Ciuitates liberae in conuentu, quem Vlmae habuerant, dicebantur statuisse, omnem mouere lapidem, vt Iesuitas Vrbibus suis excluderent, ac proinde nolle tueri Clerum donec Iesuitas ille dimitteret. Existimabant prudentes haec ad seditionis materiam, et ad Cleri totius vexationem, atque pulsionem inuenta. Hoc itaque enixius Spirae, alibique, tuendae Societatis Clerus curam suscepit,
sed nihil praeterea ab aduersarijs est motum. Inter hasce difficultatem in Frisiam, apertus est aditus. Verdugus Prouinciae eius Praefectus, vir et Catholicus, et admodum pius, cum ad aliquot vexilla praesidiariorum militum excolenda auxilium postularet, Henricus Sammerius missus est Groeningam; simul a Verdugo iussus de ratione inducendi illuc Collegij, [Note: 115 Miserrimus Religionis status in Frisia.] alendique dispicere. Eo cum peruenisset quam solum ferax et regionem pecore, ac lacte abundantem reperit tam quod ad Religionem pertinet, omnia horrida, ac deserta. Vix vsquam supererat Sacrificij vsus, nisi primarijs in vrbibus, vbi tamen sine vllo cultu, ac reuerentiâ peragebatur a Sacerdotibus passim maritis. Catechismi ac scholae haereticorum quamplurimae. Cuncta fere ab ijs quoque, qui Catholicos se vocabant adeo Sectariorum fiebant more, vt aegre plebs Catholicos inter, et haereticos ritus agnosceret. Exceptus est auide Sammerius et cum omni honore habitus; quo alacrius ille protinus se in gentis vtilitates, effudit. Continuo primores de aduocando Collegio coeperunt agere, deserta ad id domo, quae olim Fratrensium fuerat, destinata; [Note: 116 Agitur de condendo Groeningae Collegio.] Templo etiam insigni, et aliquanto pecuniae. Tum Verdugus et Senatus Groeningensis, communi decreto ciuium, Syndico Ciuitatis misso ad Parmensem Ducem, et Consilium Regium institere, vt res ad exitum primo quoque tempore perduceretur. Ita inter, caeteros Dominicanorum Prior magnae autoritatis, vir doctus ac prudens causam suscepit, vt etiam voto se obstrinxerit, eam rem omni studio promoturum. Inter haec Sammerius, vt Prouincialem coram edoceret, ad quem etiam publicas ferebat a Ciuitate literas, Coloniam venit, dumque cum responso Frisiam reperit, adiungere se se aliquot cohortibus idem iter habentibus voluit: nam cum infesta essent itinera, optandum erat praesidium. Verum cum milites assequi nequiuisset, apparuit id Diuinâ prouidentiâ factum, ne vbi magis tutum se se putabat fore, ibi exitium inueniret. Nam Martinus Schinkius, aduersarum partium dux acer, ac strenuus, impetu in Regios facto, multos occidit: nec multo post homo impius, [Note: 117 Sammerius Diuina prouidentia seruatus.] dum Neomagum tentat, dedit impietatis, ac temeritatis poenas. Sammerius autem cum ab ea victoria hostiles copiae licentius circa, volitarent, penetrare in Frisiam prohibitus, ad quindecim dies errabundus per noctes iter faciens, Coloniam tandem sospes vnde abierat, se recepit. Non ita, si humano interpretamur modo, feliciter cessit Henrico Valpolo, quamquam melius quiddam de eo prospiceret Deus. Is ad Anglorum militum culturam non multo ante missus cum Brugis Cortracum venisset ad Prouincialem Oliuerium, quaedam communicaturus, dum postridie eamdem relegit viam, antequam perueniret ad locum vbi excipiendus, erat a militum praefidio, in manus hostium incidit, vna cum simul, euntibus quatuordecim. Nunquam eo loco a quatuor annis, neque post hostes conspecti, vt appareat ei proprie instructas insidias, quibus forte locum ipsiusmet simplicitas dedit, quod aurigae, cuius in curru venerat, [Note: 118 Henricus Valpolus ca pitur ab Hae reticis.] dixit, vt item redituro, sibi locum seruaret. Vlisingam toto itinere cum honore, et multa humanitate habitus, abducitur, permissus pro voluntate psalmos, ac Rosarium recitare, et alias facere preces. Egere cum eo statim de Religione omnes Vlissingani Ministri, quos, pia viri [Note: Eosque suis virtutibus capit.] consuetudo, et eminens tota in vita Sanctitas ita coepit, vt attestarentur omnes virum bonum esse. Guilielmus Stanlaeus Eques auratus, et ductor Anglicanae legionis, qui ad suam, suique militis vtilitatem Valpolo vtebatur, multumque hominis virtutem colebat, grauissime casum serens, omnem coepit viam circumspicere, vt in libertatem eum assereret. Hostes lytrum taxauerant ssorenos mille. Quod nisi expediretur, catenas, tormenta, et Angliam Henrico minitabantur. Quotidie autem conueniebant Ministri haeretici, alijque, quibus suae Doctrinae, et Religionis
cogebatur rationem reddere. Quod etsi fiebat ad eius tentandam constantiam, non paucis tamen in salutem cedebat, referentibus lucem, dum tenebras conantur offundere. Interim Anglus quidam Ducis Guilielmi Stanlaei tribunus ad hostes transfugit, et captum audiens Valpolum, coepit voces spargere, fuisse eum euersorem Anglorum Stanlaeo familiarem, et consiliorum, quae is contra Angliam moliretur, omnium conscium esse. Itaque nullo reddendum pretio, sed omnino auehendum in [Note: 119 Pretio a Catholicis solu to liberatur,] Angliam, et exprimenda ex eo Stanlaei consilia. Haec quamuis multum vociferatur, quia tamen maturior ad supremum certamen reseruabatur miles Christi, et reptaesentata in tempore pietate Catholicorum, pecunia, auiditatem grassatorum exacuit, initio insequentis anni dimissus est liber: adeo auctus sanctitate, et ardore spiritus, vt plane appareret excoctum eum, et inflammatum in fornace tribulationis: neque tam inter haereticos, quam velut in quadam Martyrum schola fuisse versatum. Hunc ardorem, et Oliuerio literis, et Patri Generali cum fignificasset [Note: 120 Literae ad eum Claudij Generalis.] Claudius ei respondit his verbis: Auxit deinde etiam gaudium nostrum, Reuerentiae Vestrae epistola, et animus, quem ea epistola ostendebat, vt hoc beneficium Dei manu, quemadmodum debebat, acciperet; et ita acciperet, vt se Deo et Societati restitutam arbitraretur, ac propterea tantam voluntatem ostenderet, impendendi se totam diuino obsequio. Haec igitur voluntas, vt plane iusta, Deoque debita est, ita precamur, vt Vestra Reuerentia in ea crescat, suosque deinde fructus ferat. Quae Patris Generalis vota quam non in irritum ceciderint, gloriosus tempore suo describendus triumphus ostendet. Quo loco, et alia quaedam, de hac captiuitate reddentur. Oliuerius cum in prpuinciam venisset Belgicam domesticas res satis bono inuenit loco. Iam controuersia Louaniensis consederat, nec quisquam e Doctoribus autor volebat eius videri: quin potius singuli signisicabant, taedere ipsos incoepti. Nullum erat molestius, quam cum Ricchardo Batzono negotium. Is Anglus genere fuerat initio Personij comes in Anglicis rebus: dein multa egerat Antuerpiae bona, quae ad extremum omnia, dum fines audet transilire, corrupit. [Note: 121 Riccardi Batzoni irreligiosa vita.] Venit Romam, nauigauit in Angliam, peragrauit Belgium; ascana sibi esse demandata negotia dictitans, ab Sancto Quaesitorum Romanorum Consilio. Per hoc nomen dabat literas, ad quos libitum esset: pecuniae multum tractabat; etiam vbi Collegia forent Societatis, alieno vtebatur hospitio, nec satis apparebat, quo Confessario vteretur, quando faceret Sacrum. Quae res praeter curam, quae de anima eius periclitante, merito Praesides tangebat, exemplique, se scandali perniciem, eo etiam plus habebat periculi, quod Quaesitorum nomen, vt omnium Belgicom semen tumultuum, totam Societatem suspectam in ijs Prouincijs, et execrandam facere poterat. Has ob res Generalis Praepofitus, cum Cardinales Sacri Tribunalis alloquutus esset; illi quidem primo mirati [Note: 122 A Sacris Quaesitoribus quorum autoritate se tuebatur, deseritur.] sunt tantam per eorum nomen assumi a Batzono licentiam: diserteque denunciarunt suae voluntatis esse, vt in officio, Praesidumque obsequio, perinde ac caeteri, teneretur. Quod si qua in re vti vellent operâ eius, admonituros Generalem Praepositum. Absurdum enim esse nescio cui vni e numero arcana committi, quae latere Generalem deberent; plusque [Note: Et e Societa te dimittitur] fidei gregali homini esse, quam Duci. Quod si corrigi aliter non posset, tum Claudius iure suo vteretur Nec sane aliter sanari malum, quam membri sectione potuit. Franciscus Costerus procuratione Prouinciae liber, quo plus habuit otij, hoc impensius in remedia animarum se se impendit. Ciuitas Hasseletum erat, quam haeretica pestis, eo dirius depascebatur, quod Pastor ipse doctus caeteroqui, et eloquens, pro lupo se se gerebat, et habebatur. eo ab Electore Ernesto (est enim in Dioecesi Leodiensi Hasseletum) ad dicendam causam Leodium accersito,
ne Populus omni spoliaretur Magistro, eiusdem Ernesti postulatu. Costerus [Note: 123 Costeri vtiles labores.] Hasseletum contendit. In summo templo duo erant Sacerdortes, alter admodum iuuenis, alter omnino idiota; neuter idoneus Confessionibus audiendis. Reliquâ in Ciuitate in Coenobijs quibusdam quatuor omnino numerabantur. Itaque in tanta raritate cultorum, facile est intelligere, quam esset neglectus ager. Per anni superioris aduentum, et huius quadragesimam, Concione, Catechismo, Sacramentis vnus multorum vicem Costerus obiuit, ab longo tempore nusquam audita, qualia ipse diceret populo contestante, quamque habebat necessariam, tam auide excipiente culturam. Edocuit paucos illoa Sacerdotes Quaestiones conscientiae, deditque operam, vt Pastor ab Doctrina, ac pietate sufficeretur idoneus. Inde etiam scribendis libris causam publicam institit adiuuare. vtque praemuniret Catholicos, exarmaret haereticos, Antonio Sadeelo, quem et Valentia confutarat, respondit haeretico nobili, qui recens de Sacrificio Missae, et S. Eucharistiâ duos pestilentes libros emiserat.
[Note: 124 Traiectensis Templi fundatio.] Traiecti primum lapidem extruendo templo delecti primarij Ciuium duo posuere. Contulere liberaliter Ciues ad aedificationis impensas; contulere et Hispani milites vltro stipendiorum partem, vel renitentibus nostris, quod supra sacultatem eorum, benignitas videbatur. Verum homines ad religiosa sponte euntes, vehementer impulerat perspecta Sociorum charitas. Nam cum e castris regijs, Traiectum curandi deportarentur aegri Germani, ijs tanta curâ sedulitateque Traiectenses Collegae inseruiebant, vt nihil, siue ad corporum, siue ad animorum solatia paterentur desiderari. Ea seilicet charitas erga milites, militum charitatem incendit. Caeterum in ipsis quoque Regijs castris praeclare continuati labores, multis Sacerdotum de Societate per cohortes distributis. Quorum inter [Note: 125 Adriani Albisseni boni operarij pia mors.] militiam Adrianus Albissenus feliciter triumphauit Vir (vt Oliuerij vtar elogio) in vita sanctus ab omnibus iudicatus, in tota morbo, et in morte multo sanctior, vt fere non dubitemus cum inter Sanctos gloriâ magnâ donatum. Patria erat Dordracensis anno 1567. Societati Louanij adiunctus, cum plus duodecim annos, magna laborum tolerantia, literas Humanitatis, duos Philosophiam tradidisset; iamque domesticum Sociorum Seminarium Audomaropoli Graecam linguam, quam percallebat, doceret; tertio nonas Octobris humana deseruit.
Nunquam peiore loco publica res in Gallia, neque incertiora fuere [Note: 126 Foeda rerum perturbatio in Gallia.] consilia. Cum enim anni prioris exitu exulcerati Guisiorum caede magnam partem Catholici rebellassent a Rege, et eum Sorbonici magno anathemate irretitum, et populos ab eius fide liberos pronuntiassent: atque ex alteta parte, se nunc cum maxime ille profiteretur Catholicum; quaeque egisset, iustâ necessitate facta defenderet totumque in ciuilia bella regnum exardesceret, nihil licebat certi, siue de occultis hominum voluntatibus, siue de exitu rerum cuiquam sibi promittere. Laudabantur tamen vulgo foederati, ac nominatim Parisijs (vt est ille populus religionis Catholicae mirum in modum studiosus) tantus cernebatur ardor, seu defendendae, seu sanguine contestandae auitae Religionis, vt enarrari non queat. Omnia precibus, ieiunijs, supplicationibus, et omni genere placandi numinis feruebant. In eum locum redaeta videbatur res, vt tamquam ex decretorio momento summa penderet veri, aut falsi cultus. Nam si vrgeretur occasio, ac foederatorum conata succederent, actum putabatur de noua superstitione; nec dubium, quin breui prisca vbique sacra restituerentur: sin autem opportunitas sineretur effluere, primoque illo populorum aestu deseruescente, suus Regi dominatus rediret, pro certo habebatur late haeresum flammas sparsum iri. Nam quamuis certa esset mens Regis, bonâque fide conaretur obsistere, quod plane erat mortalibus occultum, nequaquam id consequi poterat, nisi Foederatorum
ministerio, et viribus Atqui vt Foederatis, post fidei eius tale experimentum, tantumque dissidium, cum illo lincere vnquam conueniret, sperandum nullo modo erat. Hoc ancipiti rerum statu, quo se modo [Note: 127 Societas incerta consilij.] gererent, valde ambigebant Societatis homines. Initio, cum praeter commue Ordinis praescriptum, etiam proprio Generalis Praepositi mandato, cauerent sermones qui ad alterutram partium inclinarent, Parisijs, alijsque in Ciuitatibus, in quibus Collegia erant, quae ferme omnes, exceptâ Burdegalâ, Foederatos sequutae sunt, magnam vulgo admirationem, atque adeo offensionem praebuere; quod pro suggestu, caeteris Dei praeconibus magnâ voce classicum canentibus, soli ipsi, seu segnitie, seu torpore, siue etiam mala fide cessarent. Itaque etiam Politici interdum vocitabntur, quo nomine eos insignire mos est, qui peruerse, et impie praeferentes humana diuinis, Religionem ex vsu terrenae dominationis [Note: 128 Augerius Regis partes tuetur, et inde grauia patitur, ac peius pericli tatur,] fingunt, ac temperant. Nulla quidem dubitatio fuit Augerio, quin priuatim, publiceque Lugduni, vbi degebat, Regis foueret partes, et facta defenderet: sed tantam sibi inde conflauit inuidiam, vt coactus sit, tanquam in custodia, se se intra Collegij tenere limen, ne, quod dicebant futurum, si in multitudinis veniret manus, praeceps daretur in Rhodanum. Eo venerat odij, dum obstare Religioni creditur, qui paulo ante, dum eam fouebat, tanquam mirus Orator, ac Dei Apostolus in [Note: 129 Euocatur in Italiam.] pretio, et veneratione erat. Nec defuere, qui editis libellis, famam eius lacerarent, ac Societatem vna perstringerent: nec sermonibus hominum finis est factus, quoad in Italiam accitu Generalis Praepositi, vitae eius, ac Societatis nomini consulentis, migrauit. Prouinciales haec vbi vident, datis ad Generalem literis, per quas eius sententiam exquirebant, quia expectando responso locus non erat, multum orato Deo, vt coeleste lumen inijceret, diu, multumque cum suis deliberarunt Consiliarijs, quaenam tenenda via esset. Omnibus visum ea esse tempora, eam vulgi opinionem, eam virorum doctorum, ac Religiosorum consensionem, vt ipsis sine graui offensione, atque ex eo vel vno capite sine graui piaculo, aut aliter sentire, aut se se tanquam medios seruare, inclinationem [Note: 130 Alij populum ad defensionem Religio nis hortantur.] rerum opperientes, nullo modo fas esset. Statuunt igitur suscipiendam Catholicae fidei defensionem, adhortandum populum ad constantiam, in haereticos incendendum, de Regio tamen facto, ipsoque Rege mentionem studiose cauendam. Persimile dehinc allatum ab Vrbe quoque responsum est. Prudentiae Praepositorum esse iu re praesenti, quid, et quatenus agendum foret, statuere, dummodo vbique verecundia Religiosa, et modestia teneretur. Hac incedentes viâ, haud sane inutilem praebuere, operam Ciuitatibus suis. Quin etiam Parisijs ad alendum militem de annonâ sua, vltro contulerunt. Ter graue in periculum venit hoc anno vrbs, ne caperetur. In singulis periculis propulsandis laudarunt Duces [Note: 131 Domus a Rege structa Societati donatur a Foederatis. Sed generalis accipi ve tuit.] operam Societatis. Itaque cum vacua esset domus, quam Henricus Rex modo aedificarat in sacri Coenobij formam, eam Dux Meinaeus habendis Tyronibus Societati tradidit: et aliquot ibi Prouincialis Odo tyrones constituit: quamquam Claudius, vbi rem cognouit, nullo modo probauit, praefestinatum dicens, et negotium plenum inuidiae, ac sermonum; si minus in praesens Lutetiae, at foris per Regnum, et in posterum fore. Inter haec quamquam multae vbique difficultates, nusquam tamen maiores quam Burdegalae distrahebant bonorum sententias, cum ea Ciuitas Regias tueretur partes. Hic insignem ad vulgus caritatem, auctoritatemque [Note: 132 Societas Bur digalae vexa tur.] Societatis, cum maxime suspectam Regij haberent, nusquam declinare aures et oculos ab eius dictis, factisque: assiduis quinetiam exercere eam calumnijs, vexare molestijs, et grauibus imperijs coercere, dum fatigata, ac fracta, exilium vltro sibi conscisceret. Itaque cum ipso die sanctioris Sabbati, ortus in Vrbe tumultus esset, occupare eam,
qui foederatis studebant, conantibus (quanquam postea ad nudandos Ciuium animos, simulate coeptum ab ipsismet regijs satellitibus tumulrum, constans opinio fuit) exploratores continuo in Collegium missi, tanquam, armatorum in eo deprehensuri manum, qui cum omnia obeundo, nihil vsquam, nisi demum congregatos ad preces, coram augustissimo Christi corpore Dei famulos inuenissent; nihilominus conijcere in eos causam perrexere turbarum; ac propediem luituros minitari, id nempe, quod et optabant, et moliebantur diuinantes. Impetrarunt igitur, aggregatis et aliunde calumnijs, ab Rege continuo literas, quae contra morem non ad [Note: 133 Literae Regis quibus Societas Bur digala exclu ditur.] Senatum, sed ad lacobum Dominicum Matignonium Franciae Mareschallum, qui Aquitaniae pro Rege praeerat, die quarto et vigesimo Aprilis data sunt in eam sententiam: Regem tumultu cognito, qui pridie Paschae extitisset, veritum ne seditiosi rursus coorti vehementius, repenteque occupatis munitioribus locis, totam vrbem opprimerent, imperare Matignonio, vti maturet ipse, arcendi periculi gratia, munitissima quaeque loca praesidijs insidere, et firmare suis, praecipueque Collegium Societatis, quod vt Praetorio proximum, ingens in eam partem a qua teneretur, momentum faceret. Patres vero ad Sancti Macarij oppidum translati, suis eo loco muneribus, dum ciuilia bella tenerent, impune operam darent, Burdegalensium vsu abstinentes. Hae literae haudquaquam [Note: 134 In eius man dati executione cuncta tum.] satis habere causae Regijs visae, rei protinus transigendae, studia verentibus populi, qui fere totus, vti modo dictum est, peramanter Societatem complectebatur. Cum tamen Patrum praesentia foederatorum partes, quae tunc Catholicorum vulgo putabantur, corroboratum iri persuasum haberent, maximeque sibi timerent, a nobilissima, et florentissima iuuentute, quae disciplinis in Collegio operata, insignem in Haereticos prae se ardorem ferebat, alias vndecumque venabantur, vndecumque captabant causas. Eo iam ventum erat, nullum vt concionatores temperamentum inuenire tale possent, quod extra calumnias esset. Quicquid e diuinis literis testimonij, exemplique proferretur, ad ciendos tumultus, ad auocandos ab Rege populos productum interpretabantur, et inuidiosissime dissipabant. Quae videns Prouincialis Puteanus, simulque eos, qui ad Diuinum Verbum conuenirent, in hostibus Regi numerari; intermittendum [Note: 135 Intermittun tur a nostris conciones.] omnino censuit illud munus, quod ad pietatem fouendam institutum, iam vitio temporum, incommodi longe plus, quam commodi procrearet. Hoc vbi consilium stetit, dieque Sanctissimo Pentecostes, quo igneis e Coelis lapsis linguis, Euangelica praedicatio dedicata est, muti fuere suggestus; Plebs tamquam execrabilis habita esset, vehementer in Senatum, et Mareschallum, quod Haereticos impune negotium [Note: 136 Eo silentio plebs concitatur.] facessere Patribus paterentur, commota est. Illi vt ab se propulsarent inuidiam, accito Ioanne Bordesio Rectore Collegij, silentij eius causam exquirunt. Rector ingenue, euocatos, vt res erat, a Prouinciali concionatores, praeter se, et alterum qui muneribus alijs distinerentur, et ante omnia temporum difficultatem excusauit; ne, si qua cui vox minus considerata, aut suspiciosae capax interpretationis excideret, non modo se orator, et Societatem, sed etiam optimum quemque Ciuium in discrimen accerseret. Ad ea Senatus, cum instaret tamen, vt conciones vtique repeterentur, neque rationibus, et precibus Rectoris, quod neque integrum sibi, neque omnino in potestate foret sua, ne frustra conari cogeretur excusantis, nihil quicquam flecteretur: ad extremum post obnixum [Note: 137 Senatus resu mere concio nes iubet ad ditis minis spoliationis bonorum.] vtrimque aliquandiu certamen, hinc acriter imperantium, illine necessario, sed modeste deprecantis Bordesij, decretum condit, et promulgat, quo nostris optio ferebatur, vel pollicendi se facturos, quod non poterant, vel fortunis omnibus excidendi. Non deerant, qui nunc demum apparituram dicerent Iesuitatum, cupiditatem, et auaritiam, nihilque sanctum,
vbi cum pecuniâ componeretur, habituros: Caeterum maioribus [Note: Perstantibus in sententia nostris.] Senatum ipsum constantia Patrum difficultatibus inuoluit, ignarum quo deinde progred eretur, quam ipsos decreti eius propositio terruit, vt qui non modo bonorum iacturam iamdiu, sed extrema quaeque pro Religione sibi proposuerant, ac praeceperant animis. Itaque, cum in dies, vt leuissimam poenarum exilium expectarent, sensim Prouincialis euocare Tolosam Nouitios coepit. Rebus ita tumentibus, sacrâ B. Magdalenae luce, cum ex veteri more, ad ingenij praebendum specimen, et alendam gloriolae gustu industriam, proposuissent scholastici ex suis quique studijs, publicum aliquod documentum; Poetarum maxime aduersus haereses, exarserunt ingenia. Namque ipsemet Senatus, et Mareschallus aperte pronuntiarant, licere in Haereses, et libros Haereticorum, etiam pro concione [Note: 138 Occasione propositorum carminum, et aenigmatis suspiciones auctae.] inuchi, modo nihil in Regem eiusque propugnatores conijceretur. Acriter pupugere Haereticos Poetarum aculei, eoque acrius pleni minarum in Iesuitas ad speculandum, obseruandumque conuersi, si quam calumniarum ansam alicunde possint arripere. Vnus in tanto numero maligne cuncta notantium oculorum fuit minister haereticus, qui cuiusdam discipulorum aenigma, acute, vt sibi videbatur, interpretatus, exclamat iam se fraudem deprehendisse: sub illis inuolucris Guisianas defendi partes. Est sane genus id orationis aenigma, vt dum operose occultantur, et implicantur ambagibus animi sensa, haud difficile, qui sagacitate pollet, arcanas eiusmodi notas, et mutuatos colores, ad quam velit sententiam, accommodet; aptiusque interdum alio trahantur, et cadant omnia, quam in id, quod scriptori-ipsi propositum fuerit. Atqui haeretici illius, vsque eo abhorrens, et infelix interpretatio fuit, vt cum accusationem ad Iuratos detulisset, et datus esset in carcerem scriptor aenigmatis, et quamplurimi conuocati Haeretici, ad germanum inde enucleandum, promendumque sensum, nemini omnium detorta illa Ministri, et criminosa interpretatio in mentem venerit, aut probari potuerit, praeter ipsum. Quare cum ex altera parte seuocati discipulus et praeceptor, aptissime, et conuenientissime exposuissent, missus e carcere est adolescens ab omni prorsus suspicione liber. Nihilo tamen minus inter causas, haec celebrata Societatis pellendae. Rumor fuit, ingenti quoque pecuniâ, exilium eius ab Haereticis emptum. Quae omnia fecere, vt satis iam ad populum causae putarent esse exilij decernendi. Ergo 4. Kal. Sextiles, mittitur ad Collegium Iudex rerum priuatarum a Mareschallo cum Regijs literis, quas [Note: 139 Exilium nostris Burdigalensibus decernitur.] datas vigesimo quarto Aprilis narrauimus. Ostendit quamdiu Rex demigrare eos iusserit: quam patienter Mareschallus benigne adhuc habuerit: etiamnum integra esse omnia: facerent modo, quod iubebantur; casuram illico gliscentem in eos tempestatem: omnium carissimos Senatui, Mareschallo, caeteris futuros. Denique etiam atque etiam animo agitarent, quid responsi vellent ad Mareschallum referri. Cum in causa veteri, totiesque versata, haud noui quicquam incidisset, nihil esse noui, quod responderet, subiecit Rector. Postero die, qui Dominicus erat, praeter modum populi concursus, qui periculum Patrum praesenserat, ad sacram Homologesim, ac Synaxim est factus. Eodem die Mareschallus ad se suam in arcem Patres Collegij aduocat: cumque ijs Praesides, ac Senatores, et seuiros Vrbis, quos Iuratos vocant. In eorum consessu exponit, pridie se ad ipsos misisse literas Regis, vt tandem imperio, ac voluntati eius fieret satis. Rem se in eam protulisse, ac sustinuisse diem, quod sperasset eos aliqua tandem flecti ratione posse. Iam ergo quoniam vijs nequicquam tentatis omnibus, in sententia fua fixi permaneant, coactum, eo demum erumpere, vt ab Vrbe vniuersos dimitteret: proinde postero die exirent. Respondent illi, ex vrbe se se egressuros obedienter, eo laetos, quod noxae nullius comperti essent. Octidui solum precari moram,
dum ex annonâ, instrumentoque redacta pecunia, aes alienum exsoluerent, et hospitia ad quae secederent, prouiderent. Quod tantum numerum S. Macarij Prioratus, haudquaquam caperet. Vnius tantum diei gratiam Mareschallus fecit; se se recipiens, cum S. Macarij Ciuibus per literas effecturum, ne idonea eis deesse receptacula paterentur; partem [Note: 140 Societas Bur digala excedit.] etiam suum in Castrum, cui Mortagne nomen, recepturum. Huius rei fama celeriter totam vrbem peruasit, et quanquam Burdegala semper Ordinis nostri se amantissimam praebuit, tamen longe maiorem aperuit caritatem, quam humana cogitatio facile capere potuisset. Mira itaque die toto populi frequentia continenti euntium ac redeuntium agmine Collegium celebrauit. Flere alij, ac lamentari: alij domos, vel in Vrbe, vel in agris, ad res asseruandas offerre: alij vestimenta varij generis suppeditare, quibus dissimulato Religiosorum habitu, inter Haereticorum insidias peregrinari, tutis liceret. Pecunias alij large ad viae impensas ingerere; ex quibus tamen pia tantum fere voluntas accepta: alij quocunque pergerent, in quemcumque casum prositeri se comites; alij postremo conditis etiam carminibus suum dolorem, deque profectione ea sententiam aperire. Porro discipuli a Praeceptorum suorum latere auelli non poterant. Sed tanta studia cum Magistratui curam mouissent, vnusque Seuirum armatis cinctus, vt eam summoueret frequentiam, ad Collegium venisset, conspectâque in areâ Gymnasij deambulantium turbâ, dixisset, licere eis eo die libere frui, saturarique conspectu Gymnasij, daturum se postmodum operam, ne cui pateret aditus: adeo intempestiua vox multitudinem instigauit, vt impetu in classes facto, subsellia, et exedras omnes, cancellosque, ne alienam in potestatem venirent, perfregerint: vixque abstinerent manus ab ipso Seuiro, nisi vnus Patrum feroces animos mitigasset. Ex eo tempore ne turbarum quid conciretur, armatorum circumpositâ acri custodiâ, quae per vices alijs, atque alijs succedentibus interdiu, noctuque continebatur, tum Sociorum e Collegio egressus, tum accessus ad eum Ciuium prohibitus, spectaculo sane miserando, cum et honestissimi adolescentes, et religiosissimi viri, qui vel vltimum salutaturi, vel monumentum amoris praebituri veniebant, superbe, minaciterque repellerentur: ac multi ne vultu quidem praeferre animi dolorem, ne inter Regis hostes numerarentur, auderent. Patres praecipua supellectili tuto loco reconditâ, persoluto diligenter ex rebus raptim diuenditis, aere alieno, quod boni fuit exempli, ad profectionem se comparant. Nequaquam existimarunt abeundum vniuersis in Oppidum S. Macarij, ne eo loco tanquam in custodia tenerentur, in qua omnibus opportuni casibus perpetuo essent. Itaque nec temporibus, neque portis ijsdem, haud sine multis multorum lacrymis, qui nihil veriti obseruantium inuidiam, miserabiliter rogitabant, cui se incustoditos inter lupos relinquerent, Kalendis Augusti discessum est, die longe tetriori casu funestâ, [Note: 141 Henrici III. mors.] quâ nimirum ipsâ Rex Henricus III. Parisios obsidens, scelestissinio post hominum memoriam est parricidio sublatus. Princeps ob raras naturae, virtutisque dotes dignus meliori fato: itâque de nobis alias meritus, vt hanc eius vltimam voluntatem, quâ eiecti Burdegalâ sumus, imputare perturbationi turbulentissimorum temporum, non eius naturae, iudicioue debeamus. Haec tum fortuna Collegij Burdegalensis fuit. Cuius vt exilium exilij vniuersae Societatis e Galliâ omen, et quasi principium fuit; ita reditus, ac restitutio non falsum augurium habuit redintegrationis rerum ibidem, fortunarumque nostrarum, vt in loco reddemus. Nunc [Note: 142 Caritas Bur digalensium in Societatem.] enim commemoranda humanitas singularis est Senatus, Populique Burdegalensis in nos illo misero, et calamitoso tempore egregie probata. Non enim solum in ipso discessu nostrorum, sed ne toto quidem reliquo absentiae, ac postliminij spatio quidquam nobilissima illa Ciuitas erga
Societatem officij praetermisit. Senatus ipse, vt magnam partem pius, ac perbeneuolus erat, statim bonorum Collegij procurationem assumpsit: Socijsque, quanquam dispersis annuos redditus cum singulari fide, curaque perpetuo reddidit. Valuit multum ad confirmandos Catholicos ea secessio: illustrauit Societatis integritatem, contra eam opinionem, quae vagabatur, tanquam nihil, nisi latifundia, et opimas haereditates aucuparetur: ostendens non alia, quam religionis causa quaeri terrena subsidia, propter quam, vbi vsus foret, desererentur. Ipse Romae Pontifex [Note: 143 Pontifex factum nostrorum Burdigalensium laudat.] cum rem ex Generali cognouit, quanquam aliunde iam inaudiuerat, summis laudibus id factum commendauit, praedicans obedientiam, quae Sanctae Ecclesiae decretis exhibita esset: beatos dicens, qui persecutionem paterentur propter iustitiam: exemplum fore saluberrimum; sacrificium esse Deo, Sedique Apostolicae acceptiffimum, et alia hisce similia. Inter alias ex ea profectione in commune bonum vtilitates, ea quoque extitit, quod vti multas in Ciuitates sparsi Patres sunt, ita latius rem Catholicam sustentarunt, ac propagarunt: vetustam illam sibique nascenti aequalem obtinente laudem Sancta Ecclesia, vt per exilia crescat. Quidam ad Sanctum Macarium, alij Petrocorium, alij Auscos, in alia alij oppida digressi, tam insigni diuinae tutelae experimento, vt quanquam passim Haeretici insidiarentur euntibus, nemo tamen in potestatem eorum venerit. Per hanc maxime occasionem receptum est Auscis Collegium. [Note: 144 Origo Colle gij Auscensis.] Ciuitas est frequens, et nobilis in Nouempopulaniâ. In exitu anni superioris eo profectus Ioannes Grangeanus ad sacri Aduentus conciones, ac subinde Quadragesimae; quam iampridem curam coquebant habendi Collegij, documenta industriae suae praebendo, Auscensibus maturauit. Communi consilio decernunt, collatis vndecumque redditibus, Societatem accersere: quoque facilius optata succedant, dimissis latinitatis Praeceptoribus, sui Collegij possessione tradita Grangeano, Tolosâ Socios tres, qui tantisper vacua auditoria moderentur, ignaro impetrant Prouinciali, cum [Note: 145 In quo accipiendo nimium festina tum Genera lis censuit.] ante Grangeanus denuntiasset, si res Prouinciali, aut Generali non probaretur, cum bona ipsorum gratia Magistros Tolosam remigraturos. Grauiter tulit Praepositus Generalis festinationem illam, quae obsequium, legesque praecurreret: nam ne missionis quidem nomine concedi solere magistros: tamen pia vota nobilissimae Ciuitatis respiciens, et opportunitatem [Note: Tamen Collegium admi sit.] diuini cultus propagandi, rite Collegium admisit. In quo sub Petro Lohierio praeside, Magistri quinque docere aggressi, mire Canonicis, ac reliqua Ciuitate fauentibus. Sedes Ausci Archiepiscopi est: in praesentia Pastore carebant morte Cardinalis Estensis. Huc igitur ex Burdegalensi dispersione aliquot missi, non mediocre Auscensibus, et gaudium, et commodum [Note: 146 Initia Colle gij Petroco riensis.] attulere. Viginti eodem ex numero Petrocoriensium postulatis concessi, qui et in Ciuitatis Collegium, magna humanitate, et omnium Ordinum comitatu frequentissimo introducti. Quo promptior excepit hospites beneuolentia Ciuium, hoc illi impensius in eorum incubuere culturam, Diuini Verbi, et Sacramentorum frequentia, reuocando vsu quotidie audiendi Sacri, abolenda dictorum impiorum, et execrationum vsitata licentia, reddendo sacris diebus honore, cultuque, et caeteris [Note: 147 Alij Burdigalenses alio missi.] religiosae industriae praeclaris inuentis. Ex eadem eiectione duo Camarsacum profecti, Oppidi eius Domino postulante. Alij duo dum viam militarem obsidentes haereticos longo vitant circuitu, Albamterram delati. Vtrique vtrobique perbenigne accepti, priuatim, ac. publice cari, commodique fuere: praecipueque Albaeterrae tenerae aetatis Catechismus inductus. Ita factum est, vt non tam dissolutum posset videri Burdegalense [Note: Quatuor etiam iu Hispaniam.] Collegium, quam veluti e Seminario transtatas frugiferas, plantas, quae desertos ornarent agros, ac foecundarent. Quatuor etiam in Aragoniam missi Scholastici: quos Prouincialis Villalba, vti vltro ex Puteano petierat,
ita obuia caritate suscepit. In Prouincia Lugdunensi Ludouica de Ancezuna nobilissima matrona, vltro suscepit Tyrocinium vectigalibus adornandum; benignitate eo magis illi Prouinciae salutari, quo magis necessaria Nam ad id loci Auenione primum, dein Lugduni ex Collegiorum [Note: 148 Ludouica de Ancezuna Fundatrix Tyrocinij Prou. Lugd.] collatione Nouitij alebantur. Quod onus in caetera rei domesticae difficultate vehementer in praesentia difficultates temporum aggrauabant. Erat Ludouica egregiae pietatis foemina, et singulari obseruantia colebat S. Ignatium, et aliquod iamdudum, quod in maximum cederet alumnorum eius commodum, suae specimen benignitatis auebat edere. Itaque cum ex Ioanne Grangeano, quem modo Auscensis Collegij autorem nominaui, cognouisset, quam necessaria, quantaeque sit Dei gloriae, et vtilitati proximis recta tyronum institutio, in hoc opus curam omnem conuertit. [Note: Auenione positi] Nullis conditionibus sua dona illigauit, nisi, vt quoniam in Auenionensi comitatu, suum ipsa Castellum habebat, Auenione Tyrocinium, cum per quietem liceret temporum, poneretur. Interim hoc primum anno a Collegio Lugdunensi seiunctum est, et conductis in aedibus collocatum.
In Sardinia, quae hac tempestate Aragoniae contributa a Prouinciali [Note: 149 Collegij Alguerensis in Sardinia fun datio.] per Vicarium regebatur Melchiorem a S. Ioanne, Collegij Alguerensis coepta constructio. In huius deductione nouae coloniae fauentem praecipue Societas habuit virum nobilissimum, atque doctissimum, eumdemque religiosissimum Alguerensis Ecclesiae Praesulem, Dominicum Andream Bacallar, postmodum ad Turritani Archiepiscopatus Cathedram, translatum. Anno superiore praegressus Iunio ineunte Melchior cum res praeparasset, aduocatis Sassari Socijs, ex commodata Sede in domicilium, quod Ciuitas in eam rem conduxerat XIV. Kalendas Iulias commigrauit. Postridie qui fuit dies Dominicus, omnes in templum S. Michaelis Collegio traditum Praesul modo nominatus introduxit. Hic et Melchior vniuerso Clero, Magistratu, populoque frequenti, instituta, et labores Societatis populari lingua exposuit; et Petrus Arcerius scholae praefuturus latine dixit. Socij octo Collegij eius exordia sub cura Leonardi Aliuij posuere, Ciuitate laetissima, cupideque, ac fructuose Gymnasij, ac templi vtente laboribus. Inchoata subinde faeliciter in magnae Matris tutela Sodalitas est, nec minore successu vetus in Vrbe Sodalitium Sanctissimi Sacramenti, quod pene perierat, restitutum. Ita procedente opere hoc iam ingresso anno extitit homo rusticanus e pastoritia simplicitate, quasi alter Amos, qui coepit diuinam Alguerio iram horrendis minis magna constantia denunciare, certo die (et diserte Sancto Martino sacrum diem tertium ante Idus Nouembris nominabat) Alguerium funditus omne cum Ciuibus periturum. Supplicationes publicas indici, ieiunia, et caetera Deo placando idonea volebat. Cunctabatur Episcopus habere fidem: nec satis, quod consilij caperet, certo statuebat, ne leuior, aut tardior videretur. Itaque mediam tenens viam, ad recta opera, ad fugam noxarum, et expiandas conscientias satis habuit Ciues hortari. At populus, vt ferme est fidei ad talia praeceps, tanquam oraculum certo arripere, et ad illud tempus res, et consilia praeparare, nostris eo laetis, quod per eam occasionem multorum conscientiae recte componerentur, multumque virtutis exerceretur. Ecce tibi Kalendis Nouembribus procella ingens effunditur mugiunt horrenda tonitrua, fulgura, et fulmina increbescunt: deiectae domus, aliae vehementer [Note: Eo die facta, qui supremus ei Vrbi futurus dice batur.] concussae. Vulgus ea in praedictionis affirmationem capere, et appetentis exitij praeludia interpretari. Tum Patres cum Antistite conuenerunt, vt illum ipsum diem, quem vltimum Diuinus Alguerio fore cecinerat, Collegio exordiendo destinarent. Eo die dum plerique pauidi horam praestolantur supremam, benigna luce serenum se Coelum aperuit. Episcopus ad Collegium cum suis venit, sequuta est Ciuitas vniuersa: ille cum sacro ornatu,
cum caetera caeremonia lapidem primum in Collegij auspicia misit. Haec eo laetior sacris ritibus fauit, quod suae Vrbis, quo die expectauerat funus, eo quasi alterum natalem conspexit.
Barcinonem inter haec acerba lues perculit sub Iulium exorta mensem, plus duodecim mortalium millibus, spatio inde semestri consumptis. Erat Barcinone Prouincialis Villalba, cum diritas contagionis comperta est. Qui Iunioribus in vicinum Collegij praedium, et mox longius sub ductis, relictis domi cum Hieronymo Rocca Rectore, qui Ciuium integris operam darent, nobilem manipulum secreuit eorum, qui pro morbidorum salute animas suas deuouerant. Hi tota vrbe, quocunque aduocarentur [Note: Pesiis Barci none, et eius occasione caritas nostrorum.] accurrere, omnibus vbique necessitatibus praesto esse, eo expeditius, quod Sacramenta pro curionibus porrigendi munus sibi assumpserant Capuccini, et Carmelitae excalceati. Ex eo manipulo nouem peste contacti, confecti sex, Sacerdotes duo, Ioannes Seruentius, et Matthaeius Paliaschus, caeteri non Sacerdotes, Iacobus Bestolius, Martinus Apparitius, Ioannes [Note: 151 Sex ex iis peste laboranti bus ministram tes absumpti] Lopius, et malo iam senescente, qui inde vsque ab initio in sanctis laboribus perdurarat, Ioannes Moreius. Magnae erant omnes virtutis, probati exempli, caeterisque dudum caritatis officijs, ad illud palmare praeparati, vt pro amicis suis ponerent animas suas. Proximam his laudem merentur, qui in regiam missi classem, vitam, vel sub incommodorum fasce, vel tempestatum arbitrio reliquerunt, Consaluus Alamus, et Damianus. Gutterrius Sacerdotes, cum Ferdinando Turrio, et Ioanne Occon Laicis. Consaluus [Note: 152 Quatuor in misiione nauali pereunt] Alamus Cordubensis patria perpetuam custodisse creditur pudicitiae integritatem, quod facile suadebat, singularis viri modestia, totiusque vitae, ac morum candidissimus nitor. Sinceri erat animi, laetus in aduersis mitis sine querimonia, silentij custos religiosi, precationum, ac caeterae disciplinae. Charitatem erga proximos Hispali, et Malacae diu probauit, praesertim erga inopes carcere vinctos, et in remigium condemnatos. [Note: 153 Consalui Alami virtutes.] Hi cum distribuendi in triremes Malacam ex toto Regno cogi soleant, vt magno in numero multi saepe erant qui non penuriâ solum rerum, sed etiam morbis conflictarentur, nuda humo iacebant, omnium egeni, ab omnibus destituti, loci situ perniciali, odore teterrimo malum grauantibus, Consaluus non carceris squallore, non pedore iacentium, seu qua alia specie foeda deterritus, inserebat medium se se miseris materno studio, medicamenta curabat, afferebat cibos, porrigebatque, et verbis consolationem addebat: quo pronius dein animas confessione sanabat. Denique omnibus omnium calamitosorum, inopumque miserijs succurrens, vulgo iam Patris pauperum, vt charitatem induxerat, ita nomine quoque dignabatur. Ad animarum necessitates eo promptior, quo necessaria magis, magisque ex Instituto Societatis curatio earum. Assiduitate mira suam terebat confessionalem sellam; et semel adeuntes, ita facilitate, ac bono Christi odore deuinctos mittebat, vt cupide, constanterque redirent. Huius pinguedinem charitatis, humilitatis alebat escâ. Vbi quid vacui haberet spatij frequens ad iuuandum abibat coquum, humillima quaeque ministeria tractans. Probauit eius virtutem fornax quoque tribulationis. Impudens foemina ausa thesauro integritatis eius moliri insidias, vbi, qua par erat, seuera cum increpatione repulsa est, de crimine suo calumniam [Note: 154 Iunocentia eius Accusa tricis confes sione detecta.] struit, et ad Rectorem aduersus Alamum querelam defert. Et quanquam satis caetera viri grauitas redarguebat criminis vanitatem, tamen, vt tanta in re, tam Societati abominata, non exigua inde vexatio innocenti fuit, quoad in grauem morbum criminatrix lapsa, diuinitus immissum rata, vltro calumniam retractauit. Is est, de quo, in Floridae rebus in [Note: P. 3. l. 5. num. 298.] loco prodidimus, qui inde reuersus egregie iudicij quoque sui pugnaciorem naturam perdomuit. Idem Bartholomaeum Turrium Episcopum Canariensem in Canarias comitatus cum Iacobo Lupio, egregias insulanis vtilitates peperit.
