NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).
IN hoc primo aditu expectati expetitique diu Vobis Operis, et desiderijs vestris, et officio meo debere me sentio distinctam exactamque operae a me in hac eius Editione positae rationem. Franciscus Sacchinus, quem Historiae nostrae iure Patrem nominauerim, praeter ea quae hactenus eius ingenio de rebus nostris composita legitis, viginti quoque primos Annales Praefecturae Quinti [Note: 1 Scripta P. Sacchini quae nunc eduntur, quo statu ab illo relicta.] Generalis Claudij Aquauiuae, stylo comprehensos moriens reliquit. non illos quidem vltima politos manu, aut suis finitos numeris. nam et Lacunae aliquot locis hiabant, et Transmarinae res omnes Africanae, Iaponicae, Sinicae, Brasilicae, et vtriusque Indiae, haud contemnenda vtique Historiae pars, exclusae omni mentione, silebantur. Has Ego iussu Maiorum acri diligentia complexus Schedas, cum vniuersas attentione summa recensui; tum hiatibus vbi oportuit expletis, Insularum extra Europam, Africanorum etiam, Indicorum, [Note: 2 Quid in ijs suppletum.] Iaponicorum, Sinensium, Brasilicorum, Mexicanorum, Peruuiensiumque Actorum ad singulos Annales Narrationibus adiunctis, in hanc formam atque ordinem digessi; Librisque Viginti Priorem huius Partis absolui Tomum (quem ipsum, ne intractabili mole turgesceret, in duas partiri Decadas oportuit). Neque enim Claudiana Nostri Ordinis Tempora, quatuor Priores simul iunctas Praefecturas [Note: 3 Cur tota pars Quinta vno volumine comprehendi nequi uerit.] annorum prope numero aequantia; multiplicatione vero Personarum et Prouinciarum; praeterea magnitudine ac varietate successuum; nec non intricatissima perplexitate litium certaminumque variorum, facile in duplum excedentia, vno volumine coarctari potuerunt. Ac ne omnia quidem his annis viginti gesta prior hic Tomus exhibebit. Sed quae hic et quibus de causis omittantur, vel potius differantur,
opportunior erit in fronte alterius voluminis profitendi locus. nunc enim nihil praeuertendum arbitramur ei officio, quod ab Editoribus Posthumorum Operum, bono et passim probato more, Autorum memoriae solet reddi. Franciscus Sacchinus qui primum Historiae Societatis Volumen ab Alio scriptum edidit, eique alia quatuor sua diligentia collecta, suo stylo expressa, continuauit, Vir fuit doctrina, eloquentia, et, quod caput est, insigni virtute ac religione commemorabilis [Note: 4 Francisci Sacchini ortus.] in paucis. Ortus in Castro Paciani, Dioecesis Perusinae, circiter annum superioris saeculi septuagesimum, a puero ingenuas disciplinas magnis profectibus arripuit. Adolescens duodeuiginti annorum [Note: Ingressus in Societatem,] Societati nomen dedit, mense Octobri Anni 1588, ac consuetis experimentis rite probatus, rudimentum docendi posuit in Florentina Rhetorica, haud vulgari argumento, quanta iam tum eius ingenij ac facultatis opinio esset. Mox ad decus Romani Collegij pertinere visum, vt eo Sacchinus ad Humanitatis professionem euocaretur: qua [Note: Prima ministeria et studia.] splendide perfunctus, Philosophiae ibidem ac Theologiae spatia pari studij ac profectus felicitate decurrit; idoneus etiam iudicatus illis tractandis ex professo disciplinis, nisi aliquanto micantior ad politiores literas indoles incitamento Moderatoribus fuisset, vt eum Romanae potius [Note: 5 Is Rhetoricam Romae docet.] Rhetorum Cathedrae praeficerent. Theatrum hoc diu nobile ingenij atque industriae Sacchino fuit, vbi studio, stylo, crebra et ornata dictione, quotidianis Praelectionum eruditarum Scholis, frequenti cultissimorum panegyri Carminum, caeteraque loci eius ac muneris varia et semper felici functione, tum quos non quaerebat Admirantium plausus, tum quos vnice consectabatur Audientium profectus in omni genere laudis adeptus insignes est: consumpturus in spisso et actuoso Ministerio aetatem ac vitam perlibenter; nisi quos nutu Maiorum et alacriter adierat, et constanter exercebat labores, abrumpere mutatis imperijs iuberetur. Sublato videlicet acerba morte Nicolao Orlandino, [Note: 6 Praeficitur scribendae Historiae Societatis.] cui Societatis Historiae scribendae cura demandata fuerat, non alius aptior reperiebatur qui succederet. Translatus ergo in Domum Probationis S. Andreae, in eo secessu totis annis duodeuiginti continuis, haec quae leguntur commentatus volumina est, acri conquisitionis diligentia, nitida concinnitate dispositionis, eleganti sermonis vbertate. [Note: Mense Maio Anni 1619.] Inde Anno huius saeculi vndeuicesimo a Mutio Vitellescho Generali admouetur intime Gubernationi Societatis, in omnium consortium [Note: 7 Fit Secretarius Societatis.] curarum Secretarij nomine ac munere assumptus. Septem ibi fuit annis et mensibus totidem, vsque ad mortem, praematuram si tempus numeres, quippe anno aetatis quinto fere supra quinquagesimum repraesentatam; si virtutum ac recte factorum ineatur ratio, plane tempestiuam; et longis assiduisque fesso laboribus, quietis opportunae gremium pandentem. Palam et saepe de illo professus idem est Mutius [Note: 8 Iudicium de eo Mutij Vitelleschi.] Vitelleschus Praepositus Societatis, vir et pro notissima peritia pernoscendorum animorum, et pro intima cum Sacchino consuetudine
octo ferme annorum, in primis idoneus cui credatur, professus inquam est: videri sibi Franciscum Sacchinum omnium quidem virtutum exemplar perfectum esse, eminere tamen in eo sui demissionem et amabilissimam modestiam. Huius eximiae Laudis quae caeterarum fundamentum habetur, exempla hic quaedam ponam paucissima de [Note: 9 Demissionis ipsius exempla.] plurimis. Fateri humilitatem generis adeo nunquam erubuit, vt ostentare vltro gauderet. vti cum Patrem aliquando e rure patrio profectum ad Vrbem, et sibi cum apud coetum illustrem, pro more, cum plausu diceret, forte occurrentem, statim coram omnibus, exquisitis honoribus excepit: moxque vestitum, vt erat, parum laute, totaque specie ac cultu magis indicantibus vnde veniret, quam vbi tum esset, decentibus, per atrium multa nobilitate frequens, ac per Romani Collegij ambulacra circumduxit, notis omnibus nostris aut Externis, vt cuique occurrerat, profitens, hunc suum parentem esse: nemine non eximiam viri pietatem, pari sui contemptu coniunctam, praedicante. Sub studij Theologici finem proficiscens Roma Neapolim, per totum id iter vbi ad hospitia diuerterat vespere, ocreas Socio, vt id sineret arte multa persuaso, flexis ante ipsum genibus manu sua detraxit. Nunquam contendebat: nihil sinistre interpretabatur: culpabat neminem. honore praeueniebat etiam infimos, liberalissima humanitate. Secretarius Societatis dum aliquando mandata Generalis accipit, parum aduertit praeterijsse adiutorem Laicum, humilis domi curatorem ministerij, quem ideo salutantem non resalutauit. Hoc postmodum comperto, adit hominem, et ei diligenter excusat attentionem ad negotium suam, rusticitatique (sic enim aiebat) vt ignoscat suae, petit. Per annos octodecim quibus in D. Andreae diuersatus est, exercitationes Tyronum, eas praesertim quae ad sui demissionem assequendam faciunt, tanquam vnus ex ipsis frequentauit. Itaque cum ijs stato tempore in coetum congregatis, errata cuiusque proferrentur, inserebat se quoque turbae, ac suos etiam defectus pandi magnopere optabat. [Note: 10 Paupertas eiusdem.] Iam cultu vestituque illius nihil pauperius. Zona erat e veteri Lacinia vilis panni multis locis rupta, et totidem nodis resarcita. inde corona pendebat globulorum decolorium e ligno vulgari. Atqui aliae exquisiti pretij passim ac certatim offerebantur, vti et icones sacrae, reliquiariae pyxides, Ecclesiasticarum precum libri, Tabellae, ac caetera id genus artis aut materiae raritate pretiosa; qualium nihil vmquam adhibere ad proprium vsum voluit. Quid illa parua dictu, significatu non leuia, memorem? vnis calceis decem annos vsum: calamos duos quos in secretarij cubiculo, munus istud iniens, repererat, post continuatos scriptione assidua dies totos cum parte noctium, [Note: 11 Custodia sensuum mira.] a moriente post octennium adhuc vtiles relictos. Raro cubiculo, multo rarius domo prodibat; nec vmquam nisi necessarijs de causis: ac tunc semper mirabiliter collectus in sese, defixis in terram oculis, tenacius etiam quam honestae Virgines soleant: vultu tamen vel sic
amoenam gratiam, interioris laetitiae indicem, spirante, vnde quiuis prudens intelligeret; ijs illum in arcano frui gaudijs, quae facile spectaculorum quorumuis speciem splendoremque compensarent. Faciam fidem vix alioqui credibili asserto, referendo dictum P. Stephani de Bubalis Collegij tunc Poenitentiariae Rectoris, quod ab aurito teste comperi. Is Sacchinum ad se negotij causa profectum, cum officiose deduxisset vsque ad Limen domus, sitae in Platea Vaticana, e regione vberrimi pulcherrimique Fontis: ibi familiari arrisu frontem exporrigens: queritur hic de te, inquit, P. Sacchine, ac iampridem murmurat fons, quod cum a Peregrinis cupidissime visatur; Ciuium quoque numquam satiatos oculos teneat, tu ne vno quidem suspectu digneris speciosissimam istam suam eiaculatarum Siphonibus, et cum alte salientium, tum sonore recidentium pompam aquarum. Ad ea Sacchinus suauiter renidens: vtinam, Pater Rector, illius tanto potioris, cuius Christus meminit, fontis aquae salientis in vitam aeternam conspectu dignemur. Fuit cum accersitus e Domo Professa in Domum S. Andreae a Generali tum ibi agente, producto longius necessario sermone, non nisi hora noctis prima se reciperet domum; ac festos in triuijs miratus ignes, e Socio requireret, quid id rei foret? cui ille; nempe hodierna, de qua audisti, Pater, Cardinalium promotio, hisce laetitiae signis, more Vrbis antiquo, celebratur. Itane sic solet fieri? respondit Pater: equidem qui triginta prope annis Romae [Note: 12 Otij fuga et labor assiduus.] fuerim, ad hanc diem id numquam aduerteram. Nullam relaxationem, nullum otij momentum indulgebat sibi; semper vel Orationi, vel Lectioni, vel Scriptioni affixus; mirante ac non semel praedicante Mutio Vitellescho Generali, contentionis indefessae perseuerantiam humana prope vi maiorem. Audiui a quodam qui assiduus illi atque intimus multis annis vixit, cum sancte testaretur: nullum se vmquam [Note: 13 Tranquillitas mentis excellens.] in eo moestitiae, metus, irae, exultantioris gaudij, aut cuiusuis omnino perturbationis indicium notasse. adeo pax Dei beata ipsius complens animum, sensuum motus semper omnes exuperans, coelesti cunctos tranquillitate componebat. vnde fit credibile, quod ipse Amico cuidam, [Note: 14 Constans ob seruatio disciplinae domesticae.] qui mihi retulit, aliquando fassus est: Se nunquam, quoad in Societate fuit, praescriptas domestica disciplina quotidianarum actionum statas vices, atque horas solitas, mutasse; hoc est, numquam non suo tempore Orationes, Examina conscientiae, caeteras religiosas, aut quoquo modo Regula imperatas functiones obiuisse: quod in homine curis acribus implicito, multiplicibusque ac magnis negotijs districto, haud leue compositissimae mentis indicium est. His ille rebus assequebatur, vt vel ijs qui occursu primo ac superficie dumtaxat tenus nossent, maxime Venerabilis carissimusque esset: ij porro qui prudentiores aestimatores Dei donorum eum attentius obseruabant, diuitias mentis introspiciebant et admirabantur in eo maximas. Ex his P. Ioannes Baptista Carminata, qui religionis, eloquentioe, doctrinae, gubernatricis
[Note: 15 P. Carminatae de Sacchi no testimonium.] prudentiae experimentis insignibus, diu et vbicumque fuit, praebitis, illustrem omni laude vitam sancto fine coronauit: Mutio Vitellescho Societatis Praeposito asseueranter confirmauit: Multos se praeclaros in Societate nouisse homines: neminem tamen vidisse qui sibi ad Constitutionum nostrarum normam ita exacte formatus, ac quasi elimatus, vt Sacchinus, videretur. Haec ille: quibus hoc nos addere res cogit: Siquidem alios Sacchinus alijs vicit laudibus, seipsum profecto, suasque virtutes reliquas, religione in Deum ac Caritate superauit. [Note: 16 Coniunctio eius cum Deo et studium oratio nis.] Horam quotidianae Meditationis iniunctam omnibus, positis semper humi genibus, in medio cubiculo, sine fulcro, nudo capite, iunctis ac sublatis manibus explebat. eodem fere habitu imperatum Sacerdotibus Sacrarum precum pensum exoluebat. Sic Examina Conscientiae, sic priuatas publicasque caeteras orationes exercebat, summa semper attentione ac reuerentia. quin sibi latum reputans Apostoli praeceptum, sine intermissione orandi, nullo loco ac tempore, quidquid meditaretur aut ageret; intermittebat Deum intueri praesentem semper, eique humili veneratione submissus apparere. Multos Coelitum cultu praecipuo venerabatur: sed inter eos peculiari affectu propendebat in venerationem ac laudem B. Francisci Borgiae, cuius cum virtutes caeteras plurimum mirabatur, tum praescrtim studium paupertatis suique demissionem conabatur [Note: 17 Deuotio eius in Sacrificio quotidiano.] imitari. Contendebat idem praecipue tamen omnes neruos pietatis atque industriae, cum quotidiano Missae Sacrificio se accingeret. vbi vero ad aram accesserat, angelica deuotione totus ardere cernebatur. Sacro peracto flexis genibus per mediam ferme horam Christum sui pectoris hospitem venerans gratulansque alloquebatur, nec ipsum semper tacentem. Nam haud vane creditur ab eo Mortis suae diem, arcanum Mortalibus celatissimum, Sacchinum tali potissimum tempore, didicisse. Obtulerat is confeceratque incruentam hostiam [Note: 18 Praedictio mortis. 13. Dec. 1625] Idibus Decembris anni sexcentesimi vicesimi quinti supra millesimum; consuetamque gratiarum actionem, sed insolito, quod ex vultu constaret, feruore peregerat; cum inde surgens, obuio forte Huberto Fornario Patris tunc Generalis familiari Ministro, Abi, Frater, inquit: et nuncia Patri nostro, ire me in valetudinarium, ibi, quando sic Deo visum est, breui moriturum. In mox decumbente lenta deprehensa est febris; quae tamen biduo sic exarsit, vt vitae discrimen [Note: 19 Morbus eius supremus.] appareret. Tertiam noctem insolitis grauem aerumnis habuit. quare Ministri Confessarium accersendum putabant: quem aeger tamen vetuit sua causa vexari intempesta hora. Communi surgendi signo cunctis dato, ei ad se vocato peccata exponit: mox Sacrum viaticum expetit et percipit: ac statim dimissis adstantibus, horas solus duas tenerrimis cum praesente IESV colloquijs absumit. Vnctione dein sacra praeparatus ad extremam luctam, Patribus magno numero, nec sine lacrymis, circumstantibus lectum, et supremas quibus moribundos prosequitur Ecclesia, comprecationes recitantibus, praesenti semper
[Note: 20 Obitus.] animo et clara respondit voce, donec subito deficiens et IESVM inuocans placidissime animam efflauit: finem vitae mortalis ac miserae, cum melioris, vt iure speramus, et aeternae principio continuans. [Note: 16 Dec. 1625] Obijt circiter meridiem, quarto morbi die, qui numerabatur XVII. Kal. Ianuarias. Statura fuit procera et recta. vultu pleno dignitatis, [Note: Forma corporis.] quamquam colore subpallido et fusco, acribus oculis, longis praeter modum manibus. Valetudine firma, nisi eam contentione irremissa [Note: In Bibliotheca Soc.] frangeret. Catalogum Editorum eius operum alibi descriptum non retexo. contentus hic indicare: ipsius quoque foetum esse Vitam [Note: Scripta.] S, Paulini Episcopi Nolani, ex eius Sancti Patris Operibus et antiquis alijs scriptis summo iudicio collectam, quam Heribertus Rosvveidus noster sine nomine Autoris, quod ipse id prodi vetasset, edidit. Sunt quibus prolixior, et dictu minutarum auidus congestor rerum in Historia nostra videatur. Poteram equidem hoc ab eo crimen plausibili, [Note: 21 Inanis accusatio prolixitatis.] ni fallor, defensione depellere: nisi longam excusationem longitudinis minus hoc loco tempestiuam ducerem: et praeterea vererer; ne patrocinio prolixitatis, praestruere mihi licentiam crederer in isto genere peccandi: cum contra deliberatissimum habeam, quoniam sic placere multis video, seueriori delectu dicendarum rerum, et quoad licebit, contractiori stylo, nostras quae scribendae restant, Historias constringere.
CVm Priorem Tomum Partis Quintae Historiarum Nostrae Societatis a bo. mem. P. Francisco Sacchino conscriptum, et a P. Petro Possino supplentum, aliquot eiusdem Societatis Theologi recognouerint, et in lucem edi posse probauerint, Potestatem facimus vt typis mandetur, si ijs, ad quos spectat, ita videbitur: cuius rei gratia has literas manu nostra subscriptas, sigilloque nostro munitas dedimus Romae 14. Aprilis 1661.
Gosvvinus Nickel.
Imprimatur si videbitur Reuerendiss. P. Mag. Sac. Palatij
O. Ep. Patracen. Vicesg.
LIbrum cui titulus est: Historiae Societatis Iesu Pars quinta, etc. Iussu Reuerendissimi P. Raimundi Capisucchi S. P. A. Magistri accurate lustraui. Nihil in eo bonis moribus, Summorum Pontificum decretis, et orthodoxae Fidei contrarium reperi: imo illustria tantae Societatis gesta, omni Eruditione ac pietate exarata. Quamobrem ad publicam vtilitatem et Maiorem Dei Gloriam praelo dignum censeo. Ex Aedibus S. Andreae de Valle Almae Vrbis die 2. Decembris 1660.
D. Franciscus Biscia Cl. Reg. S. T. P.
Imprimatur cum Protestationibus,
Fr. Raimundus Capisucchi Ord. Praed. Sac. Ap. Pal. Magister.
CVm Sanctiss. Dominus noster Vrbanus VIII. die 13. Martij 1625. in Sacra Congregatione Sanctae Romanae, et Vniuersalis Inquisitionis Decretum ediderit, idemque confirmauerit die 5. Iulij anno 1634, quo inhibuit imprimi libros hominum, qui Sanctitatis, seu Martyrij fama celebres e vita migrauerunt, gesta, miracula, vel reuelationes, seu quaecumque beneficia, tanquam eorum intercessionibus a Deo accepta continentes, sine recognitione, atque approbatione Ordinarij et quae hactenus sine ea impressa sunt nullo modo vult censeri approbata. idem autem Sanctissimus die 5. Iunij 1631: ita explicauerit, vt nimirum non admittantur elogia Sancti, vel Beati absolute, et quae cadunt super personam; bene tamen ea; quae cadunt supra mores, et opinionem, cum protestatione in principio, quod ijs nulla adsit autoritas ab Ecclesia Romana, sed fides tantum sit penes autorem: huic decreto, eiusque confirmationi, et declarationi, obseruantia, et reuerentia, qua par est insistendo: profiteor me haud alio sensu quidquid in hoc tomo primo quintae partis refero accipere, aut accipi ab vllo velle, quam quo ea solent, quae humana dumtaxat autoritate, non autem Diuina Catholicae Romanae Ecclesiae, aut Sanctae Sedis Apostolicae, nituntur: ijs dumtaxat exceptis, quos eadem Sancta Sedes Sanctorum, Beatorum, aut Martyrum Catalogo adscripsit.
FESSVM me pro mearum tenuitate virium satis arduo, et longo opere, grauiorique manus admouentem, opportunum excipit leuamentum, describenda aetas in aetatem [Note: 1 Ingressus operis viribus maioris ex fiducia diuini auxilij.] meam incurrens: vt de quibus enarrandum maxime erit, eorum plerosque datum sit vel familiariter nosse. Ceterum Vigor ille caelestis, qui procreat vniuersa, fouet, ac renouat, praesens adsit necesse est. frustra eo absente sunt reliqua. Illum igitur principio veneror, conatus vt meos aspiciat, imbuatque et ad diuinam gloriam, cui vni deuoui, quoad ipsi visum fuerit, sustenter. Subsidio etiam aliquanto erunt literae Annales de rebus per totum orbem a Societate gestis ex hoc anno typis excusae. Nam cum principio ex institutis Beati Fundatoris Ignatij quarto quoque [Note: 2 Annuarum In Societate Origo.] mense ab singulis domicilijs vltrocitroque id genus literarum daretur, vnde Quadrimestribus erat nomen, consequutis temporibus ad leuandam scribendi occupationem in immensum crescentem, sub Lainio semestres, sub Borgia Annuae successêre. Tum res ita sub Euerardo contracta est, vt ex omnibus cuiusque Prouinciae Collegijs vna conficeretur epistola, eaque compluribus exemplis mitteretur. Verum, cum id quoque mulcum haberet negotij, denique generalis quartus conuentus eam viam probauit, vt missâ Romam e Prouincijs syluâ rerum, vnum inde volumen diligenter, magnoque delectu confectum, et ad communicationem, et ad diuturnitatem typis excuderetur: cuius scriptionis initium anno insequenti Ioannes Antonius Valtrinus magna cum laude fecit. Hae igitur literae, quanquam [Note: Earum vsus.] maximo laborant incommodo, quod vt plurimum nomina personarum, ac fere intima quaeque narrationi historicae obticent, tamen operi meo subsidium multiplex ferent: neque illud equidem numerarim in vltimis, quod rerum ferme tenuiorum, quas intercidere non oportebat, consignatâ ibi memoriâ, ea veluti mora perpetuae huius, et vniuersalis scripturae cursus absoluitur. Societatem IESV cum annis paulo plus quindecim Fundator Ignatius: ac deinceps Iacobus Lainius, [Note: 3 Successio V. Generalis, Eiusque longaevitas Societati vtilis] Franciscus Borgia, Euerardus Mercurianus Generales Praepositi circiter septenis rexissent, anno M. D. LXXXI. Claudius Aquauiua in curam accepit, etiam num, dum haec scribebantur, vndetrigesimo sui magistratus anno superstes: et superiorum omnium, vti spes est, aeuum Praepositorum adaequaturus. Adeo prolixum huius Praesidis fructum singulari indulgentia Numen concessit huic Ordini, vt esset, qui vehementer auctum, iamque velut iuuentae in aestu non nihil fluctuantem, ad aetatem quasi constantem proueheret: legumque, ac morum certo, ac stabili vsu per longam consuetudinem ad aeternitatem disciplinae firmaret. Hac [Note: 4 Numerus Sociorum et Prouinciarum.] tempestate capitum numerabat Societas non multo amplius quinque millia in vna et viginti Prouincijs. Quorum extra Europam quatuor erant: vna in India, eademque latissime patens, vsque in Moluccas, Sinas, Iaponiamque diffusa. Nouo in Orbe, cui nomen Occidentales Indiae vulgus fecit, Brasilia, Peruuia, Mexicum. Reliquae in Europa septendecim. In Italia quinque, Romana, Sicula, Neapalitana, Veneta, Mediolanensis. Tum Lusitania, et in reliqua Hispania
quatuor, Castella, Toletum, Aragonia, Baetica. In Regno Galliae duae, Francia, Aquitania. In Belgio, et Polonia singulae. In Germania tres, Austria, Rhenus, Germania superiot. E singulis hisce Europae Prouincijs (nam ex alijs propter longinquitatem non expectantur) terni de more lecturi Praepositum conuenere [Note: 5 Felicitas conuentus nullo ex Electoribus desiderato,] Romam ad constitutum diem. Idque inter alia habuit insigne conuentus ille, quod desideratus ex ijs nullus est, quibus per Ordinis leges suffragij latio esset. Quanquam in locum Toletani, Polonicique Prouincialium demortuorum, Ludouicus Gusmanus, et Laurentius Magius: itemque in Austriaci, Belgici, et Aragonensis, quos causae publicae iusti ponderis remoratae sunt, Nicolaus Lantius, Eleutherius Pontanus, et Hieronymus Domeneccus suffecti. Iucundissimus fuit cum inuicem electoribus, tum ceteris socijs tot grauissimorum virorum con spectus. Septem, et quinquaginta numero erant, plerique S. Ignatio familiariter vsi: quorum duo, Alfonsus Salmeron, ac Nicolaus Bobadilla, e primis decem. Ceterum hostis bonorum aeternus, osorque pacis diabolus nuliis ab dolis artibusque [Note: 6 Turbarum in Congregatione origo.] cessabat, vt comitiorum turbaret concordiam, studijsque partium rectam cuiusque mentem corrumperet. Mali semina non pigebit euoluere, quo clarius palam fiat in quantam demum perni ciem pullulet, si magnarum personarum in animis perturbationis immodicae vel fibra resideat. Euerardus Mercurianus vbi creatus est Generalis, quod comitia, vt in loco demon stratum est, satis quieta non fuerant, quo facilius cuncta componeret, multum Benedicto Palmio vti coepit. Erat hic vir eloquentiae, virtutisque praestantis, acer, ac strenuus, summa domi, forisque autoritate, iam secundum Italicarum Prouinciarum Assistens, omnino ad conficiendas res peridoneus administer. Dum igitur eius opera Euerardus libenter vtitur, multo etiam plura, quam gerebat, coepit vulgo videri per illum gerere. Quod cum et per sese (qua erat ille vir sagacitate) et alieno quoque admonitu coguouisset rectae administrationi obesse, ac locum offene sermonibus, coepit paulatim parcius Benedicto vti, et multa in Oliuerium Manareum deriuare Borealium [Note: 7 Aemulatio Palmij aduersus Manareum.] Prouinciarum Assistentem, morum optimorum, et Societatis disciplinae cum primis scientem. Pronum erat (vt homines sumus) eâ re Benedictum commoueri. Quod si nascentis filicis statim germina crucis baculo decussisset, haud dubie exaruissent, et ex humana illa tentatione lucrum ipse non modicum reportasset. Verum, dum incautius fouet animi dolorem, in Oliuerium quoque suspicionem quasi aduersantem sibi, coepit intendere: inter quos occasionem etiam querelarum seuit Collegiorum Germanici, Anglicique procuratio, dum in eam se alter infert, quod ea Collegia in Vrbe, alter quod gentium Borealium [Note: 8 Rumor per vrbem sparsus Manareum ambire generalatum.] essent. Quae prope pudet referre: sed necesse est virtutis amantium ad omnem custodiam excitare vigilantiam. Interim moritur Euerardus: fit Vicarius Oliuerius haud admodum laeto Palmio. Subinde aduersi per vrbem sermones gliscere tanquam Oliuerius Generalatum ambiret: nec quisquam ijs sermonibus contraire: quin etiam autor celebrari Assistentium vnus. Quae Claudius Aquauiua Prouincialis Romanus indigne ferens et iniuria laedi existimationem Vicarij, et [Note: 9 A Claudio Prouinciali Romano et eius admonitu a Manareo ipse cohibitus.] totum Ordinem inter Aulicos fabulam fieri, tum ipsummet Oliuerium admonendum curauit; tum, quoniam is, cum ipsemet peteretur, non multum in ea re poterat, omni ope per se se obuiam iuit, non sine aliquo dolore eorum, qui partis aduersae ferebantur. Vnde et ad ipsum Aquauiuam diuersa linguarum procacia. Ergo Oliuerius, ne per impunitatem corroborari, ac serpere malum sineret, Iulio Fatio Secretario, et Fabio de Fabijs integerrimis viris negotium dedit, vt in sermonum, ac partium autores inquirerent, secreto conuentis, qui insimulabantur, et respondere ad interrogata pro potestate iussis. Quae cura haud leuiter sabularum aestum coercuit. Trahebant in ambitionis argumentum res plane leuissimas. inter loquendum cum Antonio Ioannis laico fratre, fabro murario, [Note: 10 Argumenta criminantium Manareum futilia.] excidisse Oliuerio, si Deus sua vota compleret, quaedam se facturum: et Francisco Toleto Concionatori Pontificio vitulae caput dono misisse. Quae aiebat Claudius si generalatus cupidine Oliuerius faceret, non eum ambitiosum magis, quam dementem habendum. Nam Toletus non admittebatur ad comitia. Fabri
vero murarij quid opus vel consilio erat, vel studio? Et plane Oliuerio viro bono ea verba per simplicitatem exciderant nihil minus quam de Generalatu cogitanti: Toleti autem gratiam non sibi, sed vniuersae Societati conseruare studuerat. Rebus ita tumentibus conuenere ex Prouincijs Patres, qui memores exceptionis per Pontificem in proximis Comitijs factae, ne quid tale in praesentia eueniret, supplices ad Gregorium ab Principibus literas protulere, vt plane comitia vellet libera, et e legibus Societatis esse. Has quoque literas qui studebant Palmio, per ambitionem ab Oliuerio narrabant expressas, metuente, ne ipse excluderetur. Cuius generis literae cum Neapoli quoque venissent, quod per eos forte dies Iacobus. Paez Theologiae in Romano Collegio Professor, et Ludouicus Ciappius Laicus frater (qui Generalium Lainij, et Euerardi comes fuerat) Religiofae peregrinationis et valetudinis causa contenderant, interpretabantur per nomen peregrinationis missos, qui eas a Prorege literas, exorarent. Quod plane nunquam, [Note: 11 Suspicionum pernicies.] cuiquam in mentem venerat. Sed vbi locus suspicionibus datur, nihil ita sincerum est, quin eius videatur coloris, quo imbutus est animus suspicantis. Ex vitio quippe suo morbosus oculus speciem rebus affundit. Procul ab sacris coetibus, procul ab humana gente tale venenum cuncta corrumpens bona, communis vitae neruos elidens, ipsam sensim caritatis medullam depascens; Septimo idus Februarij [Note: 12 Initium Congregationis.] conuentus primum est habitus. In eo, vbi congregatio frequens, ac iusta visa est, quique acta ad creatum vsque Generalem exciperet, lectus Laurentius Magius; decretum est additum: vti postridie Vicarius cum Salmerone, Bobadilla, Assistentibus, et quibus praeterea videretur, benedictionem a Summo Pontifice ad fausta comitiorum auspicia, totius conuentus nomine, quemadmodum Societati moris est, postularent. Qui cum Pontificem adijssent, dum Vicarius mandata exponit, Gregorius plane paterno, vt erga hunc Ordinem afficiebatur, sensu, principio percunctatur, certam ne formulam haberent, vnde et existimari de legitimo conuentu posset, et quam postea in omni comitiorum ratione pro regula sequerentur. [Note: 13 Gregorij Pontificis ad Patres verba.] Deinde, cum responsum esset in Societatis institutis vtriusque rei certas extare leges, in hanc plane sententiam, ac verbis prope totidem subiecit. Congregatio vestra legitima est, quod vti affirmatis, nemo desideratur, ac nullum vitium interuenit: ceterum legitima tum vere censenda erit, si leges, et instituta vestra, quae recta omnia, et sancta sunt, obseruaueritis. Nam si ad sanctiones vestras rite omnia exigetis, haud dubie Prapositum eligetis idoneum: ille postea idoneos leget administros: hi singulas domos, et Collegia recte temperabunt: atque ita Societas vniuersa ardine, belleque procedet. Id ipsum et nos experimur. Vbi administros nacti sumus commodos, et prospere eunt res, et nobis licet fecuris esse. Sanctus hic vester Ordo, ac vere, inquam, sanctus toto iam terrarum Orbe propagatus est. vbique Collegia, et domicilia habetis: Regna, et Prouincias, et Orbem totum vos regitis. In summa nihil fere in praesentia melius ist, quam vester hic Ordo sanctus, qui est a Deo aduersus haereses institutus. Et quidem sub illud tempus venit in lucem, quo errores hi noui spargi coepti sunt. Refert ergo plurimum ad Principum, ac populorum adiumentum (et certe nos ita cupimus) vt in dies augeatur, atque proficiat: et ante omnia, vt Moderatoribus ac Praesidibus aptis instruatur. Ad id temporis domos vestras, et collegia, et prouincias bene, ac sapienter administrastis: ac speramus, si Generalem nunc qualem oportet, creaueritis, etiam praeclare administraturos inposterum. Gauete ne sint inter vos dissensiones, et schismata. Tota mens vestra in Dei honorem intendatur. Deus vobis duntaxat propositus sit: et ante mentis oculos obuersetur. Absint a vestris comitijs priuata necessirudinum studia. Nihil amicitijs, nihil humanis affectibus, nihil prensationi permittite. Dei gloriam, sancteque eius Ecclesia vtilitatem sincere spectate. Mementote negotium habere vos im manibus ornnium grauissimum, et nationem Deo reddituros: quin adeo nunquam fore tempus, quo causam tanti ponderis, ac momenti, et de qua feuerius in supremo iudicio reposcenda ex vobis ratio sit, tractetis. Haec elocutus finem dicendi fecit: dumque de paterna cohortatione Vicarius ei, et Bobadilla gratias agunt, adiecit. Nesij profecto non sumus vobis quidem opus exhortatione nostra non esse, quia sanctus hic vester
Ordo Prouincias, et Regna, et totum, vt diximus, Orbem regit: vosque cunctis gentibus praedicatis. Denique cum Oliuerius benedictionem rursus permodeste ad tantum negotium feliciter obeundum rogaret, Sanctissimus Pater coniunctis in modum orandi, sublatisque magno studio manibus, Benedicat, inquit, vos Deus, et dirigat gressus vestros in beneplacito suo, vt clectionem sanctam faciatis ad gloriam Dei, et Ecclesiae suae vtilitatem in nomine Patris, et Fily, et Spiritus Sancti. Haec summa Gregorij benignitas in conuentu exposita recreauit vehementer animos Patrum, et in acta visa est referenda ad solatium, et incitamentum posterorum, ne se vnquam degeneres, eoque iudicio quod tanti viri de familiae huius sanctitate olim facere, indignos praebeant. Non enim Pontifex dixit per sanctum hunc Ordinem totum regi Orbem terrarum, nisi quod omni hominum generi, omnibusque nationibus sedulo conati sunt maiores nostri summa cum humilitate, et caritate ex nostrarum praescripto legum opitulari: piosque labores eorum compleuit fauor caelestis, ornauitque praeclaro successu. Postero die, qui cum Vicario, Assistentibus, Salmeroneque, ac Bobadilla cognoscerent num qua in re [Note: 14 Deputati pro cognitione detrimentorum.] detrimentum passa, vel passura Societas videretur, vt ex ijs pro rerum statu praesenti maxime idoneus Praepositus existimari posset, lecti sunt quinque ex nationibus diuersis ita distributis, Claudius Matthaeus pro Gallia, cui Anglia, Scotia, Hibernia contributae. Pro Germania, ac Polonia Paulus Hoffaeus. Pro Italia, et Sicilia Alfonsus Sgariglia. Pro Lusitania, Brasilia, et India Orientis Sebastianus Morales. Pro Hispania, et Occidentis Indijs Iacobus Acosta. Quatriduum [Note: 15 Salmeron Assistens Congregationis.] huic cognitioni tributum. Tum Salmerone, qui suffragiorum custos (Assistens in legibus nostris vocatur) comitijs adesset, designato, in diem Ianuarij duodeuigesimum comitia Praeposito Generali creando indicuntur. Preces, et Sacrisicia de more praescripta: imperatumque Praesidibus Vrbanis, ne cui Sociorum per eos dies extra septa domestica esterendi pedem, causa nisi grauissima potestatem facerent, quo intentiores propitiando vacarent numini, et omnis [Note: 16 P. Oliuerius Manareus Vicarius Gen. Ambitionis Accusatur.] vndique turbis aditus, quoad fieri posset, praecluderetur. Magna erat domi, magna foris expectatio, ac frequens opinio Oliuerium fore Generalem, cum is repente apud vetustissimos Professorum ambitûs accusatur. Autores proditi non sunt. Iudices Constitutionum e formula item ex Professis antiquissimis dati quatuor. Sed cum Bobadilla sine dubio absolueret, de eo tanquam praeiudicatâ causâ pro reo faceret, reijciendo magnum certamen exoritur. Obstinate accusatores, [Note: 17 Bobadillae vnius e iudicibus Electis, ab Accusatoribus reiectio tentatur.] in eo totam vim iudicij constitutam rati, vt neijceretur, tendebant. Repugnabat constantissime Bobadilla: iusque sibi suum per summam iniuriam eripi querebatur. Alij dubitabant fas ne esset hominem reijci: indignabantur plerique cum Oliuerio, tum Bobadillae negotium sine causa facessi: alij tales altercationes prorsus stomachabantur: fuitque qui indignitatem non ferens e consessu discessurus exurgeret, nisi proxime assidentes, ne res eo foras egresso pariter emanaret, inuitum retinuissent. Cum finis certamini nullus repe iretur, Claudius [Note: 18 Aegre persuadetur Bobadillae, vt iure suo cedat.] Aquauiua, Aegidius Consaluius, et cupidissimi quique pacis suadere Bobadillae vehementer insistunt, vt sponte sua iudicandi se abdicet iure. Det hoc tranquillitati publicae: praeeat hoc modestiae, et caritatis exemplo: nihil hinc reo fraudis, plurimum vero ipsi gloriae venturum. Quae boni viri suadebant, eo fidentius, quod conspectis accusationis capitibus plane friuolis (erant ea quae supra tetigimus, et similia ijs) nihil dubitabant, quin quicumque dati essent iudices, tam futilem criminationem consensu protinus explosuri essent. Cum igitur persuaderi tandem sibi Bobadilla siuisset, vt iure suo concederet, Alfonsus [Note: 19 Sententia in Oliuerium fertur.] Salmeron, Hieronymus Domeneccus, Nicolaus Lanoius, et Antonius Cordesius in consilium eunt: cognitaque causa eaeteri, praeter Lanoium, qui aliter sensit, pronuntiant, cuius culpae Oliuerius insimuletur, ei culpae affinem videri. Ea sententia in conuentu vulgata perculit omnium prope animos. Videbant apertam [Note: 20 Omnes indignantur.] calumniam: fremere, praeter aduersarios, vniuersi, et nouum postulare iudicium, praesertim Boreales Patres, in suarum nationum ignominiam interpretantes, quae Oliuerio irrogaretur infamia. Clamare Bobadilla se quoque per fraudem
inductum, vt cederet: idque reliquum fuisse eius iudicij fatuae simplicitati; vt, qui innocentiae faueret, quasi corruptus, aut demens fieret consors infamiae. Nisi iniquissime se de loco suo deiecissent, violandarumque legum in se vno e [Note: 21 Bobadilla delusum se queritur.] decem primis potestate spoliando initium factum esset, tantam indignitatem haud committendam fuisse. Re vera paria esse sustragia: se, et Lanoium absoluere; nec Oliuerium pro damnato, nec se pro reiecto haberi posse. Apparebat magna imminere dissidia: nam et qui iudicarant, quanquam constabat bonis viris [Note: 22 Intricatissimae turbae.] minime assuetis iudiciorum argutijs, dum vel vmbram ambitus reformidant, accusatorum coloribus fucum factum, eius tamen erant autoritatis, vt dirimi magnis sine motibus eorum acta non possent: et Bobadilla suum ius acriter repetebat: nec ferendum videbatur, vt grauissima infamia Vicario Generali tantae claritatis personae, per causam leuissimam imponeretur, et adhaeresceret. Haud facile dixerim num vspiam clarius solida virtus optimatum huius disciplinae perspecta sit, quam in comitiorum procellis, quae recto magis studio, quam vero consilio excitatae, vt proxime virtutem Ioannis Polanci claram fecerant, ita [Note: 23 Oliuerij sapiens consilium ad res pacandas.] nunc Oliuerij constantiam illustrarunt. Is, in tanta rerum perturbatione communia priuatis anteferens, in conuentum progressus: Multarum, inquit, Patres conscius equidem mihi culparum sum, propter quas non modo honore, sed ne sancta quidem hac Societate dignum me agnosco, atque profiteor: caeterum cuins criminis reus agor, ab eo me abesse longissime testis est mihi conscientia mea, et qui intuetur omnia, viuosque, ac mortuos iudicaturus est, Christus Iesus: testes, vt opinor, e vobis plurimi, qui me nostis. Infamia tamen omni sum dignus multis nominibus, neque eam, neque poenam vllam recuso, aut deprecor, dummodo Societatis dignitas, et tranquillitas salua sit. Agite igitur, create Praepositum Generalem huic oneriparem Ab ea me procuratione satis nostrae leges dum Praepositi per sonam informant, excludunt. Verumtaeme, vt rite fiant omnia, quicquid iuris per eas mihi leges tanquam Professo dabatur, eo omni pacis causa hoc ipso loco prudens, volensque quam optima, ratione cedo, abdicoque me, ac spolio. [Note: 24 Confirmatur Oliuerius in Officio Vicarij et iure suffragij actiui non passiui cui sponte renunciauit.] Respirarunt ad haec Fatres, remque ita composuere, vt causam de integro Praepositus, qui creatus esset, cognosceret: interim Oliuerius praeesset quidem cum Vicarij, et suffragij iure comitijs ad dicendum Generalem, verum creari ipsum non liceret. Dilatis ob hasce turbas vnum diem comitijs, Vndecimo Kalendas Martij solennibus praegressis, ad congregatos ferendis suffragijs Patres Ioannes Maldonatus, ad id votis communibus de more lectus, orationem habuit, quâ primum ostendit, quam non sine causâ tanto sumptu, periculo, labore e cunctis conuocata terris Societatis ipsa capita, ipsa lumina essent. Infiniti nimirum [Note: 25 Summa orationis Maldonati ante Electionem habitae.] momenti rem esse lectionem supremi Rectoris in omni Religioso coetu: praesertim autem in Societate: tum propter numerum, et dispersionem perfonarum, varietatemque, ac grauitatem functionum: tum etiam ob peculiarem instituti nostri formam, ac rationem, totam ex vnius nutu arbitrioque aptam. Quamobrem enumeratis dotibus quas in Praeposito Generali Constitutiones requirunt, exemplisque illorum qui eatenus eum Magistratum gesserant, ob oculos positis, magnopere incumbebat ad adhortandos Patres, vt eam animi perspicaciam studij rectitudine, ac propositi constantiâ coniunctam, in istâ inquisitione, ac suffragatione adhiberent, quam Dei Maior gloria, Societatis necessitas, [Note: 26 Claudius Aquauiua creatur Generalis.] hominum expectatio flagitabant. Haec vbi Maldonatus perorauit, et ad Deum precatio de more facta, itum est in suffragia. Vnum, aut alterum Palmius: nonnulla Magius tulit: iusta Claudius Aquauiua confecit. Qui vt primum nominari se audiuit, non valde commotus est, ratus vni cuipiam, vt ipsum diceret, excidisse: sed vt frequentari nomen sensit, grauissime perturbatus, aegre imperauit sibi, vt quiesceret, donec cuncta renuntiarentur. Vbi vero repente a Vicario Generalis Praepositus declaratus ipse est, toto vt erat animo, vultuque confusus exurgit, rogatque potestatem sibi fieri pauca dicendi. Reclamatur vndique vno animo, et voce vna, Sileat, pareat, ad Praepositi sedem accedat. Denique coactus ex legum domesticarum praescripto est in potestate
esse conuentûs. Editur statim aere campano signum creati Praepositi, protinusque non Socij modo, qui perseuerabant in precibus, sed populus, qui tum forte in templo dabat aures concionanti Ioanni Dominico Bonacursio inclitae facundiae viro, Comitium versus accurrit. Omnia gratulantium multitudine complentur: magnoque cum Sociorum, tum Exterorum, stipante agmine nouus Generalis ad gratias de more Numini agendas in templum deducitur. [Note: 27 Iudicia hominum de eius Electione.] Accidit priuatim, ac publice comitiorum hic exitus eo laetior, quo minus speratus. Nam tametsi nemo erat, quin dignum eo loco Claudium duceret, ad eumque tandem aliquando euehendum auguraretur; vulgo tamen haud multi Suspicabantur fore, vt cui religiosae disciplinae quartus decimus, aetatis vix trigesimus octauus volucretur annus, ei totius Ordinis gubernacula in perpetuum. traderentur. Nec defuere e minus rerum peritis, qui, nisi fuisset exceptus, praeferendum fuisse Oliuerium dictitarent. Sed Electorum haud pauci professi sunt, etiamsi cuncta fuissent integra, nihilo se minus, quod fecerant, fuisse facturos. Nam cui caetera, quae Praepositi personam explerent, ab animo cumulate afforent, eius aetatem robustam, et integram in beneficio reponi debere; quod et diutius publico fungi munere, et plenius, ac neruosius posset. Faceret igitur Deus, vt quot ad extremam vsque senectam ei deessent anni, tot vitae vsura, tot regenda Societate perfungeretur. Quantum eo interuallo eius curae, ac prudentiae virum experiendo profecturum? Quantum euitatum iri turbarum, quas nimium iam sit compertum Satanam his conuentibus, atque deliberationibus omni ope obtrudere? Denique, quae Ignatium perpulere causae, cur Generalis Praepositi officium non certo annorum, sed vitae spatio definiret, earum plerasque suadere (vbi caetera paria sint) praeoptandum, qui aeuo meliore praestet. [Note: 28 Sensus Gregorij Pontificis.] Confirmauit hanc sententiam Gregorius Pontifex, qui primo quidem adeuntem ad se cum vniuerso Patrum conuentu Claudium perbenigne excipiens, iuuenem publice, vt videbatur, admirabundus appellauit. Mox vero maturitate eiusdem in rebus gerendis, vique perspecta, Cardinali Carafae. Enimuero multum vidisse Patres, dixit, in deligendo Praeside illibatae aetatis: quod [Note: 29 Iuuentutem suam mirantibus, quid responderet Claudius.] senibus fere cum robore corporis pariter vigor animi defloruerit, et elanguerit, quo minus res, et aggredi magnas audeant, et perficere queant. Claudius vero Pontifici quidem miranti iuuentutem respondit, talia se sperare a Societate subsidia, vt nihil inde caperet detrimenti: aliis vero, qui item maiorem aetatis maturitatem requirebant, ingeniose solebat, vrbaneque respondere, si nihil praeterea in se desideraretur, praeclare secum agi: nam ei malo fieri vel [Note: 30 Euectio Claudij diuinis suffragijs confirmata.] dormiendo medicinam. Diuina vero in his suffragijs praerogatiua non ordinarijs modo coniecturis iustisque indicijs, sed etiam certis praeter ordinem significationibus, a multis est coguita. Ipso in Comitio Claudius Matthaeus Franciae Prouincialis dum secum ipse preces de more ante suffragij lationem facit, videre sibi visus est Aquauiuam hinc Diuo Bernardo, hinc Beato Ignatio cingentibus latera a B. Virgine Deo Patri, Christoque filio commendari, eique Societatem a Domino in manus tradi. Camilla Cardia Florentiae magna in opinione sanctitatis Matrona, cui multa feruntur demonstrata diuinitus, appetente iam comitiorum die ex Rectore Collegij Florentini Petro Blanca, quo confessario vtebatur, quaesiuit quibus nam maxime inter Patres communis opinio Generalatum destinaret, cumque ille Salmeronem nominasset, Benedictum Palmium, Oliuerium Manareum, et Laurentium Magium, Quid ita, inquit, Claudium Aquauiuam praetermittis? Et ille. Quod peridoneus licet Claudius sit, tamen cum tam multi suppetant viri rerum Societatis longissimo vsu peritissimi, nequaquam crediderim fore, vtis hoc quidem tempore, hisque comitijs, tam et aetate, et Societate recens vetustissimis illis anteferatur. Tum Camilla: Pater mi, Deus annos non respicit. Ne multa. Ille creabitur. Mira Rectori affirmatio visa est: cumque Gregorio Mastrillo, qui ea tempestate Florentiae conciones habebat, rem totam (ex quo ad literam ipse accepi) communicauit. Quo igitur alienior videbatur denuntiatio, hoc ambo suspensis magis animis exitum expectabant, cum diebus
circiter viginti intermissis, a Magno Duce Francisco, ad quem extraordinarij nuntij pertulerant, admonentur Claudium creatum Generalem. Rogauit tum Rector Camillam, edisserere ne grauaretur vnde rem tanto ante praenosset. Cui [Note: 31 Visio Camillae Cardiae oblata.] illa respondit. Dum preces ad Deum facit, vilam sibi inter Sanctos Augustinum, atque Bernardum, quos praecipuo cultu venerabatur Claudius, eorumque nuper excusas aere formas (per Societatem magno numero sparserat) videre medium Claudium, atque in conspectu B. Virginis Christum Dominum ei Societatem commendasse. Inde coepit res euulgari. Cumque Gregorius ad Fratrem suum Carolum Romam perscripsisset, ille respondit persimile visum vni Patrum ex ipso conuentu oblatum: id scilicet quod retulimus de Claudio Matthaeo. Richardus Flaminius Hibernus de Societate praeclarae virtutis Sacerdos Parisijs degebat hoc tempore: is pridie quam Generalis Praepositus renunciaretur, Iacobum Tirium item e Societate, virum doctrina et religione praestantem, qui deinde Assistens Romae decessit, ita secreto compellauit. Nosti ne Pater, [Note: 32 Ricardi Flaminij praedictio.] Claudium Aquauiuam? (nam ipse Richardus nec de facie norat, neque, vt aiunt, de nomine) Noui, inquit, Tirius, sed quorsum hoc quaeris? Fabor, inquit, ad Dei gloriam, vti res habet, Hac nocte cum ad orandum tantisper surrexissem Comitiorum successum Deo commendaturus, visus mihi sum a B. Virgine introduci ipsam in aulam, vbi Patres saturi suffragia considebant: ibique dum adsto, Sanctisima Dei Mater Patrem quendam aetate iuuenem humeris apprehensum in medio consessu statuit, et ad Electores conuersa, Claudium, inquit, Aquauiuam Generalem dicite. Patres cum annuissent, visio euanuit. Romae erat [Note: 33 Alia item Syluestri Blancodij.] Syluester Blancodius Secularis Sacerdos eximiae innoc entiae, nec indoctus, quem deinde Clemens Octauus Pontifex Montis Murani fecit Episcopum: Is ferebatur multa praedixisse: et quanquam non defuere qui fidem hominis ob simplicitatem eleuarent, tamen constat permulta non, potuisse fidelius, certiusque praedici. Tale est quod subijcimus. Dum pernoctat in precibus, vt Societati, quam plurimum amabat, Deus creationem Praepositi secundaret, videre sibi visus est: Beatum Ignatium, qui stiingens paterno amplexu Claudium, eum fore Generalem aiebat: Oliuerio autem, quem Blancodius opinione sua ei muneri destinabar, grauissimam impendere tempestatem, Tum bonus vir, ne diuinasse post exactam rem, vt non nemini solenne est, videretur, in schedula Claudij nomen exarat, eamque obsignatam tradit secreto lectissimae, et clarissimae foeminae Ioannae Caietanae; praefatus, qui scriptus inibi esset, eum Praepositum Societatis fore. Caueret tamen ne priusquam in Comitium Paeres includerentur, schedulam aperiret: ita vetare Beatum Ignatium. Ioanna patienter vsque in eam noctem expectauit, quae Comitiorum diem praecessit. Ea vero nocte cum iam nihil ex resignatione libelli formidaret periculi, curiosius resignauit, nomenque Claudij Aquauiuae, vt ipsamet postea enarrare solebat, reperit, paucisque post horis praedictionem exitus affirmauit. At Iulio [Note: 34 Iulij Mancinelli visum insigne.] Mancinello de Societate, magnae vulgo existimationis Sacerdoti, haec eadem, et alia multa sub anni 1578 exitum Romae apud Professos Deus ostendit. Cum enim de Societatis progressu solicitus (quod res in praesentia non erant satis tranquillae) quem ea statum habitura esset inposterum, ad animi sui profectum, ac solatium aueret cognoscere, ac Deum precaretur, vt edoceret, primum demonstrata ei mors est imminens Bernardino aedituo, qui tum decumbebat: tum Euerardi quoque finis ostensus. Sub ea cunctam Societatem in magna agri planitie videre visus est. Statutum erat in medio suggestum, ex quo Claudius ad omnes pro potestate velut Praepositus, ac Moderator verba faciebat. Quam rem aegre multi inuitique videbantur ferre, doloremque animorum nubili vultus et moesta ora prodebant. Alij contra, tertia ferme pars, pronis auribus, animisque excipiebant dicta, et comprobabant. Porro lux ingens in concionantem, eique fauentes labebatur e Caelo: caeteros vero densae circumfuderant tenebrae, vt non nisi ex resiliente ab lucidis fulgore conspicui fierent. Ad eam speciem cum Iulius vehementer admiraretur, eoque grauius perturbareturs, quod
iam murinur quoddam inter tenebricosos, et tumultuum initia exaudiebantur, vidit paulatim se se lucem per totam concionem diffundere, ac demum communi cum [Note: 35 Leonis Henricij praesagitio de Claudio.] gaudio, et gratulatione illustratis omnibus rei finem imponi. Illa dubites ex humana coniectura duncaxat, an etiam praestanriore ex origine emanarint. Leo Henricius in Lusitaniam ab Euerardi Praepositi creatione reuersus. sermone vt fit Romanis de rebus in corona sociorum illato, iam tum insignem Praepositum in Comitia proxima paratum esse dixit: Claudium autem describebat. Per tempus eorum Comitiorum ad Patres de conuentu in Romanum Collegium inuitatos habuerat [Note: 36 Praesensio de eodem Hieronymi Natalis.] Claudius super mensam pereruditam concionem eximijs sanctorum Patrum testimoniis, ac locis illuminatam: secundum quam factus obuiam illi Hieronymus Natalis, mitte, inquit, mitte istos libros. Tuus liber Claudi Constitutiones sunt. Et sane vir ille sic animo semper, ac sermone interdum administrationem Societatis Claudio augurabatur; vt ipsemet postea Claudius prositeretur, credere se, ei maxime, si vlli, certius quam humana coniectura praecognitam rem fuisse. Creato Praeposito, Germani continuo, Hispanique Patres insistunt, vt nouum de Oliuerii causa iudicium constituatur. Res erat periculosae plena aleae. Nam viri, vti diximus cum sanctitate, tum literis, et aliis clari laudibus iudicarant, iidemque ex Constitutionum lecti praescripto, quorum condemnari iudicia [Note: 37 Difficultas noui Iudicij de Oliuerio instituendi.] duri et ancipitis exempli res erat. Deinde noui Iudices quinam, et quo pacto erant legendi, vt parti vtrique fieret satis? an publicis suffragiis? vt odiosae reiectiones amplificarent dissidia? an priuatis? vt suspicio vsque refideret ab vtraque parte, lectos qui sibi fauerent: nullusque contentionum finis nullus appellationum fieret? ex altera parte ferendum non erat, vt Oliuerio infame crimen per iniuriam adhaeresceret, cum is quidem paratissimum se ad id subeundum offerret, [Note: 38 Sublata per recursum ad Pontificem.] modo ne sua causa Societatis pax turbaretur. In hac difficultate praesto fuit Pontificis summi clement a, ad quem Oliuerius cumvideret in Congregatione haud satis remedii esse, de tranquillitate magis publica, quam de dignitare sua solicitus, hand ignaro Claudio, causam detulit. Accersiuit Pontifex protinus Claudium, seque ipsum (adeo quieti Societatis nominique consulebat) velle iudicem esse denuntians, [Note: 39 Qui causa plene cognita Olinerium absoluit: Iudices vltra constitutionum, metas progressos pronunciat.] cuncta iudicii acta, et quicquid literarum ad eam rem pertineret, ad se se iubet afferri. Quae cum allata sedulo expendisset, Claudio rursus accito. Renuntia, inquit, Congregationi me causam hanc cognouisse diligenter, et scripta illa incendisse. Porro Oliuerium mihi virum plane bonum videri, istos vero Patres vltra, quam Constitutiones permitterent longe progressos. Profert Claudius stylum, ac pugillares, exceptisque dictis Pontificis, summa verecundia, rogo, inquit, ne grauetur vestra Sanctitas audire, num quae iubet referri verba plene assequutus sim, ac fideliter adnotarim, quo omnis nouae controuersiae, et suspicionibus, et interpretationibus locus obstruatur. Audiit, probauitque cuncta Gregorius: et Claudius mox in [Note: 40 Aduersariorum Oliuerij silentium et metus.] conuentu, praefatus quemadmodum excepisset ex ore Pontificis, de scripte exposuit: nec fuit quisquam vnus e Patribus, qui verbum ea de re postea faceret. Dissensionum tamen autores non absque metu erant. Itaque eorum, vt verosimile est rogatu, Generalem Pontifexne eos vexaret, admonuit. Vbi Claudius, cuperem, Beatissime Pater, planius nosse quid Sanctitas Vestra, cum vexare vetat, intelligat. [Note: 41 Pontifex vexari eos vetat, emitti ex vrbe probat.] Nolim, inquit, quicquid egero vexationem ipsi interpretentur. Nam Roma quidem eos emitrere consultum mihi videtur, ne dissidiorum hic seges resideat: neque partis huius magis, quam alterius, sed aeque omnes, nisi Sanctitati Vestrae aliter videtur, mihi in animo est semouere. Istud vero (excepit Pontifex) vexare non est, sed prudenter communi bono consulere. Vti commodum est, in [Note: 42 Multi eorum, inter eos Bellarminus, errasse se Oliuerio persequendo, postea agno uerunt et professi sunt.] nomine Domini mitte. Ita omnes absoluta Congregatione, quanquam non absque commotiuncula aliqua infirmitatis humanae, tamen suum dolorem communi bono, et obedientiae posthabentes ad varia loca translati, in quibus et Societati operam, et Dei Ecclesiae, fidelem ac strenuam nauauere. Nec pauci aduersariorum, postquam, resederat immodicus feruor, tranquilliore animo retortis ad praeteritam iam causam oculis, professi sunt innocentiam Oliuerii, seque vehementer errasse: quod quidem de se Robertus Bellarminus ingenue profitebatur. Supererant scripta
Fabii de Fabiis, et Iulii Fatii de his, quae pro imposita sibi ab Oliuerio procuratione in aestu sermonum cognorant: supererant et libelli quidam aduersum ipsummet [Note: 43 Scripta quae supererant de illa causa iussu Claudij abolita.] Claudium, tanquam Oliuerii studentem partibus, ad Congregationem delati. De his Magius, cum quid fieri placeret, percunctaretur ex Claudia, modeste submonebat, non esse cur viderentur: cui Claudius, nullo inquit, modo consilium est videre: lacera et exure. Nam et si (quae Dei est gratia) sperarem nihil me inde commotum iri, aut charitatem aduersus quempiam imminuturum, tamen autores eorum qui scirent a me perspectos, perturbari possent, et alere inde [Note: 44 Creatio Assistentium.] suspiciones, minusque confidere. Permolesta finita causa, Congregatio alacrius quae post renuntiatum Praepositum restabant, prosequuta, tertio Nonas Martii Assistentes rite creauit, Laurentium Magium Italiae, Garziam Alarconium Hispaniae, Paulum Hoffaeum Germaniae, Georgium Serranum Lusitaniae: sed huius in locum quem absentem nominauerant, cum valetudinis excusationem probasset, consensu deinde Prouincialium a Generali Emmanuel Rodericius coopratus est. Multis deinceps salubriter constitutis, interque caetera haud paucis quae ad arcendum ambitum pertinebant, decretis, et explicatis, Decimo Kalendas Maii, cum Claudius ad consensionem praecipue animorum adhortatus esset Patres, professus se nec Apollo, nec Cephae, nec Pauli, sed aeque omnium fore, communi gratulatione, [Note: 45 Congregationis clausula.] solennique charitatis complexu conuentui finis impositus. In causis quae superioribus in conuentibus difficiliores inciderant, e primis erat Romanum Collegium, quod pro numero capitum, quae necesse eratalere, vix vllo censu praeditum, opprimebatur aere alieno. Nec sane diu poterat sustineri, nedum adolescere: praeter querelarum materiam, quae subsidiis conquirendis, vt fusius in loco narratum est, [Note: 46 Romani Collegij difficultates.] multis non magis externorum, quam domesticorum offerebatur. Eadem causa ad hunc quoque conuentum relata, censuere Patres, quandoquidem tantum aperiebat aditum, tantumque spei faciebat singularis Gregorii benignitas, enixe illi communi Congregationis nomine supplicandum, vt id Collegium munificentiae suae largitate complexus certo vectigali firmaret. Consueuerat subinde Gregorius opportunis praesto esse adiumentis, nunc quingenos, nunc millenos suggerens, et eo amplius, aureos nummos: neque Collegii modo, sed Domus etiam Professorum, et Probationis necessitatibus munifice succurrebat. Quae cum frequenter [Note: 47 Opportunis a Pontifice subsidijs saepe subleuatae.] necessitates inciderent, admonebat modestia Patres, vt quanto promptior Pontificia erat benignitas, tanto illi ea parcius vterentur. Id autem intelligens Gregorius tum per se se illis, tum per suum cubiculi Magistrum (is erat Ludouicus Blanchettus Laurentii qui dein fuit Cardinalis frater) animum faciebat, fidenter accederent, libere quidquid opus esset exponerent, postularent, nihil veriti ne ipsum desatigarent, neue molesti, aut onerosi fierent. Vsque eo inexplebilis [Note: 48 Benignissima Gregorij Pont. in societatem liberalitas.] erat beneficentia Sanctissimi Patris, tum aduersus omnes, tum proprie aduersus hunc coetum. Verum de Romano Collegio perpetuis instruendo reditibus eo cogitationem leuius admittebat in animum: quod persuasum haberet, nec raro sermonibus vsurparet, tantas in publicum ex eo Collegio proficisci commoditates, tamque manifestas, vt minime esset defuturus Pontifex, [Note: 49 Inuitat Patres Congregationis IV. ad petendam ab eo fundationem Collegij Romani:] qui muniendum sibi illud, et ornandum assumeret. Idcirco Borealium velle se aliarumque nationum seminariis excitandis insistere; quod curam hanc successores haud perinde confideret suscepturos. Ita animato Gregorio perstudiose supplicant Patres, videret etiam atque etiam quanti opus illud momenti esset, non vrbis modo causa, et Italiae, sed externarum quoque nationum. Quanti referret sub oculis Praepositi Genetalis, itemque Summi Pontificis sociorum educari magnum numerum ex vniuersis fere christianis gentibus, vt ipso quodammodo in sonte cum sanctae fidei catholicae, tum Societatis hausto spiritu, in omnes terras Christi fidem sanctosque mores tanto sincerius, ac maiore cum autoritare proferrent: ipsique inter se, suoque praeposito noti et ad consensionem facilius conspirarent, et commodiorem in regenda societate, religioneque catholica excolenda, nauare operam possent. Quae et alia in eandem sententiam cum exposuissent, eo demum venit Pontifex vt rem sibi curae fore ostenderet. Inclinatum
per seque iam in eam partem euntem Cardinalis Sancti Stephani Matthaeus Contarellus apte dicitur impulisse. Qui cum et Societatis percupidus, et Pontificis [Note: 50 Matthaei Contarelli Cardinalis officiosissimus pro col. Romano ad Pontificem sermo.] perfamiliaris esset, idemque Dataxius, obseruato tempore dum de Collegiis a Pontifice institutis familiariter sermo miscetur, praeclaram sibi dixit videri statuam ab eo factam, sed ei similem, quam in quiete Nabuchdonosor vidit. Quaerenteque Gregorio cur ita censeret. Quia, inquit, Collegiorum quae Vestra Sanctitas condidit, Vrbanum hoc Germanicum tam affluenter instructum caput aureum potest videri: Anglicanum nondum ita ornatum, pectus argenteum: eademque ratione e reliquis sunt aliis alia melius ab re domestica constituta, quae statuae femoribus tibiisque respondeant. Ceterum omnia pedibus nituntur quasi terrenis, fundamento aegre cohaerenti, ac nisi fulciatur tandem lapsuro. Expectante Pontifice vt edissereret quosnam diceret eiusmodi pedes, addidit. Nam pedes quibus haec praeclara moles insistit, Romanum ego Societatis Iesu Collegium dixerim. Id nimirum ceterorum alumnos Collegiorum cum moribus informet, ac literrs, omnia si recte existimamus, sustinet. Sed vt nunc quidem se habet, ita angusto, ruinosoque tecto continetur, ita arcto censu fulcitur, tam multo premitur aere alieno, vt stare diu non poisit. Hic vero exhilaratus, renidensque Gregorius, Recte, inquit, narras. Ergo fulciaraus istos pedes. Ex eoque [Note: 51 Abbatia Rom. Coll. vltro a Pontifice donata.] tempore eam animo curam fouens, vt primum se obtulit occasio, Abbatiam Clarauailensem in Agro Piceno, Alexandri Sfortiae Cardinalis morte vacuam, quae senis millibus aureorum nummum in annos singulos locabatur, vltro ac nemine admonente in alimenta Collegii attribuit. Ad amplificandam vero sedem duas proximas insulas adiecit, quarum in pretium septem et quadraginta aureorum millia donauit, et luculentas pensiones in annos viginti ad aedificationis [Note: 52 Aedium vicinarum coemptio sumptu Pontificis quorundam murmurationibus frustra turbata.] impensam decreuit. Fuit in vrbe querelarum aliquantum ab iis, qui pelli se auitis tectis dolebant, aliisque qui deformari vrbem inaedificatis viis duabus iactabaut. His adnitentibus e consilii publici sententia expostulatio delata ad Pontificem. Ille admiratus nec opinatam querimoniam: esse romanis non dolendi materiam, sed gratulandi respondit, quod nulla ipsorum impensa fieret id, quod magno ipsis emendum fuerat, vrbem ornari, et magnifico aedificio quod moliebatur, et nobili Academia. Nec solum Romae, sed exterarum quoque gentium ea re commodum agi. Nam se Collegium illud velle omnibus esse commune nationibus. Itaque praesentem dolorem suum aeternis, et suorum, et exterorum fructibus haud grauate donarent. Ita sedati aduersi conatus, et ex partes etiam restincti sermones, dolore migrantium pecunia etiam delinito. Quippe supra iustum tectorum pretium, dedere Patres operam vt aliqua fieret accessio gnari sat bene impendi, quo pax caritasque redimeretur. Gregorii vero non solum [Note: 53 Modestia Pontificis in recusando Fundatoris titulo.] apparuit in extruendo Collegio instruendoque benignitas, sed etiam singularis modestia, cum priorum magis qui opus inchoauerant, quam sui rationem haberi volens, multum rogandus fuerit vt titulos Fundatoris acciperet. volebat nimirum non videri, sed esse beneficus: et satis habens Patri caelesti, qui videt in abscondito suum probari officium: de cetero non consulebat memoriae suae tanta benignitate, sed commodis posterorum. Interim vero haud minus liberaliter operarum societatis exercebat industriam; magno etiam iuniorum bono, qui et admonebantur quo studia sua referre, quas in curas adolescere deberent: simulque seniorum excitabantur exemplis, et paratam sibi quoque segetem laborum videbant. Igitur praeter eos, quos anno superiore ad Maronitas, in Salutios, et in Angliam missos narraui, alii hoc anno in Illyricum, in Moscouiam et alia in loca missi, vt infra suo ordine referetur. At Claudius in onus sibi impositum toto illo [Note: 54 Claudius Prouincijs Moderatores praeficit.] animi, toto aetatis robore connitens, delecto sibi a secretis Iacobo Ximenio, administrationis suramam ante omnia ordinauit, partim creatis prouincialibus nouis, partim officio veteribus confirmato. Romanae Prouinciae Ioannem Nicolaum de Notarijs: Neapolitanae Ludouicum Massellum: Toletanae Aegidium Consaluium: Boeticae Iacobum Acostam. Peruuiae Ioannem Cannam: Aquitaniae Petrum Lohierum: Poloniae Ioannem Paulum Campanum praefecit. Siculam Ioannes
Baptista Carminata, Venetam Marius Beringuccius: Lusitanam Sebastianus Morales; Aragoniam Antonius Ioannis, atque extra Europam Brasiliam Iosephus Ancieta. Mexicanam Ioannes Plaza: Indicam Rodericus Vincentius, qui prius habebant iussi obtinere: Eodem modo Borealium administratio Prouincialibus veteribus prorogata, Franciae Claudio Matthaeo: Belgij Balduino ab Angelo: Austriae Henrico Blissemio. Mediolanensi, et Germaniae superiori nullus hoc anno Prouincialis: sed illi Vicarius Prosper Malauolta; huic Oliuerius Manareus Visitator praefuit. Iussus et Palmius Venetam recognoscere, et Carminata Polonicam, cuius interim loco Siculam Iulius Fatius procurauit: et Alexandro Valignano Indiae Visitatori labor productus. Super haec intelligens Claudius rei [Note: 55 Epistolae 1. Claudij Generalis ad superiores summa.] summam, vt Gregorius monuerat, ex Praesidibus maximam partem pendere, vt hosce non legeret modo, sed etiam quantum consequi posset formaret Idoneos, Epistolam ad Prouinciales, coeterosque Moderatores plenam singulari pietate, ac prudentia dedit, quâ ingressus a deploratione mutationis in ipso factae, et significando desiderio priuatae vitae, adiungit: quando aliter Deo visum sit, confirmandum tamen animum, et eius auxilj fiduciâ nitendum: cum eo vt industriae contentio, et curae vigilia non desit. Huius admonitu quae compererit summae rerum vtilia, consulentem in commune proponere se velle. Primum caput ponit in [Note: Prou. VI. 1.] informatione Officij Superiorum, quos conueniri ait illo sapientis monito: Fili mi si spoponderis pro amico tuo etc. Hinc patêre quam solicite ipsis attendendum et satagendum sit. Esse enim regendum ipsis datum exercitum Filiorum Dei. Exercitus mentio vigiliae admonet, Filiorum vero Dei qualitas et nomen amorem ab ipsis et reuerentiam erga sibi commissos exigit. Insistit inde rationibus et sacrarum litterarum ac sanctorum Patrum autoritatibus in commendandâ suauitate gubernationis, quae mentes at voluntates subiectorum amore deuinciat: alliciatque potius volentes, quam renitentes trahat. Alterum deinde attexit caput de cura Orationis, et rerum spiritualium vero accuratoque in omnibus studio promouendo: multisque docet in eâ spem omnem vniuersi successûs vnice sitam. Cui mox tertium subiungit, de exigendâ efficaciter obseruatione Regularum, in quo monet extrema duo vitanda: alterum nimium timentium displicere subditis: alterum inflexibili duritie ac saeuâ seueritate disciplinam extorquentium. aduersus quod vtrumque malum multa sapienter disserit. Proponens subinde Gubernationum genera duo. Prius humanae prudentiae dictatis insistens; quod Politicum vocat; et procul, vt alienum reijcit. Alterum supernaturalibus principijs et diuino lumine ex Euangelicâ doctrinâ Constitutionumque intimo splritu directum; quod omnino vnice vsurpandum rationibus exemplisque vincit. Sicque ab omnibus auxilia precum implorans, omnibusque vicissim dona coelestia imprecans finem Epistolae imponit hoc anno 28. Iunij Româ datae quae extat edita hoc titulo: de foelici progressu Societatis. Mirum quantum hae litterae omnibus Praepositis et lucis et animi addidere, non solum eo quod iam didicerant, sed etiam eo quod intelligebant, sibi de prudentra, ac virtute Praepositi in futurum posse promittere. Dum vero Societas adolescit in terris, suos etiam in caelo auctus accepit. Tres hoc anno praestantes Viri feliciter Romae compositi, Ioannes Couillonius, Ioannes [Note: 56 Couillonij Ricasuli et Lanoij mortes et laudes.] Ricasulus, et Nicolaus Lanoius. Couillonius anno 1544. Societatem amplexus, et vnde quinquagesimo quatuor professus vota, multis annis explicandae Theologiae diuinisque literis operatus, religiose, vti decebat ex tam longa disciplina abeuntem, decessit in Collegio Romano XVI. Kalend. Septembris. Candidissimae animae erat Ricasulus, nec minus sapientis: religiosumque curriculum memorabili exemplo constantiae anno 1554. ingressus, consentaneo progressu, et fine confecit; magna cum laude humanas, diuinasque disciplinas et ipse diu interpretatus. Apud Professos XVI. Kal. Aprilis in robore aetatis occubuit. Ibidem et Lanoius octauo Idus Septembris, strenuus operarius, et in regenda Societate, cui anno 1548. nomen dederat, propemodum semper, cumque approbatione versatus, Rector primum, deinde Prouincialis, ac Visitator. Hic et Couillonius Belgae: Florentinus erat nobili domo Ricasulus. Multo tamen insignior
candidati mors fuit adolescentis nondum domum recepti: qui dum conuictor in seminario idoneis se literis instruit, pestilentis vi febris quinto die consumptus [Note: 57 Iacobi Philippi Transemanni Conuictoris in Seminario Romano felix obitus.] per compendia Societatem caelestem iniuit. Iacobus Philippus Transemannus ei nomen erat, Spoletum Patria, honesti natales, aetas annorum septemdecim. Suprema in aegritudine multa illi praeter ordinem clementia diuina concessit: in primis vsum mentis, quem mali diritas ad reliqua sic abstulerat, vt prorsus deliraret, integrum ad pietatis officia, vegetumque ad extremum vsque halitum conseruauit: deinde agenti iam animam tantum caelestis voluptatis, ac splendoris infudit, vt omnes qui aderant, exultantem eum laetitia, et faciem quae alioqui foeda macie inhorruerat, insolita luce fulgentem cum admiratione intuerentur: nec obscura beatae vitae initia in fine huius mortalis agnoscerent. Haec palam perspecta, fidem alijs, quae non ita sub oculos, sensumque corporis cecidere, haud dubiam conciliarunt. Narrauit Ioannes Baptista Alexander adolescentis confessarius, sacerdos de Societate; virtutis prudentiaeque notissimae, qui his rebus cunctis [Note: 58 Oppugnatus a malis daemonibus.] interfuit, cum aeger oppugnaretur a Daemonibus vehementer, ac videretur sibi corripi ab ijs, superque cratem ferream oblongis igneisque obsitam clauis conijci, iam iam in voraginem vastissimam, vnde flammarum vis immensa erumpebat, [Note: 59 A sanctissima Dei matre protegitur et recreatur.] praecipitandus; apparuisse B. Virginem, eiusque interuentu praesenti periculo liberatum; atque ita aspectu, praesidioque patronae amantissimae recreatum vt ipsum vltro hostem lacesseret, mendacem illum, mendacijque parentem identidem vocans, minaciter etiam Cruce obiectanda, quam manu tenebat, insultans. Paulo vero post cum per se se solennem Christianae fidei professionem rite enuntiasset, ac diuinissimum Christi corpus in Viaticum magna pietate suscepisset dum ad os abluendum, vt moris est, aqua porrigitur, Coeli Reginam sanguinis filij plenum calicem visam tradere, ac subinde etiam de suis sanctissimis mammis gustandam dulcedinem praebuisse. Denique cum instaret ab ea Iacobus Philippus, vt quam primum de corporis custodia euocaretur, iussisse bono animo esse, mox profecturum in Coelum. Quam in promissionem tota ille mente defixus, cum suaderet confessarius vt paululum quietis caperet; venisse tempus respondit, non vt iam de somno, sed vt de Dei laudibus cogitaret: continuoque aggressus intermortuis vocibus psalmum quinquagesimum pronuntiare, in ea diuinarum laudum praedicatione, quam aeternum erat in beata vita continuaturus, spiritum Deo reddidit XVII. Kal. Octobris; Admonet locus ne praetermittam quod contigit [Note: 60 Dominicus Coadiutor temporalis, Angeli conspectu in morte dignatur.] Dominico Fabro murario, qui in Societate magno exemplo vixerat, ac Florentiae in noui templi constructione egregie laborarat, cum ex longo morbo prope extremum vitae curriculum accessisset, eleganti facie adstitisse iuuenem, qui se venisse dicebat, vt illi supremo tempore adesset. Adeo est in suis famulis Deus tum protegendis, quos euocat, tum ijs, quos etiamnum in acie relinquit confirmandis, incitandisque prouidus, et indulgens. Addatur his geminum exactae virtutis specimen, Christophorus Rodericius Hispanus ex Hita dioeceseos Toletanae, qui Neapoli pridie idus Februarij, et Hieronymus Otellus Italus ex Bassano Oppido, [Note: 61 Hieronymi Otelli pia mors.] qui Veronae nonis Februarij, post annos religiosi laboris hic triginta, ille viginti et septem, sanctissime in Domino quieuere. Ambo veri Apostolorum imitatores, ambo sibi, suoque corpori implacabiles: par vtrique obedientiae humilitatis, et probrorum Crucis ambitio, atque inexplebilis euangelicae paupertatis auaritia, [Note: 62 Chistophori Rodericij labores.] et fames animarum. Rodericius cum sesquiannum in Collegio Gandiensi thelogiam docuisset, mox alterum tantum eidem, ac deinceps triennium Vallisoletano praefuisset, ad Mariam Maximiliani tum Regis Romanorum coniugem in Germaniam missus, nec multo post Memphim in Aegyptum ad Patriarcham Cophtorum, tum saepius in Regnum Neapolitanum ad quaedam Haereticorum extirpanda zizania, saepius in regias classes, siue contra Turcas, siue contra Africanos, siue contra Mauros Rebelles, et in Belgium demum cum regio exercitu, saluberrimam suae caritatis industriam latissime sparsit. Praefuit et Romanae Prouinciae, ac prostremo iam fractus laboribus Lauretano Collegio: vnde propter caeli eius grauitatem translatus Neapolim, hanc habuit melioris vitae natalem.
Fuit vbique sui similis, tenax recti, seuero propior vitae genere, exigendoque ab se se, et ab caeteris officio; at humilitate, modestiaque non absimilis verecundo. Inter aulicos: inter milites, in peregrinationibus, in classe in castris [Note: 63 Virtutes eiusdem insignes.] idem qui in otij domestici disciplina. Nullum praetermisit diem, quo se non acriter flagello caederet: Sique praeuidisset in Hospitijs, ac diuersorijs defuturam, sibi eius rei facultatem, interdiu vbi in syluae, sepis, diuerticuli, aut id genus latebrae [Note: Poenitentiae rigor.] opportunum secretum inciderat, per speciem necessitatis a comitatu secedens, suum corpori quotidianum dimensum verberum dependebat. Numquam [Note: Orationis assiduitas.] occupationum seu mole, seu multitudine opprimi se, distrahique ita sinebat, quin decerperet excutiendae conscientiae, ac meditationi quotidiana tempora: cum diceret haec esse nutrimenta animi, nec vnquam praetermittenda, quemadmodum vel ex occupatissimo die ad corporis pastum particula tamen rapitur. Frequens [Note: Et forma.] vtebatur forma quadam orandi, quam ipsemet sententijs e literis sacris vndique collectis composuerat, mirabilis sane grauitatis, ac pietatis: in ea primum considerans quae ad abijciendum se coram Deo, pudoremque et dolorem peccatorum concipiendum facerent, tum quae incitarent ad opus salutis suae, diuinique obsequij serio capessendum, exardesceb at in vehementissimam caritatem, totusque complebatur sancto ardore perfecte Deo, et proximis, ex Societatis instituto deseruiendi. Inde inuocans Beatorum omnium per choros singulos opem, sanctissimae Trinitati tum se se, et sua, tum omnia vota, et recte facta triumphantis ac militantis [Note: 64 Amor Crucis Christi.] Ecclesiae, ac praecipue Christum Iesum offerebat. Demum pro se, et vniuersis mortalibus preces adijciebat: sed pro se prius, vt validiores inde pro aliis essent preces. Precabatur autem sibi nominatim, vt dignus haberetur qui particeps fieret Crucis Christi, hoc est, vt eius causa, nulla sua culpa, multa pateretur; cumque virtutes caeteras, tum has quindecim ordine deposcebat, ex quibus aiebat tamquam e gradibus effici scalam: quas libenter hic adijcio, vt documento sint quo ex genere eius viri religio esset: quo in opere et curae eius habitarent, [Note: 65 Scala virtutum quindecim.] et verterentur labores. Prima erat interior, exteriorque compositio, atque Modestia: tum deinceps Prudentia, et attentio, vt omnia ex rectae rationis praescripto fierent: fraenum, et gubernaculum linguae: Rigor, et asperitas aduersum se: Obedientia perfecta: Mortificatio assidua; Fortitudo, et constantia ad peruincendas omnes difficultates: sanctum odium sui et contemptio: Humilitas interior, et exterior: Paupertas spiritus, et corporis: Patientia in rebus quibusuis aduersis: Puritas, vt omnia sincere pro Deo fierent, Fides solida: Spes secura: [Note: 66 Ianitor scalae Timor Dei.] Amor Dei, et proximi, qui ardeat in corde, et opere. His adijciebat Timorem perpetuum augustissimae Dei Maiestatis, eiusque iustitiae, ac profundorum iudiciorum, quem Timorem scalae ianitorem vocabat. Porro cum pro alijs precaretur, a Summo Pontifice per omnes Ecclesiae delabens Ordines, ad Societatem cum venisset, [Note: 67 Orandi pro alijs studium et diligentia.] nominatim Romanas domos, deinde singillatim omnes Prouincias, et sociorum gradus, quique externorum seu bene, seu male meriti de ea forent, memorabat. Adiungebat dein orationis pabulo panis vitae quotidianum epulum. [Note: 68 Assiduitas quotidie sacrificandi.] Et quidem in perpetuo illo, varioque, et impedito discursu poene est supra fidem quantum studij, curaeque intenderit, ne quem absque diuino sacrificio praetermitteret diem: nec vnquam erat imparatus, quia ad id se assidue, quicquid ageret, comparabat. Ac nominatim ad excitandam in se se humilitatem, ac sanctam verecundiam, multa collegerat, quae meditando extra sacrificij tempus ad eum vsum perduxerat, vt ipso in tempore praesto essent absque labore, ac perturbatione rerum earum, quibus inter sacrificandum toto corpore, et animo attendendum [Note: 69 Praeparatio ad Missam.] est. Primum omnium memor Christum Dominum Apostolis antequam hoc diuinissimum Sacramentum porrigeret, abluisse pedes, quia qui mundus est non indiget nisi vt pedes lauet: existimabat se non pedes tantum immundos habere verum etiam manus, et caput: ideoque enitendum, vt priusquam accessurus ad sacra indumenta manus de more aqua lauaret, conscientiam vel vna ablueret lacryma, deplorans peccata, inardescens amore ex beneficij magnitudine, quod in mysterio illo sacrosancto recipitur, timorem simul in se se, et ruborem excitans
ex consideratione rerum quae sequuntur. Cum, inquit, incipio indui sacris vestibus confundar considerans me esse lupum, qui vestitum ouis assumam, ac daemones, [Note: 70 Deuotio in celebrando.] qui mea peccata norunt, cum irrisu obiectare, Ecce Saul inter prophetas: et alios, Ecce Adam quasi vnus ex nobis. Item confundar considerans Christum Dominum fuisse vestitum habitu contumeliae, me ornatu sacerdotali sacro, atque perhonorifico decorari: ille catena vinctus est, ego astringor cingulo serico: illi Crux imposita lignea ponderosa, mihi casula superijcitur leuis, et iucunda. Considerans etiam Christi indumenta, petam deuotionem illius sanctae mulieris, quae dixit si tetigero tantum fimbriam vestimenti eius salua ero. Cum ad altare conscendam, oculos demittam humiliter, reminiscens in veteri lege edictum fuisse, qui tetigerit montem morte moriatur etc. sacerdotes autem et populus ne transeat terminos, ne ascendat ad culmen, ne forte interficiat eos. Quomodo igitur accedam ego ad montem, qui Christus est? quibus manibus, quo ore, quibus oculis? Hisce cogitationibus ingrediar, dicens in corde meo, Introibo in domum tuam: adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Cum deinde pronuntiabo Gloria in excelsis Deo, considerabo id esse canticum Angelorum, mecumque plorabo memoria repetens versiculum psalmi, Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Deinde confundar, quod lingua quae Domini creaturis maledixit, patiatur sibi ipse Dominus benedici. Cum pronunciabo orationem, confundar quod interpretis, et internuncij munere Deum inter, et populum fungar, qui meis consilijs pessimis autor fui, vt tot animae ad inferos deijcerentur. In Epistola admirabor quod liceat Magistro cathedrae pestilentiae volumen sapientiae legere. In Euangelio item confundar quod liceat legere id quod sum persequutus. In offertorio sit maior confusio cum Patri filium suum offeram, quem ego ipse interfeci. Cum oratio secreta recitatur, recordabor canticum quod nemo poterat dicere, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra: Virgines enim sunt, et sequuntur agnum quocumque ierit. Et considerans conditiones, quae requiruntur in ijs, qui canunt haec cantica laudis, confundar quod eadem in ore meo polluto versentur, Cum appropinquat tempus consecrationis, incipiam audire verba Christi, Filius hominis tradetur in manus peccatorum: idque etiamnum fieri propter meam improbitatem, qui tanto sum peior, quanto minus id sentio. Post consecrationem quotiescumque contingendum est diuinissimum Sacramentum. Primum petam a Sanctissima Virgine, vt ipsa doceat me humilitatem, et deuotionem, quibus accedendum est ad Christum Dominum, et quibus ipsa eum contingebat, Deinde admirabor quî fiat, vt non moriar illum attingens: cum Oza qui Arcam olim contigit, statim exanimatus sit. Praeterea recordabor omnes qui tangebant Dominum, quandiu erat in carne mortali, saluos redijsse: petens cognitionem, ac veniam meorum peccatorum Postremo dicam Domino, En tu Agnus Dei permittis te lupi manibus, et dubitabit lupus manibus Agni se se credere? In commemoratione defunctorum, confundar quod liceat mihi esse adminiculo, ad liberandas ex Purgatorio animas, qui fui causa illuc deijciendi. Oratio Dominica tota cedit in confusionem meam. In sumptione diuinissimi Sacramenti dicam mente, Pater versit hora, accipe spiritum meum, ita praeparatus ac si tum ipsum essem expiraturus. Hac praeparatione humillimus hic Christi sacerdos ad fontem coelestium donorum accedens vberrimas inde in suum, alienumque profectum diuitias reportabat. Praecipuo autem sensu nuper Laureti Sacrosanctum illud mysterium tractabat: impetrarat enim potestatem vt in Cella Beatissimae Virginis facere sacrum sibi quotidie liceret, idque ante auroram, tum ne peregrinis sacerdotibus locum eriperet, tum vt ad curam diuinarum rerum, humanarum silentio iuuaretur. Porro constantia, et aequalitate cognitae virtutis id egregie praestitit, vt aedificaret [Note: 71 Virorum magnorum de Rodericio iudicium,] vbicumque plurimum, nihil vspiam destrueret. ac domesticis aeque, et externis summis, et infimis carus esset, ac venerandus. Pius Quartus Pontifex, multoque magis qui huic successit Vir sanctissimus Pius Quintus, tum Marcus Antonius Columna, Ludouicus Requesensis Commendatarius Maximus, et Ioannes
Austriacus eius et sanctimoniam probauere, et amauere consuetudinem, et operam [Note: 72 Libertas eius apud sum mates.] in grauissimis rebus adhibuere. Et erat Rodericius magnis quoque personis cum eo, quo dixi temperamento verecundae seueritatis monitor haud acerbus ille quidem, nec leuis, apertus tamen, atque sincerus: cui stabat vel millies quamuis subire offensam, atque adeo necem, quam diuinam, vbi officij ratio posceret, dissimulare iniuriam. Quod cum palam, semperque tenore eodem profiteretur, rem difficillimam impetrauit, vt neque caeleste Numen, nec Principes mortales offenderet. Quam etiam ad rem proderat, quod nullam omnino, nisj muneris sui causam attingebat. Itaque Neapoli cum Proregis audiret confessiones, domi, forisque singulari erat exemplo illa eius ab administratione publica, et qualibet re abstinentia; cum ne in Aula quidem nisi summa necessitas cogeret, et raro admodum appareret. Inde item factum est, vt et Romae, et in Belgio, et Neapoli, et vbicumque egit apud Principes, familijs eorum, et aulicis omnibus [Note: 73 Vt in aula se gereret.] venerationi esset. Eminebat enim sanctitas vitae: apparebat Aulam si quando adiret, nequaquam Aulae adire studio. Nec se Aulicos inter iactabat, sed summa cum modestia de rebus diuinis protinus ingerebat sermones; neque oculos ipsos eorum defatigabat, cum adeo rarus, adeoque modestus accederet. Tantae autem aqud summos rerum publicarum Praesides vir autoritatis, omnino [Note: 74 Obedientia eius erga Praepositos Societatis.] aduersus moderatores suos in obediendi cura, simplicitate, alacritate vel tyronum primos anteibat ardores, Volebat liquere Praepositis ipsum plane tanquam molle lutum in eorum esse manibus, tanquam destitutum sensu, ac voluntate, atque anima corpus: denique baculi instar, quo senex quispiam pro arbitratu, vbi, quoque modo: et quandiu libuit vtitur. Paupertatis multa possent referri [Note: 75 Paupertatis amor.] documenta; sed vnum instar sit omnium. Cum ex Belgio in Italiam redijt, abeunti Ioannes Austriacus magnam vim auri, viatici nomine, obtrusit: nunquam tamen potuit adducere, vt nisi quod parce satis esset, acciperet. Tum Ioannes Syngrapham impegit, per quam iubebat ei mille nummum Mediolani dependi: quam Rodericius, ne altercaretur pertinacius, cum accepisset, Mediolano ad eundem remisit, gratias agens, ac pecuniam Belgicam sibi affatim suppeditauisse significans. Quin etiam ipso in Belgio cum ei eleemosynae nomine certa pecunia in certum spatium numeraretur, quod perinde atque sua militibus stipendia, videbatur decreta, eodem modo exigenda, maluit emendicare aliunde victum, quam videri contra Societatis instituta fecisse, quae vetant quicquam pro ministerijs accipi. Talis vita congruentem sibi clausulam habuit: ad quam se vt cumulatius praepararet, diutinus nec ita grauis morbus spatium dedit. Conuenit cum Petro Antonio Spinello, qui tum Philosophiam docebat, vt vbi articulus sibi decedendi instaret, nomine suo ex formula illa, quam supra dixi, [Note: 76 Praeuisam mortem pie obit.] faceret preces, addens se, vbi tempestiuum foret admoniturum. Dominica prima ieiunij magni post meridiem nihil tale cogitantem accersit, tempusque ait adesse eas preces faciendi: qui statim prope lectulum decumbentis flexo genu per vnius ferme horae spatium peregit. Inde abijt ad sodalitium Beatissimae Virginis, quod curabat, ad quod pomeridianis horis conuenire quidam lecti solebant. Moxque ad eum misit Rodericius, qui moneret, vt vna cum sodalibus accelerationem sibi, si Deo placeret, transitus precarentur. Missis sodalibus Petrus Antonius recta ad Rodericium redit. Atque is totum corpus in morituri habitum componit, ac subinde tanquam videret aduenientem mortem, ac volens [Note: 77 Otellus eximie bonus, humilis et affabilis.] reciperet, iam dudum diuinis omnibus praemunitus mysterijs spiritum placide exhalauit. Otellus, vt quidam Patrum de eo pronunciarunt, quantus quantus erat, totus erat bonitas, humilis, recti in omnibus exempli, consuetudine affabilis, diligens, et assiduus in studijs, qua cura nullo magistro graecas dicitur, et [Note: 78 Diligentia eius in studio literarum.] hebraicas literas didicisse: parcissimus temporis, qui etiam vt significaret superuacuas consuetudines rescindendas, solebat dicere, Amici fures temporis. Ad haec laboris ad miraculum patiens. Multos annos egit Messanae: quo tempore [Note: 79 Laborum patientia.] cum ante meridiem sacris diebus in Societatis templo concionem haberet, ibidem vix absoluto prandio, doctrinam Christianam explicabat, mox in Basilica
Beatissimae Virginis, quae in ea vrbe primaria est: Epistolas S. Pauli interpretabatur: inde sub vesperam eodem die in coenobio Virginum sacrarum rursus verba faciebat: operarijs vero diebus et sacerdotibus domesticis, et interdum Clero, casus conscientiae explicabat: et praeter domesticas adhortationes alias habebat publicas diebus veneris. Idem institutioni Tyronum, et domesticorum [Note: 80 Eiusdemque autoritas merito parta.] confessionibus, et templi procurationi praeerat. Super haec nobilissimi cuiusque ciuium excipiebat confessiones; magnaque frequentia assidue consulebatur non solum a Mamertinis, sed etiam vicinis ex Vrbibus: quodque Praedicator Sancti Nicolai (sic enim appellabant) responderat, Pythagoricae autoritatis modo ratum, [Note: Exactio disciplinae religiosae.] ac fixum erat, eo maxime, quod ille responderat. Tot inter labores nullam omnino patiebatur secum fieri religiosae disciplinae exceptionem, quamuis saepe valetudinis Praefectus contra niteretur. Porro ad eum audiendum, vbicumque [Note: Eloquentiae Diuma vis.] verba faceret, miri erant concursus. Genus vero eius eloquentiae nihil habebat profani artificij, quin potius cantum quendam non admodum suauem, ac paene ridiculum. Sed tanta erat cum sanctitatis opinio, tum diuinae opis praesentia, quae voci eius vocem virtutis dabat, tanta finceri animi ingenuitas, et affluentia spiritus, qui in eo loquebatur, vt non raro cum ad audiendum aliqui conuenissent captandi risus causa, darent pro risu lacrymas; compunctique corde plane in alteros commutati viros, feliciter ipsi quodammodo capti, derisique [Note: 81 Fructus insignes.] discederent. Nec facile est existimare quantos vbique pietatis fructus retulerit; vt plane liceat intelligere christianam eloquentiam in virtute, coniunctioneque cum Deo sitam, non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis; quantoque enixius ijs, qui apte fructuoseque volunt dicere, diuina illa adiumenta curanda [Note: 82 Castriensis et Anconitani Collegiorum designationes irritae.] sint, quam oratoriae facultatis ornamenta. Collegia hoc anno per Italiam suscepta ex multis quae offerebantur; quatuor. Sed Castriense in Neapolitana Prouincia non processit: In Romana Anconitanum obiectis ab Episcopo difficultatibus dilatum est. Duo itaque tantum inchoata, Placentinum, ac Vercellense: illud in Veneta, hoc in Mediolanensi Prouincia. Octauius Farnesius Dux cum initam aduersus se coniurationem Placentiae deprehendisset, maximo liberatus periculo, simul gratias Deo acturus, simul etiam sperans hoc sibi fore imposterum magis fidos populares, quo fideliores Deo redderentur, ex Parmensi Collegio [Note: 83 Placentinum Collegium ab Octauio Duce fundatum.] publicae vtilitatis documentum expertus, ei quoque Ciuitati compar auxilium afferre decreuit. Rem Palmius Visitator coram cum Duce tractauit, ac domicilium ab eo assignatum accepit: vbi prima initia posita, paucique de Societate morati vsque ad annum 1584. cum ad curiam Sancti Petri migratum est: quam Philippus Sega Placentinus Episcopus, qui post fuit Cardinalis, animarum [Note: 84 Eius translatio.] procuratione liberatam autoritate Apostolica attribuit. Ibi anno insequenti duae scholae latinitatis institutae. et mox addita tertia: proque priori ruinoso amplum excitatum est templum, atque magnificum; ac postea etiam domicilium, vt suo loco fusius dicetur, in paucis laudatum accessit. In Vercellensi excitando Io: Franciscus Bonhomius eius vrbis Antistes studio ac sedulitate cum Guidone Ferrerio Cardinali Vercellensi certauit. Sed is opibus superauit, qui fundum [Note: 85 Vercellensis Collegij fundatio.] Praepositurae Sancti Stephani, quam ipse commendatam habebat, in eam rem a Gregorio Pontifice impetrauit. Addidit tamen Episcopus annui subsidij aliquantum, et tantumdem Dux Sabaudiae Emanuel Filibertus, cuius in ditione Vercellae sunt. Attributa est initio Sancti Petri aedes vna cum domo adiuncta, et Laelius Bisciola missus Mediolano, qui et concionibus populum erudiret, et res noui domicilij praepararet. Anno insequenti Iulius Coccapanus nominatus nouae familiae Rector Socios ex Episcopali domo, in qua vsque ad eam diem degerant, ad S. Petrum traduxit: et humaniorum literarum Magister, qui Clericos Seminarij doceret, accitus est. Verum non nisi anno 1588. cum ad Templum Sanctissimae Trinitatis translatum, ac gemina ibi latinitatis classis instituta est, suam Collegium speciem ac formam accepit. Singulari Dei tutela Nouellariense Tyrocinium a suprema calamitate seruatum est. Dudum grastatores Mantuanum, Regiensemque agrum et alias circa oras stupris, rapinis, et stragibus
permiscebant, cum demum ad arcem Nouellariensem spe praedae animum adijciunt. Placuit (quo consilio incertum) ab Tyrocinij nostri domo rem exordiri iniectoque per noctem in tectum cui multa superstabat materia, igne, iam flamma [Note: 87 Incendium Nouellariensis domus iniecta innoxie in flammas theca reliquiaria restinctum.] inualuerat, cum deprehensum forte periculum est. Accurritur a domesticis, a vicinis, ab Arcis quoque custodibus, frustra erant remedia: flamma victrix quicquid obijceretur, in nutrimentum vertebat. Diuina igitur, humanis adeo victis, praesidia Valentinus Rector cum suis Tyronibus in genua prouolutus implorat, postque aliquantum precum magna concepta spe, reliquiariam thecam sacculo serico inclusam, quam ferebat e collo pendentem in medios debacchantis incendij vortices mittit. Vix in flammas sacra descenderant pignora, cum repente, turba omni spectantium stupore defixa, violenta illa pestis extinguitur, ac mox theca ipsa cum reliquijs adeo reperitur innoxia, vt ne vittam quidem vnde facculus pendebat, ausus videretur ignis attingere. Nec tamen abstitere nefarij homines ab incendio iterum tertioque tentando: sed antequam praeualescerent, Deo scilicet tutante, deprehensi sacrilegi conatus et oppressi sunt. Coepta superiore anno expeditio in Salutios, cum eos haberet proressus, vt legendo fructui paucitas operarum obstaret, iussit Pontifex noua mitti subsidia. Missus quoque et Ioannes Baptista Velatus, qui socijs per ea loca praeesset, vbi referre ad Iacobum Crucium Taurinensem Rectorem minus commodum foret. Ea se non modo sedulitate verum etiam dexteritate Velatus gessit, vt hominibus etiam probaretur errore infectis. Ardentior erat, et contemptor periculorum [Note: 88 Io. Bap. Vanninus Ministros Hugonottorum ad disputationem Lucernae prouocat:] Ioannes Baptista Vanninus, qui Lucernae in magno ieiunio concionatus; cum prouocasset ad disputationem Ministros Vgonottorum, quippe quos deprehenderat sola stare inani quadam opinione sapientiae: atque ipsi quo certamen detrectarent, agendum scripto potius dicerent, in Pagum cui nomen Villar Bobiorum, eos ipsemet audacter conuenit, itaque vrsit, vt cum salua existimatione nullum esset effugium, auderent conserere manus. Verum is exitus fuit congressus, vt ordine relatus in scripta magnum catholicae religioni momentum vbicumque lectus est, fecerit. Posthaec Bricherassum profectus, dum consuetis instat laboribus, venerationi Christi corporis anniuersaria dies illuxit. Instituitur supplicatio non infrequens illa quidem, sed partim temporum licentia, partim Vgonottorum instinctu sordidissimis ludicrarum rerum spectaculis inquinata. [Note: 89 Idem Briquerassi spectacula profana pompae Sanctissimi Corporis Christi ab Haereticis opposita disijcit.] Quae cum Vanninus cerneret, impetum animi tenere non potuit. Infert se se in turbas, et indigna machinamenta partim orationis grauitate, et spiritus feruore summouit, partim ipsemet adnisus euertit, disiecitque; partim ipsi autores, antequam adipsos illa quasi tempestas perueniret, verecundia subducunt. Id demum quod armatorum vix attentasset manus, vnius fiducia sacerdotis effecit. Carmaniolae Ioannes Antonius Grassus sodalitatem Perseuerantiae (sic enim appellauit) superiore anno ad frequentem restituendum vsum sacramentorum inchoatam, valde amplificauit: multaque nobilia capita nomen in eam dedere. [Note: 90 Sodalitas perseuerantiae Carmaniolae instituta.] Viglianae, quod oppidum inter prima eius regionis, nobilitate, ac specie numeratur, quamquam nullus erat palam sectator erroris; tamen non pauci erant occulti. Nec obscure intelligeres aegram pietatem, quod diuinissimi sacrificij obsolescebat passim reuerentia. Sodalitas quae olim floruerat se se flagellantium, plane conciderat. Gliscebant de religione secreti sermones, adeo vt feminae [Note: 91 Res a Caesare Casullo Viglianae feliciter gestae.] quoque haberent inter se de fidei dogmatis conuenticula, vna Euangelium explicante. Hic Caesar Casullus opportune labentibus rebus dexteram porrigens, appositis concionibus de ijs rebus, quas locus maxime postulabat, sustulit feminarum concilia, restituit sodalitium se se verberantium, Missae frequentiam ac pietatem redintegrauit, libros Haereticorum multos e populi manibus excussit, data opera, vt earum seminator pestium comprehenderetur, aliaque id genus egregie praestitit; dum eius socius euentu maxime optabili pueros catechismum ita edocuit, vt nihil esset tam commune in tenerae aetatis ore, vijsque ac domibus, quam Christianae sapientiae rudimenta. Similia his, parique studio alios alij percursantes pagos, et oppida conabantur, non sine magnis interdum
vitae periculis, verum maioribus caelestis tutelae experimentis. Expeditio in [Note: 92 Posseuinus in Moschouiam mittitur.] Moschouiam ingentem concitauit expectationem. In eam Antonius Posseumus Gregorij Pontificis missu profectus, comitem Ioannem Paulum Campanum duxit, qui Brunensi Collegio praeerat: de quo mox in rebus Polonicis agam. Ad Illyrios Epidaurum (iubente item Pontifice, ex quo Archiepiscopus Hieronymus Matthaeuccius postulauerat) missi cum fratre adiutore Ioanne Meo Philippus [Note: 93 Missio Epidaurensis.] de Philippis, et Simon Bonnicus, natione ille Sardus, hic Melitensis, sacerdotes probi, nauique. Excepti sunt ab Republica perbenigne, praecipuoque studio a Sodalibus Sancti Rocchi, quorum et diuersorio, et sacra aede vtebantur. Ex collata in diem stipe cum victitarent, adeo praeueniebat eorum necessitares liberalitas ciuium, vt vix vnquam, emendicationi locum relinqueret. Praeter vtilitates [Note: Eiusque fructus.] solennes ex concionibus magni ieiunij in Templo principe a Philippo habitis, ex catechesi, ex doctrina quaestionum conscientiae, et id genus pietatis priuatae ac publicae instrumentis, memorabile ante omnia fuit dissidium Rempublicam inter Praesulemque coercitum. Magnam id offensionem praebebat populo, maioris impendebat metus calamitatis, cum Deus pacis vtrorumque animos, conciliantibus Patribus, adeo permouit, vt Antistes in vrbem, vnde abnauigaturus exierat, placide reuersus, publica gratulatione, et honorifico omnim plausu receptus [Note: 94 Labores Societatis in montem Libano.] sit. Eidem cum Dioecesim viseret, fidelem Patres operam, et salutarem nauarunt. Sed interim euentu laetissimo in Monte-libano Ioannes Baptista Elianus, et Ioannes Brunus Maronitarum culturam vrgebant. Postquam Pagos circum omnes cursarunt, praecipuo studio recognoscendis eorum libris, notandisque ac refutandis insistunt erroribus, qui siue per haereticorum fraudes, siue per simplicitatem [Note: 95 Recogniti libri Maronitarum notatis et refutatis erroribus.] gentis irrepserant. Quod vbi valde promotum est opus, Ioannes Brunus firmam eorum, aptamque genti confutationem conscripsit, testimonijs e diuinis literis, sacrisque concilijs, item Pontificum decretis, et sanctorum Patrum monumentis corroboratam. Tum admonent Patriarcham vt, si placeat, Episcopos, et qui praeterea fore vsui videantur, in vnum cogat, deque notatis ab se capitibus, [Note: 96 Concilium Episcoporum accitu Patriarchae Maronitarum celebratum.] eorumque confutatione disquirant. Interesse enim talia a multis cognosci, et audiri: si qui qua in re contra vel opinarentur, vel aliquid afferrent. Probauit consilium Patriarcha. Patres, quo liberius sententiae dicerentur, tradito suarum animaduersionum libello, de quo disceptandum erat, suam tantisper a conuentu praesentiam remouerunt. Illi cum diligenter singula perpendissent, accitis Patribus, cetera sibi vehementer probari aiunt; in vna repudij causa nonnihil restare [Note: 97 Haesitatio Maronitarum in causa repudij.] difficultatis. Nam praeterquamquod pereas circa oras cunctae gentes ac sectae morem frequentent, priore superstite coniuge nouas nuptias ineundi, videri admodum graue, vt innocens vir, qui ob adulterium coniugem dimiserit, aliena culpa Matrimonij fructu in perpetuum careat. Contra ea Patres docere: Rem esse plane catholica fide sancitam, sacrisque Concilijs, et grauissimis Doctoribus comprobatam, neque posse aliter fieri, nisi cum graui diuinae Maiestatis iniuria. [Note: 98 Acquiescunt tamen et Romanae Ecclesiae parent.] Ita demum tradere veritatis interpretem, Ecclesiarumque omnium magistram. Romanam Ecclesiam. Quae cum enucleate, prolatisque sacrorum autorum testimoniis expromerent, Patriarcha magno animo, et asseueratione constanti pronuntiauit, nullo vnquam modo permissurum se post hac, quandiu vita coniugum alteri superesset, vt alter nouo se matrimonio implicaret: et hac re ostensurum quanti autoritatem Pontificis Romani faceret. Antistitis autoritatem omnes incunctanter sequuti, coque pronius, quod (vt saepe monui) non prauitate mentis, [Note: 99 Errata librorum multis exemplis vulgata ad monitionem cautelae.] sed per inscitiam, ac simplicitatem interdum ab orthodoxis moribus dissidebant. Itaque reperta in suis libris errata, quo facilius quiuis per se se deinceps agnoscere, et abolere posset, multis exemplis vulganda curarunt. Statu rerum iam plane composito, nihil fiebat reliquum, nisi vt vigil, et acer Praesul retineret praeclara coepta, atque proueheret, cum Michael Patriarcha, qui magnum ad id [Note: 100 Patriarchae Michaelis pia mors.] animum gerebat, in morbum prolapsus xij. Kal. Octobris e vita concessit. Adfuit illi supremo tempore Ioannes Baptista, et Extremam vnctionem, rem ijs terris antea incognitam, adhibuit. Ille vero nihil habuit, quod grauius commendaret
supremis verbis, quam vt Romanam fidem tueri omnes omni ope conarentur: Eoque praecipue laetus decessit, quod Nuntios Apostolicos in sua Dioecesi videret, interque manus eorum efflaret spiritum. Octauo post die ad nouum Patriarcham dicendum gens conuenit: summoque Episcoporum, Cleri, et populi [Note: 101 Sergius eligitur in Patriarcham.] consensu liberae vocis suffragijs (hic ibi mos tenet) declaratur Patriarcha Sergius (Sarchis ipsis dicitur) Archiepiscopus, demortui Patriarchae frater. Is inde vsque a prima aetate in Coenobio vixerat, longe ab hominum, ac praesertim feminarum conspectu alienus. Nam situm erat in Valle coenobium, in quam feminis ab longo aeuo anathemate interdictus erat accessus: nec quopiam prodire [Note: Eius virtutes.] ipse, vbi feminarum occursus foret, solebat: Virgo habebatur: nihilo virtutum aliarum laudibus minor. Caeterum comitijjs impendentibus adeo verebatur ne ad Patriarchale onus adigeretur, adeoque persuaserat sibi periclitaturum se de aeterna salute si ei sarcinae colla supponeret; vt apponenda custodia fuerit, ne se [Note: 102 Recusat quantum potest Patriarcharum.] fuga subduceret. Vbi autem promulgatus est Patriarcha, flens vberrime, orat, obtestaturque per Deum, vt sibi parcant. Se vmbrae, ac solitudini assuetum, gerendarum rerum rudem ne cogant id subire onus, cui cum et sua, et ipsorum pernicie demum succumbat. Cum omnes perstarent in sententia (sciebant enim optimum virum, et prudentiae documenta multa perspexerant, quod multa per eum supremo maxime tempore valetudinarius frater administrarat) denuntiat libere nunquam cessurum se, nisi Episcopi, quod statim praestitere, in certa quaedam disciplinae capita fidem suam obligarent. Sub haec antequam diuinissimum Sacramentum in solenni missa susciperet, formulam catholicae fidei Patrum [Note: 103 Acta eius in Patriarchatu praeclara.] monitu, e synodi paulo ante editae decreto pronuntiauit. Postero die cum totum clerum coegisset, omnia ea proposuit, quae Patres decreuerant, adhortans vt diligenter exequerentur: quod omnes solenni sibi voluntatum ad Romanam Ecclesiam inclinatione alacriter recepere. Valuit plurimum ad effectum rerum huius creatio Patriarchae. Namque priotem cum aetas, ac valetudo in Coenobio, aut in lectulo plerumque detineret, is Dioecesim per se se lustrauit, omnia vbique recognouit, sacrum chrisma aetatibus idoneis impertijt, et pleraque alia ad catholicae Ecclesiae vsum reuocauit. Vt iam nec differretur baptismus recens natis, nec eisdem continuo chrisma adhiberetur, nec praeberetur Eucharistia ante compotem rationis aetatem: nec diuortia, ac nouae nuptiae superstite altero coniugum fierent; [Note: 104 Ritus Romani in Maronitarum vsum inducti.] Item chrisma renouatum est solenni die maioris hebdomadae e balsamo duntaxat, oleoque; vetusque combustum: quod multos annos intermitti mos erat. Inducta consuetudo ex azymo pane diuinae Eucharistiae conficiendae Romano more, quem natio sequitur, et alia hoc genus magno cum incremento publicae [Note: 105 Veneratio eorum erga Romanum Pontificem.] pietatis, tantumque erga Gregorium Pontificem veneratione aucta, vulgataque, vt (quod summi honoris habent insigne) ad eius nomen nemo esset, quin assurgeret, et capitis tegmen detraheret. Atque hunc finem sortita est prosperrimum cultura Maronitarum in Libano-monte. Quorum qui aberant Cyprij, Damasceni, Hieropolitani, alijque, edocti per literas, atque etiam per Episcopos eorum, qui conuentibus interfuerant: quidam etiam aditi coram, vt in sequenti [Note: 106 Iosephi nobilis Maronitae zelus pro Ecclesia] anno referetur. Dignus est praecipua ad posteritatem commendatione Ioseph Obnebeis nobilis Maronita, qui apud Emir (is gentis est pro Turcarum Imperatore Praefectus) gratia multum valens, totum id negotium singulari studio, et caritate prouexit. Nam quantum sit virium ad incrementa publicae pietatis in cura Principum, aperte licebat hoc tempore cum alibi, tum maxime in Polonia cernere, vbi res ad pristinam sanctitatem intento in hanc curam optimo, ac fortissimo Rege Stephano, meliore in dies cursu redibant. Numquam is desistebat [Note: 107 Stephani Regis Poloniae amor in Societatem.] Societatem, quoniam ad eam rem vtilem experiebatur, nouis augere ornamentis. Vilnensis Collegij vectigalia, quod et ad emolumentum, et quietem religiosam pertinebat, cum alijs opportunis commutauit, admiratus diuinam in ea re prouidentiam, quod Senatus ipse Haereticus eam illi causam commendasset. Sed minus est mirum, cum tam pronum inferioribus sit studia induere, vel simulare superiorum. Res Transyluanicas qua cura promouerit infra narrabo. Periculum
videbatur ne legationis Moscouiticae causa, quam Posseuinus gerebat, offenderetur. [Note: 108 Iudicium eius de Lega tione Moscouitica a Pontifice decreta.] Sed ille omnia optimo, vt gerebantur, animo excipiens, dixit se ob reuerentiam Sanctissimi Domini (his enim verbis vsus est) et Sedis Apostolicae, siue pax conficeretur, siue perstaret bellum, iter legato velle in Moschouiam aperire, quamuis de Duce Moscho, vtique homine tyrannicis peccatis obruto, vix quicquam spei crederet ad conuersionem relictum. Tertiam Rex hoc tempore aduersus Moschos expeditionem obibat, grauiterque premens ad consilia pacis [Note: 109 Eius occasio] adegerat. Ioannes Basilij rerum potiebatur, qui paci honestius, et aequius impetrandae, tametsi religione Ruthenus, hoc est ferme e schismate graeco, legatum in Vrbem Thomam Seuerigenum ad Gregorium Pontificem misit, orans, vt is pro sua in christianos Principes autoritate auerteret eos a fundendo christiano sanguine, et ad coniungenda aduersus Tyrannum Turcicum hostem communem arma cohortaretur. Gregorius cum pridem optasset religioni catholicae aditum in Moschouiam aperiri, idque frustra tentasset, occasionem libenter arripuit. Et sane magna res agebatur, non solum vastissimae eius regionis causa, sed etiam aliarum longius remotarum. Quippe Moscouitae siue a Mosco flumine, siue a Moscua Vrbe Imperij sede, ei imposita flumini, nomen adepti, olim partim Scythae Europaei, partim Asiatici Sarmatae dicti, in ipsis Europae Asiaeque finibus latissimo dominatu, ab mari concreto ad vsque Caspium degunt: vt per eos si commercia iungerentur, maximo viarum, discriminumque compendio ad Tartaros, et in Persidem, et ipsam in Indiam penetrari posset. Hoc igitur maiore voluntate [Note: 110 Posseuinus Pontificis Legatus cum Legato Moscho reuertente discedit.] Pontifex, quanquam Moscus nihil agitaret nisi mortalia, etiam caelestia offerenda illi censuit. Peropportunus huic procurationi visus est Posseuinus, qui nuper reuersus ex Suecia Stephano Regi notus erat, et regionum, hominumque mores, atque adeo ipsas Principum illorum causas non ignorabat: cum Sueciae ad Austrum Liuonia, de qua certabatur, ad Orientem Moscouiticae pars ditionis adiaceat. Is conciliato multa prece numine, acceptis a Pontifice non solum ad Stephanum Regem, et Magnum Moscorum Ducem, sed etiam ad Christianos alios ex itinere Principes, ad Senatum Venetum, Archiducem Carolum (cuius coniugi Rosam auream item a Pontifice deferebat) ad Archiducem Ernestum; et ad Rodulfum Caesarem literis, vij. Kal. Aprilis cum legato Mosco magnum animum gerens, discessit. Quacumque iter fecere, id Pontifice in Moscouitae [Note: 111 Eius iter per Germaniam.] delinimentum exoptante, magnis excepti honoribus per Italiam. Inde Seuerigenus rectum tenens cursum per mare Balthicum festinauit in Patriam. Posseuinus post aditum Graecium, Viennam, Pragam, non absque religionis fructu, literis ab Caesare ad Magnum Ducem Moscorum ornatus, deinVarsauiae [Note: Et Poloniam.] Annam Poloniae Reginam de Sueticis rebus ex mandato Pontificis alloquutus, Vilnam ad XVIII. Kal. Iulias cum deductis ex Austria socijs Ioanne Paulo Campano, ac Stephano Drenoctzio sacerdotibus, et laicis Andrea Modestino, ac Michaele Morieno peruenit. Stephanus Rex totus in luctu ex Christophori fratris sui Vaiuodae Transyluaniae acerbo funere: totus in bellico apparatu contra Moscum erat: auditoque Posseuino, quae ante solebat dicere, adfirmauit, eam legationem superuacuam prope videri. Nam quod ad pacem pertineret iam Moscum Liuonia paratum cedere vniuersa, ac solum ad eximendam bello idoneam tempestatem ab callido hoste quaesitas eas legationum moras. Religionis vero negotium nequicquam tentari. Pro sua tamen perpetua Apostolicae Sedis veneratione nihil passurum ad exitum legationis optimum ab se se desiderari. Intellexit non absimilia vero Posseuinus sapientissimum Regem afferre. Sedenim incoepta grandia factorum in numero ducens, neque parcendum aerumnis, neque ob pericula, quae item multa intentabantur, despondendum animum ratus, tendentem aduersus Moscouiam Regem sequutus est Disnam, quo plura intetim ex Regis congressu, et Magni Cancellarij Ioannis Zamoscij viri sapientissimi, et optimi, aliorumque peritorum de Moscouiticis rebus cognosceret. Oppidum, et arx Disna est in Alba Russia ad Danam et Disnam fluuios, non ita pridem ex captae a Moscho Polociae reliquijs condita, quinque dierum iter a Vilna. Hic ad Regem
Posseuinus latine iussus habere concionem, tractans quemadmodum praelia [Note: 112 Concio Posseumi coram Rege Stephano Disnae habita magno fructu,] Domini praeliaretur, docensque id praestiturum ante omnia, si (id quod faciebat) praeiret exemplo. Tum si multis e fectis conflatum exercitum ad catholica traduci figna curaret: quo deinde ad suas quisque digressi oras, veluti totidem veritatis praecones spargerentur. Postremo si quos subigebat populos, item protinus imbui recta fide iuberet, captiuos praesertim e Nobilitate Moscorum, vt mox corporis, et animi vinculis expediti, promulgatores et Regis victoriarum, et incorruptae fidei reuerterentur ad suos. Haec, aliaque ex animo modesta cum libertate disserens, lacrymas pio Regi excussit: addiditque eos currenti stimulos, [Note: 113 Stephani Regis pro Collegio Polociensi cura.] vt statim curam ad Concionatores conquirendos in Hungarorum militum doctrinam adiecerit. Polociam deinde profecti explicari non potest quandiu, quam impense, accito Vilna Petto Scarga, cum eo, et Confiliarijs suis in Collegij eius conquirendis, firmandisque censibus totus animo versatus sit, tanquam nihil praeterea curarum haberet. Interim adsunt ab Moscouia ad Regem legati per quos Dux, quia fortasse cognito ex Seuerigeno Pontificij Internuncii aduentu, sperabat per eum aliquid se impetraturum, conditiones pacis alias a, prius oblatis, easque multo minus tolerabiles, proponebat. Quod Rex Stomachatus, legatos postero die dimisit, contestans iam se ne Liuonia quidem fore contentum. [Note: 114 Iter Posseuini a Polocia.] Hoc iam necessaria magis videri Moschis Pontificiae autoritatis interpositio, et vulgo acceptius Posseuini officium. Quem Rex tradito viae ductore Horsam vsque Basilio nobili viro voluntariorum militum, quos Cofacos vocant, Praefecto, literisque commendatitijs ad Praefectos Arcium Horsae, ac Dorobounae prosequutus, [Note: 115 Ducem viae Basilium conuertit ad fidem.] summâ cum humanitate dimisit. Praeclare Basilio cessit hoc iter, quem ab Ruthenica fide ad catholicam comiter tractans, et sapienrer edocens, Posseuinus traduxit. Ab Horsa superato Boristene, cuius illa citeriorem ripam insidet, Dorobounam ventum, postremam ditionis regiae arcem. Hinc equitum non multo accepto praesidio perrectum ad vtriusque fines imperij Lituanici, ac Moschi per [Note: 116 Pericula viarum ingentia.] ingentia sane pericula. Namque Dorobounenses equites ad syluarum inexplicabilium ingressum metu latronum, lateque omnia infesta habentium Moscorum, retro vnde venerant abiere. Plena itaque formidine erant omnia. Exaudiebantur truces vndique vlulatus praedonum: pernoctabatur sub dio: augebant syluae, solitudo, militaris impunitas, excursionum licentiam, Nullum pauculis religiosis, et quibusdam comitibus telum erat, aut tegmen, nisi diuina tutela, quae sane non defuit. Sed intellectum est, certos Horsae, aut Dorobounae [Note: 117 Sacrificium catholicum in terra Moschouitica.] expectandos fuisse nuncios de aduentu praesidij Moscouitici, quod ad ipsa confinia Dux ipse praesto futurum spoponderat. Vbi primum Moscouiticam pressere tellurem, fixo tentorio sacris operantur Sacerdotes, Deoque omnes gratulati, quod ad id loci detulisset sospites, atque impense earum gentium precati salutem [Note: 118 Praesidium a Magno Duce obuiam Posseuino missum.] fanctissimae eius voluntati totos sese in omnem casum permittunt. Nec multo post a Duce Magno fidei publicae literae afferuntur, et Pristauus cum sexaginta equitibus adfuit Theodorus Pochionlein qui deduceret tutos, commeatumque suppeditaret. Pristauos enim gens appellat, quos Princeps excipiendis, habendisque hospitaliter legatis nobiles destinat. Huius ductu tertio die ad. Smolencium ventum est, vlteriori Boristenis ripae impositam Vrbem. Hic [Note: 119 Excipitur magnifice Smolencij.] a quadringentis primo obuiam egressis equitibus, holoserico auroque fulgentixbus; deinde ab mille ducentis peditibus perpetua serie dispositis, tum ab vi populi magna inter festas explosiones tormentorum, et faustas omnium acclamationes excipiuntur. Sed in tanta humanitate, ita arcta, assiduaque custodia septi sunt, quasi hostium, non hospitum loco haberentur. Neque enim Moschouitis Magni sui Ducis iniussu Regna adire aliena, neque alienigenis in Moschouia [Note: 120 Volgae annis, descriptio. Edel Tartaris, Rha Ptolemaeo dicitur.] absque indigenarum custodia versari fas est. In Arce Staricia quadringentis a Smolencio passuum millibus per id tempus Ioannes Magnus Dux agebat. Ea ad flumen Volgam est: Arx: Volga amnis Moscouitici Imperij facile princeps: qui post multas ambages longissimo tractu in Orientem lapsus, flexo dehinc in meridiem cursu, duobus ac septuaginta, vt aiunt, ostijs in mare Caspium euoluitur,
Edel Tartari vocant: Rha Ptolemaeo est. Per eum in Moschouiam merces ex Perside, ac praesertim pretiosiora vestium subuehuntur. Nostris Smolencio vix digressis alter Pristauus, et Equites quindecim: deinde sub Staritiam alij Pristaui tres cum splendido comitatu equitum trecentorum occurrunt. Hi [Note: 121 Quibus officijs et salutationibus exceptus Staritiae Posseuinus vbi erat Aula Du cis Magni.] protinus ex equis delapsi Posseuinum seorsim singuli salutant Principis sui nomine: quem Mosci tantum non pro Numine colentes, nunquam nisi longam titulorum praefati seriem, appellant. Itaque vt paucula ad extremum, quae ad rem faciunt, verba colligas, solenne illud honorarium carmen saepius audiendum est. Secundum eam praefationem primus ex tribus hisce Pristauis quaerit ex Posseuino quemadmodum Gregorius Papa valeat, deinde satis ne ipse recte equitarit. Id ipsum eadem formula percunctatus alter; addidit, Magnus noster Dominus Gregorio papae Romano in te reuerentiam defert. Postremus vero ipsos tres, et Singulos nominauit, ab Magno Domino missos, qui Posseuino, ac sociis quicquid vsus foret, prospicerent. Post haec e prima nobilitate vir equum magnifice instratum admouens, Antoni, inquit, hoc equo Magnus Dominus gratiam tibi suam declarat: quae item solennia verba sunt in muneribus [Note: 122 Ingressus Posseuini Staritiam.] Principis. Reddita salutatione ad morem gentis, atque equo, ne abstinentia intempestiua summae rei obesset, accepto, quinque pauperes Dei serui inter Purpuratorum agmina, et omnium Ordinum celebritatem XV. Kal. Septembris Staritiam intrant, et ad hospitium pro regionum vsu magnificum deducuntur. Eo die excepti conuiuio publico: cui praeter nominatos Pristauos quinque, et alios circiter sexaginta, praenobilis adolescens missus a Principe, tamquam Vicarius [Note: 123 Conuiuium solemne Moschouitico ritu.] officij eius, interfuit. Hic assidens Posseuino, vbi ferculum quodpiam inferebatur in mensam, assurgens, et caput aperiens, ceterisque pariter idem conuiuis facientibus, Ioannis Basilij exordiens semper a capite, et exequens illum titulorum Magni Ducis aceruum, addebat, hoc tibi pisce (vel aliud) vt res erat, nominans, gratiam suam ostendit. At vbi summum illatum est ferculum, hilariter [Note: 124 Superstitiosa epularum clausula.] Cleb da Sol pronuntiat, idest panis et sal, quam habent Mosci superstitiosam omnium mensarum clausulam, rati valere ad pestem omnem auertendam: quod quidam olim Sergius Monachus, quem pro sancto venerantur, prandente apud se Demetrio Magno Duce, eorum prolatione verborum daemonem ab cella fugarit. [Note: 125 Descriptio Ducis Magni Legatos admittentis.] Biduo post maiore quam vellent pompa ad conspectum Serenorum Magni Domini oculorum (ita gens loquitur) admittuntur. In solio gradibus duobus ab terra sublimi aurea fpectandus chlamyde ad talos vsque demissa, interlucentibus picta vnionibus, ac gemmis, Dux magnus sedebat: Ex eodem opere humeris iniectum breue palliolum, quale Praesulibus nostris gestare mos est: geminus ab ceruice torques labebatur, aureis globulis alternatim, grandibusque gemmis vterque consertus: quorum maior ad pectus vsque alludebat imum; ex breuiore aurea crux palmum longa, pollices duos lata, pendebat. Quippe religiosum est Moscis infra pectus sacra demittere, ne videantur propius inhonestis partibus admouere. Digitos singulos annuli distinguebant bini, terniue, gemmis illuminati clarissimis. Pro sceptro gestamen argenteum auro rectum Episcopali lituo simile, gemmis, Margaritisque artificiose conspersum: Nec absimile Pontificis Maximi thiarae, nisi quod paulo amplius, capitis erat insigne, multo id quoque auro, multo ardens honore. gemmarum. Neque parum in ocreis (nam calcei Moscis inusitati) operis, et ingenij: quas rostratas, recuruasque discolores internitentibus gemmis magni pretij superne lapilli tegebant. Ad laeuam Ioannes filius natu maximus ornatu eodem sedebat humiliore in solio. Multi circa purpuratis referti subselliorum ordines: ita posterioribus sensim assurgentibus, vt spectare omnes, spectarique possent. Vbi in conspectum magni Ducis ventum est, Senator primarius surgens vsitato Genti obseruantiae verbo, Maxime Princeps, inquit, Antonius Posseuinus, et comites humum tibi fronte feriunt. Tum continuo Dux, vt valeat Gregorius Papa in rerrogat: et Pater, ita Deus Sereniratem tuam perdiu seruet incolumen. Dein iussus mandata exequi, vt magnificentiorem et ipse Pontificis Maximi appellationem faceret, Sanctissimus, inquit,
[Note: 126 Prima salutatio Legati ad Magnum Ducem.]Dominus Noster Papa Gregorius XIII. Vniuersalis Ecclesiae Pastor, Christi in terris Vicarius, Sancti Petri Successor, multarum regionum, terrarumque Dominus, seruus sernorum Dei amantissime Serenitatem tuam salutat, eique benedictionem precatur. Surrexit Dux ad Pontificis nomen, tamdiuque stetit, dum gratias egit. Tum [Note: 127 Ad nomen Pontificis assurgit Dux.] assidens, Tu vero inquit Antoni recte-ne equitasti? Recte, inquit ille, Deo gratia, quodque in Serenitatis tuae obsequium cedat. Inde Ducis, ac eius filij dexteram osculatus: tradere iubetur secretario literas, et munera quae deferebat exponere. [Note: 128 Modestia Moschorum in vitando aspectu nudorum corporum.] Quo loco gentis modestiam inde velim intelligi. Ferebatur inter cetera dona picta Deiparae effigies, rarae opus subtilitatis, ebeno, argento, auroque inclusa, ea tamen tradita non est, quia cognitum erat gratam Principi non fore, quod in genu Parentis Iesus infans sedebat nudus; et hunc puellus alter Ioannes Baptista item nudus adorabat, Quae cum Pictores nostrates in artis ostentationem elaborent, ceterique mirentur, Moschi multo sapientius ferre non possunt. Tantum absunt ij (quod sane cultiorum nationum probrum est) ab simulacris obscoenis perferendis. Exposita dona cum Princeps singuIa contemplatus probasset, Posseuinum quae ad negotia spectarent cum Senatoribus et consiliarijs [Note: 129 Dux Magnus Posseuinum conuiuio excipit,] iubet seorsim agere: in eumque ipsum diem solenni ad conuiuium vocantium formula, ad panem et sal inuitat. Narrabant deinde Aulici omnium quae longo tempore vidissent, sumptuosissimum id fuisse conuiuium. Discumbentes centum numerati: stragulum in mensa nullum praeter mantile: tum panis, salinum, vrceoli duo, in quorum altero acetum, in altero piper; quibus rebus ex auita superstitione mensas omnes instruunt, praeterea nihil. Non mappae ad tergendas manus, non lances pani subiectae, nullae furcillae, ne culrri quidem. In mensa seposita supra quam Imago Dei Matris perelegans cernebatur, Dux cum Ioanne filio consedit, nominatimque nostros appellans, collocauit in proxima. Epulae rum illatae, uon illae quidem ad exquisitas citeriorum Prouinciarum conditae delicias, haud tamen lautitiae expertes. Dux seduli Patris familiae quodammodo partes agere, attentus esse, circumspectare ne quid vsquam deesset. Nunc nostris de sua mensa, nunc alijs vel remotissimis missitare. Nam et mensae quo remotiores, eo celsiores sunt, vt conuiuas, qui praeter paucissimos, promiscue consident, videre singulos Princeps, ab ijsque vicissim queat videri. Ea vero sedulitatis benignitate ceteros quoque egregie occupatos habebat: Nam cum mittente quid Principe, conuiuae assurgant omnes, stentque quandiu lator dicat, Magnus Dominus hoc tibi dono gratiam suam declarat, alterque respondeat: Ferio humum fronte, plus sexagies spatio duarum horarum, quibus conuiuium tenuit, assurrectum est. Si cui vero Dux propinaret, quo is cumque loco esset procedebat in medium, salutatoque Principe, arbitratu suo. nulla lege scyphum exhauriendi, bibebat. Sed hac in re simplicius agendum sibi nostri duxerunt, nec aliquo prodeundum. Sub medium ferme conuiuium, cubitis Dux mensae [Note: 130 Verba Ducis Magni ad Posseuinum super mensam.] innixus, facto ab omnibus silentio, his verbis Posseuinum alloquitur, Antoni comede, ac bibe: nam iter haud modicum ex Vrbe Roma hucusque confecisti missus a Sancto Patre omnium supremo Gregorio XIII. Ecclesiae Romanae Christianae Pastore constituto a Deo quem nos quidem veneramur, ac Vicarium Christi agnoscimus, tilique propter ipsum omnem reuerentiam exhibemus. Tum addidit de Superiorum [Note: 131 Ex ijs veneratio Legati aucta.] Ducum Moscouiae ad Romanos Pontifices legationihus, et ad Romanos Imperatores, ab hisque vicissim ad illos. Quae cum stantibus cunctis, et attente audientibus dixisset (quamquam exitus docuit oratione vel pro tempore ficta vsum, vel certe non qualem debuit primatum Romano Pontifici tribuisse) valuere tamen ad maiorem existimationem ingenerandam Moschae nobilitati, quod vel ex obseruantia aduersus Legatum, ac socios deinceps maiore perspectum est. Insequutis deinceps diebus in negotia legationis incumbitur. Postulabat Pontifex [Note: 132 Postulata Pontificis a Moscho.] vt Ioannes, quod per Legatum suum spoponderat, si Polonico expediretur bello, arma cum ceteris christianis Principibus aduersus communem hostem conuerteret: commeandi facultatem per suas terras Pontificijs legatis, si qui vnqam ad Persas: aut Tartaros mitterentur, daret: catholicis negotiatoribus commercia
in Moscouia essent: ac templa, ritusque catholici. Ad haec paterno studio Ducem ad catholica sacra, et Romanae Ecclesiae communionem exhortabatur. Multum Super his actum; nec cetera aegre impetrata. De religione cum penitus abnueretur, adeo vt quae ad eam spectarent, prohiberet etiam Dux ab interpretibus Ruthenice verti; illud demum expressum, vt integra res ad reditum [Note: 133 Rex Poloniae Pleschouiam intra Moschouiae fines obsidet] ab Rege Stephano Posseuini, pacemque confectam reseruaretur. Polonus quippe inter haec armis intra Moscouiae fines illatis, Pleschouiam nobilem vrbem obsidione vehementer vrgebat. Itaque si ea in hostium potestatem veniret, pacis compositionem sibi Ioannes haud paulo duriorem fore prospiciens, rem ita composuit, vt Posseuinus profectionem ud Stephanum maturaret, vnaque [Note: 134 Ad eum Posseuinum Moschus mittit: Campanum ad Caesarem] Ioannes Paulus Campanus iret porro cum literis ipsius Magni Ducis ad Caesarem Venetosque, iungendi commercij causa, et Romam ad Pontificem perrecturus: tertius vero sacerdos Stephanus Drenoczius, qui Slauus natione nonnihil Moschouitice intelligebat, cum socio apud ipsum Ioannem maneret, Quos etsi apparebat ad pacis modo effectum velut obsides retineri; dedere tamen Patres non illibenter, sperantes nonnullum religionis momentum, vel si solum in ijs oris religiosi cernerentur, spectandisque catholicis, praesertim a summo Pontifice missis, Schismaticorum oculi consuescerent. Rebus in hunc modum comparatis, postridie Iduum Seprembris die Sanctissimae Crucis exaltationi sacro, post multas ad Deum fusas preces, dulcissimumque inuicem complexum, pusillus ille [Note: 135 Drenoczius cum Socio retinetur a Moschis.] Christi manipulus distrahitur, Drenoczio, ac Morieno Moscuam; Campano, Posseuino Andrea, Plescouiam versus ab Staricia iter ingressis. In itinere Plescouiensi longo, ac permolesto illud solatium fuit, quod Magni Ducis vna missus interpres a Rutheno schismate ad legitima sacra traductus est. Tettio Nonas [Note: 136 Conuersio Interpretis Rutheni.] Octobris ventum ad regia castra, mirum quanta voluptate et gratulatione vniuersi exercitus. Nam dulce omnibus nomen pacis, optatius faciebat asperitas ingruentis hyemis, quae erat toleranda sub pellibus: cum Plescouiae non nisi post multum incommodorum, ac temporis, multumque sanguinis sperari expugnatio [Note: 137 Posseuinus in Castris ad Plescouiam de Pace agit.] posset. Rex Posseuino confestim accito, priuatimque et in senatu auditis quas afferebat a Ioanne conditionibus pacis; suas et ipse protulit prope easdem quas Moschus paulo ante rospuerat, verum eo iam proniores, quod quas nuper Polono: pernegibat, Maruam aliasque Liuoniae maritimas Arces, Ioannes [Note: 138 Eius conditiones ad Moschum mittit.] Suecus Rex hoc ipso rerum articulo expugnarat. Misso igitur cum his conditionibus, suisque literis ad Ducem Magnum Andrea Apollonio, quo vtebatur interprete, iuuene fideli ac sedulo, Posseuinus, laborum partem ad aeternas vtilitates militum deriuauit. Martinus Laterna hoc proprie vrgebat opus: [Note: Operam ponit in curandis militum animis.] prohibendis vitijs, tollendis dissidijs, subleuandis decumbentium, ac morientium animis, itemque corporibus, expugnandis haeresibus. idem ad Regem, ac Proceres; idem ad promiscuas copias gemina concione, latina, atque vernacula, diebus sacris [Note: 139 Martini Laternae Pij labores.] verba faciens, gratus vulgo, ac salutaris. Campani Romam profectio multum Regi quoque Stephano probabatur, praesertim vt noua religiosorum auxilia a Claudio Generali impetraret, nominatimque ad Transyluaniam, quam videbatur [Note: 140 Campanus Romam destinatur.] Rex in oculis ferre, tum etiam si pax succederet, ad Liuoniam fidei sanctae restituendam. Literis igitur, mandatisque a Stephano etiam acceptis Campanus iam iam se daturus in viam, a Carminatâ Visitatore Vilnam accitur Polonicae vt Prouinciae administrationem suscipiat. Anceps negotium videbatur. Censebat Rex dum Visitator in Prouincia esset, sine rerum incommodo posse Campanum Romam [Note: 141 Sed in Polonia retinetur ad Prouincialatum.] excurrere: Idem in Moschouiticis, et Regis ipsius nominabatur literis: idem mandata coram exceperat; vtique eo commodius peracturus, quod rerum omnium fuerat, et spectator, et particeps. Haec vna ex parte cum afferrentur, assensum tamen Campanus obediendi amore sustinens, Vilnam aduolans totum se Carminatae potestati permittit. Is re coram Deo diligenter inspecta, magis e re christiana publica censuit, si Campanus per Tabellarios transmissis Principum literis, additisque suis, quibus quae coram exponenda habebat perscriberet, ipse cognoscendae Prouinciae, ordinandaeque interesset, quo instructior
Visitatore mox abeunte, totam molem subiret. Ad eam vocem Pater tanquam a Deo prolatam, tametsi vel ad deprecandum onus, vel defugiendum, vel certe (si hoc vocabulo iuuat humilitatis ministeria profanare) ad delatum iam Prouincialatus honorem cum videretur gerendum, autoritate Principum, nomineque [Note: 142 Eius obedientia et modestia.] legationis grauissimae posset abuti; simplicis tamen obedientiae, humilitatisque fructum praeoptans: Absit a me, inquit, (sic enim scripsit ad Generalem) vt polluam institutum meum nihil petendi, nihil detrectandi. Facessat a me longissime Principum autoritas, quae maiorum meorum derogat voluntati; et oneri ceruicem supposuit tertio Kalend. Nouembris. Ad domesticam [Note: 143 Christianae fidei rudimenta in compitis tradi cepta:] disciplinam ingens momentum attulit Carminatae Visitatoris sedula, et prudens caritas: qui inter cetera instituit, vt christianae fidei rudimenta etiam in compitis traderentur, rem haud dum in Polonia vsitatam. In Transyluania quo duobus ante annis pauci e Societate intrarant, hoc demum anno Collegium est suis numeris absolutum. Ad hanc diem in Abbatia Colosmonostra prope Claudiopolim Iacobo Vangrouitio praefecto pauci commorabantur, et docere etiam literas coeperant. Sed cum fructus speraretur amplior, si ipsam in Vrbem [Note: 144 Coll. Claudiopolitani in Transyluania fundatio.] scholae inducerentur, ad Collegij sedem Christophorus Bathoreus Vaiuoda Regis Polonorum Stephani frater, pro singulari sua in catholicam religionem voluntate templum, et coenobium, quod olim fuerat Franciscanorum, tum erat plane desertum, attribuit locus in proximo dum idoneus instituendo gymnasio quaeritur, Cancellarius Principis et P. Stephanus Arator in coenobium Monialium item vacuum, vna duntaxat vetula superstite, eaque iam pridem coeca, locum exploraturi venere. Quos vt adesse vetula sensit, causamque cognouit; narrabo, inquit, vobis somnium meum, Videbar cum sororibus meis in sacello nostro praesens interesse dum canonicae preces decantarentur. Quibus absolutis ita me quaedam e sororibus compellare visa est, Mater noueris hoc in loco scholas catholicas excitatum iri: statimque his dictis visio omnis euanuit. Nunc igitur laetor plurimum, quod et religiosorum in potestatem aedes [Note: 145 Comitia gener. Transyluaniae Claudiopoli habita.] hae veniant, et instituendae iuuentuti dedicentur. Haud multis post diebus defuncta est vetula, et in Collegij templo sepulta. Aedes et ad docendum, et ad incolendum propere concinnatae, in easque Aprili mense ex Colosmonostra migratum. Kalendis dehinc Maij Comitia generalia Princeps Claudiopoli habuit, in quibus Nobilitas successorem ei iurauit Sigismundum filium aetate ferme octennem: itemque decretum, vt si quae Ciuitas, aut frequens populus catholicos cuperet sacerdotes, fraudi-ne esset Principi eos concedere. Existimarunt Patres per eam Comitiorum celebritatem, praesertim quod Haeretici Ministri sparserant, eos formidare disputandi certamen, catholicae causae fiduciam, ac bonitatem [Note: 146 Earum occasione propositae Theses:] aperiendam. Itaque Theses de verbo Dei Cracouiae typis excusas, publice disputandas proponunt, et plerisque Ministrorum, qui amplius quinquaginta conuenerant, tradunt: qui initio cunctantes, nobilium compulsi prope conuicio, recepere tandem se disputationi adfuturos, et quidem ita acriter conserturos manus, vt Iesuitis etiam prae terrore capillus inhorresceret. Hoc paratiores nostri dictam certamini diem expectabant. Commouit haec fiducia Antesignanos erroris: diuque conceptum erga veritatis praecones odium grauiter irritauit. Itaque Arrianorum Praefectus, quem Episcopum Euangelicum ipsi appellant, in ipsis Comitijs cum exposuisset magno cum animi sui dolore quam facile [Note: 147 Concitant in nostros Arianum Ministrum.] Iesuitae intra biennium multos Pagos, vrbesque duas occupassent; coepit implorare fidem, et auxilium Nobilitatis ne se, et verbum Dei a Iesuitis opprimi paterentur: ac proferens quas ad eum quoque Patres miserant Theses, et palam ostentans cum clamore miserabili, et querula voce, Videte, inquit, Domini Magnifici, quemadmodum et thesibus, et disputationibus aduersus Regni tranquillitatem lacessere nos haud dubitant. Vix quatuor, aut quinque numero sunt; et iam quietis per illos in Regno nobis esse non licet: quod nisi mature prouideritis, et primo quoque tempore exterminaueritis, haud dubium est, quin breuiiterum abominanda Idololatria Papae, Missa, Imagines, et Sanctorum
tamquam multorum Deorum adoratio in omnes ciuitates introducatur, ex quibus cum ingenti labore ante paucos annos extirpauimus. Hic cum aliquandiu Nobilitas tacuisset, assurgens vnus, Audi, inquit, Demetri, (hoc erat Arriano Archimystae nomen) num ignoras decretum esse Regni, vt cuiuis nobilium fas sit eius fidei praeconem in suis praesidijs habere, quam ipse profireri velit? cur igitur nostro clarissimo Principi succenses, quod suae religionis homines in Ciuitates [Note: 148 Qui tamen nihil impetrat a Comitijs.] suas, et Pagos induxerit? An aequum est priuato Nobili autoritate, et conditione postferri Principem? Esto igitur, Demetri, sorte tua contentus, ne dum nimis multa complecti vis, amittas etiam ea, quae possides. Nihil reliquum fuit Demetrio, aut cuiquam aduersariorum, quod contra blateraret: Sed addidit quidam Nobilium catholicorum, Numquam legimus Apostolos, contra eos, qui cum ipsis disputare voluissent, saecularem potestatem implorasse, quemadmodum isti faciunt: qui tamen Apostolici viri haberi volunt. Haec cum Catholici facerent, quia tamen Haeretici longe numero superabant, inter cetera capita proposuere Principi, ne Romanae fidei Doctores (ita appellabant homines Societatis) quos Claudiopoli collocasset, et quibus Albae quoque Iuliae coenobium tradidisset, in alia loca posthac introduceret, nisi maior pars Pagi aut [Note: 149 Haeretici contra quam pro miserant disputationes vitant.] Ciuitatis, quae eos doctores petat, religionis eiusdem sit. Adeo suis praedis Satan pertimescebat. Aderat iam dicta disputationi dies: venit cuncta Nobilitas in Collegium: venit Princeps cum filio: ingens numerus Hominum confluxit. Nullus aderat Ministrorum, quorum erat contra pugnare: conquiruntur; nullus apparet: omnes videlicet euanuerant. Adeo vt inter sese Patres exercitationis gratia, et ad illustrandam veritatem disceptare cogerentur. A meridie [Note: 150 Drama cum successu datum.] Transyluani Adolescentes fabellam Principe item proceribusque spectantibus edidere: quibus ita illud liberalis institutionis specimeu arrisit; vt certacim nobiles, quamquam Haeretici, suos liberos Collegij disciplinae committerent. Omnino spes eratrei bene gerendae optima: nam et paulo ante vxor Vaiuodae asylum Haereticorum, et columen mortem oppetiuerat: et nobilitas per scholarum vtilitatem [Note: 151 Christophori Transyluaniae Principis mors pia.] sensim deliniebatur; et Sigismundus destinatus Patri successor egregiam prae se ferebat indolem, cum Princeps ipse Christophorus, quo cuncta haec nitebantur, occubuit. Comitijs Claudiopoli peractis Albam Iuliam regressus, morbo corripitur, sextoque Kalendas Iunij decedit. Nunquam supremo tempore Lelesium abesse permisit: tantaque Optimus Princeps cura ad nouissimum illud aeternitatis negotium se se comparauit; vt nulla de re aliquot dies sermones voluerit audire, nisi de Deo, vitaque beata. Versiculis multum delectabatur [Note: 152 Sed religioni et Societati perincommoda.] e psalmis Dauidicis, eoque praecipue. In manus tuas Domine commendo spiritum meum: quem iussit sibi etiam postquam sensus corporis vis mali obstupefecisset, identidem in auriculam insusurrari. Hoc intempestiuum funus curam iniecit Patribus, qui tanquam orbi, et inermes inter hostes, et arma relinquebantur: Nec dubium fuit, quin nisi vxorem Principis haereticam paulo ante (vti dixi) Deus de medio sustulisset, ea continuo Patres, antequam Stephanus Rex edoceretur, aut succurreret, Transyluania fuerit eiectura. Iam vero Haereticos Proceres sublata femina duce, vt pote destitutos capite, Stephani Regis [Note: 153 Succedit ei Sigismundus puer.] facile metus compescuit. Deinde perspecta in eo est Dei clementia, quod paucis ante diebus, vti retuli, Sigismundum puerum Successorem Patri Nobilitas declararat: cui cum subinde vexillum quoque Turcarum Imperator misisset, argumentum probatorum ab eo comitiorum, perpetuandique foederis pignus; ea quoque res valuit ad seditiosorum, ne quid moliri auderent, animos inhibendos. Stephanus autem vbi certior factus est de Fratris excessu, non destitit [Note: 154 Stephanus Rex Poloniae Societatem in Transyluania tuetur.] grauissimis verbis tum consolari Patres, ac suum ipsis patrocinium deferre, tum causam eorum per literas commendare Proceribus, ac separatim Claudiopolitano Praetori: affirmans existimaturum praestitum sibi, quicquid ijs caritatis, humanitatisque praestaret. Idem Rex, quippe Sigismundi Tutor, administratione suscepta, idoneum se missurum Praefectum dixit. Interim quemadmodum Princeps Christophorus decreuerat, Sigismundum in Lelesij disciplina voluit permanere:
idem Claudiopolitani Collegij institutionem comprobauit, sua manu quibusdam interiectis, mutatisue quae magis ad dignitatem, munimenturnque Collegij [Note: 155 Catholicarum feminarum zelus in restituende Baptismi vsu.] pertinerent. Inter haec catholica res sensim, et pacate reparabatur, eo maxime emolumento, quod baptismi vsus magna ex parte restitutus est, insigni Catholicarum feminarum solertia, quae Haereticas per Maritorum absentiam alloquentes sagaciter ipsas ad conuersionem, et filiorum baptismum pelliciebant. Rex Stephanus generalem meditabatur Claudiopoli instituere Academiam: eoque vt numerosa ali posset familia, Collegio, quod ante Pagos tres possidebat, tot dem, qui ad Abbatiae eiusdem iura spectabant, id quod etiam Princeps Christophorus destinarat, [Note: 156 Claudiopolitanum Collegium augetur a Stephano Rege.] aere suo redemptos adiecit. Iam nomen Iesuitarum toto regno celebrabatur, et multi ad se eos accersebant. Itaque duo Sacerdotes Varadinum vnus, alter profectus ad Siculos (qui populi sunt Orientalis Transyluaniae, Valachiaeque, et Moldauiae adiacent) tanquam Dei Angeli excepti, quanquam Nouitij, et in transcursu, pietatis fructus supra spem atque operam retulere. Interiecta est Poloniae, ac Germaniae Silesia, cuius Metropolis Vratislauia frequens, et nobilis [Note: 157 Vratislauiensis Missionis occasio.] Vrbs ab annis fere quinquaginta Lutheranismo premebatur: et tamen populum pro ingenita indole, in tanta prauitate doctrinae plerumque recte moratum habebat, et cupidum religionis antiquae. Sed duo inter se infelices lanistae digladiantes impie distrahebant, illo vt Luthero penitus assereret, hoc vt Caluino subijceret, contendente. Praesul Martinus nomine, idemque supremus per vtramque Silesiam Capitaneus, catholicus erat, ac pius, qui misere deludi ac laniari Christi gregem dolens, auxilium et ipse Societatis expetijt, Matthaeus Crablerus, et Stephanus Coruinus sacerdotes concessi. Hi diuinas res [Note: Et fructus?] in aede Principe exorsi, Crablerus verbis ad populum faciendis, Coruinus mysterijs praecipue diuinis distribuendis occupati, non solum veteres excoluere catholicos, sed etiam multos ab erroribus extraxere, multo plures abducturi, [Note: 158 Christiani Franchen Apostatae reditus ad fidem.] nisi edicto Senatus cauisset, ne quis ad Iesuitarum conciones accederet. Christianus Franchen, quem supra ab Societate, ac religione catholica retuli desciuisse, ab longa etratione huc reuersus in Patrum colloquium venit: Deique gratia veritatis luce respecta, et propius cognitam Haereticorum stomachatus insaniam, ad Ecclesiam redijt; palinodiamque eorum, quae in Societatem esse derat, recantauit: nec tamen receptus est domum: sed consultius visum est, vt votorum, quae nondum solemnia nuncuparat, nexu liber, suas extra Societatem res ageret. Sed vt grauius mox corruerit, rursusque per Dei inexsuperabilem [Note: 159 Simonis item Simonij.] clementiam resurrexerit, infra narrabo. Adnectam hic Simonis Simonij ad Orthodoxos regressum. Clarissimus is erat Medicus permultis voluminibus notus, in Academia Lipsiensi professor, qui Pragae cum Societatis concionatore multum luctatus, tandem victor erroris gloriose veritati succubuit, publiceque in honestissima Procerum corona haeresim abiecit: quanquam postea homo miserrimus in profundum impietatis omnium religionum contemptor [Note: 160 Pragae Symphoniacus Ducis Saxoniae miro casu conuersus cum comite.] se se praecipitauit, Et tamen nunquam desistit ad se inuitare diuina clementia, et interdum compellere, vt cuidam Saxoniae Ducis Symphoniaco vsu venit: qui cum Viennam a parentibus mitteretur, multum monitus ne Praga transiret, vbi cognatos habebat catholicos: prope Pragam a latronibus ita spoliatus est, vt eo cogeretur diuertere. Tum quod Parentes timuerant, ad Collegium a cognatis deductus, fideique stolam quam olim tartarei praedones multo dirius rapuerant, magno lucro recuperat. Quem exitum comes eius itineris item haereticus considerans, Numinisque consilia admiranda cognoscens, et ipse piorum ad gregem accessit. Lithomislium Boemiae oppidum in ditione erat viri clarissimi, [Note: 161 Lithomislij vtiliter laborat Sacerdos Soc.] ac religiosissimi Vratilai a Pernestain, quo tertio ante anno profectus de Societate sacerdos, cum haeresi ab longo tempore omnia corrupta inuenisset, adhuc perseuerabat mirifico progressu in oppidoque ipso, pagisque cuncta in pristinam restituere sanctitatem. Clara est item Boemiae ciuitas Pisna, quae cum [Note: 162 Duo item alij Pisnae.] incorruptam religionem acriter tueretur, Senatus, et Antistitis accitu in vitijs expurgandis morum, augendo erga mysteria diuina cultu, eorumque vsu frequenti
inducendo, alterum iam annum aliud sociorum par ita desudabat, vt plane obstructum eorum laboribus omnem peruersae doctrinae in eam ciuitatem aditum Senatores ipsi contestarentur. Graecij sub initium anni Prouincialis Henricus [Note: 163 Conuentus Principum in Styria Graecij habitus.] Blissenius praeclaram nauauit operam dum conuentum Styriae Principes haberent: eam ob rem ab Societatis generalibus Comitijs ab fuerat. Insignem Carolus Archidux in eo conuentu constantiam praestitit aduersus Dynastas nouae, hoc est, vanae religionis. In superiore Germania res Societatis domesticae non erant plane tranquillae. Dominicus Menginus Guilielmo Duci a confessionibus, et intime carus erat, sed ijs moribus, vt quemuis Aulicorum, quam Religiosorum magis referrent. Is optimum Ducem, quia conati erant Praesides ipsum [Note: 164 Domesticae turbae Socletatis in Bauaria.] in officio continere, ab Societate non mediocriter auocarat: se eius causa vexari insusurrans: sibi inuideri, insidias tendi, et alia quae solent isti ab Christi claustris ad Principum aulas transfugae obtendere contumaciae suae. Super haec [Note: 165 Controuersia de tribus contractibus in Bauaria feruet.] vetus controuersia de contractu illo sat in Germania, praesertim Augustae, vsitato, in quo salua sorte quini ex centenis nummi recipiebantur, prouinciam perturbabat. Post Euerardi comitia Romae negotium id Theologi cum subtiliter pertractassent, tolerandum responderant. Verum cum in Heyuodi sententiam doctiorum plerique in Bauaria concessissent, qui mordicus tenebat implicitam in eo contractu vsurae iniquitatem latere, Gregorius Valentia Theologiae Ingolstadij professor romana coepit tueri responsa. Hunc magna repente opinio doctrinae celebrem fecit: itaque Ingolstadiana Academia, et multi de Societate sequuti: duasque in partes distractae non Doctorum magis sententiae, quam conscientiae negotiatorum. Dux qua erat ingenij bonitate tanquam tutiorem [Note: 166 Vocatur Romam ibique profligatur.] non arripuit modo Heyuodi opinionem, sed etiam edicto vetuit aliter quam secundum eam contractus iniri: iamque eam tueri dignitatis suae rebatur. Eo demum euasit res, vt pertinax sententiae Heyuodus Apostolicae Sedis iudicium appellaret. Controuersia igitur Romae iterum a lectissimis theologis pertractatur ipso praesente Heyuodo, et Gregorio de Valentia: vtque prius, respondetur non suadendam quidem eiusmodi negotiationem, propter periculum: verumtamen si certae conditiones adhibeantur, ab iniquitate defendi: atque in hanc sententiam Duci Pontifex ipse respondit. Hoc Prouinciae statu Visitator Oliuerius Bauariam ingressus Friburgum primum excurrit, Collegij, quod ibi parabatur, institutionem Senatu autore ad exitum perducturus: non enim pauci e [Note: 167 Institutio Colleg. Friburgensis.] Senatu clam fauebant Haereticis per fraudem a Geneuensibus, ac Berhatibus circumuenti. Caeterum ita facile agnouere, et damnauere fallacias hostium, vt summo consensu recepto Collegio, Oliuerium non modo perhonorifice habuerint quandiu Friburgi moratus est; sed etiam digredientem humanitate memoranda [Note: 168 Oliuerij visitatoris honestissima deductio.] prosequerentur. Nam turma equitum ex primis tum secularis, tum Ecclesiastici ordinis ignarum praestolati ad Vrbis portas, non potuere demoueri de sententia, quo minus biduum deducerent: eo nunirum consilio vt ostenderent quam procul abessent ab excipiendis Haereticorum fraudibus, dum tanto honore Iesuitas, quos illi pessime oderant, prosequuntur. Idque eo videntur [Note: 169 Canisius Friburgi Catholicam fidem tuetur.] fecisse libentius, quod paulo ante Pontificis Nuntium Bonhomium, et Canisium Berna transeuntes Haeretici contumelijs publice affecerant. Relicto Friburgi Canisio, qui non pietate minus vitae, quam autoritare sapientiae, atque [Note: 170 Guillelmus Bauariae dux Societati reconciliatus Oliuerij opera. Frustra obstante Mengino.] operis sedulitate illum Christi Domini inter circumfrementes bestias gregem tuebatur, Oliuerius ad Bauarum Ducem perrexit: ad quem Menginus Visitatoris nomine commotus ita aditum omnem intercluserat, vt primo die repulsus, aegre altero admissus sit. Sed quo impeditiora fuere congressus initia, eo fuit successus optatior. Dedoceri se facillime Guilielmus permisit: totumque Societati plane restituit, de Mengino, vt aiebat, laborans ne funditus periret. Ita enim se res habet: illi ipsi Dynastae, qui Religiosorum in sua disciplina claudicantium tutelam exercent, eorum agnoscunt, et vulgant errata. Ita miseri [Note: 171 Aulicismi pernicies.] dum et Aulas sequi, et coenobium retinere volunt, neutrobique quod sequuntur, inueniunt. Coloniae hoc anno primum Societati ab omni ciuili onere
liberas aedes Ioannes a Suuollincen Decanus Sancti Andreae, ac totum Ecclesiae [Note: 172 Coloniae aedes liberae ac Collegium Societati data.] eius Collegium donauit. Herbipoli cum Haeretici nobiles tumultum cierent, et oblatis quibusdam Antistiti capitibus, inter cetera peterent, vt ne aedificaret Iesuitis Collegium, sed vt omnino eos ex Vrbe eijceret, nihil impetrarunt: immissis enim prudenter alijs nobilibus Antistes, qui contraria sentirent, et conarentur, exorientes motus sedauit. Aquisgrani in eum locum adnitente [Note: 173 Herbipoli motus in Societatem irriti.] omni ope P. Ioanne Macherentino religio redierat, vt proxime abesset a prima sua specie, cum Haeretici praesertim Caluiniani, ne solum e catholicis, quod Imperator mandarat, Magistratus legerentur, seditionem mouerunt: adeo vt rebus maxime turbulentis statio fuerit Macherentino, et socijs, tantisper deserenda, [Note: 174 Aquisgrano seditionis causa Societas ad tempus cedit.] quo meliori se tempori reseruarent. Iacobus Treuirensis Archiepiscopus, qui Collegium fundarat Treuiris, et Confluentiae inchoarat, pridie Nonas Iulias pie cessit e vita: quo supremo tempore, quanti hunc Ordinem faceret, quam eins fideret precibus, vel ea re ostendit, quod cum aliquandiu vi morbi [Note: 175 Treuirensis Antistitis pius obitus et in Societatem amor.] sensuum, ac loquelae vsu caruisset, vbi paululum respirauit, in eam vocem ter ingeminans erupit, O Sancta Socieras. Non pauci orbatos patrocinio Principis Patres animaduertentes, vti cupiebant scilicet, iactabant eos Treuiris amandandos. Sed opus suum Deus defendit, creatus enim paulo post nouus Antistes Ioannes a Schonebergs et in cetera religionis tuendae curâ, et in Societatis [Note: 176 Eius successor Societati fauet.] tutela egregie Iacobo successit. Huius postulatu Lutzemburgum, quae ciuitas Dioecesis Treuirensis in ditione Philippi Regis est sita, duo missi sacerdotes et Ciuitati, et Praesuli suam operam probauere. Etiamnum Prouincia Belgica, [Note: 177 Duo ex ea missi ab illo Lutzemburgum bene regerunt.] et bellis, et inopiâ, et pestilentiâ miserum in modum exercebatur: quae difficultates Balduinum ab Angelo Prouincialem non permiserant ad comitia Romam accedere. Vbi tamen Alexander Princeps Parmensis Tornacum in Sancti Andreae peruigilio, deditione facta, recepit, eo statim aliquot de Societate regressi sunt. Ioannes Mortagna imprimis, qui et in exercitu fuerat ipsi Duci a [Note: 178 Nostri Tornacum regressi.] consessionibus. Leodij quod multis annis agebatur tandem Collegium perfectum. Id Cardinalis Episcopus Gerardus a Groisbeeck inchoatum, in Monasterio Hieronymianorum ad gymnasij opportunitatem statnerat collocare; cumque [Note: 179 Leodiense Collegium a Card. Gerardo inchoatum.] ijs Religiosis de tota re magna caritate conuenerat. Cardinali ante rei finem vita defuncto tertio Kalend. Februarij Ernestus Guilielmi Bauariae Ducis frater Leodiensis Pastor, ac Princeps creatur, tam praeclara sociorum, qui adhuc Leodij egerant, opinione imbutus, vt haec ipsa verba ad Generalem Claudium [Note: 180 Principis Ernesti noui Antistitis Leodiensis in Societatem fauor.] scripserit, cum autem vestrae Societatis Patres in dicta nostra Ciuitate concionibus, et Sacramentorum ad ministratione ab eo, quo ibi coeperunt esse tempore, talem in catholica Ecclesia, et religione profectum per Dei gratiam fecerint, vt omnibus alijs circumuicinis prouincijs Belgicis in haeresim, et seditiones varias lapsis, sola Ecclesia, et patria Leodienis religionem catholicam retineat, nullisque haereticis locum concedat, omnem ad hibere operam tenemur, et desideramus vt id sit perpetuum; Patresque vestri tanti boni autores nullam vnquam e nostra ciuitate, et Prouincia recedendi occasionem habeant, sed ipsis de Ecclesia, et loco professioni ipsorum [Note: 181 Is vrgente Leuino Torrentio Collegium absoluit.] maxime idoneo, doteque sufficienti prouideatur. Vrsit rem diligenter Ernesti Vicarius Leuinus Torrentius insignis vir pietate, ac literis. Itaque initio Octobris traditae Collegio aedes, pauloque post in eas migratum, et initio insequenquentis anni tres Grammaticae inchoatae classes. Collegia item duo sunt coepta in Gallijs, Diuione alterum, alterum Augi. Et illud quidem praeter omnem opinionem subito extitit. Vrbs est Diuio Burgundiae Metropolis, non procul [Note: 182 Colleg: Diuionensis initia.] a clarissimis Diui Bernardi natalibus. Supremae illic Curiae Praeses vir et doctrinae, et integritatis opinione inclytus Odinetus Godranius, liberis carens, cum Iacobi Godranij sui parentis monitu, vt dicitur, sociorum Parisiensium, quorum praeclaros norat labores, leuare inopiam diu habuisset in animo; tandem [Note: 183 Odineti Godranij testamentum.] ad suae adiu nentum, et ornamentum Patriae curam applicuit. Hoc igitur anno ineunte testamentum, quod multo ante confecerat, lethali morbo correptus Antonio Monino spectatae virtutis famulo, post collaudatam eius fidem
dudum sibi perspectam, ac Sacramento in id quod imperaturus erat adactam, in manus tradit; quod simul ac ipse expirasset ad Senatum resignandum continuo, atque vulgandum deferret. Haec quanquam arcano gesta, non tamen potuere suspicionem Sororis et Propinquorum moribundi prorsus effugere. Et Odinetus quidem, vt Dei prouidentiam agnoscas, vis vno post horae quadrante [Note: 184 Antonij Monini egregia fides.] moritur. Qui simul animam efflauit, Soror, et Propinqui Antonium aggrediuntur: partim minis, partim pollicitationibus versant omnes in partes, sed frustra: certus ille potius mori, quam obligatam Domino fidem fallere, commissas sibi tabulas diligentissime conseruauit, posteroque die, vbi primum neffugium nactus est, detul it ad Senatum. Magna interim rerum facta iactura est, quas interuertisse propinqui dicuntur. Senatus praeter ordinem ad eam rem coactus testamentum resignat, quod summa cum ommum laetitiâ, et faustâ acclamatione recitatur. Collaudant omnes Odineti erga Patriam pietatem, et Antonio egregiae [Note: Meritis praemijs affecta.] fidei monumenta decernunt; fidelis cognomen, iura nobilitatis, et anniuersariam pecuniae pensionem de publico in eum diem, quo testamentum Senatui reddiderat. Eodem tempore mittunt apparitores, qui vacuas fieri aedes iubeant; et Lutetiam alios, qui homines Societatis ad quorum nec aures, nec animos vlla eius consilij aura peruenerat, quin et ipsum hominem ignorabant, raptim [Note: 185 Nostri a Se natu Diuionensi euocati Lutetia Collegium inchoant.] accersant. Denique Ludouico Richeomo Rectore, institutae Grammaticae, Humanitatis, Rhetoricae, Philosophiae classes, et consueta pietatis quoque studia coepta, magna totius ciuitatis expectatione, nihilo inferiore successu. Augum in Normandia oppidum est (Euxium alij vocant) ad Oceani littus ex aduerso Angliae situm, vnde Comitatus nominatur Gentis Guisiae. Henricus Dux vna cum Catharina Cliuensi coniuge Lotharingum Cardinalem Auunculum Mussipontani [Note: 186 Augense Collegium ab Henrico Guisiae Duce fundatum.] Collegij fundatorem imitatus, Collegium hic attributo vectigali constituit. Templum statim exaedificatum est magna ciuium primariorum sedulitate, qui operi cura nobilium, labore prope operariorum instabant. Itaque ad culmen breui perductum; vt in eo die Sancti Martini festo tractari sacra coeperint. Anno insequenti totius Collegij posita fundamenta: Interim scholae in [Note: 187 Mussipontum haeresi purgatum.] tectis veteribus concinnatae Iacobo Manareo nouae Coloniae primo Rectore. Felix hic fuit annus Mussipontanae Ciuitati, quo tota demum catholico cultui restituta est praeferoci cuidam Haeretico, qui vnicus restabat, pertinacia erroris excussa. Eo iam studiosius in circumiectas oras licebat Collegio spargere suos labores; quas multi Patrum sedulo peragrarunt. At Metis totum annum cum altero Sacerdote Carolus Sagerius haesit. Multae interim multis locis calamitates grassabantur. In agro Viuariensi prope Turnonem tam multi subinde apparuêre [Note: 188 Energumenorum multitudo in agro Viuariensi a nostris Turnonensibus curata.] ab daemonibus obsessi, vt terni, quaternique in singulis pene familijs numerarentur, ac serpere quasi contagio malum videretur. Accurrerunt ad nouam calamitatem Turnone Patres, qui populum ad detestanda peccata, et pia sectanda opem inflammarent: ita paulatim inferni hostes, terroresque depulsi. Lugduni, Auenioneque pestilentia debacchante, relictis ad curam, et leuamentum [Note: 189 Pestilentia Lugduni et Auenione occasio Missionum.] aegrarum ciuitatum sublidijs, alij sociorum ad salubres oras dimissi, longe, lateque salutare Dei verbum sparsere, vt multis in vrbibus de excitandis Collegijs magnopere agitari coeptum sit. Interim Edmundi Augerij potissimum Lugduni enituit praesens, ac feruida caritas. Autor fuit vt perpetuae preces ad exposcendam a Deo pacem per omnia templa edicerentur: dato insuper publice signo, [Note: 190 Edmundi Augerij vtiles labores Lugduni tempore pestis.] quod ad priuatim precandum excitaret, qui adire templa non possent. Receptaculum extra vrbem ex materiâ ad habendos, curandosque lue ictos, et alterum in quo febri, alijsque conflictati malis haud contactu manantibus, curarentur, aedificauit, emendicata vicatim pecuniâ. Idem deinceps ad cibaria, medicamenta, lectos, ac vestes aegrorum emendicare ab locupletioribus stipem: idem coram miserâ turbâ sacra diebus sanctioribus facere, ac plerisque eorum panem vitae porrigere: idem quotidie vrbem peruisere, si quos destitutos, abiectosque deprehenderet: per quam occasionem saepe demissos per funem ex fenestris infantes sacro baptismate expiaut. Neque tot in laboribus curisque ordinariam
[Note: 191 Verbi diusui auditio amuletum contra pestem. Voto B. Virgini Lauretanae publice facto Lugdunum peste liberatur.] ad ciues dictionem vnquam intermittere: ad quam obseruatum est eorum qui accederent, neminem lue contactum esse. Eodem autore, festo omnium Sanctorum die publicum Ciuitas votum Beatae Virgini Lauretanae concepit. Ex quo tempore cum coepisset dira mali vis frangi, idem Edmundus ad exsoluendum votum insequenti anno Lauretum est missus. Feruebat interim in Angliâ immanis in catholicos tempestas: feruebat (vt tali tempore vsu venit) religio. Plurimus vbique sermo de Iesuitis: qui quidem proximo anno, vti supra scriptum est, expeditione illa animo magno suscepta, plura quam pro numero gerebant. Sex duntaxat numero erant, et horum, in carcere tres; Thomas Pondus [Note: 192 Persecutio in Anglia.] ex ipsis vinculis Societate petita, et impetrata per literas: Iacobus Bosgrauius ex Polonia valetudinis causa remissus in Patriam: et primo quod per simplicitatem [Note: 193 Bosgrauius, et Cottamua in carcerem dati.] dixerat aditurum se Templa Haereticorum, nimirum vt inspectaret, permissus libere agitare: dein, quod cognita interrogantium fraude, suaque simplicitate, explicauerat neutiquam se religionis ergo iturum, comprehensus, et in carcerem datus. Cottamus, qui item sponte se vinciendum praebuerat, ne alius catholicus suâ causâ quicquam detrimenti acciperet. Hi tres, quantum custodiae permittebant angustiae, diuinam in ipsis vinculis rem procurabant; [Note: 194 Personius, et Campianus ad supplicia quaesiti.] nec vulgo de Societate habebantur. Duos fama celebrabat, ijdemque conquirebantur, et commouere omnia dicebantur, Personius, et Campianus: quorum ille Londini fere, seu circa tenebat se, totius negotij rector, et administrator acerrimus; hic cum Rodulfo Emersono laico fratre Insulam percursabat: vnde ab haeretico oratore in Comitijs, circumuolitans, et libere vagans [Note: 195 Noua edicta in recusantes adire templa Haereticorum.] Iesuita nuncupatus est. Nouae sub anni exordium in eos conditae leges, noua in Catholicos, qui ab Templis haereticis abstinerent, quos Recusantes appellant vulgata edicta, mulctâ impositâ aureorum nummûm in singulos menses sexagenorum. Quas ab aduersarijs iniectas angustias auxit quorumdam Catholicorum ignaua et fallax opinio, fas esse docentium in tantâ rerum difficuitate [Note: 196 Dissensio inter Catholicos.] templa Haereticorum adiri, certe contestatione additâ, id nequaquam religionis causâ, sed ad obediendum Principibus fieri. Quam sententiam cum edito volumine, vti supra demonstratum est Personius infregisset, liber apparuit Clytheroi laici tum hominis, postea Sacerdotis, qui eandem rationibus falsis, et Sanctorum Patrum testimonijs abusus, disseminabat, magno cum rei catholicae periculo. Quippe prona est fides eorum, quae prosit credidisse: suntque admodum rari, qui, si sperent obtineri cum diuinis simul terrena posse, non id malint. [Note: 197 Clytheroi libro scandalizantur multi.] Ad haec multi, quos haud ita constantiae amor, vt inconstantiae pudor tenet, vbi probabilis ad vulgus species obtentui est, protinus ruunt. Itaque pestifero illo, sed in speciem non inhonesto couscientiarum delinimento Clytheroi, nutare Catholicorum multi coepere, et quidam lapsi; in quibus nonnulli [Note: 198 Quorumdam Apostasia.] nobilitate, et opibus insignes. Nouae huic flammae Personius, vt mature occurreret, cum vno e vetustissimis Sacerdotibus, ac doctissimis clanculum ad bibliothecam Yongi Doctoris catholici iam demortui, quae apud eius fratrem Londini [Note: 199 Personius tantum non interceptus a conquirentibus.] erat, se confert. Dum quaedam versant volumina, non occurrentibus quae requirebant, repente, quamuis multum retinente hospite, discedunt; pauloque post lictores ingressi (accepto fortassis a quopiam exploratorum indicio, qui iam multi nihil per vias, domosque Londini relinquebant tutum) domum omnem scrutantur: vt adeo subitum discedendi consilium diuinitus Patri videretur iniectum: qui inde digressus, Tamesi cymbâ traiecto, ad bibliothecam Landgalli in aedibus Vicecomitis Montis acuti pergit; vbi non solum, quae cupiebat [Note: 200 Librum Clytheroi feliciter confutat.] volumina, sed ea ipsa, vt ex notis ad marginem adiectis apparuit, quibus Clytherous vsus erat; inuenit. Deo igitur sic fauente, scribit raptim, accurateque libellum: multisque exemplaribus euulgat, et venenum contrarij voluminis exarmat: grauius hinc Reginâ, et Consiliarijs, id sibi dolentibus telum infracttim, offensis. Sed ecce tibi noua ab Ioanne Nicolao procella. Homo, is erat, (veluti res ostendit) leuissimae, ac nullius mentis: qui in eâ Angliae parte, quae Vallia, seu vetus Britannia nominatur, cum haereticum Ministrum
ageret, Romam anno 1579. profectus, execratusque apud sacros Quaesitores, [Note: 201 Ioannes Nicolaus a Catholicis deficit.] quos vltro adijt, errores, in Anglicano Collegio recens condito annum, et eo amplius liberalitate Gregorii Pontificis vixit: vnde, quod parum esset ad Collegij propositum aptus, dimissus remeauit in Angliam: ardentemque contra catholicos insectationem reperiens, redijt ad ingenium, et ad abiuratas haereses: contraque Catholicos, ac nominatim contra Iesuitas, et alios nuperrime Roma Sacerdotes aduectos suam operam persequutoribus detulit. Haeretici Satrapae, quo speciosius res gereretur, ipsummet Londinensem in Turrim (quam in custodiam non nisi nobiles, aut perduelles ducuntur) per [Note: 202 Et librum in eos horrendis calumnijs plenum vulgat.] simulationem includunt. Praeerat hic Odoënus Hoptonus homo teter, ac fraudulentus. non tam praua religione, quam nulla. Quo instigante, atque adeo dictante Nicolaus exarat librum, se tot annos discipulum Papae fuisse, coram Papa, et Cardinalibus orationem habuisse: ab ijs, vti caeteros alumnos, in Angliam missum, ac proinde consilia eorum sibi cognita, mentemque pestiferam, [Note: Autor Iesuita fingitur.] et alia, quae Hoptono veniebant in mentem. Additur ad magnificandam rem fama, autorem illum e doctissimis Iesuitarum esse, et in fronte libri sententiae Hebreâ, Graecâ, Latinâque linguâ praefiguntur, tanquam Nicolaus (re vera inane ac ridiculum caput) ad caeteram sapientiam eas optime linguas [Note: 203 In turri Londinensi pesti feras conciones habet.] calleret. Diditur per totum regnum fama Iesuitae, discipulique Papae conuersi. Nobilesque, vt fabulam etiamnum magis simplici populo venditarent, cum magno comitatu in equis, ac praecipue Comes Licestriae Reginae gratissimus, ad Turrim pergebant vt conuersi Iesuitae, quemadmodum vocabant, concionem audirent. Pudebat, pigebatque ipsos concionatoris sui Auditores: adeo misere, inepteque deblaterabat: tamen eas conciones pro doctissimis celebrarunt. Iamque multi per Regnum ex eo errore in periculum trahebantur, nisi et huic [Note: 204 Personius laruam Nicolao detrahit.] fraudi Personius celeriter obuiam isset, detractâ Monstro illi personâ, vulgatoque volumine, cui titulum fecit, Ioannis Nicolai detectio: quod tantum profuit, vt Ioannes, totaque eius fabula funditus euanesceret. Itaque primum ab alijs Aulicis, postremo ab Hoptono desertus, atque ex Turri eiectus, haud sine magno eorum pudore, qui hominem tantum extulerant, coactus est sibi victum emendicare. Quam calamitatem non ferens, consilium suscepit desperatione [Note: Qui ad perfidiam Mahumetanam transire cogitat.] plenum, abeundi ad Mahometanos, Turcarumque superstitionis profitendae: sed captus in Galliâ, flagitia haec, aliaque multa confessus, veniam a Deo, Societate, alijsque catholicis Sacerdotibus postulauit. Antequam tamen ad id miseriarum redigeretur, operâ eius hoc anno Hoptonus, quoniam pro concionatore non amplius poterat, pro exploratore vsus est: eiusque iudicio reuersus modo ex vrbe Antonius Tirellus est captus. Iam et Sledaeus ex occulto proditore Satelles manifestus, ac lictor euaserat, potestate a Consilio regio acceptâ in domos omnium irrumpendi, et latebras quaslibet perscrutandi; quod [Note: 205 Laurentij Caddaei ad Haereticos transfugium] praestabat diligentissime. Accessit Laurentius Caddaeus, qui ex Collegio Anglorum Romano, vt merebatur, eiectus, vbi Londinum attigit, Pseudoepiscopo se vltro obtulit paratum renuntiare Catholicis. Arripiunt occasionem Haeretici, hominem vni Praedicantium tradunt, a quo ad locum Londini celeberrimum, cui S. Pauli Crux est nomen, deductus, quae ipsimet ei contra Pontificem, et Romanam religionem subiecerant, euulgaret. Quod Caddaeus (vt erat facie insigniter abnormi, ac totus inconditus) adeo infeliciter, ac turpiter fecit, vt ipsismet Haereticis pro gloriâ ruborem afferret. Tamen bellus transfuga [Note: Qui mox resipiscit.] ad Oxoniensem Academiam assignato annuo victu recoquendus mittitur, futurus olim Minister: quanquam mox, et ipse resipuit. Illa quoque Hoptonus vsus est fraude. Ad Ioannis Nicolai, et aliorum Ministrorum conciones, quos habebat in custodiâ Catholicos vi rapi iussit; deinde vulgauit cum multorum iuratorum testimonijs, Papistas, quotquot sub se tenebantur, vltro ad Ecclesias, [Note: 206 Ioannis Paschalis lapsus.] et conciones Protestantium itare, vt hac exempli fallacia simpliciores circumueniret. Cumque minis, ac tormentis nobilem iuuenem, Ioannem Paschalem nomine, ad id compulisset, vt aditurum se, quas iubebatur, Ecclesias
diceret, vi hominum ingenti cum Iudicibus, et Magistratibus in publicas Ciuitatis aedes coacta, introduci Ioannem iussit, vt in ea celebritate, quod promiserat, testaretur: mirifice eo facto triumphans et hunc iactans discipulum [Note: 207 Mendax, et calumniosa Hoptoni iactatio conuicta.] Papae fuisse: deieransque iterum, ac peierans nullum in suis restare custodijs, qui Ecclesiam sponte non frequentaret. Sed fraude non longe post deprehensa, patefactisque periurijs, miserabilis homo non minus aere alieno obrutus, quam peccatis, fide apud omnes cecidit: et Paschalis de sua dolens inconstanstia magno cum dolore ac rubore Londino secessit: et Catholicos caeteros talium deprehensio fallaciarum simul ad cautionem, simul ad constantiam roborauit. [Note: 208 Curae intentae ad capiendum Personium.] Vrebantur inter haec belli impij Duces, quod nec Campiani potiri, nec Personij poterant, quamuis hunc scirent in medio versari Londino. Et quia illud quoque cognouerant agere cum eo frequenter permultos e nobilitate iuuenes, maximeque Georgium Gilbertum, Geruasium Perpointum, Thomam Fitzherbertum, Philippum, et Carolum Bassettum fratres, Stephanum Brincleum, Franciscum Trogmortonum, et huius notae alios; acutissime obseruabant, vbinam plurimum hi nobiles essent. Verum super omnes intenderant in Georgium Gilbertum oculos, qui comes Personij assiduus habebatur. Itaque Henricus Caraeus eo tempore Marschalcus Angliae, postea Baro Vsdensis, et magnus Reginae cubicularius, vt eum comprehenderet, quia caetera non procedebant, [Note: 209 Insidiae Georgio Gilberto paratae.] ita instruit dolum. Cum enotuisset Georgium velle partem suarum possessionum (quod ad sustinendam rem catholicam faciebat) in Suffolciensi prouincia vendere, incitauit illiusmet ditioni subiectos homines, vt pretium luculentum offerrent Londini soluendum, apud Tabellionem nomine Iggonsum, in Coemererio magni Templi S. Pauli: eo consilio, vt, quoniam ad confirmandas venditionis tabulas, capiendamque pecuniam affuturus esset Georgius, repente ipse cum militum cohorte superueniret, pecuniam raperet, Georgium duceret, Personij ex eo indicium extorqueret. Quis suspicetur hic fraudem? Cuncta Haereticus quam simillima bonae fidei composuerat: conuentum erat arcano: Tabellio erat catholicus, nec proditio ab subditis sperabatur, eoque Georgius [Note: 210 Consilio Personij declinatae.] credendum, eundumque censebat. Verum Dei nec dubio instinctu, et continuis periculis ad omnem prouisionem exercitus, valde dissensit Personius, perpulitque vt Franciscum Brunum Vicecomitis Montis acuti fratrem, et Carolum Bassettum vicarios mitteret. Eunt boni viri. Superuenit ex impreuiso Marscalcus, comprehenduntur, pecunia rapitur: sed praepropere inhiantibus bolus excidit. Pecuniam, quod necdum confirmatis rite tabulis inuolarant, edhibere coguntur emptoribus: vnde exasperata in Georgium ira, tanquam, quia non totam acceperat, fecisset iniuriam, et conquisitio acrius interna; vt, quoniam haud minus in eo seruando, quam in semet, laborandum Personio erat, [Note: 211 Bassetus, et Gilbertus ad Collegium Anglicanum missi.] mittendus extra Insulam fuerit. Nec multo post, vbi liber Brunus a Marscalco dimissus est, Carolum quoque Bassettum emisit: quem Alfonso Agazario Anglicani Collegij Rectori cum multis nominibus commendasset, atque eo etiam, quod pronepos esset illustrissimi Herois Thomae Mori, addidit postremo de eo, atque Gilberto, habere eos virtutem dignissimam sancto illo contubernio: Guius, inquit, hos duos Iuuenes duo luminaria esse volui, vt luceant omnibus, qui in illa domo sunt, sicut iam Angliae nostrae aliquandiu praeluxerunt. Sed laudes vtriusque, praecipueque Gilberti, alio loco memorabuntur. Interim Campianus Euangelico ministerio instans per boreales Insulae partes, maxi meque in Lancastria Prouincia, simul dabat operam Charci, et Anmeri confutandis libris. Sed mox ratus censura Personij praecipua eorum firmamenta abunde conuulsa atque euersa, stylum ad explicandas rationes transtulit, propter [Note: 212 Libellus decem Rationum a Campiano scriptus.] quas disputationem publicam postularat: quod aureo, et omni aeternitate, omniumque cognitione dignissimo fecit libello: Decem Rationum, qui exrat saepius recusus. Hunc libellum Personius vbi recognoscendum, probandumque, et edendum accepit, existimauit, quoniam tam multa in eo testimonia ad marginem notabantur, quae diligentissime collaturi Haeretici essent, ipsummet
Campianum accersendum tantisper Londinum, vt ea loca ipsemet recognosceret, editionique praeesset. Interim diligenter vias omnes explorans typographiae [Note: 213 Vbi et quomodo editus.] alicubi statuendae: cum ea quae superiori anno vsui fuerat, dissipata esset, demum in Villa lectissimae Matronae Viduae, cui nomen Stoner, viginti Londino passuum millibus in media sylua collocauit: typis, charta, omnibusque ad eam rem vtilibus collatis, haud sine plurimis, maximisque periculis: cum ob libros iam editos ad prohibendas huiusmodi clandestinas impressiones acrius experrecta esset aduersariorum suspicio, eircumspectaretque omnia, et odoraretur. Operi Stephanus Brincleus, quem supra appellaui, eximia doctrina, [Note: 214 Campiani reditus Londinum.] et virtute iuuenis praefectus. Venit Londinum cum suo Rodulfo Campianus sub medium ver. Hic summa cum voluptate, qui octauo iam mense mutuo conspectu caruerant, fortes illi Christi bellatores reuisunt inuicem, et complectuntur, et ad cumulandum gaudium literas Roma accipiunt a Praeposito Generali Claudio grauissimae suauissimaeque consolationis plenas, cumque nuntio subsidij propediem affuturi, vti affuit non post multo; Gaspare Heyuodo, et Guilielmo Holto Sacerdotibus doctis, et impigris operarijs feliciter Insulam ingressis. Concedit inde Campianus in syluam: librum excudit: mox et Personius adest, multa is quidem communi de re consultaturus: caeterum haud [Note: 215 Domus vbi diuersabatur Personius direpta.] obscuro diuini Numinis ductu. Biduo postquam Londino exierat, diuersorium quod habebat ad Tamesis ripam arcanis Sacerdotum conuentibus aptum, et in quo sacrae vestes, libri, et quae occulta maxime vellet, asseruabantur, indicio hominis, qui libros in eo compegerat, proditum cum ingenti turba Satellitum Magistratus de nocte circumsidet, simulque vicinas domos custodia cingit; ratus nunc demum feram, quae toties eorum artes, et manus eluserat, retibus implicatam. Ipso tamen ne nunc quidem inuento Personio, [Note: 216 Alexander Briantus.] cubiculum direptum est: quanquam pleraque, et carissima quaeque ante discessum, nescio quo instinctu, alio Pater inde transtulerat. Captus pariter est in vicina domo Alexander Briantus, qui putabatur omnium Personij arcanorum [Note: 217 Carcere, et supplicijs veratus.] conscius: eoque crudelius fame, siti, equuleo tortus, ac demum, vt infra dicam, supplicio vltimo affectus: nec tamen exprimere quicquam ex viro fortissimo vlla crudelitas potuit. Harum rerum nuntio perlato ad Patres in syluam, gratijs Deo actis, quod famulum suum laqueo Venantium praeripuisset, rebus eo maturius consultatis ita conuenere, vt Personius se Londinum referret, Campianus ad Norfolciam Prouinciam, vbi multum expetebatur, iter intenderet, declinatis in itinere, quo tutius, ac celerius iret, aedibus Catholicorum. Eduardi solum Iattaei, qui propter religionem in custodia tenebatur, visum est posse domum consolari, modo non plus vno die subsisteret. Haud aliter factum. Sed inde cum discessisset, tertio post die tam instanter reuocatur, [Note: 218 Campianus capitur.] quod vndique multi statim Catholici, praesertim ex Academia Oxoniensi, vt cum concionantem audirent, affluxerant, vt reluctari nequiuerit. Redijt; captus est. Quod mihi quam fortuito, seu potius quam occulta quadam prouidentia euenerit consideranti, videtur aeterna illa mens, quae tot e periculis Personium explicauit, tamque multos in annos superstitem conseruauit, ex primis hisce duobus religionis Anglicanae tantis Procuratoribus, mature alterum transferre in Caelum voluisse, alterum inter homines tandiu relinquere, vt vtrobique Sancta illa adeoque exercita Ecclesia suum patronum haberet, qui coniunctis opibus piam expeditionem aptius, efficaciusque vrgerent. Campianus quidem quo grauius premebatur ab hostibus, hoc plus confidebat: [Note: 219 Epistola eius ad Generalem Societatis.] qui in Epistola ad P. Generalem sexto antequam caperetur die scripta sic loquitur: Immaniores, quam nunc sunt, aduersarij nostri nunquam fuere. Res Christianae nunquam loco meliori, nec tutiori. Nullis enim argumentis premimur praeterquam ijs, quae ducuntur ab Equuleo, inedia, maledicto: quae iam ipsa dignitatem hostium fregere; oculos, et aures omnium in Catholicos conuertere. Porro solum hoc deerat huic causae, vt nostrorum libris atramento scriptis alij succederent, qui quotidiant nunc sunt, exarati sanguine. Ad hoc certamen
[Note: 220 Georgius Eliottus Apostata Proditor Campiani.] cruentum destinabat iam Deus athletam suum, cum permisit in hostium venire manus nefarij proditoris indicio. Georgius Eliottus is fuit, qui ad hanc diem catholico ritu in Catholicorum famulatu versatus, perpetrata caede ratus poenam facinoris grauiori redimendam scelere, in haeretici nobilis clientelam se dedit: cuius vt patrocinium tanto sibi insigniore obsequio obligaret, Edmundum Campianum spondet ei se traditurum in manus. Nihil potuit optatius audiri. Ad rem transigendam fortius, vnus Ministrorum publicorum, qui edicta regia in diuersas Regni partes perferunt, additur ei comes, literaeque regiae de Edmundo capiendo traduntur. Hi cum in Comitatum Barchensem venissent prope aedes Iattaei, quas diximus, decimo octauo Kalendas sextiles in Iattaei ipsius Coquum incidunt: qui nihil de Eliotto suspicatus, quod vna vni hero quondam inseruierant, dum familiariter multa colloquitur, addidit Campianum [Note: 221 Qua fraude illum comprehenderit.] eo ipso tempore in heri sui domo versari. Laetus ad haec Eliottus: verum dissimulans nefariae proditionis consilium, misso raptim publico illo seruo ad loci Praefectum, hominem impense Caluino deditum, vt cum armata manu Campianum ex edicto regio comprehensurus aduolet, ipse interim a Coquo nec dum quippiam suspicante domum introducitur; ac velut alter Iudas primum tremendo missae Sacrificio, quod pius Pater peregit, deinde sacrae eiusdem [Note: 222 Missa, et concio vltima Campiani.] concioni, in qua super ijs Christi verbis disseruit, Ierusalem Ierusalem quae occidis Prophetas, interfuit. Haec dum geruntur bonus quidam vir domum trepidus intrat, succlamans proditio, cauete, proditio. Submouentur festinanter Sacrificij, et concionis ornamenta: alij alio: Campianus, Fordus, et Collingtonus Sacerdotes in angulum tenebricosum abduntur. Protinus domus tota armatis cingitur, ac Praefectus cum multis ingreditur: versat, permiscetque, rimatur, ac pertentat omnia semel, atque iterum. Abiturus iam erat desperatâ praedâ, cum siue a Georgio, qui forsitan id quoque ex Coquo sagaciter elicuerat, siue ab alio quopiam admonetur, vt certam latebram in caeco angulo exploret. Hic boni Sacerdotes non cupientes magis, quam timentes effugium, ex nutu caelesti, quando in se quod erat, praestiterant, exitum rei opperiebantur. Voluit Campianus, gnarus se potissimum quaeri, vt Fordum, et Collingtonum seruaret, prosilire in publicum; sed hi, ne forte Deum tentaret, monentes, negantesque se nisi communem casum pati posse, prohibuerunt. Vicissim igitur per Sacram Confessionem expiant noxas, poena iniuncta, vt ex Oratione Dominica vnusquisque proferret ter, fiat voluntas tua, et Ioannem Baptistam ter inuocaret, quod Campianus per eius patrocinium cum Dorobernium appulisset, aduersariorum manus effugerat: cum ecce tibi Praefectus [Note: 223 Constantia eius, et magnanimitas.] irrumpit: et tres pariter capiuntur. Tanta in vultu, verbisque Campiani, vbi deprehensus in lucem processit, conspecta dicitur altitudo animi, atque tranquillitas, vt magnam moeroris partem perculsis eo casu Catholicis detergeret, et vehementer hostium ferociam mitigaret. Eadem constantiâ, et comitate dum Londinum deduceretur non concurrentes modo homines ad eum, vel salutandum, vel videndum, sed ipsos quoque satellites accipiebat. Abingthoniae cum inter prandium multis, qui Oxonio visendi studio aduenerant, simul accumbentibus, Eliottus proditor vnus e conuiuarum numero sic [Note: 224 Ignoscit Eliotto proditori, et eum ad poenitentiam inuitat.] ausus esset illum affari; Omnes Campiane hilari vultu praeter me videris aspicere; nempe ob admissum facinus mihi succenses; benigne Pater, ac iucunde excepit, Tibi vero Eliotte, quod ita temere de me iudices, Deus ignoscat. Ego facinoris eius volens, libensque facio tibi gratiam, et poculum hoc in testimonium pacis propino: Quin etiam si te poeniteat, confiterique mihi de eo velis, absoluam te equidem, verum poenam paulo grauiorem iniungam. In oppidum Henlaeum ex itinere cum venissent, forte ad idem [Note: 225 Guillelmi Filbij somnium praesagum.] hospiuum vbi turba Campianum ducens agebat, diuertit probatae vitae Sacerdos Guilielmus Filbius, cui non multo ante secundum quietem obiecta erat talis species. Sentire videbatur sibi ventrem secari, ac viscera auelli, et extrahi; idque adeo acri, ac vehementi imagine, vt in subitum clamorem erumpens
omnes in proximo dormientes excitarit. Non inane somnium fuit. Agnoscunt hominem exploratores, comprehensumque Campiani vinculorum, et aliquanto post gloriosae necis consortem efficiunt. In Syluam non procul a via, qua ducebatur Campianus, vbi eum captum cognouit, dum turbo ille praeterveheretur, Personius ab vrbe secesserat cum famulo suo Roberto Alfieldo, qui demum et ipse factus est proditor. Hic missu Personij (namque ipse quamuis amantissimum fratrem, et vinctum Christi Iesu videre percuperet, tentandum [Note: 226 Personius misso famulo de statu Campiani cognoscit.] sibi discrimen non censuit) turbae se inserens aliquandiu simul perrexit: et quanquam verbis non potuit, nutibus tamen ex Campiano cognouit ingenti eum frui laetitia, et ad extrema quaeque perpetienda optime animatum. Ad Londini ingressum, quoniam vrbs tota erecta in expectationem erat, tanquam ad triumphi celebritatem lectus est Sabbati dies, viaeque quas Mercatus maxime frequentaret. Magno in equitum comitatu multi nobiles. Laici, et quatuor [Note: 227 Ingressus Campiani Londinum.] Sacerdotes ducuntur supra nominati, manus reuincti post terga, pedes ad equorum ventres astricti. Praeibat Campianus titulo in galero a fronte, et a tergo vncialibus literis affixo (hic illi vni habitus honos) Campianus lesuita seditiosus. Vndique spectandi studio innumerabilis multitudo concurrebat. Omnium praecipue in Campianum oculi intenti: plurimisque modestiae amabilissimae conspectus, et caeterarum lumen virtutum, insignem pariter eloquentiam viri, et doctrinam reputantibus acres ad misericordiam stimulos infigebat. [Note: 228 Crucem palam adorat.] Vnica dicitur restare Crux in Anglia, cui propter operis magnificentiam haereticus furor pepercerit, in platea Cheasepide Londinensi. Hanc vbi praeterueheretur Campianus non modo inclinatione corporis adorauit, sed etiam quoquo potuit modo nutu capitis salutari se signo muniuit. In arcem demum includitur XI. Kal. Augusti: continuoque bellum in Catholicos truculentius [Note: 229 Euerandus Hansius in odium veritatis interfectus.] exercetur. Itaque pridie Kal. Augusti Sacerdotem e Seminario Rhemensi Euerardum Hansium quod professus erat Pontificem id potestatis etiam in Anglia obtinere in causis Ecclesiasticis hoc tempore, quod viginti ante annis habuerat, publico perduellium supplicio interemere. Multos sub idem tempus Catholicorum, qui diuersis in custodijs tenebantur menstrua illa aureorum sexagenorum mulctâ damnarunt: augendoque terrori multas minas sparsere, [Note: 230 Dicta, et scripta in Iesuitas.] itemque famosos libellos, et ridicula scommata. Quae de Monstris immanibus, ac portentis est fabulata antiquitas, ea ferebantur de Iesuitis. Ministri tum maxime procaces, etiam poetaster Eldertonus libellum vulgauit Carminum, cui fecit titulum, Lepidae in Iesuitas sagittae. Agebatur hoc tempore de Matrimonio inter Ducem Alenconium Henrici Regis Galliae fratrem, et Reginam [Note: 231 Bodinus agere pro Catholicis recusat.] Angliae Elisabetham postque Dominum de Simiers Ioannes Bodinus eam rem legatus Alenconij procurabat; qui multis a Personio per Eduardum Grateleum Sacerdotem rogatus, vt aliquod laxamentum Catholicis ab Regina impetraret, cum id ad Catholicorum simul vtilitatem, simul ad ipsius Principis dignitatem pertineret, se non religionis, sed matrimonij procuratorem missum respondit. Quo hominis politici dicto vehementer offensi Catholici, ominati sunt Deum permissurum, vt neutrum efficeret. Aequum enim est, vt qui diuinis humana praefert, vtrisque excidat. Auxit tamen magnopere spem bonorum Alenconij ipsius in Insulam appulsus. Nam quamquamde abstrusa, Reginae mente, vt quae alios nuptiarum suarum spe lactauerat Principes, non audebant confidere; tamen cum ferretur ex ipso Alenconio in Gallia auditum [Note: 232 Aduentus Ducis Alenconii in Angliam.] in Angliam se transire ad nuptias, et ab Elisabetha exciperetur sane magnifice, et Robertus Dudleus Comes Licestriae, et Christophorus Hattonus cubicularius, idemque cohortis regiae Praefectus, magna ambo apud Reginam in gratia moestissimi spectarentur: ad haec nobilibus duobus Guillelmo Stubbaeo, et Guillelmo Pageo ob editum librum, quem fretum hians inscripserant, [Note: 233 Ipsi, et Catholicis inutilis.] significantes ex ijs nuptijs perniciem religioni Protestantium imminere, dexterae amputatae essent, nemo erat ferme, quin transactum de Matrimonio crederet. Fuit quidem certe persuasum plerisque, si Dux acriorem se praebuisset,
multa fuisse impetraturum: sed quia languidior visus sit, Ioannis Bodini, vt credebatur, et aliorum Politicorum praue consilijs institutus, nec matrimonio, nec auxilio ad bellum Belgicum fideliter impetrato, Anglicanae Aulae [Note: 234 Inter pompas, et hilaritates publicas aggrauata persecutio Catholicorum.] tantum non fuisse ludibrio. Igitur adeo res contra spem cecidit, vt quo tempore laxior fore vexatio credebatur, eo maxime intenderetur. Haereticis id per immane artificium agentibus, vt penitus afflicti Catholici animum desponderent: dumque cum Gallis vulgo conuiuia, saltationes, personarum ludicra, et, alia id genus oblectamenta Caluiniani celebrabant, tum in excruciandis Dei Sacerdotibus, alijsque fidelibus Christo viris in arce Londinensi genus omne crudelitatis expromebatur. Nam etiam qui ante satis humaniter apud Marscalcum habebantur, translati in Turrim erant, tortique, vt Catholicos, cum quibus egerant, indicarent. Campiano crescebat ipsa tormentorum perpessione constantia. Laetus excipiebat nuntium, quo ad cruciatum accersebatur. [Note: 235 Campianus diu, et grauissime equuleo torquetur.] Ad ostium conclauis, in quo erat torquendus, vbi peruenerat, procumbebat in genua, breuique, verum ardentissima prece diuinam implorabat opem. Tum in equuleum sublatus magna cum pietate, ac lenitate animi Deum, et Sanctissimum nomen Iesu perpetuo inuocabat. Distrahebatur interim corpus et cuncta suo loco membra, et ossa demouebantur, cum acerbissimo sensu doloris, et ille benigne tortoribus, supplicijque autoribus ignoscebat; nihil vnquam, vel contra caritatem, vel religionem significans. Rincardsonum duntaxat, et Pondum aliquando nominauit, quod sciebat eos notae fidei viros; illi suum librum dedisse; ad hunc summa eius capita missa confessus. [Note: 236 Falsi rumores de eo sparsi.] At haeretici, qui omnibus modis non vitam modo, sed etiam famam ei cupiebant ereptam, vt quibus conscientia nihil pensi est, dissiparunt in quaestionibus permulta cum effatum, multos indicasse Catholicos, Nortono quaestionum Praefecto astute si quid aliorum cuipiam Confessorum excidisset, Campiano attribuente, et vulgante quosdam nobiles ex eius captos indicio. Qui rumor cum glisceret, quamquam haeretica mentiendi licentia omnino fictum Pondus existimaret, tamen tenere non potuit se, quin Campiano per literas significaret, non nihil se eo commotum. Quibus literis cum respondisset [Note: 237 Literae mutuae Pondi, et Campiani.] Pater, neque fidiculas, neque vllum praeterea tormenti genus effecturum aliquando, vt quicquam Ecclesiae Dei perniciosum eloqueretur permouere haec aduersarios, qui literas vtrasque prodita ab internuncio fide, praeuiderant, vt rati aliquid ab eo pressum quod ad rempublicam pertineret, quid illud esset [Note: 238 Suspiciones tortorum, tormenta Campiani augent.] exprimere conarentur. De earum igitur sensu literarum, de auxilio Hibernis tumultuantibus misso de coniuratione in Reginam, et Regnum inita interrogabant. Sed nihil profecere, nisi vt noua lumina in victoris coronam insererent, qui ter in equuleo, et crudelissime tortus omni iam destitutus vsu membrorum [Note: 239 Ioci Campiani securitatis eius in tormentis in dices.] manuum praesertim, ac pedum, Elephanto se, qui in terram prostratus non potest exurgere, comparabat. Deinde vbi tantum receperat virium, vt vtraque connitens manu sustinere ad os panem posset, iam comparabat Simio. Tantum redundabat animi ad extrema illa malorum non pacate modo, sed etiam comiter perferenda. At Haeretici, vt gloriam quoque doctrinae eius, [Note: 240 Disputationis certamen ab Haereticis oblatum nec semimortuus recusat. iniquae concertationis leges.] si fieri posset, infuscarent, homini tormentis exhausto, ac semiuiuo, quam toties incolumis postularat, disputationem offerunt. Instituitur in quatuor dies concertatio. Pro Haereticis Decanus Ecclesiae S. Pauli Londinensis, ac Doctor Dayrus, itemque Vvitackerus, et alius quidam Beelus cognomento: Campianus, Sheruinus, Bosgrauius pro veritate stant: imquissima conditione, vt nihil liecret his, nisi ad obiecta respondere eo etiam indignius, quod cum aequum sit quae noua sunt reddere sui rationem; et is qui recepta mutat, causas debeat mutationis afferre, contra hîc fiebat: heri prognatum ex Lutheri, Caluinique fatuitate sacrilegium de confirmata suffragijs tot seculorum religione cognitionem sibi, arbitriumque sumebat. Denique inermis statuebatur hinc veritas, error inde cum telo: vt scilicet nec ferire illa posset, nec posset hic feriri. Sed quorsum tot fraudes malae causae praeiudicia? Ipsa veritatis defensio,
si sentire miseri velint, iugulatio est erroris. Et sane ita Deus fuis propugnatoribus [Note: 241 Felix Catholicis certaminis successus.] adfuit, vt homines excarnificati, imparati a libris, hebetati aerumnis, validos integrosque aduersarios, audacia et mendacijs instructissimos aperte, non Catholicorum modo, qui pauci ex custodijs adducti aderant, sed etiam Haereticorum iudicio refutarint, planeque deuicerint. Praeclare dimicauit [Note: 242 Sheruinus ab Haereticis vere sed artificiose laudatus.] Sheruinus vir doctus, idemque acerrimus, quem Ministri quoque haeretici laudabant: sed per malignam benignitatem ad eum religionis defensae palmam, vt Campiano detraherent, deferebant; Frustra tormentis, frustra captionibus, vel sapientia Confessorum, vel fides tentata, obstinatum est tamen Haereticis eos occidere. Sed excogitandum erat nomen infame, quod et Martyrij decus [Note: 243 Praetextus improbabiles proditionis impingendae.] interciperet, et crudelitatem faceret popularem. Ergo proditionis nomen excogitant. Principio contra regiam Maiestatem missa in Hiberniam Sandero criminantur ad nonaginta millia Coronatorum gallicorum. Verum cum nulla quantauis impudentiâ posset confingi vnde tantum pecuniae, vbi collectum, quis recepisset, quis in Hiberniam transportasset, eo vertuntur, vt insimulent Romae, ac Rhemis in Reginae perniciem conspirasse, Principes exteros ad occupandum Angliae regnum inuitasse, ipsa demum in Anglia rebellionem populi molitos. Hoc Rei crimine postridie Idus Nouembris in Aulam nomine Vestomonasterium ad tribunal sistuntur cum Orthono nobili Laico Sacerdotes septem Edmundus Campianus, Rodulsus Sheruinus, Lucas Chirbeus, Iacobus Bosgrauius, Thomas Cottamus, Robertus Ionsonus, Eduardus Ricthonus: quorum tres Campianus, Bosgrauius, Cottamus de Societate erant. Hic recitato accusationis libello iubentur ad se se purgandos pro iudiciorum talium in eo regno consuetudine manum sustollere: quod cum brachijs tormentorum vi dissolutis Campianus nequiret, vnus de Socijs accessit, et reuerenter exosculatus modice extulit. Protinusque Campianus coram Deo profiteor, inquit, et Angelis eius, Caelo, Terra, Mundo testibus, et hoc, cui adsto, Tribunali, [Note: 244 Splendide a Campiano refutati.] quod aliquam mihi horribilis illius iudicij speciem, quod omnes post mortem manet, repraesentat, me nec crimine laesae Maiestatis, nec perduellionis, nec vllius in Patriam coniurationis reum esse; nec plane quicquam eorum, quae publica denuntiauit actio, a me esse commissum; nec fieri vllo modo posse, vt rationibus ex praesenti accusatione petitis conuincar, et iudicio, vel falso opprimar. Tum voce contenta vehementius, Est ne in hac ampliffima Vrbe, inquit, vel florentissimo hoc regno viros inuenire duodecim tam iniquos, et profligatae conscientiae, qui nos omnes simul huiusce criminis reos esse iudicent, cum vitae nulla consuetudo, aut familiaritas, priusquam in [Note: 245 Sheruini libera vox.] hunc locum adducti essemus, inter nos intercesserit? Interrogantur dehinc omnes, cuius iudicio stare velint, respondit Sheruinus Dei praepotentis, totiusque Patriae se stare velle iudicio; idque profiteri omnibus fretum testimonijs, quae siue in Caelo, siue in terra a diuino, vel humano ingenio excogitari possent: et addidit libera voce, Causa Religionis re vera hoc ad Tribunal stamus: crimen laesae Maiestatis obtenditur. Postridie ad Tribunal idem [Note: 246 Alexandri Brianti feruor Crucis constantige statione declaratus.] septem alij Sacerdotes adducti Ioannes Collingthonus, Laurentius Richardsonus, Ioannes Hartus, Thomas Fordus, Guillelmus Filbius, Alexander Briantus, Ioannes Shertus, qui eorumdem, ac superiores insimulati criminum cum suam haud segnius innocentiam contestati essent, remittuntur in carcerem XIII. Kal. Decembris, qui dies ferendae sententiae destinatus erat, simul vniuersi [Note: 247 Verba eius fortia cum ei Crux extorqueretur] ad Tribunal rursus ducuntur, eminente Alexandri Brianti feruore, qui Crucem, quam ex reperro forte ligno in carcere, fabricarat, manu gestans. veluti signifer praecedebat; et ab Haeretico audaciae incusatus, ac iussus eam [Note: 248 Crux ea redempta, et Romam missa ibi asseruatur.] abijcere, Neutiquam, inquit, id faciam; miles Crucifixi sum: vexillum ad mortem vsque non deseram. Altero dein inimicorum Crucis illam ei per vim eripiente, Potes, inquit, Crucem mihi extorquere de manibus, de corde non potes. Moriar etiam pro eo, qui mea causa prior est mortuus. Ea deinde Crux magna cura ab Catholicis redempta, Romamque transmissa religiose
in Seminario Anglicano seruatur. Lata lex erat, ne quis ad spectandum iudicium accederet; vis tamen hominum etiam autoritate, prudentia, ac dignitate praestantium tanta accurrit; vt par in nullo vnquam iudicio memoraretur. [Note: 249 Accusationes Confessorum friuolae.] Omnibus expectation suspensis, nihil pro grauitate causae, nihil pro veteri intergritate iudiciorum Anglicorum fit. Testes producti ijdem, qui proditores erant, infimae sortis, venalisque animae capita, Eliottus, Crodochus, Sleddaeus, Mundaeus, et Illaeus. Nihil nisi inane ac friuolum, et absurde etiam fictum protulere: adeo vt Collingthonus, cum vociferaretur quo die Rhemis dicebatur [Note: 250 Testimoniorum falsitas conuicta in Collingthono, qui propterea damnationi eripitur.] coniurationis interfuisse consilijs, eo die se Londini fuisse, et cum Lancastrio quodam nobili egisse in domicilio cuius nomen adijciebat, et Lancastrius, qui forte tum in spectatoribus aderat, progressus in medium eadem omnia confirmaret, puduerit Iudices hominem condemnare. Verum cum id videns Gulielmus Nicolsonus Sacerdos, et ipse plane innocentiam in eo genere, Fordi compertam haberet, stimulante conscientia idem testificari coepisset, non modo auditus non est, sed tanquam criminis particeps comprehendi iussus, [Note: 251 Nicolsonus pro Fordo testificans custodiae traditur.] ac primum in communem carcerem, dein in Turrim inclusus est. Hoc modo gereretur iudicium, et caeteri pro se quisque calumniam satis superque diluerent, Campianus ab se adeo euidenter reiecit; vt praedicarent viri doctissimi quicquid in caeteros fingi ex aliqua consecutione posset, in eum certe nulla iuris vllius imagine fas esse capite animaduerti, cuius re vera caput maxime [Note: 252 Campianus manifeste se purgat.] petebatur. Cum tamen duodecim Iudices haud dubie condemnarent, fertur Iudex supremus reos interrogasse numquid praeterea ad sui defensionem haberent, ac respondisse Campianus nihil aliud quam vt Deum precarentur, vt tum [Note: 253 Quatuordecim Confessores neci addicuntur.] ipse, tum accusatores, caeterique omnes aduersarij in seuerissimo Magni Iudicij die mitiorem sententiam audirent. Tum demum in omnes, quos supra scripsi, praeter Collingthonum, quatuordecim numero, dirum carmen pronunciatur, Ad locum supplicij pertrahuntor, viscera viritim eruuntor, et in partes, prout fraudi imminutae Maiestatis par est, dissecantor. Vix ea intonuerat Iudex, cum excepit hilari vultu clara voce Campianus, Te Deum laudamus, Te Dominum confitemur. Sheruinus. Haec dies quam fecit Dominus: exultemus, et laetemur [Note: Eorum gratulationes.] in ea. At Briantus iniquitatem Iudicij reputans, ac Deum appellans, Iudica me Deus (inquit) et discerne causam meam de gente non sancta. Alij alia: [Note: 254 Campianus palam demonstrat se Religionis causa necari.] cum Campianus conuersus ad populum, Audistis, inquit, latam in nos Maiestatis imminutae sententiam: id quam merito factum sit, vos ipsi cogitate. Nam si ego tot modis Reginae Maiestatem violassem, nequaquam illa, et Senatus regius mihi non modo vitam, sed et libertatem, et rerum omnium affluentiam largissime obtulissent, si modo eis in rebus religionis non adeo magnis obtemperassem. Immo hic ipse Arcis Praefectus, qui mihi adstat ad latus, haec eadem, et maiora promisit, si vel semel duntaxat cum Haereticis templum inissem. An rogo is ausus esset tam magnifica polliceri, idque Angliae Principes permisissent, si, quod criminantur, molitum me exitium Patriae comperissent? Itaque viri optimi, non perduellionis culpa, sed religionis zelus nobis capitalis est. Haud sine assensu populi haec audita. Reducuntur damnati in carcerem; et catenis, ac compedibus vinciuntur. Varius inde rumor per vrbem serpere: [Note: 255 Idem promissis tentatur.] alij Ducem Alenconium salutem reis ab Regina exorasse: alij malitiose iactare; Campianum sibimet manus attulisse: cuius interim fidem regij administri magnis propositis praemijs vehementer solicitare non desistebant. Quae vbi non procedunt Concilio malignantium visum est, nequaquam pariter fortissimam Confessorum manum totam contrucidare, sed a capitibus exordiri, vt minus offenderet populum pauciorum carnificina, ac reliqui forte interim terrore succumberent. Tres igitur, vt tria praecipua religionis Anglicanae propugnacula [Note: 256 Electi tres e quatuordecim qui primi morte afficerentur.] simul cohonestarentur, beatissima sorte leguntur, Campianus de Societate Iesu, Sheruinus ex Anglicano vrbis Romae Collegio, Briantus ex Rhemensi, quem haud dum palam erat Societati se tradidisse. Placuit enim paternae Dei clementiae sub extremum tempus, et inclyto huic pugili religiosae
[Note: 257 Briantus Societati dat nomen in carcere.] decus militiae, et nostro Ordini palmam certaminis eius adiungere. Per disputationum, quas retuli occasionem, nactus cui traderet literas, quae editae extant ad Societatis Patres, qui erant in Anglia, in hanc sententiam scripsit: se cum diu considerasset quantum Deo deberet, et quantopere ei seruiendum sit, vidissetque in religiosis familijs optime id praestari, duobus ante annis deliberatum [Note: 258 Eius literae.] habuisse Societati se se permittere, deinde in carcere cum primum esset torquendus, id ipsum voto pollicitum: Eodem die, inquit, cum primum tormentis cruciabar, antequam ad ea ducerer, orationibus vacans, et Domino Deo me, meaque omnia commendans, superna quadam spiritus dulcedine replebar, dum inuocarem Sanctissimum IESV nomen, et Beatae Virginis Mariae (dicebam enim Rosarium) hilaris erat animus, bene confortatus, ac promptus ad perferenda tormenta, quae tum certissime expectabam. Tandem in mentem venit praedictum propositum, et simul occurrebat, vt nunc voto, firmarem, quod antea statueram. Peractis precibus haec eadem animo reuolui, ratione qua potui discussi, bona iudicaui, desiderium compleui, votum praedicta conditione libere emisi. Quod factum Deus mihi videtur statim probasse. Nam in omnibus angustijs, et cruciatibus [Note: 259 Emisso Societatis voto dolorem non sentit in tormentis.] meis infinita sua bonitate misericorditer mihi affuit, confortans me in necessitate, et liberans animam meam a labijs iniquis, a lingua dolosa, et a rugientibus paratis ad praedam. An, quod dicam, mirabile sit, nescio, Deus scit: testis est coram Deo conscientia mea. Hoc dico me in vltima tortura cum crudelius in corpus saeuirent aduersarij, manibus, pedibusque violenter extensis omni tandem fere doloris sensu caruisse; nec hoc solum, sed etiam quasi refocillatum a praecedentis torturae doloribus, sensibus integris, mente quieta, et corde tranquillo perstitisse. Quod videntes Commissarij exeuntes iusserunt me eodem modo iterum in diem posterum cruciari: quod audiens er credebam equidem, et sperabam diuino auxilio me patienter laturum: interea meditabar, vt poteram Saluatoris Nostri acerbissimam Passionem innumeris doloribus plenam. Quae dum agerentur vulneratam putaram sinistram manum in medio palmae, et sanguinem effluxisse existimaram; sed re vera nil tale fuit, nec alius tunc dolor, praeter illum manus, grauabat. Singularem fuisse Dei opem in cruciatibus absque sensu perpetiendis, [Note: 260 Id etiam Haeretici confirmant.] fama quoque inde vulgauit, quod Nortonus gloriatus in aula ferebatur Briantum se ita produxisse, vt longiorem quam fuerat a Deo formatus, haud minus pede fecisset, cum tamen in medijs tormentis nihil ille sentiret; dubium vt minime fuerit (quemadmodum impius loquebatur more Iudaeorum Christi hostium, quod erat Dei, satanae tribuens) quin daemonem habuerit. At Briantus Dei iuuante gratia tormentis Nortoni multo quam ipse posset intelligere, maior effectus, tanto iucundius mortis consors Campiano fuit, quanto in eiusdem vitae Societatem, et ipse voto se dederat, ac receptum se a Deo diuina illa significatione intelligebat. Die S. Andreae sacro admonentur, postridie morituros; acriusque Sanctissimi Apostoli amor ille flagrantissimus erga Crucem [Note: 261 Sheruinus Campianus, et Briantus ad supplicium trahuntur.] ardentia ipsorum pectora inflammauit. Vbi optatus dies illuxit, summo mane simul erant Sheruinus, et Briantus; ad quos cum Edmundus quoque perductus esset, ingenti gaudio mutuos in amplexus effusi, diu se sanctis collocutionibus recrearunt. Tum de more crati vimineae (Sledam appellat gens) Campianus impositus, alteri Sheruinus, ac Briantus, ad eosque supini alligati ad Tybornum (carnificinae est locus) equis trahuntur. Nec defuere, qui interim ad Campianum accederent, alij vt de dubijs conscientiae, religionisque negotijs interrogarent, alij vt coenum, quo eius facies inter trahendum aspergebatur, venerabundi detergerent. Ad patibulum Consiliarij regij, et e prima nobilitate complures, et ex populo vis innumera expectabat. Quo vbi ventum est, solutus ex crate Campianus in subiectum patibulo carrum traducitur: vnde circum spiciens leniter multitudinem, compresso aliquantum strepitu, graui, ac sonora voce, Spectaculum, inquit, facti sumus Mundo, et Angelis, et hominibus, vt ait Apostolus, quod in me optime quadrat, qui hodiemo die non solum Deo, diuinisque illis spiritibus, verum etiam vobis, et vniuersis hominibus
[Note: 262 Campianus crimen proditionis de nouo refellit.] spectaculum factus sum. Caetera exequuturus silere iussus est. Venia solum facta de obiecta perduellione respondendi. Professus se catholicum Sacerdotem esse, catholiceque hactenus vixisse, et pro eiusdem fidei defensione mortem quam libentissime oppetere, grauissime contestatus est ab omni proditionis scelere, et quauis consbiratione in publicam tranquillitatem plane se alienum, liberum, atque innocentem esse; etiam, atque etiam rogans, obtestansque, vt [Note: 263 Literarum suarum ad Pondum sententiam explicat.] suprema illa verba indubitata haberent: si falleret se nec mortem corporis acerbissimam, nec aeternum animae exitium recusare: omnibus tamen omnem iniuriam ex animo condonare. Tum literarum, quas ad Pondum dederat sententiam explicans, ne suspicionem alio aduersarij traherent, per arcana quae se negarat proditurum, nil nisi Sacerdotalia munera per Insulam obita se intellexisse graui Sacramento confirmat. Inde vrgentibus aduersarijs, vt de Pij Quinti intentato in Elisabetham anathemate sententiam suam proferret, cum negaret id necesse esse; rursum quaerentibus num renuntiare Pontifici vellet? se Catholicis [Note: 264 Orare cum Haeretico recusat.] sacris initiatum, respondit. Atqui vnus e Caluinianis, istud nomen, inquit, omne laesae Maiestatis crimen amplectitur. Institit subinde Minister Haereticus, vt secum Deum oraret; quod bonus Pater commercium recusans, precatur Catholicos, vt pro se Apostolicum Symbolum in supremo agone recitarent, quo scilicet eorum omnium linguis, cum sua amplius nequiret, Catholicam religionem contestaretur. Cum iussus veniam a Regina petere, negasset eam ab se laesam, et pro salute animae eius fundere preces non abnuisset, plaustro [Note: 265 Motus, et lacrymae populi in eius morte.] repente subducto ex trabe pendulus cecidit tanto vniuersae multitudinis motu, tantisque lacrymis, vt postea editis libris Haeretici eam rem partim minuere, partim excusare conati sint. Volentes quoque carnifices restem vnde Christi Athleta pendebat, incidere, vt ei etiamnum semiuiuo, quemadmodum [Note: 266 Caroli Haiuardi licet haeretici in eum, et socios humanitas.] solent, ventre dissecta viscera extraherent, Carolus Haiuardus homo nobilis, quamuis perdite haereticus, e primis aulicorum pro potestate abegit, minitans mortem, si antequam expiraret, contingerent: quod et duobus reliquis humanitatis officium praestitit. Caput tamen, postea quam animus ad triumphum excesserat, resectum, et venerandum corpus in quatuor partes diuisum [Note: 267 Sheruini generositas, et alacritas morituri.] est. Ex qua laniena stillantibus sanguine manibus ad Sheruinum conuersus carnifex barbaro fremitu, Veni Sheruine, inquit, accipe et tu mercedem tuam et ille laetus, et quantum consumptae tormentis, inediaque et vigilijs permittebant vires, exiliens hominem arete complectitur, et impiarum manuum pium cruorem exosculatur. Quae res populum valde commouit. Ille vbi parumper in curru clausis luminibus, manibus in Caelum erectis Deum tacitus precatus est, clara voce incaepit singillatim Sanctissimae Trinitatis Personis agere gratias, quod creatus, redemptus, Christianae Sanctitatis particeps effectus esset. De [Note: 268 Crimine per duellionis se purgat.] sua religione volentem addere, regij Praefecti vetuere quicquam extra perduellionis crimen loqui, cuius criminis plane se expertem, purumque contestatus: caeterum si Catholicis imbutum esse sacris, et perfectum esse Catholicum Maiestas imminuta censeretur, id in se ingenue agnoscens: cum et ipse de Pij Quinti in Elisabettham diplomate abnuisset respondere, ac pro Regina pie Deum orasset, [Note: 269 Populi acclamatio mira] carnifice iam laqueum collo eius nectente, populus contenta voce exclamauit, Bone Sheruine Dominus Deus recipiat bonam animam tuam: et ille magna pietate rursus animo ad orandum collecto, ingeminansque Iesu, Iesu, [Note: 270 Vltima Sheuini verba.] Iesu, esto mihi Iesus, subtracto curru suspensus, tum sectus, intestinisque euulsis in frusta concisus immaculatum spiritum Procreatori restituit. Vir eximiae [Note: 271 Virtutes eius] virtutis, quique singulari cibi parsimonia, assidua oratione, diuturnis vigilijs, et acerba corporis sui vexatione non alios modo ante Catholicos, sed etiam ipsum carceris custodem in admirationem adegit, vt semper virum Dei Optimum, ac religiosissimum Sacerdotem appellaret, nec similem sibi vnquam [Note: 272 Brianti morituri oratio.] visum profiteretur. Iam reliquus erat ex inuicto triumuiratu Briantus, qui in currum illum non funestum, sed potius triumphalem sublatus, vultu plane innocentiae, ac prope angelico appatuit, vt erat specie liberali, et in flore iuuentutis
duodetrigesimum nondum egressus annum. Cum suam in religione educationem exponeret, et quam vitae rationem Oxonij tenuisset; vnus tortorum interpellans, [Note: Inhumaniter interpellata.] Quid tibi cum Oxonio, inquit, ad rem accede, ac te Proditorem fatere. Procul a me, inquit, hoc nefas: neque hoc nomine plecti capite iure [Note: 273 Proditionis crimen manifeste purgat.] possum. Nunquam Romae fui neque Rhemis eo tempore, quo Sanderus in Hiberniam abijt: id coram Deo testor, testaborque. Cumque sub haec acrius, quam duo priores vrgeretur, vt suam de Pij Quinti Bulla sententiam aperiret, de illa se, quod omnes Catholici credunt, et Ecclesia credendum docet, sentire dixit. Tum professus se Catholicum mori, et psalmum quinquagesimum Miserere mei Deus, et c. exorsus, eodem, quo praegressi Socij modo, sed carnificum socordia longiore cruciatu, gloriosum certamen expleuit. Et sane singularibus [Note: 274 Magnitudo, et grauitas laborum eius.] huic ornamentis coronam illuminare caelestis Imperator voluit. Cum datus in carcerem est, longa fame prope est enectus, sitique adeo exeruciatus, vt guttas e summo tecto decidentes, porrecto ex fenestra pileo conaretur excipere, nec tamen pertingere eo vsque posset. Postridie Ascensionis in Turrim [Note: 275 Acuum sub vnguibus in fixionem perfert.] traductus, dum recusat fateri, vbinam Personium vidisset, quis ad victum, sibi suppeditasset, vbi rem diuinam peregisset, quorum excepisset confessiones, acus sub vnguibus eius infigi iusserunt; cum interim ille nihil de constantia animi, cruciatu acerbissimo demotus, psalmum quinquagesimum recitans, preces [Note: 276 Fides eius mira in celando arcano.] pro se, suisque tortoribus faceret. In equuleo quoque tortus grauissime nunquam adigi potuit, vt vbi locorum Personius, vbi praelum esset, quos libros sparsisset, vel tenui significaret indicio. Postridie vero cum iam diuulsa suis membra sedibus vix haererent, et ad idem tormentum repeteretur, dum [Note: 277 Voto emisso vim tormentorum non sentit] se discerpendum plane putat id euenit, quod supra narrauimns, religiosi voti vim Deo ostendente, vt tormenta ne sentiret quidem. Omnes valde commoti ex eo spectaculo repetiere domos, ac fertur Haiuardus quem modo nominaui, interrogante Regina vnde veniret, respondisse a morte trium Papistarum, [Note: 278 Haiuardi ad Reginam oratio.] et illa subijciente, quid ipsi videretur de ijs? addidisse, videri viros perdoctos, et constantes, et innocentes, orabant enim, inquit, Deum pro vestra Maiestate, condonabant omnibus, et contestati sunt sub aeterna animarum suarum perditione, [Note: 279 Reginae responsio.] nunquam se, vel cogitasse quicquam mali in rempublicam, aut in vestram Maiestatem. Ad quae Elisabetha, similiter atque olim Sacerdotes Hebraei Iudae, Ita ne? Nihil ad nos: Viderint, qui condemnarunt. Caeterum ex beato horum Christi Athletarum fine Ecclesia Catholica, quod omnibus temporibus [Note: 280 Profectus Ecclesiae ex Campiani, et Sociorum morte.] vbique locorum, id ipsum in praesens consequuta in Anglia est, vt velut ex generoso semine laetior, foecundiorque succresceret. Tantum breui Campiani morte profectum scripsit Guilielmus Alanus, quantum multorum annorum interna cura, assiduisque laboribus promoueri nunquam potuisset. Excitata in crudelitatem torquentium odia: oborta innocentiae, et constantiae seruorum Dei admiratio: explicata bonitas causae Catholicae: incitati adolescentes non solum ad religionis verae complexum, sed ad gloriosae mortis aemulationem; vt iam passim optarent transmittere Oceanum, erudiri in Seminarijs, remigrare in Patriam, conserere cum errore manus, torqueri, laniari, vitam, ac spiritum fundere. Idem ardor, qui extra Prouinciam versabantur, atque adeo [Note: 281 Bernardini Mendozae. Ludouici Granatensis.] externos quoque incessit, vt haud parua cohors fuerit aduolatura; si potestas fieret. Additum postremo nostro seculo nouum Athletarum Christi decus scripsit Bernardinus Mendoza tum Philippi Regis legatus in Anglia, horum, ac nominatim Campiani gloriosum certamen nil vetustis concedere. Scripsit deinde Ludouicus Granatensis duplicem hos videri palmam consequutos, charitatis [Note: Caesaris Card. Baronij de ijs iudicia.] alteram, ne proderent Catholicos, alteram religionis. Addidit Caesar Baronius de his, alijsque, qui postea sequuti sunt dum de Sancto Thoma Cantuariensi agit, dignum sancta ipsius doctrina, et hoc dignum loco elogium: Videre meruit seculum nostrum ex hac parte felicissimum, quamplurimos Thomas Sanctissimos Sacerdotes, aliosque nobilissimos viros Anglicanos ampliori (liceat dicere) martyrio coronatos duplicisque tituli coronis auctos: cum non solum, vt
Thomas, pro Ecclesiastica libertate, sed pro fide Catholica tuenda, restituenda, ac conseruanda nobilissimo martyrio occubuerint: vt inter alios quos nuper Sancta Societas IESV velut agnos innoxios in sacris septis, sanctis eruditionibus ad Martyrium acceptissimas Deo Hostias saginauit; quos Romanum, quos Rhemense sacra Collegia, quae dixerim celsas turres a facie Aquilonis, et fortissima propugnacula fidei, emiserunt ad triumphos, prouexerunt ad coronas. Macte animo, macte virtute Anglicana iuuentus, quae tam illustri militiae nomen dedisti, ac Sacramento sanguinem spopondisti. AEmulor sane vos Dei aemulatione; cum vos Martyrij candidatos, ac nobilissimae purpurae Martyres designatos aspicio. Compellor, et dicere: moriatur anima mea morte Iustorum, et fiant nouissima mea horum similia. Agebat Campianus vbi coronatus est, annum alterum et quadragesimum, [Note: 282 Aetas ortus, et summa vitae Campiani.] Londini ortus, idemque sortitus aeternae vitae natale, quemadmodum die S. Edmundo Regi Anglorum, et martyri sacro, cuius gerebat nomen, fuerat condemnatus. Primum Oxonij, deinde Duaci disciplinis humanis, ac diuinis excultus: mox in Societatem ingressus, et in Germaniam missus, quem [Note: 283 Vt se Pragae cum esset, gesserit testimonium Ioan. Pauli Campani Magistri eius.] se Pragae vbi fere semper egit, praebuerit, potest ex clausula literarum Ioannis Pauli Campani, quas Poloniae iam Prouincialis. accepto Socij glorioso fine ad Generalem Praepositum dedit, intelligi: O Edmunde Sancte, inquit, vtinam tunc in mea ipse veste fuissem, qua me exui, vt discedentem a me vestirem; forsan vnus laqueus ambos reuinxisset, et post octennium conuictus intimi in terris ad sempiternum conuictum vna traducti fuissemus. Quomodo factus est discipulus supra magistrum loco, dignitate, et gloria, vt semper fuit virtute, merito, et gratia? Quem mecum viuentem sic semper bumiliabam exercendi illius talenti, et meriti augendi gratia, vt tamen me indignum agnoscerem, qui sub illius [Note: 284 Dotes virtutesque Campiani.] pedibus essem. Ex tunc enim in illo praeter eloquentiam, et doctrinam, suspiciebam Virginitatem omnimodo intactam, demirabar humilitatem, et obedientiam zelum, et caritatem in proximos dissuauiabar, et grande aliquid ex huiusmodi virtutibus expectabam. Vnicus iam e Societate reliquus erat Sacerdos [Note: 285 Vnus Sacerdos in Anglia liber.] in Anglia extra custodiam Gaspar Heyuodus, nam Guilielmum Holtum cum Rodulso, qui fuerat Campiani comes, Personius in Scotiam miserat, et ipsemet in Galliam Rothomagum traiecerat magna agitans: de quo supremis [Note: 286 Testimonia Campiani, et Alani de Personio.] literis Campianus haec scripsit: Ille vir est, de quo Maronianum carmen verius, quam de Hectore caneretar: si duo praeterea tales Idaea tulisset terra viros. Incredibile dictu est, quae praestiterit, ac moliatur, re, calamo, et c. De eodem Alanus idem sub tempus: Illius hominis industria, prudentia, zelus, in scribendo, et agendo dexteritas superant omnem fidem. Is igitur tot Dei donis fideliter, [Note: 287 Qui traijciens in Galliam operarios inde opportuna in loca mittit.] ac strenue vtens sub ipsum in Angliam ingressum obseruatis regionibus, quae maxime Sacerdotum auxilio indigerent, cum ipse, et Campianus haud possent tam late patenti Regno pares esse, e Seminarianis Sacerdotibus alios in Valliam, alios in Prouinciam Cantabrigiensem misit, optatissimo euentu; alios in eas Regni partes, quae finitimae Scotiae sunt, non solum quia gens eius orae magni est ac nobilis animi, sed etiam, vt inde pateret ingressus in Scotiam. Praeuidebat enim inde pendere totius Insulae religionem, cum regnum tandem ad Regem Scotiae, ad quem iure pertinebat, venturum haud dubia [Note: 288 Guillelmus Vatsius ab eo missus in Scotiam.] coniectura esset. Eam ob rem Personius inter caeteros Sacerdotes Guilielmum Vatsium prudentia, et pietate excellentem cum mandatis misit, vt penetrare ad ipsum Regem, et cognoscere conaretur, quae spes restituendae religionis in Scotia affulgeret: qui profectus, et perscrutatus omnia, retulit esse paratissimam [Note: 289 Maria Regina Scotiae optat mitti Religionis promotores ad aulam filij quindennis.] messem. Et sane magna haud dubie porta aperiebatur. Nam obtruncato nuper Iacobo Mortono Comite Regni eius Gubernatore, eodemque Haereticarum perstudioso partium, et Catholicis infestissimo, eiusque in locum Dobenio Duce Lenoxiense suffecto, qui clanculum religioni studebat, Maria ipsa Regina Scotiae, quae in Anglia asseruabatur, vehementer optabat homines mitti, qui apnd Dobenium, et alios sibi fauentes, religionem promouerent: cum et filius eius Iacobus circiter annorum quindecim adolescens, facile posset ad
[Note: 290 Docilitas, et placida indoles Iacobi Regis.] meliora traduci; quod quanquam haeretice institutus, tamen et ingenium docile, et eximium erga Parentem praeseferebat obsequium, et administratio prope omnis penes Catholicos esset. Eam igitur ob causam in Scotiam missus est Holtus, qui donec Catholici aliquid potuere, operam in eo regno haud poenitendam posuit. Ad Claudium quoque Aquauiuam Reginae Mariae postulatu literas dedit Personius, regni statum exponens, et rogans, vt Scoti Patres eo aliqui mitterentur. Quam rem cum Claudius ad Pontificem detulisset, isque probasset, in eam expeditionem Edmundum Hayum, et Guilielmum Crittonium [Note: Duo in Scotiam a Claudio Gen. missi.] designauit. Sed Crittonium placuit ad rerum statum cominus spectandum praeire, iussum, quantum conniti posset, conuenire Personium, vt ex eo quoque quid facto opus esset, coram cognosceret: quod facilius quam sperari potuerat sub huius anni finem consequutus est Rhotomagi, quo Personius [Note: 291 Fuga Personij Londino quam necessaria.] vti significaui, iamque explicabo, concesserat. Nam captis ab Regina tam multis, acerrimam in se conquisitionem haberi intelligens, et proditorum plena omnia, senescente iam anno excedendum Londino tantisper ratus, neque, satis sciens, quo se potissimum reciperet, (adeo cuncta vbique perturbata Campiani erant vinculis) Prouinciam Sussexiam petijt. Hic forte ad Shellaei viri Principis, qui pro religione in custodia tenebatur, aedes non procul a mari diuertis, vbi paululum detumuisset tempestatis atrocitas Londinum remeaturus; cum secreto admonetur proxima nocte clanculum quosdam Sacerdotes [Note: 292 An Anglia excedat data nauis occasione deliberat.] traiecturos in Galliam; si occasione vti et ipse velit gratum ijs comitem futurum: Quae res grauem illi curarum fluctuationem iniecit. Intelligebat si pedem extra Angliam poneret, regressum multo plus difficultatis, et discriminis habiturum: deinde profectionem id temporis posse Catholicis admirationem afferre, et commouere animos Sacerdotum, qui medijs in flammis relinquebantur: triumphaturos Haereticos tanquam metu cessisset: denique quod commouebat maxime, ex optatae pro religione mortis elapsuram e manibus occasionem. Ex altera parte multa, et grauia offerebantur, quae breuem absentiam ab Insula, eo praesertim tempore, quo rebus adeo turbatis perparum [Note: 293 Decernit in Galliam proficisci.] in ea speraretur, multiplici fructu compensarent. Multa in Gallia, portubusque Britanniae vicinis curanda esse ad totius negotij diuturnitatem, ac firmamentum; cum vsus ipse demonstrasset; non posse expeditionem a Societate susceptam perpetuari in Anglia, nisi transmarinis in partibus adesset consentiens Procurator peritus ac sedulus. Ex negotijs vrgebat, vel maxime librorum Catholicorum impressio, quae amplius intra Insulam fieri non poterat, cum, recens quoque praelum in Sylua Sthoner proditum esset, typographique capti, [Note: 294 Edendorum praecipue librorum causa.] et omnes libri vna cum Stephano Brincleo, qui opus id procurabat. Itaque cum opuscula tria haberet in manibus, vnum pro censura Charci, et Anmeri: alterum de rebus, quas ipse in toto persequutionis cursu obseruarat: tertium, quod inscripsit: animi inductio ad erigendos Catholicos, cohortandosque, vt animum magnum assumerent, planeque inducerent instanti procellae non cedere; ea videbat nec facile absolui, nec vllo pacto typis excudi posse in Anglia: quod vtrumque Rhotomagi nullo negotio praestitit, et inde initium factum, vt in alijs quoque Galliae, et Belgij vrbibus libri Anglice ederentur, [Note: 295 Et cum Alano, Georgio, Gilberto, alijsque tractandi.] praesidium Catholicorum inaestimabile. Praeter haec multa habebat cum Alano communicanda, et inter caetera, vt Testamenti noui, quod ipse Alanus Anglice verterat, editionem maturaret. Ad haec Georgius Gilbertus Rhotomagi de vitae ratione in posterum instituendae nutum eius opperiebatur, quae deliberatio coram multo commodius habebatur. Praeterea multum intererat cum Archiepiscopo Glasconensi Legato Reginae Scotiae, cumque Hayo, et Crittonio [Note: Scribendique tutius Romam.] congredi ad vias Scotiae iuuandae ineundas. Nec pauca Romam scribenda erant ad Generalem Praepositum, quae propter interceptionis periculum ex Anglia non satis explicabantur. Quae et alia eius generis cum se offerrent, et oblata praeter opinionem nauigationis tanta opportunitas, Dei videretur inuitamentum, aliquid ex eo recessu in religionis commodum ordientis, demum
post multam precem, occasione, quam forte mox frustra requireret, vti constituit. Haec vbi stetit sententia, sub mediam noctem admonetur iam iam nauigandum. [Note: 296 Latebrae eius periculosae. Et felix Rho tomagum nauigatio.] At vbi ad mare peruenit iam exasperatum, nec nauigationi aptum, et nauim in altum summotam offendit. Itaque cum illucesceret, neque ad Syluae domum tutus esset recessus, cum perpetua solicitudine abdidit se se in Mapali, biduoque post prospere Rothomagum aduectus: inde per literas Heyuodo rebus in Anglia praefecto, quae destinarat ita peregit, vt euentus quoque ostenderet eum recessum ab consilio aeterno fuisse. Apud Michaelem de Monchy Archidiaconum, et Coasiliarium Senatus Rothomagensis, virtute ac religionis studio praestantem virum, diuersatus est, non secus atque amantissimus [Note: 297 Quibus vsus sit administris in Editione librorum.] Frater acceptus, nemine fere siue Anglorum, siue exterorum eius absentiae conscio: induxitque mercatorem pium Georgium Flinctonum nomine, vt totum se libris de religione edendis addiceret, quod sane, quoad vixit, egregie praestitit: tumque Stephanus Brincleus, quem captum memorauimus, amicorum praesidio liberatus, Insulaque relicta saluberrimae illi procurationi, eodem Personio, cui se tradiderat, addicente, successit: quam vir optimus, Societatique fidissimus, aliquot etiam religiosis opusculis in Anglicanum sermonem conuersis, ad mortem vsque administrauit; idem et edendos curans libros, et [Note: 298 Initia Gerundensis Collegij.] transmittendos in Angliams? Prospere Christiana res per Hispaniam gesta. Ex hoc anno potest censeri Gerundensis natale Collegij. Michael de Agullana Canonicus huius vrbis, vir apprime religiosus ac doctus, ad Collegij institutionem quoddam Sacerdotium Gregorio Pontifici resignauit: idque Pontifex literis quoque Benedicti a Toco Episcopi et Iuratorum, rogatus in eam rem transtulit: et Caesaraugusta Petrus Domenechus eo profectus nomine Societatis possessionem inijt, dum Laurentius a S. Ioanne, et Franciscus Castellus rerum diuinarum ministeria ordiuntur. Excursiones perfrequentes, [Note: 299 Missiones vtiles.] saluberrimaeque susceptae. Duae inter caeteras insignes per Seguntinum, et Cauriensem Episcopatus rogatu Antistitum. Maxime vero vtiliter posita opera cum Batuecis, hoc nomine populos gens Montanos appellat in Cauriensi Dioecesi, Lusitanae ditioni finitimos; qui cultura plirimum egebant. Penetrauit [Note: Praesertim ad Batuecos Montanos.] ad hos Venatorum Christi caritas per auia, et montes: quantoque erat Pastorum maior inopia, tanto labor fuit latius explicandus. A multis passuum millibus aditi aegroti, recreati Sacramentis, inuncti moribundi, mox et mortui sepulturae mandati. Quae magna auditu faceret Indiae nomen, ea demum hic [Note: Et ad Rusticos Archiepiscopatus Burgensis.] gesta omnia. Similia his in Archiepiscopatu Burgensi per inculta item et inhospita loca, montesque ipsos asperrimos syluis, ac feris horridos, omni humanae vitae consueto victu destitutos. Tamen tanta vbique ad verbum Dei fame simplices animae currebant, vt ea alacritas omnem laborum asperitatem Euangelij Nuntijs leuaret, et ciborum duritiem quouis iucundius obsonio condiret. [Note: 300 Fructus concionum Burgis habitarum a Iacobo a Costa.] Magdalena Vlloa, et Burgensis Antistes, sua caritate maxime huiusmodi peregrinationes vrgebant, et collatis sustentabant subsidijs, vi insuper ingenti Rosariorum, quae distribuerentur inter agrestes, donata. Ipsi vrbi Burgensi Iacobus Acosta Baeticae Prouincialis ex itinere opportunissimum subsidium attulit. Cessatio a diuinis ex dissidijs inter Archiepiscopi, Praetorisque ministros [Note: 301 Scholae Vallisoletanae constitutae.] indicta, perturbauerat, et impleuerat omnia scrupulis. Ad Iacobum publice, vt rogatus erat, dicturum, pro insigni de eius doctrina ac virtute iudicio, plurimi confluxere, et ipse Archiepiscopus. Adfuit disserenti diuina vis, vt [Note: 302 Villaregiensis, et Gaditani Collegiorum Fundatores.] ineundae concordiae, explicandatumque conscientiarum viam ostenderet, vnde pax, et tranquillitas paulo post penitus restituta. Latinitatis Scholae Vallisoletanae Academiae, quae quarto ante anno Societatis fuerant curae permissae; cum solum eas Euerardus veluti in experimentum recepisset, hoc anno Madritano [Note: 303 Seminarium trium Linguarum Segoniae.] Regis consilio, atque ipso Rege autore, omnino sunt traditae. Villaregij coepta, templi aedificatio Ioannis Pacecchi fundatoris liberalitate. Gaditani Collegij conditor declaratus Ioannes ab Ocha Termineli. Segouiae collatum Seminarium trium linguarum ad Socios totius Castellanae Prouinciae erudiendos. Ludouicus
Santanderus Collegij Rector tota vrbe carus insignes hic afferebat priuatim, ac publice vtilitates. Ludouicus Tellus Maldonatus Vrbis Episcopus dum Sacrum Chrisma per singulas Paraecias impertiret, adhibuit comitem Santanderum [Note: 304 Santanderus bonam operam nauat Segouiensi Episcopo. huius sancta mors.] qui animos populi ad Sanctum illud mysterium concione praepararet: eidem mox lethali morbo captus totum se se permisit: ab eo et supremis voluit mysterijs communiri; allatoque Sacrosancto Viatico, ad horae quadrantem nixus genibus perstitit, partim adorans ac venerans Dominum, partim circumstantes ad pietatem exhortans. Verum Archiepiscopi Compostellani Franeisci Blanci multo aequius hisce literis inserenda memoria est. Malacense Collegium, [Note: 305 Francisci Blanci Archiepiscopi Compostellani vita, et mors pia.] mox Compostellanum fundarat; Salmanticense, et alia quaedam insigniter iuuerat: ad vltimum quicquid habebat volens in pauperum vsus concedere, haeredes instituit pauperes Compostellanos, et ab se ante condita Nosocomium, et Collegium Societatis: et suum insuper corpus Collegio tradidit, donum profecto haud vllo, quae alioqui dedisset, inferius: Magnum non per Compostellanam modo Dioecesim, sed late per Hispaniam sui desiderium, magnum rarae [Note: 306 Iacobi Castelli virtus, et felix obitus.] virtutis nomen reliquit. Memorandi e Socijs mortalitatem exuêre Iacobus Castellus Metinnae Campi e primis eius domicilij colonis, impigerque, et experiens operarius. Itaque et sedulitate, et longo vsu notus erat populo vniuerso, carusque, ac venerabilis perinde, ac publicus quidam omnium parens. Diem Principibus Apostolorum Sacrum, cui templum domus Metinnensis dicatum est, habuit supremum in terris, cum in Societatem iam Pontificij, et Caesarei iuris doctor a Francisco Villanoua anno 1550. nonis Nouembris fuisset [Note: 307 Ignatius Salsedus moritur ingenti sui desiderio relicto.] adlectus. In Collegio Legionenfi Ignatius Salsedus decessit post annos religiosae militiae vndeuiginti, optimi exempli, plurimi laboris ardentissimae caritatis. In expiandis conscientijs, adeundisque decumbentium pauperum casis, numquam fessus, ac ne sui quidem curandi corporis memor. Inde factum est, vt vbi spiritum exhalauit, rumore per vrbem didito breui populus in Collegij Templum tantus affluxerit, vt Ioannes Ramirius ibi tum agens opportunam exhoitationi concionem ratus, in suggestum conscenderit. Sed pauca verba, fecit ne immodicos in ploratus vniuersi erumperent. Tantum ipso initio, et lacrymarum, et gemituum exundabat. Inter caetera memoratur Salsedus exquisitae in rebus sacris fuisse munditiae, totamque supellectilem sacram per id tempus [Note: 308 Innocentia Martini Agorretae.] Collegij Legionensis fuisse eiusdem partum industriae. Obijt Segurae septimo Idus Augusti Martinus Agorreta innocentiae singularis vir, quam Dei beneficio, quancum ipse nosset, nullo vnquam lethali crimine inquinatam idem ipse solitus erat conscientiae suae Magistris ingenue referre. Ortus in Oppido Cauallegui Pompeiopolitanae Dioeceseos; annoque 1567. Societate Compluti inita, aliquot deinde annos Villaregij Fontium vixit: quo in Oppido, et circumiectis, alijsque compluribus longius positis, difficile dictu est quantum piarum frugum [Note: 309 Admonetur diuinitus de morte fratris.] collegerit; quanta eum magni, et pij viri fama sequuta sit. Villaregij cum degeret intempesta nocte dormientem repentina vox excitauit, iubens festino surgere, Deoque commendare Paulum de Iesu Fratrem de Societate ipli praecipua caritate coniunctum. Paruit continuo, certus ex ea re nihil posse nisi emolumentum existere: paucisque post diebus cognoscit eadem omnino hora Paulum compluti expirasse. Obijt Carauacae Consaluus Gomius, ex Carrione Dioeceseos [Note: 310 Consaluij Gomij studium mortificandi sui.] Toletanae Oppido, vbi Collegio iam prope triennium, miro omnium virtutum exemplo praefuerat: annis in Societate vndeuiginti exactis in magna infirmitate corporis, ea seueritate animi, vt singulos hebdomadae dies in certa afflictationum genera distributos haberet. Binis flagello se verberabat, totidem [Note: 311 Eiusdem misericordia.] induebatur cilicio, duabus noctibus vestitus cubabat duro super scamno, duabus vero nudus super cilicino stragulo. Inediam cum misericordia coniungens [Note: 312 Vsus orationis, et assiduae Dei praesentiae.] detractum sibi cibum indigentibus largiebatur, facultate domesticis idem factitandi permissa. Quare, vt fit, praeeunte Rectore passim caeteri sequebantur. Quacumque de re consilium ex eo quaereretur, antequam responsum ederet, sublata ad Deum mente decies Sanctissima Iesu, et Mariae nomina tacitus
ingeminabat; toties cum diuinam psalmodiam inchoaret. Quaternas quotidie contemplationi impondebat horas, ac reliquo tempore non secus, ac si [Note: 313 Diligentia in proprio profectu scriptis eius probata.] oraret, staretque in Dei conspectu se se gerebat. Viri diligentiam in obseruandopietatis suae profectu ostendêre duo reperti postquam obijt libelli; quorum, in altero animi sui sensa, et recepta in oratione lumina descripserat; in altera ex praeceptis spiritualium Exercitiorum conscientiae examina singulorum dierum adnotauerat, um assidua iatentaque cura; vt non maiore attentus quiuis Pater familias accepti, datique tabulas conficiat. Triduo ante morbum supremum dum Christi, corpus inter sacrificandum mox communicaturus, manu sustinet, incensus vehementi cupiditate quamplurima eius causa patiendi, qui mortem acerbissimam cause nostra pertulerat, in omnem se poenam, et cruciatum paratum [Note: 314 Offert se ad patiendum aspera.] obtulit. Cumque statim cogitationi occurreret angor, quem cruciatuurru, omnium grauissimum percipiebat ex consueto morbo, quo sanguinem ex ore eiectabat, ad eum quoque se se nominatim angorem obtulit; ac subinde adfuit paratae patientiae luculenta materies. Nouem dies inter febrium ardores [Note: 315 Eaque perfert magno animo.] acerrrimos, et stomachi tormenta grauissima frequenti eiectione sanguinis vexatus est tanto impetu erumpentis, vt poenc praefocaretur: Quas ille poenas quanta concupierat animi magnitudine, tanta aequitate tolerabat; quamuis insueta quoque (quae solet molestissima Dei famulis exercitatio esse) ariditas spiritus accederet. Paucis ante mensibus Maria Diazia nomine pietatis inclyta Carauacae [Note: 316 Mariae Diaziae vaticinium de eius morte.] foemina, praedixerat ei anno illo ipsum mortem oppetiturum. Quo ex monitu siue ex caetera diligentia, qua res animi sui habebat compositas, iam sibi ipse totam rationem accurate descripserat, qua vellet extremo tempore ad mortem componi: notatos ina ratione ac formula ex Sancto Euangelio et psalmis locos recitari sibi iubebat: iamque et dulcedo redierat picratis, et diuinissimo [Note: 317 Satanae fraus] accepto Viatico prope aberat ab exitu, cum Sanctam Vnctionem coepit abnuere; quadam veluti iniecta diuinitus cogitatione repente occupatus, nequaquam se in praesentia moriturum, sed magnas ad res a Deo reseruari. Nimirum vt tota vita hominum militia est, ita acerrimus est in occasu vltimus hostis incursus, et fallacissimae artes. Verum permagni interest, quo quisque ante insueuerit modo. Ideoque Consaluus, qui conscientiae arbitrium suae Confessario [Note: 318 Confessarij monitu dete cta.] semper magna submissione permiserat, Satanae fraudes eius monitu haud, difficulter elusit: magnaque pietate suscepto supremae vnctionis mysterio, post suauissima colloquia cum Christo Domino, cuius Crucifixi tenebat, et dulciter [Note: 319 Mors, et funus Consaluij.] amplectebatur effigiem, non luctum, sed gaudium domesticis ex certa spe suae felicitatis relinquens, lenissime expirauit. Cohonestatus est ab vniuerso Clero, et Fratribus S. Francisci percelebri funere: ciuesque passim ad Collegium per eos dies non, vt mos est, consolandi, sed gratulandi causa venere. Inseratur nobili Sacerdotum manipulo domestici laboris adiutor Iacobus, cui cognomen de Yeuenes ex patria, Dioeceseos Toletanae pago. A puero diuini [Note: 320 Vita Iacobi de Yeuenes.] instinctu spiritus pastor, et agricola in colendo precandoque numine per agrorum, saltuumque libertatem multis, ac frequens, crescente cum annus pietate, [Note: Pietas, et caritas eius.] ac praesertim misericordia indigentium, omni eos ope, obsequioque, et emendicata insuper stipe iuuare contendit, donec aegrorum vtilitatibus in Granatensi Nosocomio Ioannis Dei operam suam omnem addixit. Hic vero post exactos in solicito ministerio dies, plerumque noctium in oratione, aliquid somni super humo capiens, ducebat. Augebatur ad labores animus, ipsoque [Note: 321 Ingreditur Societatem.] vsu virtutis ad vlteriora porro incitabatur: itaque non operam modo suam, sed se, et libertatem, ac vitam tradere penitus Deo, eiusque famulis cupiens, ac perfectum fieri holocaustum, cum sesquiannum in Nosocomio posuisset, Societati se dedit. Anno redempti orbis 1558., ab ortu suo, sexto et vigesimo, in Granatense Collegium admissus est, totamque inibi aetatem, vel in Albaizinensi [Note: Religiose in ea viuit.] domicilio peregit, in ciborum parandorum, et caenaculi cura, toto iam animi impetu in curriculum perfectae laudis effusus, alacris semper, et promptus, summeque beatus, nisi quod adhuc duriora appetens, Euangelizantium
in India Patrum coquus, et quacumque re posset adiutor esse optabat. Misericordiam illam, quae cum ipso adoleuerat, perpetuo retinuit, auxitque. Semper [Note: Cura pauperum.] habebat, quod mendiculis largiretur, nullo paupertatis domesticae detrimento, semper quo domesticorum aegrorum leuaret, recrearetque molestiam. Haud [Note: Et sedulitas laboris.] secus inueniebat semper vbi, et caeterorum fratrum, et externorum, qui domestico cuipiam inseruirent, labores in se se transferret. Ac Deus famuli sui caritatem saepius visus est diuinitus comprobare; nam famulorum vni ex oborta [Note: Curatio infirmi mira.] in faucibus collectione Sancto iam Oleo iussu Medici inungendo, appositis (forte ad obtegendum miraculum) herbis quibusdam, signoque Crucis imptesso praeter omninm spem valetudinem reuocauit. Dum vero in paruo illo, ac [Note: Multiplicatio ciborum.] paupere Albaizinensi domicilio versabatur, cum saepe improuisi tot hospites superuenissent, vt duplicaretur vescentium numerus, modicis dapibus, quas [Note: Obedientia.] parant domesticis, abunde et hos, et hospites pauit. Proraptae quoque simplicitatem obedientiae commendauit, aqua in cribro, vt Historia Prouinciae Baeticae narrat, ad Rectoris iussum perlata. Alebat hasce virtutes Iacobus suaui familiaritate cum Deo, suique vero neglectu. Semper in eius ore Christus Iesus. [Note: 322 Eius studium orationis.] Ex rebus quas tractabat vilissimis licet, flosculis, herbis, et id genus, dulcedinem eminentissimae conremplationis hauriebat. Vbi vacaret ab opere, nunc in Odaeo, nunc in templo dulcissimis manantem sine vllo strepitu lacrymis inuenires, interdum ab sensuum vsu abstractum. Idem vt operum humillima, laborum asperrima, sic in victu, vestituque deterrima sibi legebat, tam simplici alacritate, vt triumphare in his ipse videretur; nec cuipiam non suauissimus esset [Note: Temperantia eiusdem.] exemplo. Postquam omnes, et quidem (quantum per leges fas erat) indulgentissime refecerat, tum demum frustulo aliquo ex ijs, quae abijci solent, ieiunium ipse soluebat. Ad extremum vti optauerat, morbo neque domesticis graui, nec sibi ad diuinas res impedimento, supremis pietate maxima Sacramentis [Note: Mors pie obita.] munitus, vndecimo Kai. Februarij animum Procreatori suo innocentissimum, [Note: 323 Hispali nostri peste affectis inseruiunt.] et recte factorum ditissimum reddidit. Hispali foeda contagia cum saeuirent, Collegij, Domusque Socij in aegrae Ciuitatis auxilium suas vitas dicarunt. Quatuor e professa Domo distributis inter se regionibus vrbis, in glorioso periculo occupati; vnus etiam in demortui locum Parochi suffectus, ne tum populo subsidia decssent, cum maxime ingrueret necessitas. Enituit hac in [Note: Tres in pio labore mortui.] re Georgij Aluarij ardor, et industria; enituit et Petri Vasquij, quem placuit Deo praesenti mercede remunerari, translatum a pio labore ad beatam quietem. Duo in pari munere idem praemium adepti, ex Lusitania Prouincia Portuensis [Note: Duorum aliorum similis sors.] Collegij Minister, et Procurator Ioannes Acosta, et Ioannes Petrius; ambo alterum et vigesimum in Societate annum diuino obsequio operati. Mirum quantam hîc admirationem exciuit caritas Patrum, dum alijs praecipiti fuga procul ab contactu se se ferentibus, in vltimum discrimen ipsi pro animarum [Note: 324 Gollegij Angrensis difficultates.] causa decurrunt. Inter haec Collegium Angrense in Insula Tertia bellicis conflictabatur aerumnis. Ciuitas alioqui Societatis perstudiosa cum de Lusitano Regno certatum est, Antonij partes sequuta, Collegium, quod noluerant Patres se se partibus immiscere, arctissima inclusit custodia, omnibus, et ianuis, et fenestris, quae in Vrbem spectarent, inaedificatis; bis in hebdomada aliquanto commeatu summisso. Itaque fideles Domini serui omni exelusi humano commercio, [Note: 325 Modestia, et Prudentia Lusitanorum Patrum Philippo Regi laudata.] ablataque rerum agendarum materia, colligendis modo patientiae fructibus, consuctudinique Caelestium vacabant. Magnum dedere Lusitani Patres inter eas temporum difficultates suae prudentiae, religiosaeque discipiinae experimentum, vehementerque eorum modestiam Philippus Rex probauit: et tamen auidus fabularum rumor sparsit in quibusdam insidijs Regi moliendis participes de Societate multos fuisse: quod vt prorsus a vero aberat figmentum, [Note: 326 Amor Philippi Regis in Societatem.] ita breui euanuit. Philippus vicissim Rex perbenignum se Societati praebuit. Aduectum ex India Maldiuarum Insularum Regulum apud S. Rocchum haberi voluit. Ad P. Claudium Generalem (quamquam, et is ad eum literas dederat) tamen prior scripsit, prolixe suum patrocinium deferens. In Indiam
[Note: 327 Nauis in Indiam soluens, vectores e Societate ambit:] quatuordecim discessere lecta capita. In tres modo conscenderant naues, cum quartae simul euntis, cui nomen Boni IESV, Praefectus, nobilesque, negant se posse sine eo solatio, ac praesidio tam longum, ac periculosum cursum iniro, Adeunt frequentes Alfonsum Pacecchum, orant non precibus modo, sed lacrymis, autoritatem regiam interponunt; denique Sacerdotes duos impetrant. Valerium Parandam, et Ludouicum Fernandum ad suosque laetissimi prope humeris transferunt: Et quibus nihil ante prouisum erat, benignitate summa, [Note: 328 Quatuordecim e nostris soluunt in In diam.] et diuersorium, et commeatum certatim comparant. In Pretoria cum Prorege Alfonsus Pacecchus qui venerat Romam ex India Procurator, Franciscus Martinus, et Hieronymus Xauerius Sacerdotes cum Iacobo Ferrera Laico. In altera cui nomen Saluator, Simon Paezius, Antonius Rodericius, Antonius Franciscus, et Franciscus Viera. In Tertia, quae Regum Magorum vocabatur, Hieronymus Rebellus, Emmanuel Caruallius, Marcus Antonius, et Ioannes Nicolaus, vtrobique Sacerdotes bini, ac Laici totidem profecti.
[Note: 329 Tres e Societate in Regno Angolae.] Angolae Regnum in ora extima occidentalis Aethiopiae, cui proprium Guineae noraen est, benignam hoc anno tribus e nostris, qui Christianam ibi rem curabant laborum non inutilium materiam suffecit. Loanda est in eo tractu Insula ditionis Lusitanorum, vbi nostrorum domicilium est. Praefectus eius Praesidij consilio habito de ratione belli, quod dudum ibi Lusitana gens cum Indigenis Ethnicis gerit, [Note: 330 Expeditio in Cambambes a Lusitanis suscepta.] putauit opportunum factu expeditionem ad Cambambes ducere: Populi ij sunt Regionem obtinentes interioris Angolae, in qua Montes Argenti Fodinis nobiles dicuntur esse: quos Regni Lusitanici ditioni adiungi quaestuosum ad multa, nec pro praesenti copia nimis arduum tentatu videbatur. Delectu habito copiarum euntium comitem, et Sacrarum rerum curatorem, assumi placuit vnum e nostris. Necessarium erat iter ad Cambambes tendentibus per Ambundos [Note: 331 Ambundi victi.] eiusdem societatis, ac ritus populos: Ij constemati ad arma primo indicio Consilij nostrorum, ingenti multitudine se se obuiam effundunt: sed, facile victi praelijs aliquot fusique viam liberam cedere victoribus coguntur, quâ illi strenue progressi, ad Coansam flumen peruenerunt. Amnis hic est illarum Regionum facile maximus, Nilique adeo aemulus etiam in Originis, ac [Note: 332 Coansae amnis natura.] capitis incerto: sed quam ortu obscurus tam decursu conspicuus, vasta mole aquarum per Congi Angolaeque regna labitur, crebris, et celebribus vtraque ripa diues oppidis, latitudine aluei quâ mari miscetur non minus sex et triginta passuum millibus patens. Nec spatio tanto vanescit impetus ruentis. Vim proprij fluxus perfert impermixtam marinis vndis ad octoginta millia passuum fluctus Oceani propellens, et dulces aquas adhuc incorruptas contagio aequoreae salsuginis, illic tanto a littore interuallo Nautis hauriendas praebens. Huius opportunitate fluminis, cuius secundum ripam iter copijs commodum erat, vtendum Praefectus ratus, naues impedimentis oneratas legere oram iubet, quâ [Note: 333 Pestilentia ex graui coelo.] ipse in conspectu expeditum ductabat militem: quadam tenus feliciter. Sed tales amnem aeremque rempestates concitarunt, tantaque corporibus coeli grauis insalubritas incubuit, vt deligendus statiuis locus ibidem ad ripam Coansae fuerit, viaeque consilium intermittendum. Foeda hinc facies castrorum procumbentibus passim morbo militibus, neque ad curationem languentium [Note: In ea labor fortis, et vtilis Sacerdotis nostri.] sufficientibus sanis. Noster plusquam pro virili contendere: discurrere per omnes, consolari, hortari, ministrare, animis corporibusque necessaria suggerere, vnus plurimorum, quoniam ita res poscebat, munia explere: nec die nec nocte partem quietis aliquam capere: quoad ipse aliorum curaror sternitur grassanti lue; nec sic tamen ab officio desistit: circumlatus manibus seruorum, tentoria languentium obire pergit, et qua potest ope miseros recreat, Haud saniores animi Valentium, quam corpora aegrorum erant. Vt [Note: 334 Ciuile praelium inter Lusitanos impeditum.] querula calamitas est, et irritabiles infelicium mentes, atroces exarserum inter milites irae, factionibufque corroboratis, condictum in diem posterum mutua prouocatione certamen fero indicio ad Patrem aegrotantem noctu defertur. Sine mora Mancipiorum Aethiopum ministerio porcari se se iubet ad seditionis
duces, tantumque Deo iuuante auctoritate, ac precibus potuit, vt gratis pro tempore inter discordes resarcita, nefas exitiale ciuilis praelij praeuerteret. Nihil horum circumquaque intentos latebat hostes. Ergo exhausta mortibus, discissa odijs castra vndecumque oppugnaturi concurrunt, spe verisimili, haud quaquam pares resistendo futuros, quos paucos pestilentiae superstites, rixae in mutuum exitium armarent. Inter haec continuis dierum quindecim imbribus itineris aliquam facultatem opportuna cessatione praebentibus, salubriore in montibus loco Lusitani Duces castra sunt metati: quindecim non plus millibus a priori sede noua statiua distabant, situ cum ad munitionein apto, tum commeatibus [Note: 335 Castra Lusitana oppugnata a Barbaris.] opportuno, quod sinui amnis imminebat Nauium capaci. Eo translaros numerosi circumsistunt Barbarorum exercitus, ex cunctis Angolae populis, quos abundante fortitudine, acrium bellatorum ipsae illae reliquiae facile summouebant, crebris eruptionibus concisos, nisi militans efficacius Barbaris lues recrudescente vi nouam quoque stationem insestaret, frequentioribus etiam quam antea quotidie funeribus saeuiens. Cum ergo, et praesidia minuerentur intestino malo, et externa, oppugnatione recentium continuo accessu inualescente copiarum, pericula cresterent, tenui filo spes vltima pendebat promissorum [Note: 336 Congenses Lusitanorum foederati fusi fugatique.] auxiliorum foederati Lusitanis Regis Congi. Et procedere iam coeperant Congensium Sociorum Septuaginta millia: numerus non soluendae solum obsi, dioni Valli, sed ad debellaudum cum Angolanis par abunde futurus. Verum tristis breui Nuncius adfuit, tantum exercitum temere in insidias prolapsum partim caesum, partim fusum, ac dissipatum esse. Hoc misero statu rerum, cum non plus centum armis idonei tractandis in castris Lusitani superessent, priuato aliqui consilio desperatâ re publicâ clam fugerunt. Horum quidam in Loandam Insulam delati, extremi non Lusitanae magis quam Christianae rei discriminis indicium fecerunt. Ingenti desperatione torpebant Duces in Nuncio tam trepido, nec consilium auxilij ferendi expedituri videbantur, nisi qui res ibi Sacras curabat Noster, singulos adiens obrestaretur, ne vltimo suorum periculo deessent. Dei enim opem audenribus adfuturam. Sic conflata manus quanta potuit in illis rerum et temporis angustijs maximâ, Patre ipso expeditionis autore comitante, feliciter in obsessa castra penetrauit incolumis, tanta vtrimque gratulatione, vt coneeptâ vincendi fiduciâ fortiter erumpentes [Note: 337 Mirabilis victoria Lusitanorum ope S Ioan. Bapt.] magnâ hostium strage factâ, reliquos in fugam verterent. Aliquid humano maius in ea Victoria fuit: creditumque merito est S. Ioannem Baptistam (nam eius natali die felix eruptio facta est) equitibus Lusitanis peculiari sibi deuotione clientibus, coeleste patrocinium praestitisse. Itaque ab Diuo nomen nouum loco factum est. Nec silendum, visam esse pietatem Militum tam durae obsidionis tempore, Coelum in sui misericordiam, egregiâ religiosorum operum perseuerantiâ, mouisse. Quotidie Missae Sacrificio a Nostro Sacerdote celebrato frequentes intererant. Ijsdem idem volentibus, et enixe obsequentibus, edixerat, [Note: 338 Pietas Lusitanorum in extrema calamitate.] vt quinquies quot diebus in Tabernaculum diuinis Ministerijs dicatum, Dei pacis exposcendae causa conuenirent. Nec vero ij vnquam pugnaturi prodibant, nisi Sacramentis Confessionis, et Eucharistiae rite praemuniti. Victoriam primam secundae aliquot pugnae consecutae, Angolanorum animos, et ferociam fregerunt: adeo vt tertia ferme nobilitatis pars, abiectâ spe armorum, pacem veniamque posceret. Illud in his gratulationis maioris fuit, quod Banzae [Note: 339 Conuersio Reguli potentir.] Regulus Regis Socer, Songa nomine, praecipuae vir autoritatis, et prudentiae, vna cum filionatu minore, alijsque nonnullis Regni proceribus Christi Religioni nomen dedit. Praetor Songae Lustricus Pater, Christiano more, in baptismo factus, Pauli nomen indidit. Additus Neophyto Regij arcus honos, gentis ritu Ducis Aethiopum insigne: concessumque, fauore nemini eatenus ibi tributo, vt coram Praeroribus Sella tapetibus ornata vti semper posset, quae [Note: 340 Eius exemplo multi alij permoti.] Aethiopum opinione dignitas summa est. Incredibile dictu est quantum hic splendor Angolanorum oculos perstrinxerit. Plerosque passim cupido incessit Christiana Sacra cognoscendi; nec pauci amplecterentur si operariorum copia
esset, quae dare operam doceri cupientibus posset. Messorum penuriâ, magna pars Segetis maturae in aruo relinquitur. Tamen Coansae ripis vtrimque imposita oppida noster Sacerdos docendo concursauit: eoque itinere ad Gentem miseram in ipso fluminis alueo in concauis arborum inter cancros habitantem. Nam haec ibi animalia copia ingenti sobolescunt, familariter, et sine vllis, vel horrore, vel nauseâ per cibos, vestes, membra hommum sic natorum, sicque educatorum nundinantia. Ista excursione quadringenti probe instructi Ecclesiae adiuncti per baptismum sunt, praeter horum infantes item ablutos Sacris vndis. Multis in locis deleta Idolorum fana, Crucisque trophaeum erectum. [Note: 341 Ostium ingens Euangelio apertum.] Loci Dynasta in quo Lusitana castra sunt, Christianam Doctrinam cupide audiebat. Denique ipse Cambambium Regulus cuius in ditione sunt montes illi quos diximus argenti feraces, legatis vltro missis Lusitanos ad se inuitat, fideique praedicationi ostium aperit. In Congi Regnum Angolae finitimum excurrit e nostris vnus et quinquaginta septem supra mille quingentos baptizauit. Ante nonaginta fere annos hoc regnum Lusitanorum opera Christi [Note: 342 Regni Angolae miser status penuria Sacerdotum.] fidem susceperat. Sed cum in oppidis triginta millibus Sacerdotes noiu plus duodecim degant, culturae defectu Gens siluescit. Plerique quam religionem colant interrogati vnum id respondent: se sal comedisse: hoc verbo baptismum adumbrant, quod Ecclesiae ritu sal ori baptizatorum inseratur. Viget ergo passim Idolorum cultus. Sed cius pertinax non est natio, si autor meliorum praesto sit. Sacerdos e nostris paulum extra fines Angolae progressus, vno in pago quadringentis baptizatis idola plurima comminuit. Crucesque loco eorum erexit. Christianus alterius pagi princeps euocandae satis exustis pluuiae miram artem factitabat, Idolis demoliendis. Eius campi largo [Note: 343 Christianus Princeps idolis demo liendis diuina beneficia promerctur] imbre rigabantur, interim dum finitimorum statuas impias stare sinentium eidem subiecta Coelo praedia siti squallebant. Infestas habent regiones istas Hippopotami, ferum genus amphibiae bestiae. Mole pares Elephantis, cum lintres in aquis dentibus, ac calcibus euertunt, tum in terram erumpentes in Viatores irruunt. Nec multitudinem verentur. Pagos ipsos audent ingredi: magnasque in ijs strages edunt. Itaque pro miraculo celebratum ab Ethnicis quoque est, quod, vna ex his belluis in eius quem dixi Principis pagum Christianis frequentem incursans, sine vllius hominis caedeaut vulnere, quod fieri non solet, occisa est. Admiratio hinc vulgo, et desiderium Christianae Religionis increbescit. Sed deest, qui paruulis petentibus panem frangat.
[Note: AEthiopia.] Abassinorum Regnum Aethiopiae Orientalis tres adhuc reliquos habebat ex Magni Patriarchae Ouiedi Socijs quinque, quos in eas terras secum duxerat, duobus ante Patriarcham mortuis. Andreâ videlicet siue Gualdaro siue Gualdanio, vel etiam, vt optima monumenta nouissime allata satis diuerse scribunt, [Note: 344 Sociorum Patriarchae Ouiedi pia vita, et obitus felices.] Gonzaluo Gualdamez, iam ab anno 1562. in Insulâ Mazuâ odio Christianae Religionis a Turcis occiso. Is vir fuit caritate, ac tolerantiâ singulari. Anno post hunc duodecimo, nempe aerae Christianae 1574. Gonzalus Cardosus missus in longinquum pagum itinere dierum quindecim, ad Catholicos Incolas loci Sacramentis, et Sacra Doctrina consolandos, alacri obedientia statim procinctus Patri mittenti, laetus et renidens in digressu dixit. Promptissime, quo iubes pergo. Non perueniam tamen Dambeam (id pago nomero erat) neque te amplius videbo. His dictis abiens aliquot dierum itinere facto, repente in via consistens Franciscum Lupium comitem admonet, adesso sibi fatalem horam, ipsum quoque de vita periclitaturum: curaret tamen se, necique subtraheret, miserans Ecclesiam Abassinorum tantâ Sacerdotum inopia pressam. Inde ipsos in sanctis affectibus, et sermonibus cepto itinere [Note: 22. Maij 1574.] pergentes, syluis egressi. armati latrones adoriuntur. Cardosus lethali vulnere confossus repente concidit XI. Kal. Iunij, Lupius leuiori plagâ ictus, fuga euasit, diuina prouidentiâ seruatus, vt Sociorum Ouiedi superstes omnium, reliquias miseras affictae illarum partium Ecclesiae tueretur, de quo suis inferius dicetur locis. Fuit Cardosus cuius memoriam suo loco praetermissam defectu
literarum, ijs tandem perlatis hie supplere viSum est, fuit, inquam Operarius Euangelij frugifer in paucis, inexhaustae diligentiae in Haereticis solicitandis ad fidem Catholicis in ea confirmandis, in quo dies noctesque indefesso labore continuabat. Magna illi autoritas ad omnes, et comitate innocentiaque parta gratia quae claues animorum, et quemuis, quo vellet inflectendi facultatem dabat. Non alius eo dexterior, et felicior conciliator pacis inter dissidentes: vt idoneae sint augurandi causae coelestis eum haereditatis morte compotem factum, qui verum filiorum Dei Pacificorum characterem, iam in vita praetulerit. Reliqui tres Patriarchae superstites Patres Emmanuel [Note: 345 Catholicorum in Aethiopia persecutio ingrauescit.] Fernandius, Antonius Fernandes, et Franciscus Lopez, siue vt alij vocant Lupius, e praeclara cohorte reliqui gregem pusillum assiduis, et acribus Barbarorum vndique, ac Schismaticorum insultibus periclitantem egregia fide, ac caritate tuiti adhuc sunt per annos plures; singulorum exitus suo tempore reddemus. Reuerentia Lusitani Imperij nuper Sebastiani Regis nece perturbati exolescens e seris Indigenarum animis opportuniores in dies impiorum iniurijs Catholicos reddebat. Ad haec Rex Aethiopum secundis aliquot praelijs in Turcos factis insolenter ferox, quod minus se deinceps ope Lusitanorum egere iudicaret, animo suo in Catholicos prauo saeuoque liberius indulgebat.
Naues quatuor quas e Lusitaniâ soluisse diximus cursum omnes in Indiam. [Note: 346 Appulsus in Indiam nauium quatuor.] Dei benignitate tenuerunt. Tres in quibus Franciscus Mascarenas Prorex Goam, quarta XVI. Kalendas Nouembres Cocinum appulit. Morbi classem in cursu infestarant. Benigna hinc materia caritati Nostrorum: qui sibi non pepercerunt: haud paruo, vt credituinest, animorum fructu corporumque. Ipsi omnes lue obsequijs contracta exerciti, Dei beneficio conualuerunt, praeter vnum Franciscum [Note: 347 Martinius Procurator Indicae Prouinciae inter nauigandum moritur.] Martinium, qui Roma Procurator rediens mandata ibi accepta perferre in Prouinciam non potuit, meliorem quam quem petebat, in ipsa, vt speratur, nauigatione Portum ingressus. Duo Goae hoc anno Baptismi celebrati sunt, apparatu et pompa magnificis. Prior in nostro Collegij Goani templo ipso die conuersionis S. Pauli loci Patroni, capitum quadringentorum. Alter in Oppido S. Laurentij, tribus ab Vrbe milliaribus, die item Sancti cius Martyris [Note: 348 Mille Goae baptizati solemni pompa.] natali, paulo numerosior, sexcentorum quinquaginta. Candidati omnes ordinati sub signis vtrobique processere specioso agmine, nitido vestitu, cuius singulis copiam ex eleemonsynis nostri curauerant, palmarum ramos praetendentes manibus. Adhibitus tibiarum tubarumque cantus, Baptizatis Sponsores e nobilissimis quibusque adfuere, qui sua honoris causa lustratis nomina dederunt. Priuatis baptismis alij praeterea ducenti Ecclesiae aggregati sunt. Valet illa species ad commendandam mysteriorum nostrorum dignitatem ambitiosae [Note: 349 Neophyti honorati.] non minus quam superstitiosae Genti. Neophytis, prouc cuiusque captus, ac fortuna tulit, honores additi. Duos ipsorum ex Indica nobilitate Rex Philippus Commendatores creauit, quam rem ingenti plausu Ethnici quoque ipsi celebrarunt. Horum alteri, viro probatae strenuitatis, Praefectuia quinque Nauium bellicarum credita. His delinimentis non parum alliciuntur Indi ad cogitationem Christianae legis amplectendae, cuius humilitas superbos eorum [Note: 350 Principia domus Professae Goanae] animos Solebat offendere. Initium hoc anno Domui Professae Goanae factum, Duodecim e nostris mense Februario in aedes Rosarij dictas piorum liberalitate in nostros vsus concinnatas, immigrantibus. Sitae illae sunt in solo amaeno, coelo lalubriori quam Collegium, opportunus ideo receptus fessorum laboribus, et fractam aerumnis Missionum valetudinem trahentium. In Castro Rachol agri Salsetani Templum elegantioris operis, et solidioris materiae quam hactenus in his partibus consueuisset, hoc anno perfectum, et dedicatum [Note: 351 Progressus Religionis in Salset tis [perhaps: Salsetanis] .] est. Non alia illic prius quam lignea visebantur, hoc primum lapide, ac caemento structum. Cathecumenorum ingens vbique numerus. Vno in pago S. Laurentij praeter quos diximus sexcentos quinquaginta baptizatos, alij non minus aexcentis candidati Christianae Religionis ad fidem cura Nostrorum instituebantur. Multa omitto vulgaria dictu, non tamen siluerim experimenta
quaedam mira benignissimae Dei prouidentiae in salutem aliquorum. Anus nonagenaria vltro instinctu inopinato venit ad nostros baptismum postulans. [Note: 352 Mirae conuersiones multornm sub mortem.] Edocta raptim, et baptizata biduo est mortua. Disserentem de rebus salutis Gentilis quidam in agro Sacerdotem nostrum audiens vehementer institit, vt continuo baptizaretur. impetrat, moritur. Idem Sacerdos iter faciens in vetulam incidit sedere prae lassitudine coactam. Vnde et quointerroganti: respondit mulier. Ego tanto natu nunc primum ex oppido pedem extuli. Causa prodeundi fuit desiderium impatientissime pungens Ecclesiae Christianorum adeundae, sed iam vires conantem deficiunt. Pater his auditis mysteria Christianae fidei explicat pendenti ab eius ore, et mira voluptate gestienti. Quid multa? baptismum efflagitanti morem gerit, baptizatae mors tamquam hoc solum expectasset statim adfuit. Haec satis ad specimen sint. Obseruata enim sunt ijsdem locis, ac temporibus similia non pauca. Cocini Christiana res a Socijs septendecim impigre feliciterque curabatur. Eorum vnus duram prouinciam sortitus conciliandae pacis inter duos inuicem capitaliter infensos, potuit, quae vis diuini Verbi est, excutere ferrum de manu militi grauissima iniuria laeso, [Note: 353 Exemplum memorabile vltionis omissae Chri sti causa.] et inde in vltionem inflammato. Is vero non solum ignouit inimico, sed eum vltro prior supplex adire sustinuit, et illam osculari manum a qua sibi digitum in rixa crudeliter amputatum meminisset. Baptisini hic quoque frequentes, et clari, et Ethnicorum Nobilium conuersiones fuere; praesertim in Residentiâ S. Iacobi Cocinensi Collegio subiectâ, vbi e multis Cathecumenis centum et quinquaginta satis visi praeparati, solemni baptismo die S. Iacobi Apostoli simul in nostro templo lustrati sunt. Memoratu dignum est Ethnicum nobilem vehementer institisse apud nostros, vt filiolam suam infantem, baptizarent. Nata erat caeca, locis oculorum gemina sed informi, ac tetra visu caruncula occupatis, consternatus Pater vouit curaturum se baptizari si ei Deus videndi facultatem daret. Mira res. Subiti nascuntur puellulae oculi, [Note: 354 Miraculum duplex in Infantula baptizata.] ijque clari, ac viuaces. At homo infidelis in promisso exoluendo cunctabatur. Ecce autem ardente febri coixepta infantula faucibus plane lethi admouetur. Moestus iterum Pater votum inftaurat, nec patiens, et misericors abnuit Dominus, conualescens mox infantula in templum nostrum a Parente portata, publica ibi gratulatione Sacris aquis abluta est. Rex eius orae licet Ethnicus Cliristianae religioni fauet. Permittit enim palam aedificari Christo templa suscipique baptismum a suis subditis, quos etiam vbi baptizati sunt [Note: 355 Ethnicorum procerum mirum studium in Religionem Christianam] subiacere disciplinae Ecclesiasticae coercerique e Sacris Ministris opportuno supplicio aequum censet. Regis exemplo Magnates honori ducunt extare sui erga Christianam Religionem, etsi hanc nondum amplectuntur, amoris exempla. Itaque ad templi Sancto Andreae dicati sumptuosam elegantemque constructionem non Christiani fere plures quam Idololatrae pecunias contulerunt. Excursum e Vaipiccottanâ Cocinensi quoque annexa Collegio Residentiâ, in Angamale. [Note: 356 Nestoriani Haeretici co fusi.] Regionis id nomen ab Haereticis Nestorianis habitatae. Praedicatum vbique cum fructu est, Cassanaris (sic sectae Magistros vocant) nequidquam ringentibus, qui cum sparsis improbissime mendacijs plebem in nos concitassent, detecta veritate res in maiorem ipsorum ignominiam vertit. Cotilani duae familiae nobiles plus triginta capitum fidem palam susceperunt, et coram calumniose iactantibus eas vi a caepto defecisse, constanter, et gloriose testatae sunt. Trauancori Religio Crucis haud silendo exemplo sancita est. Mos ibi est in controuersijs, quae dirimi testimonio non possunt, coram sacra Cruce in propatulo erecta iurari. Huc adducta quaedam Ancilla non dubitauit imprecari sibi certum morbum si falleret: re vera fallebat, nec diu inultum [Note: 357 Periurij memorabilis vltio.] periurium tulit. Postero die illo ipso morbo pereussa est, ac metu contagionis domini aedibus praeceps eiecta. Ab omnibus miserrime desertam, Iudex ipse, qui quaestioni praefuerat, misericordia motus ad Crucem deducit, autorque ipsi est, vt periurium fassa veruam roget. Simul collectum e vicinia, Crucis puluerem amuleti loco gestandum in sinu tradit. His mulier factis triduo
conualuit. In ora Pilcaria sedecim hoc anno Nostrorum occupatissimam nec [Note: 358 Labores fructuosi nostrorum in ora Piscariae] successuum inopem animarum procurationem habucrunt. Praeter dies festos quinis fere per hebdomadam diebus ad conciones generatim diferetas dicebant: bis ad viros: ad Scholasticos, ad Mulieres, ad Seruitia separatim semel. Fructus ex hoc abundans. Confessiones Generales ad nongentas numeratae. Crux anno superiori eminenti erecta loco, magno etiam Gentilium concursu, visitur. Celebritatem facit fama miraculorum ibi precibus impetrari solitorum. Eleemosynae hoc anno a Crucem illam adeuntibus coilatae trecentorum aureorum summam aequarunt, quae in pauperes regionis familias distributa est.