[Note: 155 Naufragio perit.] Missus demum in regiam classem, tanquam praesentiret in propinquo metam esse, ita cursu ad omnem laudem intento, dum consolandis militibus, et omni ope iuuandis desudat, in Quadriremi Sancto Marco dicata, cum reliquis omnibus demersus est. Pari, cum eo, casu Ferdinandus Turrius extinctus est. Hic natione Lusitanus, in mercatura facienda sagax, cum Hispalim quaestûs causâ venisset, audita vnius Sociorum, in Sancti Francisci platea concione, statuit curam omnem ad Christi [Note: 156 Summa vitae Ferdinandi Turrit.] lucra transferre, domumque reuersus persuadere vxori vehementer institit, vt serio se ambo concordi studio diuinis rebus addicerent. Annus erat vndeseptuagesimus, cum Hispalim pestilens flamma depascebatur. Rati acceptum id fore Sacrificium Deo, in aegrorum ministeria animo, conatuque magno, labores, vitasque deuouent suas: quo in opere cum mortem vxor oppetiuisset, Ferdinandus vitae sibi reseruatam vsuram, ad nouum, ac perpetuum sacrificium putans, Deo consecrare omnem in Societate constituit. Non multum postquam receptus est locupletes quidam Iudaei, cum tota domo e Lusitania profugi, Ferdinandum, quem satis callidum, peritumque saeculi nouerant, accersunt ad se se Ragusam, [Note: 157 Turrius ten tatur a Iudaeis frustra.] tanquam de sua ad Christum conuersione acturi, re vera, vt fidem eius solicitarent. Permissus ab Euerardo tum Generali tentare rem, Ragusam Ferdinandus nauigat. Vbi peruenit, omni humanitatis genere exceptum perfidi, fallacesque Iudaei, primo tectius, et per ambages pellicere, ad vltimum oblata cum ingenti dote venustâ sponsâ, palam ad impiam desertionem inuitant. Cohorruit ille ad insanam vocem, adeoque seuere, et acerbe increpauit temerarios solicitatorum conatus, vt hi commutatis in furorem blanditijs, mortem illi denunciare non dubitarent: et statuerant omnino de medio tollere, sed Deus tantum audere non siuit. Ferdinandus [Note: 158 Rabinum ad Christi fidem adducit.] non destitit per aliquot dies conserere cum ijs manus: atque ita perturbabat, irretiebatque congredientes, vt mulctam proposuerint in Synagoga, nummos aureos septuaginta, qui vltra cum illo de religione in certamen veniret. Nec tamen sine praeda Ferdinandus discessit. Iuuenem doctum, et inter suos Rabinum, secum in Italiam, vt Christianus fieret, deduxit. Caetera vita pie traducta, vbi destinatus est in Regiam classem, ex verbis Epistolae eius, quam, initio scripsit, quid moliretur, quid efficeret pronum est intelligere. Incoepi, inquit, sacras imagines, [Note: 159 Eius appara rus ad missio nem naualem.] quae in totam sufficiant classem parare: iamque tria, seu quatuor millia prompta habeo, nec absistam, donec viginti millia confecero. Inueni stipem ad coemenda Rosaria, quae item inter Socios nauales, et nauticam turbam diuidantur. Supra dena millia opus erunt. Incunda res est, magnique exempli, fructum, qui hinc existit, videre. Diuido etiam piacularia grana, quae laetissimi excipiunt ad gloriam Dei, eiusque Matris, suspensuri de collo, quo die pugnabitur (hac enim conditione accipiunt.) Quod spectaculum erit, hominum vel millia viginti cernere pendentibus a collo Rosarijs, et sacris imaginibus, contra eos pugnantia, qui sancta haec detestantur? Gloria sit IESV, et Matri eius benedictae per hoc ministerium. Haec erant consilia, haec vota Ferdinandi, quae quanquam non omnino processere: tamen sua fraudari mercede ipse non potuit, qui in his, et propter haec vitam demum effudit. Caeterum parum Societati commoda potuit videri pro statu rerum Hispaniae [Note: 160 Mors Alson si Dezae.] mors Alfonsi Dezae, humana spectantibus consilia. Quarto Kal. Februarij in Toletana domo, quinto iam anno Praepositus eius decessit, magnus virtute, mamus sapientia, magnus autoritate: nomen vt eius instar oraculi celebraretur. Summus idem D. Thomae admirator erat. Nisi qui ingenium, [Note: 161 Eius deuotio erga S. Thomam.] curam, precandi studium, et caetera per quae Sanctus Doctor profecerat, aequalia se habere confideret (quis autem confideret?) aiebat temerarium ei contradicere. Si qua vero in re sibi difficultas accideret,
vbique (perpaucis demptis) sic loquebatur: vera est Sancti Thomae sententia, sed ego prae mea tenuitare non assequor: nec inficiabatur in huiusmodi nodis, locisque obscurioribus, ad mentem Angelici Doctoris peruidendam, patrocinio se eiusdem iuuari: sic certe euoluebat, vt ipsi Thomistae interpretationes Dezae depraedicarent. Circiter tres, et viginti annos in Complutensi Collegio Theologiam docuit, multis ex Academia auditum confluentibus: a quo etiam acceptum dictandi morem Doctores in Academiam introduxere. Nec segnius virtutes, quam Doctrinam [Note: 162 Carterae virtutes eius.] S. Thomae assectabatur, praecipueque modestiam, veramque humilitatem. Verecundus in alienis censendis opinionibus, in Gymnasio, extruque, seu publico, seu priuato sermone alienae dignitatis fautor benignus. Quo die praefuturus erat disputationibus, induere solebat cilicium, tanquam modestiae monitorem, ne quo per concertationis calorem transcurreret. Romae anno 1581., cum ad Generalem venisset conuentum, et regendis item praeesset quodam die disputationibus; cum Doctor Martinus Nauarrus contra theses dicturus hoc incoepisset exordio, liceat deliro seni delirare; multum omnes delectauit Deza statim excipiens, liceat sapientissimo viro, omnium magistro omnes docere. Sed clarius illud fuit specimen [Note: P. 3. l. 7. nu. 115.] summissionis Compluti, dum, vti suo loco narratum est, Vicarium, qui Emmanuelem Lopium volebat comprehendere, lenire, atque docere conabatur. Cum enim feruidus ille, vixque potens sui, cum [Note: 163 Modestia eius, et patieutia.] stomacho, contemptimque abigens, facesse, dixisset, facesse Magistelle; pacate Deza, nae tu meum nomen dixisti, inquit; cumque contumelias ille aggereret, ipse item adiecit, et ista, et amplius ferre, vitae est quam profiteor. Alias cum inter Marchionem, e magnatibus Hispaniae, et Fratres de patrimonio dissidium conaretur componere, et Marchio ratus, Fratrum eum partes agere, vehementer iratus dixisset, Deum testor, et istam Crucem, non esse hominem in Hispania nequiorem te: eodem momento abiecit se ad eius pedes, dicens: sine, ista osculer vestigia; nam beneficium ex te plane maximum habeo. Quae humilitatis vera species, qui aderant, vehementer omnes permouit. Est et illud humilitatis Dezae testimonium mea sententia, sincerum, et grande; quod non solum quos habebat in saeculo promptos honores ipse despexit, sed neque Toletanum [Note: 164 Quam is liber ab amore consangui neorum.] Canonicatum, neque alia ornamenta, quae in gratiam suam Fratri suo, homini minime indigno deferebantur, tradi petmisit. Quotum autem quemque inuenias, quem non blande titillet blandus honor ab ipso contemptus, possessus in suis, siue ad autoritatis incrementum, siue ad sui meriti fidem? Sequebatur vt solet parentem filia, humilitatem obedientia. Statim vt animum ad Societatem adiecit, cum vt ipsemet scriptum reliquit, ideo seculo renunciaret, quod existimaret, saluum se non posse aliter esse, ardens magna quadam cupiditate omnem virtutem toto animo complectendi, et quicquid imperaretur omni studio, et conatu exequendi, nihil habebat, vnde maiorem animi voluptatem hauriret, quam cum cogitabat vitam sibi in obedientia esse ducendam: neque sua sententia regendas actiones, neque sua voluntate exequendas. Nec postea quicquam erat adeo arduum, vel difficile, ad quod peragendum, non alacritatem, [Note: 165 Quam idem in obedientia insignis.] et gaudium animo praesentisceret, virtute obedientiae fretus, planeque persuasum habens, id quod sibi per Superiores imponeretur, ad suam, et quietem, et salutem inter omnia aptissimum fore. Eam memorabat in praecipuis causam, cur Societatem adamaret, quod in vita et actionibus eius, vitam Christi, et Apostolorum sibi videbatur agnoscere: vnde possea factum, vt cum studiorum semper laboribus, ac dein cum domesticae praefecturae cura, Euangelicae in proximos charitatis occupationes impense miscuerit, quas vt ex verae norma sapientiae obibat, ita omnes quidem promiscue,
humillimos, ac tenuissimos quosque, studiosissime adiuuabat. Annum agens aetatis 28. ingressus die Paschae 1558., cum post dies viginti priuata deuotione occupasset tria vota nuncupare, ex eo die deinceps, ea singulis diebus sacrae communionis tempore renouauit. Demortuo non Toleti [Note: 166 Honores mortuo habiti.] modo summis omnium studijs, sed Compluti quoque ab Academicis supremi exequiarum honores persoluti sunt. Domui professae Toletanae Antonius Marcenius praepositus est, cum Marchione Almazanio postulante, plene restituissent eum Quaesitores in pristinam libertatem administrandi quidquid Societas censuisset. In eadem domo, verum non exitu pari Dionysius Vasquius, bimestri post interuallo, finem viuendi fecit. Segouiâ propter inualetudinem, et quia sancte spondebat nullam posthac ab se fore Societati molestiam, vt tentaretur, quid per hanc indulgentiam proficeret, Toletum ire permissus erat ad natalis soli clemensiam. Sed contra, ac sperabat, facta est ibi valetudo statim longe deterior. Torqueri coepit grauissime, exundante atra bile, qua nunc agitabatur In furias, nunc angore obruebatur; ad extremum in meram excessit insaniam, eos edens clamores, vt ad euitandam vicinorum admirationem, in domus interiora remouendus fuerit. Existimata est haud dubie haec poena vindicis Dei. Nec tamen minus mirum videatur hominem, qui prae aegritudine potens sui saepe non erat, tantam potuisse nancisci autoritatem, vt cum ageret de Iegibus mutandis, quas homines prudentissimi, sanctissimique viri condiderant, et Sedes Apostolica confirmarat, tamen audiretur, tamque multos, et sectatores, et fautores haberet. Sed nimirum ad nocendum saepe venenis [Note: 167 Dionysius Vasquius moritur Poe nitens eorum, quae contra Societatem attentarat] plus inest efficaciae, quam ad iuuandum amuletis. De aeterna eius salute spes bona est, quod ingrauescentis mali principio, generali confessione peccata eluit, multum, ac saepe contestans, in posterum Generali Praeposito neminem fideliorem se, aut obedientiorem fore. Vixerat in Societate ab anno 1550. Hic Dionysij finis Perturbatorum non neminem haud leuiter ad sui curam aduertit: nec modicam iam in tranquillum inclinationem tempestas tota fecerat. Claudius Generalis nunquam dubitarat, quin si probe Rex semel edoceretur, cogniturus esset, quae in Societate quidam mutata vellent, non ad emendationem, sed ad euersionem eius spectare. Hanc ob causam Iosephum Acostam, qui Peruuiae statum Romam retulerat, pro eius apud alios, et ipsum Regem autoritate [Note: 168 Acosta, et Personius a Claudio Ge nerali mittum tur ad Regem Philippum.] idoneum iudicauit, qui hoc munus probe obiret. Optime igitur instructum remisit in Hispaniam adiuncto Roberto Personio, qui de rebus Anglicis proprie acturus cum iret, ex occasione iussus erat causam Societatis inserere, et statum rerum candide Regi, ac penitus aperire: quod ille non minus feliciter, quam fideliter praestitit. Cum enim principio anni ambo Madritum venissent, quanquam Patres censuerant prius Acostae, qui ob eam rem proprie mittebatur, alloquendum Regem; tamen is cognito vtrumque adesse, continuo diem, quo Personius admitteretur, dilato Acosta constituit. Auebat quippe de rebus Anglicanis, in quibus tum erat totus, aliquid audire. Nec solum peritissimum rerum sciebat esse Personium, sed et viri prudentiam, ac religionem iampridem in Lusitano perspectam, probatamque colloquio diligebat. Hoc itaque studiosius in praesens, nec benignitate modo singulari, sed etiam comitate hominem excepit, et audiuit. Quo vsus aditu Pater, postquam de rebus Anglicis disseruerat, restare quaedam sibi dixit, quae communi Societatis nomine, ac priuatim borealium Prouinciarum, inter quas, Angli omnes numerabantur, Regiae Maiestati proponeret. Id autem potissimum esse, vt vellet interdictum quoddam tolli, quo Quaesitores vetuerant homines Societatis Transyluaniam, et alias haeresi contactas oras, iniussu eorum adire. Nasci enim magni diuini obsequij impedimenta ex interdicto illo Nam cum boreales nationes spiritualia postularent auxilia ex Hispanis hominibus,
siue ad conciones, siue ad Theologiam, siue ad confessiones, neque ea celeritate, neque ea libertate, qua opus esset Praepositum Generalem posse occurrere: praesertim cum haudquaquam constaret, vtrum [Note: 169 Bersonius Regi exponit quas ob causas videa tur permitti debere hominibus Societatis tran situm ad septentrionales partes.] probaturi eosdem, Quaesitores essent, et tamen optime omnium ipse nosset, quos mitti oporteret. Sane septemtrionales Prouincias vehementer admiratas, atque adeo non leuiter offensas, quod tale vetitum communi inter se Christianorum charitati, per quam aliae alijs nationibus mutua praebere auxilia, in religionis praesertim causa, tantaque necessitate deberent, parum consentaneum videatur. Deinde hanc proprie Societatis Vocationem, et gratiam esse, vt diuersa terrarum loca peragret ad Diuinum Verbum serendum, et commoda animarum: quam vocationem, et gratiam non Apostolica modo Sedes autoritate sua, sed etiam Deus ipse haud obscuris comprobarit argumentis, suum vbique suppeditando auxilium, vt effecta ipsa, et successus rerum docebant: eo igitur potius adnitendum, vt conseruaretur, et aleretur, quam vt interciperetur haec gratia. Atque si res vere aestimetur, videri interdictum eiusmodi haud satis aequum. Quo enim suo merito Religioso Ordini suum ius imminui, et violari existimationem? Nempe hoc edicto id palam significari, ab nulla alia mortalium sorte, tantum impendere Hispaniae periculum, ne haeresi inficiatur, quantum ab Societate. Ac proinde, quod neque alijs Religiosis, neque mercatoribus, neque militibus, nec demum vlli hominum generi interdictum sit, id visum esse necessario illi vni interdicendum. Quam rem haereticos ridere, multos Catholicorum indignari, querique magnam diuino obsequio moram, nulla apparente causa, opponi ab ijs, a quibus remoueri, si qua esset, deberet. Ad extremum si nobiscum praecipua quadam cautione vtendum existimarent Quaesitores, non exitum ex Hispania suo iniussu, sed reditum interdicerent: ita quod praetendebant, integritati Religionis in Hispania consulturos, nec septentrionis vsque eo [Note: 170 Inde id degretum vsu abolitum.] laborantis commoda moraturos. Haec vbi Rex benigne, attenteque audiuit, nunquam sibi eiusmodi rationes expositas dixit. Cogniturum quid causae haberent Quaesitores, et remedium allaturum. Inde vetitum illud vsu sensim abolitum. At Personius oratione rursus ad septentrionis oras relata, apte inseruit mentionem sermonum, quos de praesenti Societatis in Hispania exercitatione, varijs modis, varioque cum audientium sensu, fama distulerat. Hoc enim vbique rumoribus vulgatum, id agi, vt multis in rebus instituta Iesuitarum mutarentur: inter caetera, vt haberet Hispania Commissarium, a quo sine respectu Generalis Praepositi regeretur: atque ita hoc membrum ab reliquo abscinderetur corpore. Porro ex hac fama haereticis laetitiam, bonis Catholicis dolorem, ipsi Societati imminutionem [Note: 171 Personij ora tio ad Regem de Tur bis domesticis Societatis in Hispania.] concordiae, et multa super haec mala progigni. Quae quoniam sciret Regi ab alijs Patribus explicata, duo tantum se indicaturum, quae ipsemet obseruarat, et magnopere censebat non Societatis magis, quam Regis ipsius causa, ponderari debere. Etenim dum gliscit sermo ille de rebus, quas pauci in Hispania mouebant, animaduertisse se ingens initium ingentis dissidij caeterarum nationum ab tota natione Hispanica; tanquam indignarentur hi coniuncti cum alijs nationibus, sub capite eodem viuere, et homini subesse, qui e natione sua non esset. Quae abalienatio animorum si procederet, vt priuatim pestis, atque exitium esset Ordinis nostri, ita etiam manans foras, et ad saeculares Societatis amicos, fundens se se, non leuia olim Hispaniae regno creare detrimenta posset. Multos esse aemulos, multos, vt optime norat Rex, qui non laetis omnino oculis tantam Hispanorum faelicitatem viderent. Se non in Lusitania modo, sed in Gallia, in Anglia, in Belgio, in Germania, in Italia fuisse, atque vbique obseruasse multos, parum aequos Hispanicis rebus, illos Catholicae fidei odio, alios dominationis cupiditate, alios insita nationibus aemulatione,
alios aliâ causâ. At in hominibus Societatis, perspexisse vbique, non tantum in Religionis Catholicae rem, sed etiam in regiae illius Maiestatis obsequia insignem consensionem animorum, et propensionem. Atque hanc opinionem vidisse etiam in saecularibus, qui vbique, simul ac Regi se aduersatios ferrent, Societatem pariter insectarentur, eo maxime nomine, quod regiarum partium haberetur. Quod satis, in Lusitania, in Belgio, in Gallia, in Anglia, et alibi experimenta demonstrarant. Id autem non inde ortum, quod non essent Lusitani, Galli, Belgae, qui in his erant Prouincijs, aut studio illo carerent, quod natura aduersus suam cuique Patriam inseuit: verum ex vno, eodemque spiritu, quo imbuuntur, qui eadem disciplina, sub eodem capite informantur, ex communicatione eiusdem religiosi spiritus, qui per omnia fusus membra, sensum illum, atque impetum carnis et sanguinis, quo ad suos quisque contrahitur, moderatur, et ad iustam euangelicae charitatis mensuram, ac distributionem perducit. Quae concordia cum maxime alatur coniunctione in vnum corpus, sub vno capite, si haec tolleretur, non minus, quam caeteros mortales diuisum iri nationum in studia Societatis homines: quin eo etiam vehementius, quo acriores sunt experrectorum ingeniorum impetus: atque inde videre Maiestatem Regiam, quantum posset incommodi proficisci. Deinde cum Societas totum per orbem terrarum, sparsa esset, atque per Dei opem multum haberet ferme vbique apud principes quoque viros autoritatis, consideraret Rex quanti sua interesset corpus hoc totum habere, per vnum Praepositum Generalem ad obsequia sua promptum, atque tractabile, potius quam vnicum membrum: quod si semel ab summo auelleretur capite, in alias statim partes abscinderetur. Videbatur [Note: 172 Rex his rationibus mouetur.] Rex aliquantum ea disputatione commotus. Itaque, primum gratias egit Personio, de fide, qua rationes eas exposuerat. Deinde nunquam fuisse id propositum dixit, vt Societas scinderetur; tamen illa omnia consideratum iri; et opportuna admouenda remedia. Hic Personius: non aggrediar, inquit, enarrare, quae domesticis hisce turbis, noster Ordo damna susceperit; quanta animi deiectio, et formido in rebus curandis, Praesides incesserit; quanta confidentia, et licentia inferiores inuaserit, quodque hinc necessarium est, quantam disciplina Religiosa stragem acceperit: quae et Vestra Maiestas ex multis accepit: atque ego ex idoneis comperi autoribus; exiguo hoc tempore plus detrimenti [Note: 173 Detrimenta Societatis ex his turbis ex posita.] acceptum, quam multis possit annis resarciri. Satis est mihi duo illa capita attigisse praesertim cum hac tempestate ille huic Ordini Praepofitus Generalis praesit, qui multis nominibus regijs est addictus rationibus, non modo quod vestra in ditione natus est, sed multo magis, quod tanta est religione, ac pietate, quantam omnes habent perspectam, et optime nouit Vestrae Maiestatis causam, cum diuina causa esse coniunctam. Itaque Maiestatem vestram precor, vt habere mihi dignetur fidem fincere, ac plane affirmanti, ex omnibus imperij vestri popularibus, non esse fideliorem quemquam, nec vestrorum commodorum cupidiorem. Neque Claudium habuisse tota sua vita quicquam acerbius, quam quod nequiuerit [Note: 174 Suspiciones aduersus Ge neralem e Regis animo tolluntur.] adhuc assequi, quanam in re Maiestati Vestrae non satisfaciat. Haec cum sincero studio haud modice commotus Personius late exequeretur, haud leuiter Regem quoque permouit. Itaque perbenigne respondit, se de recta Generalis mente optime sentire, idque re ostensurum, et rebus omnibus adhibiturum remedia. Denique peramanter finitum colloquium est, monito Personio, vt cum Ioanne Idiaquezio res easdem tractaret, cui ipsemet Rex paulo post dixit, cognouisse ex Personio se multa, quae ante cognita oportuisset. Auditus subinde etiam est Iosephus Acosta. Is missum se proprie a Praeposito Generali narrauit, vt Regiae voluntati, quacunque fas esset in re fieret satis. Quod iampridem moliebatur,
[Note: 175 Oratio Acoslae ad Regem.] et difficultas temporum differre coegerat, destinasse ipsum de Societate homines, qui Hispanas Prouincias viserent, Regique comperta referrent, et ad eum modum quem Rex maxime ad maiorem Dei gloriam probaret, componerent. Dignaretur hoc obsequium Rex accipere, suamque si quid vellet palam faceret voluntatem. Rex ad haec benigniores praebuit aures, quam responsum optabilius dedit. Nihil enim in [Note: 176 Rex liberum Gubernationis arbitrium Generali relinquit.] praesentia, aliud, quam suo more, consideraturum respondit. Idem tamen post aliquot dies, diserte denuntiauit: placere sibi, vt suo arbitratu Societatem Praepositus Generalis administraret, et Hispanas prouincias, per quos maxime iudicaret idoneos viseret. Quod responsum pro maximo existimatum est beneficio, et prope in miraculis positum. Nam qui eius institutum norant, existimabant, quod coeperat de visitatione per Episcopum, vt benignissime ageret, passurum mora antiquari, ac demum nullo clare responso edito, omissurum. Sed tandem in manu Dei cor Regis est, ille quo vult inflectit. Iuuere causam maxime Ioannes Idiaquezius ex externis; e domesticis Robertus Personius, et Sebastianus Hernandius Lusitanus: quibus Rex nationum suarum nomine gratum cupiebat facere. In Societate multae Numini actae sunt gratiae; et Visitatores, quos [Note: 177 Visitatores in Hispanias missi.] ante Claudius Generalis designarat, promulgati. Prouinciarum nouae, veterisque Castellae AEgidius Consaluius: Boeticae, et Aragoniae Iosephus Acosta; Lusitaniae, Petrus Fonseca. Is in suam Prouinciam redierat: AEgidius, et Acosta habito inter se, cumque grauissimis Patrum, consilio, ad suos primo quoque tempore digressi, suum munus, auspicantur. Acosta ex Boetica, cuius Prouincialacum Ludouici Gusmani ex morbo inualidi loco, Bartholomaeus Perez de Nueros, ex Complutensis rectione Collegij euocatus, recens susceperat. AEgidius a Castella veteri: cuius cum idem esset Prouincialis, vicaria demandata est cura Alfonso Montoyae, qui Burgense regebat Collegium. Rebus componendis plurimum attulit adiumenti consensio inter se se, et Visitatorum, et Prouincias administrantium. [Note: 178 Monita Generalis ad Visitatores.] Serio admonuit Claudius Generalis, vt quando documentis adeo acribus, tantoque impendio Deus somnum, si qui irrepsisset, tendebat excutere, vterentur ipsi occasione ad profectum, restituere lapsa stabilire labantia, promouere firma connitentes. Ante omnia insisterent formandis Rectoribus, qui scirent, possentque Socios, curae, fideique suae commissos in virtutis perfectae studio prouehere, obseruarentque, qui indolem prae se huius disciplinae capacem ferrent. Rei etenim summam in hoc verti cardine. Iussit pariter nominatim videre, ne quid detrimenti paupertatis religiosae integritas pateretur. Iam enim experimenta edocebant, quanti intersit esse Collegia idoneis vectigalibus constituta. [Note: 179 Paupertatis religiosae labes.] Quippe cum ferme omnia in his prouincijs premerentur inopiâ, quae cui priuatim secularium donaret benignitas, haud aegre Praesides accipi permittebant. Inde autem fiebat, vel, vt is cui donata erant, vsurparet prope vt sua; vel vt inuidiose commodiora quibusdam, seu vestimenta, seu alia id genus essent, et interdum cariota, quam communis ferret consuetudo: vel denique, vt si qui vtiles Collegijs forent, eorum multa dissimularentur praeter leges facta, ne tanta in egestate ille fructus excideret. Quod et per se plane erat intolerandum, et ei quoque rei propter quam ferebatur, obstabat. Nihil enim perniciosius est rationibus Collegiorum, quam quod damnosum est disciplinae. Haec et alia, quae correctione egebant, magno animo, magna bonorum omnium laetitia Visitatores, ac Prouinciales dum corrigunt, identidem significabant Regi, quem inuenirent rerum statum, quid adhiberent reme dij, quam bene feliciterque Visitationis cura succederet. Nouo quodam ardore Nosocomia, [Note: 180 Fructus Visitationum.] et custodiae frequentabantur. Nunquam plures e Collegijs omnibus in vicos, et pagos dimissi ad excolendos agrestes. Ibant denique res domi,
forisque admodum e sententia, cum terror accidit nouus. Constans increbuit sermo, tres ad Episcopos postulatu Regis venisse ab Roma literas, nominatis etiam, si qui primorum desiderarentur, qui in eorum loca succederent, vt partiti inter se Regna cuncta, Religiosorum per Hispaniam Familias viserent. Diuersus inde rumor serpere, his nomen caeterarum Religionum obtendi, de vna agi Societate disputantibus, contra alijs contendentibus, vnam illam exceptum iri, vt quae suam Regi, Pontificique probasset causam, perque Visitatores, e corpore suo faceret satis. Patres in tam vario hoc sermonum tumultu, habito inter se consilio [Note: 181 Rumores de Visitatione Religionum per Epscopos a Rege decreta.] censuerunt nihil cum Rege mouendum. Non enim simile vero videri, post tam benigna responsa, vltra quicquam ab Societate desideraturum, praesertim cum propiores ad se se Regiam mentem retorquerent curae, Anglis magna classe Antonium, qui se Lusitaniae Regem ferebat, in eius Regni possessionem mittere tentantibus. Nec videbatur commissurus Philippus, vt tali tempore omnes inquietare videretur Religiosos Ordines, tantusque cieretur motus in cuncta Hispania, quantum illi haud dubie excituri erant, vt eam ab se se inspectionem arcerent. Quod si denique appareret pertendi; tum censuere Patres, ad auertendas populi suspiciones ob acta cum Quaesitoribus, adnitendum omni ope, ne aut sola, aut prima Societas spectaretur. Quod per occasionem cum Regi Personius indicasset, agens gratias, quod adhuc benignitas regia tanta illam solicitudine liberasset: respondit Rex libenter se fecisse, quod gratum Societati esset, et facturum in posterum. Quae vox penitus omnem nouorum Visitatorum curam exemit. Cum vero idem sub Gregorio XIV. rumor, ac metus redijsset, egit cum Cardinali Sfondrato Claudius, de prouidendo [Note: 182 Viuae vocis oraculo Societati cautum.] in omnes casus remedio. Ille pro sua benignitate, causaeque aequitate, toto rem animo suscepit, et diploma Pontificium, quod Sixtino decreto abrogaret, scribi volebat. Cui Claudius videri sibi subiecit opportunius fore viuae vocis oraculum, quod excipiret ipsemet, signaretque. Ita strepitum abfuturum. Haud aliter Cardinalis censuit, fecitque. Signatasque eas literas P. Generalis in Hispaniam misit, vetans aperiri, nisi res cogeret. Si visitatio vrgeret, tum resignarent fasciculum: in eo quid ipsis consilij capiendum, ac praesens remedium inuenturos. Nec postea vtus incidit. Iam AEgidius, et Acosta suo strenue intenti muneri, praeter caetera operam dabant, vt si quos perturbatorum possent, bonis artibus demulcerent, dedocerentque, et ad Religiosum officium reuocarent. Quos [Note: 183 In Turbatores inquisitum.] vero nullo modo reperiebant emendabiles, in eorum vitam, et mores sedulo inquirebant, vt notum fieret Regi, quod genus hominum esset, vnde in hac Sancta Republica pax adeo turbaretur: paneque semel intelligeret, quanta esset malorum causa, seu Regio, seu Quaesitorum nomine et vmbra homines eiusmodi tegi, vt disciplinae fraenos ipsi petulantius remorderent; ac boni, siue peruerterentur, siue exagitarentur, interclusa Praesidibus omni via medicinae faciendae. Omnium post Dionysium perturbatorum acerrimus erat Franciscus Abreus, idemque nec modo opinione, sed et vita adeo communi disciplinae diuersus, vt cum desperaret [Note: 184 Offertur Abreo missio e Societate.] Generalis Praepositus corrigi posse, iusserit a Visitatore AEgidio admoneri, licere ei suas agere res, liberoque votis (nam professionem nondum emiserat) vitam extra Societatem suo modo temperare: nihilominus carum Societati, et obseruandum futurum in seculo. Percelluit primo ea vox hominem, nunquam fortasse ratum huc venturos Patres, vt literarum eius decora, et autoritatis praesidia vellent sibi ipsi subducere: dumque ex vna parte, vnde eijceretur cogitat, et conscientiam fodicat diuinorum munerum contemptio, quae tam multa hactenus frustra habuisset: ex altera etiam deterret infamia apud mortales, tanquam desertae per ignauiam, aut ademptae per malefacta Christi militiae, adfuit ei Diuinae lucis admodum
illustris radius, Animum inducit nullo modo a sacris Castris abire: quin potius totam vitae formam corrigere, Colligit quicquid contra Societatis [Note: 185 Eius voluntas perseuerandi, et pro positum emé dationis.] instituta exararat, eaque et libellos omnes ad eam rem pertinentes tradit AEgidio in manus, ad Praepositum Generalem mittenda: ad quem et ponderosas adijcit literas. Multum se adhuc errasse. Per ciuilium responsorum occupationes omisisse precationis studium, vsumque cum Deo. Inde factum, vt pace animi paulatim amissa, vitam acerbam duceret, et ad noua molienda delaberetur: posthac alterum plane futurum. Caeterum confiteri imbecillitatem. suam, ideoque per Christi viscera postulare, vt secum tanquam cum infirmo agatur. Fidenter igitur expositurum, quae ad animi sui pacem, vt in tam multiplici, et corporis, et animi infirmitate necessaria erant. Primum petere se, vt liceret sibi ad suas, et Socij impensas, centenûm quinquagenûm nummûm aureorum vectigal annuum possidere: [Note: 186 Postulata eius religiosae disciplinae parum congrua.] quod ne vlli Collegio graue esset, suis de iure se paraturum responsis. Deinde petere, vt nulli subesset Praesidum, nisi ipsi Generali, et AEgidio Consaluio. Tum vt quacunque in Prouincia videretur, domicilium habere fas esset. Postremo, si maturus professioni non haberetur, at certe literas sibi Praepositus Generalis daret, quae dicerent esse ei potestatem quandocumque vellet profitendi. Necessarias esse has literas, quanquam iniussu Praepositi non esset ad professionem vsurus, ad conseruandam rectam de se opinionem, ne illo gradu videretur excludi, quod esset indignus. Has literas vbi Claudius vidit, ex remedijs ipsis, quae petebantur, intellexit insanabile malum tractari; tamen, vt nihil intentatum relinqueretur: idque ipsum aequis iuxta, atque iniquis manifestum fieret, quantum indulgentiam disciplinae fas esset extendere, concedendum ratus, in hunc modum rescripsit. Quamquam pergratum mihi fuit, [Note: 187 Literae ad eum Generalis.] quod adeo mecum aperte agas, vehementer tamen dolui per occupationes, quae non permisere, vt te totum Deo, orationique, et pijs exercitationibus traderes, factum, vt in eum statum, quem significabas redigerere. Mirum id tamen non est: nam ea cum deessent praesidia, et occupationum plus satis esset, necesse erat, vt animo destituto vi, nutrimentoque spirituali vitae necessario, onerosa fieret religiosa disciplina; idque eo magis homini dotibus istis ornato. Lando, quod libellos ad me eos miseris; vtar ad cognoscendas necessitates, et remedium ex ipso instituto afferetur. Nam plane est in ipsis Societatis legibus, vnde quibusuis occurri possit incommodis, vt iam spero, postquam resederit animi perturbatio, qua hactenus te exagitatum dicis, ipsi tibi compertum. Caeterum ea, quae postulas, quanquam tantam habent difficultatem, ac nouitatem, quantam ipsemet intelligere potes; tamen eadem declarabunt, quantopere cupiamus tibi consultum. Dedimus enim operam, rationem vt eam iniremus, per quam, et priuatim commodaremus tibi, et publicum damnum, quoad posset inde prohiberemus: vt plenius ex AEgidio Visitatore cognosces. Quod plurimum ego velim id est, vt ad redintegranda, et statuenda, quae modo concussa sunt, totam applices curam, institutum, genusque viuendi Societatis, qua par est voluntate confirmans, eo magis, quod industria in hac re tua, multum, vt audio, momentum habebit. Porro ad AEgidium super ijs postulatis scribens. Quanquam [Note: 188 Quanta indulgentia Generalis egerit cum Abreo.] ad vnum ipsum AEgidium, ac Praepositum Generalem contracta obedientia, fenestram periculoso exemplo aperiret nonnulli licentiae, aut offensioni (omnis enim aequalitatis violatio grauis est vitae communitatis) tamen concedendum dixit, sperans, recto immunitatis eius vsu, ipsummet Abreum pericula auersurum. De Prouincia, aut Collegio pro sua voluntate inhabitando, item concessum est, cum eo solum, vt, quoniam ipsemet in AEgidij potestate volebat esse, ad eum referret; quod etiam pertinebat ad totam rem mollius, ac sine caeterorum querimonijs administrandam.
Reditum annuum centum, et quidquaginta nummûm, adeo alienum esse ab omni religione? vt neque Societatem, neque ipsum deceret Abreum, praesertim, quod mercenariâ operâ interpretandi iuris, quaerendus esset. Placere Generali non centenos quinquagenos, sed plane ducenos ipsi, et Socio nummos aureos, et quicquid praeterea ad libros, vestem, ac caeteros vsus, foret opus a Procuratore Prouinciae suppeditari: ita luculentius ei prouisum fore, et absque patrociniorum molestijs, quibus omnino abstinere in posterum deberet Quod pertineret ad Professionem, persuaderi sibi pateretur, nullo modo, quas peteret, fas esse, concedi literas. Nam praeter conscientiae onus, rem omnino foedam Generali, nihiloque minus Abreo ipsi fututam. Det ipse operam, vt se se, quem debet praestet; nullum ei ab Generali solatium, honorem, praemium defuturum. Haec omnia vbi cognouit Abreus, non potuit, siue charitatem Generalis, siue sapientiam non probare. Caeterum vlterius progressus erat, quam vt salutari medicinae locum sibi ipse reliquisset. Itaque, [Note: 189 Abreus ad extremum dimissus e Societate.] vt in loco reddetur, post tentata omnia, ad extremum minore etiam, quam multi rebantur, Magnatum strepitu missus est. Verum ecce tibi, dum vnum sanescebat malum, ex ipsamet curatione sensim sine sensu concipiebatur alterum. Nam quemadmodum in humanis corporibus, longus, ac multiplex languor saepe in collectionem aliquam coit, vnde ad extremum erumpit; ita varia, et grauis haec tentatio, in Congregationem Generalem, quae quarto post anno habita est, caput fecit. Praecipuus autor eius fuit Iosephus Acosta, et iam nunc telam coepit ordiri. Quid speraret, an Generalem nouum creandum, vbi et sui ratio haberetur, an aliud quid e sua sententia posse decerni, affirmare non [Note: 190 Acosta caepit moliri Congregationem Generalem.] ausim. Ad ipsummet Claudium post coeptam Visitationem scripsit, dum praesentibus malis remedia conquirit, opportunam fore Congregationem Generalem sibi in mentem venisse. Id ei qua fidelitate, ac simplicitate par esset, significare voluisse. Excepit consilium Claudius, aequo animo paratus exequi, si ex vsu videretur: et Acostae in haec verba respondit. Saepius egi cum Patribus Assistentibus de Congregatione Generali, quam, viam ipse demonstras, videatur ne in emolumentum rerum nostrarum cessura: verum omnes omnino censuere, nullo modo necessariam esse, praesertim cum Prouinciarum sententias cognitas habeamus: quarum pars maior existimarunt, non modo minime necessariam, sed etiam valde incommodam [Note: 191 Rationes ob quas ea tunc minus oppor tuna videretur.] pro ratione temporum fore. Iam vero accessere Gallicani tumultus: inter quos eae Prouinciae, nullo modo possent, neque suos habere conuentus, neque Romam Prouinciales, binosque designatos miti tere. Atque vt haec minus difficilia essent, ob infestorum itinerum impedimenta; tamen ad earum Prouinciarum administrationem, summi esset detrimenti, quod nemo dubitet, qui statum earum cognitum habeat. Praeterea post paucos menses habendi conuentus sunt ad lebendos Procuratores, quo tempore, vti nosti, caput illud tractatur, an sit cogenda Congregatio: tum aderunt vertente anno Procuratores, ex quibus cognoscetur, et necessitas, et sententia Prouinciarum, deque re tota certius statuetur. Verum spero si vos adnitamini, vt coepistis, et remedia, quae decreuimus adhibeatis, medicamento tanti impendij opus non fore. His receptis literis magis desperauit Acosta, posse quod moliebatur ab Societate impetrare, quam vti obsequij obseruantem decuisset, sententiâ sua communi subiectâ, exinde curam deposuit.
Dum hae intus per Hispaniam turbarum Societatis domesticarum [Note: 192 Subsidia Collegiorum Hispalensis, et Madritani.] reliquiae tument: externae quoque illam agitarunt procellae, quae inferius commodiori loco referentur. Cum interim pro benignitatis suae more non desisteret Diuina prouidentia, solatia molestijs inspergere. Non enim solum prospere confectum est in Regia, quod de pecunia ad Collegium,
sua in Vrbe nouum aedificandum Hispalensis Ciuiras agebat: et ipse Rex [Note: Vallisoletanum Anglorum Semina rium conditum.] Madritano Collegio stipem haud modicam dedit, sed etiam in magnum rei Catholicae subsidium Vallisoleti Anglicanum Seminarium conditum est. Vt in tanta perturbatione temporum, Remense, et Augense Seminaria in Galliae Regno summis rei familiaris premebantur angustijs. Nec plane Augense inter armorum strepitum, et hostiles irruptiones tenere se poterat: itaque breui penitus dissolutum est. Guilielmus Alanus Catholicorum Anglorum columen, creatus a Pontifice Sixto Cardinalis, tametsi multum autoritatis adeptus erat, tamen per angustias facultatum amplissimi eius gradus splendorem sustinere vix poterat. Haec dum Personius incommoda circumspicit, simulque collustrat animo, omnes laxamentorum vias, cogitationem in benignitatem Catholici Regis defixit. Quod cum Romas Alano, Claudio Generali, et alijs ad quos pertinebat aperuisset, satisque Claudius probaret; non pauci fuere, qui vehementer obsisterent, non esse tempora memorantes, quibus deceret auxilium ab Hispania, vel peterem, vel sperare: tamen perstudiose ductu numinis implorato, ipsemet Personius in eam procurationem destinatus est, iussus (vt supra memoraui) rem quoque Societatis communem tractare apud Regem, si opportunus locus incideret. Qui cum et ante discessum, et in itinere toto, summis, et assiduis precibus precari Diuinam clementiam nunquam destitisset, vt tam graui, iustaque in cause adesse vellet, plane votorum omnium [Note: 193 Regis Philippi liberalitas.] factus est compos. Nam praeter ea quae communiter Societati, vt relatum est, commodauit, primo statim cum Rege congressu Augensi, Remensique Collegijs, mox etiam Cardinali Alano opportuna exorauit subsidia. Tum aurae tam secundae vtendum afflatu ratus, illuc adijcit curam, si quo certiore, atque vberiore possit genti suae gratificari beneficio. Quippe Hispania non propter publicam modo tranquillitatem, sed et propter florentia sapientiae Diuinae studia, et Catholicae Religionis sinceritatem; tum ad literarum, tum ad pietatis profectum, exuli Anglicanae iuuentuti sedes peridonea videbatur, Rege hoc rerum statu, tanto facilius sanctissimam causam suscepturo, quod si procederet bellum, hoc plures habiturus erat operas, ad restituendam Religionem paratas, si non procederet, subsidium hoc restabat vnicum, ad conseruandas in eo Regno sinceri cultus reliquias. Nec sua Personium coniectura, spesque delusit. Vt primum Rex adeo Christiani operis fructus commoditatesque cognouit, domicilium, ac templum, exordiendo Vallisoleti Seminario destinauit in Hospitali domo S. Cosmae. Addidit Consilium Regium diploma, per quod tota Hispania conquirere in eam rem, stipem liceret. Nec sane creditu facile est, quam et Regij consiliarij prope omnes, et Cardinalis Quiroga, et Magnates plerique, volenti animo, ac liberali accesserint. Quorum ornatus literis, cum Vallisoletum Personius ineunte Augusto venisset, non ita res ibi promptas inuenit. Sodalitas hospitalis domus S. Cosmae curatrix, statim misso ad Regem Legato, excludere Collegium contendit: quod nec opportunam haberet Xenodochium illud habitationem, et multi amicorum eo propendebant, vt domus conduceretur Societatis Collegio propior, vltro non ad victum solum alumnorum, sed et ad conductionis pensionem stipe oblata, vt sine cuiusquam offensione quietius res transigeretur, ac citius: cum haud dubie itura in longum apud Regem, si lite contenderetur, causa esset; omissa hospitali, ad conducendam domum curam adiecit. Sed noua interuenit difficultas. Vigil enim Inquisitor grauiter coepit obsistere, etiam, atque etiam cauendum clamans, ac praemonens, ne per eius Collegij occasionem, fides inqninaretur Hispaniae. Vix quemquam esse ex Anglicanis gentibus, non haereticum. Errare nonnullos, vagarique per aliena Regna, idque, vt impune liceat, dissimulare, quam foueant animo haereticam pestem, vbi nanciscantur materiam, omnia infecturos.
Sed et eius hominis, et aliorum quorumdam suspiciones huiusmodi non solum confutauit oratione Personius, verum ipsa etiam aliquot Anglorum [Note: 194 Difficultates obiectae Seminario superantur.] perspecta virtus. Cum enim venissent iam Vallisoletum nonnulli, ijque dati essent in carcerem, tanquam suspectae fidei, non solum religionis integritatem, verum etiam modestiae, et caeterarum virtutum egregium specimen praebuere. Breui itaque dilutae suspiciones sunt, mutatique adeo omnium animi, vt vigesimo post die, quam Vallisoletum Personius Madrito venerat, initium factum sit contubernio, duodecim in eo constitutis alumnis conducta in domo. Multi statim nobilium eam domum inuisere, spectare munditiem, disciplinae ordinem, modestiam iuuenum commendare. Quaesitores quoque Caietanus, et ipse Vigil summopere coeperunt fauere, nec modo praedicabant opus, sed et Regi, et Cardinali Toletano suis literis commendandum putarunt. Ita demum sanctum illud plantarium creuit, vt extremo hoc anno, prope viginti, proximo ad quadraginta generosae soboles numerarentur: denis aureorum nummum millibus, ad coemendam domum corrogatis bonaque summa in alimentorum impensas, ex voluntaria piorum hominum largitate, antequam Rex quicquam, praeter fauorem impenderet. Anno insequenti comparata, et aptata domus, et Rege, et alijs conferentibus certum vectigal conflatum. Administratio Societati permissa est, quo promptius cum Seminarijs caeteris, et Anglia ipsa, ad euocandos, et remittendos alumnos commercium foret.
Bonorum plenus dierum in Methymnensi Collegio venerandus senex Petrus Artiaga in benedictione requieuit: qui cum aetate processisset, et vitae [Note: 195 Bona mors Petri Artiagae.] insueuisset delicatiori, adeo cupide Societatem expetjt, vt sine fine pulsanti tandem Antonius Araozius, anno seculi huius septuagesimo, propter improbitatem (vt est in Sancto Euangelio) magis quam, quod amicus esset, aperuerit. Et ille, vt ad seruitutem Dei accesserat plane animo seruiendi, quamuis offerretur facultas, lireras quae ad Sacerdotium sufficerent, addiscendi; tamen maluit in Laicorum statu, laboribusque perseuerare, quibus addebat quotidianam sui diuerberationem, et alia carnis tormenta, et multum vigiliarum, postremus domesticorum capessens, primus interrumpens quietem, quo plus contemplando, orandoque Deo vacaret. Nullum praetermittebat diem, quin pro animabus, quae purgantur, quippiam religiosi operis Deo offerret: euenitque vt ipse aliquot dies, mirantibus valde Medicis, qui nec venarum iam pulsum, nec quid vitam conseruaret, inueniebant, moribundus perseuerarit, vsque ad eam noctem, quae anniuersariam defunctorum commemorationem inchoat, Non solum autem Societati se se tradiderat, sed postularat enixe, et impetrarat a Deo, vt vnicus, quem habebat filius eodem accederet. Is fuit Emmanuel de Roias, multos annos Theologiae professor. Tum Pater, ac Filius, etiam sua omnia Dei obsequio dedicarunt: in quibus fuit mancipium ex AEthiopia innocentiae singularis, qui Collegio Methymnensi tam fideliter, tantoque exemplo, quoad vixit, seruiuit, vt aegroto quidam nostrorum Patrum, de genu pedes abluerent, cumque veneratione tanquam viro Sancto [Note: 196 Francisci Castrij felix ex hac vita transitus.] seruirent. Pridie Kalendas Martias decessit Madriti Franciscus Castrius Sacerdos perspectae virtutis, qui inde a puero ad pietatem, ac nominatim ad S. Francisci instituta propensus, tandem Religiosi Carthusiani magni nominis consilio, annum agens tertium supra trigesimum, ad Societatem venit anno 1566. Ad ponenda tyrocinij rudimenta Villaregium missus, ita probatus est Villaregiensi Domino Ioanni Paceccho eius domicilij parenti, vt conscientiae suae rectorem, ac iudicem legerit: totosque annos [Note: Virtutes eius, et res bene gestae.] sex, quibus ibidem Castrius mansit, habuerit. Eo tempore praeter alia cum oppidanis operosi cultoris munera, exibat frequens in agrum pedes, nec alia terens hospitia, quam publica pauperum, hec aliunde, quam, emendicato victitans, Diuini Verbi pabulum, et Diuina Sacramentorum
pharmaca agrestibus diuidebat. Quo genere vitae dein Carauacae, Ocaniaeque perfunctus, ad vltimum translatus Madritum, prae singularis forma innocentiae, verus Israelita nominari solebat. Ita (quod animi in plenum compositi est documentum) exacti oris, vt nihil vnquam ex eo, nisi serium, et graue audiretur, nihil quod frustra dictum videri posset. Nimirum cum plurimus esset cum Deo, inde trahebat, quemadmodum esse cum hominibus oporteret. Mortuus est Villaregij, quo impetrauerat senex [Note: 197 Ioannes a Fonte bonam vitam bene claudit.] concedere, vt inter Nouitios moreretur. Ioannis a Fonte probata multiplici Marthae ministerio virtus, eo praesertim memorabilis est, quod ante initam religionem actitabat. Nam cum ex Vallouaro Aragoniae Oppido, vnde erat, Complutum venisset, vitamque manuum labore toleraret, quotidianam operam locans, tamen non modo diligenter Sacramentis, et precationi operabatur, sed etiam ex eo, quod partim suis detrahebat vsibus, partim laboris contentione conquirebat, adolescentem alebat Scholasticum, qui instructus idoneis literis ad Diuinum obsequium, ad aliquem se Religiosorum coetum aggregaret, Quam charitatem rependit ei Deus, ardenti vocatione immissa, ipsoque ineunte anno 1556. ad hanc suam Familiam perducto, et in ea post longum multa in aeternitatem quaerendi spatium felici ei demum exitu Kalendis Ianuarij attributo.
Conimbricensis Collegij causam cum adhuc quidam vrgerent, suadentes Regi Philippo, inspectionem eius quippe vt partis Academiae, ad ius Regium spectare: multum consideratis oneris, et exempli talis incommodis, censuit P. Generalis, potius ipsi renunciandum iuri docendi, et [Note: 198 Causam Col legij Conim bricensis pru denter Fonseca apud Regem agit.] Academiae quicquid ex ea possideretur restituendum. Id cum stetisset, Regi Fonseca ad Escuriale quinto Kalendas Aprilis hunc in modum exposuit. Cognouisse Praepositum Generalem, Academicorum. quosdam Conimbricensium, et Regios Academiae eius Procuratores cupere, vt inferiorum disciplinarum classes, Humanitas, ac Philosophia, quae tanquam ab Academiae auulsa corpore, Collegium Societatis tractabat, in pristinum statum redigerentur, vnde eruditi peritique formari homines possent, successuri in disciplinas superiores. Hoc vt exprimant non leuiter exercere Collegij Patres, reginsque Procuratores dictitare suum ipsos nequaquam implere munus. Caeterum quanquam facile manifestum extra causam positis sit, nihil ex Patribus iure desiderari; tamen Claudium, quod cognorit gratum fore Maiestati Regiae, si ea redintegratio fieret, cupientem quacunque re possit, votis eius obsequi; iussisse, Fonsecam, nomine ipsius, cedere iure in Conimbricensi Academia, docendi, omnibusque redditibus, quos Collegium docendi nomine possideret: id vero cum eo solum velle Generalem, si Rex in amplius cessurum Academiae commodum existimarit: sin autem secus censuerit, Societatem, qua alacritate, conatuque quartum, iam ac trigesimum annum in eos labores incubuit, duraturam in posterum. Laudauit vehementer Generalis prudentiam Rex, et consideraturum [Note: Et obtinet.] dixit, quid in rem communem esset. Tantum vero abfuit, vt Doctrinae eum Societatis poeniteret, vt censum quoque Collegij amplificari iusserit, Vix e Castella Fonseca in Lusitaniam se receperat, cum Claudij literas, quibus Prouinciae Visitator decernebatur; accepit. Sed distulit rem primum Regni tumultus, tum quod certis a Rege nominatis, qui Regni statum recognoscerent, in eorum numerum cooptatus, et ipse est.
[Note: 199 Exercitus Ang lorum Vlyssiponi admotus.] Sub Maium extremum Angli cum Antonio Notho magna classe adi Lusitanam oram appulsa, Olysipponem versus egere militem. In eo tumultu rerum ex Collegio, domoque Professorum, quod vtraque ea sedes extra Vrbis moenia sita est, multis iuniorum Eboram, et Conimbricam, abductis lecti dumtaxat viri relicti sunt, qui Ciuitati religiosam operam, vbicunque vsus ferret, nauarent. Caeteram cum iam prope moenia hostis
adesset, et domus Sancti Rocchi, quam opplerant milites primo obiaceret discrimini, P. Hieronymus Diaz, qui Praepositi locum tenebat, vt homo minime militaris, prae timore stationem suam deserere, recipereque se in tutiora, pudori sibi non duxit. Adsuit tamen e Collegio Rector, praesentique animo, et industria, res ita administrauit, vt nihil vltra desiderari posset. Anglus frustra tentata vrbe breui abscessit: Domi tamen nostrae haud modicum damnum acceptum est ab impositis militibus: inter quos fuere, qui sperantes tum se nacturos cuncta pro libidine rapiendi licentiam, si residuis Patribus plane vacuam domum fecissent, non [Note: 200 Calumnia in Societatem purgata.] dubitarunt per infamem calumniam criminari fidem eorum. Apertior erat delationis vanitas, quam vt quicquam ipso discriminis tempore mouendum Principi videretur: quia tamen tam suspicioso in genere versabatur, post recessum hostis diligenter inquisitum est Regio iussu; quemadmodum se homines Societatis inter obsidionem gessissent: nec quicquam extra ignauum illum Hieronymi Diazij pauorem repertum. Ineunte Autumno Olysipponem appulerunt ex India Franciscus Monclarus, et Michael Rogerius. Goâ Monclarus Prouinciae Procurator discesserat; Malacâ Rogerius proprie missus, vt de Iaponiae ac Sinarum statu Generalem Praepopositum [Note: 201 Aduentus duorum Patrum ex India.] edoceret. Ad Insulam S. Helenae, post bonae spei Promontorium Indicae naues, et Malacenses, magnoque suo gaudio Rogerius, et Monclarus conuenere. Inde cum ad Insulam Tertiam venissent, Malacensis oneraria iactis iam ancoris, vehementi procella rudentibus fractis, allisa ad terram perijt, vectoribus saluis. Ita in Praetoriam indicam, qua Monclarus vehebatur Rogerius se recepit. Cum his indicis nauibus Kal. Aprilis, anno superiore, aliae vela fecerant, Brasiliam petiturae, in ijsque, [Note: 202 Alij soluunt in Brasiliam] quinque de Societate. In Praetoria S. Lucae cum. Francisco Giraldo, qui Brasiliae ibat praefututus, duo Sacerdotes nostri Petrus Aluarius, et Antonius Botellus vehebantur. Gubernator Franciscus Giraldus, cum quindecim dies in Insula Materia substitisset, caetera classe, quae praecesserat, secimdo vsâ cursu, ad oram Guineae quadraginta errauit dies, Malacia AEquatorem transgredi prohibente. Denique, cum nec progredi, nec ad Brasiliam alicunde posset cursum deflectere, versus nouam Hispaniam vela tetendit. Errauerunt per eius Oceani Insulas inter multa pericula, toto eo tempore, quo naues, cum quibus soluerant abiere in Indiam, ac rediere. Eodem die, quo hae mercibus onustae redeuntes ex India, et ipsi ab longa defatigatione inanes appulsi ad Tertias, et inde coniuncta nauigatione Olysippone portum intrarunt XVII. Kal. Octobris, post annuum, ac [Note: 203 Sed post lon gum errorem redeunt.] semestrem errorem, Sacerdotibus nostris, eo minus otiosum, quod multa in adiuuandis animabus vectorum, praeclare gesserunt, et ex obedientia nauigantibus, siue in Malacia cursus, siue in errore, progressus est. Animaduersa [Note: 204 Olyssiponenses fauorem Patronorum S. Antonij, et S. Vincentij probant.] est singularis quaedam indulgentia Sanctorum tutelarium erga Olysipponenses: nam cum ea Ciuitas duos habeat Patronos Antonium Patauinatem, et Vincentium Martyrem, die S. Antonij Anglicana classis legit anchoras, et die translationis Sancti Vincentij Classis Indica iecit: eo mirabilius, quod diei dumtaxat vnius praegressa iter, armatam Anglorum classem ipsa prope inermis euasit.
Magnum virtute virum Coelo dedit 6. Idus Aprilis Lusitanica Prouicia [Note: 205 Ortus, et prima studia Leonis Hen ricij.] Leonem Henricium. Is ortus nobili stirpe in Materia Insula, Lutetiam ferme duodennis a Parentibus missus, dum in Collegio S Barbarae sub Adriano Turnebo Latinas literas discit, Ignatium, ac Socios nouit, et a Fabro prima pietatis disciplina eruditus est. Per occasionem dehinc condirae a Ioanne III. Academiae Conimbricensis, reuersus in Lusitaniam, eodemque Societate iam introducta, peraegre tulit Ludouicum Consaluium, sibi et sanguine, et disciplinae contubernio charissimunt, posthabitis egregijs, quibus abundabat, in saeculo crescendi praesidijs, in eam nomen
dedisse. Nec in circulis absistebat verborum aculeis, iguarus quod vsque eo reprehendebat in altero, se propediem ipsum, prae caeteris mortalium, bonum optaturum sibi. Vix dum verterat annus, cum inter supplicationem [Note: 206 Auersio eius a Societate] celeberrimam, qua Christi corpus Conimbricae honoratur, menti eius immissa cogitatio, quod solus ipse in tanto omnium plausu, cultuque, nihil Deo honoris deferret, ita adhaesit, assidue stimulans, vt Sancta anni insequentis hebdomada, dum solus praecipuo studio, sacras circumit aedes, in quadam flexis genibus, ante Sanctissimum Christi corpus, haud sine lacrymis se se offerre Deo pararum ad omnia coeperit, rogans vt voluotatem sibi aperiret suam, vel Religiosum Ordinem, vnica [Note: 207 Et mira in eam vocatio] Societate excepta, quemlibet ingressuro. Ita autem precatus, vt primum leuare parabat genua, videbatur semper Deus obsistere, atque ob exceptionem adiectam, totam respuere oblationem, donec ad extremum fatigatus, totum se Deo permisit, diuinae eius curae liberum omnino delectum disciplinae relinquens, in qua gratum ei praestiturus obsequium esset. Nec post multo Ludouicus Consaluius Valentiâ, quo rudimentorum causa primorum secesserat, Conimbricam redijt: quem cum inuiseret Leo, templum ingressus, ita commotus est, tanquam clara voce, Da te Societati, Deus inclamaret: acerbe conscientiam torquens, vbi ab ea voce curam ille auertere conabatur. Itaque et eodem loco vouit se ingressurum, et domum 6. Kal. Maias receptus est, sexto et quadragesimo eius seculi anno; [Note: 208 Dotes eius, et virtutes.] altero, et vigesimo aetatis suae. Statura erat pusillus, at feruidus, acer, magni animi: quam vim omnem, cum ad pietatis studia serio contulisset; in sui contemptu, obedientia, studio precationis, caeteraque disciplina; tantum breui profecit, vt anno euoluto, Imgulari Logis beneficio creatus Sacerdos, Nouitijs, Laicisque instituendis Fratribus, et eorum [Note: Doctrina, et varia munera recte obita.] confessionibus audiendis praefectus sit; quo tempore simul Domesticis quaestiones explicabat conscientiae (primus enim ille de Societare has in Lusitania explicauit) magnum Doctrinae nomen adeptus, vt et Martinus Azpilcueta tum Conimbricae Iuris Canonici professor, de eo in Manuali suo veteri mentionem fecerit, tanquam de viro, Doctrinae, sanctitatisque praestantis. Neque eam quaestionum conscientiae explicationem intermisit, cum Conimbricenfis, anno 1552. ab Ignatio Collegij Rector creatus est. Euocatus inde ad Eboreuse regendum, suae documentis virtutis cum Cardinali Henrico, qui deinde Rex fuit, admodum probaretur, admiranda incidit res, quae amborum inter se animos, mira charitate coniunxit. Anno 1556. Cardinali ex quibusdam in corde punctionibus Olysippone grauiter [Note: 209 Cardinalem Henricum abfens sanat] aegrotanti, per noctis silentium Leonem vigili apparuisse ferunt, ac bene sperare, et locum doloris ostendere iussisse, demonstratumque Cruce signasse, continuoque dolorem sedatum esse, et suauissimum aegro soporem irrepsisse. Post autem orta luce Cardinalem omnino valentem excitatum esse, ac de Leone interrogantem, eum quidem, nequaquam Ebora motum, sed miraculo restitutam sibi valetudinem deprehendisse. Ita idem postea solebat narrare, et Leo sub vitae finem iussus rem prodere, ita sane affirmare solitum Principem respondit, non tamen illud suis euenisse meritis, verum summo Dei consilio, vt Cardinalis, ex quo status Societatis, atque progressio tantum futurum erat, vt penderent, toto in eam animo afficeretur. Protinus enim postulauit ab Lainio sibi Leonem in Confessarium, habuitque dum vixit. Caeterum alia in genere hoc de Leone narrantur miracula. Et Conimbricae homini nocte intempesta ad suspendium cum reste tendenti, visum cum in Collegio esset; et parenti suae Ioannae [Note: 210 Alia de illo mira.] de Abreo animam agenti in Oppido Pontis Solis Insulae Materiae, dum ipse Romae in tertio Generali conuentu versabatur Postquam Eborae complures annos praefuerat, creatus a Borgia Prouincialis, id munus ad septem continuauit annos: quo tempore etiam inter consiliarios sacrarum
quaestionum cooptatus est. Mortuo Borgia, quid Romae in generalibus Comitijs mouerit, suo loco narrauimus. Reuersus in Lusitaniam rursus [Note: 211 Variae praefecturae.] Eborense Collegium rexit: deinde post mortem Regis Henrici Bracarense. Hinc ad Professorum domum Olysipponem aeuo iam grauior translatus, non minus priuati religiosi exactum exemplum praebuit, quam ante boni Praesidis praebuisset, seuero vbique propior, quam remisso. Annis plus viginti Cardinalis dein Regis Henrici Confessarius, cum simul, e Quaesitorum consilio, et nunc Rector, nunc Prouincialis esset, nec adiutorem, vnquam voluit ad cubiculi sui, seu corporis labores, nec vestes nisi paupertate insignes: nec licet a Principe accerseretur, equos ex aula, clitellario [Note: 212 Studium paupertatis.] iumento contentus: nec facile cubiculum domi, cubiculo eius spoliatius, ac pauperius cernebatur: nullas denique pati voluit a communi disciplina exceptiones, quibus tamen frequens, ex calculo dolor, non specioso solum obtentui, sed et iusto patrocinio esse poterat. Quin praecipuo quodam pietatis sensu, amans, commendansque communia, cum in iuniorum aliquando conuentu interrogasset, quem quisque Sanctorum maxime coleret, et alij alios nominarent; ego vero, inquit, praeter Coeli Sanctos, ostendam vobis, cuius volo vos perstudiosos esse, nobilem Sanctam in terra, eaque est Sancta Communitas. Tantum aberat ab quaerendis fibi, suisue per Principis familiaritatem emolumentis, vt propinqui [Note: 213 Propinquos non promouet dum in aula floret.] id modo precarentur, impedimento ne foret. Et ille habebat in ore, non ideo seculum ab se relictum, vt secularia suis curaret: nempe intelligens nihil esse absurdius, quam, vt quibus propter arctiorem naturae ne xum, tanto magis eadem quae nobis velle debemus, omnino contraria, quaeque ipsi reijcimus, ac formidamus, ea velimus. At incrementa Societatis, gnarus ad commune Regni spectare bonum, prudenter in loco curare non destitit. Ne gratiam Principis ad inanem adulationis, et famae suae amare potius vsum videretur, quam ad materiam ei recte ac benigne [Note: 214 Ingens eius amor in Societatem.] faciendi suggerendam. Nec vero facile dictu est, quanto studio conseruandae Societatis disciplinae, probaeque existimationis arderet. Hic totus eius feruor effundebatur; hic flagrans zelo, spiransque ignem, et contabescens, si quod daretur scandalum, nullam capiebat quietem; publicis, priuatisque tonans sermonibus, legumque vel minimarum custos perinde, et exactor acerrimus. In Prouinciali conuentu, cui supremo interfuit, dum de perfectione obedientiae ageretur, in mandatis quoque aestimatione seculi minus nobilibus, conseruanda, progressus in medium, a Prouinciali institit clara voce, magnoque conatu flagitare, vt nullo respectu multae suae aetatis, sed exiguae virtutis, neque quam multis in Societate vixisset annis, sed quam paucis obediuisset, ex eo die, tanquam vltimum Nouitiorum, vellet se se tractari, caedique iuberet publice, si quid vsquam tergiuersaretur. Insigne narrant vsque ad extremum spiritum, precationis studium eius, ac meditationis fuisse, vt saepe denas in die negotioso illi [Note: 215 Vita eius post excessum ex aula.] otio, genu flexo horas insisteret. In Bracarensi Collegio, post Regis Henrici finem, quotidianae vitae eius hic tenor erat. Communem horam meditationi consueto tempore impendebat: ab ea faciebat sacrum domesticis in priuato sacello. Secundum sacrum in sacello eodem horam alteram genibus nixus orabat: tertiam a meridie orationis horam in suo conclaui adijciebat scholarum tempore: multum praeter haec sacrarum lectioni rerum permixta meditatione impendens. Tum sua excutiendae conscientiae consueta spatia, suaque penso Sacerdotali, quod totum, quamuis senecta fractus de genu persoluebat. Inuentum saepius rerum diuinarum contemplatione extra sensus raptum, aliquando etiam in aere pendentem ferunt. In toto [Note: 216 Vilibus ministerijs se exercet.] vitae cursu, quo magis apud Magnates, rerumque Dominos erat inpretio, et maiora in Societate obibat munera, tanto se ipse humilius abijciebat; infima quaeque ministeria, et sordtdissimos interdum labores assumens,
ita vt non solum purgare culinae vasa, quod palam faciebat, sed etiam latrinas euerrere, ac tergere deprehensus interdum sit, quod furtim vitandae ostentationis, causâ faciebat. Quae tum maxime exercebat, cum in re graui, magnoque aliquo periculo, diuinam opem impensius exoraret. Statur vt Prouincialatu abijt, a successore impetrauit, multos vt dies in ministerio culinae versaretur, quod fecit assumpta ad id consueta tunica, ac saepe linteo etiam praecinctus, excipiens, qui ad se adirent nobilium. Nec dedignabatur, vel ligna securi scindere, et imposita in humeros in culinam deferre. Supremis etiam annis in S. Rocchi domo, frequenter petebat, nec raro impetrabat ianitoris officium. Neque minori voluntate excepit, si quae vnquam iniungebautur, suas ob culpas poenae, Aliquando Conimbricae cum feruidius nescio quid mandanti Praesidi obstitisset, Euerardus Generalis per literas leniter monuit, eam rem boni exempli non fuisse, Itaque ipse sibi eligeret satisfactionis genus tollendae offensioni idoncum, Qua Leo conditione liberaliter vtens, delegit aliquot mensium in tunicula ferruginea, culinae ministeria, atque ita peregit, tanquam nihil praeterea, curarum haberet; volens a coquo grauissima quaeque iniungi sibi, cum diceret iumento veteri, non adeo circumspectandum, quae sarcina imponeretur, quod in eo parua fiat iactura; at parcendum teneritati, speique pullorum; quo significabat mitius tyrones, iunioresque tractandos. Proprie tamen destinatum illi opus erat culinam euerrere, deinde efferebat sordes, tanta ambitione, vt nunquam vellet, eum sibi honorem praereptum. Quae sancta eius in hoc genere ambitio, coniectari inde potest. Cum animaduertisset contiguam culinae cortem fimo oppletam, propere coquum adiuit rogans, vt vellet a se se purgari, cumque ille respondisse, serum eum fuisse, opere iam alteri destinato, tamen ipsius fore, si postero die praeueniret, bonus senex magno studio accelerauit precationis, sacri, ac psalmodiae tempora, eam vt benedictionem ad se se transferret: nec aegrius tulit vbi anteuenisse Nouitiorum vnum reperit, quam si magno praemio excidisset; ipsi tyroni professus, nunquam se cuiquam, [Note: 217 Caritas eius in proximos] sic inuidisse, Porro charitate erga proximos quanta arderet, tametsi et caeterarum perfectione virtutum argumentari fas est, tamen propria quaedam documenta tradenda sunt. Cum audisset ad singulare certamen se inuicem duos prouocasse, nec posse ab incoepto auerti, in destinatum certamini locum meditatus, paratusque perrexit: iamque gladij micabant, [Note: 218 Mira ratio conciliandi pugnantes.] cum progressus in medium deiecto ex humeris pallio, exeditoque flagello, saeuire acriter in sua terga coepit. Noua res stuporem induxit digladiantium animis, ferrum excussit e manibus, adeoque fera corda mansuefecit, vt datis dexteris pacati domum reuerterentur, Ebora Olysipponem, propter caeli salubritatem e fratribus vnum cum aegrotum deduceret, sub medium iter, in vilem casam per inopiam melioris hospitij coactus nocte diuertere, vbi nec stratum, nec quicquam habendo aegro idoneum erat, nunquam quieuit, quoad aliquid lecti, vnde vnde concinnauit: et vigil affidens, cum videret somnum capere aegrum non posse ob gelidos pedes, ingenioso pietatis inuento, nudato pectore suo immisit eos, fouereque cordis sui calore non destitit, Et plane spectabilis erat, aduersus omnes aegrotos materna eius pietas, ac sedulitas. Vbi tamen periculum ingrueret, nequaquam dissimulari volebat, indignam, vt est, dicens in coetibus religiosis eam imbecillitatem, per quam seculares, ne suos perturbent, de mortis periculo caelant praepostera miseratione, sinentes in salutis mortalis discrimine, pariter de aeterna periclitari. Consimilis erga hospites eminebat Leonis charitas, obuiam festinus, quicquid haberet in manibus intermisso, ad ianuam accurrebat, amautissime complectens, deducens, curans, saepe ipsemet abluens eis pedes. Si quid deinde in calceatu, vestituque opus haberent, paterna benignitate prospiciens. Quibus ex rebus charitas in
adiuuandis animis aestimetur. Nullos in his Iabores, nulla fugiebat taedia. Magni semper fecit, seduloque tractauit audiendarum confessionum ministerium. Verum quingue annos vitae supremos, ab omni alia liber, totus, [Note: 219 Laboriosa sedulitas eiusdem.] vin eam curam incubuit. Primus adire confessariam sellam, postremus deserere. Cum primum aperiretur templum, ordinarijs Sacerdotum muneribus mature perfunctus, ne quâ causâ opus interrumpere cogeretur; assiduitate materiam augens laboris, cum tanquam ad certum perfugium multi confluerent, praecipuâ autem curâ tenuiores excolens, quod nobilioribus diceret, nunquam deesse cultores. Nihil ferebat acerbius, quam quempiam quantaeuis nobilitatis, tempus sibi audiendi confessiones, salutationibus, et colloquijs inutilibus rapere, monito aeditua, vt si quando suppeteret in templo materia laboris, et ipse ad ianuam a quopiam detineretur magnatum, nequaquam parceret, verum libere accerseret, nuncians adesse, qui vellent confiteri. Cum singulari studio, vtpote quorum maior calamitas erat, alienigenas, maximeque captiuos adiuuaret. Eam ob rem senex linguae Gallicae, quam Lutetiae puer hauserat, memoriam renouans, ex ea charitate causam mortis inuenit. Admonitus enim gallum hominem in custodia pestifera febri correptum, confestim accurrens, solatus hominem, [Note: 220 Causam mortis ex ca ritate reperit.] humanisque, ac diuinis praesidijs communitum relinquens, domum retulit idem ex contactu malum: vnde laetus, egregieque paratus, cum iampridem in sola morte cogitationem fixam haberet, biduo consumptus est. Exequias eius multae populi, ac ferme tenuioris cohonestauere lachrymae. [Note: Eius exequiae.] Eidem Quaesitores, quod ipsorum e consilio fuerat, splendide parentarunt. Multa praeter narrata de eo mira Lusitana refert Historia. Olysippone Eboram contendens, repente ad Socium conuersus: iam, inquit, [Note: 221 Quaedam diuinitus cognoscit, et pranunciat.] Antonius Correa in Collegio Eborensi expirauit; et plane ita euenisse compertum est. Cuidam Sacerdoti de Societate raro Sacrificanti, fore tempus praedixit, quo aueret, nec posset: qui tandem dimissus, ad summamque inopiam redactus, vehementer cupiebat Sacrum faecre. vt aliquid inde stipis referret, neque per Sacros Canones, ob mutilatum pedem licebat. Anno 1580. per tumultuum Lusitanorum initia, Conimbricae cum ad propitiandum numen, quadragenarum horarum supplicatio in priuato institueretur sacello, audire sibi visus est claram, ac terribilem vocem, e sacra pyxide prodeuntem, sinite, sinite, certum est vindicare: quam ad vocem attonitus Leo, qui solus audiebat, summis precibus ab Domino contendere institit, vt misereri vellet; et nihil audiebat, nisi mitte me, volo punire. Ita moeroris plenus, plerumque noctis in lacrymis, ac gemitu exegit. Diluculo ad diuinam festine, reuertit hostiam, dumque magna humilitate, ac pietate leuamentum aliquod deposcit, coepit Dominus singillatim in memoriam reuocare supplicia insignia, et diluuij et vrbium infamium, et Egyptiorum, et alia id genus, in quibus de improbis vltus, iustos, quamuis pauci numero essent, seruauit. Eodem se in praesens saeuiturum modo denuncians. Hanc rem Ignatius Martinius, cuius virtutem hoc dignam arcano Leo existimarar, eius post obitum enatrauit. Olim ex Oppido Almerini, cum Prouincialis Olysipponem Georgium Serranum, et Emmanuelem, Sequeiram, (qui ambo deinde Prouinciales fuere) per Tagum mitteret, quamuis oboriretur tempestas, ire securos iussit, et opportuna praemonitio cecidit. Adeo saeui, dirique extitere fluctus, vt ipsorum ante oculos simul euntium nauigium mergeretur. Quo Sequeira territus, Serranum, qui autoritate erat notior, vehementer admonere, vt nauigium ad terram applicari iuberet. At Serranus, nulla (inquit) causa timoris subest: Leo iussit, quo esset maior tempestas, ire securiores: et haec cum diceret extemplo rudentibus fractis, velum decidit: eoque Iapso, periculum omne depulsum. Iam moribundus fratri, qui praecipua cura in morbo sibi adfuerat, denunciauit, compararet
se se ad magnam, quae imminebat tentationem, sed cum diuina [Note: 222 Somnium Henricij mirum.] ope, certus de victoria esset. Neque ita multo post, adeo grauiter coepit exagitari frater, vt haesitans nutansque, parum ab ruina, ac defectione abesset. Sed mire iuuit spes a Leone promissa victoriae, et quod vero simile est auxilium e Coelo allatum. Dormienti aliquando in sella dum Rector agebat Eborae, visus est quidam adesse, et prehenso brachio excitare, admonens, vt ad certum, quem nominabat e Collegio pergeret, ex eoque cognosceret de Sacerdote eiusdem Collegij, quem item appellabat. Cumque excitatus pro somnio nihili rem fecisset, rursus obdormiscenti eadem ipecies, cum acriori monitu offertur. Sed cum ne tum quidem habendam somnio sidem existimaret, ecce tertio redit sopor, et visum, dura cum increpatione, quod non accurreret ad succurrendum ouiculae, quam tartareus ei lupus rapiebat. Iret, labanti succurreret, puniret qui periculum norat, nec indicabat. Tum demum intelligens haud esse somni ludibrium, recta ad demonstratum fratrem pergit, ex eoque cognoscit Sacerdotem illum defectionem a religione moliri, statimque opportunis remedijs firmat labantem, haud impunito illo, qui per falsum amicitiae nomen morbum occultans, perire amicum sinebat. Eborae item aliquando, vbi mane ab oratione surrexit Marcum Georgium admonuit, vt pararet se eo die, si opus foret, ad scholam quaestionum consientiae so loco habendam. Tum reuerss inde, sacrificatum abit. Missa peracta admonet Georgium, vt habeat scholam egressusque Collegio, certam in domum proficiscitur, vbi inter magnas angustias grauiter aegrotantem hominem reperit. [Note: 223 Peccata occulta dininitus agnoscit] Post longum congressum, iecedente Leone, comitem eius aeger aduocat, et admirabundus, quis esset Pater ille, quid muneris administraret, interrogat: omnino enim sibi compertum, magnum esse Dei famulum, cui sua peccata fuerint diuinitus reuelata, prae quorum pudore ad poenitentiam legitimam adduci non posset. Antonius Carmallius Theologiae professor, narrauit sibi adolescenti, dum Leoui de peccatis cenfiteretur subitum cordis dolorem coortum, adeo vt pene exanimaretur, cum autem locum ostendisset Leoni, statim vt illum tetigit, dolorem omnem euanuisse. Alia alij non solum in corporis, sed etiam in animi morbis, statim vt se illi commendarunt, praesentanea sensere remedia. Valebat et aduersus Daemones, et e corporibus obsessorum multos expulit: sagaciter quoque multorum fraudes energumenos se simulantium, inedia, et virgis [Note: 224 Odium Diaboli in Henricium.] excussit. At belluae illae tartareae suam in ipsum rabiem, tum maxime, cum magnum quid in animarum adiumenta moliebatur, colaphis, et verberibus, et aliter saeuiendo promebant, inepte scilicet ostendentes, coepta eo meliora, et vrgenda enixius, quo magis bonorum omnium osoribus essent inuisa. Alias non permissi saeuire, inanibus terriculis creare molestiam conabantur. Matutinam psalmodiam cum Ludouico Cerqueria (qui dein Iaponiae Episcopus fuit) aliquando cum recitaret, lucernam statim Diabolus arreptam circumferre per cubiculum coepit, nulla apparente manu. Attollebat, demittebat, huc illuc raptim agebat, vt solet ex tremula aqua, radijs icta solis volutus resilire fulgor: cum insuetus ad ea Ludouicus se se cubiculo pauefactus eriperet, Leo, cui noua non erant, plane securus haesit. Dum in Regia Almerini versaretur, quotidie solebat traiecto Tago in Oppidum Santarenum ad Euangelizandum excurrere. Incidit causa cur aliquando praeter morem ibidem etiam pernoctaret. Ecce autem [Note: 225 Constans eiusdem fidu cia.] cum primum cubitum abijt, saepe appellare nomen IESV magno studio coepit, tanquam commotior, vel timeret, vel iam perferret impetum aliquem vehementem hostis inferni. Exilijt e lecto, et per conclaue inambulans, signum Crucis sibi saepe figurabat. Aderat in eodem cubiculo comes eius Ioannes Aluarius is qui dein fuit Assitens, qui (nam et lucerna vigil asscruabatur) ea tanquam noua haud sine metu spectabat,
exitum rei opperiens; cum repente turbo adeo validus in fenestram incubuit, vt quamuis optime obseratam, ac vecte munitam, repente terribili fragore patefecerit, vecte in medium conclaue proiecto. Immotus adhaec, Leo, Crucis tantum signo repetito, inuocatoque IESV nomine, pauentem comitem nil formidare iubet, quod nihil esset timendum, obserataque fenestra cubitum redijt, ac tanta statim securitate somnum admisit, vt admodum sonore stertere eum comes audiret.
Dudum intermissas Angrae: et Angolae res, quasi ex itinere relegemus, antequam in Sinas, et Iaponiam transmittimus; nam India, quod nihil ferme non simile nuper inde recitatis in hunc annum suggerit; conticescere tantisper mauult, quam aut paruis dictu, aut facile intelligendis [Note: 226 Angrae Soda litas B. Mariae maxime salutaris.] ex memoriâ proxime relatorum, otiose detinere lectorem. Angrae anno superiore instituta in Collegio nostro Sodalitas Beatae Deiparae, hoc anno perlato Româ diplomate rite confirmata, et Indulgentijs Pontificijs ditata est. Commune id Collegio Angrensi cum multis alijs, immo cum omnibus vbiqne terrarum nostrae fere Societatis Domicilijs fuit: nec velut eximium hoc loco commemorandum putarem, nisi, vt semina eadem in diuersis terris magnâ differentiâ fructificant, cum alibi, vt est in Euangelio, trigesimâ, alibi sexagesimâ, denique in felicioribus aruis centesimâ multiplicatione fruges reddant; ita scirem, cum alijs in Vrbibus Sodalitia B. Mariae ad salutem, et consolationem animarum profecerint plurimum; Angrae successûs incredibiles, et fructus longe supra, quam expectari verisimiliter. [Note: 227 Omnes Ciui tatis ordines ei adscripti] poterat insignes, atque illustres habuisse. Principio, quod iuuentuti scholas nostras frequentanti subsidium parabatur, id primâ consilij propositione probatum Ciuitas vniuersa commune omnibus ordinibus esse voluit. Quare ante omnes ipse Episcopus cum suo Vicario, compluribusque Canonicis, Ciues item primarij nomen in Sodalitatem dedere. Est praetereâ praecipuae in eâ vrbe, et totâ Regione dignitatis. Praesidij Praefectus, quasi Proregis in remotis illis Insulis autoritatem obtinens; is non modo se ipsum, sed Tribunos, Centuriones, et lectissimos quosque suorum militum in eandem Societatem admitti postulauit, vtilitate maximâ cohortis [Note: 228 Militum pie tas.] vniuersae, et totius Ciuitatis exemplo salubriori, quam assequi narrando quisquam possit. Siquidem cum humanae consuetudinis testatissima omnibus locis, et temporibus experientiâ compertum sit, parum bene conuenire Christianae Disciplinae, et absolutae numeris officijsque omnibus Religioni, cum militari licentiâ, praesertim vbi otium, et copia commodorum accesserit, tamen Praesidiariorum huius Insulae, licet numero permagno in summâ securitate parique abundantiâ viuerent, ex quo piam Dei Matri in eius Sodalitio seruitutem sunt professi, tam mirabilis innocentia, tamque amabilis omnium virtutum cultus emicuit, vt vere dici posset legionarios sub signis, atque in Castris, vix temperantia, castimonia, pietate, caritateque in Deum Coenobitis Disciplinam claustrorum longo iam vsu tolerantibus concessisse. Purgabant confessione, reficiebantque sacrâ mensâ frequenter animos, et ad haec sancta mysteria, ieiunijs, cilicijs, verberationibus vltto susceptis, etiam publice, se se comparabant. Passim videres in stationibus, pro taxillis, et folijs lusorijs pro se quemque globulos precarios terentes digitis, aut libros pios lectitantes. Sermones non dicam non obscoeni, non maledici, sed probi omnes, ac sancti. Si quis, quid deliquisset deferebatur ad Sodalitij moderatores, et eius arbitrio, aut crimen expiabat publicâ poenâ, aut albo Sodalium expunctus, res suas sibi habere iubebatur; quod instar ingentis infortunij ducebant. Facile arbitratu est haudquaquam ad tantam virtutis absolutionem, milites sine Ducis [Note: 229 Ducis Praesidiariorum Angrensium Religio.] peculiari curâ, efficacique exemplo expoliri potuisse. Ille autem tanto vulgarem modum, ac captum hominum illius ordinis in Religionis officiis, et Diuinae legis obseruatione superabat, vt sagatus Sacerdos aut Chlamydatus Monachus videri potuerit. Edixerat propositâ poenâ carceris,
vt turpitudine, contumeliâque verborum sui omnes abstinerent. Praeceptum vt supplicio sanciret, quando diurnas stationes, vigiliasue nocturnas obibat explorabundus more Castrensi, aliquot paria ferrearum [Note: 230 Seueritas.] compedum prae se gestari a famulis curabat, quas repente indueret in eiusmodi culpa deprehensis. Multâ conquisitione compererat a quodam milite, non tamen ex ijs qui Sodalitio nomen dederant, clam ali scortum; statim omnia molitus extraxit e latebris meretriculam, exportarique primâ [Note: 231 Et liberalitas.] naue soluente in continentem iussit; ac cum illa iter deprecaretur inopiae obtentu, largum illi viaticum de suo numerauit, quouis pecuniae damno bene redemptam ratus amolitionem occasionis peccandi, ab ijs qui ipsius essent curae commendati. Praeterea idem conuocari certâ horâ quotidie rudem, et otiosam e foro plebem in aedes suas iubebat, eique Christianae Doctrinae prima elementa inculcabat ipse per se se, additis hortamentis ad honesta omnia sectanda, prauaque fugienda. Cum Sodalitij Angrensis in militibus hi extarent fructus, quiuis prudens per se intelliget, quantum vtilitatis inde elicerent Sacerdotes, instituto, et professione propriâ Religioni dediti, Patres familias, et primarij ciues grauitate morum, et ciuili disciplinâ ad omnem honestatem inclinatiores, denique Adolescentes discendi causa ventitantes ad nos, quos docilitas tenerioris aetatis, et primaeua innocentia capaciores Coelestium sensuum reddebat. Hos enim simul cunctos ordines vnica tum Sodalitas amplectebatur, more nondum inducto, qui deinde salubriter inualuit, discernendi genera, et multiplicandi eodem in loco coetûs istos, pro varietate graduum aetatumue, [Note: 232 Confirmatio Sodalitij magno gaudio, et omnium ordinum studio excepta.] vt congrua cuique institutio adhibeatur. Hoc loco res erant Sodalitatis Angrensis, quando est, vti dixi, eius Româ confirmatio perlata. Placuit eam excipi publicâ celebritate, nullusque Ordinum, qui Sodalitium conflabant desiderari suum studium in eâ solemnitate sustinuit. Electâ die Clerus Templi maioris cum Episcopo tempestiue in Sacram aedem Collegij venit, ibique Pontificali ritu celebrauit sacrum. Inde supplicatio processit. Praeibant Adolescentes e scholis, sequebantur milites, Ciues, Duces, Magistratus, Clericorum, et Sacerdotum linteata series, Dei Matris laudes sacris omnes canticis modulantes. Caput pompae Thensa erat auro, serico, vittis, floribus, omnis generis ornamentis speciosissime decora, in quâ effigies Deiparae explicatum diploma praeferentis manu Sodalium humeris alte sublata portabatur. Humus constrata folijs, vestibula, et fenestrae Domuum velis splendidis aulaeisque renidebant. In compitis extructa pegmata Choros Musicorum, et scenas adolescentum, pias e sacris monumentis historias arte Dramaticâ exprimentium habebant. Quid multa? summâ Vrbis gratulatione, ac gaudio gesta res, longam sui memoriam cum grato, pioque erga Deiparam affectu, in Ciuium, et aduenarum, [Note: 233 Angolanorum perfidia infe lix.] qui viderunt animis reliquit. In Regno Angolae irritati potius, quam domiti victorijs Lusitanorum AEthiopes Idololatrae, abundante semper ad pacta infringenda perfidiâ, ad reficiendos exercitus multitudine, noua quotidie machinabantur, semper infelici successu, iterum, et tertio ab vltimo narrata pugna, qua tot eorum myriades caesae sunt, redintegratum bellum, iteratis nec multo minoribus attriti cladibus, necessario curatâ pace finierant. Hoc denuo anno agitantes consilia rebellandi deprehensi Sobae aliquot capite periurium luerunt, supplicio duobus ipsorum salutari, qui renati per baptism um in carcere temporariam mortem spe vitae aeternae, cuius [Note: 234 Aluarus nouus Rex Congi propagandae Religioni studet.] pignus acceperant, consolati sunt. Confirmabat interim opes in dies suas Aluarus nouus Rex Congi Christianus aduersus factionem, quae admoto ad spem regni Fratre ipsius Ethnico, Patris, item Aluari dicti, et pariter Christiani haereditatem ab eo interuertere conata erat; frustra: Deo electi a se Regis innocentiam tuente. Is gratus Diuinis beneficijs, enixe propagationi Euangelij fauebat. est Loanda Insula ditionis eius ad nonum gradum
cum dimidio latitudinis Australis non longe a continenti Regni Congi, obiecta ostijs magnorum amnium duorum Bengi, et Coanzae, quorum hic Angolae Regnum a Congo disterminat; non magna illa quidem, sed frugum [Note: 135 Loanda Intula tota Christo subiuncta.] locuples, et pecoris, Coelique temperie sasubri, ac celebris piscatu Conchyliorum, quibus Congenses vice pecuniae vtuntur. Septem in ea oppida (Incolae patriâ voce lipatas vocant.) Horum duobus primarijs, alteri a Sancto Spiritu, alteri a Sancto Paulo Lusitani nomina dedere. Prior quasi Metropolis, Congensis, Praetoris Sedes, Posterior Vrbs Lusitanorum colonia est, vbi iam ab annis decem statio nostrorum erat. Hi excolendis Lusitanis, AEthiopibus ad Christi iugum attrahendis, strenuam hactenus, et modo successu fortunatam operam dederant. Nam vix vllae totâ Insulâ reliquiae Idololatriae visebantur. Optimoque in cursu cum hîc tum in Continenti vtroque Angolae, et Congi Christiana res erat.
[Note: 136 Cursus rei Christianae interpellatus apud Sinas.] Efferebant se apud Sinas spe, ac specie praeclarâ iaci ceptae a septem retro annis sementis Euangelicae pubescentes fruges, ac tantum non maturae primitiae; cum eas, hoc anno inopinatus ingruens inuidae malignitatis quasi turbo quidam perculit, extincturus si minus viuacis, indolis forent. Matthaeus Riccius, et Antonius Almeida, operarij excellentis industriae, in Statione Sciauquinensi Ecclesiam Sinensem nouam, quasi Christi vineam nouellam totis excolere viribus pergebant. Aptum erant locum nacti. AEdes sacra perelegans, cum adiuncto Domicilio ad amnis nauigabilis crepidinem, sub ipsam frequentissimae Ciuitatis portam, situ amoenissimo, [Note: 137 Domus Societatis ciau quim posita Sinenses alli cit, et conciliat Euangelio.] procul euocabat curiosissimam, et otiosissimam gentem. Nec minus vbi accesserant mundities, et nitor, peregriaeque gratiae specimina Europeae artis in descriptionibus Geographicis, in pictis elegantiâ nostrate tabulis, in libris artificio calchographico luculenter exaratis, aureos titulos in mundissimo corio exterius monstrantibus; denique in machinis horarijs, alijsque ingeniorum veteris Mundi nouis isthic inuentis mirisque spectaculis detinebant. Prorex, eiusque numerosissimus comitatus, Inferiores Magistratus cum suâ quisque cohorte, Literatorum crudita natio, ciuesque politiores quotidiano concursu, non aedem magis sacram, quam Bibliothecam, quam Mathematicam porticum, quam omnes concinnitate peregrinâ renidentes exhedras obibant admiratione inhianti. Plena semper Platea obiecta aedibus vestibulumque Domus lecticis honestiorum Ciuium, flumen vicinum lembis Magistratuum, aut cimbis aduenarum, qui ex Vrbe amne secundo, visendi res insolitas cupiditate, confluebant. Omnes excipiebat Matthaeus Riccius linguae iam peritus Sinicae, et auidissimis Mathematicae scientiae, de Coeli Conuersionibus, de motibus astrorum, de ratione temporum, de dimensionibus Terratum, et marium, ea disserebat, quae facile, vel inuitis assensum extorquerent, et fateri cogerent; inchoatas dumtaxat, et rudes apud ipsos istas esse disciplinas, quarum perfecti iam Magistri primum audirentur. Hinc existimatio, laudatioque gliscebat Eruditionis Europeae: Indidem sacris quoque dogmatibus accedebat autoritas: facile opinantibus, qui nostrorum acumen in rebus acie mentis intelligibilibus probabant, haudquaquam eos in Diuinis aberrare. [Note: 138 Catechismi lingua Sinica editi fructus.] Adiuuabat editus non ineleganter, vt ante diximus, Sinensibus typis, lateque disseminatus Catechismi liber; quem qui cognouerant Mandarini Magistri Gentis contra disputatum accedebant, committebatur certamen ambitiose, nec tamen inciuiliter, in splendido consessu, Nostrisque diferte, ac foeliciter, Deo, et causâ iuuante, argumenta obiecta soluentibus, fere semper a plerisque applaudebatur. Statis horis quotidianae Catechismi lectiones ad concionem ingentem in templo habebantur. Multi Catechumeni fiebant: ij cum matutum erat solemni ritu sacro fonte tingebantur. Euolabat fama longe vltra fines Prouinciae Cantoniae, multis aliarum quatuordecim
aduenis, Sciauquinum publicarum, priuatarumque rerum gratia ventitantibus, et quae viderant, audierantue Sinis insueta, libenter alibi memorantibus. Nostrorum quoque alter subinde commoditate portuosi amnis obuiam suggerentis copiam nauium quocumque opus esset euntium, aut ad Metropolim Cantoniae Ciuitatem Quamcheu statis nundinis, et plenissimo mercatu celebrem, aut trans amnem in oppida per agrum sparsa [Note: 239 Mors Canto niensis Proregis.] Euangelizatum excurrebat. Eâ felicitate res fluebant cum Prorex nostris amicus in suo Sciauquinensi Praetorio diem obijt, nominatusque illi successor a Rege est is, qui tum vicinae Prouinciae Quam-si vice Regis praeerat, Domo Nanquinensis, nomine Leu, homo, vt ipsa eius administrationis initia monstrarunt, non intactus ambitione, et auaritiâ. Is ominosum ducens [Note: 240 Successor eius aliud Pretorium a sundamentis extrui inbet.] in aedibus decessoris sui morte funestis habitare, iussit eas funditus destrui, in eaque superficie, nouâ descriptione alias a fundamentis ad fastigium attolli, quod dum impigre magnis ex aerario publico impensis curatur; ipse in Vrbe Cantoniae limitibus conterminâ opperiens finem operis excipiebat officia Cantoniensium ex cunctis Vrbibus certatim noui, vt fit, Rectoris, gratiam captantium. Inter bos multi erant Sciauquino profecti; quippe [Note: 241 Maleuoli apud eum sermones de Sciauquinen si Domo.] Vrbe Magistratibus, Literatis, et Nobilibus plenissimâ, quorum alicuius maleuolis sermonibus incitatum aduersus Sciauquinensem Domum nostram noui Proregis animum postea patuit. Facile suspicio cadebat in quemdam Thansiarihiu, Ciuium Praefectum, hominem astutum, quique, vt multa indicia se dabant, magis ad speciem, quam mente sincerâ, cum nostris amicitiam coleret. Hunc ferunt commemorasse nouo Proregi, quasi ad commendationem Sciauquinensis Ciuitatis, esse illam solere suis Rectoribus exquisite gratam, quippe, quae praesentibus obsequijs, quae promptissime, ac cumulatissime exhiberet, haud contenta, etiam perennibus excitutis monumentis famam eorum, ac memoriam apud se consecrare immortalitati solita esset. Sub haec retulit dudum extare molem speciosam publico sumptu affectuque Ciuium olim extructam honori certi, quem nominabat, Proregis; quin etiam nuper inferiori Magistratui, Praefecto Vrbis, turrim magnificentissimam excitatam. Esse his monumentis accommodatissimum locum, campum suburbanum praetentum amne, conspicuum, et concursu celebratum: cuius modo partem optimam peregrini ex Amacao Sacerdotes, aedificio spectabili occupatam tenerent. Haec cum Thansiarihius maligno artificio diceret, facile assecutus est, quod optabat; cum enim homini gloriae [Note: 242 Prorex nouus Sciauqui no pellere nostros decernit.] auido saliuam mouisset honoris ampli non vni iam a Sciauquinensibus concessi, non aegre ad eum, et sperandum, et desiderandum perpulit. Multa igitur per celerem mentis agirationem momento percurrens, primum satis sibi fauit, vt confideret haudquaquam sua merita Sciauquinensibus inferiora visum iri meritis eorum, quibus istos honores decernendos putauissent. Deinde pellendos loco peregrinos Sacerdotes censuit, quo eorum vacuo in solo suum monumentum rite collocaretur. Postremo excogitandam rationem, quâ hoc, et iure videretur fieri, et quam minimum acerbitatis in isto per se odioso negotio administrando adhiberetur. Ab his ita secum, sine vllâ tunc sui consilij significatione, conititutis, sumpto spatio ad deliberandum de modo conficiendae rei, paucis post diebus diploma [Note: 243 Diploma Proregis aduersus nostros.] rite conscriptum ad Linsithaum (is est, vt dixi Magistratus Prorege inferior, Sciauquini, et ipse degens) ad Linsithaum, inquam, diploma mittit, quo causatus; comperisse se Sacerdotibus externis, contra leges Regni, sedem stabilem in ipsâ Vrbe Proregiâ concessam; scire etiam istiusmodi Sacrificulos acutos alioqui, et factiosos homines, arcana explorata Sinensium suis Amacaënsibus prodere, non sine periculo quietis publicae: praeterea varijs artibus plebem ad se pellicere, ac coitiones facere, res omnes Reipublicae suspectas: quin etiam spectacula ostentare peregrinarum machinarum; palamque proponere automata aenea, quae sponte concaui aeris pulsu
diei, ac noctis horas indicent. Ea sibi, et per se cogitanti, et e prudentium consilio haud tolerabilia videri, quippe antiquis Patriae moribus dissentanea, noua, tumultum minantia, et Regi vbi cognouerit minime probanda. Quare se ipsi mandare, vt causâ, quam primum cognita Europaeos facessere Sciauquino iubeat; et aut Amacaum ad suos remittat, aut in Suburbanum Vrbi Xauceanae Coenobium, Nanhoam vocatum, edicto transferat. Tali Linsithaus accepto mandato, Vicario Praefecti Vrbis, subiecto sibi magistratui, negotium dat agendi cum hospitibus Amacaensibus, vt sponte Proregi obtemperent, et Nanhoam ad tempus vltro secedant: sic eos houorificentius, et rebus ipsorum vtilius migrare posse, quam si pro Imperio cogantur. Neque enim spem superesse vllam flectendae Proregis [Note: 244 Suadetur Pa tribus, vt cedant tempori.] voluntatis. Si autem modo tempori cesserint, facile post defunctum praefecturâ Proregem iniri rationem posse ipsorum reuocandorum. Ea cum Vicarius apud Matthaeum Riccium fuse, ac beneuole disseruisset, non aegre persuasit homini iam non imperito Consuetudinum Sinicarum, esse id optimum [Note: 245 Eo Riccius inclinat.] consilium quod tali tempore capi posset. Nihil tamen ausus in re tantâ decernere sine consensu nostrorum Amacaensium, spatio ad deliberandum impetrato, certum hominem ad eos destinat cum literis, quibus [Note: 246 Patres Ama caenses id prohibent.] diligenter exposito rerum statu, sententiam suam, et eius rationes proponebat. Inuenit hic Nuncius Alexandrum Valignanum Amacai cum legatis Iaponijs, vt dictum est anno superiori ex Indijs appulsum. Is consilio cum alijs Praepositis habito, respondit; non committendum videri, vt facile, ac sine certamine sedes tanto sumptu, ac labore Societati quaesita eriperetur. Quare denunciatum iudicium subiret audacter, et ius suum, ac nostrum constanter tueretur. In id incubuit strenue Riccius Apologijs, et id genus [Note: 247 Riccius ijs obtemperat.] actis conscribendis, testimonijsque, ac suffragationibus corrogandis; in quo magistratuum, et literatorum Sciauquinensium egregium fauorem est expertus: inutilem tamen ob Proregis in proposito perseuerantiam; cuius per [Note: 248 Proregis ini quitas.] idem tempus alia specimina iniquitatis, et auaritiae extiterunt, in vexandis negotiatoribus ex Vrbe Cantoniae Metxopoli, alijsque e populo, qui modo haberent quod cedere in praedam posset. Tamen Riccius ne nihil intentatum relinqueret, ad Proregem in eâ quam dixi conterminâ Ciuitate adhuc degentem, conferre se se parabat: quando rogatu Linsithai, viri, et potentis, et nostris amici, negare non potuit, quin Amacaum excurreret, certi [Note: 249 Riccius Ama caum profici scitur.] negotij pertractandi causâ. Eâ occasione distinctius edoctus Visitator Valignanus, itemque alij Amacaënses Patres, quam aegre obtineri statio Sciauquinensis posset inuito, et repugnante Praetore, tandem in antea reiectam [Note: 250 Valignanus eo audito consentit migra tioni e Sciau quino.] Riccij sententiam, et ipsi concesserunt. Permiseruntque, vt si ei videretur, tempori cederet; sed illud commendarunt, vt aliam saltem intra Sinensis Regni fines sedem impetrare conaretur. Inter haec perducto ad fastigium nouo Palatio Proregis, satisque instructo, atque ornato, is publice a Sciauquinensibus, vt eo se conferret inuitabatur, qui percontatus [Note: 251 Instat Prorex nostris, vt exeant.] de Amacaënsibus Sacerdotibus, cum audiret nondum eos emigrasse, profectionem differebat suam, mandata, quae de illis dudum dederat subinde iterans; sine vllâ tamen irae significatione; nimirum, vt autoritatem [Note: 252 Sciauquinen sium beneuo lentia in Patres.] tueretur perturbationem celans. Amabant, et plurimi faciebant nostros multi ex Sciauquinensibus Magistratibus. Eo fiebat, vt cum ijs, necessitate obsequendi Proregi eius voluntatem declararent, id non solum sine, acerbitate facerent, sed simul beneuole testarentur, cupere se se, ac quatenus [Note: 253 Proregis ad uentus.] possent, conaturos officijs assequi, vt Prorex de isto proposito dimoueretur. Horum igitur fauore moras trahentes nostri in aliquam melioris euentûs spem, eo vsque perstiterunt, quoad iam inuectus solemni pompâ [Note: 254 Rationes pro Patribus allegatae.] Sciauquinum Prorex in Praetorijs aedibus consedit. Ibi cum ex Vrbanis magistratibus quaereret, ecquid exteri migrassent, quod toties iussisset: audiuit ab ijs: multa hospites Amacaënses pro se allegare, quae digna consideratione
viderentur. Hoc inter alia: se se permissu Proregis et autoritate publicâ in solo legitime quaesito aedificium struxisse, in quod aureos sexcentos expendissent, id quod certis tabulis, et testimonijs constaret. Iniquum videri eos inde pelli non resarcito eo damno, ac pari summâ numeratâ. Percussit ea mentio auarum Proregis animum; hinc quidem non audentem manifeltam iniustitiam consciscere; aliunde vero certum, tantum argenti numerum non profundere. Respondit igitur se repensurum Amacaensibus Aduenis pecuniam, si non quantam peterent, certe quanta ipsis [Note: 254 Prorex in compensationem aureorum sexcentorum offert sexaginta.] iure deberetur. Moxque ad Matthaeum Riccium misit certum hominem, qui sexaginta ei aureos offerret. Riccius ingrediendi in causam prout initio iussus fuerat, etsi fuerat postea remissum, oblatâ qualicumque spe, hanc occasionem et initium sumens, dixit, se nullâ pretij magnitudine adduci vnquam posse, ad sacram aedem, in quâ Dei sui Conditoris rerum omnium praesens numen habitaret cuiquam vendendam; nedum, vt eripi eam sibi volenti pateretur cum pecuniâ permutatam decuplo minori eâ, [Note: 256 Responsum liberum Riccij.] quam expendisset in illâ construendâ. Renunciaret ergo Proregi melius eum exerciturum iustitiam nullo suo sumptu, sinendo Aduenas supplices suos stare in possessione legitime initâ sine cuiusquam noxa. Addidit hanc petitionem suam libello expositam se ad Tribunal Proregis ipsum delaturum. Nec secus quam dixerat fecit; aut potius facere tentauit. Iterum enim, et tertio repulsus a ianuâ est iussu Proregis, incredibiliter offensi quod pecuniam a se missam recusasset. Itaque Riccio respondebatur dicere Proregem, indignum esse ipsum suo conspectu, qui sua dona contempsisset. Haec videns, audiensque Riccius, intellexit, quam vane speraretur Sciauquinensem conseruari Societati sedem posse, sed et illud vereri praeterea caepit, ne a iam irato Prorege, Sinarum quoque finibus excluderetur. Igitur, quod a Valignano habebat in mandatis, mutatâ ratione, per libellos, et amicorum interpositionem, vehementer institit, ne finibus Imperij Sinici exterminarentur; sed Sciauquino exelusis concederetur ingressus in aliam quampiam Regni eius Vrbem. Istud quidem vltro Prorex obtulerat initio: Verum iam irritatus recusatione pecuniae oblatae, eo constantius negabat, [Note: 257 Prorex negat, quod initio concesterat.] quo magis ex libellis intelligebat, quam id vehementer desiderarent illi, quibus aegre fieri iratus cupiebat, Dum haec lenta formularum, vel politicarum vel forensium Sinis vsitatarum serie in longa taedia segnium tractationum extenduntur; nostris subinde per libellos saepius oblatos innocentiam contestantibus suam, et de iniuriâ exilij decreti expostulantibus, incidit aliquid vnde Proregi timendi occasio, nostris sperandi, offerretur. [Note: 258 Metus oblatus Proregi a Regni Visitatore.] Solent Reges Sinarum certos a latere suo in Prouincias homines mittere, Inspectorum, aut vt loqui recentius solemus, Visitatorum munere functuros. Horum plena potestas, summaque autoritas inquirendi, et explorandi est late in omnes quantaeuis dignitatis Magistratûs: quâ sint abstinentiâ, quâ fide, quâ iustitiae curâ, vt se domi gerant, vt in publico: quae fama de illis, quis in eos affectus populorum. De his illi quaecumque renunciant, creduntur: et aut pro meritis euehuntur, qui laudati sunt; aut deprimuntur, puniunturue quorum moribus, aut prudentiae parum honorificum ab istis testimonium redditur. Inspexerat sub hoc forte tempus vnus ex his Prouinciam Cantoniam, et reuersurus ad Regem, quo explorata referret, per Vrbem Sciauquinum necessarium iter habebat. Collegit, hoc comperto, se se Prorex, et quod celebratas multorum sermonibus querelas de se Sacerdotum Amacaensium sciebat, haud sine causâ timuit, ne quid eâ de re in Visitatoris commentarios referretur, aut iam [Note: 259 Dissimulatio Proregis.] relatum esset, quod a Rege illic legi nequaquam sibi expediret: quare constituit dissimulandum in praesens, ac supersedendum in negotio, contraque prae se ferendam coram Visitatore in Amacaenses hospites beneuolentiam, vt si quid ille secus audisset, oculorum testimonio refelleret. Ergo
iam aliquot prius diebus, quam aduentaret Sciauquinum Visitator, visus Prorex mitescere, nostris amicis de re nostrâ benigius loqui, remittere quod ante ostenderat studium, prorsus sic agere, vt omissurus inceptum [Note: 260 Et ex ea spes falsa nostrorum.] existimari a prudentibus posset. Nec deerant, qui putarent poenitere hominem suscepti certaminis, ac receptum eruptioni inconsultae non inhonestum isto silentio, ac nouâ placabilitate captare. Venit inter haec Sciauquinum Visitator, et a Prorege delinire Censorem, a quo notam metuebat, studente, exquisitis omnis generis honoribus afficitur. Dixerat Visitator discessui diem, Prorex cum vniuersis Magistratibus, Literatis, Primarijsque Ciuibus, necnon cunctis festo ornatu cohortibus Praetorianis processit ad deducendum hospitem. Stabat ingens parata multitudo Myoparonum, Lintrium, Phaselorum egregie pictorum ad crepidinem amnis. In hanc classem multitudo ea omnis inscendit, simulque varij more gentis Musicorum Chori, partim voce, partim instrumentis canentium. Soluerant omnes, et remis euecti aduerso amne ad multas stadia progressuri dicebantur. [Note: 261 Visitator a Prorege in Domum nostrorum deducitur.] Effuderat se studio Ciuitas, et praeclara species tenebat oculos, e fenestris imminentium flumini domotum, aut e littore spectantium. Nostram quoque Domum amici eâ causâ compleuerant. Ijdemque mox non sine admiratione notarunt, et animaduertere nostros iusserunt, dessectere naues de cursu, et proras repente ad nos vertisse. Nempe intentus ei, quod retulimus artificio Prorex, quo magis ex animo Visitatoris abstergeret suspicionem omnem illius suae in hospites Amacaenses iniuriae, quem deducebat inter officiosissimos sermones, interrogauit: Ecquid de Aduenis audisset miri hominibus ingenij, qui sedem dudum Sciauquini fixissent? En, inquit, vides tectum illud elegantiâ peregrinâ conspicuum, illic degunt. Nec longe, vt vides abest locus. Equidem censeo, nisi tibi aliud videtur recte nos facturos si accesserimus, erit pretium deflexionis modicae, Europeae elegantiae specimina vidisse. Non abnuente Visitatore iussi nautae flexis gubernaculis cursum institutum mutant, et secundo amne velis nihilominus, ac remis fluminis impetum iuuantes, summâ celeritate nostrae ripae classem admouent. Exscendunt Prorex, Visitator, Proceres Literatorum, Primi Magistratus, et nostrae domus renidentes, ac blandi ostium subeunt. Excipiunt laeti inexpectatum officium, Riccius, et Almeida; magnosque hospites, quibus possunt obsequijs honorant. Illi cuncta cupide [Note: 362 Comitas affectata Proregis in nostros.] visere, prolixe laudare, admirari mappas geographicas, Astrolabia, sphaeras, ante omnia horarias machinas, et libros Europaeis cusos typis, ornatis inuolucris, et aureis exterius titulis decoros. Inter omnes affectatâ comitate Prorex verbis ossiciosis, multum familiaritatis, plurimum beneuolentiae monstrare. In quo egregie cunctis imposuit. Cum enim non solum, [Note: 263 Inde spec fallax, et va nae gratulationes.] quod cupiebat, Visitator eam inde secum opinionem abstulisset, vt humanissime affectum erga Europaeos aduenas Proregem crederet, sed etiam ex praesentium relatu in omnes Sciauquinenses fama manasset de gratiâ Riccij, [Note: 364 Sententia Proregis no stros Amacaum redire iubens.] et Sociorum apud Proregem nouâ, et Christiani, et caeteri amici omnes certatim accurrerunt gratulatum Patribus, tam felici, vt aiebant, exitu graui periculo defunctis. Verum simul aliquot itinere dierum processisse Visitatorem intellexit Prorex, ratus iam tuto perpetrari destinata posse, sententiam rite perscribit reditum Amacaum indicentem Socijs, eamque ad [Note: 265 In ea exequenda cunctatio Vicarij a Prorege reprehen sa.] Vicarium Praefecti Vrbis mittit, cum mandato exequendi. Ille, et nostris amicus, et perculsus inopinato casu, quod ex eâ, quam praesens viderat comitate Proregis in Patres, reconciliatum eum ipsis, item, vt alij, crediderat; haesit incertus animi, et mouere quidquam distulit. Sed cum cogeretur ratione sui muneris subinde alloqui Proregem, quando primum [Note: 266 Sententia Patribus significatur.] post hoc mandatum acceptum eum vidit Prorex, statim ante omnia quaesiuit, num Amacaenses amandasset: atque illo fatente, quod res erat, non mediocriter iratus, cum minis mandatum iterauit. Quare cunctari
iam amplius Vicarius non valens, per duos viatores Patribus abitum indixit, triduum definiens, post quod si Sciauquini conspicerentur, capitale ipsis foret. Atroci, nec opinato nuntio perculsi Patres ad Vicarium accurrunt. Ille moestus pro amicitiâ, nihil spei nihil remedij relictum dicere, excusare necessitatem ineluctabilem, suadere promptum obsequium. Denique ostendere tabulam decretoriae sententiae irreuocabiliter ab ipso Prorege scriptam. Eius haec erat summa. Etsi Matthaeus Riccius, et eius Socij bono animo Sinarum fines intrauerint, probeque, ac innocenter ibi vixerint: tamen quia nec ipsis expediret tamdiu a Patriâ abesse, et in Vrbe Proregiâ iuxta Sinarum instituta parum conueniret diu exteros morari, velle, ac iubere se illos Amacaum, vnde venissent statim regredi. quod sumptum in aedificio factum causarentur, cum pars eius summae maxima ex collatitia multorum pecuniâ fuerit, grauari Regis aerarium eâ refundenda aequum non videri; se se tamen ad quadraginta quinque aureos, qui a Magistratibus [Note: 267 Patres ad di scessum se accingunt.] viatici nomine dabuntur, quindecim de suo addere. Omnium amicorum trepide in tali casu consultorum consentientibus cum Vicario iudicijs, conuasata supellex, et in nauem a Magistratu paratam imposita per publicos ministros est: quibusdam dumtaxat apud Christianos spe reditus depositis. Paratis ad soluendum omnibus, procinctus ad iter Riccius Vicarium adit: Gratias agit: beneficiorum gratam memoriam spondet; fauorem, si qua se obtulerit occasio, implorat. Claues Templi, et Domûs, cunctarumque singillatim Exhedrarum tradit, enixe rogans ne Templum Deo supremo [Note: 268 Riccius sexa ginta aureos oblatos recu sat.] consecratum, profanis vsibus contaminari patiatur. Instat rursus Vicarius, vt sexaginta aureos, quos ipsis Prorex decreuisset accipiant. Riccius tamen in sententiâ persistit, multum Vicario mirante, qui, vt Proregi probare posset, quod suarum erat partium fecisse se, Syngrapham a [Note: 269 Et id ipsum scripto testa tur.] Riccio exegit, quâ is testaretur: oblatos sibi a Vicario sexaginta aureos a se fuisse recusatos. Vicissim a Vicario impetrauit Pater scriptum authenticum, quo fides fieret Patres nullâ ipsorum culpâ Sciauquino expelli, vbi [Note: 270 Vicarij honorifica diplomata Patribus data.] sine cuiusquam iniuriâ laudabiliter, et religiose vixissent. Ad quod etiam sponte suâ aliud diploma Vicarius adiecit, quo seuere cauebatur ne quisquam Patribus toto itinere iniuriae quidpiam, aut incommodi offerret. Proregis quoque mandatum tradidit, Praefecto maris Cantoniensis inscriptum, quo iubebat nauem Patribus assignari validam, et idoneo militum praesidio [Note: 271 Patres perueniunt in Vrbem Quamcheu.] aduersus Piratarum pericula instructam, quâ tuto Amacaum perducerentur. Sic profecti Sciauquino Patres breui in Vrbem Quamcheu Cantoniae Prouinciae Metropolim peruenerunt, vbi cum quaesiuissent Praefectum maris, vt ei Proregis mandatum cuius modo meminimus, redderent, cognito abesse illum, et biduo venturum, illum opperiri in ipsâ naue, qua [Note: 272 Inde reuocantur Sciauqui num a Prorege.] Sciauquino venerant, anchoris iactis intra portum fixâ, constituunt. Dum ibi sunt, ecce a tergo celox citatis e Sciauquino remis ad procul cognitam, quae Patres auexerat, Sciauquinensem nauem aduolat. Riccium requirit: ei nomine Proregis, vt statim rediret imperat. Admirans ille, causam cur reuocaretur rogat. Nuncius negauit se plus scire, quam quod dixerat. Non tamen destiterunt nostri bene augurando, casum in spei melioris auspicium trahere. Sicque laeti, quamquam haud sine admixtâ formidine, reuertebantur. Res porro transacta sic erat. Reddens Vicarius [Note: 273 Ob sexaginta aureos re cusatos commoto.] Proregi rationem exhausti mandati, ostendit Riccij Chirograhum, quo se nummos sexaginta iussu Proregis oblatos recusasse testabatur. Hoc viso commotus maiorem in modum Prorex, postquam modicum deliberasset, cogitabundo silentio: Fac, inquit, ad Vicarium conuersus, istos homines curriculo reuocatos mihi quamprimum sistas. Id quod simul est factum. Statim Prorex ad Riccium. Tune sexaginta nummos a me datos reiecisti? Equidem Domine, Riccius inquit, etsi pauper sum, et esse glorier tamen cum tunc Dei beneficio isto subsidio non egerem, illud
[Note: 274 Libera vox Riccij ad Proregem.] abdicaui. Atqui subiecit Prorex, inofficiosum fuit respuisse munus meum. Ad ea Riccius erectâ fronte, ac voce liberâ. Cum tu nos, homines, vt tu te prositeris, innoxios e sede legitime partâ, in quâ tot annos sine cuiuspiam iniuriâ, de omnibus benemerendo vixeramus, velut maleficos eieceris, nullâ tibi priuatim verecundiâ obstricti sumus, quâ de nostro non admittendorum munerum instituto amicitiae tuae respectu decedere nos debere iudicemus. Insuetus verum audiendi ad ea Prorex excanduit, [Note: 275 Proregis in Riccium ira] praecipitique exurgens. impetu vociferatus minaciter est. Ita ne Proregi iubenti non obtemperatur? Tum ne inurbane in hospitem saeuiret, respiciens interpretem, qui adstabat, Tua furcifer, inquit, ista culpa est. Tu exterum hunc hominem mihi repugnare docuisti: hinc ad apparitores respiciens: huc ocyus afferte catenam ferream, qua isti scelerato (interpretem monstrabat) collum, vt est meritus ligetur. Interpres consternatus [Note: 276 Interpres periclitans cau sa Riccij ab eo defenditur.] factum negare: cum fide se officio, functum dicere: partem suam esse nullam in Riccij consilio, iurare. Tum Riccius, cui satis iam expedite sinice loquenti Interpres, dicis tantum et moris vsurpandi gratia adiungebatur, intento in Proregem vultu meâ sponte, meoque iudicio non huius, aut cuiusquam alterius suggestione munus tuum repuli. Sed per eam Te, quaecumque est, quâ mihi gratificari dono isto voluisti virtutem obtestor, cur ius nostrum violas? honorem imminuis? rem iuste possessam extorques? quin saltem nos, si exorari non potes, vt Sciauquini esse patiaris, transferre sedem in aliquam aliam Imperij Sinici Vrbem annuis? Ea Riccij verba, vel non statim intelligens, vel percipere Prorex dissimulans, ad militum Praefectum, qui ad eius Tribunal de more adstabat, conuersus, [Note: 277 Officium vti le Praefecti militum in nostros.] capis ne inquit, quid hic home loquitur? Ille statim genu flexo, capere mihi videor Domine (ait) et ni fallor haec dicti eius sententia est: petit, vt si Sciauquino eijciatur domicilium figere ne prohibeatur, in Vrbe quapiam aliâ nostri Imperij. Probare petitionem Prorex, et prece flecti visus, benignis intuens, oculis Riccjum. En, ait, largior, quod cupis. Ede quem in locum transferre domicilium mauis. Respondit Riccius libenter iturum in Vrbem aliquam Prouinciarum Quamsi, vel Quiamsi. Atqui reposuit [Note: 278 Annuit Prorex, vt Patres in aliam Vrbem Sinici Regni migrent.] Prorex, cum istae Prouinciae mei iuris non sint, id concedere meum non est. Elige igitur Vrbem quampiam Prouinciae Cantoniae, cui praesum, dum tamen excipias Metropolim Quamcheu, et Sedem Proregiam Sciauquinum, quibus in Vrbibus certas ob causas permittere habitationem fixam exteris non possum. Tum Riccius Vrbem Nanhium optauit. Et Prorex: annuo, inquit, peto tamen vt prius visas Coenabium Nanhoam et Vrbem ei finitimam Xauceam: quae si minus tibi stationes placuerint, quam nominas Ciuitatem adire poteris. Hîc Riccius fronte, Sinico more, ad [Note: 279 Prorex placatus libros dat Riccio.] solum vsque demissâ gratias Proregi egit. Qui, et vultu, et verbis multam ei beneuolentiam ostendit, adeo, vt fasciculum librorum Sinicis typis editorum, quorum erat argumentum bellum ab ipso Prorege, dum aliam Prouinciam regeret, aduersus Piratas, aliosque rebelles feliciter gestum, nostris [Note: 280 Et nostros commendat Xauceanis Magistratibus.] amoris causa donaret. Quin etiam cum forte, praesens adesset quidam Magistratus Xauceanae Ciuitatis, in quam Patres inuitauerat, ad eum coram illis conuersus Prorex: Hos, ait, exteros viros excellentis meriti in Vrbem vestram mitto. Fac eos meâ causâ, vbi istuc venerint, omni beneuolentiâ prosequaris, et si quidem ibi figere Domicilium velint, auxilio, et fauore quam maximo iuues; quippe homines mihi carissimos. Adornauerunt sub haec Patres discessum Sciauquino suum, in Vrbem Xauceam; Vicario Praefecti Sciauquinensis naues, et comeatum liberaliter praebente, [Note: 281 Praefecti Xau ceani beneuolentia in nostros.] ac Patres diplomatibus honorificis ornante: quin ante quam discederent sciens idem Vicarius adesse Sciauquini Praefectum. Vrbis Xauceanae nostros ed eum adduxit: maioremque in modum commendauit: quo audito Praefectus: Equidem, inquit, nostros intuens, haud sine Numinis prouidentia,
vos in Vrbem nostram destinatos arbitror. Hac enim ibsâ nocte videre mihi per somnium visus sum Deos quosdam peregrinos Xauceam venisse, facie longe diuersâ ab ijs, quorum imagines aris nostratibus insident: quare cum in crastinum discessum condixerim, inuito vos ad veniendum mecum: quod si quae res vos moratur, praecurrens hospitium parabo. Gratijs Patres actis excusarunt sibi, quo minus cum eo proficiscerentur, necessariam vrgentium negotiorum expeditionem obstare. caeterum breui secuturos. Visitarunt inde singillatim omnes Magistratus Sciauquinenses, praecipuosque Literatos. Tum confirmatis denuo Christianis, praescriptoque ipsis ordine viuendi, ac praeposito [Note: 282 Patres Sciau quino discedunt.] vno caeteris peritiore qui paruulos baptizaret, cunctos ad preces, ac synaxes congregaret, de dubijs incidentibus ad Patres scriberet: denique orba illa Ecclesia, vt quam minimum Pastorum absentiâ detrimentum caperet, curaret; ad extremum decimo octauo Kalendas Septembris, die ipsâ anniuersariae memoriae Assumptae in Coelum Dei Matris sacrâ, Sciauquino soluerunt. Non ita multo post admouit se illis ex interuallo modico, et pari [Note: 283 Praesidiaria nauis eos Prosequitur.] per octiduum cursu secuta est nauis egregie armata, quam Piraticam putabant. Idcirco initio non sine solicitudine fuerunt. Postea est cognitum, eam a Praefecto maris Cantoniensi obsequente mandato Proregis, ad eos praesidio tegendos missam. Interim, vt est paulo ante dictum, praecesserat Xauceanus Praefectus, qui priusquam Sciauquino discederet edoctus a Prorege, cupere ipsum vt Amacaenses Sacerdotes vltro vellent in Nanhoae Coenobio Xauceanae Ciuitati suburbano sedem figere, simul Xauceam peruenit mandauit suo Vicario, vt per certum hominem ad fluminis ripam opperiri iussum, deducendos Nanhoam curaret Amacaenses Sacerdotes, prius quam Vrbem Xauceam ingrederentur, Sic enim sperabat fore, vt ij loci eius amoenitate capti, sponte, quod Prorex optabat, in ibi considendi consilium incumberent. Octauo ergo iam die continuae Septemtrionem versus a Sciauquino nauigationis, cum ad eum locum processissent, vnde est breuissimus Nanhoam transitus vocante Vicarij ministro, [Note: 284 Nanhoam iustu Praefecti Vrbis deducuntur.] nostri ad litus accedunt, audiuntque quid Vrbis praefectus mandauerit. Certum erat Patribus in Vrbe potius, quam in locis inde remotis habitare. Memores tamen quantum esset nuper offensus Prorex recusatione oblatae ab ipso pecuniae, satius duxerunt hanc inuitationem non aspernari Coenobij visendi, Instabat Vicarij famulus, vt sarcinas quoque exportari e naui paterentur in Coenobium, vbi ius ipsis plenum habitandi Prorex concederet, penes quem eius rei summa potestas esset, Negarunt Patres id agendi temppus aduenisse: sibi enim conuento prius opus esse Praefecto Vrbis: sic relicto in naue ad ripam religatâ Sarcinarum custode, ad Coenobium [Note: 285 Amoenitas Coenobij Nanhoae.] pergunt. Non longum processerant, cum superato tumulo obuio in peramplam planitiem despexerunt. Purior hîc aer campis, et pulcherrima species in aprico, irriguoque solo, arborum graminumque perenne virentiom; ne hyeme quidem decus foliorum syluis decutiente. Perpetui Colles, laeti pascuis, et syluis pomiferarum arborum vmbrosi, latissime patens camporum aequor vndique ambiunt, oryzae, frugumque aliarum prouentu vberrimo beatum. Irrigatur enim ad eas segetes alendas opportunissime perenni fluuiolo, cuius et alij ad salubritatem, et amoenitatem loci praestantes vsus sunt. Ipsum Coenobium mille incolarum capax, cum adiuncto fano magnifici operis instar quoddam iusti oppidi praeclarâ procul specie [Note: 286 Coenobiarcha cum Sodalibus Patres venerantur.] ostentat, conspicuo prae caeteris ex colle; quem fons aquae optimae ad potum, eximiâ magnitudine copiosissime innascens rigat. Eo nostris appropinquantibus monitus iam a Vicario Praefectus loci cum praecipuis suorum venerabundus processit obuiam, magistro non spontanei officij timore. Audiuerant nimirum a Praefecto Vrbi Xauceae, Sciauquino redeunte, Proregem, cuius est legibus Sinensium in vniuersos suae Prouinciae Coenobitas potestas omnium rerum summa Mathaeum Riccium, de cuius Doctrinâ, ac virtutibus
[Note: 287 Error eorum existimantium P. Riccium adipsos regendos mitti.] eo quoque dudum fama peruaserat, Coenobio Nanhoae nouum Praefectum designasse, cum mandato, et plenâ autoritate emendandi coenobitarum mores; qui sane haud iam tolerabiliter ab antiquis institutis deflexerant. Nam praeterquamquod cum vitam coelibem profiterentur. passim scortis impliciti, spuriae sobolis greges alebant; etiam pro mausuetudine, quam a curatoribus sacrorum iure suo populus expectaret, satis constabat quosdam ex ipsis ferro armatos obsidere vias publicas, et in praetereuntes rapinis, ac caedibus grassari. hac illi conscientiâ male sibi metuentes, futuris, vt timebant, Dominis adulabantur, ignari, quam, essent a praefectura tali vota eorum, et cogitationes abhorrentes. Monstranti, deinde Praefecto partem aedium ornatam ad commorationem, Patres responderunt: se nunc quidem inspiciendi causa, non sedes figendi venisse: nec credere postea venturos: laeti hoc audiuere Coenobitae, quamquam dissimularunt; eoque iam fauentiores, et solutiori animo introductis Patribus in Triclinium, quo excipi, cum eo veniunt, summi quique Magistratus solent, [Note: 288 Delubrum Nanhoense Idolis plenum.] epulas imprimis apparatas praebuerunt. Refectos inuitabant ad visendum fanum, e Regni totius religiosissimis habitum. Vmbo quidam in aede mediâ surgebat, multis circum gradibus. Ara in summo, quinquaginta lampadibus appensis, cadauer exhibet cuiusdam Lusu dicti bitumine quodam pellucido illitum, ante annos, vt ferebant, octingentos ibidem mortui magnâ in opinione Sanctitaris. Vasta capacitas caeteri delubri multis circum sacellis oppletur, in quibus humana statura maiores extabant formae, partim ex aere, aut simili metallo, partim e ligno deaurato. Eae plures quingentis numerabantur. Has, et prae omnibus Lusu Coenobij Conditoris corpus, cum omnes ingredientes fanum solerent diuinis afficere honoribus, nostri ne ciuili quidem obseruantia dignantes aspernabundi praeteribant, Coenobitis multum mirantibus; nec tamen in hominibus, [Note: 289 Mille Sodales in duodecim contubernia distincti.] quos eximie sapientes putarent, reprehendere palam ausis. Itum, et per Coenobium, duodecim in ordines ac quasi contubernia descriptum. Cunctis satis visis Patres vale dicto Coenobitis, et gratijs actis diuersi discesserunt. Riccius cum Ministro Vicarij Vrbis, itinere terrestri multo breuiori Vrbem Xauceam ingreditur. Almeida regressus ad Nauem eo posterius cum supellectili appulit. vbi simul fuerunt, ambo statim vrbis Vicario se sistunt. Narrant Coenobium Nanohoam postquam satis spectassent ineptum ipsorum habitationi visum, tribus praesertim de causis. Primum, quod ab vrbe nimium distaret. Nostrum autem institutum posceret, versari nos cum populo, et praesertim cum Literatis quotidie congredi, tum ad audienda quae ipsi docent patrijs percepta disciplinis, tum ad nostra vicissim comunicanda. deinde quod vulgo ferretur, facinorosos quosdam, [Note: 290 Rationes cur Patres recusarint Coenobium Nanhoam.] et quibus non bene vita credi posset, istos esse coenobitas. Postremo immenso quodam interuallo dogmata nostra, et ritus a Coenobitarum istorum religionibus caeremonijsque distare. neque enim nos idola, vt illi, aut mortuorum corpora pro dijs colere, sed vnum Deum Caeli, ac Terrae Conditorem ab ipso institutis, et antiquitus praescriptis sacris honoribus caste [Note: 291 Vicario pro batae.] prosequi. Haec Vicarius beneuole audiensi, priores quidem rationes duas facile percepit, et probauit, circa tertiam, in quo cunctaretur exposuit his verbis: quae dogmata, quosve ritus, aut quibus praescriptos libris memoretis non intelligo, quippe qui existimem nullam aliam vspiam sub Caelo Religionem esse, quam quae nostris moribus recepta est, et tradita literis, apud hanc nostram dumtaxat gentem vt olim inuentis, ita nunc vsitatis. Hunc homini minime malo ridiculum errorem, vt demerent non parum [Note: 292 Et eidem error exem ptus.] laborandum nostris fuit. Cessit tamen ad extremum; maxime quando Riccius librum Ecclesiasticarum precum, quem ad omnium horarum vsum secum ferebat, e perâ expromptum illi exhibuit; alia vtique forma characterum exaratum, quam quae sinicis literis, proinde non iam in mundo vnicis, contineretur. Ac delapsus in humanissimos sermones: quando
[Note: 293 Humanitas eius in Nostros.] ipsis non arrideret Nanhoensis commoratio, quaesiturum sese ipsis aliam dixit; sicque dimisit Patres prius benigne admonitos, vt si eis videretur, alios quoque Vrbis Magistratus officij gratia adirent. Humanissime illos excepit Praefectus Vrbis Xauceanae, quem Sciauquini viderant, adeo, vt etiam (quod illic exquisiti honoris genus est) reuertentibus Domum, cibos in speciosis ferculis longo ministrorum ordine portari iusserit. Idque deinceps toties faciebat quoties ad eum Patres adissent. Eiusdem commendationi imputabatur, quod a reliquis Magistratibus admissi sunt omnibus, cum mirificâ demonstratione beneuolentiae, multum excedentis Magistratuum Sciauquinensium comitatem, quantumuis et ipsam non vulgarem. His fauoris indicijs inuitatus Riccius ad sperandum Xauceae Ministerijs nostris [Note: 294 Eligitur ha bitatio Xauceae.] successum etiam maiorem quam Sciauquini, non putauit vtendum facultate sibi a Prorege factâ transmigrandi si vellet in Vrbem Nanhium, in qua similes opportunitates rei bene gerendae, haud facile forte reperiret. Versis ergo cogitationibus, ac curis ad inquirendum extruendo Templo, et adiunctae habitationi locum aptum, ex hospitio sibi a Vicario assignato extra portam Vrbis ad occasum, notarunt Patres Campum magnum aedificijs plane vacuum, propinquitate Vrbis, viciniâ fluminis, caeteraque commoditate nostris vsibus peraccomodatum. De eo cum interrogassent Ministros Vicarij, qui ipsis eius iussu inseruiebant, cognouerunt iuris esse fani cuiusdam Quamhiao dicti prope quod diuersabantur. Porro per leges Sinarum in plena regiorum Magistratuum esse potestare res, et agros Fanorum, [Note: 295 Qua ritur so lum aedibus ponendis.] vt cos possint, quibus volunt sine iusta cuiusquam querelâ donare. Venit ad nostros postridie Vicarius visurus ecquid hospitibus deesset, et de loco vbi mallent sedem figere eorum sententiam exploraturus. Huic demonstrauit Riccius subiectum oculis campum, in quo libenter, si per eum liceret, considerent. Rem, inquit Vicarius, ni fallor impetrabilem optatis. Meae partes erunt desiderium hoc vestrum Praefecto Vrbis exponere. Caeterum vt tota res suauiter, et sine cuiusquam offensione transigatur, offeratis censeo sacrificulis Fani pretium pro agro, quantum prudentes arbitrabuntur. Id nostri cum mox fecissent, sacrificuli qui tales vicinos nollent, arbitris corruptis immane, ac decuplo maius aequo, pretium dixerunt. quod in ipsorum caput vertit. Nam postmodum Praefectus Vrbis in poenam [Note: 296 Et aptum gratis impe tiatur.] iniquae aestimationis, agrum gratis pro suo summo iure nostris in perpetuum attribuit. Labebatur inter haec autumnus, in Xauceano Caelo haud minus quam alibi vspiam grauis. Ibi enim quotannis ab Octobri mense tertiam fe re partem Incolarum ferunt tertianis tentari febribus, quibus non pauci consumuntur; alij longo tempore pallentes, debilesque aegre vitam trahunt. Nostri Patres duo in ipso procinctu noui aedificij, aeris inclementiam incommode senserunt, graui ambo simul morbo prostrati, ex quo cum Diuina benignitate emersissent, Templum Sciauquinensi amplius moliti sunt: sed aedes ei adiunctas in alteram, vt Sciauquini fecerant, attollere contignationem omiserunt, quod id apud Sinenses insolitum admirationi sit; occasionemque [Note: 297 AEdes cur humiliores factae.] aliquotes Magistratibus Sciauquinensibus dedisset, in nostris aedibus, tamquam prae caeteris magnificis, conuiuia tempestiua celebrandi. Est Ciuitas Xaucea (Sinae Xaocheu pronunciant) dignitate secunda post Metroplim Cantoniae, sita inter duos amnes piscosos, patientes nauium, [Note: 298 Secunda in Sinis, Socie tati statio Xauceae.] et commercio celebres, in solo feraci oryzae, ac pomorum, pascuisque laetissimo. numerus hominum propter insalubritatem minor, vix quinque familiarum millia excedit. Secunda ibi fixa inter Sinas Societati Statio, quos fructus Ecclesiae dederit suis deinceps exponetur locis. sufficiat, quod [Note: 299 Duo adolescentes tyrocinium Societatis Xau ceae ponunt.] ad huius anni extrema pertinet, adijcere: Visitatorem Valignanum Amacai, vt dictum est, morantem, cum caetero fauore, tum liberali collatione subsidiorum nonum aedificium iuuisse, ac eo ipsius ope ad fastigium perducto, duos egregiae indolis adolescentes, Sebastianum Fernandum, et Franciscum Martinez, Societatis Candidatos illuc misisse, vt tyrocinium
isthic ponerent, interim linguae, ac consuetudinum Sinicarum aliquo vsû imbuerentur.