[Note: Iaponia.] Iaponicarum rerum paulo altius repetenda nobis narratio est, quod earum pleraeque in duobus proxime praecedentibus Annalibus omissae sunt. Appulit ad eas Insulas Alexander Valignanus anni 1579. mense Iulio, vt ibi dictum est, Is vt quam gerebat Visitatoris potestatem melius vtiliusque exercere posset, omnium Nostrorum, qui varie dispersi per eas partes erant conuentum [Note: 359 Conuentus Patrum in Iaponia cele bratus.] in Cochinozuensem portum indixit. Praesto ibi fuerunt ad dictam diem, quotquot in Ximo degebant. Meacenses tumultibus bellorum impliciti eo pro, ficisci nequiuerunt. Quatuor in eo coetu decreta sunt in rem Christianitatis, et Societatis opportuna. Primum, Nostrorum in Iaponia degentium Regimen. vniuersum in tres quasi Prouincias diuisum est. Prima fuit Meacensis, circumiacentes quoque illi vrbi Iaponis primariae regiones amplectens. Altera erat Figenensium Regnorum Arimae, Omurae, Firandi, et Goti. Tertia Bungensis. [Note: Quatuor in eo decreta.] Hunc vsum ea res habebat, vt qui varijs in Missionibus Operarij versabantur, in promptu haberent cui parerent, et ad quem in dubijs aut necessitatibus recurrerent. Ei nimirum, qui Dioecesibus hisce Sociorum curandis praeficeretur arbitrio Visitatoris. Constitutum secundo est, vt e Nostris, quae tunc erant domibus quaedam velut Collegia designarentur, in quibus Iuniores Nostri linguae Iaponicae alijsque necessarijs studijs vacarent. Tertio, vt quoniam Messis multa Operarij pauci ad manum essent, Non enim tum numerabantur in vniuersa Iaponia plures vigintinouem, e quibus tres, et viginti Sacerdotes erant, Domus Probationis excitaretur in quam admitti possent e Lusitanis ibi peregrinantibus, aut etiam e Christianis Iaponijs, si qui apti nostro instituto a Deo in Societarem vocarentur. Denique visum est optimum fore, si omni ratione procuraretur, vt erudiendae, ac formandae iuuentuti curâ operaque Nostrorum, idoneis locis Semsuaria fierent. His stabilitis dimissi sunt Patres in stationes vnde venerant: nisi quod P. Gregorius de Cespedes Meacum proficisci cum Socio iussus. Visitator in Regnum Arimae se contulit, vt Regis conuersioni, dudum sui Patrui Bartholomaei Regis Omurae suasu de Christiana Religione ampiectendâ deliberantis, manum vltimam imponeret. Reperit ibi Valignanus vacillantem in Conuersionis proposito Regis animum, quem Auia Idolis addicta cum Auunculis eiusdem sectae, et qui eum assidue [Note: 360 Alexandri Valignani felix labor in conuersio ne Regis Arimae.] circumstabant Bonzijs, vehementer a Sancta cogitatione retraxerant. Perfecit tamen Pater Deo adiuuante, vt disserentibus de Doctrina Christiana Rex operam daret. Fructus is breui fuit, vt Rex cum vno e suis Patruis, et Iuuene patrüele, diem locumque baptismo condicerent, quem in Portu Cochinozuensi se suscepturos promiserunt. Ne id ad constitutum fieret obstitit primo subitus Regis morbus, deinde terror bellicus a Riozogo tunc Regni Chicungi Victore, qui arma repente in Regnum Arimanum verterat. Haec etsi palam Bonzij streperent, manifesto Camium et Fotoquium se spretos vlciscentium, numine fieri, nihil tamen Regem a fixo semel consilio mouerunt. Quin sapienter iudicans, quo plures ab hominibus formidines instarent, eo maturius conciliandum sibi Deum esse, P. Valignanum euocatum iu arcem, quo ad apparatus belli secesserat, magnopere orauit ne moram vllam faceret sui Christi Cultorum albo adscribendi. Sacro igitur ibi lauacro cum aliquot e suis Lustratus Rex Arimae Protasij nomen accepit. Paucis post diebus vxor
[Note: 361 Baptismus Regis Arimae Protasij vocati.] quoque eius eodem mysterio initiata Lucia dicta est. Subito apparuir quam sit salubre consilium quaerendi primum Regni Dei, bonis alijs minoribus cum eo spnte affluxuris: Si quidem minax illa tempestas, quae non dubiam perniciem Regno Arimae minabatur, Deo auertente in Regnum Fingense ab Idololatris habitatum, vim effudit suam. Valignanus enim missus ad Riozogum a Rege [Note: 362 Valignanus pacem conciliat inter Reges infestos inuicem] Protasio ad tractandam cum eo pacem, negotium subito confecit: magnâ cunctorum admiratione: qui Dei manum, in quâ corda Regum sunt, in fero Barbari Victoris animo flectendo, haud dubie operatam intelligebant. Hinc inter gratulationes tranquillitatis publicae, Arimae Religionis studia feruebant. Quatuor millia paucis mensibus sacris vndis eluta Eccleliam auxere. Quae quo certioribus in futurum profectibus adolesceret, rogatu Valignani Seminarium amplum educandae in literis, et morum honestate iuuentuti, prolixa Regis liberalitate institutum est ibidem.
In Bungensi Regno Arimae finitimo contrarias consilijs contraria euenta, [Note: 363 Iunior Rex Bungi terro ribus a religione arcetur.] responderunt. Rex nouus cui Pater iuueni rerum habenas praematura permiicrat, magna Christianae Religionis, Patris instinctu, voluntate conceptâ, propositum non tenuit, Riozogi terroribus, et Bonziorum, in transuersum actus. Concessit infelix seditrose id flagitantibus Idololatris Sacramentum impium, quo se illis, defectionem ni faceret ad Riozogum minantibus, obstrinxit, redditurum Bonzijs ereptos census, et Sacra Camium, ac Fotoquium non prohibiturum. Tantae inde perfidiae sibi conscius Magistrorum fidei congressus occursusque declinabat, nullius maiori quam Patris, Francisci Regis Senioris, dolore pudoreque, ex quibus cum in morbum periculosum Senex incidisset, accedentes [Note: 364 Regis Senio ris ex eo do lor. Et praedictio.] ad se officij cause Principem filium, cum nuru ipsius coniuge, admittere in conspectum noluit. Auditusque est cum diceret, id quod euentis deinde, comprobatum spiritu prophetico praeuisum apparuit, stirpem suam, quae quingentis iam annis Bungo regnabat, in isto suo aduersus Deum rebelli filio, sic eius peccatis exigentibus, finem habituram. Mox bello inualescente, breui tempore [Note: 365 Rex lunior tria regna perdit.] Fungense, Chieungense, ac Buygense Regna, quae Franciscus Rex Bungensi adiunxerat, amisit. Bungense ipsum vix tenebat, Proceribus plurimis rebellantibus. Interea Rex Senior studijs Religionis se totum abdebat. In domo priuata degens, octauo quoque die rite confessus Eucharistiam sumebat. Quotidie mane certis horis mysteria vitae ac mortis Christi commentabatur. Vesperi cum congregata familia in Sacello domestico flexis ante aram genibus, coronam Deiparae recitabat. Votis in hoc secessu se tribus deuinxit Castitatis coniugalis, [Note: 366 Egregia religio Regis Bungi Senio ris.] Obedientiae mandatis Dei, et Moderatorum salutis aeternae suae, constanter exhibendae, Postremo bonorum honorumque omnium prius iacturae subeundae quam in fide Christi titubaret. Operae pretium est videre quibus verbis hoc postremum votum expresserit. Promitto tibi IESV Christi Fili Dei, me te vnum verum aeternum Deum agniturum, adoraturum, semper, et quae docuisti crediturum: etiamsi Patres Societatis quos mihi dedisti Magistros a te deficerent: etiamsi, quod fieri non posse arbitror, Vicarius tuus in terris Romanus Pontifex, et tota Christianitas Europae tuum cultum abijcerent. In his curis, ac cogitationibus versantem circumsistunt rebus iam perditis Regni proceres, et missi a filio, qui enixe precarentur, vt tenuium Imperij reliquiarum regimen, et Patroc inium susciperet. Diu reluctabatur. Sed pietate, [Note: 367 Is rerum ha benas rogatu filij recipit.] ac misericordia victus, tandem annuit. Principio quatuor Principes, qui Regem iuuenem prauis suis consilijs peruerterant, exilio mulctauit. Tum exercitu instructo Chicacuram Factiosorum caput oppugnare orsus, breui tempore transfugio suorum destitutum oppressit, et acie occidit. Sic Regno Bungensi [Note: Et rebelles vincit.] pax reddita. Deo, quam sit ad omnia vtilis pietas, exemplo illultri demonstrante.
[Note: 368 Valignanus insidias Dei ope vitat.] Venit inter haec Bungum Valignanus tardius quam optauerat, et constituerat, propter Arimanos tumultus: quae mora ei salutaris fuit. Nam ea factum est, ne in praeparatas insidias, si destinata die proficisceretur, incideret.
Quidam Rebellium Bungensium Iothet nomine, vt aegre Regi faceret, cui non ignorabat quam carus esset Valignanus, Sicariorum manu in itinere disposita tollere illum decreuerat. Quod praeter quam frustra tentauit, mox etiam luit [Note: 369 Insidiatoris poena.] graui suo supplicio. Nam eadem passus, quae fecerat, et a suis proditus, qui suum in Regem rebellauerat, a Paganis Fitaensibus est occisus. Francisco Rege praesens Dei numen se agnoscere praedicante, tam in benefica illa erga Valignanum prouidentia, quam in merita poenê nefarij latronis. In hac gratulatione [Note: 8. Sept: 1580.] Rex optimus Patrem Vozuquij excepit sexto Idus Septembris anni quingentesimi octogesimi supra millesimum, praecipuamque ex eius prudentia, et religione consolationem atque vtilitatem hausit quinque fere mensibus quibus ibi [Note: 1. Mart. 1581.] fuit. Nam Kalendis Martij sequentis anni Meacum versus iter inijt. Causis grauibus ad eam profectionem trahebatur. In quibus illa princeps, quod Christianae rei, vt recte in Iaponia statueretur, Nobunangae fauor ibi late imperantis adiungendus erat. Et affulgebat benigna eius successûs spes. Nam Organtini nostri literae illic praesentis, mira de Nobunangae in nos propensione nunciabant. [Note: 370 Nobunangae Imperatoris Iaponiae in Christianos auor.] Adiuerat illum Organtinus Anzuquiamae, et vltro laudes legis Christianae celebrantem, inuehentem autem acriter in Bonzios in longo et familiari sermone, audierat. Paulo post profectum Anzuquiamâ Meacum Nobunangam Organtinus cum Laurentio Iaponio inuisit. Admissus subito est, multis licet viris principibus expectantibus. Post salutationem vultu benignissimo acceptam, tribus fere ambos horis varijs de Christo, et eius Doctrina, fermonibus detinuit. Libentissime visus audire Laurentium praesertim, patria elegantia de Christianae Religionis veritate disserentem. Cui etiam familiariter in aurem insusurrauit. Etsi ego contentius, et irato similis te interrogationibus lacessam, tu tamen audacter loquere. His dictis pandi valuas, et vocari proceres iussit. Tum multa de Laurentio quaesiuit, eiusque responsis, noua quae occurrebant, dubia subiecit. Eoque omnibus plausibiliter occurrente. Ipse alta voce principes adstantes [Note: 371 Audit myste ria Religionis, et probat.] intuens. Adeste, inquit, auxilio. Nam cogi me sentio ad istam adeo rationi congruam Religionem amplectendam. Quin vos ipsi ad Sacra Christi cum coniugibus, et liberis suscipienda comparate. Hic ad Laurentium conuersus. Age, inquit, ad hunc Nobilem coetum, quae mihi de Dei Vnitate, deque eiusdem in bonis remuncrandis, malis puniendis, prouidentia narrabas copiosius edissere. Fecit ille pro sua insigni facultate, quod iubebatur eloquenter, admiratione summâ omnium, Nobunangae vero ipsius, quod ex vultu apparebat, fructu, et gratulatione praecipuis. Nempe quantumuis Atheum eius, et immane quantum superbum animum, vis Diuini Verbi momorderat; nisi ferox, et indomitum arbitrium obstaret, in quo sua obstinatione se inuoluens: [Note: Nec tamen amplectitur] Noluit intelligere, vt bene agtret. Cyri Persarum Primi Regis liberatoris populi Dei, vt in multis alijs, sic in extrema reprobatione similis; vt in hunc quoque apte conueniat illa Dei querela apud Isaiam: Assimilaui te, et non cognouisti me. Tunc ergo arrogantissimus contemptor Religionis omnis, qui fauorem illum erga Christianos aut merâ libidine animi, aut spe vtilitatis alicuius, aut, quod est verius, instinctu diuinitus immisso, demonstrabat, postquam ea coram omnibus audiuit, quae aptissime inter se cohaerentia, summeque verisimilia nullam humani cauillationi iudicij iustam exceptionem relinquebant, Organtinum subito cum Laurentio in intimum secum conclaue seduxit: ibique obtestatus exquisitis formulis sibi ne mentirentur, quaesiuit an vere, qua; disseruerant [Note: 372 Quaerit pri uatim ex Organtino num quae dicit credat.] ipsi pro certis haberent? Addebat enim audiuisse se arcani fide data, de multis Bonzijs, postquam mira de vitâ futura deque animae immortalitate disputauerant, nugas eas se se credere: iactare autem ad populum sibi quaestuosas, et politico regimini vtiles phaleras. Hic Organtinus maxime in serium vultu composito, quam potuit efficacissimis expressionibus certissimam suam mysteriorum, quae docebat, fidem asseuerauit. tum visa ibi forte figura terrestrisglobi, eam arripiens, Vide, inquit, Domine, vnde, quo, quantis marium, ac terrarum spatijs, quam horrendis periculis venerim. Simul illi Italiam monstrauit
relegitque digito viam, quâ se inde in Iaponiam contulerat. Hinc pergens: quantum, inquit, auguror ex ista Maiestatis tuae in me meosque Socios benignitate, nos profecto non penitus stultos putas. Quae autem maior miseriorque fingi posset dementia, quam nostra haec esset, si florentis Patriae dulcedinem horrendis peregrinationis immensae laboribus, et periculis, sine vlla humani commodi spe mutaremus, sola instigante inani libidine mendaciorum venditandorum, ex quibus nulla nobis vtilitas; quin potius horribilium perpessionum quotidiana experientia, et mortis acerbae prope certa expectatio, rediret. Nam Bonziorum quos dicis alia causa est. Ille ex credulitate seducti populi adoreas [Note: 373 Organtini asseueratio efficax persuasionis suae] sibi vberes honorum, et voluptatum metunt. Hinc opulenta Sacerdotia, hinc locupletes census, hinc venerationem, qua tumidi fruuntur, hinc epularum quibus quotidie se ingurgitant, hinc flagitiorum in quibus totâ vitâ volutantur, et copiam, et veniam, et opportunitatem, et impunitatem habent. Nos castimoniam seuerissime colimus, nos peregrini fastidia victus mire a nostrate differentis, non parum molestâ, si quid expertis credis, patientiâ perferimus. Nos ex ipsa, qualiscumque pauperibus peregre supetit, copiâ, studio subtrahimus, et voluntarijs ieiunijs genium fraudamus. Nos incommodorum, et difficultatum matrem omnium, vltro paupertatem amplexamur. Vides hanc humilitatem vestis. Nec te quâ es perspicaciâ prudentiâquc fugit, quam tenui omnium rerum apparatu, naturalibus necessitatibus domi defungamur. Quam irreuocabili lege abstinentiae, oblatas opes repellamus. Quam sine fuco viles pannos, humilia tecta, rerum omnium duritiem egestatemque consectemur. Vna vna profecto spes, vna certa expectatio Regni coelestis, quod his sordibus, his angustijs emimus, nos sustentat, atque erigit. Huius persuasione promissioneque certâ, duramus in tot aduersis, non modo patienter, sed etiam glorianter, et iucunde. Haec loquentem Nobunanga fixis dudum, et mirabiliter attentis intuitus oculis, ad extremum ambos inuito similis dimisit, amicissime profitens: sibi adeo suauem eorum consuetudinem esse, vt si posset fieri, frui semper illa cuperet.
Sub hoc idem tempus inter duas Bonziorum percelebres sectas, Fochescianam, [Note: 374 Bonz iorum famosa concertatio.] et Giodoscianam nobile commissum ex prouocatione certamen est, arbitro ipso vltro electo, quamuis toti Bonziorum generi palam infenso, Nobunangâ: qui legem certamini talem dixit, vt victi se capite mulctandos scirent. Concursu rabiosissime peracto, Victores Iudicum sententijs Giodosciani declarati sunt. Frustra Fochesciani mulctae a Nobunanga, quamquam humillime rogatam, gratiam sperarunt. Nam ille etiam ignominiam neci adiunxit: spoliatos speciosis, cum quibus in campum prodierant, vestibus, lictorum virgis caedi iussit. Imperauit deinde, vt sanguine proprio subscriberent oblatae chartae, quâ se falsi conuictos, et ratione superatos ab Aduersarijs faterentur. Tum [Note: 375 Victi capite luerunt. Eorum sectarij bonis spo liati fugiunt] qui certauerant capite plexi sunt. Magistri alij eiusdem sectae in desertam Insulam Lacus Anzuquiamae deportati. Reliquo vulgo mulcta indicta pecuniae multo maior quam venditis omnibus possent soluere. Vt sic nimirum, quod euenit, cogerentur, relictis suis magnis opulentisque coenobijs, alio fugere. Bona quoque reliqua, et Castella eorum plurima, Populi direptioni permissa. Erat Fochesciana factio infestissima omnium Christianae Religioni. Quare suam illam operam magnifice Organtino Nobunanga iactans, id se ipsius, et Christianorum amore fecisse praedicabat. Iam filij Nobunangae tres maiorem etiam Christianis spem sui faciebant. Maximus natu Ionus Suquendonus, cui Pater Boarinum, et Minense Regna dederat, vltro diploma ad Organtinum misit, quo potestatem ei plenam faciebat Christianae Doctrinae per vtrumque [Note: 376 Filiorum Nobunangae propensio in fidem Christi.] suum regnum promulgandae; locumque attribuit in Vrbe Guiso, vna e primarijs Regni Minensis, in qua ipse habitabat, quo in loco domum, et templum aedificare libere posset. Frater huius minor Oxaquenus Fungedonus; cui Regnum Farimanum nondum plene deuictum Pater desponderat, cum Meacensem Domum nostram, et ei adiunctam Sacram aedem amicissime, ac curiosissime
visisset, domum redux, munus ad nostros misit, cum epistola qua significabat: sibi rationes quas ab ipsis audierat, optimas videri, cupereque otiosius cognoscere caetera, et Christianum fieri. Denique minimus Nobunangae filiorum, Sanxius Chindonus Ixi Rex, palam dictitabat: se iam Christianum ex parte esse, mox in solidum, futurum. Itaque his fretus Organtinus, rem opratam hactenus magis, quam speratam, eamdemque praecipui emolumenti, tentare ausus est, et euentus caepto respondit. Aedificabat gloriarum plenissimus Nobunanga, [Note: 377 Nobunanga 37. regnorum Dominus vr bem magnificentissimam extruit.] quanta maxima poterat magnificentia, Vrbem Anzuquiamam, ijs vt, apparebat auspicijs: vt ea non solum Regni Minensis, in quo sita erat, sed triginta septem Regnorum aliorum, quae ipse suae ditioni subiuncta vna Monarchia deuinxit, immo Iaponiae totius, cuius imperio non obscure imminebat, Metropolis futura videretur. Et inuenerat ei substructioni aream quantumuis ambitiosae spei capacem. ipsis in confinijs Regnorum Mini, et Vomi, triginta fere milliaribus a Meaco, exurgit in directum speciosa Montis late conspicui moles, ex vno quasi trunco, ascensu ipso in tres veluti se se ramos discriminans [Note: 378 Anzuquiamae situs amoenissimus.] Iugorum totidem, quorum duo ab vtroque maioris latere submissa, colles hinc atque inde, cum ad visum iucundos amoenitate virentium Syluarum, Valliumque riguarum, tum ad vsum vberes laetissimis segetum fundis, exporrigunt. Inde nouae quoque voluptatis theatrum se aperit, limpidus, et piscosus lacus, ex ipsa protinus radice Montis, vastum, et tranquillum aequor, latitudine octodecim, longitudine septuaginta milliarium, beate fundens. Renident in stagni superficie, sparsae temere, mirifica specie, innumerabiles Insulae: nec minor quam interceptarum aquis terrarum, exceptarum vicissim in campos aquarum gratia. Nam laetissimus amnis, vmbrosis ripis e lacu exuberans, per cultissimam planitiem maeandris serpit, oculorum prospectum, quam tendi longissime potest, trans ipsum Vomi Regnum, mire ridenti spectaculo, perducens. Hîc ad ipsam Lacus oram, in plano campo Vrbs Anzuquiama praeclara descriptione formabatur. Colles quos dixi Prartorijs, Villis, Castellisque visendi operis extruebantur. Arx tamen summa medij verticis in praecipuae magnificentiae sedem electa, curis sumptibusque maximis imperiosissimi Principis, innumeris [Note: 379 Principes certatim Praetotia cir ca nouam vrbem struunt.] artificum omnis generis manibus, muniebatur ornabaturque. In ea Ciuirate constitui iam nunc publicam Religionis Christianae professionem, momenti rem maximi censebant omnes. Quâ ratione id posset perfici, quaerentibus nostris, haec commoda se obtulit occasio. Reuersus eo Meacensi Vrbe Nobunanga, cum Arcem, et Domum Regiam perfectas, et vtramque e sententia atque e dignitate sua illustrem ornatamque reperisset: Edictum in suam vniuersam ditionem, ac praeterea in cuncta Iaponiae regna, missis quoquouersum Nuncijs, vulgauit; quo edicto cunctos, Dynastas praesertim, ac Principes, inuitabat ad visendum vtrumque illud aedificium. Fiebat vndique concursus ingens primae Nobilitatis, adulandi magis, quam visendi studio; quod non dubitabatur, quin essent notandi, ab nomine suspicaci, et iactabundo, qui applaudere gloriae ipsius tali occasione neglexissent. Organtinus eo quoque cum caeteris venit. Confestimque admissus, ad salutationem Nobunangae, facile animaduertit, non partim eum delectatum, quod Europaei quoque, quos Mundi Veteris magnificentiae assuetos, parui facere opulentiam Iaponicam, percrebuerat, suorum operum atque opum spectatores cupidos, et laudatores prolixos videret. [Note: 380 Societas a Nobunanga sacultatem impetrat Collegij An zuquiamae condendi.] Hac ei opinione tumido, et laeto, libellum Organtinus obtulit, quo petebat, fieri sibi protestatem, Domus, et Templi suae Religionis vsibus Arzuquiamae condendi. Constabat similem gratiam multis Bonzijs, ijsque praepotentibus, negatam. Tamen Nobunanga, eodem quo blandissime hospitem acceperat, renidenti vultu, non solum liberalissime annuit; sed vltro delegit amoenissimum, et multis antea Principibus frustra expetitum locum, et vt statim aedificium in eo nostrum inchoaretur, iussit. Non defuerunt hoc rerum articulo sibi Christiani Meacenses. Ingenti eorum studio, et sumptu, partim ibi emptâ, partim Meaco apportata Materies est, operaeque tam multae negotio additae,
vt intra mensem (quod in earum Gentium Architectura tota ex lignis apta mirum minus est) perfectum elegantiâ Iaponica aedis vtriusque opus steterit. Harum famâ rerum in spes maximas arrectus Valignanus, Vosuquio soluit Kalendis Martij huius anni primi et octogesimi supra quingentesimum millesimum, ac Piratis frustra insequentibus Sacaium tenuit. Imminebant festa Paschalia. Qnare vt caerimonias Hebdomadae Maioris celebrare inter Christianos posset, Iustum Vcondonum vicinae arcis Tacacuquiensis Principem, misso Nuncio admonuit, [Note: 381 Valignani versus Meacum iter.] si per eum liceret, dies se aliquot apud ipsum futurum. Incredibiliter ea re laetatus Iustus, obuiam Patri cum splendido comitatu venit. Erant cum Visitatore duo e Nostris, Ludouicus Froez, et Laurentius Mexia. Hi summa suâ voluptate Gregorium Cespedium Meaco reducem, et apud Iustum tunc morantem, sunt complexi, cumulauit omnium gaudium paulo post Tucuquium adueniens Organtinus: a quibus simul vniuersis Mysteria Passionis Christi, pompa, vt in nascente Ecclesia, splendida, visendoque apparatu celebrata sunt. Concurrerunt, e vicinis vndecumque regionibus Christiani ad quindecim millia. Omitto [Note: 382 Publica Poenitentia Aleatoris.] frequentiam Sacramentorum Confessionis, et Eucharistiae, Verberationes publica Christianorum, et quae quisque ex dictis alibi sibi facile subijciet. vnum referam exemplum memorabilis poenitentiae. Erat inter Praesidiarios Arcis Tacacuqui Adolescens nobilis, aleator notus, et caeterâ eius generis militari licentia, haud satis Christianam innocentiam exhibens. Hunc inter alios ad peccatorum confessionem accedentem Organtinus monuit: non debere ipsum cuius peccata ad caeterorum offensionem emanassent, secreta eorum declaratione, aut detestatione, contentum esse; dandam insuper operam, vt non pauciores testes emendationis eius, quam culparum essent. Audijt Iuuenis, et magna primum peeunia in extraordinarias eleemosynas impensâ, die Coenae Domini congregato in templo pro more populo ad Ecclesiastici officij celebrationem, flexis genibus coram ara maiori comparuit, ibique ipse sibi acri flagellatione nudatos humeros cruentauit. Posteaque perstitit eodem habitu, et loco quoad eius caerimoniae Psalmodia lento plurium horarum cantu rituque expleta est. Festis peractis Meacum progressus Visitator, Nobunangam adit. Certatim eum cum ipse, [Note: 383 Honores ex quisiti Valignano a No bunanga, et eius filijs habiti.] tum tres Principe eius filij, omnibus honoris atque amoris significationibus excepere. Regresso domum adfuit a Nobunanga, qui eius nomine decem Anates peregrini generis, quos ipsi legatus Banduensis Regis Regium munus dederat, Patri Visitatori obtulit. Visum id donum eius Aulae peritis priuatâ spe maius. Erant tum Meaci ex vniuersa Iaponia plurimi Dynastae, ac Summi Principes ad Ludos indictos congregati, quorum neminem Nobunanga pari fauore dignatus fuerat. Valuit hoc in tam clara luce celeberrimi eonuentus, ad conciliandam autoritatem Christianis sacris. Nec nihil ad eamdem rem contulit splendor Iusti Vcondoni, qui cum numerosissimo comitatu Christianorum septies totidem diebus mutata sua, et familiae totius veste, atque Equorum phaleris, serico semper cum ipse, tum sui speciosissime vestitus apparuit, admirantibus cunctis, Nobunanga vero in primis probante, qui eum sumptum [Note: 384 Noua domus Anzuquiamae fundata prolixe fauente Nobunanga.] a Iusto honorandi sui causa factum intelligebat. Perfectis ludis conuenit iterum Nobunangam Valignanus, et ab eo facile veniam impetrauit fundandae Anzuquiamae Nouae Domus, Seminarij nimirum Puerorum in Christiana Religione, ac literarum studijs, per Patres Societatis educandorum. Exporrectissima id fronte Rex annuens, non modo, vt antea locum assignauit, sed sumptuum partem in opus contulit. Quo se adiungente Christianorum liberalitate, breui ad fastigium perducta moles est. Quam ipse Nobunanga paulo post Anzuquiamam redux visit, et laudauit. In ea statim quinque et viginti Nobilissimos pueros, sub cura Patris Organtini, collocatos discedens Valignanus reliquit. Qui cum [Note: 385 Valignanus a Nobunanga donis honoratus.] in digressu gratijs prolixis actis, Nobunangae valediceret, ab eo humanissime deductus per arcem, ac Regiam, earum elegantiae visendae causa; tum ingentis pretij peripetasmate donatus est, in quo eminebat Phrygionis operâ Vrbs Anzuquiama depicta: opus in paucis insigne, quod deinde a Legatis Gregorio XIII.
Romae oblatum admirationi fuit. Reuertens Bungum Visitator per Tosae Regnum iter habuit, vbi Paulum quondam Tosae Regem, nunc redactum in ordinem, exacta Religionis Christianae cultura Regni iacturam consolantem, ad perseuerandum [Note: 386 Eius reditus Bungum.] adhortatus est. Alibi quoque eo itinere multa in rem Christianam opportune gessit, et quosdam ad id paratos baptizauit. Tandem mense Septembri Bungum perueniens, auctam ibi post suum digressum Christianam rem inuenit, vtili opera Francisci Cabralis; quem Meacum abducere seeum cogitans, Francisci Regis rogatu, ibi reliquerat. Is quatuor mensibus quibus P. Visitator illa quae diximus Meaci, et Anzuquiamae gessit, residens in Vzuquiensi probationis Domo, trecentos ibi, plerosque nobiles, baptizauit. In his Vsuquindonum e Primarijs Bungi Dynastis, et Principem Bonziorum eius Regni, Sacerdotio Fuynum, quod nomen illic est dignitatis, ferme Archiepiscopatui respondens. Nam obseruatum est Diabolum in eius Gentilitatis superstitionibus Disciplinam Ecclesiasticam aemulatum. Is Reginae, ac filiorum eius Magister, rituumque Iaponicae Idololatriae tota in aula moderator, indeque congestis censibus diues, praecipua in veneratione Gentilibus erat, fama quoque prudentiae, et eruditionis longa aetate parta commendatus. Prima illi nata est cognoscendi Doctrinam Christi cupiditas ex successu late vulgato conuersionis Vsuquindoni. Venit [Note: 387 Conuersiones insignes Vzuquij.] igitur ad Cabralem, significans: se libenter de Christi lege auditurum, non animo quidem illam amplectendi, sed interim explorandi, quid ea ferret. Gessit illi morem libentissime Cabralis. Bonzius autem post alteram lectio nem, audita quoque solutione plausibili dubiorum aliquot a se propositorum, clare dixit: abesse veritatem a sectis Iaponicis, et Christiana in Religione residere. Caeterum se nimium aetate processisse ad nouam nunc spem inchoandam. Iuuenum hanc fortunam fore. Se in auita professione moriturum. Quare opus non esse plura cognoscere. Institit tamen Cabralis ei suadere, vt pergeret, idque tandem persuasit. Fructus fuit maior maiorque confirmatio in assensu Christianae veritatis. Sed conuersioni obstabat metus existimationis amittendae. Quo Rex Franciscus comperto, missis ad illum nobilibus duobus, significauit: mirari se talem hominem in veritate clare cognita amplectenda cunctari, cum certa salutis aeternae iactura, vano vno metu Iudiciorum vilis plebeculae, nulla ratione habita certae, ac multo praeferendae commendationis, quam facto tam prudenti a se totque alijs in Regno, et per totam Iaponiam Christianis iam principibus, relaturus esset. Habuit momentam opportuna monitio. Postridie Fuyhus Rege praesente baprizatus, coenobio migrauit, Vestem Praefecturae superstitiosae deposuit, vitam inter Christianos Sanctam instituit septuagenarius, in eaque perseuerauit. Alter per id tempus notabilis euentus fuit conuersio Vallis Yu dictae. Locus est quinque aut sex milliaribus patens, clausus vndecumque montibus, tribus tantum aditibus angustis, et velut ostijs peruius. Solum fertile, Indigenarum ad octo millia facile pascit. Quathor Dynastae Genti [Note: 388 Vallis Yu ad Christum ae cessio.] praesunt. Horum vnus anno praecedenti Christianus factus, duo mulia suorum secum traxit. Egit Rex Franciscus, vt eo mitteretur vnus e nostris cum Socio Iaponio. Idque illi P. Visitator ante suam Meacum profectiouem annuit. Parum hi proficiebant, quod Regina Idololatriae tenaciffima (vulgo literae nostrae Iezabelem vocant) magno studio agebat, non modo ne noui illic Christiani fierent, sed etiam, vt veteres ad superstitionem retraherentur. Sed Rex ad tres reliquos Idololatras Dynastas literas dedit, quibus eos hortabatur, et rogabat, ne Doctrinam Christianam saltem audire grauarentur. Integrum ipsis deinde fore, quod mallent sequi: et Diuini Verbi vim senserunt. Nam misso extra ordinem eo Cabrale, cum Fratre Vincentio, eloquentia Iaponica conspicuo, paucis diebus Tres Dynastae, cum circiter triginta e Nobilioribus Pagi, Sacris vndis sunt abluti. Nec multo post Patre Cabrale iam Vsuquium reuerso, qui relictus [Note: 389 Rex Bomi ad Christum conuersus.] ibi fuerat alios trecentos Ecclesiae adiunxit. His accessu primo cognitis, laetanti Valignano nouae Anzuquiamâ nunciatae gaudendi causae gratulationem cumularunt. Organtinus quotidianam ibi operam Christianae Doctrinae praedicandae
nauans, Ataquium olim Bomi Regem, nunc victoris sui Nebunangae clientem, cum Coniuge baptizauerat; aliaeque Christiani gregis augendi spes atque opportunitates referebantur. Vosuquij porro, vbi erant, incubuit strenue Valignanus ipse cum suis in propagationem Regni Dei, illustri multorum principum [Note: 390 Regina Fiun gae cum filio baptizata.] ad Ecclesiam adiunctione. Insignis inter alios fuit baptismus Retinae Fiungae, cum filio eius Primogenito, cui Bartholomaeo nomen factum est. Placuit quoque Deo mirabilibus euentis mysteria Religionis suae sancire. Siquidem [Note: 391 Fides miraculis firnnata.] quinque caeci in Pago, Nochu, vocato, perfecta in Baprismo corporis quoque oculorum curatione, antiquum, Ecclesiae vsu, illuminationis vocabulum ei mysterio asseruerunt. Nec baptismus solum, sed baptismi desiderium saluti fuit. Leprosus in Pago, quindecim milliaribus ab Vrbe Funayo, in Christum credens, inopia Ministri Sacris aquis ablui nequibat, nec vires per morbum suppetebant Funayi aut Vosuquij petendi. Quae res illum aegre habebat. In eo labore consolatus miserum Christianus quidam, autor illi fuit, arrependi, quo modo posset ad Crucem in coemeterio Pagi fixam, ibique Deum rogandi, vt vires sibi daret ad necessarium iter. Id ille oum triduo fecisset, plenam repente, ac perfectam adeptus sanitatem est. Inter haec Iaponiensis Ecclesiae prospera quaedam consueto Diuinae Prouidentiae more, aduersa sunt admixta. Ludouicus [Note: 392 Ecclesia afflicta in Regno Gotti.] Rex Gotti pie, ac Christiane vitam absoluit. Sed reliquit fuccessorem filium paruulum, Ludouicum quoque dictum, eâ tamen, aetate, quae cum gerendis rebus impar esset, Patrui tutelâ, hominis Ethnici, et Christianis perinsensi, Iaponiae legibus regenda esset. Hic totam vim potestaris ad vexandos Christi cultores conferens, plerisque ipsorum necessitatem intulit alio migrandi. Plurimi Nangazaquium, alij alio fugerunt. Pauci ibidem in aerumna, et miseria, cum laude inuictae constantiae durarunt. Mors Ludouici anno millesimo quingentesimo septuagesimo nono contigit. Christianorum vexatio, et fuga, in annum sequentem cadit. Hoc in quo versamur, saeculi octogesimo primo, Araquius Rex Bomi Anzuquiamae in comitatu Nobunangae, vt retulimus, Christi fidem amplexus, paucis post baptismum diebus est mortuus. Multi exhuius Regis cognatione, ac familia magnum Christianae Religionis desiderium praeferebant, quod eius interitu refrixit: Ethnicis quibusdam eos admonentibus, ipsos quoque si Christiani fierent, statim morituros, irâ Camium, et Fotoquiorum, [Note: 393 Mors Antonij Dynastae Christiani.] quos numen suum vindicasse, maturato Regis in ipsos impij fato, mentiebantur. Firandi sub finem huius anni Antonius eius Ecclesiae lumen, et Columen felicem sibi, Christianis praesidio tanto destitutis, luctuosum, vitae finem inuenit. Vnus e nostris pie morienti adfuit. Exequias quidquid ibi Christianorum erat, non concursu magis, quam veris lacrymis honestauit. Nangazaquii in Regno Omurae, ciuilis, et Ecclesiastica pax acerbe casu turbata est. Lusitanus quidam ante triennium in eo portu Iaponium hominem non ignobilem [Note: 394 Rixa funesta Nangazaquij inter Lu sitanum, et Iaponium Christianos.] occiderat. Hunc filius occisi Christianus, forte in via repertum, aliquot pugionis ictibus percussit. Mox aufugientem cruentus Lusitanus ense stricto sequitur, et intra limen templi nostri progressum, non vna mucronis punctione transfixit. Vterque debilitatus vulneribus ad suos portati, paulo post procurati Sacramentis, et condonata inuicem noxâ, decesserunt. Motus inde ingens factus: nationibus certatim ambabus ad suorum vltionem arma, et iras, exerentibus. Lusitani, quod haud pares se numero sentirent, in Asylum templi confugerunt. Visitator, qui praesens forte adfuit, illis admissis, ad maiorem securitatem ostia occlusit. Adest statim post Iaponiorum armata multitudo, pandi portas, et dedi sibi mactandos Lusitanos seditiose flagitans. Furentes vix multis sermonibus leniuit Valignanus, et domum remisit. Postridie tumultu refrigerato, loci primarios accersit Visitator. Christiani omnes erant. Ostendit quam inconsulte fecerint, qui rixae priuatae duorum, publicam oppidi [Note: 395 Ius Asyli Christianis Ecclesijs defensum.] totius autoritatem implicuerint. Quam impie, qui domum Dei, quantum in ipsis fuit, hospitum innocentum caede nefariâ polluerint. Addit se se Dei Templum apud homines, qui id tam vile ducerent, amplius esse non passurum
Euersurum igitur Sacram aedem, et alio cum suis migraturum. Nec loca, Dei beneficio, in Iaponia defore, vbi Christianis mysterijs Sanctitas sua constaret. His dictis eâdem horâ discedens, Arimam se contult. Nostrorum paucos quasi mox templo destructo, et ipsos abituros, interim reliquit; re vera illices, et interpretes speratae Ciuium Poenitenciae futuros: et spes ad votum processit. Magnus vulgo dolor increbescere. Fingebat sibi quisque quam tritstis esset species Nangazachij futura, vbi et Lusitanorum frequentia defluxisset, et Patrum absentiâ Sacra cessarent. Consternatio postridie aucta, cum templum ex more petentibus, spoliatae arae, nudatique pictis tabulis atque omni ornamento postes apparuere. Ergo frequens populus ad Patres reliquos, de industria solicitudinem itineri se accingentium, et cuncta conuasantium ostentantes, [Note: 396 Nangazaquiensium poenitentia.] supplex de genibus accidens, rogat. Ignoscant errori, et Patri Visitatori nuncient, se ad quodcumque praescriberet, culpae piaculum paratos esse. Eodem tempore in consilium primores coeunt, et occisi Iaponij propinquos, quos tumultus causam fuisse constabat, vniuersos cum filijs, et vxoribus oppido eijciunt. Tum legatos ad Visitatorem mittunt Arimam, qui eum magnopere orarent, vt Christi misericordiae memor, Peccatoribus scelus suum detestantibus parceret. Se se poenam quamcumque imposuisset libenter exhausturos. Quare suis scriberet, vt consuetam plebi Sacrificiorum, et Sacramentorum copiam facerent. Respondit Visitator, maius eorum crimen esse, quam vt tam facile, ac tam cito expiari posset. Poscerent Deum veniam, et dignos Poenitentiae fructus facerent. Se in tempore Nangasachium venturum, vt praesens statueret, ecquid digni essent, quibus antiquus Sacrorum vsus redderetur. Post quindecim hinc dies reuersus Visitator, supplicationem populi totius frequentissimam instituit. Per Vicos oppidi omnes, supplex cum pijs cantibus, et obsecrationibus pompa processit. Mox coacta concione, ipse Visitator de reuerentia Christianis templis debita disseruit. Adiungens antiquo Ecclesiastico vsu ius illis Asyli esse, nec posse in ea confugientes, quamuis alioqui noxios, [Note: 397 Iuramentum publicum de immunitate Ecclesiarum tuenda.] vllâ molestiâ vexari. Id ius sacrilegâ immanitate nuper violatum, velle se Sacramento cunctorum publico restitui. Sine cunctatione iurant omnes: se priuilegia, et immunitates sacri templi, non modo non imminuturos ipsos, sed proprij etiam capitis periculo defensuros. Inde purgato legitimis ritibus, ob fusum in eo sanguinem, Templo, Sacrum Visitator ritu solemni celebrauit. Palamque denunciauit: ignoscere se omnibus quos praeteriti tumuitus coliscientia, vel participatio vlla contingeret. Etiam propinquis Iaponij defuncti, quos exilio reuocari postulauit. Breui reuersi iuramentum hi quoque tuendae locorum Sacrorum immunitatis Solemne conceperunt. Sic redijt pax rebus: et aliquanto etiam ardentior, quam antea in studio religionis, et virtutis omnis feruor ibi obseruarus est, Deo bonum e malo, vt plerumque solet eliciente.
In Brasiliam e Iaponia transeuntes, obiter relegemus vestigia pio cruore signata Iaponij Christiani, naufragio in portum mirâ Dei misericordiâ delati. Huic excluso prima felicitate baptismalis innocentiae tuendae, secunda generosae, ac felicis poenitentiae contigit, hunc fere in modum. Adolescens Christiauus natione Iapon in Fundanum Maurorum Regnum patriae, ac seruitutis, qua dura premebatur, taedio profectus, ibi consuetudine Indigenarum ad impium [Note: 398 Apostasia morte emen data.] Mahometis cultum palam defecerat. Hinc sua illum acriter conscientiâ pungente, cum forte appulisset Lusitanorum nauis, piper, cuius ibi copia est, coemptura, Nauarchum conuenit, et per Christi nomen rogat, vt se Christianorum terris reddat, apostasiae suae poenitentem. Annuente, vt par erat, Lusitano, res in Regis Fundani notitiam venit, qui suorum instinctu Cacicorum (sic superstitionis Mahometicae Magistros vocant) triginta Lusitanos Mercatores in Regno suo negotiantes in custodiam abripi, mercium quoque ad Lusitanos pertinentium quantum repertum est (id pretium aureorum quadraginta millium aequabat) capi, ac seponi iussit. Tum missis ad Nauarchum Nuncijs mandauit, iuuenem
transfugam redderet. Alias se iure suo vsurum. Nauarchus consilio cum Lusitanis caeteris habito, nefariam supplicis proditionem auersatus, fortiter respondit. Quare in summo periculo Lusitana ibi res erat. Quo Iuuenis Iapon intellecto, negat se passurum sua causa tantum damni Lusitanos facere. Ipsum ad Regem iturum, et coram eo confessurum Christum. Nec segnius quam profitebatur, fecit. Interroganti Regi; cur Mahometem reliquisset? quia, inquit, Christianus sum, et iuuante Christo vsque ad vltimum spiritum, ero. Ad hanc vocem pugnis, et calcibus adstantium, ac mox fustibus, dire contusus, cum in proposito perstaret, Tyranni iussu, ferreo vnco crudelissime transfigitur: ex quo alte pendens, Symbolum Apostolicum iterans, et IESV, ac MARIAE nomina inuocans, beatum spiritum Deo reddidit.
In Brasilia Princeps Prouinciae Collegium Baiense, in Vrbe situm, Baia omnium Sanctorum, nominata, multiplicem hoc anno messem, sed magno sudore, collegit. Foeda et atrox pestilentia littoralem eius tractus oram, incolis antea saris frequentem, strage ingenti desolauit. Coaceruabantur passim [Note: 399 In Brasilia peste affecti nostrorum caritate recreati.] cadauera: nec funeribus sufficiebat libitina. Sexcenti modico in Pago biduo numerati sunt mortui. Sex e nostris Sacerdotes, cum Socijs totidem, ad tantae calamitatis aliquod solarium qua possent circumferendum, missi, legebant nauiculis eius sinus oram, cum graui periculo, quod Typhones horribiles mare commouerant. Ita in pagos lue afflictos, bini diuisis inter se partibus, exscensum faciebant. Corporibus, et praesertim animis, adhibebatur cura, prouentu maximo, quod terror ingruentium Dei flagellorum, etiam alioqui peruicaces, ad docilitatem praeparauerat. [Note: 400 Mille trecenti baptizati.] Mille trecenti Ecclesiae per baptismum aggregati, bis mille quingentae iam Christianorum exceptae confessiones, quorum plerique, vel nunquam in vita, vel solum ante annos triginta, vel quadraginta, crimina per poenitentiam expiauerant. Laboris, et periculi plenissima, nec fructus expers, suscepta indidem peregrinatio est a duobus nostrorum, in Montem Rarim. Distat is a mari atque a commercio longius, greges feros, et culturae omnis expertes numerosae nationis alens. Huic Genti diuinitus, vt apparet, iniecta cupido fuerat mutandarum sedium, et ad opportuniora consuetudini, ac cultui nostrorum loca deductâ coloniâ migrandi. Obstabat finitima natio per cuius terras necessarium iter erat, praefracte, ac minaciter transitum negans. Huic explicandae difficultati Rarienses, indidem auxilium sperarunt, vnde caetera bona disciplinae atque institutionis petere cogitabant. Alleant ad Nostros Baienses certum hominem, nomine ipsorum rogaturum, ne Patres pro sua apud eas gentes autoritate, agere cum istis viam intercludentibus grauarentur, [Note: 401 Peregrinatio laborio sa in Mon tem Rarim] deterrereque ipsos ab innoxij per ipsorum regionem transitus facultate, inermibus et supplicibus contumaciter negandâ. Annuunt nostri; e que suis Sacerdotem vnum cum laico adiutore mittunt. Incredibile dictu est quantum his aerumnae exhauriendum in ista functione fuerit. Vastae interiacent, et praeterquam omni vitae subsidio vacuae, etiam inuijs horrentes rupibus, ac saltibus, latisque identidem, ac profundis abruptae amnibus, feris praeterea belluis, et Draconibus, passim infestae regiones. Nulla viatoribus diuersoria, nec alia victus ratio, quam ex forte obuijs feris aut auibus, si quam obiter praedam venatione, vel aucupio facere possent. Bestiarum porro volucrumque [Note: 402 Serpentibus vesci egestas subigit.] tam rarus occursus est, vt plerumque venenatos serpentcs, quos in se irruentes occiderint, igne purgatos in cibum vertant, et suis periculis vescantur, innoxio ijs in locis annonae genere. His impar laboribus laicus adiutor morbo difficili tentatus, apud Barbaros ignotae linguae, sed nutibus, et officijs beneuolentiam testantes, relinquendus fuit, a quibus cum fide, pro copiâ, curatus Deo iuuante conualuit. Pater, et cursum institutum tenuit, et cum Hostibus Rariensium, quod cupierant, transegit. Iamque transitu parato in procinctu itineris gens erat, cum eo animaduerso Hibrides, quos ibi Mamalucos vocant, Vafra Gens, mixtis olim Lusitanorum, et Indigenarum nata connubijs, cui Rariensium simplicitas cuiuis opportuna fraudi, quaestui solet
esse, intelligens ijs alio digressis suam sibi praedam perituram, mittunt e suis versutissimum quemque, qui specie miserandi vltro in seruitutem (vt mentiebantur) calamitosissimam ruentes, profectionis consilium discuterent. Fucum fecit rudibus astutia. Plerique propositum designatae viae damnant. Ducenti tantum in sententia constantes, Patrem in vicinos Vrbi Baiae secuti Pagos, ibi mense tandem Iulio humaniter excepti, vitaeque subsidijs, et quod est potius, salutis aeternae mysterijs, instructi sunt.
In Collegijs quoque Pernambucensi, et Fluminis Ianuarij, res bene, ac feliciter a nostris gestae. Vti et in quinque caeteris Residentijs, quae hanc Prouinciam absoluunt. In earum vltima inter Ilheares, Australes Populos Lusitanorum foederatos, positâ, sex e nostris numerante, notabile hoc anno fuit praesens [Note: 403 S. Georgij Patrocinium in Christianos.] patrocinium, quod in crebris offensionibus belli experta est ea Gens, inuocato Sancto Georgio Martyre, cuius e Sacris reliquijs os vnum Roma missum a Generali Societatis, in eas nuper oras peruenerat. Sunt Ilhearibus finitimi, ijdemque hostes immanissimi, Aymures, infandae crudelitatis natio, quos aiunt puerorum viuentium discerpta membra solitos mandere. Ac (quod horribile, vel cogitatu est) e scissis vteris mulierum teneros rapere foetus, quos mox veru transfixos, et ad ignem assos, velut primae saliuae ferculum, vorent. Cum ijs monstris, ac portentis Ilheares, Lusitanis auxliaribus, aliquot iam annis peiori semper sua fortuna bellauerant. Vulgata illic Religione S. Georgij, conuersa sors rerum, et praelijs aliquot secundis ita repressi sunt Aymures, vt in multos annos quieturi videantur.
De rebus Prouinciarum Mexicanae, et Peruuianae, omissa primum praecedenti [Note: Mexicum.] annali supplenda sunt, tum huius anni propria reddenda. Ineunte anno 1580. Visitator Prouinciae Peruuiae quartum iam annum Plaza, in Mexicanam, eodem ibi munere functurus, transijt. Eunti Guaxacanum primo Collegium occurrit, quo et Angelopolitano, eadem itineris opportunitate, lustrato, Maio tandem mense in Vrbem Prouinciae primariam Mexicum venit. Adfuit deinde redux ab Europa Petrus Diazius, literas ab Vrbe ferens Generalis Euerardi, quibus Pronincialis Nouae Hispaniae, quam Visitaturus aduenerat Plaza, declarabatur. [Note: 404 Nouus Prouincialis no uae Hispaniae] Die S. Martini nouae Praefecturae possessionem inijt. Tum Rectores ex literis Roma missis, imposuit Collegijs, Mexicano Petrum Diazium, Mechoaquano Didacum Lopium, Angelopolitano Petrum Moralem, Guaxacano Franciscum Vaezium. Iam et in Vrbe Verae Crucis Societatis sedes erat; vbi Patres Guillenus, et Ioannes Rogerius, cum Francisco Villaregali, morabantur. Altera inchoata est ad Indigenarum culturam in Texotzotlano oppido, quinque [Note: 405 Labor nostrorum in linguis perdiscendis.] ab Vrbe Mexico leucis, vt possent Socij facilius linguas ediscere, Othomiensem, quae propria est Archiepiscopatus Mexicani, ac Mexicanam, quae patet latius, et toti Nouae Hispaniae Regno communis est. Vtriusque idiomatis eo in oppido celebris est vsus. Quare opportunum visum est domicilium Gymnasio nostrorum linguis hisce studentium. Ad eam culturae animorum necessariam meditationem octo ibi Sacerdotes, tres scholastici e Societate collocati, Praefecto cunctis Alfonso Ruizio.
Anno insequenti, qui hic noster est 1581. in hac eadem Mexicana Prouincia, nec fidei Praedicationi ad Infideles, nec adhortationibus ad Christianos, nec literarijs ad Iuuentutem Scholis fructus, ac successus defuit, quantus fere potuit optari. Erat aliquot iam annis, Pascuari (quod Mechoacanae Prouinciae oppidum est) Domus erecta nostrorum, consuetis Societatis Ministerijs vtiliter insistens, Hoc anno Episcopali sede, Pascuari, aliud in oppidum, cui Vallisoleto [Note: 406 Pascuarienasi sedes translata.] nomen factum est, translatâ, nostri quoque migrantem Antistitem sibi sequendum putarunt. Pascuarensibus tamen concessi e nostris aliqui, quorum opera Nosocomium in vsum pauperum erectum, magnam ijs, nec inutilem animarum profectibus, gratiam parauit apud Gentem inopem, eius auxilij ex aequo fere cupidam, et indigam. Prouinciam Peruuiam solus regere caepit discessu Ioannis Plazae Visitatoris, Iosephus a Costa Prouincialis, vir multarum, et virtutum, et Artium, idemque Magistratibus cum Ecclesiae tum Reipublicae carus in paucis,
iudicijque in gubernandi ratione non parum a Plaza differentis. Erat enim [Note: 407 Plazae cum Acosta comparatio.] austerior, et veluti scrupulosior Plaza, Constitutionum, et Institutorum Societatis seuere tenax, Indulgentior Acosta, et summatum gratiâ paulo plus nitens quam religiosi regiminis simplicitas tranquillitasque requireret. Ergo is solebat obstantes suis placitis in consultatione Domestica Patrum sensus, eluctari interpositione autoritatis Sacrorum Quaesitorum Fidei, quorum iudieijs suas facile cogitationes approbabat. Adeoque ipso conscio Ludouici Lopij delatio ad Sacrae Inquisitionis Tribunal, ex eaque secuta eius comprehensio, custodiaque, contigisse putabatur; sperante videlicet, sic appariturum, quam expediret eius Prouinciae liberas sibi habenas, et a Visitatoris quasi cuiusdam impositi Paedagogi, arbitrio expeditas tradi, qui pro gratia apud Sacros Qaesitores, et Proregem magnâ, eiusmodi exempla ne extarent facile cauturus videretur. Hanc tamen, vel eius, vel illi fauentium, spem euentus haud vsquequaque comprobauit. Nam post Plazae discessum, Potozij Alfonsus Vaena noster, inter concionandum parum cautus cum pronunciasset; non licere metalla ex Indigenis emere, occasionem praebuit turbarum, statim ab alio Praedicatore concione in contrarium habita. [Note: 408 Ludouici Lo pij, et Petri Fontij carce ratio.] Itaque gliscente dissidio, Prorex Vaenam iussit Limam acciri. Sub idem tempus Petrus Michael Fontius, qui Panamae ministeria Societatis exercebat, Limam vinctus Sacrorum iussu Quaesitorum ducitur, ob veteres quasdam suspiciones, et Ludouico Lopio, decimum illic iam mensem custodia detento, Carceris Socius additur. Quibus rebus pronum cogitatu est, quam multi quamque varij feruerent in populo sermones. His Patres, vti, et domesticis incommodis suspicionum, et dissensionum, non parum consternabantur; quoque magis deerant humana solatia, eo intensius diuina praesidia captabant: non modo studio, et contentione maiori priuata religionis officia, quotidianis sacris, et orationibus, frequentando; sed etiam in ministeria salutis animarum se se laboriosius, et constantius impendendo. Cuius diligentiae specimen praesertim vulgo probatum dabant Patres Stationis Iuliensis, cui Didacus Martinius praeerat, Apostolicis circumquaque Missionibus [Note: 409 Barzanae, et aliorum Patrum zelus animarum laudatus.] ingentes quotidie Sacrarum frugum manipulos metentes. Eo quoque in generecelebris erat fama Barzanae Nostri, quem vox populi Apostoli nuncupatione dignabatur. Caeterum propitia Dei bonitas suis ad tempus laborantibus maturam parauerat consolationem. P. Balthasar Pinna Moderator tunc Collegij Limensis, e Congregatione Prouinciali anno 1577. Cusqui celebratâ, missus Romam procurator, eo feliciter appulerat, et Euerardum tunc Praepositum Generalem, per otium de omnibus docuerat. Ijs ille perspectis, leuandum Acostam curâ prouinciae censuit: eique Balthasarem Aluarem, celebrem illum per Hispaniam famâ virtutis Patrem, successorem designauerat, quae tamen res, impedimentis alibi [Note: 410 Balt. Pinna Prouincialis declaratus.] narraris, exitu caruit. Ipse igitur Pinna Prouincialis declaratus est. Eique multae ad varios Prouinciae Patres literae datae sunt, remedia malorum, et solatia non dubia ferentes. Verum incommode accidit, vt longas Pinna moras, dum nauigationis opportunitatem opperitur, in veteri Hispania traheret. Interimque Generalis Euerardus ex hac vita migraret. Sed impetrata a Gregorio Pontifice potestas est, vt suum istud munus Pinna rite in Peruuia posset incipere, etiamsi durante interregno perueniret illuc. Perlatus eo tandem hoc anno est, nondum ibi audita Claudij creatione, Viginti secum praestantes omnis generis operarios e Societate [Note: In nouam Hispaniam cum viginti socijs perue nit.] ducens, quorum plurimi Collegijs, quidam etiam Prouincijs ordinaria potestate gubernandis, prudentiam, et religionem probauerant. Hinc noua facies rebus fuit. Detersae lacrymae, discussae caligines, rumores quin etiam de Societate sinistri euanuerunt. Lux quaedam noua cunctis, et veluti post rigidam hyemem venia temperies (nam commodum mense Maio Pinnae Prouincialatus caepit) oboriri visa est. [Note: 411 Lopius, et Fontius honorifice a sa cris Quaesito ribus libera ti.] Vaenna quem Potosio euocatum vidimus, probatâ innocentiâ, honorifice dimissus, Panamam ad consueta ossicia concessit. Nec multo post Sacri Quaesitores causis Lopij, ac Fontij mature cognitis, clarum virtutis eorum, et inculpatae Doctrinae, ac famae, testimonium dederunt, vtroque cum magna dignitate Societatis, libero dimisso. Permansit in Prouincia, deposito Magistratu Iosephus Acosta, et Concionibus,
lectionibus, scribendis edendisque libris, tum prudenti, et grata conuersatione cum Magnatibus, summum ad Dei gloriam profectumque animorum momentum attulit. Quoad, vt in loco dicetur, a nouo Generali reuocatus in Europam est. Inter alia, quae multa nouus Prouincialis Româ tulit, fuit Admissio legitima Collegij Limensis. Id iam tum anno vt ibi notatum est, saeculi huius [Note: 412 Verus Nata lis Collegij Limensis.] octauo supra sexagesimum fundari habitarique caeptum, nullis hucusque satis certis conditionibus, ac facultatibus steterat. Verus eius, et proprius Natalis in hunc annum congruit, quo Balthasar Pinna, qui illud antea Prorector gubernabat, nunc Prouincialis rite acceptâ potestate, illud in censum Collegiorum Societatis, quam optimo iure retulit. Dotarunt nouam domum reditibus annuis ad alimenta operariorum, et Scholasticorum sufficientibus, duo paria Coniugum, nobilitate [Note: Fundatorum eius nomina et merita.] virtuteque illustria, Ioannes Martinez Rencifus, cum vxore Barbara Ramirez de Carthagena, et Didacus de Porras Sagredus coniuxque ipsius Anna de Sandobal, ambo indidem ciues, quorum priores tres magnam partem bonorum, Anna totum suum ex asse Patrimonium, Societati dederunt. His fundatorum honores suo merito decreti. Sed quod processu temporis pretijs rerum exc rescentibus, et numero nostrorum aucto (nam quod esset illud vnum Seminarium Prouinciae, Scholarium haud minus triginta ibi ordinarie necesse erat educari) coacti Patres sunt admitere in partem fundationis, opportune oblatum vberis prouentus praedium, Quod Hernandus Anicama Indus Christianus Nobilis, Cacicus Vrbis Ycae (id dignitatis in ijs Gentibus conspicuae nomen est) testamento legauit. Inchoatum hoc quoque anno est Chuquiauense Collegium, cuius hae sunt origines. Nostri Apostolicis Missionibus vniuersam Peruuiam concursantes, in Ciuitatem Chuquiauum, illis locis non ignobilem, aliquoties venerant, omnia igne illo quem [Note: 413 Chusquiauensis Collegij origines.] Christus in terras e Coelo detulit, inflammantes. Exarserunt ijs flammis animi multorum in studium excellens Christianae sanctimoniae. In his Eques Nobilis Ioannes de Ribas, lectissimam in matrimonio Matronam habens, cum ea pari ardore correpta constituit, spebus humanis abdicatis, ad coelestis vitae meditationem se conferre. Mulier ex dotalibus bonis coenobium instituit sanctimonialium in vrbe Limâ, vbi ipsa primo Religionem professa, multarum imitationem traxit. Vir Domi suae residens, magnam patrimonij partem impendit fundando Societatis Collegio, non maiori sui animi fructu, quam solatio, ac gaudio Ciuitatis vniuersae, quae ex obiter, et per interualla gustatis officijs nostrorum, quid ex ijs stata commoratione semper praesentibus sperari posset, intelligebat. Per hunc modum instituta noua familia quotidianum hospitem habuit illum ipsum, a quo erecta est. Egregium erat spectaculum boni equitis, totos dies pijs inter nostros colloquijs, et Sanctis exercitijs transigentis; et ea videlicet consolatione, quam ex laudatis eius moribus, et insigni profectu Patres hauriebant, largitionum beneficia cumulantis.
Haec Collegia veterum Christianorum, tam peregre in eas partes profectorum, quam natorum illic, causâ instituta sunt. Aliud hoc ipso anno conditum in [Note: 414 Collegium in Vrbe Pacis hoc anno erectum.] gratiam proprie Indorum Christum adhuc ignorantium; quorum ad fidem adducendorum dum omnes rationes Patres exquirunt, animaduerterunt praecipui ad id momenti videri fore, si certa sedes Societati esset in vrbe a Pace habente nomen eo loco posita vnde facilis in subiectas vndique infidelium regiones excursus pateat. Erectum hic igitur subsidijs piorum domicilium est nostrorum ferme viginti recipiendorum capax, vbi se operarij Euangelici ad Missiones ituri colligerent, ac pararent, quo se reciperent fessi, sibique vacarent, ac quietae meditationis delicias, nouis ad alios labores viribus quaerendis, ex interuallo regustarent. AEdificium hoc anno caeptum nonnisi lentis multorum annorum progressibus ad fastigium denique profecit. Tres interim e nostris Sacerdotes, cum Socijs totidem, cum alia pro instituto Societatis ministeria curabant, tum Ludo literario aperto pueros erudiebant. His consilijs atque principijs Collegium Pacense postea plenum, et illis Gentibus plusquam pro nominis Augurio paciferum ac salutare processit.
INITIO anni, Hispanicarum maxime Prouinciarum postulatu, decreuit Claudius Generalis Societatem per Europam [Note: 1 Prouinciae praesertim Hispaniecae visitationem Generalis postulant.] late sparsam inuisere. Id quidam primariorum in Prouincijs Patrum vehementer olim ab Euerardo quoque contenderant. Quippe ingens, aiebant, solatim inferioribus suum Praepositum cernere, ingens Praeposito ipsi ad res recte temperandas subsidium fore, hominum sibi creditorum mores, viresque habere perspectas, vnde iusta graduum distributio fieret, et administrorum lectio idoneorum: denique cum alia aliae postulent nationes, experimento, vsuque condiscendum, quae quibus locis disciplinae ratio pro instituti, ac legum vniuersarum modo, habenda sit; neque haec, nisi [Note: 2 Ad eam se Claudius ac cingit.] oculorum fides accedat, satis posse vnquam auditione cognosci. Has ob causas Claudius, vti se penitus suorum vtilitati deuouerat, ita ad arripiendum primo vere iter accinxit, recta perrecturus in Lusitaniam, vbi tum Philippus agebat Rex; et inde in caeteras Hispaniae Prouincias: tum deinceps in Galliam, Belgium, Germaniam, ac Poloniam, excursurus. Iam lecti viae comites, ac viatorium instrumentum paratum, designatusque, qui Romae subsisteret, Generalis Vicarius Laurentius Magius: a Pontifice quoque abeundi commeatus acceptus. [Note: 3 Profectio dilata primum necessarijs causis. Deinde omisia.] Sed cum iter per Galliam Haeretici infestum haberent, dum opportuna expectatur mari traiectio, dilata primum a Vere in Autumnum profectio est, ad vltimum omnino praetermissa. Nam, vt deinceps ex Annalium horum cursu patebit, aliae super alias inciderunt causae grauissimae, quae Romanam stationem nunquam ab eo deseri permisere. Et saue si res subtilius perpendatur, raro incidet causa, quae ad Societatem visendam Româ debeat Praepositum, Generalem abstrahere. Nam vt omittantur [Note: 4 Rationes, quae visitationi Generalis obstant.] itinerum difficultates, omittantur pericula, in quae sine grauissima causâ, et maximi emolumenti certâ spe, supremum Ordinis caput nullo modo conijci decet: omittantur, quae vniuerso Ordini (si quid humanitus Generali peregre eueniret) impenderent, non inutilium modo impendiorum, laborumque, sed etiam dissidiorum in nouis Comitijs, tempestatumque pericula, Quaero num tora sit lustranda Generali Praeposito familia sua, an solum pars? Non sane quisquam dixerit totam. Nam et [Note: 5 Prima, quod fieri ab vno nequeat vni uersi ordinis lustratio.] ad Indorum Prouincias, nouumque Mundum, ab Europa immensis Oceani abiunctum spatiis, multorum errore annorum, per procellarum, ac fluctuum arbitria, relegandus esset: et id esset Praepositi munus, vagari per maria, ac terras omnes, speculari multa, nil gerere: hoc demum esset fieri Generalem, damnari totius orbis terrarum exilio. Quod si non vniuersus est illi circumeundus Ordo: cur haec potius pars sit adeunda, quam illa, non erit in facili expedire. Nam, remotissima quaeque solent curâ maxime indigere. Quae vero praeteritur, eius res, hominesque incogniti erunt, et administratio coeca, ijsque difficultatibus impedita omnibus, quascumque excogitare queas in ea parte quam adeundam
[Note: 6 Et si quae pars omittatur, inaequalitas conditionis querelarum habet semen.] omnino contendas. Sed fac in Indijs, vt tam longe sepositis, quia nequeant corrigi, toleranda incommoda; Europaearum certe Prouinciarum cur has potius, quam illas spectatum eat? Id si beneficium est, nulla se potissimum praetermitti aequo animo feret: si poena, nulla facile sustinebit potissimum se se damnari. Ad omnes igitur cursum cogetur intendere. Qui vero: tum finis fiet peregrinandi? Dum cognitio illum Prouinciae vnius tenet, quantum reliquae interim laborabunt? Nam administrare eas per se se non poterit. [Note: 7 Generalis praecipua cura vniuersi corporis pro uidentiam spectat.] Qui enim literae commearent ab angulis terrarum ad angulos? Quippe in incertum semper darentur: sero plerumque afferrentur: saepe interciderent. Vbi praeterea apud eum, et consiliariorum, et adiutorum idonea copia, nisi circumducere agmen velit? Ergo per Vicarios cuncta erunt gerenda; eoque fiet, vt dum cunctis Prouincijs Generalis Praepositus impertitur, omnibus adimatur? [Note: 8 Motus inde in Prouincijs futuri publicae paci minus vtiles.] Quam vero multa vbique pendebunt ex Generalis expectatione tanquam in interregno suspensa? Quantum in multis ciebit motum nouarum, rerum spes ad eius aduenrum? Homines enim sumus, ac saepe meliorum, desperatione praesenti sumus statu contenti. Quod si spes animum pupugerit, quieta turbantur. Quid tum postea? num Prouinciae, quam ille recognoscat, tantum vnquam accedet commodi, quod incommodis caeterarum praeponderet, [Note: 9 Periculum errandi.] emendumque sit tanto? Plurimum oculis, vt aequum est, tribuamus; tamen, si Praesides a Generali cum sapientissimorum consilio lecti, fallantur, quorum assidua est inter paucos, et notissimos, vita quis tutum praestabit ab errore Praepositum ipsum? Quid coram per se amplius faciet, quam si cum potestate [Note: 10 Commoda gubernationis per literas.] hominem mittat, cui credat aeque, ac sibi? Habet quoque cognitio accepta per literas commoda sua: Epistola, vt aiunt, non erubescit: scribitur accurate: in memoriae subsidium conseruatur. Super haec, cum vna in Prouincia recte cognorit Praepositus, recte composuerit omnia, num ad alias dum perget, hoc eodem, quo reliquit loco immota perstabunt? Fluunt humanae res, hominum mores mutantur, homines ipsi morte dilabuntur, alijque perpetuo quodam [Note: 11 Vita Generalis pericli tans in itineribus.] flumine, noui, ignotique succedunt. Itaque statim eodem redeundum est, vt ab Generali absente pendendum sit. Quid si statim Generalis ipse rapiatur, vbi Societatem coepit nosse? (quod plane persaepe in tot aerumnis, tamque longis discursibus, aetate eius, vt plurimum grauiore, necesse est euenire) non ne rudis sufficietur? Consideretur ex altera parte, quantas in vno eodemque [Note: 12 Vtilitates quas Societas percipit ex fixa Romae commoratione Generalis.] loco, hoc est sancta in Vrbe, fixa Praepositi sedes opportunitates habeat. Ad eum vndique, tanquam ad notum, certumque portum, perfugium est. Inde ipse cordis instar in membra vigorem diuidit, atque diffundit; et quodammodo ad supremi exemplum motoris, fixus, ac stabilis sibi subiectorum motus ciet, ac temperat, nullis implicitus peregrinationibus, quae maximam trahunt, et temporis partem, et virium, nullis per nouas Ciuitates officijs, vel excipiendis, vel referendis distractus, totus in totius sui coetus tutelam vacat, totus excubat. Tanquam e specula circumspiciens, lustransque animo partes omnes, et vndique rerum statum, ac negotia, et labores accipiens, conferensque inter se initia, progressiones, exitus, incredibile dictu est, quanto plus necessariae ei loco prudentiae colligat, quam si Collegiolorum scrutandis coenaculis, culinisque [Note: 13 Assistentium vsus.] distineretur. Hic praesto assidue sunt e diuersis lecti Nationibus Assistentes, atque consiliarij, quibus cum nec locorum, nec hominum notitia? vel quae tantum laudatur, vsu oculisque percepta, desit, abunde quicquid in illo possit desiderari, suppletur. Cum his statas habet consultationes, vnde mature, ordine, sapienterque res transiguntur. Quanti illud est, tum ad alias opportunitates, tum vt sicubi (quod tam vasto in corpore, seculoque tam improbo rarum esse non potest) membrum quodpiam laboret, auxilium, aut certe solatium paratum sit apud Summum Pontificem, a quo tantum Societas pendet, adesse [Note: 14 Exemplum S. Fundatoris.] Praepositum? Haec ita cum sint, apparet diuino consilio Romam Societatis Praesidi sedem S. Inatium designasse. Neque vero inde ille vnquam, nisi perpaucis diebus, abesse sibi permilit: verum ad visenda domicilia, ad vulgandas Constitutiones,
et ad primam in totum corpus, in quo inaestimabile momentum inerat, inducendam proprij generis formam, alios dimisit: non ratus tanti suam ab vrbe absentiam: qui tamen si id e diuino existimasset obsequio, vel [Note: 15 Quem in hoc vt alijs Lainius, et B. Borgia imitati sunt.] pedibus, non in Germaniam modo, siue in Hispaniam, sed vsque ad vltimos indos, haud dubie perrexisset. Neque post Beatum Patrem, siue Lainius, siue Borgia, visendae gratia Societatis, sed ad negotia publica duntaxat, Summi Pontificis iussu, Roma exierunt. Quorum tamen peregrinatio, quamuis ea tempestate nec admodum numerosa fatigaret Societas, et primus vigeret feruor, haud sine magno stetit incommodo rerum agendarum ac dometicae disciplinae. In Borgia vero etiam patuit, quam timendum imbecillitati humanae, atque parcendum sit: qui post longissimum morbum ex viae contractum laboribus, tandem etiam decessit; vt multo ante Societas, quam natura ferret, orbata eo sit, et multo ante quam orbaretur, caruerit. Superuacaneum hîc est humanae gentis ritus proferre. Constat tamen apud omnes Nationes, quae plurimum habent humanitatis, quod in Apicularum quoque notant Republica, minime vagos esse, qui rerum potiuntur. Nec inscitum est eius factum [Note: Plut. in Alexandro.] sapientis, qui docturus quemadmodum vastum Regnum contineri in officio posset abiecto in solum corio, persultansque extrema, cum totum sic circumisset, [Note: 16 Sensus communis sapientum de vtilitate constituendi capitis Reip. in fixo loco.] vt dum vnam premit partem, altera attolleretur, tandem in medio constitit, omnesque ex aequo pressit, atque composuit. Significans ex Regis discursu fieri, vt vnam dum adit plagam, altera turbaretur: si sedem in medio figeret, omnes pariter quieturas. Verum quicquid aliae, seu postulent, seu patiantur Respublicae, huius quidem Ordinis ea descriptio est, tantusque partium singularum ab capite nexus, tam rerum suspensa ab Generalis Praepositi nutu administratio, [Note: 17 Quae ratio in Societate magis valet.] vt si vel spargatur potestas in multos, inque vicarios diuidatur, vel non certa ipse regione confideat, ipsa rerum summa periclitetur. Quae cum in re sint, tanti tamen Claudius solatium aestimabat ipsius conspectum exoptantium Prouinciarum, praesertim cum tota Societate tranquillitas esset, et Romani Pontificis ea benignitas, vt non multum ex praesentia Generalis penderet; et ipse per aetatem, ac vires, ferendae peregrinationi sufficiens, vt se dare, et [Note: 18 Impedimenta destinatae profectionis] in labores, et in pericula plane decretum haberet: nec nisi intercurrentibus deinceps negocijs grauibus, praesertim Liuoniae, ac Transyluaniae, itemquo Angliae, ac Scotiae, ab incoepto destiterit, magno certe boni publici lucro. Diuina quidem voluntas, vel inde intelligi potuit: quod Triremis, quam multi hortabantur, vt vere primo conscenderet, in eo ipso cursu incidit in Piratas, et capta est. Multa is tamen adiecit, variaque subsidia, per quae certius, et rerum statum absentium, et personarum, siue ad gubernationem, aliaque munera, siue ad varias Societatis classes idonearum, vires, facultatemque cognosceret; vt facile inuenire non sit, quo vltra progredi humana cura, ac sedulitas [Note: 19 Primus lapis in fundamenta Romani Collegij mis sus.] queat. Ad tertium Idus Ianuarij primus in fundamentis Romani Collegij, a Philippo Boncompagno Cardinali S. Sixti, positus est, lapis cum titulo, A Gregorio Pontifice id Collegium ad omnes nationes optimis disciplinis erudiendas extrui. Iamque surgebat opus quale putabatur religiosam decere modestiam, rude ac simplex, cum id spectatum e Vaticano aduectus Pontifex, [Note: 20 Liberalitas Pontificis.] euerti continuo iussit, nouumque magnificum de integro excitari, dignum Romano Pontifice, Gentiumque communi Gymnasio: ita lateritium, tyburtino substructum lapide, repositum est. Nec placuit Pontifici Gregorianum appellari Collegium, quanquam insignia sua gentilitia non solum in fronte passus est assigi, sed etiam egregio sculpta artificio e marmore, vltro in eam rem ipse donauit: auxit ad opus vrgendum in annos viginti vectigal annuum: et domicilio quoque Tyronum S. Andreae aliquid certi vectigalis attribuit; praeter condita Seminaria non solum in Septentrione, verum etiam in [Note: 21 Andreae Spi nulae ad Societatem vo catio.] Iaponia, de quibus suis locis agetur. Commouit totam vrbem Andreae Spinulae ex medio honorum curriculo repente conuersus ad religiosam in Societate humilitatem cursus. Erat enim e Spinularum Genuensium inclyta gente Clericus
Apostolicae Camerae, qui honor secundum Cardinales Romae amplissimus, [Note: 22 Res ab eo praeclare gestae.] et ad Cardinalatum ipsum gradus habetur. Idem multos annos annonae Praefecturam, atque in difficultate rei frumentariae, sapienter, administrauit, et Pontifici aeque probatus, ac populo. Quo tempore illud quoque edidit modestiae documentum, quod cum in Diocletianeis Thermis, in Quirinali monte, horreum publicum faciendum curaret, nec familiae suae insignia Pontificijs supponere, [Note: 23 Virtutes illius, ac dotes excellen tes.] vt moris est, nec vlla tituli significatione extare sui memonam voluit. Et plane multa apparebant in cuncta eius vita excellentis, non ad quamcumque ciuilem virtutem, sed ad Euangelicam quoque perfectionem, indolis signa. In functione sui muneris accuratus, et vigil; longe prospicere, ac prouidere: [Note: Prudentia.] consultare in tempore; distribuere suas apposite cuique administrorum partes, instare operi, pensum exigere, non fastidiose, sed diligenter, cuncta, vt [Note: Mansuetudo.] dicitur, in numerato habere: nec minus se ipsum, quam negotia habere composita. Nunquam ex eius ore clamor, aut stomachosum imperium, aut contumeliosa obiurgatio audita. Et quanquam aliquante erat in corporis cultu delicatior, ita vt inter exercendum saepius mutaret vestes, etiam pileola, minus magisque tenuia, ac munditiarum plane exquisitarum in toto mensae instrumento, [Note: Circumspectio loquendi agendique.] nec in lecto, vel tenuem pati rugam postet; nunquam tamen petulans dictum, factumue animaduersum in eo. Lusores, scurras, Histriones, procul ab se arcebat, nec inter famulos patiebatur, quos vitijs implicatos resciret. [Note: 24 Liberalitas, et misericor dia.] Familiae magis Patris, quam Domini ritu praeerat, in singulorum vtilitates, et corporis, et praecipue animi, attentus: praesertim vbi aegrotarent, liberaliter solatia, et adiumenta suppeditans. Eandem benignitatem praestabat pauperibus viciniae aegrotis: nec raro in publicis iacentes Nosocomijs visebat, allatisque, ac missis recreabat subsidijs. Ingenio cum esset ad bene de omuibus merendum propenso; si quis tamen pecuniam mutuam rogaret, solebat respondere, donabo potius: nolo enim amicum perdere: ac re ipsa donabat: persuasum [Note: 25 Temperantia eiusdem.] habens, si mutuam daret, siue appellando amicum, siue non appellando, amicum iuxta, ac rem facile amissum iri. Semel in die, vesperi, idque modice, sumebat cibum: vinum admodum raro, et quam dilutissimum, adhibebat: somni item modici erat, quem lectione piarum rerum, aut auditione conciliabat. Impigre Sacerdotalia officia, ac tempestiue exequebatur: atque vbi interius diuina penetrauit, nulla de re sermones libentius, quam de Deo miscebat: [Note: Et Religio.] bis quaque hebdomada voluntarijs se se caedebat flagris: quotidie meditationi [Note: 26 Occasio vocationis.] horam impendebat, quotidie sacris operabatur. Sed occasio vnde animum coepit ad perfectiora intendere, digna notatu est. Anno 1580. ineunte, Marcellus Pallauicinus eius Sororis filius, Societatem cum flagitaret, acriter Andreas renitens, nulluni faciebat finem adolescentem circumducendi ad Coenobia, ac Doctores, qui vocationem eius, et constantiam periclitarentur. Iam Cardinales quidam interrogarant iussu Pontificis, ac probarant, nec tamen quiescebat Andreas, ante omnia verens, ne in Marcelli pecuniam adiectus oculus esset, eique tenderentur insidiae. Quam inanem suspicionem, vt aboleret Euerardus Generalis, plane sententiam fixerat, nisi aequus, bonusque consentiret Auunculus, nequaquam Marcellum Societate recipere, Denique eo processit res, vt Pontifex causa cognita, acriter Praesulem obiurgaret; et Marcellum, protinus iuberer admitti. Ex ea obiurgatione Pontificis, et scilicet excitata, postquam affectus resederat, conscientia, siue longius se dolens progressum, siue retractans in ea dimicatione, quae audiuerat, coepit de se quoque ipse perfectionis [Note: 27 Ioan. Bapt. Nannini consuetudine proficit.] Euangelicae volutare consilia. Habebat inter domesticos Ioannem Baptistam Nanninum, patria Lucensem, iuuenem moribus optimis, modestiaeque, et prudentiae singularis, factum ex animi sui sententia. Cum hoc animum liberius totum aperiebat. Saepe habebat in ore, magnoque cum sensu pronunciabat: Si moriendum non esset, aliquid foret causae cur huius vitae gratia laboraretur. [Note: Sanctae eius cogitationes] Nunc vero cum sit moriendum, quid est cur laboretur? Saepe etiam illa vsurpabat e sacris literis, Stabunt Iusti in magna constantia. Et, Nobis
autem quid profuit superbia? aut diuitiarum iactantia, quid contulit nobis? Saepe etiam disserebat, quomodo Sanctus Bernardus, et alij Sancti Patres, vel Christus, aut Mundus errat: colligens plane insanire mortales, qui ita eas res, quas Christus et Sancti viri contempsere, sectentur. Cum quâ re, apud priscos Ethnicorum sapientes, quorum lectione delectabatur, si dictum, factumue faciens reperiret, nunquam poterat legens animoque, et ore versans, expleri. Per vias si forte in hominem religiosum praesertim e Societate, aut e Capuccinis incideret, ad Nanninum conuersus, Ergone aiebat hi Caelum habebunt, nos autem non? Alias; vbi mors ingruet, praeoptabimus ne nos Cardinales, aut Pontifices fuisse, an istorum e numero? Alias Augustini verbis, Quid tandem in domo Imperatoris, vel Pontificis? Quid in ista Vrbe? Surgunt pauperes, et simplices, et rapiunt Caelum. Alijs temporibus exardescente spiritu secum ipse vehementius luctans erumpebat, Cur non modo? Cur non hac hora? Et nolebam mea ferrea voluntate. Et, da Domine velle, et iube quod vis. Consuetudinem inter haec magis magisque in dies cum Societate intendens, ad generosum transitum nequibat animum confirmare, cum forte [Note: 28 Hieronymi Plati colloquio ad Exercitia spiritualia animum appellit.] longo Hieronymi Plati colloquio inssammatus, statuit per huius anni laetiores ante Quadragesimam dies, ad Exercitationes spiritus secedere, ac planede certo vitae suae statu transigere. Eam ob causam Tibur ambo secedunt. Hic initio languidius res procedere: piae commentationes exercenti difficiliores, aridioresque videri, quam ante consuessent. Dum tamen perstat, prius leui commotione impellitur, cui successit feruor vt ipse vocabat, illuminatus, qui diem totum tenuit inter alternantium tentationum impulsus. Grauissima [Note: 29 In ijs varie fluctuat.] illa erat, et summi periculi suspicio, ne temeritas foret, paucorum dierum angustijs de re tanta decernere. Per otium genus hoc negotij curâ lustrandum, ac ponderandum, adhibenda consilia demum experimento tentandum. Subtilissima haec est humanarum mentium fraus, cunctari in tutissimis, festinare inlubricis dubitare in optimis, in ancipitia saepiusque fallentia tanquam in euidentia ruere. Nam quotus quisque est, qui si luculenta offeratur haereditas, aut honor illusti is, haesitandum existimet, vti vulgo clamant, de amplectenda Cruce sine sine deliberandum, cum tamen ab illis deterreat, ad hanc Christus inuitet? Per hanc speciem nostro Praesuli post tot Dei instinctus, longasque moras fucum facere Satan conabatur. Sed diuina inprimis gratia confirmatus, et Plati apposita oratione incensus, qua hortabatur, vt explicaret fortiter sinum pectoris, et exciperet liberaliter Deum, ad sacrum peragendum secedit. Ac primum cum inchoaret, atque ex animi sui angustijs magno cum sensu ea verba proferret, Quare tristis es anima mea, accepit tanquam diuinum [Note: 30 Tandem pro positum ingrediendae Societatis inter sacrificandum con cipit.] responsum, Spera in Deo quoniam adhuc confitebor illi. Deinde Sacrosanctum Christi Corpus suscepturus, vehementi quodam impulsu sensit ea verba Diui Augustini ingeri sibi; Proijce te, Proijce te. Atque ita impellente, et adiuante eius, quem manibus sustinebat, gratia, plenissime se in eiusdem Domini manus proiecit, planeque decreuit, diuino se in Societate obsequio dedicare. Continuo tranquillitas animi admiranda successit, immo gaudium, ac laetitia tanta, vt ne continere quidem, quin foras erumperet, posset. Accersito statim post sacrum Plato, procumbunt ambo in genua, Deoque gratias ingentes apunt, orantes vti confirmaret, quod operatus erat in eis. Nec iam moram interponendam vllam censet Andreas, quin statim in domum Dei confugiat. Id primo Quadragesimae die decretum, postridie religione voti confirmat. [Note: 31 In Tyrocinium S. Andreae admittitur.] Die Veneris Romam reuertitur, proximo Pontificem alloquitur, statimque Quadragesimae prima Dominica in Tyrocinium S. Andreae se abdit; prudenter enim vero, ac fortiter turbas anteuertens, quas concituri erant propinqui; ac nexus, qui solui aegre potuissent, abrumpens. Nec caro, et Satanas non latrabant: sed ille, et mente, et lingua versabat psalmi verba, Melior est dies vna in Atrijs tuis super millia, et Apostoli, Omnia arbitratus sum, vt stercora, vt Christum lucrifaciam, et ante oculos habebat, quid vellet a se nouissimo
[Note: 32 Domesticorum eius moeror in eius digressu.] mortis momento actum. Sabbati vespera re iam inter domesticos vulgata, incredibilis omnes moeror inuasit. Dum mensae ille assidet (et conuiuium, quippe supremum, voluerat esse lautissimum) singulos vidisses alto silentio prope attonitos, atque lacrymabundos ostentare se certatim, intentosque in herum habere oculos, et quicquid praeripere poterant officij exhibere. Commouebatur hinc caritas erga Praesulem, quem amabant suauissime, colebantque: dolebant non illius modo spes, sed suas pariter interscindi. Ex altera vero parte nouum exemplum, et quodammodo posita sub oculos futurae vitae species, excitabat: nec pauci sancta agitabant consilia, indignum rati, se in seculi seruitute adeo [Note: 33 Ipsius ad illos adhortatio.] infructuosa permanere, cum ille adeo pretiosam desereret. Sic affectos Andreas intuens, sublata mensa, vniuersos paucis alloquitur, Ne flete, inquit, fratres, propter id quod ego acturus sum, nam equidem ad Dei famulatum accedo: sed ipsum precamini Dominum vt me tanto munere dignum efficiat. Vos quoque illum timete, et fugite peccata. Ego dabo operam, vt memoriam singulorum vestrûm conseruem, quorum causâ quid agendum sit, iam praescripsi Oeconomo, iterumque praescribam. In eo cognoscam, qui me ex vobis diligat, si hac in re sequatur. Quo dicto cum videretur sibi nimium exegisse, correxit dicens, scilicet, si pro me rogabit Deum, vt ego assidue vestra causa [Note: 34 Sormones de illo.] rogabo. Vbi postridie iliuxit, statim, post aliquantum precationis, vt strepitum praeueniret, curru ad S. Andreae se confert. Varius continuo Romam sermo impleuit: neque multis diebus quicquam celebratius fuit: cum alij, vt fit, rem stultitiae tribuerent, alij leuitati, alij, vt aequum erat, Christianae prudentiae in aeternum prospicienti. Concursus etiam consequutus est ingens eum salutantium Praesulum, quos non modo exemplo, sed etiam inssammatis verbis, [Note: 35 Dictum Card. Comensis.] ad pietatem contemptumque rerum humanarum adhortabatur. Inuisêre et aliquot Cardinales; ex quibus Comensis dixit, hoc eius factum, plus ei attulisse honoris, ac dignitatis, quam si Pontificatum adeptus esset. Hieronymus [Note: 36 Auxilium diuinum in superandis difficultatibus.] Platus insigne hoc beneficium, secundum Deum, B. Virgini tribuebat: idque se plane perspexisse aiebat Tibure. Mira etiam apparuit benignitas Dei in tollendis difficultatibus, quae veluti insuperabiles tali viro ante offerebantur. Illud cum admiratione ipsemet animaduertit, cum ante tam exquisitis delectaretur munditijs, vt ipsum argentum non satis nitidum videretur, et lances stanneas horreret, iam postquam Societatem erat ingressus, ita videri mantilia, lancesque mundas vt existimaret, imbecillitatis suae causa, peculiare quippiam secum obseruare Nouitiorum Magistrum, cum tamen huiusmodi diligentia nulla [Note: 37 Demissio eius, et vis boni exempli.] admodum fieret. Cum primum impetrauit, vt liceret sibi patinas in culina purgarea, interrogatus num ea in re difficultatem, ruboremue sensisset, propius respondit fuisse inanis gloriae periculum. Domesticis autem omnibus summae erat admirationi, atque incitamento, cum eius notae virum videbant abijci ad genua Magistri precantem aliquod sibi poenae, aut probri genus ad contumaciam contundendam inferri: omni sedulitate ministrantem mensae, et vbique se se adolescentulis, et Laicorum postremis adaequantem. Non minori fuit vrbi toti admirationi, cum conspectus est in attrita, laceraque tunica, manticis ab humero pendentibus per vias, et compita, et apud argentarios, [Note: 38 Andreas fratri factum suum approbat.] cum celebritas eo loco summa est, emendicans. Adeo enim pro hominis ante notitia commotus est populus, vt certatim ad videndum accurreret. Interim Genua Frater, et quidem commotior aduenit; sed ita placatus est ab Andrea, ita edoctus, vt saepius iuraret, si vxor sibi, ac filij non essent, idem se quod fecerat ille, facturum. Haud tamen multis post mensibus cum valetudinem [Note: 39 Eius in vocatione constantia.] Andreas laesisset, propinqui omnes commouere omnia, et omni ope tentare coeperunt, vt eum ad se se reuocarent, Principis Auriae autoritate, et multorum Cardinalium apud. Pontificem, id vt iuberet, interposita. Quod [Note: 40 Dictum egregium Cardinalis.] Nouitius feruens, vbi cognouit, tam vere, ac prudenter cum Cardinalibus egit, vt omnes ad suas partes adduceret. Quorum vnus dignum edidit Principe Sacro responsum: Allegantibus enim P. Andreae morbum, ac mortis citae
periculum; Si aegrotat, inquit, et moritur, iam quod sequutus est assequitur: recte enim moriendi causa ad Religionem, seculo relicto, secessit: Atque ad extremum, vbique morbi, vbique parata mors est. Nec sane quicquam Andreae iucundius accidere poterat, quam in eo feruore decedere. Tamen visum, est Patribus, vt confirmandae valetudinis causa Neapolim proficisceretur. Quo [Note: 41 Neapoli Nanninum Andreas ad Societatem adiungit. Item Andream Chry sostomum.] cum sequutus eum esset, pro veteri beneuolentia, Ioannes Baptista Nanninus, nunquam Pater quieuit quoad inductum ad Exercitationes spirituales, ad Societatem quoque ipsam perduxit; visus ea re ingentem prope thesaurum sibi adeptus: aliusque ipsum ex eius familia bonus iuuenis, Andreas Chrysostomus, in domesticis ministerijs adhuc cum recto exemplo superstes, sequutus est. Verum Spiritus Domini in expediendo ab tot seculi nexibus tanto Praesule, et tanquam speciosissima Cedro Libani confringenda, ad Templi sui sancti vsus, perspecta vi, inenarrabilem eiusdem suauitatem in educando inter sentes, [Note: 42 Mors Eduar di Trogmortoni.] ac spinas caelesti flosculo admiremur. Obijt in Anglicano vrbis Collegio, post emissa Nouitiorum Societatis vota, quartodecimo Kal. Decembris, Eduardus Trogmortonus Anglus, anno aetatis suae vigesimo primo. Cuius vitam posteritatis [Note: Vita eius a Sotuelo scri pta.] notitia dignam, continuo literis mandauit Sacerdos de Societate, ac mortem postea pro fide passus, Robertus Sotuelus. Est illa sane praeclaris omnis generis decora virtutibus. Adeo vt Anglicanum Romae Collegium inter caeteros vberes, et pretiosos fructus, quos ordinario velut prouentu reddere non cessat hoc quoque raro specimine maturae frugis, in lactente quasi flosculo repraesentatae, gloriari iure posse videatur. Hoc eodem anno Collegium idem permultos Angliae Ciues reddidit, egregie ad fidem siue tutandam, siue [Note: 43 Pontifex col legium Anglicanum beneficijs prosequitur.] restituendam, confirmatos animo, disciplinis armatos, quorum, aliorumque labores, ac certamina suo inferius loco perstringam. Gaudebat operis successu Gregorius, eoque nouis, vbi offerretur occasio, Seminarium hoc emolumentis, et honoribus augebat, nouis hoc anno vectigalibus attributis, commodataque, quoniam venalis non reperiebatur, ad remissionem animi Villa, quam Iulius Tertius ad Portam Flaminiam condidit: assignato item S. Stephani Protomartyris die, quo die vnus Alumnorum in Pontificio Sacello latinam Orationem haberet. Visa est enim maxime conuenire Protomartyris laudatio ijs, qui per haec tempora maxime omnium Christianorum, erudiri ad Martyrium [Note: 44 Collegio Rhemensi Anglorum, subsidia pro curat.] videbantur. Collegij vero Rhemensis Pater Sanctissimus pecuniarias difficultates, ac caeterorum ex Anglia religionis causa extorrium, cum cognouisset toto animi sensu commotus, quoniam adaequare ipse Pontificijs opibus, quippe quae in vniuersum diffundebantur Orbem terrarum, nec suam benefaciendi voluntatem, nec gentis calamitatem posset, Christianorum Principum, datis in eam rem accuratis literis, liberalitatem extimulauit. Eam procurationem Societatis homines, quibus vel sanguine votum erat tam piae causae, nationique succurrere, flagrantissimo vbique studio adiuuere. Copiosa itaque collecta est benedictio. Quodque pietatis officium Apostolicis temporibus Paulo autore Hierosolymitanis Sanctis Asiaticae praestiterunt Ecclesiae; id tempestate hac miserrimâ Sanctis Anglicanis cunctae poene Christianorum Ecclesiae, pulcherrimo [Note: 45 Templum Tiburtini Collegij aedi ficari coeptum.] renouato exemplo, duce Gregorio praestiterunt. Hoc anno nouum Tiburtini Collegij templum impensis Cardinalis Contarelli ad 8. Idus Iulias rite praeeunte Episcopo, aedificari coeptum: quod in S. Symphorosae dicatum nomine, valuit quamplurimum ad Sanctissimae Matronae, atque adeo cunctae illius Martyrum clarissimorum familiae, iam prope funditus abolitam Tiburtinis suis exsuscitandam memoriam, et cultum amplificandum. Florentinum vero Templum [Note: 46 Templum Florcntini Collegij per fectum.] non pro vrbis magnitudine ingens, sed pro specie sane venustum, magna populi voluptate ad culmen perductum apertumque est. Formam descripserat Bartholomaeus Ammanatus, magni nominis Architectus, et in impensam multum suppeditarat: qui demum, vnaque vxor eius poetria cum primis nobilis, Laura Battiferra, quod sobolem nullam susceperant, Collegio Florentino ex asse scripto haerede, meruerunt eius haberi parentes. Annum iam
prope trigesimum Genuae Societos versabatur in magna Ciuium caritate; necdum [Note: 47 Genuae templum S. Ambiosij Societati tribuitur.] tamen, quanquam multis, nec interdum sine strepitu tentatis, potuerat certa sedes obeundis sacris haberi, cum demum S. Ambrosij Paraecia, foro, curiaeque vicina, ab Parochis ipsis offertur: hisque alio digressis, Senatu volente, autore Pontifice, tum maxime cum desperatissima res videbatur, addicitur. Vt intelligamus longe plus esse in diuina cura, quam nostra: ac Patrem caelestem, qui rerum opportunitates nouit, modo nos ij simus, quales oportet, [Note: 48 Venetijs concessa domus ampliatio, et pecunia in id data.] satis in nostra commoda excubare. Venetijs quoque, quod impetratu difficillimum videbatur non grauate Respublica concessit, vt spatia domus amplificarentur: cumque Posteuino redeunti cum Mosco legato in Italiam, postquam eum Decemuirûm Consilium audijt, de iungendis commercijs disserentem, mirificeque probauit, quingentos nummos aureos dono misisset, isque [Note: 49 Salutiensis Missionis fructus.] repudiasset, eos ad aedificationem domus attribuit. In percursandis, excolendisque Salutiorum Pagis, et Oppidis hoc quoque anno perseueratum eo fructu, quem vel inde pronum est intelligere. Obseruatum est enim, ex qua, die illa est suscepta cultura, neminem vnum ab incorrupta religione defecisse: cum interim, et restituti mores passim, et quamplurimis haesitatio, et [Note: 50 Prouincialum creatio.] errores permultis excussi sint. Iosephus Blondus ex Collegij Lauretani Rectore Prouinciae Mediolanensi, quam Ioco Prouincialis Prosper Malauolta regebat, praefectus est. Ad Siculam suam Prouinciam reuerso ex Polonia Carminata, qui Siciliam inspectarat Iulius Fatius, in regenda Veneta successor Mario Beringuccio designatur; in eamque sub anni insequentis exordia ab vrbe concessit. Collegiorum Sardiniae Fabius de Fabijs Visitator profectus. In [Note: 51 Iacobi Paez secui itas in morte.] Collegio Neapolitano 7. Idus Iunij Iacobus Paez praestantis Doctrinae, religionisque vir, sacras disciplinas Romae diu professus, mortale domicilium reliquit, tanta alacritate, vt, cum Ludouicus Massellus Prouincialis monuit, Medicos de corporis cius salute desperare, ad eum repente exhilarato vultu conuersus, vlnis tanquam Patrem complexurus expansis, quanta potuit maxima voce exclamarit exultans, gestiensque laetitia, O Pater, o laetum mihi faustumque [Note: 52 Missio Ragu sina.] nuncium. Quam mortis securitatem quis, modo sapiat, non beatissimae et saeculi vitae praeponat? Ragusae, quo coeperant successu, Philippus de Philippis, et Simon Bonnicus perseuerarunt.
In Monte Libano Ioannes Baptista Elianus, et Ioannes Brunus rebus e sententia compositis, Romamque nuntiatis, dum quid praeterea iuberentur expectant, consecrata Christi Domini Sacrosanctis Mysterijs loca, vt e proximo, statuerunt [Note: 53 Baptistae Eliani, et Bruni peregrinatio ad loca sancta.] inuisere. Respondit ad votum peregrinatio, non solum propriae fructu pietatis, sed etiam collata in alios ope. Nestoriani duo, minime vulgari conditione homines, vehementer instabant apud Franciscanum Custodem, cui S. Sepulchri procuratio demandata est, vt eo loci sacrificare sibi liceret. Custos ad Patres, quos praecipua caritate hospitio exceperat, homines misit, vt quid ij sentirent de religione interrogando cognoscerent. Breui se, quod erant prodidere, impij Nestorij veneno imbutos. Tum Patres curationem aggressi, amice, docteque instituendo, refutando, hortando perpulere, vt Catholicam [Note: 54 Duo Nestoriani conuer si eorum opera.] veritatem respicerent. Formulam fidei concepit Ioannes Brunus accommodatam sectae, per quam cum alia Catholica dogmata, tum Mariam Virginem esse dicique debere Deiparam, ac Dei parentem pronuntiabatur: cunctisque Haereticis anathema dicebatur, ac nominatim Nestorio. Ex ea formula duo illi religionem professi, riteque expiati, ad sacrificium communi cum gaudio admissi sunt. Eandemque Patres formulam Franciscano Custodi in consimiles vsus petenti, Arabice, et Latine conceptam reliquerunt. Ab Palaestina digressi, Damascum Syriae perrexerunt, tum vt incolas Maronitas, quos [Note: 55 Iidem Damasci Maro nitas instruunt.] per literas, eorumque Praesides instituerant, coram excolerent; tum vt ex acceptis Romae ab Sanctae Seuerinae Cardinali mandatis, quid cum Antiocheno Patriarcha Graecorum ibidem degente, agi posset experirentur. Optatissimus accidit Pontificiorum Nuntiorum conspectus Maronitis, ac perinde fructuosus;
adeo paratos, auidosque culturae animos obtulere. Ad eam igitur normam, quae in Libano Monte constituta erat, res Damasci quoque redactae. Patriarcha Antiochenus vbi admonitus est, cupere in eius congressum venire Patres, primorum e suis multos acciuit, in eorumque comitatu, et corona adeuntes [Note: 56 Agunt cum Patriarcha Antiocheno] excepit perhonorifice. Illi Gregorij Pontificis rectissimam mentem demonstrant, qui nulla spe commodi sui, in oras vsque eo repostas, magna per impendia Nuntios destinet, eo solum consilio, vt pro summi, Oecumenicique Pastoris munere, aberrantes ouiculas in salutaria reuocet septa. Quin etiam prae singulari nationis Graecae studio, nobile eum excitasse Romae Collegium, vbi non modicis, siue laboribus, siue sumptibus, educarentur adolescentes eorum. Proinde tanta, tamque sincera benignitate duci se sineret, et debitos Pastori Summo reddere honores ne grauaretur: quemque cognosceret indulgentissimum Patrem, ei se filium obsequentem praeberet. Probauit, quae de [Note: 57 Disputant coram eo de processione Spiritus S. a Filio.] mente pia, ac benignitate Pontificis memorabantur, Patriarcha, praeque se tulit egreiam aduersus eum obseruantiam: ac protinus posita quaestio est de processione Spiritus Sancti, vnde origo dissidij Latinos inter, et Graecos. Haud diu disputatio tenuit. Cum enim rationem eam Ioannes Brunus proposuisset, Filius vel est aequalis Patri, vel minor Patre. Si aequalis, ergo vna virtus vtriusque, atque adeo quicquid est a Patre, necesse est esse a filio. Respondit ex illa praecipuorum corona Graecorum, Doctrina princeps, Filium Patre minorem [Note: 58 Et Graecum Magistrum palam conuincunt.] esse. Vbi admirans Ioannes Brunus, et miserans stultitiam hominis, Ista, inquit, Arriana est haeresis, et intoleranda blasphemia, quam consensu Latina, et Graeca condemnauit, et anathemate confixit Ecclesia: tum arabice subiecit (didicerat enim nonnihil) Deus misereatur tui. Obmutuere Graeci omnes, et erubuere. At Maronitae, qui comites ierant Patribus, gratulabundi gestire, tum victoria Catholicae Religionis, tum etiam quod iam sua lingua [Note: 59 Antiocheni Patriarchae tergiuersatio.] Ioannem loquentem audiuerant. Tergiuersari tamen Patriarcha, et multas difficultates obtendere ad obsequium Romani Pontificis, et palam significare, Constantinopolitani iniussu Patriarchae nihil sibi mouere fas esse. Quare cognito Patres, nihil inde probabilis spei dari, iterum hortati, vt consideraret Gregorij [Note: 60 Elianus Memphim ad conuersionem Coptorum mittitur.] Pontificis benignitatem, et Cardinalis S. Seuerinae eorum Patroni studium, in Libanum perrexere. Hic literas a Praeposito Claudio, et Cardinalibus Carafa et Sanctae Seuerinae accipiunt, vt Ioannes Baptista cum Fratre Mario Amato, Memphim in AEgyptum pergat, ad tentandam Cophthorum conuersionem, Ioannes Brunus, in Vrbem, res gestas, statumque gentis renuntiaturus, iter capestat. Ita laetissimi ad parendum, post dulcissimos amplexus, dirediuntur, restauratum mirifice inter Maronitas cultum sacrorum relinquentes: [Note: 61 Eliani, et Bruni varij labores.] multis quoque aucti ipsi, non solum recte factorum, sed et patientiae ornamentis, vt in tam longis peregrinationibus inter barbaras, hostilesque Nationes necesse erat. Nam et omnes quondam circa Tripolim, impotens, ac ferox Turca, nulla re, nisi odio Christianorum, ac barbari ingenij feritate instinctus; male plagis cecîdit, admodum laetos, quod pro nomine IESV digni haberentur aliquid contumeliae, et iniuriae pati: et Ioannem Brunum cum Mario Amato item Tripoli dederunt in carcerem, vt cogerent Turcas fieri, calumniati [Note: Et pericula.] circumcisos esse: Namque ea Turcis lex est, vt si quis religionem mutare velit, non liceat ei nisi ad Turcicam transire. Patefacta leui negocio [Note: Diuina ope vitata.] calumnia; tamen Marium ad necem petebant: sed P. Brunus intelligens ceruicem peti, vt crumena feriretur, veritusque ne ipsos a Pontifice missos enotesceret munusculum Iudici promisit: impetrataque venia exeundi ad stipem in eam rem corrogandam, breui Marium quoque liberauit. Ipse vero Ioannes Brunus, e Canubino Tripolim proficiscens, incidit in latrones in densa Sylua? fugaque arrepta, Deum hoc orabat, Domine excaeca mentes illorum, ne me assequantur; mirabilique Dei ope euasit. Quippe cum recta ipse fugam intenderet nusquam e via digrediens; ipsi tamen opinati ad latibulum aliquod digressum, omissa via, ad quaerendum in proximo dilapsi spatium
[Note: 62 Occasio Missionis Memphiticae.] debere plus viae anticipandi, quam vt consequi deinde possent. Profectionis Memphiticae ea fuit occasio. Paulus Marianus, nationis Gallicanae Memphi Praefectus (Consulem vulgo dicunt) studio Cophtos iuuandi ardens, pro veteri Ioannis Baptistae in priore Memphitica profectione anni 1561. notiria, per literas eum saepe ab Maronitis, quando tam parum abesset, accersijt. Ipse? Patriarcha literis amantissimis inuitauit, vehementer cupere se cum eo, nuntians, religionis rem conferre. Quae cum ita essent, Ioannes Baptista, si nihil aliud, certe inspecturus, ecqua aperiretur spes rei bene gerendae, de sententia Pontificis a P. Generali eo vsque iubetur excurrere. Tripoli Phoeniciae x. Kal. [Note: 63 Agit Memphi Elianus cum Patriar cha Coptorum.] Octobris naui conscensa, vndecimo die Memphim defertur. Admodum ignarus Patriarcha Doctrinae reconditioris, et sacrae, vitâ ferebatur spectandus: qui adeuntem ad se Ioannem Baptistam comiter accepit: ac simul is a Pontifice salutauit, seque vti per ipsius literas accersebatur, missum exposuit, non ad mutandos ritus, sed tantum, vt si quid insinceri dogmatis in doctrinam fidei [Note: 64 Haeresis Dioscori in eo deprehen sa.] irrepsisset, eximeretur, cum aliquot e suis doctioribus, quorum stat omnino sencentijs, rem iussit considerare. Haud dubiae deprehensae sunt haereses, praesertim Dioscori; nec parum Magistri illi suarum comperti tenaces opinionum. Pater rerum statu Romam nuntiato, apud Paulum Marianum substitit, libris Cophtorum volutandis, interiusque eorum disciplinae cognoscendae intentus. [Note: 65 Brunus Pontlfici rationem Actorum reddit. Sergio Patriarchae pallium impetrat.] Interim Ioannes Brunus in Italiam prospere, ac Romam demum relatus, gaudio cumulauit Gregorij Pontificis pectus, exitum Maroniticae prouinciae secundissimum exponens: et proprias de ea re grates Deo Pontifex animarum cupidissimus egit. Nihilo minus Carafa voluptatis caepit: cuius etiam opera Pontifex Sergium Patriarcham confirmauit, pallioque misso, et luculenta stipe cohonestauit, iussum insuper admoneri, vt adolescentes Romam complures [Note: Is alumnos Romam mit tit.] instituendos mitteret. Haud victus est benignitate Sergius: continuo bonam manum eximiae pubis, in ijsque, quo caeteri alacrius cara ab se in tantum dissidium auelli pignora sinerent, Sergium Risium, ipsum fratris sui filium, misit. Tum [Note: 66 Gregorius Maronitarum Collegium in vrbe condit.] eodem instante Cardinali Carafa, noui aedificationem Collegij Gregorius in Maronitarum institutionem suscepit, perfecitque celerrime, magno tum ad caetera emolumento, tum honestamento Ecclesiae Romanae, atque vsu. Anno 1584. institutum Collegium, et anno insequenti traditum Sorietati regendum, vt fusius volumine eius anni tradetut.
[Note: 67 Posseuinus Pacem inter Polonum, et Moschum tractat.] Posseuinus interim a Pontifice missus Polonorum, Moscorumque pacificator, extremo superiore anno in regijs ad Plescouiam Castris opperiebatur a Magno Duce responsum super conditionibus pacis, quas Rex Stephanus dicebat. Sed cum vtrinque difficultates obiectarentur, id quod Posseuinus antea censuerat, factum est, vt vnum in locum ambo Principes legatos suos mitterent, cum potestate disceptandi rem omnem, et transigendi. Delectus est Iamus in Zapolscia pagus, Velicoluco viginti milliaribus germanicis, totidem Plescouia distans. Sed quia eum pagum reperere paulo ante a Cosaccis incensum, in alterum Chiueroua Horca vocabulo, non longe inde dissitum, conuentum est. Hic post varia, et longa certamina (quae Posseuinus in sua Moschouia edidit) tandem cum Liuonia, quam haberet in potestate Moscus, vniuersa cederet, [Note: 68 Et tandem conficit.] eique arces vicissim proximo biennio captas Polonus redderet, xvIII. Kal. Februarij pax in annos decem sancitur: ac statim per trecenta passuum millia, vtroque in exercitu ab excursionibus, populationibus, rapinis, alijsque plurimis, quae bellum inuexerat, alebatque, cessatum est facinoribus. Subinde Posseuino Moscuam versus cum Ducis Magni legatis tendenti ingens gratulatio vbique facta. Percoulam primum, octauoque post die Nouogardiam [Note: 69 Iter eius, et aduentus in Vrbem Moscuam.] ad lacum Ilmenum sitam, vrbem olim potentem inprimis, et sparsis circa lacum Monachorum Coenobijs nobilem: ab ea magnis itineribus tertio decimo die Moscuam venit. Hic Drenoczium, ac Morienum, quos apud Ducem Magnum reliquerat, vt interius res religionis cognoscerent, et ex occasione Catholicos ritus insinuarent, reperit contra quam Dux ipse ad Stariciam
receperat, dure omnino habitos. Quinque fere menses angusto inclusos tugurio, quod et pro coenaculo, et cubiculo, atque adeo Sacello ad sacrificandum [Note: 70 Patrum dura custodia.] esset, appositis ad ostium custodibus tribus; nec datam vnquam ad liberum sub Caelo trahendum spiritum facultatem, nisi semel, aut iterum; nec praeter designatos a Principe, cuipiam aliorum patuisse ad eos accessum. Tam superstitiosa, ne grauiore vtar verbo, in cauendis extemis, diligentia erat Principis. Astu nimirum Satanae, pietati aditum intercludentis. Itaque duo illi Dei famuli quotidiano sacrificio, longis precationibus, ac caeteris studijs pietatis intenti, quo caruerant magis humana consuetudine, hoc impensius in caelestem se se tradiderant. Magnus interim Dux religionis tractationem reiectam in Posseuini reditum, memor, Episcopos aduocarat sex (Vladicas illi nominant) quos [Note: 71 Moschi pertinacia in er roribus.] ei, si opus esset, opponeret. Eundem Angli quidam Mercatores teterrimi Haeretici, tradito libro, quo Romanum Pontificem pro Antichristo infamabant, et Anabaptista Hollandus, arte medicus, multis contra supremum Pastorem mendacijs imbuerant. AEgre igitur potestas Patri facta est sacrum negotium attingendi. Tum ita impotenter in congressu se Princeps gerere, adeo intoleranter vocem veritatis pati; vt paulum aliquando pressus, repente exardescens, nec contumelia abstinuerit, nec sine admiratione adstantium factum sit, vt abstinuerit [Note: 72 Posseuini pe riculum, et dexteritas.] manum, ne Posseuinum protinus (quemadmodum saepe alios, ac nuper Ioannem filium natu maximum sustulerat) scipione illo suo ferrea ad imum cuspide armato confixerit. Sed Pater admiscens libertati modestiam, et impetum illum prudenti comitate leniuit: et mox cum Princeps in conuentu maximo id ageret, vt ille Moscuensi Metropolitae manus exoscularetur, ac sacris [Note: 73 Recusat communicare cum Schismaticis.] Ruthenicis interesset quo viderentur ab Romano ea Pontifice comprobata, subduxit se ex medio caetu, Principique professus est, quandiu Vladicae ab Romana Sede confirmationem abnuerent, nequaquam sibi fas esse eos pro Antistitibus veris agnoscere, nec sacris adesse damnatis. Eidem duo tradidit [Note: Haereticorum calumnias scriptis refellit.] Scripta Ruthenice, quorum altero Anglicana contra Pontificem redarguebat mendacia, altero capita comprehenderat, quibus ab Latina Ecclesia Graeci, Ruthenique dissident, concinna errorum confutatione subiecta. Appetente iam vere, qua tempestate tum pene insuperabiles, tum vero quamcum maxime periculosae sunt viae, ex niue, glacieque hyberna rabescente passim exundantibus [Note: 74 Captiuorum liberatione impetrata honorifice deductus discedit.] aquis, multorum captiuorum libertare a Duce impetrata, multorum mitiore custodia, quatuordecim item receptis partim Hispanis, partim Italis, qui per Maeotidem paludem in Moscouiam ex Turcis aufugerant, Moscuâ cum Socijs Posseuinus recessit. Iussit Dux ab trecentis nobilibus ad quatuor passuum millia deduci: cumque eo nouum ad Gregorium Pontificem misit legatum Iacobum Moluianinum, per quem significabat: placere sibi cum suis iungi Catholicorum commercia, et potestatem faciebat Mercatoribus Catholicos [Note: 75 Legatio Mo schi ad Pon tificem.] Sacerdotes habendi, qui sua priuatim sacra obirent; solo item ad sepulturam promisso: simulque, Pontificijs legatis commeatum per Moscouiam, si in Persidem, aut alio mitterentur, spondebat, et profitebatur velle sibi amicitiam cum Romano Antistite, vsumque perpetuum esse. Ex itinere Moscouiae fines eressi, cum Orsam in Alba Russia, inde Vitespesium venissent, ad flumen Dunam positam cum Arce vrbem, Catholicis, Ruthenis, Lutheranis, et Caluinianis, celebrem statim admonentur, Catholicum qui vnicus aderat, Parochum, eumque octogenarium, proxime ab supremo spiritu abesse, valdeque Catholici Sacerdotis copiam exoptare. Mittitur actutum Drenoczius: expiatur bonus Sacerdos, postridieque Sacrosancto communitur Viatico: nec ita post multo, quasi diuinitus ad suprema illa Sacramentorum praesidia reseruatus, optimae [Note: 76 Drenoczius Parochi vicem supplet] spei plenus, decedit. Verum tum plane afflictus, et orbus Orthodoxorum remansit grex, inter tam multiplices, importunasque belluas; eoque miserabilius, quod Sanctae hebdomadae dies instabant. Has ob res cum Palatinus quoque, qui item Catholicus erat, vehementer precator accederet, idem Drenoczius cum Socio Michaele, relictus est, qui donec Canonici Vilnenses
Pastorem substituerent, Parochi officium sustentaret. Posseuinus Polociam profectus, admodum Sociorum, et proficientis inter aduersa Collegij recreatus [Note: 77 Amanuensis Regij ex schismate conuersio.] conspectu: Amanuensis pariter regij, quem linguarum variarum peritum comitem in Moscouiam duxerat, et cui eo consilio, quae ad Ruthenum schisma, pertinerent, tradiderat describenda, vt inde sensim ad Catholicae fidei lumen praepararetur, conuersione exhilaratus est. Disnam inde, tum Duneburgum, ac postea Illuxen, Curlandiae Oppidum, die Sabbati Sancti delatus, cum hic sacrum Pascha peragendum omnino esset, nec tamen Templum, aut domus vlla Catholicorum suppeteret, in ipsa Lutherani Pastoris domo, ara loco secreto, tutoque excitata, sacram libauit Hostiam: nec sine lucro inde discessit. Nam e prima eius Oppidi nobilitate vir, filium ei tradidit, quem in Pontificium Seminarium, seu Bransbergam, seu Olomucium mitteret, in spem patriae aliquando iuuandae. Ex Illuxen ingentibus in itinere superatis aquis, Rigam denique cum Mosco legato, eiusque comitibus nouem, quos vt dixi ad Pontificem deducebat, [Note: 78 Seminarium a Pontifice Vilnae funda tum.] peruenit; nec solum humaniter, verum et perhonorifice ab Rege Stephano excipitur, vt Moscis documentum ederetur, quanto Polonus Rex missos a Romano Pontifice viros, honore dignetur. Hic literis ab ipsomet Pontifice acceptis, quibus respondebat: placere sibi ad Ruthenos, et Moscos erudiendos Seminarium Vilnae institui, annuis in eam rem vectigalibus destinatis, Romam iter prosequitur, plurimum delectatus Regis, et Catholicorum Procerum studijs in restituendo cum Rigae, tum in vniuersa Liuonia, Catholicae cultu pietatis. Nam [Note: 79 Stephani Poloniae Regis zelus pro Religione Catholica.] Rex plane regie pius, vt primum sancitam cognouit pacem, sibique Liuoniam traditam, tanquam indignum ratus, prius eam sibi, quam Christo subijci, Rigam iter intendit. Georgium Radiuillum Vilnensem Antistitem, et Melchiorem Giedroc Antistitem Samogitiae, deque Societate Martinum Laternam, et Petrum Scargam ducens, vt coram ipse primas obstantium moras perrumperet, et pietatem iam diu exulem regio quasi comitatu reduceret. Tum ad Cromerum Varmiensem Episcopum, ex institutis in eius Bransbergensi Seminario sub disciplina Societatis, atque ad Gregorium Pontificem, et ad Aquauiuam Generalem literas dedit ex nostris hominibus Sacerdotes, et Euangelij praecones [Note: 80 Miserrimus Rigae Religionis statur] postulans, quos per Liuoniam spargeret. Liuoniae Metropolis Riga est, Archiepiscopatu olim, et Canonicorum Collegio nobilis. Eadem a mari Balthico vno milliari seposita, portum ibidem ad ostia Dunae amnis, quo alluitur, percelebrem habet: qui amnis cum sit nauigiorum capax, inprimis opportunam mediterraneis, maritimisque commercijs Rigam efficit. Hac tempestate in Ciuium magno numero, nullus aperte sinceram, ac veterem fidem, noua omnes Augustani figmenta Symboli sequebantur. Coenobia quae olim Religiosorum fuerant, dudum profana fecerant. Vnum restabat Monialium Cisterciensium, in quo tres repertae sunt decrepita iam aetate Virgines, in quibus castae religionis, in tota pene Liuonia extinctae, scintilla ad eam diem vixerat. Distae Riga, vt Poloni sua mensura numerant, Vilnâ milliaribus quadraginta, Polocia [Note: 81 Decernitur restitutio Re ligionis, Rigae.] sexaginta, sed cum hac per Dunam fluuium perenni commercio facillime iungitur. Hanc igitur cum primum Rex vrbem intrauit, suum Senatum alloquens, exponit Consilij sui esse, vt Catholica religio, ac verus Dei cultus, quo eiecto Liuonica tota respublica, salusque omnium pessum ierat, in eam Prouinciam reuocetur; statimque maximo omnium consensu decretum pro religione Catholica instauranda fit. Cuius decreti Senatorum quosdam Haereticorum breui poenituit: qui cum reuocare ipsi, quod fecerant, nec auderent, nec possent; clanculum nobilitatem Liuonicam, et Rigensem praecipue, solicitant, vt religionis suae confirmationem a Rege peterent. Ad eam petitionem Rex cum Liuonibus caeteris respondisset, omnia sibi iure belli in eos, vt armis subactos, licere, Rigensium autem, qui sponte anno superiore tradiderant se, inque ius Polonici foederis recepti erant, aliam esse rationem, conuocato Ciuitatis Senatu, Cathedrale templum tradi sibi postulat, Catholicorum in vsus. Quiritari illi poenitere deditionis, conqueri sibi vim fieri, vociferari nullum
esse hominem in Ciuitate Catholicum, primarium sibi eripi Templum in ipsis vrbis visceribus situm, in quo tot annis sua sacra peregerint: denique quodcumque templum Catholicis tradatur, diuturnam rem ob populi [Note: 82 Regis aduer sus obsistentes Haereticos constantia.] furentis impetum nequaquam fore. Contra ea Rex constantia aduersus peruicaciam nitens, commune naturae ius videmini, inquit, Rienses obliti; adeo quae vultis a me concedi vobis, vos mihi negatis. Ergo istius vestrae cuiuscuius religionis libertatem postulare vos aequum est, et suae negare Catholicis, idest meae mihi? Ista pro quibus certatis, Templa, maiores vestri, qui condidere, agite, cuius religionis erant? Id vero iniquissimum est, eorum quae per iniuriam occupaueris, nolle, vel partem reddere. Atenim Templum primarium peto, quid? Religio sancta Catholica, religio, inquam, Regum, ac Principum, ac Mundi totius, retrudi in angulos debet, et contra salutem multorum abscondi, aut etiam ab ea Ciuitate excludi, ad quam commerciorum causa, tanta vndique, etiam Catholicorum, multitudo confluit: et popularibus nostris ex Catholico ritu nullus, nisi forte latebra quaepiam, permitti locus debet ad Deum laudandum, salutemque animi procurandam? Quin ipsi vos animarum estis vestrarum hostes, qui audire, quae totus Orbis terrarum amplexus est, quaeque vestri parentes sancte coluerunt, abnuitis. Summa haec sit, si perstare in contumacia [Note: 83 Templum S. Iacobipro Episcopali ab Heretlcis datum.] pergitis, pro certo habetote viam mihi non defuturam, qua ius meum persequar: at vobis longe durius fore, quam si sponte cedatis. His demum exterriti pro Cathedrali Templum S. Iacobi vltro deferunt. Quod cum Rex Scargae significasset, is gnarus Societati Templum quaeri, quo molliora forent initia, simulque vt locus minus celebris minus haberet inuidiae, simul circumiecta area extruendo olim Collegio peropportuna esset, accipiendum, quod dabatur existimauit. Rex igitur Senatui respondet accipere se D. Iacobi Templum, contiguum tamen simul Monasterium Cisterciensium Virginum, cum aede Sanctae Mariae Magdalenae darent. Tum vero suspicati, quod res erat Haeretici in vsum Gymnasij illud Coenobium destinari; omnibus precibus rursum insistunt, vno esset Templo S. Iacobi contentus, neu de scholis, Collegioque Iesuitarum Rigam inducendo cogitaret: haud dubie enim populum seducturos, et ipsorum filios ad religionem Papisticam pellecturos. Narrabat deinde Rex ad eiusmodi praedictiones, quas non magis illi detestabantur, quam ipse ratas optabat, agre se risum tenuisse, et id dedisse responsi: se quidem eorum causa vehementer optare, vt veritas Catholica per Christi praecones Iesuitas Rigensibus praedicetur: verum non ita multos eos esse, nec tam ex facili Collegia noua recipere, vt certum quippiam sibi polliceri posset: felices tamen fore Rigenses, et eorum liberos, si quando talium virorum Collegium in eorum moenia introducatur. Ad extremum, diem praefixit Nonas Aprilis, quo die absque vlla prolatione mandata exequerentur. Qui cum demum non eo die, sed postero paruissent, ab Samogitiae Episcopo statim expiatur Templum Diui Iacobi, [Note: 84 Et Societati traditum a Rege.] in eoque postridie, quae fuit Dominica Palmarum, cum omnibus Catholicis Rege praesente, sacra peracta, habitaeque conciones Latine, Germanice, Polonice. Feria inde sexta Maioris hebdomadae in Templi eiusdem aedes, ministris Lutheranis egressis, tres de Societate Presbyteri Scarga, Laterna, et Ioannes Vincerius, Bransberga ad germanicas conciones accitus immigrant. Caeterum toto illo sanctiori tempore clarissimum specimen veri cultus est praebitum, eminente Regis exemplo, vel ad Haereticorum miraculum, lacrymasque Catholicorum. Bis quotidie ad S. Iacobi, ex Arce, quanquam longe posita, cum omnium Procerum comitatu per Ciuitatem totam haereticam incedebat. Perstabat [Note: 85 Egregia Regis Religio exemplo salubri vtilis.] multis horis ad sacra attentus officia, orans, aut e pio legens volumine, nunquam tecto capite, nunquam verbo ad quempiam misso. Sacratissimum, Corpus Domini ad Sepulchrum egregie exornatum deduxit: publice ad aram Sacrosanctam communionem sub vnica specie suscepit. signum Crucis die Parasceues gestu humillimo adorauit, et alia plurima edidit Catholicae pietatis, et humilitatis exempla. AEmulabatur, vt fit, Aula Principem magna iam
ex parte Catholica, vt neque ab excipiendis confessionibus, neque a verbis quotidie faciendis respirare Patribus liceret, cum Latine Laterna, Polonice Scarga, Germanice Vincerius verba facerent. Erant ex ipsis Aulicis piscatores animorum egregij, interque eos praecipuus Lublinensis Collegij Fundatorum, de qua re mox dicam, Nicolaus Zebridonius, aetatis, multoque magis virtutis Christianae, ac bellicae flore, eius aulae lumen, qui ad amabiles Christi plagas, et haereticos, et segniores Catholicos compellebant. Videbatur igitur tota Aula insolito quodam igne pietatis ardere. Quae illustria exempla cultum Sacrorum Catholicorum, ordinem ministrantium, venerabiles caerimonias, splendidum ornatum altarium, Sacrorum carminum suauem grauitatem, concionum frequentiam, populi adorationem, Sacrificij maiestatem, et alia Catholicae religionis decora cum spectarent Haeretici, flecti multorum animus coepit, [Note: 86 Haereticorum furor in Socios Rigenses.] et de Romana, ac Sancta religione, quam fallaces Ministri impudenter deformauerant, meliora sibi persuadere. Haec fuere Domicilij Rigensis initia, quibus ordinandis reuerso in Liuoniam Laterna cum Rege, praefuit Scarga, saepe exinde cum Socijs lapidationes ab furenti turba perpessus, et aliquando tantum non ab facinoroso haeretico ipsa in aede sacra confossus. Verum diuina inprimis tutela, tum singularis Antistitis Radiuilli cura, quem suo Rex loco reliquit, veritatis seruauit praecones. Per idem tempus, et Niesuisiensis Collegij, et Lublinensis posita fundamenta. Nicolaus Christophorus Radiuillus, [Note: 87 Niesuisiensis Collegij primordia.] Georgij, quem modo nominaui, Vilnensis Episcopi Frater, magnus Lituaniae Marschalcus, idemque Dux in Olica, et Niesuisio, in hoc oppido, quod vt haereditarium plurimum amans, et incolens, etiam post mortem receptaculo, et quieti sui corporis destinabat, Societatem collocari ardentius quam vero simile sit, auebat. Iacet quidem Niesuisium in ditione Nouogrodecensi in ea Albae Russiae parte, quae Lituaniae subiacet, vndique frequentibus cinctum oppidis: Verum quia ampliora tum Societatem in magnis operarum angustijs auocabant spatia, piae flagitationi Marscalchi oblata ad solatium temporaria statio est, quam eius perseuerans charitas perpetuae sedis fecit exordium. Missi ergo Albertus Mroscouius, et alter Sacerdos, paratissimam sane inuenere messem, lateque excurrentes, multos ab haeresi, plures ab schismate, multo etiam num plures a peccandi consuetudine reuocarunt. Eluxit in Collegij Lublinensis initio haud obscure totam rem ordientis Numinis pertexentisque iucunda [Note: 88 Duo Fundatores Collegij Lublinen sis casu conuenmnt.] quasi dexteritas. In regijs, quae supra memoraui, ad Plescouiam Castris, duo agebant Proceres, Bernardus Machiciouius aetate prouectior, et Nicolaus Zebridonius in flore iuuentae. Collato inter se, vt fit, sermone de restituenda fide Catholica, Bernardus in animo sibi esse ait, Lublini (quae vrbs est in minore Polonia celebri mercatu, et Iudicijs Regni totius, quae Tribunalitia vocant, nobilis, vbi Ebionitarum, et Anabaptistarum pestis cubile posuetat) Colleium Societatis condere. Atqui istuc ipsum ego moliebar, inquit, Nicolaus. Tum admirantes sibi plane alterius consiliorum ignaris, eandem mentem iniectam, mutuos in amplexus irruunt, Deoque gratulati, communibus studijs, et consilijs, coniunctisque opibus, vbi primum per expeditionem liceret, aggredi rem statuunt, ad exitumque perducere: neque aliter factum. Quin etiam Bernardus ad censum explendum, Sororem quoque suam patruelem Catharinam Vapouiam Castellanam Praemisliensem, in partem operis haud difficile traxit. Hoc rerum apparatu feruente Prouincialis Ioannes Paulus Campanus Lublinum contendit: cumque ex itinere Comitem a Teczin Palatinum Cracouiensem inuiseret, is cognita itineris causa, domum quam Lublini habebat Collegio offert, postea, et donat. Ineunte Septembri Lublinum Campanus [Note: 89 Initia Colle gij fausta, et Leta.] cum Stanislao Varseuitio, ex Suecia nuper reuerso, quem et nouo domicilio praefecit, cumque Simone Visocio, qui concionibus praeesset, ac fratribus duobus, ingreditur. Vbi primum in vrbe conspecti sunt, Senatores miro exultantes gaudio, per medium forum in suauissimos currunt amplexus, dolentes, quod occupati repentino aduentu, nequissent, vti cupiebant, animum
suum officioso etiam occursu testificari. AEdes diuersorio lectae, quas Palatinus Cracouiensis obtulerat, contra Synagogam Ebionitarum sitae: Ministeria vero diuina ad annum vsque octogesimum sextum cum exaedificatum proprium sacellum est, in Parochiali templo obita: nec ante eum annum literariae classes Lublinum [Note: 90 Conuersio ex schismate Catharinae Ducis Slucensis.] inductae. Iuuit Collegij huius initia, et Catharina Tecinska Slucensis Dux, eiusdem modo laudati Palatini Cracouiensis Soror, quae vna cumfilijs duobus, a schismate Rutheno, opera maxime P. Stanislai Vvlosek, ac Simonis Visocij, hoc ipso tempore abducta, non destitit deinceps magnis Ordinem nostrum beneficijs demereri. Ipse item Palatinus cum Castellano Voincensi, eodemque [Note: Et eius in Societatem beneficia.] Capitaneo Lublinensi, germano suo, ex longo dissidio, quod multi procerum frustra tentarunt, cum publica laetitia reductus in gratiam est, Iaroslauiensium Patrum industria. Autoribus vero Collegij Nicolao, atque Bernardo, praeclaram [Note: 91 Fundatores Collegij Lu blinensis opibus, et hono ribus aucti.] Deus statim repraesentauit in hac quoque vita mercedem. Quippe Nicolao, qui ad condendum Collegium duodecim florenorum millia contulerat, Praefecturam (capitaneatum gens vocat) Rex dedit, vnde duodena millia in annos singulos capiebat. Bernardo haud multo post Luceoriensis Ecclesiae datae sunt Insulae. Longe dispar Iaroslauiensis fundatoris filio, verum compar eius meritis praemium iusta Numinis Clementia reddidit. Adeo intemperanter is Iesuitarum [Note: 92 Maledici ob trectatoris poena infignis.] vitam vbique proscindebat, indignisque probris dehonestabat, vt grauem quampiam ei poenam Prouincialis Campanus ab Deo vindice metuens, pro eo nominatim in Prouincia placamenta, ac deprecationes indixerit. Sed quae ad pacem illi exposcendam fiebant, tanquam ad maturandum supplicium valuissent, mira res! statim vt preces indictae, maledicus incipit contabescere, et quidem ex eo morbo, qui ab intemperantia, quam maxime infamiam in seruos Dei congerebat, putatur ortum habere. Adhibet nequicquam medicamenta, adit Thermas, in reditu demum consumitur, desiderans Iesuitam in supremis adiutorem, palamque contestans, ac dolens eos se per summam iniuriam insectatum. Ad quam forte lucem, poenitentiamque homini impetrandam, ne anima [Note: 93 Neglectae diuine vocationis poena] illa in aeternum periret, Patrum auditae sunt preces. Adfuit, et Castellano cuidam Varsauiae in suprema necessitate diuina lux, qui capite damnatus, ad eius supplicij denunciationem, illico tanquam apertis oculis, plane se dixit videre eo se loci redactum, quod olim Sancti Spiritus, ad diuinum in Societate famulatum vocantis, neglexisset instinctum; patienterque porrecta ceruice, communitus diuinis mysterijs, ictum obtruncantis excepit. Venerat Varsauiam Rex ad Comitia, cum afferuntur ab Vilna Haereticorum querelae, Iesuitas seditiosos, autoresque turbarum. Ex mandato Carminatae Visitatoris coepta erant in Pentecoste tradi per compita, ac fora, principia fidei Christianae, Lituanice simul, ac Polonice, quinque ad eam rem Catechistis varia in loca dimissis. Quorum vnus dum extra portam vrbis cum puerorum, et rusticorum magna corona carmina Sanctae legis cantillat, Haeretici lapides in eos per quoddam muri foramen iactitant. Tantisper quieti Catholici, vix a Fratre Catechista dimissi, in domum lapidatorum, item cum saxis, inuolant. Accurrit Frater, et cohibet; [Note: 94 Haereticorum Vilnensium iniustas in Societatem querelas Rex contemnit.] tamen querelae ad Vicarium Praefecti (Vicecapitaneus illis est) haereticum hominem, denique ad ipsum Regem Varsauiam deferuntur, cum precibus, vt iubeat ab triuiali illa abstineri doctrina; alioqui et seditiones cieri, et Ministros idem facturos. Verum vbi rem totam cognouit, pro sua sapientia respondit Rex, Bellum enimvero argumentum, Iesuitae docent publice Christianae Doctrinae rudimenta, sunt igitur seditiosi. Ac doceant sane Ministri quoque sua dogmata in plateis, nunquam committent illi, vt id amplius, quam semel aut iterum agant, si desit argenti lucellum. Tum iussit bono animo Patres laudabile suum incoeptum persequi. Comitijs iam affectis, annoque praecipiti, adfuit Posseuinus iterum ab Italia, Legatum Moscum, et Comites, perhonorifice ab [Note: 95 Reditus Posseuini ex Italia.] Italiae ciuitatibus, atque Principibus, praesertim ab Gregorio Pontifice, acceptos reducens. Perbenigne quoque Rex Stephanus accepit, donis ornauit, et abeuntibus viae ductores addidit. Addidit et Posseuinus Gregorij Pontificis,
suoque nomine doua, et ad Ducem Magnum literas, atque ita demum perbeneuolos, laetosque dimisit. Noua ferebat mandata a Pontifice Posseuinus, vt condendis Nationum variarum Seminarijs Vilnae, et Claudiopoli, insisteret, componendisque controuersijs, quae Stephano Regi cum Caesare, ac Rege Sueco restabant. Adhuc quatuor de Societate reliqui erant in Suecia, in conseruanda, excolendaque Reginae, ac Principis pietate ante omnia occupati. [Note: 96 Ioannis Sue ciae Regis in Religionis studio tepor] Tentauit P. Simon Nicouius animum Ioannis Regis, adhortans vehementer ad ea prosequenda, quae paulo ante tanta cum gloria sua, et Catholicorum Principum voluptate occaeperat. Verum is praetendens ignauiae suae, seueritatem Romani Pontificis, scilicet quod ipse non recte petierat, dolens ab eo sapienter negatum, quanquam non longissime a salutis via distaret, per auia tamen erroris, et exitij abrupta pergebat. Caeterum postulanti Retinae, quod ante pernegauerat, [Note: 97 Benedicti Erbesti res praeclare geitae.] sacellum in eius, et Catholicorum vsum concessit Interim Benedictus Erbestus ex Collegio Iaroslauiensi, iam aliquot annis, adeo fructuose peragrabat partes Russiae remotiores, Podoliam, Pocuciam, et finitimas regiones, vt omnium primorum Patrum iudicio censeretur, Apostolicam vitam peragere. Tam multa praeclare faciebat: adeo multas subleuabat animas: adeo vbi non essent Sacerdotes, eorum vices supplebat: sobrietateque, atque humilitate sua omnibus erat exemplo: Socijs duntaxat paulo interdum grauior, qui tantam viri seueritatem assequi non poterant.