In saponiâ primum incruentae adhuc persecutionis sanguinem hausit hoc anno, non, quod pronum erat creditu, praeceps furor Tyranni Cambacundoni; sed degeneris Apostatae vilis timor Gioscimonis Regis Bungi; neque enim Constantini nomine, quod in baptismo acceperat, appellari modo dignus est. Is, et propriâ pusillanimitate, et minis ac monitis [Note: 300 Regis Bungi Apostasia] Cicacatae Auunculi obstinatissimi Idololatrae in vehementem adductus metum amittendi Regni, si forte rescisceret Cambacundonus, et ipsum fuisse Christianum, et multos in familia, et ditione suâ tales adhuc habere, decreuit multis palam susceptis sacrilegijs, ac sceleribus ab istâ suspicione [Note: 301 Paucorum e Bungensibus lapsus.] se se purgare. Accersitus a Cambacundono Meacum sigillum idoli de collo suspendit; sicque coram tyranno comparuit. Idem eodem tempore Cicacata, et Ministri Regis, Bungensibus Christianis, vt facerent edixerunt. paruere debiles e plebe pauci: caeteris signum ad bene audendum [Note: 302 Aliorum constans perseuerantia.] sustulere Iulia Regis Francisci secunda coniux, et huius priuigna Virgo Regis impij soror dissimillima, cui Reginae nomen baptismus dederat. Paulus praeterea Scingandonus Regis cognatus, Princeps nobilissimus, alijque multi, quorum exemplo confirmati plerique, fortiter steterunt in professione Religionis. Ea res Cicacatam, et caeteros Regis Ministros deterruit, ne quid eo absente tentare vlterius auderent. Sed cum idem mox Bungum, incolumis, vt ipsi videbatur Apostasiae suae beneficio, reuertisset, ita se gessit, quasi, cui tam auide incubabat Regnum tum, sibi proprium, et aeternum crederet futurum, si ad summum apicem phanaticae [Note: 303 Ingentia scelera Apostatae Bungensis.] impietatis nihil omnino sibi faceret reliqui. Ante omnia nihil iam amplius dissimulans omni se palam superstitionis genere polluit, non vsitatae solum, ac vulgaris sacrificando quotidie idolis, largiendo Bonzijs; sed extraordinariae fundando noua templa coenobiaque sacrificulorum, et festos dies, ac celebritates exquisitis caeremonijs insignes, magno sumptu, parique splendore instituendo in honorem falsorum numinum. quin etiam totum se ariolis, et coniectoribus addixit, quorum greges circa se habebat, ex ijs continuo exquirens, quid futurum esset; cum ei conscientia scelerum, quibus se contaminabat, verissimum, si attendere vellet, augurium [Note: 304 Frustra tentat nouercam et sorores.] ederet impendentis exitij. Tamen ipse haud solus perire contentus, Viduam Patris sui Iuliam, duasque sorores Reginam, et Hieronymam exilij comminatione ad eiurandam religionem per certos homines ad id missos impellere conatus est; sed frustra fuit, illis non minus forti animo, quam Paulus, et Leo viri fortes, et Dynastae magni nominis, quos pariter tentauit, impium mandatum reijcientibus: moxque ob id illatam iacturam bonorum non constanti solum, sed laeto etiam animo tolerantibus. Non [Note: 305 Pauli fortitudinem for midat.] defuit Apostatae voluntas eos occidendi; sed Pauli potissimum famâ celebris, et bellis perspecta fortitudo ignauam bestiam deterruit, ne aggredi auderet, quod non facile perficeret. quia tamen desperabat sine sanguine eluere se posse Christianismi characterem, quem publicâ quondam professione impressisset fronti duorum hominum inter Christianos eminentium imperandâ nece sese iactare Cambacundono decreuit. Erant illi humiles natalibus, opibus tenues, ideoque tales, in quibus experiri vim [Note: 306 Ioachimus iussu Regis Burgensis occisus ob Christi fidem.] suam homo ignauissimus tuto se crederet. Ioachimum ergo quemdam Namuram patrio nomine, custodem sacrae supellectilis, et Patrum exulantium vices, vt poterat, supplentem in viduâ Ecclesiâ Vrbis Notzu Euocatum iussu Regis, ac in syluam deductum, missi ad hoc satellites trucidarunt. Erat Funai Ioramus Nacama, ortu Tacatensis, olim Francisci Regis [Note: 307 Ioramus Fu naiensi Ecclesiae Praefectus.] operâ, e forti, et iracundo milite, pius mitisque Christianus factus. Huic aetate iam maturo, compositissimis moribus familiam, quam Christo vniuersam adiunxerat, pie ac religiose gubernanti, curam discedentes Patres
dederant baptizandorum infantium, et quibus alijs homini laico fas esset officijs religionis procurandae. Attentissimum ijs sedulo agendis nefarius Apostata tribus sicarijs negotium dat, vt de medio quamprimum tollant. Proficiscuntur eo consilio Funaium, et quia celebratam olim Nacamae [Note: 308 Ad mortem se comparat.] fortitudinem timebant, centum sibi bene armatos satellites adiungunt. His Ioram fido amicorum indicio compertis, vxorem cum filijs repente quaesito praetextu alio amandat: Ensem veteris professionis insigne, ne armatus excepisse persecutores videretur domo eijcit: Ipse quâ nocte se moriturum norat, in Sacello domestico coram Christi Cruci affixi imagine prostratus, carnifices opperiebatur intrepidus. Adsunt illi circa noctem mediam, et primum sensim adrepunt, explorabundi ecquid intus, vt moris est in Iaponiâ viris fortibus neci addictis, Ioramus cognatos suos omnes, amicosque congregasset, cum ijs dimicare fortissime paratis, caro vitam, caputque venditurus suum: Mirum erat in aedibus silentium, quo illi audaciores facti fores effringere aggrediuntur, eoque facile perfecto cum nemo irrumpentibus obstaret, exclamarunt, qui primi subibant: Ioramus aufugit. Ad haec ille surgens e suis latebris, minime vero, inquit, [Note: 309 Interfectori bus occurrit] et procurrit illis obuiam vultu renidenti, vestitus lineâ Epomide, quâ in sepulturis mortuorum vti consueuerat. Reliquiariam thecam, coronam e globulis precatorijs, et Christi Crucifixi sigillum de collo suspensa gerens, manibus autem praeferens eam ipsam Crucem, quam funera deducens ante omnes alte sublatam Christiano ritu portare solitus erat. Ori, vt postea compertum est, indiderat globulum piacularem, qualium vsus erat illis temporibus quam hodie frequentior ad indulgentias lucrandas. Sic inopinatissime apparens sicarios admiratione subitâ confudit: multo magis, cum mox in genua coram ipsis procidens, suauissime, ac mansuetissime dixit: gratias se habere ingentes bonorum largitori omnium Deo, quod antiqui [Note: 310 Et fortiter subit illatam necem.] voti sui, vitam pro Christo profundendi, sese aliquando compotem faceret. Vos vero (satellites intuens) tanti mihi boni administros, vt ego laetus, et gratus accipio! Hîc formulam confessionis recitauit, terque pectus percussit manu, ac mox oculis sursum sublatis ceruicem percussoribus praebuit, a quibus est ictu demum tertio capite truncatus. Statim certior factus impius Rex de Iorami morte, quo plus ex eâ gloriae caperet [Note: 311 Iorami corpus in Crucem tollitur] apud eos, a quibus inire gratiam optabat, Cambacundonum et Bonzios, diluculo praecepit occisi corpus in crucem tolli. Sed caput reperiri non potuit, iam a Christiano aliquo surreptum, quo indignatus vaecors Apostata, sigillum Crucifixi, quod de collo suspensum gestasse Ioramum diximus, et praeterea Crucem, quam manu praetulerat, suspendi cum corpore [Note: 312 Andreas Crucifixum ignominiae subtrahit.] mandauit. quam sacrorum signorum ignominiam non ferens Andreas Ongasauara Christianus feruentissimus, statim subtraxit vtramque crucem spectaculo et ludibrijs impiorum; idque ita dextre fecit, vt Persecutor Barbarus, quem Iulianum Apostatam potius, quam Constantinum appellari liceat, cum diligentissime quaesisset autorem pij furti, numquam valuerit deprehendere. Vnde furore amens vxorem Iorami cum filijs duobus, et famulo domestico, Christianos omnes, iussit occidi. At Andreas [Note: 313 Iorami corporis translatio. Arimam.] ipsum quoque Iorami corpus paulo post subduxit, et Visitatori Valignano dono dedit, a quo secreto, tutoque in loco tunc depositum, inde quarto post anno cum pompâ, et Ecclesiastico cantu translatum est Arimam idibus Septembris, inclusum pretioso feretro, et in Seminarij Sacello collocatum. Cur id sacrum pignus ita solemni translatione honoraretur, causam dedit fama celebris per Bungi Regnum sparsa, et oculatis multorum partim Idololatrarum, partim Cnristianorum testimonijs nixa, quâ constabat sextis quibusque ferijs supra locum, vbi caput Iorami seruabatur, quasi faculas, aut lampades viuo ardore fulgentes, luculenter in aere pendere. Domus Iorami post eius, et filiorum mortem
[Note: 314 Mira conuersio hominis Idololatrae.] in cuiusdam obstinatissimi Idololatrae ius, ac potestatem transierat. Vt in eâ cepit habitare, agi sibi ferrique animum sensit vehementibus desiderijs legis Christianae cognoscendae. Audiuit, credidit, baptizatus est, et indignum se inde reputans, qui aedes tanti herois consecratas sanguine incoleret, illas in Sacellum vertit, ipse alio migrauit. longe alia sors fuit maleuoli delatoris qui Tyrannum Apostatam in Ioramum concitauerat. [Note: 315 Poena delatoris qui ne cis causa Io ramo fuerat] huic enim foedo vlcere innato maligna lingua computruit, calumniatore inter acerrimos dolores, et foetorem intolerandum post aliquot in diris tormentis exactos dies, impoenitentem animam simul cum vltimo linguae radicitus excisae frusto ad extremum expuere coacto. Incidit felix obitus Iorami in diem VI. Kal. Aug. Alij per Iaponiam Christiani Principes longe dissimiles Bungensi, adeo nihil de proposito Religionis colendae, tuendaeque remittebant, minis aut metu Cambacundoni, vt magis quotidie, magisque in zelo, ac caritate proficerent. Commemorandi praecipue inter hos veniunt, Ioannes Princeps Amacusae, et Protasius Rex Arimae, Ioannes [Note: 316 Ioannis Amacusae Prin cipis intrepidus animus.] sine vlla, vt diximus, dissimulatione Diuinae legis Ministros consueto vestitu apud se habebat, nihil Imperatoris iram metuens, qui ab inuidis delatoribus de illa re admonitus, sicarios clanculum submisit ad Amacusanum trucidandum, quorum aegre ille insidias vitauit, Nec tamen de constantiâ remisit, vel tantulum. Imo cum ad eum falsus esset perlatus nuncius, Sancium Dynastam Omurae, et Protasium Arimae Regem victos minis Cambacundoni, Patres, qui in terras ipsorum multi confugerant, inde pepulisse, statim misso e suis vno, Viceprouincialem Coëllium rogauit, vt Patres, vel quotquot essent in Iaponia vniuersa, suam in Insulam transferret; suo se illos sumptu, suo hospitio, spreto quantouis periculo, libentissime, ac laetissime tuiturum. Ac si eos illo quoque persequeretur Imperatoris furor, restiturum illi, quoad posset; Ad extremum cum Patribus quocumque potius iturum, quam in Patriâ Christi Sacerdotibus, et legis Sanctae [Note: 317 Rex Arimae vocatus a Cambacundono.] Magistris orbatâ persisteret. De Rege Arimae illud memoratu non indignum est, accersitum eum a Cambacundono, item vt Bungensem, cum facile videret, quid timere a tam truculento tyranno posset, qui contra eius edicta septuaginta Patres in suo Regno non solum morari pateretur; sed ipse aleret, atque omni praesidio foueret; adeo tamen nihil simile passus est Apostatae Bungensi, aut ad vllam humilitatem abiecti metus [Note: 318 Comparat se ad mortem.] demittere animum sustinuit, vt contra purgata confessione conscientiâ, refectus sacro Epulo, velut moriturus accesserit, fidenti vultu et fronte, in omnem euentum paratus: et successus fuit, qualem merebatur innocentia. Flexus Ecclesiarum precibus Deus, in cuius manu corda Regum sunt, [Note: 319 Excipitur amicissime.] sic affecit Cambacundonum, vt Protasium exciperet amicissime, inuitaret secum ad epulas, donis auctum, titulis honorificis ornatum, domum remitteret. cum e contrario Bungensem frigidissime exceperit, ac mox accusationem [Note: 320 Bungensis Apostata spretus.] quandam exorsum in Paulum Dynastam Christianum cognatum suum, silere iusserit; mente captum increpans, qui tam fortis, et strenui viri merita non nosset, nec vti sciret amicitiâ. His admonebatur lenibus flagellis impius Rex, quibus cum non emendaretur, ad extremum meruit paucis post annis Regno eijci, illo ipso anniuersario die, quo Iorami corpus cum Cruce, ac Christi effigie suspendi e patibulo sceleratissime iusserat, vt suo loco memorabitur. Sed quando Protasij Regis Arimae incidit mentio, non omittam hîc referre pignus ingens ei oblatum Diuinae beneuolentiae; simul dum id memoro loco suo redditurus, extremo videlicet huic anno [Note: 321 Praesagium augendae persecutionis.] vndenonagesimo supra quingentesimum, atque millesimum, memorabile in paucis prodigium quo Deus admonere Iaponicam Ecclesiam, instantis atrocioris longe quam hactenus persecutionis, consueto Prouidentiae suae more dignatus est. Circa Iunium mensem huius anni, oblatum est nocte quadam dormienti Regi Protasio somnium longe a caeteris diuersum, et
cui Diuinum inesse quippiam illud memoriâ retractans, dubitare, vt maxime anniteretur, minime poterat. Visus erat sibi videre adstantes duos [Note: 322 Somnium Regi Protasio oblatum.] augustiores humanâ specie Principes, e Coelo, vt apparebat; delapsos. Hi Protasium intuentes, aspectu blandâ quadam seueritate, mixtis terrore, fauoreque, temperato, eundem verbis, amorem quidem testantibus, adiuncto [Note: 323 Reprehensio leumm erro rum.] tamen lenis irae quodam aculeo pungentibus, obiurgarunt, quod caritatem suam primam reliquisset, quod leuibus de causis sacro missae sacrificio adesse omitteret, quod parum accurate meditatus ad confessionem peccatorum accederet. Similia quaedam enumerarunt. Post quod hortati sunt, vt pristino feruori se redderet, ac Patrum ductum in vitae Christianae exercitatione sequeretur: Abeuntes adiunxerunt: Scito esse in tuis terris IESV signum. Fac carum, et pretiosum id tibi sit, non enim opus est manus [Note: 324 Anxietas Regis quaerentis de siguo Iesu.] humanae. Vt euigilauit Rex altius animo impressum id visum sensit, quam caetera experiri soleret ludibria sopitae mentis. Itaque tenere se non potuit quin P. Gomezio, vt eum primum habuit obuium, et alijs deinceps multis, cum eximio semper arcanae teneritudinis, ac deuotionis sensu, narraret. Et errata quidem, de quibus erat reprehensus, multis supplicijs vltro susceptis, et vberibus eluere contendit lacrymis: quod esset autem illud in digressu a Caelicolis sibi visis commendatum IESV signum, neque ipse cogitans expedire per se, neque consulens, elicere ex alijs poterat. Sextus a somnio fluxerat mensis: iamque res tota pene in obliuionem abierat: quando vicesimo tertio Decembris die, Obamae, qui viculus est sex, septemve millibus passuum Arima distans, feruens quidam [Note: 325 Obamae Michael Christianus ligna tum profectus truncum cui crux ine rat deijclt.] Christianus, Leo in baptismo vocatus, ibi domicilium habens, Michaelem filium adultum lignatum misit, vt materiam domi haberent quanta sufficeret igni alendo per instantes Dominici Natalis ferias. Egressus cum securi Michael, vt Patris mandatum exhauriret, cum alios toto die ramos arborum disiecit, tum sub vesperam conspicatus in tumulo quodam saxeo viae publicae imminente, loco paternae domui vicino, truncum aridum, et vt indicia se dabant mortuum, altitudinis pedum ferme duodecim, crassitiei, quae spithamas, aut palmos, fere septem in ambitu colligeret, [Note: 326 Tara nomen arboris in Iaponia dia bolo, vt credunt, insestae] eum bipenni aggressus, non leui nec facili labore ingeminatis ictibus deiecit, ac humi stratum linquens, quia nox iam ingruerat, domum repetijt. Erat haec arbor ex eâ specie, quam in Iaponiâ Taram vocant; infructifera illa quidem, et cortice nodis aspero, ac per totum fruticante; caeterum antiquâ opinione Iaponum venerabilis, quod ei vim inesse malorum Daemonum expultricem autumant. quem in vsum surculos ex eâ decerptos auspicijs noui anni in Domos vbi habitant, et cubicula [Note: 327 Vigilia Natalis Crux reperitur in trunco Tarae.] in quibus dormiunt, inferre consueuerunt. Postridie Michael, ipsâ vigiliâ Natalis Domini, summo mane, vt opus ceptum absolueret, in tumulum redit. Frangere stipitem aggreditur; et altero, tertioue ictu, facilius quam putarat, a summo ad imum findit in aequas fere partes. Hic mirum apparuit: vtrique parti penitus inserta, et iuncturâ excludente vnpuem arctissime, atque aptissime commissa Crux, alta dodrantem palmi, e ligno plane diuerso, quod, et textus varius, et color dissimilis monstrabant. Nam cum, vt est natura Tarae arboris, tota interior fissi trunci superficies [Note: 328 Forma eius, et color.] pure vtrimque canderet: Crucis vtrobique rauus eminebat in fusco nitor, plane concolor particulis, quae multis in locis asseruantur verae crucis, in quâ Christus est mortuus. Erat porro Crux affabre formata, et quasi manu dolata peritissimi artificis. Et apparebat vnicam fuisse, cuius crassities scisso stipite cui etat inserta, in duo segmenta dissilierit. quod probabat non recto filo ducta, aut exacte laeuis. Crucis hasta, sed spiris inaequalis vndantibus, prout vena ducebat fissilis ligni; ad haec ex vnâ scissi trunci facie aliquantulum eminens, oppositâ vicissim depressiori loculum aecomodatissime aptatum praebente aduersae partis extantijs, et sinubus. Admiratus,
[Note: 329 Crux cum trunco domum portata.] maiorem in modum Iuuenis, protinus ambas stipitis partes inter se commissas arete complexus, ad Patrem Leonem in vicinam Domum detulit, eidem inclamans quam longe potuit, miraculum se afferre. Nec secus Leoni visum, qui sacro quodam ad eam speciem horrore confusus, et ipse procidit in genua ante venerabile Christi signum, et duobus, qui ad se visendum superuenerant e viciniâ Christianis, idem [Note: 330 Agnoseitur a Rege Protasio signum Iesu non manufactum.] vt facerent praeiuit. Postridie adueniens Arimâ, vt solebat, sacri festo die Obamae faciendi causa Sacerdos e Societate, rem etiam, atque etiam exploratam rediens ad V. Prouincialem Goellium detulit; qui legitime inquiri de re totâ, et quidquid compertum foret in acta iussit authentica referti. Ea dum lento iuris ordine administrantur, interim impatiens curiositas ad primum famae indicium multos vndique Obamam accibat. Accurrit inter primos Protasius Rex, et miram crucem intuitus, ad nostros, qui plures adstahant. En, inquit, liberatam oraculi per somnium auditi fidem. Hoc sine dubio illud est IESV signum in meis terris antea delitescens, non humanâ factum manu, quod venerari me superi iussere, moxque, et ipse prostratus humi cum lacrymis: vt Te libens, inquit, [Note: 331 Crux reperta Theca ar gentea inclusa defertur Arimam.] et gratus accipio Caelo missum pignus! Ede quid his signis imperes Christe: parati ad Crucem et ferendam, et subeundam sumus. hos tu animos dedisti. sed quod inchoasti perfice. auge vires, et quantum hostibus libuerit labores crescant. Sub haec Crucem argenteâ inclusam theca, in qua videri trans pellucidom crystallum poterat, Arimam, ipse [Note: 332 Et miraculis claret.] portauit: vbi longe celebrior est facta, secutis ad eam curationum ingentibus miraculis: ad quorum manifestissimam euidentiam etiam Ethnici commouebantur. [Note: 333 Causa conuersionis vi ginti millibus Ethnicorum.] ita vt ex ijs hoc maxime persuasi argumento ante finem consequentis anni 1590. vndecim milla quingenti Arimae baptizarentur: in varijs vero Ximi locis, vsque ad nouem millia.
Hoc maxime anno, nam superiori ceperat, desaeuijt in Peruuiâ atque adeo per Americae partem maximam, morbus pestilens inusitatissimi generis, cui anteambulo, et quasi metator, terrae motus praecesserat is cuius tertio retro anno meminimus. Multa in hac lue noua, et popularium, de quibus fando vmquam auditum late dissimilia morborum. Foedissima contactorum eâ corporum species, vel papulis, pustulisque turgentium, vel ijs mox ruptis obducentium foetidissimis vlceribus immundissimas crustas: a quibus prurigine rodente scabendis cum temperare miseri non possent, faciem, et membra cute nudata horribili visu, et olfactu, grauissimâ [Note: 334 Horrendae luis inopinatae qualitates.] sanie cooperta monstrabant, exesis saepe vi luis malignâ luminibus oculorum, et locis eorum vngue cruentatis. Vix voces exiles suspirijs enixi languentes edebant; labris vno vlcere commissis; ac vitae meatus intimo angores strangulante. ita passim spiritu intercluso praefocabantur, nisi quos intentior cura ministrantium per vim, ac machinas intruso penitus in ima faucium liquore recrearet. Nec corporum tenus saeuiebat malum. Omnes ad primum eius appulsum despondebant animos desperatione tristissimâ, quam nulla curantium sedulitas consolaretur. Propagari contagione diceres hunc morbum. Nam totae illo familiae, totae Ciuitates continenter absumebantur. rursus id ipsum negares, cum animaduerteres, in locis octingentarum, aut mille leucarum spatio dissitis simul apparuisse: ac multo magis cum videres eum maxime obuijs, et aegra corpora ministerio tractantibus Europaeis parcere, Americanos, quamvis sibi cauentes, corripere, et vsque in seductissimas latebras persequi. Quae qualitatum primarum quatuor praedominaretur in isto languore, incertum iudiqium experientia ferebat, indicijs omnibus fallentibus: nam si ariditate laborabant aegri; cur liquorem respuebant? si abundantia humoris; vnde igitur sicci anhelitus: et suffocatrices angustiae? Ardori, rigoriue si quis causam tribueret, aeque refelleretur ex eo, quod non minus, excoctissimâ aestate,
quam hieme rigidissima; non remissius in torridis, et sterilibus arenis, quam in irriguis, et syluâ protectis vallium amoenarum diuersorijs lues ista desaeuiret. [Note: 335 Pestis latissime grassatae strages in gentes.] Sed quam latentes cladis causae, tam manifesti ijdemque luctuor sissimi effectus patuere, totâ fere, quam longe porrigitur, America a Septentrionali parte, et Vrbe Carthagine Austrum versus vsque ad Chilense Regnum freto Magellanico conterminum, stragem funestissimam vno tractu continuatam gemente, quouis mense multorum millium, praesertim e tenerâ aetate. Puerorum quippe, ac puellarum infantium, vix centesimum quodque seruabatur caput: Limae Chuschi, Potosij, Chiti, Arequipae, [Note: 336 Patres vbique peste laborantibus ministrant.] alijsque in Vrbibus vbi Societatis Domicilium fuit, omni contentione laboratum a nostris in ministerio aegrorum, atque in curatione non animorum solum, sed vbi licuit etiam corporum. Neque, vt fit alias, ad propriam peste contactorum curam sepositi pauci. omnes passim Sacerdotes, qui Limae, qui Chiti, qui alijs in Collegijs, aut domibus, vel frequentissimis erant, totos dies per domos languentium cursabant, Sacramentis poenitentiae, Eucharistiae, Extremae vnctionis ministrandis, quod dum sedulo agunt, quicumque ex ijs in Americâ nati erant eo malo contacti sunt praeter vnum, vel maxime in aegris diu noctuque curandis affiduum, quem ad vniuersorum solatium Diuina videtur cura seruasse. Ex ijs, quos lues corripuit caeteris Dei beneficio reualescentibus, vnus Sacerdos e nostris [Note: 337 Tres morium tur.] cum duobus fratribus animam pro amicis in caritatis exercitio dedere, quorum nomina deperditis longo itinere literis reddere non possum, quae scripta, vt credo, sunt in libro vitae. Ex Europaeis quoque, in quos alij per id tempus morbi grassabantur, tres alios, in quibus duo Sacerdotes Collegium Limense luxit extinctos; in primis Hieronymum Portillum, qui primus Societatis nomen ante hos annos duos, et viginti in eas terras inuexerat, [Note: 338 Obitus felix Hierony mi Portilli.] et Domuum, ac Collegiorum pleraque fundauerat. Felicissimae vir industriae in hominibus Deo conciliandis, ac plane ingentibus meritis rarisque virtutibus memorabilis, quibus rebus quantum sui reliquerit desiderium, argumento fuit irruens in templum nostrum, dum ei exequiae celebrabantur, Indorum innumerabilis multitudo misere complorantium, plangentium, eiulantium, sic tamquam amisso Patre indulgentissimo pij filij solent. Harum stragium fama Potozium perlata, nostris ibi Collegium habentibus occasionem obtulit admonendae publicis concionibus, priuatisque [Note: 339 Potozij apparatus ad excipiendam pestem.] sermonibus Ciuitatis, vt et Deum poenitentiâ placare conaretur; et in omnem euentum (quoniam humanitus ineuitabilis videbatur pestilentiae omnia circumamplexae ingressus in Vrbem) curandis infirmis necessaria pararet. Assensi sunt Ciues, et ipsis boni Consilij autoribus stipe collatâ tradiderunt vnde bene designata perficerent. Duo, et viginti aureorum millia in eam rem corrogata: ex quibus nostri nouem diuersis locis Nosocomia excitarunt, et opportunis rebus cunctis, idoneorumque ministrorum copiâ instruxerunt. Lege sancitâ, ne in quoduis eorum adolescens vllus ingredi, curandi, ministrandiue causâ sineretur; quoniam isti aetati potissimum [Note: 340 Haud vanus.] infensam constabat hanc luem. Breui apparuit haud vanos apparatus supervacaneamque prouidentiam fuisse, penetrante in Vrbis viscera ferali morbo, moxque funestâ libitinâ exhauriente domos Ciuium. Hic [Note: 341 Ea grassante caritas nostrorum.] nostri non minus se strenuos in propulsando, subleuandoue praesenti malo, quam prouidos in denunciando imminenti praebuerunt. Omnes domo effusi diu, noctuque toti erant in aegris exportandis e priuatis aedibus in valetudinaria publica, in ijsdem ibi omni operâ iuuandis. Ingens, et grauis labor in multitudine innumerabili languentum, in tabe horribili, et intolerabili foetore, vno perpetuo deformatorum vlcere corporum. Tamen Dei beneficio non alacriter solum, et constanter, sed etiam innoxie, difficilem prouinciam gesserunt nostri omnes, vno excepto Bartholomaeo Iacobo Sacerdote, operario laudutissimo. qui cum ante menses dumtaxat quatuor in
[Note: 342 Bartholomaei lacobi virtutes.] Potosinum Collegium venisset ea ibi perfecit in quibus plures annos non male impensos aequus aestimator diceret. Duas ex illis barbaris Indorum linguis ita perdidicerat, vt in vtraque eloquentissimus haberetur. Argumento [Note: 343 Vtiles labores.] erat dulcedo, quâ ex eius ore pendebant in ijs nati linguis. qui etiam vulgatum, et celebre totâ Regione ei cognomen indiderunt, Miz qui Simi, quod indo illarum partium idiomate sonat, melleam linguam. Primo Potozium ingressu curam susceperat Sodalitij in nostro Collegio iustituti, in quo cum octoginta dumtaxat sodales reperisset, trimestri post [Note: 344 Et mors pia] moriens reliquit supra mille quingentos. Is appulso post morbo, et stragem edente, omnibus locis occurrens, nullo sui periculi respectu, qui natum indidem, ac propterea huius contagioni morbi obnoxium se sciret, ex eo cito contracto religiosissime decessit. celeberrimo elatus est funere, concurrente, ac veris dolorem lacrymis testante vniuersâ Ciuitate. In Vrbe Chuscho Ministerio infirmorum (nam ibi quoque saeue grassata pestilentia est) alijsque nostrae consuetudinis vulgo gratis muneribus Patres eius Collegij ingentem, et illustribus indicijs testatam apud omnes ordines adepti gratiam, inde, vt fit, inuidorum in se odia verterunt. Libellus in nos famosus clam ferri per manus cepit: versusque maledici cantari a [Note: 345 Chuschi per libellum clam sparsum infan ata Societas.] faece plebis: audaciâ, vt apparebat, ex impunitate ortâ. Etenim cum anno superiori Satyricum octastichon sordidi dentis mordacitate rabiosum, clam affixum Collegij nostri Potosini foribus repertum esset, scelus id nocturnum, etsi ei vniuersae in nos beneuolae Ciuitati improbatum, et ingratum, nullâ tamen inquisitione vestigatum, nullâ vindicatum animaduersione [Note: 346 Iudicis opem implorare cogitur.] fuerat. Quare rati Chuschenses Patres nullum finem, aut modum perniciosae licentiae fore, priusquam in aliquo istius criminis rite conuicto exemplum publicae seueritatis constitutum esset, querelâ ad legitimum Iudicem delatâ, de clanculario autore infamis scripti iuridice inquiri petierunt. Iudex quaestione habitâ cito comperit idoneis testimonijs cum multorum aliorum, tum Religiosorum quatuor Sancti cuiusdam, et in Eeclesiâ perelebris ordinis, Scriptorem libelli esse quendam eiusdem ordinis Professorem [Note: 347 Libelli autor Sacerdos Religio sus deprehenditur.] Sacerdotem, eundemque Concionatorem Chuschi notissimum. Re statim compertâ nostri trepide ad Iudicem accurrentes, etiam, atque etiam rogarunt, ne vulgari ad publicam notitiam viri talis infamiam pateretur. acturos sese cum eius Prouinciali, et vt clam, ac sine stigmate publicae ignominiae, quantum satis esset castigaretur effecturos. Acquieuerat Iudex: [Note: 348 Cuius nomen cocultare Patres student.] et Prouincialis gratijs habitis ob occultatum sui ordinis dedecus, abunde, quod petebatur se facturum receperat. Caeterum Reus non aduersum suos obseruantior, quam in alios aequus, Prouincialis autoritati subijcere se renuit; et quâ vaecordiâ prolabi ceperat, eâdem ruere in [Note: 349 Sed ipse se prodit factione fretus.] praeceps pergens, autorem se libri famosi ferre palam ausus est, et iure se illum scripsisse, ac vulgasse defendere. Nitebatur videlicet factione sibi similium paucorum, cuius opes aduersus conspirationem bonorum imbecillae fuerunt. Capessiuit enim Iustitiae, ac bonae famae Societatis legitimam [Note: 350 Contra quam Ecclesiasticus, et secularis Magistratus conspirat.] defensionem primum Capitulum sede tunc vacante, Deinde Consilium publicum, ac Magistratus Ciuitatis: moxque horum literis conuenti, tractique in causam Episcopus iam electus, sed nondum confirmatus, Sacer Senatus quaesitorum, denique ipse Praetor Prouinciae, quorum auxilio confirmatus Prouincialis maledicum contumacem merito affecit supplicio, [Note: 351 Libelli autor, et alij duo puniti.] et Chuscho expulit. Huius causae se implicuerant parum bene in nos affecti sacrae alterius familiae Coenobitae duo, et concionibus publicis in nostros eruperant, vnus quidem atrociter, alter moderatius; vtrique [Note: 352 Sacerdos Saecularis infamat Societatem.] agente apud eorum superiores ipso Prorege, congruum culpae supplicium inflictum. Fuit cum Deus ipse per sese defensionem innocentiae susciperet supplicio de nostris obtrectatoribus palam sumendo, sicque ipsis ad vltro
reuocandam, et quoad possent resarciendam iniuriam cogendis. Cum [Note: 353 Participe Coenobita.] enim Sacerdos quidam saecularis vitae perditae, grauissima flagitia, quae ipse videlicet in suâ ipsius conscientiâ haberet, nostris per summam impudentiam non dubitasset imponere; tam ipse, quam quidam Coenobita, eius [Note: 354 Vterque morbo afflictus peccatum agnoscit, et pro injuria satissacit.] in hoc scelere fautor, et particeps, repentinâ vi morbi correpti, agnouerunt vlciscentis Dei manum. Et sacerdos quidem magistratu aduocato excipienti regio Tabellioni publicum scriptum dictauit, quo profitebatur: sese malo animo improbe, ac scelerate mentitum, dum in Patres falsa quaedam, quae distincte percensebat, testimonia protulerat, eaque nunc in lethalis morbi periculo pro suae animae mox forte Diuino iudicio sistendae necessario remedio reuocare, inania, vana, inique conficta declarare. Huius instrumenti Romam deinde missi authenticum exemplum coram oculis habebamus haec scribentes. Coenobita vero quamquam esset natus in Hispaniâ, qualibus, vt dixi popularis pustularum morbus vbique parcebat, et longe ab adolescentiâ remotus, cui aetati praesertim infesta erat haec lues, videlicet annum agens quartum supra quadragesimum, tamen eo correptus est cum esset in recenti conscientiâ calumniae nobis conflatae; arcanis simul animum pulsantibus admonitionibus, quae docerent, cuius [Note: 355 Nostri non ministerio solum, sed etiam medicamentis gratuito sup peditatis aegrotos iuuant.] delicti poenam is languor exigeret. Ergo is quoque a P. Rectore Collegij Chuschensis, ad eum, vt caeteros eâ lue contactos iuuandum accedente, veniam petijt. et cum non solum ministerio nostrorum, sed etiam medicinis gratis suppeditatis e penu nostro, et sedulâ curâ in tempore oblatis, deinde conualuisset, solebat praedicare vitam se debere nostris: et voluisse Deum, vt ijs, quos iniquissime laeserat, summo esset beneficio deuinctus, cuius professionem cum gratâ laudum Societatis praedicatione iungebat. Porro, quod in hunc actum a nostris retuli, idem in omnes passim pustulis periclitantes toto trimestri spatio, quo est per Ciuitatem Chuschum pestis ista grassata, effectum quoque intelligatur. Cuncti enim Sacerdotes eius Collegij totos dies insumebant vrbe concursanda obeundisque domibus, ac lectulis aegrotantium, quibus etiam gargarismos syrupos caeteraque id genus medicamina Officinâ Domesticâ parata gratis ai ferebant. Earundemque rerum vim quotidie magnam Ianitor ad Collegij [Note: 356 Chiti Philosophiae studium institutum.] fores cuiuis petenti donabat. Chiti etiam grassante pestilentiâ, strenue a nostris, fortiterque actum: Hi Kal. ipsis Ianuarijs huius Anni in aedes laxiores migrauerant, et ad caeteras Scholas Philosophiam addiderant, cuius auditores etiam e diuersis Religiosorum ordinum familijs multi confluxerunt. Missiones vbique impigre curatae, plurimus e nostris in varias vrbes, pagosque, qua Infidelium, qua Christianorum nomine tenus, vtilissime [Note: 357 De Tucumana Regio ne.] profectis. Tucumanorum Regio est latissima, perpetuâ planitie patens ad leucas supra nongentas. ab Oriente Paraguaas respicit, Populos Brasilis finitimos, a Septentrione Peruuiam. Occiduus limes Chilense Regnum tangit. Ad meridiem campotum spatijs plerumque incultis, ac vastis in immensum tractum freto Magellanico terminatum protenditur. Caeli temperies, et soli vbertas ea est, qualis maximae hominum multitudini, et gignendae, et alendae aptissima optari potest. Incolae passim, praesertim ad ripas aninium frequentissimi, sed mirâ varietate linguarum diuersitatem originum testante: ipsosque inter se parum sociabiles, et inde inuicem infestos reddente. Diabolum colunt metu damnorum, quae ab [Note: 358 In eam e duabus partibus Societas immissa.] illo posse inferri plerumque experti credunt. His populis ad Christi Religionem vocandis vno tempore duo Prouinciales Societatis, non communicatis consiliis adiecerunt animum, miseruntque Euangelij Praecones. Peruuianus quidem tres e nostris, in quibus Sacerdotes duo. Brasiliensis vero quinque. qui et inuicem iuncti sunt, casu cuius superius meminimus, et concordi mente communiter rem gesserunt insigni profectu. Cuius
specimen ex vnius messoris Apostolici manipulis capi poterit. Alfonsus [Note: 359 Alfonsi Bar zanae Apostolici labores.] Barzana (id erat nomen Patrum vnius) seorsum excurrens cum socio, quod et reliqui faciebant, breui, tempore sexies mille sexcentos baptizauit. Et quia sunt etiam ihter Tucumanos permulti Christiani, sed incultissimi, et funditus omnium scitu necessariorum rudes, eorum labore magno institutorum confessiones innumerabilium audiuit. Matrimonij vero sacri vinculo, cuius nulla ibi ante religio, ac ne notitia quidem, ducentos [Note: 360 Callet sex linguas.] supra quinquies mille rite coniunxit. In Calsaquensium quoque gente barbarâ, quam tunc recens Hispani subegerant, ingens Euangelio ostium [Note: 361 Calsaquenses Christo adiangit.] apertum, eodem Barzanâ propter peritiam sex linguarum, et zelum apostolicum, talibus maxime expeditionibus idoneo, ad eos misso, et breui tempore operam nauante; ijs fere vniuersis Christum amplexis. hinc reuersus mira gessit in Vrbe S. Iacobi, et in Metropoli Gentis totius Tucumanâ Ciuitate multis vtrobique millibus hominum ad Christi religionem, et vitam honestam traducendis. Erant Sulenses Indi earum finitimi regionum, Gens nullius fidei, et feritatis immanis, cui propterea nemo se committit. [Note: 362 Sulenses ferocissimos mitigat, et ex ijs duo millia baptizat.] ausus ad eas est accedere Barzana cum Socio e nostris, inermes ambo. mirari Hispani omnes, et nunquam inde redituros dicere. tamen Deo mitigante fera corda admissi beneuole, auditi patienter, breui tempore duo millia septemdecim rite institutos baptizarunt: ex ijs mille quingentos sexaginta duos Christiano iam matrimonio deuinxit. Haec non sine immensis peracta laboribus. Multa quotidie passuum millia seni per asperitates [Note: 363 Temperantia eius, et laborum ingentium tolerantia.] magnas locorum, et temporum pedibus emetienda. obuij amnes maximi tranandi. victu interim non alio, quam quem radices herbarum obiter vnguibus effossae, ac terrâ, euulsae sufficerent. His malis fatiscente corpore languens, tumefactis, ac scissis in vlcera pedibus, sese recipere coactus, nono mense quam ex ex Vrbe S. Iacobi discesserat, eo redijt, fractus ille quidem corpore, sed integris animi viribus. Itaque cum eum aegre semimortuum corpus Domum. reportantem Diaguitae Indi, ex ijs, quae apud Sulenses ab eo acta cognouerant, cupiditate conceptâ eius audiendi, ad se inuitassent, promisit vbi se necessaria paucorum dierum quiete refecisset, ad ipsos accessurum: et promissis stetit, magno illorum bono, qui eius operâ Christum agnouere. Varai Populus [Note: 364 E Varais mille ducenti conuersi.] inter Peruanos excelsioris animi, ac propter superbiam a Christi iugo subeundo initio alieniores, sensim industria Sacerdotum nostrorum ad eos missorum mitigati, Dociles se praebere magisterijs Diuinis, et Christi religionem serio amplecti ceperunt. Ducenti horum supra mille baptismo abluti, laetae primitiae agri hactenus sterilis oblatae Deo sunt. De vno ex ijs non praetermiserim, quod certo compertum nostri Patres scribunt. Cum vsitata sit eâ in gente multitudo vxorum, et magna passim libidinis licentia, repertum vnum e Catechumenis quinquagenarium, quem, et aliorum, rem vt miram notantium praedicatione, et propriâ eius confessione [Note: 365 Mira gentilis hominis continentia] constabat, coelibem et castum a pueritiâ vixisse. Interrogatus ecquid vmquam concupiscentiae stimulos sensisset: se vero etiam vehementissimos expertum respondit, caeterum eos compressisse vi, ac censurâ mentis, eâ penitus persuasione imbutae: Deo autori, ac Domino rerum omnium placere pudicitiam. eumque multo dignissimum esse cui abstinentiâ rei sibi suauis, ipsi exosae gratificari homo debeat. Haec ille de se referebat, [Note: 366 Tres alij Populi Euangelio imbuti] quae facile demonstrant, non vsquequaque a Deo desertos, vel illos ipsos esse, qui in mediâ barbarie procul ab omni commercio cultarum gentium, in summâ rerum Diuinarum ignoratione degunt. Ciriguani praeterea, Gorgotoquenses, et Chanenses, Populi omnes illorum tractuum, cum hoc tandem anno Euangelici nostrae Societatis operarij linguas eorum, quibus parandis longo labore insudauerant,
satis edidicissent, Christi praedicationem libenter auditam, etiam assensu, et Christianismi professione suscepere. De multis alijs circumquaque ad messem maturis regionibus nunciabatur. Euangelij praeconibus in omnes occasiones regni Dei propagandi attentissime imminentibus, et semper ad sacras expeditiones procinctis.
RARO fuit vnquam minacius toto christiano orbe tempus, ac foedior quasi nubes, supra omnium ceruices obtenta, immane quiddam parturiens, quam anno, quem exordimur, voluentis seculi nonagesimo. Ardebat bellis Gallia. Rex Nauarrae successionem [Note: 1 Perturbatio Christiani Orbis.] in id regnum suam multis successibus firmabat: deque Sixti Pontificis aduersus eum, atque Catholicum Regem, animo, varius gliscebat rumor: vnde metus erat, ne qua ingens Italiam quaque, et alias christianas terras bellorum flamma corriperet. Societas IESV communes super calamitates, suas habebat proprias, quae ad summum periculorum euaserant: et Claudium Generalem Praepositum vehementer solicitum, et in omnes habebant partes intentum. [Note: 2 Monita Generalis ad Prouinciales circa Prouin ciales conuentus.] Initio anni cum instarent Prouinciales conuentus, ad Procuratores de more tertio quoque anno legendos, memor nihil tam incitasse, sparsisseque, et corroborasse tumultus hispanicos, quam vsurpatam in proxima Castellae Congregatione dicendi, agendique licentiam; mature Prouinciales admonuit, vt religiosam in ijs concordiam, et aduersus Instituta verecundiam conseruare studerent, certorum misso capitum indice, quorum si quis quod conuellere, aut vocare in controuersiam auderet, sacrosancto obedientiae praecepto interposito, prohiberetur. Ad tollenda enim incommoda disciplinae, non ad ipsam euertendam, commutandamque disciplinam, cogi conuentus: nec tam ad eos pertinere, quid assumendum remedij sit, statuere, quam iudicare, ecqua in re sit opus remedio, vt caetera dein [Note: 3 Sixti Pontificis animus in Soc. exacerbatus.] Romae prouideantur. Ceterum solicitudinum caput ipsa erat in Vrbe, Sixto deliberatum habente, aliquid Institutorum mutare, cum Satan ad irritandum eius animum nihil non mouens, ex foeda Philippi Iustiniani simulatione, nouam occasionem arripuit. Is nouem ferme ante annis ad tyrocinium Societatis receptus, longa impeditus imbecillitate valetudinis, ante concepta vota domum suam remissus est, si posset cura domestica, et liberiore [Note: 4 Philippus Iustinianus e Societatis tyrocinio di missus morbi causa.] vsu morbum expellere. Contra tamen euenit. Atrociter aggrauatum, mirisque modis multiplicatum est malum. Singulis noctibus acerrima febri conflictabatur ferme per horas octo: febrim excipiebat omnium neruorum contractio, per quam ita saepe conglobabatur in peruersum, vt calcanei tergo adhaerescerent: ita manuum digiti arete constringebantur, vt palmam vngues exulcerarent: eaque poena senas quotidie tenebat horas: binas praeterea stupens iacebat, ac semianimis, modico solum cordis palpitatu vitam prodente. Perpetua super haec laborabat insomniâ, perpetuâque inediâ.
Nihil demittebat in stomachum, quin continuo euomeret: eoque iampridem alui prorsus carebat vsu. Vnde exaruisse eius intestina Medici coniectabant, et tamen interdum magnam vim sanguinis euomebat. Denique his, alijsque morbis accedebat elephantiasis, quae, extra os, ac manus, totum corpus foedissima crusta, tanquam Lorica obduxerat. Quae inter mala, [Note: 5 Mirae ipsius infirmitates.] multa notabantur admirabilia, sed admirabilis in primis erat vita ipsa, sine vllo vitae alimento, et munere perseuerans. Multis in hunc modum exactis annis, praenunciare fidissimis coepit, se Pontificis Sixti benedictione, valetudinem recuperaturum. Ita sibi Deum significasse. Ac die sacro Circumcisionis, anni superioris exordio, in Vaticanum ob eam rem deduci se iussit. Sixtus re audita, subridens et se haudquaquam Pontificem esse dicens, [Note: 6 Praedicit se valetudinem recuperaturum benedictione Sixti Pontificis.] qui miracula ederet; tamen cum rogaretur, edito manu signo crucis, de more benedixit: protinusque se liberatum omni malo, ille praedicauit: ac domum inter gratulantes amicos reuersus, vestes mutauit; quod priores Lepra discussa, plenae erant squamis, quae toto ex corpore deciderant. Res tum pro insigni miraculo longe, lateque celebrata est, opinione sanctitatis Philippi, et veneratione vehementer aucta. Ille, quod semper [Note: Et reipsa recuperat.] dixerat suorum esse votorum finem, tum demum postulat, vt quando Deus valetudinem sibi reddiderat, Pater Generalis item Societatem redderet. Idipsum amici eius quam maxime contendebant. Sed Claudius cunctandum [Note: 7 Tamen eum Generalis in Societatem admittere differt.] existimans, quoad tempus ostenderet, quid sentiendum de miraculo sanitatis esset, ipsumque miraculum medici, alijque idonei testes, quod iam agebatur, confirmarent, omnium flagitationem constantissime repulit. Annus iam vertebatur cum Philippus incipit rursus praenunciare, insigne aliud diuinae erga se voluntatis, breui cognitum iri documentum. [Note: 8 Alia Philippi praedictio de insidijs sibi struendis.] Moliri enim sibi Diabolum, et eius quosdam satellites necem: at facturum Deum, vt innoxius exciperet ictum. Haec vbi clanculum apud multos mussitauit, initio Martij primis tenebris, dum ab domo professorum in suam se recipit, sclopeti fragor repente auditur, et Philippus percussum se inclamat; dumque comes, quem Patres de industria, quasi custodem [Note: 9 Plumbea glande se percussum quae innoxie in cute resederit, simulat.] addiderant, locum inspicit, reperit vestimenta ad cutem vsque pectoris perforata, ibidemque plumbeam glandem, tanquam inuenta mora, ex impetu ingenti compressam, ac complanatam. Miraculum exclamatur. Verum (vt Deus Ecclesiae suae imponi non sinit, et fraudulentos in astutia sua comprehendit) euenit, vt praetereuntes momento eodem forte vrbani lictores, ad sclopeti sonitum conuersi, raptim quid rei esset [Note: 10 Simulatio deprehenditur.] exploraturi, eo vnde acciderat fragor accurrerent, et hominem, qui sclopetum exploserat, in custodiam ducerent: is sine quaestionibus multis, conficta omnia indicat a Philippo, sibi ab eo iniunctum referens vt sclopetum, [Note: 11 Philippus exilio mulctatur.] sine plumbo exoneraret, iam enim ante suas illum vestes vero perforasse ictu, vt fidem faceret diuino miraculo, ita in hac simulatâ explosione sine noxa glandem ad corpus haesisse. Haec ille cum prodidisset, ipse quoque Philippus ducitur, et ante admota supplicia, fraudis totam seriem prodit. Indigne rem tulit Sixtus, ac summo volebat impostorem plecti supplicio. Precibus tamen ad extremum magnarum personarum dedit, vt in Melitam [Note: 12 Rumor hinc contra Societatem foedus spar sus.] insulam relegaretur, vbi breui est mortuus. Serpere inde fama per vulgus, et manare latissime, Iesuitarum vnum, simulata per miracula Sanctitatis famam affectantem deprehensum, captum, atque adeo post fractas ceruices, exustum. Et, vt norant ei Ordini Sixtum nequaquam optime volentem, aiebant nunc demum funditus eum sublaturum. Attamen Sixtus siue quod dissimularet dolorem, siue quod comperisset hominem de Societate non esse, sed annum plus sextum domi suae liberum agitare non magnam hinc aduersus nos irae accessionem prae se tulit: quin potius querebatur quod sibi, et Patribus nequam ille voluisset imponere: eo clariore iam Dei tutela, Claudijque Generalis prudentia, quod hominis cooptationem
contra multorum preces, atque sententiam tamdiu protulisset. Porro de morbis illis, et curatione per Pontificium Crucis signum num interrogatus in iudicio sit, quidue indicarit compertum non est; nec quemquam prudentium inuenio, qui quid sentiendum sit, affirmate pronunciet. Dura sane patientia, et calliditas peracris necessaria fuit, ad saeuam adeo, diuturnamque simulationem: nisi si tota res Satanae artibus [Note: 13 Varia iudicia de curatione prioris morbi.] tribuatur. Illud quidem certe multi in eo homine, tum ipsum, cum Sanctus habebatur, admirabantur; quod cum ferme soleat ex veris Dei famulis, quidam quasi odor virtutis afflari, nihil tale in eosentiretur, nullum nec vultus, nec sermo, nec consuetudo sanctitatis gustum, nisi paucis praeberet. Alij tamen existimant veros fuisse morbos, neque eos, neque valetudinis recuperatae rationem, vero caruisse miraculo: sed iuuenem nesciuisse postea se in fida humilitatis custodia conseruare: verum plausibus blanditijsque elatum in superbiam, euanuisse in cogitationibus suis, quoad occaecatus ambitione, falsa etiam attentare prodigia, ad amplificandam vsque sanctitatis famam ausus sit, vt nactus apud Pontificem gratiam, opimum aliquod ex eo Sacerdotium, aut simile quid expiscaretur, vnde vitam commode posset in seculo ducere. Quamquam enim voluntatem simulabat religiosae vitae, tamen multo in dies apparebat frigidior. Notabile quidem exemplum est, tum ad cautionem Magistris conscientiarum ne sibi illudi sinant, tum alijs vt tutam humilitatis viam, nunquam obliuiscantur. Nam quam facile per has artes illudere Ecclesiae Dei, verosque sanctos in contemptum adducere, meridiana conentur Daemonia, vt alia taceam, deprehensa per hosce proximos annos Goae in India, Olyssippone in Lusitania, ac demum hoc Romae, in luce terrarum, ludibria plus satis docent.
Erat eodem hoc tempore Roma Alfonsus Sancius ex Insulis Philippinis, vti supra narratum est, profectus, qui, vti seueram quamdam vitae [Note: 14 Alfonsi San cij. austera viuendi ratio.] sectam indixerat sibi, et praelongis meditationibus immorabatur, ita totam in familiam, maiorem, quam lege praesixa est, austeritatem, et prolixiora meditandi, contemplandique diuinas res inducere spatia putabatur velle. Rari quidem sunt, qui asperioribus delectati, fieri duces non cupiant, siue nominis, et asseclarum cupidine, siue diuersae vitae contemptu. Sed ego Alfonsum comperio spiritu recto ductum, neque id ei fuisse propositum, vt certis, fixisque legibus arctior disciplina praescriberetur, sed id modo egisse, vt multa, quae existimabat vsu, et consuetudine paulatim laxiora facta, ad seueritatem pristinam, item vsu, non lege reuocarentur. Erat praeterea inter Assistentes sententiarum haud modica dissensio, in meditandi, contemplandique, et corporis afflictandi modo. Laurentius Magius, et Garzias Alarconius multum precationes etiam diutinas, [Note: 15 Dissensio in ter Assistentes de vlu orationis, et afflictationum corporis.] multum asperitates corporum praedicabant: et hunc B. Ignatij, et primorum Patrum fuisse sensum, ac spiritum, ex ipsorummet Vitis apparere dicebant. Contra ea Paulus Hoffeus, et Emmanuel Rodericius ex eiusdem Ignatij sensu, totaque Societatis fabrica argumentabantur; nec multum insumendum ocij in contemplatione nostris hominibus, nec multum voluntarijs poenis macerandum corpus. quippe Ordini ad salutem publicam nato, meditationem dumtaxat vsurpandam eam, quae actioni seruiat: alienam esse, quae in sola contemplatione consistat. Neque vires corporis, verbere, aut ieiuniorum afflictatione, sed studio, labore, opera impensa Reipublicae atterendas. Optimum orationis, optimum in Societate carnis torquendae genus, nequaquam latere in vmbra domicilij, vt pro sua vocatione monachi sancte faciunt, sed prodire in lucem, et quamplurimas pereuntium mortalium animas, cura, et labore Deo lucrari, et vindicare ab interitu sempiterno. Disceptationes huiusmodi, vt Praepositus Generalis intercideret, doceretque, quid secundum leges Societatis
tenendum esset, conuocatis Assistentibus, docet dissidia inter eos, non [Note: 16 Generalis Dissensiones componit.] modo voluntatum, quae Dei gratia nulla erant, sed etiam sententiarum, et ad exemplum, ac famam, et ad res gerendas posse incommodare quamplurimum. Controuersiam esse, quae pertineret ad Societatis caput: ac proinde quoniam illo loco, quamuis indignum Deus se collocarat, esse sibi in animo, adiuuante eodem, declarare, quid secundum leges, moresque Societatis tenendum esset. Itaque exuevent suas vtrique sententias, et ad id, quod statueretur excipiendum, tuendumque, vt aequum erat tales viros, animum praepararent. Haec praefatus, sapientem, quae extat scripsit epistolam; in cuius priore parte, quam conueniens Societati, [Note: 17 Epistola Claudij de Oratione et Poenitentijs] non meditatio modo, sed etiam contemplatio sit, eaque quatenus assumenda, quemadmodum a Monastica distinguenda, et ad actionem referenda sit docet. in altera vero errorem confutat eorum, qui censeant ex eo, quod nullas certas B. Ignatius praescripserit poenas, fuisse eum sola animi mortificatione contentum. Admirabili enim ille quidem, et in longum prospiciente sapientia, videns arduum esse, modum certum statuere, qui tanta in diuersitate studiorum, nationum, valetudinis, viriumque; tamque multiplici proximos iuuandi conatu, et labore, ex aequo omnibus conueniret, maluit totam rem, cuiusque iudicio, cum spiritualis Magistri consilio, et praesidum curae relinquere, quam fixis legum decretis iubere, vnde nunc ob veras, nunc ob simulatas causas, aliae, atque aliae exceptiones, atque immunitates quaererentur, quae magna solent esse in conuictu multorum, offensionibus, dissidijs, querelis, ac licentiae, porta. Caeterum vigere sine dubio voluit, non solum interioris, verum etiam exterioris mortificationis studium. eoque vehementer erraret, qui quod nullae certae praescriptae sunt, nullas omnino praescriptas concluderet. Has literas cum Assistentibus ostendisset, et ineunte Maio, ad omnes dedisset prouincias, ea controuersia in omne tempus sublata est: quia tamen [Note: 18 Alia eius Epistola cum Iobelaeo missa de Deo in communib. periculis propitiando.] maxime, et public totius Ecclesiae, et priuatae Societatis difficultates vrgebant, alteras paucis post diebus adiecit, in quibus misso pariter Iobelaeo, quod dudum a Sixto Pontifice impetrarat, vehementer adhortabatur ad succurrendum communibus malis. Ea tempora esse, quibus iam non consueto gradu incedendum esset, sed feruentius, impensiusque orando Deo, afflictando corpori, perfectioni quaerendae omni ope insudaudum: ne, si Religiosi, quos Ecclesia sancta, tanquam praecipuam, ac nobilissimam sui partem, quemadmodum Nazianzenus vocat, offerre Deo ad placamentum debet, tali cessent tempore, nulla ipsi venia sit, nullum difficultatibus publicis leuamentum. Eam ob rem mitti Iobelaeum, et exercitia spiritualia repeti oportere, vt perpurgata conscientia, confirmatisque, et roboratis animi viribus propitiando Deo, conciliandisque ei proximis efficacius insistatur. idque quo impensius fiat, in singulis prouincijs institui debere missiones, vt Sacerdotes ferme duodeni in qualibet mittantur, qui ad apostolicum exemplum bini, peditesque, et pauperum more, nec libris, nec alia re suffarcinati, sed pleni charitate, ac zelo, Episcopi ante omnia, vel Vicarij eius impetrato consensu, vicos, et castella minus celebria, magisque spiritualis opis indiga obeant, praedicantes poenitentiam, et odium peccati, instar Sancti Vincentij, cuius praecipue et exemplum ante oculos habeant, et post sacras scripturas sermonibus vtantur: vbique curantes, vt Parochorum, et Religiosorum sibi gratiam, et opem adiungant. Susciperent magno animo apostolicum opus, considerarentque, quam seuera esset ratio Deo reddenda, si post studia, curas, labores, et impensas in formandis operarijs absumptas, ardentem mundum expectato fraudarent auxilio, domique desidentes, paucarum deuotularum curanda reduuiâ occuparentur, dum populi innumerabiles plagis cooperti mornferis, deserti iacent.
Prouinciales sub hoc tempus noui praefecti; Romanae prouinciae Ioannes Baptista Carminara, postquam Venetam recognouerat. Venetae Hippoiytus [Note: 19 Noui Prouinciales per Italiam.] Volia. Siculae Bartolomaeus Riccius e tyronum Magisterio illuc ab Vrbe missus. Mediolanensem Ioannes Paulus Oliua iam anno superiore, eiusdemque exitu Neapolitanam Antonius Lisius susceperat. Ex Romano [Note: Visitatores in Sardiniam et Poloniam missi.] prouincialatu Fabius de Fabijs iterum in Sardiniam: Ludouicus Massellius e Siculo in Poloniam, missi Visitatores. Instabat interim Sixtus, vt quae ipsemet inter legendum Societatis Constitutiones minus probarat, immutarentur. Ea quemadmodum annali superiore narrauimus, Cardinali Caraffae cognoscenda cum tradidisset; isque, morâ, quam fieri posset, longissima vtendum censuisset, dum Pontificis per sese incoeptum elanguesceret, [Note: 20 Card, Caraf fae cuctatio Sixto Pont. suspecta.] vel aliquid opis dies afferret, non fefellit ea cunctatio Sixti sagacitatem. Cum igitur semel atque iterum percunctatus de negotij gradu, nihil promotum audiuit, intelligens ab eo trahi moras consulto, et causam agi nostram, reddi sibi iubet libellum suae censurae; et ad Carduiales sacris praefectos quaestionibus mittit, iubens designari quatuor theologos qui singula diligenter expendant, ac iudicent. Hi, siue vt obsecundarent Pontifici, siue nudis alicubi verbis inducti interpretationemque sequuti duriorem (quam multa enim sunt, vel in ipsis sacris literis, quae si per sese capiantur, nec benigna adsit interpretatio, in absurdos sensus pronum est trahere?) siue, quod est propius vero, quod et disciplinam [Note: 21 Theologi delecti censuram acrem in Constitutiones Soc. ferunt.] Societatis, quae multa habet ab alijs ordinibus diuersa, et euangelicae perfectionis praestantiam, quae nisi multo vsu cognosci, ponderarique suis momentis nequit, ignorarent, censuram oppido acrem edidere. Cuius exemplum dedit operam Claudius, vt videret, et Cardinales in tempore praepararet. In his erat Constantius Sarnanus, qui vt candidi erat ingenij, ac vitae religiosae non parum intelligens, mirabatur talia notari, quae [Note: 22 Card. Constantij Sarnani censura censurae.] laudem potius mererentur. Ac sua quidem sententia ideo notari dicebat, quod censores, nequaquam spiritualis vitae oeconomiaeque periti essent. Ceterorum quoque Cardinalium iudicium eiusmodi fuit, vt nulla damnata re, quibusdam (forte vt aliquid et ipsi Pontifici darent) hoc solum addito: declarari debere: in reliquis adscriberent, nescire se quid Sanctissimo [Note: Alijs quoque Cardd. satis factum.] displiceret. Hanc Cardinalium sententiam, vbi Claudius accepit, summo studio, ac celeritate responsa perscribit, causasque, et rationes ex, ponit eorum quae illi clarius interpretanda censuerant. Quae cum Cardinales accepta diligenter expendissent, valdeque probarent, nihil iam restabat aliud, nisi vt ad Pontificem referrent. Verum illi quoque tum beneuolentia erga Societatem, tum causae aequitate ducti, de industria rem extrahere instituunt, quoad Pontificis animus mitigaretur, et vehementiores illi, quos norant, impetus, temporis lapsu considerent. Ne id quidem Sixtum fefellit. quinimo, maiore ob hoc incitatum ira, duo dixisse [Note: 23 Dicta Pontificis in Soc. seuera.] ferunt digna memoratu. Sic enim Cardinales dicitur alloquutus. Vos, vt video, de industria tempus ducitis, quoad moriar: sed erratis. Deliberatum enim habemus totam rem, et breui et sententia nostra decidere. Ad amicos vero de Cardinalibus ipsis. Hi omnes, inquit, etiam quos nos Cardinales fecimus, nobis imponunt, Patribusque istis fauent, et in sententiam eorum abducti sunt. Ex quibus verbis facile apparuit, quantum Societas diuinae prouidentae debeat, eiusque Institutum quam curae Deo sit, ac proinde, quam nobis commendatnm, ac venerandum esse debeat, cum assequi nunquam potuerit Pontifex, vt alieno suffragio, [Note: 24 Ioannis Hie ronymi dictum in con cione publica imprudens.] quod maxime cupiebat, vllam eius partem, ac denique ne sua quidem potestate labefactaret. Dum autem haec maxime agitantur, nuntius affertur ex Hispania qui auxit grauissime tempestatem. Ioannes Hieronymus melior, quam felicior praeco Verbi diuini, dum pro concione, temporum calamitates exaggerat, vt ad opem exposcendam ab Deo, mutandosque
mores auditores inflammat, in ea erupit verba. Tempora ea esse, quae et Imperatorem Theodosij, et Pontificem Gregorij similem postularent; verumenimvero, contraria cerni omnia: longeque ijs dissimiles esse, qui praeessent. Haec Ioannes Hieronymus cum haud dubie inconsiderate effudisset in aestu concionis, sparsa continuo est fama, multo, vt fit, acerbior, dixisse eum, Sixtum fauere Haereticis, et Rempublicam etiam Venetam perstrinxisse. Quod cum ad Thomam Contarenum Oratorem Venetum a maleuolis esset delatum, isque ad Pontificium Nuncium [Note: 25 Defertur ad Pont a Nun cio Aposiolico.] detulisset Annibalem de Grassis, qui non multo post Madriti obijt; Nuncius decreta statim libera custodia Ioanni Hieronymo, intra Collegij parietes, et interdicta concione, rem nihil vltra exploratam, pro certa ad Pontificem scripsit. Eodem tempore Collegij Madritani Rector Franciscus Porrius, et satisfaciendum Veneto Orarori, Nuncioque Pontificio curauit, et Romanis occursurus incommodis, rotam rem fideliter ad Generalem Praepositum, cum exemplo habitae concionis rite consignato, nobiliumque, [Note: 26 Grauissime inde Sixtus offenditur.] personarum testimonijs confirmato, misit. Acerbius, quam dici possit, pupugere Sixti animum Nuncij literae. Claudius quoque commotus grauissime est, cum rei grauitate, tum incommoditate temporis, Graues itaque literas in Hispaniam scribit, vehementer Ioannis Hieronymi temeritatein incusans, quod nec modestiae memor, nec venerationis, quam, debent omnes apostolicae sedi, et praecipue ab hominibus Societatis haberi [Note: 27 Generalis graues contra concionatorem im prudentem literae.] B. Ignatius voluit: immemor quoque praeceptorum eiusdem Sancti Patris, quibus vetat Praesules, et alios Magistratus, ac Principes in concione verbo perstringi, peruerso zelo abripi se adeo permisisset. Haec, et alia scribens, insuper et certam ei poenam decernens, iubet primo quoque tempore idoneum testimonium acceptarum harum literarum, et iniunctae [Note: 28 Card. Pallot ta alijs detrectantibus curam placandi Pont. suscipit. Sed frustra.] poenae in vrbem mitti. Interim veram, sinceran que causae narrationem, vt ex Hispania acceperat, ad Marianum Perbendictum Cardinalem e Camerino, detulit, rogans vt Pontifici rem sicut erat, vellet exponere. Qui cum Sixti, implacabiliter, vt videbatur, succensentis iram metuens, id offcij detrectaret, ad Euangelistam Pallottam venitur. atque is quidem nec grauste, nec languide suscepit causam, egitque. Ceterum (vt prona est in deterius fides, et animos prima quaeque imbuunt) ita Nuncij literae Sixti occuparant animum, vt responderit, aut falli, aut velle fallere Generalem. Fideliter se edoctum a suis. Neque hoc responso contentus, Cardinali Sanctae Seuerinae negotium dat, vt conueniat Patrem Generalem [Note: 29 Grauia Pon tificis verba in generalem, et in Societatem.] eique denuntiet, vt Praedicatorem illum prorinus Romam sistat, nullam autem, dum eum accersit, mentionem Pontificij iussi faciat, sed nomine suo aduocet. Praeterea in quadam consultatione super hac re, vi doloris subinde recrudescente, exclamasse serunt, etiam Iesuitas Euangelio [Note: 30 Ioannes Hie ronymus euocatur Romam.] aduersari, erroremque Christi Vicario affingere, cui in Petri persona, dictum sit: Non deficiet fides tua. Nullam interposuit moram Claudius, quin grauibus literis ad se Romam, Ioannem Hieronymum acciret, iussum primo quoque tempore, impedimentis, si quae obiectarentur, perruptis, in viam sese committere. Hoc rerum in turbine, noua repente turba cooritur, Romae, nulla alia causa, nisi quod motus semel suspicione animus, leui momento impellitur: et qui grauiter ex vlcere quopiam dolent, non solum si id vnguis attingat, sed ad omnem circa attactum, atque adeo vmbram, clamores edunt. Perlaro Romam ex Gallia nuntio, Parisios grauissime premi, in ijsque Cardinalem Caietanum, a Pontifice, eorum [Note: 31 P Bartholom. Blondus ius su Pont. ducitur palam in catcerem] motuum causa, superiore anno legatum; institere Cardinalis propinqui, vt populi precibus ille, et quae tractabat negotia, pro concione commendarentur. quod cum Bartolomaeus Blondus, non sine honorifica Cardinalis commemoratione fecisset, Pontisex cui videbatur Caietanus, plus nimio fauere Hispanis; simplex officium secus interpretatus est, et duci in carcerem
Blondum iussit in Noniam turrîm: et Laurentium Magium, cuius ille iussu per Generalis Claudij forte tum domo absentiam, id negotij commendarat, sacro faciendo interdixit, nullo praescripto termino. Blon dus breui carcere liberatus est, at Magio sacrificandi potestas, quoad Sixtus [Note: Laurentius Magius sacro interdictus.] vixit, nunquam reddita. Haec alijs temporibus vix notabilia immensos hoc tempore excitarunt sermones, ita aucta in prouincias permanante fama, vt sex exustos Iesuitas, ingentem vero numerum teneri passim affirmaretur. Addebatur et de Roberti Bellarmini Operibus condemnatis, [Note: 32 Rumores in de per orbem falsi.] quod non prorsus temere dicebatur. Nam Sixtus cum magni ante faceret Bellarminum, valdeque diligeret et dedicata sibi ab eo controuersiarum duo volumina pergrata habuisset; visus est primo haud satis beneuole accepisse operam, quam Pater in obedientiae caecae defensionem contulit: deinde et ipsum fortasse, vti Cardinalem Caietanum, apud quem, erat in Gallia habere suspecturo coepit. Ceterum offensus est grauissime [Note: 33 Bellarmini liber notatus.] lectis ijs quae idem Bellarminus scripsit lib. v. de Romano Pontifice, circa Dominium eius in Res Temporales, ob quam Doctrinam ne statim in librorum prohibitorum Indicem istum librum referri iuberet, nullae Docto rum, nullae Cardinalium defensiones, aut deprecationes exorare valuerunt. quin etiam eundem indicem addito Bellarmini nomine exeudi curauit nouis typis. Sed cum editio nondum prodijsset quando est Sixtus Pontifex mortuus, successor eius Vrbanus VII. supprimendam, abolendamque decreuit. [Note: Sed cito in integrum restitutus.] Liberque Bellarmini perhonorifico iudicio Cardinalium Sacrae Congregationis cui cura censendi de libris suspectae doctrinae proprie demandata est, omni est nota liberatus. Feruebant interim sermones. Et Sixtus tanto acrius coepta aduersus instituta Societatis persequens, quanto peius casibus hisce recentibus exacerbatus erat, quod per Cardinalium suffragia non impetrarat, per se ipse summa autoritate effectum dare constituit Cardinalique Sanctae Seuerinae transigendae rei curam imponit. Is accersitum ad [Note: 3. Reg. 14.] se Claudium, vt primum conspexit, Ahiae Prophetae verbis, missus sum, inquit ad te durus nuntius. Qua terribili praefatione in expectationem magnae calamitatis erectus Claudius; quid ergo? respondet, an delere Societatem Pontifex cogitat Minime id quidem, inquit; quaedam tamen quae ab eo animaduersa nosti, omnino fixum habet mutare, itaque videndum est, vt id quam commodissime fiat. Inter cetera ipsum Societatis Iesu nomen, vt mutaret Sixtus vel maxime contendebat siue quod [Note: 34 Sixtus Pontifex Iesu nomen Societati ereptum omnino vult] id facillimum impetratu duceret, cum morum ac disciplinae nihil videretur attingere; siue quod vbi hoc euicisset, expeditiorem inde gradum speraret ad reliqua. Superbum hoc aiebat esse vocabulum, et iniuriosum caeteris Religiosorum Ordinibus, ac fidelibus vniuersis. Ad iniuriam quoque ipsius Christi redire cum Sanctissimum eius nomen, non vulgi modo [Note: Quibus de causis.] passim, sed etiam in iudicijs, ac foris scribarum, ac tabellionum ore profanum fieret. Ouerosum denique esse pijs, quos vbi Societas ista nominaretur; interrumpere curas graues, et signa edere venerationis caputque aperire oporteret. Quod enim id aeminum genus esse, quos appellare nisi detecto capite nefas esset? Haec ferme permouebant Pontificem, cur nouum vellet nomen assumi. At Patres non tanquam res, quemadmodum prima specie videbatur parui momenti, sed tanquam grauissima, vt erat, ageretur, obnitendum sibi existimabant. Meminerant enim quanta pietate, atque constantia in sacro illo imponendo, retinendoque nomine laborasset, atque certasset B. Ignatius quod et a nobis res postulat hoc loco paucis retractari. Inde vsque ab melioris mentis initio haesit [Note: 35 Quam recte ac sapienter id nomen Societati datum.] viro Sanctissimo voluntas, totum se Christi Domini obsequio mancipandi; et quia militiae insueuerat, mutare, quam deserere militiam maluit. Vt igitur ex similitudine bellicorum laborum, et vniuersae militaris disciplinae admoneretur quid sibi gerendum esset, in eo vitae genere, quod
meditabatur, toto impetu, et ardore ad famulatum Christi, sub bellica imagine conuerso, Ducem sibi illum proposuit, quem cum videret ad liberandum genus humanum, et ad expugnanda vitia, ad aeterni Patris gloriam bellum gerere, obseruato eius vitae genere, ac tota bellandi ratione, idem sibi institutum delegit, et vitam, quoad posset, persimilem tum in propria sanctitate, tum in animis omni ope subleuandis iniuit: nihil expetens, et nihil petens ardentius, quam vt studium suum coelesti Imperatori gratum accideret, inque suum militem sese dignaretur accipete. Quo vero impensius ei inseruiret, consilij eiusdem socios adlegere decreuit, et cohortem conflare, quae totam Iesu se militiae deuoueret: eoduce, eique Duci, cultu, armatuque ei persimili militaret: proptereaque cohortem Iesu Societatem vocauit, vt simul nomen admoneret vires sibi hauriendas ab Iesu, totam in eo collocandam fiduciam suam: cunctam ei vitam, et sua omnia dedicanda: illum denique principium, et finem esse laborum debere. Hoc consilium pro ardentissimo amore, quo Iesum colebat, ac modestia summa, qua sileri de se volebat, multisque, ac magnis commoditatibus, quas ex eo sanctissimo nomine videbat in omnes Ordinis sui asseclas profecturas, semper animo gessit: vbi vero confirmatus est, oblata illa diuinitus specie, qua Patrem aeternum vidit se, ac socios commendantem, tradentemque Filio crucem gestanti; et Filium, tanquam deuotos sibi milites accipientem ipsos, ac praecipue et patrocinium Romae pollicentem, vsque eo adamauit, vt cum de condenda familia deliberans, caetera communi sociorum tractaret sententia, hanc vnam eius nuncupandae praerogatiuam depoposcerit sibi. Nee defuere iam tum externorum [Note: 36 Quam fixus in sententia talis nominis adsciscendi S. Ignatius fuerit.] quidam, atque adeo domesticorum, qui obiectarent videri nomen inuidiosum: at ille voces omnium fiducia tanta praeterijt, vt prefiteretur interdum, nisi imperaret legitima potestas, quae piaculo obligaret, etiam si mortales vniuersi aliter sentirent, nunquam se de sententia sua decessurum. Quin etiam confidere se, nunquam Societati adimendum, sed potius [Note: Prophetia eius de perseueratura possessione eius sacri nominis.] fore tempus, cum et a Pontificibus, et ab Concilio Oecumeuico probaretur. Quae affirmatio pro nota viri submissione, ceteraque facilitate, aperte demonstrabat, vbi nullius hominis moueretur sententiâ, praestantiore aliqua eum, ac certiore, quam humana duci notitia. Et plane ita euenit, vt cum ille eam appellationem, de qua non minus, quam de ceteris institutis, autoritare apostolica probandis laborabat, diserte initio formulae Paulo III. Iulioque item tertio propositae, confirmandam peteret, liberaliter impetraret. Quae cum ita essent, existimabant Patres pro nobili hoc titulo ita sibi depugnandum, tanquam pro fingulari quodam retinendo diuini patrocinij pignore, tanquam pro dono sacro, ac monumento, quod non ab hominibus, sed ab ipso Deo accepissent. Deus enim vt existimare par est, qui sanctorum Patrum plerisque nomina diuinitus imposuit, quae et ipsis, et ceteris propria quaedam officia, dona, aut mysteria in mentem assidue reuocarent, Autori huius cohortis Ignatio indicauit, qua tessera vellet eam distingui vt intelligerent, qui in eam conseriberentur, se non ad quamlibet disciplinam virturis, sed ad coelestem quamdam militiam, ad labores, ad aerumnas, ad crucem, ad res [Note: 37 Vtilitas eius sacrae appel lationis ad socios excitandos.] tanquam in acie gerendas accedere: vt meminissent Iesu se esse milites, ab eo conditam Societatem, eidem traditam, et commendatam a Patre. eiusdem nomini per terrarum omnem orbem ferendo, illustrandoque deuotam: ab eodem, et vires, et stipendia, et tutelam, et ductum ac praemia, et omnia expectanda, Vt denique vnusquisque monitorem haberet, qui aures apostolica voce assidue personaret, labora sicut bonus miles Christi Iesu. Nam profecto quis mundi delicias patiatur, militem se Iesu cogitans aduersus delicias centuriatum? Quis refutet aerumnas, praecuntem cum Cruce Iesum videns? Quis non magna animo meditetur, et
capessat fortia Duce Iesu? et irrumpat in ardua, et duret in asperis, eodem animos, ac vires addente? Quem vel adueria debilitent, vel secunda dissoluant, vel conSundant dubia sub hoc Duce, huic Duci militantem? Incredibile dictu est, quantum animi, quantum roboris, et ardoris accedat sacris hisce bellatoribus haec secum saepe voluentibus. Ego ne vt de Societate Iesu me feram, et sicut ille ambulauit, non ambulem? Sed deformem titulum meum, dehonestem Imperatorem meum? Ego ne dixerim sanctae huic Militiae Sacramentum, nec strenue militem? aut signa, infamis, et sacrilegus deseram? Pro Caesare quopiam, pro Alexandro, pro homine conscelerato, ac misero ruant in ferrum, ac faces, signa eorum sequuti gaudeant sub oculis eorum excipere corporibus tela, et fluentem ostentare sanguinem, et ipsam, dum fortiter faciant, vitam effundere: ego in oculis Imperatoris mei optimi, et imraortalis, me spectantis, in me dimicantis, et mihi; operam non animose nauem, pro Coelo, pro aeternitate, pro illo pugnans? Hasce cogitationes excitac, hos admouet stimulos sanctum hoc nomen, huius cohortis hominibus, et has ob causas impositum est, non ad arrogantiam, non ad ceterorum contemptum. Non enim ita fecimus nostrum nomen commune Christianorum, vt quia nos de Societate Iesu vocamur, alios negemus de ea esse. Non magis quam S. Paulus, cum Iesu Christi Apostolum se, vel cum Deum suum nominat, alijs iniuriam facit Apostolis, vel aliorum esse Deum negat. Quinimmo ipsum quo gloriamur, nomen Iesu modestiae nos admonet, quia repraesentat nobis hominem illum Deum mitissimum suauissimum, [Note: 38 Dum id nomen Societas adsciscit non eripit alijs.] humillimum, qui clamat, Discite a me, quia mitis sum, et kumilis corde. Memores igitur huius nostri Ducis, exemplorumque eius, ac praeceptorum, alios omnes Christianorum, quoscumque bonos coetus, non modo profitemur Christi Socictates esse, sed etiam praecipuas Societates, quem sensum vt explicaret, nobisque ingeneraret B. Ignatius hanc suam familiam, non simpliciter Iesu, sed minimam Iesu Societatem appellat. Posset igitur superbiae fortasse verti, si commune nomen ita vendicaremus nobis, vt ereptum vellemus ceteris; sed non ita est, imo alijs ordinibus primatum cedentes nos [Note: 39 Nec id superbia adscribi debet.] minimae Societatis Iesu appellatione contenti sumus. Neque praestantiam virtutis vllam, tanquam adepti iam simus, hoc nomine supra ceteros profitemur sed necessitatem nobis imponimus id quod profitemur praestandi quod nemini graue, nobis, imo et ceteris pereominodum est. Cur enim quispiam indignetur, si eam nobis notam imprimimus, per quam non liceat impune mediocris esse sanctitatis? Si volumus in ipso nomine habere non Solanum modo, sed et incitamentum et calcar? et publicum in segnitie accusatorem? Inuitamusque omnes homines vt exprobrent nobis, et aduersus nos vltro iudices constituimus, si id quod profitemur non facimus? Igitur excogitare nos vias, et adiumenta conquirere per quae meliores efficiamur nemini debet molestum accidere cum praesertim omnium intersit esse quamplurimos viros bonos in terris multoque magis quod sui muneris est praestare [Note: 40 Nec est iniuriosum Christo nominari eum; cum ser ui eius nominantur.] hanc Societatem, quae quicquid vnquam erit, sibi soli non erit. Cur autem censeatur iniuriosum Christo Domino, id quod per se quidem advenerationem eius et gloriam spectat? Multae sunt sodalitates, et nonullae Equestres, quae nomen vel a Christo, vel a S Spiritu, vel a Sanctissima Trinitate acceperunt: sunt passim Ecclesiae, quae Sanctissimos habent titulos multasque habent in foris lites totumque diem in ore vulgi versantur; cur igitur diuinorum Sanctitatem nominum nostra potissimum, nomenclatura profanet? cum praesertim qui per contemptum nos appellant, alijque permulti alio quopiam cognomento afficiaut? Illud certe prorsus mirum est, onerosum posse videri cuipiam piorum, nomen illud, quod in se omnes continet suauitates. Viri quidem Sanctissimi nihil in corde, et ore frequentius habent, vti habebat Paulus Apostolus et auribus suis
cupiunt momentis omnibus acroama hoc dulcissimum insonare. Quod si alias interrumpi curas non expedit (quamquam non interpellatio haec, sed condimentum censeri deberet, vti Beatus Augustinus sentiebat, cui magnorum scripta philosophorum, idcirco minus sapiebant, quod Iesum in ijs non inueniret) quid negotij est, postquam seniel totum expressum vocabulum fuerit, deinceps Societatem, tacito Iesu, dicere, quod vbique vsus obtinuit? Talia cum Patres animo reputarent, nihil praetermittendtim sedulitatis, et operae existimabant, per quam nominis eius dulcissimi [Note: 41 Generalis Cardinalium intercessiones implorat.] ac saluberrimi possessionem veterem obtinerent. Itaque Claudius, in quem, vr, caput, et dolor, et curae potissimum ingruebant, Cardinalis Sanctae Seuerinae denunciatione audita quanquam prope actum de re videbat, nec spes restabur profici apud Sixtum posse tamen ad Cardinalium intercessiones sese conuertit. Singulos adit seorsum, qui sacrarum Quaestionum praefecti consilio, negotium hoc tractarant, orat, ac obtestatur, Societatis, hoc difficili eius tempore tutelam, ac patrocinium suscipiant, Pontificemque edoceant. quanta ex hoc eius coepto sequutura incommoda sint, emolumento ac fructu nullo, Nam quod, inquit, mutari nomen iubet, quas inde voces, vbique gentium, quos strepitus excitari necesse est? Non enim de nomine agitur hominis cuiuspiam aut obscuri, aut in vna quapiam solum prouincia noti, sed Ordinis, qui toto orbe diffusus est: et ipsum nomen, quo augustius, ac sanctius est, eo plures suscitabit sermones ereptum. Quid igitur opinentur populi, quid sermonum, ac fabularum serant, vbi videant autoritate Summi Pontificis hoc nomen tanquam indignis eripi, quod non solum in ore est omnium, sed etiam in publicis vbique tabulis, ac monumentis, passimque in hominum nostrorum et aliorum voluminibus inditum, exculptum, excusum est? Neque haec ad breue tempus tenebit homines admiratio, et garriendi, obtrectandique [Note: 42 Rationes Pontifici allegandae pro retinendo Societatis Ie su nomine.] licentia, sed ad omnem permanabit posteritatem. Neque enim, quamuis velimus, aboleri memoria porerit, nisi permiscere omnia, et diplomata Pontificum et ipsum inducere Tridentinum Concilium tanti aestimetur. Manebit igitur in omne tempus irrogata haec nobis siue infamia, siue iniuda publicis contestata, et librorum, et tabularum, et sacrarum aedium monumentis. requiretur semper quid rei fuerit Societas Iesu, quid causae eius mutandi nominis fuerit? Vbi quid respondendum sit, non magis est nobis, quam Pontifici prouidendum. Quid quod mutato nomimine, totus apud multitudinem, maximeque apud Haereticos mutatus ordo videbitur. Iamque non Societas Iesu, sed noua quaedam Religio existimabitur: gaudebuntque, et insultabunt Haeretici, quod Pontifex Romanus id quod ipsi vehementer optabant, effecerit. Toti autem Societati sine dubio acerbissima plaga erit diuino hoc insigni spoliari, et quidem summi iussu Antistitis, tanquam sacrilega sit, et ab suo Duce Iesu reiecta, ac proinde ductu eius, et patrocinio vna cum insignibus iam prorsus destituta, Denique (PP. Amplissimi) considerandum est, quemadmodum accepturi sint homines, cum id quod a multis adhuc Pontificibus recepnim, approbatumque est, ab hoc nulla noua causa respui, damnarique viderint. Non enim maiestati Pontificiae decorum est, leuiter immutari eius decreta, Atque rem vere aestimantibus aliter videri non potest, quam approbatum a Pontificibus id nomen fuisse, quod in tot eo rum diplomatis apostolieifque literis i non modo insertum, sed ita vt aliud nunquam nomen, neque ipsi, neque sacra Tridentina synodus vsurpent. Nec vero aliud videtur requiri, vt nomen, aut titulum censeatur approbasse Pontifex, quam vt illud recipiat, eo constanter vtatur. Vt aliquid exempli gratia dixerim, Venerandi ordinis Praedicatorum nomen, si quis impugnaret, summo iure, etiam si firmamenta deessent alia, defenderetur vbi planum fieret, sic a Pontificibus summis nominari.
Quis enim iure negaret quod Pontifices darent? et ex posterioribus Pontificibus cur quisquam adimeret, quod superiores dedissent? Atque est aliquid nobis praeterea fortius, vnde liquido apparet, non modo vsurpatione communi, sed proprio decreto nomen Societatis probatum esse. Nam primi nostri Patres, cum primum Instituti formulam confirmandam, Pontifici Paulo III. tradidere, diserte ipso initio postularunt, vt hoc ipsum nomen comprobare vellet, formulam Instituti bis verbis exorsi. Quicumque in Societatc nostrâ (quam Iesu nomine insigniri cupimus) vult sub crucis vexillo Deo militare. Paulus autem post expositam totam formulam, subiunxit: cum autem nil in praemissis reperiatur quod pium non sit, aut Sanctum, Nos etc. praemissa omnia, et singula tanquam ad spiritualem profectum eorumdem Sociorum, et reliqui Christiani gregis opportuna, apostolica autoritate, tenore praesentium, ex certa scientia approbamus, confirmamus, et benedicimus, ac perpetuae firmitatis munimine roboramus. Quibus verbis quis credat probari cetera quae Patres, vt probarentur petebant, et nomen excludi, cum adeo diserte eius comprobatio petatur, et singula ex postulatis, et omnia comprobentur? Si formulam ita Patres concepissent vt proprie, nihil significarent de nomine, tamen id haberet nomen hic ordo, quod Christi Vicarius addidisset; iam cum singillatim suum Pontifici desiderium de ea re exposuerint, et is omnia singulaque, quae in eorum formulâ sunt, perpetuae firmitatis munimine roboret, nonne et nomen firmitare gaudere eadem debet? Vnde enim excidit, vnde exceptum est, quo minus, vel inter omnia comprehendatur, vel inter singula? vel de eo si dubitatur, quid obstat, quin cetera postulata reuocentur in dubium? Quid autem certi erit in rebus humanis, si haec ita manifesta incerta reddantur? Quod si hanc inducere confusionem, et cauillationibus hanc aperire fenestram non expedit, quid mutatur a Pontifice, quod duo Pontifices Paulus Tertius, deinde Iulius Tertius, qui in suum diploma eadem verba formulae inclusit, et deinceps alij comprobarunt? Nam deprehensum postea nomen hoc, minus pium, aut sanctum, aut minus ad spiritualem profectum nostrum, aut ceterorum fidelium opportunum, nemo vere demonstrare poterit, cum potius incredibiles vtilitates, et grauissima ad omnem virtutem incitamenta nostri homines inde accipiant, et per eam occasionem multis modis, etiam pictis, aut sculptis [Note: 43 Sixtus nec alijs rationi bus nec Superiorum Pontificum auto ritate moue tur.] imaginibus, et conditis sodalitatibus, Sanctissimi Iesu nominis veneratio aucta, et propagata per populos sit. Non igitur eripiatur huic Ordini tale pignus (PP. Amplissimi) et tantus sine causa dolor tot famulis Dei, inter haereticos, vel inter Ethnicos in continuo vitae discrimine apud vltimos terrarum fines, pro Sanctissimi huius nominis gloria dimicantibus, inuratur. His, alijsque argumentis facile obtinuit Claudius, vt Cardinales per se se minime alieni ad agendam Societatis causam vehementius inflammarentur. Sed non aeque expeditum illis fuit cum Sixto certamen, qui nullo nec precibus, nec argumentis loco relicta, vbi superiorum. Pontificum vrgeretur exemplis, parum ijs mouebatur. Denique perftante illo in sententia delegantur e sacrorum Quaesitorum Consilio Cardinales duo, Sanctae Seuerinae, et Sancti Marcelli (is qui Pontifex renunciatus paulo post Vrbani septimi nomen assumpsit) qui certam Sixti voluntatem Claudio denuntiarent. Conueniunt illum in schola theologica Romani Collegij; narrant deliberatum, ac certum esse Pontifici, ex ijs qua animo praeceperat, aliquid tandem extorquere. Leuem nominis causam videri. [Note: 44 Denunciatur Generali Pontificis vltima voluntas.] Iam passim increbuisse vt Iesuitae vocitentur, hanc assumere nomenclationem posse nullo strepitu: quae tandem quantum distat a Societate. Iesu? Si hoc Sixto concedatur, sperare ipsos futurum, vt in ceteris ab incospto desistat. Tum Claudius satis fidelitati, quam Societati debebat, satis hominibus, Deoque factum intelligens, nullam superesse vltra tergiuersandi
[Note: Eique ille acquiescit.] viam videns, et maiora damna si diutius obluctaretur, formidans; cura omni in Deum reiecta; Quandoquidem (inquit) ita fixum est Sanctissimo, in eius manu sumus, faciat, vt lubet. Feremus animo, quo religiosos praecipue Sanctae Apostolicae Sedi obnoxios decer. Ar illi: atqui Poutificis mens est, inquiunt, vt vosmet ipsi id decernatis non ipse. [Note: 45 Decretum de antiquan do nomine Sixtus Pont. a Gener. Soc. edi vult non a se.] Nolebat enim Sixtus huius sui facti autor videri, forte quo minus iubiret inuidiae Boreales apud Principes, qui tantopere pro Societate contenderant: et quibus prolixe affirmarat, nihil de institucis eius immuraturum. Non tamen eam rem aegre Claudius tulit, quod tanto apertior restaret aditus, ad decretum in tempore antiquandum. Professus itaque, nunquam se nisi Pontificis imperio cogeretur, adducendum fuisse, vt quod ab Ordinis sui Parente Ignatio institutum, adeoque firmiter sancitum fuerat, ipse mutaret; quando imperabat Pontifex, obsequuturum sese respondit: domumque reuersus, re cum Assistentibus pertractatâ, formulam decreti, quod in vniuersam Societatem mitteretur, conscribi iussit. Mandando [Note: 46 Decretum a Generali scriptum.] vt a nomine Societatis IESV Nostri in posterum abstinerent. Hoc decretum cum ad Cardinalem Sanctae Seuerinae Claudius detulisset, rogaretque vt Pontifici ostenderet an satis e senteutia eius conceptum esset, Cardinalis vbi perlegit, multum commendans, negat opus esse [Note: Ad Pontificem mittitur] ostendi, composita sapienter omnia, satisque e Sixti sententia. Promulgaret Securus, reeipere se Sanctissimum Dominum, non ratum modo habiturum, sed et gratum. Claudius, cui mora quaeuis optatissima erat, Deo nimirum irapellente, institit orare, et obsecrare, vt antequam promulgaretur, ad Pontificem Cardinalis ne grauaretur perferre, cum vt certius, an satis ei factum esset constaret, tum vt id obsequij, et obedientiae pignus, ac documentum haberet. Cessit denique Sanctorius. Accepit, detulitque decretum. Perlibenter Sixtus aspexit, vultuque serenato [Note: 47 Qui illud in editum apud se retinet vs que ad morte quae paucis post diebus contigit.] placere sibi dixit, quod P. Generalis mandara bedienter fecisset, tum reponit in scrinio: et quia grauiores vrgebant causae totius Ecclesiae, grauiusque in dies premebatur, et ante omnia, quia tum maxime tota, Societate precibus insistebatur, ac Deus, quod famulo suo Ignatio praemonstrarat, spoponderatque Sanctum illud nomen perpetuum fore, idem tuebatur, ac defendebat. Habuit decretum illud Sixtus in scrinio quoad vixit, vel oblitus quicquam facere, vel vi maiore prohibitus: quamquam haud multos ex eo dies superfuit, sexro Kalendas Septembris extinctus. Ita nomen integrum in praesentia mansit, et post paulo, vt sequenti dicetur [Note: 48 Greg. XIV. saceum dein de Iesu nomen deouo Societati asseruit.] libro, Gregorius XIV. proprio, ac nominatim apostolico diplomate comprobauit. Omnibus qui causam praenorant, visus est hic euentus plane mirabilis, maxime Cardinali SS. Quatuor Ioanni Antonio Facchinetto, qui deinde Pontifex Innocentius IX. fuit. Nuper ei, dum causa deplorata iam haberetur, Iacobus Ximenius Societatis secretarius confirmarat, quicquid fieret, nunquam tamen fore, nomen illud vt mutaretur: quod tanta asseueratione, et prope obstinatione modestissimus alioqui Sacerdos dixit, vt commoueret ea constantia haud mediocrirer Cardinalem et alte in [Note: 49 Iacobi Ximenij assirmatio ex fiducia Prophetiae S. Ignatij.] eius mentem descenderet. Itaque vbi tandem adeo praeter opinionem cunctam illam vim; et contentionem in irritum cessisse vidit: Age, inquit, Ximeni, vnde ea tibi fiducia, vt cum Pontifex Sixtus V. contra decresset, tamen vsqueeo asseueranter exitum rem habituram negares. Cui Ximenius. Ego, Pater Amplissime, optimum Dei seruum, virumque prudentissimum audiui de nostra familia Hieronymum Natalem, cum de ipsomet Parente nostro Ignatio se audisse commemoraret, Societatis nomen, nunquam mutatum iri. Et quoniam sciebam Ignatium in affirmando modestiae singularis, nihil dubitabam, quin, quod tam affirmate pronuntiabat, diuinitus accepisset: simulque gnarus fidelia esse Dei promissa, nihil dubitabam, quin quod summa illa bonitas famulo suo Ignatio
benigne promisisset, etiam cum fide praestaret. Delectauit Cardinalem tota narratio, et bonitas Patris. Nos vero decet anniti, ne tam, beato, inclytoque titulo, tot diuinae clementiae pignoribus tradito nobis, conseruatoque, vllo vnquam tempore videamur indigni. Finis Sixti vt laxauit in Vrbe curas, ita in Hispania tempestiue Madritum nuntiatus est, postridie eius diei, quo literas a Claudio Ioannes Hieronymus acceperat, per quas Romam accersebatur. Et Io: quidem Hieronymus quamquam valetudinarius ad iter se accingebat. Geterum subinde cognitum est, nisi Deus aliter prouidisset, telam plane detextu difficilem inchoatam. Confirmauerat [Note: 50 Sixti Pont. ira in Ioannem Hieronymum.] Sixtus Suessano Duci, qui recens in Vrbem aduenerat a Rego Catholico missus, et per sanctam sedem deierasse dicebatur, se hominem, vbi aduenisset, capitali ad pontem Adrianae molis poena sublaturum, ac ni veniret Religionem ipsam sunditus euersurum. Atque Cardinalis Mendoza etiam postea indicauit, se clam ad amicos in Hispaniam scripsisse, vt omni ope ac studio impedire, ac prohibere aduentum Ioannis Hieronymi in Vrbem conarentur: itaque vtrinque premebant angustiae, de quibus liberauit nos Dominus adiutor in tempore opportuno. Neque opus [Note: Cui ius concionandi est redditum.] fuit, vt se Ioannes Hieronynus loco moueret. Nam Cardinales Sanctae Inquisitioni praefecti protinus post Sixti obitum respondere, non esse cur Romam veniret. Eidem mox Gregorius XIV. iusso per suum Nuncium grauiter admoneri, vt cautius posthac loqueretur, potestatem concionandi restituit. Medio Septembri suffectus est Pontifex, Ioannes Baptista Castanea, qui Vrbanum Septimum sese nominauit. Vir habebatur Pontificiae molis capax. itaque eius Pontificatus mirum in modum, et Vrbem, et prouincias ad spem bonam erexit. Verum in ipso flore spes, [Note: 51 Nouus Pontifex Vrbanus VII. Santanderum omni nota liberat.] et gratulatio omnis in solicitudinem primo; tum in moerorem incredibilem vertit, aegro, et mox duodecimo Pontificatus die Vrbano terris erepto. Norat vir integerrimmus, cum vnus e Praefedis sancti officij fuisset, Santanderi, de quo supra narratum est, innocentiam. Itaque simul creatus est Pontifex nihil habuit prius, quam vt finiret causam, et quem dudum custodiâ liberandum curarat, honorifice, omni etiam suspicione criminis absolutum, nullo iure, nullaque dignitate ob eam delationem imminutum declararet. Idque primum fere, ac supremum Vrbani decretotum fuisse memoratur: ac bonus Santaderus in Hispaniam statim remissus est, Rector Segouiensi Collegio praefuturus.
[Note: 52 Iacobi Mironis mors, et vitae summâ.] Octauo Kalendas Septembris in Romana Professorum domo Iacobus Miro decessit, annorum plenus bonorum, Hispanus natione, patriâ Valentinus Societati inde vsque a primo eius ortu adiunctus. Conimbricense Collegium rexit primus, et Lusitanam item Prouinciam primus ab Simone Rodericio. Multa de eo in primis harum Historiarum narrantur Partibus. Posteriora tempora Romae modo Assistens, modo domui Professorum praefectus exegit, magnoque vsu fuit pro notitia primorum temporum moribus Socictatis in certas leges redigendis, et antiquitate meraoriae conseruanda, quam vnam aeuo vltimo frugiferam aetatis emeritae occupationem habuit. Mira erat seueritate erga se: prae assiduitate verberum, quas maxime caedebat partes, altum callum obduxerant. Totus quoque erat cum Deo, totus in rerum contemplatione coelestium. Magna ob haec viuo adhaesit, mortuum sequuta est opinio, veneratioque excellentis virtutis. Insequenti mense nono Kalendas Octobris vitae finem imposuit in Lauretano Collegio Nicolaus Bobadilla, qui reliquus vnus erat, e primis decem Patribus. Magnam habuit causam cum laetitia abeundi, [Note: 53 Nicolai Bo badillae felix obitus.] qui adeo propagatam, roboratamque Soccietatem vidisset. Sed ille potius inde gauisus est, quod prope sanctissimam cellam Deiparae, nempe quo loco vitam ipsemet inchoauerat Deus in terris, terminare sibi dedisset: eo magis notabili beneficio, quod cum iam pridem, se ad mortem
comparans obiret pro voluntate Collcgia, vix dum e Neapolitana prouincia Lauretum aduectus, tanquam ad id venisset, morbo supremo decubuit. Corpus, post Iusta a Canonicis, et Episcopo Laureti honorifice, pieque peracta, Recinctum vbi templum suum Societatis Collegium [Note: 54 Labores eius magni.] habet, delatum est. Animae tota Societate Sacerdotes ternis Sacris, totidem laici rosarijs parentare iussi. Fuit sane vir laboriosus, et publicae vtilitatis animarum inter primos cupiens. Peregrinationes peregit quamplurimas, defendens inter Haereticos Fidem catholicam, mores inter Catholicos emendans, et excolens; quamquam initio liberior vltra modum simplicitas, non ita eum sinebat aedificare, quin et subinde destrueret. At supremis temporibus, postquam longa viro aetas, et recte factorum exuperantia, et primorum decem residuum specimen, longe, lateque notitiam ac venerationem pepererant; simplicitas, et libertas illa in paternam autoritatem verterat, et vt index boni animi nullo venerationis damno [Note: 55 Amor paupertatis.] caritatem augebat. Inter eius virtutes eminebat euangelicae studium paupertatis. vestes praesertim interiores (nam foris accommodabat se conuersantium vsui) gestabat vilissimas, plurimisque locis interpolatas ipsiusmet manu, quas cum indueret, exueretque saepius cum quadam suauitate osculabatur. Praedixit saepe vltimum se e decem primis exiturum e vita: ac ioco interrogantibus, quid ita semper in Pontificijs diplomatis postremus ipse inter decem nominaretur, id ipsum causae dabat, quod postremus esset moriturus.
Habiti inter haec prouinciales Conuentus, et Claudij vigilantia, et Praepositorum prouincialium studio vbique, ac praecipue, vt erat in votis, [Note: 56 In Congregationibus Prouincialibus actum de Generali cogenda.] in Hispania, cum pace, atque caritate. In omnibus Prouincijs nulla plane excepta, decretum: nullam videri causam generalis conuocandi conuentus: quod quidem in Borealibus partibus ita decretum, vt nullam plane, quae contrariam partem suadere videretur, apud se extare causam dicerent. Omnia enim recte ire, suumque tenere cursum, vigente disciplina, ac studio pietatis. In italia, Hispaniaque nonnihil disceptationis fuit. Erant enim qui censerent, cum liceat Societati conuentus generales habere, id aliquando ius vsurpandum, praesertim cum decimus iam [Note: 57 Rationes in partem affir matiuam.] ageretur Generalatus Claudij annus, et ipse quoque B. P. Ignatius decimo anno sui Magistratus Societatem coegerit. Multos etenim superesse e primuitiua Societate, quorum oporteret sententias audiri, et spiritum illum primaenum in commune conferri, anrequam mors tantum subsidium, et solamen eriperet. Mutuo conspectu, vsuque inter se Patrum caritatem incendendam. Denique cum tanta sit Patri Generali prudentia, et probitas, et annorum decem experientia, Societatem ab eo coram vnum in locum collectam, multo plura edoceri posse, multoque acrius incitari, quam Praepositus quiuis, cum recens creatus est, posset. Haec dicta a [Note: 58 Contrarijs oppositae reuinctae.] paucis: contra plerique disseruere: Iuris vsurpandi causa, nequaquam cogi debere generalem Congregationem, cum diserte Constitutiones vetent, causa nisi grauissima cogi. Patres antiquiores fortasse non lectum iri, etiam si haberetur congregatio, cum aliae praeter antiquitatem requirantur dotes, cur quispiam praeferatur. Nonnullos per aetatem, et infirmitatem excusaturos iuste Romanum iter. quod si quid haberent, quod communicandum censerent, posse coram cum Procuratore, qui Romam mitteretur, posse cum Praeposito ipso Generali communicare per literas. B. Ignatium habuisse grauissimam causam conuocandi antiquissimos Patres, vt conditas ab se recens Constitutiones illis ostenderet. nec tamen verius eum posse conuentum generalem nominari, quam collationem familiarem, cum perpauci conuenerint, nec quicquam ex certo iure sit actum. Patres institui satis posse Constitutionibus, decretisque, et monitis, vt necessaria praesentia Generalis non sit. Totum verti in vsu decretorum, ac legum,
quibus Societas affatim instructa est. Haec vt concordibus animis vrgeantur, cur non in vnaquaque prouincia congregati consentimus? Si singulae recte habeaut prouinciae, toti erit Societati salus, et incolumitas. en omnes in Domino conuenimus, plerique nostrum praesunt domicilijs, alij sunt e vetustissimis, omnes nos consensu, Deo bene iuuante, capessamus rem, exemploque, precibus, ac vigilantia vrgeamus: iam omnia emendata erunt. Quod tres dumtaxat e nostro numero, si Congregatio fieret, audirent, id singulis dictum putemus, vt hoc loco re ipsa dicimus. In nobis est, quicquid ex alio quocumque optamus coetu. Quod si quod tempus est abstinendi a generali conuentu, id maxime ost: tum ne prouinciae potissimum Gallicanae, et Belgicae in tanta armorum licentia periculis exponant sua columina; acque his temporibus, cum sunt maxime necessaria, ijs priuent domesticas, et publicas res: tum etiam ne suspicandi ansa detur populis subesse causam, quae hoc extremum remerdiorum postulet, et aliquo modo notetur Praepositus Generalis, cui tantum tota Societas debet, tanquam per sese clauum teuere nequiuerit. Talia ferme ceteris in prouincijs, nec omnia vbique, sed alia alibi disputata. [Note: 59 Vnus in Ro mano conuentu cogendam Generalem Congr. censuit his de causis.] Sed in Romano conuentu plenius in partem vtramque collatae rationes. Nam quanquam vnus modo omnium fuit, cui non sane necessaria, sed vtilis fore Cougregatio totius Ordinis videretur, tamen et ille sententiara suam accurate probauit, et ceteri nihilo segnius refutarunt. Summa haec eius orationis erat. quibusdam incommodis emendandis non sufficere summam licet Generalis diligentiam. Probandum igitur ecquid plus possit congregata Societas. Ad haec sinistras quorumdam de Generali suspiciones perspecta coram a Patribus Prouinciarum eius praesentis sapientia et praestans virtus facile purgaret. Deinde querelas ferri de Praerpositis locorum; de quibus in coetu cognoscetur commodius, statuetur efficacius. Praeterea videri res, Prouinciarum praesertim remotiorum, non satis semper Generali perspectas. cui quae deest in eo genere notitia aduentu Patrum ex illis locis abunde accederet. Quinto circa studia literarum vtiliter quaedam Decreturos in conuentu Patres. Denique atmis iam decem Congregationem non suisse, quam repraesentari ante mortem Generalis expediret, vel eo nomine quod quae multorum suffragijs decernuntur plus autoritatis obtineant. Ita ille sere. In contrariam partem a [Note: 60 Aliorum contra sentientium praeualentes rationes.] grauissimis viris illa sunt dicta. Primum omnium B. Patris constare sententiam, quae vtique regula nobis consiliorum esse debeat: conuocare Societatem nonnisi raro, causisque vehementissimis oportere. Deinde multos antiquorum Patrum, qui post Ignatium vixere, cursumque Societatis in longa post tempora viderunt Lainium, Polancum, et Hieronymum Natalem, qui vtique non nisi decimo ante anno vita perfunctus erat, consueuisse dicere, opportunum ac necessarium fuisse, vt haec Societati pateret ianua, cogendi conuentus generales propter multos casus, qui possunt contingere, viuo tamen Generali, quam minime frequentes, quamque maxime necessarias ob causas habendos: easque afferebant sapientissimi viri sententiae suae rationes: quia et si omnes idem velint, non idem serrtiunt omnes: atque ita existunt altercationes, contentiones, ac dissensiones saltem sententiarum, vnde haud dubie caritas, et voluntatum coniunctio nonnihil labefactatur. Deinde quia vis bonae administrationis maxime pendet ex obseruantia, ac reuerentia aduersus Praepositum Generalem: at in Congregatione omnes volunt esse liberi, agereque vehementer, ac forriter: vnde Libertatem quamdam assumunt, reportantque eamdem in prouincias. quod quidem experiri se Natalis dicebat, cum prouincias visens multo tractabiliores inueniret, qui generali conuentui nunquam adfuissent. Ad haec cum interdum Praepositus generalis decernat, ac mandet, quae minus cuipiam placeant, periculum est ne Congregationis
tempore par referre, ac dolorem conetur reponere. Quae res si timenda Ptaeposito esset, fractior, ac remissior fieret in coercendis, quos oportet Cum igitut grauissinae illae causae, de quibus hi Patres loquuntur, nullae sint hoc tempore, ex eorum sententia sine dubio abstinendum est generali conuentu. Deinde prudentes viros decet consilia ponderare, non ex forma, quam mente fingere pulcherrimam, cuique promptum est, sed ex vsu, moribusque humanis: ex eo denique, quod euenire humanitus solet. Cogitamus florem Societatis conuenturum si edicatur conuentus, ita sane oporteret; sed quis praestabit ita fore? videmus enim non semper eos ad id in prouincijs designari, qui maxime periti sunt institutorum Societatis, vsumque, ac peritiam habent disciplinae, et administrationis eius: sed interdum, ex doctrina, aut facultate concionandi, aut alijs huiusmodi ornamentis praeferri: vnde fieri potest, vt aliquando non meliotum, sed plurium vincant sententiae, maximo cum detrimento summae rei. Prudentia autem docet tuta sequenda, nec commodi exigui spe, magnum periculum subeundum. Quid autem hinc verae, solidaeque commoditatis apparet? Etenim Congregatio generalis, nequaquam potest singularibus obuiam ire loci hominisue difficultatibus, sed tantum vniuersalibus rebus, idque decretis vniuersalibus. Quae decreta, vel erunt praeter Constitutiones, quas hahet Societas, et frustra erunt; cum appareat nihil praeterea posse desiderari: vel erunt ex ipsis petita Constitutionibus, atque id per sese Praepositus generalis abunde praestabit. Porro inter incommoditates generalis conuentus, illa est nec parua, nec inexperta nobis, quod contentiones, et offensiones creantur Itaque videtur genus hoc remedij medicamento potenti simile, quod quidem affert nonnullam vtilitatem corpori, sed simul vehementer commouet, ac perturbat humores, vt extra necessitatem plane sit abstinendum. Nisi igitur [Note: P. 8. c. 4 § 5. c. 2. §. 1.] causae eiusmodi premant, quibus per sese Praepositus non possit occurrere, vt in Constitutionibus significatur, attentandum non est. Atqui hac tempestate Duce fruimur tauta virtute, exemplo, prudentia, peritiaque, ac notitia, decem annorum vsu quaesita, vt nihil sit, quod ex illo sperare non liceat: vtique cum multa iam effecerit, multisque in locis sua vigilantia, prudentia, animique excelsitate perturbationes, et incommoda, vel omnino, vel magna ex parte sustulerit. Quid quod in generali conuentu, arma interdum, quibus minime expedit, dantur? quod Lainius, et Patres supradicti metuebanc. Qui enim non satis bene se gesserunt, qui dolent, quos disciplina corripuit, iudices statuuntur ipsiusmet Generalis. Quid igitur ex his recti, bonique, perturbatione commotis, dolorisque sensu corruptis sperare ius erit? Praeterea in omni malo dum remedium quaeritur videndum est, quae sit mali origo, vt apposita medicina quaeratur. Si mala, si quae in Societate sunt, inde existerent, quod deessent salutaria decreta, cogi posset congregatio ad ea sancienda: sed cum abundemus decretis, vitiumque, si quod est, in eo sit, quod ad vsum minime reuocantur, cum id non ad Congregationem sed ad Praepositum pertineat, nullius erit vtilitatis Congregatio: perindeque erit, ac si manuum aegro, collyrio oculos inungas. Quid si vero praeterea periculosa sit et noxia? non obscuris quippe indicijs intelligitur, moliri iam nunc quosdam eius occasione per artes ac potentiam innouationem in Instituto quandam. Quare cum instet graue malum, si Congregatio indicatur: si autem non indicatur nihil tale formidetur, quid est quamobrem gratuita nobis accersamus pericula? Quid vero veniae mereamur, si irricemus Deum, perque planum patente via, in abrupta digrediamur? Quae cum de tota Societate valeant, non desunt, quae proprie ad Hispaniam pertinent. Nam illi tumultus, tum institutis visitationibus, tum alijs praesidijs diuino beneficio satis videntur compositi: principesque,
qui negotium facessebant male edocti, iam dedocti rectc sentiunt, seque beneuolos praebent. Itaque nulla est eorum respectu tumultuum Congregationis necessitas. Quin potius morbi reliquiae ex occasione repullulascerent, externique in eam intruderentur Magistratus, ac Principes. Neque solum externi possent Societati negotium facere, sed illi etiam, qui noua moliuntur nostrorum e numero, per alienum patrocinium in Congregationem irrumperent, et sua cogitata conarentur efficere. Quod vero dicebatur esse aliquas in Societate aegras partes, et quaerenda potentiora remedia, plausibilius est dictu, quam ad rem conueniens. Quae enim adhibere Congregatio potest remedia, vt dictum est, ea sita sunt in decretis, quae noua condat: at hisce nec onerandus est Ordo, minimeque egemus, quin abundamus potius. Vis igitur remedij non in coaceruandis est legibus nouis, sed in veteribus obseruandis: quod vt fiat non ex consilio Societatis, sed e studio generalis Praepositi pendet. Quin igitur, inquies, ille medetur, si eius in manu est? Ille quidem totus in hoc est, vires, curasque contendit: multa effecit, multa molitur, ac sine dubio plura effecisset, nisi difficultates temporum obstitissent: quae cum iam incipiant fieri mitiora, nihil praeterea requirendum erit. At eius conspectu, vsuque reconciliabuntur, qui alieniores sunt: id vero longe abest a prudentia sperare. Nam primium verosimile non est hos potissimum lectum iri in Prouincijs, vt veniant Romam: deinde si legantur, incidimus in periculum illud, ne arma demus inimicis, iusque peragendi, nouandique perturbatoribus, quae cupiunt. Ad haec si vlla possent mitigari benignitate, iam prorsus amarorem omnem deposuissent. Nihil enim Praepositus Generalis clementiae, indulgentiaeque praetermisit. At illi non clementiam, sed licentiam volunt: non tam Praeposito generali, quam religiosae disciplinae infensi, infestique sunt: neque nos censuras, et tribunalia tentauimus, sed ipsi se induerunt in censuras facinoribus suis: ipsi res nostras ad tribunalia, ac fora externa detulerunt. Nec saue, siue ad constituendos moderatores, siue ad alia decernenda, maiorem notitiam Generalis ex conuocatione Societatis accipiet. Nam octo ferme sunt anni, cum formulam misit in omnes prouincias; vnde satis, quantum patitur imbecillitas humana, de idoneis ad gubernandum edoceretur. Deinde Prouinciales, qui coram docerent, ijdem essent, quorum absentium literis, nimium tribui multi queruntur. Duo qui praetereacum eo accedunt Patres, quantum tandem possunt amplius docere, quam qui tertio quoque anno mittitur Procurator? Quanquam re vera si consiliarij suo fungantur scribendi munere, vt funguntur, cumque tanta sit alijs quibusque scribendi libertas, et sane fidenter scribant, nihil est vltra, quod ad notitiam Praepositi iure cuiquam desiderandum supersit. Nec verum est studia literarum iacere, neque ad opinionum delectum opportuna generalis Congregatio, ad quam doctissimi quidem viri conueniunt, sed tamen fieri potest, vt aptissimi eius rei iudices absint, qui sunt ferme, qui in gymnasijs, ac tractatione disciplinarum consenuere. Potius igitur ex vsu videretur, si in tota Societate, et Doctissimorum sententijs, et experimenro ipso res penderetur, quam deinde generalis conuentus, qui alias ab causas fieret, ad perpetuitatem firmaret. Quod si annis iam decem nunquam conuenimus, gratulandum Deo est, quod causa non inciderit: ac supplicandum, vt in tempus quamlongissimum differat. Nam in corporibus quidem humanis, beneficio est longo tempore medicamentis non eguisse. Illud quoque non nisi inanem habet speciem, fore, vt perturbatores, quique eis patrocinantur externi, conuentus generalis iudicio acquiescerent. Nam si non modo Praepositi generalis nunc autoritatem ita vilem habent, sed etiam aliarum generalium Congregationum, quid speremus de hac? At illi non modo Congregationes generales, sed
ipsius B. Ignatij fapientiam, et autoritatem proculcant, praeque sua damnant: et commutare instituta volunt, et nouam de suo ingenio Religionem [Note: 61 Concluditur in conuentu Pr. Rom. Generalem Congregationem non cogendam.] fingere: ac denique ipsorum Romanorum Pontificum audent diplomata, et Constitutiones inuadere, et criminari. Quid igitur spei est nouo conuentui cessuros, qui ita cum hominibus, ita cum Deo pugnant? Hae causae tantum valuere, vt omnes praeter vnum, vt dixi, in eamsententiam studio summo concesserint, nullo modo conuentum generalem tentandum, Haec paulo fusius hoc dumtaxat loco, praeter morem, et citra periculum exempli, in omnium huius generis deliberationum specimen, semel relata sunto; vt in antecessum intelligatur; quam et a sensu Prouinciarum et a rationibus Societatis vniuersae aliena fuerint quae altero ab hinc anno, vt ibi dicemus, tanto quorumdam priuatorum ambitu agitata sunt, ad Congregationem Generalem hoc tempore cogendam. Sed iam quae in conuentu Procuratorum sunt acta reddamus. Iam Romam Procuratores plerique ad diem venerant. Verum cum Hispani desiderarentur, nauigatione tardiore vsi, opperiri eorum aduentum placuit. Qui cum subinde adfuissent, octauo post solennem die, Congregatio coepta. Erant in [Note: 62 Duo Assistentes a Generali discordes.] Assistentibus, vt supra dixi, Emmanuel Rodericius, et Paulus Hoffaeus, qui Congregationem generalem auebant, eo maxime, quod Claudium SS. Basilij, Bernardique libenter libros terentem, alienum ab Societate spiritiun sequi putabant. Hi Procuratorum animos hac opinione implere conati, perpulere non paucos, vt censerent: Congregationem cogi debere: vnde factum est, vt suffragia prope aequarentur. Forte autem euenit, vt Patrum quidam suum, et Claudius duo, quae ipse fert suffragia, ita conciperent: non videri sibi Congregationem cogendam hoc tempore: quod fecere bona fide, et illud significare habentes in animo, haud se abhorrere a conuentu generali, sed alienum praesenti censere tempore. At Rodericius, et Hoffaeus, dubitare coeperunt, an legitima [Note: 63 Dubitatio de validitate suffragiorum arbitrio trium Iuris consultorum soluta.] essent ea suffragia, et absolutam negandi vim obtinerent. Videri enim affirmare, cogi Congregationem debere, sed tempus dumtaxat praesens excludere: et quanquam vt controuersiam dirimeret, ipsemet Claudius explicasset, a se lata illa suffragia, et quare ita concepta essent: tamen vt nihil dubitationis resideret, causa cognoscenda egregijs tribus iure consultis est tradita, qui omnes consensu responderunt, quoniam nunc quaereretur de instante solum triennio, cum in triennium sequens, noui der ligerentur Procuratores: qui censeant non cogendam Congregationem hoc tempore, absolute negare cogendam, quantum pertinet ad autoritatem praesentis conuentus, in quo potestas Procuratorum statim expirat: de alio enim tempore aliorum est cernere. Hoc responso plane controuersia sublata est. Sed Claudius ne Procuratorum quispiam de supremo Societatis capite in Prouinciam suam parum vtilem autoritati, bonoque publico opinionem referret, cunctis seorsum, sine Assistentibus, conuocatis, purgandum [Note: 64 Generalis Procuratoribus se pur gat.] sese putauit: quod facillimum factu fuit, cum res adeo futili suspicione niteretur. Nam qua decebat Religiosorum Praepositum, nisi sacrarum scripturarum, et Patrum sanctorum lectione pasci, ac doctrina imbui? Instituta enim Societatis inde petita, inde confirmanda. Addidit de dissensione inter se Assistentium, iubens laetos, securosque discedere, nam se remedium efficax admoturum. His verbis, et congressibus priuatis cognita magis, magisque, et probata singulari virtute Claudij, atque prudentia, exhilarati Procuratores, hoc etiam laetiores in suas quisque digressi Prouincias, quod paulo ante digressum post longa Cardinalium [Note: 65 Creatio Greg. XIV.] comitia, nonis Decembris nouus creatus est Pontifex Nicolaus Sfondratus, qui vti Gregorij Decimiquarti nomen assumpserat, ita pro sua virtute excellentique pietate in totam Ecclesiam, ac proprio quodam erga Socictatem studio, repraesentaturus animum, et tempora Gregorii
Decimitertij sperabatur. Magni idem faciebat, et familiariter diligebat Claudium generalem, quem postridie, quam creatus est ad se adeuntem vt vidit, vltro humanissime compellauit. Cumque ille humiliter veneratus esset, ac Societatem de more obtulisset: non poterat, inquit, cadere in quemquam hoc munus, qui magis esset affectus in hunc vestrum [Note: 66 Eius amor in Societatem.] Ordinem, quem nos amamus, et magni aestimamus. Ora Dominum, cum tuis Patribus, vt vires nobis, ad ferendum onus, quod imposuit largiatur. Sub haec inter alia paternae benignitatis indicia mille nummum aureorum Pontificatus initio, Domui Professorum ad aes alienum dissoluendum dedit, et quinquagenos deinceps in mensem assignauit. Idem post paulo ingenti cum bonorum gaudio, et Sanctae Ecclesiae bono, Cardinali Comense tum sua sponte, tum Claudii Generalis hortatu, instante, Seminaria omnia, quae Gregorius XIII. inchoarat, non solum confirmauit, [Note: 67 Seminaria confirmat et restituit.] sed etiam, quae iam a Sixto sub vltima tempora derelicta, vel vehementer lababant, assignatis ex aerario Pontificio pensionibus in integrum restituit.