[Note: 98 Oliuerius Manareus Collegia Germaniae superioris visitat.] Oliuerius Manateus hoc quoque anno in Germaniae superioris recognoscenda, ordinandaque Prouincia versatus est: qui cum per aestatem Caesarea Augustae Comitia haberentur, interim iussus: ea in vrbe consistere, in conseruanda, Societatis disciplina prudenter operam posuit. Prohiberi non potuerat, quo minus multi Principum, homines de Societate secum ducerent, vsui futuros si religionis negotia tractarentur: quos cum apud se diuersaii etiam vellent, Oliuerius [Note: 99 Efficit ne no stri Confessarij Principum extra domos nostras dinersentur.] ipsosmet Patres admonuit, vt suam Societatisque causam susciperent, ac Principibus explicarent, quam parum deceret, vbi Ordinis sui Collegium esset, alieno diuersorio vti: quanta sermonum materia externis, quam lubricum exemplum domesticis praeberetur. Hi rem fideliter exequuti, facile Principes exorarunt. Nam plane ita res habet: tantum is, qui opera tua vtitur Dynasta, ab religiosa te semita abducit, quantum ipse te das: non enim aulicum, sed adiutorem optat: neque aegre persuadetur, quanto melior ipse tibi [Note: 100 Pia Religionis opera tempore Comitiorum Augustae habitorum.] fueris, tanto etiam opportuniorem vsibus suis futurum Porro ad felicem Comitiorum exitum a Deo implorandum, nunquam in Collegio a precibus, Sacrificijs, voluntarijsque poenis cessatum. Tribus etiam in Templis habitae conciones, in aede principe, et ad Sancti Vldarici germanice, Latine in aede Sanctae Crucis, quas vel Haeretici auditores probabant. Quadtaginta item horarum supplieatio in Collegij Sacello instituta, Ludouico Cardinali Madrutio Pontificis Legato, et Internuntio Francisco Bonhomio, Antistite Vercellensi, autoribus: quam supplicationem Catholica omnis Nobilitas, perpetuusque Episcoporum, et Archiepiscoporum celebrauit concursus. Guilielmus vero Bauariae Dux, et coniux, cum saepius adiere, tum complures semper horas precationem continuarunt. Idem Madrutio Cardinali, Archiepiscopis Electoribus, alijsque permultis humana seu diuina potestate eminentibus viris, conuiuium praebiturus, [Note: 101 Catholicae Religionis in vrbe Augusta splendor.] Collegij triclinium legit. Et sane omnium fere Germanorum Principum erga religionem pietas, et nostrum Ordinem benignitas, eo tempore perspecta est, cum circa Collcgium multitudine curruum interclusum aegre vsquam iter pateret: eo maiore Augustanorum Haereticorum admiratione, ac dolore, quod cum ipsi ea tempestate, vel viginti partibus Catholicos numero superarent, Ministrorum templa nullus Haereticorum Procerum adire visus est. [Note: A pertae Societatis ibidem scholae.] Sparserant illi rumorem, simul ac Saxoniae Dux Augustam ingrederetur, Iesuitas excerminandos. Verum modestia eius Principis longe eorum opinionem fefellit. Nec modo exturbari Iesuitae non sunt, sed multis beneficijs ornati: ac praeterea quatuor distributa in classes auditorijs admodum plenis
[Note: 102 Friburgi Gymnasium apertum.] literarum disciplinis coepta iuuentus institui. Friburgi quoque gymnasium apertum, et quidem aedibus ad eam rem ab Senatu magno sumptu comparatis, quae demortui ante Senatoris fuerant, qui acerrime omnium Friburgensis Collegij primordia oppugnarat. Adeo praeter opinionem hominum res exitum sortiuntur. In praeclaris ab haeresi receptis praedis Gaspar Eisingrenlus fuit, vtriusque [Note: 103 Conuersio Doctoris illustris.] iuris doctor, praestantissimi Theologi Martini Eisingrenij Frater: qui cum viuo germano nunquam potuisset ad erroris eiectionem adduci; postquam ille vita concessit, multas terrarum oras peruagatus, multas formas scrutatus errorum, nusquam cum pacem animi reperiret, Dilinganorum Theologorum colloquijs, ac disputationibus incitatus, tandem se in potestatem veritatis asseruit. [Note: 104 Lustratio Prouinciae Austriae.] Rebus huius Prouinciae constitutis, relictoque Prouinciali eius Georgio Badero, ad visendam Austriam Oliuerius extremo anno transmittitur. Hic vero negotium animarum non modo in Collegijs, sed etiam peregre, et in stationibus strenue exercebatur, Pilsnae, Vratislauiae, Leithomislis, cumque successu laetissimo Nichelzpurgi. In Rheni Prouincia dum Coloniae ad extruendum templum de coemendis vicinis aedibus agitur, praeter spem offertur exiguum quoddam, sed in proximo situm Coenobium Virginum, S. Acatij nomine. Erant in eo velatae Virgines quinque, olim sub Diui Augustini legibus: sed cum alterius Ordinis Confessario vterentur, ad alienos quoque mores paulatim deflexerant: [Note: 105 Coloniae domus cum templo Societati parata.] quod fuit grauis dissidij materia, alijs iam Sancti Augustini, alijs Sancti Dominici praeoptantibus instituta, atque adeo ne vno quidem, et eodem a confessionibus Sacerdote contentis, quem postremo e secularibus legerant. Cum igitur conciliari non possent, in id sponte conueniunt, vt ad alia se eius quem, quaeque malit Ordinis Monasteria transferant, Coenobio quod incolebant diuendito. Quam in rem Archiepiscopus, vbi concordiam frustra tentauit, eo consilio maxime consensit, vt Coenobium cum Templo Societati emeretur. Ita XVII. Kal. Octobris Godefrido Groppero S. Gereonis Scholastico, et Corrado Vipermanno S. Seuerini Decano, quibus id negotium Pontifex commiserat, alijsque quos iura exigunt, praesentibus, inita possessio est: biduoque post edito campana signo, in Monasterij templo diuinum Sacrificium factum. Iam Consules de re tota admoniti erant; tamen Senatus praetendens inscio se ea gesta, paulo post iubet Templum occludi, nec ante reserari, quam cognouerint, numquid contra sua iura commissum sit. Adhibita contestatione, ne quid ea res Sacro iuri officeret, modeste Patres obtemperant. Octauus mox dies Iduum Octobris cum instaret, qui dies Templi Patrono est sacer, venia templi aperiendi, ne priuata causa videretur tota ciustas plecti, benigne impetrata, exinde sine vllo vnquam impedimento, sed communi omnium gaudio, et fructu libere patuit. Obiecturi se se, et Parochi videbantur; iamque coetus [Note: 106 Parochorum cum Societa te coniunctio.] ob eam causam inter se agebant, cum rumor de Archiepiscopo, quem statim res confirmauit, emanat, Nuptias eum, et Caluinismum meditari: eaque communis periculi alea Parochos intelligentes, quam tali rerum articulo Catholicos consentire Magistros oporteret, magis, ac magis Societati coniunxit. [Note: 107 Confluentinum Collegium apertum.] Archiepiscopus Treuirensis Confluentini Collegij institutionem absoluit, et, discipulos, quibus hoc anno Collegium patuit, seculari potestati exemit. Iulius Herbipolitanus Antistes Academiam, quam Herbipoli, seu condidit, seu [Note: 108 Difficultates Collegij Her bipolensis.] longo post interuallo restituit, ineunte anno publicauit per Franciscum Rapedium Collegij nostri Rectorem, alijs de Societate Oratoribus, alijs disputationum, quae sunt habitae, praesidibus. Verum non parum negotij Collegio bonus Antistes fecit, dum eius partem ad Academiae amplificationem inuadit, et noua nostris Gymnasijs onera conatur imponere, tanquam ius debitum exigens, vt vel in Academia publica Theologiam nostri Praeceptores, vel in nostro [Note: 109 Archiepilco porum Moguntinorum in Societatem fauor.] Gymnasio externi docerent. Suum parentem amantissimum Collegio Moguntino Archiepiscopum Daniclem, qui Elingestadianum quoque Collegium inchoarat, moriendi necessitas rapuit. Sedenim, qui ei successit Volfangus Dalberger, non in caetera magis cura, quam in his Collegijs promouendis
Danielem repraesentauit; cum diceret se non venire soluere, sed adimplere: professus insuper ea esse tempora, vt vel omni ope aduocare Societatem, si forte abesset, oporteret. Impetrauit sua mirifica diligentiâ Ioannes Argentinensis [Note: 110 Molshemien se Collegium peste afflictum.] Episcopus ab suis Canonicis, vt quae ad Collegium Molshemij instituendum addicta erant, confirmarent. Hic vero saeuiens pestilentia sex de Societate fideles Domino, vtiles Ecclesiae operas abstulit. Rector Collegij Iacobus Enfelderus, ab Ioanne Antistite accersitus Tabernas (quae Dioeceseos Argentinensis [Note: 111 Labores So ciorum cum alibi tum Brunsuigiae vtiles.] Ciuitas est admodum celebris, prope Molshemium, itinere quatuor horarum, et totidem prope Argentinam) perutilem populo nauauit operam: adeo vt perpetuam ibi sedem figi vehementer omnes optarent. In Brunsuigia praeclare collocabat labores, praesertim apud Ericum Ducem eiusque coniugem, Landestrostij Gerardus Lapidanus, cum ad quietem, et fructum fidelis sui famulatus [Note: 112 Mors Gerar di Lapidani, et eius laudes.] vocatur in Coelum: non modo modestia, et morum grauitate omnibus carus, sed etiam ob praecipuam quandam vim aduersus Daemones, quos e multorum corporibus eijciebat, mirandus. In eius locum Antonius Monrealis successit. In Paderbonensi statione etiam ingruente pestilentia perseueratum, ne locum nacti Haeretici sua impunius venena disbergerent, et omnia occuparent. [Note: 113 Paderbonae Ludimagister e Societate.] Quin etiam cum Scholae publicae moderator, Caluinista Ludi Magister decessisset, vrsere Canonici, vt substitueretur, dissimulato tantisper habitu, de Societate praeceptor, ne aditus Haeretico rursus vacaret. Quae visa est eo aequior postulatio, quod quandiu superesset Episcopus, ipse haeresi implicitus, nec deseri omnino illum gregem in lupi faucibus oportebat, nec apertius licebat, aut Canonicis, aut nostris agere: auctus igitur ad modici Collegij formam Sociorum [Note: 114 Scholae Leodij apertae Residentia Valencenensis.] numerus, quibus Stephanus Loen praefectus. Prouincia Belgica etiam num lacera inter belli calamitates, vt potuit se se, suosque labores in aliorum vtilitates sustentauit. Leodij inchoatae literariae exercitationes. Valencenis Eleutherius Pontanus cum aliquot Socijs tanquam in statione versatus. In Castris regijs saepe Ioannes Mortagna, et ex Italia missus cum Hispano milite [Note: 115 Missionis Castrensis incommoda, et fructus.] Michael Hernandus, cui additus e Mussipontano Collegio Iacobus Sancius, vtiles aerumnas exhausere: e quibus Bartholomaeus Spinosa Laicus, Michaelem ex Italia comitatus, breui vitam exhausit; Sancius grauissimo in omnem reliquam vitam debilitatus est morbo. Personius tota hyeme Rothomagi exacta perfecit, ediditque quae in manibus habebat ad Catholicorum adiumentum opuscula. Qui cum Augum ad Ducem Guisium forte venisset, locum notauit ob paucarum horarum inde traiectum in Angliam, mire opportunum Seminario, in quo Angli tenerioris aetatis, et Latinitatis rudes, edocerentur. Nam [Note: 116 Anglorum Seminarium Augi fundatum.] eius Doctrinae facultas cum Rhemis non esset, perincommode Mussiponti non nullos haberi ab Alano cognorat. Eam rem Guisius Dux, Claudij Matthaei Prouincialis commendatione incitatus, non probauit modo, sed etiam cum Societati nouum magna ex parte Collegium extruxisset, partem veteris domicilij, Anglorum vsibus dedit, additis in singulos annos aureis quadringentis. Id tertium natio Anglicana in suo hoc exilio habuit Seminarium; cuius demum dissipati dolorem, quemadmodum aliorum institutione Deus lenierit, in loco [Note: 117 In Anglia persecutio atrox.] reddetur. Ipsa in Anglia sub anni exortum, quam cum maxime Catholicorum res premebatur, ducibus impietatis ad eum motum, quem Campiani, ac Sociorum gloriosa mors excierat, restinguendum multiplicato terrore grassantibus. Vallingero ob scriptum in Campiani laudes Carmen, aures abscidere: idem in Henricum Valpolum ob causam eandem parabant; sed is tempestiuo [Note: 118 Lapsus quorumdam, aliorum constan tia.] discessu maturiori se palmae reseruauit: nam demum Religiosus de Societate agonem consummauit. Interim Catholicos maxime angebant frequentes (quod in omnibus persecutionibus vsu venit) succumbentium lapsus: tametsi per Dei benignitatem longe superabant constantes. Tamen quia nonnulli Roma reuertebantur, qui virtutem in ipso Collegio haud satis probarant, admonendum ea de re Collegij Rectorem Agazarium Personius censuit, vt remedij via inueniretur. Cumque ille tespondisset se ex ea mittere copia, quam haberet;
neque eos, qui studia percurrissent, seu posse, seu velle alibi detineri, [Note: 119 Delectus Alumnorum Seminarij Romani.] diligentius exinde coepit haberi delectus, vt non nisi, quam probatissimi in Seminaria mitterentur, et Romam praesertim non nisi quorum aetas duodeuigesimum attingeret annum, quartum et vigesimum non excederet: cum minor nimis longum disciplinae cursum requireret, maior obdurata in suis moribus, aegre nouos indueret. Londini reliqui vndecim ex ijs quos anno superiore perduellionis damnatos, hoc est designatos ad palmam, diximus, magna constantia [Note: 120 Solicitationes Confessorum vanae.] perseuerabant, mortem in dies expectantes; cum Haeretici magnis promissis insisterent, vt eorum Ecclesias sustinerent, vel a limine, salutare. Quas pollicitationes ne repulsa quidem paulo humaniore Athletae dignabantur. Interim Ioannes Nicolaus scelerum exagitatus conscientia, ad Chirbaeum in carcerem vadit: fatetur se ingratissime, et mendacissime egisse, paratum, vel capite satisfacere: aditurum Valsingamum, et omni eos suspicione proditionis quantum in se sit, liberaturum. Cumque Chirbaeus id serum fore diceret, quando iam condemnati sententia publica essent, librum ille editurum se pollicetur, quo Sledaei, et aliorum falsorum testium mores, et scelera describat: et adit [Note: 121 Tres Sacerdotes capti.] postridie Valsingamum, et incipit purgare damnatos. Hic misere torqueri, furere execrari; tandem Nicolaus Londino amandatur. Capti sub haec e Semmario Anglo Romano tres Sacerdotes, Arthurus Pittus, Georgius Haddocus, et Bisshopus: illi Londini simul, Bisshopus ipso in portu: qui interrogatus, quod vitae genus profiteretur, Mercaturam cum respondisset, instantibus quarum mercium, obticuit: ac rursus vrgentibus, plane fatetur Sacerdotem se esse: posteroque die ad consilium Regium ductus, constantissimam fidei confessionem fecit. Alij postea super hos capti. Erant, quibus tanta simplicitas tot inter fraudes non placeret. Sed enim volebat Deus palam fieri recenti Athletarum sanguine, quam non extincta antiqua illa pieratis. Anglicanae vis ad coeptum fortiter persequendum, sed vehementius incitata esset. Nec dissimulabant aduersarij eo spectaculo luculentam, et insanabilem aceptam plagam. Iam protestantium, quibuscumque ingenium paulo erat moderatius, admodum [Note: 122 Haeretici aequiores Catholicis facti] aequos Catholicis se praebebant, duplicem, vt profitebantur, ob causam, tum propter fiduciam, qua disputapionis aleam continenter aduersarijs offerebant, quam detrectari ab illis compererant, tum propter Campiani, ac Sociorum caedem, quam persuasum hahebant, iniustam fuisse. Omnes denique affirmabant [Note: 123 Mors Campiani ad fidei commen dationem vtilis.] Catholici iuxta, atque Haeretici, vitas eorum, vel ad centesimum vsque annum productas, tantum causae prodesse nunquam potuisse, quantum profuerat breuis, sed gloriosa mors. Multi, inquit, Personius perstiterunt intrepidi, et constantes postea, qui antea timidi fuerant: nonnulli se Ecclesiae Catholicae adiunxerunt: infiniti de parte contraria dubitare coeperunt: et Catholici omnes in vinculis, et in persecutione tanta laetida gestiunt, et exultant, vt nihil eorum sentiant, quae patiuntur. Nunquam tam frequentes, tam copiosae, tam [Note: 124 Et ad Catho licorum con stantiam, et feruorem.] deuotae fuerunt Missae Londini, quam hodie omni fere in Angulo celebrantur. Populus Catholicus inttepide offert se periculo, et cum lictores, et inquisitores veniunt, fugiunt Sacerdotes ex vna domo, qui possunt, et sacra statim faciunt in alia. Cum pertrahuntur ad carceres, ibi etiam reperiunt modum, quo Sacrificium Sanctum persoluant: ita fit, vt persecutores indignatione, et iracundia fere rumpantur. Infinitus est numerus librorum, dialogorum, disputatiomum, carminum, dicteriorum, quae facta fuerunt, et edita, partim, impressa partim scripta in laudem horum Athletarum, et vituperationem aduersariorum: quibus omnia, quae circa eos contigerunt tractata sunt, comprehensiones, vincula, tormenta, disputationes, iudicia, responsa, condemnationes, [Note: 125 Ad conuersionem quoquae Haereticorum.] et mortes ipsae. Aduersarij fremunt; sed frustra: ipsi enim pueri resistunt eis in faciem, et exprobrant crudelitatem in seruos Dei. Duo reperti sunt nuper in Academia Oxoniensi, qui carmina publicauerant aetate ferme pueri, alter virgis caesus fuit, alter vero aufugit. Is qui custos priuatus fuerat Patris Campiani in Turri Londinensi, iam zelosissimus est Catholicus,
cum antea in haeresi obstinatus esset. Caeterum custodes mirabiliter sunt mutati, et produnt in dies multa in laudem, et admirationem eorum, qui sunt mortui. Haec, et alia multa in eandem sententiam scripsit Personius Kal. Martij. Sub id tempus Osburnus, Croderus, et Ioannes Painus in hostium manus delapsi, cum primus nonnihil cessisset, reliqui duo tormenta constantissime [Note: 126 Mors Paini pro tide obita.] passi sunt. Et Painus quarto nonas Aprilis Chefordiae in Prouincia Susexia mactatus, cum supremis pene verbis iussisset suo nomine ab Regina peti, vt abstineret tandem ab crudeli effusione sanguinis innocentissimorum hominum; alioquin eam rem exitio illi certo futuram. Caeterum non id curae erat Elisabethae, ac reliquis sectae principibus, quemadmodum sacro Sacerdotum abstinerent sanguine, sed quemadmodum suam populo crudelitatem approbarent, ac maiore cum innocentium inuidia atrocius desaeuirent. Ea causa summe lubricas, [Note: 127 Quaestiones Catholicis propositae.] et odiosas vulgo quaestiones excogitant sex, quorum summa eo spectabat; Num a Pontifice Pio dictum Elisabethae anathema legitimum esset, atque Anglos teneret? Num qua omnino cause Pontifici Romano fas sit populares ab suorum obedientia Principum liberare: sique Anglos aliquando exsolueret, ac regnum inuaderet, vtram ipsi sequuturi partem essent? His quaestionibus, iam superiore anno damnatos Sacerdotes septem aggrediuntur, Lucam Chirbaeum, Thomam Cottamum, Laurentium Richardsonum, Thomam Fordum, Ioannem Shertum, Robertum Ionsonum, et Guilielmum Filbium. Nouum, ac singulare genus erat iniquitatis, in abditas animi opiniones inquirere, et in crimen, [Note: 128 Iniquitas eius examinis.] trahere Maiestatis Theologorum sententias. Nihil vero iniquius, quam fingere pro libidine tempus, et cogere profiteri, quid, si tale aliquando tempus incidat, facturus quisque sit, quod iudiciorum hoc genus? Ergo homunciones vel ad facta, vel praeterita caeci, de ijs iudicant, eaque supplicio vltimo vindicant, quae forte erunt aliquando, forte non erunt: de quibus ne Deus quidem iudicat? Qanquam enim sapientiae infinitae obscurum non sit, quid commissurus quisque sit, si certa offeratur occasio, non tamen si ea nunquam offeratur [Note: 129 Prudens responsum confessorum.] occasio, et praecognitum scelus nunquam re fiat, condemnat. Sed eadem nimirum sapientia aeterni Principis tanta permittebat flagitia, vt comprehenderet sapientes in astutia sua. Sacerdotum suorum per haec non probabat modo innocentiam, sed causa illustrata supplicij, palmas sanciebat. Ad eas captiones cum Athletae, pars vniuerse respondissent: se esse Catholicos, deque ijs, quod Ecclesia docet Catholica, id sentire, nec verbum vltra addituros: [Note: 130 Mors trium ex ipsis.] pars singillatim moderate, et prudenter, quae Caesaris erant Caesari, quae Dei Deo reddituros: tanquam confessis, iam proditoribus poena repraesentatur, et eadem rursus tentamenta sub ipsum patibulum ingeruntur. Septimo post hasce quaestiones die, qui fuit Maii vigesimus, Fordus, Shertus, Ionsonus vsitata genti in perduelles poena mactantur. Memorabilis fuit caritas Fordi qui cum nec Romae vnquam, nec Rhemis fuisset, planeque in Anglia versaretur [Note: 131 Fordi caritas.] eo tempore, quo coniuratio Rhemis inita fingebatur; noluit tamen explicare apud quos fuisset, quamuis posset inde vitam sperare, ne forte in damna innocentium tale indicium incurreret. At Shertus laetitia sancta gestiens, sublatus in carrum, fixis in Fordum iam pendentem oculis, nullum faciebat finem clamandi, o Thoma, o felix Thoma, o felix anima, ora pro me. Inde conuersis [Note: 132 Serthi vltima dicta.] ad Caeli Reginam precibus, deinde ad Dominum IESVM, gratias inter alia, egit, quod se ad finem vitae tam felicem duxissent, vulgo quidem contumeliosum, et execrandum, sibi vero gloriosum, et expetendum. Ad haec suam testatus innocentiam, quod in Angliam multo ante, quam consilia coniurationis [Note: Item Ionsoni.] tractata ferrentur, reuertisset, largitusque carnifici, pro grati animi monumento, sudariolum suum cum pecuniola, quae inerat, suprema voce exclamauit, In [Note: 133 Quatuor anorum mors pro Christo.] gehennam sine dubio, in gehennam praecipitandi sunt quicumque extra Ecclesiam Catholicam e vita discedunt. Post eum Ionsonus, et ipse grauissime detestatus crimen proditionis, et libere Catholicam religionem professus, cum orare etiam Anglice renuisset, nobile certamen fecit. Decimo posthaec die
ad tertium Kalendas Iunij Filbius, Chirbaeus, Richardsonus, et vltimus omnium Cottamus, eodem, et loco, et cruciatu, quo priores, contrucidati. Cottamus vt supra retuli, de Societate, erat in Angliam cum valetudinis causa, tum patriae iuuandae, regressus, per quam occasionem post tres interemptos, et laqueum ei collo circumdatum, cum de plaustro esset in humum demissus, et vinculis [Note: 134 Vita insidiose oblata Cottamo.] exolutus, supplicij Praefectus ita Dei virum aggreditur; facile intelligimus Cottame, te non eo consilio, quo Socij in Angliam venisse, populum ad seditionem, vt concitares, sed vt valetudinem afflictam reciperes. Nae tu fortunatus es quod facinorosis hisce hominibus te non adiunxens. Non est, quod dubites de Retinae misericordia, Principem plane clementem erga te senties. Quae Cottamus audiens, vidensque se vinclis solutum, vere sibi donatam vitam existimans, quas potuit maximas Reginae gratias egit. At Praefectus, nempe hoc superest, inquit, vti populo satisfacias, publiceque coniectum in te crimen repellas, clara voce contestans, non eas tibi fuisse causas in Angliam veniendi, quas caeteris condemnatis: verum tibi Papae consilia hac in re maxime displicere Hic vero cognitis Haereticorum fallacijs, et oculis repente in paratam sibi foueam intentis, Christo IESV nimirum in supremo conflictu opportunum, [Note: 135 Generosa eius vorba.] lumen, ac robur suo militi infundente: Neque ego sum nocens, inquit, neque quos interemistis, conscij coniurationis vllius in Reginam fuere: sed proditionis nomine, religionis causâ, occidistis. Vestra ista indulgentia ego non indigeo. Procul sit a me, vt vel latum vngem a fide mea, vllius rei gratia, discedam. Mille quin etiam vitas si haberem, citius omnes profunderem, quam vt ab religione Catholica, vel in apice vllo deficerem. Inde Magistratus ad carnificem, quando adeo praefractus est, Age, inquit, et ad Patrem, aspice quid tuo socio fiat: abstractis intestinis Richardsonus in tabula protensus, circa omnibus sanguine oppletis, concidebatur, in partes. Quam videns carnificinam Cottamus: Domine IESV, inquit, miserere illorum, miserere illorum Domine IESV. Eheu, quid spectaculi hoc est? Domine IESV fer opem mihi seruo tuo: da ad finem vsque perseuerantiam. Cum demum ab omnibus [Note: 136 Et pia mors.] quiqui aderant, et caeteris mortalibus, si quid quempiam offendisset, veniam postulasset, et ipse ex animo omnibus dedisset; ac Deum rogasset, vt ab Anglia, quamuis peccata eius grauissimas poenas promererentur, furorem suum auerteret, et ad bonam omnes mentem reuocaret, agonem consummauit. [Note: 137 Cilicum in defuncti cor pore repertum.] Cui etiamnum e patibulo pendenti, dum vestes detraherentur, ad carnem applicitum inuentum cilicium est, eo maiore populi admiratione, quo rerum eiusmodi apud haereticos minor est vsus. Superiorum Athletarum non caput modo am putatum, et extracta intestina, et igni combusta erant, sed etiam discerpto trunco, partes in feruentem aquam iniectas, pauloque post extractas [Note: 138 Carniflcina immanis populo exosa.] ad vrbis portas statuerant, et hastis praefixa capita in Tamesis Ponte collocarant. Quam diram stragem cum populus mussitando execraretur, nec posset sine murmure ferre, tot passim obiecta immanitatis exempla; horum quatuor [Note: 139 Reliquae occisorum Christi causa honoratae.] exustis visceribus, reliquas partes, vt maleficis, et latronibus fieri mos est, eodem in loco iuxta patibulum terrae mandarunt. Qua re nobiles Catholici animaduersa, furtim sacra illa pignora abstulere, non ad Angliae modo totius, sed exterarum etiam Prouinciarum solatium, ad quas inde peruenere. Nec suis caruere honoribus quos hostes in portis, vel Ponte proposuerant. Adibant haec loca, tanquam ad sacras stationes, Catholici, pieque preces ibi facientes, ex obuijs, ne quam suae religionis suspicionem offerrent, dissimulanter, quinam [Note: 140 Quatuor in exilium pulsi.] illi perduelles essent interroabant. Iam supererant ex quatuordecim anno proximo damnatis Iacobus Bosgrauis, Ioannes Hartus, et Eduardus Ricthonus, cum Orthno Laico, qui demum omnes varie, diuque vexati, iussi sunt e regno facessere: et Ioannes Hartus in Societatem, quam iam inde ex carcere flagitarat, admissus. Inter haec Gaspar Heyuodus vnicus de Societate Sacerdos liber, quanquam nequibat tantae moli par esse, tamen enixe vires contendens, et opinione Doctrinae commendatus, multorum sustinebat partes. Multum
expetebatur a plerisque Personius, et is nihil prius habebat in votis: sed maiora [Note: 141 Mariae Scotorum Reginae de institu tione filij solicitudo.] animo moliens, intelligensque rei cardinem verti in scoti Regis institutione, illuc animo ferebatur. Subdidit stimulos Maria ipsa Regina, quae cum ad Ducem Guisium dedisset literas, vt cum Apostolico Parisijs Nuntio, Iulio Caesare Castello Episcopo Ariminensi, et Societatis Prouinciali agexs, aliquot Patres illuc mittendos curaret, ipsummet nominatim Personium, literis Bernardini Mendozae, vehementer rogauit, vt prouinciam eam susciperet; non esse tempus immorandj [Note: 142 Personius ad eam curam vocatus] scribendis libris, inter caetera monens, cum de Regnorum salute ageretur. Quam in sententiam cum ab Alano quoque literas accepisset, tametsi magnitudine operis ad festinandum incitabatur, Crittonij tamen expectandum reditum censuit, vt planius rerum statu cognito, totum certius ordinari, atque efficacius geri negotium posset. Abijt in Scotiam Crittonius initio magni ieiunij, et statim post Pascha reuertit in Galliam. Res, vt tum quidem habebant, vix poterant meliores optari, tamen ex leui momento pendebant. Rex [Note: 143 Spes e Scotia bonae.] adolescens ad Catholicam religionem, praesertim cum singulare Matri profiteretur obsequium, haud aegre perlici poterat: sed apparebat Haereticos haud diu passuros administrationem rerum apud Catholicos esse: neque Duci Lenoxiensi erant vires, quibus aduersariorum impetus propulsaret. Hunc rerum statum cum iussisset Dux Crittonium amicis eius, et propinquis exponere, conuenere Parisijs, vt viderent, quid consilij capiendum foret, Castellus Apostolicus Nuncius, Iacobus Glasconensis Episcopus, Reginae Mariae Legatus, Dux Guisius, Ioannes Baptista Tassius Legatus Regis Catholici, Guilielmo insuper [Note: 144 Consilia de rebus Religionis in Scotia.] Alano, et Claudio Matthaeo accitis. His omnibus visa res est summi momenti, et Gregorio Pontifici, ac Philippo Regi significanda. Eam ob rem Crittonium Romam, Personium in Hispaniam destinant. Summa erat mandatorum, vt incolumitati adolescentis Regis, et Dobenij Ducis consuleretur, collato auxilio, vnde firmum haberi militum praesidium posset: simulque de prospicienda Regulo Castae religionis coniuge, quo pronior eius conuersio foret, cogitaretur. Et quoniam duae Catholico Regi filiae nubiles erant, ad alteram earum, curam adijci posse. Pontifex vehementer commotus Scotiae calamitatibus, ac perinde, vti oportebat Omnium populorum Pastorem, affulgente [Note: 145 Pontifex, et Rex Hispaniae auxilia conferunt se ra.] tanta spe, in curam erectus, non solum probauit, suscepitque negotium, sed etiam ad idem, vt maximi ad rem omnem Christianam momenti toto pectore capessendum, suis impense literis Philippum incitauit. Denique ad conflandum, quod dixi, habendumque praesidium, cum celeritate opus esset, quaterna Pontifex, duodena Rex aureorum nummûm millia attribuumt: tantumdem consequentibus annis; vel, si opus foret, amplius collaturi; et continuo transmissa pecunia est. Verum, quae sunt Dei occulta iudicia, et peccata hominum, serum auxilium fuit. Quippe Ministri Haereticorum, ac Praedicantes assidue coniectis in Dobenium, Iacobum Stuartum Comitem, et Baronem Setonum oculis, aliosque proceres, qui pro Catholicis habebantur, primum edito scripto, quod Comitis Mortonij examen, ac responsio, nominarunt, huius partes excitare conati sunt. Hominem turbulentum, de quo tanquam res nouas moliretur, supplicium sumptum fuerat, non innocentem modo fingebant, sed etiam virtutis eximiae. Deinde ita institere apud Elisabetham, pericula inculcantes [Note: 146 Pulsus e Sco tia Dobenius artibus, et scelere Haereticorum.] instantia: et, nisi obstaret initijs, atque incendium necdum lucens opprimeret, impendentia, exaggerantes, vt ea suis, et eorum nobilium opibus, qui sibi fauebant in Scotia, prossigandum vna cum sectatoribus Dobenium, primo quoque tempore existimarit. Trepide remittit ex Anglia, quibus Mortonij mors, et administratio Dobenij non placebat, et excitat in Scotia alios ad coniungendas cum illis vires, qui omnes per venationis speciem eo profecti, vib Rex erat, Dobenio Regem, administrationemque Regni eripiunt, et necessitatem imponunt in Galliam abscedendi. Ita spes magnarum rerum euanuit: cum iam tum appareret, quod postea factum est, in Regnum quoque Angliae Iacobum olim successurum, vt ex religione eius, quemadmodum
alibi indicaui, si forte ad Catholicos accessisset, totius Albionis salus haud obscure penderet. Etiamnum apud Regem Catholicum agebat Personius, cum [Note: 147 Subsidium Seminario Rhemensi procuratum a Personio.] Scoticae rei conuersio nuntiata est. Qua cognita Philippus vicem dolens Scoti Reguli tum ob corporis, tum animi, quibus obsidebatur, pericula; quid iam remedij superesset, negauit se videre: id modo obseruandum, quo res demum euaderet. At Personius propensam cum vidisset ad benemerendum de vtroque, et Angliae, et Scotiae Regno, tanti Principis voluntatem, Seminarium Rhemense, quibus rei familiaris premeretur angustijs, et quem ferret in Anglia pietatis fructum exposuit; duoque ei aureorum millia im petrauit: quae tanquam de Coelo demissa Alanus accepit. Parantem inde Personium in Galliam regredi morbus grauissimus (ex quo etiam fama vulgauit extinctum) diu Bilbai, inde Ognati; quo, singulari AEgydij Consalui caritate, deportatus est, ad ver vsque [Note: 148 Rodulfus in Angliam missus.] insequentis anni tenuit. Inter haec Rodulfus, qui fuerat Campiani comes, et in Scotiam Crittonium deduxerat, in Angliam remissus est, valde opportunus Heyuodo futurus ob peritiam locorum, quae Campianus obire, et ad quae se recipere consueuerat.
Caeterum dum tot ad expellendum ex florentissimis illis Regnis exitialem spiritum erroris tentantur viae, et machinae adhibentur, non dormitabat Satanas, nec pro tyrannide sua vno modo, vnoque loco pugnabat. Tantum ciens [Note: 149 Discordiae Catholicorum in Anglia.] terroris ipsa in Insula, tantum atrocitatis expromens, non contentus suos armare, et furiare satellites, Catholicorum quoque aggreditur Castra, et quod habet maxime vsitatum, certumque telum, serere inter ipsosmet hostes discordiam parat. Erant Parisijs Angli duo, Carolus Pagettus Baronis Pagetti Frater, et Thomas Morganus ex ea Angliae parte, quae Vvallia nominatur. Hi Reginae Mariae perstudiosos se se ferebant: verum cum arcano quodam commercio duobus, qui apud Mariam apebant, Secretarijs Nau, et Curlaeo coniuncti ab his occultissima quaeque resciscerent, parum fideles habebantur. Quam ob causam [Note: 150 Factio Laicorum dicta vnde orta.] ad eam quam dixi consultationem de Scoticis rebus, cum Apostolicus Nuncius eos non aduocasset, vehementer indoluere, multoque magis, vbi conficiendae rei curam, nulla ipsorum ratione habita, duobus Religiosis demandatam videre. Inde igitur inuidia, vt apparebat, stimulante, in Societatem coorti, et alios Sacerdotes, factionem excitant, quae Laicorum vocitata est. Opponebant enim se hi Laici Sacerdotibus, ac praesertim Alano, cum dicerent, neque ad ipsum pertinere, neque ad alios Ecclesiasticos res Anglicanas in Aulis Principum Catholicorum tractare, multoque minus ad Iesuitas; sed ad Catholicos nobiles ex ordine Laicorum: quo nomine ad suas partes non paucos trahebant. Et Consiliarij Elisabethae cognita hac inter Catholicos ipsos disiunctione, vehementer laetati, fouere eam non destiterunt. Accessere ad horum partes, quidam [Note: 151 Corroboratur adinnctione quorumdam.] e turbulentis Alumnis, praesertim ex ijs, qui initio Collegij in Vrbe Anglicani dissidium fecerant, interque caeteros Gilbertus Giffordus, et Eduardus Grateleus Sacerdos ante valde Personio deditus: cuius deinde auxilio Giffordus etiam libellum contra Societatem admodum contumeliosum scripsit et Secretario Valsingamo dedit. Verum molestiam ex paucis his abunde compensauit laetitia ex reliquorum fidelitate, ac fructu. Inter caeteros hoc anno Sacerdotes [Note: 152 Ricardi Bar reti laudes.] ab vrbe missos fuit Richardus Barrettus, qui cum Procurator Academiae Oxoniensis fuisset, dein factus Catholicus, et Romae in Seminario Anglorum institutus, in Rhemensi Collegio studia aliquandiu moderatus est: deinde Alano ad Cardinalatum euecto, eidem successit, vir pietatis, doctrinae, ac prudentiae singularis: ac Societatem iniuisset, nisi perseuerare eum in Rhemensi Praefectura consultius visum foret. At Guilielmus Brokesbeus e primanobilitate, stirpsque familiae, post susceptam ditionis paternae possessionem, alterum, et vigesimum annum agens, [Note: 153 Guillelmi Brokesb ei vita, et mors laudabilis.] animi dotibus, et oris figura Coeli, quam terrae incolis propior, omnia, et simul sponsam, quam ad perpetuam virginitatem, vti ipse faciebat, colendam hortatus est, religioni posthabuit, Romaeque inter Alumnos ad annum conuictor versatus, primo ad Societatem, tum in Coelum ex ea migrauit.
Ex duabus Galliae Prouincijs factae tres: addita Lugdunensi, cui Prouincialis Arnoldus Vicinus praepositus, iam pridem ab Euerardo, dum ab eo quoque [Note: 154 Noua diuisio Prouinciarum in Gallia.] haec Prouinciarum diuisio tractaretur, ei muneri destinatus. Longinquitas itinerum, quae saepe etiam arma ciuilia, saepe manantia contactu mala intercludebant, vt laborantibus Collegijs neque succurrere Prouinciales, neque edoceri possent in tempore, procurationem diuidi coegere. In nouam Prouinciam Collegia sex contributa, Lugdunense, Diuionense, Camberiense, Auenionense, Turnonium, Billomaeum. Aquitaniae quatuor modo relicta: sed duo magnae molis, Burdegalense, ac Tolosanum, reliqua duo Rhutenense, ac Mauriacense. Franciae praeter domum Professam, et Collegium Parisijs, subiecta Collegia Mussipontanum, Bituricense, Virdunense, Niuernense, Augense. Et Franciae Odo Pigenatus Prouincialis impositus Claudij Matthaei loco, quem a Confessionibus sibi Rex, verum ita vt ab Societatis domicilijs non amoueret, adlegit. [Note: 155 Obitus Pontij Gogorda ni.] Aquitaniam Petrus Lohierius obtinuit. Decessit Parisijs Pontius Gogordanus in senectute bona ex primis Gallorum Societatem complexus: nauus vir, ac laboriosus, et de Gallicâ Societate in primis temporum difficultatibus egregie meritus. Quinque amissi Biturigibus peste, quorum maxime insignis Franciscus [Note: 156 Duorum peste affectis ministrantium mors.] Flognius Sacerdos, qui duos menses in solandis, iuuandisque pestilentiâ contactis fortiter versatus, magnum caritatis specimen toti Ciuitati reli quit. Eum fidelis laborum comes ad praemium quoque sequutus est Isaac Torquoy Laicus. His, alijsque raptis, atque alijs praeterea decumbentibus, vetui Magistratus Bituricensis alios in periculum dari: cum diceret interesse reipublicae [Note: 157 Funus Ioannis Houltouij.] vitas eorum tueri. Desideratus est, et Rhutenis Ioannes Houltonius Lotharingus post annos complures in regendo inibi Collegio, et Ciuitate subleuanda impigre, salutariterque traductos: itaque inclyta eum decedentem memoria, luctus pene publicus prosequutus est. Multae per omnem passim Galliam [Note: 158 Zelus Iuliani Bouclerij] ad Euangelicas praedas excursiones factae, non quales sunt militares cum strage, ac deuastatione rerum omnium, sed quales esse par est Euangelizantium pacem, Euangelizantium bona: et fructus in Delphinatu maxime constitit. Dux quodammodo in his singulari vir modestia, et humanitate Iulianus Bouclerius. Is celebria oppida Chrestum, S. Marcelli, Dium, et alia quae Haeretici, vel occuparant proximis bellis, vel commercijs plane corruperant, cum feliciter obiuisset, accersitu Archiepiscopi Ebredunensis cum Valentino Gerardo Ebredunum accurrit. Dumque Gerardus in vrbe, locisque finitimis arma salutis praeclare versat, Bouclerius ad oppida, quae ab ipsis tenebantur Haereticis gradum facit, magni Melitensium Equitum Praefecti (vulgo Priorem Aruerniae vocant) literis communitus, sed magis Christi patrocinio fretus, nouam vbique Catholicae fidei lucem excitans, vel ipsis Haereticorum Ducibus gratus, nec plane odiosus profanarum vanitatum Ministris. In Oppido, cui Nionum nomen, in Delphinatu, sub Haereticorum praesidio, Antistitis Vasionensis [Note: 159 Christophori Clemensoni labores fructuosi, et pericula.] missu Christophorus Clemensonus praeter multos Ecclesiae restitutos, ita populum vniuersum commouit, vt buccinator Haereticus, quoniam plane ab concione destituchatur, voluntarium exilium ad ignominiae fugam sibi consciuerit, ea se miser sententia illaqueans, Hoc est iudicium Mundi, quia lux venit in Mundum, et dilexerunt homines tenebras magis, quam lucem. Maior fuit nonnullis audacia, praeconem salutis veneno tollere, dein seditionem moliri conatis; vt fuerit Clemensonus alio transferendus: qui Nemausum in Linguadocia, accersitu Catholicorum, et Armeniaco Cardinali per literas instante, profectus, inter non minora pericula, et frequentes ab Haereticis contumelias, vberrimae messis laetitia recreabatur. Trecentos, ac sexaginta Ecclesiae Catholicae paucis mensibus reddidit: ingentem vero numerum sacra confessione expiauit eorum, qui ad sacrum Poenitentiae Tribunal, vel nunquam [Note: 160 Inrrepida eius constan tia.] multis annis, vel plane nunquam accesserant. Animi constantiam semper, sed aliquando inter concionandum singularem ostendit. Nam cum in proximo duo inter se Haeretici ferro ad caedem peterent, ex clamore strepituque
certantium aeque, et accurrentium, Catholici, qui concioni aderant, suspicati vim contra ipsosmet ferri, primo submurmurare, ac strepere, et innuere concionatori finem vt faciat, tum fugam meditari. At Clemensonus interritus castigata eorum formidine, quod cum tandem aliquando moriendum esset, causam, locum, tempusque illud, quae nunquam opportuniora habituri essent, vellent e manibus amittere, iubet fores occludi, orationemque coeptam [Note: 161 Petrocorij res bene gestae a Franc. Bordaeo.] pertexuit: statim autem conquiescente strepitu, vehementer tanta sui hortatori fiducia Catholicorum animos confirmauit. In receptum ab Haereticis superiore anno Petrocorium Episcopi rogatu, missus ex Burdegalensi Collegio Franciscus Bordaeus ab sacro Aduentu ad Pascha, cum Haereticis haud ita feliciter, verum plane ex sententia rem cum Catholicis gessit. Laetiore etiamnum fuccessu, moraque longiore versatus inter Santones Oliuerius Hamelius. Qui cum per Quadragesimam Castrogeloi in Oppido Nauarrei Principis, Euangelium promulgaret, eam sui concitauit, ac Societatis opinionem, vt alloqui familiariter [Note: 162 Principis Henrici, qui postea fuit Rex Galliae in Societatem fauor.] eum Princeps ipse Henricus voluerit multa de Societate interrogans, nec alienum ab eâ animum praeseferens: quin etiam potestatem eidem fecerit totam suam ditionem libere, ac sine metu Catholicis concionibus obeundi: vt iam tum apparerent scintillae eius studij, quo idem postea Rex Galliae religionem Catholicam, et nostrum Ordinem, magna omnium admiratione, complexus est.
Complures per Hispaniam quoque susceptae frugiferae admodum peregrinationes. [Note: 163 Missiones vtiles per Hispaniam. In primis Manrefae.] Et quidem vnius missu Archiepiscopi Burgensis centum octoginta tres aditi, excultique populi. Successu autem notabili Laurentius de Sancto Ioanne vir aeque, et concionator egregius, in Aragonia Prouincia Manresam excoluit. Fauebat filio suo, fauebat suis illis sanctioris vitae incunabulis S. P. Ignatius: itaque profitebatur Laurentius, siue suggestum ascenderet, siue alia moliretur, occurrente sibi Beati Patris memoria, et flagrantissimo illo eius ardore animarum, ita se commoueri solitum, vt totus ignesceret, studioque simul diuinas late spargendi faces, omnesque inflammandi, omnes Deo penitus [Note: 164 Acta ibi prae clara Laurentij a Sancto Ioanne.] coniungendi, totus arderet. Nec ludibrium id tenerae mentis, nec vanus ardor fuit: nam inueteratis perturbatam discordijs Ciuitatem nactus, quas ne Proregum quidem sedare autoritas visque potuerat, vniuersos ita sibi habuit obsequentes, vt quo modo fingere, quam versare in partem libitum foret, summa cum voluptate sequerentur. Itaque non excisa modo odia hominum inter se, sed etiam cum Deo conciliatae conscientiae, vitia priuatim, publiceque correcta, exempla deterrima conuersa in virtutis incitamenta: consultum corrogatis pecunijs Sacrorum ornatui: Sodalitates, quae multae erant, vehementer promotae: noua addita sub Sanctissimi IESV nominis titulo, lege Omologeseos itemque Synaxeos menstruae imposita; in quam Sodalitatem ad mille capitum per Quadragesimam auide conscripta: aliaque in hunc modum gesta tanto cum amore, ac veneratione Ciuium erga nosttum Ordinem, vt appareret quos animos Manresani olim habuerant erga eius Parentem, eosdem, in filios conseruare. In Toletana Prouincia vnum recens conditum, alterum [Note: 165 Collegium Talabricae fundatum a Card. Quiro ga.] solutum Collegium est. Talabricae conditurn, Est vrbs ea praenobilis agro feraci, atque amoeno, ad Tagi ripas. Elbora olim, vt creditur, fuit, quae et Libora dicitur Ptolomaeo. Hac tempestate ditioni paret sacrae, ac ciuili, Toletanorum Antistitum. Qua dignitate cum fungeretur Gaspar Quiroga Archiepiscopus idem, et Cardinalis, cupiens Ciuitati suae, et decus, et praesidium additum, pariterque Societatem iam inde a Beati Ignatij temporibus, quem Romae familiariter norat, benigne complexus, Collegium Talabricae assignatis vectigalibus posuit. Cunctari Ciues initio, ac vereri ne plena Religiosis viris vrbe, noua familia commodis priorum officeret. Sed vbi publico in conuentu Societatis rationes Ludouicus Gusmanus, qui primus fuit Rector exposuit, et Cardinalis ipse respondit; esse in animo sibi ita fundare Collegij res, vt materia ad benignitatem potius exercendam suam, quam ad fatigandam
alienam suppeteret, conuersa est Ciuium perturbatio in communem laetitiam. Vbi vero per autumnum Socijs iam quatuordecim aduocatis, praeter conciones in templis, et Sacrorum frequentationem, Scholae tres latinitatis expositae, et compita Catechesi personare coeperunt, et in custodijs publicis, Nosocomijsque [Note: 166 Apertum cum fructu, et gratulatione ciuium.] ad animarum leuamentum, et corporum, solicitum ministerium cerni, tum scilicet nullum faciebant finem Deo gratulandi, quod tanta sibi commoditas im prudentibus contigisset. Conducto in domicilio e regione aedis S. Rocchi, qua vtebantur ad sacra, Collegium initio habitauit. Quarto fere post anno in aedes sui iuris migrauit, expleta iam familia ad numerum quatuor et viginti. Permulti nouorum Colonorum Oropesa euocati; ibi enim solutum [Note: 167 Oropesanum Collegium solutum.] Collegium est: cuius rei proxime in Generali conuentu Societas Praeposito Generali fecerat potestatem. Quippe veteres erant multorum querelae, nimis angustam ministerijs, quae profitemur, eam sedem esse: noxium extare exemplum ad materiam offensionum; cum Dynastae multi, aut Populi in oppida haud minora conditionibus melioribus Collegia accerserent, quibus tamen nec patiebantur communes, nec priuatae rationes concedi. Ad haec nihil erat in, vectigalibus [Note: Necessarijs de causis.] ad firmitatem aeui certum. Super omnia decesserat nuper Franciscus a Toleto, qui ea Collegij initia summa contentione cum impetrasset, ijs conditionum [Note: Magnol dolore ciuitatis.] nexibus inuoluta reliquerat, vt cum institutis Ordinis plane pugnarent. Denique Talabricense Collegium surgebat in proximo, quod idem posset subsidio esse Oropesanis. Quae cum esseut, rebus aut Comiti, aut quibus ipse decreuerat, redditis, Oropesa discessum immensis cum populi vniuersi lacrymis, et publica lamentatione, cum multi ante non modo precibus institissent a Deo, sed etiam verberationibus, ieiunijs, peregrinationibusque susceptis, ne illo praesidio [Note: Idem deinde restitutum.] priuarentur. Nec intermisere deinceps beneficio Talabricensis vti vicinitatis, eo conscientiae onera deferentes. Nec demum quieuit Oropesani Comitis pietas quoad iterum, vt dicetur in loco, Collegium impetrauit.
Saeuiente inter haec Hispali lue pestiferâ, Iacobus Perea e Collegio Xerensi flagrantissimis precibus exorato Prouinciali Iacobo Acosta, ad aegrorum procurationem [Note: 168 Iacobus Perea peste afflictis Hispa li ministrat. Eiusdem mors.] accurrit. Quo in munere cum singulari constantiâ versatus, posteaquam salubritas redijt, ad suum reuersus Collegium, ex toleratis ante aerumnis longa tabe consumptus est. Franciscus quoque Rodericius impetrata venia Patribus, qui suas vitas in pestilentium vtilitates exposuerant, ministrandi, dum cum his pia obit pericula, populari morbo, et ipse implicatus, debitam necessitati vitam reddidit caritati. Is ingenio valens decursis Grammaticae, et Philosophiae spatijs haud sine laude, indignum se ordinibus sacris ducens, maluit in viliorum operum tractatione consistere, caetera vitâ tantae [Note: 169 Francisci Ro dericij virtu tes.] humilitati consentiente. Amabat cibum ex inutilibus mensae reliquijs, vestitu non vtebatur nisi detrito, et assutis ad resarciendum pannis multifariam cicatricoso. In cubiculo eius nihil apparebat nisi peruetusta lodicula: ea pro culcitra, eademque si frigus vrgeret, parte super obducta pro stragulo erat. Antequam caeteri ad orationem surgerent iam binas quotidie horas in ea consumpserat. Gaudebat praecipue aegrotantibus inseruire: vnde occasionem, vt dixi, mortis accersijt; relicta domi, forisque praeclara opinione virtutis. Famam haud minorem, desiderium longe maius ob interruptas magnarum, rerum spes, reliquit Martinus de Vannos Naualcarneri, vbi Socijs praeerat, quadragesimo suae aetatis anno, religiosae vitae quintodecimo, ereptus. Insigne [Note: 170 Religiosa exempla Martini de Vannos.] dederat specimen religiosi Praepositi in Madritano Collegio Minister, vigil, consideratus, imperij minimum, laboris plurimum assumens. Si noctu ad moribundos accurrendum esset, accurrere ipse, vt parceret Sociorum quieti: si vilia instarent opera, admouere manum labori: siue purgandae lances, siue domus euerrenda, siue ministrandum mensae, aliaque id genus, primus in opere, ac saepe solus: praecipua solicitudine aduersus hospites, et aegrotos, omne caritatis genus expromens. Demum vbique ex more, praeceptoque Sanstorum, rigidi aduersum se Iudicis, indulgentis aduersus alios Patris repraesentabat
affectum. Singulis hebdomadis totam domum reuilens numquid vestium, aut ad caeteros vsus, cuipiam deforet: asperrima sibi, vilissimaque ita legebat, vt modus a Prouinciali imponendus fuerit. Si quod iter faciebat, pedes ibat et emendicans: coniungebatque cum afflictatione corporis Orationem, quam vt extenderet, somnum contraxerat. Saepe etiam noctis magnam partem, orans exigebat in Templo ante Sacratissimum Christi Corpus: et quoties oraret, genibus humi positis perseuerabat coniunctis ante pectus manibus, ore demisso, toto corpore ad venerationem decore composito; tumque potissimum, cum exhortaturus domesticos erat, concipiebat meditatione ignem, vnde audientes, [Note: 171 Eius pia mors.] quod facile consequebatur, incenderet. Supremo in morbo accitus Madrito Medicus, ita patientia eius, modestiaque, et reliqua sanctitatis specie commotus dicitur, vt ad venam explorandam genua venerabundus submitteret. Nonis Nouembris rite Sacramentis instructus vsuram vitae mortalis bono fine conclusit. Quae potissima ad Societatem, eum causa compulerat, propterea enim solebat narrare se eam complexum, quod mutuam inter Socios caritatem animaduertisset, audissetque, qui in ea decederent bonam mortem obire. [Note: 172 Antonij San cij vita laudabilis, et mors bona.] Nono post die praefinita item sibi viuendi spatia attigit Compluti Antonius Sancius, in eodem Collegio ab anno 1554. quo Societati adiunctus est, in audiendis confitentibus, iuuandis moribundis, redintegrandis amicitijs, cum bono omnium, qui nossent, testimonio, et profectu versatus: magnus vexator corporis sui, quod Ismaelem appellitabat, Seuerus religiosae disciplinae cultor, amabilis simplicitatis, et innocentiae. Obijt Tarrasonae, quo valetudinis causa, et ordinandi res Collegij, quod in sua ille patria moliebatur, se se receperat Ioannes Antonius Carnicerius, qui post vxorem compositam, vna cum filio [Note: 173 Felix obitus Antonij Car nicerij.] Societatem ingressus, addictisque suis facultatibus ad Collegij fundum, sub vitae finem in caeteris cum Deo colloquijs commouit adstantes cum diceret, Quicquid dedisti mihi Domine reddidi tibi. Dedisti facultates, et reddidi. Dedisti filium, et reddidi, ac me insuper, dedi. Superest Spiritus, et hunc in manus tuas commendo. Pauloque post, suscipe spiritum meum, ingeminans expirauit.
Multos Lusitani Patres, sed praecipue nominandos Emmanuelem Aluarium, ac Michaelem Sosam Caelo dederunt. Emmanuel ex Materia Insula, [Note: 174 Emmanuelis Aluarij in Societatem vocatio.] cum in eam forte expositum valetudinis causa e nauigantibus in Indiam Patribus iacentem in Nosocomio inuisisset, de amico suo, qui Olissippone versabatur interrogaturus, cognita eius sermonibus Societate, statuit ad eam aggregare se se, gratias Deo agens, quod pauperes nactus parentes, facultatem non [Note: 175 Ingenium eius studia, et labores.] habuisset, vti iam dudum cogitabat, ex Insula Parisios discedendi. Aduectus in Lusitaniam, a Simone Rodericio receptus est pridie Nonas Iunij 1546. cum aetatis annum vicesimum ageret. Ingenio fuit eximio, praesertim ad linguas ediscendas facto: quarum tres principes Latinam, Graecam, Hebraicam, cum simul Chaldaice, et Arabice, multum sciret, docuit, illustrauitque in Lusitania, eo potissimum consilio in ijs opera collocata, vt editionem Latinam Sacrorum librorum aduersus contumaces, Fideique hostes tueri posset. Extat ars Grammatica monumentum eius latinitatis, quam Praesidum iussu iam grauior aetate, [Note: 176 Insignes eiusdem virtutes.] valetudineque attrita conscripsit. Sed multo supra ingenium, ac literas fuit totius sanctitas vitae. Interque egregias laudes in nocentiam, industriam, mansuetudinem, ardens limandae magis ac magis suae virtutis studium, obedientia ita celebratur, vt sensus hic, ac sermo notorum omnium esset, Obedientem, quem in sua Epistola B. Ignatius descripsit, viuis ipsum coloribus in se pulcherrime expressisse: eoque in genere multa eius, et dicta, et facta egregia, memorabantur. Nec vero dum aliquot annos fuit illi Praesidis cura gerenda, minorem in imperando caritatem probauit, quam in parendo semper probasset [Note: Moritur Eborae] obsequium. Eborae paralysi dissolutus extremo Decembri vinculis mortalitatis exemptus est. Paulo minus anno Emmanuelem aetate, ac religione, anteibat, obituque praecessit sexto idus Februarij raptus Michael Sosa, qui diu
[Note: 177 Michaelis Sosae laudes.] Conimbricensis Collegij Rector, tum Visitator Prouinciae, et Vicarius Prouincialis, demum Conimbricae iterum Collegij Rector vitae pensum abfoluit. Ad eam peruenerat teneritatem affectus, et pietatis dulcedinem, vt multas quotidie horas, siue sacra faceret, siue diuina meditaretur, gemens, et lacrymans poneret. Moribundus id sibi esse inter caetera laetitiae affirmauit quod et [Note: Item Alphonsi Gilij.] omnes vnice amaret, et ab omnibus amari se intelligeret. Paulo ante in Coelum indidem cursum inierat Alfonsus Gilius, ea re plane memorandus, quod quatuor annis in Societate, aedituique munere, ita versatus est, vt in eius ore, ac verbis sacile Dei, cum quo familiarissime agebat, praesentiam quiuis agnosceret: atque ipse, quod sibi animam agenti solatio esse maximo dixit, cum multarum foeminarum pro aeditui munere voces audisset, ne vnam quidem [Note: 178 Solutio stationis Almerinensis.] de facie nosset. Statio Almerinensis multis ante annis iussu Regum in Aulae adiumentum coepta, hoc anno soluta est. Iusserat enim Philippus Rex permanere quoad Henrici cadauer ibi defuncti in Regum Lusitanorum Bethlemiticum Sepulchrum transportaretur. Quod cum magnifico apparatu idem Philippus Rex hoc anno praestitisset, quo tempore simul adportatum ex [Note: 179 Corpus Henrici Cardinalis Regis incorruptum repertum.] Tingitanis Sebastiani corpus illatum est, nulla fuit eius stationis causa obtinendae. Dum corpus Henrici exhumaretur, quanquam tertium iam annum multa opertum calce iacebat exanimum, tamen haud sine ingenti omnium admiratione, plane incorruptum repertum est: idque pro honestamento, ac pignore perpetuae Virginitatis acceptum, quam Leo Henricius, qui Regi olim carissimus, et a confessionibus fuerat, atque ad venerandum illud depositum curandum, ornandumque accitus aduenerat, in eo sibi compertam asseuerauit. Socios Collegij Angrensis in Insula Tertia, quae Domini Antonij partes sequebatur, [Note: 180 Secij Angrenses vexati.] post diutinam vexationem nauibus duabus Antonius iussit quinos imponi asportandos in Angliam. Nauis, qua Sacerdotes Petrus Freires, et Ioannes Lopius Collegij Minister, cum Petro Diazio, Garzia Consaluo et Petro Georgio Laicis vehebantur, tempestate ab caetera classe abiuncta, incidit in duo nauigia Belgica. Tum Lusitani ad triginta, qui simul exportabantur de sua, ac Patrum nostrorum redemptione cum Anglicano Nauarcho egerunt; [Note: In Lusitaniam perueniunt.] cumque Belga, vt exceptos in aliquem Lusitaniae portum exponeret. Cumque haud difficile cum vtroque conuenisset, setissetque fides, in Sangrensi Algarbiorum portu expositi Olisipponem feliciter peruenere. Appulit, et ab Insula S. Michaelis Franciscus Arausius cum Laicis duobus, postquam biennium in ea, intercluso hostium classibus mari, quoddam quasi exilium salutare accolis, [Note: 181 Quidam in Angliam.] laboriosum ipsis pertulerant. Rector Collegij Stephanus Diazius, et Andreas Consaluius presbyteri, Christophorus Gil, seu AEgidius, praeceptor Humanitatis, Ioannes a Cruce, et Stephanus Simonius adiutores domestici ministerij [Note: 182 Mors Andreae Consaluij.] Antonam in Angliam, inde Londinum delati, perhumaniter accepti a Legato Regis Catholici sunt, in libertatem asserti, et in Lusitaniam remissi, praeter Andream Consaluium, qui ipso die Sancti Andreae pio fine mortalis exilij, meliorem in patriam cursum direxit.
In Regno Angolae Paulus Diazius de Nouaez Lusitanus Praetor cum exercitu iter anno superiore institutum versus Cambambiam prosequens, in Mocumbam [Note: 183 Lusitani Societatibus Aethiopum opes firmant.] Prouinciam Cambambiae contiguam est progressus. Ibi consilio habito de ratione belli, cum remissis in Loandam, qui obtinendo loco satis essent, pauci admodum pro magnitudine susceptae rei Lusitani superessent, visum optimum est statiuis ibi diuturnioribus habendis, dare sedulam operam conciliandis Societatibus vicinorum Regulorum. Nec coeptum successu caruit. Lusitanorum virtus bellica superioris anni perspecta bellis, ac clara per illas gentes famâ vulgata, terribiles eos late reddebat imbellibus populis, nec minus [Note: 184 Balthassarris Barreyrae vtilis opera.] ijs venerabiles, et amabiles eosdem clementia iustitiaque faciebat. Solicita in primis, nec minus efficax continendis in istarum officijs virtutum militaribus animis, opera erat Balthasaris Barreyrae Sacerdotis nostri, cui magnam apud eos omnes gratiam autoritatemque pepererant praeclara, de
quibus diximus superiore annali, caritatis eius industriaeque specimina, dubijs [Note: 185 In Lusitanis excolendis.] temporibus grassantis pestilentiae, gliscentis dilcordiae, ingruentium que hostilium armorum salutariter edita. Ergo illius monitis, primam, vt Christianos decchat demerendi propitiandique Dei curam habebant. Statis temporibus frequentare Sacramenta, quotidianae religioni suas horas habere operatas; pacate ac comiter inter se se, temperanter, ac iuste cum Indigenis agere. His modestiae, ac pietatis exemplis haud paulo plus quam armato terrore proficiebatur in expugnanda barbarie ferarum gentium, quae fidei, ac lenitatis experimento delinitae, primum admirabantur, deinde amabant quos horruerant. Interim Barreyra otium pacatum nactus, vt eum suum praestans [Note: 186 Et in Ethnicis Christo adiungendis] Diuinae gloriae humanaeque salutis studium admonebat, obire circumsitos pagos Prouinciae Mocumbae, vocareque omnes ardentibus concionibus ad salutem in vna Christi religione cunctis Gentibus positam, non desistebat. Audiuit eum docili animo non semel Mocumbae Regulus: nec dissimulabat allucere sibi veritatem; nisi diuitiarum, ac deliciarum spinae, conceptae sementis bonae felicem ortum opprimendo morarentur. Adfuit in tempore diuina manus, vitiosae naturae, ac prauae institutionis rumpendis obstaculis salutarem, admouens impetum. Inuadit Regulum vehemens morbus, in quo eum pro amicitiâ Lusitani Duces humanis omnibus officijs consolari, ac recreare studuerunt. Ad extremum cum aegri salutem Medici desperarent, autor fuit Praetori Barreyra, vt ad aegrum allegato viro nobili, suo et Patris ipsius nomine admoneret: Tempus id extremum esse constituendae in tuto salutis aeternae: corpori quo iuuari posset nequidquam hactenus studium impensum, Immortali animae, nisi Christianae religionis mysterijs purgetur, sempiternis cruciatibus mactandae, occasionem hanc postremam consulendi fore. [Note: 187 Reguli Mocumbae conuersio ad Christi Religionem.] His Regulus auditis, mirâ laetitia gestiens: se vero, respondit, pro ista sui cura Praetori et Patri gratias agere, quam posset maximas; consilium etiam, accipere; et enixe rogare, vt nullam moram sui Christi Sacris initiandi facerent. Accurrit illico Pater, et remissam vim languoris aegroto reperit: cuius mutationis causam non aliam medici verisimiliorem expediebant, quam repens gaudium audienda prouocatione ad Christi religionem amplectendam rapide conceptum. Hoc siue initium siue origo leuamenti fuit, cum certe constaret praesens abesse vitae discrimen, causa nulla idonea properandi visa Patri est, quominus sacri lauacri cerimoniae congruam praemitteret dierum aliquot institutionem. Ergo aggiessus conualescentem sensim informare de dogmatibus, et officijs Catholicae Professionis, sine vlla difficultate impetrauit a Principe, vtique ad omnia parato, quae ad mysterium rite perpetrandum oportuit. Primum omnium Idola omnia, quae coluerat frangi comminuique, et abijci iussit. Tum e grege vxorum, quem patria licentiâ numerosum alebat, vnâ selectâ, cum qua secum renata sacro fonte legitimum Christiano ritu sacri [Note: 188 Baptismus eiusdem solemni apparatu celebra tus.] Coniugij foedus iniret, alias dimisit omnes. Sub haec Baptismus Principis, visendo, vt ijs locis, apparatu peragitur. Quotquot erant in illis partibus Cathecumeni longo agmine vestibus e serico panno candidis omnes ornati processerunt. Sequebatur Praetor ipse cum flore Christianae militiae, ad id ipsum e Castris, quamquam non paruo interuallo dissitis, profectus. Gestabatur ante ipsum conspicuo ferculo Sacra Dei Matris effigies, quam a Barbaris captam, recuperatam ex ipsis nuper manifesto diuinae opis auxilio, Lusitani gratulabantur (et erat is commodum dies Deiparae Virgini natalis.) Peracto mysterio Praetor idem magnificentiâ publici conuiuij popularem celebritatem addidit. Ex hoc spectaculo rudibus populis, et talium inexpertis miro, vix credibile dictu est quantus passim Christianae amplectendae religionis ardor extiterit Gentium [Note: 189 Multorum conuersiones.] illarum: Et multi certatim vndique in cathechumenorum album nomina, dabant, et qui ante iam dederant magnopeie instabant ne sacrum ipsis lauacrum differretur. Responsum omnibus est: iturum per Pagos Sacerdotem nostrum; et vbi quoque in loco Idola confracta euersasque falsorum Deorum vidisset aras,
Sacrae Doctrinae lectiones habiturum, et qui eas satis percepissent, Sacris aquis abluturum. In his occupatum cum maxime Barreyram interpellauit motio Castrorum ex Mocumba. Nam abunde iam omnibus prouisis, tempestiuum Praetori visum in finitimam Combambiam, expeditionis caput, copias aliquando promouere, vbi quae deinde gesta sunt, magnam nobis anno sequenti scribendi materiam praebebunt.
[Note: 190 Goae quingenti adulti baptizati.] Goae cursum consuetum, hoc est diuino beneficio felicem, ministeria Societatis tenuerunt: tribus publicis baptismis splendide celebritatis; per quos, vti et alios varijs occasionibus priuatos, adulti ad quingentos Ecclesiae aggregati sunt, e maximo numero Cathecumenorum seuero examine delecti, et ijs recte commissum mysterium, vita fere illorum consequens pura emendataque demonstrabat. Cuius generis in Insula Choram, quam manipulus e nostris ad [Note: 191 Coramitarum Christianorum constantia.] Goanum Collegium pertinens excoluit, specimen laudabile tria recentium Christianorum millia edebant: quippe qui vndique circumfusi Ethnicis, commercio eorum, etiam cum rei familiaris damno, constanter omnes abstinerent; nec adduci vlla spe compendij, aut alia pellaci conditione, quisquam eorum posset, non modo ad matrimonia liberorum cum ijs miscenda, sed ne ad concedendum quidem cuiquam infideli suis in terris domicilium. adeo superstitionis eiuratae ipsum contagium horrebant. Salsetae ad octo millia veterum feruentiumque Christianorum, amplius sexcentis hoc anno, varijs et plerumque pomposis, adiuncti baptismis sunt, fructu non poenitendo, si quis difficultates reputet quas flagrantia illis regionibus, eâ et superiori tempestate, bella Barbarorum Euangelio grauissimas obiecerunt. Exemplum sit, quod cum in aede S. Archangelo Michaeli Sacra in diem eidem summo Militiae coelestis Imperatori dedicatum, lustratio solemnis Candidatorum centum esset indicta, Barbari ea re cognitâ, quintadecima ante condictam panegyrim die, subita incursione templum incenderunt, aris imaginibusque euersis, ac corruptis. Quo ex [Note: 192 Cathechumenorum ardor in restaurando templo.] casu longe contra votum, ac spem hostium, magis inflammati Cathecumeni magnis omnes animis incubuerunt in restaurationem aedis Sacrae: tantumque contenderunt, vt illucescente S. Archangeli festo nouum e materia Templum staret, arâ et tabulâ velut rediuiuis splendens: in quo destinata cerimonia speciose peracta est. Multas alias late vagata per regionem hostilis vis Ecclesias deleuerat, e quibus quatuor hoc anno restitutae, visendo, vt in illis locis, opere. Inter felices alios Conuersionum successus haud silenda pietas Adolescentuli quatuordecim annorum, nostrorum disciplina ad fidem virtutemque formati: [Note: 193 Exemplum egregiae pietatis in adolescentulo.] qui cum matrem vetulam seruire seruitutem apud Mauros sciret, clam omnibus ad eam penetrans rationem iniuit eius liberandae, reductaeque in patriam ibique in grauem lapsae morbum, vt Christo nomen daret persuasit. Accersitus ab eo vnus e nostris qui anum baptizaret, egregie institutam a filio reperit, vt causa nulla esset mysterij differendi, quo illa percepto laeta, et gratulans animam reddidit, maiorem, quam vulgo Matres solent foecunditatis suae fructum nacta; quippe illius opera Coelo regenita, quem vitae mortali genuerat. Bazaini paratum dudum Cathecumenorum contubernium non solum vltro [Note: 194 Pueris orbis cura vtiliter impensa.] ambientium admissione augetur, sed eorum etiam conquisitione puerorum quos Gentilium interdum parentum mors orbos relinquit. Hos excipiendi plenum ius nostris Praetorum Edicto tributum est. Quatuor hoc anno bonae indolis pueri per eam occasionem magna sua voluntate Cathecumeni primum, deinde Christiani sunt effecti: frustra impedire conantibus affinibus ipsorum. [Note: 195 Nongenti conuersi Bazaini.] Quatuor a Bazainensi Collegio dependent nostrorum Residentiae, Fanaensis, S. Trinitatis, S. Ioannis, et Bandorensis, in quibus cunctis contentioni laborum frugis felicitas respondet, Gentilibus supra nongentos partim baptismo [Note: 196 Cocini res feliciter gesta.] initiatis, partim ad illum proxime dispositis. Cocini inter Infidelium non minus centum adiunctionem ad Christum, notabilis extitit conuersio Familiae Hebraeae locupletis. In Tribus Residentijs Cocinensi contributis Collegio, res item Christiana strenue nec infeliciter gesta. In prima Vaipiccotana veteres
Christiani inde ab S. Thomae praedicatione Religionis Originem repetentes a Nestorianis deinde supersparsis zizanijs purgabantur, non difficili docilitate. Regnum Mutertis, altera Cocinensium Nostrorum statio, et laetas in praesens [Note: 197 Rex Mutertis Christianae legi fauet.] fruges, et laetiores in posterum spes, praemia simul, et inuitamenta culturae reddebat. Annis duodecim negatam ab Ethnico Rege Templi Christiani extruendi potestatem, ea demum liberalitate impetrarunt Patres, vt morae pretium constaret. Materiam ad pium opus ex lucis Pagodum (Deorum gentis id nomen est) vltro Rex attribuit, edictoque permisit, vt qui e suis vellet, Christi Religionem profiteretur, cumque id non pauci fecissent, ad eorum mores coercendos, et peccata punienda, regiam suam Rectoribus Ecclesiarum autoritatem delegauit. Postremo cum Templum non minori fere Gentilium, quam Christianorum studio perfectum, visere voluisset ipse Rex, et formam impense laudauit, et adijci de suo, quae Domum Dei decerent ornamenta iussit. Commodum in extremum Nouembrera aedificij perfectio incidens, inuitauit, vt imminens S. Andreae dies solemni dedicationi legeretur, et ipse B. Apostolus aedis nouae Patronus fieret. Probauit Coelum humana consilia. Multae ad inuocationem S. Andreae mirae res effectae: quibus, Ethnicis quoque opis eius [Note: 198 Miracula S. Andreae.] implorandae fiducia nasceretur, euentis vota aequantibus. Fuit qui licet adhuc Christi Sacrorum expers, iactura consternatus rei pretiosae, voueret certam pecuniae summam D. Andreae oblaturum in nouo templo, si pignus amissum reperiret. Mox re quam anxie, et eatenus frustra quaesierat, facile reperta, pecuniam promissam rite persoluit. Inter eos, qui in aede nondum omnibus partibus absoluta, opus mercede faciebant, Faber fuit lignarius patrijs adhuc superstitionibus addictus. Is e pago longiuscule distante, cum aliquot ante noctem horis reditum expediret domum, causatus pericula itineris nocturni per regionem tali tempore feris infestam, rogatus ab Lusitano aedificij curatore est, horam vt adhuc aliquam labori daret: ac istum quem diximus obtendenti metum, nescis, inquit, quam potens sit, et in suis clientibus tuendis efficax S. Andreas cui nauas operam. Ita persuasit, vt laborem in vesperam duceret. Euntem deinde saeuissima serpens, illarum gentium terror, adorta ex insidijs, crura incedentis implicuit, pernicie humanitus ineluctabili. Consternatus miser clara voce S. Andream implorat; ac statim immanis ferae se nexibus innoxie solutum gratulans sensit. Piscatoribus quoque, quasi memor exercitae olim artis, propitium se se Beatus Apostolus probauit. Iactarant illi retia per diem Christiano ritu festum, cuius religione se teneri Gentiles adhuc non putabant. Sequebantur autem opportunitatem temporis, vt notis e signis autumabant, praedae faciendae commodi. Porro cum die toto frustra sudassent, vacui, et indignantes, noui Templi viciniam, superstitiosa suspicione, quaestui suo infestam accusabant. Audiuit forte Sacerdos noster: et male, inquit, agnoscitis infortunij causam. Non alia est, quam quod diem religioni sacrum male feriati profanastis. Cras adeo si lubet experimini, die profesto: quantum vicinia Sancti Andreae prosit felici piscatu sentietis. Nec fiducia Patrem, nec spes ei credulos fefellit. Postridie retijs iactis ingentem praedam corraserunt. Lateque gratulationem suam, vt est garrula laetitia, cum vtili Christianae religionis commendatione celebrarunt. Hinc adeo creditur breui futurum, vt non minus haec S. Andreae, quam Tertia Cocinensis item Appendix Collegij, S. Iacobi in Palucte nostrorum statio, totam regionem suam plenâ Indigenarum conuersione Idolorum sordibus expurget. Est aliud vetustius S. Andreae Templum in Ora Trauancoris, in quod suum odium Satan bina hoc anno Barbarorum [Note: 199 Christianae rei status in Ora Trauancoris.] vastatione declarauit. Sed non minus constans Fidelium pietas, toties in eius restaurationem operam impensamque prolixe contulit. Totâ in hac Orâ Ecclesias quatuor, et viginti nostri habent; in ijsque excolunt Christianos ad nouem millia; quibus erudiendis, et in fide, ac morum probitate continendis difficilem nostri Prouinciam habent; non tam ob eorum multitudinem, ac ruditatem, quam ob Tyrannorum Gentilium vndique illis imminentium assiduas in eos grassationes.
[Note: 200 Christianorum feruor in Ora Pisca riae.] In Ora Piscariae consuetae sedulitati nostrorum fructus hoc anno consentaneus constitit: non in cultura modo Christianorum, qui suum profectum auida exceptione Verbi Dei, religiosa frequentatione Sacramentorum, miris interdum exemplis conuersionum diu desperatarum, et praeteritis offensionibus abolendis pari publica poenitentia, saepe vltro testati sunt, sed in conciliandis etiam ad docilitatem fidei duris Infidelium mentibus. Ne nihil ex illa generalitate singulariter euoluam, quod vasta operis moles compendium facere in his admonet, commemorare suffecerit probatam successu religionem figendarum in vijs aut montibus ad venerationem Crucium.
[Note: 201 Cruces ad venerationem fixae.] Ad multa eiusmodi conspicuis in locis hoc anno posita salutis nostrae signa constat non Christianos solum sed plurimos quoque Gentiles pie conuenientes munera detulisse. Beatae quoque Dei Matri celebre, vt in illis locis Templum Tutucuriri, quod primarium in illo tractu est oppidum, magna impensa [Note: Et alia subsidia pietatis.] conditum, hoc anno magna religione consecratum est. Curarum etiam impense publicum valetudinatium, ad quod e regione illa vniuersa inopes aegroti deportantur. Agebant apud Regem Mogoris latissimi inter Gangem, et Indum Imperij potentem, cum Rodulfo Aquauiua, duo alij e nostris iam a triennio. Eos ille Imperator, vt beneuole aduocauerat ex India, ita perhumanitet, ac perhonorifice tractabat. Audiebat quinetiam de religione differentes attente: sed mysteria diuina cum ipse tum eius Aulici, diuitijs, ac voluptatibus impliciti, laudare ac mirari satis habebant. Quibus satis compertis Prouincialis Indiae ad paratiorem Messem suos operarios transferre constituit. Quo suauius, [Note: 202 Operarij So cietatis e Mogore reuocantur.] et cum Regia minori offensione reuocatio administraretur, vnum primo e tribus ad se accersiuit literis: a quo vberius edoctus, quam exigua fuccessus spe opera illic cosumeretur, aliorum quoque retrahendorum causas quaerebat. Haec deliberanti commodum innotescit, Regem Mogoris destinare legationem ad Regem Philippum, et legato comitem vnum e Patribus sibi reliquis mittere. Rogatus a Prouinciali Prorex literas ad Mogorem dedit quibus petebat, vt Rodulphum quoque Aquauiuam cum legato mittere ne grauaretur. Conturbari [Note: 203 Rodulphus tamen Aqua uma ibi deti netur.] visus est ea propositione Rex Mogoris, et Rodulphum sibi adeo earum respondit, vt consilio potius legationis supersessurus foret, quam ad talem virum ab se amittendum adduceretur.
Multa in hunc annum, et praecipue digna Historia Iaponicae res habent. Initium duxerim a morte Michaelis, Insulae Amacusae Principis, qui ex anno ab hinc quiuto Christianam religionem amplexus, Sanctas eius leges egregia [Note: 204 Mors pia Michaetis Amaensae Principis.] morum innocentia coluerat. Hic senio satis prouecto, admonitus accessu vehementis morbi, vitae sibi mortalis finem instare: vocatis ad se Proceribus ingenti affectu commendauit Christianam fidem. Mox inter dolores acerbissimos mortis aduentum sentiens, solemnem sibi vsum orandi quotidie per multas horas sublatis in Coelum manibus vsurpare voluit. Quo diu facto deficientibus viribus, manibusque inde recidentibus in pectus, suauissime alloquens quemdam praesentibus non visum, et illa verba, venio, sequor quo vocas, ingeminans expirauit: paulo ante contestatus; se nullas instantis mortis angustias sentire, sed loco illarum ineffabiles delicias animi. Eius erat illa, vulgaris dum valeret vox; nihil se quamuis durum, et arduum, quod Patres significarent Deo gratum esse, recusaturum. Cum in supremo morbo deliquium [Note: 205 Egregium Castimoniae exemplum.] passus, ab vna ex puellis, quae erant in obsequio eius Coniugis, forte adstante, manu correptus esset, vt sibi redditus, a qua teneretur sensit, excussit cum horrore blandum mulieris contactum, seuereque illam intuens, procul amandauit, sibique apparere amplius vetuit: egregio documento Christianae continentiae in Principe, quem nec aetas septuagenaria, nec morbus extremus, a metu maculandae castitatis securum redderet. Filius eius, et Principatus Haeres, Princeps Ioannes, Patris exequias, praebito mille pauperibus epulo, honestauit. Eius vidua magnorum spirituum Mulier in Bonziorum disciplinis supra sexus captum erudita, diu post viri conuersionem in auitis erroribus, et capitali
Christianae religionis odio durauerat. Ad extremum victrici gratiae dans [Note: 206 Viduae Principis Amacusani Conuer sio.] manus, Gratia in baptismo dicta est. Fuerat auaritiâ infamis, vt primum fidei lucem admisit, quae multa iniuste abstulerat spoliatis ab se reddidit. Ex hoc principio in feruentissimam Christianarum omnium virtutum exercitationem [Note: Et vita laudabilis.] ingressa, ad eam diligentius vrgendam nouo viduitatis statu vocari se reputans, Templum suo sumptu aedificauit, in quo totos dies oratione caeterisque religiosis officijs beneferiatos duceret. His studijs intentam non multo post beata mors Coelo transmisit. Michaelis Amacusani obitus mense Aprili contigit. Iunius insequens longe dissimilem Potentissimi Iaponiae Imperatoris Nobunangae finem vidit. Illuxerat ei veritas si aperire oculos vellet: sed a tanto eum bono impotens vitiorum omnium, quibus se a puero mancipauerat, praesertim vero superbiae, dommatus arcuit. Laudare solebat Dei legem, hoe vnum excipiens: in prohibenda libidinum licentia duriorem eam sibi videri, quam natura humana ferre posset: Multi crediderunt eam praecipue causam obstitisse ne ipse cum filijs Christianam religionem amplecteretur. Constat eum, et Filium eius [Note: 207 Superbia, et libido Nobu nangam reti nent a flde Christi amplectenda.] primogenitum, serio egisse cum Organtino, vt laxamentum illius seueritatis indulgeret; cum eo pollicentes, vniuersam ipsorum aulam, nec diu post totam Iaponiam Christo nomen daturam. Quibus ille respondit, se non autorem sed interpretem ac praeconem legis illius, non Christianae Religionis propriae, sed omnibus ex aequo hominibus a Mundi principio impositae, esse. Caeterum illius praecepti Editorem Deum, vt supremum ita optimum, et potentissimum Dominum, obtemperare sibi volentibus ea auxilia suggerere, quorum ope cum caetenim eius legem facile impleant, tum castimoniam etiam iucunde obseruent. Experturos id qui in animum induxerint, cum diuinae gratiae fiducia, iugum Christi subire, arctamque viam ingredi, quae sola ad felicitatem duceret. Surdis ea tum cantata. Sed spreta veritas eas quas solet, et praedixit Apostolus, a Rebellibus exegit poenas. Occaecati nimirum miserabiliter diuini luminis contemptores in horrenda praecipitia ruerunt. Nobunangae ingenium praeferox, et supra humanum modum arrogans, perpetua fortunae blandientis indulgentiâ, spei [Note: 208 Arrogantia eius ex contemplatione felicitatis suae.] quantumuis improbae capax, haud iam dissimulanter insanire caepit contemplatione felicitatis suae. Reputabat se ex vnius vix dimidij Regni domino, ac pene priuato, in amplissimam septem et triginta Regnorum, clarissimis Victorijs nulla vmquam belli offensione, reportatis, Monarchiam profecisse. AEtate adhuc vigere, valetudine vti prospera, copia rerum omnium affluere, vniuersorum Iaponiae Principum sibi humillima certatim obsequia blandiri. Sobolis etiam numero, et praestantia florere: nam praeter tres, quorum meminimus, ex iusta coniuge susceptos, quindecim ex pellicibus filios habebat. Ante omnia noui Nabuchodonozoris inflabat animos sua Babylon. Illa de qua memorauimus Anzuquiama noua Ciuitas, frequentiâ, diuitijs, splendore, ac elegantia aedificiorum, omnium iam fere prima Iaponiensium, et quotidie augescens. Nihil tamen iactantius ostentabat, quam Arcem suam. Erat ea sita in [Note: 209 Vrbis, et Arcis Anzuquiamae pulchritudo.] medio vertice, quem inter duos demissiores alte extare superius diximus. Eius fastigij vndique abrupti prominentibus scopulis, quae pars vna submissior erat, aditum manu paratum ad vestibulum Regiae pandebat, gradibus trecentis in natiuo saxo incisis. In summo complanatus immani labore apex, aream aperiebat vastam, quam ingens muri circuitus e lapide quadrato, quinquaginta palmos alti, vndique claudebat. Regiam intus extructam qui nostrum orbem viderant, fatebantur, vix quidquam hodie in Europa simile, certe non superius, habere, descriptionis elegantia, pretio materiae, pulcritudine artis. Turris eminebat in sublime, Tabulatis septem, apta proportione decrescentibus. Interualla zonarum colores distinguebant varij, tectorio appicti, et succis illiti splendentibus, qui florem illorum vnium, ac lucentem, nec vlla vi Coeli aut Imbrium delebilem praestabant; cuius generis artem nostris ignotam, illarum regionum artifices habent. Vertex operis, rotundâ formâ, coronam late monstrabat totam ex auro, cyaneis illuso maeandris, speculi laeuorem aequantibus encausti pigmentis.
Ita vt ex tota illa mole superbissimae turris versicoloribus interstinctae fascijs, et e superinducti liquoris lenti, pingui quodam, et pellucido succino nitoris vitrei, translucentibus: tum ex culmine aureo gemmarum clarissimarum tessellatis pigmentis fulgores aemulante, ad facile quadraginta vndecumque milliaria, species, sole praesertim allucente, plane mirabilis, vix ferentibus splendorem oculis, animos raperet. Ex hac superbiae suae specula insolentissimus contemptor omnium, cum recens opus suum Vrbem Anzuquiamam late, ac pulcherrime descriptam in plano despiceret, adiacente illi quodam Archipelago dulcis maris, suis sparsi cycladibus, cum item ab vtroque latere dementer fusa dorsa collium ambitiosissimis substructionibus Dynastarum, quibus ipse loca distribuerat, magnifice ornata, cerneret, exitialis infelici, et immane quantum insana incidit cogitatio, homine aliquid maius [Note: 210 Nobunanga diuinos honores appetit.] esse se profecto, eaque veneratione dignissimum, quae Dijs adhiberetur, quorum nullum se maiorem, aut sibi comparabilem putaret. Huic horribili dementiae cupidissime, felicitate sua ebrius fanatici gloriatoris animus, adhaesit. Locum ergo in altero e collibus cum designasset oculis conspicuum, Artificum in eo ex arcis iam perfectae operâ feriantium elaborare totam industriam repente iussit, Delubrumque omnium, quae vnquam in Iaponia fuissent longe superbissimum erigere. Velociores in aedificando multo, quam nos sunt Iapones: et eos impatientissimi, ac praecipitis instans, et minax festinatio Regis incitabat; simul adiuuabat operarum multitudo, et abundantissime parata promptaque ad manum idonearum ad opus rerum copia omnium. Exiguo [Note: 211 Templum sibi condit. Nomine noui Idoli Xantai.] ergo tempore moles constitit omni magnificentiae genere visenda. Apparebant ibi speciosissimis in loculis exposita simulacra Camium, quae vspiam tota Iaponia superstitiosissime colebantut, eo expilatis cunctorum populorum Sacratijs imperiosissimo formidatissimi Tyranni iussu translata. Supra haec humiliora per aedis circuitum Sacella eminebat alte Thronus excelsior splendidissimis ornatibus radians, in quo praecipuae venerationi Saxum exponebatur insignibus Nobunangae sculptum, Nobunangam ipsum Iaponico vsu repraesentans, nomen Idolo nouo nouum impositum Xantai. Edictaque quoquo versum missa quibus in certum diem (is hoc anno in vltimum nostri Februarij incidit) omnes inuitabantur, vt ad celebrandum Nobunangae natalem, et adorandum nouum numen Xantai, vndecumque vniuersi concurrerent. Addebantur promissiones obtemperantibus amplae: fore vt qui Xantai adorarent e pauperibus diuites, e locupletibus opulentiores repente fierent. Qui liberis [Note: 212 Ridicula eius promissa suis adora toribus facta.] carerent, foecunditatem, qui morbis laborarent, valetudinem prosperam, et ad octogenariam senectutem durabilem impetraturos. Qui negligerent omnibus supplicijs mactandos. Pauci pollicitationibus mouebantur, quarum vanitas apparebat facile: minis, quarum in rem conferendarum facultatem plenam in Barbari furentis expertâ saepius impotentiâ cernebant, plerique consternabantur. Adfuit ergo condictâ die innumerabilis ex vniuersâ Iaponiâ multitudo campos ingentes Tabernaculis late positis operiens. Neque enim, vel multesimam turbae partem moenia tectaue Ciuitatis, quamuis numerosissima amplissimaque, capiebant. Gratias Deo nostri egerunt, quod nullus in ijs Christianus, quod obseruari potuerit, fuit. Nobunanga, vel nesciente, vel dissimulante. Primus omnium splendidissima Pompa, Ionus Suquendonus Mini, et Boari Rex, Maximus natu filiorum Nobunangae, Sacrificatum exquisitis ritibus nouo Deo Xantai processit. Hunc Reges alij, et Principes, tum Nobiles, ac Plebs ingenti ambitu secuti. Paucis post haec diebus concubia nocte effulsit in occidentali Coeli parte vibrantissimus splendor: simulque supra turris apicem ruberrima, et ardentissime flammescens nubes apparuit: cunctis cum terrore obseruantibus. Nam vsque ad solis ortum eodem situ, ac visu immota perstitit. Quartadecima die mensis Maij, hora post meridiem nona, horribilis Cometes longissimam, et formidolosissime micantem late caudam explicans, medio aethere exarsit in dies aliquot. Postridie meridianis
horis lancea ignea fereno excussa coelo in arcem Anzuquiamensem intorta est, cunctis prodigia horrentibus, vno confidentissimo Nobunanga quem Monstra petebant, giganteam temeritarem ostentante, ac contemnente minas, quas tragico suo mox sanciturus erat exitu. Etenim cum iam adulto Maio idonea expeditionibus bellicis tempestas esset, Tertiogenitum filium Sanxium Chindonum Ixi regem cum exercitu quindecim millium, et multo auri pondere ad Regnum Auae subigendum Anzuquiamâ misit. Ipse cum Primogenito Meacum profectus, Faxibae primario Duci suo aduersus Amanguccianum Regem, et Bonzium Ozacae Principem bellum gerenti, auxiliaque poscenti, totum copiarum suarum robur, et quos in comitatu fidissimos habebat ire suppetias iussit. Inter primos ierunt Iustus Vcondonus, et alij Christiani Duces militesque. Vltimam, et numerosissimam horum auxiliorum manum ductabat quidam [Note: 213 Aquechij defectio a Nobunanga] Aquechius nomine, vir manu promptus, et percarus Nobunangae, quem Regno Tangi praefecerat, et Monte Frenoyamae Bonzijs erepto donauerat. Hic Meaco profectus reputare secum cepit, quam destitutus viribus, et fido comitatu Nobunanga praeter morem esset. Adesse iam profecto numquam redituram occasionem vlciscendi Tyranni, et eius oppressione crescendi. Duces quosdam sibi addictos, et Nobunangae infensos clam aduocat. Consilium exponit. Omnes probant. Amanguciano itinere primum supersedetur quaesitis morae causis. Hinc subito ignaris militibus pronunciatur nocturnum versus Meacum iter arcano, vt mentiebantur, Nobunangae iussu quemdam sibi suspectum Dynastam opprimere studentis. Sub lucem inexpectatissimi Meaci adsunt. [Note: 14. Iunij] Dies erat octauus decimus Kalendas quintiles. Palam hic imperant Militibus Duces, Nobunangae palatium oppugnent. Nec mora in quoquam fuit. Surgenti strato Nobunangae, et manus, ac faciem lauanti trepidus nuncius affertur, obsessam armatis Regiam esse. Ille audacissimus nihil credere, et solitâ superbia minari. Donec prodeunti ad fenestram sagitta humerum transfixit; [Note: 214 Caedes Nobunangae.] quâ ille manu extracta ensem stringens, fortissime aliquamdiu multis varie assultantibus restitit; donec glande plumbea explosa e maiore tubo, traiectus, sanguine ac vita deficiente in conclaue secretum aufugit foresque occlusit. Ibi sunt, qui dicant, eum vsitato in Iaponia desperatorum ritu, ventrem sibi dissecuisse gladio. Sed vix id sciri ad verum potuit: nam flamma vndique a coniuratis subiecta palatio, statim illud cubiculum absumpsit. Suquendonum Mini Regem Nobunangae Primogenitum, et ipsum promptis armis egregie pugnantem, ineluctabilis ignium vis extinxit. Pronum erat factu, vt victor exercitus ad praedam paratam in facili direptione Meacensis Vrbis omni opulentia plenae, verteretur, nisi quae istius vaesaniae impetu sapienter vtebatur Diuina Iustitia ad vlciscendam sacrilegam temeritatem profani Regis ausi diuinos honores attentare, cruentos illius phanatici caede Barbaros ad destruendam arcem eius superbiae, et nefarium illud fanum horrenda sceleratissimi Tyranni adoratione pollutum, instigaret. Raptim omnes Aquechio ducente [Note: 215 Arx Anzuquiamae capta] Anzuquiamam concurrunt. Arcem, despondentibus animum ad famam occisi Regis Praesidiarijs, nullo negotio capiunt. Sparguntur auarissime cumulati thesauri Nobunangae, et quod per vim, ac rapinas, victrix quindecim [Note: Thesauri direptio.] annorum licentia corraserat, triduo per profusissimas largitiones exhauritur. In illo aestu furoris trepidis nuncijs Aquechius turbatus irruentium in se, hinc Sanxij Chindoni, exercitum ab Auensi expeditione, de qua diximus, ad paternae necis vltionem conuertentis, inde Faxibae, pactis cum Amanguciano inducijs, aduersus Nobunangae interfectores mouentis, decreuit Anzuquiama ielicta Meacum se recipere, quo ex illa Imperij Arce facilius prospiceret nouae Tyrannidi. Hoc articulo rerum emersus e latebris Oxaquenus Fungedonus Secundogenitus Nobunangae, Adolescens parum sanae mentis habitus, Arcem Vrbemque, et speciosa illa Palatia cum Templo nouae Vrbis Anzuquiamae, [Note: 216 Anzuquiamae incendium] subiectis vndique flammis horrendo incendio deleuit. Quo consilio, quis quaerat a capite insano? Tamen eluxit in eo manifesta vis vltoris iniuriae suae Numinis,
temerariae insolentiae Nobunangae reliquias per eius filij manus delentis. Interim sequente Faxiba cum Amangucianis copijs, praecucurrerat Iustus Vcondonus Meacum versus, mille, non plus, Christianorum manum ducens. Occurrit illi Aquechius cum circiter octo millibus, Anzuquiama, vt dictum est, Meacum petens. Irruit in sceleratum proditorem nihil veritus inaequalitatem numeri Iustus, et ducentis e rebelli exercitu caesis, reliquis dispersis, Aquechium [Note: 217 Iustus Vcon donus Aque chium vincit, et vulne rat, mox a rusticis trucidatum.] ipsum vulnerat: qui quamdam in Arcem sibi fidam fugiens; ac ne ibi quidem se tutum putans, egressus inde secretiores latebras quaerebat, quando interceptus a rusticis trucidatus est, duodecimo a perempto Nobunanga die. Sanxius inde ac Faxiba caeteram vindictam in coniurationis participes ferro ac flamma crudeliter exercuerunt. Hic finis primi Iaponicae Monarchiae Imperatoris fuit, Augusti felicitatem in vita, Caesaris tragicum exitum in morte repraesentare visi, cui qui successor contigit modo memoratus Faxiba, facile artes, ac furores Tiberij, et Caij, vnius capitis, ac principatus compendio collegit, et praeterea Neronis hoc etiam habuit, vt primus contra Ecclesiam Gladium stringeret. Verum dilatis in locos proprios quae de illo sunt dicenda, Christianae rei periculum in hoc tumultu, et diuina in eam protectio, breuiter referenda sunt. Nihil procliuius factu videbatur quam, vt occiso Nobunanga victor exercitus Idololatrarum, [Note: 218 Protectio di uina in Chri stianos per hos tumultus.] Duce barbaro, et impio, in Meacensem Ecclesiam Nobunangae potissimum fauore florentem, toto furore desaeuiret. Itaque cum crudelis proscriptio Amicorum Nobunangae fieri cepta esset, Nostri Meacenses nihil mitius quam cruentam sibi necem, Templo autem, ac Domui triste incendium ominabantur. Sed propitia vis Numinis spem Aquechio obiecit trahendorum in partes suas Christianorum, qui in exercitu Faxibae multi, et praepotentes numerabantur. [Note: 219 Aquechius cur Christia nis fauerit.] Ijs ille demerendis intentus seuere prohibuit, ne quidquam Patribus, AEdi Sacrae, aut alijs rebus eorum, incommodi afferretur. Quin etiam cum Organtinum Seminarij iuuenes Anzuquiama eduxisse cognouisset, misso ad eum proprio filio, amicissimis literis, securum iussit esse; ac cum Organtinus significasset cupere se confugere Meacum, Idem Aquechij filius vnum ei e suis viae praesidium dedit. Rebus, vtcumque pacatis proditoris nece, Iustus Vcondonus de Seminario solicitus, cuius aedes Anzuquiamenses, cum reliqua Ciuitate [Note: 220 Seminarium Anzuquiamae Tacacu quium translatum.] conflagrauerant, nec tam dubio cardine rerum Meaco satis fidens, illud in arcem suam Tacacuquiensem transtulit, in quam cum Darius Iusti Pater a morte Nobunangae, cuius iussu exulabat, postliminio reuertisset, peculiarem sibi Proninciam bonus Senex eius contubernij curandi fouendique depoposcit.
[Note: 221 Cursus felix Euangelicae praedicationis per lapo niam.] Inter hos motus negotium praedicationis Euangelicae per Iaponiae Prouincias magnis prouentibus respondebat ad votum. Praecipuum momentum habebant Principum, aut Doctrinae virtutisue fama illustrium virorum conuersiones mirae. Cuiusmodi cum hoc anno multae contigerint, vnam dumtaxat alteramue memorabo, nec enim omnia persequi ad minutum vacat. Niscius erat Bonzius excellentis ingenij exquisitaeque doctrinae, atque, vt fit, ex his [Note: 222 Niscij Bonzij Conuersio mira.] natae existimationis late praeclarae, quam Dairus, supremus in tota Iaponia distribuendorum honorum arbiter, ambitiosissimo diplomate splendidissimis pleno titulis ei per summum fauorem concesso, mirabiliter illustrauerat. Ijs turgidus homo, Regis Arimani, priusquam is meliori disciplinae se subijceret, magisterium exercuerat, fastu tanto, vt quoties statas praelectiones ad Regem iuuenem haberet, sustineret eum sibi ad pedes adstare humilem, interea dum Magisler Bonzius in Throno ipso regio supinus tumidusque residebat. Forte aliquando contigit superbum Bonzium otiosa curiositate audire obiter nescio quid ex Christiana Doctrina, quam vnus e nostris fratribus tradebat. Visa res est non contemnenda, cupiditasque nata vltro est cognoscendi reliqua. Omnibus plene perceptis, affulsit caligantis animo noua lux, ardorem simul mirum excitans gratiae victricis, cuius illud egregium visu specimen extitit, cum tanta sapientiae fama subnixus Bonzius, et vix minus, quam Diuinis
honoribus a suis cultus, digesta subito in multos fasces, et totidem seruulorum humeris imposita vniuersa supellectile superstitionis arrogantiaeque suae, magicos commentarios, et longis vigilijs elucubrata scripta vanissimarum speculationum, vna cum glorioso illo, et immensis largitionibus empto Dairi diplomate, (neque enim illic talia, etiam iudicatis meruisse, gratuita contingunt) in Christianorum Ecclesiam detulit, ibique ante fores facto rogo vniuersa succendit. Ex re Ioannes (nam hoc nomen Dei gratiam significat) in baptismo dictus videri potuit, homo in cuius vita atque animo Gratia Diuina tam illustria de natura vîcta trophaea statuisset. Qui ne a generosis vocationis suae principijs degenerare videretur, post baptismum dixit Patribus; cupere se, vt Palatium suum (nam splendide regieque pro copia superbiaque sua habitabat) in Ecclesiam verterent, cui se adderent aedituum, adiuncto ei tugurio, in continua oratione, et contemplatione rerum diuinarum, solitarium ibi victurum. Non multo minus argumentum Dei laudandi praebuit alia mutatio alterius item Bonzij, eiusdemque famosi: ex eo genere, qui auram ibi popularem captant asperitate vitae plebi ostentata, vnde sanctimoniae famam et humano fastigio superiorem venerationem aucupantur. Peregrinabatur is dudum pedibus nudis, leuidensi vestitu per summa frigora, circum omnia totius Iaponiae populari superstitione celebriora fana, certos diabolicae deuotionis globulos manibus assidue terens, et nescio quas generis eiusdem precationes immurmurans, [Note: 223 Exemplum caritatis Christianae ad Bonzij conuersionem efficax.] oculis semper ad orientem versis vbi Paradisum Amidae Mythologia Iaponica constituit. Tali errore delatus hoc anno Nangazachium est, quo tempore afflicta ea ciuitas populari morbo in speciem ferme Nosocomij deformata erat. Animaduertit admiratione sua magna hospes Bonzius, Patres passim nostros, contemptrice periculi assiduitate, moribunda corpora obeuntes, eademque consumpta malo, speciosis, et frequentia modesti populi celebribus, honorantes exequijs. Inopinatum vtrumque spectaculum: quod in superstitione Iaponica, nec vlla fere morientium pauperum cura, et perexigua plebeiorum funerum religio est. Ergo alte rem secum reputans, infundente se in tempore radio Diuinae lucis, repente ad nostros currit: qui sit exponit: inuenisse se plusquam quaerebat, male susceptâ, feliciter consummata peregrinatione gratulatus est. Legem Christianam vnicam se veram scire. Hoc enim ex istis eius institutis intelligere. Quare ad eius sectam se aggregarent, diligentissimum in ea colenda, quod superesset vitae, futurum. Admissus, edoctus, baptizatus, fidem pollicitorum cumulate praestitit, haud parua illius Ecclesiae consolatione. Multa similia necessario praetermittenda sunt, ne in immensum excurrat narratio. Valignani recessus e Iaponia exponendus restat. Is annis duobus, et quod excurrit, in visitatione nostrorum in Iaponia degentium consumptis, necessarijs causis reuocatus in Indiam, [Note: 224 Ordinatio di sciplinae Societatis in Iaponia.] indeque, vt tum putabat, in Europam, adornare profectionem cepit. Multis iam consultationibus cum antiquioribus nostrorum habitis, disciplinam domesticam accommodate ad vsum Gentium illarum, et ad finem profectus Euangelij ordinauerat. In quo illi non parua nec hic omnino praetermittenda, certanda certamina fuerunt. Inter nostros eas in oras ex Europa vectos non fatis hactenus constiterat, quousque in consuetudines ciuiles Iaponici vsus, et cultus, immane quantum a nostratibus discrepantes, accommodare se fas esset, aut etiam expediret: tum qua moderatione gubernanda eius gentis ingenia, quae se nostrae disciplinae subijcerent. Quae denique forma victus, et vestitus nostris communiter ad conuenientem vniformitatem tenenda praescribendaque esset. De quibus omnibus inter se se dissidentes sententiae nostrorum erant. Non deerant, qui tanti esse negarent nostros addicere obseruationi scrupulosae Iaponicarum salutationum, et consuetudinum, haud parum graui odiosaeque aliter assuetis. Contra monebant alij, et experientia suffragabatur, necessarium id esse ad molliendam peregrinitatis offensionem, et exeraplum Apostoli tenendum, qui omnibus omnia fieri non dedignabatur, vt omnes Christo
lucrifaceret. Hac sententia vincente constitutum est, et distincte determinatum, quatenus, et quibus in rebus accommodare se ad vsus ibi receptos, nostris conueniret. Salutationes, et officia vrbanitatis Iaponico ritu obiri placuit. In ijs praeter pedum nudationes, et prostrationes certas, erat porrectio, et perceptio vsitatae ibi potionis in visitationibus domi nostrae exceptis personarum honoratarum, aut in eorum aedes redditis. Additum, vt quoniam Gens illa vniuersa non alium sedendi vsum nisi humi super tegetem habet, nostri ne in cubiculis quidem sedilibus insuescerent, et propria quisque mensula in communi coenaculo cibum sumeret. Ac quia cum conueniuntur homines in domibus ipsorum, calceamenta in foribus relinqui moris Iaponum est, contumeliae loco si aliter fiat habentium; ijs custodiendis ad ianuam dum ipsi officio, aut negotio transacto redirent, decretum est necessarium videri, nostros visitatum prodeuntes seruulum ducere. Haec Romam a Valignano missa magnam Praeposito Generali solicitudinem mouerunt. Ergo antequam illa comprobaret multum deliberauit, plurimos eosque graues, ac sapientes viros [Note: 225 Discussa de nouo Romae] omnia considerare, ac sibi libere in scripto, quid sentirent iussit exponere. Cuius generis aliqua talium iudicia extant, praesertim Ioannis Maldonati, Valignani consilium in omnibus laudantia. Nondum tamen ijs plane acquiescens Claudius, scripsit ad Valignanum, iterum vt rem totam sine praeiudicio nouae deliberationi subijceret, et Dei luce implorata, sententijsque praesentium auditis, vltimo constitueret quae e maiori Dei gloria viderentur. Haec eo commemoranda visa sunt, vt constet quanta maturitate statuta sint ea, quae deinde aliqui Societatis reprehensores tam acerbis censuris confixerunt. De genere vestitus, opinio erat quorumdam, sericis tunicis, ac togis, panno ibi vulgari, nostris vtendum. Putabant id ad dignitatem doctrinae sacrae apud laponios, e specie ac cultu iudicare de talibus solitos, asserendam pertinere. Repugnabant prudentissimi quique, ac grauissimi nostrorum, inter alios Organtinus, qui praeoipuum argumentum contrariae sententiae e Iaponiorum fastidijs erga pannosos sumptum, experientia propria scite refellebat, cum diceret: se Meaci quotidie agere solitum cum Regibus, et Dynastis Iaponiae, atque adeo cum ipso Nobunanga, nunquam eiusmodi aliquid expertum. Quin etiam obseruasse Iaponica Ingenia facile discernere squallorem vestis studio modestiae vltro adscitum, ab eo quem illaudata egestas inuitis non eluctabili necessitatate imponeret: et cum hunc quidem contemnant, illum fere admirari, certe tolerare sine nausea. Quare [Note: 226 Balthassaris a Costa pertinacia.] Franciscus Capralis nostris illic ante Valignani aduentum Praepositus, gliscentem inter aliquos nostrorum ex illa quam retulimus, nondum plene conuicta ratione, vsum serici panni, seuero interdicto cohibuit: multum sed frustra repugnante Balthasare a Costa, qui etiam vltra quam fas esset religiosae modestiae in eo pertendens, amandandus fuit e Iaponiâ: quin de illo etiam e Societate pellendo cogitabatur, quando is ex India in Lusitaniam nauigans, in eo itinere diem obijt. Valignanus in Capralis sententiam decreuit, vt nostri deinceps per Iaponiam vniuersi panno induerentur illic maxime parabili, minimique pretij, opinor ex filis gossypinis contexto, cuius scapus aut volumen integrum multis vnum [Note: 227 Capralis opinto de modo tractandi Iaponios.] togis sufficiens, non plus nummo aureo constabat. Circa vltimum caput de modo ingenia Iaponica tractandi, operosior fuit controuersia. Capralis Iaponios habebat imperiose et austere, tetrici Magistri, ac pene Domini supercilio potius, quam Patris suauitate. Id homo indolis seuerae, magnis, et necessarijs se facere rationibus putabat, genij exerti, et in insolentiam extantis Iaponiorum esse naturam dictitans, nunquam ibi acquieturam quo benigne prouexeris, sed ex aequalitate, si ad eam arrepore permiseris, ad loci superioris autoritatem, atque hinc ad nostri contemptum, cum damno Sacrae Praedicationis, nullo crescendi fine progressuram. quare duras, et contumaces mentes acerbitate quadam salutari comprimendas, nec familiaritatis arrogantiam pariturae, fiduciam illis indulgendam; ne ad disciplinarum quidem adyta nostrarum admittendos intima, sed traditis ex philosophiae, ac Theologiae fere tantum moralis, quae ad
vsum instituendae vitae dumtaxat opus sunt, abstrusiorum ipsis conscientiam negandam. Contraria erat opinio quorumdam, praesertim Italorum, quibus durum, et illiberale videbatur, nobilem Iuuentutem nostrae in Seminarijs curae commissam ijs notitijs fraudare quarum abunde capax esset: scientias humano [Note: 228 Rationes contra eam.] generi diuinitus, tanquam aquam ac terram caeteraque elementa, promiscue quantum quisque possit capere, profundi. Non esse nostrum qui ministri dumtaxat diuini doni sumus, limites auare circumscribere coelesti largitati: scientiam inflare iam suo tempore intellexisse Apostolos, nec tamen pnmis fidelibus, aut interdixisse doctrinarum studijs, aut parce ipsos, ac inuide, quae a Diuino Spiritu didicerant, tradidisse. Praesertim cum institutionis Iaponicorum Seminariorum ea maxime mens, ac ratio ferretur, vt Ministri, ac Doctores Diuinae Doctrinae pararentur, qui nostris formati disciplinis, vsu linguae naturali, et ea commendatione, quam generis ac natalium communio magnam habet, acceptiores suis popularibus diuinae legis ptaecones, ac mysteriorum interpretes euaderent. Diserte Sanctum Apostolorum Principem dominatricem grauitatem ab Ecclesiarum regimine arcere; proque illa beneuolam mansuetudinem, et paternam praecipere caritatem: nec adeo videri metuendum a naturali Iaponum arrogantiâ, non fortasse maiori, quam aliquarum Europae Gentium, ista subtractione Spiritualium munerum numquam tamen Patrum Ecclesiae iudicio mulctatarum. Denique experimento constare, capere Iaponios egregie virtutum vim, et officiorum rationes non minus subtiliter expositas percipere, quam obnoxie, ac dociliter vsu moribusque exhibere. Quocirca non videri desperandum quin Christianae quoque demissionis tantum Iaponiorum animi praeceptis, et exemplis ipsis per nos praebitis concipiant, quantum ad recte vtendum coelestibus donis, premendumque turgescentis superbiae tumorem, diuina cooperante gratia, necesse fuerit. Haec pars numero suffragiorum momentisque rationum, cum praeualuisset, decreuit omnino Valignanus, nihil discernendum inter Iaponios Europaeosque discipulos, quominus et aeque vtrisque materna quaedam indulgentia blandae earitatis praeberetur, et pariter vltimi recessus mysteriorum, ac Doctrinarum, quoad valeret euiusque acies perrumpere, sine inuidia panderentur. Victus [Note: 229 Capralis e Iaponia euo catio.] magis contrario Patrum consensu, quam persuasus Capralis, cum, vt fit in dudum praeceptis, vsuque, ac naturae indole corroboratis decretis animorum, aegre ex illa priori explicaret se tristitiâ, e Iaponia paulo post remouendus est visus, Macaum ea de causa a visitatore reuocatus. Et consilio tanta maturitate capto qualis omnino sperabatur euentus constitit. Prout quae de formatis in Iaponia ex illa ipsa gente operarijs Euangelicis, nihil vllo laudis genere Europaeis cedentibus, saepius suis locis referentur, euincent. His ita constitutis omnia circumspectanti Valignano, cogitatio incidit: rem videri fore eum officio probabilem tum auxilio vtilem, si Iaponij Principes, qui Christianam Religionem nuper amplexi, sancte, ac pie colebant, Christi Vicarium [Note: 230 Destinatur legatio Romam a Regi bus Iaponiae Christianis.] in terris, adornata more Maiorum legatione, venerarentur. Prima statim mentione consilium ipsis mire arrisit, honestate illa religiosae consuetudinis, rectas, et generosas eorum mentes capiente. Nec minori studio nostri omnes in idem rapiebantur, duplici causâ. Primum enim ad comprimendum fastum Iaponici supercilicij prae se omnium Gentium opes institutaque contemnere superbissime soliti, vsus ac momenti plurimum habiturum apparebat testimonium oculatorum testium, qui visis Europae Regnis, et Ecclesiae, ac Curiae [Note: Tres eius Consilij causae.] Romanae splendore coram obseruato, suis ea popularibus referrent. Deinde ad conciliandum Christianorum Principum Ecclesiasticorum, et saecularium perducendae ad exitum Iaponiae conuersioni necessarium fauorem, multum valituram augurabantur ostensionem velut speciminis cuiusdam Iaponicae nobilitatis atque Indolis, quale ista legatione praeberi posset. De modo consultantibus, placuit a duobus maioribus Regibus, Bungi, et Arimae, simul a Regulo Omurae deligi e summa nobilitate, non senes, aut aetatis maturioris,
quod vsu compertum esset Iapones post adolescentiam alieno Coelo citra valetudinis, ac vitae damnum non consuescere, sed adolescentes, nec eos multos, qui cum ipso Valignano in Indiam primum, inde Europam nauigarent. Franciscus Rex Bungi primum ad id munus destinabat Filium Regis Fiungae, Nepotem [Note: 231 Electorum ad id nomina et dotes.] suum. Sed is in Seminario Anzuquiamensi multorum dierum itinere aberat, et Valignanum vrgebat opportunitas nauigandi. Elegit ergo Mancium Itum filium Sciorinosuchi, consobrinum Regis Fiungae, ex antiquissima, et Regia familia Itorum. Rex Arimae, et Princeps Omurae, quorum hic Patruus illius erat, nominarunt communiter partes ipsorum obiturum Michaelem Cingiuam, quod Arcis eius Iuuenis primariae inter paternas nomen erat. Pater Michaelis, Frater erat patruelis Regis Arimae, idemque ex Fratre nepos Reguli Omurae. Socij cuique ex cognatione additi; Mancio Martinus Fara, Michaeli Iulianus Nicaura, Toparchae Castrorum sitorum in Regno Figen, vbi nati erant: hic Nicaurae, in cognomine sibi oppido ditionis auitae, ille Fasami. His adiuncti obsequij gratia Ephebi nobiles duo; cunctisque pro aetate illorum, septimumdecimum non excedente annum, Moderator, ac Magister appositus est Georgius Loyola noster, ortu, et ipse Iapon. Cum his conscensa [Note: 232 Discessus e Iaponia Valignani. 20. Febru. 1582.] naue Nangazachij Valignanus x. Kal. Martias, procellosa citra noxam nauigatione dierum octodecim, Macaum VII. Idus Martias tenuit: vnde non nisi decimo post mense vlterius pergendi opportunitas fuit. Hanc expectans Visitator, oblata nauis Iaponiam perentis occasione, Petrum Gomezium, cum alijs tribus Sacerdosibus nostrae Societatis, et vno non Sacerdote, illuc destinauit. Nauis, qua nautis, qua vectoribus supra trecentos, et plurimis magni pretii mercibus onusta, inter quas annua quoque subsidia Missionis, et Ecclesiae Iaponicae erant, bono primum vento ad centum milliaria processit. Mox reflante ab prora vehementi Euro octoginta milliaribus rapti vsque ad Insulas, quae multae Sinensem praetexunt oram, ibi omnes exorientis Nouilunio, Typhonis, formidatissimi Tyranni Marium illorum, totis horis viginti quatuor perpessi sunt furias, vix superstite, at misere conquassara naue, cuius debilitatem excusans Nauarchus, breui serenitate consequente vti noluit, ad tenendam Iaponiam, si anniterentur, suffecturâ. Ita haerentes [Note: 233 Naufragium Gomesij, et Sociotum.] occidentalis arripuit ventus maximus, et per trecenta milliaria rectum cursum imperite gratulantes, denique perpulit in naufragijs infames scopulos, Leiu Cieu, Cinensibus; Hollandis, Piscatorum Insula, vocatos (Formosam inter, et Cinam interiacent) ijs primum aqua tectis, mox processu ad vnum milliare sensim assurgentibus, valido impetu impacta nauis carinam diu per rupis dorsum tractam ad extremum fregit, Saxoque sic adhaesit, vt motum perderet: frustra omnia, quae tali occasione solent, molientibus nautis. Deiectis in mare, cum alijs oneribus, tum malis ipsis atque antennis, cum magis magisque abundante intra nauim aqua periculum iam ineluctabile cresceret, quisque vt sibi priuatim, quâ posset ope consuleret, pronunciatum. Duodecim Scaphâ littus tenuerunt. Alij raptis, vt quisque potuit tabulis incumbentes, adiuuante natatu, in oram importuosam, et abruptam summa diffcultate per aduersantes fluctus euaserunt. P. Christophorus Moreira [Note: 234 Naufragorum difficultates in terra barbara.] ligato sibi in brachio, capite quod ferebat Sanctae Virginis vnius ex vndecim millibus, quae S. Vrsulam in Martyrio comitatae sunt, minacissimos vortices aestuaotis freti, quâ fiducia ingredi ausus est, eadem perrupit, incolumis et ipse terram capiens, cum maxima comitum parte. Sed a pelago saluis, multiplex in ora sterili, et barbara, periculum occurrit. Minimum, malorum erat, quod nudis, et famelicis hospitalis tecti nulla copia, nulla cibi necessarij parandi conditio, aut spes offerebatur. Sitiebant eiectorum sanguinem crudeles Indigenae, et miseras reliquias vndarum ventorumque, infesti feris vndique armis incursabant. Horum furore, felicibus, vt in tantâ calamitate, velitationibus repulso, sub structis tugurijs in summa difficultate rerum omnium duos menses exegerunt. Solatio non
exiguo fuit, quod Patres seruata commodum e naufragio sacra supellectile, singulis diebus sacra faciebant, et Sacramenta mimistrabant. Eorum suasu decreta publice propitiando Deo supplicatio est in verticem vicini Montis: quo pedibus nudis orantes profecti cuncti, magnam ibi Crucem erexerunt. Tum e reliquijs fractae nauis aliam moliti minoris formae, in eam vti licuit armatam, conscenderunt sub extremum Septembrem; prosperoque [Note: 235 Et reditus Macaum. 7. Octob.] octo dierum cursu Macaum vnde tres ante menses soluerant, aerumnis confecti redierunt nonis ipsis Octobris. Brasilia nihil in hunc annum magnopere notabile suggerit. In Mexicana Prouincia dabatur enixe opera a nostris, vt Indorum animi ad Christianam Religionem allicerentur. Ad eam spem vtilitates praecipuas attulit beneuolentia beneficijs probata in Gentem suspiciosam, et Europaeorum cuidam, vt putant, ipsorum contemptrici superbiae infensam. Offendit praeterea Gentiles non parum, et in cautionem docilitati [Note: 236 Mexicanae res.] aduersariam atrigit opinio auaritiae, qua plerumque, Christiani eas in oras aduenae laborant. Eas nostri, Praedicationis profectui noxias, vt persuasiones amolirentur, rerumque ipsarum experimentis refellerent, primum abstinentia constanti a rebus Indorum, etiam vltro oblatis, temperabant. Tum cleemosynis corrogatis egentium necessitatibus subueniebant. Quo in genere plausum habuit vnius e nostris in Vrbe Mexico degentibus caritas. Qui carcere adito, cum multos ibi reperisset Indos ob aes alienum, cui soluendo non essent, detentos, vniuersos corrogatâ stipe liberauit. Linguae sunt ibi vulgares duae potissimum Mexicana, et Othmitica, perdifficiles; ijs perdiscendis attentissimam nostri, Tepotzotlana praesertim in Vrbe, operam, ponunt, eo fructu, vt iam multi eorum, Dominicis, ac festis diebus publice per vicos Christianae Doctrinae explicationes idiomate populari habeant. [Note: 237 Institntum vtiliter Semi narium.] Ibidem Seminarium puerorum ex Indigenis sub cura nostrorum institutum spes integrae aliquando conuersionis horum populorum non vanas affert. Et mira diligentia est non puerorum magis, quam vulgo omnium in ediscendis memoriter Cathechismi lectionibus. Auditores earum plurimi tres in classes distributi pro gradu profectûs, vbi captum in infima probarunt, praeuio examine in superiorem promouentur; eaque crescendi ambitio vtiliter acuit industriam. Iam Indi Christiani miros in virtute progressus habent. Insignesque publice infamium, notis criminibus, conuersiones ex concionibus nostrorum, praesertim Angelopoli, spectatae sunt. Prouincia haec Mexicana nobili se hoc anno colonia propagauit. Ex ea profecti quatuor e nostris statam sedem figere caeperunt Manilae. Ciuitas ea primaria est Lutzoniae Insulae, inter eas principis, quae Orbi nostro Philippinarum nomine notae admodum [Note: 238 De Philippinis Insulis.] nuper esse caeperunt. Eas sunt, qui putent Barussarum vocabulo antiquis cognitas. Detexit illas recentiorum Argonautarum primus Ferdinandus Magellanes, iter in Molucas nouum ab Occidente quaerens; sed detexit tantum: non item occupauit, anno Superioris saeculi vicesimo. Propius inspexit Aluarus de Saauedra anno post septimo, qui missus a Marchione del Valle cum classe armata ex portu Ciuatlaneionensi nouae Hispaniae, anno 1527., in vnam ex illis Insulis primam obuiam Tandayalam exscendit, eiusque possessionem nomine Castellani Regis inijt. Haec deinde Insula ex nomine tum Regnantis Philippi Secundi Philippina vocitata, istam appellationem in alias quoque propagauit, anno vt opinor 1564., quando Michael Lopez de Legaspi missus cum classe a Prorege nouae Hispaniae Ludouico Velasque, plenius suam Gentem in earum terrarum possessione firmauit, Lutzoniam earum praecipuam inuadens, quam nouam etiam Castellam nuncupauit. Sitae Philippinae sunt inter VI. et XVI. Gradum Septentrionem versus. In eas ex portu Nauidadensi nouae Hispaniae traiectus est leucarum sexcentarum. Par etiam, aut propior Cinae Iaponiaeque vicinia, quarum Gentium annua in eas olim constituta commercia etiamnum vigent. Sunt hae Insulae ferme quadraginta maiores, sparsis hinc inde minoribus maximo numero.
Feraces pleraeque pretiosarum frugum, nonnullae vnionum, et Metallorum. cultae autem innumerabili multitudine variarum Gentium: Eminent inter eas magnitudine Mindanaus, et Lutzonia, quarum haec Iatitudinis angustae, in ducentarum facile leucarum longitudinem exporrigitur. Digna memoratu occasio est, quâ primum in eas terras est vocata Societas. P. Dominicus [Note: 239 Primus earum Episcopus Dominicani Ordinis Societatem eo vocat] de Salasar Sacri ordinis Praedicatorum Primus Philippinarum Episcopus in aulâ Regis Catholici Philippi Secundi renunciatus, et Sacratus anno 1579., consentaneum suae praecipuae Religioni, et Apostolico zelo comitatum sibi parare constituit, ad vastas, et opis indigas regiones desponsae sibi Ecclesiae nauigaturo. Duos ergo et viginti praestantis virtutis viros e fratribus sui ordinis cum a superioribus impetrasset, nauem ijs comitibus Mexicum versus non feliciter soluit, si quis humano sensu rem aestimet. Nam morbis illo itinere saeuis afflicta sacra illa cohors, plus dimidia sui parte minuta est, duodecim in naui mortuis. Quin e caeteris decem, octo pene moribundi Mexicum peruenerunt. Ibi commodum, oblata in Philippinas nauigandi occasione, angebatur homo Sanctus, et Sapiens, quod nec differre suum ad sponsam Ecclesiam accessum Episcopi officium sineret, nec ad eam sine idoneis copijs Euangelicorum Ministrorum properare sustineret. In hoc aestu consilium caepit corrogandorum e praesenti locis illis copia supplementorum, quam maximo numero liceret. Patres Franciscanos excalceatos, Mexici domicilium habentes inuitat, ex ijs quinque impetrat; e nostra quoque minima Societate tres ei ad manum se dederunt. Cum his additis ad duos sibi reliquos sui ordinis, Hieronymum Garciam, et [Note: 240 Missio ibi nostrorum.] Christoualem de Saluaterra, comendatis P. Dominico de Ancola Vicario in ijs Partibus Generali sui Ordinis, octo aegrotis quos aduexerat, Manilam versus soluit melioribus auspicijs. Nam omnes eo Mense Maio anni 1580. incolumes [Note: Et residentia] appulerunt, a Praetore illic Gonzalo Ronquilli de Pennalosa, equite Segobiensi, magnifice, ac liberaliter excepti. Hinc paulo post rebus exploratis redijsse Mexicum nostros reperio, ibique comparatis quae figendae sedi necessaria putarunt, anno demum hoc in quo versamur 1582. Manilam reuersos, Residentiam inchoasse, quae magnis deinde auctibus, in tempore memorandis, creuit. Quatuor ea primum capitum fuit: duorum Sacerdotum Antonij Sedenij, et Alfonsi Sancij, duorum Sacerdotij expertium, quorum alter erat Clericus Theologiae auditor, alter domestici Ministerij adiutor Laicus.
Peruuia restat orbe, ac Coelo toto diuisa Prouincia, proxime ad antarcti cum excurrens Polum. Per eam Christiana res in Collegijs quinque, et Residentijs [Note: 241 In Peruuia Ioannis Gomezij vtiles labores.] duabus strenue, ac cum successu curata est a nostris. Excursiones etiam in vrbes alias, ac terras laboriosissimae, sed ex pari fructuosae, factae. P. Ioannes Gomezius cum Socio Laicoquatuor Ciuitates inter se ducentarum fere leucarum interuallo dissitas obiuit, et concionibus, ac ministratione Sacramentorum vtiliter excoluit. Maxime felix, et probata in vulgus eius opera fuit in grauibus, et inueteratis dissidijs componendis, Gomezio cum plenis beatarum frugum manipulis Limam reuerso, prodijt indidem cum Socio alter Sacerdos noster P. Ioannes de Hinozosa in Pagum Deycam vocatum, quinquaginta leucis, a Lima, vbi concionando, ac Sacra ministrando ingenti suo labore magnos fructus legit. Paucitas operariorum fecit, ne per ostium Euangelio apertum magnum, et euidens ire Cusquenses nostri potuerint, quo spes verisimilis frugis vberrimae vocabat. Christianus indus ex culta Hispanis regione nescio quâ causa fugiens, quindecim dierum itinere in latam, et Incolis frequentem Prouinciam peruenit, in qua cum Indigenis forte delatam inter sarcinulas Crucifixi effigiem ostendisset, [Note: 242 Miraculum iusigne in Crucifixo monstratum Ethnicum Principem conuertit.] percrebuit inter barbaros, et ad Principem delatum est, adesse hominem qui famosum illum, et victorijs mirificis formidatum Christianorum Deum secum ferret. Accersit, eum curriculo Regulus. Erant, cum eo qua Nobiles, quâ Satellites fere trecenti: His stantibus in atrio Palatij, medius in ijs Princeps hospitem iubet sibi dudum cupido videndi Christum ostendat. Promit ille Crucifixum quo Barbarus in manus sumpto. Hiccine, inquit, ille Deus est cuius ope coelesti.
Peruuiam Hispani deleto Ingarum imperio subegerunt? Aiente illo. Atqui, subiecit Princeps, haec quidem homunculi infirmi, et miseri figura est: abisis in rem malam, cum isto tuo Deo, simul in sacrum signum expuens, cum risu, et contemptu hospiti reddidit. Mira hinc res traditur, cui fidem abunde magnam Barbari Dynastae mutatio mox secuta, et palam celebrata facit. Simul in manus Christiani venerabile simulacrum redijt, repente cunctis clare cernentibus caput mouit, et ex dexera in quam propendebat parte in sinistram se flectens, minacibus oculis Principem caeterosque qui aderant intueri coepit, Omnes statim praeter vnum illum qui Crucem manu tenebat, in terram concidunt, ac mortuis similes sine sensu lacent. Fit concursus populi ex Vrbe frequenti, mirantibus cunctis, post tres ferme horas exurgit Princeps, clarâ voce inclamans: vere magnus est Christianorum Deus. ingeminant idem Aulici, et ipsi ex longo stupore sibi redditi. Edicitur subito in populum, capitalis comminatione poenae, ne quis vlla contumelia violare Christianorum Deum audeat. Ipse Regulus Sacellum iuxta Palatium extrui ornarique iussit, quo pro illarum vsu Gentium cito peracto, Sacram effigiem ibi collocatam ipse primus adorauit, imitantibus passim vniuersis. Tum praeter istum alios quoque e Christianis terris transfugas conquiri adducique iussos interrogabat, ecquid tandem de Christianorum Deo compertum haberent? communicarent sibi, et quibus ritibus, ac cerimonijs [Note: 243 Profectio eius Principis Cuschum] coli fas esset Numen cuius ipse, ac sui vim sensissent. Ferme omnium in id conspirauit sermo, parum se de his scire: sed ese quosdam Cusqui Sacerdotes ex Europa aduenas, qui eam proprie artem factitarent tradendae Christianae Doctrinae: Eosdem humanos inprimis, et perbenignos esse. Princeps his auditis, eo se conferre constituit; ac repente cum vnico filio sexenni, et sex Dynastis sibi familiaribus, ducibus Transfugis duobus, se dat in viam, cultu omnes, ac vestitu patrio mutato, ne qui, et vnde erant agnosci possent. Cuschum vbi peruenit, vsus internuncio Hispano quodam nobili alterius e Tranfugis affini, P. Rectorem conuenit, ab eoque, causâ itineris arcano expositâ, petit, vt aliquos secum ituros mittere ne grauetur, qui Gentem suam, Christianae religionis praeceptis informent. Accepit hominem omni honoris, et affectus significatione Pater: caeterum paucitatem Sociorum, et Prouincialis absentiam excusans, negauit se posse aliud in praesentia quam eos, qui aduenerant rudimentis Christianae fidei primis imbuere. Interrogauit Regulus quantum hinc distaret Prouincialis. Quadringentis milliaribus, respondet; nec ante duos menses ab eo responsum haberi posse. Negauit Princeps tanto spatio Cuschi morari sibi licere: metuebat enim ne ex suâ diuturniori absentia turbarum quidpiam domi nasceretur. Caeterum se filiolum apud Patres relicturum, qui per otium erudiri, ac baptizari posset. ita cum reliquis comitibus Princeps quantum licuit admonitus instructusque, domum repetit. Vbi eum cum quiescere salutares stimuli non sinerent, bimestri exacto, pari ac prius cultu comitatuque ad condictum Cuschi adfuit. Relatum a Prouinciali responsum inuenit; sed non quale optabat. Excusauit Pinna non esse sibi ad manum, quem in tam longinquam posset expeditionem dare; nec Rectorem Cuschensem omissa tanti momentl Praefectura peregrinari tali tempore [Note: 244 Eius baptis mus, et pia mors.] videri expedire. Conturbatus inopinata repulsa Regulus, et ad animi aegritudinem accedente inualetudine corporis, insueto itineris labore fracti, consilium capit remittendi domum filij iam baptizati, Ipsum se dixit ad curam corporis animique Cuschi remansurum. Dimisso puero ingrauescere morbus parenti caepit, ac cum eodem tempore animae Cathecumeni, et membris aegrotantis curationes sui quaeque generis sedulo adhiberentur, eae haud pari successu proficiebant. Vegetior quotidie spiritus, caro infirmior fiebat. Donec ad extremum non dubie iam instante morre, rite ablutus sacris aquis Princeps, purum animum inter egregias spei, et arcani gaudij significationes, Deo reddidit.
IVVAT annum auspicari ab honore, et patrocinio Coelitum. Romae Professorum in Templum nuper Farnesij Cardinalis impensa perfectum, ex peruetusta aede Sanctorum Cosmae, et Damiani, Gregorij Summi Pontificis concessu, qui et pecuniam ad celebritatem attribuit, [Note: 1 Translatio SS. Abundij, et Abundan tij, in Templum Domus Professae Romanae.] Abundij Presbyteri, et Abundantij Diaconi Martyrum sacra corpora, pridie eorum natalis XVII. Kal. Octobris, magnifica caeremonia illata sunt. Celebrata est supplicatio non solum ab Religiosorum familijs, sed etiam ab Sodalitio B. Virginis, quod erat in Romano Collegio, ab Clericis, et Conuictoribus Seminari, ab Germanico, Vngaricoque, et Anglicano Collegijs: quoque latius pompa explicaretur, ad sinistram Cliui Capitolini, per macellum Coruorum ad Romanum Collegium producta est, vbi cuncta ingenij, literarumque opera conuestiuerant. His feriâ quinta gestis, toto inde triduo sacra pignora in ara ad id medio templo excitata, populi, qui plurimus accurrit, venerationi fuere proposita. Insequenti anno septimo Kal. Octobris, vbi rite a Cardinali S. Seuerinae consecratum est templum, recondita sunt in concamerata cella subter ipsum Altare maximum, loculo inclusa nobili e punico rubenti marmore. Ibi hodieque religiose [Note: 2 Pontifex in nouo Templo celebrat.] coluntur. Die Assumptae in Coelum Deiparae illud quoque Gregorius nonae Basilicae decus addiderat: solennia Pontificalia cum Cardinalibus inibi celebrarat: quo primum die Sacrosancta Hostia in ara principe immolata est. [Note: 3 Somnium praesagum Maldonati.] Ineuntem annum Ioannis Maldonati excessus fecit insignem Iam pridem in Gallia Commentaria, quae post edita magni fiunt a doctis, in quatuor Euangelia scribenti, aliquoties secundum quietem vir apparuit cohortans ad pergendum alacriter, fore vt summam operi manum imponeret, sed ipsum non diu superfuturum: quae dicens videbatur digito certam Patri ventris partem contingere. Eam rem Maldonatus pro somnio neglexit. Haud multo post Romam ad Generalia Comitia inter Franciae Electores venit: iussusque ab nouo Generali Claudio in Sancta Vrbe subsistere, coeptum opus elaborauit, eidemque die S. Thomae Apostoli superiore anno, vice Natalitij muneris dedit. [Note: 4 Eiusdem mors. Et vitae summa.] Mirum dictu. Paucis post diebus graui intestinorum dolore corripitur in ea ipsa ventris parte, quam tot ante annis nocturna illa species designarat; ex eoque cruciatu nonis Ianuarij prope repentino extinguitur. Vir multiplicis, et exactae Doctrinae, nihiloque minoris, siue pietatis, siue prudentiae, deque Societate, ac re Catholica optime in Gallia meritus, vt saepe a nobis supra est demonstratum. Ortus est in ea Hispaniae regione, cui Magistratus S. Iacobi est nomen. Societatem cum inijsset Romae anno 1562. iam Latinis literis, Graecisque, et Hebraicis, Salmanticae perpolitus, Philosophiam, ac Theologiam aliquandiu etiam professus, in Romano Collegio antequam Parisios mitteretur, annum vnum Conscientiae quaestiones docuit. In maturitate Doctrinae,
ac rerum gerendarum annum circiter quintum, et quadragesimum agens ereptus est, summo omnium, Gallorum praecipue Catholicorum, dolore. Memorabilis [Note: 5 Vincentij Aragonij fe lix obitus.] quoque fuit Vincentij Aragonij migratio. Is Caroli Ducis Terraenouae, tum Gubernatoris Mediolani, filius, vita aliquandiu pie domi exacta, perfectionis, Societatisque studio, maxime (quemadmodum in epistola ad Praepositum Generalem ipsemet scripsit) honorum Eeclesiasticorum, quibus a Parente destinabatur, vt declinaret pericula. Romam cum Vincentio Castagnola militari duce nobili consilia eadem coquente venit. Dumque ab Duce, quem Claudius continuo certiorem fecit, literae perferrentur, ad S. Andreae secessit, Sanctam hebdomadam, quae instabat, remotior ab seculi turbis celebraturus. Hic statim morbo percellitur, ex eoque demum ipso Sacri Paschatis, postquam vrbem attigerat quartodecimo die, decessit: plane fortunatus, et meta religiosi curriculi in carceribus reperta, et molestijs, tentamentisque praereptus, quae a propinquis haud dubie imminebant. Tanquam Societatis Nouitius in Professorum Templo sepultus est, et solennibus suffragijs impertitus. Pari felicitate [Note: 6 Georgij Gil berti nobilitas, et dotes.] Societati moriens additus Georgius Gilbertus, de quo in rebus Anglicanis non semel ante meminimus: sed hoc loco rara iuuenis virtus paulo plura desiderat. Artibus a puero nobilitate dignis instructus, arma etiam, et equos ita tractabat, paucos, vt pares haberet. Quibus dotibus, multoque magis suauitate morum, et elegantia ingenij, mirifice animos omnium, quos vsu semel contingeret caplebat. Vbi ad Catholica reuocatus est sacra, quam ex animo susceperit religionis in Anglia strenueque gesserit causam, operae pretium est ex Personij in eius commendationem ad Pontificem Gregorium datis literis recognoscere. [Note: 7 Testimonium Personij de Gilberto.] Nunc restat, inquit, vt aliquid Sanctitati Vestrae significem de latore harum literarum, qui, vt verum fatear, praecipua causa fuit huius meae scriptionis. Iuuenis est nobilis Georgius Gilbertus nomine, qui vniuersae Angliae spectaculum factus est rarissimum. Hic enim cum amplo esset patrimonio, magnaque apud Aulam in gratia, se, suaque omnia pro religionis Catholicae defensione deuouit. Primo enim ingredientibus nobis in Insulam, cum caeteri, [Note: 8 Liberalis eius caritas.] vel timerent, vel dubitarent, ipse solus nos recepit, fouit, vestiuit, et aluit, pecunijs, equis, famulis nos iuuit: deinde per Insulam nos suis sumptibus circumduxit, ipse simul nobiscum peragrauit, libros, caeteraque necessaria dedit: praelum nobis comparauit: possessiones quasdam vendidit, ex eisque pecuniae bonam summam nobis ad omnes vsus attribuit, quibus causa Catholica promoueri posset. Neque hoc solum fecit, verum etiam carcere inclusos omnes pro fide Catholica, continuis elcemosynis reficiebat. Quibus rebus tam [Note: 9 Haereticorum in eum odium.] odiosus breui tempore Haereticis factus est, praesertim quod partibus eorum aliquando adhaeserat, vt vbique locorum eum persequerentur, acerbissimamque mortem minarentur, si capi posset. Quod licet ille parum curaret; tamen cum amplius illum religioni seruire non posse cernerem, nec in Anglia morari sine manifesto periculo vitae; maiorque nobis esset labor, et solicitudo in illo, quam in nobis protegendis, persuasi illi tandem, vt relictis omnibus, mare transmitteret, et meliori tempori se reseruaret. Nunc igitur Sanctitatem Vestram humillime supplico, vel supplicamus potius Sacerdotes omnes quorum Patronus benignissimus hic iuuenis existit, vt eum respiciat, et consoletur Vestra Sanctitas, pro ea consolatione, qua ipse viscera nostra refecit, vel causam potius communem sustinuit. Si quid enim boni vnquam effecerimus, eius magna pars huic Iuueni tribuenda est. Quare si istic par ei caritas reddatur, res erit apud omnes magnae aedificationis, et apud sui similes non exiguum calcar, vt illius facta in posterum imitentur. Haec in epistola illa Personius, [Note: 10 Recessus eins ex Anglia, et liberalitas in Catholicos.] qui alibi explicat, dum in circumducendis Patribus Gilbertus peregrinaretur, commutato subinde vestitu in famuli habitu, et ministerio, discursare solitum per continua vitae discrimina. Vbi discessit ex Anglia septem equis ad Sacerdotum vsus, et vi magna pecuniae relicta in Sanctae eius procurationis impensas, magnam quoque secum abstulit, non in sua, sed in pauperum commoda:
ex qua statim Anglicanis quibusdam Sanctimonialibus sexcentos aureos Rothomagi, mox Alano Rhemis octingentos dedit. Romae in Anglicano Collegio exceptus, quamuis Praesides eum eximerent, tamen extra ornatum vestium, quem ad tractanda liberius negotianon assumpsit, prorsus ex communi alumnorum disciplina vitam vltro instituit: idque ea seueritate, vt cum latina [Note: 11 Vita eius fancta in Se minario Anglicano.] ipse lingua non adeo prompta vteretur, quia tamen Collegij legibus ea praecipitur, si quando compellaretur Anglice, non responderet nisi latine, et colloquentem, nisi exemplum ad eius emendationem valuisset, aperte verbis dulcissima cum modestia admoneret legis. Hinc velut ex linea perfectio viri, et virtutis subtilitas aestimetur. Consilia, nutusque Rectoris, iussi apud se obtinere vim volebat, ac visus est diuinitus ad obedientiam institutus. Nam vitae sub extrema cum sibi quiddam ab Agazario porrectum, natura iam cuncta fastidiente, respueret, simul Pater adiecit, obebientiae vt amore susciperet. Non possum, inquit, non tibi Pater obtemperare, vti semper hoc studium [Note: 12 B. Virgo ei apparet.] cordi habui, summaque alacritate suscepit, ac subinde alij e patribus lecreto narrauit ob huius obedientiae pretium, Beatissimam Virginem tranquillum sibi ac serenum ostendisse vultum, cum paulo ante, quod ipse quadam in re sententiae suae adhaeserat, vultu non admodum laeto apparuisset. Ita Praesidibus, ita Collegij legibus parens, quod tâmen ad vitae asperitatem attinet, hactenus ad communem se normam accommodabar, nihil vt citra modum communem faceret, non vt esset ea officiorum mediocritate contentus. Bis quaque hebdomada caedebat corpus flagellis, quae post eius obitum detrita, et cruenta reperta [Note: 13 Mortificatio eiusdem, et castimonia.] sunt: bis cilicinis atterebat setis, quas sub molli vestitu induebat: infimum vbique in coetibus locum, deterrima ex rebus communibus ambiebat. Nihil audiebat maiore cum stomacho, quam laudes suas. Pudicitiam pridem Deo deuouerat; et ipsi etiam oculi spirare sanctimoniam videbantur: quos ea prouisione temperabat, vt ne per imprudentiam quidem in foeminarum conspectum incurrerent. Quinas orationi quotidie vacabut horas, ac totos saepe ipsos dies, nisi pia causa domo abstraheret; interiectis inter meditationes spatijs quae meditatus [Note: 14 Studium ora tionis.] erat retractans, deinde etiam scripto excipiens. Dum contubernales nocturna quiete reficerentur, ante diuinissimum Christi corpus perdiu orans excubabat. Demum quandiu vigilaret, hora nulla perlabebatur quin sublata in coelum mente, praesertim inter agendas res, Deum saepe alloqueretur, versiculis ad hanc rem psalmorum delectis: ad haec solenne B. Virginis Officium quotidie percurrebat, vt hoc eam communi vsu recepto veneraretur obsequio, quamuis alioqui totus in oratione mentali, vocali non admodum vteretur. Singulis Dominicis, ac festis diebus, diuinissimo Christi corpore pascebatur, haud fine gemitibus, ac lachrymis, quamuis conaretur premere, propalam erumpentibus. septem Vrbis Basilicas alternis cum minimum salutabat hebdomadis, ac ferme solus, et per infrequentiam, quo attentius cum Deo, atque coelestibus ageret. solebat dicere: ita in oratione perseuerandum, vt quodammodo vis Deo fieret, quemadmodum Iacob dicebat Angelo, non dimittam te, nisi bene dixeris mihi: seque fere quae cupiebat impetrasse sic orantem, Hinc Domine non recedam nisi id, quod postulo, vel certe, nisi firmam impetrandi fiduciam dederis. Meditationem non nisi in vita, ac morte Christi Domini exercebat. vnde professus est geminum sibi votum exarsisse: alterum quicquid supererat facultatum (cum adhuc nihil ab se gestum existimaret) itemque opetam [Note: 15 Propositum vitae religiosae, et martyrij desiderium.] sanguinem, ac vitam in Sanctae Ecclesiae, et animarum commoda impendendi, vt similis fieret Christo, qui amauit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea. Alterum ineundae Societatis, quod valde formam vitae eius conuenientem Christi vitae censeret, cum et ipsa in Sanctae Ecclesiae, et animarum vtilitates, vita etiam prodigenda, omnis intenta esset. Haec duo quotidie coram diuinissimo Sacramento precabatur, postulans vt si dignus non haberetur qui pro fide certans in acie caderet, saltem in Societate decederet. Plurimus ei sermo de Martyrio obeundo, deque iucunditatibus, quae in susceptis Dei causa aerumnis
abundant, praemioque immenso ex pusilllo labore, cum illud Sancti Pauli inculcaret, Momentaneum, et leue tribulationis nostrae supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Et alumnorum meditationes in tribus hisce capitibus versari omnes optabat, in vita, et pretiosissimo excessu Christi Domini, in praestantia bonisque Martyrij, et in choris caelestium salutandis, hoc modo. In beatam illam Ciuitatem mente ingressos volebat ad Diuorum singulos cum veneratione accedere, et interrogare vnde suum quisque adeptus praemium ac decus esset, tanquam ex S. Francisco, vnde illi tantae opes, ac tanta solij celsitas? Et audire respondentem, ex humilitate, atque paupertate, ex Bartholomaeo, Stephano, alijs vnde tam nobilis purpura, tot radiata gemmis corona? cumque responsum ille dederit, quia pro Christo detrahi sibi pellem sustinuit, hic quia diros lapidum ictus excepit, inde ad consimilia perpetiendi voluntatem incendi: Multum enim valere eiusmodi exercitationem ad aerumnarum pro Christo amorem inflammandum. Hoc ille amore totus ardens praecipuo studio colebat Martyres: nec quicquam in immatura morte tulit acerbius, quam quod in lecto quasi per ignauiam vitam abijceret. Iam moribundus cum iuuenes, qui aderant lachrymantes vidisset, singulos nominatim appellans, Tibi, inquit, nulla flendi est causa, quia pro Christo multa es passus: deinde alij, atque alij, neque vobis, quia si nondum ita multa passi estis, adhuc et multa gerendi et obeundi martyrij superat spes. Mihi dolendum, mihi lacrymandum est, qui nulla re gesta inutilis morior: Atque intentis in Christi e Cruce pendentis effigiem, quam manu sustinebat, oculis, voce lamentabili: Quis dabit, inquit, capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum. Tum sua deplorans peccata, quodque sero Domini caritatem cognouisset, et multa id genus; cum oblata Cruce illa, quam Briantus in carcere fabricarat, excitata esset fortissimorum Heroum familiarium suorum memoria, [Note: 16 Pretiosa eius mors.] Cur et ego, inquit, Domine, vinculis illis dignus non fui, illis equuleis, et pretiosa illa morte? Cur non et ego tua causa laceratus, distentus, laniatus sum? O si vel hac hora dares, vt in aliquo Londini foro ita raptarer, et excarnificaret, vti seruus tuus Campianus tractatus est. Denique post multa admirabili sensu dicta, emissis, vti P. Generalis potestatem fecerat, Societatis Votis, clausis velut in somnum oculis, lenissime expirauit. Magnum Angliae praesidium amissum in eo ipse Pontifex dixit. Cadauer, vti optauerat ad S. Andreae in commune Tyronum sepulcrum illatum est. Extat non absimilis ei imago in S. Georgio, quem ille cum Anglis fidei causa mortem, aut carceres passis, vt eadem opera claros Heroas honoraret, et iuuentutis Anglicanae animos excitaret, in Templo Seminarij Anglicani eleganter pingendos curauit. Testamento Tyronibus S. Andreae octingentos legauit aureos: sed eos Claudius [Note: 17 Pecunia a Claudio Ala no missa.] Generalis ad Alanum transmisit, vt pro sua voluntate ad subleuandas Anglorum calamitates conferret; testatus se ex ipsis Collegijs, si facultas suppeteret, in leuamentum adeo dignae misericordia causae collaturum esse. Ferax fuit hic annus Romanae Societati nobilium germinum. Vincentio enim, Georgioque in flore decerptis numerosa successit soboles in frugem adultura maturiorem. Inter caeteros Romani tres super alia ornamenta natalibus clari. Hieronymus Vbaldinus, vir grauis, et honoratus ex Romanae Curiae Praesulibus [Note: 18 Ingressus in Societatem quatuor illu strium.] ijs, quos Referendarios Apostolicos vocant: cui Gregorius Pontifex enixe roganti non illibenter potestatem dedit ad religiosam militiam secedendi. Stephanus a Bubalo, et Mutius Vitelleschus, quibus item quas propinqui nectebant moras, benigne Pontifex sustulit. Mutius anno ante ad Societatem venerat; Parentique quiritanti redditus ea conditione, vt annum ipsum constantiam probaret. Vbi primum annus circumactus est, Patre nihilominus cunctante, ad Pontificem fugit, ab eoque ad S. Andreae Tyrocinium missus est. Aliarum Nationum praecipue nominandi Bernardinus Mediceus Florentinus, Doctrina, modestiaque singulari, et Guilielmus Brokesbeus Anglus e prima nobilitate, stirpsque familiae, qui post susceptam ditionis paternae possessionem,
[Note: 19 Guillelmus Brokesbeus, Sponsa Virgine relicta in Societatem transit.] alterum et vigesimum annum agens, animi dotibus, et oris figura Caeli, quam terrae incolis propior, omnia, et simul sponsam, quam ad perpetuam Virginitatem, vti ipse faciebat, colendam hortatus est, Religioni posthabuit. Romaeque inter Alumnos ad annum [reading uncertain: print faded] Conuictor versatus, primo ad Societatem, tum in Caelum ex ea tertio anno migrauit: Sed et Robertus Iones, et Arturus Cresuellus ex Anglis recepti, post haec in rebus Anglicis saepe dicendi. Caeterum quanto Deus numerosicre, ac selectiore augebat Societatem sobole, tanto in ea promouenda, excolendaque Claudius Generalis impensius excubabat. Itaque cum visere vniuersam, vti optabat, nequiret; expertus ex ijs literis, quas ad Prouinciales, caeterosque Praepositos biennio ante dederat, haud poenitendam vtilitatem; Patrumque insuper multis, et maxime Posseuino incitantibus, vt aliquid cohortationis ad omnes communiter [Note: 20 Epistola Claudij de Renouatione Spiritus.] exararet, nobilem Epistolam de Instauratione spiritus, quae edita extat, misit: iam tum ad communicationem faciliorem typis excusam. Multum quoque, vt id laboris susciperet impulere laeti nuntij de aperta in Indijs, ac maxime in Iaponia, nouis Missionibus porta; vt nimirum conarentur socij vniuersi tanto se aptiora adminicula diuinis manibus fingere, quanto apparebat velle Deum latius eorum operâ vti. Impetrauit ad eam rem etiam ab Summo Pontifice Iobelaeum, et addidite cohortationem, vt singuli ad aliquod tempus Beati Ignatij Exercitationibus, ab reliqua omni procuratione vacui percolerent se se, atque componerent: nullam existimantes iacturam boni publici tantulam cessationem: cum id otium, quo miles instaurat vires, ac roborat, victoriam non retardet, sed incitet. Nec solum in remotissimis Indiae [Note: 21 Rei Catholi cae propagan dae occasinnes.] regionibus, ac nouo orbe, sed etiam in propiore Orientali Ecclesia videbatur propagandae rei Catholicae occasio aperiri. Nam in Dalmatia. Thracia, Syria, Mesopotamia, AEgypto homines Societatis hoc anno Euangelij cause versati sunt. In Dalmatia Philippus de Philippis, et Simon Bonnicius dum Ragusae rem bene gerunt, digressi per Magnum ieiunium, accitu Episcopi, Catharum, ea approbatione, et fructu posuere labores, vt Antistites, Magistratusque [Note: 22 Ragusae, et Cathari res bene gesta.] Ciuitatis summo studio, datis publice, priuatimque ad Generalem saepe literis, contenderint perpetuam vti Sedem Cathari Societas figeret: quod cum Sociorum paucitas, et Ordinis instituta concedi non paterentur, reliquo anni tempore Ragusae Philippus coepta est persequutus. Bonnicio in Italiam, cuius opera Romae in Poenitentiariorum Collegio necessaria erat, reuocato, in eius locum Ambrosius Castanca submissus est, et additus Ludouicus Mansonius, Cardinalis Farnesij Raguseorum Patroni postulatu, qui per sacrum Aduentum, et Quad ragesimam, Diuinum verbum exponeret. Iulius Mancinellus, et Marinus Tempariza Ragusaeus, qui diu inter Turcas mercaturam exercuerat, et Honoratus Casa Massiliensis, qui post ab Societate defecit, Sacerdotes cum Iacobo Casamartina item Massiliensi genere, et Francisco Graeco [Note: 23 Quinque e Societate missi Constantinopolim.] Laicis missi, Constantinopolim sexto Idus Nouembris peruenere, non leuibus in itinere persuncti periculis. Pera, quam et Calatam vocant, vrbs est Constantinopoli prope continens, solum modico sinu maris, ac portu interiecto disiuncta, quae a Christianis incolitur magno numero, sed plerisque Schismaticis: sunt tamen, et quaedam Cathollcae domus. His, praecipueque Christianis captiuis, tum etiam Schismaticis futura vtilis Societatis opera videbatur. Praeterea in Turcarum procerum gratia, si conciliari quis posset, multum erat momenti ad Orientem totum, ac ditionem Turcicam impune, ac libere peragrandam. Itaque cum praesto esset Templum Sancti Benedicti, cum domicilio vacuum, et Regis Christianissimi, Venetaeque Reipublicae, vt nominant, [Note: 24 Perae in S. Benedicti Coenobium excipiuntur.] Consules Iacobus Germignius Diuionensis, et Ioannes Franciscus Moresinus, qui post Episcopus Brixiae, et Cardinalis fuit, impense fauerent, censuit Beatissimus Pater sua pecunia tentandam rem. Excepti sunt Mancinellus, ac Socij singulari beneuolentia, et in Sancti Benedicti Coenobium introducti: statimque consueta solandis, atque excitandis Christi fidelibus ministeria aggressi
magno studio, verum prouisione maxima, ne quam loco tam lubrico offensionis causam praeberent. Mesopotamiae adeundae ea fuit occasio. Naama Iacobitarum Patriarcha Antiochenus, Patriarchatu in Dauidem Fratrem translato, venerat Romam, attuleratque ad Pontificem Catholicae fidei professionem, [Note: 25 Naamae. Iacobitarum Patriarchae aduentus Romam.] quam ab duodecim Praesulibus Iacobitis receptam, atque subscriptam a Dauide mitti ferebat. Vti sane res erat optanda, ita Naamae fides non plane certa. Quare Cardinalis Sanctae Seuerinae ad P. Baptistam Elianum in Phaenicia tunc agentem literas dedit, vt de tota re cognosceret. Is inquirendo reperit: Praesules Iacobitas omnino in suis obstinate haerere dogmatibus: Naamae literas datas quibus significabatur beneuolentia, et veneratio erga Romanam Ecclesiam, quia intelligebant id necessarium, vt Naama Romae clementer acciperetur. Qui cum ante ad Mahometem desciuisset, inde reuersus ad Christum, in ditione Turcarum sine supplicij summi discrimine versari nequibat. His Romae cognitis, tamen Gregorio placuit occasionem atripi serendi alicuius commercij, ineundaeque consuetudinis cum Ecclesiarum Orientis Pastoribus. Pulchrum enim in tanta re omnia experiri: nec posse exitum vnquam tam praeter vota contingere, quin ipso in conatu abunde pretium extaret operae. Fieri etiam posse, vt inchoata non optima fide commercia, meliore sinirentur, ipso congressu, et tractatione illustratis Catholicae [Note: 26 Pontificis ad Armenos legatio.] fidei decretis, et haeresum vanitate ostensa. Igitur, et ad ipsum Dauidem, et ad Armenorum, et Melchitarum Patriarchas, et ad Hierosolymitanum Archiepiscopum statuit certos homines mittere. Ad hanc peregrinationem. Leonardus Abela, Sidoniae Episcopus, genere Melitensis, et ob linguae Arabicae peritiam, quae vulgaris est Melitae, et ob animi virtutes eligitur: eique tres e Societate adduntur, Leonardûs Sanctangelus consiliorum socius, ac Theologus, innocentiae vir singularis, ac summae in magna Doctrina modestiae, Ignatius Casa Hispanus, item Arabice sciens, et Ioannes Franciscus [Note: 27 Franciscus Saxus in Aegyptum missus] Lanzca natione Gallus, ille Sacerdos, hic Laicus. Hi omnes, et Franciscus Saxus, qui in AEgyptum mittebatur, Roma 4. Idus Martij profecti, Venetias prospere attigere. Hîc relicto Saxo, qui recta Alexandriam paulo post nauim vela facturam opperiebatur, caeteri naui conscensa, in qua et Dux Olicae [Note: 28 Duci Olicae Ierosolymam peregrinanti duo e Societate comites dati.] Radiuillus, cumque eo de Societate duo vehebantur, Laurentius Pacificus, et Iacobus Benedictus, quos a P. Generali Dux peregrinationis. Hierosolymitanae comites impetrarat, Zacynthum primum, opera in cursu militibus, ac vectoribus, nauata vtiliter; inde Cretam tenuere: tum Cyprum, ac subinde Tripolim prouehuntur, vnde breui excursu Episcopus, ac Socij Montem [Note: 29 Visitati obiter Maronitae.] Libanum visunt. Optime iam compositas Maronitarum res laeti inuenerre: atque ipsum Patriarcham ex Monasterio Canubino cum Monachis praelata Cruce obuium habuere. Hic tres de Societate magno studio, quoniam solenne tempus instabat, sua de more vota renouarunt Principum Apostolorum natali. Tum Aleppum pariter omnes contendunt: vbi cognoscunt Antiochenum Patriarcham Dauidem, ad quem praecipue cum literis a Summo Pontifice, muneribusque, et Sacro Pallio mittebantur, decem circiter inde dierum itinere abesse, in Vrbe Caramit, ad Mesopotaniae fines, agentem. Infestissima erant itinera, Mercatoresque nostrarum partium conclamabant, extremae esse temeritatis eam peregrinationem Episcopum, Patresque suscipere: frequentia [Note: 30 Nunciatur Patriarchae aduentus legatorum.] esse Arabum Latrocinia: imminere occasioni Turcas, suspicacissimum, et auarissimum genus: omni ope vitandum, ne quid suboleret ijs, vnde ansam arriperent tum in nostros, tum in Iacobitas, crudelitatem, et auaritiam exercendi. Itaque consultius visum est Tabellarium mittere, qui nunciaret ipsos adesse ab Romano Pontifice cum literis, muncribus, ac mandatis: locum congressui, quem maxime arcanum opportunumque iudicaret deligeret, nec [Note: 31 Naamae parum bona fides detecta.] de impensa itineris laboraret: benignitatem Summi Pontificis vltro suppeditaturam. Hoc misso tabellario, statim apparuere indicia, Naamam, qui Romae erat, non bene agere. Nam in literis quas ad Iacobitas Aleppienses dederat,
commoriebat etiam atque etiam eos, idem vt saperent, tenerentque, quod tam multis ad hanc diem annis tenuerant. Designauit locum congresui Patriarcha, Monasterium S. Abigi in Galgali, Sanctitatis opinione venerandum, itinere diei ab Caramit, in valle altissima ad ripam Euphratis, quo per abrupta, ac praecipitia monosine horrore, altissima ad ripam Euphratis, quo Aleppo [Note: 32 Episcopus cum Leonar do in Monasterium S. Abigi veniunt.] Episcopus duntaxat, et Leonardus, quo magis laterent, peregrinatium ritu, venere; diuque expectato Dauide, alter quidam eius Frater, et Episcopus, idemque Vicarius, nomine Thomas, apparuit, denuntians nullo modo fieri posse, vt Patriarcham ipsum alloquerentur, nisi omnia in casum dari velint, et Patriarchatum proijci. Non erat obscurum exaggerari pericula ad vitandum Colloquium, quo tota legatio speciosius eluderetur. Ergo Episcopus, ac Leonardus instare miscere rationibus preces, commemorare clementiam Sanctissimi Patris: tantum ab ipsis maris, tantum terrarum decursum, tot pericula adita: iam quando tam prope absint a Patriarcha, liceat coram salutare, et quam velint per cautionem affari. Iacobita obstinate pernegare, fieri rem posse, caeterum se loco eius missum, nihil ab se minus quam si Patriarcham alloquerentur, impetraturos. Itaque cum alia via non superesset, ei proponitur formula Catholicae fidei, quam Pontifex [Note: 33 Spe videndi Patriarcham flustrantur.] summus profitendam mittebat. In ea vbi Iacobita reperit, recipiendum Chalcedonense Concilium, Dioscoroque, et Euthicheti renuntiandum, totus animo, vultuque commotus, haec vero inquit, ex eo genere sunt, quae plane fieri nequeunt. Nam Dioscorus genti nostrae Sanctus est, et religiose colitur: cumque placide Leonardus, quod hominum viribus fieri non poterat, facile esse memoraret Deo, apud quem impossibile non est mone verbum, praesertim quod id non ex abrupto, ac temere, sed leniter, ac pedetentim efficiendum esset. Ille interpellans, si quid, inquit, tandem conandum est, non hic est Iocus. Aleppum [Note: 34 Vicarij Patriarchae Hae resis, et tergiuersationes.] recedite, illuc Patriarcha, atque ego veniemus, resque e sententia transigetur. Cumque nostri intelligentes ea verba esse abrumpenda penitus negotij exorsa, subsequerentur, admodum esse durum post tantum iter, ne coram quidem alloquendi Patriarchae copiam fieri, et spatium aliquod ad capiendum consilium sumerent, rursus Iacobita: Aperte, inquit, agam, ac libere, nec quod praestaturus non sum consilium est polliceri. Vt Dioscorus deseratur, quem [Note: 35 Iacobitarum pertinacia in cultu Dioscori.] Iacobitarum genus etiam in re duina pro Sancto inuocat, fieri non potest. Citius carnificinam qumlibet Natio vniuersa subibit. Itaque primo quoque temmamur. Non cassabat tame Leonardus modeste, et grauiter demonstrare, quam iure damnatus Dioscorus esset: quam iniquum veritati oblatae ne aures quidem commodare: hinc Thomas pollicitus erat auditurum se Catholicorum rationes: caeterum bonus vir nulla fui facta copia, nocte intempesta, per codicillum, Episcopum, ac Patrem extemplo iubet facessere: caput agi si lux eo loco offenderet. Enotuisse Turcis, et Arabibus eorum aduentum, iactarique pecunia arcas plenas detulisse ad Patriarcham, vt is Turcas proderet. Hic quid consilij caperent Episcopus, et Leonardus aliquandiu incerti, cum ex vna quidem parte vehemens suspicio esset ea fingi a Iacobita: ex altera tamen vel inde essent timenda quod ipsemet eum rumorem, si nullus esset, exitare, et pericula, quae denunciabat, creare poterat, eoque propenderent, vt continuo iter corriperent, tamen quia Ianizarus, quo vtebantur, necessaria viae non praepararat, substitere ad ortamvsque lucem. Quos vbi Thomas aspexit, vltro accersiuit, ac non nulla de rebus fidei leuiter disputait. Quo in sermone Leonardus discrimen inter naturam atque personam diligenter aperuit, vel ex eo, quod in [Note: 36 Catholica Doctrina contra Dioscorum.] Sanctissima Trinitate cum personae tres sint, vnica sit natura. Dioscorum autem huius ignoratione discriminis, vt fugeret Nestorij impietatem, qui duas in Christo personas statuebat, in scopulum alterum incidisse, atque ne geminaret personam, etiam permiscuisse naruras, quod fierinullo modopotest, cum verus
homo, verusque Deus fuerit Christus ac sit, nec possit natura fiue humana in diuinam conuerti, siue in humanam transire diuina. Itaque cum aliud sit persona, aliud natura vt in Sanctissima Trinitate vna natura, tres personae sunt, ita in Christo ominio personam vnam, duas agnosci debere naturas. Haec disserentem Thomas interpellat, recteque dici ea confirmans, comite apprehensa Leonardi manu, se Romanae Ecclesiae perstudiosum esse profitetur; quodque inpraesentia non perducatur ad exitum, olim perductum iri. Ac Pater, si ita, inquit, cum Romana Ecclesia voluntate iunctus es, cur non et mente et voce consentis, vt id profitearis, ac praedices, quod ipsa a Christo Domino edocta, firmamentum veritatis, et omnium mater Ecclesiarum tradit? Omnia, inquit, [Note: 37 Caute credendum legatis orientalium Romae.] ille, suo fient tempore. Atque hic exitus fuit Anthiochenae legationis: in qua, id quod alio loco nostrorum annalium docuimus, potuit animaduerti, quam caute accedentibus Romam earum gentium legatis, Patriarchisque commodanda sit fides; quamuis recte faciendi, diuinaeque lucis opportune importune ingerendae miseris populis, nullum debeat veros Christi amatores, e talibus exemplis subire taedium, nulla cunctatio. Episcopus ac Leonardus ita ab Praesule Iacobita digressi, vt simul modestiae beneuolentiaeque documentis delinitum ipsum, ac veritati aequiorem; simul aditum negotio rursus tractando patentem relinquerent, Aleppum sese recipiunt. Inde ad Armenorum Patriarcham, qui in Armenia minore in vrbe Sis morabatur, Decembri iaminito pergunt. Perhumaniter [Note: 38 Patriarcha Armenorum promittit se suos Romam missurum.] ab Patriarcha, Vicarioque eius excepti; nec tamen quicquam cum his de religione est actum, ita enim habebant in mandatis: sed solum cohortati homines sunt, vt aliquem e suis Praesulibus Romam legarent, quo summum Pontificem totius Ecclesiae praesidem agnoscerent, ac de rebus, et dogmatibus Sanctae fidei docerentur, aliquos etiam lectae indolis adolescentes mitterent, in vrbe Sancta moribus, ac religione formandos; vt demum idem saperent omnes, [Note: Et P. Generali scribit.] idemque sentirent, vt Paulus Apostolus exhortatur. Promisere se vtrumque praestituros, perque honorificas, ac plenas benedictionum, Generali Societatis Claudio Aquauiuae literas Patriarcha dedit.
Inter haec idem serio negotium in AEgypto vrgebatur cum Patriarcha [Note: 39 Cophtorum aliquot conuersio per Elianum.] Cophtorum. Quippe Ioannes Baptista Elianus dum sedulo versat gentis codices multa reperiens veterum testimonia Doctorum, quibus errores subinde introducti confutabantur, accurate in libellum coepit excerpere, atque Cophtorum peritiorum nonnullis, qui vel ea non legerant, vel non animaduerterant, ostentare: eaque solertia aliquot ad Catholicorum partes traduxit. Verum quia ex Monte Libano Memphim, vti supra demonstratum est, transmissus, [Note: 40 Francisci Sa xi cum eo coniunctio.] nulla muniebatur Pontificiarum autoritate literarum, missus ad eum, ex vrbe est cum Francisco Bono, Fratre adiutore, is de quo supra coepi referre, Sacerdos, Franciscus Saxus, egregiae innocentiae vir, ac bene doctus, et iam diu cupidus Euangelium errantibus populis promulgandi. Is et Pontificias literas ad Cophtorum Patriarcham, et diploma, quo ipsi, et Eliano religionis [Note: 41 Calices argentei vitreis in Aegypte suffecti.] negotium mandabatur; sacros praeterea calices centum per Ecclesias tenuiores distribuendos detulit, quia cognitum erat prae inopia vitreis vti. Alexandriam peruectus augusto mense, inde aduerso. Nili flumine sex dierum spatio Memphim adnauigauit, receptusque auide ab Eliano, ambo Patriarcham [Note: 42 Pontificis literae ad Patriarcham Cophtorum.] conueniunt, redduntque Pontificis literas, quas ille cum veneratione acceptas, osculatusque, capiti imposuit. Laudans egregiam Summi Pastoris pietatem, qui tanto terrarum spatio dissitas gentes Ituderet ad beatum finem perducere. Tum Patrum hortatu consilium suscepit Synodi cogendae, quae, vt infra [Note: Et liberalitas in captiuis redimendis.] referetur, extremo hoc anno coepta, exitum laetissimum anno insequenti habuit. Misit quoque Pontifex ad redimendos captiuos mille nummûm aureorum, addiditque trecentos Dux Olicae Radiuillus, cum salutatis Terrae Sanctae locis Memphim digressus, miserorum calamirates suis oculis perspexisset. Alias item ab alijs Ioannes Baptista in eam rem pecunias eleemosynae nomine corrogauit, vnde multis, et libertas redempta, et conseruata religio est. Quo in
genere Pauli Mariani Francorum Consulis memorandum facinus praeteriri non debet. Venerat Memphim Turca aetate iam grauior, ad Mahometis Sepulchrum superstitionis suae causa peregrinaturus, sed scrupulo tangebatur, quod Hispanam Iuuenem, quam idcirco emerat, vt posteaquam Mahometanam fecisset, sibi vxorem assumeret, inexpugnabili constantia in Christi Domini fide perseuerantem retineret. Itaque Patri Ioanni Baptistae, et Consuli Mariano significat, se [Note: 43 Pauli Maria ni laudabile factum.] Christianam eo quo emerat pretio, aureis nummis centum quinquaginta, liberaturum. Nulla tum neque Patri, neque Mariano pecunia praesto erat. Admoniti quidam Mercatorum, petulanter respondent: redempturos si mulier pudicitiam publicet. Id vero vbi Mariano relatum est, absit, inquit, vt peiorem apud Christianos, quam apud Turcas, Femina Christiana conditionem inueniat, et ex misera seruitute in liberratem multo crudeliorem. transcribatur: ac protinus de suis vestibus, rebusque domesticis tantum oppignerauit, quantum satis fuit pretio quod Turca praefixerat, redigendo. Ita redempta est Iuuenis, expiata Sacramentis, et in Siciliam, eius Insulae Patribus commendata, sub fidel custodia missa.
His ad Orientem profecti ex Italia Patres dum laboribus defunguntur, ipsam quoque per Italiam diuina res impigre et prospere gerebatur, vnde et confirmabatur Societas, et incrementa pariter capiebat. Illa enim Ordinum propagandorum rectissima via est, verum, constansque priuatae virtutis, et publicae vtilitatis [Note: 44 Neapolitani Collegij dotationis necessitas, et occasio.] praebitum populo pignus. Neapolitani Collegij tum plane, cum summis premebatur diffcultatibus, Roberta Carafa Matalunae Dux, manifesta Numinis prouidentia, magno assignato aere fundandum censum suscepit. Haec Vidua cum esset aeque opulenta, ac pia, simulque liberis carens, dudum animo agitabat insigne aliquod monumentum relinquere, sua, et pecunia, et religiono dignum. Cum Societatis hominibus vsum plane nullum habebat; quin ex rumusculis vulgi de ijs existimabat. Proneptem habebat ex Fratre Magdalenam Carafam vnice caram. Nam cum forte nascenti interfuisset, vix edita in lucem infans in eam ocellos defixit. Qua illecebra delinita Dux, filiae loco sibi eam adsciuit: indulgenterque, ac liberaliter eductam, demum et luculenter dotatam, nuptui tradit Marchioni Laini Carolo de Cardino, qui item illi ex sorore nepos erat. Nuptialem laetitiam solicitudo, ac moeror excepit, quod sponsi veneficijs illigati, thalami vsu frustrabantur. Inde et inter affines, vt fit, coortae animorum abalienationes. Nihil interea non tentatum remedij est, sed nihil efficax fuit. Plus sesquianno exacto, suspicati quidam maleficium ab puella nobili profectum, praelatam sibi Magdalenam dolente, Carolum Mastrillium precantur vt puellae Confessario magnam mercedem proponat, si dissoluendum id curet. Quod Carolus cum Coenobitae illi narrasset, et ille Robertae, hanc ipsum alloquendi Carolum voluntas incessit, et iubet acciri. Carolus haesitans, dubitansque ne forte per errorem aduocaretur, cum causam quare aduocaretur, excogitare non posset, vt qui alienam, quemadmodum dixi, ab Societate Ducem norat, tamen adiuit. Ea primo Colloquio ita conciliatur, vt vehementer cuperet ipsummet ad Sponsos in suo degentes oppido, cui Castellum est nomen, excurrere, Magdalenamque [Note: 45 Sponsi veneficijs illigati precibus, et eleemosynis soluuntur.] salutare eius nomine, et consolari. Carolus haud interposita mora profectus, cum moesta omnia reperisset, fortiter vti solebat, fidenterque incipit excitare ad bonam spem erigendamque fiduciam in Deum: his perstandum remedijs: frustra alia admoueri: Nequaquam maleficia maleficijs exarmari, sed prece multa ad Deum, ieiunio, eleemosynis. Auditus est animis, auribusque cupidissimis. Orant, obsecrantque negotium ipse suscipiat, et prout a Deo inspiretur, sic administret. Ille postridie in concionem progressus, ieiunium triduanum, et horarum quadraginta supplicationem edicit monetque Marchiones, vt horrea pandant, et inopi turbae large solatia praebeant. Qua dum magno studio fiunt, Deus e Caelo benigne respexit. Suprema omnino hora supplicationis, Sponsus tanquam ab Angelo excitatus, compotem se beneficij factum
sentit. Summa inde ad vtramque familiam, omnesque cognatos, redintegrata caritate, laetitia permanauit; cumulatumque beneficium est etiam [Note: 46 Roberta Ca raffa Matalunae Dur Societati conciliata.] prole suscepta. At Roberta erga Societatem plane animum commutauit. Carolum rursus accersit: narrat quod iam diu coquebat de memorabili quopiam Dei causa faciundo opere, etiam atque etiam rogitans, vt quod maxime e re diuina fore censeret, ediceret. Is spatio ad consultandum, Deumque interrogandum sumpto, de Prouincialis sententia, cui totam rem explicauit, ita demum respondit, Multa quidem esse in quae posset pietatem suam expromere: caeterum quando vellet sententiam suam nosse, ita sibi post factum de Sancto Spiritu Sacrificium aliasque adhibitas preces, et Sancta officia, coram Deo videri. Collegium Neapolitanum non in vrbis ipsius modo iuuentutem edocendam egregie labores conferre, et multa super haec pietatis opera; verum etiam in eodem educari sobolem ex qua totum in Regnum Neapolitanum Magistri, cultoresque animarum, quin etiam ipsas non raro longinquas in oras inter haereticos, et in Indias mitterentur. Itaque longe maiorem, quam prima specie videatur ex eo Diuinae gloriae segetem efflorescere. Verum ita male fultum ab re familiari esse, ita pressum alieno aere, vt sustineri diutius, nisi alicunde [Note: 47 Beneficia eius in Collegium, et Domum Professam Neapoli.] Deus praesenti iuuaret ope, nullo modo posset. Cogita ret itaque illa quanto cum foenore collocare posset liberalitatem suam in eo sustinendo, atque ad aeternitatem fundando opere. Non enim dubium, quin ex fructu adeo multo, atque multiplici, tamque late patente, pars ad ipsam insignis aeterno peruentura tempore esset. Religiosissima Foemina haec vbi audiuit, non probauit modo consilium sed exinde Societatem animo toto complexa, ita Professorum quoque Domum iuuit, vt merito possit in fundatoribus etiam illius numerari: et magnam super haec, vbi Neapoli constitutum est, adiumenta in Tyrocinium contulit. Caeterum in praesens hoc liberalitas in Collegium plus habuit gratiae quo minus sperata, quo ad leuandas, quae perurgebant difficultates magis in tempore accidit. Extra Neapolim circa per Regnum nulla ferme paulo amplior Ciuitas erat quae summopere Collegia non expeteret. Vnicum tamen hoc anno Bariensibus datum: quae Ciuitas in Appulia est, tum caetera nobilis, tum S. Nicolai Myrensis Episcopi venerando corpore, [Note: 48 Initia Collegij Bariensis] vnde perpetuus liquor emanat mire saluber, qui totum per Orbem, Mannae S. Nicolai vocabulo, pie dispergitur. Coeptum est Collegium summo studio cum Ciuitatis, quae annui vectigalis maximam partem attribuit, tum Archiepiscopi Antonij Putei priuatorumque Ciuium, tum demum Canonicorum, qui Templum donarunt. Cirinolani Collegij Rector Hieronymus Surianus rem primo cum Bariensibus egit, exemplo religionis, atque modestiae suae conciliatis, cum illuc quibusdam morte multandis affuturus, adijsset. Iuuit tum Vincentius Matresius. Demum Octobri missa familia capitum quaterdenûm duplex publicata latinitatis Schola, Claudio Milliaresio Rectore. At Surianus cum Cirinolam se recepisset, vitae mortalis cursum confecit, magnae [Note: 49 Hieronymi Suriani cum Ioanne Mal donato pactum, et mors.] vir pietatis, Doctrinae, prudentiae. Adolescens cum Ioanne Maldonato, cui coniunctissimus erat, conuenit, vt quam alteruter vitae religiosae formam prior susciperet, eam alter quoque sectaretur: cumque aliquot post annis Maldonatus Romae Societati se dedicasset, perque literas sponsionis fidem a Suriano repetisset, is absque mora eam exsoluit: obseruatumque est, et paucis post eundem mensibus (quinto enim Nonas Iulij expirauit) tantaque alacritate obijsse ac si ab eodem inuitatus in Coelum decederet. Obedientiae clarum extat eius exemplum. Nolae grauissime ex fame quadam rabida, inexplebilique, quam Caninam vocant, laborans, sic vt nisi singulis horis nescio quid potionis noctu diuque sumeret, videretur extingui: planeque persuasum [Note: 50 Obedientia non retardata mortis metu.] haberet, si vel semel intermitteretur ea potio, statim se moriturum. Vbi Medico, qui necessariam curationi abstinentiam iudicabat, parere iussus est, animo ad moriendum composito, libenter se obedientiae causa moriturum respondit: et confessione generali animum ea causa repurgauit: et
quanquam non mors, sed salus ex obedientia consequuta est, tamen sui ipse holocausti pretium non amisit, quin potius ipsa corporis valetudo eius fuit accessio.
Aletij cum iam gemin a floreret superiore anno instituta Sodalitas, adolescentium altera, altera Virorum, hoc anno Clericorum rogatu tertia acecssit. Archidiaconus [Note: 51 Aletij Sodalitas Clericorum instituta.] Ioannes Bernardinus Mettola, alijque e clero tres et viginti numero suis subscriptis nominibus ab Generali Praeposito postularunt, vere memorantes: quo grauiorem sustinerent personam, cumque populi totius vtilitate ipsorum coniunctus profectus esset, hoc se diligentius excolendos. Alternis conuentibus de officij quaestionibus, deque studio priuatae cuiusque pietatis agebatur, sub Bernardini Realini Praefectura. In Sicilia Domus Professorum instituta Panormi [Note: 52 Initia Domus Professae Panormitanae.] in aedibus vbi Collegium fuerat, vt templum sua ad munera haberent statim in promptu Professi, Collegio in aedes translato recens coemptas. Anno Priore de ea domo instituenda Iulius Fatius Visitator cum Marco Antonio Columna Prorege Panormitanisque transegerat. Ei factum initium Kalendis Maij, explicata pro concione, cui Prorex, Regia curia, Ciuitatis Magistratus, alij Primarii intererant, instituti Societatis forma. Syracusis ipso die sacri Paschatis Georgius Mercatus [Note: 53 Mors Georgij Mercati.] mortalitate posita ad Domini, vt spes est, triumphos in Coelum migrauit, eximiarum virtutum clarus luminibus, Euangelica quoque potens Facundia. Praeerat Catanensi Collegio, sed Syracusis Sacras conciones habebat, tanta frequentia quantam nunquam ante meminerant, cum ereptus est: eoque tum Gubernator Ciuitatis, et Senatus, et prima nobilitas vltro exequias cohonestarunt, et clerum vniuersum, qui iusta faceret, Episcopus nostris nescientibus misit. Sed nescio quo modo documentis extraordinariae Indulgentiae recentes florentesque [Note: 54 Laelij Niche solij felix obitus.] virtutes cohonestat Deus frequentius, quam robustas, atque maturas. Laelio Nichesolio post decimum Tirocinij mensem Nouellariae animam agenti adstitere Angeli videndosque se praebuere, quod ipsius ex verbis, et hilaritate vultus gestientisque ammi laetitia manifestum factum est. Fuit etiam e Socijs qui testaretur circa moribundi lectulum, et Angelos a se conspectos, et Diuos circumfusos, et integerrimam Virginem, et Christum Dominum tanquam solem in eorum, medio coruscantem, ac beatam illam coronam duarum horarum spatio, ac dimidiae, quamdiu spiritus Laelio superfuit, perseuerasse. Quae caeteri qui adstabant Patres, Fratresque, tametsi non oculis hausere, tamen sensere animo haud dubiam Coeli in eo conclaui praesentiam ex insolita quadam dulcedine, qua [Note: 55 Eius virtutes.] omnes tacite, nec gnari vnde, irrigabantur. Porro Tyronis virtus erat eius modi, quae digna videri possit quocumque praeter ordinem dignata honore narretur. Modestia, submissio, sui contemptio erat singularis. Nesciebat dicta, seu facta Sociorum nisi pie interpretari: nesciebat excusare sua, recte, secusue acciperentur. Volebat tanquam putridum cadauer tractari ab omnibus: suae voluntatis osor acerrimus, vt qua nec onus grauius, nec feram immaniorem dictitabat vspiam reperiri: eoque totus volebat ab nutu alieno pendere: quod cum semper, tum praecipue supremo in morbo ita praestitit, vt et caeteris omnibus, et Antonio Valentino Rectori obedientia eius plane, [Note: 56 Patris eius aequitas in permittendo ei religionis ingressu.] miraculo esset. Patria erat Veronensis, domo nobilis, fueratque a puero rerum piarum perstudiosus, inter aequales notae probitatis; quare fere semper Sodales B. Virginis eum sibi praeficiebant. Veniam a Parente Bartholomaeo postulanti ad Societatem se se recipiendi, in haec verba ille respondit. Id ipsum fratri tuo minori roganti, quia leuiorem ingenio noueram, pernegaui. Tu, quia tuam indolem constantem comperi, et si nostra in te recumbebat domus, in nomine Domim abito: gaudeoque, quod istum praecipue ordinem [Note: 57 Iudicia Cardinalium Veronensis, et Paleotti de vocatione religiosa.] legeris, quia in eum aditus honoribus non est. Et subiecit Laelius, haec me quoque inter alias causas huc potissimum acclinauit, vt tanta porta Diaboli tentamentis occluderetur. Benedictionem deinde postulanti ex Augustino Valerio Episcopo, mox Cardinali, sublatis manibus Antistes optimus, Impleat te Dominus, inquit, benedictionibus suis: optimam fili partem elegisti, quae
non auferetur a te. Tum ea alacritate Nouellariam laetus aduolauit, quae ne reficiendi quidem corporis memoriam Illi relinqueret, vt appareret non magis, ad labores, quam ad requiem a Sancto Spiritu Duci. Cardinalis Veronensis mentioni placet attexere Cardinalis Paleotti de religiosa vocatione iudicium Cum enim ab Hercule Fortezza, cuius filius Franciscus, etiam num dum haec scribuntur, superstes dignus professione sua vir, dederat nomen Societati, plenas dolore, et querimonijs literas super ea re accepisset, in hunc ei modum respondit. Si filium vestrum Deus fecit, et suum, quid vos perditis aut ipse quid perdit. Fit [Note: 58 Epistola Card. Paleoti ti ad Hercu lem Fortezam.] de diuite ditior, de nobili generosior, clarior de illustri, et quod his omnibus maius est sanctus de peccatore. Non inuenio epistolae tuae responsurus exordium melius quam ipsa S. Bernardi verba, quae quoniam, et causa eadem est, et in eo viro Spiritus Dei fuit, valere apud nos quoque debent. Ipsam licebit Epistolam legas numero centesimam decimam, et consequentem, atque vt spero recreaberis. Equidem pro veteri nostra necessitudine, non potui dolore tuo ex tam repentino casu non commoueri: Verum id aegrius ferrem, si vbi prima commotio resederit, suum rationi locum non cederes. Quod tamen cum moribus tuis abhorreat, multo minus timendum est in re adeo insigni, dum omnium oculi te obseruant, vt de firmitate, vel imbecillitate animi tui ex huius pugnae exitu iudicent. Non est quod ego tecum, viro Doctrina, et prudentia abundante, argumenta multa, et firmissima e Sacris literis colligam, quae docent parenti Christiano ad aeterna nato, summopere esse laetandum, cum eius filij in hanc lucem editi, vt caelestes Beatorum Sedes frequentent, eam ineunt viam, quae hunc eis cursum efficit multo, et certum magis, et expeditum. Sententiam duntaxat meam aperiam de rationibus praecipuis, quae quantum ex literis tuis intelligo, sunt origo doloris tui. Primum vereris ne Vocatio vera non sit. Et quidem si qua in re leuiorem adolescentem nouisses, ingenijque varij atque praecipitis, vel exasperatu facilem, vel denique a quopiam per fallaciam circumscriptum, esset cur dubitares. Nunc vero cum nota sit virtus, et perspecta prudentia, susceptumque consilium tot praegressae sint deliberationum piae exercitationes, ac preces, nec ex te, cui semper fuit carissimus, quicquam ei iniucundum vnquam acciderit, quid existimandum est, nisi instinctum hunc plane Sanctum fuisse? Praesertim cum id quod alijs Parentibus negatur tibi vna cum propinquis, et amicis alloquendi hominem separatim, alliciendi, oppugnandi copia facta sit? Inter quae constantiorem cum semper inueneris, equidem nescio, quae sit habenda vera, et Sancta Vocatio, si haec non est: Omnia profecto ista ratione omnium de religione consilia reuocantur in dubium: et tamen si quid forte dubitationis resideret, sapientissime, vt nosti, experimentorum annum Sacri Canones decreuere. Iam vero si hanc esse Dei voluntatem existimate par est, certus sum pro tua prudentia nequaquam ei te aliquo modo repugnaturum. Nimis enim absurdum esset, cui quotidie dicas: Fiat voluntas tua, vbi deinde venitur ad rem, cum eo velle pugnare. Praeterea commouent te imminuta familiae tuae subsidia: quae res longa disputatione non indiget. Nam vbi consitit de Vocatione Dei, qui communis est omnium Pater, cedant necesse est humana consilia, quae hactenus concessa sunt, quoad diuinis non aduersantur. Adde quod haec perpetuandae stirpis solicitudo, nec potest multum proficere, cum demum peritura sint omnia, et communis cum infidelibus est. Itaque longe alia ratione, alioque proposito suscipi a Christiano homine debet. Tibi vero est etiam causa gloriandi, quod Deus e liberis quos tibi duos tradidit maiorem natu sibi cooptarit, relicto tibi minore, qui minor es Pater. Vides praeterea in eum vocatum Ordinem, qui hac tempestate vsque adeo literis, et vitae exemplo, et pietate, et publicis vtilitatibus floret. Subeat tibi Philippus Triuisanus, qui tot abundans ornamentis, tantae in seculo expectationis, vbi inuitatus a Deo est, mortalia cuncta posthabuit. Subeant alij tam muiti genere, et ingenijs praestantes, qui in dies Romae, praecipuisque in Italiae vrbibus Sanctam hanc disciplinam
complectuntur, inter quos nuper Marcus Antonius Bolognettus magno ingenio praeditus adolescens, mihique sanguine coniunctissimus, Roberti Bolognetti Poloniae Nuncij Frater, consilium idem cum mecum communicasset, meo suasu in Poloniam contendit: idque euenit, quod ex ipsa Nuncij cognosces Epistola, quam mitto, vt consolationi tibi sit, vtque studeas nihilo sapientiae [Note: 59 Roberti Bolognetti Apostolici Nuncij Epistola.] religioni, et animi excelsitati Praesulis huius concedere. Porro epistola sua Bolognettus Nuncius praeter caetera haec scribebat. Nullo modo debui ego, qui memetipsum diuino obsequio mancipaui, eius impedire rectissimum cursum, quem adeo indulgenter summa ad se vocabat Maiestas, forte vt opera eius meum in famulatu sancto languorem suppleat. Non aequum erat, vt ego Fratris auribus obstrepens, voces meas vocibus Dei in corde loquentis opponerem. Itaque sicut Pater paulo antequam exiret e vita mihi illum non solum commendarat, vt Fratrem sed plane loco filij addixerat, certis ad hanc rem confectis tabulis ita ego nunc meliori custodiae tradidi, Deo penitus donans. Addebat ipsi Marco Antonio susceptum in ea Prouincia tyrocinium eo gratius accidisse, quod Haereticorum in oculis religiosa instituta, quae homines nequissimi conantur euertere, suo quoque, et opere, et exemplo firmaret
[Note: 60 Societati certa Sedes Cracouiae tributa.] Caeterum Bolognettus iam pridem Societati optime cupiebat: itaque singulari eius studio, et Posseuini in primis opera, multum fauente Rege Stephano, Sedes Cracouiae certa impetrata est. Templum Sanctae Barbarae, quod translatis in aedem B. Virginis, et S. Adalberti, qua ibi erant certa Sacrorum officia, Episcopus Cracouiensis Petrus Miskrouius cunctis ad quos res pertinebat volentibus, Societati ipsis Februarij Kal. addixit, ac deinde Pontifex confirmauit. Coempta insuper antiqua domus, quam Rex ab omni iure ciuili exemit. Multum in hac re cum omnibus prope hominum Ordinibus, sed praecipue cum Academicis fuit certamen, nescio quam suspicionem ingressis tanquam contra eorum Cathedras, et stipendia tenderetur; sed Prouincialis Campani, Stanislai Vatseuitij, et Posseuini obseruantia, et [Note: 61 Domus Professa ad tem plum S. Bar barae.] colloquijs ita edocti, ita mitigati sunt, vt demum in Collegij quoque institu tionem consentirent: quanquam Patribus nihil in praesentia de Collegio tentandum visum est. Igitur in Domum Professam Sanctae Barbarae, aedes cum domicilio adiuncto destinatur. His autem non sine multorum admiratione transactis, vt planum fieret plane Deo cordi futuros Cracouiae hominum nostrorum labores, vbi diu de vna Sede certatum est, ecce altera nil tale agentibus, [Note: 62 Domus probationis Cracouiensis initia.] vltro offertur. Thomas Plaza S. Stephani Parochus, apud quem nostri toto quaddriennio velut in statione iamegerant, vbi vidit cos ad S. Barbarae migraturos, dolens Paroeciam suam, in qua iam pietatis studia refloruerant, deseri, templum, ac domum omnem Societati, quantum in se esset, in perpetuum tradit. Res defertur ad Episcopum: is, et postea Pontifex Maximus fiunt autores. Patres Diuinae Indulgentiae gratulantes eam Sedem in Tyronum domicilium destinant, quod Polonica Prouincia nullum adhuc, nisi Brunsbergae cum Collegio coniunctum, habebat. Et continuo, qui tandiu nunquam, vbi pedem in certo ponerent Cracouiae habuerant, duobus suis in templis duplicem aperuere pietatis palaestram: eoque successu, tanta ad conciones, et Sacramenta hominum frequentia, tanta haereticorum iactura, vt appareret haud frustra timuisse satanam, dum tot moras tot bonis obiectat. [Note: 63 Archiepisco pi Gnesnensis studium in Societatem.] Verum ecce diuersum cum Stanislao Karncouio Gnesnensi Archiepiscopo, Poloniaeque Primate certamen. Is persuasum habens Collegia nostra vnicum conseruandae, restituendaeque religionis in Archidioecesi (sic ipse appellat) sua fore subsidium, constituere eam tum Gnesnae, tum Calissij sic auebat, vt nihil ardentius. Cuius votis cum per Sociorum paucitatem satisfieri non posset: nec noua inchoari Collegia prioribus non firmatis, expediret; sapiens, ac pius Antistes de suorum Canonicorum sententia, Posnaniense Collegium suae Ecclesiae proximum auctis vectigalibus, et amplificatis aedibus
perficere statuit; vt in eo Philosophicae etiam, ac Theologiae disciplinae traderentur. Calissij autem, quae vrbs Silesiae finitima in Archidioecesi Gnesnensi est, Collegium mediocre excitare cum latinitatis Gymnasio, vnde iuuentus deinde Posnaniam, quae bidui abest itinere, ad Rhetoricam, et altiores caeteras [Note: 64 Laetitia eius ob admissum a Generali Collegium Calissiense.] disciplinas transiret. Quod consilium, vbi probatum a P. Generali cognouit, miris laetitijs exultans, eique gratias perstudiose agens, inter caetera haec adscribit. Nihil, inquit, mihi hoc tempore gratius, nihil iucundius, accidere potuit. Nunc demum enim sperare incipio vberrimos in Archidioecesi mea fructus, tam ad confutandos nouorum dogmatum errores, ab eorumque tenebris plurimos hominum ad veritatis lucem reducendos, quam ad Ecclesiasticam disciplinam, quae ex suo cursu plurimum recessit, noua ista quasi plantatione restaurandam, atque conseruandam. Quae verba idcirco libenter apposui, vt intelligant Posteri nostri, quid ab ipsis expectetur; qua spe attributa, maioribus vectigalia domus extructae, et vitae adiumenta adeo benigne prouisa. Hoc autem ipso anno gratum specimen fructus Sacerdotes duo Calissij praebuere. Quod cum Gnesnensi Archiepiscopo, idem cum Stephano Rege certamen [Note: 65 Fructuosae missionesper Poloniam, et Linoniam.] erat, Grodnae Braestae, Rigae, Derpati, aliasque alibi Societatis Colonias moliente. Sed ante omnia succursum Liuoniae est. Aderant e varijs Germaniae Prouincijs missi a Claudio Generali Sacerdotes duodecim, cum quibus, alijsque Prouincialis Campanus ineunte magno ieiunio in Liuoniam properauit: relictisque alijs Rigae, Derpatum septem deduxit XIIII. Kal. Aprilis: horum, Sacerdotes erant quatuor, Theodoricus Nauakeschd Vestphalus, qui nouae Sedi praepositus erat, Thomas Busaeus Geldrius, Valentinus Hengelius, Hessus, Ioannes Ambrosius Volcherus Thuringus, quibus mox accessit Ioannes Vrbanus Polonus. Iacet Derpatum in aperta, amoenaque, et salubri planitie, ad nauigabilem et piscosum fluuium Becam, qui in marinum Moscouiae lacum Peusen octauo inde lapide euoluitur, vrb e Liuoniae praecipuis, olim et Sede Episcopi clara. Excepti Patres perhonorifice ab ciuibus vniuersis. [Note: 66 Ministrorum petulantia a Magistrati bus coercita] Vnus fuit haereticorum Minister, qui prima statim concione in eos nominibus et conuicijs infamibus debaccharetur: sed re cognita Magistrates iussit hominem priuatim coram publico scriba, ac testibus, et pro suggestu palinodiam canere; quod homo ita luculenter, ac verbose praestitit, vt ne in bene dicendo quidem tenere modum visus sit: addens in Pragensi Gymnasio, quicquid Doctrinae haberet, dum Rector ibi Campanus ageret, ab se perceptum. Nimirum in venenum verterat, quae hauserat ad salutem. Persimile quiddam euenit Rigae, vbi cum per vias, et ipso in Templo Sellulariorum quidam Opificum, ac petulantium puerorum molesti essent, decretum, quo Senatus hanc vexationem virgarum proposita poena prohibebat, ad haereticum declamatorem concioni promulgandum delatum est in suggestum, eo plane [Note: 67 Patres a Senatu honorati.] articulo, quo vixdum Orationis partem absoluerat, in qua Iesuitas maledictis prosciderat. Ita coactus est deinceps ex eodem ore spiritum frigidum, et calidum mittere. Rigae, ac Derpati Campanus auditus est in Senatu, quanquam homines perdite Haeretici essent, diligenter, atque beneuole: de causa aduentus Sociorum in eas partes, de Summi Pontificis beneficentia, de Stephani Regis voluntate, deque Societatis instituto fuse disseruit: digredientem quoque domum comiter prosequuti: deinde, vt mos est magnos viros, publico vini donario vtrobique honorarunt; quibus Pater Catholicos libros dono remisit. Summum iam restabat initijs conuersionis impedimentum, malus pudor, cum nemo auderet erroris laqueos primus exuere, ne non liber, sed transfuga videretur. Adeo est arduus humano generi reditus ad virtutem, [Note: 68 Georgius Radiuillus Societatis in gressum a Pontifice non impetrat.] cum sit adeo praeceps lapsus in vitia. Rigensi Stationi Leonardus Rubenus praefectus est. Petrus autem Scarga, tum Polociensem, tum vtramque Liuonicam curare iussus Liuoniam loco Regis etiamnum obtinebat Georgius Radiuillus Vilnensis Episcopus, qui cum ad Societatem diu aspirasset, bis a Pontifice lata repulsa, hortatu Campani, ab eoque per Exercitationes Spiritus
praeparatus Sacerdos, et die S. Stephani Vilnae a Bolognetto, qui erat Episcopus Massae, consecratus est. Quo tempore in laudatissima illa et numerosa [Note: Cardinalis creatur.] Cardinalium creatione Romae vterque, tum Radiuillus ipse, tum Bolognettus in sacrum Senatum adlecti. Enixe igitur Radiuillo fauente, continuo processum in aciem, per vrbes, pagosque diuinum classicum contra haereses, contra vitia, contra tartareas pestes cani coeptum, haud sine victorijs pulcherrimis. Nec segnius ab Collegijs iam robustis, quo populorum necessitas maxime acciret, excurrebatur. Iacobus Laniskius cum alteto Sacerdote Vilna [Note: 69 Infandae superstitiones sublatae.] Smodecum, et in circumiectum agrum profectus, omnia superstitionibas ita corrupta reperit, vt longe essent Ethnicis propiora ritibus, quam Christianis. Sacrificabant Telluri, Matri Deum, Domestico Lari. Pro apibus, pro semente, pro pecoribus, rebusque alijs certa habebant sacrificia certis ritibus, aduocatisque sortilegis, vt agnosceres satanicae ambitionis inuenta. Atque e Sacrificio Telluris quasdam Porcae, qua faciebant, asseruabant domi reliquias tanta superstitione, vt eas iussi abijcere, metu magnae cuiuspiam calamitatis, non auderent: et obstupescerent cum ipsi domos ingressi Patres infanda monumenta proterebant pedibus, et corrumpebant innoxij. Principio varijs etiam terriculamentis pro sua tyrannide depugnauit satan, tamen breui Spiritus Sancti gratia superante, vniuersa gens mire paratam se excipiendae culturae praebuit. Itaque accitus tertius Vilna Sacerdos est, excisaeque superstitiones, expiatae conscientiae, Matrimoniorum quamplurima paria, nullo ritu ante copulatorum, legitime coniuncta, tradita elementa fidei Christianae. Qua in re, quod alicubi maxime erat pugnandum aduersus hebetudinem, ac [Note: 70 Doctrina Christiana laboriose rudibus instilla ta.] peruicaciam memoriae rusticanae annorum quoque situ obduratae, haec adhibebatur industria. Quot Apostolici Symboli numerantur articuli, quot petitiones Orationis Dominicae, et alia id genus, tot vno ex pago ordine agrestes dispo nebantur, fingulisque sua ordine pars tradebatur. Quam cum demum percepissent, iubebantur etiam per Catechistae absentiam eodem ordine consistere, quaeque acceperant tandiu inter se se retractare, atque conferre, dum totum singuli carmen edidicissent. Alij praeterea Sacerdotes Mednicum, et Duoriscium, alij ad Palatinum Trocensem, alij Sluciam ad Simeonem Ducem, alij alio missi. Feruebat opus, ac fere cum praeclaro vbique euentu. Iraquo ea nuncians Generali Campanus, Mira, inquit, consolatione perfundor, quam et participo Fratribus meis, dum nouae semper afferuntur literae, qua [Note: 71 Campani literae ad Generalem.] generales a Collegijs, qua particulares ab aliquibus in varia loca missis, in quibus mirabilia operatur Dominus per suos, et multa hominum elucet conuersio, vel ad eam praeparatio. Sit Dominus benedictus. Rerum adeo ex voto fluentium causa secundum Deum ipse erat Campanus, qui hausto [Note: Eiusdem feruor.] penicus Ignatij spiritu, quocumque accedebat per B. Patris Exercitationes, quas ipsemet dictabat, domesticos omnes, maximeque Praesides, ad perfectam virtutem instituebat, et incitabat: vnde recens cunctis vigor, et nouus cooriebatur impetus: tantoque Euangelici noualis proueniebat cultura felicius, quanto coloni viribus, et quasi ferramentis instauratis, valentius operi insistebant
[Note: 72 Pontificium Seminarium Claudiopoli inchoarum.] Claudiopoli in Transyluania Pontificium Seminarium Posseuinus exorsus est non sine aliqua dimicatione, in eam rem conductitiâ in domo ab Senatu impetrata. Ostium in ea Prouincia patebat Euangelio magnum, et Aduersarij multi. Quin etiam omnibus machinis Pater mendacij Diabolus contra pugnans Petrum [Note: 73 Petri Neoty ti Apostasia.] Neotytum Saxonem ab Societate, et Catholica fide abduxit, vt pessimo exemplo, ac nouo Satellite pusillum Catholicorum gregem opprimeret. Sed nulla vis contra Dominum, machinae nullae, quam turpiter ab ipsis Haereticis [Note: 74 Catherinae Sueciae Reginae pia mors et virtutes.] mox eiectus sit infamis apostata, infra narrabitur. In Suecia quae reliqua erat scintilla fidei orthodoxae, videbatur penitus extinctum iri, Catherina Regina morte sublata. Stokolmij XVI. Kalendas Octobris diuinis praemunita mysterijs sancte, vti duxerat, vitam conclusit. Specimen singulare edidit omnium
virtutum, fidei praesertimerga Deum et misericordiae erga calamitosos; parientiae super omnia admirabilis, qua dolores acerrimos, ac morbum foedissimum, vnde corpus misellae totum computrescebat, multos annos pertuierat. Ea erepta, per quam in Suecia Orthodoxae fidei conseruabantur igniculi, starim procellae [Note: 75 Eius filiae de fectio a fide] ad eos funditus opprimendos coortae. Et quidem filia eius ad hanc diem educata Caholice, cum leuiorem antea quoque prae se tulisset indolem, vbi fida parentis orbata custodia est, ingenium sequuta, ab Ecclesia Sancta defecit. vnicum itaque veluti semen restabat in Sigismundo adolescente, nec dum sui iurjs et vndique velut agno circundato ferocibus lupis, vt hic maxime, et in Transyluania in alterius Sigismundi religione conseruanda, diuinae grariae vis apparuerit. Sed ibi Ioannes Lelesius e Societate diligenter adnitebatur, Stephani quoque Regis auctoritate, munitus, idemque Principis Magister.
[Note: 76 Haeresis prae ualet in Sue cia.] In Suecia res erat durior. Ioannes Rex Sigismundi Pater Haereticus, Haereticus item Praeceptor, Comites aiijque Aulici pessimae disciplinae. Sacerdotes de Societate restabant quidem eres Simon Nicouius, Stanislaus Rachouius, et Albertus Vandolcenus, tamen autoritatis expertes, omnibus Haereticorum ictibus [Note: 77 Periculum Principis Sigismundi.] expositi, inermes, ac nudi, et Senatores minitabantur impositos in nauim simul omnes amandaturos, et ab eorum vsu Principem conabantur abstrahere. Quam ob rem dedere operam, vti Stokolmio digredientem nullus sequeretur Iesuitarum, quod tamen non successit. Quippe tanti thesauri non erat segniter relinquenda custodia. Ad haec ipse Princeps quanquam non admodum ad speciem grauiter, sed re ipsa acerrime oppugnabatur. Soror, quae fidem prodiderat, colebatur, obseruabatur, cum maximo incedebat nobilium comitatu; pauculi Sigismundum adsectabantur, multi non aequis intuebantur oculis, et mussabant nequaquam regnare passuros. Quin et Carolus Patruus aperte volebat Haereticum fieri: ita vt conseruata tandiu tot inter flammas adolescentis fide non renouata modo, sed et longe victa Babylomcae fornacis miracula fatendum sit.
In reliquis per Germaniam Prouincijs nil magnopere praeter ordinem actum. In magnum cessit Viennae ritus Catholici decus iuxta, ac firmamentum, suscepta etiam cum Daemonibus pugna, et parta inde victoria. Quippe fuit percelebris in luce Imperatoriae vrbis dum Caesar, ac Legati Principum aderant; in oculis plurimorum gesta, omnibus diu expectatione suspensis. Anna erat Virgo ex pago Manek nomine, prope oppidum Sancti Hippolyti, germanicis octo milliaribus procul Vienna, quam Elisabetha Auia, eademque Venefica teterrima, Satan desponlam numerosa nequam Spirituum legione complerat. Tentata apud S. Hippolytum diu curatione incassum, deinde in Cella (qui locus est religiosa in primis Deiparae AEde, et peregrinantium frequentia nobilis) iam totam per Austriam re vulgata sermonibus, Viennam puella deducitur. Caesarisque, et Episcopi postulatu Ioannes Nicolaus Donius Collegij Rector adhibere Sociorum operam pene adigitur. Qui quanquam opus Societatis norat ab animis magis [Note: 78 Energumenae mirabilis curatio Viennae.] quam ab corporibus exterminare Daemones, tamen ne superbissimae belluae atque Haeretici gloriarentur subrerfugi metu certamen, indictis in Collegio multis precibus, Sacrificijs, Ieunijs verberibus, et alijs, quam Deo acceptis, tam Satanae exosis pietatis officijs, negotium aggrediendum fidenterexistimauit. Pauci initio in Sacellum, vbi depugnabatur ad spectandum quasi testes admissi; sed ipsi Daemones insana, multiplicique vociferatione theatrum sibi egregie frequentarunt. Qui praetergrediebantur exaudiebant varias, et horrendas ferarum voces, ac primo vt interuenerant temere, consistebant deinde tanquam ad spectaculum publicum accurrebatur. Nec vero solum spectator sed et bellator veniebat Antistes. Haud obscure est cognitum ab venefica Anu confirmatos principio, et nouo adiutos praesidio tartareos obsessores; adeo obstinata contumacia restiterunt. Vbi data in custodiam Anus est, profligari coepti, alijque subinde, atque alij multis deinceps diebus, ac demum omnes eiecti numero duodecim millia sexcenti, eoque amplius. Pridie Assumptae in
Coelum Virginis Matris peruicacissimus omnium, ac ductor abscessit vltimus afflicta humi Virgine, vbi quatuor ferme horas exanimis iacuit, tenui vitae extante vestigio: quo tempore deinde retulit Angelum Cruce armatum sibi conspectum, qui nomine ipsam appellans, iam diceret penitus liberatam. Postridie Episcopus in Collegij templo sacrificauit, et rem totam frequentissimae concioni exhortabundus exposuit, et Sacrosanctam Eucharistiam puellae impertijt: quae mox in Sacrarum Virginum adscripta numerum pie vitam peregit. [Note: 79 Anus veneficae, et Haere ticae mira conuersio.] Auiam quoque veneficam Dei miseratio respexit. Iampridem misera Diabolo se deuouerat, et filium infantem suasu eiusdem enecatum, discerprumque ad vnguentum quoddam conficiendum coxerat: super haec Haeretica erat, et infandis cooperta criminibus; quae vbi Sociorum hortatibus victa diabolicum pactum rescidit, haeresimque eiurauit, grauiter quidem per noctis tenebras ab iratis vexata, et verberata est furijs, tamen incendium, quo viua cremata est, pie sustinuit. Existimarunt Patres ex occasione de Sacris Ecclesiae ritibus pro concione differendum, quod optime cessit. Multique praeterea ad nouae vitae consilia, qui in flagitiorum, vel errorum coeno iacebant, erecti, cum illud Energumenae spectaculum, et Catholicae fidei veritatem, et futurae [Note: 80 Lutheranismus a Patriarcha Constantino politano damnatus.] vitae res, prope ante oculos posuisset. Iuuit quoque Orthodoxorum causam vulgatus Constantinopolitani Patriarchae libellus, qui Protestantium solicitatus literis, vt eorum exciperet dogmata, non modo non excepit, sed et singillatim scripto refellit: quam confutationem cum Patres Viennae vulgassent, auide multi, vtiliterque lectitabant. Magni enim erat momenti autoritas Schismatici Antistitis, qui cum tam inueterato ab Ecclesia Romana diffidio abhorreat, profanas nouitates recentium Haereticorum eo grauius reuincebat, quo minus habebatur Papista. Feliciter tumultuaria quaedam concertatio Herbipoli cessit. Venerat eo per aestatem Dux Vvitembergensis suis latera succinctus pseudoprophetis, qui sciens in ea vrbe Societatis Collegium [Note: 81 Doctores Lutherani Herbipoli reuincti.] esse, rogauit Episcopum, vt aliquem ad se Iesuitarum accerseret, cupere enim de ea natione quempiam videre, de qua tam multa vbique inaudierat. Adiere Franciscus Rapedius Collegij Rector; et Georgius Halenius Theologiae Professor. Primus Satellitum Vvitembergensium erat Lucas Osiander, qui vbi colloquium coeptum est, de Iustificatione statim quaestionem induxit. Respondere Patres ita, vt haud obscure Haereticum fregerint, admirante plurimum Duce, ac profitente nunquam sibi ante cognitum talia Pontificios de Iustificatione tradere: alia enim sibi a Magistris suis referri. Peruasit Vvitembergam fama cladis Herbipoli a Ministris acceptae, qui impatientes contumeliae totam disputationis seriem promulgaturos se professi sunt. Verum, vt opinor, abstinuere, ne se in nouos induerent laqueos, satis gnari non tacituros Catholicos, nec minus audacter praedicaturos veritatem, quam illi mendacia venditarent.
Quo maius periculum imminebat Coloniae, hoc impensius laboratum. [Note: 82 Periculum Coloniae ex Apostasia Gebardi Truchsis. Constantia Catholicorum et Nuncij Apostolici sapientia discussum.] Vniuersa Ciuitas, defectione ad Caluinianos Gebardi Truchsis Antistitis, in summo versabatur diuinarum rerum humanarumquediscrimine; Bipontino Duce, alijsque Haereticorum proceribus, inter caetera instantibus, vt conscientiae, quemadmodum vocant, concederetur libertas, idest superstitionum prostibulum panderetur. Sed insignis Canonicorum, Clerique constantia, itemque Senatûs, et omnium Ordinum pietas singularisque consensio, imminentem procellam egregie propulsarunt. Vbi Franciscus Bonhomius Vercellensis Antistes ad eas res componendas a Gregorio Pontifice legatus, anathema in Apostatam promulgauit, et in Pentecosten noui Pastoris comitia indixit, supplicationem quadraginta horarum [Note: 83 Ernestus Ba uarus in locum eiecti Apostatae electus.] in Societatis templo, proposita orantibus certa noxarum condonatione, instituit, qua maximo concursu, et religione celebrata, electus est a Canonicis in deiecti Caluinistae locum, Ernestus Bauarus ab Leodiensi euocatus Ecclesia. Successit strepitus belli, et iam in conspectu Coloniae per arma, et ignes furor grassabatur hostilis. Sed Deus causam suam protexit, breuique
constatum ab Gerardo militem inopia, famesque disiecit. Tametsi redintegratis subinde viribus aliquot deinceps annis arma impia pugnauere cum pijs. Enituit tota in ea re Bonhomij altitudo animi, fiduciaque, et pietas memoranda: [Note: 84 Clerus Colo niensis a Ver cellensi Antistite repur gatus.] qui postquam nouus Antistites creatus est, non dubitauit loco mouere etiam e Clero corruptos; ne si mali semen relinqueret, pro Pastore olim lupus sussiceretur: et in easdem Nobilissima et religiosissima Ciuitas, quas tum perpetiebatur, calamitates recideret. Audentem itaque pro pietate, quanquam non deerant, qui ab incoepto deterrerent, ne nouam afferre turbarum materlam, et multiplicare gliscens incendium videretur, Christus iuuit, et omauit euentus. Vt appareret saepe timeri, vbi non est timor: Dumque Catholici nimium circumspiciunt, ac tuta volunt omnia; Haeretici autem interim non cessant; sed nullo seu iuris, seu pacis respectu se se insinuant, vel intrudunt, non raro plagas religioni miserandas infligi. Inter Colonienses tumultus non intermissi est a Socijs templi aedificatio: quod cum spectarent Haeretici per ludibrium dictitabant: opportune aedificant Iesuitae, et alij habitabunt: [Note: 85 Consecratio Templi Societatis Coloniae.] Sperabant enim propediem, vbi Gebardi factio praepolluisset, exterminandos: sed exitus ostendit, quo afflati spiritu vaticinarentur. Perductum ad culmen aedificium est et a Bonhomio solenni cerimonia, eo populi maiore accursu, quod Coloniae nunquam tale editum spectaculum quisquam recordabatur, in templum Domini pridie Assumptae in Goelum Deiparae consecratum. [Note: 86 Mors Guillelmi Limburgij.] Decessit Treuiris Guilielmus Limburgius ab anno 1551. in Christi Domini Castris bona stipendia meritus, Doctrinae, pietatisque praestantis: quas aliasque virtutes singularis obedientia vtiliores, pulchtioresque reddebat. At Ioannes Philenius, qui Herbipoli multorum et ipse religiosi stadij annorum [Note: Ioannis item Philenij, et huius laudes] cursum consummauit, non solum domesticis, sed et externis, ipsisque Haereticis desiderium, luctumque reliquit. Adeo cum esset rei domesticae Procurator, suarum virtutum, ac praecipue caritatis, documentis omnium sibi amores obstrinxerat: Laus sane tanto praeclarior, et imitatione dignior, quanto difficuius rei nummariae tractatio apud seculi homines in religiosis viris approbationem inuenit. Herbipolitanorum quidam etiam Prophetiae donum in Philenio sibi compertum narrarunt. Iam respirabat Belgium, sed vt sunt remedia tardiora, quam mala, lento progressu. Ad afflictam recreandam Prouinciam Visitator Oliuerius, cum Austriacas res composuisset, obiterque aspexisset Rhenanas, translatus est. Mirum erat in Alexandro Farnesio Parmensi Principe Societatis per Belgium propagandae studium. Eius rogatu, dum alia alibi Collegia molitur, missi ex Treuirensi Collegio per Sacrum Aduentum Petrus Peraxilus concionator cum altero Sacerdote Luxemburgum. Iam ab Rege Catholico ad Collegij fundum Parmensis [Note: 87 Luxemburgi et Cortraci expetita Col legia Societatis.] Prioratum Vnseldungensem impetrarat. Haud minus fauebat initio, vt quidem praeseferebat, Gubernator Ducatus Comes Mansfeldus. Concionibus ter in hebdomada praeter sacros dies habitis, magno cum fructu, alijsque obitis impigre consuetis officijs, cum Peraxilus, ac Socius reuocarentur Treuiros, negauit Comes accitos, vt inde recederent; sed vt nouae Coloniae perpetua ponerent fundamenta: occlusurum se portas ne irent. Et continuo literis ad Rectorem Treuirensem, et ad Visitatorem Oliuerium datis, Collegij institutionem acriter coepit vrgere. Missi et Cortracum extremo Iunio, postulante Magistratu, et alente, Robertus Claysonius, Ioannes Dauid, et Ioannes Fans Sacerdotes cum Laicis duobus, concionibus, Catechismo, Sacrorum vsu mysteriorum, alijsque pietatis operibus, tum fructus vberes legerunt industriae, tum cupiditatem habendi Collegij in Ciuibus incenderunt. Tertio [Note: 88 Ioannis Mor tagnae obitus Tornaci.] nonas Februarij Tornaci decessit Ioannes Mortagna, ab anno 1553. in Societate, quam iam tum Sacerdos iniuit, Sacramentis distribuendis, verboque Dei praedicando egregie operatus, ardentissimae vir, et laboriosae caritatis. Tornacensium, apud quos plurimum vitae egit, iure Apostolum nomines, extat hodieque fructus eius industriae in ea vrbe apprime saluber, volente, ac iuuante
Episcopo, sub Magistratus tutela duodecim probatae sanctimoniae congregauit Virgines, certisque deuinxit legibus, quae se totas instituendis puellis paruis, vel alijs, si quae id amarent, deuouerunt. Docebant autem ante omnia elementa [Note: 89 Pia, et vtilis eius institutin ihidem.] fidei, probos, cultosque mores, tum pro cuiusque re ac natalibus, legere, scribere, et elegantiora opera, seu vulgares colus acusque ac telae labores, vt cuique suppeteret, vnde vitam tolerarent, vel honeste, pieque exigerent. Iamque eo processit haec disciplina, vt interdum quingentae numerentur discipularum in numero: perque eam haud modica ex parte pietatis cultus, quem vehementer haeresis deformarat, priuatis in domibus expolitus, publice quoque refloruerit. Exulante modo Collegio solebat dictitare Mortagna, se, quemadmodum sperabat, non exiturum e vita, donec Tornacum restitutam Societatem videret, Ipse, vti supra memoratum est, restituit, aedificauit Sacellum, deinde fidelem Deo spiritum reddidit; ac primus in extructa ab se aede sepultus est. In eius locum Domui Probationis, quae vehementer hoc anno amplificata est, Eleutherius Pontanus successit, Valencenis accitus, vbi Bernardus Oliuerius coeptam superiore anno stationem administrauit.
In Anglia, quod proximis annis Londino, id hoc anno varijs Regni Ciuitatibus [Note: 90 Varij in odium fidei caesi in Anglia.] morientium pro fide decus additum. Nam, ne motus in Londinensi populo cieretur maior, simulque vt terror propius admoueretur prouincijs, late per Insulam coepit saeuitia in Dei famulos exerceri. Mancastriae Iacobus Labornus vir nobilis: Vinctoniae Ioannes Sladus: in Castro Andoueriensi prouinciae Antouiensis, Ioannes Bodaeus, magnae pietatis Laici, pro religione sublati. Sed maxime Eboracum gloriosa Athletarum certamina illustrarunt. Hic Guilielmus Lacius, Ricardus Kikermannus, Iacobus Tonsonus, Guilielmus Hartus, et Richardus Tirchillus Sacerdotes, eamdem omnes ob causam, quod praeter impia regni decreta trans mare dedissent operam studijs, ex autoritate Pontificis Sacerdotium suscepissent, in Angliam tutandae, restituendaeque religionis causa reuertissent, perduellium poena mactati, magno populi omnes dolore: sed maxime Hartus. Vix felicem Deo spiritum reddiderat, cum in magna spectantium corona multi facto impetu ad patibulum vsque, nullo periculi sui respectu, intulere se se, nec prohiberi potuere, quin certatim quicquid ad manum venerat ex reliquijs Pij Athletae caperent: quorum multi protinus capti, et in carcerem dati. Illud haud minus memorabile. Cum ad obscurandam religionis causam iam Haeretica astutia permisceret Sacerdotum martyria, latronumque, ac facinorosorum supplicis, post Harti concisum venerandum cadauer, latro admotus patibulo, ac iussus causam quare [Note: 91 Latronis Poenitentis felix obitus.] damnatus erat, palam exponere, data voce, Quid, inquit, crimen quod et dudum satis vobis enarraui, et vna cum caeteris meis noxis hesterno die Sacerdoti huic, pretiosa morte functo (Hartum significabat) in confessionis Sacramento patefeci, rursus enarrem? Nempe solum restat, vt moriar, nec repugno: illud igitur profiteri velim: me iam mortem non tam mei sceleris, quam fidei Catholicae causa complecti, perbeatumque me ducere, quod tam illustris Herois comes efficiar. Ad quae verba cum varie affecta multitudo, alij compungerentur animo, alij taciti consilium laudarent, alij ac praesertim Ministri (vere ministri mortis) etiam vitae pollicitatione ad reuocanda dicta sollicitarent. Iam Dei spiritu (vt aequum est credere) bonus latro aestuans, vociferari coepit: rumpite moras, rumpite, piget iam vitae: nunquam fiet, vt quod dixi retractem: Vnicum votum est Martyri huic Sancto commori: cuius beata anima nunc pro me orat: hisque in vocibus cum interclamarent Ministri tolle, tolle, blasphemat, pressis faucibus mortem oppetijt. Paucis diebus comprehensus Sacerdos dum pertentatur, si quid forte rei sacrae gestet, inuentus est collum fune circumdatus: interrogatusque quid ea res sibi vellet, particulam funis, quo suspenderant Hartum, hoc est, Sacram Reliquiam esse respondit; ac denuntiantibus eodem ipsum laqueo strangulatum iri, Vtinam, inquit, tanto honore sim dignus: et in carcerem ducitur, Hos honores
[Note: 92 Guillelmi Harti religionis causa casi virtutes] fideli suo Sacerdoti, ac testi Christus Dominus etiam hac in vita rependit. Et sane erat Hartus non alijs modo laudibus, et multa Doctrina, sed virtute quoque singulari spectandus. Dum Romae egit, specimen obedientiae, modestiae, caritatis habebatur, ac praesertim patientiae in perferendis calculi doloribus acerbissimis. Ob eam inualetudinem in Societatem, quam [Note: Et vtiles labores.] summo studio petebat, non receptus, enixe Deum rogauit, vt aliquod sibi leuamentum concederet: et apparuit preces auditas. Vbi reuertit in Angliam dolorum asperitas mitigata est, et ille toto pectore ad religionis conuersus vtilitatem profecit breui spatio plurimum. Multos corroborauit in fide, multos in pietate promouit, multos ab Haeresi excitauit, quorum aliquot Romam misit, quoad bonorum laborum gloriosum fructum, Sancti certaminis palmam [Note: 93 Multi fidei causa in custodiam dati Londini.] percepit. Londini, quanquam sanguini parcebatur, in facultates tamen piorum auide saeuiebant, et custodiae Sacerdotibus complebantur. Praeter eos, qui habebantur in Turri, triginta in Hullensi carcere, in Castro Equitis Martij, sex et viginti numerabantur. Qui omnes quotidie fere, iuuante [Note: Ibi plus reli gionem iuuant.] Deo, alijs, atque alijs artibus sacrum faciebant, custodibus nunc ignaris, nunc pretio emptis, nunc conniuentibus, et interdum clam religioni fauentibus. Summa quin etiam Dei prouidentia fiebat, vt ita clausi saepe vtiliores essent, quam si fuissent liberi. Ad hos enim cum certi, constantesque in eodem loco permanerent, multi, qui Sacerdotes alios reperire non poterant, vel pij colloquij, vel Confessionis, vel etiam Sacrae communionis causa dissimulanter accedebant. Deinde cum semper Londini, aut in magnis vrbibus haberentur, magna negotia opportunius transigebant, quam si peregrinandum fuisset: idque tanto liberius, quod iam pro religione inclusis vix vlla supererat, aut timendi, aut dissimulandi causa. Mirifice etiam alijs, qui varias ob noxas tenebantur, praesertim iuuenibus, consuetudine ac disciplina proderant: vt multis nocentium receptaculum fieret innocentiae Schola, vnde plus virtutis breui perdiscerent vincti, quam vsquam liberi percepturi [Note: Gratulante praesertim Alano.] fuissent. Ad haec cum saepe potestas Sacerdotibus fieret interdiu custodia exeundi cum sponsione redeundi ad noctem, negotiorum per speciem, ad Catholicorum necessitates accurrebant. Adeo Deus, quemadmodum Alanus scripsit, benedixit suorum conatus: ipsaque experientia refutauit humana iudicia multorum, vel clamitantium, vel susurrantium; commodiora tempora expectanda. Quibus, inquit, consultoribus si vteremur, infinitae quotidie perirent animae, quae nunc Dei beneficio seruantur: omnisque patriae salutis, ac conuersionis extingueretur spes. Neque enim expectanda sunt meliora, sed facienda meliora: et a Deo Optimo, maximo studio, labore ac sanguine praesertim Sacerdotum, sunt redimenda feliciora tempora. Hac et Sacerdotum inclusorum, ac caeterorum industria, Deo incrementum [Note: 94 Multi ex Hae resi conuerfi in Anglia. Huius rei causae.] dante, Catholicorum hoc anno numerus vehementer est auctus. Quamquam multa praeter haec causam adiuuabant. Iam sementis e Christi testium sanguine laetam fundebat segetem, quam ipsimet e Coelo haud dubie suis apud Deum precibus nutriebant: eorumdem illustrata magis ac magis innocentia multos permouebat. Ad haec perennia quotannis sacerdotum supplementa operarum amplificauerant numerum. Scripti etiam libri praesto erant tum ad euertendos errores, tum ad pietatem excolendam moresque formandos cum inenarrabili fructu. super haec, vt Deus pro sua infinita vi ac clementia bonum ex malo elicit, haud mediocriter proderant desertorum quidam, et proditorum [Note: 95 Lapsi quidam resurgunt.] suam aperte fassi, ac detestati nequitiam. Nam Ioannes Nicolaus cum ex suscepto ad Turcas itinere Rhotomagum reuertisset, grauibus literis, quae editae extant, nefarias suas fraudes retexuit. Laurentius quoque Chaddaeus palinodia publica malitiam, et impietatem suam defleuit. Praeterea Osburnus, et Thomas Alfildus, si quam tormentorum, necisque metu ignauius succumbendo labem fecerant, eam fortiter Deo porrigente dexteram, excitati resarserunt. His omnibus causis adolescebat res catholica, et firmabatur. Accessere,
et Haereticorum inter se se diffidia. Namque Elisabeta Archiepiscopum Cantuariensem, Regnique Primatem Edmundum Grindallum, quia is aegre ferebat ipsam nimium ex Archiepiscopali munere ad se rapere, omni iurisdictione spirituali spoliauit, reuocauitque eam ad se se, legatis per prouincias constitutis, [Note: 96 Ciuiles inter Hareticos turbae.] qui ab ipsius modo potestate penderent. Ex cuius contumeliae dolore Grindallo mortuo, in eius locum Ioannes Vlitgiffius antea Vorcestriae Episcopus suffectus est, capitalis Puritanorum hostis, qui cum multa contra eos volumina prius edidisset, iamque quo plus adeptus erat potestatis, eo impotentius agens, vellet vnde quadraginta capicibus, quibus aiebat contineri Anglicanam fidem, Puritanos subscribere, hisque obstinatum esset citius, vt loquebantur, tot mortes oppetere, quot pilos haberent corporis, quam in ea dogmata conuenire, ingens exarsit incendium. Haec omnia cum religioni fauerent, non tamen desistebat Satan impedimenta multa cum in ipsa Insula, tum extra [Note: 97 Apostasia Peichini, et Landgalli.] eam, et vnde minime timenda videbantur, obijcere. Duos qui de Societate fuerant illuc induxit Christophorum Perchinum, et Thomam Landgallum, Perchinus ingenij turbulenti homo e Societatis corpore iam biennio ante abscissus, cum turbas Coloniae, et alibi per Germaniam exciuisset, in Angliam reuersus, etiam ab Catholica fide desciuit: et hoc minus creauit ouibus Christi periculi, quo citius plane se lupum ostendit. At Landgallus, vir aetatis, doctrinaeque maturae, Laureti Romaeque Poenitentiarij functus officio, muneribusque praeterea sat grauibus gestis, cum ab Generali Romam accerseretur, Anglicanam Genuae nauim nactus, incertum qua maxime causa, in Angliam fugit. Hic siue vltro, siue inductus, Reginae consiliarios adit. Illi quidem statim diffiparunt toto Regno: Iesuitam doctissimum suapte sponte ex Italia accessisse. qui profitebatur frequentaturum se Protestantium Ecclesias, alijsque persuasurum, vt frequentarent: eoque nomine aiebant, potestatem ei factam per Regnum omne vagandi, et sacrum vbicumque libitum foret, impune faciendi. Et Landgallus conciliandae sibi gratiae causa iactabat se a Pontifice missum, vt Iesuitas viseret eius Regni, ac reformaret; Sacerdotumque, qui ab Seminarijs venerant, errores doctrinae corrigeret, et conscientias Catholicorum passim irretitas, pristinae libertati restitueret, vt suis obtemperantes Principibus salua vita reque familiari Deo pacate seruirent. Audiebant haec Schismatici totis auribus, et alij imbecilliores: at plerique Catholicorum, vt proprium est ouium alienum pastorem non audire, vel suspicati fraudem Haereticorum, vel certe, vt erat, Apostatam Iesuitarum esse, procul ab congressu hominis fugere, nec domo recipere: adeo vt miser cogeretur Heyuodi amicitiam quaerere, per quem autoritatem nancisceretur. Heyuodus quanquam enixe rogatus nunquam homini quem infidum Deo intelligebat, voluit se se committere. Interim Haeretici plus hinc ad suas res, quam ex quauis disputatione, vel carnificina sperantes momenti, famam noui doctoris extollebant, Virum tota Europa sapientiorem inueniri negantes. Vbi res cognita est Romae, sedulo Claudius aperiendam fraudem curauit, et illum pro Apostata Anglis Catholicis declarandum. Qui infelicissimus dum receptum apud alios non habet, ad cognatos, et propinquos, non magis genere, quam religione nobiles, multumque hominis temeritare offensos, coactus perfugere, extemplo desijt apparere: nec quid factum [Note: 98 Diffensiones inter Carholicos causa Heyuodi.] ei sit, postea vnquam est cognitum. Vix turbo is euanuerat, cum Heynodus ipse nouum commouit, ieiuniotum controuersiâ, quam sub ipsum Personij, et Campiani aduentum diremptam supra narrauimus, validius excitata. Causam duplicem praetendebat, consensionem cum Ecclesiae capite, ac temperamentum seueritatis, quam veteres Sacerdotes ex Reginae Mariae temporibus (vti non nemo querebatur) exigebant immodicam, cum ne puerperis quidem esum carnium diebus, quos ipsi obseruabant, concederent. Obstitere vehementer quotquot vetustiores supererant Sacerdotum non educati in Seminarijs, obiectantes omnis aeui suffragio, atque etiam Ecclesiae Anglicanae Synodis firmatam, sancitamque consuetudinem. Accessere, et ex
Seminarianis doctissimi quique, et grauissimi cum negarent pertinere ad Gasparem antiquum eius Ecclesiae morem abrogare: neque ipsi Romanae Ecclesiae id placere, vt probabiles consuetudines aliarum Ecclesiarum abolerentur. Neque vero decere, aut boni exempli esse, religiosum virum aduersus ieiunia vsque adeo bellum gerere, multoque minime in eadem mensa dum alijs ieiunantibus legitima apponuntur cibaria, ipsi, vt praeiret reformationis exemplo, carnes apponi. Non ita fortem Athletam Campianum, non ita censuisse Personium, non ita caeteros, qui iusto prope conuentu statuere nihil mutandum. Quid Heyuodus perpetuum morem, quid prisca consulta, quid noua conuelleret? Perstabat tamen Gaspar in sententia, vt erat non indoctus, nec suarum parum tenax opinionum: qui cum suas ad partes e iunioribus Sacerdotibus haud paucos traduxisset; ex his decem ac septem numero, tanquam in Synodi formam congregati, frequentes contra ieiunia decreuere: vnde acrius incitata lis, totoque regno diffusa, quanta cum offensione multorum, coniectura [Note: 99 Eius ea occasione periculum.] hinc capiatur. Rogationum hebdomada, quâ illic veteri more ieiunatur, agebat Gaspar Londini apud Mercatorem primarium, qui id, quamuis Schismaticus, in gratiam vxoris Catholicae permittebat. Vna cum alijs Sacerdotibus ad mensam adhibitus, cum ipse, et alij quidam carnibus, caeteri piscibus vescerentur, Mercator primo irridere coepit eam diuersitatem: deinde cum facti sui rationem docte Gaspar reddere conaretur, non pacatus, sed abalienatus est magis. Ac forte euenit, vt postero die in edictum aduersus Sacerdotes, et Iesuitas recens promulgatum incideret: cuius assumpto exemplo, recta domum ad Gasparem: ac interrogat, ad ipsum ne tale edictum spectet. cumque is affirmaret, verum se apud illum tutum esse: nullam, inquit, Schismaticus a me fidem habes: neque ita mihi vitae ratio tuae probatur, vt causa tua velim rem caputque meum in discrimen offerte. Itaque teneris. Rationibus, officijs, precibus contra niti Gaspar; nulla re flecti Mercator: peraegre demum precibus summis vxoris, et aliquot praeterea Sacerdotum, ad haec bono pecuniae promisso numero, potestatem ei fecit abeundi. Vnde noua Gasparem controuersia excepit, conscientiam teneret nec ne pecuniae promissae fides. Hisce tricis implicitus Ioannem Curraeum Sacerdotem in Galliam ad Personium misit, vt quid facto opus foret cum sapientibus explicaret. Sed cum hauddum Personius ex Hispania reuertisset, Curraeus quod olim agebat, [Note: 100 Personij Pro uidentia in sedandis tur bis.] de suo ad Societatem accessu transegit. Haud multo post confirmata valetudine Personius ex Hispania adfuit, cognitoque rerum Anglicarum statu, Romam excurrendum ratus, intetim ne in deterius vsque res laberetur, Curraeum quanquam Nouitium (sed erat maturae pietatis, prudentiaeque Sacerdos) remisit in Insulam, valde monitum, vt pro viribus sedare turbas, et conciliare partes studeret. Decretum Romae de subsidio in Britaniam mittendo, euocandoque ad Personij Alanique Colloquium Heyuodo. Regi quoque Scotiae ad sui custodiam quatuor aureorum millia a Pontifice Personius obtinuit. Qui regressus in Galliam Guilielmum Vestonum de Societate hominem cum caeteris virtutibus, tum prudentia, ac modestia insignem, optime institutum summisit in Angliam loco Gasparis successurum. Sed Deus miro suo artificio [Note: 101 Finis turbarnm captiui tate Heyuodi.] lites praecidit. Euocatus Gaspar in portus Rothomagensis conspectum iam venerat, cum repente aduerso vento repulsus in Angliam Haereticorum in manus venit, et condemnatus est, quemadmodum infra dicetur: ac finis dissensioni captiuitate autoris impositus.
Interim res in Scotia, ob eam quam supra memoraui, conuersionem, ex [Note: 102 Guillelmus Holtus captus, et postea dimissus, in Scotia.] spe magna prolapsae, in locum sane periculosum deciderant. Guilielmus Holtus, qui vnicus in eo regno de Societate agebat, prope Edimburgum iussu Haereticorum Procerum, penes quos erat Rex, captus, et datus in vincula est. Iam et tormenta parabantur. Sed Rex, quia venerat ab Patente eius Regina commendatus, prohibuit. Instabat tamen Elisabethae legatus, vt traderetur sibi Londinum mittendus. Sed idem Scotus Rex, Christianissimo
Rege, summaque fide, et cura legato eius Meneuillo orantibus, in libertatem asseruit.
[Note: 103 Edmundus Augerius Sodalitatem Poemtentium instituit.] Interim Rex Galliarum Henricus Edmundum Augerium Dolani Gollegij primordia ordinantem datis manu sua bis literis ad se Lutetiam aduocauit; eius vt opera in condenda, quam moliebatur, Sodalitate Poenitentium vteretur, cui XIII. Kal. Aprilis initium factum est admodum speciosum. Nam praeter plus ducentos e prima nobilitate, Rex ipse, duodecim Principes, Cardinales sex, tres Duces, Episcopi sexdecim, Abbates plurimi in eam dedere nomina; indutique saccis populo mirante conspecti sunt. Tantum nimirum habet momenti cognita Principis in vnam partem propensio. Ad nobilium corrigendos mores, et conseruandam Catholicam fidem eum conditum coetum ferebant; quem quidam initio Sorbonicorum cum minus probarent, et Fraticellorum affinem haeresi praedicarent, inuidiam eius rei in Iesuitas, vt in rerum inuentores [Note: 104 Ea probatur a Pontifice.] nouarum, conijciebant. Sed is breui euanuit sermo, tum palam facto studio Regis, tum coetu comprobato, ornatoque donis praeclaris a Summo Pontifice. Verum inter fausta clarissimae Sodalitatis initia, publicamque gratulationem repentina Societatem Parisijs plaga percellit. Vehementer offensus denuntiatur Rex tribus praecipue causis, Quod hominem de Societate audiuerat vni Gallicorum Principum suasisse, vt is Regi Belgicum, et Lusitanicum [Note: 105 Rex Henticus in Socie tatem commotus.] bellum dissuaderet. Deinde quosdam in Poenitentiae Sacramento absolutionem denegasse ijs, qui sub Alenconio in Belgio militassent. Postremo quod alienigenae permulti de Societate in Gallia degerent ac fere penes eos Collegiorum administratio esset: quod Rex videbatur ferre grauissime. Itaque vetat post haec praefici, nisi qui de sua ditione sint; ac super ea re Nuncium Pontificium literas ad Gregorium dare suo iubet nomine, vt id ipsum Pontifex Generali praecipiat. Haec denunciatio consternationem nostris attulit eo grauiorem, quo domesticae turbandae concordiae hinc suspicionum semina iacta sunt. Odo Pigenatius Prouincialis, Claudius Matthaeus Praepositus Domui [Note: 106 Augerius ea causa immerito suspectus.] Parisiensi, Ioannes Sangennotus Rector ibidem Collegij, et si qui alij, in eam facile opinionem venerunt, vt consilium id Regi ab Edmundo suggestum crederent. Vt cumque id ipsis verisimile quae ad manum erant coniecturae facerent, tamen si alia, quae partim ignorabant, partim non aduertebant, reputarent, in eam persua sionem timidius ituri fuerant. Si quidem literis Apostolicorum Lutetiae degentium Ministrorum ad Romanam tunc aulam scriptis cognitum postea est, haudquaquam Augerij consilijs Henricum Regem, sed suis quibusdam rationibus in modo regiminis vti solitum. vtut se res habuit, plenae querelis literae ad Generalem venerunt, Augerium Ambitionis superbiaeque criminantes, quasi is, vt regnum autoritatis obtineret, eos nostrorum quorum praesentia luminibus eius obstrueret, amoliri e Galliâ, inuidiâ ortus externi, conaretur. [Note: 107 Quam inuerisimiliter ambitionis, et inuidiae taxatus.] Haec quamquam ob autoritatem tradentium ex parte credita reperio, tamen erant, et a moribus Augerij, et ab ipsa veritate non parum aliena. Ac vt eius viri egregiam sanctimoniam, quae plene serius enotuit, his modo non opponam, hoc tantum dicam, homini cuius maxime conspicuum decus, Gallicae eloquentiae insignis excellentia ferretur, nostrorum in Galliam, ex Hispania Italiaue profectorum, quippe qui in aliena lingua balbutientium, formidandam comparationem non fuisse. Tumebat, tum Gallia non obscuris indicijs eorum motuum, qui deinde in maximam eius inclyti Regni perniciem eruperunt. Edmundi tali tempore sententia erat: debere nostros Regis summe Catholici maximeque pij vnice obsequijs haerere: minime autem populariter iactatis [Note: 108 Vera commotionis Regiae causa.] in eum rumoribus moueri. Contraria quorumdum secta erat e Regi tum minus probatis Guisijs Principibus paulo addictius pendentium, partim, quod ijs sorte Natalium deuincti essent, partim quod religionis tuendae nullam alibi spem, quam in illius potentissimae familiae patrocinio esse arbitrarentur. Euentis illustrata deinde multa sunt quae tunc adhuc densa caligine obducebantur, vt in illis tenebris errantium miserabilior conditio quam vituperabilior culpa fuerit.
Sed de his satis. Res enim referre ipsas, vt gestae sunt, non aestimare nostri, est muneris. Isto Regis mandato grauissime perculsus Prouincialis tanquam in summa calamitate indicittota Prouincia certas poenas, ac Sacrificia, et assiduas preces implorando Dei auxilio, cuius in manu corda sunt Regum. Nec minus ea res cognita Romae Generalem, et Assistentes commouit. Sed prompta hic fuit, Sanctissimi Patris perpetua benignitas, cui sedulo Claudius, quantum in regio praecepto contineretur difficultatis exposuit. Sic natam, sic adultam Societatem in sinu quodammodo praestantissimae caritatis, quae vnum in corpus nationes quamuis diuersas arctissime copularit. Hoc fuisse Praepositis post Ignatium curae inprimis, vt consensionem illam, et coniunctionem animorum totum orbem terrae loco Patriae numerantem, excisis, quas natura, vel educatio ingenerat priuati amoris fibris, alerent, fouerentque. Hoc decere, hoc proffteri, qui seculo renuntiant. Hoc esse vitam ad Euangelicam formam componere. Hoc valere ad vtilitatem publicam, dum ex vna in aliam regionem subsidia mittuntur, quae iudicantur aptissima, cum aliquando etiam, quia e certa gente non suppetunt, necesse sit ex aliena supplere, et Christus ipse dixerit, Prophetas acceptos in patria sua non esse. Itaque singulari studio [Note: 109 Pontifexrogatus a Generali conciliare Regem Societa ti nititur.] commendatum sibi in proximis Comitijs, vt conseruaret, instauraretque sanctam hanc nationum permistionem: id sibi curae fuisse, quo foueretur ipsa consuetudine caritas, et arctius inter se huius Ordinis, quasi vnius corporis membra connecterentur. Haec et eius generis multa cum audiret sapientissimus Pontifex, vehementer probauit, laudauitque consensionem illam coelestem, eiusque conseruandae studium, neque aliud superesse respondit, quam vt conaretur Generalis Regi quoque Henrico satisfacere. Quamobrem Pater ad Prouincialem literas dat, vt accurate Regem edoceat, quam bona fide per Dei gratiam vbique Socictas agat: fidelitatem nostrorum hominum ex religione, ac virtute, non ex natione spectandam, ac metiendam esse: idque posse intelligi totius anteacti temporis experimento, cum ad hanc diem nulla commemorari queat molestia per hominem Societatis alienigenam in eo Regno [Note: 110 Literae Generalis ad Prouinciasem Franciae.] commota. Deinde cum ad rei pubhcae vtilitatem summopere intersit idoneos teligiosis familijs moderatores imponi, hos difficillimum esse nancisci, quamuis ex Prouincia et natione omni lectio libera sit, nedum certis coangustari limitibus possit. Testimonio ipsum esse Edmundum Augerium, cum Dolani Catholico Regi subiecti hoc idem postularent, stetisse Societati sententiam, potius nullo modo Collegium, quam cum ea conditione suscipere. De caeteris querelis doceret, quam leges Societatis vetarent, quam ipsemet Claudius priuatim prohibuisset de secularium rerum administratione quicquam attingi; quod si quid quis committeret, cum Rex nominaret, non impune laturum. Nihil esse cordi magis Societati, quam vt Regi Regnoque ad Dei gloriam, et salutem animarum omni studio, cura, labore, ad haec optima fide deseruiat. His ad Prouincialem perscriptis, ad Annibalem Codretum grauissimum, et sapientissimum Prouinciae Patrem, cui Augerij tum Iudicium tum vita summe [Note: 111 Aliae literae eiusdem ad Annibalem Codretum.] probabantur, quod integritatis vtriusque argumentum erat: haec proprijs literis Claudius addidit. Illud in vniuersum de toto hoc genere R. V. dicere habeo: maxime repellendam esse a Societate rationem hanc, et ideam gubernationis Politicae, et humanae, quaeque consilijs carnis, et sanguinis nititur: quia vt in Epistola illa communi ad superiores scripsi, non plus locum habet in Religionibus, quam si quis ex principijs Musicis nauim gubernare instituat. Prorsus enim eodem modo toto genere differunt gubernationes communitatum spiritualium, et temporalium, vt in hac ipsa materia nationum, Reges gentium, et qui dominantur earum hoc faciunt, vt suorum potius quam alienorum ministerio vtantur; nempe quod eos in terrenis bonis custodiendis sibi fideliores, et coniunctiores futuros putant. Quae causae cum omnino cessent in Religiosis, apparet quam absurdum sit inter eos tamen talem linguam existere; maxime cum se de terra sua, et cognatione sua exire professi sint, et
vnum omnium Patrem habere eum, qui in Coelis est, et vnam communem omnium Matrem Religionem, quae eos parturit donec formetur in eis Christus. Cum igitur sic intelligam nihil magis aduersari posse spiritui Christi, atque etiam vero illi spiritui Societatis; eique maiora damna afferre, quam hanc pestem, statui, cum Dei gratia penitus eam ex Societate nostra euellere; quantum quidem viribus (Christo Domino iuuante) conniti potero. Ac proinde hoc etiam totum planius Reuerentiae Vestrae indicare volui; vt quoniam ea aetate, et autoritate, atque etiam ijs meritis in Societatem est, vt ei omnes deferre debeant, ipsa quoque in hoc nobis cooperari studeat, et quaecumque occasio ei fuerit in omnium nostrorum animos inducere veram illam indifferentiam, atque aequalitatem ad omnes homines, aut nationes, vt siue barbarus, siue Scytha, omnes vnum in Domino simus. Et quando hoc bono scimus nos fruituros in Coelis, demus etiam operam, vt eius felicitatis partem praecipiamus in terris. Nam praeterquamquod alioquin nosmet ipsi caritatis dulcedine priuamus, quae quidem magna est, et contra nosmet in multas tribulationum et amaritudinum spinas induimus, hoc etiam ferme necesse est, vt cum nobiscum inter nos non optime conuenimus, quicquid id est ad externos etiam promanet: cuius rei exemplum recens ante oculos Reuerentia Vestra habuit. Accedit etiam, quod ipsa se Societas multorum opera, et vtili, et opportuna necesse habet priuare, quando in Superioribus, vel huiusmodi administris deligendis non tam talentorum, quam aliarum rerum externarum, rationem habere cogitur. Qua in re quod nostrum sit consilium, ac iudicium, puto Reuerentiam Vestram, et alios cognoscere potuisse ex ijs capitibus, quae non multo ante in Prouincias omnes missa a nobis sunt, vt se cundum ea doceremur de iis, qui ad gubernâtionem idonei sint. Nihil enim dubitamus, quin quo propius ad eam formulam in superiorum delectu accesserimus, eo maius Societatis bonum, et Dei obsequium futurum sit. [Note: 112 Odonis Pro uincialis cum Rege Collo quium.] Inter haec Parisijs Odo Prouincialis post aliquot hebdomadas in propitiando numine positas, adito Rege, copiamque nactus familiariter disserendi, in hunc modum exorsus est, Sacra Maiestas, laeti quidem hoc tempore dies, et paschales aguntur caeteris, nos tamen in moetore adhuc, aerumnaque, et corporum diuexatione versamur, quod infensum te nobis accepimus. Non enim possumus inde non maxime perturbari. Quippe vt omittam regia ista persona, et propria tua in nos merita, quantam nobis curam, ac prouisionem iniungant, ne quid tibi molestiae procreemus, satis intelligimus ex regio clementiae tuae fauore pendere quicquid fructuum ex nostris laboribus percipere Dei Ecclesia potest: ad quam miseris hisce temporibus omni ope iuuandam relicto seculo nos totos deuouimus. Poterat quidem sustentare nos in hoc dolore testimonium conscientiae nostrae, poterat, et Maiestatis tuae sapientia, quae rumores, atque obtrectationes huiusmodi aequa lance mature solet expendere. Verum cum, et nostra, reique publicae tantum intersit, quid in re sit planum fieri, si per tuam benignitatem licet, exponam. Cum Rex comiter annuisset, tum ostendit, quam pauci, aut nulli cum Ordinaria potestate praefuissent in Gallia e regnis externis: deinde quam nihil ab hominibus, qui mundo mortui essent, timendum ipsi esset. Diuersae licet nationis, ac sermonis, multi Sociorum essent in Gallia, tamen in eo conuenire omnes, vt priuatim pro eo quotidie preces facerent, et ipsum certatim amarent. Quod si cui de contentionibus Principum verbum excideret, id praesenti poena vindicari. Vbi Rex, vt erat sagaci ingenio, rerumque praesentium notum paucis periculum videbat, Vt concedam reliqua, inquit, et vos Mundo, vt estis, mortui sitis, tamen fieri non potest, quin ipso naturae nutu magis afficiamini vestros erga Dominos, quam erga externos. Neque ego persuaserim mihi, quin tu magis me, quam Regem Hispaniae ames. Inter vos duo quasi membra esse video, et Collegia, et domicilia religioni dicata (Professorum domos intelligebat) in his curae mihi non
est, qui agant, praesintue. At in Collegijs vbi instituitur regni Iuuentus, plurimum interest, quamdiu rerum hic status est, vt qui praesunt, ex nostro sint regno. Subiecit Prouincialis, ne minem praeter vnum, eumque virum bonum (is erat Bemardinus Castorius Senensis Rector Lugduni) Collegijs praeesse externum, et quosdam Lotharingos, quos Regi maxime coniunctos semper existimasset. Hic visus annuere Rex, et de alijs querelis multo apertius, vbi explicata illi Societatis instituta, et vigilantia, satisfactum sibi professus. Cum [Note: 113 Henrici Regis in Societatem beneuolentia.] ad extremum, vt consueta Societatem vellet benignitate complecti Prouincialis submissione ac modestia summa precaretur, plane confirmauit, eoque sensu, vt intelligeres vere loqui, eum sibi valde esse caram, et posse ex eo perspici, quod eius fidei Caroli Fratris filium, quanquam multi repugnarent, commiserat: et cognituros inposterum vbi vsus incideret, quanti eam faceret, quantum amaret. Interim preces quidem pro ipao non intermitterent; sed angorem illum, moeroremque ex eius offensione, quae iam nulla restaret, omnino deponerent. Ita grauissima cura valde lenita est. Cum vero per aestatem Gassottus Secretarius regius Romam profectus, coram ab P. Generali, quid communibus regni, Societatisque rationibus expediret didicisset, et suas quoque ad Regem Claudius plenas modestiae, et obsequij literas dedisset; et quod gratum eidem fore cognorat, Sangenottum Parisijs, vt aliquid concedendo faciliorem in summa haberet, euocasset, minacissimus turbo in praesens absque noxâ recessit. Duplex Mussiponti excitata est controuersia ab [Note: 114 Altercatio de nomine Musliponti.] Iurisperitis ad explendam Academiam ab Duce inductis: leuicula altera de ipsius Oppidi nomine, quod cum iamdiu Patres Mussipontum vocarent, hi Pontimussum vulgari nomine congruentius contendebant. Nihil hic digladiandum monuit Nicolaum Clerum Rectorem Generalis, Domini esse rebus suis nomen imponere: Dux statueret, quemadmodum vellet suum oppidum appellari. Qui cum cognouisset, quoniam nomen illud conflatum esset ex Musso Oppido, et Ponte eo loci Mosellae flumini imposito, conuenientius latine dici Mussipontum: vt Oenipontum, ac similia; quin nomen quoque vernaculum significare Pontem esse ad Mussum, et in ipsius Oppidi commodum non contra, haud dissentientibus iam Iureconsultis, retinendum Mussiponti [Note: 115 Rectoratus Academiae Collegio retentus.] nomen censuit. Grauior lis fuit altera, per quam spoliare Collegium Rectoratu Academiae, quem adhuc obtinuerat, conabantur. Et quidem libenter honori illi renuntiatum ab Religiosis esset, nisi is fuisset locus, eaque tempora, vt multum Catholicae rei interesse putaretur, autoritatem, iusque pristinum tueri. Et id quoque benignitate Ducis, quem ipse etiam datis in eam rem literis Summus Pontifex incitarat, tandem est impetratum. Late per Galliam desaeuiens pestilentia eripuit Parisijs Oliuenium Amelium, [Note: 116 Mors, et lau des Oliuerij Amelij.] non multo ante ab Santonibus reuersum, Sacerdotem impigrum, recti exempli, alienae salutis percupidum; cui ab anno 1552. multis in Prouincijs multa per ministeria praeclare inseruierat. Hîc ad iuuandos peste affectos cum certatim periculosus labor appeteretur, duo segregati, Antonius Denisius [Note: 117 Pestis in Gallia, et per eam caritas nostrorum.] Presbyter, et Ioannes Blanchettus Laicus. Itemque Niuerni Gaspar Deisboichet cum adiutore Philippo, quos in omne discrimen se caritatis gratia dantes: nec diuina modo, sed et humana praesidia summa aegris cura prouidentes, diuina tutela vtrobique conseruauit incolumes. Burdegalae occubuit Carolus Ferronius, necdum Sacerdos; primus ex ea Ciuitate Societatem septimo ante anno sequutus. Qui cum semper singulari virtutum splendore luxisset, sensim tabescens, vt fluentem per se vitam cum lucro perderet, precibus [Note: 118 Caroli Ferronij constantia in munere docendi, et pia mors.] ab Moderatore expressit, ne se docendi onere liberaret. Itaque in eo molesto labore ad extremum vsque spiritum laetus perseuerans, ex morbo, qui multos solet praeripere vitae menses, octauo, quo decubuerat die, emigrauit. Vtile documentum rapiendi temporis, nec ipsa in morte cessandi, in compendiariâ magis vitâ, quam breui. Multa per omnem Galliam dum Collegia summo studio postulantur, nec quicquam praeter operarum paucitatem
in mora est, Rhotomagense, quod Cardinalis Borbonius, et Ebredunense, [Note: 119 Collegia Rhotomagense, et Ebredunense recepta.] quod cum Ciuitate, Cleroque, Archiepiscopus ingerebat: hoc in Lugdunensi Prouincia, illud in Francia, recepta: neutrum tamen multis annis perfectum. Interim Rhotomagi Iacobus Comulettus, et Barnius, et Thomas Darbischirus Sacerdotes excolendis moribus opportune versati, eminente inprimis sacra Comuletti facundia; Darbischiro Anglicanis exulibus, et sanctimonialibus praecipue iuuandis intento. Ebreduni Valentinus Gerardus etiam hoc anno perseuerauit, Iacobo Bruno pro virili iuuante. Qui etiamnum Sacerdotij expers, tum diebus festis vicina per oppida Euangelizans, tum profestis magnum adolescentium numerum, qui expectatione Collegij confluebant, in vrbe instituens, varij continuique laboris fructus exoptatos legebat. [Note: 120 Vtiles Iuliani Boucietij labores Sedenae.] Sub Archiepiscopatu Ebredunensi in Delphinatu ad fines Allobrogum Sedena est Ioannis Codurij Patria vnius e primis decem. Hic pari operae contentione, vbertateque frugum, Iulianus Bouclerius desudauit: ex Gubernatore quamuis Haeretico venia elicita, Missae Sacrificium nouem iam annis intermissum publice faciendi. Multos ab Caluino abduxit: amplius quingentos iam semel, atque iterum haeretica profanatos coena, vehementerque vacillantes [Note: Et Aquis Sextijs.] confirmauit in fide Catholica, et expiauit. At caeterorum ex altissimo scelerum coeno vim ingentem extraxit. Consimili deinde successu idem ad Aquas Sextias, vbi item Antonius Canigianus Archiepiscopus cum vniuersa Ciuitate, et Clero, Collegium flagitabat, operam posuit: et Clemensonus [Note: 121 Clemensonus rem beue Nemausi gerit.] Nemausi, coepta superioris anni persequens, quamuis inter assidua vitae discrimina; permultis ad orthodoxos reductis, conseruauit sincerum Dei cultum, et propagauit. Euicit, vt ad diuina Missarum solennia, et ad conciones aere Campano, quod multis annis conticuerat, signum dari denuo inciperet: supplicationes etium publicas reuocauit, aliaque edidit reuiuiscentis publice religionis indicia. Accurrebant frequentes Haeretici auditum. Et Pater cum res fidei controuersas plurimum tractaret duo cauebat; inprimis, vt non tam Haereticorum argumenta versaret, quam Ecclesiae Sanctae liquido explicaret, neruoseque confirmaret sententiam: deinde ne quem maledictis offenderet. Inde factum est, vt nemo fere reliquus fuerit, non modo e Nemausensibus, sed e circumiectorum quoque Pagorum Haereticis, quin illum audire voluerit: ac praeter reconciliatos, vulgo omnes erga Catholica dogmata melius [Note: 122 Dolae Collegium inchoa tum.] animatos reliquerit. Apud Turones quoque, et Santones, et alibi res gestae cum fructu. Dolae in Comitatu Burgundiae receptum aliquot ante annis Collegium, hac demum aestate tribus missis Praeceptoribus inchoatum est: cui mox duo praeterea accessere. Praeerat rebus ordinandis Augerius, quo, vti dictum est, euocato Parisios, Ioannes Voellus vir sane optimus, ac bene doctus successit: et hoc sub annum extremum eloquentiae docendae praefecto, primus locum Rectoris Ioannes Sonnerius tenuit. Missus hoc anno est in Angliam [Note: 123 Henrici Samerij ad Scoriae Reginam accessus.] ad Reginam Scotiae, quae Sacerdotem de Societate magnopere postularat, Henricus Samerius natione Gallus. Abijt ornatu Medici, ac nomine, inter Procuratores dotalium Bonorum, quae Maria habebat in Galliâ. Per hanc occasionem Henricus ad Reginam aditum nactus, aliquot annos magno fuit illi ad pietatem adiumento, quoad suspicione iam emanante, recedendum Patri fuit, et Princeps optima consolatione omni spoliata est. Per Valles, et iuga Pyreneorum, qua maxime Aragoniam ab Gallia dirimunt, Caesaraugusta Sacerdotes quatuor missi, late dispersas gentes ab rerum diuinarum ignoratione, et ab Haereticorum vicinitate periclitantes, pagatim progressi mensium quinque Doctrina excoluere. Sub orientem, cadentemque solem [Note: 124 Missio quatuor Patrum in Pyreneis perutilis.] cohortationes, sub meridiem catechesim habebant: interiecta spatia repurgandis a prima fere aetate conscientijs tribuebant, accurrentibus vulgo omnibus, seque totos Patrum manibus, fiducia et alacritate incredibili, permittentibus: quod erat Euangelicis Operarijs summi laboris suauissimum condimentum. Inter hos erat Petrus Villarius, qui iam dudum in erudiendis Tyronibus
domi, quasi in vmbra versatus, auide expetiuerat in puluerem aciemque prodire: eoque impensius in opus incumbens eo simul gaudijs vberioribus complebatur, simul exculti cum plebe pastores, et praeter caetera decoros sacrificij ritus edocti. Instituta vbique Sodalitas Sanctissimi IESV nominis aduersus consuetudinem iurandi temere, execrandique, et mos praeterea vulgo inductus apprime laudabilis, vt formula in occursu inuicem falutantium esset, Laus Christo IESV. Consimilia per Dioecesim Toletanam maxime per Montes gesta, [Note: 125 Alia pariter fructuosa per Dioecesim Toletanam.] quo sex Sacerdotes Quirogae Cardinalis postulatu dimissi. Quorum Antonius Castrius cum Alcaratium venisset, ita inflammata est Ciuitas cupiditate Collegij, vt continuo ex collatitia pecunia censu parato, legatisque honoratis hominibus ad Cardinalem, vt Praepositi Generalis consensum sua ipse autoritate [Note: 126 Alcaratiense Collegisi recusatum. Toletanum inchoatum.] eliceret; reque ab eo, studio quam potuit maximo suscepta, vix cum bona gratia obtineri potuerit, ne supra vires Prouincia nouorum domiciliorum onere premeretur. Inchoatum tamen eodem Cardinali Autore Toleti Collegium est sub extremum Octobrem, Rectore Ioanne Lega, quinque apertis classibus, in quibus principio ferme sexcenti, post paulo septingenti numerati discipuli. [Note: 127 Domus Pro fessa Burgen sis in Collegium mutata.] Burgis Domus Professa ad veterem Collegij formam reuocata est, XI. Kalendas Iulias initio docendi facto. Rectore Emmanuele Lopio, qui nuper praepositus erat. Ea fuit commutationis causa, quod cum Gymnasium Burgenses vehementer expeterent, nec geminari in ea vrbe domicilia expediret, praesertim eo tempore, quo Ciuium multorum impeditis Belgico bello commercijs, fortunae conciderant; atque ex altera parte ad instituendum Collegium Iaenensis Antistes Franciscus Sarmentus bonam pecuniae summam simpliciter, ne Fundatoris quidem titulo recepto, donaret, visum est, et Ciuium caeterorum, et iuuentutis, vnica Collegij opera seruiri rationibus posse. Interim per Dioecesim continuatae superiorum annorum excursiones, quarum causa duodecim Sacerdotes Christophorus Vela Archiepiscopus in Collegio alebat: quorum secum quatuor deducebat. Ex his operarius [Note: 128 Pius obitus Petri a Puteo, et de eius corpore certamen.] perinsignis Petrus a Puteo in Oppido Bribiesca praeclaris onustus manipulis, sexto et trigesimo anno postquam in Societate fere assidue Burgis nauarat publicae vtilitati operam, migrauit in Coelum: id consequutus, quod maxime exoptarat, vt in opere moreretur. Eius corpus cum Burgos referre Patres conarentur, Bribiescani acriter obstitere, inter seque de eo certantibus Oppidi Ecclesijs, Archiepiscopus, qui etiam funus lacrymis, et concione cohonestauit, aedi principi addixit. Palmae in Collegio Balearico Ioannes Cussola [Note: 129 Aliquot Sociorum bona mors; in ijs Hieronymi Riboti.] vetustus, ac probatus operarius ad mercedem vocatus. Duo Gandiae Consaluus Pertusa, post tres et triginta annos laudati laboris, et Hieronymus Ribot vndecima fere ad vineam Dominicam hora conductus: quippe qui cum annum quartum, et quinquagesimum, ageret opulentus, et multa abundans familia, Societati additus, quinque in ea solum compleuit annos, sed plane vberes, ac plenos, singulari humilitatis et obedientiae exemplo par infimis. Tanta animi aequitate decessit, adeo securus de iudicio illo aeterno, vt de sua migratione non secus loqueretur, ac si in Villam quampiam esset animi causa secessurus. Non hac solum fiducia Ioannes Harlemius Madriti supremum diem excepit, sed etiam plane praenouit, praedixitque. Venerat in [Note: 130 Ioannis Har lemij constans praedictio mortis euentu probata.] eam vrbem Germanis, Belgisque, cum Belga ipse natione esset, praesto futurus: cum paulo post Erisipelate lecto afflictus, sexto ante obitum die accersito Iacobo Auellaneda Rectore, aperte profitetur Deo ita placere, vt ex eo morbo decedat. Cumque Auellaneda ab ea conaretur hominem cogitatione deducere, frustra laborare eum respondit: ita omnino fore. Et interrogatus vnde rem nosset, nihil aliud subijciebat, quam, O consilia Dei arcana! Inde cum multo in dies haberet melius, et dies sextus adesset, Medicus optime iubens sperare, postridie certum se ei pharmacum traditurum denuntiat. Cui ille: hoc die, inquit, quemadmodum praefixum est, cursum meum consummo; nec aliter euenit. Ante mediam noctem malo repente exasperato
dum circumstant Socij, et commendandis animabus consuetas preces pronunciant, ad eas voces suscipe animam serui tui; tanquam somno excitatus apprehensa Rectoris manu. Ecce iam finis, inquit, Et continuo expirauit [Note: 131 Mors Michaelis Gubernij.] XVII. Kal. Ianuarias. Eodem mense Valentiae Michael Gubernius, qui post multos annos cum plausu, nec sine fructu in Diuini verbi praeconio exactos, labefactata ex apoplexia memoria, deinde paralysi diuturna vexatus, obscurus, ac veluti puer, in patientiae solum, et humilitatis exercitatione aliquandiu vitam extraxerat, mortalitatis miserias exuit. Dicitur ipsemet solitus cum floreret, prae sanctae studio humilitatis vitam ingloriam, et obscuram optare. [Note: 132 S. Sebastiani tutela efficax in periculis pestiletitiae perspecta.] Gliscente per Boeticam contagiosa lue, apparuit benignitas Dei in Socijs protegendis, Malacae inprimis: vbi cum se in aegrorum vtilitates liberaliter darent, et vndique contagiosis circumseptum esset Collegium, lues tamen nullum ex eo contigit: quod Patres praecipue Sancti Sebastiani tutelae, cuius in nomine aedes Collegij sacra est, tribuebant. Hispalensis Domus Professae Fundatores declarati Ioannes. Antonius Vicentellus, et Brigitta Vicentella. In Granatense [Note: 133 Scholae Granatae aperrae.] Collegium, quae dudum impense Ciuitas expetiuerat studia latinitatis inducta octauo Idus Maij; quae initio plus trecentis, ac subinde plus quadringentis discipuli frequentarunt. Adornandis initijs sacra omni, Ciuilique nobilitate spectante, praeter multiplicem circa aream musarum pompam, et coucinnum in pulpito drama, supremae classis Praeceptor Andreas Rodericius e suggestu Oratoris voce praelusit.
Lusitana Prouincia Angrense in Insula Tertia recuperauit Collegium, amissum, vti supra narratum est, dum Insulani Philippi Regis imperium detrectant. Nono Kal. Iulias centum instructa nauibus classis aduersus eam Insulam Olisippone soluit, in qua Petrus Freires, et Gregorius Matta Sacerdotes cum Balthasare Consaluio, et Balthafare Almeida comitibus Laicis de Societate profecti, sedulam nauarunt militi operam, cum in nauigatione, tum in prima irruptione in Insulam; valde ferocia, et anaritia militari cohibita [Note: 134 Societati restituitur Collegium Angrense.] Edicto, quod Classis Praefectus Aluarus de Bassan Marchio Sanctae Crucis P. Gregorij suasu promulgauit. Postridie quam capta vrbs est, Marchio ad Collegij Templum tetendit, in eoque sacris interfuit, atque omnia, quae apparuere Societati restitui iussit. Ibidem Magnae Matris Assumptae die cum flore ac splendore omni bellatorum, rei successum gratulaturus, Eucharistiam pie suscepit. Restaurando Collegio Freires, et Confaluius Angrae relicti, redeuntem classem Gregorius cum Socio sequutus, Gadibus quo Classis appulerat vitae mortalis cursum confecit, triginta annis in Societatis laboribus cum suo, plurimorumque profectu consumptis, propter morum suauitatem praecipue omnibus carus. Maiore quam pro specie Conimbricense Collegium defunctum procella est. Academiam, cuius pars est Collegium, iussu [Note: 135 Conimbricensis Colle gij periculum.] Regis cum Emmanuel Quadrius viseret, Collegium quoque suo iuri subditum contendebat. Protulere Patres concessa sibi a Rege Sebastiano beneficia, per quae solum ijs licebat, quos Societatis Praepositus Generalis mitteret, Collegium illud spectare. Quae dum Rex iubet expendi, interim, quanquam non finita causa, libertas religiosa stetit, nec aditus innumeris turbis apertus.
[Note: 136 Res Angolani Regni.] Memorabile hoc Anno Prodigium nostrae Africa historiae suggerit, repetitum vsque ab AEuo Mosis, et Iosue, victricis Orationis exemplum, quo bellum anceps, et diuturnum, nobilissimâ forte omnium, quas vnquam Lusitani de Barbaris gentibus retulerunt, victoriâ perpetratum est. Verum antequam [Note: 137 Origo Belli Lusitanorum cum Rege Angoia altius repeten da.] ad istam narrationem aggredior necessarium duco repetere ex memoriâ aliquot retro Annorum distinctiorem aliquam notitiam, cum rerum, Originum, opumque Angolani Regni, tum foederum ab eius Regibus cum Lusitanis initorum. Ex hac enim informatione duo video sequutura apprime vtilia in rem, quam ago. Prius, vt non vacillet lectoris fides quando audiet exercitus plus quam Decies Centenorum Millium Lusitanis oppositos,
quasi gentium istarum haud quaquam esse potuerint opes tantae. Alterum vt quiuis intelligat iustissima fuisse isto Bello arma Christianorum a foedifragis iuris gentium violatoribus, et saepius periuris, debitas poenas repetentium, quae proinde manifesto coelestis auxilij miraculo diuinitus fuisse comprobata non incredibile videri debeat,
[Note: 138 Nomen verum, et situs populorum Angolani Regni.] Ambundi communi, et patrio nomine dicuntur innumerabiles populi, qui partes Aquilonarem, et Australem vltimae AEthiopiae, latissimis diffusas tractibus obtinent. Terra est Zonae illa quidem torridae subiecta, ad nonum ferme gradum altitudinis poli Australis, Brasiliae Oram, in quâ Pernambucum est, ex aduerso respiciens. Caeterum, et salubris, et fertilis. Etsi enim quâ vergit ad Mare propter restagnantes fluminis Coanzae aquas, palustres Coeli grauis Regiones habeat, minus ideo habitationi hominum opportunas: [Note: 139 Fertilitas Terrae Ambundorum.] tamen quâ introrsum recedit, in latissima porrigitur aequora Camporum, amoenarumque herbosa intercollia vallium, frigidorum passim fontium, et amnium perennibus irrigua lapsibus; felicium quoque arborum, frugumque optimarum vberi vbique ditia prouentu: Nisi vbi foeti argento Montes horridâ exucci, et exusti soli sterilitate squallent; vim suam intus totam in pretiosi elaboratione Metalli consumente naturâ. Cultae hic iam olim, et numerosâ refertae [Note: 140 Septingentae eorum Prouinciae.] sobole Dynastiae ad septingentas triginta numerabantur, Morindae vocabulo patrio dictae, nullo inter se communi iuris, aut imperij coniunctae vinculo: sed suis quaeque supremis, et nihil cuiquam obsequij debentibus subditae Regulis, quos lingua ipsorum Sobas vocat. Hoc statu erant Ambundorum res cum Iacobus Canus Classi Lusitanicae Praefectus, auspicijs Ioannis Secundi Regis, Congi Regnum finitimum Ambundis, non ad amicitiam modo Lusitanorum, sed ad fidei quoque, ac Religionis Christianae professionem adduxit. Hinc armorum quoque Societate inter Congenses Lusitanosque contractâ, miris apud eas gentes Europaeorum facinoribus increbrescere nomen, ac [Note: 141 Initia Notitiae, et Socie tatis Lusitanorum cum Ambundis.] decus ipsorum caepit. Extitit sub haec tempora inter Regulos Ambundorum quidam vnius initio Morindae Soba, Angola nomine. Is non vulgaris homo consilij, atque animi, cum arte, vel casu, aliquot simul minutarum eiusmodi ditionum ius, atque imperium in suo vnius capite iunxisset, Societatem ipse quoque Lusitanam expetijt, et eius opportunis auxilijs ita est confirmatus, vt breui tempore singulos adortus Sobas, vniuersam Ambundorum gentem [Note: 142 Angola Iene ne Dynastias Ambun dorum sub vnum imperium cogit.] suo Dominio subijceret, et ex angustae Prouinciae Regulo, Magnus Imperator fieret; vnde, et proprio Angolae nomini Ienene cognomen adiunxit, quod AEthiopicâ tractuum illorum linguâ magnum sonat. Hoc principium noui Regni fuit ex triginta supra septingentas Dynastijs vnum in praepotens Imperium coalescentis: Cui Lusitani nomen a primo Authore posuerunt, vt Regnum Angolae diceretur. Porro in hoc Angolâ Ienene Vafri homine ingenij ac subdoli, spes Lusitanos defecit sua, quam e Regis Congensis facili ad Christi Religionem traductione conceperant istum quoque, ac subiectas [Note: 143 Spes suae conuersionis ad Christum eludit.] ei gentes Christianae legi conciliandi. Etenim hic Veterator callidus ostentatas ad illecebram vtilitates ex Commercio, ac Societate Lusitanorum ita percipiebat, vt pios insidiatores, quippe non alium magis ex eo quaestum, quam salutis ipsius propriae, suorum cum ipso commodorum communicatione, captantes, praeroso, quod dicitur, hamo fugeret. Inter secundas post Religionem causas, quibus Lusitani iam ab initio moti fuerant ad Societatem cum Ambundis ineundam, quaeque ipsos deinde inclinauerant, ad firmandum auxilijs Angolam Regem non postrema erat spes ostentata potiendi Fodinis Argenti copiosis, ex quibus [Note: 144 Fodinae Argenti oblatae Lusitanis.] massa in specimen iam olim ad Principem Henricum, Nauigationum longinquarum primum Authorem, et quoad vixit Moderatorem summum, perlata fuerat: quas ille primitias pro suâ praestanti Religione Deo Sacrauit, [Note: 145 Deinde contra fidem negatae.] Calice inde argenteo iusso fieri, quem incruenti Sacrificij Ministerio dicatum voluit. Fouit istam expectationem Angola Ienene quoad vtilem rebus suis credidit: Caeterum, vt satis stabilitum sibi sensit Imperium, Lusitanos
varijs deinde ludificationibus differebat, dum promissam ab illo suam Conuersionem ad Christum, et ex argentariâ; Secturâ Metalli suo sumptu fodiendi speratam facultatem repeterent. Quare diremptâ infidâ Societate, Destitutus [Note: 146 Dirempta Lusitanos in ter, et Ambnndos Commercia aegre fert Augola] a Lusitanis ingratus Rex, carebat ille quidem facile militaribus illorum auxilijs: quippe inter suos optime fundati, et abunde magnis iam nitentis opibus, Regni securus; tamen, gustatis Europaei Commercij prouentibus quanto suo damno fraudaretur, experientia illum admonebat praesentis egestatis, quoties eam cum copiae prioribus Mercaturis importatae memoriâ comparabat. Accedebat aemulatio finitimi Regis Congi, quem, externis mercimonijs solum ditescere haud aequis oculis videbat. Huic ergo cupiditati simulatum Religionis studium obtendens, Magistros. Euangelicae Doctrinae subinde institit a Lusitano Rege petere: non aliâ conditione [Note: 147 Missis legatis Euangelij praecones impetrat. Quos varie ludificatur.] intelligens Europaeas naues ad suos portus appulsuras. Missi sunt semel, atque iterum Christiani Sacerdotes ex Insulâ propinqua S. Thomae Lusitanae Ditionis, et inter eos insignis Professor Ordinis S. Bernardi: sed cum obstinatione gentis, et varijs fraudibus astuti Regis fieret, vt illi, aut irritis consumpti laboribus interirent, aut vexati malis artibus redire vnde venerant cogerentur, magni semper conatus optato successu caruerunt. Vnde ad extremum desperatâ re Lusitani, renunciatâ toties infido Regi amicitiâ, eiusque portubus vitatis, cum, alijs constantiori fide Societatem colere solitis Gentibus Africana Commercia frequentabant. Cum ecce tertio ad Ioannem Lusitaniae Regem eius nominis Tertium, decernitur ab Angola Ienene Ambundorum Rege splendida legatio, quae priora excusaret, et in posterum polliceretur: non modo liberam, et tutam Lusitanis Sacerdotibus [Note: 148 Legatio vlti ma Angolae Ienene ad Io: III.] apud Ambundos commorationem fore, verum Regem quoque ipsum daturum ijs operam; adeoque manu ipsorum Sacris Christiani Baptismi aquis quamprimum ablui cupere. Peruenere in Lusitaniam Legati cum his mandatis mortuo paulo ante Ioanne Rege, Reginâ Catherinâ, eius viduâ pro nepote Sebastiano per aetatem adhuc infimam regimini impari, Regni res administrante. Ea de Sententiâ Consilij Regij Paulum Diazium de Nouaez Legatum destinauit [Note: 149 Paulus Diazius cum quat. PP Societ. ad Angolam missus.] ad Angolam, adiunctis ei quatuor e nostrâ Societate Patribus qui anno 1560. Soluentes Vlysippone, cum ad Amnis Coanzae Ostia venissent, cognouerunt ex indigenis fato functo Angolae Ieneni fuccessisse in imperio alterum Angolam cognomento Dambi. Hic paulo post de aduentu Lusitanorum certior factus excepit legationem benigno vultu: sed mox praedae cupiditate mutatus, [Note: 150 Perfidia Angolae Dambi in Lusitanos] legatum et Patres coniecit in carcerem, Nauibusque direptis Lusitanos omnes interclusâ fugae spe durae inter suos seruituti mancipauit. Sex totos annos iniuria tam vehemens, sine vllo laxamenti solatio saeuire perseuerauit: iamque eius vi plerique Lusitani, et in his duo e Societate Patres aerumnis, et egestate consumpti perierant, cum septimo demum anno miseratus Barbarus Rex tristes Reliquias Lusitanae, quam oppresserat Classis, aut potius absumptis, quas nefario latrocinio rapuerat eius opibus, nouas auaritiae praedas quaerens, apud Paulum Diazium de Nouaez adhuc superstitem sibi sisti iussum [Note: 151 Paulus Diazius remissus in Lusita mam.] excusauit, quae Regni nouitas, et Consilia suorum peccare se in eum, vti aiebat, coegissent; adiunxit, se meliora consilia sequi certum, cupere, ac contendere ex ipso, vt in Lusitaniam reuertens interpres suae poenitentiae, et officiosae voluntatis apud Regem Sebastianum esset. Eique suo nomine fidem daret, se Religionis Christianae Mysterijs initiari decreuisse, tum caeteris omnibus officijs Lusitanam Societatem constanter, ac sancte colere. Mitteret Rex si videretur classem, cui appulsae argentarias statim Cambambiae venas in aeternam [Note: 152 Angolç Dábi posiulatis cur, et quarenes satisfactum.] attributurus possessionem esset. Duos, qui supererant Patres eius reditûs obsides, et illius, quam parabat ad Christum conuersionis administros, retinere interim apud se velle. Talia cum sic remissus in Lusitaniam Paulus Diazius apud consilium Regium, cui tunc Henricus Cardinalis Regis Sebastiani patruus praeerat, exposuisset; etsi neminem fallebat, quam parum fidei promissis egentis et foedifragi
Tyranni deberetur, tamen respectus maxime duorum Patrum, qui apud ipsum captiui manserant, et spes verisimilis redigendorum in potestatem saepius [Note: 153 Paulus Diazius Praetor cum Classe ad Ambundos missus.] promissorum eius Terrae Metallorum, Regem ac Proceres impulit ad nouas eo copias, Praetoris viri fortis atque industrij ductu, mittendas. Non alius ad id aptior occurrit ipso Paulo Diazio de Nouaez, locorum, et gentis, ipsa longi exilij patientiâ perito. Huic ergo editis mandatis, ne se ac Classem vltra quam oporteret Barbarorum potestati permitteret, sed statione securâ munitis Castris ex tuto, quae in rem viderentur cum ijs transigeret: Naues aliquot armatae cum idoneo fortium militum numero datae sunt. Addita Patrum [Note: 154 Mors Angolae Dambi, et successio Angolae Quiloangae.] nostrorum non numerosâ illâ quidem, sed lecta manus, Praefecto Balthassare Barreyrâ notae prudentiae, ac pietatis Sacerdote. Dum haec parabantur finem viuendi fecit Angola Dambi: eique suffectus in imperio est Angola Quiloanga (nam primi, et clarissimi Regis nomen hîc quoque, vt in multis olim gentibus contigit, ominis auspicijque. captandâ foelicitate, certatim fuccessores affectabant.) Eâ vice rerum delatus cum Classe ad Ambundorum Oram Petrus Paulus Diazius sub finem anni 1574. Loandae vicinae Insulae [Note: 155 Huius fauor erga Lusitanos.] desertum portum arce, ac praesidio munitum tenuit. Inde legatos cum muneribus ad Quiloangam misit nouum Regem: qui delinitus specie, ac pretio donorum facile promisit: se quibus legibus Decessor suus conuenisset, Pacem, ac Societatem cum Lusitanis incorruptâ fide culturum. Hinc statim copia Patribus Euangelij promulgandi libera facta est, quâ strenue vsus pro suo ingenti Diuinae gloriae studio Balthassar Barreyra, ea perfecit, quae duobus hunc praecedentibus annalibus a nobis ex parte narrata sunt. Sed cum [Note: Deinde perfidia mutatus.] interim Praetor Mandatorum Lusitani Regis, et promissorum Angolae memor ad argenti metalla pergere cum armatâ manu instituisset, nudante perfidum animum Angolâ Quiloangâ, et cum armatis copijs viam intercludente, ea pati atque agere Lusitanos contigit, quae altero tertioque ab hinc anno memorauimus. Hoc demum perruptis omnibus obstaculis in Cambambiam vbi [Note: 156 Quiloanga in Lusitanos bellum parat.] sunt illi argenti feraces Montes, Praetor Diazius cum exercitu penetrauerat, quando ecce subito excusso torpore, quem clades nuperae incusserant, faeuior, quam vmquam efferatiorque Quiloanga exurgens, Ambundos late omnes, et totas illas plures septingentis ditionis suae prouincias, ad arma tumultuofissime concitauit. Ruebant consternati vaecordi furore leues populi, spem sequentes insanam delendi funditus Christiani, Lusitanique nominis, et praedae ingentis potiundae. Vix fidem numerus inueniet, tamen, quod concordibus, [Note: Ingentes eius eopiae.] et oculatis grauium virorum testimonijs constantissime affirmatur ponam: ad duodecies centena hominum millia stetisse in armis cum Rege Angolâ Quiloangâ memorantur. Non ij tamen omnes Regis auspicium primo sequuti. Pars e primâ destinatione mutati transfugio fuerant. Diximus aliquot [Note: 157 Socij Lusitanorum ab ip sis deficiunt.] Sobas ad Societatem Lusitanorum allectos, copijs proprijs eorum castra frequentasse. Hi plerique omnes territi minis, et multitudine copiarum Regis, palam Socijs defertis ad eum conuolarunt. Vnus immortali memoriâ dignus Songa Banzae Regulus, Regis Quiloangae Socer, quem tertio hinc [Note: 158 Pauli Songae infignis Constantia.] anno, Pauli nomen in Baptismo accepisse docuimus, constans in fide Societatis, et Religionis mansit, et cum triginta millibus suorum, fortunam ad extremum sequi trecentotum Lusitanorum (non enim plures in ijs Castris numerabantur) ingenti animo constituit. Haud paruum momentum fuit ad eum eiusque milites in istius Consilij generositate firmandos in praesenti oratione Balthassaris Barreyrae. Is eâdem Authoritate, qua ipsis paulo ante Christiana dogmata persuaserat flagranti vultu Diuino zelo concursabat passim ordines Neophytorum AEthiopum, [Note: 159 Balthasaris Barreyrae vtilis opera ad milites confirmando.] timere illos numerum hostium vetans, Deum enim Christum cuius sacra suscepissent, vnum omnibus praeualentem, et cum eo innumerabiles, atque immortales Militiae coelestis exercitus ipsis adfuturos. Ab his ad Lusitanos versus: state animis, aiebat, nec multo pauciores estis quam Gedeonis Milites, qui Madianitarum, et ipsorum AEthiopici generis, parem huic multitudinem etiam
inermes profligarunt. Nec illi tamen Dei Matris, quippe nondum natae, ope iuuabantur. Vobis huius iam regnantis in Coelo clientibus nutu eius, ac nomine denuncio, certam illustremque victoriam de ijsdem his Barbaris, a quorum sacrilego ludibrio Sacram eius effigiem paulo ante fortissime vindicastis. Magna vobis merces eius meriti constabit. Nec in longum differenda. Crastinus dies est Anniuersario Ecclesiae ritu, Deiparae Mariae Purificationi recolendae [Note: 160 Et victoriae certa sponsio.] Sacer; ite cras auspicatâ luce audentes in praelium. Vincetis. Spondeo. Immo vobis cessantibus vincet ipsa, quae aciei ordinatae instar vna est. Eundem me Authorem spei, et periculi participem habetis: facite vos ego quoque conceptae Caelo Authore fiduciae consortes habeam. Nec cessabo pugnantibus vobis: Sed efficaciori genere armorum, oratione, et manuum ad Coelum protensione dimicabo. Haec loquentis vultus, atque oculi caelesti ardore fulgurantes Diuinum spirabant quidpiam, quod quamuis incredibili promisso fidem adstrueret. Parte inde noctis excipiendis Militum Confessionibus impensâ, curauit idem Pater, vt totum antemeridianum tempus postridiani festi, sacrificijs, Sacramentorum participationibus, supplicationibus, atque id genus Religiosis Officijs a toto exercitu consecraretur. Sacris peractis, et quod sua cuique arcana quaedam despondebat fiducia, litatis, mira passim extitit in omnium animis ad frontes ipsas exterius eminens alacritas. Ante omnes Paulus Songa, cui summam secundum se in totum exercitum potestatem Lusitanus Praetor [Note: 161 Paulus Songa Autor ineundi praelij.] esse iusserat, capere gaudium non poterat, nec tenere se quin per suorum ordines volitans, vicimus Commilitones, exclamaret: nec nostrum hoc praelium sed Dei est, eius opem, eius ductum nobis deesse non posse plane certus sum. iussis interim militibus curare corpora, et expedire arma, quietis aliquantum in Castris fuit. Sub haec paulus Songa pro suo munere speculandis hostium rebus attendebat. Castra Lusitana in Planitie munita erant, quam a tergo claudebat Coanza fluuius. Eminebant a fronte iuga plurima praeruptorum Montium, quos Quiloanga immensa illa suorum AEthiopum turba insederat. Cum hos obseruaret Songa curiosius animaduertit haerere hostes in loco constantius, quam pro gentis more: densari etiam in stationibus, ac fremitu, motu, caeteraque specie, parantium aliquid indicium. praeferre. Adit continuo Praetorem, qui tum forte in Praetorio eâ ipsâ de re Consultans cum P. Balthassare sedebat, et aut gentis, inquit, me meae mores fallunt, aut irruptionem in munitiones nostras condictam in noctem imminentem apparant. Quanto autem vtilius nobis sit in Campo, atque in acie de die pugnare, quam coecis tenebris stipatos intra Vallum conflictari inter sarcinas, profecto cernitis. Quare mea quidem sententia est, protinus educendas in praelium legiones esse. Probauit rem Praetor, et pugnae signum exercitui volenti, [Note: 162 Pugna auspi cijs Deiparae suscepta.] et parato dedit. Prodibant laeti milites acclamantes nomen Mariae Victricis, quam eis vocem, velut militarem Tesseram Barreyra concionabundus ordines obiens dederat. Ipse directâ iam acie locum caepit, vnde sublatis in Coelum Oculis, et eodem manibus intentis, Diuinum auxilium ardentissimis precibus poscebat. Hora erat post meridiem fere tertia. Quando Barbari promoueri Christianam aciem versus radices fuorum Montium cernentes, certatim [Note: 163 Barbari suis ipsorum iacu lis confodiunti.] e cunctis simul partibus cum impetu descendunt, densissimas sagittarum nubes eiaculantes. Hîc primum experimentum non frustra sperati Coelestis auxilij fuit. Nullum e tot millibus telorum in nostros licet intra iactum iam progressos, ictum pertulit. Emissa iacula Diuinâ vi reflectebantur in Autotores, qui passim cadentes foedâ strage decliuia Montium latera omplebant. Instare Christiani tanto acrius, globos plumbeos aeneis emissos tubis, [Note: 164 Barreyrae oratio interpellara ceptam victoriam abrumpit.] quam creberrime vi flammae, ac sulphuris iacere, quorum nullus irritus volabat. Fundae quoque, et arcus AEthiopum Paulum Songam in prima acie fortissime pugnantem sequentium, nusquam sine graui, et multiplicatâ noxâ intendebantur. Cum haec diu fuisset fortuna praelij, multique subinde Nuncij Barreyram interpellantes docerent iam cuncta latera Montium
cadaueribus hostium constrata cerni, nostrorum nullum cecidisse, ne vulneratum quidem sciri quemquam, his ille facile persuasus debellatum esse, currit, ad Praetorem, victoriam gratulaturus. In ipso momento fugientium passim prius Ambundorum, manipulus obuertit audacter, vultum, sagittas eiaculatur, vnum alterumque mox alios vsque ad septem e nostris sternit. Quo aspectu ingemiscens Praetor, ad intempestiue gratulantem Barreyram versus, redi sis, inquit, ad Orationem Pater, redi si nos saluos vis. percussit ille pectus credulitatem suam damnans, et positis iterum genibus, profusisque lacrymis [Note: Resumpta restituit.] propitiari numen institit. Hinc iam emendatâ statim offensione cursu caepto victoria processit. Obuersi in istum hostilem Cuneum Lusitanorum fortissimi suorum, caedes copiose, sunt vlti, pertinacissimis confossis, caeteris fugatis. Iam sol occubuerat, et densa nox ingruens, quae victis profutura videbatur, victoribus non minus vtiliter, quam lux ipsa militauit. Clamor minax, ac multiplex Vincentium, gemitus cadentium, bombi scloporum, tormentorum [Note: 165 Terror Barbarorum, et ex eo lapsus in Voraginem.] ex aere tonitrua, desperatae vociferationes passim fugientium abiectis armis, terrore per noctis horrorem multiplicato increbescentes, extremâ consternatione superstites dementabant, vt velut cerriti caeco impetu ruerent, Vorago hiabat ingens praeruptis marginibus, et prominentiâ rupium asperis alte deorsum sidens. In eam primis quibusque fugientium per deficientis iam crepusculi caliginem malignam lapsis, alij super ipsos aceruatim, partim simili errore cumulabantur, partim incumbente protrusi turbâ in prouisam licet perniciem addebantur. Nec finis praecipitandi fuit, quoad confertâ corporibus multorum millium capax fouea, cum caeterâ Campi superficie coaequata, funestum quemdam, et horribilem quasi Pontem Christianis, fractos et fusos Barbaros a tergo prementibus sterneret. Institere conferto iam Baratro, et ipsi ignari, quo ferrentur Lusitani victores, et congesta supra misere stipatos intus aegre spirantes viuos, eorum, quos ferro deprehensos obtruncabant, vel iam exanima, vel animam expirantia corpora calcantes, vlterius etiam longe progressi caede, ac strage cruentâ omnia complebant. Donec saepius iam datum aliquando sentientes receptûs signum, in Castra iubilantes, et Deum, ac Diuam Virginem Victoriae Autores celebrantes, multâ iam nocte reuerterunt. Insecutis diebus cum iam sine vllo metu vndequaque longius a Castris [Note: 166 Crux apparet supra Regnum An golae.] manipulatim Christiani discurrerent, nouem Lusitani milites sub solis occasum clare Crucis formam ingentem, ac lucidam in aere viderunt Ambundorum terris imminentem, quod cum reuersi narrarent, fuerunt, quij se idem eodem tempore alio loco vsurpasse oculis testarentur. Id magno consensu ita passim interpretabantur, vt ostendisse Deum ipsis crederent, in quo signo vicissent. Praeterea augurabantur conuersionem ad Christum vniuersae Ambundorum Gentis hoc ostento portendi. Ergo plenis Religione animis diem edixerunt, quâ lustrati Omnes, et Sacramento expiati, longâ pompâ supplicabundi procedentes, gratias Diuino numini pro tam mirabilis victoriae insigni beneficio solemnes agerent. Trophaei quoque vice, illius quae in Coelo [Note: 167 Gratiae Deo actae pro victoria.] apparuerat Crucis simulacrum ingens conspicuo in loco ad posteri memoriam temporis, Religiosis caeremonijs fixum, sacratumque posuerunt. Decretumque communibus votis est, vt quotannis deinceps recurrente die Purificatae Deiparae sacrâ, in ijs locis memoriam Triumphalis istius, et coelitus pugnati praelij gratâ Religione Christiani recolerent: quod ad hanc vsque Diem in Vrbe Mazangâ, vbi Lusitani Angolae Proreges plerumque degunt, magnâ illarum gentium iam Ecclesiae aggregatarum gratulatione, celebratur. Non dissimularunt rebelles Barbari, quin potius latissime ad qualemcumque cladis excusationem iactarunt, haud humanis se se fractos opibus: e Coelo in [Note: 168 Quiloangae perseuerantia in iniusto bello.] se impetum factum, clare visa pluere e nubibus in ipsos iacula, quibus longe plures, quam telis in acie palam stantium cecidissent. Haec Quiloanga fugâ maturâ neci subtractus, cum et vndique audiret, et vltro agnosceret, tamen (tam caecâ erat vaecordiâ) furorem minasque non remittebat.