[Note: 68 Ortus Colle giorum Salernitani et Cosentini.] In Prouincia Neapolitana Salernum, Consentiamque iusta deducta Collegia. Illic Ioanne Nicolao Petrella, hic Fuluio Butrio Rectoribus primis: vtrobique bina latinitatis instituta classis, sed Consentiae ante annum extremum addita tertia: vbi cum sodalitates tres superiore iam anno institutae florerent, Salerni anno sequenti excitatae quatuor: vna ex Nobilitate, quam ipse Archiepiscopus sua cohonestauit praesentia; altera [Note: 69 Sodalitates vtrobique institute plures.] e Iuuenibus publicum vrbis gymnasium grauiorum disciplinarum causa terentibus. tertia adolescentes Collegij auditores, postrema Vrbanos complexa opifices. quae singulae optabiles progressus, et fructus habuere. Par virorum virtute insignium ad recuperandam valetudinem Roma missum, [Note: 70 Hieronymi Vbaldini et Augustini Iustiniani fe lices obitus.] decessit Neapoli, Hieronymus Vbaldinus; humilitate praesertim, quam vel adeunda Societate relictis ecclesiasticis honoribus palam fecit, memorandus; et Augustinus Iustinianus nobilis Theologiae Doctor, nec minus in Religione cultuque diuinarum rerum, quam in explicatione praestans. Hic postridie Kal. Martij laetissimus, ille Quarto idus Ianuarij compage corporis exsoluti. Ceterum insignem famam Sanctitatis reliquit Syracusis in Prouincia sicula Michael a Laetaualle, homo haud multa sortitus ralenta, sed dignus omnino, qui ob eximiam fidelitatem in paucis super multa constitueretur. Patriam habuit pagum modicum Moriaccium nomine, [Note: 71 Summa vitae Michaelis a Lataualle.] prope Augustam Praetoriam in Insubribus, anno 1550. Quarto Idus Maij tricenario maior in Societatem Romae a B. Ignatio admissus, aestate ibi in humilibus, instructoris mensae, coqui, promique ministerijs exacta, autumno ineunte in Siciliam missus, Panormum ipso S. Michaelis Archaugelorum Principis die appulit, quo die ipse quoque Iacobus Lainius rediens ex Africa, post Aphrodisium a Prorege Ioanne Vega captum, adfuit. Messanam inde Michael translatus, factusque Sacerdos infimam puerorum classem docere coepit. Si quid residuum erat otij, munia Sacerdotis magna omnium approbatione obiens. Itaque Annibal Codrettus 1554. de eo ad B. Ignatium scripsit his verbis. Michael a Laetaualle humili [Note: 72 Literae Annibalis Codreti ad S. Ignatium.] sua obedientia, charitate, simplicitate, pietate praelucens omnibus, multum affert huic Collegio adiumenti. Ac profecto res digna est Dei laude, quanta voluntate, laetitiaque infimam classem instituit, semper valens, ac laetus in laboribus suis. Occupatur quoque, sacris praesertim diebus, confessionibus audiendis, et singulis Dominicis concionatum abit ad Ioannis Osorij Abbatiam, non magna facultate, sed quae ei loco sit satis. Anno proximo missus ad recens Collegium Syracusanum, in eo ad supremum vsque diem, primo in docendis pueris, deinde in curandis animis, omni conatu, adiuuante Deo, perseuerauit. Totus erat in macerando corpore; totus ardebat zelo animarum; totus Deo, ac diuinis
[Note: 73 Michaelis virtutes.] inhaerens. Suam in proximis charitatem sub annum 1576. cum pestilentia Syracusas, et magnam Siciliae partem oppressit, longe, lateque exercuit, nulla sui cura, et corporibus, et animis pestilentium succurrens. Iam prope septuagenarius inssitit a P. Generali, vt ad Sinas mitteret sese. Crescit enim famulis Dei laborum cupiditas, quo se vident propiores quieti. [Note: 74 Eiusdem mors sancta] Cum prope abesset a morte, sacro viatico nequaquam se dignum existimauit, antequam de suo perpetno ante sacram Synaxim more, flagellis se cecidisset. Ingens in tota Vrbe consecutus est dolor ex eius occasu; ingens conuenit ad funus frequentia, ingens in rapiendis, discerpendisque vestimentis, quae pro reliquijs afferuarent, inter omnes certamen exarsit. Multa etiam ex his reliquijs, consequuta deinde miracula: quae propter, ita Syracusanorum in eum aucta est obseruantia, vt anno 1606. [Note: 75 Miracula post mortem.] Ioseph Saladinus Antistes rite cognosci de ijs miraculis, et Patris virtutibus adhibita iuratorum testium fide iusserit, totamque causam in Vrbem miserit, additis literis, et suis, et Ciuitatis, quibus a Paulo V. Pontifice postulabant, vt eum in Beatorum numerum cooptaret: quanquam eas literas reddendi, cum multae eiusmodi Beatorum causae per id tempus feruerent, opportunitas in praesens visa non est.
In Prouincia Veneta inter susceptos peregre labores, apprime fructuosus Iustinopoli fuit. Vrbs ea Istriae maritima est, cuius et caput vulgo [Note: 76 Iustinopoli in Istria res bene gesta a Bern. Merenda.] dicitur. Magno Antistitis precatu ad quadragenarias conciones cum Socio missus Bernardinus Merenda, qui, vt erat laboriosus, acerque. operarius, nec malus diuini verbi minister, nequaquam quoridiana dictione contentus fuit; verum diebus festis sub vespertinam psalmodiam de Sacramento poenitentiae disseruit: singulis autem diebus salubrem exercitationem induxit, recolendae Christi passionis. Sub noctem dabatur campanâ signum: protinusque et magistratus omnes, et cuncta ferme nobilitas, et e populo frequentissimi accurrebant, sic, vt cum primum ad aures status sonus accideret, negotia cuncta desererentur. Tum capita Pater meditationis proponebat, et vna meditabatur, adeoque exardescebat in promiscua multitudine diuinus ignis, vt nec gemitu, nec lacrymis abstinerent. Valde per haec studia mores correcti: peccatorum excitatus dolor, et odium: ac frequens Sacramentorum vsurpatio introducta. Nec tamen quicquam erat, quod Dei famuli aut charitatem expleret, aut vires delassaret. Idem Coenobijs Virginum exhortandis, excolendisque operam dabat. idem instituendis christianae doctrinae scholis ocucpabatur, quas numero quatuor satis fundatas praefectis viris, faeminisque honestis reliquit. Idem aures praebebat confitentibus tanta assiduitate, vt, praeter ceteros, de tota vita confitentes plus ducentos audiuerit. Itaque tanta laborum perpessio, et assiduitas, non solum re vtilis erat: sed et exemplo mirabilis: apparuitque pridie eius diei, quo discessurus erat, quam populum sua virtute, industriaque deuinctum haberet. Cum enim tanquam ad supremum conuiuium inuitasset in eum diem ad coeleste epulum, tanta fuir hominum frequentia, vt concioni tempus, locusque relictus non sit.
Similia his alibi gesta, et in Prouincia Mediolanensi praesertim, missu [Note: 77 Missiones fructuosae per Italiam.] Caesaris Speciani Nouariensis Episcopi per ligusticam oram, vbi oppida viginti lustrata, et in ipsa Vrbe Nouaria, et in finitimis Germaniae vallibus, opima fructuum, non minore laborum messe. Ex Arohensi Domo, Genuensique Collegio Sacerdotes ad hasce profecti culturas. Taurinenses, vallem, cui a praecipuo pago Lanzum est nomen, excoluere. Ad fontes Sturae fluuij iacens ad orae subalpinae extremos fines, longitudine millium quatuordecim, latitudine varia, et quae alicubi longitudinem aequet, porrigitur, in octo diuisa partes, quibus singulis obeundis profectum est: instituto etiam monte pietatis ad succurrendum egenis, et detrahendum
auaris foenerandi materiam Sed ad perpetuitatem fructus curatum, vt bis in hebdomada Curiones vnum in locum conuenirent, deque officiorum quaestionibus, et adiuuandi populos sibi commissos vijs agerent inter se; mutuisque concertationibus, et colloquijs, cum prudentiam explicarent, [Note: 79 Superstitiones abolitae.] tum incitarent industriam. Duo erant Montes, quorum in altero pastores narrabant, monstrum apparere in varias se formas subinde commutans. Neronem vocitabant, haud dubij Daemonem esse; in altero singulis annis, lactis, casei, butyrique primitias certo loco ponebant, opinione imbuti, si id omitterent, aut pestem pecori, aut sterilitatem superuenturam. Vtraque superstitio in laudabilem conuersa morem, inductis hisce pastoribus, vt Immortali Deo primitias suas offerrent, nec aliunde opem, salutemque sibi, suisque rebus sperarent: item, vt renouato, quod ob hanc rem conceptum olim erat, voto, certae quotannis eleemosynae erogandae, nunquam montem nisi expiati, caelestique mensa praemuniti subirent. Lacum praeterea inter abrupta montium ferebant esse, in quem si lapidem, quamuis minutum conijceres, tempestates maximae cierentur, haud obscuro [Note: 80 Lacus supes stitione purgatus.] Daemonum ibi stabulantium argumento. Ad eum Sacerdos noster precibus, et sacrificio praeparatus, cum Parocho, et altero viae comite iter intendit. Cumque iam prope accederent, praeter locorum vastam deformitatem, auxit horrorem, e sereno nubilum repente coortum, quod paulatim latius fundens se, et inhorrescens foedam minabatur procellam: tamen constanter processum, quoad inter desertas cautes, et pendentes vndique rupes lacum circi figura vident: tota facie loci adeo informi ac tristi, vt haud temere cubile Daemonum crederes. Ab salutari signo crucis exorsus, inchoat Pater Litanias, respondentibus Socijs; deinde in Sacerdotali amiculo stolatus, consuetas Daemonibus effugandis adiurationes aggreditur. Quas vbi peregit, lapides ternos, cerei agni adalligata particula, Sanctissimam inuocans Trinitatem, iaculatur in lacum; nec quicquam tumultus, aut tempestatis existit. Vnde assumpta socij quoque fiducia, alia atque alia, vt temere iacebant, saxa deijciunt, nec quicquam praeter solitum infremit, aut mouet lacus. Ita vel Daemonum compressa vis est, vel superstitionis, pauorisque accolarum vanitas patefacta. Porro Genuae vehementer aucta Christianae doctrinae exercitatio. Nam quamquam plures ad hanc diem erant scholae eius institutae, tamen a vulgari plerumque [Note: 81 Celebritas Catechismi Genuae.] populo frequentabantur. Hoc autem anno maiore cum dignitate, ac pompa tradi coepta, tanto studio nobilium foeminarum, vt ipsae filias ad templa deducerent, numerarentque in summi beneficij loco, si quid illae iuberentur publice respondere. Haud minus profectum in turba remigum ad triremes erudienda, principio ducto a Genuensi Praetoria, moxque in alias traducto exemplo. Tanta cum voluptate, ac mutatione vitae homines [Note: 82 Ibidem turbanaualis in triremibus exculta.] ferme desperati suscepere culturam, vt iam pro pagellis lusorijs, libellos precationum, rosaria pro taxillis, manu versarent; pro spurcis, et sacrilegis vocibus christiana praecepta, haud sine cantico vsurparent. Mane, dato signo campanulâ, dabant precationi operam, lustrali aqua aspersi; tum intentis manibus, oculisque, orationem Dominicam, angelicam, salutationem, apostolicum symbolum, aliasque id genus preces, pro sacro celeumate decantabant. Vesperi erant edocti conscientiam explorare; factaque, ac dicta diei totius recognoscere. Interdiu certi erant constituti anagnostae, qui ad proram, atque ad puppim, e pio libro accommodatum vsui, temporique quidpiam lectitarent. Rosarij inducta sodalitate, ter in hebdomada mysteria eius communiter percurrebant. Itaque videbatur vnaquaeque triremium in orationis domum conuersa. Et sane Cardinalis Saulius, cum post Sixti mortem, impetrata a Senatu Praetoriâ, Romam nauigaret, narrabat deinde: mirifice se aliquando delectatum cum primo noctis silentio repente insonuisset mare, et coelum vno e
nautis praeeunte; reliquâ subsequente turbâ, carminibus pijs, sic vt alternis incipientes, et desinentes altetnis, musicorum imitari concentum tanto suauius, quanto religiosius viderentur. Adeo quod in portu didicerant, etiam conseruabant in cursu. Templum Genuensis Collegij Kal. [Note: 83 Templum Genuensis Collegij aedificatur.] Augusti sacra caeremonia aedificari coeptum, per absentiam Archiepiscopi, Vicario eius cum maximi templi Canonicis solennes obeunte ritus. Prompta fuit ad impensas Ciuium liberalitas, sed praecipuus autor operis, ac perfector ipsa de Societate Marcellus Pallauicinus fuit. In templo Collegij Comensis magno apparatu S. Amantij corpus collocatum est, sub altari [Note: 84 Corpus S. A mantij in templo Comensi conditum.] maximo in arca marmorea. Donarat sacrum hoc pignus quarto ante anno Ptolomaeus Gallius Cardinalis indidem ciuis. Concurrit frequens multitudo ex adiacentibus quoque oppidis ad spectaculi celebritatem, quam Ciuitas arcubus, aulaeis, ceteroque ornatu viarum, qua pompa ducta est, magnifice illustrauit. Collegae autem totum apparatum exhilararunt, area rempli, temploque, ingenij maxime operibus conuestito.
In Polonia, vt semper parata est obtrectatio virtuti, et pro religione [Note: 85 In Polonia liber famosus in Societatem editur.] pugnantibus dimicatio impiorum, exijt anni huius initio incerti autoris famosus libellus; cui, Actio equitis Poloni aduersus Iesuitas, titulus erat. Quâ de Actione nihil praeterea dicendum est cum satis ipsa se apertis mendacijs iugularit. Nam, vt ait S. Chrysostomus, huiusmodi res falsitas est, vt his rationibus dissoluatur, quibus tetendit insidias. Abunde etiam statim, cum ab alijs, tum robusta confutatione, quam spongiam nominauit, ab Stanislao Rescio, viro docto, pioque deleta est. Portentosae id genus calumniae testimonia sunt recte factorum. Quo nobis (inquit admirabilis vir S. Paulinus Nolae Antistes) gratiam mundi, quae est [Note: Epist 4.] odium Christi? Recte item S. Ambrosius. Quod vitiosi oderunt, hoc apud bonos sincerum, ac pium est. Ceterum quia Dei sapientia ex malis originibus educere salutares exitus nouit, non pauci nobilium, quanto [Note: 86 Derectis calumnijs multi Societati conciliantur.] grauius, ante praeoccupati calumnijs, exosam Societatem habebant, tanto deinde, cognita aequitate, beneuolentius amplexati sunt. In his fuit Dominus Secignycinski Sydlouiensis Praefectus, qui insigne in hunc Ordinem odium, in tantam commutauit charitatem, et obseruantiam, vt cum grauissime laesus ab suo genero, nulla procerum autoritate, nullis precibus ad condonandam flecti potuisset iniuriam; ad extremum vnius Io: Pauli Campani Prouincialis pacificatione, contentus esse voluerit. Redierat Campanus ex Lithuania primo vere Cracouiam, inde in villam Cracouiensis Tyrocinij ad eam conciliandam pacem excurrit. Spectaculum plane dignum christiana nobilitate editum est. Circum stabat corona ingens nobilium Polonorum. Constitit in medio laesus socer Iacobus Secignyeinski; mox ad eum productus Gener Abraham Prouana nudo vertice, flexo genu, veniam precari, multa cum summissione exorsus, nec sine lacrymis, post pauca verba inter eius pedes os adprimit solo. Cumque in in eo habitu perseueraret, grauem orationem focer ingressus, nunc reum, nunc adstantes compellans, indignum in sese facinus admissum exaggerabat, [Note: 87 Infignis reconciliatio, opera Campani facta.] tanto cum motu, vt omnes ad fletum compulerit. Sed nullus ipso grauius reo commotus, qui (eques erat ex ordine S. Lazari) caput attollens, gladium, quo erat accinctus distrinxit, ac porrigens Socero, accipe, inquit, feri, caede noxium caput. Dele quo exemplo libet iniuriam. At ille sensim ex feroci, atque exprobrante mansuescens. Viue, inquit, quod nullae mortalium extorsere preces, immortalis Dei nutui, Sacerdotumque eius (Campanum intuens) quod detrectare nefas est, imperio do, atque condono. Viue, assurge, habeto sane telum istud, sed posthac bene, christianeque vti memento. Sub haec cum hominem alleuasset arcte complexus, recepit in gratiam, cunctis valde mirantibus, ingenium praeserox, et implacabile, grauiter laesum sic delinitum
fuisse. Sed gratiae Christi nihil est durum. Laetus hoc successu Campanus, laetum quoqne ab Vrbe accepit nuncium. Polonicae Visitatorem [Note: 88 Visitator cu Prouinciali a Rege bene uole accepti] Prouinciae Ludouicum Massellum mitti. Laetissimus deinde vidit, complexusque Massellum est, gaudens adesse, quem audire, venerarique posset; non in prouincia modo componenda, sed in omni vita sua regenda, magistrum ac ducem. Simul primum conuenere, Varsauiam abierunt ad Regem. A quo pro cetera Sigismundi erga totum Ordinem pietate accepti, perrexere Niesuisium, quem in locum Congregatio Prouincialis [Note: 89 Congregatio Prouincialis Niesuisij.] edicta erat. Impetrauerat id, tanquam oppidi sui, et Collegij ornamentum Nicolaus Christophorus Radiuillus, qui hac ipsa tempestate cum Palatinatum ante Vilnensem, Lituanorum primum, repudiasset, primum ab eo Trocensem prae verecundia vltro deferentis Regis accepit. [Note: 90 Liberalitas Christophori Radiuilli in Patres.] Porro coactos ad conuentum Patres, non pristina modo benignitate sua tractauit, cuncta ad impensas, quoad Niesuisij egere suppeditans, sed et Rectoribus viatica ad sua repetenda Collegia, et Stanissao Grodicio, qui lectus est Procurator, ad iter Romam vsque suppeditauit. Iampridem ambigebatur, quod satis opera vnius Prouincialis, vt inter adeo dissita domicilia, esse non videbatur, vtrum Prouinciam in duas diuidi oporteret. Deinde, quia fessus labore, ac morbis bonam iustamque missionem Campanus post nouem annorum Prouincialatum petebat, vnde successor ei sufficiendus esset, cum si fieri posset Claudius Generalis vellet ex ipsamet [Note: 91 Prouinciae diuisio reijcitur.] legi prouincia. Vtrumque hoc caput Praepositi Generalis iussu in conuentu tractatum est; ac nemine prope discrepante visum, nullo modo Prouinciam ad eam venisse maturitatem, vt posset si diuideretur, altera [Note: Et Prouincialis ex Ita lia optatur.] sine, altera stare. Prouincialem vero curandum omnino, vt ex Italia a Praeposito Generali, ac ferme Italus mitteretur. De quibus capitibus cum Cardinalis inaudisset Radiuillus, pro eo quantum et Societatem amabat tanquam vnus ex ea, et vtilem patriae suae cupiebat, ad Generalem Praepositum accurate perscripsit, id quod in conuentu decretum erat, vtile multas ob causas, prorsusque necessarium confirmans. Ita vtraque in praesens omissa cura. Progressus deinde cum Prouinciali Visitator in Liuoniam ab remotissimis partibus inspectionem inchoaturus, Polociae, Derpatique rebus compositis, Rigae perplexum negotium reperit. [Note: 92 Rigenses templa restituunt Regi non Societati.] Nam cum post anni superioris certamina Rex causam fecisset suam, nihil dum exprimi vltra potuerat, quam vt templa non Societati, sed Regi restituerentur, transactione causae totius in proxima reseruata comitia. Collocauit tamen Prouincialis in S. Iacobi aede, tanquam patronus catholicum Sacerdotem, Societatis petitorem, et ipsemet catholico ritu publice ibi sacrificauit. Inter haec cum, et regionum vastitas albarum ad [Note: 93 Sedecim pa ria nostrorum Euangelizatum per pagos missa.] messem, multas postularet operas, et Praepositi generalis incitaret hortatus, in sexdecim diuersa loca, duae, et triginta dimissae euangelicae operae, euellendis superstitionibus, moribus repurgandis, restituendae catholicae fidei enixe insistebant. In Podoliam, Camenecum, et plagas circumiectas missus Gaspar Nahaius, latissimum habebat apostolicae expromendae campum industriae: qui vti non patiebatur materiae deesse conatum, ita faciebat Deus, vt conatum sequeretur successus. Itaque coeptum magnopere [Note: 94 Agitur de Collegio Cameneci ponendo.] agi de Collegio, tanquam de praefidio quodam Cameneci ponendo. Camenecensis Episcopus Stanislaus Gomolinius, frater Andreae Gomolinij (de quo memoratum est alio loco) et eius orae Praefectus Nicolaus Iaslouecius coniunctis studijs contendebant. Aptissima sedes iudicabatur, cum esset in finibus regni, Turcae, ac Tartarorum ditioni affinis, vnde praestaret educi operas ad ipsiusmet culturam Moldauiae, paucis milliaribus dissitae, quam intra Prouinciae eius fines, in qua vt Turcae subiecta, nihil stabile, ac fidum esset, sedem locari. Contendebat sane Bartholomaeus Brutus, vt in Moldauia Collegium fieret: ceterum inopia operarum
[Note: 95 Liberatio Energumeni Catholicam fidem Schismaticis commen dat.] multoque magis turbulentus regionum status, nec dum maturam docebant rem esse. Erant tamen in pretio Patres vel apud Schismaticos; et auxerat venerationem liberatus a Ioanne Schonouiano Energumenus, nulla vnquam memoria populis affirmantibus Popum, Vladicam, aut Metropolitam inuentum, a quo eiectos Daemones ab obsesso vllo corpore constaret. In Transyluaniam reditus in dies patescebat magis. Conseruabat [Note: 96 In Transyluania res et bona Societatis expulsae conseruantur.] quaeeunque Collegiorum fuerant prorsus illibata Sigismundus, nec inuadi possessiones, nec redigi in Fiscum sinebat fructus; verum in vsum seponebat eius temporis, quo Socieras remigraret. Acciuit quin etiam e Moldauia Valentinum Ladum, qui in arce Fogaraso palam cum Societatis vsitato cultu, nec admodum, vt quidam praeferebant, inuitis haereticis, Sacerdotis [Note: Valentinus Ladus eodem reuocatus.] Catholici munia, sedulitate sua, et bonitate, plerumque huius anni tractauit.
[Note: 97 AEdificatio Collegij Co motouiensis.] In Prouincia Austriae Georgius Popelius in Commotouiensis Collegij fundamenta, pridie assumptae in Coelum Deiparae, primum lapidem cum titulo posuit: oppidi moenia orsus amplificare, quo situ illud opportuniore includeret. Idem Collegio Graeciensi apud Caesarem singulati studio adfuit. Mortuo enim Archiduce Carolo, qui non eius modo Collegij, sed et Religionis Catholicae columen erat in Stiria, tempus rati Prouinciales haeretici, quasi impositum impietati iugum excutiendi, ex [Note: 98 Graeciense Collegium ab Haereticts oppugna tum apud Caesarem.] collecto dudum odio, aere scriptum Rodulpho Caesari porrexere. Extremum illud erat, vt vel Iesuitae Graecio pellerentur, vel certe potestas rerum, et administratio penes Mariam Viduam Caroli non esset. Quippe intelligebant nec fidos optimae Principi administros in Religione tuenda defuturos, si Collegium, neque multum in Caroli excessu lucri ab ipsis factum, si vxor tanta eius pars, tamque similis, cum imperio permaneret. Cum toto impetu Stiri in haec magnates conniterentur, nonnihil principio motum est; sed cum ex altera parte, quem dixi, Popelius hac tempestate Aulicorum facile potentissimus, et Rosensis, et Consiliarius [Note: 99 Procerum Catholicorum fauore defenditur.] Runphius, et Cancellarius Curtius; et Secretarius Estembergius, alijque pro Dei causa se murum opponerent, demum Stirorum impetus in irritum cessit: et quanquam administratio Maximiliano Caesaris fratri permissa est, nihil tamen in suarum Sectarum rem consecuti sunt. Res fuit notabilis Archiducis Caroli, et duarum eius sororum excessus. Nam cum ille Augusto decessisset, sequuta est eum Quarto idus Septembris Soror Magdalena, vltima Reginarum Virginum, quae in Coenobio Halae sub disciplina [Note: 100 Tres Ferdinandi Impe ratoris liberi trimestri mortui.] Societatis vixerant. Mense dein Octobri, altera vtriusque Soror occubuit Anna, nupta olim Alberto Duci Bauariae, mater Guilielmi rerum hoc tempore potientis. Ita tribus deinceps mensibus tres Ferdinandi Imperatoris liberi, alius super alium vita persuncti. Per Reginae Magdalenae excessum non modicum emersit cum Archiduce Ferdinando certamen, dum Societas, quod praeter ordinem in Coenobio Halensi curando Reginis tribuerat, diserte testata, ipsis dumtaxat quamdiu viuerent Reginis [Note: 101 Sedes Socie tati Bruntruti data.] dari, ad suas reuocare leges contendit. Medium quoddam initum, deinde temperamentum est. Huius anni autumno in dioecesi Basileensi inchoata Bruntruti sedes. Octauius Parauicinus Apostolicus ad Heluetios nuncius, et Ioannes Christophorus Basileensis Antistes, memores quantum tertio ante anno apud Lauffenses, et in Praefectura Zuingensi missi Patres cum diuina gratia profecissent, institere ab Prouinciali Ferdinando Albero, vt aliquam rursus eodem operam destinaret, tum confirmandis qui conuersi iam erant, tum qui supererant conuertendis. Alberus initio magni ieiunij par Sacerdotum egregium misit, Gregorium Vittureilerium, cum socio, qui inter cetera duos pagos de nouo Ecclesiae reddiderunt. Laetus eo euentu, cupidusque coepta vrgendi bonus Antistes, illuc adiecit animum, vt stabilem in sua dioecesi sedem Societati locaret; idque
a Prouinciali petiturus, primam Epistolae partem his verbis contexit. [Note: 102 Epistola Episcopi ad Prouincialem.] Quos nuper Patres R. T. ad haereses ex aliquot meae iurisdictionis adhuc locis profligandas miserat, hactenus ita suo sunt functi officio, vt sacris illis concionibus, quas ad populum diuersis in locis habent, et priuato catecheseos exercitio haud poenitendos fructus fecerint; plures a pestiferis illis opinionibus ad saniorem mentem, et religionem reuocarint: reliquos autem non ita pridem Ecclesiae restitutos mirabiliter confirmarint, vt quasi iam non res tantummodo, sed et nomen lutheranismi explosum omnino videatur. Cum autem vterque pari vitae integritate, ac pietate praestet, excellit tamen nescio qua naturae bonitate P. Georgius Vvittuueiler in concionando. Nam singulari orationis suauitate in obstinatos illos animos ita influit, vt prorsus nunquam istic quisquam maiore hominum vel frequentia, vel admiratione eius generis conciones habuerit: ita praeterea singulari quadam dexteritate, et summa, quod huiusmodi in locis praecipuum est, discretione cum durae ceruicis hominibus illis agere quoque nouit, vt non casu sed Deo sic disponente huc missus videatur. Quo tibi nomine tantum debere me intelligo, quantum equidem vix posse videor persoluere. Sed tamen et is primum, qui pias hominum actiones diuinis remuneratur donis Deus, cui tu in primis deseruis, tam oportuni, ac necessarij officij tui, amplissimam tibi mercedem aliquando reddet: Et id ipse ego omni fauore, et solita beneuolentia erga Societatem vestram, quibuscumque modis possum, promereri non desistam. Addit deinde modestissimas preces, quibus rogat concedi sibi stationem, in qua Sacerdotes minimum quatuor, germanice, galliceque periti versentur: hoc enim postulabat gens, vt in confinio ex Gallis, Germanisque permixta. Idem eodem tempore, epistolâ, quae, et erga nos, et erga suum gregem studium Praesulis optimi praefert, a P. Generali contendit. Itaque cum tales preces non audire, vel ipse vetaret pudor, sub Autumnum ipse Bruntrutum, qui locus aptissimus visus est, Georgius Vvittuueilerius sedi inchoandae concessit. Olomucij vbi prouincialis Austriae conuentus, et Augustae vbi Germaniae superioris est habitus, vt saepe alias celebrata illic Antistitis, hic Fuggerorum spectata benignitas, non in alendis [Note: 103 Georgius Schererus Apostatam Haereticum disputando vincit] modo Patribus, sed in Collegijs quoque ornandis. Austriae Procurator lectus est Georgius Schererus Collegij Rector Viennensis, qui paulo ante in multorum corona nobilium, cum Paulo Floreno congressus, ita apostatae, et haererici superbam impietatem infregerat, vt vnus Procerum spectatorum ad Catholicos remigrarit. Celebrius fuit certamen quod tandem sub finem autumni inter Ioannem Pistorium, et Iacobum Andrea [Note: 104 Certamen Pistorij Cathosici cum Smigdelino Haeretico.] Smigdelinum commissum est, praesente etiam Theodoro Busaeo Molshemiensis Collegij Rectore, cuius occasio hoc modo nata est. Conuerso ad Religionem catholicam Ioanne Pistorio medicinae professore, cui bona mens affulserat ex lectione libri a S. Augustino scripti de vnitate Ecclesiae, et familiari communicatione cum Patribus Spirensis Collegij, cum praecipuus is esset in comitatu Illustrissimi Marchionis Badensis Iacobi, paulatim quotidianis colloquijs coepit dubium reddere animum Marchionis in causa Religionis, et eum inclinare ab haeresi, quam Marchio profitebatur, lutherana, ad catholicam Religionem. Qui vt Princeps erat alioqui prudens, cum intelligeret agi rem aeternae salutis, vt vericatem certo cognosceret, colloquium aliquod inter catholicum iam Pistorium, et insignem aliquem lutheranae sectae doctorem instituendum decreuit: scripsitque in eam sententiam ad Ludouicum Ducem Vvirtembergensem, vt eo tempore celebrem inter magistros Lutheranos Iacobum Andreae Smigdelinum ad tale colloquium induceret. Voluisset quidem, quantum deinde apparuit, vitare aleam eius congressus, si salua id existimatione potuisset Smigdelinus. cum tamen id citra notam non posset, admittere sane se
respondit, quod offerebatur; quia tamen Pistorius medicinam, non theologiam, [Note: 105 Theodorus Busaeus e Societate Pistorio auxisiator adiungitur.] profiteretur, indecorum sibi videri excepit, se Theologum cum longe inferioris professionis Doctore componi. Quare ita demum se assensurum, si Pistorio theologus aliquis adiungeretur. Accepit libens conditionem, Pistorius, impetrauitque facile, vt Pater Theodorus Busaeus nostrae Societatis Molshemiensis in Alsatia Collegij tunc Rector, sibi adesset. Apparuit in Smigdelino (vt fere fit in haereticis) pugnare cum pauore supperbiam. cum enim auditus esset antea, diffundente se fama conuersionis Pistorij, magnifice iactare inter suos, nunquam ausurum apparere coram se Pistorium, nisi forte succenturiatum haberet aliquem Iesuitarum; et Pistorius ea re cognita, clare coram multis professus esset, sese solum cum solo congressurum: repente conuetsa ratione ad istam Smigdelinus, quam retuli, dignitatis suae theologicae allegationem confugit, quam [Note: 106 Simigdelinus certamen subterfugit metu ignominiae. Et formam Syllogisticam remoueri a disputatione vult.] vbi refutatam vidit, adiunctione Theodori nostri, per Pistorium, vti dictum est, impetrata; ministellus nihil in speciem de confidentia remittens, re vera plurimum sibi metuens, varijs quoad licuit praetextibus colloquium distulit, inter alia morosum exhibens sese in conditionibus disputationis praestitupendis, abstinendum videlicet philosophia iactabat, quam inanem vt aiebat, vocabat A postolus: remouendam artem omnem Dialecticorum syllogismorum, agendumque ex puro puto verbo Dei, Sed nota iam satis, et putida ista est Haereticorum astutia, vbi se iustae argumentationis vndique inclusos vident angustijs, vociferantium, per sophismata vim inferri veritati, Nempe vt id quod docent confusum, et inconstans est, ita volunt in dissertationibus Andabatarum more decerni; satis gnari, quo pinguius exploretur, hoc minus apparituram dogmatis prauitatem, et [Note: 107 Eam tamen deinde admittit fiducia exercitus Haeretici vicini.] vbi valeat impudentia, ibi se fore inuictos. Ceterum vbi vidit Alsatiam Haereticorum occupatam copijs, inde sperans, nequaquam eo rerum articulo commissuros se discrimini Catholicos Doctores, gloriose ostentauit se ad quamuis iniquitatem descensurum, et vel ista, quam expeterent dialectica methodo paratum congredi. Fefellit eum multum fiducia sua. Pistorius enim, et Theodorus intrepide se ad certamen obtulerunt. Age sane condicitur in certum diem in Vrbe Bada concertatio. eo se Minister magna stipatus symmystarum manu contendit, sub Nouembris finem. sed [Note: 108 Smigdelinus illaqueari ceptus tergiuer satur.] cum primo statim experimento stringi se videret, argutis, et succinctis argumentationibus Pistorij, referebat sese idemtidem, immemor acceptae conditionis, ad querelas, de sophisticis, vt aiebat dialecticae praestigijs, negauitque tandem praecise, se amplius isto more disputare velle. Senserunt statim qui aderant, quae vera esset recusationis causa, vnusque [Note: 109 Concionator aulicus ab Haeresi conuersus.] inter ipsos existimationis praecipuae Concionator aulicus palam ad partes catholicas, disputatione conuictus accessit. Cum vero Marchio ipse quoque haud dubie ad conuersionem inclinaret, ne rem tantam leuiter suscepisse videretur, et Lutheranis Ministris collegae sui transitum ad Catholicos aegerrime ferentibus, delinimentum aliquod afferret, alind colloquium indicendum putauit, ad quod cum inuitaret AEgidium Hunnium Doctorem alium e nominatissimis Lutheranorum, omnino is venire recusauit. Suscepit id tamen Ioannes Pappus Argentinensis Doctor, adiunctis sibi octodecim alijs Badensis Prouinciae Ministris, professus ante omnia se nec cum Pistorio, nec cum Iesuita veibum velle facere: cum aulico Concionatore, nuper, vt loquebatur, seducto, congressum non recusare, qui tamen adeo illi praeter [Note: 110 Marchio Badensis couuertitur ad fidem Catholicam.] spem successit, vt Iacobus Marchio praecipuam, ex huius ministri clarâ conuictione, conuersionis suae causam traxerit: dicere deinde plerumque solitus Pappum sui ad Catholicas partes accessus, causam vel maximam fuisse: alias tamen, multas, grauesque istius suae mutationis rationes, idem Marchio scripto publico vulgauit, et accito P. Theodoro rite coram eo lutheranos errores execratus est. Primus hic fuisse dicitur, qui
[Note: 111 Constantia eius in susce pta fide.] ex Imperij Principibus haeresi lutherana deprauatis resipuerit, atque eo quidem feruore, vt cum minarentur bella, exilia, eiectionem e Principatu, nulla plane re moueretur, sed gratum sibi futurum diceret, si pro Peligione etiam ostiatim cum coniuge, ac liberis mendicare cogeretur, [Note: 112 Quanta deuotione Catholica sacra susceperit.] eoque se perfundi gaudio profiteretur, quale nunquam in vita sensisset. Nec est praetereundus susceptorum ab eo primum catholicorum sacrorum religiosissimus modus. Cum elegisset catholicae professioni Dominicum diem, qui eo anno in idus Iulij incidit, ad eam ceremoniam bidui ieiunio, multa prece, totiusque vltimae noctis peruigilio se comparauit, sicque post confessionem ab Haeresi absolutus, et recitata quam Concilium Tridentinum tradidit, catholicae fidei formula, sacrosanctam Eucharistiam, incredibili significatione pietatis, et caelestis copia dulcedinis percepit. [Note: 113 Smigdelini ridicula glo riatio, et mi, sera mors.] Frustra interim, et cum risu omnium, libello etiam edito gloriante Smigdelino, sese ex colloquio victorem discessisse, nullo alio vanissimae iactationis fructu, quam vt qui multum de doctrinae celebritate perdiderat, plurimum iam ad stultitiae famam adijceret, cuius miser impatiens, breui post in magno vitae taedio infelicem animam exhalauit. At Marchio postridie literas in vniuersam dimisit ditionem suam, quibus mandabat locorum Praefectis, vt haereticos Praedicantes concione interdicerent, templi [Note: 114 Marchio Prae dicantes Hae reticos e suis terris expellit.] claues ipsi seruarent, ne cuiquam pateret aditus: Praedicantes intra tres hebdomadas cederent possessione aedium parochialium, et intra menses tres, nisi redire ad legitima vellent sacra, Marchionatu exirent. Sub haec Gregorianum promulgatum Kalendarium, sacrae aedes ad formam, et cultum auitum coeptae restitui. Nec populi grauate reuertebantur ad pristinos cultus, quod et vicini semper Catholicis agitarant, nec nisi triginta [Note: 115 Idem ab Hae reticis vene no necatur.] ante annis ad Lutherum defecerant. Sed magna rerum exordia, spemque, expectationemque bonorum, impia Haereticorum fraus, porrectis. Marchioni venenatis cerasis interrupit. Obijt ille sanctissime, et Vxor, quae [Note: 116 Eins vxor postviri mor tem fit Catholica.] abduci ab errore viuente ipso nequiuerat, paulo post eius decessum, siue execrata impiorum venenatas fallacias, siue bono coniuge e Coelo veniam impetrante, ad catholicam pietatem emersit.
Halberstadij quoque (Saxoniae Vrbs est vetus, ac nobilis) bene rei gerendae oblata spes, breui intercidit. Hic superstitem sinceri cultus scintillam, bonus e Franciscano Ordine primarij Templi Concionator, idemque suorum Prouincialis minister in Saxonia, magno studio conseruabat Petrus Traiectinus, qui senio, et laboribus fractus, successorem sancto operi quaerens, cum aliunde non inueniret, iamdudum e Societate flagitabat, et anno 1587. Ioannem Goslariensem in aliquod impetrarat tempus. Nunc vero quo tranquillius tota res, firmiusque transigeretur, ad idem postulandum Collegii quoque Canonicorum inflexerat voluntates. [Note: 117 Halberstadij Concionator e Societate collocatur.] Itaque Ernefelderus Rhenanus Prouincialis Melchiorem Toxitam, et Renuerum Egnoicum primo quoque tempore mittendos censuit; iussos Collegij Heilingestadiani, quod minime omnium distabat, Rectori subesse. Illi profecti, prosperoque vsi itinere, quinto idus Februarij Halberstadium tenuere. Quos vt bonus ille Senex Franciscanus, ad quem diuertêre, conspexit, irruens in amplexus, multum lachrymarum prae gaudio fudit. Nequaquam pares in plerisque Canonicis perspecti vultus: alij palam negare [Note: 118 Quidam Ca nonici obstant initio.] suo scitu aduocatos, alij contendere, veteri quodam Collegij sui decreto Iesuitas Halberstadiano fuggesto arceri; nec ante finitum certamen, quam ipse Visitator, vt vocant, Praedicantium, professus vltro est, Iesuitarum conciones, iuste reprehendi non posse. Igitur tota ijs catholicae doctrinae permissa prouinciâ, quotidie per magni ieiunij dies ad Ecclesiasticos latine; ter in hebdomada germanice dixerunt ad populum. Temperabant vires, ne inuidiam profectu celeriore accenderent, satis prodentibus indicijs in ciuitate vsque eo corrupta grauem esse eorum commorationem,
[Note: 119 Post aliquas inducias recrudescit ad uersantium rabies.] tamen postridie idus Aprilis responsum dedere Canonici, suggestum eis in annum prorogari. Hoc interuallo sperabant inclinationem aliquam rerum futuram, et adlectum iri Canonicos e Catholicis: sed tam longa Satanae patientia non fuit. Vbi Eustachius Boitel Canonicus, itemque Cellarius summae aedis, qui vnus aduersarijs obsistebat acerrime, postridie Kal. Decembrium decessit, continuo malignantium consilia erupere. Petitur a Decano Gaspare a Canneberg, vt Martinus Mirus (rabula erat Lutheranus) concionem in summa aede habeat singulis hebdomadis, et literae ab Henrico Iulio Brunsuicensi perferuntur, quibus denunciat, Iesuitas dimittant, quod foederis, pacisque conditionibus non comprehendantur. Is puer cum designatus esset Halbestadiensis Episcopus, iam vir erat secundarum nuptiarum, et propalam Lutheranus, totiusque commissae sibi Ecclesiae exitium egregius Pastor moliens, ante omnia Iesuitas amoliendos intelligebat. Nihil tamen in praesens ad exitum perductum: at anni insequentis exordio per speciem leuandi laboris, concio Melchiori, [Note: 120 Henricus Episcopus Lutheranus Patres Socia tatis, et Catholicam religionem Halberstadio expellit.] et Socio interdicta. Paulo post ipsemet Henricus accurrit, sacrificium, Eucharistiae asseruationem, et ceteros Catholicos ritus, et scilicet Iesuitas in primis exturbaturus. Quos cum adesse iuffisset, et vnus Melchior, quod Renuerus ad circumiectas Catholicorum reliquias excurrerat; adfuisset, Cancellarius in conspectu multorum, acerbam orationem instituit. Mature consulendum publicae quieti. Haberi eos vnlgo perturbatores, sectarios esse, et spargere in vulgus errores: clanculum etiam coetum discipulorum colligere: denique Nobilitatem petijsse a Principe, vt eos eijceret: Principem iubere vt ante proximum Dominicum diem facesserent. Ad ea Melchior, cum demonstrasset se neque Sectarios, neque perturbatores esse, neque discipulos clam vllos colligere, sed tantum adolescentes duos, qui eodem secum vterentur hospitio, ludum publicum frequentantes, interdum subdocere: quod nec inuidiae esse deberet, et facile emendari posset: ad vltimum petijt; vt operiri sibi reditum focij liceret. Facta potestate in illud tempus manendi, vbi primo Renuerus adfuit, ambo communi studio supplices ad Principem Henricum literas mittunt, et ad eum protinus accersuntur. Nequaquam is ambagibus vtitur, in magno Nobilitatis consessu, Martino Miro ad laeuam sedente, palam praefatur: se lutheranum esse, illos autem Catholicos. Ceterum quod intoleranda sibi suis in terris dogmata Catholicorum videantur, idcirco nuper potestatem illis ademptam concionis, et iam omnino esse Halberstadio excedendum. Patres hic grauiter, ac modeste: accitu se Canonicorum venisse, dictionem accommodasse ad publicas commoditates, atque concordiam: nihil commisisse, quod reprehendere quisquam iure possit; ne vellet nocentium poenas in insontes decernere. Talia memorantibus Henricus quaestionem de Sacrosancta Eucharistia iniecit; in qua multum, diuque, ex scripto rancida quaedam, suffulciente subinde Martino Miro, vociferatus, tandem pronunciat non satisfactum sibi ex Verbo Dei: proinde dicta die facessant. Quinque dierum impetrata mora; et hoc tempore curatum ab Canonicis testimonium, quo fidem faciebant: Melchiorem, et Renuerum, Franciscanorum, ac dein etiam Canonicorum rogatu Halberstadium missos, vt Franciscano Coenobiarchae Concionatori subsidio essent. Id munus cum diligenter, fideliterque obirent, suaque virtute, probati Canonicis, et alijs multis essent, commutatam esse rationem temporum, quae cum id postularet, eos post annuum laborem ad suos remitti. Antequam illi Vrbe egrederentur, vnus intimorum Principis, qui credulas eius aures sermonibus, aduersum Patres implebat, exijt e vita. Sub haec et vnus e Senioribus Canonicis, qui vxorem se ducturum fidem Principi obligarat, vitam finiuit: qui cum ad sepulturam efferretur, tanta repente procella coorta est, vt funibus alligandum fuerit
cadauer ad feretrum, ne turbine abriperetur. Nec tamen haec valuere, quo minus pergerent impij omnia pessumdare. Itaque ab summa aede, et deinceps ab alijs septingentesimo postquam coeperat auno, catholicus ritus eiectus est.
Hildesij, Erfordiaeque maiore futuri spe, quam fructu praesenti perseuerarunt [Note: 121 Monasterij Collegium, et Templum aedificantur.] stationes. Monasterij nouum aedificari coeptum Collegium ac templum ad sextum nonas quintiles, et quanquam dura admodum irent tempora, non desiderata est Ciuium liberalitas in opere promouendo.
In Belgio spectata Dei tutela, dum ad prouincialem conueneum per infesta itinera Rectores abeunt, redeuntque ad vnum incolumes. Et opera praecipuo fructu locata in Castris. Tredecim ferme ea sub Praefectura Thomae Saillij in Galliam vsque sequuri, cum miles ad Parisios obfidione [Note: 122 Obsidio Parisiensis vnde fames et lues in ciuitatem saeuit.] liberandos est ductus. Namque Henricus antea Rex Nauarrae post mortem Regis Henrici Tertij, Regni Galliae possessione aditâ, et summam rei in Parisiorum occupatione verti intelligens, totam eo vim belli contulit. Itaque peraeris fuit obsidio, et diuturna, quaeque mortales fame ad inusitata quoque alimentorum compulit: adeo vt Philippi Regis Legatus, cum aliquot e suo praesepi cecidisset equos, vnius partem pro insigni dono ad Collegium miserit. Vtque nihil extremarum miseriarum abesset, ex fame, ceterisque obsidionis aerumnis, vis quoque vulgata morborum est, magna cum strage hominum cuiuslibet sortis. Quae inter mala quanquam vt in tanta multitudine, non deerant qui seditiose inclinarent ad deditionem, tamen incredibilis, et insuperabilis patientia erat populi, quae nec inedia, nec morbis, nec arte vlla, aut pretio potuit vnquam infringi. Magno fuit subsidio Pontificius legatus Henricus Cardinalis Caietanus. Is anno superiore Roma, ineunte Octobri profectus, quantumuis properaret, nonnisi Ianuario huius anni senescente peruenit, per ingentia elapsus pericula. Nam Diuionem vbi venisset, quo die discessurus erat, [Note: 123 Cardinalis Caieram pe riculum felici sorte vita tum.] monetur, duo equitum esse millia sub Duce Tauanâ, qui eius iter obsideant. Re consultatâ, cum alij Comitum aliter sentirent, ac plerique fidem eleuarent indicij, Cardinalis in incerto haerens ad faciendum sacrum accedit: postque veneranda sumpta mysteria, in sacrum calicem duas schedulas mittit, in quarum altera, Eundum, in altera, Non eundum, notarat: Deum precans, vt quando caeca plane deliberatio illaerat mortalibus, ipse dignaretur significare, quid facto opus foret. Sub hanc precationem alteram pagellarum educit, legitque non eundum, et mansit dum praesidia a Lotharingo Duce, per quae tuto deduceretur, accederent. Nec dubium fuit, quin sortes Numen rexisset. Pro certo enim cognitum est, si eo die abijsset, fuisse cum omnibus suis in hostium portestatem venturum. Haec ex Cardinalis Bellarmini excepta ore, quanquam ad meam historiam, non nisi eo pertinent, quod ipsum Bellarminum [Note: 124 Bellarminus et Felix Vicaeus Card. Comites.] a Pontifice missum, et Felicem Vicaeum e nostris secum Cardinalis ducebat; tamen ne singularis aduersus eam legationem diuinae custodiae periret memoria, commemorare hoc loco iuuit. Magnum igitur solatium obsessis, et leuamentum Cardinalis Legati pietas, et prudentia attulit. Laudem quoque insignem sibi peperit Dux Nemurtius, et Ciues permulti, [Note: 125 Nostrorum Parisiensium caritas in subleuandis miserijs ciuium.] qui sese terra victitaturos deuouerant potius, quam vt agi de deditione paterentur. In tam lato, atque multiplici, seu charitatis, seu patientiae campo, nequaquam occasioni defuit nostra cohors. Adiuuabant omni ope aegrotos conquisitos per Vrbem, cum milites, tum alios ciues, eo gratiore in vulgus officio, quo minus in calamitate adeo communi, atque multiplici expectatum erat. Quo in genere pietatis anni sub initium, [Note: Mors vnius ex ijs inde contracta. Eorumdem eleemosynae.] Martinus Balliesius operae domesticae adiutor, bene, ac feliciter desudauit, qui dum in suburbijs relictos Heluetios milites visit, fouetque, morbum inde, et praeclaram mortem collegit. Ad leuandam quoque
inopiam publicam, quicquid potuit collatum est. Trecenis quotidie impertiebant e domestica tenuitate stipem, cum simul ingens Conuictorum numerus aleretur, quos in patrias dimittere Vrbes per hostes armatos nefas [Note: 126 Claudij Generalis opportunum subsidium.] visum est. Cui necessitati opportunum attulit leuamentum missa a Claudio Generali pecuniae summa, quam christiana locupletum benignitas Mediolani, Genuaeque in eam rem contulerat. Aderant, praeter haec, vbique consilio, concionibus, opera: supplicationes instituebant: praeparabant ad poenitentiam Ciuitatem: ne bellicas quidem aerumnas, et militares casus adeo arctis in rebus, cum diuina agi omnes certum haberent, refugiebant. Neque enim credidimus (inquit Prouincialis ad Claudium Generalem scribens) nos dignos nomine, quo illustramur, si omnibus etiam religiosissimis pro aris, et focis arma sumentibus, nullumque lapidem non mouentibus, nos soli cessaremus. Itaque quamuis a decoro, [Note: 127 Laborun partem in custodia mae nium exemplis inuitantibus necessitate cogen te subeunt nostri.] modestiaque religiosa, quamminimum recederent, nec armati vnquam per Vrbem procederent, tamen laborum in custodiendis muris, obeundisque vigiliis, nequaquam expertes esse sustinuerunt. Fuitque cum seruatae vrbis decus ad Collegium Claramontanum communi praedicatione delatum est. Ad quartum idus Septembris, cum didito rumore ea nocte hostem irruptionem tentaturum, ad moenia, consueto tinnitu ciente, magna vis propugnatorum concurrisset, et inter eos e Collegio manipulus Iuniorum, insidiatores sua coepta vbi viderunt praecognita, nihil mouerunt. Iamque tantum noctis abierat, vt Lutetiani nihil restare discriminis rati, somno atque solicitudine praegrauati, vel in suas quisque domos dilaberentur, vel excubias, et arma remitterent. Perstat tamen Collegij manipulus, cum pauculis aliorum. Interim animaduersa solitudine hostes, ac tum maxime vrgendam occasionem arbitrati, quosdam cum [Note: Et hostem Scalis inuectum repellunt.] scalis, quam minimo cum strepitu praemittunt. Nec tamen fefellere viglles nostros. Continuo inclamant ad arma: dant signum Ciuibus, expediunt se ad vim, et primos impetus sustinendos. Iamque vnus hostium inter duos eorum in murum euaserat, scalasque demittebat descensurus in Vrbem; cum illi magno animo accurrunt, scalasque deuoluunt ita fauente Numine vt cum sclopum ille disploderet, frustaretur ictu, nonnisi fumo sequuto. Interim accurrere proximi quique propugnatorum, et [Note: 128 Liberatur obsidione Ciuitas.] discrimen omne propulsatum est. et scalae illae, quae demissae in Vrbem iam erant, in monumentum collati in publicum beneficij, delatae in Collegium. Non multis post diebus adfuit e Belgio Dux Parmensis Alexander Farnesius, et obsidione Parisios liberauit. Quia tamen adhuc impendebant noui terrores, praesertim quod mature repetendum Parmensi Belgium fuit, existimauit Odo Prouincialis, per modicum illud laxamentum [Note: 129 Nostrorum pars maior alio mittitur.] viarum, et conuictores remittendos ad suos, et sociorum quamplurimos emittendos. Itaque et tyrones remisit Virodunum, et Socios ceteros ita per Prouinciam distribuit, nonnullis etiam in Belgium, et in Italiam missis, vt e centum, qui Parisijs partim apud Prosessos, partim in Collegio, partim in Conuictorum contubernio versabantur paulo plus quadraginta manserint. Inter has externas procellas, aderat domi e Coelo pax, et iucunditas tanta, vt appareret facere Deum famulis suis cum tentatione prouentum. Congregatio Prouincialis habita Parisijs Iulio ineunte; sed [Note: 130 Domestica disciplina et ministeria in salutem proximorum in communibus incommodis cursum felicem tenent.] quoniam obsidio impediebat accessum, ex nullis Prouinciae Collegijs adfuere Patres. In Aquitanica et Lugdunensi prouincia, quanquam non sine periculis conuentum est. Ac Franciscus Bonaldus Billomensis Rector, dum ad suum Lugduno Collegium redit, delapsus in grassatores, sine noxa, imo non sine laude Societatis est missus. Iam vero necesse non est ire per Collegia singula, et enarrare quanto studio in subleuandis communibus malis, dies, et noctes insudatum sit, et precationibus priuatis, et publicis, et poenis vltro susceptis, et incitandis ad poenitentiam,
Deique implorandam opem populis: quanta in scholastica iuuentute, maximeque in Reginae Coeli sodalibus, studia animorum exarserint in obeundis diuinis mysterijs, in supplicationibus, in afflictandis corpusculis suis. quantus denique in matronis, tenerisque virginibus ardor religionis defendendae, implorandaeque a Deo pacis extiterit. Haec et alia intelligi potius, quia consueta, et aestimari cum ex grauitate calamitatis, tum pietate gallicanae gentis aequum est, quam fusius historico labore perscribi.
Inchoatum est Dolae templum Beati Dionysij, sacro lapide, magno ciuium [Note: 131 Dolae Templum inchoatum.] accursu, ab Antistite in fundamenta iacto. Contulere ad impensam priuati ciues alacritate mira, et aureos mille ducentos Senatus de publico dedit. Sociorum quidam hoc etiam anno in Hispaniam missi, ipsorum accitu Patrum hispanorum: nam qui superiore anno missi fuerant, non communis modo charitatis nomine amabantur; sed ea ipsi se commendabant [Note: 132 Quidam e Gallia in Hispaniam missi.] modestia, ea dabant obedientiae, caeterarumque virtutum, cunctis in rebus documenta, vt merito quoque suo chari haberentur, et cupiditatem sibi similes alios quoque habendi excitarent. In Gallijs, et alijs Borealibus Prouincijs, vbi vel armati, vel haeretici loca habebant infesta, excursiones apostolico ritu, per vicos, et pagos haud satis e sententia potuere decerni. At in Hispania, locisque pacatis, magna alacritate susceptae, parique constantia obitae, exuperante fructu laborem. Vbi ad Petrum Villalbam Aragoniae Prouincialem Claudij peruenere literae, hortantes ad animi vires instaurandas in Exercitationum spiritualium otio, tum missiones [Note: 133 Exercitia spiritualia magno fernore obita in Hispania.] instituendas, is Caesaraugustae cum versaretur, ita rem ordinauit. Primus ipse vna cum quindecim domesticorum, quibus et sanctas illas Exercitationes et ipse proponebat, secessit. distribuit diei spatia in actiones certas, quae non minus religiose custodiebantur, quam in tyronum disciplina fit. Praeter conscientiae matutinum, ac vespertinum examen, et pensa sacerdotalia, binas ante, totidem post meridiem meditationi tribuebant horas; singulas item collationi spirituali; in qua de natura, vsuque virtutum, easque parandi ratione, et vitiorum remedijs inquirebant. Conueniebant etiam interdum a mensa, mutuoque se conspectu, et sanctis colloquijs iucundissime solabantur, et ad omnem incitabant virtutem. Multas interim quisque arcanas, consentiente Magistro, suscipiebant poenas, multas publice: cum ferme diebus singulis in triclinio se quaterni, aut quini diuerberarent, et alia alij seueritatis, et humilitatis exempla praeberent. Ita praeparati Iobelaeo potiebantur, et vota instaurabant: inde ad opera robusti, vegeti, expediti redibant, alijs, atque alijs eodem modo secedentibus, quoad sine vllo publicae curae detrimento totum renouatum est Collegium. Ad hunc modum res in reliqua Aragonia, nec dissimili in alijs [Note: 134 Missiones in Pireneis PP. Aragonensium.] prouincijs gesta, cum vberrimo vbique profectu. Tantus autem extitit ardor prodeundi apostolico ritu ad iuuandos agrestes, vt certatim duram illam prouinciam sibi quisque deposceret. Itaque et alij in alias oras ex alijs profecti Collegijs: et ex vno Caesaraugustano Sacerdores decem in Pyreneos montes digressi, inter ardua rupium, et horrida vallium, et infelicia aspretorum, opem aberrantibus, maleque custoditis Christi ouiculis allaturi. In Boctica item cum loca delegisset maxime opis egena Bartolomaeus Perez Prouincialis, praeter communem adhortationem, ijs quos misit Sacerdotibus, [Note: Et aliorum alibi per Hi spaniam.] nota virtute lectis, monita haec simul adiecit. Videtis (inquit) quanto studio noster Praepositus Generalis in hasce missiones insistat, et quanta eorum necessitas sit: ideo vos ego delegi, et regiones destinaui, quae maxime postularent auxilium nostrum. Per suam quique discurrent hoc trimestri spatio Septembris, Octobris, Nouembris, Deus, vt sperare datur, laboribus vestris bonus, ac propitius aderit. Iam primum
[Note: 135 Monita P. Pe rez Prouincialis ad eos quos Euangelizatum mittebat.] ego hoc vos monitos volo, vobiscum vt epistolam ipsam P. Generalis feratis, identidemque legatis, et inter vos tractetis, quam perfecte exequamini. qua ratione possitis absolutius exequi, praesertim in eo, quod ad demerendas, conciliandasque vobis Curionum, ac Religiosorum voluntates pertinet? et ad simplicitatem, feruoremque praedicationis vt sacrorum Bibliorum dumtaxat, et S. Vincentij Ferrerij librorum vsu contenti sitis. Deinde singulis hebdomadis legite missionum regulas, superque ijs inter vos conferte. Etenim quo vos conata vestra diligentius ad nostras exigetis leges, hoc benignius ad exitum Deus ea perducet, qui Ordinis tam solers est autor, adeoque amator, ac fautor obsequij. In Sacerdotum ac Parochorum institutione vestra potissimum cura versetur. Inducite ad spirituales experiendas Exercitationes; vtque ob eam rem in Collegium se quod propius, aut opportunius ipsis erit, recipiant. Efficite, vt quae vos inchoatis, illi prosequenda suscipiant. Inter cetera, vt sint, qui tradendi rudioribus catechismi laborem perpetuent. Cuius doctrinae formam vos edocebitis. Denique sodalitatem Sanctissimi IESV nominis, contra inanem iurandi consuetudinem, vbi locus permittet sedulo excitate, et figite; cum tam sit vbique vsu comperta eius vtilitas. His et consimilibus alijs praeparati documentis, magno etiam numero munusculorum piorum, et catechismorum instructi, egregie omnes prouinciae suae culturam exordiuntur. Sed cum alios morbi, qui longe, lateque per Autumnum grassati sunt, intercepissent, qui Alpuxarras, flumen Almansoris, et Vallem Granatensem adiere, constantiore vsi valetudine, blandiente successu, aerumnas tam auide deuorarunt, vt prorogationem quoque trimestris spatij postularint. Quos dixi grassantes morbi praebuerunt materiam exercendae charitatis, cum vbique in aegros e populo, tum [Note: 136 Coenobium Franciscano rum morbis oppresium octo e nostris vltro ad id missi recreant.] Montillae in Sancti Francisci Religiosos Excalceatos. Vbi fando audiuit Alfonsus Rodericius Collegij Rector, ac Tyronum magister, totum Coenobium morbis oppressum, statim coniectans, quam multa eos Dei famulos in tali casu pati necesse esset, ac simul reputans, quantum deceret mutua sibi ope sacros viros occurrere, eorum anteueniens modestiam, vltro ad pietatis opus quatuor sociorum, postque aliquot dies, totidem qui succederent fessis, mittit, grato oppidanis exemplo, aegris ministerio. Nec suum prefuit pretium ministris, quorum quidam cum morbos [Note: Vnus ex ijs hinc mortis causam habuit.] e sancto labore retulissent, Petrus super ea Consaluius laicus coadiutor, qui tyrocinio haud multo ante perfunctus erat, iuuenis bonus, et impiger, optabilem inde mortem inuenit. Scholae tres hoc primum autumno Astigi patefactae magna cum ciuium gratulatione, ac spe, neque illa fallaci.