Quare sic permittente Deo, qui per alternas vices laetorum, ac tristium, contrarijs malis humanae infirmitatis, desperationi, et praefidentiae medetur, arctior in dies, tam gloriose licet victoribus Christianis, fieri caepta res, cum, et bellandi pertinacia in antiquis duraret hostibus, et Transfugae desperatâ perfidiae veniâ redire ad spretos Socios post victoriam cunctarentur. Ergo Angolani hactenus tantum clade acceptâ deterriti, vt nequaquam accedere cominus auderent ad eos, quorum' fortitudinem, ac foelicitatem ingenti [Note: 169 Christianus exercitus ob sessus.] suo damno probauerant, late tamen abundante multitudine regionem obtinebant, et praesidijs ad loca idonea validis positis, omne Lusitanis Commercium cum Loandâ Insulâ, vbi naues, et copiae Maiores ipsorum erant, facile intercludebant. In his angustijs Praetor Diazius nihil melius factu putauit, quam munitis egregie loco idoneo, et aquis circumfluo, Castris, auxilia suorum expectare. Nec animus, nec studium obtinentibus Loandam Praesidiarijs deerat suppetias [Note: 170 Opportunus aduentus quatuor nauium e Lusitania.] eundi obsessis suis. Sed cum tam exiguo numero essent, vt vix sufficerent tuendo loco, quem vnum in ijs partibus proprium habebant, haud quaquam consultum videbatur, rem vniuersam in apertum proijcere discrimen. Necessario igitur expectata Classis est, quam e Lusitania iam soluisse opinabantur. Nec spes illos sua diu frustrata est. Quatuor plenae recentibus copijs naues breui adfuerunt, e quibus milites expositi, ad liberandum Obsidione Praetorem et iam penuriâ rerum omnium laborantem, processerunt. Distabant a Portu obsessa [Note: 171 Duodecim pagi Ambundorum expu gnati.] Castra centum quinquaginta milliaribus, et frequentissimi totâ mediâ regione Pagi numerosissimis Barbarorum Praesidijs tenebantur. Perhos rumpendus aditus erat. Duodecim ex his pagis breui expugnati sunt. Quo Rex Angolanus cognito, remittere haud dubie pertinaciam, et spes temerarias damnare caepit; [Note: 172 Castra obsidione soluta.] coniunctusque suis Praetor, maiorem quam vnquam antea fiduciam concepit Angolae vniuersae subigendae. Mox literis Praetoris, aliorumque, vulgata per Hispaniam fama victoriae, quam retulimus: ingentem gratulationem habuit. Ipse Rex Philippus praecipue motus his, quae de pietate, industriâ, sapientiâ Balthassaris Barreyrae scribebantur, quibus magno consensu, tam duces, quam milites successum tam mirabilem acceptum ferebant, litteras dedit ad Praetorem [Note: 173 Literae Philippi II. de P. Barreyra.] aliosque Praefectos Lusitanicae Rei apud Angolam, quibus significabat velle, et iubere se, nihil deinceps maioris rei politicae, aut bellicae ibi agere ipsos nisi communicato Consilio cum P. Balthasare, cuius tantum diuinitus illustrati tamque Deo cari hominis, sententias maxime salutares fore confideret. Hoc toto formidolosi belli tempore alius Sacerdos noster Balthassar Alphonsus, qui, [Note: 174 Balthasoris Alfonsi labores vtiles in Regno Congi.] vt indicatum est, apud Loandam, cum Lusitano Praesidio manserat, minime ibi otiosam stationem habuit. Praeter curam quotidianam non exigui numeri cum militum nautarumque, ac seruorum, tum indigenarum eiusdem insulae, quos ad Religionem, virtutemque omnem laboriosissime formabat, excurrebat etiam subinde in vicinum Congi Regnum, olim expeditionibus Lusitanorum primis, ad Christi fidem conuersum, sed penuriâ Sacerdotum misere syluescens. Huic adiungebatur alia ingens laborum sylua, procuratio aegrorum corporum, in vulgatis passim morbis nihil aliunde, quam a charitate Patrum, solatij habentium. [Note: 175 Charitas eius in curandis infirmis.] Recens appulsa classe, exhausta nauigationis malis, varioque, ac graui languore corpora passim in littore iacebant. Valetudinarium publicum nondum vllum erat; quod breui postea nostrorum potissimum curâ industriâque excitatum, instructumque est. Interim igitur in suum angustum humileque tectum aegros hospites e subdiuali strato proprijs manibus sublatos deferebant, omnique [Note: 176 Aduentus quatuor Patrum, et vnius mors.] obsequio fouebant, eo alacrius, quod auxilium domesticum quatuor nostrorum Patrum eâ classe appulsorum acceperunt. Laetum magis ad spem futurae operae, quam vtile in praesenti subsidium. Fessi enim itineris incommodis, et aegri plerique veniebant: quorum etiam vni sedulo impensa diebus aliquot curatio non profuit, quo minus e Loandensi in meliorem aeternae salutis portum, ad beata, vt spes est, praemia transiret, non minus iam exhaustorum, quam in posterum destinatorum laborum, atque certaminum.
Tertium iam annum Rodulphus Aquauiua apud Regem Mogoris agebat, omnia ille quidem expertus quae caecas superstitione gentes excitare ad lucem veritatispossent. Sed maior vis mali erat, libidine atque auaritiâ mollis et cupidae [Note: 177 Rodulphi Aquauiuae Apostolici labores in Regno Mogoris.] nationis, omnem ei salutis viam intercludentibus. Perstabat tamen Vir Apostolico Zelo aestuans in sterilis et ingrati soli laboriosâ cultura. Totas ipse noctes in vigilijs, et cruciatibus corporis, dies, ieiunijs, vtrumque tempus ardente ad Deum oratione consumens, nisi quibus horis audientiae copiam nactus nefarios impurissimarum sectarum ritus, ac sensus victrici semper, et ne hiscendi quidem contra facultatem vllam conuictis errorum Magistris relinquente, disputatione refellebat. Hinc varij affectus nascebantur: plerisque frendentibus, et importunum exosae veritatis Assertorem, et quod magis vrebat Mahometis addictissimos cultores, liberrimum eius Pseudoprophetae contemptorem, cui publice non semel nec leuiter maledixerat, tollere de medio, et saeua nece [Note: 178 Echebaris Imperatoris Mogorum dotes insignes, et potentia.] vlcisci tendentibus: Echebare contra (id Imperatori Mogoris nomen erat) Doctrinae, ac Sanctimoniae Rodulphi summam admirationem praeseserente. Erat is Echebar minime vulgaris ingenij Princeps; praeterquam militari scientiâ magnis victorijs probatâ clarus, etiam cupiditate cognoscendi res nostrae Religionis, ad haec affabilitate, clementia, bonisque alijs dotibus et artibus praeditus, quae hominem tantarum opum, maximique Imperij potentem, Magni Tamerlanis octauo successionis grudu nepotem, in illo flore fortunae atque aetatis non parum honestarent. Ad hunc multa de Christiana lege sciscitantem, saepe ac copiose Rodulphus diuina mysteria disseruerat, sectaeque Mahometanae labes, caeterarumque superstitionum, quae in vastissimo eodemque populosissimo Mogorum Imperio varie vigent, foedissimos errores inuictis rationibus demonstrauerat. dubitationibusque ab eo propositis ita occurrerat, vt a nemine [Note: 179 Gratia Rodulphi apud eum.] se omnium tam multa tamque praeclara didicisse palam Echebar gratularetur. Accedebat ad amorem Barbari demerendum insignis modestia, innocentissima vita, ingenuitas mire grata nobilis in agendo loquendoque libertatis, eminens animus supra humanas spes, et vultus atque oculus diuinum haud dubie spirans quippiam. Ex his splendor effulgescens coelestis quidam perstringebat ille quidem Regis oculos, et demulcebat ferum cor: sed munitus arrogantia fanaticâ superbus animus salutares faces ne sacrum ardorem admotae imprimerent, repellebat. Credebatur initio teneri cum complexu foedissimarum voluptatum, quibus more gentis, et regni licentiâ innutritus a [Note: 180 Licentia vitae, et superbia obstant ne Rex conuertatur.] puero assueuerat, ne lumen ostensum sequeretur; vt quantum Christianae legis perspecta veritas mentem non hebetem alliceret, tantum immersam delicijs carnem seueritas eiusdem intellecta deterreret. Sed apparuit postea diriori miserum peste constringi, ambitione Satanica diuinae venerationis. Reputans enim in quantam Mahometes sui promulgatione Alcorani, famae ac religionis claritatem increuisset, a tot potentissimis oriente toto Gentibus pene pro Deo cultus; autorem se quoque ipse nouae superstitionis profiteri cogitabat, quae sectarum tunc in orbe florentium praecipua quaeque complexa, magnam apud homines cum immensa nominis sui gloria celebritatem obtineret. Hoc animo de sectatore Mahometis eius aemulus factus, eruditissimos quosque variarum Religionum Magistros vndique accitos cupide audiebat, scriptosque aut conseruatos ab ijs libros, arcana disciplinarum continentes, studio sumptuque magno congerebat, vt quasi aes corinthium ex confusione metallorum, sic idolum superstitionis nouae multarum in vnam Religionum monstrosa permixtione conflaretur. Vbi, qua erat perspicacia, introspexit [Note: 181 Rodulphus fructu desperato discessum parat.] Rodulphus in animo Regis vaesanum inceptum, statim intelligens desperandam esse curationem insani capitis, immani et diabolica dementia furentis, magnopere apud Echebarem instare caepit, vt per eum sibi Goam, quo a suo Praeside reuocabatur, redire continuo liceret. Euocabat autem ad se Rodulphum Indiae Prouincialis eo metu, ne vir excellentium virtutum, et spei per totam Societatem summae, pretiosam, et magnos fructus Ecclesiae spondentem vitam in illa
barbarie, vel suo immodico feruore, vel alieno scelere perderet. In quo erat Rodulphi contrarium votum, nihil ardentius optantis, quam sanguinem Christi causa profundere. Ac fuit lusus quidam coelestis prouidentiae omnia in electorum suorum gloriam mirabiliter temperantis, dum humana studia caro capiti consulentia, eadem illud viâ sanctae ac gloriosae neci obijciunt, qua ereptum periculo volebant. Cognita igitur Rodulphus Prouincialis voluntate, desperatoque tam sibi martyrio quam obfirmatis in praua mente, quae frustra triennio excoluerat ingenijs salutaris conuersionis fructu, suppliciter eblandiri conabatur ab Imperatore Mogorum [Note: 182 Rex aegre auellitur a Rodulpho.] veniam discedendi. Reluctatus ille diutius, ad extremum nullum vrgendi finem facienti, dixit: non esse quidem suae in eum verecundiae ac caritatis vim afferre ipsi: posse igitur ire si vellet: caeterum denunciare, id sibi molestum ac multo ingratissimum futurum. His Rodulphus auditis, nihilominus in proposito fixus, discessum adoruabat: quo comperto Rex accitum eum summa beneuolentiae significatione rogauit, vt quando nunc certus eundi esset, polliceretur sibi saltem reditum ad se, tum pecuniae vim, quam offerebat magnam, acciperet in exiguum pignus multo maioris amoris sui. ad ea Rodulphus spem reuersionis non abstulit, aurum constantissime repulit: diserte negans, vel egere se pecunia, vel Christi paupertatem quam regnorum omnium instar duceret, quantouis thesauro commutaturum. Vnum libenter admissurum, et gratissimo animo celebraturum se fructum liberalitatis regiae, si oranti enixe sibi annuere dignaretur Rex quatuor mancipia, quae apud se haberet quae si ducere secum Goam posset, triumphi loco id enimuero habiturum. Erat inter Regis seruos Christianus e Moschouia vxorem habens polonam, duosque ex ea paruulos [Note: 183 Redit Goam Rodulphus cum quatuor Christianis quorum li-Bertatem im petrauerat,] liberos. Hos longo iofidelium conuictu, et seruitutis malis in fidei atque innocentiae proposico titubantes, in tuto collocare Rodulphus quaerebat. Regi pernecessarius ille seruus erat: pueros vero in obsequio Regina mater habebat multo carissimos, tamen omnes eluctata negandi causas supplicis gratia, quod perebat abstulit. Discessit cum tota familia Christiani Moschi, et Goam expectatissimus adueniens nostros omnes insolita laetitia Rodulphus affecit. Operario strenuo, et ignauae quietis impatienti, campus debebatur. Hunc Patres, Goenses, sibi quam proximum assignare studuerunt, vt tantae virtutis si minus praesentia liceret frui, viciniâ certe, ac spe quam illa daret subinde reuifendi, recrearentur. Salseta est peninsula, quasi appendix continentis Indiae, freto non plus quinque fexue milliarium ab Insula Goa disiuncta, frugum ferax, et portuosa commercijs Regio, ideo in breui viginti miilium passuum [Note: 184 Salsetanae Regionis sta tus.] circuitu, sex et sexaginta pagis frequens, in quibus non minus octoginta millibus hominum degunt. Brachmanes hic plurimi nefandae superstitionis Magistri, totaque Gens idolorum cultui tam perdite addicta, vt ne homines quidem immani ritu immolare dubitet Pagodibus, ita Deos suos vocant. Initium salutis miferis fuit transisse in ditionem Lusitanorum, concedente Idalcane Orae illius Rege, quando post longum, et ipsi funestum cum Lusitanis Goam tenentibus bellum, ea inter caeteras conditione sibi necessariam redemit pacem. Multis post haec annis ita Christianorum imperium Salsetani tolerabant, vt religionem fastidiosissme respuerent. Donec anno [Note: 185 Fidei praedicatio per So cietatem ibi curata.] huius saeculi sexagesimo syluescentis impurissimis sacris soli culturam Societas aggressa, magnis laboribus vix tandem aliquas frugum primitias ex illo tulit: frementibus; errorum Magistris, ac vim contra rebellionemque minantibus. cui contumaciae domandae necesse habuit sexto fere post anno Prorex Antonius Noronia delubra plusquam ducenta, praeter multas alias Pagodum aedes, solo aequare. His horrendum in modum efferati in nostros, consilij vt putabant illius autores, Brachmanes atque Idololatrae sunt, Infirmitatis [Note: Idololatrarum contra eam artes.] tamen comscientia et metu quiescentes, astu dumtaxat et fraudulentis artibus ad auitae superstitionis defensionem grassabantur. Magnis donis pellexerunt regios quosdam Ministros, qui speciosis argumentis causam ipsorum agerent. Ij apud Philippum Secundum Hispaniarum Regem, postquam
eius Imperio Lusitania est adiuncta, ambitiose exaggerando periculo defectionis in Gente auitorum rituum tenacissima, et Idalcani Regi olim suo etiamnum [Note: Ab Alfonso Pacieco discussae.] praepotenti, Sacrorum quoque sibi communione iuncto, contiguâ, pene peruicerant, vt vsus Salsetanis liber superstitionis antiquae regio diplomate sanciretur. Discussit negotium forte tunc Olyssipone occurrens, dum Roma Goam repetit, Alfonsus Paciecus noster, et inuictis rationibus manifeste demonstrauit: nihil neque Religioni neque Reipublicae ignominiosius simul atque damnosius fieri posse, quam si Salsetanis infandorum Sacrilegiorum libera facultas Catholici Regis lege daretur. Fuisse multis se annis Goae, Salsettam etiam cum Prouinciali Societatis saepe peragrasse. Multos ibi iam Christianos esse, plures eodem propendere. Sola spe quorumdam ex auaritia nata redimendae pecunia licentiae peccandi, plerosque suspensos teneri. Paucos ista mouere, eosque aliunde tales a quibus timeri nihil debeat. Nam ne in Idalcanis terras immigrent periculum non esse, qui quam dura conditione seruitutis ibi sub Tyrannidis iugo degatur, praeclare intelligunt. Nec vero natales terras, praesertim vberes, sponre vmquam dimissuri sint. Quod tamen si facerent, abunde illis agris colendis pagisque frequentandis Christiani iam sint suffecturi. Goae vero securitatem, quem non videre maiorem futuram, si suburbana regio a Christianis teneatur, quam si corroborata iilic superstitione id agatur, vt infida Idololatrarum natio maximas in propinquo vires colligere sinatur? Quare videat pro sua sapientia Rex maximus an eius sit, qui tanta sui gloria in Belgio armatis Haereticorum copijs ingentibus, erroris profitendi libertatem, vel cum extremo periculo neget; inermibus barbaris concedere, vt horrenda immanium holocaustorum, Christiani Principis autoritate, humanis victimis sacra impune, ac libere peragant, quorum nidorem, ac detestabilem fumum Goa illarum Gentium princeps Ciuitas, et Christianae Religionis ibi Metropolis, oculis e vicino, ac sensibus hauriat. Haec Pacieci oratio ita Regem mouit, vt omnino renuerit, Tabulasque iam conscriptas rescindi iusserit: Magno hinc emolumento in Ecclesiam redituro, quae inde, vt videbimus, totam illam Gentem est lucrata; sed praecipuo in ipsum Alfonsum optimi consilij autorem fructu redundante, cui gloriose pro Christo mortis inde nata occasio est, vt postea constabit. [Note: 186 Rebellio quinque Pagorum in Salsetis.] Interim impatientes morae primum, mox repulsae barbari, ex quinque Salsetanis pagis, frustra speratam licentiam vi ac manu praesumere caeperunt, fana et delubra excitare, ac sacra nefaria instaurare palam ausi: qui praeterea cum templa Christianorum domosque incenderent, missis a Francisco Mascarenia Prorege cohortibus coercendi fuere. Multa in eo et vtili opera Petri Bernae nostri, qui militibus admixtus, obuia vt fana diruerent autor fuit: repertam vero vaccam quandam, quam Apis olim AEgyptiae gemina superstitione pro Deo caeca gens colebat, ipse interfecit, eiusque intestinis vas quoddam polluit barbaris sacrosanctum habitum, in quo se in Idoli honorem abluere summae religionis loco ducebant. Ea causa execrabiles Idololatris cum Societatis omnes nostrae homines, tum praecipue Petrum Bernam fecit, iam tunc ad caedem impiorum odijs designatum. Ij tamen cum se in praesens impares resistendo cernerent; obedientiam polliciti pacem fecerunt. [Note: 187 Rodulphus Salsetani Collegij Rector creatur] Hac vice rerum appulso, vt dictum est, e Mogorum terris Rodulpho Aquauiua, cum forte deesset Salsettano Collegio Rector, Rodericus Vincentius Prouincialis, non alibi tutius collocandum pretiosum caput ex periculosa peregrinatione tot votis vix receptum existimauit, quam in illa suburbana, et tunc, vt apparebat, in longum tempus pacata prouincia. Rectorem igitur Salsettis praeficit; eoque vsque deducere honoris causa ipse constituit. Verum vbi Cioranum, pusillam in Goae vicinia insulam, venissent, Prouincialis [Note: 188 Ab Alfonso Pacieco eo deducitur.] graui oculorum dolore coactus redire domum, officium istud Alfonso Pacieco demandauit. Erat ad id munus fungendum, vel eo nomine aptissimus Alfonsus, quod rerum, ac status Collegij Salsettani, nemo erat ex recenti
experientia scientior; quippe qui illud ex quo ante biennium e Lusitania redierat, pro Rectore administrasset. Erat id Collegium eo dissimile caeterorum, quae Societas habere consueuit, quod circiter viginti e nostris qui illud conflabant, non sub eodem tecto, vnoue in loco habitarent, sed in varias sparsi stationes separatim bini, ac terni ad commodiorem Euangelij praedicationem, et Neophytorum ad fidem recens aggregatorum faciliorem institutionem degerent. Sex ferme illorum praecipuae sedes erant, a Pagis in quibus statum domicilium habebatur, has nuncupationes nactae. Vt Curtalina, Verna Margana, Orlina, Raciolana, Mormugana, dicerentur. Ex his Raciolana Rectoris habitatio est. Vbi duo praeter eum Sacerdotes, cum, [Note: 189 Renouatio votorum celebrata.] totidem laicis versari consueuerunt. Si quando conuenire opus est, in vnum ex illis locum a Rectore designatum vniuersi aut magna ex parte congregantur, vti tunc vsuuenerat, cunctis in Curtalinam sedem, semestris, quae tum instabat, votorum renouationis causa coeuntibus. Progressus eo cum Pacieco nouus Rector, auditis conscientiae rationibus, et confessionibus nostrosum, post ardentem ad eos habitam hortationem, sacrum fecit, in quo sua cuncti vota de more instaurarunt. Sub ea consilium capitur lustrandi singilatim sedes cunctas, et in singulis ea instituendi, quae ad profectum caepti operis conuersionis illarum Gentium valitura videbantur. Ante omnia conuenit notam sedem in Cuculino Pago collocandam. Erat ea ferociorum quorumdam Idololatrarum Patria, quos cum Lusitanorum armorum metus nuper [Note: 190 Quinque no strorum pro fectio in Cuculinum Pagum.] ad pacem adegisset, vti praesenti tranquillitate ad procurandam infelicium salutem tempestiuum piumque censebatur. Inde igitur initium ducendum visum. Conueniunt eius itineris consilio in Orlinam sedem nouus Rector, cum Alfonso Pacieco, simulque Petrus Berna, et Antonius Franciscus Sacerdotes omnes. Aderat vna Franciscus Aranea Laicus adiutor. Hinc Antonius Franciscus, fiduciâ quam vsus inter illas Gentes diu versato pepererat, scribit ad Cuculini Pagi proceres: Rectorem postridie cum alijs Patribus ad ipsos venturum, ne grauarentur dare operam, vt omnes conuenirent. Afferre enim Rectorem nouum Goâ, quae communicari toti pago, salutis et tranquillitatis communis intersit. Satis constabat velle Rodulphum (nam id diuulgauerat) Templo Christianorum Cuculini aedificando, et Cruci erigendae loca opportuna praesenti conspectu designanda capere. Id vero pertinacissimos Daemonum cultores incredibiliter perculit. Vulgo inter se se mussitabant: non alium finem aut modum externae Tyrannidis futurum, nisi quem [Note: 191 Cuculinensium mutmur, et seditiosa consilia] ipsi ignauae impiaeque patientiae facerent. Excisa nuper templa, combustos Deos, ipsis ne hiscere quidem contra ausis, nondum id satis videri barbaris Dominis, nisi Cruces in oculis figerent, et peregrinae superstitionis fana, in vestigijs extinctae religionis, ac pene in ceruicibus oppressorum extruerent. At illa saltem priora delubrorum incendia missâ manu armata peragebant, in quo excusatio nobis tolerantiae erat: haec tanto grauioris et piaculi, et periculi molimina substructionum profanarum, paucis et inermibus mandarunt. Adeo nos ad quiduis perferendum subactos putant. Itaque ne illos quidem obijcere dubitant quos execrabiles nobis sciunt memoriâ sacrilegiorum, quibus sacra nostra polluerunt. Aderit ille Berna cruentus adhuc sanctae Vaccae sanguine, vnaque Paciecus interuersor beneficij Regij, quo Deorum nobis rituumque patriorum possessio firmabatur. Veniant cum sui similibus vanae superstitionis mystis, luituri poenas si viri sumus, nimis iam diu impunitorum scelerum. Haec et his similia cum plerique fremerent, Rescripsit [Note: 192 Literae Magistratus insidiosae.] ad Antonium Franciscum Magistratus, excusans quandam discordiam ex caede viri primarij nuper apud se facta pagum in partes distrahentem, ne polliceri, qui petebatur, conuentum posset. Negabat praeterea, se ac suos ciues per mala domestica satis aequis esse animis ad Patres pro dignitate excipiendos. Addebat ad extremum si tamen venirent, et oppidum liberet inspicere, id ipsorum commodo fieri licere. His literis acceptis, mitabantur quidem
Patres frigus insolitium, et aliquid obiectum nouae offensionis suspectabant: Non tamen, vt atrocius quidpiam pertimescendum arbitrarentur. Confirmabat Paciecus in primis peritus Gentis, quantus ibi terror esset Lusitanorum, saepe expertum se se a Salsetanis ad conciliandam eorum gratiam irasqae leniendas adhiberi vulgo interpretem solitum. Haud igitur verisimile videri tam dementem quemquam, proposito praesenti supplicio, in consilia extrema ruiturum. Ergo postridie, qui dies fuit Iduum Iulij, sacris tempestiue factis in Orliensi templo, Patres Cuculinum versus iter instituunt. Comitabantur eos, religionis potius quam, aut praesidij, aut humani officij [Note: 193 Aduentus Patrum in Cuculinenstum fines.] causa, Christiani fere quinquaginta, in quibus Lusitani dumtaxat duo. Pesuenitur ad fines, et vsque in ipsos aditus vici: nemo, vt alias etat solitum, prodibat obuiam. Minax et late suspiciosum omnia silentium tenebat. Euocatur nominatim notus vnus e primoribus loci. Is paucis, et perfunctorie excusat neglectum officij, ac mox vultu sane turbato, habere se ait quae domi curet, et sic abrupte reuertitur. Signa ea erant minime pacatae rei, et solicitudo inter adstantes gliscebat. Tamen Patres liberis animis, quod venerant agere caeperunt. Lustrare nimirum oculis locum, qui, et templo ponendo, et erigendo conspicue Sanctae Crucis Trophaeo videretur opportunus. In hoc intentis illis, Ariolus [Note: 194 Dum templo locum designant circumueniuntur ab armatis.] actis solemnibus Gentis praeire praestigijs solitus, bacchabundus prodit in publicum, vlulat incondite, puluerem spargit, vociferatur: adesse tempus vlciscendi Pagodum numinis. Ad id quasi classicum centuriantur barbari, et armati in ordines coeunt. Pago erumpunt, viarum capita stationibus insident. Ea re nostri animaduersa, sensim cum sua manu retrocedere ceperunt, ne inermem multitudinem obijcere furentibus viderentut. Sic euntes, sedato tamen passu, nec fugae simili, clamor a tergo infestus interpellat armatorum fere mille cursu effugo sequentium. Lan ceis alij vibratis, alij arcubus intentis, non pauci mucronibus [Note: 195 Rodulphus se, et Socies ad mortem parat.] strictis, vocibus omnes sanguinarijs, et ad caedem instigantibus, terrorem intentant. Hic Rodulphus frustra esse fugae studium in tantâ insequentium vi ac viciniâ facile sentiens, ad comites placide conuersus; vt video, inquit, vincendi hoc tempus non fugiendi est. Adest tandem vltro, quam frustra tam diu votis optauimus occasio fundendi pro Christo cruoris, et aeternae vitae breui mortis momento comparandae, tollamus in Coelum oculos, et mentes, inde animum et vires ad discrimen praesens fortiter superandum relaturi. Constiterant inter haec nostri, et plerique aliorum, concipiendis pro se quisque precibus, et [Note: 196 Lusitanus ar mis resistere volens repri mitur a Pacieco.] confirmandis animis intenti. Iamque intra teli iactum hostibus erant, quod perlatae in ipsos sagittae probabant: cum Lusitanorum alter, os fidenter obuertit barbaris, et aenea fistulâ, quam forte tulerat, in manum sumpta, displodere in infestos, et pugnare parabat. Sed eum amplexus Paciecus, etiam atque etiam rogat, desisteret. Non armorum id tempus, nec sic defendi religionem vbi testandae morte fidei articulus incidit, sed sola patientia, Deum velle. Intempestiuo bellatore his verbis represso, ipse vultu tranquillo passis brachijs ad Salsetanos procedens, patria ipsorum lingua, quo ruant, quidue petant, percontatur. se ipsis amicos nullam vim, nullam iram ferre. Ipsi nihilominus quo furore coeperant coeci pergebant, Erat in comitatu Christianus Rodulphi familiaris, vt partes ageret interpretis ei linguae gentis nondum gnaro peculiari officio indiuiduus comes additus. Is pro necessitudine, cum equo fraenato [Note: 197 Rodulphus equum oblatum, et facul tatem fugae recusat.] ipsum adiens, conscende sis Pater, inquit; et hinc te subtrahe, tu Rector es seruari te interest publicae salutis. Huic Rodulphus placide renidens, vtere isto subsidio tu ipse, aut vti volenti offer: me Rectoris hoc ipsum, quod memoras officium fortitudinis admonet, et exempli, quod debeo. Nec sinat Deus; vt sortem oblatam pro Christo moriendi vili vitae desiderio praeteream. Haec eum vix loqui desinentem circumstetit armatorum globus, succisisque poplitibus stantem in genua prostrauit. quam non inuitus in istum orantis hahitum descenderet serenitas frontis orisque monstrabat, oculos in coelum simul sustulit, simul manibus vestem a sinu deduxit, nudamque ceruicem gladio praebuit. Barbari
eam ipsam quam offerebat partem bis ferro adacto alte pereusserunt. Tertio ictus in scapula est tam valide, vt humerus a pectore discinderetur. Ad has quatuor memoratas hactenus plagas quinta est addita, iaculi transuerberantis [Note: 198 Quinque vulneribus conficitur.] pectus. Hoc iam haud dubie mortuo, in forte illi proximum Sicarij vertuntur Franciscum Araneam, cui praeter magnum in ceruice vulnus inflictum, latera hastili transfixa sunt. Ita pro mortuo relictus, adhuc spirans in vepretum irrepsit, ibique delituit. Petrum Bernam pro ingentibus, et ex longo collectis profanae Gentis in eum odijs, non simplex absumpsit crudelitas. Exquisita rabie in eo cruciando certatum est. Primum vnus e Barbaris alte insurgens [Note: 199 Petrus Berna crudelissi me trucidatur.] gladio caesim in caput incubuit, partemque occipitis abscidit, tenui cuticula dumtaxat a reliquo vertice pendulam. Alius eodem tempore pilo acuto alterum oculum fodit. Fuit qui per aurem mediam caput mucrone traijceret. His coronatus radijs Christi Athleta ad pedes Sicariorum exanimis concidit, nondum satiata feritate. Nam memoria euersorum fanorum, et, quod maxime vrebat, occisae vaccae, pollutique profani balnci, corpus extinctum caeci furore lacerare pergebant. Stabat adhuc Paciecus, intrepide contestans [Note: 200 Alfonsus Pa ciecus occiditur.] Christi numen, et Idololatrarum dementiam increpans. Cui hoc agenti Lancea pectus aduersum transfigitur. Statim ille brachia extendit in Crucis formam, sublatisque in Coelum oculis secundum vulnus adhuc erectus constanter [Note: Item Antonius Franciseus.] excepit in iugulo, quo mortuus concidit. Quintum tragoediae actum absoluit Antonius Franciscus, his sanctis nominibus dignissimus: quem multa in capite, multa in corpore vulnera inflicta diuturni compotem voti fecerunt. [Note: Viginti praeterea Christiani.] Hunc enim constat diebus singulis, cum rite ad aram faceret, petere a Deo solitum, sibi vt sanguinis Christi causa fundendi fortuna contingeret. Inter haec cum e quinquaginta comitibus Patrum circiter triginta varie diffugissent, viginti reliqui circumuenti ab incurrentibus, miserabili strage campum late cruentarunt. Nemine iam apparente in quem effundi posset nondum exhausta saeuitia, placuit Barbaris victoribus inire numerum palmarum suarum. Corpora recensent caesorum Patrum, cum quinque ipsos fuisse constaret, quatuor tantum reperiunt. Vnde ad conquirendum versi, non multo post, indicio mulieris rusticae deprehendunt Franciscum Araneam inter vepres animam agentem ex duplici vulnere. Hunc extrema singultantem multo emisso sanguine, et Sanctissimum IESV nomen moribunda voce frequentantem, immanes Sicarij corripiunt inter manus: quod ille sentiens collectis extremo conatu viribus Christi laudes celebrabat, damanabatque miserum errorem Deos saxeos ligneosque stulte colentium. Stabat haud procul erectum recens a Barbaris Pagodis signum. Huc raptum Franciscum puerorum mulierumque turba [Note: 201 Francisci Araneae prae clara in mor te confessio.] circumstetit Barbaram laetitiam clamore incondito celebrantium. Ibi abiectum semiuiui corpus bis circa Idolum carnifices raptant. Tum immani ludibrio moribundum erigunt in pedes, Ac quoniam mos illic est reos cum ante Iudicem adstant, altero crure suspenso vni dumtaxat plantae insistere, in eum ritum fortis Athletae debile corpus ipsi sustentando, et tenendo componunt. Sicque illi minaciter imperant, Pagodi, vt suo Iudici, humilis supplicet. Hic ille clare. Non sum, inquit tam demens, vt tam stulto praecepto obtemperem, Vos pudeat homini suadere, vt Deo debitum honorem stipiti reddat. Conclamant omnes vlciscendum blasphemum, et edomandum ferocem animum, antequam fugiat e corpore. Ergo pene iam exanguem ad palum ligant. Spatioque captato intentis arcubus, innumeris eum sagittis figunt. [Note: Et heroica in tormentis constantia.] Haec et huius alia generis inter iaculandum insultantes. Nempe hîc templum fundabitis. Hic erigendae Cruci locus ecquid satis placet? Exhaustis pharetris, et corpore vndique horrente infixis, et extantibus telis, pueri quoque ac mulierculae (tam vaecors phanaticorum furor erat) verutis, acubus, sudibus, ac contis deligatum palo fodere certabant cominus, et colorata cruore tum huius tum aliorum quatuor venerabilium corporum tela coram Idolo suo laeti monstrabant, insana spe magnae ab eo sic ineundae gratiae.
Durabat tamen ad patientiae suae meritum Francisco Annes spiritus adhuc, quoad id ammaduertentes quidam multis eum replicatis in ingulum ictibus tandem confecerunt. Nocte super haec ingruente cruenti latrones domos repetunt, temere iacentia in campo tot corpora linquentes. Postridie summo mane, consilio raptim habito, reliquorum quidem Christianorum cadauera propinquis ad sepulturam poscentibus concedunt. Patrum quinque abolere penitus decernunt. Seu metu ne indicia sceleris extarent, seu qua [Note: 202 Patrum cadauera in puteum proiecta.] simili vaecordia. Nam rationem in furore quis requirat? Quinque igitur nostrorum corpora e locis vbi noctem iacuerant ignominiose tracta in puteum praecipitant, eiusque os congestis vepribus obturant. E reliquis occisis, quinque dumtaxat nommatim memoratos reperio, quos hic debitâ mentione non fraudabo. Lusitanorum, quos dixi Patrum in comitatu fuisse, altero cuiusdam Ethnici misericordia seruato, alter Gonsaluus Rhoterigius scriba regius occubuit. Itemque alius indigenas inter Christianos honesti loci Rhoterigius quoque vocatus, sed distinctus praenomine Francisci. Tertius numeratur Paulus Acosta Christianorum loci curator, et in adiunendis ad Christum Ethnicis. Patrum sedulus Minister. Duo denique pueri e Brachmanum gente, prior Dominicus huius ipsius Cuculini Pagiciuis, cui, quoniam ante Patribus latentia idola, quae comminuerent monstrauerat, necem sui populates [Note: 203 Duorum puerorum felix pro Christo mors.] obtulerunt, poenam sceleris putantes, quae re vera praemium, et corona recte facti fuit. Alter Alfonsus dicebatur, ministrare Patribus ad sacra solitus, cui cum Paciecus gestandum Ecclesiasticarum precationum librum dedisset, eum extorquere puero, illudendi causa, conati barbari, frustra fuere, quoad arete haerentem sacro codici manum vtramque amputarunt, tum nobili constantia offensi, puerum irati peremerunt. Interim qui primi fugerant, cursu effuso peruenientes Goam, eodem die sub occasum solis primum indicium cladis fecerunt. Alijs inde atque alijs affluentibus, fama vrbem momento cupide auditis, et varie miris late implet rumoribus. Commissa iam nox erat cum Goenses nostros, qui memoriam caefi ante annos duodecim eo ipso die ab Haereticis in odium Romanae fidei Ignatij Azebedi cum Socijs vno de [Note: 204 Patrum Goensium varij affectus audita caede nostrorum.] quadraginta, priuata quoad fas erat pietate celebrauerant, nuncius atrox Rodulphum cum socijs quatuor ante paucas horas trucidatum indicans, cura, et dolore subito consternauit. Admiratio miseratione indignationeque confusa ferebat agebatque animos varie miscens, quando et priuatae quisque religionis instinctu, et moderatorum admonitu, in templum ad venerandum numen coeunt. Hîc mirum dictul suauissima se cunctis, et quam coelestem esse constaret, laetitia infudit. Vigebant arcanis gaudijs serena quadam luce perfusae mentes, et redundantibus ex intimo gaudijs, iniusso dulcium lachrymarum fluxu passim oculi natabant. Vna erat vox omnium grutulantium fortunatis Christi Testibus beatam sortem, et similem casum optantium. Non est inter haec praetereunda mentio [Note: 205 Legati Mogoris de Rodulphi nece dolor.] legati Regis Mogorum Goae adhuc agentis, qui pro eo quantum amoris, et venerationis in Rodulphum, partim ex vsu, et conspectu tantae Virtutis haustum sentiebat in sese, partim esse in sui Regis animo nouerat, ad nuncium eius caedis primum incredibiliter perculsus, aliquandiu mutus, et immotus constitit, tum irâ eminente frendens detractum captis tegmen abiecit in terram, inde oculos ac supinas manus in Coelum miserans, et indignans sustulit. Denique humi se totum prouoluit, clamoribus, et gemitibus complens omnia. Ac Rodericus [Note: 206 Triginta e nostris ad curandum funus occiso rum eunt.] Vincentius Prouincialis ophthalmiam accusans suam, quae se reuocatum ex itinere suscepto fundendi pro Christo Sanguinis foelicitate fraudasset, palam edixit iturum fe postridie ad caedis locum ad tollenda humandaque caesorum corpora. omnes certatim Patres se ei comites obtrudunt. Triginta ex ijs lecti, magno reliquorum dolore domi coactorum subsistere. Goâ profectis, ne quid termere aut inexplorato aggrederentur, visum optimum est Marganum se conferre. Oppidum est ad quartum ab Goâ lapidem, vbi Lusitanus Praefectus Salsetanae orae cum praesidio agebat. Hunc consulunt quid opus facto sit. Is tentandos
barbarorum animos ratus, certum ad Cuculinenses hominem allegat, qui reposceret caesorum corpora. Responsum breui relatum est a Cuculinensibus anceps: dicere ipsos, Patrum cadauera non comparere, nec satis se scire vbi sint. Ac vt maxime scirent, religione Pagodum vetari ea [Note: 207 Re infecta Raciolum recedunt.] reddere. Licere Patribus Goensibus venire, si vellent, ad ea quaerenda, et si reperirent tollere. Hic vero Praefectus negabat committendum videri, vt tot Patres inermes efferatis latronibus obijcerentur: neque enim sibi ad manum praesidium adesse idoneum, quo ipsos secure deduceret. His auditis inopes consilij moestissimique ob spei frustrationem Patres Raciolum secedunt, non plus sesquimilliario Margano distantem locum, vbi erat nostrorum domus inde reditum Goam re infecta paraturi. Verum interim Consilium Salsettanorum e Proceribus Gentis, plerisque Ethnicis, conflatum, ad primum huius tumultus [Note: 208 Salsettani vltro reddunt Patrum corpora.] indicium conuenerat. Ibi viri graues, ac locupletes, post querelas acres de Cuculinensibus, qui sua paucorum vaecordium temeritate Gentem vniuersam spoliationis, ac seruitutis, vt lenissime res caderet, internecionis quin etiam, et exitij extremi praesentissimum in discrimen coniecissent, concordi decreto sanciunt, omni ope placandos Lusitanos, et praeuertendam deditione autorum sceleris, vltimam totius regionis cladem. Veniunt cum his mandatis Cuculinum viri primarij e conuentu publico Gentis missi. Fregit haec denunciatio contumaciam. Repente caedis autores collectis vasis cum familijs migrant in vicinam ditionem Idalcanis. Caeteri obedienter, quod iusserat Praefectus faciunt. Extracta videlicet e puteo quinque Patrum corpora imposica [Note: Quae Raciolum portantur.] cratibus Marganum mittunt. Christianis loci vltro pium efferendi pretiosa pignora ministerium ambientibus. Excepit ea quam potuit honorificentissime Praefectus. Et quod nuda essent, inuoluta decoris pannis pro loci copia, feretrisque ornatis imposita, suis ipse humeris, et honestissimi cuiusque illic praesentium Lusitanorum, religiosâ pompâ deferre Raciolum instituit. Prodit obuiam Prouincialis cum triginta Socijs. omnibus funalia in manu. Populus post ipsos effusus ex oppido, globulos sacros dextera, laeua cereos ardentes gerens. Praeibant chori modulate canentium Ecclesiastico ritu aduentorium [Note: 209 Corporum conspectus, et multitudi nis motus.] Sancti Senis Zachariae carmen. Sacellum erat S. Antonij Castro Raciolo propinquum. Hic corpora Christi seruorum deponere primum placuit. Euoluuntur e pannis singillatim, et multitudini monstrantur, cunctis ad conspectum notorum vultuum et vulnerum atrocitatem blando sensu lachrymantibus. Confirmabant multi nostrorum: se numquam in vitâ parem animi dulcedinem expertos. Porro, et si quatriduana iam cadauera erant, et biduum in putei coeno iacuerant, nihil tamen grauis odoris halabant. Nec deerant, qui e Rodulpho praesertim, quem curiosissime ob famam virtutum plerique obseruabant, se suauem haurire testarentur. color cunctis, velut spirantium, nullo mortis pallore mutatus: Sanguis vulnerum recens, viuo rubore, nusquam tabo liuescente. talis roseus, et roseum spirans e Rodulphi vulneribus, cum ibi a varijs tractarentur fluxisse plurimus dicitur, quod moram a morte reputantibus miraculo haud vacare videbatur. Longum hic spatium concedendum fuit populi pietati, manusque pedesque Sanctorum vt loquebantur Corporum ac vulnera osculantibus pro se cunctis, nec non a rapere aliquid reliquiarum summo certamine conantibus. Frustra erat obsistentium modestia nostrorum. Nec caueri potuit quin praeter vngues, ac pilos sacrorum corporum, panni eorum contactu dignati, ac praesertim intincti cruore, diriperentur, quales, qui nancisci non poterant, vela ipsi propria sudariaque vulneribus appressa cruentabant: domum pro magno munere sancte asseruanda reportantes. Multa iam nox erat nec sedari aestus concursantis populi, nec disponi funeris pompa poterat. tandem explicata multitudine, prodire incipiunt longo ordine. Portabant feretra humeris Patres, funalibus vndique noctem vincentibus, alterno cantu Psalmorum antiquo ritu aures animosque mulcente. nullus, vt in funere, luctus: intimo potius gaudio passim omnes gestiebant, cuius dulcedinem plerique suauibus lacrymis testabantur.
[Note: 210 Sepeliuntur in D. Mariae ad Niues.] Sic peruentum in D. Mariae ad niues, primarium oppidi Templum, circiter noctem mediam, vbi Arca praegrandi praeparata, quinque intra eam Sacra corpora distinctis locis, suis quaeque insignita nominibus sunt deposita. Ibique manserunt quoad anno 1597. deportata Goam, in nostro ibi S. Pauli Templo decentius sepulta sunt. Hic finis fuit operariorum excellentium quinque; ipsis felix, quippe clarissime constitit, etiam epistoâ ab ipsis eorum interfectoribus deinde scripta, quae causam caedis illorum aperte testabatur, ideo ipsos trucidatos, quod Christianam religionem promulgarent, templaque et Cruces, deletis Pagodum fanis, erigere cogitarent; Ecclesiae ac Societati luctuosus, quae in paucitate Ministrorum magna, florem ipsum suae militiae, et spem victoriarum de Idololatria ingentium subito perdebat. Erant omnes aptissimi propagando Christi regno, praeclaris animi corporisque dotibus, summa experientia, linguis etiam, et caeteris facultatibus instructi copiose: quadragenarijs minores: de quibus recepto more quaedam sigillatim dicenda veniunt.
[Note: 211 Rodulphi Aquauiuae ortus.] Natus Rodulphus est anno 1551. P. Hieronymo Aquauiua Atriae Duce, Claudij Generalis Societatis germano: Matre Margarita Pia Carpensi, nobilissimo vtroque. Pueritia traducta in ijs studijs orationum, ieiuniorum, eleemosynarum, [Note: Pueritia san cte traducta] frequentationis Nosocomiorum, piorumque id genus operum quae sanctitatis consummatae viros aetate iam, et virtute maturâ summe commendare potuissent, animum diuino instinctu ad Societatem applicuit. Obstitit eius voto Pater cum Fratribus acerrime, frustra Claudio Patruo, iam in Societatem ingresso, [Note: Ingressus in Societatem.] fauente. Perrupit tamen omnes obices flagrantissimus ardor animi, miraque in puero constantia, nec desiderij compos minis initiorum degener quidquam in Tyrocinio exhibuit. Non aliam in eo mutationem longa dies, quam perfectionis semper crescentis exaggeratam altitudinem effecit. Sic nouennium, Romae plerumque, in studijs partim Religionis partim literarum posuit, vt omnes virtutis, plerosque ingenij admiratione compleret. Indicam Missionem ambitu expetitam summo, diuini praerogatiua nutûs, impetrauit a Praeposito Societatis Euerardo, et Sacerdotio Vlyssipone initiatus anno insequenti Goam [Note: 212 Mittitur in Indiam, et inde in Regnum Mogo ris.] tenuit idibus Septembris. Vbi aliquandiu occupatus in Philosophia tradenda, Imperatorem Mogoris, Missu moderatorum, adiens, triennium ibi sanctissime patientissimeque laborauit, vnica in summis aerumnis se sustentans spe sanguinis pro Christo fundendi: cuius olim sibi promissae felicitatis cum occasiones vbique quaereret vbi minime crediderat compos est factus, anno aetatis tertio, et trigesimo, septimodecimo initae Societatis.
AEquali aetate parique splendore generis Alfonsus Paciecus Patrem habuit Ioannem Paciecum de Minaya, Matrem Catharinam Alarconiam, Minayae atque aliorum in Castella locorum Dominos. Minayae natus; Belmonte a prima pueritia ad pietatem bonasque omnes artes: eruditus, Societatem [Note: 213 Alfonsi Pacieci vitae summa.] summo expetitam ardore ingressus est mense Septembri anni 1567. Sedecim annorum adolescens; ac magnis Ingenij in scholis, virtutis in religiosa disciplina experimentis datis, anno 1574. Nauigationem Indicam a Deo verius, quam ab hominibus obtinuit, nam contra omnium spem, ac vota, eo est dimissus. Appulsus Goam, Minister id Collegium triennio rexit. Tum Prouinciali comes, et adiutor adiunctus, vbique magni iudicij parisque pietatis documentis editis, Procurator Romam missus, prudentissime ibi rem gessit: reduxque Vlyssiponem tempestiue occurrit, vt diximus, ad discutienda consilia Idololatrarum, impunitatem, ac licentiam impietatis pecunijs licitantium. Cuius recte facti mercedem amplam pretiosa morte adeptus est. Petrum Bernam Ascona dedit in lucem. Est id oppidum ad littus Verbani lacus, Heluetici hodie iuris (olim Mediolanensis fuisse ditionis traditur.) Anno huius [Note: 214 Petri Bernae in Societatem, et in In diam vocatio.] saeculi septimo supra septuagesimum in Societatem Romae admissus quinque, ac viginti natus annos, et iam Sacerdos, ac paucis post mensibus ad Indicam profectionem mira quadam sorte lectus. Octo destinauerat eo anno Praepositus Generalis Euerardus ex Italia in Indiam. Quatuor iam in Lusitaniam
praecesserant. Nominati, qui sequerentur erant Nicolaus Spinula, Rodulphus Aquauiua, Michael Rogerius. Quartus desiderabatur. Euerardus Nicolao Spinulae qui aetate, ac Sacerdotio praestans, manipuli ductor declaratus fuetat, potestatem fecit eligendi ad explendum eum vnius ex Tyronibus, quemcumque mallet. Adit cum hoc mandato Nicolaus Ioannem Baptistam Piscatorem Tyronum ad D. Andreae Magistrum, qui vocatis extemplo Nouitijs vniuersis palam edixit prodiret in medium si quis Indiam expeteret. Illico, cunctis proiectis in genua eam sibi fortunam expetentibus, Nicolaus obseruato vultu singulorum vnum ex omnibus Bernam elegit. Goam peruenit Idibus [Note: 215 Labores eius in Salsettis.] Octobris, perfecto prius, et probato per insolitos feruores in Lusitania tyrocinio, sic enim Generalis iusserat: eaque res illum tenuit ne anno superiore cum Socijs solueret. Statim ad excolendos Salsettanos missus, egregia ibi sedulitace, nec dispari fructu, multos annos laborauit. Linguam Indigenarum cito perdidicit. Percursabat summa contentione barbaras terras, quo semen Euangelicum vbique spargeret; flumina etiam natatu, quando alia transitus [Note: Dictum eius praesagum de mor te sua.] copia non erat, per hyemem traijcere solitus. Succedebat illi negotium Euangelicum alibi fere felicius, quam Cuculini. Quare solitus erat dicere: durum id solum non prius concepturum coelestem sementem, quam esset sanguine irrigatum. Nec disimulabat sui praesagium animi beatam istam sibi despondentis sortem. Euentus vterque vaticinio fidem adstruxit. Nam et ipse Christi causa ibi cecidit, vt diximus, et Cuculimensium peruicacia fracta denique est. Primum quinque post haec annis sacello condito in eodem loco, quem [Note: 216 Autores necis Patrum conuersi.] caede, ac sanguine beatae Christi victime signauerant, et Sanctissimae Dei Matri, titulo Dominae Martyrum, dicato, cum iam antea vnus e praecipuis caedis autoribus eiurata ibi solemni ritu superstitione, baptismum suscepisset. Quem alius ex loci primoribus autor olim nefarij consilij, anno demum saeculi huius quinto, et nonagesimo imitatus est.
[Note: 217 Antonij Francisci, cum S Anto nio. Franciscano similitudo in voca tione religio sa.] Antonius Franciscus, cum S. Antonio Franciscano, Lusitano a Patria, Patauino a mortis, et sepulturae loco nuncupato, non modo natale solum, et nomen commune habuit, sed vocationis quoque in religionem modum. Vt enim Sancto illi fama sex Franciscanorum apud Marochium Martytum Sacrae illius amplectendae religionis cogitationem obtulit, ita nostro Conimbricae in Patria successu. studiorum, et spebus saeculi florenti, vulgata anno huius saeculi septuagesimo fama caesorum ah Haereticis in odium Catholicae fidei quadraginta nostrorum, qui Duce Ignatio Azebedio in Brasiliam nauigabant, Soietatis expetendae ardens desiderium mouit. Concupiuerat nimirum similem in ea sortem felicis necis, quam anno post duodecimo, eodem omnino die cum ijs quos erat aemulatus inuenit. Secutus post aliquot probatae [Note: 218 Profectio in Indiam.] in Lufitania virtutis annos Alfonsum Paciecum renauigantem in Indiam, et ibi triennio post Sacerdos factus, nauem in Moluccum soluentem inssu Maiorum libens, et gratulans conscendit. Sed prouidentia, quod de illo felicius destinauerat, immissa tempestate qua in terram est reiectus, exequi perrexit. Secundo consilio praesides Antonio in Salsettas misso Orliensis Ecclesiae curam imponunt. Quo munere dum praeclare, ac sancte fungitur, coronam, est nactus, quam erat a Deo solitus quotidie petere. Franciscum Araneam Brachara Lusitaniae Ciuitas dederat Mundo anno huius saeadi quinquagesimo primo, Goa Societati addidit anno post vigesimo. Is quamquam domo nobilis quippe proxima cognatione iunctus Gaspari primo Archiepiscopo [Note: 219 Francisci Araneae Religio, et modestia.] Goano, infimum tamen in Christi militia, et optauit, et constanter obtinuit ordinem. Architecturae quadam peritia valebat. Et quae aim stabant in Salsettis aedes Sacrae, eius ingenio designatae, manu etiam magna ex parte structae fuerant. Ea illi res inuidiam Salsettanorum, et ex ea gloriosae mortis occasionem parauit. Etenim cum antea denunciasset, se propediem venturum Cuculinum ad ponenda noui Templi fundamenta, quo hactenus is pagus careret, Indigenae eam ipsam ob causam efferati in
extremam rabiem, tot in eum atrocibus contumelijs, quas retulimus, immanitate plusquam barbara debacchati sunt. Nec ille nesciuisse visus est hanc sibi sortem reseruari. Racioli diuersari dudum solitus, arcae cuiusdam operculo vti pro lectulo consueuerat. De ea saepe auditus est cum diceret, incumpere se sepulcro [Note: 220 Vaticinium eius de nece et sepultura sua.] suo. Nam olim in odium fidei se perimendum, et intra istam ipsam arcam condendum scire. Dicti veritatem euentus ostendit. Nam delata vti diximus Raciolum eius, et Sociorum corpora, in istud conditorium, quo nullum forte fuit ad manum commodius, inclusa sunt. Quod ad vindictam nefariae rebellionis attinet, ardebant quidem iusta eius cupiditate Lusitani Goenses: sed suspiciones ab Idalcane, vicino et potente Rege, cuius fiducia Salsettani peccauerant, circumspicere prius cuncta suaserunt. Principio igitur dissimulare iram placuit, quasi fuga paucorum qui duces factionis ferrentur, satisfactum sibi Magistratus putarent. Verum cum iam abunde ad cuncta prospectum videretur, [Note: 221 Arx in Salsettis extructa.] anno insequente, repente Prorex magnis copijs accinctus in Salsettas proficiscitur, locoque in media regione Arci Regiae capto, eam per otium extruxit, ac propugnaculis egregie muniuit; tum validum ei, ac numerosum praesidium imposuit. Hoc fraeno rebellibus iniecto, ausos et sic meritos hostilia hostiliter inuadit, ferro flammaque per immissum exercitum late rebellium terras vastans. Nec pacem, [Note: 222 Vindicta de Salsettanis sumpta.] ac veniam petentibus prius indulsit, quam captis aut deditis barbarae caedis autoribus, praecipuis qui tum reperiri potuerunt, ijsque capitali supplicio affectis, sacrilegi parricidij crimen expiatum est. Tum leges pacis fractis supplicibusque graues dictae. ablata omnis iurisdictio. impositi mulctatis Lusitani duo Domini, qui proprio et in haeredes transmittendo iure subiectos obtinerent. Quinque numerabantur praecipui Pagi sceleris affines. In horum tria ius supremum, et perpetuum Petro Castrio datum. Duo Ioanni Syluae assignata sunt. Castrius triennio post Lusitaniam repetens noui sui dominij haeredem rite consignatis tabulis, et [Note: 223 Quinque Pa gi rebelles Dominis da ti.] Proregis ac caeterorum Magistratuum assensu comprobatis, Domum nostram Probationis Goanam reliquit. Antequam a Salsettis abimus placet adiungere mentionem Petri Mascareniae, qui primus e Societate Salsettanis ad Christum conuertendis zelo ardentem operam posuit. Nam admissus Goae in Societatem anno 1558. biennio post missus est cum adiutore socio ad promouendam in Salsettis [Note: 224 Petri Masca reniae vitae summa.] Christianam rem; quod eam tum primum curam Constantinus Ducis Brigantiae filius, eâ tempestate Prorex Indiae, Societati commendasset. Mille ibi, admodum Christianos reperit destitutos omni fere cultura, eoque periculosius immistos superstitiosissimis Idololatris, ipsisque Philosophiae, ac religionis veteri subnixis [Note: In Salsettis laborat.] famâ Brachmanibus, qui nullum finem eorum lacessendorum atque ad sacra patria reuocandorum faciebant. Hos non tantum in proposito seruandae Christo iuratae fidei Mascarenia firmauit: sed ipsos quoque aggressus Ethnicos, breui tempore centum ex ipsis ad Christum adduxit, non magis diuina eloquentia, quam coelestium prodigiorum testimonijs de Christianae Religionis veritate persuasos. Interim Messis Molucensis ad falcem parata strenuos operarios flagitabat. Eo Moderatores Societatis Mascareniam cum quinque socijs destinant. Duobus ex his Amboini, quos praesens occasio poscebat, relictis, cum reliquis Ternatem appellit, [Note: 225 Templum Ternate con dit.] sub initium anni 1562. Ibi Mascareniae prima cura fuit Templum condere, in quo perannos aliquot immensis laboribus congregatam ex vniuersa Ternate, e Tidoris Regno, alijsque finitimis Insulis Ecclesiam sanctissime gubernauit: Hinc eum veteres Clientes, Salsettani sui, votis desiderijsque reuocarunt. Ijs redditus [Note: 226 In Salsettas reuersus ma le mulctatur] anno 1568. furorem Idololatrarum vix saluus euasit. Verberibus ab ijs plagisque concisus, ac semiuiuus reportatus Goam, simul Deo volente conualuit ad locum redijt miles Christi, nihil tam cupiens quam delibatam iam victimam cruoris, ac vitae suae, pleno consummare sacrificio. Sed palma haec alio eum in campo manebat. [Note: 227 In Selebi Regno rem praeclare ge rit.] Ternatem renauigare iussus, vix eo peruenerat cum in Selebi Regnum, Terram Molucis proximam, duobus recens Christum professis Principibus regnatam vbi rebellione Idololatrarum contra Sionium alterum Regulorum, insurgentium, Christiana Religio laborabat, cum copijs Lusitanorum suppetias accurrentibus
Mascarenia mittitur. Mira ibi sedulitate parique felicitate rem gessit. Neophytos confirmauit, fidem late promulgauit, regnum pacauit, compositis rebus stationi se suae Ternatensi reddit Ecclesiae, vnde assiduis excursionibus per vicinas terras atque Insulas, innumerabiles in Coeli viam mortales induxit, maiore Christianorum [Note: 228 In Molucis dira patitur] gaudio, an infidelium dolore, dubium. Horum insultus heroica semper constantia pertulit, insidias saepe diuina protectione vitauit. Fuit cum ad necem quaesitus ab armata latronum manu, per ignotos tramites obsessae syluae incolumis euaderet. Fuit cum in spelunca delitescens, ijsdem obstinatissima rabie vestigia [Note: Et tandem veneno tolli tur.] eius cuncta persequentibus, octo ipsos dies sine cibo duraret. Tandem propinato a perfidis veneno, quam diu quaerebat coronam inuenit hoc ipso, vt creditur, anno. Nam nec tempus nec locus eius obitus satis distincte notatus est. Coniectura tantum intelligitur, illum eodem curciter tempore cum Rodulso, et caeteris [Note: 229 Balthassaris Gagi pia mors.] Salsettanis Socijs, laboriosam vitam pretiosa morte clausisse. Neque hic finis honoratorum huius anni funerum. Goae Balthasar Gagus emeritam militiam septuagenario maior absoluit felici obitu. Est eius in rebus Iaponicis celebre nomem. Et quaedam inde scriptae ipsius Epistolae feruntur, spiritus viri, ac feruoris testes. Inde alijs alibi per orientem fortiter, ac fideliter excultis arbitrio Praesidum Ecclesijs, eorum, veteranam virtutem honorantium, iussu, fractam laboribus, et afflictam morbis senecturem extremis annis Goana requie fouit; votis et pijs mentis [Note: Et Dominici Fernanctis.] exercitationibus deficientis naturae debilitatem supplens, ac sustinens. Huic ad longorum laborum, vt sperare licet, praemia eunti, comes ibidem adiunctus est Dominicus Fernandez, qui multos annos in Choranae Insulae procuratione consumpserat, eo successu, vt cum in eam ingrediens septem dumtaxat Christianos inuenisset, decedens quinque millia reliquerit. Insignis praeterea pridie Idus Februarij obitus contigit Francisci Perezij, de quo instar omnium elogiorum [Note: 230 Francisci Perezij fama sanctitatis, et felix obitus.] esse possit dictum S. Xauerij, cui Perezius diu comes adhaeserat, profiteri soliti, se profundam animi demissionem in eo mirari, paremque, omnibus votis a Deo petere. Is post B. Patris excessum regendis Collegijs adhibitus, omnia fere quae sunt in hac prouincia prudenter, et sancte gubernauit. Ingrauescente iam, et fracta morbis aetate septuagenarius ex vrbe S. Thomae oram Piscariae, cum peteret, Negaparani consumptus occubuit. Rogauerat ille quidem adstantes moriens, cultae tota vita humilitatis memor tum maxime, ne corpus suum alibi quam in egenorum eius loci communi Sepulchro conderent. Verum ijs longe aliter visum. In templo maximo, curantibus funus Franciscanis Patribus, totius concursu nobilitatis honorificentissime sepeliri placuit. Populus passim fama excitus, ad diripiendas viri, vt aiebant, Sancti vestes, pilos, et si qua id genus: quae pro reliquijs habere possent, effuse coneurrit. Rosarium qui rapuerat, oblatum pro eo statim ab alio eius cupido plusquam centum, aureorum pretium recusauit. Ethnici etiam venerandi senis virtutes experti praedicabant, et desiderium lacrymis testabantur. Nostros inter haec Goenses consuetis laboribus procurandae salutis hominum vtiliter intentos, quod inter alia probauit baptismus publice celebratus die Conuersionis S. Pauli, quadringenrorum Neophytorum, eorum praedicatione ad Christum adductorum, incredibiliter exbilarauit aduentus e Iaponia Visitatoris Alexandri Valignani cum quatuor Iaponijs [Note: 231 Valignanus cum legatis Iaponibus Macao soluit.] ad summum Pontificem legatis. Reliquimus eos anno superiori Amacai, vbi decem totos menses nauigandi versus Indiam occasionem expectarunt. Ventis tandem ac mari ad nauigationem aptis, Lusitana nauis maioris formae, optime instructa rebus omnibus, stabat solutura, cursum Indicum spectans. In hanc ab eius Nauarcho Valignanus cum legatis inuitabatur, et vt annueret plerique autores erant, quod nauis Ignatij Limae, quâ e Iaponia Amacaum venerant, et ipsa in procinctu ad idem iter, multo minor infirmiorque apparebat. Etsi ad eam partem haud dubie Valignanus propendebat, tamen vt in omni deliberatione solebat, spatium rei cum Deo tractandae sumpsit, ac post orationem, contra suam, et aliorum expectationem, clare constanterque magnam nauem recusauit, locum in minoti sibi, ac legatis retinuit: Vectoribus nauis maioris duos Patres in solatium concessit. Soluerunt simul ambae naues diuersissima fortuna. Prior
enim oneraria, tam firmi operis, tamque copiosae armaturae, in conpectu Malacae vrbis caeco in scopulum incursu repente confringitur. Merces omnes pretij sexcentorum millium aureorum, mari hauriuntur. Nautae ac vectores nudi plerique enatarunt in vicinum littus, cum Patribus duobus, quorum tamen alter naufragij laboribus consumptus, vbi terram tenuit expirauit statim. Nauis Ignatij Limae tempestatis vrgentis periculo per modicam iacturam defuncta, incolumis [Note: 232 In Syncapu rano freto periclitantur.] attigit Syncapuranum fretum, e regione promontorij in quo sita est vrbs Malaca. Multae ibi sunt insulae quibus abruptum mare in Euripos scinditur mire angustos, et labyrinthea quadam contortuplicatione perplexos. Maxime cum per illos alucos non vltra lapidis iactum plerumque latos, commeent rapidissimi torrentes, subiectis non raro acutis scopulis, in quos ineluctabili profluentis impetu rapta nauis impingitur. Quae causa facit, vt prudentiores quique Nauarchi longo per apertum mare circuitu istas angustias declinent. Quia tamen felici temeritate quidam eas innoxie tentarunt, multos taedium longinquae circumuagationis ad experimentum periculosi compendij trahit. Quorum exemplum Ignatius Lima secutus, aliquantum inter Insulas processerat, cum nauis aestu tumescente supernatans latentes aras, senescente mox malacia in scopulo subsedit, neque illinc quantocumque molitionum conatu dimoueri prius potuit, quam statâ periodo reualescens [Note: 233 Tandem Ma lacam appel lunt.] marinus aestus nouo eam affluente vndarum cumulo tolleret. Sic tandem vI. Kal. Februarias legati cum Valignano Malacam incolumes appulerunt. Inde octauo die Cocinum versus soluunt in naue praetoria: in qua per malaciam, et aquae penuriam, morbis alijsque incommodis conflictati, venti precibus impetrati beneficio propter errorem Naucleri vti nesciuerunt. Cum enim peruenissent in fretum, Orae piscariae, et Ceilano medium, vnde pronus, et facilis Cocinum cursus erat, Gubernator [Note: 234 In terram Tricandur exscendunt.] in Septentriones Proram dirigens, in scopulos Colai, naufragijs infames tantum non praecipitauit, aegre vix tandem impetrante Valignano, vt iaceretur anchora, quae res, vt postmodum constitit, mox frangendae nauis calamitatem praeuertit. Nec vero facilis ex iniquo loco receptus erat. Quod Valignanus reputans invicinam terram, Tricandur dictam, legatos secum cimbatraijci curauit. Insequenti nocte fractis anchorae funibus, nauis in scopulos abrepra ferebatur. Nec nisi vltimo sacrae anchorae praesidio a casu extremo seruata est. Valignanus celebrato cum legatis Pascha in Mana pridie Kal. Aprilis, nondum in Indijs audita exemptione decem dierum quam mense Octobri anni superioris Gregorius Pontisex iusserat, legatos Colanum portari curauit humeris Indorum in certis arcis, [Note: 235 Peruenunt Coeinum.] aut cistis, vecturae genere illic vsitato. Colano, quae arx Lusitana est, Cocinum mari peruenerunt vII. Idus Aprilis. Ibi sex menses desidere necesse fuit, hybernante mari. Quod simul esse nauium patiens potuit facili trecentorum millium cursu Goam tenuerunt. Franciscus Mascarenia Prorex legatos Iaponios iam Cocini [Note: Et inde Goam.] regio sumptu excipi magnifice haberique iusserat. Ipse vt in conspectum venerunt singulos amplexatus, torque quemque aureo donauit, ex quo reliquiaria theca pendebat. Caeteraque insignis humanitatis prolixe cumulauit officia. Archiepiscopus deinde, et vniuersa Goana Ciuitas exquisitis eos certatim honoribus affecerunt. In Collegio quoque nostro gratulatio aduentus eorum festo carminum apparatu speciose celebrata est. Abiecit hic spem Valignanus cum qua [Note: 236 Valjgnanus creatur Prouincialis Indiae.] e Iaponiâ venerat, deducendi legatos in Europam. Inuenit enim Goae Praepositi Generalis literas quibus haerere in India iubebatur, et Prouincialis ibi munere fungi. Nec moram interposuit, quo minus impositae praefecturae statim administrationem capesseret: cuius illud specimen praeclarum fuit, quod lustrans hoc e ipso anno Residentiam Vaipicotanam, cum animaduertisset Christianos S. Thomae [Note: 237 Reformationem Christianorum veterum S. Thomae dictorum per synodum procurat.] e primis illis, qui ab ipso S. Apostolo religionis Doctrinam acceperant, propagatos, limi aliquid in moribus ritibusque trahere, quod purgari expediret: capita notauit in quibus emendatio constituenda videretur; omniaque accurate cum Gentis Archiepiscopo contulit, qui re probata, conuocataque Synodo Cleri totius, cui duos e nostris interesse voluit, canones in praesens vtiles sanciuit. Sub haec duo solemnia sacra facta sunt, prius latino, alterum antiquo Gentis [reading uncertain: print faded] ritu Chaldaico.
Quibus peractis fidei Catholicae professionem, de qua cum Valignano conuenerat, Romanae Ecclesiae placitis vsquequaque congruentem, ipse Archiepiscopus coram multitudine pronunciauit. Ac statim post legi publice iussit, quae a Sancta Oecumenica Synodo Florentina de Sacramentis sunt decreta: quibus adiunxit, quae Valignanus formauerat capita. Quae cuncta omnium vnanimi consensione sunt recepta. In vsumque mox redacta maculas, ac rugas Ecclesiae vetustissimae tanto aeuo inspersas renouata quadam Iuuentute absterserunt. In ora Trauancoris praeter consuetos nostrorum labores memorandum hic occurrit diuinae beneficentiae documentum perinsigne. Miles conscientiae perditae, desperata salute, miser se Diabolo addixerat. Affulsit infelici radius diuinae lucis, cuius ope salutari sui [Note: 238 Exemplum memorabile militis Poeni tentis in ora Trauancoris] status horrore concepto, ingressus templum coram Sanctissima Dei Matris imaginc prostratus in genua, eius auxilium multis lacrymis implorabat; cum ecce in i gremio Virginis puer Iesus collacrymari visus est, simulque e manibus beatissimae Matris emicare fons aquae, qui totam perfudit aram. Exclamat ad visum Miles. comites accurrunt, et miro spectaculo fruuntur; ac imbutum aqua e Sanctissimae Virginis manibus fluente sudarium inter se partiti ad miraculi memoriam sunt. Hoc tanto diuinae misericordiae pignore accepto confirmatus Miles poenitens in fiducia salutis, prioris vitae flagitia cum ingenti detestationis significatione apud nostrum Sacerdotem deposuit; votoque concepto promisit; se religiosae [Note: 239 Mors Iosephi Victoriae] vitae professionem suscepturum. In ora Piscariae magni, sed consueti, et propter hoc ad alia festinanti praetereundi labores nostrorum erant: e quibus Iosephus Victoria operarius inconfusibilis, vt Apostoli verbo de viro Apostolico loquar, et plurimarum palmarum Athleta, ad praemia hoc anno vocatus est. In Iaponia Faxiba, ex vltore necis Nobunangae, successor eius potentiae, id ambitiosissimis machinationibus agebat, vt ingentis fortunae solida, et inconcussa [Note: 240 Faxiba Iapponiae Monarchiam inuadit.] fundamenta iaceret. Ferebat ille quidem se tutorem pueri triennis quem Primogenitus Nobunangae moriens reliquerat, quasi Monarchiam Iaponiae illi reseruaret: cum satis appareret non diutius in ea simulatione futurum, quam quoad vtilem rebus, ac spebus suis duceret. Id facile sentiens tertius Nobunangae [Note: 241 Nobunangae filium, et Xibatadonum vincit.] filius, coniurat cum Principibus multis aduersus Faxibam, sed praeualere non potuit, idcirco quod robur exercitus nouo suo Duci multis beneficijs deuincti fidem inuiolatam praestitit. Igitur Xibatadonus, affinis Nobunangae, potentissimus coniuratorum, arcte obsessus in arce cum quadraginta millibus a Faxiba, desperata salute se ipse cum suis post largas epulas occidit, et incendit. Faxiba Victor mira significatione lenitatis omnium animos pacauit, sibique confirmauit imperium, Christianis quoque se mirifice propitium ostendit. Siue is verus [Note: 242 Christianis fauet.] fauor fuit: seu temporis causa simulata beneuolentia, quod praecipui quique et strenuissimi Duces exercitus palam Christianam religionem profirerentur. Ergo et plurimi facere; et eximio palam gratiae loco habere iustum Vcondonum, Simonem Conderam, aliosque nobilissimos et strenuissimos Principes, qui cum essent bello fortissimi, tamen pietas eorum in incerto relinquebat, vtra re praestarent, militari virtute an religionis Sanctimonia. Regina quoque vxor Faxibae Puellas, et Matronas in comitatu Christianas habebat, easdemque lectissimas. [Note: 243 Florens status, et profe ctus Ecclesiae Iaponicae.] Quibus rebus fiebat, vt et Nostri aucti animis praedicandi vbique laborem intenderent, et Deo passim fauente, miraculorum etiam editione frequentata multa in dies hominum millia Ecclesiae adiungerentur. non modo ferente, ac probante Faxiba, sed etiam profitente se quoque Christi legem amplexurum, si ea paulo exorabilior, et naturae desiderijs tantillum indulgentior esse vellet. Interim cum simile studium ei, quod Nobunanga dum viueret in vrbis Anzuquiamae exornationem contulisset, Faxiba nihilo quam ille humiliora cogitans, in vrbe Ozaca magnificentissime aedificanda amplificandaque poneret, vltro in ea locum, et quidem eximium assignauit Seminario Societatis extruendo, opusque ipsum pecunia iuuit; et accedentem ad se P. Coellium quem Visitator Valignanus decedens Iaponia Vice Prouincialem ibi reliquerat, mirifica beneuolentia excepit. In Bungo quoque res florebant, Rege Francisco late victore totam vim atque auctoritatem
conferente ad propagandum Dei Regnum. Solum laborabatur, in Arimensi, regno, atque in ditione Bartholomaei Principis Omurae. Imminebat enim vtrique perinfestus, et praepotens Riozogus, e Bonzio tyrannus, cuius cum sustineri vis[Note: 244 Riozogi contra Protasium Arimae Regem bellum.] non posset, coactus erat Bartholomaeus Omurandonus pacem ab eo emere turpi pactione seruitutis, in cuius fidem tres filios obsides dederat. Solus Protasius Arimae Rex generosa diuini auxilij fiducia palam repugnare Tyranno ausus, eius arma in se verterat. Nec vires Arimani pares erant. Itaque Riozogus arcem Ximabaram Regni primariam, et vrbes aliquot circumsitas facile subegit; ipsum haud dubie regni caput deleturus, nisi subita rebellione Principum Regni Chicungi, quod sibi antea Riozogus subiecerat, reuocaretur. Interim Protasius clam a Patruo Principe Omurae, palam a Rege Saxumae, adiutus, exercitum congregat, cum quo Arcem Ximabaram sibi nuper ereptam obsidione cinxit. Riozogus mature compositis Chicungi turbis, cum viginti quinque armatorum millibus aduersus Arimanum mouet. Non erant in castris Protasij Regis circa Ximabaram plures octo aut decem millibus: quare Riozogus ex alto paucitatem conspicatus, ludibunde minax processit in aciem. Commissum est praelium primo mane die VIII. Kalendas Maias feria sexta, nondum eo perlata emendatione Kalendarij, vsque ad meridiem acerrime vtrimque pugnatum, neutrara in partem inclinante [Note: 245 Riozogus praelio victus occiditur.] fortuna. Gestabatur Riozogus in acie media suorum, in lato vehiculo, stipantibus quindecim Bonzijs, in quibus vnus erat magni nominis, quem aiebant singulis noctibus colloquia cum Daemonibus habere. Huius promissis tumida fiducia supinus increpabat Riozogus vincendi moras: et suis inclamabat: ecquid puderet tanto tempore contendere cum paucis. Haec eum loquentem Dux Saxumanorum Auxiliarium prapius accessit, et caedem circa fecit. Credidit Riozogus rixari suos inter se se, et prolato e lectica capite: Nae vos, inquit, intempestiue vobiscum ipsi velitamini; qui me praesertim hic prope adesse sciatis: Ad ea Saxumanus; Nos vero te prope adesse gratulamur: diu enim quaesijmus. Quare accipe, quod ferimus. Statim deiectum e vehiculo Regem occidit. Vulgatur mox clamore Riozogi mors, totusque eius exercitus in fugam abijt, insequentibus magna caede Arimanis. Qui erant in arce Ximabara numero quinque millium, vitam pacti, deditionera Regi Protasio fecerunt; cuius et virtus, et consilium eo die probata sunt: [Note: 246 Protasij, et Christianorum pietas.] nam et peritissime aciem instruxit, et fortissime pugnauit: et praesenti animo inter alternantes vices longi praelij ad omnia incommoda occurrit. Nullam tamen inde appetijt gloriam. Palam professus, diuino se munere vicisse, auspicijs vtique Crucis, quae in cunctis exercitus sui vexillis alte fulgebat. Postea compertum est libratores Christianos tormentorum nullum globum explosisse qnin prius flexo genu Pater, et Aue reciassent. Quo facto strages ingentes Aduersariorum dabant. Multum quoque ad victoriam impetrandam valuisse merito credita sint Ieiunia, supplicationes, sacra, publicaeque id genus religiones, quae per vniuersas Arimanae, ac Omuranae ditionis Ecclesias summo studio his diebus frequentabantur. Fructus vitrique Principi communis ex hoc successu contigit plenat, et secura tranquillitas [Note: 247 Trium Omu rani Principis filiorum constantia.] Omurani, et Arimani Regnoram. Illa propria Bartholomaei gratulatio, quod occiso Riozogo tres filios, qui apud ipsum obsides fuerant, recuperauit incolumes, et meritis auctos suae constantiae. Nam in aula impij Principis varie, sed frustra semper, tentata puerorum fides, et innocentia fuerat. Inter haec prospera rerum Ecclesiasticarum in Iaponia non mediocris inctura facta est, morte Ludouici Almeidae, antiqui, experientis, et strenui huius Ecclesiae Ministri. Ortu erat Lusitanus. [Note: 248 Ludouici Al meidae aduentus in Iapponiam.] Diu per orientem nauigauerat, quaestus et lucri causa. Venit in Firandensem Iapponiae portum Chirurgus nauis Odoardi Gamae anno 1555. ex quo loco missus Bungum accersendorum causa Patrum, qui classiarijs, et militibus sacra ministrarent; aliquot diebus exercitia spiritualia S. Ignatij, Balthasare Gago tradente, degustauit. In eo secessu coelesti lumine percepto, quam inanes hactenus spes esset [Note: Vocatio in Societatem.] secutus, intellexit: ac proposito concepto retexendae vitae pecuniam quam collegerat instar quinque millium aureorum, totam obtulit in Constitutionem ptochotrophij, quo pueri a parentibus expositi (quod in Iaponia crebro fit) exciperentur,
et alerentur: et Nosocomij vbi leprosi, quorum et ingens illic numerus, et incredibilis neglectus est, colligerentur et curarentur. Ipse qui praeter chirurgicam, in qua perfectus erat, etiam literarum tantum didicerat, quantum clericis officijs sufficere fungendis posset, se ipsum Societati dicauit, in eam post idonea experimenta [Note: 249 Dotes eius praeclarae.] rite admissus a Cosmo Turriano. Hinc eum Iaponia totis septem, et viginti annis, maximis in rebus fortissime contendentem vidit. Lingua erat Iaponica promptus, morumque ac rituum gentis longe supra quam sperari ab externo posset, callentissimus. Adhaec mira homini ars inerat tractandorum hominum, demerendaeque gratiae Potentum. Iam in quotidianis cum aduersantibus sectarum [Note: Donum curationum.] Magistris congressibus, inuictum ingenium, quod non immerito infusa diuinitus scientia confirmatum videretur. Accedebant familiaria prodigia curationum, cum nullus fere tam difficilis tam desperatus Almeidae morbus offerretur, quem ille, non vtique arte chirurgica, sed quod omnes fatebantur, coelesti potentia [Note: 250 Multas Ecclesias fundat, et auget.] depelletet. Sic ille Facatensem, Scimabarensem, Cocinozuensem, Amacusanam, Funaiensem fundauit, et in splendorem maximum prouexit Ecclesias. Christi quoque doctrinam primus, et praedicauit, et late propugnauit in Regno Gotto. Cangoximae quinetiam, ac Saxumae, Christianorum, et numerum, et meritum auxit insigniter. Bonziorum quam plurimos conuicit, et detractis erroribus Christo subiecit. Quantis vero haec laboribus effecerit, immensum dictu sit. Humillimo vestitu, tenuissimo victu, homo non robustae valetudinis, perpetuis peregrinationibus [Note: 251 Pericula eius, et labo res.] circum vndique cursabat, oues Christi quaerens. Nec Iupi deerant, qui rabiose arcerent. Saepe in seditionem consternati Idololatrae inermem male mulctatum abegerunt. Saepe Bonzij furore amentes ad necem quaesierunt. Horum scelere eiectus Cangoxima totum annum in tugurio deserti litoris delituit, non alio quam agrestium herbarum cibo aegram sustiens vitam. Alias in Regno Gotto cruenta odia persecutorum, longa vastae speluncae, horrentis in loco deserto rupis, habitatione vitauit. Nec sic semper manus infestas effugere potuit. Deprehensus [Note: 252 Spoliatur a Piratis.] aliquando a Piratis Idololatris, spoliatus ab ijs, et male mulctatus inermi, et hianti cimbulae ad certum exitium impositus, et morbo, ac plagis, et rerum omnium penuria, horrenda insuper in alto tempestate, diu iactatus, tandem mirabiliter [Note: A Diabolo caeditur.] terram tenuit. Diabolo porro non suffecit, pro eo quo flagrabat immani in virum Dei odio, per suos eum satellites insectari: ipse per se se, sic permittente ad eius coronam Deo, indignans quod e corpore puellae quam annis octodecim infederat, exorcismis Almeidae pulsus esset, Cangoximae, quadam nocte in eum insiliens, plagis crudelissime contusum in multos dies aegre trahentem animam reliquit. eminente semper in quantisuis malis inuicti herois animo, et fame quadam insatiabili dolorum, quo plus pateretur plura semper, et duriora [Note: 253 Sancte mori tur.] ferre cupiente. Quoad tandem Amacusae, morbis et laboribus confectus, inter vota, et lacrymas Christianorum, Deum laudans, post recepta Ecclesiae Sacramenta, in suauissimis consummatae caritatis affectibus expirauit, mense Octobri huius anni, quinquagesimi noni aetatis suae, cum triennio ante Sacerdotio fuisset initiatis. In Brasiliensi, Peruana, et Mexicana, Americae Prouincijs res Societatis, et Ecclesiasticae tranquillum hoc anno cursum tenuerunt: consuetis profectibus conuersionum: in quibus cum nihil admodum dissimile superioribus, et consequentibus annis sit, praeteruehi modo licebit: summariâ minus notabilium, et si quis distincte curet exequi, dictu infinitarum rerum, significatione contentis.
FELIX hic annus Societati fuit Editione nouae Constitutionis Pontificiae, cuius initium est: Quanto Fructuosius. Quâ Gregorius XIII. vota simplicia Societatis aduersus quorumdam criminationes Antoritate Apostolicâ [Note: 1 Editio nouae Constitutionis pro Societate.] defendit. Actis Deo de isto successu gratijs Generalis Societatis Claudius dum circumspicit quemadmodum partes Societatis omnes roboret, ac perficiat, posteaquam operosa cura perfunctus erat, quam emendatissime edendi Constitutiones, et Canones, et Regulas [Note: 2 Origines Ordinis studiorum postea editi.] singulorum munerum, et alia ad communem Societatis disciplinam spectantia, prout postremus Generalis conuentus decrerat, ad rem li terariam ordinandam animum adiecit. Quam in rem quid gestum sit abunde docent acta ab ijs edita, quibus demandatum negotium est. Quae ad verbum sunt, quae sequuntur.
Acta Congregationis, quae anno 1584. iussu adm. R. P. Praepositi Generalis Claudij Aquauiuae habita est de ratione studiorum instituenda.
[Note: 3 Acta Congregationis sex Patrum hoc anno ha bitae.] Constitutiones 4. par. cap. 13. A. De statutis, inquiunt, lectionum, horis, ordine, ac modo, et de exercitationibus tam compositionum (quas a Magistris emendari oportet) quam disputationum in omnibus facultatibus, et pronuntiandi publice Orationes, et Carmina speciatim in quodam tractata per Generalem Praepositum approbato agetur seorsum, ad quem haec Constitutio nos remittit, id dumtaxat monendo, illa locis, temporibus, et personis accommodari oportere, quamuis ad illum ordinem accedere quoad fieri ipotest, conueniat.
[Note: 4 Constitutionum loca, quae ordinem studiorum edendum praescribunt.] In eadem quoque 4. par. cap. 5. §. 4. et cap. 14. §. 3. sic habetur, sequantur in quauis facultate securiorem, et magis approbatam Doctrinam, et eos Autores, qui eam docent: cuius rei penes Rectorem (qui quod statuetur in vniuersa Societate ad maiorem Dei gloriam sequuturus est) cura sit.
Hic tractatus ijs constitutionibus commendatus, qui et studiorum praxim, et doctrinae solidioris, autorumque delectum, sicut oportet, informet, ac moderetur, nostrorum omnium Patrum votis, iam inde ab ortu, ac primordio Societatis expetitus est: quod cum in caeteras instituti nostri partes excolendas strenue ab ijs, qui praesunt incumbatur, pars ista tamen, quae literarijs studijs recte instituendis temperandisque continetur, nondum plene exculta, nec ad eam speciem, ac splendorem, quem in optatis esse doctissimo cuique par est [Note: 5 Necessitas eiusdem Ordinis ex desiderio nostrorum, et fine Societa tis.] perducta videretur. Duo plane sunt Societatis nostrae praesidia, ac firmamenta, ardens pietatis studium, et praestans rerum scientia. In haec duo capita omnis constitutionum nostrarum vertitut cardo, eo quod pietas, si doctrinae luce orbata sit, singulis quidem priuatim prosit non parum, at in Ecclesiae, proximorumque vtilitatem operam pene nullam conferre possit, in concionibus,
in Sacramentis administrandis, in iuuentute erudienda, in disputationibus cum fidei Aduersarijs, in consilijs, responsisque de dubijs rebus, et caeteris nostrorum hominum muneribus, ac functiouibus, quae doctrinam non vulgarem illam, sed excellentem quandam desiderant. Ad eam vero consequendam interest plurimum, qua ingrediamur via, quibus artibus, quibus vtamur auxilijs, quod nisi ratio facilis, ac solers ineatur, multis consumptis laboribus fructus respendere soleat exiguus: Contra vero si studiorum labor ad sapientem aliquam normam dirigatur, non magnis lucubrationibus magnum compendium, et fructus vberes referantur. Huc accedit, quod non modo nostrates, sed externos etiam adolescentes docendos suscepimus, quorum cum numerosa sit multitudo, praeclara indoles, nec rara nobilitas, nostro muneri, nostraeque apud alios existimationi facere satis non videmur, [Note: 6 Eumdem exigit cura suscepta edu cationis iuuentutis.] si tot pueris nostrae fidei commissis, tanquam nutrices non omnia optime mansa, vt aiunt, in os inseramus: ne exiguo cum progressu in scholis nostris pene consenescant. Porro nec lene pondus, et calcar ad studia nostra bene componenda accedere debet ex eo, quod res nostrae quotidie in promptu, atque in oculis omnium [Note: Et aemulatio multorum in Societatem.] sunt, eorum etiam qui non optime videntur affecti. Horum vero iustam accusationem effugere non valemus aliter, nisi quod nonnullis beneuolentiae erga nos deest, id rerum bene gerendarum consilio, atque industria compensemus: cum praesertim non pauci sint, qui in hac literaria palaestra cum a nostris vinci non aequissime ferant, non parum res quidem suaspromouere, nostras autem obscurare nitantur. Iam nihil attinet multa verba facere de animorum consensione, quam grauissime nostrae commend ant Constitutiones, in ijs praesertim, quae [Note: 7 Idem ad consensionem inter nostros statuendam vtilis. Et ad praeca uendum nouitatum studium.] publice geruntur, aut docentur: huic vero assensioni nondum satis potuit esse consultum. Cum enim nullus ordo, forma nulla communis adhuc praescripta esset, licere sibi quisque existimauit, et sentire quae vellet, et quae sentiebat, alijs tradere ea methodo, quam maxime probabat, vt aliquando non minus nostri inter se, quam ab externis dissentirent. Illud etiam vltimo, ac praecipuo loco cauendum videbatur, ne rerum nouarum studium, quod aliquando in nonnullis apparet, in aliquod discrimen nostram existimationem traheret, idque hac aetate, quae cum plus nimio abundet haeresibus, matura potius indiget soliditate, quam parum tuta subtilitate doctorum. Atque hi Doctrinae tanquam scopuli licet sapienter declinari possint a veteranis Professoribus, consulendum tamen fuit etiam tyronibus, quos veteranis iam defessis oportet identidem subrogare: tametsi hoc cautionis genus ne veteranis quidem obfuturum sit, cum possit interdum multis iam annis confirmata autoritas aliquem audaciorem reddere, et ad res nouas promptiorem. His itaque de causis semper visum est optimum factu, si, tam docendi varietas, quam opinandi libertas certis legibus vinciretur. Id quod cum hucusque confici commode non potuisset, tandem admodum R. P. Praepositus Generalis Claudius Aquauiua postquam primis suae administrationis annis in Constitutiones, omnium officiorum Regulas, Congregationum Canones, et Priuilegia Societatis emendatissime edenda diligenter incubuit, anno tandem 1584. adiecit animum ad studiorum [Note: 8 Ad istum Ordinem condendum sex Partes e varijs partibus collecti.] rationem firmiter, atque vtiliter constabiliendam: eaque de causa ex disiunctissimis Societatis Prouincijs Patres Theologos sex ad id operis deputandos cuocauit. Ex Hispania venit P. Ioannes Azor. Ex Lusitania P. Gaspar Gonzales. Ex Gallia P. Iacobus Tyrius, Ex Austria P. Petrus Busaeus. Ex Germania superiore P. Antonius Guisanus, Romae commorabatur P. Stephanus Tuccius, Omnes administrandarum scholarum vsu praediti, et in omnibus pene facultatibus versati, gnari etiam singuli rerum Prouinciae suae: vt variarum gentium auditis, collatisque moribus, ac studijs, id communi consilio [Note: Conueniunt Romae Pontifice in primis probante.] statueretur, quod locis, quoad eius fieri posset, congrueret vniuersis. Itaque sexto Idus Decembris, qui Conceptionis Deiparae Virginis dies est, per R. P. Generalem ad S. D. N. Gregorij pedes osculandos deducti sunt, vt auspicato negotium tam operosum inchoarent. Bene precatus Pontifex sedulitatemque,
ac celeritatem operi adeo salutari, vt adhiberent, serio est adhortatus. Neque vero Pontifex Maximus solum, sed et Cardinales nonnussi Doctrina, et autoritate praecipui, quos tantae rei certiores facere oportuit, institutam hanc a R. P. Generali quasi communem studiorum Reformationem vehementissime comprobarunt. Domicilium peropportunum, et commodum hybernis quidem sex mensibns in Poenitentiaria Sancti Petri, aestiuis autem caloribus per trimestre spatium in Quirinali Monte ad S. Andream, illis est attributum. Horae ternae diebus singulis in tonsultatione ponebantur; temporis reliquum legendis Doctoribus, et Commentarijs, quos aliqui manu scriptos ex Prouincijs attulerant, traducebatur.
[Note: 9 Opinionum delectus, et praxis scholarum, duo capita operis.] Iam vero vniuersum hoc opus duo in capita distributum fuit. In vno de securiorum opinionum delectu, ac censura agitatum est. In altero traditus fuit ordo, ac praxis scholarum, omniumque exercitationum, quibus ad sapientiam, ac bonas artes iuuentus promouetur, institutio. Ac primum in opinionum theologicarum examine, in quo aliquid excogitare, quod multis probetur, arduum semper visum est omnibus, Patrum illorum vnus, qui praeerat Congregationi, quaestionem aliam ex alia iuxta ordinem Partium, Quaestionum, [Note: Methodus agendi circa primum.] Articulorum S. Thomae in disceptationem vocabat: ordine suam quisque sententiam prodebat. Si suffragia concordabant, haud magno negotio res transigebatur, sin dissidebant, tum disputatio acris oriebatur: diuidebatur quaestio in proprios status: certa secabantur ab ambiguis, lubrica, et obscura a ratis, et definitis. Controuersiae capite sic explorato, discrepantium inter se argumentorum momenta appendebantur, in chartam sedulo referebantur, copiosa duorum, interdum etiam trium dierum disputatioue examinabantur, donec qui aliter senserant in plurimorum sententiam sponte concederent.
[Note: 10 Ex quibus fontibus hausta sit ordinatio disciplinae scholarum.] In constituenda deinde certa ratione, ac methodo, qua scientiae, et facultates singulae tractarentur, recitabantur Patrum nostrorum in hunc vsum conseruatae deliberationes, siue Romae, siue extra in nobilioribus Societaris Collegijs varia temporum occasione institutae: percensebantur Epistolae, et consulta, legesque vniuersi tatum, et diuersi generis alia, partim superioribus annis, partim nuperrime ad R. P. N. Generalem ex plerisque cum Italis, et Hispanis, tum etiam Galliae, Germaniae, Poloniae Prouincijs transmissa. Relegebantur quartae partis Constitutiones, studioque ad nutum allis parendi sedulo expendebantur: Canones similiter Congregationum, Regulae, et statuta scholarum, consuetudines praeterea, moresque Collegij Romani, quae liber manuscriptus [Note: 11 Quanta maturitate in ea processum] simul omnia complectebatur. Ex his antiqua plurima retinebantur, recentioraque attexebantur: abrogabantur nonnulla: si qua dubitationem adferebant, singuli Prouinciae suae priuatas, vel communes institutiones, vsum, et exempla scholarum, mores, et euenta in medium proferebant: commoda, et incommoda demonstrabant, quibus tot, tamque varijs auxilijs ad disquisitionem, iudicationemque adhibitis, multarum peruestigata sunt remedia difficultatum, iactaque mutuae inter nos consensionis fundamenta, cum fixum, ac ratum id apud se haberent, nihil esse posse, vel ad scholarum conseruationem, promotionemque vtilius, vel ad gratiam, comparatamque existimationem retinendam accommodatius, quam vniusmodi omnes normam, praescriptionemque in excolendis ingenijs, gubernandisque scholasticis muneriribus tenere, ac sequi.
[Note: 12 Ordo studio rum diu, et diligenter ante editionem expensus.] Confectus tandem est tractatus duplex, vnus de opinionibus seligendis, alter de scholarum administratione. Vterque deinde sub incudem reuocatus, relectusque omnibus audientibus, et emendatus, tandem etiam subscriptione singulorum firmatus, inque Collegij Romani Theologorum manus iussu R. P. N. Generalis traditus est, vt ab ipsis primum, a reliquis deinde per vniuersam Societatem Prouincijs expenderetur. Atque hic Congregationis de studijs habitae tam cursus, quam exitus fuit. Anno vertente denique sub
finem mensis Augusti, cum Decembris initio caepisset, conuentus est solutus. P. Stephanus, P. Azor, P. Gonzales in Vrbe relicti, vt sicubi desideraretur eorum, quae constituta sunt, interpretationem, vel rationem redderent. Caeteri domum quisque ad consueta munia rediere. Iam vero quamuis optatissimum esset R. P. Generali hanc totam rem cognoscere quam primum, et per Prouincias spargere recognoscendam, tamen impeditus primum Patrum Procuratorum, et Congregatione, et negotijs expediendis. Deinde aduentu Iaponiorum Principum, moraque diuturna in Vrbe proprer obitum Gregorij Pontificis Maximi: tum quotidianis curis, literisque Prouinciarum, non potait ante exitum pene anni 1585. animum adhibere cum quatuor Assistentibus ad ea perlegenda, quae a sex Patribus deputaris, et a Romani Collegij Doctoribus acta fuerant. Nunc tandem rebus omnibus perspectis, et ijs quae Collegij Romani Patres obseruarant, per sex Patres Deputatos recognitis, id quod perpensis vtriusque partis annotationibus compilatum est, in omnem Societatem dimittendum putauit, vt quod in communen comparatur vsum, communi quoque iudicio comprobetur.
Hactenus Acta literarij eius consilij. Sed vt clarius appareat, quanto res studio, et ordine gesta sit, interest etiam cognosci, quae posita sint totifabricae sundamenta. Igitur Patres de opinionum theologicarum delectu disputaturi, ita praefantur.
Admodum R. P. Generalis sex Patribus quos ad omnem studiorum rationem [Note: 13 Soliditas, et consensio in Doctrina Societatis per ordinem studiorum stabilita.] bene instituendam delegerat, nihil grauius commendauit, nihil se magis optare testatus est, quam vt eorum opera opinandi licentia, quae quotidianis, et periculis, et altercationibus nostros perturbat, cohiberetur: omnisque Doctrina Societatis duas in primis res consequeretur in nostris Constitutionibus frequenter inculcatas, soliditatem, quae omni temeritate vacaret, et consensionem, quam tot Professorum contentiones labefactant non parum. His illi mandatis cum studerent obtemperare pro viribus, formulam quae sequitur, conscripsere, qua generatim quaedam, quaedam particulatim recte componi posse visa sunt. Est autem huiusmodi.
1 In docendo corroberandae inprimis fidei, alendaeque pietatis cura habeatur. Nemo igitur quicquam doceat, quod cum Ecclesiae sensu, receptisque traditionibus non bene conueniat: quodque aliquo modo robur fidei, et solidae pietatis firmitatem minuat.
2 Expedit etiam vbi nullum pietatis, et fidei periculum imminet, suspicionem vitare studij res moliendi nouas, aut nouae condendae Doctrinae. Quare opinionem vllam nemo defendat, quae contra recepta Philosophorum, aut Theologorum axiomata, vel contra communem scholarum Theologicarum sensum, a plerisque viris doctis esse iudicetur.
3 Quae opiniones, cuiuscumque autoris sint, in aliqua Prouincia, aut Ciuitate multos, aut nostrorum, aut exterorum Catholicos, et non indoctos offendere scientur, eas ibi nemo doceat, aut defendat, quamuis alibi sine offensione doceantur. Huiusmodi vero opiniones a quolibet Prouinciali colligendae forent, audito consilio Doctorum suae Prouinciae, vt qui ea docent, nec eas ignorent, nec vllas esse praeterea huius generis existiment.
[Note: 14 Sodalitium Annunciatae Collegti Ro mani primarium declara tum cui alia aggregarentur.] Eodem hoc anno Sodalitium, quod erat in Romano Collegio sub Deiparae Virginis clientela, Gregorius diplomate ad eam rem confecto, primarium iussit esse, amplis condonationibus peccatorum ornatum; factaque potestate eadem beneficia cum Sodalitijs, quae ad illud aggregarentur, communicandi. Nomen ab Annuntiatione Virginis mansit. Anno 1564. coeperat id Romae sodalitium, inde per Societatis Collegia pleraque fusa alia eiusdem [Note: Quare id factum.] generis: et quaedam etiam autoritate Pontificis confirmata, et decorata Indulgentijs erant: verum per se se stabant singula, nec paribus beneficijs fruebantur: ac proinde, vt quodque recens excitabatur, ita ad indulgentias impetrandas
noua priuatim opus erat voluntate Pontificis, quod non carebat negotio. Vt igitur pronior communicatio esset, atque ex eodem cuncta quasi tonte deriuarentur; adhaec pari iure, ac forma constarent, antiquatis quaecumque ad id loci statuta erant, cuncta inposterum ab Sodalitio Romano Gregorius suspendit: simulque vt certius, ac maiori cum ipsorum, cum Societatis trauquillitate regerentur, summam in omnia Generali Praeposito potestatem permisit. Diuinum sane fuisse inuentum hosce coetus ad discentium, siue morum, siue literarum profectum, passim experimenta monstrabar Vbique [Note: 15 Vtilitas Sodalitiorum B. V.] Sodales Virginis vtrâque eminebant laude. Quippe nihil ita alit scientiam, vt vera pietas: ac vicissim nihil opportunam fraudibus Daemonis, et voluptatum illecebris adolescentiam ita continet, vt accurata literarum tractatio, quae bonis iucunditatibus amorem prauarum extinguens, occupatione praeterea rapaci, et assidua neque corruptori otio, neque Diabolo, aut satellitibus eius aditum nisi angustum relinquit. Adhaec puros, simplicesque clientum suorum complexa animos Mater Sanctitatis conserit Coeli seminibus, imbribus rigat diuinis, sancto igni ad maturam virtutis frugem perducit: et esse ei curae hosce alnmnos extraordinariae indulgentiae documentis passim ostendit. Ergo tam salubre opus, quo firmius staret, latiusque propagaretur, Pontificia fulciendum autoritate, ornandum clementia fuit. Quod Gregorius eo pronius fecit, quod ad Collegij sui Romani haud modicum decus, fructumque spectabat. Vnicus primo Romae horum Sodalium fuerat coetus. Verum deinde cum ij ex quibus ortus primum adolescentibus erat, in iuuenes euasissent, alijque inferiores aetate succederent, geminatus est ex aetatum gradibus, tum vt locus pateret pluribus, tum maxime, vt suos separatim conuentus, qui propiores inter se aeuo essent, haberent. Accessere deinde alij duo: quibus omnibus, quia sunt veluti membra vnius sodalitij, honos, et [Note: 16 Gregorius Pontifex Collegium Romanum a se aedificatum visit.] nornen Congregationis Primariae commune est. Ipsius Collegij iam magnifico opere duo ad Gymnasium properata membra stabant, cum ea cohonestare die Sanctis Apostolis Simoni, et Iudae sacro praesentia sua Pontifex voluit. Exceptus est multiplici apparatu sapientiae, ipsis vbique parietibus Poetarum, Pictorumque ingeniosa facundia, autorem consalutantibus, et praedicantibus suum. Qui vbi in Aulam conscendit ornatam vndique descriptis aedificijs Collegiorum ab ipso per totum Orbem terrarum ad religionis amplificationem, et defensionem conditis, atque ea paulisper egregie picta contemplatus, parata in excelso loco sella consedit. Stephanus Tuccius, quem modo inter Patres studijs ordinandis praepositos numeraui, vir apprime doctus, et eloquens, idem qui duobus quoque ante annis Oratoris voce Beatissimum Patrem Collegium vetus visentem exceperat, modesta laudatione ci de genu gratias egit. Et Pontifex vbi finem Orator dicendi fecit, Soli Deo, inquit, honor, et gloria. Sub haec scholas omnes singillatim inspexit; [Note: 17 Initia docen di splendida in Collegio Romano.] visus omnia vehementer probare. Nonis inde Nouembribus literarijs exercitationibus initium factum illustre, et accuratum, vt laxitati, splendorique Gymnasij Doctorum par esset industria. Sex dierum varia prolusione datae in conspectum ingenij vires, quam postremo clausit Orator Horatius Tursellinus ad amorem sapientiae iuuenes cohortatus. Biduum quoque solennibus praefationibus datum, quae non vt moris est, in suo quaeque auditorio, sed in Theologiae schola perampla atque magnifica, ternae ante, totidem post meridiem, ne qua cui officeret, auditae. Valuitque ea Gymnasij Maiestas, et Doctorum celebritas ad classes tum vrbanis, tum peregrinis auditoribus frequentandas, vt ex eo tempore haud multo pauciores binis millibus coeperint numerari. Cumularunt horum initiorum laetitiam lecti e singulis [Note: 18 Congregatio Procuratorum prima sub Claudio.] Europae Prouincijs Patres, qui ad Procuratorum Congregationem, quae prima post Claudium Generalem sub illud tempus habita est, conuenerant. Romanae Prouinciae, reuersus ab recognita magna cum laude Sardinia, Fabius de Fabijs praepositus est. Ioanni Nicolao de Notarijs Perusini Collegij, pro
veteri suo erga eam Ciuitatem studio, tanquam ad requietem cura permissa. Ameria quos ante aliquot annos iterum in Collegij spem socios Ciuitas impetrarat, cum nihil expediretur, omnes ex superioris generalis Conuentus decreto abducti. Par egregium Sacerdotum quinque dierum interuallo Nouembri mense dedit Coelo Professa Domus Romana, Federicum Manricium, et Franciscum Turrianum, ambos Hispanos, ambos aeuo graues, ac bene factis. Manricius ex nobili genere dum profanam militiam petit, ad Corsicum bellum profectus, ex morbo animum ad religiosam vitam adiecit: auditoque mox Genuae Lainio anno 1554. et familiariter cum eo versatus, bellatricem [Note: 19 Federici Manricij vita innocens, et mors felix.] indolem ad diuina signa in Societatem transtulit; sub quibus ad supremum vsque spiritum infractus labore, tanquam bonus miles Christi IESV, certauit, Romana continenter in Domo praeter sacrarij, templique praefecturam, in statione confessionali assiduitate mirabili perseuerans: cui patientiae, cum innocentiae, comitatisque dulcissimae amabilitates adiungeret, aegris mentibus semper paratum, semper gratum perfugium erat. Ob singulare erga S. Franciscum, ac Bonauenturam studium, initio se Franciscum Bonauenturam nominari volebat: sed quia in Societate nomina mutare moris non est, inssit S. Ignatius prioribus suis nominibus esse contentum. Porro Turrianus is est, cuius monumenta rei [Note: 20 Francisci Turiani par eruditioni religio.] Catholicae apprime vtilia multa extant: qui quod literarum, atque celebritatis longo studio, ac labore collegerat, itemque supremam suam aetatem in sinum religiosae disciplinae deposuit anno 1567. Ex quo tempore nunquam positis aduersus Haereticos telis, in sui victoria, beataque pace persequenda, et perfectae conatu virtutis, tyronis ardore, constantia veterani, gustu intelligentis vixit, exemplum domesticis, exterisque blandissimum.
Non est praetereundum quod a multis obseruatum est, peculiari Deiparae gratia videri assignatum eius morti diem vndecimum Kalendas Decembris, nempe Praesentationi eiusdem Sanctissimae semper-Virginis annuâ celebritate Sacrum, quod festum Censores qui iussu olim Pij V. Pont. Max. Romanum Beruiarium, et Missale recognouerant, tamquam antiquitatis suffragatione destitutum expungere cogitarant. Sed re comperta Turrianus qui Romae tunc erat, oblato Pontifici Libello professus est: luculenta sese testimonia Priscorum Patrum, quae festi eius veram, et bene fundatam religionem demonstrarent, exhibere paratum si audiretur, quo statim impetrato, facile euicit, vt in Ecclesiasticis fastis illa solemnitas iure quam optimo rerinenda censeretur.
Neapolitani Professi cum parum idoneam vtilitati publicae sedem haberent dum aptior quaeritur, quae fuerant Salernitani Principis aedes repente vaenales propositae sunt. Situs erat, quam qui optari maxime postet idoneus; nec aliud praeter ipsarum magnificentiam aedium fere quicquam obstabat. Regia moles videbatur praecelsa, ac spatiosa, parietibus vndique opere sumptuoso lapide quadrato extructis, adamantis instar cuspidatim exciso. Sed plerisque ciuium [Note: 21 Salernitani Principis aedes Neapoli in templum Domus Professae mutatae.] pro ingenita Neapolitanae genti Religione, animique liberalitate gaudentibus, quod estet in vrbe sua pulcherrimum, id Numini colendo addici, res est Philippo Rege autore, non aegre transacta. Petrus Giron Ossunae Dux ea tempestate Prorex suscepit primus negotium, curaque, et studio summo gessit, priuatim quoque, et publice nobilitatem ad promouendum opus, sedulo cohortatus. Erant multi, qui vbi inita nouae Domus pollessio est, templum in proximo extruendum suaderent, quod et modico sumptu Religiosis aptari vsibus Salernitana domus, et templi de integro extruendi pro voluntate forma describi posset. Caeterum, quanquam ipsa quoque Religiosorum domicilia, vti ipsimet homines Religioni deseruiant tamen et illa aedificij maiestas congruentior Templo visa est, et priuatae commoditati praeuerti publicam decuit: vt tanto celerius ad solemnia pietatis officia loco, ac gente digna spatia aperirentur. Igitur quiequid intra latera inaedificatum erat euerso, ex Iosephi Valeriani ad id Roma missi descriptione peramplum, et elegans conformatum est Templum, et conceptae Deiparae dedicatum, vt grati animi aduersum Proregem cuius familiae
praecipua veneratione ea solennitas colitur, hoc ad Posteros monumentum extaret Neapolitano Collegio, cuius anno superiore a Roberta Carafa fundandum vectigal susceptum narrauimus, tertius nunc primus Philosophicae disciplinae Magister est addicus. Accessit, et singulare decus tanquam caelitus missum. Guilielmi Elphinstonij, [Note: 22 Guillelmi Elphinstonij ottus.] qui in eo decessit, venerandae reliquiae. Is postridie idus Aprilis anno 1563. natus in Scotiâ est, ex vtroque parente nobili. Namque Mater ipsam Scotiae Reginam altero cognationis gradu contingebat. Paternam vero gentem prae caeteris illustrarat Guillelmus Elphinstonius Aderbonensis Episcopus, idemque magnus Regni Cancellarius, sapientia, et sanctitate, studioque incorruptae religionis inter paucos insignis: qui opibus quoque suis Academiam Ederbonensem, et Collegia aliquot scholasticorum instituit. Hac Natalium claritudine, verum, vt erant tempora, Parentibus nouorum dogmatum contagio infectis, ortus Guilielmus, in ijsdem educatus erroribus, Matre mature extincta, eo diligentius primarum literarum cultura expolitus est, quo maioribus, et Rex ipse adolescens affinem puerum stimulabat promissis, et propter indolem ingenij singularem firmius destinabatur Caluinianae insaniae munimentum. Sed alia erant bonae voluntatis Dei Consilia, quae modo mirabili per ipsas Haereticorum iniurias ad suum exitum peruencre. Non persequar longas ambages adolescentiae miris casibus exercitae quas Hieronymus Platus, Iuuenis istius sibi notissimi vsque ad admirationem aestimator, diserto Commentario descipsit. Sufficiet dicere, quod argumenti mei est, admissum eum in Societatem Neapoli cum ibi aegrotaret, et coram Ludouico Massellio prouinciali vota simplicia Societatis emisisse, adeo redundantem coelestibus delicijs, [Note: 23 Admittitur in Societatem aegrotans Neapoli.] vt confirmaret nullum in toto orbe terrarum sua sententia repetiri hominem se beatiorem, nec deinceps voluit a domesticis nisi frater appellari: et accito Rectore Antonio Lisio res ei suas omnes, et reliquiariam thecam, et Rosarium in manus dedit, rogitans, vt etiam subucula sibi Societatis daretur, vt exuta, quam tum gestabat, seculi hominem plane totum exueret. Iam aestus febrium suaues, morbique supremi cruciatus deliciae videbantur, dolenti quod sibi, vt loquebatur, nihil aduersi contigisset Dei causa perferre. Tanti enim donum hoc multa pro Christo patiendi faciebat, vt interrogatus an pro duobus, quos praecipue sibi caros profitebatur, oraturus esset, vt in Coelum quam primum transferrentur; non id, sed potius, vt in hac vita tribulationes multas Dei causa paterentur, oraturum se se respondetit. Ex eo Crucis amore cum ingentem aquae vim iuberetur a Medico in summis febris ardoribus haurire, modeste rogauit, vt id postridie fieret: quod quamquam ipse non explicauit, tamen fecisse intellectum est, vt eo die, sexta enim erat feria, [Note: 24 Mira patientia morbum tolerat.] ad regustandos Christi dolores, doloribus suis, ne illa quidem leuatiuncula admista purioribus frueretur. Alio die vehementi cordis dolore correptus in latus dolens incubuit, exoptatum calicem quasi complexans, et eius acerbitatem, vti sperabat, eo positu adaucturus. Sed vt ignauos saepe in dolores ipsa fuga praecipitat, ita magnanimus Christi Athleta leui somno furtim illapso, vbi cruciatum quaerebat, ibi reperit sedationem. Et quoniam nunquam vincitur liberalitate Deus, adeo sitienti dolorum seruulo visus est solatia quaedam per se quidem vilia, sed immensae eius caritatis documenta, praeter ordinem diuinitus prouidisse. Nocte quadam Guilielmus cum defecisse malogranatum, quo medici iussu arentes subinde fauces humectabat, significasset, Excubitor, quamquam nullum praeterea tota domo restare probe norat, tamen vt functus officio videretur cubiculo velut alterum quaesiturus egreditur: [Note: 25 Materna Dei erga eum indulgentia.] atque ecce tibi in fenestra malogranatum grande, ac pulchrum conspicatur; quod postea vnde allatum, a quo eo loco positum, nulla potuit, quamuis diligenti Praesidum inquisitione deprehendi. Itaque constans intet omnes fuit opinio, vt olim erga Sanctum Thomam aegrotantem in Haleculis, et Honoratum de quo S. Gregorius narrat, in alio pisce; ita erga hunc acceptum sibi adolescentem plusquam maternam, nec vlla aetate exhaustam Domini indulgentiam miraculo declaratam. Iam eminebat magnus ille animus
e corpore, quoque exitus propius appetebat, hoc gestiebat magrs. Neque cum eo de morte dissimulanter agebatur, sed tanquam cum aliquo, qui magni Regis in aulam discessum adornans multorum studijs ambiatur, certatimque curandis apud Regem mandatis oneretur: quae Guilielmus mandadata [Note: 26 Vitae dolores purgatorio praeoptat] volens excipiebat. Caeterum optabat quicquid ab noxis luendum poenarum haberet, in hac vita potius, quam in purgatorio igni dependere. Narrauit enim ipsemet Petro Antonio Spinello, cui de peccatis confitebatur, Angelum sibi custodem suum apparuisse, et id ipsum interrogasse, vtro mallet loco puniri? in hac, an in altera vita? seque respondisse, malle triginta diebus in hac vita, quam horae dimidium in Purgatorio cruciari. Vbi cum subijceret Spinellus, vt Purgatorij tormenta longissime superent mortalis vitae dolores, tamen bene suscipi, quo citius ad beatum Dei conspectum perueniatur: Guilielmus adiecit se poenas huius vitae praeoptare, non declinandi causa doloris, sed quod ijs praeter expiationem noxarum, etiam apud Deum merita cumulentur. Biduo ante obitum tria ex Prouinciali Massellio suppliciter postulauit, Primum vt Salmeron sibi moribundo bene precaretur, et sacrificium pro se faceret, Beatoque Ignatio commendaret. Deinde vt postquam obijsset, nomine suo Massellius de singulari erga se caritate Collegio grates ageret, deque repensis a se exemplis minus rectis veniam precaretur. Postremum, vt cum supremum instaret momentum, vellet suum in conclaue domesticos omnes acciri: summo enim solatio eam sibi coronam illo articulo fore. Quae cum Prouincialis omnia promisisset, biduo exacto institit rursus Guilielmus, vt Sacrosancto Viatico muniretur, quod item mirabili opportunitate concessum est. Nam quanquam vulgo credebatur aliquot dies superaturus, paulo post emigrauit. Allato diuinissimo Sacramento, et posteaquam coram eo Vota religiosa renouasset, cum incredibili pietatis gustu suscepto, etiam supremam, vnctionem poposcit; quae item clarioribus iam apparentibus instantis finis argumentis, adhibita est: et domestici conuocati. Quos vt confertim intrantes vidit, in haec ipsa verba erupit, O quam gloriosa est mors tot agminibus Angelorum constipata. O quanta consolatione perfundor, vbi recordor animam meam Angeli mei Custodis manibus deportandam in Coelum? Tum vero nunquam cessare: totus in sacra Colloquia, et oscula imaginum B. Virginis, et Christi Domini in Cruce fixi colliquescere, vt appareret, quod in rebus naturae nutu euntibus vsuuenit, quarum est prope quietis locum concitatissimus motus; ita animam illam, vt proxime ad beatam Sedem accesserat, ita velocissime rapi. Candelam porrigi sibi sacram poscit ardentem, et circumstantes orat, vt suas incendant: tum noua cum B. Virgine, Christo Domino, Beatoque Ignatio colloquia. Ac subito cum magno, et insueto ad astantes gaudio, Non videtis, inquit, non videtis Angelos? Tum quaedam cum Angelo suo Custode submurmurans, denuntiasse eum sibi interrogatus, [Note: 27 In summis consolationi bus moritnr] retulit, fore, vt per Purgatorij poenas transiret, sed breui ex ijs ereptus ad Paradisi gloriam ab Angelo eodem deferretur: Vbi B. Ignatius occursurus esset, vt eum coram S. Trinitate sisteret. Quibus dictis tanta laetitia, et ardore spiritus repletus est, vt iam se ipse non caperet; sed cor, et caro eius exultarent in Deum viuum: totoque corpore quamuis infirmissimo super lectulum exiliret atque oculos retro post ceruical reflexos circumagens, et dulcedine quadam mirifica gestiens, indicaret aliquid se illic aspicere, quo valde delectaretur. Quod quid esset deficiente iam voce satis explicare non potuit. Solum Angeli, Maria, et id genus nomina ex intermortuis voculis percepta sunt. Inter quae repente conticuit, recumbensque ita suauiter, vt consopitus videretur, supremum spiritum lenissime exhalauit XVI. Kalendas Maij. Hoc tempore Sacerdoti e Societate viro graui, [Note: 28 Breue purgatorium patitur.] qui quo attentius oraret, praesens cum caeteris moribundo non aderat, repente quaedam oborta est lux, et quasi vox audita, Iam mortuus est. Itaque statim precibus ad animam eius ex Purgatorij poenis liberandam translatis,
eo studio rogare Dominum coepit eoque commiserationis sensu, ac si ante oculos ignes illos haberet. Vbi autem quarta circiter horae pars abijt, illico tristitia omnis euanuit, et mirabilis hilaritas animum subijt, luxque certissima, quae plane, ac sine vlla haesitatione persuaderet, iam Guilielmum ex ijs poenis euasisse, et receptum in Coelum. Postridie ad gratiarum actionem Socij omnes Collegij Eucharistiam sumpsere: quod tale genus mortis, ac virtutis spectare sibi licuisset. Eo die celebratae exequiae concursu etiam complurium nobilium ad quos de adolescentis virtute rumor emanauerat. [Note: 29 Consentiae, et Beneuenti Collegia petita.] Actum a Consentinis, Praeside Calabriae Hieronymo Vazano inprimis instante, de aduocando Collegio, sed res non nisi quinto post anno maturuit. Permouerat Ciuitatem ardore suo Carolus Mastrillus. Qui Beneuentum item profectus, duos inter se Dynastas vt pacificaret, paucis concionibus ita desiderio Societatis omnes incendit, vt statim consilio publico vnum nobilem, Pompeium Morram, cum mandatis, ac literis, quibus et suas quam studiosissime scriptas Maximilianus Palumbara Archiepiscopus addidit, Romam ad Claudium legarint, templo, areaque ad Collegij aedificationem attributis, et [Note: 30 Statio in spem Collegij Beneuenti pesita, fructu magno.] vectigalia certa polliciti. Per hanc postulationem missi quatuor, ardentes Ciuium animos multo magis inflammauere. His praeerat Emerius de Bonis, qui et conciones in frequentisumo conuentu habebat, et maximo audiebatur assensu, fructuque, praesertim quod apte explicationem Conscientiae quaestionum interserebat. Coepit et hebdomadarius Sacramentorum vsus induci, aliaque gesta de more. Sed Beneuentani Collegij absolutio dum multos in annos, quoad Ciuitas super attributo templo coortas expediat lites, differtur, in Prouincia Veneta Mantuanum iam pridem, vt in loco retuli, ab Cardinali Hercule Gonzaga designatum, incredibili Eleonorae Austriacae studio, ac pietate maturuit. Filia erat Eleonora Ferdinandi Imperatoris, Maximiliani Soror, Guilielmo Duci Mantuae nupta, ob singularem in tanta nobilitate modestiam, religionem, liberalitatem, et omnes Christianarum feminarum [Note: 31 Elconera Austriaca Dux Mantuae impense Societatem amat.] laudes, vel sanctissimarum digna Reginarum choro. Hauserat vna cum sororibus, religionis indole plane germanis, a prima aetate erga nostrum Ordinem studium, et perpetuis auxerat incrementis Collegijque Mantuae instituendi cupidine, praesertim vt recentes puerorum animas Sanctus Dei timor vna cum rudimentis literarum imbueret, non faciebat modo per se ipsa assidue preces ad Deum, sed late etiam per homines pios, sacrosque coetus faciendas curabat. Obstabat tamen Vxoris optimae votis Guilielmi Ducis animus ab Societate ex maleuolorum sermonibus oppido alienus. Nec eam ob rem desperabat Eleonora, sed intentius cunctas obibat animo vias, per quas aperire sibi ad optata aditum posset. Statuit igitur, quoniam nullae tum erant Mantuae publicae scholae nonnullas excitare de peculio suo. Cuius rei cum potestatem sibi fieri ab Duce petisset, neque is videretur libenter concedere illa multiplicandis ad Deum precibus tanto enixius institit. Non despexit piam perseuerantiam clementissimus Dominus, qui et ad perseuerandum inuitat, quod suorum precibus delectatur: et postulata differt, quo cumulatiora donet. Ergo inter ipsas preces, quas longius solito, et ardentius protrahebat, Elconoram repente Dux euocat, et vltro interrogat, num, quas moliebatur, scholas condiderit? Quae cum aduersus nutum eius nihil se mouere ausam, respondisser, explicata fronte, singulari benignitate, Age, inquit, ne coeptum omitte: placet non modo eas, vt arbitratu instituas tuo, [Note: 32 Guillelmus Dux Mantuae Societati reconcilia tur.] sed vt etiam Societatis Patribus tradas regendas. Inter haec Prosper Malauolta liberatus regendae Mediolanensis Domus cura, ad Mantuanum suggestum accitur: vbi praeter collatas in populum vtilitates, pia, prudentique consuetudine Ducem ita sibi deuinxit, vt abstersis ex eius animo calumnijs, et Societati eum, et pietati intime conciliarit. Tum vero Eleonora gaudia sua vix capere: mundi sui muliebris, quem luculentum habebat, ad conficiendum annuum censum parte addicta, vrgere Claudium literis suis, et Cardinalis
Veronensis Augustini Valerij, cuius interponendam autoritatem censuit, [Note: 33 Eleonora Collegium Mantuanum Societati fundat.] ipsum quoque incitare Ducem: demum omnibus curis in eam curam, incumbere. Neque interim manibus suis parcere; sed inter alia, supellectili clomesticae comparandae, perficiendaeque cum feminis suis insistere: quod caritate, benignitareque adeo prouida fecit, vt non modo, quod Religiosorum corporibus, sed quicquid coenaculo, culinaeque et eorum ministris vsui foret, Socij vbi missi sunt, parata affatim regijs illius manibus inuenerint. AEdes Sancti Saluatoris Collegio attributa initio est. Verum cum ad scholas concinnandas proxima Hebraeorum Synagoga inter alia tecta redigenda esset in potestatem, reclamantibus Iudaeis, ne Synagogâ, quam e primis Italiae aiebant esse, spoliarentur, eo valuit nationis perfidae pugnacitas, vt ipsorum impensa Christianae pietati sedes opportunior quaereretur, Nam Guilielmus terna aureorum millia, quibus pro obtinenda Synagoga eos damnauit, ad aedes coemendas contulit, in quibus hodieque Collegium magno cum Ciuitatis bono habetur. In ijs ineunte Nouembri, Prospero Malauolta primo Rectore, tradi duabus in scholis, quibus mox addita tertia est, latinae coeptae literae solenni cum exordiorum celebritate, ac pompa. E Prouincia Veneta Paulus Mancinus, cum altero de Societate, Venetarum copiarum Duci [Note: 34 Missiones per Cretam, Charaos, et Istriam salutares.] Latino Vrsino in Cretam tendenti comes additus, tum apud milites, tum apud Insulanos rem Christianam commode gessit. Apostolico per varias Charnorum Dioeceles Visitatori Parentinati Episeopo Rodulphus Florius egregiam nanuauit operam. Tertius item Sacerdos in Istriam ad vrbem Polam Episcopi accersitu missus, multa ad pietatem fouendam pia instituta, vel intermissa reuocauit, vel ipse primus inuexit. Continuati consueto cum fructu, et Ragusae labores, et Cathari. Nam hoc quoque anno Catharum Philippus de Philippis, dum Ludouicus Mansonius Ragusae elaborat, excoluit. Raphael [Note: 35 Ragusae, Cathari, perque oram Illyrici. res Catholica curata.] Bonellus Archiepiscopus, non solum ipsa in Vrbe Ragusae, vbi Ambrosius Castanea Clero conscientiae quaestiones iussu eius explicuit, sed et foris in Dioecesi lustranda secum Patres deducens, vtilium laborum materiam praebuit. Caeterum per totam fere Illyridis oram maritimam, et Epirum, Macedoniaeque, et Mysiarum partem, et inde pene vsque Constantinopolim, Visitatorum Apostolicorum autoritate, Pontificis iussu, ac sumptu latinarum Ecclesiarum reliquias recognouere Thomas Radius de Societate, et Alexander Comuleus tum Iaderensis Canonicus, et Cardinalis Sanctae Seuerinae domesticus, multis post annis et ipse noster. Principio anni Roma profecti ampla potestate in animarum vtilitatem instructi: dein impetrata ab Imperatore [Note: 36 Aliquot Dioeceses Turcis subiectae vtiliter visitatae.] quoque Turcarum publica fide, exorsi ab Vrbe Lisso (Alexium hodie est) ac Dioecesi, Dyrrachiensem Archiepiscopatum, et Antibariensem cum adiunctis Episcopatibus, partim coniuncti, partim, ne quam suspicaci Turcarum genti causam calumniarum offerrent, seiuncti obiere. Multi restabant Christiani circa Antibarium eaque loca, quae recens in Turcarum dominatum venerant, rari in olim subiectis. Adeo cum libertate religio sancta sensim amittitur. Neque deplorantur, neque ab ijs, quorum est muneris satis. aestimantur haec damna. Vtinam sicut ad propagandam in Indijs, terrarum que vltimis oris religionem sanctissimo multi studio rapiuntur, ad restituenda quoque in his atque finitimis gentibus, vbi tamdiu floruit, multi item Apostolici viri per gloriofa pericula tendant. Thomas, et Alexander vbi tractum omnem cis montes quos Ducaginos vocant, lustrarunt, singularumque cognouere Ecclesiarum necessitates, conuocatis, quos commodum fuit, Episcopis tribus Sappatensi, Alexiensi, Sconrensi, et Archiepiscopi Antibariensis Vicario, et sex Coenobiorum, quae supererant e Franciscanis Obseuantibus, Custode, quicquid ad remedium, siue ad profectum visum est opportunum consultarunt, atque sanxerunt. Hinc dum Montes transgrediuntur, hand paucos inuenere sparsos per iuga in ritu latino perseuerantes, sed rudes plane, intractabilesque, Oratorijs, et Sacerdotibus destitutos; nec valde
ob parochorum, et locorum asperitatem potuit ijs in longum consuli. In descensu Montium in eo latere, quod septentrionem spectat, Ecclesiae complures inuentae curionibus suis instructae, quibus inspectis, ordinatisque Petropolim (vulgo Prezren) perrexere, vrbem pulcherrimo loco sitam, vbi et templum stabat Catholicorum, et supta eius culmen ad auras spectabatur veneranda Crux, quod merito attulit cum admiratione laetitiam. Non enim religiosa haec signa solent Turcae ferre, vt in sua ditione habeantur: quare et eam Crucem Christiani referebant saepe eos deijcere frustra conatos. Superiore Mysiâ peragratâ, vbi multa Christianorum millia, plerique, ob nobiles in ea regione auri argentique fodinas, aurifices, praesertim Nouomonte, habitabant, Inferiorem Mysiam, seu Bulgariam petunt, diuque Sophiae versati, et in vrbe, agroque rebus studiose compositis, Constantinopolim, et inde Romam insequenti anno se recepere. Ante omnia solicitudinem Pontificis de animabus eorum explicantes, Iobelaeum promulgabant: quod populi hoc suscipiebant auidius, quo talia dona ad eos rarius perferuntur. Matrimonia item praeter Ecclesiae leges contracta redintegrabant, et conscientiarum nodos difficillimos expediebant, conciliabant paces, et alia quae in hoc genere consueta sunt. Adhaec vbique dedere operam, vt quae extabant Ecclesiarum bona conseruarentur, sua Episcopi munera diligenter administrarent. Tridentinum Concilium, et nouum Kalendarium ad vsum reuocaretur: Sacerdotes praeficerentur suis Ecclesijs: et ignari Sacerdotalis officij erudirentur: quam in rem Missalia, Breuiaria, Summas quaestionum conscientiae, aliosque id genus libros ipsi donabant. Denique magnum populis, magnum Pastoribus, et solatium, et adiumentum allatum [Note: 37 Iulius Mancinellus Constantinopoli Catholicos excolit, praesertim captiuos.] est. Constantinopoli in Perano suburbio coepta superiore anno cum Catholicis liberis captiuisque Iulius Mancinellus strenue promouit. Nam Temparizam mala valetudo plurimum occupauit. Praecipuum extabat pretium operae cum captiuis, quorum multae sunt Constantinopoli custodiae trecentorum, quadringentorum eoque longe amplius capitum. Ad has Mancinellus vesperi adibat (interdiu enim Herorum occupantur in opere) et statim sub ingressum cohortationem pro tempore habens, cum ostenderet quam necessaria esset Sacramentorum susceptio: quamque salutaris, quam vero periculosum in lethali noxa vel breui momento haerere, et alia paenitentiae excitandae accommoda sensim eo delabebatur, vt diceret: scire se multos eorum partim ob simplicitatem, partim ob Sacerdotum penuriam, partim ob calamitates, quae quodammodo miserorum mentes obstupefaciunt, longo tempore diuinis caruisse subsidijs. Ideo se adesse omnes pro virili consolaturum, sed maxime eos, qui grauius laborarent: miserari se eorum vicem, et conari cum diuina gratia velle, vt leuius huius vitae ferrent aerumnas, et optima spe aeternam felicitatem praeciperent. Proinde alacriter tanquam ad Patrem filij summa cum fiducia accederent, mergerent se in Christi Iesu viscera, sacro eius sauguine animarum suarum sanarent vulnera, et ij accederent primi, qui diutissime confessi non essent. Hoc genere orationis multos, qui plus decem non paucos qui plus viginti, atque adeo triginta annis nunquam animae sordes abluerant, ad sacrum Poenitentiae [Note: 38 Graecos aliquot a schismate abducit.] lauacrum pellexit. Tota dein nocte in audiendis confitentibus posita, sub auroram in arula, quae fere in singulis custodijs stat, sacrum faciebat: et diuinissimo quoque Sacramento paratos impertiebat. Nec solum orthodoxos operâ confirmabat, expiabatque captiuos, sed etiam ab Graeco nonnulli schismate abducebantur. Sane ingentis erat, et caritatis, et laboris officium, cum peruigil nox in tenebricosis Ergastulis traduceretur inter foedissimas sordes, et odorem intol erandum: verum, et periculi erat nihilo minoris. Nam cum mancipia semper imminerent fugae, et subinde nonnulla fugerent, arripiebant Turcae ansam in religiosos qui ad illos adissent, tanquam conscios saeuiendi. quamobrem saluberrimum id studium temperandum Mancimello fuit: nec tamen potuit deuitare calumniam. Quidam Christi desertor iam inter Turcas Vexillifer, desiderio paterni soli potius quam studio pietatis, fugam corripuit: qui deprehensus,
[Note: 39 Calumnia Apostatae in Mancinellum.] et Trierarcho, traditus nexusque gratiam aucupaturus, ac libertatem, magni momenti arcana proditurum se profitetur, idque quid esset iussus effari: Societatis homines Constantinopolim venisse nequam menritur vt speculatorum operam Papae nauent. Non latuit Ioannem Franciscum Moresinum Consulem Venetum iniqua delatio, qui pro sua pietate, ac periculi magnitudine, Mancinellum rei totius plane ignarum admonet, vt aliquot dies cum Socijs, abstineat publico: si vero quid noui accidat ad se statim perfugiant. Ad propria religiosorum [Note: Veneti consalis ope discussa.] tela in omnem parati euentum famuli Dei confugiunt, preces, sacrificia ieiunia, flagella, et alias vexationes corporis, in quibus dum perseuerant, ad summum Baxam Constantinopolitanae vrbis Praefectum desertoris defertur indicium, et lata de vinciendis nostris sententia. Sed Deus qui miro cuncta artificio temperat, Baxae animum praemuniuerat. Namque Moresinus in primo statim nostrorum aduentu diligenterea, quae Societas tractaret munera, hominem edocuerat, ex qua iam tum concepta opinione delatoribus in praesentia respondit, notum sibi esse genus hominum: scire viros esse bonos, quique absque vlla mercede iuuandis Christianis laborent. Ita pessimi nebulonis mendacium nihil Innocentibus obfuit, ac ne ipsi quidem ad recuperandam libertatem quic [Note: 40 Miracula per aquam benedictam.] quam valuit. Quaedam etiam per Mancinellum Deus praeter ordinem gessit aquâ ritu Ecclesiae consecrata. Cum per aestatem grauis Constantinopolim lues popularetur, ea aqua epota foeminae inde laboranti valetudinem reddidit; foeminae alteri parturienti, iamque ad extrema deductae, adeo vt Medicus (Hebraeus erat) ad conseruandam vitam parentis concisum ferramentis foetum extrahendum frustillatim pronuntiaret, eadem item epota foelicem masculae prolis partum expediuit. [Note: Et sacras reliquias.] Eadem aspersa Graeci hominis domo, daemones duos, qui humana figura apparentes vxorem eius, ac liberos male accipiebant, abegit, vt nunquam postea apparuerint. Ad Sacras reliquias quas Patres Româ detulerant mancipium Daemoniacum perductum adhibita solenni prece liberatum est: postridieque eius Herus Turca duos grandes cereos dono misit, beneficij monumentum. In ijsdem ad orientem plagis Leonardus Sanctangelus, et Ioannes Baptista Elianus cum Francisco Saxo, missu Pontificis vti supra narratum est, abscissa illa, varieque disiecta membra, vt colligerent, suoque capiti redderent, nullis, aerumnis periculisue parcebant. Leonardus cum vana cecidisset ad Antiochenum Iacobitarum Patriarcham legatio, pauloque melius cum Patriarcha Armenorum res gesta esset, dum conuenturus Graecos Antistires Damascenum, et Hierosolymitanum Aleppi iter adornat, venit eo Vicarius Patriarchae [Note: 41 Vicarius Pa triaichae Chaldaei Eclesiae reconciliatus.] Chaldaei. Huic parentes Christiani fere impium dogma Nestorij tenent. Patriarcha in extrema agebat Perside: nec ipse tum propter longum, incertumque iter, tum maxime quod Turcarum, ac Persarum infestis copijs media spatia tenebantur, conueniri potuit. Vicarius non expers Doctrinae visus est, vitae autem admodum laudandae, qui multos dies cum Leonardo collocutus, ab eo de religione edoctus, tandem errores eiecit, vnaque cum altero Sacerdote suo publica caeremonia Aleppi in aedibus Veneti Consulis solennem Catholicae fidei professionem fecit. Insuper Romam se vt Summo Pontifici vniuersali Pastori obedientiam coram iuraret, venturum pollicitus est. Damascum inde Sidoniensis Episcopus, et Sanctangelus profecti ad Patriarcham [Note: 42 Patriatcha Melchitarum reditum ad Ecclesiam spondet.] Melchitarum (hi quamquam lingua Arabes, natione sunt Graeci) et ipsum admodum tractabilem docilemque reperere: valdeque commotus est Sanctorij Cardinalis Sanctae Scuerinae hortatoria Epistola. Sed quia in Pago conuenerant vndique Turcis, Arabibusque circumsepto latronibus, spatium Colloquio longo non fuit. Recepit Patriarcha vbi Pontificij Visitatores Hierosolymis redirent, Tripoli se affuturum, vt inchoata perficeret. Sed adeo leuibus momentis earum res gentium pendent, tot repentinis subiacent tempestatibus, vt reiecta in futurum consilia perraro exitum habeant. Breui post excitata in Melchitas procellâ a Turcis, Rhodum primo, inde Constantinopolim fugiendum Patriarchae fuit: eoque factum est, vt nouo colloquio locus
non fuerit. Hierosolymitnum Antistitem non alieni, sed fui ab cognitae veritatis complexu deterruere. Vbi enim Pontificij Nuntij ad Sanctam vrbem progressi, religiosissima illa mysteriorum Christi vestigia venera sunt, ab Graeco Patriarcha peramanter admissi, multum habuere sermonem triduo [Note: 43 Patriarcha Hierosolymitanus ab agnita veritate profitenda, metu retardatur.] de processione Sancti Spiritus, de Purgatorio, de Beatitudine animarum, de Azymo, Sedisque Aposcolicae auctoritate, quibus maxime capitibus Schismatici Graeci a Catholicis dissident: audijtque rationes Cathosicorum eo cum assensu Patriarcha, vt re ipsa facile rediturus ad Ecclesiae Sanctae communionem videretur, nisi id Schismaticorum quidam subodorati, turbas ciere, minitarique ab honore se eum deiecturos coepissent, si praeterea cum Pontificijs hominibus ageret. Is turbo coepta discussit. Non enim omnibus tantum animi, ac roboris inest, vt cognitam veritatem, vel cum capitis discrimine velint amplecti. Quo maiorem ij, quibus inter Orthodoxos nasci, aetatemque degere datum est, singulari erga ipsos clementiae gratiam debent. Hunc Leonardi Abelae Episcopi Sidoniae, et Leonardi Sanctangeli de Societate IESV peregrinationes exitum habuere, non quidem votis aequalem, sed tamen haud sine multiplici religionis emolumento. Nam renouata est memoria Catholicae Doctrinae; adeoque ea explicata, erroresque reuincti, vt ferme vbique Patriarchae, caeterique Antistites, cum quibus disputatum est, nihil aliud profiterentur obstare sibi, quominus plane Catholici fierent, quam turbarum metum siue a popularibus suis, siue ab Turcis in omnem occasionem [Note: 44 Fructus huius peregrinationis.] intentis. Sparsa igitur fidelia semina sunt, quae haud dubie suas dedere fruges in tempore. Cognita super haec Catholicorum est caritas, dum plane apparuit, tantum periculorum terra marique, tam longa peregrinatione susceptum nullo plane priuati boni respectu, sed voluntate dumtaxat errantes animas ad salutis aeternae semitam reuocandi. Ipse certe summus Pastor Gregorius suo defunctus officio est, dum nulli parcit impendio, nulli solicitudini, vt commissum sibi Domini gregem pascat, aegrasque, et periclitantes, et aberrantes omni ope curet oues, cogatque in vnum, ac seruet. Profecto admirationi erat vigilantissimi Patris, vbi memorabatur, in omnes gentes benignitas, tam multis vndique dimissis ad omnes iuuandos populos fidis administris, totque per Italiam, Germaniam; atque in terrarum vltimis finibus, ipsaque Iaponia excitatis contubernijs, in quibus adolescentes diuersarum nationum, ad suarum quique gentium subsidium gratuita disciplina, et literis, et moribus bonis informarentur. Quae omnia multum valuere ad bene afficiendos erga Romanam omnium Ecclesiarum parentem, ac Magistram Ecclesiam transmarinorum animos, vt deinde tanto procliuius in salutare eius obsequium redderent se se, quanto benigniorem eam, et cupidiorem gentium vniuersarum salutis agno scerent. Memphi in AEgypto Ioannes Baptista Elianus, et Franciscus Saxus eo Patriarcham [Note: 45 Patrum negotiatio cum Patriarcha Cophtorum] Cophtorum anni superioris exitu deduxerant, vt coacta suorum synodo, animum induceret de vero Christi cultu cognoscere. Quippe in primo conuentu Elianus cum exposuisset, quanta cum pietate illuc ab Romano Pontifice destinati essent, vt eos consolarentur, deque religione conferrent, atque eos (quod vehementer dolerent) deprehendisse ab recta fide per Sanctum Marcum accepta longo iam tempore defecisse, recepta Eutychetis blasphemia, qui duas in Christo Domino naturas negauit, vehementer hortatus est vt inquirere ea de re accurate vellent. Tum docta fusaque disputatione e dininis literis, Conciliorum decretis; Sanctorum Patrum testimonijs, eorum maxime, quos ipsimet venerabantur, ostendit necessario agnoscendas duas in Christo naturas: nec stare aliter venerabile Incarnationis mysterium posse; neque id vlla ratione Nestorianae fauere impietati, quam Catholica Ecclesia execratur, sed plane esse contrarium. Ad ea plerique Cophthorum mirari tanquam noua, et antea nunquam audita. Nam Patriarcha a primis annis in vastissima Beati Macarij Eremo enutritus, plane erat agrestis, ac rudis, vt ne legere quidem satis commode nosset. Eiusdem erant sortis Episcopi: quin etiam
volumina apud eos nulla erant in manu, nisi quoddam, Confessiones Patrum, nomine, erroribus refertum, et fabulis. Itaque cum responsi nihil occurreret, spatium postulant, quo sua scrutentur monumenta, ac meditentur quid concedi possit. Aliquot diebus inquirendo traductis, ineunte Ianuario in Patriarchae domum iterum conuenitur. Hic vbi Patriarcha, Episcopi quinque, Vicarij duo, aliquot Abbates Coenobiorum Beati Macarij, et circiter triginta totius nationis facile principes consedere, ad ea quae in primo conuentu proposita erant, responsuri, aiunt suos vetustos codices sibi diligenter inspectos euolutos annales, collata inter se omnia: denique confirmasse in eo sententiam, vt a Patrum, ac maiorum suorum religione, ac moribus, quamuis prodigenda vita foret, nullo pacto discedant. Qua adeo praecisa denuntiatione nonnihil territi, tamen fixa in Deum fiducia instant Patres; si quod vestri libri, ac vestrae loquuntur Historiae ratum sanctumque est, cumque Sanctissimis Nicaenae Synodi, Constantinopolitanae, et primae Ephesinae decretis consentit, retinete sane, et tanquam diuinum depositum, quam diligentissime custodite. Nam hoc facit Sancta Catholica Ecclesia. hoc a vobis exoptat. Verum cum in superiore conuentu planissime demonstratum sit augustissimum. Incarnationis Sacramentum plane solui, euertique, nisi diuina in Christo pariter, et humana concedatur natura, nec aliter posse vllo modo affirmari vere, Deum esse hominem factum, nisi in vna Verbi persona humana simul natura cum diuina subfistat, quae prudentia est, quod in aliquo vestro volumine aliter scriptum legatis, velle cum manifesta veritate pugnare? Nam consuetudo sine veritate vetustas erroris est, Cypr. epist. 74. Quod si maiorum vestigia vultis insistere, eos sequimini, qui vobis ad salutem non ad exitium praeiuere: qui ante Dioscorum, atque Eutychetem natos, Apostolorum, et Euangelistarum Beatique Marci nominatim viam tenuere. Non igitur quid vestrarum quaedam literarum tradant, sed quam vere, congruenterque autoritati [Note: 46 Copti conui cti.] diuinae, et religioni Christianae tradant, intuendum est. Nam et potuere scriptores illi decipi, et potuere in eorum scripta deinde errores intrudi: in summa, autoritas hominum cedat diuinae necesse est, vbi praesertim tam euidenti ratione autoritas diuina fulcitur. His auditis iterum conuentus reijcitur in Kalendas Februarias. Eo die post longam horarum quinque disputationem, demum expressum est, vt inposterum confiterentur Christum Dominum vere Deum, et vere hominem esse: et qui vnam tantum in eo [Note: Duas tamen in Christo naturas inegant.] naturam poneret, anathema esset, quoniam necesse sit, cum verus Deus sit, et verus homo, et naturam habere diuinam, quam aeternam accepit a Patre, et humanam, quam in tempore assumpsit a Matre. Vt autem duas dicerent naturas perpelli non potuere. Visum est tum quidem Eliano, et Saxo multum expressum. Nam re quidem ipsa veram Confessionem videbantur edere, vbi verum Deum, verumque hominem agnoscebant Christum, et vetabant vnicam in Deo poni naturam: tamen rectius considerantibus visa manca ea confessio est, nisi duas diserte distinctas naturas, cum suis quamque proprijs, et inconfusis facultatibus, actionibusque profiterentur. Caeterum [Note: 47 Patriarcha retrahitur ab itinere sal utis.] aliquid haud dubie promotum erat, et gradus ad vlteriora iactus, quod vel inde potuit animaduerti. Nam Patriarchae Vicarius Gabriel, is, qui anno quoque altero, et sexagesimo apud superiorem Patriarcham sanae Doctrinae obstitit, imminens, vti opinio fuit, Patriarchatui, timensque si res procederet, ne ad quempiam alium a Romano Pontifice deferretur, paucis post diebus solicitare Patriarcham cepit deterrereque a nouis consilijs: demum versare in omnes partes imperitum senem, quoab demum permouit, vt nulla cura sancitae modo in conuentu sententiae, cum Patres leniter ad prosequenda coepta vrgerent, ille primum vacillaret, tum procrastinaret, adextremum in solitudinem, [Note: Et clam anfugit.] Beati Macarij cum suo illo Gabriele clanculum euolaret. Vix Patriarcha profugerat, cum in ipsam Cophthorum nationem saeua ab Turcis procella excitur. Duo Primarij arctissima includuntur custodia, vnus autoritate, opibusque
praepollens, fortunis expoliatus omnibus in capitis discrimen adducitur: caeteri vel abdunt se, vel ex vrbe proripiunt. Qua re cognita Patriarcha interiora [Note: Delitescitque per tres menses.] solitudinis petit, vt ne Cophthis quidem per tres menses constare potuerit, vbi gentium latitaret. Vbi procella consedit, et ille apparuit: continuo Patres datis literis per Sanctissimum Christi IESV sanguinem orant, obsecrantque, [Note: 48 In itinere Memphim versus moritur.] consulat sibi, consulat credito sibi gregi: ipsos quidem testari Deum, nihil ab se praetermissum, quominus haereses, et Schismata tollerentur, tantum praesentiam eius desiderari, vt quae in publica Synodo magno tandem labore, ac studio constituta erant, perpetuis sanctionibus firmarentur. Respondit ille Alexandrinae Dioeceseos lustratione se distineri, propediem rediturum. Memphim: ni graue ducerent aduentum eius opperiri, omnia optatum exitum sortitura. Vti nuntiarat, iter subinde Memphim versus intendit: sed vt erat extremae senectae, quodam in pago Nonis Scptembribus vita defecit, rationem administrati muneris haud dubie seuerius redditurum, quo plus, et facultatis, et stimulorum, ac temporis ad consulendum sibi, ac suis habuerat. Sublato Patriarcha rursus inter Cophthos noua rerum facies: neque suffici Antistes per eius Ecclesiae leges nisi vertente anno fas erat: quae fuit causa cur Partres, quemadmodum admoniti Roma fuerant, si res non procederet, repetendam sibi Italiam ducerent. Accepere a Cophtorum primatibus literas quibus communi consilio gratias primum agebant Pontifici Maximo: quod homines eo vsque misisset, qui veritatem ipsis Catholicam aperirent. Deinde vehementer dolebant, quod suae Ecclesiae cum Romana Sede, quae caput, et Magistra [Note: 49 P. Elianus cum P. Saxo a Turcis comprehenduntur.] est omnium, concordia exitum habere nequiuisset. His acceptis literis. Patres, praemisso Alexandriam Mario Amato, qui nauigationi vtilia prouideret, ipso die Beato Matthaeo Apostolo et Euangelistae sacro, mox nauim secundo Nilo, vt deueherentur conscensuri; dum diuina procurant, ac protinus sacrificaturus ad Eliani genua de more conscientiam eluit Saxus, subito Turcarum manus, praeeunte quodam personato, fulgentibus gladijs irrumpit: irruunt in Dei famulos magno cum fremitu, ac tumultu: raptant, vexantque et male verberibus acceptos Sacerdotem vtrumque, et Laicum Franciscum Bonum, ac simul Franciscanos duos, qui ad ipsos forte diuerterant, comprehendunt: tum clauso obsignatoque in quo habitabant conclaui, et scrinio, in quo Pontificis, Generalisque Praepositi, et alias id genus grauiores habebant literas, ablato, manibus post terga vinctis impositos Asinis ad Praesidem Turcarum asportant. Plane quid ageretur seruos Dei latebat, nec poterant suspicari vnde subita vexatio eo praesertim rerum articulo, extitisset: et quamquam nonnihil commouebatur naturae infirmitas, tamen conscientia nixi, et ope diuina, iucunde secum agitabant: quando Cophthorum causa non successerat, forrasse Deo cordi non esse, vt ex tam longa procuratione adeo pusillum fructum referrent. Quod si etiam Martyrij palma dignarentur, tum vero peregrinationem, moram, curas, aerumnas suas optime positas, tum se supra vota felices. Has inter cogitationes, et interdum sermones, (nam via longula erat trium fere passuum millium) ad Praesidem perducuntur. Interrogati, qui essent, quid rerum eo loci haberent, quandiu in AEgypto fuissent; respondent se Italos este, loca sancta Palaestinae inuisisse: ad quae cum nemini Christianorum iniussu Romani Antistitis fas sit accedere, ab eodem sibi mandatum, vt ex itinere AEgyptios Christianos nomine ipsius salutarent: deque religionis rebus humaniter, atque fraterne cum ijs agerent. Videbatur haud sine assensu Praefectus audire, cum ex interceptis literis epistola promitur ea, quam dixi ab Natione Cophthorum ad Pontificem exaratam. In ea vbi legit: cupere Cophthos idem sentire, idemque esse cum Sanctissima Romana Ecclesia, constitit, vultuque [Note: 50 A Mophte pronunciantur incendio digni.] mutato, nubila fronte indignabundus ad astantes, Nonne ita est, inquit, vt indicatum est? Nempe aduenisse eos significabat, vt Cophthos, totumque inde AEgypti regnum a Turcarum dominatione eriperent. Tum Mahometanarum superstitionum Antistes, cui Mophtes nomen, graui supercilio exurendos
pronuntiat. Deportantur inde in Arcem, cui nomen Arcana: inque [Note: Arctae custodiae mancipantur.] teterrimum carcerem penitus intra quinque claustra repostum, abduntur. Accusationis iniquissimae autor nunquam est plane compertus: illud fere constitit ab ipsis Christianis ortam latinis. Disceptabant acerrime Paulus Marianus, et Christophorus Ventus de Nationis Gallicae Consulatu, quem is repetebat quod ab se Mariano non nisi vicariam eius procurationem, idque precario, traditam [Note: Suspiciones de accusationis causa vel Autore.] diceret: ille contra, ipsum omnino, vti quod optimo iure, demandatum sibi consulatum contendebat. Igitur cum lis in graues, vt fere fit, inimicitias exarsisset; quod Elianus, ac Socij multis Mariano obstricti erant officijs, cuius et vsi erant hospitio, in eam partem suspicio multorum incubuit, id turbarum Mariani aduersarios molitos, seu veritos, ne reuersi in Italiam Patres causae illius apud Pontificem fauerent, seu vt ipsum Marianum perderent, tanquam conscium proditionis; quippe qui proditoribus, vti insimulabantur, receptum apud se tandiu praebuisset. Fraudis administer Iudaeus fuit e Lusitania profugus, fidei Christianae desertor, Dauid Mozzus nomine. Is, si quid praemij proponeretur, verum autorem editurum se profitebatur. Sed quis Iudaeo, desertorique talia auso fidem haberet? Periculum, erat ne quem maxime miserum vellet, eius infamiam venderet. Certe non defuere, qui in ipsum Marianum originem mali reijcerent: a quo tamen indignissimi suspicionem facinoris cum caetera vita satis arcebat, tum maxime, quod sperare înde ipse nil poterat, sed potius, quod euenit, periculum, vexationemque timere. Interim Amatus Alexandriae dum Patres expectat, auditis eorum vinculis, aeger animi, morbo corripitur, vnde occumbit. Patres in teterrimo carcere, tametsi, nuda humo cubandum, grauissimus odor exhauriendus, rerum omnium inopia, et aliae tolerandae erant aerumnae: tamen solatium habebant ex communi conuictu. Itaque confessione Generali praeparati, in sanctis colloquijs orationibusque perseuerabant, expectantes si forte digni haberentur, qui in sanetae obedientiae religionisque catholicae causa vitam profunderent. Illa grauiter angebat eos sollicitudo, ne Praeses Turca, quod semel, iterumque iactauerat, in omnem Cophtorum nationem crudelitatem, et auaritiam verteret. Inde Patres, quemadmodum visum est Christianissimi [Note: 51 Patres redimuntur.] Regis Venetorumque consulibus, qui causam studiosissime suscepere, de redemptione, passi sunt transigi: ij partim numerata pecunia, partim gemmis, summam nummum aureorum quater millium pro quinque Religiosorum totiusque nationis Cophtae libertate dederunt, quam pecuniam pro sua benignitate Gregorius Pontifex rependit. Hanc nimirum aucupabatur praedam Barbarorum auaritia. qui quamuis satis intelligant nullum esse verum crimen, neque vllum tyrannidi suae periculum, tamen per insolentissimum dominatum, vbi quem nudare facultatibus, aut mactare venit in mentem, id genus suspicionum commouent, seu delatas excipiunt, quo fit nihil vt in eorum Imperio miseris Christianis tuti securique sit. Quarto et vigesimo die omnes nostri Franciscanique liberati custodia: et mox quanquam non sine mercede, scrinium quoque recuperatum cum literis. In quo praeter illam Cophtorum Epistolam, quae reddita non est, ita omnia recepere composita, vt appareret, ne loco quidem mota: quo clarius constitit haud absque indicio in Cophtorum epistolam statim manus iniectas. [Note: 52 A Pontifice iubentur ibi subsistere Id quibus de causis.] Eodem tempore ab Cardinali Sanctae Seuerinae Pontificls nomine literas acceperunt, quibus vetabantur discedere, ne penitus incideretur negotium: semper enim iplo congressu nonnihil profici: praesertim quod spes esset fore, vt nouus crearetur Patriarcha e Doctioribus quispiam, aut forte ex ijs qui ad Catholicam communionem reuocati iam erant. Ad haec quidam Abassinus, Ioannes Maria nomine, Roma in EAthiopiam mittebatur, multa apud suos conaturum pollicitus. [Note: Saxus tamen in Italiam redit.] Haec quo caderent, et ad regendum iuuandumque conatum, et forte vltra in AEthiopiam destinandus Elianus videbatur opportune Memphi mansurus. Quare his literis acceptis, ipse quidem mansit: communi tamen consilio tum ad minuendas suspiciones Turcis, tum ad reddendam Romae rationem curandumque,
vt qua redempti erant, pecunia mercatoribus redderetur, Franciscus Saxus in Italiam nauigauit. Haec ad orientem sub ditione Turcica dum tentantur in finibus Italiae septentrionem versus, cum veteres continuata expeditiones inter Salazzos, et finitimas valles, tum nouae Rhaetos inter susceptae. Praesul Sanctissimus Carolus Borromaeus, vti priuata virtute, et caritate erga Deum, [Note: 53 Visitatio Apostolica Rhaetorum per S. Carolum Borromaeum.] ita studio animarum in dies mirabilior, cum iam Mediolanensis Ecclesiae res ad antiquae pietatis speciem satis reuocasset, adiecit animum ad iuuandas finitimas Rhaetorum gentes, ab haereticis partim corruptas, partim valde periclitantes; idque, eo impensius, quod claustra illa Italiae multum intererat Catholicarum partium esse: tum ne eo hominibus nequam castae religionis pertaesis paratum effugium, tum ne corruptoribus Haereticis inde in Italiam patens aditus esset. Igitur potestate Visitatoris Apostolici a Gregorio Pontifice impetrata, superioris anni autumno, egregios adiutores ducens, interque ceteros nobilem verbi diuini praeconem Franciscum Panicarolam e Sancti Francisci obseruantium ordine, postea Astensem Episcopum, et e Societate Achillem Galliardum, in Vallem Mesoacinam contendit. Huc praeter alia remedij egena Sanctum Praesulem late manantia veneficarum maleficia accersebant. Exceptus vbique, et summa cum voluntate, et honoribus maximis; gaudentibus populis, quae de Antistitis optimi singulari pietate fama cognouerant, ea suis oculis vsurpare: et in fulgore purpurae maiestateque amplissimi honoris, modestia, benignitas, laborum [Note: 54 Quatuor Patres, vt curionum ibi loco essent a Generali impetrati.] aerumnarumque perpessio clarius, et iucundius splendelcebant. Inde factum est, vt Panicarola, et Galliardo, alijsque egregie iuuantibus, cum ipsemet labore contientique opera, et omnium virtutum luce praeiret Antistes, messis vberrimalecta sit. Difficultatum maxima Curionum penuria erat. Praeerant Parochi nomine, Apostatae quidam, noxij magis exemplo, quam vtiles ministerio. Hisce summotis, ne omnino sacrorum administris Fideles carerent: ac paratum sementi nouale deperiret, institit a Claudio Generali Borromaeus grauissimis literis, vt adiutores sibi de Societate submitteret. Multos postulanti, per occupationum copiam, et operarum inopiam, Sacerdotes duntaxat quatuor dati: continuoque Mediolano missi duo, Carolus Carlantinus, et Iacobus Morescus: quorum ille in prima Valle Roboreti, hic in extrema Mesuaci, vnde toti Valli nomen, locatus est. Accessere sub anni exortum Ioannes Constantius Gamma, et Ioannes Baptista Ceccottus, optimi exempli, laboriosaeque ambo industriae Roma missi: totique expeditioni Gamma praefectus. Cuncta principio, longoque [Note: 55 Labores eorum fructuo si.] in de tempore dum Cardinalis Curiones conquirit idoneos, obita munia Parochorum: nec lentius inter haec Societatis proprijs insistebatur. Pueris non elementa solum Christianae Doctrinae, sed etiam quo minore cum strepitu pietatis instillarent semina, latinas tradebant literas. Discurrebant Roboreto, ac Mesuaco, tanquam ex duabus arcibus, in Vallis Pagos, docebant rudes, confirmabant nutantes, vitia extirpabant, expiabant conscientias, omnes ad salutis [Note: Grisonibus Haereticis ingrati.] viam conabantur adducere, populis vbique laetissimis. Nec tamen quamuis summa cura prouideretut, ne qua Grisonibus locorum Praefectis turbarum materia praeberetur, potuere astutissimo Satanae aditus omnes occludi. Ineunte Paschali ieiunio Mesoaceni Magistratus Curiam (quae vrbs est Grisonum princeps) accersuntur ad certa crimina responsuri. Qui cum adfuissent magnopere ante omnia contenderunt, vt ab Societate Grisa, in quam nominatim Mesoacena Vallis contributa est, sua causa cognosceretur. Quippe Grifonum gens tribus Pagis, seu Societatibus continetur: quarum Cadea, et quae ab octo Praefecturis nominatur, ab Caluinianis, Zuuinglianisque maxima partem corruptae sunt. Tertia Grisa, vnde nomen deriuatum in totam [Note: 56 Catholici se purgant a criminibus obiectis.] gentem videtur, multos habet Catholicos. Mesoaceni hac sibi iudice impetrata, trium insimulantur criminum. Primum quod externum Principem receperint (Borromaeum Gardinalem designabant.) Deinde quod Iesuitas gennus hominum neque Lutheranum, neque Catnolicum, sed plane perfidum, et cui tota Grisonum ditione interdictum sit, non solum domum, sed in
arcem admiserint (nam Roboreti diuersorium in arce habebant.) Postremo quod Kalendarium nouum introduxerint. Ad quae Mesoaceni Magistratus, Cardinalem Borromaeum honorifice ab se quidem exceptum: caeterum ea se existimare tanti viri merita, adeoque praestantem virtutem, vt ipsimet Domini, si ad eos diuertisset, amplioribus quam ab ipsis potuerint existere, suscepturi honoribus fuerint: Neque illum quicquam attigisse, nisi inspexisse Ecclesias, Diuinum Verbum praedicasse, diuinis populum impertisse mysterijs. Porro ita non venisse cum armis, vt familiaribus eius, ne cultri quidem escarij secando pani essent. Denique Sancto illi Antistiti tantam esse in populo venerationem, vt vel nomen eius priuatim, publiceue auditum multum habeat ad pietatem momenti. Quod Iesuitas excepisse dicuntur, haud plane compertum habere, homines, qui ad se venerint, Iesuitarum ex numero nec ne sint. Illud indubitate nosse: Sacerdotes esse eos, tum religionis omnino secum eiusdem, culcores, praeconesque; tum idoneos in literis, ac pietate iuuentutis Magistros: [Note: 57 Iniqua sententia Haere ticorum in Catholicos.] Nec denique in eorum actionibus quicquam se obseruare potuisse, nisi quod religiosum, ac recti exempli foret. Quod postremo Kalendarium nouum receperint, existimare a se, cum Catholici sint, quod caeteri omnes religionis eiusdem excepissent, repudiari non debuisse. Vbi haec audita, ob receptum Cardinalem pecuniaria mulcta damnantur: Kalendarium repetere vetus iubentur: Iesuitas Curiam iubentur sistere: interim nec habere ludum eis, nec sacris operari, nec consuetorum munerum quippiam administrare fas esset. Reuersi Roboretum Magistratus publicum consilium conuocant, quo etiam Gammam accersunt. Is auditis, quae contra Societatem de monstrosa secta dicebantur, cum paucis ostendisset, quam illa non modo religionem teneret orthodoxam, [Note: 58 Contra eam PP. Societatis Reboreti retenti.] sed et doceret vbique terrarum, et sanguine propagaret. Ne quid, inquit, res vestra publica nostro nomine detrimenti capiat, parumper tota Valle secedemus: Domumque reuersus discentium gregem ab ludo dimittit. Hi moesti, lacrymantesque fusi per oppidum tantum exciuere motum, vt parum, abfuerit, quin tumultu ad retinendos Patres publico signo concurreretur. Itaque certi homines allegantur, qui vetent se loco mouere. Postridie magno coacto consilio, iussi, qiu retinendos Patres censerent, manum de more sustollere, continuo frequentes non solum vnam, sed ambas manus magna alacritate tollunt: nec solum mancre, sed etiam in coeptis perstare operibus iubent. Interim cum et Borromaeum per literas, et Achillem Galliardum Ioannes Constantius consuluisset, de eorum sententia, vti citabantur, se Curiam cum Ioanne Baptista Ceccotro sistit magno animo, et ardore Crucis experiundae, nusquam dissimulata Societate. Episcopus aberat. Ab Vicario hospitaliter accepti: qui vbi Borromaei, ac Generalis Praepositi literas vidit, nulla obiecta mora ad stationes suas, atque exercitationes dimisit. Peropportunus autem reditus cecidit ad suprema multorum subsidia. Nam adulto iam vere haud praeter temporis, locorumque ingenium montibus interiectorum, at solito dirius, repentinae inter immodicos aestus interspirarunt aurae gelidissimae, quae multos mortales dolore laterum confecere. Solandis itaque decumbentibus, armandis morientibus, humandis demortuis, pia sedulitate labor impensus. Quae [Note: 59 Quatuor Patrum statio collocata Roboreti.] vbi calamitas desijt, et ad Parochorum munia Presbyteros Cardinalis misit, Patres Roboretum omnes coacti, cum suis congruentiorem legibus, tum populis nihilo minus salubrem vitam instituerunt. Digressi enim per pagos Christianam circumtulere Doctrinam: inque id opus quo plus vacabat ab Curionum officijs, eo intentius insistentes, breui effecere, vt coelestium vbertate segetum late valles abundarent; passimque legis dininae carminibus plana camporum, ardua saltuum, iuga Montium personarent. Adeo excitata suos erga [Note: 60 In Salassijs, et aliis eius Tractus locia res bene gesta.] Magistros accolarum beneuolentia, vt anno insequenti cum reuocati sunt, cum publico rei bene gestae testimonio, publicoque dolore etiam Haereticorum dimiserint. Haec, de qua diximus, Vallis, supra Lacum Larium, ac Verbanum interiecta (huic tamen propior) iacet ad fines Italiae in septentrionem vergentes.