[Note: 137 Oropesanum Collegium restituitur.] In Toletana Prouincia restitutum Oropesanum Collegium, octauo ante anno sublatum. Ioannes enim Aluarius a Toleto Comes Oropesanus, quem operibus a se institutis patronum Franciscus a Toleto patruus reliquerat, intelligens Collegium eo potissimum dissolutum, quod idem Franciscus Fundator, conditiones cum Instituto pugnantes addiderat, consideransque ingenti bono totam illam regionem carere, quo posset ex Collegio, si tollerentur eiusmodi conditiones, nihilominus certo, aliquanto etiam vberius frui, quam per illas Franciscus sperarat curauit apud Pontificem, vt tota res ad communem modum redigeretur. Auxit etiam de suo vectigal, vnde factum est, vt non restitueretur modo Collegium, sed absolutius quoque fieret ac plenius operarijs, et disciplinis. Ad septimum decimum Kalendas Maias, praeludente in scena dramate, repetiti scholarum labores. Multae et in hac Prouincia susceptae per pagos, et oppida excursiones, [Note: 138 Excursiones per pagos, et oppida.] de quibus Consaluus Auila Prouilicialis ita breuiter nunciat Generali Praeposito: omnibus dedit Deus admirabiles effectus, et quibusdam plane miraculo similes. Ex Castellana plus quatuor, et viginti
Sacerdotes ad sanctas hasce venationes egressi. Et AEgidius Consaluius Visitator ipsas P. Generalis literas ostendebat Episcopis, quo libentius suas adiri sinerent dioeceses. Inter haec neque externae, neque domesticae [Note: 139 Capsulae excipiendis pe cunijs pro Bulla Cruciatae in templa nostra non admissae] vexationes abfuere. Initio enim anni tetenderunt Cruciatae praefecti, cum in omnibus religiosorum templis statuere vellent capsulas, in quas pecunia pro commutatione votorum demitteretur, vt in templis pariter Societatis ponerent. Explicatum est ijs, Societati per Constitutiones suas, quas Pontifices comprobarint, non licere id genus gazophylacia habere suis in templis, proprium quin etiam secundi generalis conuentus extare decretum, quod ne ad alienos quidem vsus permitti vellet. Et vero consentaneum videri, vt qui ad vsus ea non habent suos, ne ad alienos quidem patiantur. Nam cum vetitum nobis sit pro sacrificijs, ac ministerijs eleemosynae, aut stipendij quicquam accipi, haud dubie multi, qui [Note: 140 Rationes id recusandi.] eas arcas in templis nostris viderent, conijcerent in eas, quae lex vetat accipere, quo vel ea lex paulatim laxaretur, vel certe falsa crearetur opinio; multique censerent id licere nobis, quod proprijs legibus interdictum est. Quamuis enim praefigerentur tituli qui declararent, non Societatis, sed Cruciatae arcas eas esse, multi vel per incuriam, vel ignari legendi, eos minus animaduerterent. Nec vero Cruciatam quicquam hinc detrimenti capturam, cum ferme Societas locis degat valde celebribus, vbi defutura nunquam templa sint, in quibus capsulae collocentur, ad quas possent mitti poenitentes, qui stipem pro commutatione votorum praebituri sint. Denique cum Romae quidam alibique alij tentassent, vt eius generis repositoria ad pauperum seruandam stipem, et alias externorum vtilitates in templis Societatis collocarent, nunquam permisisse Romanos Pontifices, vt immunitas eius, et instituta laederentur. Haec Franciscus Porrius Madriti cum Praefectis Cruciatae libello exposuisset, ijque cunctarentur responsum edere, alterum eodem exemplo Regi proposuit, qui pro sua prudentia, ac pietate rem ad Franciscum Auilam reiecit [Note: 141 Idem recusa tum a Franciscanis.] generalem Cruciatae Praefectum, cum eo, vt nihil Societati, contra eius leges pateretur iniungi, Ita demum res tota discussa est, multum adiuuante, vt opinio fuit, Franciscanorum quoque constantia, qui existimantes paupertatis suae puritatem agi, acerrime obstiterunt. A domesticis perturbatoribus quies propemodum fuit. AEgidius Consaluius post Castellanam inspectam Prouinciam, et Iosephus Acosta post inspectam [Note: 142 Causae praeteritarum turbarum deprehensae.] Boeticam conuenere Naualcarnerum, deque communibus rebus ad aliquot dies inter se contulerunt. Ambo deprehenderant noua molientium studia ex perturbato animo nasci, ex ambitione, disciplinae impatientia, licentiae, commodorumque cupidine, cum tales ipsi homines essent, vt vel sola vitae perspecta ratio fidem faceret, nequaquam germanam disciplinae huius sobolem esse. Porro maximum remedio impedimentum, nutrimentumque turbarum reperiebant, adeo patentem aditum ad Regem, et Quaesitores, et sub eorum vmbra speratam cuique impunitatem; inde enim fiebat, vt intolerantissimus quisque disciplinae, formidini esset bonis, [Note: 143 De remedio relatum ad Regem.] et (vt est licentiae mater impunitas) malum ad plures quotidie velut contagio permanaret. Hoc itaque praecipue declarandum Regi constituerunt, moxque cum ad eum statum omnem rerum referrent, diligenter exposuerunt; etiam, atque etiam rogantes, vt considerare, ac prohibere vellet. Audiuit vtrumque Rex separatim satis benigne, sed responsi nihil est reportatum, praeter solenne, visurum, ac prouisurum. Ceterum ea ipsa tempestate cum maxime apparebat, quam necesse esset fonti illi malorum remedium admouere: nam in Boetica Consaluus a Montemaiore delato ad Quaesitores Ludouico Barba Gaditani olim Collegij Rectore, acceptoque a Quaesitoribus Hispalensibus secretario, cum Gades adijsset, totam non domum modo, sed etiam Ciuitatem commouit, adeo
multi ad quaestiones vocabantur. Et homo erat delator, indignus plane [Note: 144 Quidam impatientes di sciplinae bones per delationes calumniosas vexant.] famulorum Dei commercio, procax, turbulentus, indoctus, in quo demum vix vestitum religiosum agnosceres. Tum autem, vbi quos volebat, vexabantur, iactare se palam, triumphare, insultare. Gemina mox impudentia in Baptista Carillo erupit, qui cum esset nullius pene doctrinae homo, aliquid existimans autoritatis concionando Salmanticae in foro collegisse, ausus est et ipse nouarum autor fieri turbarum, praeter alia ab alijs exagitata, iam prope obsoleta, contra reseruatos maxime casus [Note: 145 Baptistae Ca rilli molitio nes coutra Societatem.] coortus. Quod tam multi essent, neminem ijs teneri, quin et beneficijs vti Cruciatae fas esse. Denique ingredientibus primum in Societatem talia ignorata, alioqui non fuisse id oneris subituros: propterea nec votis quidem teneri. In haec cum Dominici Bannij, Iacobi Orellanae, Francisci Zumelis, et aliorum, falsa scilicet narratione vsus, subcriptionem facile collegisset, libellum Quaesitoribus dedit. Perque Orellanam, et Regium Confessarium admissus ad Regem, eo ipso tempore, quo Naualcarneri Visitatores iurer se Acosta, et AEgidius agebant, eadem criminans, conatus insuper est sinceram Principis mentem occupare calumnijs, ne mox Visitatorum relatio fidem inueniret. Reuersus inde Salmanticam coepit venenum per Collegium spargere, et ad seditionem quoscunque posset clanculum [Note: 146 Contumacia eius aduersus V. Prouincialem.] incitare. Quod cum Alfonsus Montoia Proprouincialis, qui forte tum Salmanticae erat cognouisset, matute admonendum hominem duxit, et opprimendum incendium. Sed Carillus, statim vt paternam admonitionem Pater exorsus est, ferreo ore, et corde: Quicquid dicturus es, inquit, necesse est coram Quaesitorum Commissario dicas, aliter verbum non audio. Accito Commissario tanto liberius, duriusque Proprouincialis hominem contumacem, vt merebatur, accepit; persuasum habens vel bonitati causae fauturum Commissarium, vel certe eo iam ventum, vt nullo [Note: 147 Idem domo egressus mu tato vestitu vagatur.] respectu periculi, parcendum vocis libertati esset. Excepit omnia Commissarius, et sub ea Carillus tanquam in Boeticam, quo ex obedientia dudum abire licebat, perrecturus, domo egressus mutato vestitu, Madritum querimoniam defert, exagitari se atque vexari, quod ad sanctum Quaesitorum tribunal perfugisset. Tum pro arbitratu suo Madriti, apud suas deuotulas moratus, et quo libuit euagatus, in Collegio Salmaticensi, cum Commissario Quaesitorum, prima sacri Aduentus Dominica apparet. Iubet confestim Commissarius domesticos cogi omnes, cumque conuenissent, nomine Cardinalis generalis Praefecti, et Consilij totius Quaesitorum, denunciat huius formae decretum: Mando tibi Francisce Labara Salmanticensis Collegij Rector, Patribusque vniuersis, et Fratribus, vt [Note: 148 Edictum Sacrorum Que sitorum in gratiam Ca rilli.] domum accipiatis Baptistam Carillum, et charitate, qua prius tractetis, perinde ac si ad Regem, et Sanctum officium non adijsset, eique demandetis conciones, cohortationes, confessiones, et alia, vti antea demandabantur. Cognitionem si quam de rebus cius instituistis, omnem mittite ad sanctum officium. illi enim Domini pro merito vel punient, vel si videbitur ad Superiores eius reijcient. Si cognitio incoepta, nec dum absoluta est, ne vltra progredimini, sed nulla re de nouo inquisita, ita vt nunc est, mittite. Haec Secretarius cum recitasset, adiecit verbo Commissarins, nomine sacrorum Quaesitorum: notum omnibus facio, edicoque, posse quemlibet nihil metuentem, ne vel pilus ei tunicae attingatur, ad sanctum Officium habere perfugium in omnibus rebus quae pertineant ad scrupulum fidei, et ad indicandas molestias, ac miserias suas. His dictis abscessit. Alfonsum Montoiam non impune laturum opinio erat, quod Carillum acerbius increpasset: sed bonum famulum ei molestiae, cunctisque vitae mortalis aerumnis mature bonus Dominus tertio [Note: 149 Mors Alfon si Montoyae.] ante die subduxerat. Iampridem imbecilla cum vteretur valetudine, aucto et insalubritate anni, et zelo domus Dei languore, pie vt vixerat,
procuratusque rite diuinis tertio Kalendas Decembris supremum spiritum exhalauit. Amantissimus erat, et intelligentissimus institutorum Societatis, vitae inculpatae, excellentis doctrinae, atque prudentiae, ab anno 1556. in Societate, magnam partem in regendis Collegijs, praeclare versatus, quo maius hoc tempore desiderium sui reliquit, cum talium columinum, nec magna copia, et vsus maximus erat. Eius in locum communi Societatis iure Franciscus Galarza Praepositus Vallisoletanae domus successit, dum [Note: 150 Labatae interrogatio circa edictum quaesitorum.] successorem ordinarium Generalis Praepositus nominaret. Ceterum Labata Rector Salmanticensis supremis Commissarij verbis haud parum commotus, sciscitandum putauit, vt clarius explicaret, Quas cuique liceret molestias, et miserias suas ad tribunal Quaesitorum deferre. Si enim nec ad fidem illae, nec ad causam sancti eius Officij propriam pertinerent, an vellent obedientiam in Societate funditus perdi, dum quilibet quaecunque res displiceat, sanctum Officium appellat, ne cogatur vel migrare quo nolit, vel suscipere laboriosum munus, vel poenas meritas dare, contemptam ob disciplinam. Non enim verosimile videri, tantum sibi Dominos Quaesitores assumere iuris, aut negotij velle. Huic interrogationi responsum [Note: 151 Carillus e Societate pulsus.] quid sit, non comperi: sed anno insequenti ita est cognita Carilli importunitas, et mala fides, vt de Societate, etiam Quaesitorum consensu, tanquam indignus, ac perfidus filius amandatus sit.
Multos amisit Lusitania, et antiquitate religionis, et rebus gestis, et virtute memorabiles viros: quorum Franciscus Henricius, Georgius [Note: 152 Francisci Henrici pia mors.] Serranus, et Vascus Perez inter professos pie desuncti. Henricio vltimus dies illixit postridie idus Martij; ab Februarij anno 1546. in Societate nauiter, ac religiose exercito, in magnis negotijs, maximeque in Collegiorum facultatibus procurandis. a puero deditam Religioni indolem nactus, cum annum quintum et vigesimum ageret a Ioannis Tertij Regis famulatu, ad Christi migrauit obsequia. Georgius Serranus Patria Olysipponensis, [Note: 153 Item Georgij Serrani.] anno Domini 1544., sextodecimo suo, cooptatus in Societatem, inque ea disciplinis omnibus magno profectu, vt ingenio pollebat, excultus, theologiam multos annos docuit: inde ad Praefecturas admotus, etiam prouinciam bene administrauit. Hoc tempore Vicarius pro Fonseca S. Rocchi domum regebat, iamque diu e Consilio sacrorum Quaesitorum erat, magnae apud populum, atque optimates autoritatis. Septimum idus [Note: Et Vasci Perez.] Augusti diem vitae supremum habuit. Vasco patria fuit Elua, aetas, cum ad Societatem anno 1560. accessit, annorum non plus quindecim: quantoque puriorem, ac molliorem attulit ad scholam virtutis animum, hoc altius, omne honesti genus hausit. In literis item progressus insignes habuit; praeter alia linguas hebraeam, et graecam egregie adeptus, quas et complures annos interpretatus est. Decessit die S. Matthaei, cum praefectum rerum spiritualium ad Sancti Rocchi ageret: iamque duodecimum annum tyrones, non verbo magis, quam vitae suae forma erudisset. Nobilem [Note: 154 Ludouici Al uarij vitae summa et obitus felix.] sortitus est finem Ludouicus Aluarius Auisij, quod Eborensis dioecesis est oppidum. is ex oppido agri Olysipponensis honeste genitus, in grauibus disciplinis adolescentiam, theologicus auditor, agens, ex patris morte primos habuit ad religiosam vitam impulsus. Vbi enim ille, quem suauissime diligebat, ereptus est, in fastidium mortalia cuncta venerunt. In coelestis igitur, immortalisque Patris lectus sortem anno saeculi huius sexagesimo, vitae suae altero, et vigesimo, magno magna tolerandi ardore transgressus, consentaneum initijs totum habuit vitae cursum, et finem Praestantem sortitus verbi diuini praedicandi facultatem, et aliter hominum animas excolendi, non facile dictu est, quantas Lusitanis vtilitates attulerit. Ad extremum cum praescriptae ab Generali Praeposito diuersas in oras excursiones decernerentur, ipse a Ioanne Correa Prouinciali instit it, vt se quoque apostolici laboris, atque benedictionis facere participem vellet:
simulque impetrauit, illam dicens seam esse desiderio desideratam missionem, cum Raphaele Carnero in plagam transtaganam destinatus dum baculo innixus, suam sibi humeris sareinulam portans, castella et pagos perlustrat, praedicans regnum Dei, inuitans ad poenitentiam; aures confitentibus continenti labore praebens, ante omnia exempio vitae mirus, ac salutaris, febri in publica hospitali domo decubuit: nec inde quanquam multi adniterentur amoueri sese permisit. Verum laetus, quod sibi pauperi, ei Domino, qui paupertatem ortu, vitaque sua, et occasu maxime consecrauit, liceret animam in contubernio pauperum reddere, Septimo Kal. Decembris, eodem loco curriculum laboriosae aetatis expleuit. Corpus Eboram (non enim plus diei iter distabat) honestissimo populi religiosorum, et Clericorum comitatu perlatum: atque aegre cohibita multitudo, ne demortui vestimenta certatim ad conseruandas reliquias laceraret. [Note: 155 Ludouieus Vasconcellus Angrae pie moritur.] Haud absimilem Ludouicus Vascencellus Angrae venerationem sui reliquit, vbi quintum iam annum regebat Collegium, cum alterum quinquennium multo ante rexisset, externis, atque domesticis laudatus. anno 1554. mense Aprili, vndeuigesimum annum aetatis suae decurrens, adscriptus in Societatem est, eo praecipue adamatam, quod ad martyrium (cuius flagrabat eupidine) consequendum aptissimam iudicabat. Nunc Eborae, aut Conimbricae, aut Olysippne tyronum institutor, nunc Prouincialium, Comes; nunc Rector; aetatem omnium ornatu virtutum spectandam exegit.
Angolae in Regno, quam vtiliter hoc quoque anno Patres nostri contenderent in omni Ecclesiastici ministerij parte duobus in praesentia demonstratur indicijs, primum conuersione quingentorum supra mille, e patrijs [Note: 156 Mille quingenti conuersi.] superstitionibus ad Christi Ecclesiam baptismo aggregatorum, praeter plures alios, qui iustis de causis in catechumenorum adhuc ordine sunt relicti: deinde iudicio Pauli Diazij Lusitani nobilissimi, eius nepotis, qui Promontorium Bonae spei primus superauit, hominis ijs in partibus praepotentis, qui ibidem hoc anno moriens ijsdem supremis Tabulis, quibus agros amplissimos, et vberrimos Societati legauit, Philippum Regem admonuit, [Note: 157 Testamentum Pauli Diazij] vt si saluum, ac florens in terris illis Barbaris et suum, et Dei regnum vellet, daret operam, vt quamplurimi semper ibi degerent Patres Societatis. Hoc anno duo e nostris missi ex India in AEthiopiam intercluso varijs casibus eius regni aditu, in lucro posuere, quod reuerti vnde discesserant, liceret Causa mittendi fuit, quod duos tantum e magni Patriarchae Ouiedi comitibus illic superstites esse constaret, quos subsidio egere non dubium erat. Sed Deo aliter tunc quidem visum. Saeuissima [Note: 158 Infelix iter duorum in Aethiopiam missorum.] enim pertinacissime vexati tempestare, ter malo nauigij confracto proxime naufragium adducti, eiecti tandem in littus Arabiae, ibique capti ab AEthiopibus, et cuidam Turco mancipati, post multas de pretio redemptionis licitationes, et aliquando auarorum dominorum perfidia rescissam certi lytri pactionem, tandem numerata piorum subsidijs, quanta exigebatur, pecuniâ, bona fide liberati, ac suo iuri redditi, versus Indiam iter intenderunt. Admonet me opportunitas illatae forte mentionis AEthiopicarum rerum, vt ex plenissimis commentarijs serius ad nos appulsis, hic qualicunque loco suppleam non amplius telerabilem Annalium nostrorum praecedentium defectum. Si quidem interuersis casu quodam actis illius [Note: 159 Verus annus, et dies mor tis Andreae Ouiedi] temporis in quod viri Venerabilis Andreae Ouiedi Patriarchae AEthiopiae pretiosa mors incidit, adhuc in nostra Historia, Annus, mensis, et dies ignoratur, quibus virum tantum ex hac vita euocare Deo visum est. Obsernare lector potuisti superius parte quarta huius operis tradi mortuum Ouiedum Patriarcham anno Christi 1577. Paulo post eumdem obijsse dici Septembri mense, die propter literarum iacturam incerto: quem tamen Antonius de Arana quartumdecimum fuisse mensis Septembris ait:
sed id illum ex parum certis hausisse monumentis certum est; cum in contrarium consentiant duo in primis idonei Autores, qui AEthiopicam istorum temporum ex professo Historiam tractarunt, Emmanuel Almeida et Petrus Paez e nostra vterque Societate. qui quoniam de anno dissident; tradente Almeida obijsse Patriarcham Ouiedum anno 1577. Petro autem Paez affirmante superfuisse illum vsque ad annum 1580. Petro equidem hâc in parte plus fidei tribuerim, quem ex ipso Almeida constat diutissime in AEthiopia versatum, res et nostrae illic Societatis, et illius Ecclesiae, plene perspectas habuisse. Huius habemus volumen spissum libris quatuor praelongis vniuersam rerum in AEthiopia per Societatem gestarum memoriam exequens diligenter ac diserte. Nuncupat id opus autor ipse Mutio Vitellescho Generali Praeposito Societatis Epistolâ scriptâ in Vrbe Danca, vbi tunc degebat Imperator AEthiopiae, die 20. Maij Anno Christi 1622. Peruenit porro feliciter huc Romam ipsum eius libri archetypum vt videtur vnicum, atque autographum, autoris exaratum ipsius manu, quod ne in plura exemplaria vulgaretur, cum caetera penuria et difficultates istorum locorum, tum libri moles et longitudo prohibuerit. In eo sic ad fidem omnia apposite narrantur, vt non dubitem quin si hoc scriptum Almeidae, aut diserto eius Breuiatori videre contigisset, narrationes vterque suas ad eius autoritatem accomodaturi fuerint. Adeoque illud inter alia comprobatuti quod diserte tradit: videlicet annum AErae Christianae millesimum quingentesimum octogesimum Andreae Ouiedo AEthiopum Patriarchae sedis et vitae fuisse supremum. Praeterea eundem Virum incomparabilem, die, quem tota vitâ prae caeteris coluerat, Tertio Kal. Iulias, annuae memoriae Martyrij Apostolorum Petri et Pauli sacro, decessisse. Addit Petrus Paez quod longo vsu obseruauerat, coli quantum fas est priuata pietate, ab AEthiopibus Catholicis anniuersariam Boni Patriarchae Andreae transitûs diem; sed qui correcto ex eo tempore apud nos, non item apud ipsos, decem dierum exemptione Kalendario, nunc respondeat ei diei quem septimum Idus iulias nos more Romano numeramus. Praeiuerat Annalium Auctoti in assignando decessui Andreae Patriarchae Anno 1577. et mense Septembri, Nicolaus Godignus noster libro Tertio de Rebus Abassinorum cap. 15. Ac mox capite sequenti adiunxerat, quinque illi socios superstites in AEthiopiâ fuisse; ex ijs a moriente Patriarcha caeteris [Note: 160 Errata in libro Godigni.] Praefectum Antonium Fernandium primum omnium obijsse; nec dicit quando. Post hunc obijsse Gonzalum Cardosum, qui a latronibus in sylua obtruncatus interijt; quo anno, tacet. Tertium ex hac vita migrasse Andream Gualdarum, qui dum Praefecti sui iussu Mazuam petit, interceptus a Turcis, et pro Sacerdote Catholico agnitus, interfectus est. ne huius quidem mortis annum exprimit. Quarto loco ait abijsse ad superos Emmanuelem Fernandum; nec anno, nec die notatis: Incredibiliter deprauata omnia. Et ex ijs corrigenda quae partim in supplemento libri I. Partis huius V. partim sub finem libri quinti superius scripsimus, postquam iam meliorum eramus notitia monumentorum eruditi.
Goae Indiarum Praetor Emanuel Sosa Cothinus cum classem armatam ad Mangaloris arcem mitteret, eo institit efficacius, vt duo e nostris Sacerdotes profecturis in eam expeditionem militibus adiungerentur, quo recentior memoria extabat oporae a duobus alijs egregie nauatae in expeditione Melindensi anni superioris, quam ducens Thomas Sosa Praetoris Frater, Alebechium Turcicae classis Praefectum infestantem Africae littora, memorabili ad Mombazam insulam, Vrbe capta, et incensa, praelio victum, [Note: 161 Expeditio Melindensis felix.] etiam captiuum duxerat cum ingenti praeda. Mox de Rege Lami foedifrago, et Proditore intra suam ipsam Lamensem ciuitatem capto supplicium palam sumpserat: et tot, ac tantis rebus gestis tertio quam soluerat mense incolumen exercitum reportarat Goam. Praedicabant gratis
[Note: 162 In ea vtilis opera nostrorum.] animis Duces, et milites quantum Patribus deberent. Eos in extremo periculo saeuissimae tempestatis, quae vsque ad iacturam imperandam pretiosissimarum etiam sarcinarum terruerat consternatam in nauibus, et desperabundam multitudinem, supplicationibus, precationibus, ostensione sacrarum imaginum, et reliquiarum, denique incensis zelo adhortationibus recreasse. Eosdem in procinctu difficillimi praelij aduersus hostes, et numero plures, et victorijs feroces, et munitione in speciem impenetrabili septos, purgandis poenitentia militibus, moxque ijsdem praelata Beatissimae Dei Matris effigie ad rem arduam heroico ausu aggrediendam animandis, inspirasse Christianis eos impetus; quibus nulla multitudo, nulla vis Turcorum, nulla iniquitas locorum, aut praerupta minacitas insuperabilium vallorum potuerit obsistere. Postremo cum inter Sosam classis Praefectum, et Mendem vnum ex primarijs Tribunis, aliosque minores grauis esset, et periculosa de praedae diuisione orta dissensio, ex qua internecinum certamen timebatur, Patrum interuentu composita rixa est, et feliciter [Note: 163 Mille baptizati Goae.] restituta concordia. Goae duobus baptismis solemnibus catechumeni mille quatuordecim Christo renati sunt. Ibidem Ludouicus Pinerus Moralis Theologiae Magister, in meliorem, vt speratur, vitam pia morte transiuit, [Note: 164 Mors Ludo uici Pineri.] diligentissimus obseruator Religiosae disciplinae, et Deo in omni rerum, ac vitae varietate intime coniunctus. In Salsettis vberrimi fructus [Note: 165 Multi conuersi in Salsettis.] extabant stationum sex in quas Collegium Raciolnum per pagos eius regionis apte ad Euangelij praedicationem est diuisum. Ter mille octingenti sexaginta quinque a nostris hoc anno baptizati. Cincinus pagus consensu communi, et decreto publico suscepit Christianam legem, exilio recusantibus indicto. Quingenti vno die sacris aquis tincti. Id alij quidam pagi imitati. Iamque in vniuersa regione Christianorum numerus ad viginti tria millia creuerat. Praetereo similia in alijs sedibus Prouinciae; vt Iaponios Legatos aliquando in patriam reducam. Prius tamen, quae hoc anno antequam Amacaensis nauis Valignanum, et Legatos ferens Nangazachium appelleret, per Iaponiam his Annalibus digna gesta sint, breuiter hic reddam. Duo seminaria, Fratrum nostrorum alterum operam literis dantium, alterum Adolescentum externorum nostrae curae commissorum, proprijs sedibus tempestate persecutionis excussa, in ditione Regis [Note: 166 Collegium cum Seminario vtiliter coniunctum.] Protasiij diuersis Vrbibus consederant, illud Ariae, hoc Canzuzae. Ex pa separatione duarum eius generis, et instituti domuum, cum alia non parua incommoda sequebantur, tum illud Euangelij propagationi valde noxium: quod sic duplicato, aut etiam multiplicato numero Magistrorum, ac moderatorum vtriusque iuuentutis, minus multi supererant e Patribus, qui Apostolicis excursionibus per Pagos, et regiones Idololatrarum, darent operam regno Christi propagando. Collatis igitur Patres inter se se consilijs, Protasio Rege maxime probante, omnemque sumptum, atque operam prolixe offerente, Collegium ex Aria Canzuzam transsatum, iam tum sub finem anni superioris, seminario illic prius posito admouent. Vnde factum, vt scholis ijsdem religiosam, et secularem iuuentutem capientibus; vnoque vtrisque Magistro sufficiente, ac ex ipso Religiosorum studentium, nec adhuc sacris initiatorum numero, contuberniorum moderatoribus, regendo puerorum sodalitio idoneis suppetentibus, Operarij Sacerdotes ad triginta quinque expediti ad missiones Apostolicas reperirentur. [Note: 167 Mira docili tas in Ethni cis ad fidem.] Ii continuo varie dimissi fructus eos tulere, quorum indicationem, breuem hic debere Lectori me sentio. Primum, referebant deinde gratulantes omnes, sese dum pagos obirent Infidelium, et obuijs quibusque Christum annunciarent, miram admittendis, quae tradebant docilitatem reperisse in multis vtriusque sexus senibus decrepitis, qui fere breui tempore postquam erant baptizati moriebantur, vt in idipsum dilati beneuola numinis prouidentia viderentur. Post hoc omnibus commune, quaedam
referentur singulorum propria. Duo elaborabant in oppido cui nomen Migra, nec multum proficiebant, quod locus tenebatur velut praesidio [Note: 168 Bonzij Chri stiaais iniqui.] diaboli, Coenobio locupletum Bonziorum, qui loci incolas sibi obnoxios grauibus minis deterrebant a Christi religione fuscipienda; parum in eo verentes Protasium Regem, quod eum metu Carabacundoni non ausurum in ipsos saeuire confidebant. Ac iam successu quodam auctis animis, non contenti obstare conuersioni gentilium, paucos etiam, qui ibi viuebant Christianos calumniabantur, quaesitis cauillandi praetextibus. Sepelierant ij quemdam e suis mortuum certo loco. Eum locum Bonzij, iuris ipsorum esse causati, minaciter edixerunt, nisi mortuus inde mature tolleretur, sese curaturos in sterquilinium feris, auibusque comedendum eijci: quo terrore Christiani refossum cadauer alibi condiderunt. His [Note: 169 Cohibentur a Rege.] Rex Protasius auditis, enimuero non amplius dissimulandum ratus, Bonziorum Praefectum ad se citat, quaerit, ecquid scierint sese esse Chistianum? Vnde ergo tantum licere sibi voluissent in Professores Religionis Regis sui? Deprehensus Bonzius cum nec inficiari factum impium, nec exeusatione idonea posset defendere, bonis mulctatus redire in Coenobium iussus est, ac suis nunciare: deliberaturum Regem quid de capite rebellium [Note: 170 Quem ab ipsorum caede nostri reuocant.] sibi subditorum constituere conueniat. Et re vera Rex, quod legibus Iaponiae ipsi licebat, de ijs necandis cogitabat. Sed Patres nostri palam deprecati sunt. At Bonzij iactura bonorum et mortis metu consternati, vbi cognouerunt deprecantibus Patribus gratiam ipsis vitae impetratam ab irato Principe, adeo emolliti sunt quadam teneritudine grati animi, vt vltro benefactores, prius exosissimos, adirent, gratias agerent, venerarentur; audirent ad extremum legem Euangelicam edisserentes, eamque facile probatam amplecterentur omnes palam baptismo [Note: 171 Bonzij cumbis mille alijs baptizantur.] suscepto. Mille cum ipsis Indigenarum credidere, tinctique sacris aquis sunt; in alio vero oppido Monama dicto, ad nongentos baptizati, Consugerat sub ditionem Protasij Regis Isafayus, eius sorore Primogenita non Christiana natus, Ethnicus adhuc ipse, quem Auunculus miseratus a Cambacundono spoliatum principatu patrio, in arce munita sui regni, commodis [Note: 172 Isasayi conuersio] aedibus, et annuis attributis censibus honorifice habebat. Ad huius castrum delati duo ex Apostolicis operarijs facile iuuenem bonae indolis ad baptismi desiderium perpulerunt, sed pertinaciter affixa patrijs superstitionibus [Note: 173 Frustra impedita ab eius matre.] obstabat mater: cuius, vtpote Regis sororis, auctoritatem veriti, non solum Isafayi familiares, sed et loci incolae, a veritate Christiana, quantumuis perspecta, amplectenda retardabantur. Non diu latuit ea res Protasium, qui confestim denunciari sorori iussit: Christi cultum, atque amorem sibi cunctis longe necessitudinibus, atque affectibus antiquiorem esse. ni eum ipsa calumniari, insectarique desisteret, haud pro sorore? agniturum. His minis territae mulieri cum insuper filius, et familiarium prudentissimi quique certatim admonerent, quantum deberet Regi, quantumque eo articulo rerum suarum eius gratiâ egeret, facile persuasum, vt saltem conniueret cum ministris Euangelicis, nec eorum praedicationem palam oppugnaret. Sic non solum Isafayius, sed et vniuersa, eius familia per otium imbuti Christiana doctrina Christum per baptismum induerunt. imitantibus eos incolis eius loci numero quinquaginta supra vndecies centenos. Ipsa quoque ad extremum accedente Matre Principis, et domus totius laetitiam cumulante: cui vltimum, et efficacissimum [Note: 174 Quae tandem et ipsa credit.] ad deponendam pertinaciam impulsum opportune impressit Gasparis Coellij adhortatio, licet lauguentis eo iam tum morbo, quo breui est mortuus, vt postea dicemus. Ximabarae similibus excursionibus acquisiti Christo mille sexcenti, totidem Taurae. Denique in vniuerso regno Arimae, inuitante praesertim miraculo crucis inuentae, et signis, ac curationibus per eam in dies succedentibus, vndecim millia quingenti hoc
[Note: 175 Vndecim millia quingenti baptizati.] anno baptizati, et nouem Ecclesiae constructae; sed loris auijs, et parum celebribus; saraque Officia, et conuentus in ijs cum aliqua latendi cura celebrabantur, ne Cambacundonus irritaretur. Tumente inter haec belli apparatibus Amacuza insula, Nouicij Societatis, quos eo missos persecutionis [Note: 176 Nouitij Amacusa Omuram translati.] initio, dictum est, prudenter a Viceprouinciali translati sunt Omuram; id vltro deposcente Principe Omurae Sancio, qui cura deindo paterna illos amplexus et aedes illis commodas, et victum attribuit benignignime. Turbae inde Amacuzanae in apertum incendium eruperunt, quo [Note: 177 Bellum Amacusauum.] cum videretur humanitus Ecclesia illorum tractuum, hactenus non parum et numero, et merito Christianorum florens, misere conflagratura, tamen Deo moderante adeo in contrarium sors vertit, vt ex istis ipsis denique tumultibus non parum religio proficeret. Amacusam Insulam inter se partiebantur Dynastae quinque. potior pars Ioanni saepius a nobis memorato parebat, Amacuzadono inde nominato, Christiano feruentissimo, eidemque viro fortissimo. Duo alij Christiani item erant, sed recentiores: nimirum ex quo persecutio ceperat Ecclesiae adiuncti; Oiendonus, sic dictus a dominio insulae Oienis, et Sumotodonus, praeter locum vnde id [Note: 178 Ad extremum Ecclesiae felix.] nomen more iaponico trahebat, multarum quoque aliarum terrarum dominus. duo postremi ante hoc bellum adhuc Ethnici, eius occasione Christum agnouerunt, Coiuradonus, et Gicondonus, ille puer decennis sub tutela matris superstitionibus Iaponicis addictae; hic grandis natu, Patruus Protasij Regis; vir bellicodus; et dudum impatienter ferens inuidiosam potentiam Cambacundoni: in quem cum liberrime obloqui solitum [Note: 179 Gicondonus cum Amacuzadono coniurat.] audiret Amacuzadonum Ioannem, Virum et opibus, et animo peraccomodatum factioni firmandae, facile, vt fit, ex consensu studiorum in Societatem cum eo consiliorum venit. Ambo haud dubie rebellionem spectabant, nec ea res diu latere Cambacundonum potuit, in omnes partes [Note: 180 Ambo in Cambacundonum rebel lant.] acri vigilia intentum. Mittit quemdam Asonodarium nomine, hominem sibi fidum, qui res eorum, ac sensus exploret. Is cum ipsis denunciasset: habere se, quae ipsis diceret nomine Cambacundoni ad se venire ne grauarentur: ambo ferociter adesse recusarunt. Quo nunciato Cambacundonus exercitum Amacusam mittit, ducibus Augustino et Toronozuquio. [Note: 181 Augustinus contra illos missus.] Auustinus Ioannem miserans, cui vt Christiano spatium consulendi rebus suis dare cupiebat, belli primos impetus in Gicondonum effudit, ducto secum in eius terras Toronozuquio. Nemo in campo occurrit: Arx in qua erat ipse Gicondonus post acrem aliquot dierum oppugnationem vi capta est, saluo tamen Gicondono, qui ad Protasium confugiens, in eius aula Christianis referta audito Catechismo libens, gaudensque [Note: 182 Amacuzado no consulere tentat, Frustra.] baptizatus est. Interim Amacuzadonum, Augustinus exitio subtrahere pacem suadendo conabatur. At ille ne Gicondoni quidem casu fractus, experiri vltima decreuerat, Obsidetur regijs copijs in vrbe sua Funda, nec vllam tamen compositionis mentionem sustinet. Dux Andreas Patruus Amacuzadoni Praesidij Praefectus, cum fere mille trecentis Christianis [Note: 183 Expugnatio Vrbis Fundae.] militibus fortissimis, ea oppugnatione cadit. Euersis iam muris militi Cambacundoni per ruinas in vrbem irrumpenti fortissime restitit cohors mulierum trecentarum, victoriamque in incerto diu tenuit, donec ijs cunctis, praeter duas, interfesis, tandem expugnata ciujtas est. Et Toronozuquius vt copias reficeret eruptionibus obsessorum multum imminutas, in regnum Fingense recedere coactus, belli reliquias Augustino persequendas [Note: 184 Amacuzadonus reconciliatas Cambacundono.] reliquit. Eo ille libetius, remoto arbitro, indulsit suo in Amacuzadonum fauori. Nec destitit vrgere, vt se ipsi consulere sineret, quoad missis hominibus amicissimis fugienti persuasit, vt fidem suam experiretur, pollicitus se ipsi veniam, et pacem impetraturum a Cambacundono. Hic finis huius belli fuit, cuius occasione non solum Gicondonus vti retulimus;
sed et qui vltimus supererat Amacuzae Principum Coiurandonus Ecclesiae per Baptismum adiunctus, nullam partem istius insulae reliquit dominio Gentilium obnoxiam. Res in hunc modum est transacta. Arx quaedam Pueri Coiurandoni, quae propter eius quaedam cum Gicondono conuenta, praesidio Gicondoni huius initio belli occupata suerat Augustino [Note: 185 Coiurandoni conuersio] Victori cesserat. compositis rebus Amacuza digrediens, Christianum equitem, Virum optimum et sibi fidissimum, isti praefecit arci, etiam atque etiam commendans, vt adolescentulum Coiurandonum christianae legis rudimentis imbui curatet. Resistebat initio Pueri mater, tamen ad extremum annitente ipsius Coiurandoni sorore maiore, quae paulo ante renat per baptismum, Sumotodoni Christiani filio primogenito, et ipsi Christiano nupserat, cuncta sunt obstacula perrupta. Itaque Dominica Septuagesimae huius anni in arce Coiurandoni solemnis baptismus magna caeremoniâ celebratus est. Eo Coiurandonus cum Matre cognatis, et familiaribus [Note: 186 Et baptism item Matris eius cognatorum, et subditorum. Ad mille quingentos.] cunctis, aliquot item Bonzij, et multi ex eorum subditis, oranes numero mille quingenti, sacris aquis eluti sunt, Iucundum fuit videre quosdam ex ipsis post mysticum lauacrum exeuntes templo, in delubra profanorum numinum infestos currere, deiecta ex aris idola, vel e penetralibus extracta confringere, ac pedibus calcare. Nec perseuerantia recte cepris defuit. Religione, in hac deinceps insula concordi fauore dynastarum omnium, felici cursu progrediente, valuitque ad leues homines ab inconstantia deterrendos supplicium opportune a Sumotodoqo captum de Apostata Bonzio, qni haud contentus, quam vltro petito baptismo susceperat, eiuranda religione, Christianis sacris illusisse, etiam per pagos cursans simplicioribus rusticjs suadere reditum ad antiquas superstitiones [Note: 187 Supplicium Apostatae.] conabatur. Huius caput praecisum in loco eminenti spectaculum vulgo praebuit; corpore seductoris, vna cum libris praestigiarum instrumentis, combusto. Nonis Maij huius anni finem viuendi fecit Canzuzae P. Gaspar [Note: 188 Mors Patris Gasparis Coellij.] Coëllius Vice-prouincialis, nono anno Praefecturae suae. Excoluerat Iaponicam vineam annis vndeuiginti, non diligentia solum, et contentione sed etiam successibus maximis; vitae vir inculpatae, rectissimaeque mentis; sed probatior industriâ priuata, quam Prouinciae regendae prudentiâ. Translato Arimam magnificis exequijs Protasius Rex, et concurrentes illorum [Note: 189 Ei succedit Petrus Gomez.] tractuum Eeclesiae parentarunt. Sumpsit habenas rerum in mortui vicem Petrus Gomezius, cui ad clauum. Ecclesiae Iaponicae tempestate tam difficili recte moderandum, cum sua virtus, et sapientia satis facultatis dabant, [Note: 190 Reditus Valignam cum legatis.] tum vt idipsum securius ageret, opportunum breui subsidium adfuit, reditu in Iaponiam visitatoris Valignani, qui 12. Kal. Sextiles huius ipsius anni, cum quatuor Iaponijs Roma reducibus Legatis, Nangazachium feliciter appulit. Exscendens, Viceprouincialis Coellij mortem audiuit: [Note: 191 Querelae de regimine Coellij.] et quia multas hisce annis, quibus abfuerat a Iaponia, Praecipuorum Prouinciae Patrum literas accepperat conquerentium de Coellio, quod plusquam par esset iudicio suo fideret, sententiam de rebus maximis, nullius nec quaesito, nec audito consilio praecipitans, et male decrecorum noxie pertinax; vnde grauia rei communis detrimenta nata viderentur, quo quam posset citissime offensiones leniret animorum, et damnis, quoad fas esset impendentibus iret obuiam, statim extraordinarium conuentum omnium, qui erant in Iaponia Professorum Societatis, et Superiorum, [Note: 192 Conuentus Patrum Canzuzae celebratus.] Canzuzam indixit in idus Augusti, vbi et praeterita retractauit quoad fuit integrum, et de praesentibus, futurisque, sententia cuiusque Patrum patientissime audita, concordi cunctorum suffragio staeuit. Haec maxime agentem Valignanum interpellarunt a Simone Condera, et Augustino [Note: 193 Circa legationem Valignani.] ratiosissimis aulicis literae, quibus admonebatur: venturam quamprimum Nangazachium iussu Imperatoris regiam nauem, quae ipsum vti Praetoris Indiae legatum, et quatuor Iuuenes Iaponios ex Europa reduces,
velut eiusdem in ista legatione Comites, ac Collegas ad Imperatoris audientiam duceret. Expediuit se quamprimum, his acceptis, Visitator omni alia cura, vt negotio tam necessario vacaret, redijtque mature Arimam, [Note: 194 Varius animus Camba cundoni.] vbi quatuor Iaponios Legatos reliquerat, Canzuzam proficiscens, ac cum ijs Nangazachium se contulit, ibi expectaturus dum euocaretur. Expectauit autem plus longe quam putarat. Nam Cambacundonus, qui magnam antea voluntacem ostenderat eius legationis quam honorificentissime excipiendae, maleuolorum, vti est creditum, sermonibus ab eo consilio auersus, postquam est reuersus Meacum mentionem eius rei nullam admittebat: Adeo vt Simonem Conderam sermonem ea de re ausum ingredi, minaciter repulerit. Haec noua Imperatoris mutatio Nangazachij ignorabatur, et morae nauigij regij aliaae, atque aliae ex verisimili assignabantur causae. Itaque Rex Arimae Protasius, et Princeps Omurae Sancius, Auctores erant Valignano, vt cum ipsis gratulatum Imperatori nouas victorias ituris, vna cum Iuuenibus Roma reuersis proficisci ne dubitaret, [Note: 195 Valignani morbus.] speraretque boni consulturum id Cambacundonumu. In quo cunctantem pro sua prudentia Valignanum, et forte propter auctoritatem suadentium in partem audendi proniorem, opportune, vt est postea cognitum, morbus citra vitae periculum inuasit, quo id salubriter disturbatum est, sine dubio perniciosum, ad suspiciosissimum tyrannum iniussu accedendi, consilium. Per hunc modum vltimi menses huius anni Nangazachij transacti: quo cireiter tempore ibi mutatio contigit, et in praesens molesta, et multo damnosior in posterum. Cambacundonus formandae suae potentiae intentus, Nangazachium Principi Omurae ereptum sibi vsurpauit. Causa concupiscendi fuit, Emporij claritas, et frequentia; nec praetextus inuadendi anxie quaesitus a tyranno, dudum hunc quaestum [Note: 196 Origmes Nangazachij.] exercente ditescendi rapto. Vbi Nangazachiana tunc Ciuitas erat, paucis ante annis nuda fuerat superficies sterilis agri, excurrente in altum tractu portuosi littoris, et primis exscenfionibus appellentium ex Amacao Lusicanarum nauium opportuni. Nostri Patres ea obseruata commoditate, desertum solum in Asylum inopum Christianorum, dynastarum Ethnicorum iniurijs, aut domo pulforum, aut vltro, ne fidei periculo in patria viuerent exilium optantium, verterant; prolixe annuente Bartholomaeo Principe Omurae, huius qui modo dominabatur Sancij parente, cuius ad ditionem ea tum siluestribus arbustis horrida, et cultus expers ora pertinebat. Mapalia ibi primum structa in vicum creuere: mox e pago iustum oppidum extitit: nec diu post confluentibus ad lusitana commercia vndecunque plurimis, vrbs triginta millibus ciuium frequens. Talis ferme nunc erat; aucta deinde, ferme in duplum, sed tota Christiana. [Note: 197 Ea Ciuitas Cambacundoni dominio addita.] Non enim Omurae Principes domicilium in suis terris figere Ethnicos sinebant. Neque nunc Canganocamus, et Icanocamus a Cambacundono Praefecti missi, quidquam in Religione mutauerunt: vel quod ipse Imperator politica ratione id tum rebus suis vtilius duceret: vel quod ipsi, licet dololatrae, Augustinae apud Cambacundonum adhuc gratioso addicti, Amico in hoc gratificandum putarent. Vigebat illic igitur nunc cum maxime Christianae doctrinae professio, Templis palam extructis, et miro concursu frequentatis. nec minus admiritioni gentilibus erat sodalitas, [Note: 198 Christiana Religio ibi florens.] quam vocabant Misericordiae, quae collatis et eleemosynis, et officijs praecipuorum eam conflantium ciuium, tria publica hospitia inopibus excipiendis, curandisque magnifice structa, liberaliterque instructa habebat. Horum duo gerocomia erant, vbi senum in vno pauperum, in alio decrepitarum anuum magnus numerus, a sui quique sexus Ministris curabatur. [Note: 199 Iustini, et eius Vxoris pietas.] Tertium omnis aetatis Nosocomium languentes excipiebat, quibus vnde sibi domi consulerent fortuna denegasset. Institutor horum operum primarius Iustinus quidam Christianus laudabatur, diues, et carens liberis;
qui praeterquam rem familiarem vniuersam in id expendit; etiam opera, obsequioque pauperes iuuabat; ipse in virorum diuersorio ministrans; vti et pari consensu eius vxor mulieribus in proprio ipsarum seruiebat diuersorio. Quibus etiam ministerijs in omnem se vitam deuouerant, coma, palam vterque more Iaponico, detousa. Haec per se probabilia, et ipsa humanitate hominibus quibusuis commendara, mira reddebat raritas, et nouitas: cum neque memoria maiorum, neque vsus praesentium vlla in Iaponia proponeret exempla subleuadae gratuitis officijs, et beneficijs infirmitatis, [Note: 200 Exempla misericordiae Gentiles mouent.] et egestatis alienae. Itaque multos gentiles ea specie conciliatos Christianae religioni scimus; vt non fere momenti plus haberet ad Christi doctrinam suadendam Praedicatio Patrum, quam ista vulgo edita specimina Christianae charitatis. Cum igitur et ex vniuersa Iaponia, et e finitimis Nangazachio vrbibus, ac Pagis, puta Tacata, Inda, Vocaio, Cuza, Tzucumo, Chichinzuo, Tacasco, Chiota, multisque alijs, plurimi per occasionem commercij morrales Nangazachij nundinarentur, fiebat vt multos caperet species illa Sanctitatis e misericordiae operibus eminens; [Note: 201 Multorum hinc conuer siones.] indeque accedente opportuna copia Magistrorum euangelij, non pauciores millenis quouis ibi anno Ecclesiae aggregarentur. Iuuit in id ipsum hoc tempore conspectus inopinatus recens eo appulsorum e Romana legatione Iaponiorum Iuuenum; e quorum ore res a se visas referentium, densis quotidie circulis Auditorum omnis generis multitudo pendebat. Maxime [Note: 202 Legati ex Europa reduces vix a snis agniti.] ipsos mirabantur antiqui familiares, et proprij cuiusque cognati, ac consanguinei, vtique postquam illos certo agnouerunt, in quo ipsos cogebat initio cunctari mutatio quam octo anni absentiae in Adolescentibus effecerat. Nempe illi ferme pueri discesserant, iam autem alio statu, alio vultu, alijs moribus viri reuertebantur. Repererunt Matres superstites Michael, Martinus, Mancius: nulla non earum in proprio partu recognoscendo laborauit. Sed facta demum fide, eo dulcius vtrimque in affectus erumpebat mutua caritas. Idem in Patruis, Auunculis, Germanis, Patruelibus, cunctorum aeque quatuor euenit, ignoratos illos primo aspectu vultus posito mox errore amantissime dissuauiantibus, non sine lacrymis [Note: 203 Motus animorum e legatorum conspectu.] inter blandissimos amplexus vi gaudij expressis. Haec dum conualescit Valignanus, dum expectatur a Cambacundono responsum, aliquot mensibus huius anni postremis, per Arimam, Omuram, Bungum, quo partim excurrerunt interim Legati, partim inde ad ipsos visendos excursum est, laetitia, et gratulatio celebrata est, plausu Christianorum, sermonibus, et admiratione passim omnium. Nec minus interea, vt est credula felicitas, et quod cuique ex voto contigit, pro pignore est desiderata consequendi, blandiebantur sibi tam indigenae, quam aduenae Christi cultores de fine persecutionis, et poenitentia Cambacundoni, quem in proposito ostenso Christianismi destruendi non persistere, multa narrabantur; quae suaderent. Constabat auditum ex illo, cum vxori fateretur; [Note: 204 Auguria ces saturae persecutionis.] se nimium praecipitem in decernendo Patribus exilio fuisse. Item aliquando percontatum e Ruyzio, Sacai Praefecto, Patre Augustini, ecquid putaret Laurentium quoque, vnum e nostris sibi notum, cum exulare iussis caeteris Patribus e Iaponia discessurum? respondente Ruyzio, se non existimare hominem tanto natu, ad incommoda ingrauescentis aetatis peregrini Coeli nouitatem additurum, quod sine manifesto vitae periculo facere nequiret: placide reposuisse Cambacundonum: nec ego id eum facturum credo. Quod in eam significationem Ruyzius traxit; vt facile pati Imperatorem existimaret, suo isti decreto non obtemperari. Sane illud palam erat: quanquam haud esset Cambacundono ignotum remansisse clanculum in Iaponia eiectos ab ipso Patres; tamen id dissimulare, ac satis habere, quod non apparerent publice eadem qua prius libertate. Referebat praeterea Benedictus Augustini maior frater, cum Ruyzij Patris sui mortem
Imperatori nunciasset, statim se ab eo donatum Praefectura Sacai, quam eius Pater, dum viueret, gesserat: dimissumque his ab illo verbis: fac eam fidem, iustitiamque in isto tibi commisso magistratu exhibeas, quas [Note: 205 Cambacundoni fauor in Christianos.] Christiana vestra lex praecipit. Denique memorabatur obseruatum esse, ex quo Iustus Vcondonus exciderat gratia, caeteros christianos duces, Augustinum, Simonem Conderam aliosque multos a Rege plura etiam quam ante praecipui fauoris, amorisque accepisse pignora. Augustino quippe triplo plus, quam antea haberet, censuum, et diuitiarum datum, additamque Praefecturam nouem Regnorum Ximi; Simonem Regem factum Buygensis Regni: Arimae Reges, et Omurae, Paulumque Principem Bungensem, palam Christianos, apud quos non nesciret delitescere Patres a se Iaponia exire iussos; tamen ab ipso perhonorifice exceptos. Huius generis sermonibus, et quas iude nasci pronum erat, spebus, augurationibusque meliorum, Nangazachienses consolabantur nouum terrorem impositae ceruicibus ipsorum dominationis Cambacundoni: dum in hac vice rerum euolueretur annus fluentis saeculi nonagesimus, vltra cuius fines narrationibus huius Annalis excurrere non licet.
[Note: 206 Episcopi Ba iacensis beneficia in Soc.] Res Brasilicae consuetum cursum contentionis, atque industriae nostrorum, fructu benigne respondente, hoc anno tenebant. Baiacense praesertim Collegium florebat beneuolo, et benefico Episcopi fauore, Viri supremam illam dignitatem excellentibus omnis generis virtutibus aequantis. Is delectatus munditia sacri apparatus in nostro templo, et sacrarum maxime reliquiarum e loculis ornatis in ara principe venerabiliter extantium, vltro recepit cereorum annuam copiam ei religioni continuandae sua se pecunia curaturum. Nec mortuorum honori consuluisse contentus, excitandis ad laudem viuis non minus religiose liberalitatem impendit. Quanti enim momenti esset excitari praemijs alacritatem iuuentutis, laborioso studio in scholis nostris virtutis, atque ingenij tyrocinium ponentis intelligens, [Note: 207 Excitat prae mijs studia Iuuenum.] sumptum de suo annuum addixit, Libris, Sacris iconibus, Thecis Reliquiarijs, atque id genus speciosis munusculis idonea copia parandis, vnde industria diligentiorum publica commendatione autoraretur. Acuit eximie Iuuenum conatus ad profectum insignem quod idem sapientissimus Antistes hoc tempore instituit, et constanter deinde tenuit; prout erat palam professus se ita facturum. Nimirum in distributione Sacerdotiorum vacantium praecipuam habebat rationem eorum, qui nostris Magistris longam, [Note: 208 Profectus discipulorum, in literis.] assiduam, et successu profectuum probatam operam dedissent. Nec segnis ad hos stimulos languebat Adolescentum indoles. Feruebant passim studia, et specimina palam edita progressuum magnorum, plausu, et gratulatione lectissimorum coetuum celebrabantur. Declamatum eleganter in Humanitatis, et Rhetoricae scholis: Expositaque literarijs pompis lucubrationum varij generis, et ingeniosorum carminum erudita spectacula. Die vero Conceptae Immaculatae Dei Matri sacro duodecim ex Auditoribus Philosophiae, solemni concertatione probatis, academicae laureae honores magna caeremonia collati sunt. Cumulabat parentum, et Ciuium gaudia, conatibus aetatis tenerae naturali caritate fauentium, non minor adolescentulorum ad virtutum decora, quam ad doctrinae laudem, praestantibus exemplis demonstrata contentio, in cunctis aeque Brasilicae Prouinciae Collegijs, vbi Sodalitates Beatae Virginis, consuetos alibi quoque, nec minore quam vsquam copia fructus edebant. Illud haud scio an non eximium in his locis visum sit, quod e parthenijs eiusmodi caetibus pueruli solebant, vbi forte per plateas, rixantes quospiam, aut vel obscoena, [Note: 209 Paerorum industria in corrigendis peccantibus] vel blasphema effutientes reperissent, accidere ad genua peccantibus, et Dei nomine rogare, vt factis iniustis, dictis inhonestis absisterent. Exarmabat plerunque iras, furoresque debacchantium respectus innocentiae supplicis; et si quis flagrante perturbatione primam speciem puerilis
admonitionis repelleret durius; fere tamen vel adstantium conuitio, vel morsu conscientiae paulo post confundebantur. Accurrit ad nostros Paraibae versantes, alieno tempore confessionis copiam exposcens quidam; offerentique se Sacerdoti dixit: sese cum comederet carnes, quo die id Ecclesia vetabat, oratum a puero in genua prostrato, ne id faceret, monitorem stomachose reiecisse. Sed cum is nihil repulsa motus intentius exorare perrexisset, additis etiam ad preces lacrymis, suam se contumaciam damnasse, ac eam mature expiatum accurrere. De fructu e concionibus Catechismis, concursationibus per pagos vbertime collecto, ne similia taediose saepius iterentur, anno sequenti distinctius dicetur. E medijs huius amplae messis laboribus, duo manipulis onusti praestantes operarij, [Note: 210 Mors et laus P. Ioan. Baptistae.] ad meritam quietem euocati memorandi sunt breuiter. In Collegio Fluminis Ianuarij Ioannes Baptista, ortu Italus, excellentis industriae Sacerdos, finem viuendi fecit. Ante annos octodecim huc appulerar, et lingua Brasilica magno labore ita parata, vt ea etiam eloquenter vteretur; Barbaris ad Dei notitiam vocandis, Neophytis erudiendis, caeterisque id genus [Note: 211 P. Emanuelis de Chaues decrepiti zelus.] apostolicis functionibus operam impigre nauauerat. Hunc Piratininga secutus est P. Emanuel de Chaues, in aetate octogenaria adhuc indefessae caritatis. spectaculum erat amabile videre decrepitum senem, animi ardore frigus senectutis eluctante, cursare per pagos, solicite quaerentem animas, quas errorum tenebris, vitiorum corruptelis eximeret: ac magnum earum quotidie numerum a praecipiti perditionis via ad iter salutis reuocantem. Qui deinde ibi, magnis suis periculis, et aerumnis, passi sunt irruptionem Barbarorum, quam annali mox sequente referemus, merito existimarunt repraesentatam, diuino beneficio, Bono Patri Emmanueli tranquillam mortem, qua malis ingentibus feliciter exemptus est.