Ad partem Occiduam qua Gallia Italiam excipit Salassij sunt; vallesque in quibus multis iam annis egregie desudatur. Ipsa in Vrbe Salassiorum Sodalitas Misericordiae instituta, et noua addita docentium rudimenta Christiana, lulij Modesti inprimis opera. Is, et Caesar Doria multum Draconerij cum profecissent, per magnum ieiunium digressi, ille Clusam, hic in Oppidum Sancti Petri, vtrobique insignem restitutionem morum fecere. In Pago cui a Sancto Dalmatio nomen, Federicus Cauacius restaurata Sodalitate Sanctissimi Sacramenti, quodque maximum fuit, resarta inter Parochum, et populum gratia, omnes Sacramentis expiatos, mirificeque ad emendatiorem ordiendam vitam animatos reliquit, ac pueros ita eruditos, institutosque, vt suis quisque domesticis in Christiana Disciplina loco essent Magistri. In Vallem Lucernam, quae quindecim passuum millia longitudine patet, iterum missus Ioannes Baptista Rosetus, praeter consuetam industriam ad excitandam vulgo pietatem, illud opportune excogitauit. Multa sunt in ea Valle Oppida, sed maiora decem: quorum vnicum dumtaxat Mombrunum ea tempestate Catholicum erat. Angronia, quae alteri Valli, seu Lucernensis Vallis brachio quatuor passuum millia porrecto nomen dedit, Robium, Villurum, Rura plane Haeretica. At Lucerna, Turris, Bibiana, Campilio, Fenile, permistos habebant Catholicis Hugonottos. Praeter haec Pagi ferme viginti, cui maiorum Oppidorum proximi erant, eius religionem sectabantur. Gens vniuersa ad viginti capitum millia, quorum vix quinta pars in antiquis durabant ritibus: in ijs tamen [Note: 61 Supplicationum vtilis religio.] Dynastae censebantur, totiusque Vallis moderator Carolus Manfredus testituendae in integrum pietatis percupidus. Hoc igitur in rerum statu Rosetus, quo latius suam explicaret operam, et Catholicorum inter se animos arctius copularet, et publica pietatis specie decepta ab impijs simpliciorum corda compungeret, atque pelliceret, publicas supplicationes hunc in modum multas instituit. Eodem die certum in locum, quam poterant maximo, et religiosissimo apparatu Sodalitates variorum oppidorum, pagorumque additis puerorum in Angelorum speciem agminibus, comitante caetera multitudine contendebant, sacra inter carmina, et preces. Vbi agmina cuncta conuenerant, sacrum faciebat Rosetus, impertiebat Diuinam Eucharistiam, tum adhortationem pro tempore adhibebat, et interdum prae multitudine sub dio: tum demum plenos rectis monitis, et animi gaudijs, interque se gratulantes domum suam dimittebat. Hoc ritu ad B. Virginem cui a Colliculo nomen, ad Montem Sancti Bernardi, ad aedem Sanctae Margaritae, quini seniue pagi deducti semel atque iterum. Verum cum ad aedem Sanctae Margaritae pergeretur penitus inter Haereticos sitam, cum plus decem pagi simul pergerent, commouit Hugonottos tanta multitudo. Itaque quamuis nulla eorum cernerentur arma, nisi Rosaria, Crucesque, nullae audirentur voces, nisi caelites inuocantium, tamen veriti, ne per speciem pietatis vis contra ipsos pararetur, ingentem numerum coegere Sclopetariorum, qui non procul ab aede, petendo signo, dissimulandae suspicionis causa, certantes, in procinctu stetere. Caeterum ita res admninistrauit Rosetus in causa religionis magnanimus, constansque, et interritus, Haereticorum Magistros lacessens, palamque redarguens; in caetera autem vita submissus, mitis, omnibus etiam Haereticis, sicubi vsus incideret, benigne faciens, vt etiamsi principio non semel pericula adierit, tamen postea non modo securus vbique, verum etiam tutus esset, ac venerabilis. Idem in Vallem Padanam iussus excurrere; vbi ex octo Pagis tres habebant Haeretici, Catholicis, quos Diuini verbi sitientissimos reperit, plus consolationis, et animi, quam pro mora attulit. Gemina his dum apud alios populos [Note: 62 Mors S. Caroli Borromaei.] Tractus eiusdem Socij alij conantur, Sanctus Cardinalis Borromaeus, qui vberem bene de Christiano populo merendi, et Sacerdotibus reliquis, religiosisque hominibus, et Societati materiam suggerebat, ereptus mortalibus est: Apud Varallum Montem, Sanctorum Palaestinae locorum pia quadam imagine, atque imitatione celebrem, dum ex Beati Ignatij instituto spiritum exercens,
vti identidem consueuerat, nouos ad omnem sanctitatem impetus capit, noxis generali confessione apud Franciscum Adornum, quem in hisce secessibus habere tantus Doctor Magistrum non dedignabatur, ab vltima generali expiatis, tertiana febri corripitur, ex qua demum cum Mediolanum redijsset, Nonis Nouembribus sanctissime, vti vixerat, expirauit, magnum sui desiderium, magnum ex merito nomen, perfectumque ac nullo obscurandum aeuo exemplum priscae Antistitum sanetitatis relinquens. Extant decorae aliorum literae Praesulis optimi immortales complexae res. Eidem Ecclesia Catholica honores rite caelestes maturat: eo mihi pro grati animi officio paucioribus opus fuit. Pro eo tanquam pro duarum Societatis familiarum parente Tyrocinij Aronensis, et Brerani in Vrbe Mediolano Collegij, ab cuncta Societate [Note: 63 Translatio Sacrarum re liquiarum in Taurinense Societatis templum.] preces, ac sacrificia persoluta. Taurinensis Collegij Templo ita ad culmen perducto, vt pars vsui sacris foret, decimo Kalendas Ianuarias eo sacrae Thebaeorum, Solutoris, Aduentoris, et Octauij Martyrum translatae reliquiae, Sanctaequae Iulianae, et Goslini Abbatis. Thebaeorum vrnam Archiepiscopus, qui et sacrum fecit, Cardinalesque hinc et hinc, Guido Ferrerius Vercellensis, et Vincentius Laureus Montis Regalis, instar gestantium tenuere. Duce Carolo Emmanuele Vmbellam cum Legato Veneto, Marchioneque Estensi, et Bernardino Sabaudo Raconisij Domino sustinentibus.
Superioris exitu anni Campanus in Polonia Prouincialis ad res Societatis Transyluanicas, vti optabat Stephanus Rex, et populorum causa exigebat, ordinandas intentus, indictis tota Prouincia pro rei successu mille quadringentis sacrificijs, bis mille Rosarijs, Varsauia cum egregio operarum [Note: 64 Quatuordecim e nostris eunt in Transyluaniam.] manipulo iter caepit. Numero quatuordecim ibant, suis, cuique ad conseruandum ordinem, vt domi fit, muneribus distributis, ac nominatim Exercitationibus Spiritualibus in commune proponendis praefecto Ferdinando Capecio. Is erat Neapolitanus genere nobili, quem Philosophiae curriculum docendo vixdum permensum Claudius Generalis Claudiopolitano Collegio praefuturum miserat, commendatione ea prosequutus: mitti hominem, quem vere dicere posset non solum secundum cor suum, sed etiam omnium, qui illum nossent. Non dubitare quin idem de eius virtute, prudentia, doctrina, et dexteritate in agendo futurum esset in septentrione iudicium. Vna missus est haud dissimili, vt merebatur, cum laude morum atque doctrinae Hieronymus Fanfonius. Igitur dum pergit plena animi lecta cohors, et tanquam acie instructa, Somlij Natalitia Domini celebrarunt, magno cum et Dynastae, et populi fructu. Praecrat Stephanus Bathoreus, Andrea, qui hoc ipso anno creatus est Cardinalis, frater, qui post Haereticam vxorem ductam nutare visus, plane confirmatus in Catholica fide est. De eius voluntate nouum Kalendarium promulgatum est. Institit idem ab discedente Prouinciali, vt Sacerdotem sibi de Societate relinqueret, quod ipsum turmatim accurrens Somliensis populus flagitabat. Sed ante inspiciendum sibi Societatis, ac regionum statum Campanus ratus, spe relicta pro re, pridie [Note: 65 Claudiopoli Exercitijs Spiritualibus mentem excolunt.] Kalendas Ianuarij Claudiopolim intrat. Non domesticis modo, sed Catholicorum vbique reliquijs, tanquam ex densa nocte caecisque tenebris, tam opportuno subsidio lux oborta. Continuo pro suo more Campanus in communi Socios alloquens, duo praecipue commendauit: vt Beati Ignatij Exercitia ad conseruandum, alendumque virtutum studium permagni facerent. Deinde eo conatus suos dirigerent, vt propriam viuendi Societatis rationem bene haberent perspectam, seque ad eam totos componerent. Ea cohortatione exercitiorum voluntate omnes incensi, eorumque sibi copiam fieri datis libellis postularunt; in primisque Rector lacobus Vangrouitius, et designatus ei successor Capecius. Nec pepercit labori suo Campanus, tum vt ipsos iuuaret domesticos, [Note: 66 Prjucipis Sigismundi spes egregia] tum vt hos in vsu tam salutaris teli ad proximorum vtilitatem erudiret: eoque accuratius Capecium, et aptissimos quosque percoluit. Qua in cura prope mense exacto Albam Iuliam ad Principem, et Regni Praesides abijt. Indolem Sigismundus
Princeps praeferebat, quam fingi votis posset, egregiam, ac religionis [Note: Lelesij Magistri eius laudes.] verae studium supraaetatem. Lelesius ad eius institutionem videbatur factus diuinitus: adeo et amabatur, et colebatur a puero: adeo retinebat in Aula solidas, verasque religiosae Disciplinae virtutes, et cum singulari modestia constantiam, quae personae par esset. Audebat ille (quod necesse erat inter omnia haeretica) murum se opponere pro domo Dei: efficiebatque vt nec pueri imbeccillitas, nec paucitas Catholicorum contemptui esset. Magna apud omnes eius autoritas. Itaque in Siculia cum dudum carerent Pastore Catholici, coacti sua sponte velut in Synodum, communi consilio se Lelesij potestati tradiderant: Nec secus inde (quanquam potestatem Pater abnuerat) quam si recepisset, nutum eius obseruabant, magno vtique suo bono. Insinuantes enim se errorum ministros monito eius exterminabant. Vehementer igitur cum aliorum Sociorum, tum praecipue viri huius fideli opera laetatus est Prouincialis. Cum Regni Praesidibus (hi erant tres, omnes Haeretici) multum fuit certamen. Contendebat Campanus, vt Petrus Neotytus, Societatis Catholicaeque religionis desertor, ne exemplo, et conatu Christi pusillis noceret, Transyluania omni interdiceretur. Repugnare illi, contendere bonum esse virum (nam quae noxa videretur Haereticis ab Religiosa Disciplina aut recta fide, quae vtraque detestantur, defectio?) clamare haud fraudem commissam [Note: 67 Protectores hominis Apostate diuinitus plectuntur.] Regni legibus vindicandam. Dum contra perseuerat Campanus, et (quicquid de causa religionis sit) ius in hominem suae potestati subiectum persequi se profitetur: nec iure se posse auxilio publico aduersus contumacem, rebellemque destitui. Ecce mirum dictu, singulis Praesidibus singuli liberi pene infantes moriuntur. Quique grauius impugnabat, alterum quoque subinde funus liberorum vidit: qua re conterritus Alba aufugit, forte ne tum quidem Diuinam manum agnoscens, caeterum quod per hominis impotentiam maxime stabat, nec sperandum, si Albae mansisset, erat, eo summoto [Note: 68 Senatus Hae reticus religioni fauet.] ab Senatu, et alijs praesidibus impetratum est. Campanus re Albae ad voluntatem gesta, Claudiopolim reuersus, hic quoque Senatum habuit haud sine aperta Numinis prouidentia (omnes enim erant Haeretici) propitium, ac benignum. comprobarunt Apostatae exilium. Ad Pontificium, Regiumque Seminarium cum Posseuinus anno superiore Regis autoritate connitens, aegre conductitium diuersorium expressisset, vt multae optimo loco aedes emerentur, concessere. Additum est, et Caemeterio instituendo spatium, [Note: 69 Seminarium Claudiopoli erectum.] quod Rex ipse, veritus ne impetrabile in vrbe non esset, extra moenia condi mandarat. Ita Seminarium recte constitutum, et pauperum quoque adolescentium exciratum contubernium. Harum tractatio causarum, saepe obtulit peropportunam materiam, tum de Societatis institutis, tum de Catholica fide disserendi: idque et Albae, et Claudiopoli Campanus luculenter exequutus, et benigne auditus a Senatu est, et honorifice semper dimissus, vt sacrificiorum precumque Societatis, ac praesertim in sua Prouincia ad hanc rem edictorum aperte fructum perciperet. Saepius, et Squarcialupum, et Blandratam Haereticorum [Note: 70 Squarcialupus, et Blandrata Heresiarchae conuicti.] Antesignanos nobiles adortus, Squarcialupum ita commouit; vt verbo literisque polliceretur, se plane fore Catholicum, continuoque ab vsuris destiterit exercendis, quas a Beza didicerat. A Blandrata quoque Ariano teterrimo veras aliquando voces expressit, vt fateretur Christum esse verum Deum, ac sempiternum, quem Campanus etiam longa Epistola adhortatus est, vt omnino, ac propalam impietatem eijceret. Interim nouis in dies Ciuitatum, ac [Note: 71 Multae ciuitates operarios e Societate petunt.] Prouinciarum fatigabatur precibus quempiam de Societate postulantium quarum legati rheda etiam ad deducendos Patres adducta, vndique conueniebant. Primi fuere Somlienses, quibus vt ex itinere spes facta erat, Sacerdos conecssus. Deinde Vassarelienses, quorum legatus preces multis lacrymis miscuit. Successere Varadinenses, quibus haec ad verbum oratio fuit. Parter, rogant vniuersi Ciues Varadinenses, velis ipsorum misereri. Sumus enim tot Oues circumdatae lupis, destitutae Pastore. Concesserat nobis Dominus
vnum Pastorem, is erat P. Georgius, sed nostra peccata fecerunt, vt Dominus vlcisceretur in capite, quod membra peccarunt. Alibi Pater, messis quidem multa, Operarij pauci: nos vero messem habemus multam, operarios vero non paucos, sed ne vnum quidem habemus. Georgius, de quo loquebantur, erat is, quem superiore anno Posseuinus ad eos cum Martino Valorra miserat, qui dum strenue Sacerdotis obit partes graui interceptus morbo ex omnium stupore neruorum, iacebat inutilis. Postea accessere Tordenses, tum Fenesenses, deinde Siculi: ex alio quoque eius Tractus loco venerunt quidam primarij Domini, Lazari dicti, cum triginta nobilium comitatu, qui ter, quaterue conuento Prouinciali haud precibus abstitere, quoad Sacerdotem impetrarunt. Traditus eis est Valentinus Ladus, sic adigente penuria, tyrocinio nullo perfunctus: sed tamen, vt Campanus loquitur, Sanctus plane vir, per quem Deus fecit miracula Albae, et expulit daemonia. Deinde Valachi duos misere nobiles, per quos nuutiabant: vnicum sibi Sacerdotem fuisse in finibus Moldauiae, et eum deprehensum impostorem, nec initiatum: itaque vnus saltem de Societate in amplissimum illum, ac Turcis finitimum Tractum, vt mitteretur, orabant. Denique Temesuario, ex ipsa ditione Turcarum, octo dierum itinere adfuit Ragusaeus nobilis, apud quem superiore anno P. Bartholomaeus Sfondratus pie decesserat, singulari Dei beneficio vsu mentis, quem multis ante mensibus amiserat, sub extremum tempus recuperato. Is denuntiabat: posse Societatem liberrime illuc ire, et Christianos earum regionum excolere: Neque Baxam Turcarum praesidem impedimento, sed potius patrocinio fore; quippe qui et Sfondratum in suam tutelam receperat. Haec studia populorum, totque animarum auditae cognitaeque calamitates commouebant viscera Prouincialis: et quia aliter non poterat, consolans singulos bona [Note: 72 Pagi etiam Heretici Catholicos Magistros oblatis alijs praeoptant.] spe, ingemiscebat corde, et clamabat ad Deum, vt mitteret operarios in messem suam: diuque post Campani quoque discessum ardor hic Transyluanos habuit. Certique Pagi fuere, qui a Claudiopolitano Senatu missis Legatis Haereticis, interrogati vtrum priscae, an nouae religionis vellent Magistros, Catholicos se vnos velle dixerunt: et Haereticos eiecerunt. Eoque magis excitati exemplo Pagi Siculorum ad sexcentos, rursus ab Societate Catholicos flagitare institerunt magistros, quibus quam potuit opem Capecius tulit. Verum Campanus rebus Claudiopoli, et Albae constitutis, quoniam Varadini coepta iam sedes a Georgio erat, et plurimum in ea quasi arce religionis agebatur, praemisso Stephano Aratore, cum Laurentio Laico, ipse ad res inspiciendas subsequutus est. Vbi peruenit, accurrere viri nobiles, et honestissimi ciuium quindecim, qui omnium nomine exceperunt, et gratulati [Note: 73 Varadinenses Collegium expetunt.] sunt. Exceptus et a Praefecto nec dum Catholico est summis honoribus, summaque humanitate. Is primus habetur a Principe. Varadinenses institere pro impetrando Collegio, de quo cum Stephano Rege, et cum Generali Praeposito perstudiose egere per literas. Videbatur omnibus modis peropportuna sedes populis late iuuandis. Audiebatur Arator ab concione frequentissima, ob templi angustias, in Coemeterio. Ab quindecim, ac viginti milliaribus confluebant Christiani ex Turcarum imperio causa Sacramentorum. Ciues bonam partem Catholici, vel a sanitate minune abhorrentes, pagi vero incorruptae pietatis quamplurimi erant. Iam Societati sacram aedem, ac reditus consulto Rege tradiderant: quanquam accepta haec rite nondum erant, cum Stationibus vectigalia certa possidere ius non sit. Campanus rebus et hic ex voto compositis repetito in Poloniam itinere, ad quinque millia ita licorum passuum a Praefecto cum sexaginta nobilium comitatu deductus, Ecziedum biduo venit, Sedem Nicolai Bathorei Comitis. In Caesaris iam potestate [Note: 74 Reditus Campani Prouincialis in Poloniam.] arx erat, media in palude sita. Solus Comes sacra retinebat Catholica, eiusque vicatius, quos Pater Sacramentis refecit, et. pijs muneratus libellis, accepto itineris Duce Chisuardam venit: inde sexto die Dinonum in Russia, Rubea, vbi Pater Benedictus Erbessus cum Collegij Iaroslauiensis Fundatrice
Vaporouia totus erat in Dei cultu curando, Ruthenisque conuertendis. Postridie Iaroslauiam attigit tempestiue, oppressum aegris Collegium consolaturus. Hic actis Paschae solennibus bidui itinere Leopolim excurrit. Instabat Ioannes Demetrius Solscouius Leopolitanus Archiepiscopus, vt sibi quoque Societatis praesidia praeberentur. Nam et ab Societate aiebat se formatum ad eam, quam instrtuerat, vitam Sacerdotalcm, ac proinde ea carere non posse: et quod caput est innumeras dicebat animas curae suae commissas, et quidem inter varias [Note: 75 Leopoli Societas expetitur.] gentes, ac sectas. Habitabant enim Leopoli Rutheni Schismatici, Armenique cum suo vtraque gens Episcopo, Iudaei, Turcae, Scythae. Itaque Catholicam plebem versantem inter gentes, et discentem opera earum, regere atque ad emendationem vitae reuocare operosum dicebat, eratque; praesertim Sacerdotum, qui causa animarum aliquid scirent, vellentque, penuria maxima. Prouinciali vehementer ea sedes probabatur ad late operam non solum in Leopolitanos, ac Ruthenos, sed in Scythas, Valachos, Moldauosque porriendam, auxiliumque ferendum toti Pocutiae, atque Podoliae. Non ausus tamen certi quippiam Antistiti polliceri, rem vehementer Generali Praeposito commendauit. Tum aliquot interuisens Collegia, ad Prouincialem conuentum, legendi [Note: 76 Conuentus Prouincialis Societatis apud Archie piscopum Gnesnensem habitus.] Procuratoris causa recepit se se Calissium. Quippe Stanislaus Karnkouius Archiepiscopus Gnesnensis, de cuius in Societatem studio multa superiore annali dicta sunt, et nunquam satis dici posset; vbi cognouit conuentum habendum, institit vt ne alibi, quam apud se haberetur: idque consequutus, et in beneficio summo numerans, gaudio triumphabat. Solebat bonus senex dicere ad populum, idque tanto cum ardore, et maiestate faciebat, vt multum [Note: Archiepisco pi zelus animarum, et amor in Societatem.] permoueret Haereticos, quos postea etiam ad mensam vocatos, nitebatur officijs, apposita lectione, omni genere humanitatis deuincire, atque conuertere. Bis eo tempore, quo conuentus est habitus in frequentia maxima dixit, cum ijs Societatis laudibus, vt multum conandum sit nobis ne vanas faciamus. Quod Collegium Posnaniense daretur perficere, Calisfiense excitare, pro dono Dei praedicabat singulari reseruato sibi, nec Gnesnensibus ante se Praesulibus concesso. Erumpebat interdum prae ardore animi, quasi gestiens in has voces, AEdificabo Domine, aedificabo tibi domum. Et, multi seculares (certos nominabat) etiam patrimonia sua ad aedificandas domos seruis Domini conferunt: Ego vero Archiepiscopus, Primas Regni id non faciam? Absoluta Congregatione inchoatum Collegium est, moderatore Gaspare Sauicio. Alfonsus Pisanus in bono Cleri, ac religiosorum auditorio tractare quaestiones officij coepit: tradendae Latinitati Magistri duo praepositi, quibus tertius subinde accessit. Praefecto etiam Collegij Antistes, de Canonicorum, [Note: 77 Initia Colle gij Calissien sis.] et Parochorum, itemque Senatus sententia, Scholas parochiales duas subiecit, vt in ijs prima elementa pueri sub patrocinio Societatis, sine periculo prauae educationis, edocti ad Collegij scholas grammaticae causa transirent, inde postea, vt supra dictum est, altiorum disciplinarum causa Posnaniam transmittendi. Hoc iam plenius laetabatur Antistes, Deoque gratulabatur, qui se tanto (sic enim loquebatur) beneficio affecisset, vt videret bona Domini in terra sua. Inter haec Hieronymus Rozdrazouius Vladislauiensis, seu Cuiauensis Episcopus, multa et ipse in Pomerania moliens, amice expostulabat: sibi assidue clamitanti ne Campani quidem aliquando congressum dari. Literas simul accuratas dederat Romam ad Claudium, quod in praesens de Collegio desperaret, [Note: 78 Gedani statio concessa.] saltem Stationen aliquam rogans. Nec abnuit Claudius, vt Gedani, quasi ad semen Collegij, in spem fructus vberrimam pro Emporij Ciuitatisque nobilitate, ac frequentia, figeretur. Multa praeter haec de sua iuuanda Dioecesi cum Campano Episcopus contulit, dicens, quoniam ea mora Prouinciali ad inspicienda Collegia properanti molesta erat, debere id tempus ab eo pro inspectione maximi Collegij numerari. De eius consilio ad instituendum primo quoque tempore Seminarium ex Concilij Tridentini decreto animum adiecit. Interim dum Gedani adeundi aperiretur occasio, duo Sacerdotes
Ioannes Conouianus, et Sembuuius in oppidum non multo ante ex Haereticis receptum, Neuburgum nomine, seu Nouam, Bransberga missi, Catholicorum ad sexcentos reperere: quibus expiatis, confirmatisque, et duobus, ac triginta Haereticis Ecclesiae redditis, haud minorem Episcopo laetitiam, quam plebi vtilitatem peperere. Sed Prouinciali nulla dabatur requies. Christophorus [Note: 79 Niesuifij Collegium flagitatum.] Radiuillus, saepe antea memoratus, ex Palaestina peregrinatione reuersus, de statuendo Niesuisij Collegio certabat adeo cupide, vt repulsam sine graui stomacho ferre non posset. Dicebatur in Italia e maleuolorum hausisse sermonibus: Iesuitas magnarum Vrbium ambire nobilitatem, ignobiliora oppida [Note: Metu offensionis concessum.] fastidire. Quam opinionem, vt detraheret Claudius, eo descendit, vt Magistri, Sacerdotesque Niesuisium mitterentur: non tamen Princeps impensam in aedes, aut alia diuturna faceret, antequam experimento appareret, quid e re communi esset. Nam omne genus hominum, nobis carum esse, scientibus eodem Christi sanguine emptas vrbanorum, et agrestium animas, apparere ex officijs, quae in vrbibus erga vilissimos quosque obeuntur, ex peregrinationibus per Pagos, et Castella susceptis. Tamen Ordinem nostrum, non item vt aliorum Religiosorum, vbique idoneas posse habere sedes. Operarios nos esse: vbi desit materia operis, desides fore, ac vacuos. Itaque paruis Oppidis, vbi agrestium fere solum turba degit, toram hebdomadam in suis occupata laboribus, multo melius per temporarias excursiones consuli, quam fixa apud eos sede. fraudari enim expectatione sua Collegiorum talium autores, perire sumptus, perire multorum industriam, quae parem alibi nacta campum fructus ingentes afferret. Nihil horum apud Christophorum valuit. [Note: 80 Christophorus Radiuillus Niesuisiensis Collegij fundator munificus.] Sine vlla experimenti conditione, etiam atque etiam instat, vt aeternum Collegium fiat. Itaque cum iusso planius spectari loco, Claudius demum cognouisset, non poenitendam eam fore coloniam, voti compotem bonum Principem fecit. Cum quo in assignandis reditibus, scribendisque Collegij conditionibus, non aliud certamen fuit, quam vt nimiam eius indulgentiam religiosa modestia temperaret. Vnica statim schola aperta est, et noui Collegij administratio Alberto Mroscouio, qui eam stationem inchoauerat, demandata. Placato Principe Radiuillo, difficilior cum Rege dimicatio restabat, quod recepto Niesuisiensi Collegio, aequum existimabat, et quae ipse Brestnae, Grodnaeque moliebatur, non recusari. Iam Brestnae paraeciam cum opimo vectigali in eam rem assignarat volente Pontifice. Grodnae vero, et similes Ecclesiarum euersarum reditus, et alios paratos habebat: vbi non ad populi solum vsum, sed etiam ad suum, ac suorum aulicorum adiumentum aiebat se Societatem requirere. Multum enim Stephanus ea delectabatur vrbe: ibi arces, ib villas, ibi piscinas ad vsum, oblectationemque extruebat: ibi aptissima venationi patebat regio. Itaque eam sibi viuo, eandem mortuo destinabat sedem, in templo, quod Collegio extrueret, tumulo excitato. Haec omnia consilia [Note: 81 Cur mulca simul Collegia inchoare non expediat.] vbi plane, fuseque Campano exposuit, ille de Societatis instituto dicere aggressus, et quam ob causam multa refugeret noua Collegia, ostendit maxime eas causas valere in Polonia. Se enim experiri quantum inesset incommodi tot locis in ea Prouincia recens adiunctis, vbique inchoatis, nusquam perfectis. Olim, inquit, sacrorum locorum Institutores praepotentem Deum imitabantur, qui prius domicilium orbis terrarum creauit, et omnem eius perfecit ornatum, postea hominem in illud introduxit. At nos hac tempestate in incertum vocamur, non domo parata, non re: ita multa conamur, pauca perficimus. En Iaroslauiae, et aedificare, et pro aedificijs mendicare cogimur. Lublini Varseuitius ante mendici nomen acquirit, quam cultoris animarum, dum intentus aedificationi hos, atque hos Dynastas, et Regiam Vestram Maiestatem fatigat, cui gratias ago de collato in eam rem luculento, subsidio (quina in quinquennium florenorum millia attribuerat.) Pulocense, Rigense, Calissiense, Niesuisiense coepta opera sunt, non perfecta. Item Derpati, Cracouiaeque, et in Transyluania Albae, Varadini. Hinc fit, vt frustrentur expectatione sua populi, dum
necesse est rebus domesticis prouidendis insumere labores, quos oportebat in culturam animorum impendi. Quod si iustas Operariorum liceret continuo habere familias, minus esset incommodi. Sed explere statim Collegia nullo modo, vt nunc quidem res sunt, licet: primum quod non sunt prompta subsidia: deinde, quod est grauissimum, quod nec idoneae nobis, neque plane vllae suppetunt copiae Sociorum. Nihil ita, Rex optime, (et ante oculos, sunt nimio plura exempla) nihil ita pessundat, autoritatem Religiosorum, obterit disciplinam, mores sensim corrumpit, vt minutos in coetus dissipatae familiae. Quod si omnibus est noxium Ordinibus, nostro certe, cui non intra septa latendum, sed prodeundum in solem, aciemque est, pestiferum plane est. Quis melius, quam Tua Maiestas intelligit, valido exercitui eneruando nihil esse praesentius, quam si in exiguas discerptus cohortes in varias ablegetur Prouincias. Atenim hic locus periclitatur, et ille alter, itemque tertius. atque hic bene gerendi rem, alibique offertur occasio. Num igitur prudens belli Imperator spe partium, Summam in periculum dabit? Praeterea nobis haud quidem priuata causa, sed ad effectum eorum quae tractamus, necessaria est hominum beneuolentia, atque existimatio. At rerum imperiti dum vident tam multa quanta opus sunt ad nouorum fundamenta Collegiorum addici, non solum Haeretici verum etiam Catholici, non in ea vocari nos, sed irrumpere interpretantur. Quidam odere, quod sperata sibi interuerti bona putant: denique vulgo fere omnes, non animarum magis nos, quam pecuniarum auidos iactant. Tum vero quid reliquum fit, nisi vt quorum vita (iure, seu iniuria perinde hic est) despicitur, eorum et Doctrina repudietur? Itaque amplexantes toto animo, osculantesque hanc Tuae Maiestatis erga nos caritatem, et hoc singulare iuuandi populos studium venerantes, precamur, et obtestamur, vt Ordinis huius tibi si non aliud, addictissimi patrocinium, quod instituisti tueri pergas: pro certoque habeas, tunc recte nos consulturos rationibus publicis, cum leges seruauerimus nostras: tum tuis, bonorumque Votis optime responsuros, cum ipsi fuerimus optimi. Haec et alia in eandem sententiam cum audisset Stephanus, vario (vt apparebat ex vultu) animi habitu, primum aliquantum haesit, dein cum graui gemitu, Non debeo ego, inquit, esse iudex, et censor vestri Instituti, quod sancte ordinatum est: dixeram tamen, quod mihi videretur, et addidit pene plorans, Nunc quando vobis non licet, et illi, qui deberent, vel nolunt, vel nesciunt, computrescemus in sordibus nostris. De Bresta non amplius institerim, qui locus tamen erat operae vestrae egentissimus. Grodnae vero non mihi denegabitur, quo minus Collegium fiat, vbi saltem viginti alantur, et humaniores tradantur literae. Nam vt excursionibus iuuentur loca ista (Campanus eas dilaudauerat) spes valde exigua est: est enim inuentum Spiritus Saneti, vt tute ipse dixisti, quod de Seminarijs Tridentinum Concilium ad instituendam iuuentutem decreuit. Quippe Senes, qui in excursionibus audiunt aliquid, vel obdurantur magis, vel fides, si conuertantur, non agit tantas radices, vt sine irrigatione perpetua durate possit. Adeo consuetudo in aduersum insedit. Qui ab teneris annis pietate vera solidaque imbuuntur, hi nobis nouam formant rem publicam, planeque Catholicam: eo scholas requirimus, [Note: 82 Grodnense Collegium admissum instante Stephano Rege] eo Collegia vbi facultas datur, erigimus. Tum rursus ad Grodnense reuersus multam de eo fecit orationem: quod cum perseucraret, datis quoque ad Pontificem literis, petere, Claudius denegare non potuit: sed vnde factum sit, vt exitum non haberet, suo loco scribetur. Sane erat ea tempestate anceps valde deliberatio. Multa quae numerata sunt ex tam multis ordiendis Collegijs haud dubie consequebantur incommoda: nam re vera nec ad regendum, nec ad docendum, nec ad alia munia suppetebant idonei: neque ex alijs Prouincijs, quamuis multa mitterentur, poterant auxiliae mitti, quae forent satis. Ex altera vero parte videbatur Deus ardentia illa Principum, ac Praesulum studia singulari benignitate excitare, quae si praeterirentur,
tanquam si annorum feracitas sineretur inanis effluere, verendum erat, ne postea frustra requirerentur. Ad haec sacrarum possessionum multae ex Haereticis recipiebantur, quae nisi diuino cultui statim addicerentur, in potestatem veniebant profanorum hominum, vt nec eae postea facile liberari possent, nec aliae, quae ad sacra transferrentur, ad manum essent: tamen Claudius constanter tenebat decreta Societatis, quae Collegia nec passim, nec nisi idoneus cum rerum, tum Sociorum apparatus praesto sit, recipi vetant. Et verebatur interdum ne flagitantium illa ad indignationem vsque efferuescens auiditas a malo spiritu inijceretur, tentante Satana Societatem, vel nimijs fauoribus obruere, vel si ea via minus procederet, retardare [Note: 83 In Liuonia res bene gesta.] eius cursum offensione, et abalienatione Principum. Campanus benigne tandem ab Rege dimissus, ad reuisendas Liuoniae Sedes tetendit. Optimo loco res offendit, Diuina clementia extraordinarijs quoque documentis pietatis fauente. Nam praeter restitutam aegris lustrali aqua, rebusque sacris valetudinem, ac Daemonum terricula depulsa, et alia id genus fere consueta, in Balthico mari admodum ante piscoso, posteaquam vicinam oram Haeresis [Note: Foecunditas aquis Sacerdotis benedictione reddi ta.] occuparat, querebantur accolae pisces pene euanuisse. Orant Rigensis Collegij Rectorem Leonardum Rubenum, ei vt benedicat, quod cum factum esset, redijt aquis foecunditas, sua genti annona; adeo vt rursus, et mari, et flumini Dunae benedici voluerint. In reuocatis ad orthodoxos vir e prima [Note: 84 Dei praesens tutela in hominem conuersum ad fidem.] nobilitate Federicus Ducerus fuit, in quem protinus eam ob rem impiorum odia exarserunt. Itaque vnus item nobilium, posteaquam perpotarat, ad Ebrios Sodales ebrius, Quid agimus, inquit,? Quin ad Ducerum imus, et nouum Papistam confodimus? Iter bacchantes arripiunt: sed prauum consilium in caput recidit autoris: forte inter eundum a Sutore plumbea traiectus glande illico expirauit. Quae res vigilare Numen ad suorum tutelam fidem faciens, innocentium animos vehementer erexit. Saepe Rigâ ab alijs, atque alijs Sacerdotibus in finitimos Pagos, et arces salubriter excursum: sed peregrinationis, quam cum Cardinali Radiuillo per totam Liuoniam ad fines vsque Daniae, Suetiae, Moscouiae Leonardus Rubenus obijt, praecipue fructus [Note: 85 Varia, et fructuosa populorum cultura.] extitit. Sub annum extremum grauiter Collegium vexari coeptum: quod fusius insequenti libro dicetur. Laetissiraa Derpati circaque, Estonum fuit cultura. Hi sunt indigenae simplex gens, ac ferme agrestis, mire ad pietatem, et Catholicos ritus propensi. Praeter hos Germani, Polonique regionem, habent, cum quibus lentius erat negotium. Est sua Estonibus lingua, qua P. Thomas Busaeus iam recte concionabatur. Eosdem Catechismum docebat Ioannes Ambrosius Velcherus, qui egressus in forum, qua turba erat frequentissima in eam se mediam dabat, tum extemplo elata voce, datoque signo circumstantibus, vt sequerentur, Orationem Dominicam, Salutationem Angelicam, Apostolorum Symbolum praeibat, dein totum agmen ex interuenientibus continenter auctum, continuans carmina, deducebat in remplum. Hic adhortatio habebatur accommoda, et Velcherus iterum egressus in publicum [Note: 86 Estonum gens bona, et ad pietatem propensa.] ad Pontem, ad Portas, et frequentissima quaeque loca eodem modo terna, quaternaque, ante, ac post meridiem feriatis diebus agebat, erudiebatque agmina. Porro circa per agrum amplius tricies excursum laetissimis ijs ad quos diuerteretur: qui et Derpatum profecti, vt secum quempiam reducerent Patrum certatim orabant. Mire delectabantur consecrationibus frugum, domorum, familiae, panis, salis: et hinc se Romanos, ac regios Sacerdores, quos summe colebant, ab Haereticis, quos detestabantur, internoscere dictitabant. Gaudebant quoque suum quisque habere, ex veteri gentis more, patronum e Sanctis (ipsi Apostolos vocant) itaque praeter Catechismum, et solennia munera, hîc labor erat in rebus benedicendis, distribuendis Apostolis, et baptizandis infantibus: vtique cum alij Sacerdotes deessent Catholici. [Note: Fructus ex ea magnus.] Hoc anno nongenti septuaginta lustrati, septingentis vero adhibitae, quae haeretica impietas fastidierat Ecclesiae Caeremoniae. Rite quoque
complura iuncta, vel resarta matrimonia: et Confessione, cuius vel nomen ignorabatur, expiati quamplurimi. Ad haec coeptae tum Derpati tum Rigae literariae scholae. Quanquam enim vtrobique pauci agebant Socij, tamen quod lecti erant omnes, ac strenui, siue labore, siue fructu multorum vicem implebant. [Note: 87 Contubernia Scholasticorum pauperum vtiliter insti tuta.] Suas tamen, et ipsi laxare conabantur angustias bonorum iuuenum secularium auxilijs ad hanc rem conductis. Eam ob causam multum reponebat Campanus in Scholasticorum pauperum contubernijs instituendis: quorum cum vnum, vti supra narraui, Claudiopoli excitasset, alterum Polociae inchoauit. Eadem iam multa per Germaniam contubernia florebant: et nouum Ingolstadij Guilielmus Dux condidit, Bonauenturae Paradinae Rectoris Collegij [Note: 88 Collegium Ingolstadij auctum.] rogatu. Ibidem in nouo Gymnasio Guilielmi impensa magnifice extructo scholae haberi coeptae: addita, quae ad hanc diem desiderabatur, schola Rhetorices. Kalendis Maij Augustae, Tertio Kalendas Octobris Lanspergae noua templa rite consecrata. Caeterum in Germaniae Prouincijs post Kalendarij restitutionem, noua ex eo introducendo difficultas, noua in Societatem inuidia [Note: 89 Ex Kalenda rij emendatione in Societatem inuidia.] orta est, Haereticis id Iesuiticum inuentum appellantibus, tesseramque Papisticae, ac Iesuiticae sectae. In Boemia, in Styria, in Argentinensi Dioecesi, alibique prope tumultuatum: Sed Augustae maxime eam ob rem vexata Societas. Nam cum Octobri superioris anni, decreto ab Caesare impetrato, Senatus id Kalendarium promulgasset, Praedicantium instinctu tumultuari populus coepit. Tum gliscente seditione, et Ciues pro se quisque comparare arma, et Senatus, quem ad subita motuum in procinctu haberet, militem [Note: Et seditiosi tumultus.] scribere. Feruere varius rumor in Iesuitas, feruere indignissimae in Senatum minae, nisi homines rerum nouarum, ac turbarum duces eijceret, Collegium dirueret, decretum de Kalendario reuocaret. Intemperantissime Lutherani Dux Gregis, Rabula Georgius Myllerus agere, dictitareque inter suos, propediem in templo Iesuitarum se verba facturum. Tamen Senatûs vigilantia, singulari cura, consilioque, impendentibus malis occursum. Iamque deferbuerat populi furor, cum hoc anno, ineunte Ieiunio maximo, Lanij, qui supra ducentos, omnesque praeter septem, haeretici dicuntur fuisse, incendium de integro excitarunt, scilicet Praedicantium inductu obstinati, quoniam ex nouis fastis ieiunium citius multo, quam ex veteribus, inchoabatur, initio Quadragesimae Catholicae plenum habere macellum, in Paschate vero vacuas, occlusasque tabernas, vt Paschalium opsoniorum inopia tumultuante plebe, Senatus cogeretur ab emendata temporum ratione discedere. Alij Ciuium Lutheranismi maxime pertinaces Spiram ad supremum Imperij Consilium causam deferunt. Operaepretium est notare Hominum peruersitatem, in aeternitate dogmatum mutabilitatem amantium; in mutabilitate temporum aeternitatem volentium: prona in deterius, ac deuia semper ingenia! Caeterum stultam contumaciam egregie Senatus elusit, et vltus est, non sine Laniorum detrimento, [Note: 90 Senatus Spirensis damnat Kalendarij correcti oppugnatores.] aliunde comparatis affatim Paschalibus escis. Ex quibus dum attingere Haeretici non audent, quippe quas Iesuiticas carnes appellabant, nec ab suis copia praesto est, minus vnctam quam cuperent Quadragesimam suam peregere. Interim et Spirae pro Senatu, et instaurato Kalendario iudicatur. Itaque quinta Kalendas Iunias rursus pro Curiae foribus edicto proposito, octauo post die publica praeconis voce seruari id iubet. At Praedicantes vbi rem vident procedere, supremos conatus adhibent: eodem die, et insequenti adeo in Senatum vocantes ad arma populum, rabide concionati, vt Senatus hominum impudentiam stomachatus, praecipuam seditionis facem Myllerum iusserit vrbe quamprimum exire. Tum vero quiritari, vociferarique Haeretici: concursus fieri armatorum. Dumque impositus in Rhedam Myllerus asportatur, in egressu portae lora equorum strictis ensibus praeciduntur. Minister de curru raptus in proximas aedes trahitur, vnde postridie fertur in muliebri amiculo vrbe cessisse. Tumultus inde augetur, clauduntur portae, milites cum Ducibus praesto sunt, compita armatis implentur, et vt in eiusmodi casibus
mos est, ad prohibendas coitiones cratibus ferrcis demissis, partes vrbis aliae ab alijs secluduntur. Ita Collegium Societatis, quod in vrbe, vt vocant, veteri [Note: 91 Collegium Augustanum a seditiosis periclitans, vano illoru metu seruatur.] sicum est, omni Senatus, Patronorumque auxilio interelusum erat. Factiosi in eius area conglomerati, quid potissimum cladis inferant furibundi consultant. Fit concursatio, et fremitus, minae, conuicia, varia mortis genera intentantur, irrumpere domum decreuerant, cum erroris propugnatores merito error occaecauit. Haeretici duo, vetula et textor, procedunt in medium, grauiterque confirmant; ab Duce Bauaro quingentos in praesidium eo milites introductos: et vetula addebat, se ipsis suis oculis eos vidisse. Haec inanis opinio totam peruagata Augustam famulos Dei seruauit, qui interim foribus occlusis, nullo alio quam diuino fulti praesidio, necem, si ita Numini cordi esset, in momenta singula expectabant. Postridie ad vesperam cum remotae essent crates, Duumviri, et Fuggeri, alijque Collegij Patroni misere consolatores ad Patres, spectatumque num quid detrimenti passi essent. Et sane insigne fuit tutelae caelestis documentum, cum toto anno Haeretici iactassent in circulis, ad vnum se Iesuitas trucidaturos, eo die in tanto tumultus ardore, tamque impunita licentia, nihil grauius ausos. Per octiduum insequens, eadem discrimina, eadem animi suspensio tenuit: sed nunquam vltta probra scommata, famosos libellos, quae fuere innumera, processum. Consedit sensim tempestas: sua Patres semper in melius studia promouere. Iactator Myllerus non modo Templum Iesuitarum [Note: 92 Theodori Peltani mors.] inuadere, sed nullum e suis potuit obtinere. Inter tumultum Augustae Theodorus Peltanus, vir libris, vel scriptis, vel e Graeco conuersis notus, deque Christiana re optime meritus, e vita concessit quinto Nonas Iunij. Patria ei fuit Pelta Dioeceseos Leodiensis Oppidum, vnde cognomen inhaesit. Coloniae in Societatem anno 1549. receptus, annoque insequenti Romam missus, inde Romano, tum Neapolitano, postea Ingolstadiensi inchoandis Collegijs interfuit. Latinae, Graecae, Hebraicaeque linguae interpres, postea altiora docuit, sed ea animi ad obedientiam praeparatione, vt pari voluntate in pueris erudiendis confecturus aetatem esset. At Brunense domicilium pestilentiae genus ignotum prudentibus, quod et vrbem depastum est, euastauit. Vndecim rapti. In his Leonardus Corcelius domus Minister mirae vir obedientiae, legum custos accuratissimus, in Deum, ac proximos ardentissimae caritatis. Triduo ante diem supremum ad Rectorem Ricchardum [Note: 93 Brunae vndecim e nostris pestilen tia sublati.] Zantenum accedens, instare sibi mortem significat, Zantenoque rem comiter in iocum vertente, serio se ab duobus iam mensibus vicinae migrationis habuisse argumenta adiecit. Itaque confessione praeparatus eo die, posteroque sacrum facit, tertio, qui erat Dominicus, lam languidior cum fratribus in templo communicauit; feria secunda vnica ante mortem hora decubuit, iterumque eo spatio communitus Sacramentis, extrema quoque vnctione adhibita, intentissimis in Coelum oculis perseuerans, assidueque orans, sub haec verba, Iam per gratiam Dei absolui cursum meum, purissimum spiritum. Deo reddidit. Dicebatur duos monuisse Fratres, Matthaeum Scultetum, et [Note: 94 Leonardi Corcelij Sanctus obitus.] Ernestum Krekouoik, specie vitaque Coelestibus similes, breui sequuturos: neque aliter euenit. Enituit eo tempore Rectoris erga sibi commissos Fratres caritas, sedulitas, constantia singularis, quae valentibus incitamento, decumbentibus multiplex auxilium attulit: nec vnam ipsimet peperit apud Deum [Note: 95 Petri Peraxi li piae vîtae similis mors.] coronam. Spirae Petrus Peraxilus, in aetatis, rerumque agendarum prima maturitate, sed Coelo iam plane maturus paulo ante Collegij creatus Rector, sublatus est, Ab adolescentia iugo Christi ceruice summissa, generis nobilitatem omni virtutum genere exornarat: praecipua quadam animi propensione [Note: 96 Seminarium Fuldae a Pon tifice fundatum.] in tenera aetate iuuanda, paruulisque ad Christum ducendis intentus. Inchoatum est Fuldae Seminarium Pontificium, Gregorij consueta in Germanos benignitate. Petrus Loppersius Romam ob causam Gasparis Abbatis Fuldensis profectus, subiecit Pontifici: multum Germaniae Religionem a
nobilitate pendere: magnum fore momentum si ipsa in Germania Nobilium institueretur contubernium, quo parentes hoc libentius, quo propius suos liberos amandarent. Cum respondisset Gregorius id esse, quod iam dudum ipse animo agitasset, quamprimum effectum voluit, Existimabant [Note: Etiam Haereticia gratum.] plerique munificentiam Romani Pontificis fore vulgo Haereticis suspectam, ac minus gratam, sed aliter cecidit. Certatim accurri coeptum est: et de aditu impetrando interposita Principum autoritate contendi. Itaque breui plus quadraginta nobiles recepti mire dociles, mire, quanquam ex Parentibus orti nouae, sectae, antiquae cupidi religionis. Periclitatus est nouus caetus semel, atque iterum pestiferis malis, sed singulare Dei patrocinium, et pietas adolescentium, adhibitis sedulo precibus, voluntarijs poenis, sacris mysterijs, et id genus placamentis, haud sine admiratione ciuium, ex quibus multi periere, periculum omne discussit. Actum drama Moguntiae ab Scholastica iuuentute in arcis area frequentissimo in theatro, Archiepiscopis Moguntino, ac Treuirensi, Augusto Saxoniae Duce, itemque Duce Casimiro spectantibus, mira gratia: vt Augustus Collegio haud exiguam pecuniae summam dono dederit, et Moguntinus antistes actores, numero centum ac decem erant, inuitaret. Hasce per illecebras, vt nihil intentatum [Note: 97 In Belgio melio riconditione Societas esse incipit.] relinquit caritas, Catholicae Academiae splendor, et autoritas quaerebatur, et parta est. In Belgio pariter cum Catholica re Societas capur attollens, in ius quoque recepta est, bona, quae solo continentur, possidendi, vtendique priuilegijs authoritate Apostolica sibi concessis. Anno 1556. vt ibi memoratum est, enixe Ribadeneira Beati Ignatij missu hac in causa contendit: lex enim Prouincialis viginti annis ante lata obstabat, neque tum potuit aditus, nisi admodum angustus, interseptusque grauibus conditionibus aperiri. Quod fecit vt consequenti tempore Collegia Societatis, vel certo fundo caruerint, vel maxima in eo assignando certamina fundatores subierint. Caeterum, quod tum summa contentio non nisi perparce potuit quodammodo extorquere, id non multo negotio, tanquam interiecti temporis aestu maturuisset, satis liberaliter in praesentia tantum non sponte obuenit. Nullus erat hac tempestate [Note: 98 Multa ibi Collegia offeruntur.] paulo frequentior populus, quin ad se Societatem accerseret. Montenses, Insulenses, Valencenenses, Atrebates, Cortracenses, Gandauenses, Luxemburgenses, Lirani, Bredani, Aldenardenses, alijque, necdum etiam ad Philippum Regem regressi, flagitabant. Alexandro autem Farnesio Parmensi Principi, et priuati eius consilij viris, ea stabat sententia, vt quaeque recipiebatur ex Haereticis Ciuitas, continuo fere in eam immitti Societatem debere; valere id tum ad pietatem priuatam Ciuium, tum ad pacem tranquillitatemque publicam intelligebant, quod subiecta Deo Ciuitas, et suo volens Principi subdita est. Et causam, necdum finitarum calamitatum respicientibus, ex facili apparebat: nullam, nisi religionis diffidium, vel esse, vel obtendi. Quippe turbulenti homines, iustique impatientes imperij, ad tumultus ciendos, copiasque, et opes sibi conflandas religionis nomine abutuntur; de qua tamen hactenus curant, quatenus eorum libidini commodum est. Igitur cum vnica ratio sit humanae parandae felicitatis, eadem nimirum quae, et aeternae, vnica, ac vera religio, homines Societatis, qui in eam se curam totos deuouere, late expetebantur. Quem ad afflatum vela aptans Balduinus Prouincialis, anno superiore [Note: 99 Ius possiden di bona immobilia, et vtendi priui legijs Pontificijs impetratum.] libellum supplicem dedit, per quem breui exequutus, quae Societas plus triginta annorum cursu documenta sui in Belgij Prouincijs edidisset, postulabat ei potestatem fieri possessiones, domosque ad Collegiorum institutionem habendi, quae ex iure ciuili exempta in Ecclesiasticum ius, et immunitates transcriberentur: itemque vtendi priuilegijs, quae Sedes Apostolicae ad salutem animarum vberius curandam, eidem concesserat, quemadmodum in alijs terris cum aliorum Christianorum Principum, tum ipsius Catholici Regis licebat. Hoc dato libello adfuit Visitator Oliuerius, eoque pariter adnitente ferme omnia ad voluntatem Maio mense transacta sunt. Fauit inter caeteros
Praeses Consilij priuati Guilielmus Pammelius. Negotij plurimum cum Academicis Louaniensibus fuit, quibus tradidere consiliarij priuilegia Societatis spectanda: contra quae cum acre scriptum confecissent, idque Pammelius Oliuerio tradidisset, modestia responsionis, et consiliarios mire delectauit, et Doctores in praesens sedauit; vtique cum Principem, et priuatum eius consilium, ab Societate stare non esset obscurum. Decretum autem priuati consilij de Societate, et Concilium magnum, quod Namurci, et Brabantinum, et quod Finantiarum, hoc est fisci rationum et AErarij appellant, expenderunt sedulo, [Note: 100 Collegium Brugis restirutum.] et commendarunt, vt ea tanto admitteretur honestius, quanto causa diligentius, et a pluribus cognita probaretur. Statim, vt Brugae Regi se reddidere, Remigij Driutij Antistitis flagitatu, quinque de Societate eo reuersi, in quibus Arnoldus Hauentius, et Robertus Clayssonius, mox alij additi, [Note: Ipris caeptum.] scholaeque redditae. Ipris quoque Collegium inchoatum. Praesul optimus Martinus Ricthouius id dudum optarat, egeratque vehementer de certis in eam rem Coenobiorum vacuorum addicendis reditibus. Sedis priore anno dum Dioecesim suam lustrat, contagiososque sanctissime visit, ac consolatur, contagione sublatus, quod inchoarat in terris perfecit e Coelo. Simul ac Iprae rediere ad Regem, duo Sacerdotes eo profecti, sedulis officijs Ciuitati summis adhuc calamitatibus, praesertim fame pressae, speciem ostendere, et vehementer cupidinem incitauere Collegij, quod subinde conflatum est. In Castris perseuerabat Michael Hernandus, magno cum aerumnarum pretio. Condidit [Note: 101 Michaelis Hernandi benefacta in Missione Castrensi.] inter mulieres Sodalitatem in Beatae Virginis clientela, quae inter belli fluctus diu coalescere ad diuturnitatem haud potuit. Totus erat Hernandus in tollendis dissidijs, prohibendis flagitijs, coercenda militum licentia, verborum intemperantia. Praesto erat in conflictu, vt moribundos expiaret: leuabat inopum miserias: sacro coram copijs quotidie faciendo, frequenti dictione, alijsque officijs bonum Christi militem se inter Mundi milites exhibebat. Missus ei ab vrbe adiutor, Sacerdos integerrimae animae, Matthias Fouatius, eosdem, sedulo labores vrgebat: sed morbo paulo post vrgente, Terramundae extinctus ad praemia triumphantium euolauit.
Lutetiae Parisiorum pestifera lues cum apparere inciperet, Iacobum Latrei Prouinciarum Gallicarum Procuratorem, in suburbana Collegij Villa forte corripuit. [Note: 102 Iacobi Latrei mors pia.] Quae res in Collegio cognita nobile certamen inter multos exciuit, dubiam aegro ministrandi prouinciam ambientes. Praecipue duo rei domesticae adiutores contendere, quorum Claudius Cuissottus, innocentiae singularis, ac diligentiae, voti compos effectus. Iacobus paucis diebus, quibus decubuit, vti de S. Martino legitur, inuictum ab oratione spiritum nunquam relaxauit. Itaque orans, manibus ante pectus coniunctis decessit, ea securitate simul, et caritate, vt missum ab Odone Prouinciali Confessarium, vetuerit sua causa in periculum dari: Nam se paulo ante confessum, et sacris operatum, nihil per Dei benignitatem, vnde grauius vrgeretur, habere: leuiora Patrum, ac Fratrum precibus expiatum iri. Claudius vero cum alacritate, curaque summa Iacobo ministrasset, ipsemet post Patris excessum eodem malo ictus, alteri etiam Fratri materiam praebuit sua vota complendi. [Note: 103 Claudius Cuissotus Peste affectis ministrans moritut.] Qui quidem haud minore studio rependit Claudio, quae ille exhibuerat Iacobo ministeria, sed exitu dispari, Dei misericordia pari. Namque huic dilata ad incrementum, Claudio ad celerem fructum repraesentata Coeli est merces. Saeuius Niuerni pestilens flamma debacchata est. Quae vt primum exarsit, cum Biturigas Collegij corpus amoueretur, paucis, qui affectae Ciuitati subsidio essent, manentibus, institit Petrus a Rue, vt liceret sibi in periculi parte subsistere; et potestate facta, abeuntium se precibus Sociorum commendans, breui, inquit, de mea ad vos morte perferetur. Nec mora longa. Postridie anthrace diro feritur: quinto post die salutari munitus viatico vitam relinquit: Gaspari Buchetto, qui ipsi aderat, gaudere se multum testatus, quod demum a diuina clementia id, quod summis
precibus contenderat, vt in Societatis disciplina extremum ipiritum funderet, impetrasset. Quae vox timidiorem, vt in tanto periculo, Petrum Fayr Laicum ita confirmauit, vt quintodecimo post die, et ipse idem vlcus tanquam diuinum donum exceperit, biduoque traducto in precibus, animoque [Note: 104 Felices mortes quorumdam ex peste] purgando, iucunde migrarit. At Renatus Burgius, qui post hos cecidit, vt erat egregie pius Sacerdos, vbi se contactum persensit, Gaspare, vt se ad grates agendas adiuuaret accito, Te Deum laudamus, laetitia gestiens recitauit. Quem cum spiritus interclusa anima defecisset, vbi Gasparis cura recreatus est, ad eum conuersus, Dominus, inquit, tibi Pater ignoscat: quid me tam suauiter in Coelum properantem reuocasti? Cumque Gaspar, quod differtur, nequaquam auferri subiecisset, et adhuc indigere opera eius Societatem, et haec dicens lacrymaretur, Renatus quid, inquit, te feliciores luges? Alios sequamur oportet, qui Collegium caelesse incolunt: meae resolutionis iam tempus instat. Ita plenus gaudio ad beatam Societatem, abijt feria sexta, in eum diem, quo potissimum ad mortis Christi memoriam a Deo mori optauerat, vita prope miraculo propagata. Omnibus his Gaspar Buchettus Sacerdos, omnibus humanarum et diuinarum rerum praesidijs, noctes diesque praesto fuit inuicta constantia, et valetudine. Nec vero inter funera, et pestis ardorem intermissa curandarum studia animarum. Haud dictu magnum, sed nouum, ac periucundum quod addam est. Per sacra Principum. Apostolorum natalitia cum Dux, et Cardinalis, Guisij Mussiponti adessent, tum literarum specimen adolescentes, tum Christianae Catecheseos pueri edidere. [Note: 105 Doctrinae Christianae, et humanae specimina Mussiponti.] Illi praeter alia ingenij opera, carminum partim Graece, partim latine ad sex, et quadraginta millia proposuere. Hi venere in certamen Christianae eruditionis cum rusticis e Dioecesi Metensi. Nam cum P. Carolus Roscerius per eam Dioecesim diu, ac feliciter desudasset, ex vndecim Pagis supplicantium habitu Matres, Patresque, Mussipontum pueros suos, ac puellas egere. Hic ipso spectante Duce Oppidani cum Paanis separatim inter se pueri, puellaeque in statutis ad eam rem pulpicis disputarunt. Sua victores ferebant praemiola. Varios in vultu Parentum vidisses habitus, vt prospere, aut secus cessisset paruulis cuiusque certamen. Sed maxime videbatur gestire Dux laetitia, praesertim quod circa Metas, in regione admodum ad eam diem contaminata zizanijs, adeo laetam videret sanctarum frugum segetem [Note: 106 Aginni Collegium postulatur.] adolescere. Itaque nullum faciebat sibi ipsi gratulandi finem, quod in suas terras adeo nauos colonos inuexisset. Multae per omnes Galliae Prouincias obitae euangelizando orae. Collegia multa postulabantur. Sed Aginnenses summis opibus contendebant. Et Ciuitas publice, et Ianus Fregosus Antistes, et Margarita Nauarrae Regina, quae Aginni degebat, prompta, ac parata omnia affirmantes, alijs super alias literis Generalem Claudium fatigabant. Missus est velut in Stationem cum altero Sacerdote Sencrinus Guysianus: quo Sacramentorum administro Regina, et praecipui quique vti coepere. [Note: 107 Liber famosus in Societatem editus Rupellae.] Haeretici inter haec tanto excruciari acerbius, et immitius efferari, quo latius fundi, expetique videbant, qui ipsorum conatibus obsisterent. Edidere volumen anonymon Rupellae, in quo praeter consueta maledicta, et impudentia mendacia de origine, et moribus Societatis, repetita fere ex Kemnitio, et Boquino Germaniae Lutheranis, Catholica de Indulgentijs, de Purgatorio de Veneratione imaginum et similia impugnabant dogmata; et tamen libro titulum fecerant, contra praecipua capita Doctrinae Iesuitarum: quo scilicet facilius lectori imponerent, quasi capita illa non orthadoxae Ecclesiae, sed praecipua Iesuitarum essent. Sed dum volebant dogmatum eleuare [Note: 108 Caluinistae eiectionem Societatis e Gallia procurandam decernunt.] autoritatem, Societatis plusquam vellent, fidem laudabant, cui quod Catholicorum commune est, tanquam proprium adscribebant. Ad haec in conuentu ad Montem Albanum mense Septembri flatuerunt machinas admouendas omnes, vt e Gallia Rex Iesuitas expelleret, ac Regni deinde finibus diligenter arceret. Ad id autem extorquendum a Rege, non Caluinianorum
modo, sed Catholicorum etiam quorumdam opibus enitendum, causam, vti putabant, expulsionis ineluctabilem excogitarant. Aiebant Regi in animo esse clauum Regni Gallicani Nauarraeo Regi committere: esse autem euidens non modo administrationem, sed ne vitam quidem Nauarraeo fore diuturnam, si Iesuitarum natio versaretur in Gallia: Quod confirmabant Guilielmi Nassouij Principis Auriaci recenti casu. Hunc Burgundus quidam nomine Balthassar, per occasionem literarum de Alenconij Ducis morte ferendarum admissus in Aulam, captato tempore sclopi ictu occidit: idemque statim comprehensus post acerbissima tormenta, necem dirissimam constantia [Note: 109 Calumnijs ad eam rem Haeretici grassantur.] supra humanam pertulit. Haeretici, vt quibus, neque quid faciant, neque quid dicant, quicquam curae est, neque opportuniores in quos incurrant homines vllos, quam Iesuitas putant, dissipare conati sunt rumorem, Iesuitarum consilio interemptum esse Guilielmum: et interfectorem (cum sacrae cerae agno forte repererant) ab ijsdem praemunitum amuletis, et ad immanem illam peruicaciam veneficijs obduratum: cum tamen re vera, quod ipsemet persancte testabatur, nullo de Societate vllo modo consilij eius conscio, Gaspar facinus perpetrasset. Igitur hoc rumore animum Regis implendum dicebant, assiduisque irritandum obtrectationibus, [Note: Conspirante cum ijs Cacodaemone.] vt Galliam omnem Iesuitis liberare animum induceret. Coniurabant egregie cum Haereticis Daemones. Nam per id tempus Augi Energumenae ore acriter minitari coepere se non quieturos, quoad ex Gallia Iesuitas exterminarent. Quod vt multis post annis, et quidem (Deo cuncta in melius vertente) quanto suo cum damno consecuti sint, opportune reddetur.
[Note: 110 Busaquiense Collegium in Sardinia dimissum.] In Sardinia Insula res a Fabio Visitatore compositae, belle cum vbique procederent, Busaquiense Collegium sublatum est ex proximi Generalis conuentus sententia, eo maxime, vt exiguorum Collegiorum tricis Societas expediretur. Res vulgo benigne accepta, praesertim quod nouum, pleniusque Collegium Alguerij reddebatur. Nam Alguerensis Decanus Carrobira aliquot ante annis fratrem scripserat haeredem moriens, cum eo, vt si is non relicta stirpe decederet, haereditas ad Collegium Alguerij statuendum transferretur, tandiu illibata, reuolutisque in sortem amplificata fructibus, dum iustae familiae in alimenta sufficeret. Ad haec Helena Antiochi Bellid aliquantum [Note: Algueriense fundatum.] item pecuniae dudum in eam rem legarat, facta Generali Praeposito potestate, si aliunde necessaria subsidia non supplerentur, eam pecuniam alijs pro suo arbitratu intra Sardiniam addicendi. Attributa Busaquiensi Collegio fuerat. His ad Regem Catholicum a Cupidis Algueriensis Collegij perlatis, scripsit Rex ad Claudium Generalem impense commendans vti haereditatem Carrobirae cernere, et Helenae stipem, quando Busaquium deserebatur, transferre Alguerium vellet. Itaque cum Pontifex quoque administrationem haereditatis Carrobirae Societati, quamuis nondum iustam summam expleret, tradi mandasset, inita hoc anno possessio est: et Alguerium profecti Leonardus Oliues, qui primus praefuit, Melchior a Sancto Ioanne, Lucasque Canalis Sacerdotes cum fratre Thoma Mallone, vix dum respirantem a luis vastitate vrbem opportunis rerum diuinarum auxilijs recrearunt. Quoad proprias aedes nacti sunt, apud Antonium Surreddu tum Canonicum, et Episcopi [Note: 111 Francisci Berni mors pretiosa.] Vicarium, postea Episcopum Ales, domicilium habuere. Obijt Calari cum summa animi tranquillitate Franciscus Bernus, rari vir exempli; adeo in omni vita cupidus Crucis, vt supremo tempore inuisentes rogaret, vt male se iniurijs acciperent. Nempe nolebat vltimam sibi perire horam: morbique vitam carpentis dolores non satis existimabat ad famem suam, illo praesertim, [Note: Et funus celebre.] quod restabat, breui spatio saturandam. Eo mortuo apparuit quanto plus homines vera pietas, quam humana quaedam comitas afficiat. Nam Bernus quamuis non multus esset in consuetudine cum Ciuibus, tum studio religiosi secessus, tum occupatione regendi Collegij, et instituendorum Domi Tyronum;
tamen affirmat Melchior Valpedrosa Proprouincialis Sardiniae, sua quidem sententia nullam fuisse Calari domum, quae non boni Patris excessum grauiter deplorarit: quam caritatem etiam optime patefecit ingens ad iusta [Note: 112 Bilbilitani Collegij initia.] eius Ciuium concursus, ingens copia lacrymarum. Bilbilitanum in Aragonia Collegium coeptum communi Ciuium studio, nullo certo fundatore, nulla conditione posita. Praecipuus autor eius Rodericus Zapata fuit, non solum, re collata de suo, quam potuit, sed etiam multorum annorum perseuerantia corrogatis e multis locupletum adiumentis. Nec mediocriter iuuit Ioannes Petrius Ciuis item Bilbilitanus e primis, eo praecipua dignus grati animi memoria, quod primus ex ea Ciuitate Societatis fautor, et hospes fuit. Praegressi veris extremo Antonius Ramirius, qui fuerat Rector Valentiae, et Ioannes Palomerius ambo Sacerdotes, dum et Catechesi, et concionibus, et caetera id genus sedulitate ciues excolunt, simul domicilio noui Collegij, sacelloque componendo institere. Quae vbi satis parata sunt, die Sanctorum. Simonis et Iudae Apostolorum, Ioanne Zapata Roderici Auunculo sacrum festo apparatu faciente, nouae domus natalitia cum magna ciuitatis approbatione celebrata. Quaterni Sacerdotes, ac Laici Antonio Ramirio Praefecto, Coloni primi fuere. Ingens in Boetica praecipuas vrbes, quae nondum impetrarant [Note: 113 Astigitanis statio in spem Collegij concessa.] Societatem, eius habebat ardor, Astigin, Vbedam, Caciorlam, Lerenam, alias: in quibus omnibus hoc anno per ieiunij quadragintadialis conciones res pietatis praeclare gesta. Astigitanis singulari pietate instantibus, dum perpetuae sedi dotem conficiunt, statio concessa. Lerenae concionatus Ioannes Frias antiquae vir, saluberrimaeque facundiae, afflatu sub initia non [Note: 114 Ioannis Fria sij conciones vtiles Lerenae.] admodum secundo vsus. Nam residebat adhuc in multis opinio, damnatos olim pro Illuminatis in ea Vrbe presbyteros, homines de Societate fuisse. Itaque etiam puerorum petulantia toleranda principio fuit. Sed breui reliquias erroris omnes eximia concionatoris oratio, et virtus abstersit, tanto Societatis nobiliore excitata fama, quanto perfectae laudis imago ipse erat illustrior. Dedit Hispalis Coelo dignum sancta illa Ciuitate par Rodericum Florium quotidianae operae administrum, et Georgium Aluarium Sacerdotem: in suo vtrumque ordine exactum, et artificio gratiae Christi subtiliter expolitum. [Note: 115 Roderici Florij excellens virtus.] Rodericus quo nihil pauperius, nihil humilius, nihil tota vita seuerius, assidui operis molestias perenni ieiuniorum, ciliciorum, et flagellorum vexatione condiebat. Voluisset alicubi inter Indiae ignota loca Dei causa, necessarijs tuendae vitae destitutus subsidijs agere. Fingit enim sibi caritas aerumnarum varias formas, et ad ea se simulacra exercet. Tanto est ordinariâ materiâ superior. Alebat Florius duritia vitae mortalis immortalis cupiditatem; quoque se altius supra humana tulerat generoso fastidio, hoc Deo arctius, et iucundius inhaerebat. Quouis in opere, loco, ac tempore nihil habebat suauius, quam de Deo cogitare, cum Deo versari. Vbi sua manuum opera diligenter explerat, ad diuina Colloquia, tanquam Ceruus ad fontes aquarum sitiens, festinabat: quibus quo diutius frueretur, spatia somni contraxerat. Quin adeo saepe nulla per noctem erat afflicto eius corpusculo quies, nisi quae vigili in preces perstillabat ex animo. Nec raro supera vi terrena ipsa corporis moles raptum in ecstasim animum sequebatur, et sublimis pendebat in aere, adeo stupente sensu, vt confixis acicula pedibus, nihil sentiret, nec posset loco moueri, aut membra aliter, quam sita erant, inflecti; vt aliquando a prima vespera Feriae Quintae Maioris hebdomadae, ad insequentis diei lucem, brachijs in Crucis modum protensis, rigidus, et immobilis pependerit. Inuentus etiam interdum suo in cubiculo foribus obstructis abiectus in genua orans, totum os splendore caelesti aspersus, toco pariter collucente cubiculo. Quibus Coeli suauitatibus vtens ille magis, quam fruens, quanto dulciora experiebatur caelestia, tanto amarorem casuum humanorum auidius appetebat. Precatus fertur vehementer ab Deo, vt graui, diuturnoque aliquo morbo, tanquam fornace vellet scoriam omnem
sui cordis excoquere, seque limare, ac perpolire, quo dignius in [Note: Et pia mors] eius conspectum veniret. Audijt preces Pater Caelestis, semestrique elaboratum tabe, corpore sensim detracto sincerum spiritum ad sese recepit. Sub extrema Rodericij rogauit eum Georgius, impetraret sibi solennia Christi natalitia, quae instabant, vt liceret in Coelo peragere. Quod cum recepisset [Note: 116 Georgij Aluarij obitus, et virtutes.] Frater, cumulate etiam praestitit. Quarto Idus Decembris decubuit Georgius, pridieque Natalis Domini primis tenebris ad lucem beatam diuinis praeparatus mysterijs laetus excessit. Vir fuit omni virtutum genere, sed aute omnia studio salutis animarum memorandus. Ortus Vbedae, a puero valde ad diuina propensus, et orationi deditus. Decurso Philosophiae, Theologiaeque studio, ad haec biennio in docenda grammatica versatus, Granatae maioris diuini obsequij studio, magnis Coeli suauitatibus, motibusque inter orandum pellectus, in Societatem venit anno quinquagesimo octauo seculi, de quo scribimus, septimo et vigesimo suae aetatis. Vt caeteris in rebus, ita in disciplina virtutis solent initia progressus ostendere. Continuo Georgij inter Socios, obedientia, compressio cupiditatum, contemptio sui, et caetera religiosae professionis insignia spectabilia coepere esse. Sed iam tum ardor ille eminebat errantes homines ad salutis callem reuocandi. Ad opus hoc factus, ad hoc totus incitabatur diuinitus. Nihil habebat iucundius, quam improbi hominis reditum ad virtutem, aut boni in virtute progressum. Nihil ita eundem angebat intimeque excruciabat, vt Dei offensa, et aeterna hominum Christi sanguine redemptorum pernicies. Nihil adeo arduum, ac formidandum potest cogitatione fingi, quod Dei fretus ope summo cum gaudio suscepturus non esset, si adiumentum animarum inde speraret. Idque vehementer a Praesidibus rogabat, se se vt mitterent ea in loca, quaecumque [Note: 117 Studium eius, et indu stria efficax salutis homi num procurandae.] tandem forent, vbi vel quiduis pateretur, quo proximi salutem consequerentur, quae est in Christo IESV. Coepit in publicis foris, et compitis docere Christiana rudimenta, assiduus esse in Confessionaria sella, nunquam quietem capere. Si Iaboris materia adesset in templo, nunquam inde pedem efferre. Vbi vltro conuenientibus satisfecerat, exire in plateas, in vias, in agros, ac sepes, inuitare, pellicere, compellere omnes ad Magni Regis coenam. Et vt sincera plane mente pro Deo laborabat, atque cum Deo, difficile dictu est, quam mirabiles morum commutationes effecerit, quam grauia sedarit odia, quam multas resarserit amicitias, quam multorum effraenatas cupiditates infregerit: quot inopum aliorumque calamitosorum succurrerit angustijs, quot aegris animi salutem, corporisque reddiderit. Primos annos Granatae, reliquos ferme Hispali exegit. Assumebat sibi libertatem, ac fiduciam Magni Dei ministro dignam. Obuios, et ignotos compellabat, et interdum tanquam pro potestate iubebat sequi se, et protinus confiteri, incendens interim verbis, iuuans industria, vt nunquam melius parati absoluerentur. Prout ferebat vsus locupletes conueniens, Tu, inquiebat, illum vesti nudum: illi tu obaerato, carcereque clauso succurre: tu aegro illi subsidia cura, et medicamenta, et alia id genus. In ludentium [Note: 118 Sancta eiusdem libertas, et assiduitas in opere.] circulos incidens, inferebat se medium, aleas, talosue postulabat, et tradebantur. Iubebat ipsis in compitis si quem execrantem, deierantemue audisset, flectere in eodem vestigio genua, et solum exosculari: et habebat fere omnes mirabiliter obsequentes. Et sane magna Christiani operarij virtus est, nullum putare tempus non aptum sementi. Mane, inquit, Ecclesiastes semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis, quid magis oriatur hoc aut illud, et si vtrumque simul, melius erit. Seminator Euangelicus non modo in terram bonam, sed et in viam, et in spinas, et in saxa semen proiecit. Et solebat dicere Georgius, descripta ab Apostolo venisse iam tempora, cum homines sanam Doctrinam non sustinerent: quare instandum opportune, importune: non quidem quod proijciendae sint margaritae ante porcos, sed quia cauendum est, ne cauta nimis, potiusque
carnis, quam spiritus ex offendendi metu prudentia praeclaras occasiones corrumpat. Qui enim obseruat ventum non seminat, et qui considerat nubesnunquam metet. Non est illa modestia, sed mollitia: non considerata maturitas, sed stulta lentitudo. Verum enim verbum est, Qui corripit hominem gratiam postea inueniet apud eum magis, quam ille, qui per linguae blandimenta decipit. Sed quanto plus libertatis, ac potestatis vsurpas, tanto necesse est clarius emineat in te persona, quam sustines Dei. Tum cedunt monitis mentes humanae cum extat in monitore diuinum quiddam, vt appareat non homini obtemperari, sed Numini. Neque ad eam colligendam autoritarem necessaria habemus miracula, et prodigia, sed constans virtus, et aequabilis in re omni loco ac tempore tenor sanctitatis abunde est: et ante omnia si constet, te non quae tua sunt quaerere, sed quae Christi IESV, quaeque animarum salutis. Haec extabant in Georgio, his scelera expugnabat, haec successum praeclaris dabant incoeptis. Fertur in Sacerdotis domum pellicem. pessimo exemplo palam habentis, iugressus, cum ambos accumbentes mensae deprehendisset, primum obiurgasse, tum seuera, ac libera voce iussisse feminam [Note: 119 Insolita einsdem ausa miro euentu.] extemplo facessere: turbatoque presbytero, ac caeteris, et principio etiam vim parantibus, cum ille perseueraret interritus, ita omnes fractos, vt inciperent precari tantillam moram, confestim quam minimo strepitu amandaturos polliciti: nec tamen abstitisse Georgium, quoad omnibus attonitis prae se feminam agens confusam, ac trementem eduxit; quantoque fieri maximo silentio potuit, collocauit in tuto. Per agrum Hispalensem iter faciens in Veterinarios quosdam incidit, a quibus equum iussus conscendere, cum simul pergerent, audiuit post tumulum, cui appropinquebant, periculum ab latronibus esse. Bono eos animo iussit esse, ac Deo fidere. Vbi ventum ad tumulum, latrones apparent, ac Georgius comitibus iussis subsistere, ex equo delapsus, pergensque ad homines praedae auidos, quem primum obuium habuit, vultu, ac voce terribili ita affatur, Fare age bone vir, est ne tibi potestas a Deo viatores expoliandi? Quae vox ita illum, ita caeteros, qui proxime sequebantur consternauit, vt tanquam Agni mitissimi Patrem circumstantes, coeperint suam inopiam excusare, ac deplorare calamitatem, quod militiam olim professi, manuum insueti laboribus, cogerentur iam vitam alienis iniurijs tolerare. Miseratus Pater homines, a Veterinarijs, quod habebaut commeatuum sumpsit, ijsque dedit. Demum post refecta corpora, egregie monitos, ac sua dolentes facinora dimisit. Alio tempore hominem insontem insimulatum nefandi criminis, addictumque ob eam rem flammis, cum cognouisset, exorata a Iudicibus quatuor ac viginti horarum dilatione, ad conquirendum calumniatorem discurrit: reperto in agro, accidit supplex ad pedes, humiliter per IESVM Christum obtestans, ne innocenti vitam, et famam per summam iniuriam ereptam vellet: qui cum negaret a se quicquam commissum, repente Georgius exurgens sua illa vi, maiestateque oris, ac vocis, intonat, Non paues improbe, non paues supplicium tibi instans a Deo? I mecum, nec tibi quicquam a Magistratu timueris: sed tu periculo, in quod coniecisti, exime innocentem. Sequitur homo confusus tanquam occulta vi tractus, domum Professorum adducitur: publico excipiente scriba coram testibus idoneis accusationem retractat: innocenti salus conseruatur: libertas, ac fama integra redditur. Sed calumniator, quanquam secreto eum Pater in tutum dimiserat, tamen Deo iustas expetente poenas, paucis post diebus datus in carcerem, quam alteri molitus erat iniuste, poenam incendij sustinuit. Melius cum quodam periuro actum est, quem Pater [Note: 120 Orationis ad Deum praesenti experimento comperta vis.] ad periurium suum publicis actis rite reuocandum adductum, poenaque legum liberatum, ipsummet contra se vehementer accendit. Itaque maximo cum dolore sua vniuersa crimina ad Sacramentum Poenitentiae detulit, ac multis cum lacrymis expiauit, adeo in tempore, vt tertio post die repentina morte conciderit. In his quam potens verbo esset apud homines Geogius
apparuit: in eo quod sequitur, quam simul apud Deum valeret. In hominem male gestis negotijs totum desperabundum, ac furentem cum incidisset, ex turbato vultu rem suspicatus, comicer accedens, insinuauit se leniter in sermonem, sensimque elicuit quicquid animo miser coquebat: non tamen vllae, seu blandae, seu grau voces durum pectus emolliuere. Tum Georgius ad comitem versus, hic opus est inquit, praesenti manu Dei: flexisque vterque genibus pro obstinato homine dant se se in preces. Precum ea vis fuit; vt quamdiu illi perstitere orantes, gressum homo non mouerit, ac deinde totum se Patris in sinum coniecerit. Cuius consilio inprimis generali expiatione conscientiam, deinde etiam negotia recte vtiliterque composuit. Minus negotij, haud minus Diuinae clementiae fuit in illo. Egressurus domo Pater ad suas de more venationes animarum, cum paululum morae, quam postularat, comiti concessisset, mutata repente voluntate, sequi iubet. Haud multum progressis occurrit homo nunquam aute, quod scirent, conspectus. Appellat eum vltro Georgius, conuersoque domum itinere in templum deducit. Instat alloqui, quoad miser laqueum protulit, quem ad se se perdendum gestabat. Expiatus, et ipse confessione est, et ablato laqueo liber onere conscientiae, plenus consolatione dimissus. Haec et alia id genus non sine multis laboribus, et aerumnis, et interdum contumelijs, iniurijsque gerebantur. Nam connexa fere sunt, multa praeclare facere, ac dura perpeti. Neque praeda tam multa de Satanae extrahi faucibus poterat absque graui certamine. Sed haec magnis animis sunt incitamenta [Note: 121 Georgius peste afflictorum curam gerit.] virtutis. Anno 1580. cum dira illa terrarum vexatrix grauedo tantum mortalium strauit, confecitque; annisque deinceps consequutis duobus, cum Hispali pestis desaeuijt, habuit latum se se fundendi campum Georgij operosa caritas. Obibat vicatim vrbem: vt quisque maxime destitutus iacebat, ita curabat studiosissime. Pestilentiae tempore cum plurimi Nosocomio non reciperentur, siue Ministrorum culpa, vnde nil sperarent negligentium, siue aegrorum multitudine abundante, horum sibi praecipue curam assumpsit: distribuit per curias: Medicos, pharmaca, alimenta conquisiuit: multaque vno tempore virtutis exercebat opera, emendicans vnde mendicos pasceret, dans in periculum se, vt pereuntibus subueniret: his animi: his corporis, illis vtramque salutem reddens. In his, et talibus ministerijs, vt qui soli Deo laborabat, plausum apud homines gratiam, et emolumenta, quam mercenatij quaerunt, tam ipse refugiebat. Dum Hispalensem per agrum aliquando euangelizat, nocte interceptus prope villam viri nobilissimi, sibi addictissimi, occultato suo nomine, per internuntium id modo rogauit, vt in paleario sibi receptum praeberet. Plus aureorum nummum triginta millia eo autore Hispali distributa in pauperes sunt. Ex quibus non modo nihil ad suas intercepit vtilitates, sed ne ad suas quidem venire manus volebat res, verum per fidei perspectae personas conseruari, [Note: 122 Mors eius, et funus frequens.] ac diuidi; data insuper opera, vt autor ipse beneficij ignoraretur. Hos inter bonos labores ad gloriosum eorum fructum, quo supra dictum est, die peruenit. Ad persoluendum amantissimo Patri supremum officium ingens multitudo affluxit. Dum vero ad contingendum venerandum corpus Rosarijs, et pedes exosculandos accurritur, homo qui forre interuenerat, paulo certam ob causam viro Dei offensior, diu stimulis interioribus incitatus, vt et ipse pium exequeretur officium; denique potius circumstantium oculis, quam, suae pietati seruiens accessit; Patrisque manus, ac pedes exosculatus, retulit postea miram se odoris suauitatem e sacro manantem corpore hausisse, et alia eo die admiranda ad viri testandam vitae probitatem euenisse narrantur. Dum vero corpus tumulo inferendum aufertur e medio, sublato repente in [Note: 123 Ferdinandi Marchesij pius obitus.] circumstante turba ploratu, eiulatuque, tanquam suum quisque parentem auferri sibi videret ex oculis, concursus ad rapienda certarim, quae pro reliquijs asseruarent, est factus. Etiamnum effusius honorauit Ocania Fernandi
Marchesij suprema. Vbi migratio eius audita est (in quintum nonas Iulias incidit) vltro Curiones vrbis omnes funebre campana signum dedere. Tum ad visendum, exosculandum, rapienda monumenta populus ardentissimis studijs conuolauit. Fuit is Sacerdos ex Hormilla Calaguritani Episcopatus oppido, lenitatis, et mansuetudinis in nullam partem mutabilis, quae caeterarum quasi chorum virtutum ducens, hominem supra modum amabilem toti Ocaniae venerandumque faciebat; ita vt saepe ipse postularit veniam alio commigrandi, vbi obscurus, ac vilis esset. Vt fidelis ille animus exijt e corpore, supra cubiculum clara conspecta lux pro argumento est habita eius lucis [Note: 124 Itemque Francisci Stradae.] aeternae, ad quam ferebatur in Coelum. E tumulo post aliquot annos ad alium condendum Sacerdotem patefacto, magna cum omnium admiratione suauissimus odor afflatus est. Septimo Kalendas Nouembris in Toletana Domo Franciscus Strada consentaneum laudatissimae vitae finem imposuit, inter prima Societatis Columina merito numerandus. Excelluit in eo donum Sacrae praedicationis. Adolescens per Italiam, iuuenis in Belgio, dein per omnem [Note: Vnde concionum eius efficacia.] Hispaniam matura aetate, et facultate cum singulari grauitate, vi motuque concionis vbique frequentissimae auditus est. Interrogatus aliquando a Ribadeneira vnde eo dicente, tantus existeret vbiuis locorum in auditore motus? ingenue respondit, sibi inter dicendum radium quendam, et impulsum illabi caelitus, quo totus praecordijs intimis commoueretur: inde fieri, vt audientes motu eodem afficeret, inde postea morum sequi commutationes. [Note: 125 Terna quotidie flagellatio.] Sane ad recipiendam diuinam vim se ille impigre comparabat. multis annis ter in die flagella repetijt, semel pro animabus, quae post hanc vitam purgantur: iterum pro conuersione in lethali noxâ iacentium; postremo pro Ecclesia vniuersa. Alia praeterea cruciamenta corporis: ad haec singulare orandi studium, secessum, rerum omnium humanarum contemptum adhibebat. Creditur illibatam ad extremum spiritum pudicitiam [Note: Caeterae Stra dae virtutes.] custodisse. Mirum quam magnifice, et, vt aiebat, diuinitus saepe edoctus de Societate sentiebat. Ad eam perpaucos, ne se quidem, putabat idoneos. Quid sancticatis in eius requiratur alumnis, aegre verbis exprimi dicebat posse: tamen neque verba necessaria multa esse, cum ex ipso nomine constet si recte intelligatur, quid sit, haud vtique nomine tenus, sed re vera esse dignum Socium Christi IESV. Fuit ipse multae patientiae, facilis ad alienas commoueri calamitates, ad opem ferendam egenis acer, ac promptus: prudens in rerum publice administrandarum consilijs. Verum haec, et salutarem illam facundiam postremis annis voluntaria quadam solitudine inter Sanctorum Patrum monumenta, sibi vni, Deoque viuens abscondit: maiore fortassis cum animi sui quiete, minore certe cum Ecclesiae fructu. Dum [Note: 126 Oppugnatio nes Societatis variae.] hi ad beatas emeritorum sedes euocantur, superstites in militia Socij strenue virtutis bella bellabant, satana contra, clam, palam omni ope pugnante. Praeter Peredi procellam alibi narrandam, vt diximus, aliae tumebant, quae in consequentes erupere annos: in praesens, quod superiore motum, hoc anno transactum in Vrbe Victoria est, iuuat describere, vt appareat, quam contra hominum spes, cogitationesque saepe incoepta cadant. Gens quam Hispani vocant linguae Vascongadae, modicis tribus continetur Prouincijs inter se finitimis, Guipuzcoa, Biscaia, Alaba, Hi olim Cantabri ferme erant. Gens vniuersa, vt fere per saltus, montesque dispersa, et ingenio ferox, cultura supra modum indigebat. Et Societas, quae maxime destitutos, vel in ipso nouo conquirit orbe terrarum, hoc propensius hisce populis [Note: 127 Societas officio grati animi erga S. Ignatium, eius populares iuuare studet.] sua dedicare cupiebat obsequia, quod et nobilitas merebatur gen tis, et ipsa inde Ignatium Parentem suum acceperat. Videbatur enim patria illa suo iure partem repetere fructuum, quos terris omnibus peperisset. Haec faciebant, vt dum vbique locorum in repudiandis, quae offerebantur Collegijs laboratur, si aperiretur in Cantabriam aditus, eundum absque mora Patres censerent. Maxime opportuna sedes iudicabatur Victoria: vt inde
commodius excurri per circumiectas posset oras, et iuuentus virtute, literisque institui eo fructuosius, quo plus auditorum loci celebritas suppeditaret e suis, e peregrinis acciret. Itaque cum Iacobus Morus de Alaba Canonicus Victoriae in eam rem domum donasset, et alij quidam summis precibus et promissis Collegium postularent, fecit potestatem Claudius Generalis Antonio Marcenio Prouinciali Castellae rem in nomine Domini aggrediendi, translatis eodem Ognatensis Collegij principijs, vti per vltimum Generalem conuentum licebat: cum Ognate haud tanta in commune vtilitas, quanta [Note: 128 Collegium Ognate in Vrbem Victoriam tran slatum a Victoriensibus reiectum.] Victoriae sperabatur, extaret. Marcenius, quo res maiori cum auctoritate gereretur ab Ioanne Ochoa Salazario Episcopo, ab Philippo Rege, ab sorore eius imperatrice Maria commendatitijs literis acceptis, Ioannem Osorium cum aliquot Socijs Victoriam mittit. Hi paratas a Canonico aedes ingressi, et adornato sacello, omnia legitimae possessionis vsurpant iura: dant signum aere Campano, sacrum faciunt, dumque alterum maiore apparatu cum cantu sacrum peragitur, ad Magistratum cum Regis, et Antistitis accedunt literis, suam in Ciuitatis, totiusque nationis adiumentum operam dedicantes, responsum re magis, quam verbis datum est. Mittunt Sacerdotern, qui diuinissimum Sacramentum in nouo Sacello iam collocatum in Paraeciam proximam transferat: tum altare dissoluunt: sacellum ad communes vsus restituunt, et donatam insuper Societati domum occludunt, summo cum dolore Canonici Alabae et aliorum, qui Societatem haudquaquam talem in spem acciuerant; sed a plerisque obuijs vlnis exceptum iri praedicauerant. Res continuo ad regium defertur Consilium, et incipit disceptari. Victoriani anno 1577. (vt quidam aiunt Societati aditum interclusuri) cum regium Consilium edocuissent bina sibi virorum, ac feminarum Coenobia esse, Sacerdores praetetea supra centum viginti, et Ciuitatem inopem, decretum abstulerant, ne qua noua Religiosorum familia iure Victoriam introducta censeretur nisi Ciuitas decem ante dies admonita esset. Quod cum Patres non obseruassent, immo se clanculum obtrusissent, Victoriani aiebant, se ijs excludendis suum, ius defendisse. Pro Societate praeter caetera aperte faciebant summorum iussa, Pontificum, quae in domiciliorum eius institutione, neutiquam secularis potestatis assensum requirunt. Itaque pro hac parte responsurum Consilium regium haud dubia erat coniectura, praesertim quod Rex satis perspectas habebat locorum necessitates, et Maria Imperatrix enixe certabat. Verum [Note: 129 Claudius Ge neralis absisti negotio iubet.] vbi Generalis Praepositus rem cognouit, vehementer quidem doluit, adeo praeter spem male grata accidisse eo loco studia suorum ex mente profecta optima. Caeterum mimme pro Collegijs multiplicandis suscipiendas lites intelligens, tum quia tanto amplior Societati locorum suppetebat, quam hominum copia, tum quod violenti ingressus proposito nobis fini iuuandarum animarum consentanei minime sunt, protinus incoepto desistendum existimauit. Itaque absque mora ad Aegidium Consaluium, et Antonium Marcenium eiusdem sententiae literas dedit, vt etiam si forte iudicatum pro Societate iam foret, cum eae perferrentur literae, nullo tamen pacto, nisi Rex diserte mandaret, Victoriam ingrederentur. Longe enim abesse a seruis Dei, vt veluti per vim velint irrumpere. Societati proprium esse ad publicum vtilitatem forticer quidem eniti: at vbi tanta perturbatio, atque offensio obstat, modeste recipere se, deque suo iure concedere. Neque pertimescendam inde ignominiae notam: nam praeter testimonium conscientiae, satis manifestum esse, quam multa eodem tempore in loca accerseretur opimis cum vectigalibus; cum triennij spatio ipsemet ad quinquaginta repudiasset. In eandem sententiam scripsit ad Regem: fusiusque cum eo agere Franciscum Porrem iussit. His datis literis ab ipsa Ciuitate Victoriae literas mense proximo accipit, rogante, vt iuberet a causa desisti, quibus ille in haec verba respondit, Quarto ab hinc die literas vestras quinto Kalendas Nouembris datas accepi. Nouit Dominus, quae istic cum Socictaris nostrae hominibus gesta sunt,
[Note: 130 Eins ad Victorienses literae.] quanto me dolore affecerint. Id adeo vel ex eo licet intelligi, quod statim vt rem cognoui, fieri mandaui. sine mora enim desiderijs vestris obsequendum censui, et id dandum, quod in praesentia postulatis literis vestris. Castellae, ac Toleti Prouinciales continuo, etiamsi forte causam apud Regium consilium obtinuissent, absistere iussi vti iam credo eos fecisse: atque ita Deo bene iuuante semper ero paratus, quod vobis gratum fore intelligam in alia re quauis agere, vt in hac egi: in qua sane pro certo habeo haud recte vobis expositum consilium nostrum, totiusque Societatis fuisse: cum nihil nisi inseruire vobis, satisfacere officio nostro vellemus. Etenim nostra haec Societas inde vsque ab eo tempore, quo Deus illam per sanctae memoriae Parentem nostrum Ignatium genuit, quemadmodum caeteris nationibus spam operam cum Dei ope fideliter praestat, ita eiusdem sui Parentis causa ad istam eius patriam, nationemque Vascoagadam, tum Ecclesiasticis ministerijs, tum institutione, atque educatione iuuentutis in virtute, ac literis iuuandam, praecipua semper cum pietate, ac propensione tetendit. Haec mens adeo est efficax, et sincera, vt cum istam vrbem existimaremus maxime idoneam sedem ad earum rerum effectum, ac propositum finem, impulerit nos ad id cum ea agendum, quod cum alia nulla in Europa est actum. Id erat, vt non solum operarios idoneos, verum etiam quingentos aureos nummos annui vectigalis ad eorum alimenta istuc transmitteremus: ajijs priuatim multo plus pollicentibus: adeo vt nihil Ciuitati Victoriae decederet, nihil ex ea expectaretur. Verum adeo res aliter cecidit vt contraria quemadmodum reor suspicio fecerit, vt adeo male Societas istic exciperetur: nihil equidem tale merens, aut timens: quin potius sperans fore, vt benignem cumque actione gratiarum exciperetur. Haec pollicebantur non ea solum, quae agebat, et amor, ac sincera mens, quibus agebat, cum re vera nihil nisi quod dictum est, spectaretur; sed etiam quia ea agebat tempestate, qua cum accerseretur, et flagitaretur multas in oras admodum opimis oblatis reditibus (vt poteritis ex quouis cognoscere) eas inuitationes, flagitationesque ob penuriam operariorum praetermittebat, ac tempore eodem istam deligebat vrbem, in quam cum operarijs, et vectigalibus ad obsequia Dei, Tegis, totiusque Ciuitatis se se conferret. Quae cum ita sint, spero in Domino vobis ipsis iam cognitum, quam pio, rectoque studio istic societas, quam item iuste, legitimeque veniret: Quemadmodum habeo persuasum, quod aduersus eam actum est, eo solum factum, quod caula non bene cognita esset. Verum vtcumque fuerit, certum habetote, nos de voluntato deque amore, quo studemus in Domino inclytae vestrae nationi deseruire, nihil immutaturos, neque cessaturos, tum ei communiter, tum proprie isti Ciuitati Diuinam Maiestatem bonam, ac propitiam comprecari. Hae literae dum perferuntur, iam suas Rex acceperat. Quibus perlectis, et a Porre fusius de tota re edoctus, respondit. sibi admodum probari Praepositi Generalis administrationem, et fructum, quem vbique locorum Societas afferret. De causa Victoriae cum Praeside Consilij agendum: quae cum singulari beneuolentiae significatione Rex dicere visus est. Voluere Consiharij etiam literas Generalis Praepositi ad Prouinciales scriptas inspicere: quas cum quinto Idus Februarij vna cum datis ad Regem publice recitari iussissient, omnes consensu vehementer probauere modestiam, prudentiam, et sanctas voces (sic enim loquebantur) quibus P. Generalis suis in epistolis vtebatur: adijcientes satis apparere, caput esse, ac ducem adeo sanctae familiae. De summa rei haud secus statuendum, quam ille censuisset. Ita Marcenius cum et ipse [Note: 131 Liber famosus Victoriae vulgatus titulo Decalo gi Theatino rum.] per literas separatem Ciuitati Victoriae, Canonicis, Cleroque satisfecisset cum pace Socios reuocauit, haud ingrato plerisque modestiae exemplo. Quanquam per idem tempus Victoriae apparuit, ac tota dein celebratus Hispania est, libellus famosus, autore incerto, quo Theatinorum (ita nos vulgo appellant) praecepta decem diuinis aduersa per scurrilem contumeliam ficta describebantur.
Eodem tempore sedatis iam prorsus turbis, quibus iactata [Note: Pompeioli Collegium apertum. Angrae restitutum.] sunt Pompeiopolitani quoque Collegij initia, in eo literarius ludus, summen omnibus laetis, apertus est.
Angrae in Insula Tertia Lusitanae Prouinciae restitutum est Collegium. Ad duos, qui superiore anno redierant, Ludouicus Vasconcellus Rector cum Socijs tribus accessit: qui certatim ab omnibus summo honore, et gratulatione excepti. Res admodum praeteriti belli afflictas calamitatibus reperere. Vbi dum quemadmodum discipulos Christi decet, iuuare omnes impense student, eosque nihilo secius, a quibus maiorem patientiae materiam in obsidione nuper habuerant, vt sunt hominum demum pectora ad humanitatem facta, caepere ij Religiosorum caritatem mirari, ac praedicare. Praesidiariae militum cohortes nominatim, cum publicâ vtilitate, ad Christianum [Note: 132 Sodalitium iuuandis ani mabus defunctorum conditum.] officium, ad venerationem B. Virginis, ad quotidianum spectandum sacrificium, ad frequentem vsum salutarium mysteriorum foeliciter institutae. Eborae sodalitium conditum, quod praecipue in animis mortuorum iuuandis exercere tur. Olysippone condita domus habendis instituendisque Cathecumenis, e sectê Saracenorum. Id saepe ante tentatum hac occasione perfectum est. Serifij, eius Africae Regis, pro quo restituendo Sebastianus Rex Lusitaniae perijt, filius, prope Olysipponem degebat, e cuius comitatu nobiles aliquot, Christianorum Sacrorum cupidi, cum professos Patres adijssent, Petrus Fonseca Praepositus [Note: 133 Domus Cathecumenorum Olysippone.] primum ijs ab Alberto Austriaco, Regni pro Philippo Moderatore, diuersorium, et impensas ad Baptismi celebritatem impetrauit. Tum per eundem a Rege tenuit, vt perpetuum domicilium in eam rem conderetur. Eidem Fonsecae leges domicilii scribendi negotium datum; et Societati, quoniam rei curam domesticae recusauit, quae ad pietatem pertinerent commissa: [Note: 134 Eduardi Me nesij in Tyrocinio constantia.] In Angolae Regnum quatuor missi. decem in Indiam. Redditi aliquot Coelo in quibus Duardus Menesius. Cui cum sex annis ante etiamnum tyroni euenisset Patrimonium amplius denis millibus nummûm annui census; rogantibus vtrum vellet haereditatem adire, respondit se non eo animo saeculo renunciasse, vt deinde Coelestia terrenis permutaret. Caeterum gaudere se, eas opes obuenisse sibi, et amplius gauisurum si ampliores forent, quo plusi Christi causâ posthaberet.
Legati Iaponiorum Reum hoc anno Cocino versus Lusitaniam soluerunt [Note: 135 Legati Iapo nij Cocino versus Euro pam soluunt] x. Kal. Martias, biennio euoluto, ex quo Iaponiâ exierant. Prorex tum Indiarum Franciscus Mascaregnas tria ipsis aureorum millia in viaticum Olysipponem vsque numerauit; iussitque, vt quae optima instructissimaque nauis i habebatur, inter quinque destinatas in Europam, eisdem tribueretur. Ei naui a S. Iacobo nomen erat: in quam P. Iacobus Meschita, cui Valignanus in Indiâ, vt diximus, praeter spem detentus, suas ducendorum Romam legatorum [Note: 136 Nauis eorum Diuino fauo re casuum maris expers.] partes commiserat, vna cum ijs conscendit. Nunnius item Rodericius totius ipsorum comitatus praefectus. Nauigatio ijs contigit in paucis foelix: quod ne placidiori tum mari, et tempestati forte commodiori possit imputari, obstat quod aliae quatuor, quae eodem tempore cursum eundem incaeptarunt naues, varia, grauiaque Coeli, ac sali passae incommoda sunt, quibus vna S. Iacobi nauis caruit, Deo illam peculiari fauore prosequente. Quo magis, quam vento, aut arte Gubernatoris freta, cum scopulos ad Insulam Madagascarem S. Laurentij multorum naufragijs infames prospere vitasset, sexto Idus Maij Promontorium bonae spei mirâ facilitate flexit, nullam passa earum procellarum, quae saeuire Illic horribiles solent. Ad insulam inde, cui a S. Helenâ nomen est, in medio iacentem Oceano, pari prope interuallo inter Promontorium bonae spei, et aequatorem, cum appulisset, eo ad aliquot dierum opportunam quietem exscendere visum est. Modico haec ambitu, quippe [Note: 137 Insulae S. He lenae situs, et commoditas.] haud plus nouem milliaribus patens, adeo tamen arborum fructibus, adeo carnibus, piscibusque, ac reliquis humano victui vtilibus, ac praesertim frigidorum aquaae dulcis in primis salubrium scatebris fontium abundabat,
vt possit intelligi stationem ibi, ac diuersorium vasta illa sulcantibus Maria indulgentiâ quadam Prouidentiae Diuinae praeparatum. Fama est anno huius saeculi duodecimo, Lusitanum militem redeuntem ex Indiâ, solitariae vitae in Dei exactiori obsequio apud eum secessum degendae studio incensum, ibi confedisse, ac delatis e naui secum aliquot paribus altilium auium, quadrupedumque mansuetorum, qualibus plerumque ad cibum Europa nostra vti solet, succrescente mox in Solo ac Coelo felici mirifice sobole, vniuersam Infulam istarum animantium gregibus implesse. Terrae quoque cum mandasset mitium frugum, atque arborum, illata item e nostrati solo semina, prouentum eorum benignissimum tulisse. Quo Lusitani Reges cognita, vetuerunt ne vlla illic colonia statueretur; nec quisquam in eâ Insulâ praeter vnum, alterumue Anachoretam degeret, quo cuncta illius copia reficiendis ex longo cursu classibus abundaret. Ibi loci, Iaponici Adolescentes iucundam amoenamque stationem habuerunt diebus vndecim, venatu piscatuque facili, praedâ passim, obuiâ, longae nauigationis taedio leuato. Inde Rectoribus cursum incoeptum repetentibus, solicitudo incessit, ne Piratis circa Insulam Tertiam insidiari solitis nauis vna praedae foret: nam alias quatuor, quas ibi se reperturos sperauerant, earumque comitatu, ac mutuo praesidio tutius ituros, biduo ante, quam illuc appellerent vela fecisse cognorant. Id quoque periculum Diuina potius benignitas, quam humanum consilium, et ipsum eodem adhibitum, discussit. Ea cautione clauum gubernator moderatus est, vt quam longissime a suspectis praedonum receptaculis recederet, ad tertium vsque, ac quadragesimum [Note: 138 Periculum a Piratis.] versus septentriones gradum. Verum praeterquam haec deerratio, propter inde secutam intemperiem frigidi Coeli, valetudini vectorum nocuit, morbis ex eo vulgatis, quibus triginta tres e comitatu perierunt, parum etiam, quod timebatur cauit. Etenim in conspectum nihilominus venerunt piraticae classis. Verum, nescitur qua causâ, cohibiti Piratae ab impetu faciendo temperarunt. Tandem eluctatis omnibus aduersis quarto Idus Augusti, Legatis [Note: 139 Legati Vlyssipponem appellunt.] incolumibus, nauis S. Iacobi portum Vlysipponensem foeliciter tenuit. Ibi nuncio ab antegressis quatuor, quas dixi, nauibus de aduentu Iaponum perlaco, parabatur ad eos excipiendos publicus honor. Caeterum literae quoque Valignani ad nostros praecesserant, quae modum eiusmodi exceptionibus honorificis adhiberi quam maximum, multis ac grauibus de causis; praecipue ne inuidorum liuor in Societatem nimio isto splendore inflammaretur, magnopere suadebant. Quod iudicium, quamquam Gregorius deinde Pontifex communicatis sibi a Claudio Generali similis argumenti literis, non probauit; deditque mandata, vt quam honoratissime, vbique publicis occursibus exciperentur: tamen nondum Vlysipponem perlata huiusmodi Pontificis voluntate, nostrorum tum modestia praeualuit; eo etiam plausibili praetextu aduita, quod cum trienni iam ferme nauigatione fessis, nihil expetibilius quiete foret, iure timebatur ne amplissimae, ac Regiae Ciuitatis consalutatio frequens, grauis [Note: 140 Priuato dum taxat occursu nostrorum excipiuntur.] adolescentulis tanto cursu vexatis, strepitu ipso, concursu, ac reddendi cuique debiti honoris solicitudine, accideret. Occursus igitur solum domesticus fuit nostrorum in lintribus obuiam euntium. In eos accepti Legati per Tagum flumen, in Vrbem, ac Domum professorum silentio noctis sunt deducti. Multa et bencuolentissima fuit vltro citroque complexatio grarulatioque. Postridie salutato Cardinali Alberto Archiduce Austriae, Lusitaniam Philippi Regis vice gubernante, ab eoque percomiter, perque honorifice accepti Principes Iapones, paucos inde dies recreandis viribus, iaterimque opulentissimae illius vrbis cognoscendae magnificentiae dedere. Illud autem vbique curabatur, vt in spectandâ Europaearum rerum Maiestate primitiae illae Iaponicae Sanctitatis, Sanctorum in primis operum amplitudinem, ornatum, ac religionem mirarentur; quo sic intelligerent, maximam Christianis Gentibus gloriam sitam esse in Religione verâ cultuque Sacrorum. Nonis Septembribus iter Vlysippone Romanum ingressi Eboram proficiscuntur, quo
per vnum e primoribus ad eam rem missum a Theutonio Archiepiscopo humanissime [Note: 141 Eborae ab Archiepisco po humanissime tractan tur.] inuitabantur. Deducebat eos Iacobus Mesquita, et Sebastianus Morales Prouincialis. Nunnio Roterigio, cui etiam prosequendi eos munus impositum vidimus, nunciando eorum aduentui, et negotijs alijs vrgentibus, a naue celeri recto itinere Romam praemisso. Archiepiscopi officia erga hospites singularia expressere, vt dies Eborae septem morarentur. Tum ad Brigantinum [Note: Item Villauezzosae a Brigaptinis Ducibus.] Ducem beneuolentissime item acciti, eiusque Matrem Catherinam, Villauezzosam Archiepiscopi rhedâ deuecti, non modo, vt nobilissimi Legati, sed etiam velut Filij amanter indulgenterque sunt habiti. Inde varia ex itinere cum alibi, tum praecipue Toletanâ in Vrbe experti documenta singularis humanitatis, Madritum, Regem ibi Philippum adituri, sub extremum Octobrem ingrediuntur. Morbus ibi Martinum e Legatis vnum lecto affixit, qui dum curatur, longo tempore expectandum alijs fuit antequam ad Regem admitterentur, coram quo non nisi cuncti simul apparere cupiebant. Interim incidit festiua sane, ac speciosa visu celebritas. Cuncti Dynastae, ac Ciuitates Regni Castellae per se, aut splendidis legationibus missis, Madriti conuenerant, vt Philippo Principi, qui deinde Rex certius eius nominis fuit, fidem velut Paternae ditionis legitimo haeredi, rite iurarent. Rem magnâ caeremoniâ [Note: 142 Madriti beneuolentissime audiuntur a Rege Philippe.] peractam ad III. Idus Nouembris Iapones ex obductâ velis fenestrâ ipsi inconspicui spectarunt. Postridie regijs essedis per confertas omnium ordinum frequentiâ vias in Regiam vecti, ad Philippum Regem Catholicum in: troducuntur. Rex more suo stans, vti agere cum Legatis Summorum Principum Dynastisque maioribus solebat, haerede filio, Elisabethâque, et Catherinâ filiabus circumstantibus, adeuntes humaniter hilariterque admisit: nec passus eos fibi manum exosculari, benignissime amplexatus est: quod, et regij liberi praestitere. Tum literis Iaponiorum Regum ad Philippum Iaponicâ, et Hispanicâ linguâ recitatis; et quae coram legati de eorumdem erga Romanum Pontificem, ac regiam eius Maiestatem obseruantiâ breuiter dixere, auditis: vultu placidissimo respondit: Se Iaponios Reges, ac Principes eiusdem Religionis orthodoxae necessitudine sibi deuinctos, nouoque germanitatis nexu coniunctos ferre inscriptos in pectore; laetarique summopere, quod tales mutuae ipsorum erga se beneuolentiae testes, atque interpretes ad se misissent: Sperare quoque in posterum huius consuetudinis iucundissimae vsum magis ac magis in dies augendum. Sub haec familiarius agens, multa de Iaponicis rebus interrogare: Vestes (nam patrio in cultu comparuerant) diligenter spectare; pendentes ab latere enses in manus sumere, ac vaginis nudare; calceos ipsos, eorumque formam cum curâ inspicere. Ad vltimum oblata munera multâ gratiae significatione accepit; elegantiam, et ornatum eorum verbis pluribus commendans. Inde inuitauit ad [Note: 143 Ab Imperatrice Maria alijsque proceribus honorantur.] vespertinas preces in Regio Sacello audiendas. Raro alias Rex ille sapientissimus ad tantam descendere hilaritatem est visus. Postridie Mariam Imperatricem salutarunt; tum alios, atque alios, vel Ecclcsiasticâ, vel Politicâ dignitate insignes Aulae Proceres. Iussit praeterea Rex quidquid in opibus, operibusque regijs maxime spectabile esset, ijs ostendi; et in primis magnificentissimum S. Laurentij Coenobium et Templum Scoriacense. Tum per [Note: 144 Diligentissime commendantur a Re ge.] literas diligentissime commendatos Comiti Oliuarezio suo ad Pontificem Romae Oratori, datoque negotio regiae Classis ad nouam Carthaginem, et Alonam procuratoribus, ac Murciano Praetori, vt eis opportunum ad traijciendum in Italiam nauigium, commeatumque praeberent, summe laetos dimisit. Madrito digressi Complutum adiere, vbi Ciuitatis, et Academiae nobilissimae eximijs cohonestati officijs; dein per consimilia publicae, priuataeque [Note: 145 Murc iae naui gationem Romanam expectant.] humanitatis experimenta Villaregio ac Belmonte transitis, Murciam cum honestissimo Praetoris nobiliumque virorum occursu intrarunt. Hîc solemnia Domini Natalitia egere, et literas in Iaponiam dederunt: quo nos quoque ad res huius annalis Iaponienses conquirendas instituti ratio vocat:
vbi tamen prius, si quae memorabilia per Indias occurrent, obiter sublegerimus. [Note: 146 Prima Concio Archiepiscopi Goa ni in templo Societatis.] Goae in Collegio Societatis, Kalendae Ianuariae Sanctissimo IESV nomini sacratae, vt augustiori hoc anno caeremoniâ celebrarentur, Archiepiscopi Goani praestans religio, et bencuolentissimus in nostrum ordinem animus fecit. Is cum esset, e sacrâ Praedicatorum familia, magnis suis meritis recens in eam Cathedram euectus, quam primam ad populos paltorali suae curae subiectos, habiturus erat e sacro pulpito orationem nostro in templo tali die pronunciare voluit, in eaque tam multa de instituto Societatis, deque successu ministeriorum eius in hominum salute procurandâ, cum laude, ac commendatione magnificâ dixit, vt et verecundiam audientibus nostris, et curam non mediocrem incusserit, omni contentione conandi, ne tanti Praesulis iudicio, atque expectationi parum deinceps respondere viderentur. Sacris peractis, cum idem ad benignitatis cumulum, cibum etiam in Coenaculo communi apud nos sumere non esset dedignatus, [Note: 147 Honores ei a nostris habiti.] a Iuuenibus nostris sedecim linguis Orientalium illarum gentium super menfam consalutatus est, ea voluptate animi sui, quam exquisitis gratiae, atque approbationis suae significationibus declarandam Antistes optimus putauit. [Note: 148 Baptismi solemnes Goae capitum mil le ducentorum.] Baptismi deinde celebres solemni apparatu habiti sunt, semel nongentorum, in quibus Brachmanes nobiles complures, iterum triginta supra trecentos. Archiepiscopus, et Prorex vtramque pompam suâ praesentiâ cohonestare, ac Christiano ritu renascentes e sacro lauacro suscipere in fidem, atque adoptare grauati non sunt. Priuarim praeterea plures in vitam meliorem sacro fonte [Note: 149 Alij multi priuatim baptizati.] regenerati, quidam ita opportune, vt cum mox a salutari mysterio, nequaquam apparentibus antea causis, essent mortui, detenti ad id momentum in vitâ beneuolo Decreto Diuinae Praedestinationis putarentur. Cathecumenis colliendis continendisque simul, quoad cuncta satis Christianae Religionis [Note: 150 Aedes excipiendis Cathecumenis addicta.] dogmata percepissent, aedes pij cuiusdam viri benignitate concessae sunt, cum ad coetera commodae, tum viciniâ nostri Collegsij, Patrum frequentibus ad eos docendos accessionibus opportunae. Interim Collegium haud adhuc idoneis instructum censibus, non facile centum viginti capitum (tot enim in [Note: 151 Res Collegij famillaria liberalitate Proregis adiuta.] eo nostrae Societatis homines numerabantur) alimentis sufficiebat. Prorex forte discessurus in Lusitaniam, valedicendi officio cum illud inuiseret, et nescio, quid de eius inopiâ sensisset, non modicam ei pecuniam partim liberalitate propriâ, partim ex antea neglectis solutionibus assignatarum a Rege pensionum, benignissime curauit. Iam pridem nostri cogitauerant de Domo Goae Professorum excitandâ, in qua explicati e Scholarum, et iuuentutis tumultu maturiores Societatis operarij, ministerijs confessionum, ac concionum ad Ciues vacare quietius addictiusque possent. Ad eam rem ne Templum aliud ab eo, quod iam peramplum, perque bene instructum, Collegio contiguum Societas habebat, quaereretur, multa dissuadebant: illud in primis, quod multi, ijdemque ex florentissimis, Goani Ciues, ex quo illud templum erat conditum, [Note: 152 Domus Professa Goae a Collegio separata communi cum eo templo vtens.] aedes sibi peramplas in proximo construxerant, istam ipsam eius viciniam secuti, quos iam deseri, alio translatâ praecipuâ sacrarum ad Populum functionum sede, durum ingratumque videbatur. Res igitur sic temperata tota est, vt paratis aedibus a Collegialium quidem habitatione disiunctis, caeterum, quae Templum idem, amplitudine sua vtriusque Domus vsibus abunde suffecturum, aliâ ex parte contingerent, aditumque ad id facilem haberent, in eas e Collegio Patres Socijque ad quadraginta segregarentur, ibique sub curâ Praepositi alterius, fortuitis eleemosynis piorum, sine vllo ceirto censu, viuerent, et impense administrationi Sacramentorum, et Verbi Dei ad plebem expositioni operam darent. Ad diem XII. Kalendas Octobres nouae Domus Encaenia [Note: 153 Archiepiscopi, et Ciuitatis in eam rem fauor.] celebrata sunt. Concurrit frequentissima panegyris in Templum, cunctis ordinibus Magistratuum in veste festiuâ praesidentibus. Archiepiscopus de vniuerso Instituto Societatis, deque graduum in eâ differentijs, diuersâque conditione Domuum a Collegijs, erudite ornateque ad Concionem egit,
magnâ plerorumque admiratione incomperta sibi hactenus audientium. Caeterum concordi adraurmuratione cunctorum. attentior inde constantiorque in Templo Sacrorum officiorum assiduitas, communi vrbis applausu, obseruata est. Placuit maxime, quod profestis etiam diebus, pomeridianisque horis, certum Sacerdotum numerum in Poenitentiae Tribunalibus continue sedere deprehenderunt; oratione, aut lectione piâ totum illud tempus explentes, quod a poenitentium accessu vacuum haberent. Qua opportunitate illecti non pauci, quibus aut otium, aut animus accersendi absentem confessarium non suppeteret, Conscientiae onera in longum alias trahenda, fructu suo maximo [Note: 154 Tertij anni probatio sta tum in vsum redacta.] ponebant. Constitutio S. P. Ignatij de tertio Probationis anno, nostris, qui studia in Societate peregissent, assignando, hactenus propter multitudinem occupationum, et operariorum paucitatem in his locis, non satis certâ sede, ac tempore obiri solita, hoc primum anno iuxta statam, et communem caeterae Societati formulam redacta in vsum est. Salsetanus ager irrigatus anno superiore quinque Patrum sanguine, Quingentorum supra miile ad Christum [Note: 155 In Salsettis mille quingenti baptizati.] ex superstitione prophanâ transeuntium, opimam supra priorum experientiam temporum segetem tulit. In ijs Brachmanes fuit nobilitate, ac sapientiae famâ, in canâ ac venerabili senectute commendatus, nefario Daemonum cultui tam perdite antea addictus, vt quocumque pergeret multa secum idolorum simulacra circumferret. Alius praeterea veneficus, et magus, quem saepe cum apparente coram sensibili specie sermones miscuisse Diabolo constabat. Hic diu reluctatus, in vltimo morbo denique, Deo illuminante, veritatem ab vno e Patribus propositam agnouit, et animo magno professus est, iusso afferri ad se, coram amicis magno numero circumstantibus, peculiari suo quodam Idolo, quod in omnium oculis conspuit: ac biduo post cum optimâ spe salutis aeternae cessit e vitâ. Bazaini, et in quatuor subiectis ei Collegio sedibus bene res gesta, Ethnicis fere quingentis Ecclesiae [Note: 156 Ludouici Go ueani mors.] adiunctis. Cocini P. Ludouicus Goueanus probatae virtutis operarius obijt, non sine suspicione veneni ab Idololatris in odium praedicatae ab ipso fidei propinati. Et praeter alias coniecturas, fauebat ei opinioni immanis in nostros infidelium rabies, atroci vnius laniatione monstrata. Cum enim ad Regem, Christianis alioqui parum aequum, causam horum acturus, in exortâ [Note: 157 Bazaini, Cocini, Coulani, Malacae res bene gesta.] cum Ethnicis controuersiâ, quidam e nostris mitteretur, oppressus intidijs in itinere, pro mortuo relictus est, capite in tres quatuorue partes foede dissecto, confracto dextro brachio, trunco ipso corporis a pectore ad dorsum mucronibus transuerberato; ex quibus tamen vulneribus, sedulo curatus, Diuinâ misericordiâ conualuit. Coulani, et in Orâ Trauancoris: in Orâ quoque Comorinensi, et Malacensi Collegio, magnis laboribus et periculis, praeter patientiae fructum, non poenitenda quoque responderunt animarum lucra. Multis locis erectae Cruces, Templa Christiana excitata, Mahometana euersa, minae, et iniquae vexationes infidelium Principum, constantia Patrum, et opportune intentato metu alienandi Lusitanici Commercij, repressae.