Mexicanam hoc anno Prouinciam centum nonaginta quinque nostri homines nihil operae parcentes excoluerunt. Referre quid profecerint paranti, sylua ingens occurrit confusarum inuicem rerum; quibus affulgere poterit quaedam lux ordinis; si labores hic exantlatos ad salutem animarum [Note: 212 Duplex hominum genus in Mexico.] in duas quasi classes partiamur. Prout enim duplex ibi reperitur mortalium genus, alterum illuc profectorum e mundo vetere; ad quod referuntur, qui ex Europeis illic parentibus nati sunt, alterum Indigenarum; vtrisque iuuandis industria nostrorum proprias exquirit, adhibetque rationes. Prius caput, quod attinet, culturae videlicet Hispanorum Mexicanos hosce Tractus incolentium, ne vulgaria memorem concionum, Administrationis Sacramentorum, Conciliationum pacis inter diffidentes, et quae sunt eius generis, quorum nihil a Nostris non impigre curatum, nihil fere sine successu tentatum est: quaedam potius exequar singularia, [Note: 213 Initium domus professae Mexicanae.] quae hoc anno his in locis institui, aut geri contigit. In Vrbe Mexico aperta primum hoc anno Professorum Domus a Patribus non pluribus septem, maius quam pro isto numero specimen caritatis industriaeque Societatis continuo cepit edere. Tristis statim oblata materia officijs est, [Note: 214 Patrum cari tas in pestilentia.] morbo pestilenti per plebem vulgato, et funeribus domos exhauriente, magno luctu Ciuitatis; per quam Patres, sine periculi proprij respectu, aut contagionis metu, diu noctuque vagantes, aegros in suis ipsorum domibus, aut in publico Nosocomio benignissimis obsequijs recreabant. Auctores ijdem publice fuerunt, vt ad Dei opem extraordinarijs religionibus [Note: 215 Supplicatio ne fugata pestis.] ciues recurrerent. Itaque supplicatione frequenti circumlata per plateas ciuitatis perantiqua summaeque venerationis effigies Christi Crucifixi, prosequente omni clero illata in Templum nostrorum, ibique per nouem dies ad assiduas pro communi valetudine preces exposita. Nec votis, quae Dei est misericordia, successus defuit. Consenescere iam inde vis morbi cepit; paulatimque salubritas Coelo, et corporibus consueta redijt. Perstitit tamen in cursu iam prospero valetudinis publicae impetus ad pietatem
metu morbi captus; neque ad solita dumtaxat officia religionis, sed ad extraordinarias quoque deuotiones docilem se, ac monstrantibus sequacem bonus populus ostendit. Habemus in templo illic nostro benignam copiam sacrarum Reliquarum, Sanctorum varij status, ac generis sane multorum, quae speciosis conditae loculis super aras expositae magna confluentium consolatione colebantur. Id obseruantibus quibusdam, Patribus, opportunum visum est, suadere consulentibus ipsos de salute animae, vt patronum sibi quempiam ex ipsis suo ipsorum statui accomodatum [Note: 216 Veneratio Sanctorum.] in tempus aliquod adsciscerent, quo tempore durante certum sibi in imitationem, aut cultum eorum praescriberent numerum, ac modum religiosarum exercitationum, videlicet orationum, eleemosynarum, iciuniorum, frequentationis Sacramentorum, aliorumque id genus operum. [Note: 217 Priuatim, ac publice vtiliter suscepta.] Placuit mentione ipsâ primâ propositio: factitatumque id cum fructu a multis religione priuata, denique in publicam obseruantiam profecit. Egerunt e primarijs quoque ciuibus, ac Magistratibus cum Ecclesiaste nostri templi, vt instante solemnitare omnium Sanctorum, assignaret in publica concione cunctis ordinibus ciuitatis Sanctum aliquem peculiarem Patronum vsque ad vertentem annum. Puta Ecclesiasticis quemdam ex antiquis Coelo vindicatis Praesulibus, aut Presbyteris: Laicis aliquem an eo vitae gradu Coelum lucratum: Matronis, ac Puellis Beatam aliquam Viduam, [Note: 218 Suffragia desunctis procurata.] aut Virginen. Ita factum, consolatione Ciuitatis summa, nec sine vberi in annum prouentu meritorum, et operum bonorum. In diem quoque mox sequentem commemorationis defunctorum, collatione piorum hominum coacta iam ante pecunia liberaliter impensa est in procurationem quam maximi numeri sacrificiorum, quae animabus vitae maculas igne purgantibus solatium afferrent. Vtramque rem fauor publicus in sequentium quoque annorum imitationem commendauit: decreto publici consilij, in istius instituti confirmationem rite perlato. Harum Religionum fructus, cum in caetera emendatione vitae, tum in facili, ac larga eleemosynarum collatione perspectus est. Animaduerterant nostri multos in magna ciuite algere pauperes inopia vestitûs, aut parum honeste seminuda corpora [Note: 219 Nuditati corporum.] obtutibus offerre. Admonuit, nec multis verbis semel iterumque ea dere Populum Ecclesiastes de sacro pulpito. Mox toties tantum factae infectaeque [Note: 220 Et periculis auimarum elcemosynis consultum.] vestis collatum in Domum nostram vndique est, vt deinceps non defuerit vnde maiori ex parte isti necessitati consuleretur. Similium largitionum ope, multarum innocentia seruata, quaedam e flagitijs ad poenitentiam vocatae. Omitto remissiones iniuriarum, et inter palam acerbeque dissidentes conciliatam beneuolentiam, similiaque aliqua vt de Institutione Iuuentutis dicam. Ad eam institutum ante hos annos quatuor in [Note: 221 Semmariorum vtilitas] Vrbe Mexico Seminarium a S. Ildefonso nominatum, hoc anno alumnos ad centum quinquaginta numerabat. Aliquanto pauciores aliud in Vrbe Angelopoli ante quinquennium ceptum nomine, S. Hieronymi. Sed vtrobique par fere pretium extabat operae, sequaci ad praescripta formantium bonae pubis indole. In eos conuictus e remotis etiam vrbibus, ac Prouincijs nobilissimi quique pueri mittebantur. Ipse Illustrissimus Prorex tres suos filios S. Ildefonsi collegio dederat. Omnes profectum in literis egregium experimentis publice laudatissimis probarunt. Nec fere studio minori ad virtutum laudem enitebantui. Argumento sit, quod hoc anno [Note: 222 Sodalitatum B. V. fructus] ex vna illa S. Ildefonsi Domo quatuordecim Adolescentes optimae spei spretis saeculi pompis in varios Religiosorum ordines nomina dedere. Ad omnes vniuersim scholarum nostrarum Auditores emendatione morum, et Christiana disciplina formandos mirifice profuerunt Beatae Deiparae vbique institutae sodalitates. Ex ijs, quae dudum in Mexicano Collegio ceperat, perlato hoc anno aggregationis ad Romanam diplomate, Encaenia velut sua pompa ingenti celebrauit, ipso Coelorum Reginae in coelos Assumptae
anniuersario die. Tantusque numerus admitti postulantium suit, vt colonia ducenda fuerit, nulla vna exhedra satis ad multitudinem capaci. Ergo Theologiae, ac Philosophiae studiosis in priori sede relictis, nouus coetus formatus est, ex Humanitatis, atque Grammaticae studia sequentibus. Nec tamen sine delectu admittebantur. Exemplo erit quod vni e candidatis accidit. Adolescens caetera bonus sodalitij parthenij aditum ambiens, a Patre, cuius ea erat cura, longo iam tempore differebatur; celante consulto cunctandi causam, vt puer ipse diuinaret; erat enim munditiarum, ac vani cultus studiosior, quam decere videretur. Ergo aliquando coram pluribus instanti: quid tibi vis, inquit, Fili cum ista leuitatem [Note: 223 Egregium pueri factum.] spirante coma? Ephebos forsitan in aulis Principum istae deliciae deceant; Dei Mater cincinnatos in obsequio suo non cupit. Ad ea stimulis intus haud mollibus incitatus iuuenis, repente procidit in genua, et forficibus promptis comae luxuriem castigans: per cincinnos, ait, deinceps non stabit, quominus in sacram Coeli Reginae familiam scribar. En si haec erat mora, ne vltra cuncteris Pater. Haec de multis electa similibus satis sint. Addo, vt de cura Christianis antiquis impensa quod dicendum est absoluam, per vicos, et plateas ad otiantem feriatis diebus plebem, item profestis ad officinas Lanariorum, aut aliorum magno simul numero opificijs non streperis attendentium, catecheses, et conciones habitae perutiles. Sodalitia quoque Parthenia diuersa in vsus maturae iam aetatis, et Patrum familias propria dicata. Qualium in id quod in Vaxacensi [Note: 224 Excursiones in Pagos.] Collegio excitatum est ipse loci Episcopus adscribi voluit. Nec vero in ijs solum locis, vbi Societatis domicilia sunt, his laboribus excultae Europeorum Coloniae; in oppida quoque plurima, Pagos, et Villas excursum, quo illae sparsae sunt; et ne barbariae contagione degenerarent strenue vbique curatum est.
Superest vt iam alterum exequar caput de ratione inita Indigenarum adiuuandorum. Duplex est eorum genus. Nam multi primo iam tum Hispanorum huc appulsu cum Dominis religionem mutarunt; seque, et suos paruulos baptizari passi sunt. Alij plures, in locis praesertim a mari, atque a commercio remotioribus, auitas adhuc superstitiones tenent. Sed inter ambos quando in eas terras Societas venit haud magnum in moribus, et sensibus discrimen erat. Impositi quidem Parochi erant Ciuitatibus, ac pagis ipsorum; at linguarum illic vigentium ignari; et est earum numerus magnus, ingensque diuersitas, vt aliquando confines vici idiomate discrepent, nec nusquam vrbis eiusdem ciues alij alios non intelligant; cum hi Othomitanae, illi Mexicanae, quidam linguis alijs insueuerint. Baptizati [Note: 225 Linguae popularis igno rantia in cu ratoribus animarum damnosa.] ergo dumtaxat in infantia, de caetero Christi doctrinam funditus ignorabant: quippe qui nunquam docerentur. Morum autem foeda colluuies, cum nulla esset notitia mandatorum Dei: nullus confessionis vsus. Naturae vero lumen patrijs ipsorum superstitionibus, ac vitijs, grauiorique quam vspiam diaboli tyrannide hebetatum, ac tantum non extinctum, discrimen honesti, et turpis aegre deprauatissimis ostenderet.
His nostri animaduersis, iam tum ex quo primum istas in regiones Societas venit, diligentem, vt alibi notatum est, posuerunt operam in comparanda notitia, et vsu linguarum ibi vtilium, qua iam satis instructi, docendis accurate Neophytis, eorumque consessionibus audiendis haud perfunctorie vacabant. Patribus quibusdam ad eam proprie curam applicitis; locis quoque, ac templis vbi separatim a Veteribus Christianis excolerentur, [Note: 226 Statio S. Gregorij Mexicana in vsum Indorum.] quoad fieri posset, assignatis. Sic enim in Vrbe Mexico, exempli causa, Templum S. Gregorij, Collegio vicinum, Indorum vsibus proprie attributum est: et in aedibus huic adiunctis duo Sacerdotes cum totidem Laicis vnum negotium habent, mores ipsorum, atque animos formandi, administratione Sacramentorum, et verbi Dei: in quo non tantum
[Note: 227 Et alia alibi.] eatenus proficiunt, vt bonos eos Christianos et diuinae legis obseruantes reddant, sed Deo copiose miseras quoque has gentes Gratiae vberioris donis cumulante, ad perfectionis etiam studium non paucos excitent. Similiter elaboratur Angelopoli, Vallisoleti noui regni, Tepotzotlae, Vaxacae, Vadalaiarae, Pascuari, in oppido verae crucis, vbi stata domicilia Societas habet. Et ex his locis omnibus, praesertim ex Tepotzotlana sede, et verae Crucis, Operarij in adiacentes pagos, et remotiores interdum tractus, ac Prouincias mittuntur; ijdemque in locis vbi fructus operae respondet, quoad messem exhauserint, morantur. Facile triginta Barbari populi per has hoc anno excursiones aditi. Quorum in singulis quidquid praeclare, ac feliciter est gestum ad propagationem regni Dei, exacte ac singillatim propter rerum multitudinem, et similitudinem referre cum nequeam, fastigia decerpam summa rerum, vt saltem [Note: 228 Beneuolentia Indorum quibus artibus parta.] generalem notitiam informem. Primum omnium, quae necessario prius erat concilianda, vt institutioni locus esset, beneuolentia, et fiducia Barbarorum in Catechistas suos, abunde vbique adfuit, postquam abstinentia, et mansuetudine nostrorum vmbrae suspicionum aduersarum sunt discussae. Initio fere, in Pagis praesertim remotioribus, ac interioris Barbariei tractibus, Indi dum aduenientes ad se nostros videbant, consternabantur; bonorum aut libertatis detrimenta metuentes. Sed vbi mox videbant eos suum sibi victum deferre, recusare quin etiam vltro oblata; et tamen ipsis, liberisque ipsorum munuscula diuidere, aegrotos visere, solari, ministerijs donisque recreare: ita capiebantur, vt certatim ad audiendum concurrerent, inexplebiliter ex ore docentium penderent, peccata, qui baptizati iam erant, apud ipsos syncerissime deponerent; omnes erudiendos se praeberent: monstrata quaeuis, etiam laboriosa, factitarent. Quin etiam gustata obiter institutione transeuntium allecti, in statas Magistrorum Sedes, ad eam iterandam, et peccata purganda, e longis internallis, [Note: 229 Terrores ab hominibus, et daemonibus frustra oblati Neophytis.] magno incommodo concurrerent. Adeo vt satis constet quosdam ne minis quidem vinculorum, aut terroribus verberum per homines sceleratos intentatis, a petenda statis diebus vrbe sacrorum causa reuocari potuisse. Fuit quem diabolus ipse, palam apparens (quod in ijs gentibus non adeo rarum est) dissuadere a persequendo itinere ad Patres cepto conaretur. Referebatque, titubasse se metu obiecto tanto, nisi statim Iuuenis Illustris opportune se in conspectum dantis; ac mox euanescentis, boni videlicet Angeli, sermone, et autoritate confirmatus in proposito [Note: 230 Amor eorum in Catechistas.] foret. Nec defuerunt qui narrarent visam sibi Coeli Reginam, stipatam comitibus, eodem vestitu, quo Patres vtuntur indutis, quae adire, audireque, aut venientes vltro admittere sic vestitos Sacerdotes blande imperaret. Ex quibus, et ex longa experientia suauitatis, benignitatisque Catechistarum, et Confessariorum, sic aduersus eos tenere afficiebantur, vt ab ijs non sine lacrymis diuellerentur; aegrotantibus cum ieiunio, et verberatione vltro suscepta, valetudinem exorarent. Denique digredientes ad longa spatia prosequerentur. Iam erat amabilissimum audire, vt secum a nostris percepta retractarent, vt Dei mandata, et elementa Christianae doctrinae inter se recitarent, interdumque cantarent, pueri, adulti, senes, sexus vtriusque; peccantesque libere monerent: ne id illudue facerent, [Note: 231 Ardor eorumdem ad religionem.] quoniam ea Patres esse illicita dixissent. Ad haec, quae videbant ab Hispanis celebrari religionis, aut misericordiae officia, etiam ipsi vltro deposcebant. Sodalitia B. Virginis ipsis quoque flagitantibus instituta, et nihilo segnius frequentata sunt. Conferebant ipsi quoque ad largitiones in pauperes. Itaque die natalis Domini, itemque die sancto Paschae huius anni, conuocatos magno numero mendicos in domum nostram contexerunt vestitu nouo, tum positis, instructisque mensis epulo lauto exceperunt, praecipuis ipsorum vna cum Patribus ministrantibus. Ebrietati
perdite dedita gens; et antea nescisse se narrabant eam esse vitiosam. [Note: 232 Ebrietas correcta.] Itaque cum in pueritiâ baptizati, nec propter ignorantiam linguae ipsorum in Sacerdotibus, qui eos curabant, edocti; exteriores solum religionis ritus veterum Christianorum exemplo frequentantes, cum se diebus Sanctioris hebdomadae in templo palam verberaturi essent, quo id facerent animosius, ac citra doloris sensum, vino sese prius in gurgitabant, quo abusu primis confessionibus a Patribus reprehenso, vbi redeuutes ad sacrum Tribunal, interrogabantur; ecquid in eo genere peccassent? minime, inqui ebant. Quod euim semel cognouimus nefas esse, non amplius facimus. Alia splendidior de naturae corruptelis diuinae gratiae victoria hic paulo diligentius enatranda est. Americanarum huius fere tractus gentium praeter naturalem humano vbique generi procliuitatem in venerem; etiam ob belluinam educationis corruptelam, et diaboli hic ex longo dominantis vehementiores quam vspiam impulsus, inquinatissima omni flagitiorum foeditate [Note: 233 Incontinentia Indorum.] tota vita est. Nulla sanguinis verecundia, nullo cognationis germanitatisve respectu, in promiscuis omnis aetas stupris, pudoris amisso sensu, volutatur. Adeo vt alicubi (quod non nisi rogata prius pace aurium dici fas est) paruorum liberorum pudicitia, ne a parentum quidem propriorum libidine tuta sit: et vicissim vix dum puberum filiorum in matres, filiarum in patres petulantia erumpat, nec reijciatur. Cui enormitati furoris infandi facile omnes intelligunt, ad profligatissimam immanitatem prodigiosae, ac stygiae nequitiae superaddi nihil posse. Hoc ipsum indicandum fuit, vt diuinae gratiae vis intelligatur; quae lilia colligere ex istis spinis, et tam obscoenâ licentia infra bestiarum impudentiam deprauatos [Note: 234 In Angelicam puritatem mutata.] homines, ad Angelicae puritatis specimina edenda excitare, ac perducere potuerit. Pleraeque mulieres aduersus tentamenta pudicitiae, ieiunijs se orationibus, et Sacramentorum vsu, praesertim Eucharistiae, praemuniunt: tantumque inde roboris hauriunt, quantum in permultis ibi celebribus exemplis inuictae in castimonia constantiae cernitur. Multae corruptorum blanditias, quaestuosas praemijs, armatas minis, longi temporis assidua pertinacia instantes, eodem semper integrae laudis tenore repulerunt. Fuerunt quibus abundaret animus ad importunitates impurorum manu, et fustibus abigendas. Virgines denique infirmas extremis conatibus illaesum pudorem obtinentes, accurrens ad eiulatum Vicinia ferrum strictum intentantibus honoris praedonibus [Note: 235 Annona viduae multiplicata diuia nitus.] eripuit, sanguine iam proprio perfusas ex plagis acceptis. Et fauebat miraculis interdum Deus: sic enim in gente praesertim recens conuersa solet. Vti cum in vrbe Pascuari viduae pauperi, cui vir ante hos tres annos moriens vix tantum annonae reliquerat, quantum ad parcum sexdecim dierum victum sufficere potuisset; illum ipsum tenuem frugis aceruum ita multiplicauit, vt hoc ipso anno a viri funere iam tertio inde vesci pergeret: Cauente videlicet defensore viduarum, ne ista professione inopiae, et conquisitione subsidij in insidias inhiantium egenae castitati delaberetur. Hae tamen quas dixi omnes ad illicita vocatae, horrore turpitudinis, et supplicij metu sustineri a lapsu potuere. Fuit quae solo amore Virginei decoris, honestas et a parentibus iussas nuptias, vel morte fugiendas duxerit. Virgo erat aeque commendata aetatis, ac formae flore, ac animi virtutibus, quam quia nostrae literae non nominant, Petronillam Mexicanam licebit appellare. [Note: 236 Virgo in Mexico S. Pettonillam imitata.] Hanc honestus deperibat Adolescens; et Parentes vtrimque consenserant, reluctante insuperabiliter puella; conscia scilicet voti arcani, quo se Christo sacrauerat. Cum finis nullus vrgendi fieret, ad extremum defessa, inducijs impetratis in quatriduum, vehementissime institit a Coelesti sponso, vt terrenum Riualem praeuerteret, suamque ad se raperet. Adiungit orationi ieiunium, ieiunio cilicium, et verbera vltro suscepta. Die quarto, qua iam procus se beandum assensu optato sperabat, Virgo ad templum accurrit, confessione purgat animum, sacram Eucharistiam
sumit: et sub eam in dulcibus cum Christo colloquijs repente sine circumstantium sensu expirat. Felices animae, ac quibusuis indicis pretiosiores gazis; multoque dignissimae, quas Euangelicae Institores Margaritae, serui fideles, talentis a Domino creditis instructi trans quaecunque fluctuum, et naufragiorum discrimma quaerentes, non caro emere videantur, licet eas impenso vitae, ac sanguinis pretio comparent. Sed ne quis totam verecundiae victricis laudem infirmiori sexui tributam existimet; addam heroicum exemplum pudicitiae virilis, etiam casu inopinato nobilitatum: quod etsi nostrae literae ad annum mos sequentem referre videantur; tamen quia etiam ista ipsa castitatis inuictae honestissima memoratu decora, sine adiuncta molesta mentione turpitudinis eam oppugnantium, explicari nequeunt, insuauis argumenti tractatione semel hic defungi iuuat. Indus erat Angelopoli Adolescens florentis formae, quam suus pudor, modestiaque amabiliorem fecerant. In hunc procax mulier adiectis cupiditatis oculis, dedit operam quaesitis praetextibus, vt nihil mali suspicatum in aedes acciret: [Note: 237 Iuuenis casti constantia.] Hic dum eum, occluso prius diligenter ostio flagrans amentia meretrix ad suae libidinis assensum trahit; ille datae Christo fidei memor, magnopere renuere. Contra Lupa illecebras intendere, prensareque reluctaniem. Denique conatu summo manibus impuris castus se iuuenis auellit, et in conclaue proximum fugit, vesana femina, quod elabi non posse praedam sciret, modicum excurrere sinente. Tentatis puer eo interuallo foribus, eas diligeptissime obseratas sentiens, eo desperatione subita raptus est, vt laqueo ex obuio fune collo inserto sese de tigillo suspenderit. Fauit ignoscens Deus castae mentis proposito, inconcessam per opinionis errorem, declinandi flagitij viam ineunti. Ruptus breui laqueus pendentis [Note: 238 Casu memo rabili proba ta.] corpus cum sonitu in subiectum effudit solum. Accurrit excita strepitu nequam mulier, et ad spectaculum inopinatissimum tota cohorrescens, dilectum ex stupore casus mortuo similem vere obijsse rata, nexo et ipsa raptim nodo, ex eodem tigno constrictis faucibus sese deijcit. Non multo post reuersus e deliquio Iuuenis oculos aperit, et pendentem videns feminam, admonente humanitatis officio, vtcunque de se meritae succurrere conatur. Funem frangit, excitare sopitos, si forte, sensus succussione tentat, aquam inspergit. Frustra omnia. Infelix anima euolauerat, nulla iam arte reuocabilis. Ita mors a duobus aduocata, sapienti discrimine, innocenti pepercit, sontem extinxit. Verum nihil magis, quam quod subijciam exemplum monstrauerit, inesse corporibus etiam sub americano sole natis capacia vel exquisitae sapientiae pectora; vtique cum diuinae per Christum gratiae radijs afflantur. Diem obijt hoc anno Pascuari Vir inter Indos nobilissimus, quique Vrbis eius, Dynastae supremi [Note: 239 Viri Principis virtus ex cellens.] potestate, longo tempore habenas rexerat. Is toto licet hausto a pueritia veneno immanis educationis illarum gentium, ad omnem praeterea licentiam iniuriarum, ac libidinum, Principatus apice, ac copijs autoratus; tamen vbi Christianam institutionem admisit auribus, sic eam penitus illabentem animo concepit, vt eius ad amussim vitam inde, ac mores, pulchro, et constanti ductae per omnia officia virtutis tenore formaret. Redactus in ordinem opes retinuerat priuata fortuna maiores, et sua illum grauitas, ac splendor non fere minus quam si adhuc imperaret, venerabilem populo reddebat. Ea ille autoritate vtebatur ad emendanda publica vitia; in quo erat tam efficax; adiunctis ad praecepta exemplis, vt eius admonitio ciuilis plus vbique polleret ad licentiam peccandi refraenandam, quam aliorum armata terrore censura. Res eius familiaris, ampla, vt dixi, publicum erat egentium Patrimonium. Nihil cuiquam inopi negabat. Tantamque facilitas eius in largiendo fiduciam quibusuis angustia rerum pressis ad vulgo notum praesidium accurrendi fecerat; vt passim etiam ij, qui eum grauiter laeserant, opem eius implorarent: quos
velut beneficijs vlcisci vellet largius, promptiusque munerabatur. Aliquando procul a domo, consumpta quam extulerat in obuios pecuniâ, seminudum hominem habuit obuium, qui pretium vesti emendae rogaret. Huic ille quod forte gestabat pallium, donauit; ac mox ne laudibus occurrentium pateret, infrequentioribus diuerticulis domum repetijt. Quotidie sacro Missae sacrificio, summa reuerentia intererat. Multas item horas in sacello Beatae Dei Matris flexis genibus perstans orabat. Sermones eius, praesertim vltimo vitae anno, de rebus diuinis omnes erant, deque praeparatione animi ad subeundam mortem; quae dudum expectata [Note: 240 Et mors pia.] cum adesset, interrogatus a Patre adstante, quo animi sensu auelleretur a blandissimis affectibus carissimae coniugis, dulcissimorumque liberorum? Ego vero, respondit, perlibenter ad meliorum necessitudinum amplexus transeo. Neque his parum bene consulo, quos in Magni Protectoris viduarum, Pupillorumque Curatoris Dei nostri prouidentia depono. Haec erat Philosophia hominis in barbarie nati; satis demonstrans, nullam non feracem magnarum virtutum terram esse, cui Coelestis Agricola culturam beneficam impendere dignatus fuerit.
[Note: 241 Manilae res bene gesta.] Hic demum Annus Manilani Societatis domicilij amplam, et solidam e lapide constructionem absoluit, quinquennio ante inchoatam. Degebant ibi decem e nostris occupatissimi excolendis animis, cum nouae nostratium Coloniae, tum aduenarum Orientalium in istud ex longo celebre Emporium e Sinis, et Iaponia concurrentium. Fuit pars operae non exigua ponenda in consolandis iacturis mercatorum per crebra hoc anno naufragia factis. Res ipsa publica periclitata est coniuratione Indigenarum cum Iaponijs, Burneisque per eos portus nundinantibus aduersus Hispanos clam initâ; cui tamen Dei ope in tempore detectae feliciter occursum.
[Note: 242 Limae studia literarum florent.] Limae, quam habent Hispani Peruuiae metropolim, non minus fere quam in antiquis vrbibus Europae, cum literarum omnium, tum Philosophiae, ac Theologiae praesertim studia florebant; quorum publicas exercitationes Chuschensis forte ibi praesens Antistes non praesentia dumtaxat, sed etiam disputatione honorauit; quod ad commendandam earum facultatum dignitatem momentum habuit. Idem vero Praesul optimus amorem in Societatem suum alijs quoque beneficijs prolixe declarauit, tenuitatem rei nostrae domesticae cum Limae, tum Chuschi Liberalitate sustentare sua solitus. Plausum a Limensi Populo tulit vnius e nostris eius Collegij Magistris industria, qui feriatis per hebdomadam diebus lectos e discipulis secum ducere instituit ad publicas custodias; vbi dum ipse vinctos solabatur, [Note: 243 Adolescentum officia in vinctos.] et verbi Dei, Sacramentorumque ministerio iuuabat ad excutiendas animo culparum, et vitiorum grauiores quam corporum catenas, eos boni Inuenes allatis domo subsidijs ciborum, vestiumque recreabant; Parentes Adolescentum re comperta vltro adhortabantur, vt pergerent, eleemosynasque large suppeditabant in pium opus. Ciues quin etiam duo professi sunt, per annum se integrum quot hebdomadis epulum vinctis omnibus Piorum Iuuenum ministerio praebendum suo sumptu daturos. Exemplum omni tempore probabile laudabilius hoc anno grauis caritas annonae faciebat. Cui alijs etiam modis a reliquis Patribus consultum, procurando aliunde, aut ex se suggerendo plebi inopi, foedam maciem per plateas ostentanti, necessaria vitae miserae praesidia. Ad quam vtcunque pastam sermones in foro maximo sextis quibusque ferijs sub vesperum [Note: 244 Conciones in foro vtiles.] sunt habiti perutiles. Pueris quoque, et AEthiopici generis mancipijs, quorum magnus hic numerus, sua institutio sedulo adhibita. Diebus festis ad Portum sex fere ab vrbe milliaribus dissitum aliquot e nostris itabant. Vbi praeter matutinas in templo conciones ad naualem turbam; post meridiem in foro AEthiopes, Remiges in Triremium transtris edocebantur.
In Pagos quoque salubriter excursum. Sodalitas B Virginis perlato diplomate aggregationis eius ad Romanam, Encaenia sua solemni ritu, et magno copcursu celebrauit. Perlatum item sacrum caput vnius e Comitibus S. Vrsulae octo dierum caeremonia publice venerationi propositum est. Respirabat Chuschensis Ciuitas a pestilenti morbo, et in publica, salubritate tranquillus Religioni cursus erat; aspirante maxime Societatis [Note: 245 Chuschensis Episcopi fauor, et liberalitas.] ministerijs Episcopi fauore; cuius beneficentia cum Limam vsque redundaret quadringentis milliaribus dissitam; pronum arbitratu est quam se large in propria Ecclesia diffunderet. Donauit inter caetera Templo nostri Collegij ornatum arae maximae speciosissimum, perpetuo argento, signis atque emblematis pulcherrime distincto. Opus vel pretio materiae, vel artis elegantia visendum; cui par nouus Orbis non haberet. Idem pro suo ingenti salutis animarum studio, cum intelligeret quanta plebis sibi creditae pernicie, lingua popularis a Sacerdotibus ignoraretur, egit vt vnus e nostris, ludo in id proprio aperto, eam certa methodo quotidie doceret; palam professus neminem se initiaturum sacris, qui non in ea schola profectum probasset. Multae in Gentes varias e Chuschensi Collegio excursiones fiunt, vbique salutares. Vnius ad specimen meminero, duorum Sacerdotum Societatis cum Catechistis saecularibus quatuor, caecis hominibus, sed lingua patria disertis; et qui doctrinam Christianam apprime [Note: 246 Aimarum defectio a fide.] callerent. Aimares populi sunt fidem amplexi Christianam. Habent in montibus sedes, et locis abruptis, studio delectas ne iniurijs depraedantium forent obuij. Qui situs eos minus opportunos culturae faciebat. Ergo nulli fere inter eos Sacerdotes, rarus sacrorum vsus. Maxime grassante Lue cuius superius meminimus, quae nec plura, nec maiora corporibus miserae gentis, quam animis damna intulit; astu daemonis simplicitati rudium ouicularum, captato momento absentiae Pastorum, insidiati. Obseruantes Barbari, quod suo loco indicatum est, Pestem Hispanis parcere, in solos Indos saeuire, in eam Praestigiatorum paucorum admonitu, opinionem venerunt: duos multum inter se diuersos, atque adeo contrarios esse Hispanorum, et Indorum Deos, quorum quisque suis caeremonijs [Note: 247 Eius occasio.] colendus sit. Hinc quia Hispani suum ritu patrio venerarentur, propitio illo vti: sese quia sui cultum a maioribus traditum reliquissent, poenas neglecti officij pendere. Peruasit momento leuem gentem vaesana persuasio, instigantibus veneficis, qui suum sibi quaestum ex priori superstitione vberem dudum perijsse moleste ferebant. Concionabundi pagos obibant, ad oblationes, ad sacrificia intermissa redeundum proclamantes: alias gentem vniuersam sine vllis reliquijs extinctum iri. Addebant e phanaticis quidam: obuiam sibi factum Deum Terrae Ingam clare denunciasse: sese auctorem pestis, instrumentum eam iustae vltionis adbibere, ob [Note: 248 Impostorum fraudes.] defectionem a se populi, nec prius quieturum quam resipiscerent, Alius iurabat, visam sibi clare Pestem ipsam humuna facie, ac forma, et auditam cum palam ediceret: nisi dona offerrentur, finem grassandi non facturam. Cum omnia crederentur, et esset mentiendi pretium, non defuit qui se pestem esse ferens, certis locis ostentaret, ornatu fabulae consentaneo, sicque accurrentibus stultis manum daret osculandam, dumtaxat postquam eam impleuissent muneribus, quibus delinitam, sibi parcituram opinabantur. Inter haec fractae Cruces, combustae imagines, comminutae, ac sparfae coronae e globulis Dei Matri sacrae, cuncta Christi [Note: 249 Anus a Bacchantibus occisa.] sacrorum vestigia deleta; concursumque ad montem, vbi Deos patrios antea coluerant, cum omni apparatu, atque instrumento sacrificiorum, quae infanda nefarie perpetrata sunt. Nam bonam vetulam illo aestu popularis insaniae haud sese abripi sinentem, coucitante furentes in eam sacrificulo, trucidarunt. Eo ferme statu rerum perueniunt ad Aimares ij, quos dixi Sacerdotes nostri duo. Quorum vel primus aspectus pudore
quodam scelerum conscios perfudit. Prima verba mollia fuere. [Note: 250 Aimares sacerdotum opera ad poenitentiam inducti.] Miserabantur errorem aliena dementatorum fraude. increpabant subinde leuitatem, mox atrociora facinora damnabant acerbius, intermixtis minis, spe tamen subostensa veniae, si redire ad officium serio vellent. In eamdem sententiam circummissi per circulos Caeci disserebant. Profuit insigniter ad demendam insanis amentiam Publica Impostorum Palinodia. Comprehensi enim accursu Hispanorum ex his quidam, sese illa quae dixerant mentitos, spe ac cupiditate quaestus faciendi, confessi palam sunt. Hinc iam passim omnes in potestate fuere. Primo mane, pulsatis per compita tintinnabulis, conuocabatur populus ad templum. Patrum alter ad concionem dicebat. Sub eam, virorum alter, alius mulierum confessiones audiebar; Caecis interim Christianam doctrinam, ad separatos pro ipsorum numero coetus omnis aetatis, declarantibus. A prandio id ipsum iterabatur ad noctem vsque, qua aduentante clausula diurno labori per concionem alteram, et publicas post eam preces imponebatur. Ter singulis hebdomadis flagellatio poenitentium in Ecclesia fiebat. Sic emendatum illud incommodum est prouentu pietatis vberiori, vt ijs, qui sie refurgerent pene lapsum profuisse, dici posset.
Potozij Pestis de qua diximus adhuc saeuiens, nostris Europaei ortus beneficio ab eius contagione tutis, amplum industriae campum aperuit, in [Note: 251 Potozini Co legij caritas tempore pestis.] quem illi latissime totis laxatis habenis caritatis excurrerunt. Exibant fere omnes primo mane, nec nisi sub vesperam repetebant domum, non continuis modo fracti laboribus, sed diei quoque totius inedia exhausti. De fructu inde relato ex vnius ipsorum, P. Roberti Arnonij, ad P. Generalem literis licebit aestimare. Is ait ista occasione auditas a se vno confessiones hominum circiter quinque millium, quarum facile quingentae ex vltima totius vitae memoria repetitae fuerant. Sed cum in vrbem afferretur miseram passim per agros in pagis, ac villis edi plebis inopis stragem; [Note: 252 Peregrinatio Roberti Arnonij ad aegros iuuandos.] eo auxiliatum accurrendi P. Robertus cum socio veniam a Rectore impetrauit. Prae se agebant iumentum onustum medicamentis, et cibis, aut potiunculis dulcibus ad aegrorum solatium accomodatis. Ad Leucas sexaginta processerunt; multam non solum in obuijs tectis, sed in vijs, quoque ac syluis, vbi aegra passim corpora iacebant, occasionem benemerendi repererunt. Curâ corporum, a qua fere inchoabant, aditum, et autoritatem sibi parabant efficacius tractandae procurationis animorum. Breui re vulgata concurrebant ad eos e vicinis pagis; suos certatim aegros inuisi flagitantes. omnibus quoad licebat mos gerebatur; continuato sine vllo fere laxamento labore. Et Deus ipse studia populorum visus accendere. Languebat in Pago illorum tractuum vir primarius, qui visam sibi noctu retulit Mulierem maiestatis augustae, bono animo esse iubentem: venturum enim illuc Sacerdotem linguae peritum, cui si conscientiam aperiret suam, haud multo post conualesceret. Hoc ille visum suis vulgauit, et pro viri claritate res in famam abijt. miraque ibi erat expectatio promissi Sacerdotis, quando Arnonius comparuit: exceptus primo statim concursu plebis tanto, vt optimum duxerit concionem illico habere, non solum attentione summa, sed mixta admiratione auditam, quod externum hominem [Note: 253 Eius aduentus praesagis somnijs praedictus.] tam expedite, ac diserte suam ipsorum linguam exercere sentirent. Hinc continuo deducitur Pater ad aegrum iam ex ijs, quae de facundo eius vsu linguae popularis, sermonibus multorum e concione praecurrentium acceperat, fere certum: esse illum omnino, de quo visu nocturno fuisset admonitus. Ergo apud illum peccata deponit, et quidquid poenae nomine iniunctum est, prolixe recepit exoluturum. Mox fieri sibi melius expertus, paulo post vires etiam et pristinam habitudinem recepit. Celebre in alio Mapali reperit aliud somuium mulieri quadragenariae sextum iam annum ex lento morbo decumbenti oblatum. Narrabat Matri, et Viro
visos ipsi adstare viros duos, qui monerent, nunquam emersuram ex isto languore, nisi Christiana fieret. Ijs sese respondisse: Christianam a pueritia se esse. Id vero ipsos pernegasse. Quomodo enim, aiebant, Christiana es, quae renata baptisino non sis? Constitit postea, nescio quo errore, aut negligentia factum, vt illa mulier expers sacri lauacri adolesceret. Hac commodum vice rerum venit eo noster, et aegram re cognita, ipsâ multum, Parentibusque rogantibus, sacris aquis tinxit. mirum dictu. statim atque abluta est, sana surrexit. Incidit paulo post idem Pater in Apostatam veneficum, qui ab annis iam triginta Christianorum Sacramentorum vsum abiecerat, perstabatque obfirmatus in scelere, quamquam [Note: 254 Conuersio venefici Aposiata.] periculoso ex morbo decumbens. Dei tamen gratia Sacerdotis sermones adiuuante, cor durum emollitum tandem est; et post confessionem ab vltima memoria, cum vero doloris sensu, repetitam, aeger alijs quoque Eucharistiae ac sacrae vnctionis munitus mysterijs, cum salutis spe decessit. [Note: 255 Concionum fructus.] Purgata quoque Dei beneficio pestilentia, impetus animorum ad bonum perstitit, cum foris, tum in Vrbe; Vbi concionum maximi concursus, et pares fructus extiterunt: inter caetera, restitutionibus quinum senumque millium aureorum, vi summâ Dei verbi extortis incubanti congestis praedis auaritiae. In Collegijs Arequipensi, Platensi, quod et Chuchiacense dicitur, Denique Quitensi, et sedibus Panamae, ac Sancti Iacobi, res eodem ferme tenore fluebant ad operariorum Euangelicorum votum. Iuliensis oppidi frequentis, amplas quatuor in Paroecias tributi, cura omnis rerum ad animae salutem attinentium demandata nostris est, ad idipsum ibi degentibus. Ea illi procuratione defunguntur in hunc modum. Vnicuique Paroeciae iuuandae duo Sacerdotes attributi sunt. Omnes commune domicilium ad templum oppidi maximum habent, quo vndique sub vesperam conueniunt. Summo mane in suam quique Curiam bini procedunt, vbi sacrificijs celebrandis, ministrandis Sacramentis, docendis Pueris, et rudibus, concionibus habendis, ad haec visitandis, et consolandis infirmis, eleemosynisque distribuendis, descripto in certas horas ordine, diem expendunt, summo profectu, nec minore laetitia docilis plebis. Haec domi gesta, nunc de expeditionibus dicendum. Notarunt nostri certa loca excursionibus ad gentes opis egentes opportuna; puta vrbem Sancti Iacobi, et oppidum Sanctae Crucis. Ibi velut in praesidio procinctos ad iter vbi occasio vocauerit, Sacerdotes collocant: qui quidem inter se, vt curâ intentiori cultura exerceretur, populos sortiebantur, in quibus proprie quisque pestea elaboraret. Pater Velaschius Cianes instituendos sibi sumpserat. P. Samaniegus Itatinos. Ali alios curabant: sed si de ijs quos nominaui quaedam retulero, informabit facile prudens lector specimen rerum ab alijs gestarum, quae taedio similitudinis omittuntur. In gente Cianum amplissima, et supra captum caeterorum huius tractus populorum ingeniosa, nec non ciuilitate nonnullâ tinctâ, extirpandas Velaschius habuit antiquas superstitiones, speciosis, et populo gratis illigatas, astu Diaboli, ritibus, quo difficilius euellerentur. Fruges tamen, Deo iuuante, vberes ex isto agro messuit conuersione, ac baptismo plurimorum. Samaniego in Itatinorum Gente simpliciori facilior prouincia fuit. Paucas, aut nullas admodum caeremonias habebant, quas aegre relinquerent. Docendos se praebebant, nec tardi ad credendum propositis erant. Ergo numerosa, breui tempore baptizatis plurimis, ex his est Ecclesia conflata. In quam conseruandam promouendamque non minus quam in parandâ, sibi contendendum, ac sudandum Samaniegus intelligens, assidue instabat quotidianis institutionibus, vt magis, magisque et dogmata semel percepta confirmaret, et vitae officia, morumque disciplinam ex Euangelica lege fingeret. Haec agentem cura incessit de Sacramento Poenitentiae, cui in vsum iam Baptizatorum inducendo duplex incommodum
obstabat; alterum dictu leuius ex lingua Gentis, alterum euulsu difficilius; quippe quod in natura intima, atque indole nationis vniuersae radicaretur. Prius erat quod Itatina, vti et aliquot finitimarum Gentium linguae, vocabulis carebant, quae summas quinario maiores exprimerent. Ergo vbi cum manus alterius digitis res numerandas adaequauerant, quidquid abundaret, vbio, vocabant. Quod ipsis nomen quamcunque multitudinem sonat quinario maiorem, nullo summarum discrimine quantumuis distantium. Id quod in expressionem necessariam numeri peccatorum per confessiones sacramentales, molestissimam non Sacerdoti magis, quam ipsi poenitenti creabat anxietatem. Cui remedium vt fieret, amplianda vocabulis recens institutis lingua, vel signis supplendum, quod vocibus deerat, fuit. Sed ludus haec erant, praeut aliud sese obiectabat longe insuperabilius obstaculum, tenerae cuiusdam in fatendo admissa verecundiae istius Gentis; sic natae, sicque assuetae, vt mille potius mendacijs se inuolueret, quam ad pudendum de se quidpiam enunciandum induceretur, Aduersus hoc malum Samaniegus accuratam concionem habuit, qua prius late cunctis ad audiendum arcanum momenti maximi vndique euocatis, die celebri copiose disseruit de necessitate Sacramenti Poenitentiae, de secreti religione, ac sigillo ei mysterio diuinitus apposito: de pernicie dissimulationis in isto foro, e quo litis victoria, et criminis absolutio non alia ratione, quam eius plana, sinceraque declaratione contingeret. Sic otiose informatis, atque a pernicioso silentio grauissime deterritis edixit, vt conscientia quisque excussa, culpas arcano prodituri, ad se in id ipsum publice in Templo vacaturum accederent. Sic fieri ceptum a bonis Neophytis, mosque vtilis in vsum inductus, vt iam per se quoties opus haberent, aut aboqui diei sacrae religio vocaret, vltro ad poenitentiae tribunal accederent, bonaque fide insuescerent conscientiae pandendae. Sed vt olim in Ecclesia nascente diuinae sapientiae visum est disciplinam sancire graui exemplo, dum in oculis primorum Fidelium Petri Apostolorum Principis verbo, ac nutu, Ananiam et Sapphiram fraudare religionem voti, et mentiri Spiritui Sancto ausos subita morte mulctauit; ita nunc peraccomodate ad captum, atque ad imbecillitatem rudis Barbariei heri, et nudius tertius ad initia mysteriorum Christianae Religionis admitti ceptae, apparuit, diuino vtique consilio, ostentum in hisce terris [Note: 256 Integritas confessionis miro exemplo sancita.] ingens, quod ex luce publica vnius frequentis pagi, vbi sensibus magnae multitudinis exceptum praesentibus est, vulgante fama in alias quoque istarum tractuum Gentes perlatum, Christianos vbique populos salutari terrore compleuit, ne illudere sacrilego silentio sacro Poenitentiae tribunali auderent: Gentilesque ipsos quadam vtili nostrarum rerum admiratione perfudit. Scio euolasse iam olim e transmarinis hisce oris ad continentem nostram, et notitia per Europam celebri vulgatum hoc factum, stylo [Note: 257 Martini Delrio Christophori Vegae etc.] expressum scriptorum magni nominis, imo vt audio, nonnuspiam scenis tragicis in argumentum terrifici Dramatis electum, quo diligentiorem iniungi mihi operam interpretor rei ab aliud agentibus pro sui claritate longe adscitae, a me hoc loco proprio exacte, perspicueque referendae. Erat in obsequio Matronae inter Itatinos copiosae ac nobilis, Puella non ibi nata, sed olim calamitate belli ex aliqua finitimarum gentium illuc in seruitutem tracta, annorum hoc tempore sexdecim, naturae vtique non probae; quippe animo subdola, visu, ac vultu procax, effusa iocis, arguta dicterijs, cachinnis petulans, incessu praeceps, gestu inuerecunda. Tamen in hac leuitate, Herae, mulieris castae, ac seuerae, caeteraque domûs honestae disciplinâ vtcumque continebatur. Ergo cum Samaniegus Sacerdos, vt dixi, noster, Christi legem isthic hoc anno promulgaret, haec quoque vna cum sua Domina, et vniuersa illa familia credidit, ac
sacris aquis lota Catherinae nomen in baptismo accepit. Deinde post illam, cuius paulo ante memini Samaniegi ad Neophytos de Poenitentiae Sacramento concionem, Herâ secum eam in Templum oducente, saepius peccata post baptismum admissa Sacerdoti in autem fassa est; sed vulgaria, [Note: 258 Catherina Saciamento poenitentiae illudit.] et minime pudenda dumtaxat; nam cum pudoris prodiga lasciuis clanculum adolescentibus sese indulgeret, diligentissime cauebat ne vllum horum flagitiorum in sua confessione indicium extaret. Solita quinetiam illudere procaciter atque ad fidas familiarium conseruarum aures, vbi a Sacerdotis audientia rediret, talia insusurrare. O hominem simplicem, qui se admittendum in arcanorum meorum intima sperarit Frustra ille me crebris interrogatiunculis scrutans vellicauit. alias quaerat censeo tam fatuas, quae se illi penitus committant. Ego tacendorum, et dicendorum discrimen scio. Ita illa viuere perseuerauit ad menses aliquot, quoad Kalendis sextilibus in morbum, eumque grauem, ac periculosum incidit. quo animaduerso eius Hera, grauis mulier, et religioqem ex vero colens, eam hortata est, vt se ad confessionem pararet, accersitumque Sacerdotem ad aegram adduxit. Fecit illa tunc quoque vt solebat, et capitalia celans, leuia perfunctorie narrauit, neque tantum semel, sed durante in longum morbo, nouies infelix isto sacrilegio se polluit. Etiam mox subinde quas prius retuli Sacerdotis illusi procaces traductiones iterans ad Conseruas: quarum vna Religiosior rem aperiendam Dominae putauit. Percussit, vt par erat, pium Matronae animum scelus, et periculum Ancillae; ad quam statim adiens, vbi multa quae de pernicie flagitiosi in Sacramentali confessione silentij a Sacerdote audiuerat, commemorasset, amanter, ac materne purcontabatur, ecquid haberet in conscientia, quod prodere puderet: committere sibi ne dubitaret, nihilo eam minus, quidquid tandem id esset amaturae. Aderant vna quaedam e mulieribus familiae, quibus Catherinae nequitia non erat penitus ignora. Igitur bono animo aegram iuuandi, quae nouerant coram Hera protulerunt. neque ipsa languens negauit, at addidit, se nunquam ista Sacerdoti narraturam. Inter quae, vel Deo sacrilegium vlciscente, vel diabolo sibi addictam, vt solet, cruciante; vel denique aestu animi redundante in laborem corppris, aegra furijs velut quibusdam agitari cepit, et spiritu intercluso violentissimis iactationibus sese per stratum voluere. Durauit aliquantulum horrenda visu contorsio; qua tandem ad vsum sensuum et quietem aliquam puella rediens, Dominae sua dedecora narrauit; a quibus Sacerdoti prodendis deterreri se aiebat a quodam sibi ad laeuam adstante toruae frontis spectro: incitari contra ad ea confessario fatenda, a Muliere splendida, quae a dextris adesset, plane simili Tabulae in Templo expositae Sanctam Magdalenam referenti. Hîc enimvero bona Matrona in hortationes vehementius incumbere, interimque seruulo, Patrem curriculo vt accerseret, mandare. Adfuit breui vocatus Sacerdos, cui Matrona in aegrae cubiculum ingredienti; Catherina, inquit: Pater valde operâ tuâ indiget. nunquam est enim integre confessa. Mox, vt ei pudorem noxium demeret, quae ex aegrota compererat, Patri coram ipsa, quasi eius nomine exposuit. haec et haec inquiens, hactenus Catherina in Confessione reticuit, sed nunc ea nobis fassa, etiam tibi, quando ita necesse est nota vult. Ad quae infelix, obstinatione [Note: 259 Obstinatio eius in sacrilego silentio] se inuoluens sua, maniseste raenuit: et varana lingua, quam Patri ignotam sciebat: atqui ait, Dominam intuens, ista tibi eo animo non credidi, vt huic communicares, quem de his maxime celatum volo. Omnia hic deinceps conari omnes, minis blanditias adiungere, intentare cruciatus inferorum, ignis aeternitatem, ostentare Paradisi delicias; expendere facilitatem necessariae ad tormenta vitanda, delicias promerendas, confessionis; praesertim cuius pudor omnis euanuisset arcano iam in Sacerdotis conscientiam emisso. Denique nihil non agere vt ruentem in praecipitio
sisterent. Sed tundebant incudem. Praefracta muliercula per dies aliquot elusit omnia, non solum pertinaciter, sed etiam petulanter, et impie, non raro subsannans, et scurrilibus facetijs, iam Sacerdotem, iam solicitudinem illorum, qui salutarem sibi confessionem suadere conarentur itridens. Interdum obscoena dicta cum rubore audientium impudentissime proferens. Semel etiam cum ei Christi Crucifixi ad venerationem offerretur effigies, contemptim reijciens; ac nescire se istum quis esset, nec eum curare, blasphemans. Nec suas non interim partes seruare pereuntem cupiens Deus, agebat. Pungebatur rebellis animus arcanis stimulis excitantis gratiae; quibus concussa in has se interdum relaxabat voces. Me miseram! cur pereo? cur scelera non confiteor? Ad quas cum familiares accurrerent, et ecquid vocari Sacerdotem vellet? percontarentur, illa in nugas solitas, et dicta impia reuoluebatur. Nocte quaquam coneubia sopitos Domi cunctos clamor Catherinae acutissimus excitauit. Vociferabatur eiulatu horrendo. Heu me quantum crucior, quam horribiles poenas luo temeratae confessionis! Accurrit Domina, Domesticique omnes. Mortuae similem reperiunt. Post eam vocem diriguerat toto corpore. nullum in tactu, in pulsu vitae indicium. Expirasse crediderunt. Post horas septem inopinatissime apertis oculis, cepit vlulare nescio quid inconditum. Adest Hera, et blande, Catherina, inquit, iam tandem sapere incipe. Deus adhuc te expectat. Annuere visae infelici Sacerdos sistitur Frustra vt semper. Nullum aegra remissae contumaciae signum dabat. Interim mortis propinquae indicia extabant. Sacrum cereum raptim mulieres [Note: 260 Impia eius moribundae vox.] accendunt. aegram vt id sumat, et Iesum inuocet hortantur. Illa toruum intuens: tollite istum Iesum, nihil mihi cum illo est. Simulque toto corpore se auertens in remotissimum lectuli angulum, ibi sessim assurgens confabulari cum quodam videbatur. Sed alia ancilla eodem in conclaui languens, terribiles se formas circa Catherinam videre clamabat. In his posito capite sontem animam meretricula peruicax efflauit. Foedissimum visu cadauer odorem repente tam tetrum inhalauit, vt non expectata luce (nam nox erat) eijciendum in subdiuale atrium fuerit. Eodem quo expirauit momento, mansuetus equus in domus eiusdem praesepi ligatus, furere cepit horrendum in modum morsu, ac calcibus, ruptisque retinaculis erumpere. Caties statim e vicinia ruere amentes insanissimis latratibus. Adolescens Dominae frater manu non aspectabili in bracchio apprehensus, sicque somno excussus e lecto in pauimentum graui casu deiectus est. Ancilla vehementi calcis ictu, cum neminem videret, in humero se percussam gemuit. tumorque ac liuor ad dies multos in parte laesa visi; haud ex vano questam probarunt. Cum corpus ad sepulturam componeretur, erexit se in sedentis modum, et terrore consternatas [Note: 261 Mortuae manes domum inquietant.] abegit Praeficas. In famulae caput, ingredientis conclaue vbi erat illa mortua, vas ex alto deiectum est. Diditur momento fama per Pagum. accurritur in funestas aedes studio mira visendi. In oculis curiosae multitudinis ingens fit lapidatio, tumultuosissimo fragore ingruentium superne fractorum laterum, et coctilium tegularum. cum tamen nec toto illo in oppido, nec in vicinia vsus vllus, aut copia eiusmodi fictilium esset: imbricibusque e ligno dolatis, squammatimque consertis tecta domuum pluuias arcerent; vt ex longo iuteruallo delatam vi arcana materiam istam appareret. His consternata terroribus familia ad aliquod solatium congregabatur, mulieres maxime, quarum nulla vagari per aedes sola sustinebat. Circumstabant Heram foeminae circiter duodecim, cum vna ex ijs ancilla, quae Catherinae vitia Dominae aperuerat, semel iterum, ac tertio per pedem tracta, raptataque est, nemine manum, quae traheret vidente. Nonis octobribus cum in cellam vestiariam iret Ancilla, vt vestem promeret, Catherinam videt vas quoddam e terra tollentem.
Exclamat, fugit, ingens strepitus auditur. accurrunt multae simul. vas illud vi summa parieti impactum in frusta dissilijsse copspiciunt. Dominâ eodem post ingressâ, dimidius later magno impetu in murum illisus est. Postridie mulieres optimum ratae vi stygiae vestiarium infestanti religionem sacrae imaginis opponere, eunt multae simul, et Christi de cruce pendentis effigiem Chartae impressam agglutinant postibus. Statim cunctis inspectantibus reuulsa imago, et in tria fusta conscissa est. Iam nulla quies sub tectis erat. Ergo Domina mensam sterni sub diuo in hortulo praecepit. Huic cum assideretur, magna pars lateris in lancem, vnde vescepantur superne decidit, Simulque quadrimus puer, iactatis cum eiulatu ad matrem bracchijs, Mater exclamauit, supueni, strangulor a Catherina, non illam vides apprimentem mihi fauces. Sed cum Theca reliquiatia, quam ad hoc ipsum noster Sacerdos dederat, vt stygijs hisce furijs opponeretur, pueri collo esset admota, tartarea illa vis abscessit. Hic matrona tam saeua infestatione inquietas aedes deserere cum parte familiae magnâ decreuit. Tribus dumtaxat aetatis maturae mulieribus ad custodiam domus relictis, ad consobrinam migrat; quae remanserant crucibus, lipsanothecis, aqua lustrali, praecipue oratione, et inuocatione Sacrorum IESV, et MARIAE nominum iussae cum monstris pugnare, multa immania sunt passae. Sed Deo tandem placuit ferali negotio finem imponere. Mulier vna e tribus cellam penariam ingrediens clare audiuit notam Catherinae vocem sese nominatim appellantis. Fugit illa statim consternatissime ad duas socias, quae et ipsae distincte audierunt eamdem vocem iterum, et tertio mulierem, quae fugerat vocantem. Quare illam hortantur, vt Deo inuocato respondeat, et quid se velit, quaerat. Se illi comites ituras. Annuente illa, sacram candelam accensam manu praeferentes, in cellam vnde vox eruperat vadunt simul omnes. Erant iam in limine, cum denuo Catherina, quam prius nominauerat inclamat, iubens eam abijcere candelam, qua se vri dicebat, et sic solam accedere. [Note: 262 Nouissima apparitio damnatae.] Non obtemperauit illa quidem in dimissione cerei, sed accessit tamen intro, et Catherinam vidit horribili specie flammis cinctam, quae ex cunctis eius membris per globos erumpere videbantur. Corpus caetera nudum fascia quadam velut ferri candentis cingebatur, lata et varijs gyris artus amplexa vsque ad imos talos. Accedere ad se propius Catherina cum iuberet foeminam, huic dubitanti, et terrore nimio vix mentis compoti, Iuuenis veste candida, placido vultu, bonus Angelus haud dubie, se videndum obtulit; et, sta, inquit, animo, ac monstrum hoc conspue, tum quod loquetur, audi, mox alijs narratura. Sensit femina se confirmatam; et erigere os in Catherinam ausa, clare audiuit, cum diceret: se aeternis incendijs addictam, quod suam impudicitiam Sacerdoti fateri noluisset. Iussam se, ac perinuitam id nunc prodere, vt sua pernicie alij sapiant. Quaedam in eam sententiam cum adderet, signo ad Vespertinam Deiparae salutationem tunc forte dato, repente conticuit, et euanuit: ex eoque momento incestare domum illam desierunt impuri damnatae manes: nouellâ illâ Ecclesia celebri per tractus illos notitia tam insignis euentûs mire in fide mysteriorum Christi, ac praesertim in proposito nudandae syucere ad peccati remedium conscientiae, firmata.
LAVS DEO.
LEctor aduerte in Elogijs Virorum Illustrium, quos his Historijs complexus sum, nonnulla me obiter attingere, quae sanctitatem ipsis videantur adscribere: perstringo nonnunquam aliqua ab ijs gesta, quae cum vires humanas superent, miracula videri possunt, praesagia futurorum, arcanorum manifestationes, reuelationes, illustrationes, et si quae sunt alia huiusmodi: beneficia item in miseros mortales eorum intercessione collata diuinitus: demum nonnullis sanctimoniae, vel martyrij videor appellationem tribuere. Verum haec omnia, ita meis lectoribus propono, vt nolim ab illis accipi tanquam ab Apostolica Sede examinata, atque approbata; sed tanquam quae a sola suorum auctorum fide pondus obtineant, atque adeo non aliter quam humanam historiam. Proinde Apostolicum Sacr. Congregationis S. R. et vniuersalis Inquisitionis Decretum anno 1625. editum, et anno 1634. confirmatum integre, atque inuiolate iuxta declarationem eiusdem Decreti a Sanctiss. D. N. D. Vrbano Papa VIII. anno 1631. factam, seruari a me omnes intelligant, nec velle me, vel cultum, aut venerationem aliquam per has meas narrationes vlli arrogare, vel famam, et opinionem sanctitatis, aut martyrij inducere, seu augere, nec quicquam eius existimationi adiungere, nullumque gradum facere ad futuram aliquando vllius beatificationem, vel canonizationem, aut miraculi comprobationem; sed omnia in eo statu a me relinqui, quem, seclusa hac mea lucubratione, obtinerent. non obstante quocunque longissimi temporis cursu. Hoc tam sancte profiteor, quam decet eum, qui Sanctae Sedis Apostolicae obedientissimus haberi filius cupit, et ab ea in omni sua scriptione, et actione dirigi. Petrus Possinus.