[Note: 158 Fauor noui Imperatoris in Ecclesiam Iaponicam.] Ecclesia Iaponica pace aurea florebat, fauente impense Faxibâ, cuius opes ad summam in dies potentiam proficiebant. Arx erat in primis fere totius Iaponiae munita, in quam se tertius Nobunangae filius, cum Patruo Micabae Rege receperant. aderant vnâ copiae non contemnendae veterum Nobunangae amicorum, ac clientum; quibus se adiungebant, quos noui hominis in nimiam fortunam exerescentis [Note: 159 Eius victoria de filio Nobunangae] inuidia pungebat. Eo Faxiba celeritate summâ, cum septuaginta millibus armatorum mouit; et obseruato situ arcis, in edito vmbone agri Montibus septi, praeterquam ex parte vnâ, qua fauces quaedam, iugis inter se vicinis, planum acutum dabant, istud ipsum ostium, lato altoque solide obstrui aggere curauit, irridentibus primum inanem molitionem, qui arcem tenebant. Quoad Opere perfecto, deriuatus in clausum vndique campum superne fluens amnis, subiectum late agrum inundauit. Iamque aliquot dierum continuo affluxu tantum aqua excreuerat, vt naues ad id paratas cum militibus, et Machinis,
propugnaculis arcis admoueret. Hoc nouo genere belli perculsus Micabadonus se suosque dedidit Faxibae, qui omnes terris, quas possederant mulctatos, assignatis pensionibus ad victum, apparere deinceps assiduos in Comitatu [Note: 160 Ozacam Ciuitatem aedificat.] suo iussit. Ozaca interim noua Ciuitas, continuo innumerabilium Iabore operarum in incredibilem magnificentiam exornabatur. Eam Imperij sui Metropolim, et regij comitatus domicilium Faxiba destinabat. Quam ideo, vt non minus securam haberet possessione finitimarum regionum, vnde aditus ad eam quoquo modo posset esse, quam aedificijs visendam, et omni genere ornamentorum admirabilem effecerat, egit cum Iusto, et Simone Christianis Dynastis sibi caris, vt ille Tacacuquiensem, hic Tanganam arces praeclaras, cum subiectis ipsis ditionibus peramplis, cum alijs non minus opulentis, sed ab [Note: 161 Christianos Principes in alias Prouin cias transfert magno Ecclesiae bono.] Ozaca remotioribus commutarent. Hoc quoque ad bonum Religionis Deo fortunante profecit. Isti Principes, omnes iam fere subditos suos ad Christi Religionem adduxerant, quibus eâ in parte nullam a se molestiam futuram sancte promittebat Imperator; et ab eo, vt tum erat a Bonzijs, et Iaponicis superstitionibus alienissimo, nihil tale timeri prudenter poterat. In eas autem vterque translati regiones sunt, in quibus pauci, et a potentioribus oppressi, Christiani numerabantur. ac Simon quidem in opimam Regni Mino Ciuitatem translatus, magno ibi solatio, et patrocinio egentibus vtroque Christianis [Note: 162 Tacacuquienses opera Iusti Vcondoni conuersi.] fuit. Iustus antequam Tacacuquiensem Praefecturam permutasset, edixerat cunctis suae potestati subiectis (ij non pauciores triginta millibus erant) nolle se ferre inter eos quemquam, qui Deum Coeli Creatorem, et Christum eius Filium non veneraretur; quare si qui patrijs adhuc superstitionibus inhaerere vellent, ij vasis collectis alio migrarent. Vnde plerorumque ad Christi Religionem accessio secuta fuerat. Fama igitur noui Domini ad Bonzios perlata, qui multi, ac praepotentes in terris degebant cum Tacacuquiensi Tetrarchiâ permutatis, ingens eos consternatio incessit, paria, [Note: 163 Bonzij ad Faxibam confugiunt metu Vcondoni.] non sine ratione, metuentes. In eâ trepidatione consilio raptim habito, decernunt conferre se Ozacam, allatis secum Fotoquium suorum Idolis plurimis, et inter illa ijs maxime, quae in primis venerabilia putabant. Cum his ad Reginam Faxibae coniugem aditum nacti, (nam Regem ipsum recta conuenire non sunt ausi) miserabiliter supplicem exorsi orationem, haud sine lacrymis obsecrarunt, vt sibi suisque Dijs aduersus nouum Dynastam cautum a Rege vellet. Recepit causam Regina, sed cum eâ de re Faxibam interpellasset, tale ab ipso responsum tulit, quo Bonzij facile intelligerent maturasse [Note: 164 A Faziba repelluntur] ipsos sibi perniciem sedulitate istâ, et nouum Principem incerta Imperatoris voluntate fortasse cunctaturum, eâ perspectâ ad quiduis in se audendum authorasse. Facessant hinc, respondit, cum suis simulacris, quae si, vt aiunt, non habeant vbi collocent, in mare per me licet, vel ignem iaciant. Ego bonâ fide cum Iusto transegi, et plenum ius ei esse volo in eâ Prouinciâ, quam in suae mihi traditae compensationem a me accepit. Ex his apparet, quam vtiliter ad Dei gloriam conferret Iustus vim omnem authoritatis in subditos suae. Caeterum eiusdem aduersus aequales comitas, et familiaris consuetudo sermonis, [Note: 165 Iusti Vcondoni flos om nis, et gratia ad Dei obse quium conuersa.] nihilo minori Ecclesiam fructu ditabat. Erat Iustus Vcondonus in flore fortunae, atque aetatis, eâ nobilitate, eâ gloriâ rerum gestarum, ijs praeclaris omnis generis artibus praeditus, quae accedente summâ Imperatoris gratiâ, mirabilem illum, ac venerabilem etiam ijs facerent, qui humanis tantum, et aspectabilibus intenti dotibus, maximam, optimamque partem laudum eius, Religionem, et virtutes Christianas vniuersas, vel ignorarent, vel parui penderent. Ergo Domus eius celebrari, amicitia expeti. Certatim nobilissimi quique, quos Ozacam ex cunctis Iaponiae Regnis spes, aut metus ex nouo Principe trahebant, eum colere, ac sequi, vni se quam familiarissimos [Note: 166 Nobiles Iustiopera ad fidem allecti] esse studere. Ex his hoc anno supra quinquaginta praestantis indolis, et primae nobilitatis iuuenes, studio Christians Religionis a se incensos, Laurentio nostro erudiendos ad fidem dedit. In quibus eminebat is, quem Faxiba
Praefectum maris creauerat, Augustinus in baptismo nuncupatus, qui breui Patrem, Matremque ad imitationem sui pertraxit. Ille Ruyzius in sacro fonte, haec Magdalena nominata est. Ambo apud imperantes gratiosi. Nam Magdalena in Reginae comitatu, cui a secretis erat, principem autoritatis habebat locum. Insignis quoque inter illos fuit Condera prius dictus, [Note: 167 Eorum post baptismum sancta vita.] cui Simonis dum regeneraretur, inditum nomen est. Erat autem in exercitu Faxibae Magister Equitum, siue equestrium omnium copiarum Dux, ac Tribunus summus. Horum, ex quo Christo nomen dederant, mutatio morum spectaculo erat. Passimque mirantium, et impense laudantium sermonibus ferebatur, ex quam arrogantibus, et tumidis, quam comes affabilesque cernerentur. Vnde popularis fauor in religionem, quae tantum posset, et praestans existimatio increbescebat.
Hoc anno stabilem in Regno Sinarum sedem Magistratuum permissu Societns habere caepit; tum primum eius voti compos, in cuius appetitione, ac conatu, et S. Franciscus Xauerius ante hos annos duos supra quadraginta vitam exhauserat; et ex eo tempore nunquam relaxata solicitudine, Socij, filijque [Note: 168 Ingressus in Sinas diu fru stra a Societate tentatus.] eius, labores et molitiones innumerabiles, vt pertinaci instantia, ita successu semper casso adhibuerant; forti videlicet armato, vt est in Euangelicâ parabolâ, nempe Diabolo, tam acri vigiliâ custodiente istud atrium suum, vt quoad illo fortior Christus, Numen suum ostendere, statuto per suam aeternam prouidentiam momento, dignatus est, irritae omnes eo penetrandi contentiones euaserint. Hic quamquam angustijs vrgemur, quas rerum infinitarum in vnius huius scriptionis argumentum necessaria complexio facit, euagationibus styli, nec spatium, nec animum indulgens liberum: tamen lege ipsâ cogor historiae, informare hoc loco notitiam vniuersalem quandam gentis istius, atque imperij, cuius deinceps rerum mentionem, et quasi pensionem hice nostri Comentarij Lectori annuam debebunt. Sinarum, aut quod verius puto, [Note: 169 Sinarum nomen Europaeis vsit tum ipsis ignotum.] Cinarum, etsi vsus contra praeualuit, quae increbuit apud hos appellatio, peregrina Indigenis, et fere ignota est. Ipsi suum Regnum Chungoa, vel Chungque vocant; priori vocabulo medium regnum, posteriori medium hortum, aut florem indicante. Sitos se se videlicet in meditullio terrarum orbis opinantur, et terrae suae tantum ipsis amoenitas, feracitasque placet, vt horti eam, ac Paradisi dignandam appellatione putent. Exteri, cum quibus rarum, et non nisi suspiciosis cautionibus solicitum, ac propterea superficiarium fere vsum habuerunt, eos a Regiâ familiâ Cin dictâ, quae quod Imperij habenas iamdiu tenuit, in ore, vt fit, ac praedicatione frequens erat, Cinas indigitatos; [Note: 170 Vnde ductum.] istâ per nostrum orbem nomenclatione celebrarunt. Per nostrum inquam orbem. Nam Tartarorum fusa per immensum Asiae spatium gens, a Ponto Euxino ad confinia Sinarum, horum Regnum ipsis olim cognitum, et saepe non infeliciter bello tentatum, superstite hodieque in ipsorum vsu vocabulo, Cathai dixerunt: Vnde Marcus Paulus Venetus diu apud Tartaros peregrinatus, Regni Sinensis nomine Cathai meminit. Patet vastum hoc Imperium paulo [Note: 171 Fines Imperij Sinici.] plus viginti gradibus latitudinis a termino eius australi, Insulâ Hainan, quae septentrionem ad nouendecim gradus sublatum videt, continuo tractu, vltra quadragesimum aquilonaris altitudinis gradum excurrens. Huic par longitudo diuersis lunarium maxime defectionum obseruationibus deprehensa est. [Note: 172 Prouinciarum numerus, et nomina.] Quindecim istius Regni Prouinciae numerantur, totidem singulae Regnorum instar: quarum haec sunt nomina. Pachin, Nanquin, Sciantum, Sciansi, Sciensi, Chiansi, Honam, Cechian, Huquam, Siciuon, Fuchien, Quamtum, Quamsi, Iuonnam, Queiceu. Oppidorum in his quatuor genera sunt: Praecipuas Ciuitates, et quasi Metropoles Fu vocant: secundas ab his Ceu. Tertij generis, et ipsae cinctae muris vrbes, Nien dicuntur. Alij pagi, aut [Note: 173 Vrbium Varietas, et numerus.] vici plerumque vrbibus frequentia non impares, sed munitionibus nudi, duplicis sunt appellationis, et ordinis. Partim enim Guei, partim Su vocantur. Fu hoc est maximae Ciuitates, quinque, et quinquaginta supra centum
sunt. Ceu, hoc est vrbes fecundae dignitatis, ducentae quindecim. Hien videlicet oppida murata tertij generis, centum viginti octo supra mille. Inter Pagos, Guei, et Su, dictos celeberrimi quadringenti quadraginta numerantur. Sed aliorum eiusdem Ordinis ignobiliorum innumerabilis multitudo est. Praeter [Note: 174 Multitudo populi innumerabilis.] quam Villae ac Rusticanae domus plenae populo, passim quoquo versum cuntibus occurrunt. Vt nulla in tam amplo tractu quamuis exigua terrae portio deserta, incultaue relinquatur. Iam in amnibus maximis, ac lacubus, sinibusque maris vndique affluentibus tanta nauigiorum diuersae formae, piscatoribus, mercatoribus, militibus, nautis, omnisque generis vectoribus plenissimorum innumerabilitas continue cernitur, vt quorumdam id oculis vsurpantium opinio fuerit, mihi quidem incredibilis, non pauciores in aquis Sinas, quam in terrâ degere, quae qui omnia prudens reputauerit, haud plane opinor fidem abrogabit ei, quod in libris censualibus publico Regni Tabulario seruatis nostri legerunt: vno (nam in exemplum vnum sufficit) vno inquam totius imperij condito lustro, censa fuisse quingenties, et octies centena hominum millia; praetereaque quinquaginta quinque millia centum octoginta. Cum tamen nec Mulieres, nec Pueri, nec Eunuchi, nec Literati, nec Milites, hoc est quinque diuersa immensarum ibi multitudinum genera, [Note: 175 Fertilitas terrae Sinensis.] in eum censum relati fuissent. Terrae fertilitas, etsi satis inde intelligitur, quod tantae multitudini, non ad victum, et cultum solum, verum etiam ad delicias, et luxum abunde omnia ex se se suppeditat, tamen hoc videtur ad captum forte nostratium accomodatius commemorari de illâ posse: fere nihil eorum non illic nascitur, quae apud nos vitae vtilia proueniunt, plurima vero ignorata, et desiderabilia nobis in hoc genere ingenti copia succrescunt. Nec vero Sinensi solo foecundissimo parenti metallorum, succorum, herbarum, arborum, reptilium, pecoris, ferinae, notarum, ignotarumque Europae specierum, aut Coelum varietate simili, copiaque auium, aut piscosissimo prouentu natatilium infinitorum, Mare, ac flumina concedunt. Adeo cuncta ibi opima, et pinguia dixeris praeter ingenium gentis, tenue, perspicax, acre, curiosum, experrectum; artibus vbi desunt excogitandis solers; percipiendis vbi monstrantur velox. Constat e certae autoritatis monumentis, calcographicas formas, [Note: 176 Ingenij Sinensium specimen in artibus.] et praela, nitrati pulueris, magnetis item et acus nauticae artificia, longe prius apud eos in vsu frequenti fuisse, quam in Europa, et cum circiter annum millesimum trecentesimum sciamus Europaeos aliquot, vt Odericum, Marcum Paulum Venetum, et alios, per Tartariam ad Sinas penetrasse, non vana coniectura est, Typographiae, tormentorum bellicorum, bombycum vermium alendorum, et metaxae ex ijs educendae, nauigationumque per acum magneticam regendarum praeclaras artes, post illud tempus diuersis locis et temporibus in Orbe nostro primum vsurpatas, non tam inuentas a nostratibus, quam exemplis inde clam sumptis imitatione propagatas. Argumentum etiam magnum est ingenij Sinensium cum ad inueniendum acris, tum ad doctrinas si ostendantur rapiendas facilis, et celeris, Mathematicarum [Note: 177 Et in Mathe maticis disci plinis.] disciplinarum, et praesertim astronomicae subtilitatis, tentata ipsis antiquitus, vt ex libris, et vsu veteri eorum cernitur; et cupidissime hodieque appetita cognitio. Sane non alia ipsos attraxit illecebra pellacior ad vsum, congressumque patiendum Exterorum, a quo semper superbo fastidio abhorruerant, quam ostentata spes cuiusdam ex ijs istarum rerum vberioris percipiendae [Note: 178 Philosophia Sinensibus culta.] notitiae. Philosophiam quoque, tum quae in naturae considerationej. versatur; tum quae morum rationem exequitur, a Sinis nec serius, nec remissius, quam a Graecis cultam, fateri cogunt superstites ibi antiquitatis vltimae commentarij eius generis praeclari, plurimique. Politicen quidem exquisitam in primis, et subtilem, non otiosis speculationibus magis, [Note: 179 Ijdem in Politica excellunt.] quam vsu praxique celebrarunt. Monarchica Imperij forma est; sed consilijs Aristocraticae non carens. Regiae curiae duae sunt, Pacchinum Borealis, Nanquinum Australis, hoc est Prouinciae, in quarum alterâ Rex Regiusque
comitatus fere semper degunt: Vtrobique amplissima, et lectissima concilia Senatorum sunt, ingenio doctrinâ, rerumque vsu praestantium, ad quos grauissimae toto ex imperio causae deferuntur. Hi eligunt Praefectos, et Magistratus grauissimis Reipublicae muneribus praeponendos. Rex, quos illi sapientissimos, aptissimosque iudicauerint, Prouincijs praeficit. Porro [Note: 180 Nobilitatem e virtute, ac Doctrina non ex genere censent.] in honoribus mandandis nulla nobilitatis ratio habetur: sola virtutis, ac Doctrinae commendatio valet. Quisquis ibi quacumque ortus domo excellit in literis, ad opes, et dignitates promouetur maximas. nec filios relinquit potentiae haeredes, nisi fuerint imitatores industriae. Ita nusquam gentium honoratior, celebriorque professio litterarum est: et cum ingenio sibi quisque fortunam fingat, opumque, ac dignitatum maximarum vnum, ac certum iter in exercitatione lucubrandi, ac scribendi elegantiâ, lege, vsuque perpetuo signatum sit; facile cuiuis aestimatu est, quam acri contentione [Note: 181 Quatuor sectae superstitionum apud Sinas.] studiorum in eas illic artes incumbatur. His tantis affluenti copijs Genti, ne beata dici posset vna res deerat ad felicitatem necessaria maxime, vera Religio: Quatuor vigebant ibi superstitionum sectae: Prima litteratorum Confucium quemdam sequentium scriptorem perantiquum, cuius multa multumque [Note: Prima Confucianorum] ipsis laudata volumina feruntur. Hi supremum quoddam numen se nosse profitentur; sed vltra mentionem honorificam non colunt: parum ea curantes, quae sub sensus non cadunt. Morum eatenus disciplinam tractant, quoad tuendae in speciem honestati, prosperaeque famae, quieri quoque priuatae ac publicae muniendae, quae vna spectant bona, conducere arbitrantur. [Note: 182 Sccunda Tausorum.] Altera obscurior infrequentiorque Schola est, cuius Princeps Tausus dicitur, et Sectatores Tausi. Communiter in Coenobijs viuunt, nuptijsque abstinent. Duos agnoscunt Deos, vnum alio maiosem; vtrumque corporeum, et alia quaedam incondita nugantur de Paradiso, quem suis meditationibus, et ritibus arcanis repraesentaturos volenti, etiam ante mortem, iactant. Sed frustrâ experti ludibrium debent. Quin non raro a delusis iracunde mulctantur, vt Pechimi anno 1622. cum de frugibus siccitate arescentibus sollicitae Ciuitati ausi polliceri certa die pluuiam, adeo sibi male cum Coelo conuenire demonstrarunt, vt tempore condicto pro imbre optato, lapidatio atrox horrendae grandinis late agros crudeli strage fructuum, animantium, hominumque, misere occisorum vastaret, funestaretque.
[Note: 183 Tertia Xacham venerantium.] Duabus hisce sectis in Sinensi terrâ natis totidem aliae respondent aliunde importatae, Xachae, et Mahometis superstitiones. Xaca, vel Xechia (nam ita varie scribitur id nomen) vnus fuit ex ijs pseudoprophetis, quos per orbem terrarum plurimos, sub initium praedicationis Euangelij, Sathan Christi operum [Note: Huius sectae origines.] Aduersarius ei frustrandae impediendaeque suscitauit. Natus apud Indiam in eâ parte, quae Indostan dicitur, parata inter suos ingenij, doctrinae, ac Sanctitatis famâ ingenti, Discipulos per Orientem quoquo versum suorum dogmatum praecones innumeros misit. Horum tricies centena millia (si credere fas est: tamen sic Annales memorant) per Imperium Sinarum sparsi, regnante ibi Rege Hanmim, cuius fauorem, somnij ipsi per Diabolum oblati commendatione, nacti erant, magnam celebritatem habuerunt. Contigit, hoc, prout ab ijs, qui Sinensium fastos cum nostrâ Historiâ compararunt, deprehensum est, circiter annum aerae Christanae sexagesimum tertium: ex quo tempore licet multum de primo illo splendore, vitijs eorum vsu perspectis, perdiderint Bonzij: tamen, et apud Sinas, vsque ad tempus, de quo scribimus, suum existimationis non vulgaris locum tuebantur: et in Iaponiâ, quo propagatis Sinarum Colonijs olim transierant, regnum superstitionis obtinebant. Eorum ex praescripto Doctoris sui Xachae, pari videlicet spiritu instincti cum aequali eius Apollonio Tyaneo, alijsque impostoribus Antichristis, princeps destinatum erat, confirmare credulas gentes in cultu Idolorum: praeoccupareque falsis Doctrinis animos hominum, ne proponendae per Apostolos Euangelicae Doctrinae faciles, docilesque se praeberent. Nec dubium videtur quin
id magno impedimento fuerit Ecclesiae per Apostoli Thomae praedicationem apud Sinas quoque fundatae (quod indubitatae autoritatis testimonijs scitur) [Note: 184 Quarta secta Mahometanorum.] ne propagari, ac statum suum ibi tueri diu posset. Mahometana prauitas e Tartariâ irruptionibus earum Gentium in Sinas penetrauit: nec repulsis inde Tartaris, et muro immanis operis, leucarum trecentarum, ingressu prohibitis, ita defecit, vt non ad haec vsque tempora, tenues quidem et contemptibiles, tamen aliquae Mahumetismi reliquiae, traditione domestica per manus a Patribus ad filios transmissae superessent. Hoc loco res erant Sinensis [Note: 185 Autoritas Si nensium apud Iaponios.] Regni, quando S. Franciscus Xauerius, promulgationem Euangelij apud Iaponas aggressus; et excitatâ ibi magnis laboribus Ecclesiâ, nodum, moramque conuersionis integrae illarum gentium non aliud magis esse comperit, quam Autoritatem exemplumque Sinensium. Ab ijs enim se Iapones oriundos praedicabant: vitaeque, ac reipublicae leges, Religionisque Doctrinam, non aliunde fere hausisse meminerant. Porro eos pax, et copia, flosque, ac splendor Principis terrarum, vt ibi quidem credebatur, Imperij, tam venerabiles Iaponibus fecerat, vt postquam nihil supererat, quod hiscerent contra manifestam Christianae Doctrinae veritatem: tamen sustinendum assensum putarent: illudque passim exciperent: Se ista quoque [Note: Dat occasionem S. Francisco Xauerio cogitandi de conuer sione eorum.] recepturos vbi probata Sinensibus audissent, quorum de sapientiâ, deque sanctitudine institutorum eam animis praeiudicatam et originis conscientiâ, et famae commendatione, opinionem ferrent, vt nefas arbitrarentur, ijs inconsultis, et aliud exemplo monstrantibus, peregre allatae religioni nomen dare. His Xauerius cognitis, nihil praeuertendum statuit tentandae conuersioni [Note: In cuius pro curandae conatu S. Pater moritur.] Sinensis Regni. Ab eoque Consilio perruptis inuictâ fortitudine animi immensis molibus se se vndique obiectantium difficultatum, ad Sancianum denique peruenit; Insulam modicam, et incultam Ditionis Sinicae, quo Lusitani ad condictum certo tempore cum Sinensibus mercatum naues appellere consueuerant. ibi quod oranes sciunt, Sanctus Pater beatum laborum finem inuenit. Sed vt plerumque cum in oppugnatione munitissimae cuiuspiam arcis Generosus quispiam Dux cecidit, tamen manipulares eius, et contubernales viri fortissimi caeptum opus vrgent et monstratâ Consilij viâ grassantes destinatum Imperatoris mortui viuentes ipsi vigentesque totis persequuntur [Note: 186 Societas destinatum S. Xa uerij persequitur.] viribus; ita non desponderunt animos Societatis Patres, res animarum, et Coelorum Regni per Orientem curantes, quo minus obfirmatissimâ constantiâ in idem illud propositum conniterentur inferendae Sinarum finibus praedicationis Euangelicae, cuius conatui Apostolum Indiarum immortuum viderant. Ergo Lusitanis Mercatoribus quando annua cum Sinis negotiatione paciscebantur, cupidi se addebant comites, explorabundi, acrique vigiliâ intenti, si quam forte rimari viam possent, quâ Sinensium fines inexorabili semper insuperabilique custodiâ exteris clausos ad Christi nomen eo importandum penetrarent. Et commode accidit ad istam spem mutari [Note: 187 Sancianum Insula parum commoda conuersioni Sinarum.] sedem, conditionemque Nundinarum. In Sanciano quippe Insulâ primum a Sinarum vrbibus remotiori; deinde, in quâ nullum fixum habere domicilium a suspiciosissimis Sinis Lusitani sinebantur, satis erat difficile in eo genere quidquam profici: quod, et pauci, et exiguo tempore, et negotiationis abstracti curis eo Sinae statis conuentibus nundinabantur. Et nostri, qui eius, quam dixi captandae occasionis causâ, eo venerant, non alibi, quam in excitato ad paucorum dierum vsum, moxque disturbando Tabernaculo, sacra nostra, quae ad sui venerationem superbissimis Sinarum ingenijs incutiendam, splendidiorem apparatum poscerent, tractare cogebantur. Erat vltra [Note: 188 Insula Gauzan prope Cantonem a Piratis occupatur.] Sancianum sexaginta fere miliaribus Cantonem versus, primam ab illâ parte occurrentem Regni Sinici Prouinciam, alia Insula Gauzan a Sinis vocata, tam intime admota continenti Sinicae, vt eius appendix a plerisque, ac peninsula dicatur. Eam portu naturali commodam, et rupibus abruptis tutam, Piratae magnâ manu occupanerant; et ex eo latrociniorum receptaculo
quotidianis grassationibus erumpentes, oram illam vniuersam infesti agebant, ferebantque: opimisque, ac facilibus de opulentâ, et imbelli gente ditescentes praedis; fundamenta in dies maioris, et formidolosioris potentiae struebant. Facile apparebat Proregi Prouinciae Cantonis, caeterisque loci Magistratibus politicae doctrinae consultissimis, molem istam publico periculo crescere; nec dubitabatur inter eos, quin opprimenda quam primum augescens factio, elidendaque tenera semina mali nascentis forent. Sed cum robur, numerumque duratorum bello, et successibus audacium latronum reputabant: homines, et ipsi longâ pace desides, et satis conscij, quam inexercitatam militiam haberent, in expediendo rei aggrediendae conatu, consilioque cunctabantur. Tandem omnia circumspectantibus venit in mentem, saepius expetijsse Lusitanos, [Note: 189 Lusitanis ea Insula offertur si piratas expulerint.] vt sibi figendi apud Sancianum Domicilij potestas fieret, apothecarumque mercibus ibi seruandis struendarum; ne tanto incommodo e remotissimis Indiae Portubus ad Mercatûs diem, alieno plerumque tempore, et infesto ventis mari, eas periculose importare cogerentur. Esse illam Gentem, et quietae indolis, et quantum ex commercijs perspiceretur, fidei probatae; vt nihil a talium hominum viciniâ magnopere metuendum videretur. Porro Lusitanorum eorundem late celebrari fortitudinem, et Naualium praesertim industriam pugnarum. Quid multa: cum Mercatoribus ad imminentem tum forte Sancianensem mercatum Naues Cantone soluentibus, certum hominem mittunt, qui Proregis Cantoniensis nomine Lusitanis Nauarchis offerret Prouinciam belli Piratici suis ipsorum viribus, et auspicijs gerendi: proposita in praemium si latrones e Gauzano insulâ exterminassent, potestate insulam eandem aedificijs quae vellent, et coloniâ frequentandi. Nullam moram promittendae operae Lusitani fecerunt; dictoque citius armatâ classe, expositisque in insulam, [Note: 190 Origines Amacaensis Coloniae.] quam Piratae insederant copijs, eos ita concluserunt, vt sine vllo suorum damno multos ipsorum interfecerint, omnes eiecerint. Post haec consideratâ loci naturâ, cum animaduertissent fanum quoddam Idoli Ama, quod vnum in insulâ vetus aedificium erat, opportune imminere in stationem optimam tuti portus, cum situm legerunt Vrbi fundandae, quam Amacao nominarunt, adiuncto ad nomen proprium modo memorati Fani, vocabulo, Gao, quo stationem nauium, qualis ibi est optima, Sinae significant. Hae sunt Origines Amacaensis Ciuitatis, quae deinceps Christianae Religionis quasi Metropolis in vltimo illo Oriente fuit. Inter primos huc aduolarunt Patres Societatis; et vt ex propinquo, attentius, ardentiusque in antiquam, et quasi haereditariam curam incubuerunt, aperiendi Christianae Religionis aditûs ad Sinas. Prima via tentata est exemplo Xauerij per legationem Regis Sebastiani nomine ad Sinarum Imperatorem decretam. Sed cum res semel, et iterum e magnis caeptis in irritum abisset, prout nostri Annales in loco memorant, Ioannes Baptista Ribera noster, aliud extremum a S. Xauerio tentatum iter, furtiui nimirum attentandi aditus, ingrediendum, [Note: 191 Riberae in Sinas profectio irrita. Part. 3. lib. IV num. 281. et seq.] ratus, Nauiculario Sinensi, partim numeratâ, partim promissâ pecuniâ, persuasit, vt se dam in Vrbem Quamcheu primariam Cantoniae, indeque in aliam, vbi praedicationis Euangelicae facere initium constituerat, Ciuitatem maximam nomine Languim, importaret: Verum ab Amacaensibus, concitandam in se se Sinarum iram Riberae facto metuentibus, cum iam vltra Quamcheu processisset, redire coactus est. Multi sic anni fluxerunt inter laboriosos apparatus, conatus audaces, successus semper irritos: vt Alexander Valignanus Praefectus nostrorum summus in illis partibus, et inferendae religionis in Sinas vnus omnium cupidissimus, postquam omnia expertus nihil profici cernebat, aliquando auditus sit cum e fenestris Amacaensis [Note: 192 Valignanus operarios in Sinas destinat.] Collegij scopulosos Montes, qui claustra Regni Sinensis eâ parte sunt, intuens, exclamaret perfusus lacrymis: semperne semper Christi gloriae obstabitis aeternae rupes; neque vmquam eius nominis Praeconibus accessum laxabitis? Hic tamen idem Pater, alijs iam fere desperantibus
inuicto animo in proposito perstitit, ac cum anno 1578. in Iaponiam proficiscens Amacao transiret, omnino imperauit designari quosdam e nostris, qui linguae Sinicae addiscendae diligentem operam darent. Verum istius Consitij effectum, praeter alias angustias, etiam operariorum penuria morabatur. Quare cum nemo Amacai satis ad eam curam meditandae perdifficilis linguae expedicus reperiretur, scripsit Valignanus ad Prouincialem Indiae, vt aliquem ad id mittetet. Elegit is Michaelem Rogerium Italum, qui Amacaum peruenit mense Iulio anni 1579. statimque in opus incumbens, adhibitis quos reperire Amacai potuit Sinicae literaturae, linguaeque peritis, sensim aliquantum proficiebat; quae ipsa initia, vt firmaret, promoueretque; comitari Lusitanos dum ad Vrbem Quamcheu Cantoniae praecipuam ad statos Mercatus tenderent, statuit. Solebant Lusitani bis quotannis eo se conferre, mensibus nimirtim Octobri, et Martio, ibique vtroque tempore per trimestre circiter spatium commutationibus mercium attendere. Sicque congregare quae soluturis mense Ianuario in Indiam nauibus imponerent; quibusque rursus Classem in Iaponiam ituram onerarent, cui statum nauigandi tempus mense Iunio redibat. Sic porro in ijs Nundinis per suspiciosissimas Cautiones Sinarum arcte circumscribebantur, vt pernoctare extra nauem, aut hospitium [Note: 193 Rogerij primus aditus ad Sinas.] in terrâ capere ipsorum nemini liceret. Caepit anno 1581. in eum comitatum se immiscere Rogerius, cum iam bienuium cum rudimentis linguae Sinicae, labore improbo luctatus, aliquid efferre quod intelligeretur posset, quod ipsum vsu, exercitioque elimabat. Itaque sensim successu gliscente plus confidens, progressus ad salutandos magistratus, Gubernatores Vrbis, vnum ex ijs obseruauit plus fortasse quam caeteros officio isto delectatum, aut alioqui humaniorem, qui magnâ ipsi fauoris signisi catione responderet. Erat is Maris Praefectus, Hai tao Sinis dictus, cuias potestatis est dare facultatem domicilij figendi. Hunc, experientiâ benignitatis inuitante, cum aliquoties adisset, semper eo honore excipiebatur, cuius similis ne ipsis quidem Regni Magistratibus ab illo habebatur. Iubebat enim cum surgere, et sibi ad latus stantem confabulari: cum nemini etiam Mandarino aliter eum alloqui, quam positis humi genibus liceret. Haec in omnes occasiones in tentus Rogerius cum etiam atque etiam secum reputasset, tandem multum, atque instanter re Deo commendatâ, libellum supplicem idiomate Sinico concinnat: eumque ipse Haitao offert. In eo exponebat: colere se se Deum Coeli et terrae Creatorem, ac Dominum; eique quotidie, vbi facultas esset, sacrificare consueuisse, ritibus ab ipso Deo praescriptis: Id se non posse in Naui praestare, quod inter alias suae Religionis sanctiones vna illa sit, vt Deo sacrificium in terrâ fiat. Praeterea se se a puero cupidissimum sciendi, hausisse patrijs disciplinis non pauca Mathematicas artes, et astronomicas rationes attinentia. Sibi esse compertum Doctrinas easdem magnopere a Sinis coli. Cupere igitur tum cognoscere ipsum, quae de his Sinae [Note: 194 Hospitium primum Societatis in Vrbe Quamcheu.] doceant, tum communicare vicissim, quae domo afferat. Ad ea poscere, vt si graue non sit, copia sibi commorationis innoxiae sub hospitali tecto iustâ mercede fiat. AEqua, et Ciuilis postulatio Haitao visa est. Itaque, et Domum ei assignari iussit in quâ diuersaretur; et edicto per praecones vulgato, propositâ capitis poenâ, vetuit; ne quid iniuriae hospiti fieret. Rei nouitas, et Europaei Doctoris, quem Praefectus maris magni faceret gliscens repente per Vrbem fama, magnam ad eum desidis, et curiosae gentis frequentiam conciuit. Omnes auide spectare cultum, et vultum nouum, multi percontari varia. Omnibus Michael humanitate, modestiâ, Doctrina quoque, atque ingenio satisfacere. Nec deerant odiosi, ac proterui, [Note: 195 Calumniae in Rogerium vanitas deprehensa.] quos vix ab externo nomine violando Praefecti minae deterrerent. Clanculum insidijs grassabantur, palam irridebant. Fuit, qui non obseruatus murum noctu perfoderet. Perque illum mox hiatum alius nequam intro penetrans, testâ quam manu gestabat, triplici ipse sibi inflicto ictu, elicuit sanguinem,
erumpensque foras vociferabatur se a Falanco Bonzio male mulctatum. Re ad Praefectum tumultuose delata, is Rogerium accersens, ex eo quaerit; an istum hominem pulsarit: negauit Pater eo vultu, qui vim prolixae defensionis, apud aequum praesertim, et sauentem, haberet. Itaque statim persuasus Iudex: credo, equidem ita esse, ait, vt dicis. Nam hunc iam ante noram Nebulonem esse. Inde aucta existimatio Rogerio; vt iam Mandarini quoque, ac literati ipsum adirent: Munuscula offerrent, quaesita de Doctrinis, quas in Europâ tractari audiuerant, proponerent. Quibus ita Pater respondebat omni officij diligentiâ, ac sermonis comitate, vt beneuoli, placidique, ac fere cum reuertendi proposito discederent. Sic Trimestre Nundinarum Cantoniensium eo anno Rogerius transegit, sacrum quotidie Missae Sacrificium Deo palam offerens, frequentibus circa Lusitanis; quibus etiam caetera Ecclesiae Sacramenta loco eodem ministrabat. Ad extremum gratijs Haitao actis, Lusitanos Amacaum redeuntes soluto mercatu secutus est. Anno eodem, recurrente mercatûs Autumnalis tempore, redit in Vrbem Quamcheu Rogerius cum nauibus mercatorum. Erat tum ibi Prorex, aut Supremus Gubernator, Tutanum Sinae vocant, quem non sine curâ Rogerius adiens, vt quam per mercatum superiorem ab Haitao inferiore Magistratu obtinuerat, iterum impetraret facultatem habitandi extra nauem, mire illum facilem prolixeque beneuolum inuenit: Respondit enim vultu, gestuque humanitatem spirante, recte, atque ordine fecisse Haitaum, quod ei copiam hospitij fecisset; in vno minus fuisse liberalem, quod parum laute diuersari eum passus esset; Domunculam illam superioris anni angustiorem esse, quam Maiestati Sacrorum, quae ibi tractaret, propriaeque ipsius dignitati [Note: 196 Secunda commoratio Rogerij in Vrbe Quamcheu.] conueniret. Quare in istud quidem domicilium redire ipsum nolle: prouisum a se aliud amplius, commodiusque, ad quod deducendum patrem Ministris continuo commendauit. Erat id palatium, quo Regis Sian legati cum honorarium vectigal Regi Sinarum deferentes in Cantoniam veniunt, excipi consueuerant, Accidit hoc cunctis eo admirabilius, quod meminerant paucis ante annis in Tutani Cantoniensis Consilio fuisse decretum, vt nullo vmquam praetextu quisquam Falancorum Bonziorum (sic nosttos appellabant) ad congressum, multo minus ad hospitium admitteretur: quod quidam e nostris Patribus, Lusitanos in Mercatum comitatus, filium cuiusdam Sacerdotis Sinae Christianae Religioni nomen dare cupientem, Amacaum insalutato Patre, Lusitanis nauibus reuertentibus, duxisset. Hoc secundo Trimestri, ijsdem quibus prius artibus, et moribus Rogerius plurimos Mandarinorum intimâ sibi familiaritate deuinxit. In his exercitûs Prouincialis Supremum Ducem, Zumpium ibi vocatum, cui rotatam horologij machinam donauit. Quo munere, et caeterâ significatione beneuolentiae ita se is deuinctum ferebat, vt magnopere optare prae se ferret, admitti Patrem vlterius in interiora Regni; eiusque conficiendae rei se rationes indagaturum, captaturumque occasionem, si qua offerretur, vltro reciperet. Sequente anno Trimestre per Nundinas hospitium in Domo eâdem Rogerius habuit, patienter caeptum promouens, et vt apud suspiciosissimam, et iniquam exteris gentem, caute, ac circumspecte fundamenta iaciens Commorationis ibi securioris, liberiorisque. Verum eo tertium reuerso Domum, conturbata, ac poene disturbata res tota est. Venit priori reuocato nouus e Regis curiâ Tutanus, cui priuatum nomen Cinsui erat, cum mandatis (nam querelae de Amacaensibus in aulam perlatae fuerant.) Cum mandatis inquam serio consultandi: Ecquid expediret Sinensi Regno istam Externae potentiae arcem in finibus ipsis, atque adeo intra sinum Imperij tolerari. Tum si [Note: 197 Lusitani Falanci Sinis dicti, quam ob causam.] periculum in eo aliquod prouideretur, daret operam omni ratione, atque adeo exercitibus si opus esset immissis, vt Falancos inde deijceret. Sic Lusitanos Sinae vocant. Cuius appellationis semel explicanda origo est. Cum primum nauigare per illa maria Lusitani caeperunt, quaerentibus inter se
se Sinis quodnam id genus hominum esset, a Mahometanis, quos diximus ex irruptionibus Tartarorum paucos ibi permansisse, audierunt esse illos Francos, hoc est Europaeos Occidentales Francorum vno fere nomine Asiaticis notos, ex memoriâ sacrarum expeditionum, Ducibus plerumque Francis, ad Terram Sanctam a Saracenis vindicandam susceptarum. Id nomen cum Sinae linguâ suâ, quae Caninam literam in suo alphabeto non habet, efferre nequirent, R. in L. commutato extensâque syllabâ Falancorum ex Francis formarunt nomen, quo deinceps Lusitanos, Castellanos, Anglos, Batauos, et quoscumque alios ex Occidente profectos eo ferri contigerit, designare sunt soliti. Sed e diuerticulo in viam redeamus. Missus Amacaum est, qui haec indicaret a nouo Tutano quidam eius familiaris: qui minaciter increpans praefectum Vrbis, et Episcopum, quod iniussu Regis, vt aiebat, in Sinensi Regione Ciuitatem condere, eandemque augere quotidie numero, atque operibus munire non dubitarent, eosdem ambos ad Tutani Tribunal citabat; venireque continuo secum Sciauquinum [Note: 198 Amacaenses Magistratus ad Sinarum tribunal citantur.] iubebat, vt ibi Actorum, et consiliorum rationes redderent. Amacaenses hoc nuncio trepidi non parum anxie deliberabant, quid tali rerum articulo factu optimum foret. Erat tunc ibi Alexander Valignanus recens e Iaponiâ, vnde, vt diximus, legatos Christianorum Regum Romam ad Pontificem ducebat. Is, vt habebatur exquisitae vir prudentiae, et rebus Societatis per Orientem vniuersum summa potestate praeerat, cupide ad id Consilium adnibitus, primum negauit committendum, vt Episcopus, et Praefectus, Principes Ciuitatis, superbae genti ad ludibrium obijcerentur. Eandem omnes sententiam domo attulerant: sed irritandum, nisi ad nutum obediretur, noui Tutani animum, et fortasse in aliquod extremum consilium erupturum, magnopere verebantur; rebus nouae coloniae teneris adhuc, atque infirmis, vixque per se se constantibus, ne dum, vt Imperij potentissimi armatis contra opibus pares sustinendis forent. Haec memorantes Valignanus stare animis, et Deo confidere iubebat; addens habere se ad manum Patrem Rogerium hominem suae potestatis, cui nonnullus vsus tractandi ingenia Sinarum, et aliqua isthic gratia non desit. Illum offerre se se, et autorem esse, [Note: 199 Rogerius ab Amacaensibus ad Tuta num Sinam mittitur.] vt ad Proregem cum aliquo alio rerum perito Lusitano, Episcopi, et Praefecti vice mittatur. In hanc sententiam cunctis euntibus, responsum Nuncio Tutani est: Episcopum, et Praefectum cum alijs distineri rebus ne proficisci Sciauquinum possent, tum ob ignorantiam linguae Sinicae minus esse idoneos ad reddendam isthic, quam reposcebantur rationem. Eâ causâ duos alios esse lectos, qui id commodius praestarent. Assentiens ille sine morâ reuertitur cum Rogerio, et assignato illi comite ministro quodam Reipublicae Amacaensis, ex illo genere, quos Auditores vocant, cui Matthias Penella nomen [Note: 200 Tutani minae in Amacaen ses.] erat. Hi coram Tutano apparentes, graues primum minas audierunt. Verba is fecit: mirari vehementer, et offendi Regem, nouam non iuris sui in suo Regno ab exterâ gente fundari munirique Ciuitatem: quare si saperent mature desisterent, antequam malo suo experirentur, quae vis, quaeque sit potentia maximi Sinarum Imperatoris. Haec simul adducto supercilio graui voce pronuncians nictu oculorum signum dedit Praetorianis trecentis, qui circum tribunal stabant, terribili hinc inde dispositi specie, euaginandorum ensium, quod illi statim non sine minaci fremitu fecerunt. Tum dicere iussis Lusitanis, sedate modesteque Rogerius ingressus, docuit: Nihil Lusitanos iniussu ausos. Inuitatu, quin etiam hortatuque Magistratuum Sedem Amacaensem perduellibus Regis periculo suo purgatam, tenuisse. Caeterum ita ibi hactenus [Note: 201 Modesta, et prudens Ro gerij oratio.] fuisse, ita porro victuros, vt veneratione erga Regem magnum, fide erga Rempublicam Sinarum, ne indigenis quidem, ac Ciuibus cederent. Citare se se conscientiam Sinarum omnium, qui aut Amacai fuissent, aut in vrbe Quamcheu, vel alibi quidquam rationis, aut negotij cum Lusitanis transegissent, an vmquam in quoquam illorum, non dico iustitiam, sed beneuolentiam, sed
caritatem vere fraternam requisissent. Haec, et alia in eam sententiam plura Lusitani cum dixissent, recedere sunt iussi. Tutanus cum Consilio loquutus audiuit a multis, quos Rogerij comitas maxime, simplexque ac fuci, expers consuetudo ceperat. Vera Falancos memorasse: modestam, et tranquillam vsu probari gentem, viderique viciniam, et Societatem eius, non modo fidam, tutamque, sed quaestuosam quoque Cantoniensi Prouinciae, atque ad multa [Note: 202 Mutatio Tu tani, lenitasque eius, ac beneuolentia in Rogerium.] vtilem. Ea mirum in modum Tutani animum mutarunt. Reuocatos Rogerium cum Socio verbis lenibus affatus est, eo vultu prolaris, qui facile abstersam omnem offensionem testaretur. Dimissos officiose, ac perhumaniter, muneribus mox missis honorauit, epulis excepit, per dies quindecim, quibus Sciauquini subtiterunt, omni genere honoris prosecutus est; quotiesque occasio fuit pollicitus prolixe est fauorem ad quiduis suum paratum ipsis fore. Denique quo die discedere ipsi constituerant, portari ad eos palam iussit per Ministros, munenis nomine, magnum argenti pondus, comeatum praeterea varium. Tum imperauit Magistratibus, militibusque vrbis, vt eos honorifice per celeberrimas vrbis plateas ad tibiarum concentum deductos, vsque ad nauem comitarentur. Hic inexpectatissimus Tutani fauor Amacai, Rogerij, ac Penellae reditu vulgatus suramâ omnes laetitiâ perfudit: maturauitque baptismum multorum Sinarum, qui dudum Amacai commorantes, et cog nitâ Religionis Christianae veritate eius profitendae cupidi, timidius hacte nus admittebantur ad Mysteria nostra: Magistratibus semper timentibus, ne aliquid fieret; quo ira Regis, et Mandarinorum concitaretur. Quare tunc abstersâ [Note: 203 Domus exci piendis Sinarum Cathecumenis Amacai fundata.] omni formidine, cum palam sacris aquis abluti non pauci Sinae fuissent, qui ad id satis instituti sunt reperti, cumque alij plures id ipsum ambirent; egit Valignanus cum Proceribus, vt Domus excipiendis: Cathecumenis assignaretur. Electus ad id locus Collegio vicinus, ad aediculam S. Martino sacram, vnde nomen nouo seminario factum, cui starim frequentato idoneo numero, Rogerium praesidem imposuit, eo animo, vt ista cum Sinis domesticâ consuetudine, magis, magisque in linguae Sinicae parandâ facultate iuuaretur. Non multo post haec idem ille Auditor, qui Rogerij Comes fuerat, publice missus ab Amacaensibus, munus Ciuitatis nomine Tutano detulit. Accepit exporrectissimâ fronte etsi id, vti et caetera, quae deinde sunt oblata, non donata gratuito, sed iusto a se pretio empta credi voluit. Adiunxit tamen non sine blando arrisu, gratiora illa futura, si tuus quoque, inquit, Socius (Rogerium indicans) tecum venisset. Respondit Penella venturum fuisse illum, nisi ex graui morbo Amacai decumberet. Caeterum ne sic quidem occasionem omisisse testandi studij, atque obsequij erga Tutanum sui; munuscula enim, sibi commisisse, quae suo nomine eius Excellentiae offerret. Statimque specularia quaedam, [Note: 204 Reuocatur Rogerius a Tutano.] et similis generis reculas protulit, ipsique dedit. Ad ea officiosissime Tutanus, dolet sane, inquit, mihi talis viri morbus; ex quo illum recreari quamprimum opto, voueoque. Munera eius magni facio; sed fac ei a me significes, praesentiam ipsius omni munere iucundiorem fore. Adiunxit opportune Auditor (nam ita Rogerius mandauerat si Tutanum sui memorem forte obseruasset) adiunxit inquam, testatum sibi discedenti Rogerium, se destinasse, simul Dei ope conualuisset, Sciauquinum proficisci, ad gratum suum animum tam benefico Patrono declarandum oblatione Machinae ex Metallo Automatae, quae perpetuo vigens motu, diei, ac noctis horas sono enunciaret. [Note: Etiam literis officiosissimis] Abi Tutanus ait, dic a me illi, ne moram veniendi faciat. Hinc cum aliquante tardius, vti ex acutâ, et malignâ febri, reualesceret Pater, Tutanus desiderio ferendo impar officiosissimis ad eum literis manu propriâ scriptis, vt venire maturaret, quoad sine periculo incommodoque posset, inuitauit. adiunxit in ijs diserte: se se potestatem ipsi facere, Templi Deo quem coleret aedificandi. Haerebat adhuc Amacai, nauigationis opportunitatem opperiens Valignanus cum istae sunt literae perlatae: quibus visis, Deum oculis, et manibus in Coelum sublatis, laudans, fortunâ, inquit, Domine augurium spei meae
confido venisse horam tot annis expectatam tuae magnae gloriae Sinicae genti manifestandae. Tum ad iam satis consistentem viribus Rogerium: I Pater, inquit, quo Christus vocat, melioribus ni fallor auspicijs, quam vmquam, [Note: 205 Rogerij, et Pasij profectio ad Si nas.] et ostium tot antehac seris firmatum, nunc bono casu dehiscere incipiens, quâ prudentiâ industriâque valueris totum Euangelio pande. Discessit sine morâ Rogerius, socio auctus Francisco Pasio Societatis Sacerdote Italo et ipso, qui destinatus in Iaponiam, quod eo transmittendi praesens opportunitas non erat, in istam interim expeditionem commodare operam iussus est. His. quid euenerit antequam reddimus, vltima Valignani cogitantis Indiam, [Note: 206 Matthaeus Riccius in Sinas destinatus Amacaum peruenit.] et Romam, Amacai in rem Sinensem acta memorare opus est. Iam tum ab anno Superiori cum moraretur in Iaponiâ, scriptis inde in Indiam litteris curauerat Matthaeum Riccium, qui studijs Theologicis manum vltimam Goae imponebat, Amacaum mitti, Sinensi linguae operam illic parandae daturum. Peruenit eo ille mense Augusto anni 1582. Cum iam, vt dictum est, ibi esset Valignanus, qui viri indole perspectâ, consultoque, vt solebat Deo, magnam in eo spem Sinicae Missionis collocauit, iussitque cunctis alijs omissis in vnam eius rei meditationem, ac curam totis viribus incumbere. Paucis inde post mensibus, perlato, vt dictum est, Proregis Cantoniae diplomate, quo Rogerio, et Societati Domicilium Sciauchini, cum facultate extruendi templi offerebatur; discedenteque ad eam spem Rogerio, Valignanus in Matthaeum Riccium Praefecturam Cathecumenorum transtulit, Rogerioque mandauit, vt si posset impetrare a Prorege adiunctionem tertij socij, confestim Riccium accerseret. Sub idem tempus animaduertens Valignanus aliquem iam numerum Sinensium Baptizatorum Amacai versari, praecipui momenti esse ratus ad reliquam eius gentis Conuersionis [Note: 207 Sodalitium Sinensium Christianorum Amacai institutum.] spem, istas primitias ad omnem virtutem sedulo excoli, Sodalitium instituit eorum, in quod vetabat Europaeum quemquam admitti, praescriptoque ipsis certo numero conuentuum, exercitationurnque ad eorum captum, vsumque intenti finis accomodatarum, enixe rem totam loci praesidibus discedens commendauit. Sciauquinum Sinensis Regni in Cantoniâ vrbs est centum quinquaginta miliaribus Amacao distans, non illa quidem prouinciae primaria, haec enim Quamcheu vocatur, sed inter Ciuitates secundae dignitatis eminens, et quinquaginta millibus familiarum frequens. In eâ Prorex vel, vt Sinae appellant, Tutanus Cantoniae commorari solet, quod Prouinciae Quamsi contermina sit, ex quâ, licet Proregi proprio subiectâ, ius habet Prorex Cantoniae, si qua eius rei necessitas incidat, militis legendi. In hanc vrbem accitu Proregis, vt dictum est, Rogerius, et Pasius peruenerunt die [Note: 208 Rogerius, et Pasius Sciau quini beneuole excipium tur.] S. Ioanni Euangelistae sacro anni 1582. Ibi accessu primo nihil minus repererunt, quam sperauerant: quin etiam Prorex multiplicandis inusitatae beneuolentiae documentis contendere videbatur, vt expectationem de se motam factis superaret. Admisit hospites semel iterumque ad conspectum, colloquiumque praeter Sinarum morem familiarissimum. Machinae horariae dudum promissae tunc oblatae, vitrei quoque trigoni speciosissimâ colorum varietate cuncta quae trans ipsum spectarentur depingentis, dono, ac visu mirifice delectatus est. Denique, quod more illic recepto magistratuum summorum vulgare familiaritatem ad quotidianos congressus prohiberetur, inuito [Note: 209 Benignitas Tutani erga nostros.] similis significauit, haud se posse sine periculo notae, indulgere cum ipsis frequentiae colloquiorum. Irent in a se prouisam, instructamque ipsis domum, ibique laeti, ac securi degerent. Assignauitque curandis, ac crebro visendis ijs duos ex familiaribus intimis, quibus vti possent interpretibus ad a se petenda, quae opus haberent. Admonuit quasi suâ causâ, peterent ex interuallis ab se audientiam: se se enim, quoad per leges patrias liceret, cum ijs libentissime acturum. Sic dimissi in aedibus percommodis ad fanum suburbanum sitis, a Ministris Proregis publice deducti, collocantur. Fanum ipsum, cui nomen erat Thiennizci, Christiano ritu expiatum, Incruento quotidie
sacrificio, caeterisque verae religionis ministerijs sedem idoneam praebebat. Iam varij commeatus, et exquisita lautorum illic ciborum fercula, continue a Tutani Praetorio ambitiosis Ministrorum eius officijs affluebant. Est Gens Sinarum supra omnes caeteras Regum, ac Principum suorum demissa obnoxiaque veneratrix. Quo fiebat, vt ista tam palam demonstrata, tamque illustribus indicijs eminens, Magistratus inter Regni proceres maximi (nam Cantoniensis Praefectura maioris est, quam pleraeque aliae dignitatis) in homines aduenas beneuolentia, multam ipsis apud omnes conciliaret autoritatem. Praesertim cum ista mirantibus, occurrebat: hunc priuato nomine Cinsui dictum, qui tunc ibi Prorex erat, proprijs suis virtutibus, ac dotibus, insignique super omnes laude prudentiae, fere supremum in Regis intimâ gratiâ locum [Note: 210 Sinarum hu manitas in Patres.] tenere. Sic enim de illo, toto late Regno percrebuerat. Ergo nostri praecipuâ in veneratione, non vulgo magis, quam primoribus Ciuitatis esse. Salutari officiose, audiri beneuole, etiam cum de Religione dissererent. Sermonesque istos commendabat genus vestis. Nam suasu Tutani ambo Patres cultum Mandarinorum, augustum illic, et eximie honoratum induerant. Ardebant cupiditate Patres Proregis ad veram Religionem adducendi. Sed obstabat fastidiosa Maiestas, et illa patria superstitio, raros tantum, et breues indulgendi congressus. Tamen quoties licebat occasionem arripiebant, inferendae mentionis Diuinarum rerum, Tutano neutiquam aspernante: qui etiam aliquando interrogauit: ecquid tantum suis sacris confiderent, vt maleficuin [Note: 211 Daemon malus terribili specie Sinis apparet.] Daemonem, qui non raro in illis partibus formâ terribili se ostentaret, multosque vexaret, abigere illorum obiectu se putarent posse? Ac cum nostri fidenter affirmarent, paratosque se ad experientiam ferrent, delectari, ac probare visus est. Menses iam quatuor fluxerant tam secundo rerum cursu, et fiduciam Patres non dubiam conceperant, propriam ipsis, perpetuamque hanc habitationem fore. Quare haud oblitus Rogerius commendatae sibi a P. Visitatore curae Matthaei Riccij euocandi, maturum putauit eius rei facultatem a Tutano petere, quam et statim impetrauit. Scripsit igitur Amacaum ad Riccium, vt quamprimum veniret. Verum is dum itineri [Note: 212 Tutani subitus e gratia lapsus, et cuocatio ad Regem.] se comparat, superuenit tristis Nuncius mutatae inopinatissimo casu fortunae. Tutanus Cantoniensis delationibus Aduersantium apud Regem gratiâ exciderat, et ad causam dicendam subito in aulam euocabatur. Is minime proviso circumuentus malo, misit raptim, qui Patribus diceret: esse ipsis continuo migrandum. Sibi enim, et ipsis exitiosum fore, si successor ipsius mox adfuturus, Externos contra Regni leges Sciauquini Domicilio proprio constitutos reperisset. Institit Rogerius per sibi fidos interpretes, ne se saltem e Regno funditus exterminaret, sed quod citra periculum suum posset, daret sibi veniam consistendi in aliqua saltem vrbe Prouinciae, quoad explorassent, [Note: 213 Patres conantur regredi in Vrbem Quamcheu.] quo animo futurus in ipsos esset Tutanus nouus, qui expectabatur. Ad ea Cinsui, ne in tanto quidem suo periculo beneuolentiae quam hactenus ostenderat oblitus, aut poenitens, respondit se attentius considerato negotio putare tentari posse a Patribus reditum in Vrbem Quamcheu, in quâ nutu, et gratiâ decessoris sui sedem antea fixissent. In eam spem diploma misit a se conscriptum ad Haitaum, siue Praefectum maris, in ea plerumque vrbe commorantem, quemque nostris beneuolum intellexerat: quo admonebat, vt si ei videretur, antiquis hospitibus priorem stationem in istâ Ciuitate redderet. Soluunt confestim Sciauquino cum hoc diplomate nostri Quamcheu versus. Sed perincommode accidit Haitaum inde tunc abesse. [Note: 214 Sed inde excluduntur.] Nemoque aliorum Magistratuum illic est repertus, qui tam trepido cardine rerum quidquam consciscere auderet, quo aduentantis e Regiâ Proregis in se commoueri seueritas posset. Quare Patres ne breuis quidem hospitij copiâ factâ, facessere sine morâ e Regni finibus iussi sunt. Sic reuersus Amacaum cum Rogerio Pasius, in Iaponiam, quo prius destinabatur, nauigauit. Interim nouus Tutanus, qui prinato nomine Co vocabatur, Sciauquinum
appulsus, et regiminis habenis in manus sumptis, dum quod ante omnia, recentes illic Magistratus solent, inquirit, ecqua extet in eius tabulario praescriptio, quae executioni mandata non sit, reperit exemplum diplomatis, quod diximus a Tutano Cinsui nostris Sciauquino discedentibus datum, ad cuius pariculi calcem cum non esset de more adscriptum, effectum id fuisse, quod illic iubebatur, mittit nouus Prorex continuo ad Haitaum, cur edictum illud inscribebatur, percontatum an fecisset, quod Prorex mandauerat? [Note: 215 Diploma a Tutano abeunte relictum nouam occasio nem Patribus offert reuertendi ad Siuas.] Haitaus eius rei plane inscius, idcirco, quod vt diximus, ei ex Vrbe Quamcheu tunc absenti, Patres nostri diploma reddere non potuerant, suspicatus id quod erat, fuisse id scriptum delatum Amacaum, mittit confestim ad Praefectum Vrbis, quem Sinae Hiam-xan, Lusitani mollito in suum vsum vocabulo, Ansanum vocant, Magistratum cuius curae peculiari res Amacaenses erant commendatae, interrogans num de isto diplomate aliquid ad cum notitiae venisset? Is confestim ad militum Praefectos, qui Amacaensi Portui praesunt, expedit mandatum inquirendi de diplomate, quod illi cum sedulo fecissent, illud demum in Societatis Collegio rite obsignatum repererunt: ac cum illud sibi dari poscerent, referendum in Vrbem Quamcheu, quo necessarium ipsis iter erat, rogati sunt a nostris, vt paterentur, Patres Rogerium, et Riccium ipsis adiungi comites; eos enim velle, sicut mandatum ipsis ab Exprorege fuerat, Diploma Haitao iam reuerso reddere, cui propter eius absentiam antea nequiuissent. Negarunt illi suae potestatis esse quemquam externum in Vrbem Quamcheu ducere. Sed esse in illo itinere [Note: 216 Sed ij prohibentur a Prae secto Vrbis Ansan.] aliam Vrbem Ansam vocatam, ad quam vsque se Patres deducturos receperunt, ibique repraesentaturos Magistratui loci, qui si causam probaret, eis facultatem dare posset vlterius pergendi. Praefectus Vrbis Ansan Ci-Hien dictus, auditis Rogerio, et Riccio, potestatem ferendi ad Haitaum diploma ipsi inscriptum petentibus, haud familiari sane vultu, negauit id se facturum: at iussit, diploma sibi redderent; se enim perferri, quo esset opus curaturum. Cunctantibus nostris dare, ac magnopere instantibus, vt veniam deferendi daret, ille indignatus, diploma e Rogerij manu raptum proiecit in terram, increpauitque vltro, quod sperarent quidquam ipsis profuturum edictum exautorati Proregis. Hac acerbitate in hospitium remissi decernunt clam in Vrbem Quamcheu progredi. Res erat illis locis, et moribus periculi, et difficultatis non vulgaris, nec perfecissent vmquam, nisi casus opportunus adiuuisset. Commodum accidit per eos dies deferri ad Ci-Hien Vrbis Ansanis Praefectum, Nuncium de morte Patris sui. Sinarum more filij Parentum obitum trienni luctu prosequuntur, et per id tempus omnis potestatis incapaces sunt. Redacto igitur in ordinem priori Prefecto dum nouus instituitur, occasionem impune latendi, et vtiliter negotiandi, quod volebant, nostri foeliciter captarunt. Successorem Praefecti nequaquam tam [Note: 217 Fauore alterius praefecti Patres Quancheù appellunt.] seueri virum ingenij, non magnâ pecuniâ expugnant. Is cum scriba quodam talium perito, et ipso largitiunculâ asperso, scriptum verbis ambiguis componit, quo ita fiebat potestas Aduenis duobus in Vrbem Quamcheu pergendi, quo se diploma nescio quod habere perferendum dicerent, vt si res non probaretur, ipse Praefectus Ansanensis extra periculum esset. Hac arte aditu inuento Haitaum conueniunt, diploma reddunt, potestatem Domicilij figendi postulant. Respondet Haitaus benignissime, sui hoc iuris non esse. Hospitij dumtaxat temporarij facere se gratiam exteris posse. Perpetuam habitationem a Tutano, vel a Visitatore Prouinciae, Ciai-Yuen appellato, solis concedi. Responderunt nostri vsuros se interim ea, quam offerret hospitij precarij copiâ, et eo annuente in Palatium legatorum Regis Sian, vetus Rogerij diuersorium, iuerunt. Verum ne ibi quidem diu quietis esse licuit. Eodem die venit ad eos Haitai familiaris eius nomine nuncians, nouo ei indicio compertum Censorem Prouinciae lustrum suum solemne mox inchoaturum. Huic ius inquirendi in acta onmium Magistratuum esse. Vereri
se se, ne si permissu suo Peregrinos homines in Cantoniâ commorantes [Note: 218 Coguntur Patres Ama caum regredi.] inuenisset, grauiori se aliquâ notâ configeret. Eius censurae vim longe maximam, et indelebilem maculam haberi. Rogare ideo Patres, vt cederent tempori; neue facilitatem in ipios suam, sibi ipsi perniciosam esse vellent. Pronum arbitratu est, quam haec acerba denunciatio Patribus fuerit. Abeunt moerore pleni, et dum per Vrbem Ansanem Amacaum repetunt, legunt in portâ Ciuitatis expositum recens edictum noui Tutani Co, multa de Amacaensibus conquerentis; multa item, et grauia minantis Interpretibus Sinis, qui Falancos patrias literas docerent, eisque animum facerent, et vias indicarent penetrandi in Regnum: Vnde intelligebant, quam alienus a spebus, et rationibus ipsorum noui Proregis animus esset. Cum his tristissimis cogitationibus, pudore pleni doloreque tentatae toties frustra rei tam optatae, Amacaum Patres redeunt, Dei iudicia venerantes, nec spem deponentes tamen apparituri aliquando in suâ tantâ causâ Diuini Numinis. Ecce autem subito ingens, et inopinatissima mutatio. Dies ab his vix quinque sex-ue fluxerant, cum peruenit Amacaum miles e Ptaetorio Tutani, qui Patres humanissime Sciauquinum inuitaret, allato diplomate, quo eis ibi a publico assignatae commodae, [Note: 219 Renocantur-Patres Sciau quinum miro euentu.] perpetuaeque habitationis libera potestas offerebatur. Res transacta in hunc modum est. Iussi a Prorege Cinsui abire Sciauquino Patres dum amicis in digressu valedicunt, in magnâ eorum turba discessum eorum aegrê se ferre significantium, cum alia multa, quae mutuam ipsorum voluntatem ros tarentur, tum illud dixerunt: se certam pecuniae summam ei numeraturos quicumque a nouo Tutano ipsis reditum exorasset. Aderant Praetoriani aliqui Proregis, quorum vnus non e maxime conspicuis, cum dictum annotasset, paucis diebus post initum a Tutano Magistratum, libellum ei obtulit Interpretis Patrum nomine, quo Patribus dari facultatem habitandi Sciauquini, et aream assignari, vbi Domum sibi, et Deo suo Templum extruerent, postulabat. Haec legente Tutano apparuit, si vmquam alias, eius oraculi veritas: Cor Regis in manu Dei, et quocumque voluerit inclinabit illud. Cum enim consentaneum esset ab eo, qui edicto recenti Sinas Interpretes Amacaensium proscripsisset, oblatum sibi nomine vnius eorum libellum non sine indignatione reijci; longe aliter ille, benigne admisit, et ad calcem adscripsit: remittere se rem istam ad inferiorem Praefectum, quem Sinae Cocumfu, conseruatorem Ciuitatis, vocant, vt quod ei videretur statueret. Erat in istâ tum Praefecturâ quidam Guam-puon nomine, e Prouinciâ Cequianâ, Ciuilis vir ingenij; cui cum miles libellum, quem diximus a Tutano subscriptum reddidisset, consideratis mature omnibus, aequa postulari cenfuit. Statimque officiosissimas ad Patres literas dictauit; quas idem miles continuo Amacaum detulit. Patres his supra modum laeti, strenue incumbunt in eleemosynas conquirendas, vnde, et promissam mercedem tam bene merito soluerent militi, et caeterum itineris aedificationisque Domus, ac Templi conficere sumptum possent. Erat tum Amacaensis Ciuitas exhausta iacturis, quod in eum forte annum multa onerariarum varijs ex locis merces magni pretij non paucas importantium naufragia concurrerant. Redegerat praesertim ad incitas plurimos, fidemque de foro sustulerat Iaponiensis Classis miserabilis casus, quae ad Insulam Leuciqueum tota cum onere perierat, fortunas maximae partis Amacaensium in extremam pene desperationem trahens. Ad haec amicissimi quique liberalitatem exhauserant in trium irritarum expeditionum, de quibus diximus, impensis conferendis: et ex earum vano successu, male de hac ominantes, [Note: 220 Liberalitas Gasparis Viegae in Prosequendis viatico Patribus.] a proijciendis in spem tam incertam pecunijs abhorrebant. Quo maior, et commemorabilior extitit tunc pietas Gasparis Viegae, qui nihil his deterritus, tam profuse largitus est, vt non propriae solum benignitatis obire partes, sed vnus omnium vices explere voluisse videretur. Suppeditauit etiam ex domesticâ inopiâ largiter Franciscus Capralis Collegij Rector, instructosque
benigne, ac prudenter admonitos, Rogerium, et Riccium, mense Septembri cum aliquot amicis Sinis, deducente Praetoriano Milite, qui accersitum eos venerat, dimittit. Sciauquinum, vt primum attigerunt sistunt se ad Tribunal Cocumfu flexis genibus, non enim aliter coram isto Mastratu quisquam apparet, interrogatique ab eo blande, ac dementer, quid vellent? Responderunt se se missu magni Patris (hoc nomine ibi notus erat Romanus Pontifex) profectos ex Europâ, eo venisse instinctos cupiditate cognoscendi literas, linguamque Sinicam; quo sic mutuae communicationis facultate paratâ, cum audire ipsi possent, ac discere, quae a Sinis, vt fama erat, de Doctrinis varijs copiose prudenterque tradebantur; tum suggerere vicissim, quae de ijsdem Europaei non paruo, nec breui studio elaborata commentati essent. Bonum hoc, atque vtrisque vtile fore commercium, nec apparere causam; cur cum Sinenses Magistratus mercatus, et Nundinas suorum cum Externis Institoribus, ad mercium peregre apportatarum cum ibi abundantibus commutationem permittant: non similiter approbent magis etiam salutarem bonorum mentis, fructuumque ingenij communicationem. Petere se igitur, vt sibi ad eam rem figere domicilium Sciauquini liceat; solumque assignetur, ubi suo sumptu Domum sibi construere, et Deo Coeli, quem colerent, cuique quotidie sacra facerent, [Note: 221 Cocumfù humanissime Patres excipit.] Templum excitare, ornareque possent. Ad ea Cocumfu, placido renidentique vultu. Ite, inquit, quod bene vertat, lustrate Vrbem, ac suburbia, et qui vobis maxime situs arriserit, ad eas, quas dixistis structuras, notate, mihique indicate. Mea erit cura impetrandi a Tutano, vt eius autoritate supremâ istius vobis loci, quemcumque optaueritis, propria, et perpetua possessio firmetur. Ab hoc colloquio digressis Patribus Miles, qui eos Amacao duxerat, alijque, quos priori aliquot mensium commoratione Amicos Rogerius parauerat, auctores fiunt eum locum petendi, quem ipsi monstrabant. Vastus patebat extra Vrbem Campus ad ripam amnis ingenris, villis suburbanis sparsus, quas felicium arborum speciosa nemora, et hortorum amoenissimi prospectus, cum ciuibus e Turrium fenestris spectantibus, tum aduenis per fluuium commeantibus miro late spectaculo monstrabant. Huius in agri eâ parte, quae flumen contingebat, mille fere passibus ab Vrbis muro, surgere coeperat sumptu publico turris ingens, quales apud Sinas multae antiquâ superstitione tolli solent studijs populorum, vanâ fiduciâ sperantium, pacem, vbertatem, foelicitatemque regionis istiusmodi molium speciosa perennitate contineri. Prope Turrim iam ad primum euectam tabulatum, et versicolori exterius tectorio fulgentem, vnde ei floridae nomen adhaeserat, designabatur templum magnifici, vt ijs locis, et elegantis operis, quo in Templo conseruatori Ciuitatis isti ipsi Guampuon statua decreta fuerat consilio publico literatorum, ac plebis, sexennium eius praefecturae inoffensâ prudentiae, ac benignitatis famâ laudatum, istâ grati animi significatione honorantium. Eo nostri deducti ab amicis locum animaduertunt ad ministeria praedicationis Euangelicae inprimis opportunum. Redeunt igitur ad Cocumsu, eique referunt: locis exploratis, vt ipse pridie iussisset, nullum ad suas rationem accomodatiorem reperisse, quam eum, qui turrim floridam proxime tangeret. Haec nostri autoritate adducti amicorum verecunde, ac timide dicebant, multum verentes, quo res caderet. [Note: 222 Et locum aptissimum ipsis ad aedificium concedit.] Cum ecce haud dubijs indicijs sentiunt exhilaratum istâ mentione Conseruatorem, cui videlicet amplum, gloriosumque videbatur, locum illum in quo suae virtutis monumentum aeternum ponebatur, nouâ, et mirâ in illis partibus Europaeorum Sacerdotum habitatione nobilitari. Benigne igitur arridens: rem, inquit, mihi quidem gratam, et ni fallor impetrabilem optatis. Adibo Tutanum, et vestro ei voto exposito quod ille annuerit renunciabo. Istius responsi moram bene Patres collocandam putauerunt in Arâ requirendâ, quam Rogerius Sciauquina discedens iussu Proregis
Cinsui, apud amicum deposuerat. Erat is Ciuis Sciauquinensis, nomine Nico, cognomento Ciu, quicum nostri, quod vicinus esset domui, quam Prorex ijs habitandam dederat, familiaritatem contraxerant, et docilem experti, Christianae Religionis elementis imbuere volentem caeperant. Huic cum subitâ necessitate ad discessum vrgerentur, sacrum altare seruandum commiserant. Eius igitur cum Domum adijssent, Nico amplexus hospites, et constantem [Note: 223 Supellectilem sacram priori disces su relictam sancte custo ditam reperiunt.] amicitiam omnibus officijs prolixe testatus, duxit in conclaue pro copiâ ornatum, cuius in medio sacrum altare stabat, octo thuribulis perpetuo sui mantibus halans. Eminebat supra inscriptio literis ab ipso cubitalibus splendide formata, duas has voces exprimens Thien Chu, quae hisce latinis respondent: Coeli Domino. Referebat bonus Cathecumenus; se se quotidie, ex quo Patres discessissent, in eam Aulam statis locis venerabundum orasse Deum Coeli, vt suos Sacerdotes reuocaret, seque illuminaret. Delectati Patres viri humanitate, reditum in hospitium parabant: cum ille: nequaquam, inquit, patiar vos quamdiu propriam Domum non habebitis, alibi diuersari, quam apud me. Partemque illis aedium ostendit, Aulae, in qua erat Altare coniunctam, in quâ sine familiae incommodo, degere interim possent. Acceperunt Patres, quod vero affectu offerebatur, et sarcinis ex hospitio eo traductis, fruentes opportunitate offerendi Deo quotidiani sacrificij, responsum illic Conseruatoris expectabant: quod non est diu moratum.
Dies inter haec illuxit decimus octauus Kal. Octobris, anniuersariâ per Ecclesiam Catholicam Sanctae Crucis exaltatae memoriâ Sacer. Eo die adfuit a Cocumsu Nuncius, qui Patres accerseret. Subito profecti ab eius renidenti placidoque vultu primum omen concessae, quam optabant gratiae sumpserunt. Audiunt mox ab ipso, impetrasse se ipsis a Tutano, quae petierant. Quare postridie constitutâ horâ ad Turrim floridam adessent: se eodem occursurum, et AEdis extruendae metaturum solum. Conuenitur vtrimque ad condictum. Sed Cocumfu more Sinis vsitato, qui exquisitas in negotijs rite conficiendis solemnitates adhibent, Collegam alium suum virum maximae authoritatis secum adduxit; et cum eo tres e primoribus Ciuitatis, quorum vni tum priuato, sed Mag istratibus alibi primarijs cum laude functo, aedificatio eius, de qua diximus Turris, a Concilio Vrbis publico commendata fuerat. Is alioqui austeri vir ingenij, vbi audiuit hoc agi, vt in viciniâ Turris fuâ curâ structae, stabilis et perpetua sedes Exteris hominibus tribueretur, caperare frontem caepit: adductoque supercilio, itane, inquit, Amacaensibus mox turbâ magnâ secuturis, ostium pandimus, et nouae ipsorum hîc in nostris ceruicibus fundandae coloniae locum vltro damus? Trepidare hîc nostri, et rem tacite Deo commendare. Conseruator, in quem omnium oculi obuertebantur, tranquille respondit: omnia Tutano, et sibi prouisa satis esse. Nec quidquam hîc periculi talis apparere. Duobus hominibus singulari, nec vim exempli habituro, priuilegio concedi stationem in commodum publicum. Tum versus ad Patres: [Note: 224 Area aedificandae domui, et templum nostris assignatum.] Videte, inquit, ne quemquam Amacao sine nouâ facultate euocetis, atque legibus Sinensium subiecti sitis. Annuentibus ijs, ipse Cocumsu mentas designauit Domicilij. Area videbatur angustior, quam vt templum simul, et Domum commode caperet. Quare modeste interpellat Rogerius: non videre se in tam arcto spatio locum aedi sacrae. Cui Cocumfu equidem vestrae dumtaxat, inquit, habitationi hos circumscribebam fines: nam templum quod iuxta, vt videtis, sumptu publico tollitur, vobis commendare, ac proprium addicere statui. Erat id templum, in quo, vt diximus Conseruatoris statua collocanda erat. Quare deducendum mature ab errore absurdo Rogerius hominem ratus, Atqui solus, inquit, Deus noster in illo, quod meditamur colendus templo est: neque in eo vlli hominis viuentis signo, aut simulacro locus esse potest. Constitit aliquandiu defixus ad
haec verba Cocumfu: et cum seducto Collegâ, alijsque, quos adduxerat arcano locutus est. Tum ad nostros consuetâ serenitate se conuertens. Ne id quidem, inquit, quod obijcitis obstabit, quo minus templum, quod iuris esse mei publica liberalitas voluit, vobis conditione quam optimâ condonem. Vos cui voletis Deo, quibuslibet caeremonijs sacrabitis. Nec vobis eâ in re quidquam molestiae a nobis erit. His dictis, aream praeterea quam aedi nostrorum priuatae descripserat laxari aliquantulum praecepit. Nostri exquisitis verbis prout res poscebat gratias egerunt; et quoniam sarcinulas ad possessionem assignatae sedis continuo adeundam, eo secum tulerant vitreum trigonum inde promptum Conseruatori obtulerunt: simulque pictam [Note: 225 Tabella Vir ginis Matris puerum IESVM vlnis gestantis admirationi est Sinis.] tabellam Deiparae Virginis, cui sacram aedem dicare constituerant, in loco conspicuo defixerunt. Spectauit Trigonum cum admiratione Conseruator, alijs etiam certatim effusius laudantibus. Nec minus cunctos rapuit Virginis species Christum puerum vlnis amplexae: intueri, haerere, passim omnes, nullum finem commendandi, venerandique facere. In primis Cocumfu nullo non indicio prodebat se mirifice rerum earum aspectu delectari. Memor tamen abstinentiae, qua summam in eo magistratu laudem meruerat, palam negauit se vitreum Trigonum, aut omnino quidquam aliud, dono accepturum. Petijt tantum, vt si graue non esset, sinerent Patres Imaginem Virginis Dei-Matris, et Triangulum vitreum deferri tantisper in Domum [Note: 226 Abstinentia Conseruatoris dona recusantis.] suam. Se enim liberos, et familiam tam miro spectaculo recreari cupere Prolixe videlicet assenserunt Patres. statimque tabula, et vitrum Conseruatoris Ministris portanda sunt tradita; adiunctis alijs quibusdam, quae etiam, atque etiam Conferuatorem rogabant, vt sibi habere dignaretur: se enim in beneficij parte numeraturos, si aliquid a se oblatum acciperet: multo vero maxime iucundum habituros si admittere omnia vellet. Sed frustra haec fuerunt. Nam Conseruator vbi satis domi spectata illa sunt, cuncta remisit: ne sudario quidem acu picto, Europaeo opere, in quod vxor eius muliebris cupiditatis oculos adiecerat, retineri ab illâ permisso. Post haec conductâ in proximo domunculâ instabant operi nostri, festinandum rati, ne qua voluntatum mutatio existeret. Ergo iam positis in areâ sibi affignatâ fundamentis, muri lateritij surgebant: Cum ecce Turris floridae structores ex primo illo specimine certius aestimatâ crescentis aedificij formâ, et mole: palam vociferari, obstrui luminibus operis publici, et totam elegantiam ceptae turris, quae in salutis, ac foelicitatis publicae auspicium surgeret, priuatâ externorum hominum ambitione corrumpi. Haec illis assidue querentibus, facile primores Ciuitatis, suburbanas eo ambulatiunculas frequentantes, [Note: 227 Iactis iam fundamentis Patres loco assignato cedere coguntur.] assentiebantur. Ergo de horum Consilio Praefectus operis Turris floridae, ille ipse quem diximus coram Conseruatore contra nos obnunciasse, viatore publico ad Patres misso, desistere illos aedificatione iubet. Rogerius hoc audito, Proceres Vrbis singillatim conuenit, quâ mente, quoue consilio, quâ Magistratuum Sinensium voluntate, aedem vtilitatibus magis publicis, quam suis ipsorum vsibus seruituram condat, accurate, ac modeste docet. Probabant audita plerique; et Conseruatoris autoritate, impetratoque per eum Tutani diplomate praesertim mouebantur. Addebant tamen dehonestandum non esse publicum monumentum adstructione priuatâ. Componi [Note: 228 Alium impe trant commodum.] rem ex aequo posse, si Patres paulo remotiorem aliquem situm optarent, summâ statim omnium voluntate concedendum. His cognitis Patres, qui frustrâ se perfecturos domum viderent, si odio, inuidiaque populari ab eâ frequentandâ Sinae abhorrerent, consilium a necessitate capiunt descendendi ad conditiones oblatas. Et Deus ita rem fortunauit, vt longe accomodatior rationibus [Note: 229 Riccius dira calumnia liberatur.] nostris, quam prior ille fuerat, locus assignaretur. Caeterum frustra consumptis caepto in opere pecunijs, Rogerius Amacaum redit subsidij conquirendi gratia. Vbi dum moratur, Riccius dirâ calumniâ periclitatus, conuictis Diuinâ prouidentiâ falsis testibus, et calumniatore grauissime
a Conseruatore mulctato detractum honorem cum gloriae accessione recuperauit. Perfecta denique Domus, et Sacellum est, et vtrique appensum diploma Tutani, quo solum illud in stabilem possessionem, quam optimo iure Patribus dabatur, et inquilinorum securitati quietique, regiae tutelae interpositione cauebatur. Misit etiam Cocumfu vtriusque valuis affigendos sinico more titulos, ingenio, et manu designatos suâ. AEdis quidem sacrae haec erat inscriptio: Templum, et flos nouellus Sanctorum. Domicilio Patrum appensa tabella haec habebat: Ab Occidente venerunt ad nos Patres, homines candidissimi. Addidit Epigramma panegyricum septendecim versuum, stylo pereleganti, omnibus Sinicae poeseos suauitatibus condîtum: quod item manu eruditâ suâ in ornatâ pigmentis tabulâ graphice pictum proponi publice voluit. Quae res magnam nostris existimationem, [Note: 230 Perfectum aedificium inscriptionibus ornatur.] et venerationem conciliauit. Interim Rogerius, quam ante hos annos quatuor scribere linguâ Sinicâ caeperat Christianae Doctrinae summam, Mandarinis amicis Domum nostram amicissime frequentantibus videndam, et si quid in grammaticae regulis peccatum erat, emendandam commiserat. Eorum concors iudicium fuit, librum esse praeclarum, et quamprimum typis publicis [Note: 231 Christianae Do ctrinae summa lingua Sinica a Rogerio edita.] edendum. contulerunt quin etiam in id operam. Itaque illorum maxime studio sub finem anni 1583. perfectâ editione, vulgari caepit. Eius libri capita quotidianis scholis ad densam, et perattentam coronam nostri disserebant; cunctis admirantibus, credentibus non paucis, et aquam peccatorum deletricem (sic baptismum appellabant) concedi sibi flagitantibus. Patres nihil cupide in istis initijs festinandum rati, rem in longum trahebant. Vnum tantum mendicum hominem morbo afflictum a suis crudeliter eiectum domo, et misere in publico iacentem, cum in tugurium commode ad id ipsum structum prope domicilium nostrum deportassent, et humanissime aliquamdiu fouissent, illo ipso caritatis miraculo apud Sinas rariffimo permotum, [Note: 232 Primus baptismus aegri inopis.] ad Christianae veritatis ipsi eodem tempore propositae lucem amplectendam, volentem, poscentemque, baptizarunt, et mox cum suaui spe salutis aeternae mortuum honorifice sepelierunt. Laudantibus plerisque benignitatem in miserum impensam: Nonnullis tamen absurdâ in vulgus sparsâ fabulâ rem ad auaritiae suspicionem trahentibus. Aiebant enim callidissimos Falancos ex istius languencis aspectu intellexisse, gemmam ingentis pretij in eius capite latere, quare illum laborantem curasse, vt mortui cadauere potirentur. [Note: 233 Conseruator in Lancitani dignitatem pronectus.] Vergebat inter haec ad finem trienne spatium Magistratui Cocumfu Sinicis legibus praescriptum: metusque cum Ciuitatem vniuersam, tum nostros priuatim solicitabat, ne tam impense fauente Conseruatore priuarentur. Hoc formidantibus laetifsimus e Regiâ Nuncius superuenit, diploma ferens, quo Guampuon, hactenus Cocumfu, Lancitanus deinceps ibidem esse iubebatur. Est Lancitani tanto superior illa priori dignitas, vt non nisi genibus humi positis quicumque est Cocumsu Lancitanum alloquatur. Gratulatio ergo ingens publice fuit, nec vllorum, quam nostrorum verior, ac maior. Vnum deerat ad legitimam Residentiae iuxta vsum Societatis institutionem, vt adiri ea lustrarique a superioribus eius posset. Adeunt Rogerius Ricciusque Lancitanum. Exponunt: degere Amac ai P. Franciscum Capralem Collegij Societatis illic Rectorem, cuius potestati, atque imperio ipsi subiecti sint. Eius iuris, officijque esse visere, et explorare quid sui, vbicumque sint, rerum gerant, Nec quidquam nostro more rite fieri, nisi eo dirigente probanteque. Petere idcirco sese a Lancitani perspectâ tot beneficijs humanitate, ne sibi addictissimos clientes summâ consolatione, domum, et templum, quod sibi tam munifice dederit, istâ, quae vna deesset, iuris solemnitate fraudari velit: Sed quâ polleret, vi noui Magistratûs, plenâ eius rei potestate, annuere negrauaretur vt Caprali quoties vellet Sciauquinum ad nos venire, inspiciendi causa ordinandique, quae e re viderentur, libera facultas esset. Concessit id solitâ facilitate
[Note: 234 Rectori Amacaensi potestas visitandi Patres Sciauquini degentes facta.] Lancitanus: et statim Rogerius, relicto Sciauquini Riccio, Amacaum profectus Capralem deduxit, Lancitanoque stitit. Is hospitem exporrectissimâ fronte, benignissimis verbis excepit; addens se mox missurum, qui eum domi suae a se salutaret, paucis post horis eodem die venit in Domum nostram nobilis Aulicus Dux Praetoriae cohortis, qui conuento Gaprali dixit, se a Lancitano adesse, gratulandi nomine ipsius eius aduentûs causa. [Note: 235 Lancitanus beneuolentis sime Capralem excipit: et eius exemplo Mandarini.] Simul ab eodem munera obtulit, quae honestissima illic praestantibus vieris dari solent. Volumen panni serici candidi, ventilabra sex, et mappas quatuor. Tantundem Patri quoque Rogerio donatum. Concursus inde fuit Mandarinorum re per vrbem vulgatâ, hospitem, quem Lancitanus tanti faceret, certatim colentium. Horum erant variâ humanitate officiosae voces, adhortantium, vt quandoquidem vrbem suam, et nouam Patrum Domum honorare aduentu iuo dignatus esset, ne breue id gaudium esse vellet, sed duorum saltem mensium indulgeret hospitio moram. Mensis erat Nouember anni 1584. et praesentatae in templo Deiparae Virginis anniuersarius imminebat dies, quem primae in ijs partibus publici baptismi caeremoniae solemniter celebrandae idoneum Capralis credidit. Baptizauit igitur eo die nostro in Sacello, quanto maximo apparatu licuit, duos e multis delectos. Prior ortu erat, et literis clarus, quem cum Primi nostrorum Patrum recens Sciauquinum appulsorum sermones caepissent, ita ipsis famillariter adhaesit, vt etiam vltro petitâ cum ijs diuersandi facultate, quinque circiter menses eodem [Note: 236 Primus Baptismus publicus Sciau quini celebratus.] cum ijs tecto eâdem mensâ vsus sit: quo tempore totus erat in recognoscendo describendoque compendio Doctrinae Christianae Sinicâ linguâ, vt dictum est, a Rogerio composito. Eius libri lectione illuminatus, Diuinâ operante gratiâ veritatem agnouit; serioque induxit in animum profiteri eam, et illi propriae, ac quoad posset alienae quoque salutis vsum adhibere. Nomen illi Paulo factum est. Alter Sciauquinensis fuit Ciuis, Sinico nomine Nico, cognomine Ciu, idem ille, cuius in domo expulsi primum Sciauquino Patres, Sacrum Altare deposuerant, vt diximus: Cui Sanctum illud depositum non minus, quam olim Obededoni Arcae testamenti hospitium profuit. Nam ex eo tempore magis, magisque incensus desiderio Christianae Religion, cum vniuersa eius elementa probe percepisset, ad Fidelium coetum aggregari, studio et perseuerantia meruit. Huic regenerato nomen Ioannis nouum est additum. Qui cum laetitiâ gestiens a Sacro mysterio in suam domum redijsset, vicini magno concursu eum adierunt, etiam, atque etiam rogantes vt ipsos iuuare ne grauaretur, in nouâ, quam suscepisset Religione cognoscendâ amplectendâque. Paulus ex Prouincia Fuchien oriundus, Sciauquini ob quaedam negotia consederat, ibi, et in Regis Aulâ bene notus, ac magni habitus, cum ob caeteram prudentiam, tum praesertim ob insignem in literis, disciplinisque Sinensibus profectum. Ad hunc vbi Christianum factum percrebuit, Primores ipsi Principesque Sciauquinensis Vrbis gratulatum concurrerunt: certatim pro se quisque contestantes, se factum eius collaudare, ex eoque ipso intelligere bonam, et sanctam nouam istam religionem esse, quam vir tantae Doctrinae, ac virtutis, tamque excellentis ingenij sibi suscipiendam iudicasset. Post paucos dies idem Paulus iter in Vrbem Regiam suscepit, vbi promouendus ad Mandarini dignitatem existimabatur. Alebat tamen nostris, se prius domum suam reuisurum; vxoremque ac familiam inuenti thesauri participes facturum, ijs ad Christi Religionem, vt sperabat, adiungendis. Hactenus tantum necessariae morae traximus in enucleate, ac distincte repetendis originibus Sciauquinensis Domus, quam primam intra Regnum Sinarum Societas habuit: in quo si aliquot retro Annorum memorias coniunximus, boni consulere debebit aequus lector, id quod eius plenius commodiusque docendi causâ innouatum hic semel a nobis est, alias non facile limites Annalis transgressuris.
In Brasiliâ hoc nno a centum, et quadraginta socijs Regni Dei negotia
strenue, ac feliciter procurata sunt, Infidelibus ad fidem, Fidelibus ad vitae Sanctitatem inuitandis. Barbarorum ad duo millia Ecclesiae per baptismum adiuncta sunt. Christiana Iuuentus praecipue curata, excitatis saluberrimo [Note: 237 Mors subita vnius e nostris Pernam buci.] euentu sodalitijs. Inter hos labores duo ad mercedem, vt speramus, euocasi sunt. Alterius horum notabilis mors fuit inopinatâ celeritate. Relaxans animum a prandio, familiari cum fatribus sermone, in Pernambucensi Collegio Balthasar Fernandez XI. Kal. Iunias, dum signum Angelicae salutationis meridie insonuit, repente cotruens expirauit; valens eatenus, et vegetus. Eum, etsi morte praeoccupatum, in refrigerio fuisse, (vt sacrae literae loquuntur) cum ex caeterâ eius bonitate confidere licuit; tum quod ijs ipsis forte diebus promulgato illic Iubilaeo, ad eius participandas vtilitates peculiari se religione praeparauerat. In Peruuiâ Synodum celebrarunt earum partium Episcopi, ad quam etiam Prouincialem Societatis aduocare sunt dignati. In eâ cum esset animaduersum, [Note: 238 Christianae Doctrinae summa Peruuiano idiomate conscri pta.] quae ibi vsu terebantur. Christianae Doctrinae linguâ populari explicatae volumina, multis locis mendosa circumferri, quod, qui primi Prouinciam interpretandi susceperunt, non satis adhuc in Idiomatum illorum intimâ notitiâ profecerant, datum Societati negotium est nouae summae conscribendae, quae non tantum elementariam declarationem mysteriorum, et dogmatum Christianae Religionis, ad informationem Neophytorum; sed etiam ad vsum Sacerdotum Parochias curantium, rituum sacrorum, officiorumque praecipuorum, breuem dilucidamque praescriptionem traderet. Liber is magno studio compositus, et tum Hispanicâ, tum duabus illic vigentibus indigenarum linguis vulgatus, mite omnibus probatus est, et vtilitates habuit ingentes. In Mexico ijsdem, quae annis prioribus meminimus studijs, Gentilium ad fidem [Note: 239 In Mexico res hoc anno bene gesta.] adducendorum, Neophytorum excolendorum diligenter hoc anno operarij Societatis, nec minus foeliciter institerunt. Natio indigenarum bona, et docilis, ad haec beneficijs allecta nostrorum, qui morbis per eos tractus vulgatis, obsequijs aegrorum pauperum se liberalissime impendebant, non aegre sequitur ad meliora inuitantes: miris etiam euentis; et Diuini fauoris claris significationibus ad idem excitata. quarum rerum narrationem fusiorem in Annuis dudum editis relinquimus. Sua quoque culturae Hispanorum, vel peregre profectorum ex Europâ, vel in ijs colonijs natorum, pars curae tributa: et fructus ibi quoque benigne respondit.
ANNO 1585. laetum Romae, et post hominum memoriam plane nouum spectaculum praebuere Legati Iaponici: [Note: 1 Legati Iapo nici ex Hispania soluunt.] quanquam Gregorij XIII. excessus haud modice laetitiam temperauit. Legati solennibus Natalitijs Murciae in Hispania exactis; quoque magis fama increbescebat, hoc maioribus quacumque praeterueherentur studijs populorum cohonestati, Alonam, hodie Alicantum, Nonis Ianuarij peruenerunt. Hinc in Italiam traiecturi, semel, atque iterum Naui conscensa in eundem repulsi sunt portum. Cum tertio conscendissent, et neque progrediendi, neque Alonam redeundi potestas esset, ad Maiorem Balearem, in portum vrbis Alcudiae, magno conatu se receperunt. Cuius rei fama cum statim Insulam peragrasset, multi accurrêre equites, [Note: 2 In Italiam perueniunt vitato periculo Turcarum.] peditesque, tum spectandi causa, tum vt hospites comiter, honorificeque tractarent. Post quartum diem placido iam inuitante mari, in altum prouecti, secundo cursu ipsis Martij Kalendis in Italiam ad Ligurnum portum appellunt. Apparuit deinde reflantium moram ventorum haud frustra fuisse: namque per eam Regis Aligerij, qui maria illa magna classe percursabat, effugêre manus: nec multo post turcica quaedam erupere nauigia, quae nauim Christianorum optime armis instructam, et formae maioris caepero. [Note: 3 Magnisice excipiuntur a Francisco Duce Magno Etruriae] Ita suos Christus Legatos, quos tandiu, tamque multis seruarat periculis, prope finem laboris perire non siuit. Franciscus Dux Magnus Hetruriae vbi appulsos cognouit, salutatores misit, ac Rhedas, ad se se Pisas, vbi tum agebat, accersens. Quo cum postridie venissent, post alia magnificae humanitatis praeludia, Franciscus ad eos excipiendos ad medias Palatij Scalas occurrens, et irruens in amplexum, magnopere laetari se dixit, quod tales Proceres, adeoque longinquis ab oris, adeoque pia causa aduectos primo sibi Italorum Principum contigisset complecti, suisque tectis, ac terris exerpere. Cui ipsi responderunt, sibi quoque gaudium idem fuisse, quod tantum quaesita tandem Italia potiti, vbi primum Naui descendissent, in ditionis eius terris pedem posuissent, cuius de amplitudine iam tum ipsa in Iaponia ex Patrum Societatis commemoratione muita cognorant. Inde Magnus Dux Mancio manu prehenso, vt erant in Iaponico habitu, ad Magnam Ducem Coniugem suam omnes deduxit. Ea quoque materna singulos caritate complexa est. Tum considetur sellis ita dispositis, vt primo loco Mancius, deinde Dux, tum alij ordine, postremus Ducis Frater Petrus Mediceus consideret. Ita enim his, alijsque Hispaniae, Italiaeque Principibus placuit Christi causam in peregrinis adolescentibus honorare. Instantibus iam Cineralibus, adeo institit Magnus Dux, vt laetiores illos ante ieiunium dies apud se agerent, vt saluo officio, quamuis properarent, proficisci
nequiuerint. Ipsis Cineralibus ad Sancti Stephani templum vecti, primisque tum loco, tum ordine sacri suscipiendi cineris secundum Ducem dignati honoribus, plenam maiestate Caeremoniam spectarunt, qua Sancti Stephani Equites in candidis togis ad solum vsque promissis, purpurea ad pectus Cruce insignibus, Magno Ordinis Magistro, hoc est ipso Magno Duci, Obedientiam profitentur. Neque satis habuit Princeps Hetruscus genus omne liberalitatis in eos Pisis expromere, sed idem voluit Florentiae, totoque dominatu suo cumulate praestari, misso ductore, qui lautia vbique praeberet. Florentiae non solum venustas Vrbis eos delectauit, sed etiam cum caetera, tum Pratolinae Villae ingeniosa amoenitas in admirationem adduxit, quamquam magnifacere potius illi Europaeas res, quam suspicere se prae animi excelsitate, gentis more significabant. [Note: 4 Pontifex eorum aduentum in Vrbem vrget.] Cum ad id loci, vbi Societatis domicilium erat, alia omnia modeste remissa essent, euitari non potuit, quin Florentiae, ac Senis, ad publicas aedes deducerentur Magni Ducis imperio. Iam dudum Nunnus Rodericius, quem supra praegressum dixi, peruenerat Romam: ex eo Iaponum aduentu cognito Gregorius, haud facile dictu est, quanta laetitia completus sit. Auxit deinde iam in Italiam peruectorum, iam Hetruriam peragrantium, et ad Sanctam Vrbem appropinquantium fama Romae expectationem: et Sanctissimus Pater, tanquam breuem sibi praesagiret vsuram vitae restare, per nuncios magnis itineribus obuiam missos accelerare iussit, Horatio Celso Prolegato Viterbiensi dato negocio, vbi primum Pontificij patrimonij oras contingerent vt honestum ijs comitatum, et cetera ad vitae commoditates prolixe suppe ditaret. Simul de genere honoris, quo excipi eos Romae oporteret; deliberauit. Priuatum [Note: 5 Decernit eos excipere vt legatos Regum.] satis fore congressum Societatis Patres dicebant, tum quod hac tantum spe missi Iaponia erant, tum ne magnificare per honores eorum industriam ipsi suam viderentur. Verum Pontifex, cum quas legati afferebant literas, et mandatorum summam videre prius voluisset, vbi cognouit Mancium quidem a Francisco Rege Bungensi: Michaelem a Protasio Rege Arimano: Martinum a Bartholomaeo Principe Omurano mitti, vt ipsi tanquam Christi Vicario obsequium, et venerationem deferrent, statuens nihil ad regiae legationis formam deesse, de sententia aliquot Cardinalium, quos item consulendos putauit, publice ijs Senatum, eumque in Aula regia dandum decreuit; ratus id non solum muneri, quod obibant, deberi; sed etiam, quo ornatius fieret, eo maiorem in Apostolicae sedis gloriam cessurum; Nouellaeque Iaponum Ecclesiae incitamentum, ac probrum haereticae contumaciae. Interim legati, quo propiores Romae fiebant, hoc maiore tum hominum ad excipiendos obuiam procedentium, tum pietatis, seu nouitatis causa affluentium concursu, inter ingentia agmina iter habentes, spectatis vbique, Vulsinij, Viterbij, Bagnaiae, [Note: 6 Perueniunt Romam.] Caprarolae, quaecumque se ad sanctitatem, magnificentiam, et amoenitatem memoranda obtulerunt cum ad bidui ab Vrbe iter duas a Pontifice praemissas Equitum turmas obuias habuissent, deinde alias submissas a Iacobo Boncompagno Generali Ecclesiae Sanctae Imperatore XI. Kalendas Aprilis metam sui longissimi cursus Deo propitio contigere. Eo die quanquam de industria dilatus in noctem accessus erat, et curru velis vndique demissis inuehebantur, ne decreti in posterum diem publici ingressus gratiam eorum, conspectus defloraret, tamen et ad portam Flaminiam turba expectabat ingens, et exciti strepitu Equitum, et tubarum clangore multi per vias accurrêre. Conuenerant ad Professorum Domum, vbi paratum ijs domicilium erat, de Societate facile ducenti; temploque iam clauso, Germanici Alumni concentum in gratiarum actionem parauerant: ipse Claudius Generalis ad [Note: 7 Excipiuntur a Generali Societatis.] portam Domus opperiebatur, cuius vt in sinum, complexumque Iapones, velut in parentis amantissimi se se dedere, non potuit inter tantam, tamque nouam laetitiam, dulcissimumque pietatis sensum oculis temperari. Multo plus lacrymarum cecidit, vbi statim exclusa, quantum potuit, turba, ex domo in templum introducti, hymnusque gratulatorius suauiter, ac pie
decantatus est. Subibat animos Diuina clementia, quae ex tenebris illis Iaponiae tot seculorum, tantam lucem fecisset: quae tam longinquo ex Orbe, vbi paulo ante Christi ne nomen quidem erat auditum, haec verae religionis pignora ipsis spectanda oculis transtulisset: quae, dum refrigescit in Europa, multorum caritas, ad eam exsuscitandam inde vsque ab extremo Oriente faces accerseret. Ipsis Iaponibus multiplex erat summae seges laetitiae, reputantibus vnde, quo, quanta per temporum, ac locorum spatia, quam, mirabili Dei custodia, omnes demum ad vnum sospites peruenissent. Nam tres euoluti erant anni, diesque insuper tres, ac triginta, cum e Iaponia, Romanum hoc iter capessiuerant, totumque decursum iter propter varios anfractus, atque circuitus, vicies semel millium passuum millia fertur colligere; quantam amplitudinem peritiores Geographi ne toti quidem tetrarum, [Note: 8 Solemni pompa deducuntur ad Audientiam Pontificis.] ac maris Orbi concedunt. Postridie ad Villam Iulij Tertij Pontificis extra portam Flaminiam, vnde mos est legatis in Vrbem solenni cum apparatu inuehi, tecto in curru delati, dum instrueretur pompa, Cardinalium nomine missis salutatoribus responderunt. Adfuit, et Oeconomus Pontificius Alexander Musottus, Imolensis Episcopus, qui significans Patris Sanctissimi nomine: laetum ei, gratumque accidisse eorum aduentum; et cuncta large officia deferens: addidit praeterea missum se cum caeteris ex Aula, vt eos, quo par erat honore ad Sanctitatem eius deducerent. Vbi maturum, fuit, praeeunte equestri custodia, et Heluetiorum cohorte, dein alijs de more, inter festum tympanorum tubarumque sonitum tres Iaponij adolescentes, (namque Iulianum morbus prohibuerat) patrio ritu vestiti, suo quisque acinace succincti, insidentes equis holoserico nigro egregie phaleratis incessere. Mancij, qui ibat primus, Archiepiscopi duo tegebant latera, Michaelem duo Episcopi Martinum alij nobiles medios deducebant. Sequebatur inde flos nobilitatis Romanae, et aduenarum: plenae erant spectantium viae, plenae ianuae fenestraeque domorum; et faustae voces mirantium, beneque precantium, passim exaudiebantur. Festa de more ad molem Adrianam, et ad Vaticanum salutatio facta tormentis explosis. Interim Pontifex cum Cardinalibus ad Aulam regiam descendit, vbi Praesules, et honoratior populus ita cuncta complerant, vt in summouenda turba, viaque aperienda laborandum lictoribus fuerit. Tum demum legati introducuntur, qui vt primum apparuere, arrecta capita, oculique in eos multitudinis vniuersae coniecti: variusque animos peruasit sensus admirationis, laetitiae, pietatis, Addebat legationi gratiam tum peregrinus, et plane ab nostro Orbe abhorrens corporum vultus, tum flos aetatis, et indoles, eminensque fiue generis, siue morum nobilitas. Item succurrebant aerumnae adeo longinquae peregrinationis, et pericula ea aetate (nam duodeuigesimum nondum exierant annum) fidei dumtaxat, et Christi Vicarium venerandi causa suscepta. Quae simul, aliaque obiecta spectantium animis, pias multis excussere lacrymas; multasque multi Cardinalium, et ipse Pontifex fudit. Illi per confertam turbam sui quisque Principis literas propalam deferentes, ad Pontificiam sedem magna veneratione, modestiaque progressi, Patri Sanctissimo pedem exosculantur. Quos Gregorius vultu blandissimo, oculisque lacrymarum [Note: 9 Dato Senatu a Pontifice in Aula regia causas legationis exponunt.] plenis excipiens, semel iterumque dulcissime quasi filios amplexatus est: spectaculo frequentissimae illi eclebritati haud minus iucundo e Senis Sanctissimi lacrymis, paternaque quadam indulgentia, quam e religione, peregrinitateque adolescentium. Tum paucis primum Mancius, deinde Michael, aduentus sui causam per interpretem Iacobum Mesquitam exposuere, Regum suorum nomine, suoque, verum ac fidele obsequium tanquam vnico, ac summo Christi Vicario, et vniuersali Ecclesiae Sanctae Pastori deferentes. Quibus cum grauiter pro re Pontifex respondisset, traditis literis in destinatos sibi gradus extra Cardinalium consessum deducuntur. Ibi dum aperto capite starent, versas Italice literas clara voce Secretarius Pontificius
recitauit. Summa voluptate auditae sunt. Primum agebant gratias ij Principes Deo, quod per Societatis homines ad fidem Christi perducti essent. Id supra omnia beneficia, quae possent diuinitus accipere, numerantes. Deinde, vel aetatem, vel turbidas suarum Prouinciarum res excusabant, quo minus ipsi coram (vti peroptabant) adesse potuissent: et capita sua (ita enim loquebantur) pedibus Beatissimi Patris subijcere. Postremo significabant hos legatos a se mitti tanquam ad communem Pastorem, ac Patrem. De caetero, quae ipsi Legati, et Visitator Societatis adijcerent tanquam ab se se audiret. Recitatis literis, Legatorum nomine Gaspar Consaluius de Societate Lusitanus, Doctrina, et pietate clarus verba latine fecit. Audita est Oratio magno cum assensu, nec sine multorum lacrymis. Vbi peroratum est, Antonius Buccapadulius, Pontificis mandato respondit: Postquam Antonius dixit, iterum ad Pontificem Legati deducti: inde rursus impressum [Note: 10 Conuiuio ex cipiuntur.] sacris vestigijs osculum, eundem in sua recedentem conclauia sequi, Pontificijque pallij syrma, quod Caesarei Legati, cum adest, munus est, sustinere iussi sunt. Eo die excepti conuiuio a Cardinali S. Sixti, cui et Vastauillanus, et Iacobus Boncompagnus interfuere, haud modica ediderunt modestiae, munditiaeque, et vbi loquendum fuit, prudentiae documenta. Non satisfecerat publica illa significatione pietati suae Gregorius: itaque secundum epulas priuatim reuocatis, liberius, effusiusque totum paterni sui animi sinum, et caritatis flagrantissimae dulcedinem exposuit. Multa de Nauigatione, [Note: 11 Priuatim alloquuntur Pontificem.] de rebus Iaponicis, de conuersione, de Ecclesijs earum regionum interrogauit: cumque diu tenuisset, admonitos vt Diuum Petrum salutarent; eique de viae successu grates agerent, haud sine sensu dimisit. His Sabbato gestis die Lunae, qui Annunciationi Deiparae Sacer erat, cum de more ad templum B. Mariae supra-Mineruam Pontifex iret, iussit adesse in Comitatu Iaponios, et proxime ante se, qui primae autoritatis locus est, collocari. Eo quoque die in Iaponico vestitu conspecti sunt. Deinceps cum ille cultus a nostro more plurimum dissideret, Italico vsi sunt habitu: quo ex genere terna singulis continuo parari Gregorius vestimenta iusserat. Posthaec salutationes Legatorum, Romanarumque potestatum exceptae. Sed Gregorij animus expleri non poterat: rursus accitis, grauissimam personae Maiestatem remittens, diu se tanquam Pater cum filijs familiariter oblectauit. Septem mox Basilicas inuisuris ita patere adyta, eosque haberi honores voluit, vt ipsimet Pontifici vix quicquam posset fieri honorificentius, quam ipsi singulis in Basilicis honorati sunt. De Iuliani autem decumbentis salute sic laborabat, vt praeter curam Medicis praestantissimis demandatam, singulis diebus vellet de statu eius edoceri. Ecce autem dum tota gestire Vrbs videtur laetitia, nec quicquam fere, nisi Iaponia versatur in Ore, maxime autem omnium triumphat Sanctissimus Pater Gregorius, repente is ex humanis aufertur. Quippe vt erat aetatis exactae, quartum, et octogesimum decurrens annum, paucis ante horis de fugiente vita a peritis admonitus, quo breui spatio accurate ad praemuniendum sibi ad beatam vitam aditum institit, quarto [Note: 12 Moritur Gre gorius XIII. 10. Aprilis 1585.] Idus Aprilis magno cum omnium dolore decessit. Sane Pontifex ob multas, egregiasque virtutes immortalitate dignissimus, communis omnium gentium pater: inopum, et calamitosorum persugium: conseruandae, restituendaeque, et amplificandae religionis studio Pontificibns Sanctissimis adaequandus. Haec illi prima, haec summa curarum erat. Eam ob rem Societatem, quae se praecipue sanctum in hoc opus deuouit, adeo paterne complectebatur, et [Note: 13 Virtutes eius, et merita erga Ecelesiam, et Societatem.] fouebat, tamque multos ad vsus adhibebat. Plurimum illi Ordo hic debet, cum humanis, tum diuinis auctus, et communitus ornamemis. Sed ante omnia erat illa singularis benignitas, per quam non solum larga beneficia tribuebat, sed ipsemet animum faciebat modestiae nostrae, onusque leuabat pudoris, praeueniens necessitates, inuitans ad poscendum, obuia semper, laetaque, et inexhausta pietate occurrens: ita ad futura intentus officia, ac si
omnia deberet, et nihildum praebuisset. Multum etiam Gregorio gentes omnes debent: multum Roma, quam cum alijs decoribus illustrauit, tum excitatis Nationum Seminarijs, omnium gentium, et Magistram et parentem esse ostendit. Laudauit Sanctissimum Patrem in Exequijs ad Diui Petri Stephanus Tuccius, quae edita in vulgus extat Oratio: Sed ingenium quamuis magnum, et eloquens, et obnoxium superauit mareria. Censuit eidem Claudius quoque Generalis, apparatu decoro, a Societate iusta soluenda. Quibus cum sacrum ipse faceret, Adolescentes Iaponij atrati interfuere. Tota vero Societate multum meritissimae animae sacrificiorum, precumque persolutum est. Non desuit Romae qui diceret: Gregorium laetitîa ex Iaponum Legatorum aduentu exanimatum. Quod, vt longe absit a vero, cum duodeuigesimo ab eorum aduentu die excesserit: tamen prorogatam in eum vsque diem proprio Dei beneficio vitam ei interpretari fas est, vt quam laetissimus emigraret. Quippe adeo propagandae religioni intento Antistiti hoc maxime conueniebat supremum gaudiorum, vt legatione post orbem conditum honestissima, maximeque longinqua, ab nouis vltimarum terrarum Ecclesijs exhilararetur, et Christi religionem, pariterque ditionem Romani Pontificis vltra fines noti Orbis longius quam vllum vnquam humanum pertinuisset imaperium, productam, abiectis ad suos pedes Legatis Iaponiorum Regum, videret. Tam benigni Patris desiderio moestos adolescentes Iaponios opportune solatus est Claudius; diuino factum consilio admonens, vt ipsis praesentibus vegetioris aeui sufficeretur Antistes, cui patrias res commendare ipsimet coram possent. Cardinales quoque penes quos summa rerum in interregno potestas est, Episcopum Ripae Transonis Lucium Saxum (qui postea fuit Cardinalis) misere consolatorem, iussum nomine omnium denuntiare, quicumque ipsorum succederet, repraesentaturum illis Gregorij benignitatem, et curam.
[Note: 14 Sixtus V. creatur Pon tifex Max.] Successit paucis post diebus Gregorio Felix Peretus e Sancti Francisci Ordine, qui Sixtus Quintus vocatus est. Ad eum Claudius Generalis biduo post cum Assistentibus introductus, ita locutus est, Beatissime Pater vna cum his Patribus Assistentibus, qui meoadiuuant in Societatis ferendo pondere adsum, vt Sancticatis Vestrae sacra vestigia osculemur, et gratulemur hac de [Note: 15 Adit eum Generalis Societatis cum Assisten tibus.] sancta lectione, tum reipublicae totius Christianae causa, tum etiam nostra, priuata, quod persuasum habemus singulare patrocinium Societati nostrae in Sanctitate Vestra futurum. Praeter haec iubent Constitutiones nostrae vbi Pontifex nouus creatur hoc nos defungi officio, ac pariter denunciare, praeter commune obsequium, quod Christi Vicario vniuersi Christiani debent, Societatis nostrae professos praecipuo se voto obstringere, ituros [Note: 16 Pontificis ad PP. Generalem, et Assistentes oratio.] quocumque ille iusserit, sine inter Haereticos, siue alios infideles, paratos in Sanctae fidei defensionem et amplificationem sanguinem ipsum, si opus fit fundere. Ad quae clementer Sixtus, Felices, inquit, veneritis delectat nos vester conspectus: nouimus vestra Societas quam salutaris sit Ecclesiae Dei: itaque ad nos libere adite, libenter accipiemini: clementiam in nobis, et opem reperietis. Iaponij vt valent? cumque respondisset Claudius recte valere, deque eius Pontificatu gaudere, memores quam officiose, et amanter ab eodem nuper Cardinali accepti essent: subiecit Sixtus, curate, vt eorum commoditatibus [Note: 17 Eus cura paterna, et liberalitas in Iaponios.] nihil desit. Quod si quid opus sit, nos conueniant, omni ope iuuabimus. Non semel deinde ad se adeuntes multa humanitate, amplisque promissis excepit. Tum ad quaterna, quae tribuebat Gregorius aureorum millia Iaponiae Ecclesijs, et Seminarijs, bina in singulos annos adiecit. Idem digna et Romano Pontifice, et Principibus ad quos mittebantur munera dedit, et ipsos legatos solenni ritu equites, qui ab calcari aureo vocantur, creauit pridie Ascensionis Dominicae: postridieque ad sacrum, quod priuatim fecit, admissis, sua manu Diuinissimam Eucharistiam porrexit. Ab Romanis in Patritiorum adscripri sunt numerum, cuius rei testes literas singulis dedere affabre
minio pictas, aurea bulla praegrandi insignes. Denique rursus salutato [Note: 18 Legati Iapo nij discedunt Roma.] Pontifice, ornatique commendatitijs literis ad obuios Principes, impetrata etiam liberali consecratione granorum, atque Numismatum, addito per Italiam ductore de Societate Hippolyto Volia, tertio nonas Iunij Roma discesserunt. Iusserat quoque Sixtus, quacumque Pontificiarium terrarum tenerent iter, honorifice, et gratuito excipi, deducique. Itaque Narniae, Spoleti, in Montefalco (quo ad Beatae Clarae incorruptum spectandum corpus, mirasque alias Virginis eius reliquias diuerterunt.) Tum Fulginij, Assisijque festa vbique humanitate, et gratulatione publica certatim excepti sunt. Perusini iam dudum, necdum Roma digressos impense rogauerant, ad ipsos vt modico diuerticulo vellent ascendere. Quod vbi facturos cognouere, nisi Ioannes Nicolaus [Note: 19 Perusiae, et alibi magnifice excipiuntur.] Collegij Rector prohibuisset, decreuerant ad eorum cohonestandum ingressum, et triumphales excitare fornices, et alia magnae impensae moliri: tamen venientibus ad ipsos territorij fines, cum tres e primis communi Ciuitatis nomine occurrissent, ad pontem Sancti Ioannis Tyberi impositum nobilium frequens equitatus adfuit, cum quatuor egregie instratis equis auro multo fulgentibus, in quos, quo facilius populi qui ex circumiectis quoque pagis affluxerat, oculis satisfieret, ab rhedis Iaponios transtulere. Alijs inde, atque alijs tum a legato Philippo Spinula Cardinali, tum a Magistratu Decemuirûm occurrentibus, inter continentem tubarum, ac tympanorum aerisque campani sonitum, et tormentorum bombos, recta ad Episcopale templum Sancti Laurentij deducuntur. Hic supplicantium habitu Clerus, et Canonici ad gradus progressi, peramanter, pieque exceptos introduxere in templum, vbi cum praeclaro vocum, Organorumque concentu grates Numini actae. Inde per frequentissimam turbam, et splendidum comitatum ad Societatis Collegium ducti. Dederat hoc Ioanni Nicolao Ciuitas, vt diuersorium in Collegio haberent; at conuiuij ordinandi ipsa sibi partes desumpsit; multique Nobiles, tanquam in Nouellis illis Christianis Christi ipsius famularentur, et blandirentur infantiae, mensae administri esse voluerunt. Quidam item digredientes comitati ad inclytum vsque templum S. Mariae Angelorum sub vrbem Assisium, ibidem pariter cum ijs, sacrum faciente Ioanne Nicolao, [Note: 20 Visitant Lau retanam aedem.] diuinae mensae accubuere. Haud absimili gratulatione interiectas vrbes preteruecti ad Lauretanam aedem peruenerunt. Hic salutata religiosissime Dei Parente, miratique, ac venerati cellam illam Sanctissimam primam e terris consciam caelestium sacramentorum, Deique hominis templum, ac regiam, ac rursus in ea diuino pane refecti, Anconam iter intendunt. Cuius ciuitatis perhospitalis humanitas, tum occursu multiplici, tum festa militarium simulacrorum laetitia, tum conuiuijs, et id genus lautijs perspecta est. Nam non solum ineuntes vrbem laeto bombardarum tumultu consalutarunt, sed etiam, instaurarunt gratulationem sub noctem ludicris ignium, strepituque vario tormentorum, cum hinc colles ingeminarent, inde littus, aequorque longe prouoluerent fausta tonitrua, et fixis, seu volucribus ignibus vndique omnia collucerent. Caeterum haud vacat ire per singula, quae et olim diligenter memoriae tradita extant, et coniectare pronum est, cum in pulcherrimo hospitalitatis certamine ciuitates Principesque Christiani, et suam quisque priuatim agi dignitatem censerent, et omnium pectora tacitis Numen ad gratulandum ciere impulsibus videretur, et tanta omnium mentes pietas impleret, vt saepe simplicior turba tanquam diuinos homines intueretur, et coleret, et contingere vestes eorum manu, vel rosarijs tanquam sanctum quiddam ambiret. Non igitur, quae Senogalliae, et Pisauri ab Vrbinate Duce, quae a Bononiensibus Ciuibus, ac Legato Saluiato, et Archiepiscopo [Note: 21 Excipiuntur Venetijs splendide ac religiose.] Paleoto Cardinalibus, non quae ab Ferrariensi Duce magnificae documenta humanitatis edita sunt euoluam pluribus. Eo minus Veneta officia, quae cogi in pauca nequeunt. Nam praeter caetera Veneti, cum adfuturos ad Corporis Christi solemnia Iaponios coniectarent, solito magnificentius diei
eius supplicationem instruxerant: haec maxime rati spectacula a veteribus Christianis nouellae soboli proponi decere. Sed cum ad eam diem Legati non adfuissent, supplicationem quam in apparitionis Sancti Marci memoriam quotannis habent, distulere in eorum aduentum: in eaque, cum iam venissent, apparatum, quo Christi Domini Corpus deduxerant, totum multis partibus auctum explicuere. Caetera inde magnificentia aestimetur, quod religiosa fercula ac pegmata, in quibus, vel sacra, vel pretiosa reipublicae, vel argumenta e veteri, nouoque instrumento sacrarum Historiarum, multorumque Martyrum statuis expressa, auro, gemmisque, et vnionibus distincta, Sodalitates, quas scholas maiores appellant, gestabant, plus centum quadraginta ducta sunt. Quorum in postremo ipsorum quatuor Iaponum ad Summum Pontificem Legatio scite repraesentabatur. Eandem Legationis Historiam, singulosque adolescentes in Curia, quam magni Consilij vocant, depingi accurate iusserunt: et Iaponicam vestem, gladium, duosque pugiones dono ab ijs acceptos, dixerunt conseruari publice velle cum titulo. Dona autem ijs numero, et pretio dedere insignia, bina tota holosericae vestis volumina, bina damascenae, totidem e serico raso, quatuor e textili auro: capsas praeterea ingentes duas plus quingentis e vltro pellucido egregie, in multas figuras elaboratis operibus refertas: specula item maxima octo, quatuor ebeno circumtecta, totidem tabulis auro pictis inclusa, minioque illuminata: ad haec quatuor ex ebore Crucifixi signa nobilis artificij, decretis ad vltimum vbique locorum Veneti iuris honoribus, hospitijs, impensisque publicis. Quae Patauini, Vicentini, Veronenses, tum Reipublicae, tum sua [Note: 22 Mantuae item ac Mediolani.] voluntate cumulatissime praestiterunt. Veneto egredientes imperio noua excepere officia Guilielmi Gonzagae Mantuae Ducis, eiusque filij Vincentij. Recipi, haberi, dimitti liberalius, benigniusue haud facile potuerunt. Certarunt inde, cum regio Philippi iussu, tum insita sibi liberalitate Mediolanensis Prouinciae Ciuitates, ne quae de alijs audierant Italarum Ciuitatum officijs superiora suis essent. Itaque inter continentem gratulationem, occursum, comitatum, festos fragores, ac sonitus, et alia publicae hilaritatis non vsitata modo, sed etiam noua exempla, quae Cremona, et Laus Pompeia maxime ediderunt, progressi, Mediolanum appropinquarunt, cum ante multos a Ciuitate, ab Archiepiscopo Gaspare Vicecomite, ab Duce Terraenouae Gubernatore, veste, armisque fulgentes praemissos in equis habuissent obuios, et praemissos sibi equos magnificentissime instratos inscendissent. Ad suburbij portam Dux ipse cum duobus filijs, ac nepote suo Marchione Aualo, Senatu, Magistratuque, et plus quingentis Equitibus, aduenientes excepit. His ordine vrbem ineuntibus, longum specie nobili explicatum est agmen. Dexter ibat Duci Mancius, regio Visitatori Michael, Magno Cancellario Martinus, Senatus Praesidi Iulianus. Ita ad Breranum Collegium, vbi diuersorium Dux sumptuose exornauerat, deducuntur. Inde singillatim pro se quisque magnatum secularium, et sacrorum, nobilis, et Christiani pectoris liberale specimen edunt. Gratum fuit Iaponibus Vicecomitis Archiepiscopi (is B. Borromaeo successerat) officium, quo in proximum diem Dominicum inuitauit ad sacrum, quod primum in sua illa Dioecesi solenni caeremonia peracturus erat. In eo illi de manu eiusdem diuinissimum Christi Corpus accepere. Hoc enim subinde caelesti cibo vires animi, et corporis ad labores itineris, et ad populorum bene ferendos plausus instaurabant. Sancius vero Padilla Arcis Praefectus, ita honorauit explosione varij generis tormentorum, et bellicis simulacris, vt ingentis praelij terrorem iucunde assimulans, abunde ostenderet, quae inter Italica munimenta eius Arcis gloria sit. Mediolano profectis haud minores Papiae, Dertonae, tum in Genuensium terris humanitatis [Note: 23 Legati Iaponici Genua soluunt.] apparatus exhibiti: inter quos Genuam demum perhonorifice, ac multiplici praeoccupati occursu, Nonis sextilibus peruenere. Hic perbreuis fuit mora: nam classis in expedito stabat, altum continuo petitura. Quae angustiae quamquam
fecere, vt Genuenses sua, vti decreuerant, explicare non possent, sed velut in compendium conferrent officia, tamen nihil ad summae benignitatis experimentum reliquum factum est. Ac denique discessuros non fausta modo celebritate laetitiae publicae, sed etiam omni genere nautici comeatus, vnde ipsis ac caetero comitatui Barcinonem vsque satis superque fuit, largiter honorarunt. Sexto idus Augutti quatuor Senatoribus deducentib us, cum clangerent tubae, bombardae crebris ictibus intonarent, optime instructam triremem (quam nepos Principis Auriae Ioannetus Spinula classi illi Praefectus ad caetera monumenta officiosissimi animi detulit) conscenderunt. Ingens auexere secum Italiae desiderium, ingens relinquerunt sui. Valuit hoc gentium Iaponicarum specimen praeter caetera ad excitandum in hominibus regionum harum ardorem illis alijsque in errorum nocte iacentibus populis succurrendi. Nemo [Note: 24 Quos sensus legatorum Iaponiorum conspectus animis homi num impreserit.] ferme erat qui, si licuisset, non aueret illos sequi. Opifices vltro se haud pauci offerebant nostris, vt illuc inuehendis artificijs vsui Euangelio forent Multo acrius in hominibus Societatis exarsit hic ignis, gustu delibato coelestium fructuum quos fratrum suorum aerumnae inter aspreta illa inueteratae impietatis genuerant. Trahebat itaque generosa pietas ad prosequendum, et promouendum inceptum: verum ex multis competitoribus pauci delecti. Non parum etiam autoritatis ad Europeos addidit Societati, species adeo fructuosorum eius laborum. Prae ceteris magni nominis viris, Sanctae Seuerinae Cardinalis vehementer commotus est, ac professus cum Romae Iaponios vidit, tum demum apparere sibi cepisse, Societatem serio agere, et vera esse quae de rebus indicis ferebantur.
[Note: 25 Vani rumores de alienaro a nobis animo Ponti ficis.] Interim ex occasione noui Pontificatus gliscere vulgo per Vrbem, multoque tumultuosius per Prouincias, coepere sermones: Pontificis animum ab Societate alienum esse, eiusque velle instituta mutare. Id prout cuiusque ingenium erat, alij coniectura inani, quod e dissimili Sixtus disciplina prodierat, ignari, quam haec tametsi dissimilia, tamen vnius Christ) Corporis membra vnus inter se spiritus nectat: alij quod ita cuperent, interpretabantur, ac disserebant. Nec aberant nonnullorum praui conatus, quibus cum singularia Gregorij officia Societatem dudum inuidiosam fecissent, eo summoto, nactos se locum arbitrabantur dolorem veterem expromendi. Graue quibusdam erat quod penes Societatem Seminariorum procuratio esset, praesertim Germanici, quod facultatibus Gregorij pietas copiose instruxerat. Non nemo in totum Seminariorum instituta damnabat; facultates Pontificias in nutrimenta alienigenarum absumi conquerens, qui reuersi ad suos nibilo caeteris meliores, saepe deteriores, reique Christianae perniciosiores euaderent. Quae voces Pontificem magna molientem, eoque in pecuniaria ratione peruigilem, et alioqui per se se ab eo sensu non abhorrentem, permouere, vt significaret, quod pecuniae ad Seminaria sustentanda e Pontificio aerario conferebatur, [Note: 26 Cogitationes obortae Pontifici de Seminarijs extinguendis ab eo reiectae.] nolle post haec conferri. Verum ab Cardinalibus Comensi, et Madrutio, Claudio Generali instante, diligenter edoctus tota de re, cognitisque etiam aliunde eorum Contuberniorum, tanquam Catholicae Ecclesiae Arcium, infinitis vtilitatibus, sententiam volens mutauit. Itaque septimo Idus Iulij adeuntem ad se Claudium omni praecipuo honore cum accepisset, post multos, variosque collatos perbenigne sermones, dixit: Seminaria a Gregorio excitata non modo conseruare sibi in animo esse, sed et perpetuis reditibus, quae non dum eos habebant, statuere, Sacerdotijs, vbi facultas daretur assignatis. [Note: 27 Benignus sermo Ponti ficis ad Clau dium Generalem.] Interim darent operam Patres, vt ipsum, vbi occasio vacuorum Sacerdotiorum offerretur, admonerent: tum nominatim de Societate adiecit, effecturum se ne ea Gregorium desideraret. Ac scito, inquit, non multis ante diebus ad nos scriptum ab nostrorum Nuntiorum quibusdam, non deesse, qui Gregorio mortuo putent, idoneum sibi tempus oblatum ad vestros vexandos; quibus respondimus (et literas ipsas ad cumulum bonae voluntatis ostendit) nos rebus ipsis effecturos, vt omnes intelligant, quantum Societatem hanc
amemus, et complectamur. Itaque id ipsum, quibus oporter, plane declarent ac persuadeant. Haec, et alia clementissime fatus, ad extremum Societatis pro se preces etiam, atque etiam postulauit. Hac res tranquillitate ibant, cum inde vsque ab Stiria defertur calumnia, quae Sixtum vehementer [Note: 28 Calumnia contra P. Emericum Forslerum.] pupugit, Emerico Forslero Graeciensis Collegij Rectori excidisse, si Pontifex in Iesuitarum institutis mutare quid vellet, eos citius ab Religione descituros, quam vt Instituta noua susciperent. Hoc itaque Sixtus, vt audiuit grauiter cum Cardinali Carafa expostulauit, tales audiri voces ex hominibus, qui tantam profitentur Sedi Apostolicae obedientiam, adeoque de se se, qui nil tale cogitaret, opinionem inuidiosam spargi. Cumque Carafa, si Sanctitati eius probaretur, se Generalem Praepositum alloquuturum, rem totam diligenter exploraturum diceret. Quin, inquit, affare eum nostro nomine. Recta ad Claudium Cardinalis, et mox Claudius ad Pontificem. Postque gratias actas, quod admonendum se tali de re Sanctissimus Dominus putarit, vehementer exaggerare crimen aggreditur. Rem esse grauem, nostro in Ordine nouam, supplicioque notabili dignam. Nihil Societati obedientia carius, in qua summum suorum decorum, et velut insigne collocarit. Nihil Sede Apostolica inter homines sanctius, ac venerabilius, cui proprio se se voto addiceret. Publico, et insigni demonstrandum exemplo quanta veneratio quantum obsequium Vicario Christi a Religiosis, ac praesertim nostris, qui parati semper debent esse pro eo ceruices dare, debeatur. Se administrum supplicij, quem aequum esset, fore. Hac grauitate orationis, parendique alacritate vbi delinitus est Pontifex, adiecit, fieri tamen posse, vt Forslerus non plane ita, vti scriptum sit, pronuntiarit: Si Beatissimo Patri videretur acciturum se hominem Romam, vt vel se se purgaret, vel ad voluntatem Pontificis plecteretur. Nam fieri posse, vt vel omnino innocens sit, vel plane nocens, vel medio quodam modo occasionem praebuerit talia suspicandi: dignum poena esse, vel si solum hoc fecerit. Vbi Pontifex, Quid si Romam accersas, parebit ille, ac veniet? Non se illi Principes interponent? (cognouerat enim esse apud eos in summa gratia, ac veneratione.) Veniet, inquit Claudius, Videbit Vestra Sanctitas, quae Dei gratia, in hac sua minima [Note: 29 Forslerus ac cersitus Romam insons agnoscitur, et laudatur a Pontifice.] Societate obedientia vigeat: ipsemet si qua ab Principibus mora inijciatur, perrumpet. Haec Sixtus cum admirabundus, ac multum probans audisset, vt. in nomine Domini acciret, adiecit. Nulla fuit in Forslero cunctatio. Vbi literas a Claudio accepit, esse cur primo quoque tempore Romam, accurreret, aduolauit. Respexitque ita innocentiam eius, et obedientiam Deus, vt Pontifex, cum et ab alijs diligenter in eum inquiri iussisset, et ipsemet alloquutus esset, sua sponte multum Claudio per Cardinalem Azolinum Secretarium commendarit, virum bonum, et fauore dignum esse contestans, [Note: 30 Sixtus instituit Semina riorum Visitationem.] proinde ornaret eum, et honoraret. Caeterum Seminariorum obtrectatores nullum faciebant calumniarum finem. Grauissime querebantur turbulenti quidam ex Anglicano eiecti Collegio. Quorum, aliorumque sermones, quemadmodum ipsemet Sixtus postea dixit, vt extingueret, et Societatis innocentiam publicaret, omnia iussit Seminaria Vrbis recognosci, quae sub disciplina Societatis continebantur. Ali credidere hanc Sixtum viam ingressum, causam quaerentem Seminaria abolendi: Nam ad id propensus omnino etiam, ante Pontificatum ferebatur: eamque maxime ob causam Cardinales Sanctae Seuerinae, Comensis, et caeteri, qui talium praesidiorum interius commoditates norant, summeque probabant, in Pontificijs Comitijs operam dederunt, vt inter capita, quae de more Cardinales pro se quisque si creetur Pontifex, praestituros iurant, vnum esset de Seminarijs conseruandis. Ea per id tempus quatuor in vrbe sub disciplina, et procuratione Societatis erant, Germanicum, cui adiunctum Vngaricum est, Anglicanum Maroniticum, et Romanum (hic Clerici, et Conuictores degebant.) Destinauit his inspectandis Pontifex Philippum Segam Placentinum Episcopum, quem
[Note: 31 Visitatio Seminariorum in eorum laudem desinens.] subinde Nuncium ad Caesarem misit, postea Innocentius Nonus Cardinalem creauit, et Iulium Ottinellum Episcopum Castriensem. Hi fingulis in Collegijs templo, domoque omni, et rationum tabulis, opera peritorum adhibita, diligenter inspectis, omnesque viritim Alumnos alloquuti, adeo cuncta probarunt, adeo calumnias, et nominatim libelli contra Anglicanum oblati capita refutarunt euidenter, adeo de Societatis integritate prudentiaque honorifice retulerunt, vt emenda illi fuisse ea occasio videretur. Testabantur, et Oeconomicas rationes, et formam caetus eos recte administrandi tum primum se didicisse, et aliquot regularum exemplar suos ad vsus excripsere. [Note: 32 Societas petit exonera ri se cura Rom. Seminarij.] Caeterum per hanc opportunitatem Claudius vehementer institit, quod alias frustra tentatum erat, vt liceret Conuictorum procurationem deponere. Cum studiorum iactura, et valetudinis, multos ibi occupari Sociorum, vel ex longinquo Romam a Prouincijs missos, vt pietatis, et literarum praesidijs ad magnas res instrucrentur. Cumque Pontifex id si faceret, maleuolorum sermones confirmaturum dixisset, adiecit Generalis: quoniam tum aliud Domicilium quaerendum conuictoribus erat, posse aedes conduci haud multum capaces, perque earum angustias multos dimittti, ac paulatim deinceps omnes. Quod cum Pontifex quamuis aegre tamen permitteret, multi Cardinalium reclamarunt, grauiter conquerentes nationem Italam posthaberi caeteris: nec sinendam hanc plane incultam, studijs, adeo in externorum culturam intentis. Ita [Note: 33 Sed non impetrat.] ea quoque procuratio, quamquam propter domicilij angustias valde tum imminutus est adolescentium numerus, retenta est, haud poenitendo cum fructu. Et Clemens postea Octauus plane vetuit deponi.
Collegij Maronitici suscepta nuper administratio erat. Instituerat id Collegium anno superiore Gregorius, nouo ad eam rem aedificio inchoato, magnam in spem publici emolumenti, tum ad excolendam ipsam Maronitarum gentem optime erga Romanam sedem affectam, sed grauiter ab inscitia laborantem, tum ad alias per Orientem nationes adiuuandas. Quippe cum linguas Maronitae passim calleant Arabicam, et Chaldaeam toti Orienti communes, plerique etiam graecam: si solida imbuerentur religionis doctrinâ, magno vsui sperabantur futuri, et per se se, et interpretum opera ad obeundas legationes, et Apostolicas peregrinationes Pontificis nomine, et ad Schismaticorum, [Note: 34 Collegij Ma ronitarum procurationem Societas suscipit.] et Haereticorum sectas redarguendas. Praeterea ipsi Romanae Vrbi, et Apostolicae Sedi prompta linguarum talium copia decus afferebat, et commodum. Quas causas cum Gregorio Cardinalis Carafa proposuisset summo studio Beatissimus Pater instituendum Collegium suscepit: et quarto idus Martij, superiore anno inchoatum est, administratione tum hactenus ab Societate recepta, vt per externos id procuraret. Sed cum Maronitae adolescentes grauiter ferrent ab alijs, quam ab Societatis hominibus quos se vnos Patres agnoscere dictitabant, regi, multum ijs apud Carafam Cardinalem instantibus, eoque tum apud Pontificem contendente, vt demandaret, tum apud Claudium ne diutius declinaret id onus: neque tam benemerito de Societate Cardinali, neque optimorum adolescentium voluntati, minimeque omnium Gregorij mandatis fas fuit obsistere. Itaque susceptus omnino labor, Ioannique Bruno, qui apud Maronitas fuerat, demandatus. Visitatores Pontificios cum caetera noui huius Collegij delectarunt, tum adolescens Cyprius genere Marcus Moronius nomine, qui paucis post annis nondum domum receptus, sed tamen Societatis obstrictus Votis decessit, honoratusque est suffragijs tanquam vnus ex ea. Huic cum Actus Apostolorum, graece conscripti traditi essent explicandi, Chaldaice eos, et Arabice, [Note: 35 Sixti Pont. in id Collegium liberalitas.] et vernacula hoc tempore Graecorum lingua, adhaec latina, atque Italica commode explicauit. Nec sublato Gregorio Sixtus praeclarum coeptum omisit. Nam, praeter dissolutum aes alienum, quod erat contractum, et iustam fummam pecuniae ad alios vsus donatam, sua sponte Abbatiam illi millenum ferme nummum anuui vectigalis addixit, cum antea certo vectigali careret.
[Note: 36 Illyrici apud Lauretum Collegij tur bae compositae.] Illyricorum quoque Alumnorum turbulenti quidam Laureto fuga elapsi Romam vsque querelas delaturi contenderunt. Sed ita contra se omnia reperere Romae, vt in maximo beneficio posuerint, venia suppliciter petita, poenaque suscepta, rursus in Collegium recipi. Verum Rectorem huius Collegij Lauretano Societatis Rectori Generalis posthaec subesse iussit. Idem Seminariorum [Note: 37 Seminaria septentrionalia Prouin cialibus subsecta.] per septentrionem conditotum, in quae potestatem Gregorius Posseuino commiserat, curam omnem ad Prouinciales in sua quemque Prouincia transtulit. Ita enim cum tantis essent interuallis dissita, a pluribus, ijsque potestatem habentibus, commodius quam ab vno quopiam, eoque priuato homine, regi poterant.
Transmarinae ad Orientem expeditiones finitae; eo maxime, quod diuersam ab Gregorio Sixtus viam ingressus, pecuniam in alia destinabat opera. Redijt [Note: 38 Missiones transmarinae non continuatae.] igitur ex AEgypto Ioannes Baptista Elianus, cuius ad Cophtos profectio, quamquam non plane votis respondit, plurimum tamen valuit ad multa gentis vitia emendanda, quae nouus Patriarcha ex eius ante congressu cognita, omni ope institit abolere. Ragusa quoque Philippus de Philippis, deinde Horatius Passardus, qui praeclare per quadragenarium ieiunium rem ibi gesserat, et Ioannes Ambrosius Castanea desiderio sui magno relicto, rediese. Horum reuocandorum etiam Gregorius Claudio potestatem fecerat, cum Stationum proprium sit non esse perpetuas.
[Note: 39 Missio Constantinopoli tana tamen durat.] Caeterum Constantinopolitana Sedes hoc etiam anno stetit. Huc anni superioris exitu in supplementum missi Ludouicus Chizzola, et Petrus Antonius Casatus Sacerdotes, tempestate in Cretam expulsi, totum ieiunij magni tractum, dum nauigij copiam opperiuntur, exegere Insulanis instituendis: in ipsa vrbe Candiae Latinus Vrsinus apud se perpetuo habuit. Alternis ante, postque meridiem verba saciebant. Vtilitas publica consecuta est maxima; vt Ciues Diuinae prouidentiae gratularentur, quod id sibi extraordinariae opis adeo in tempore, nec opinantibus misisset. Decorauit Patrum labores praemiorum abstinentia. Nam cum supra consuetum concionatoris stipendium pecuniae Ciues bonam summam, quam eis traderent, corrogassent: denique quia, et haec, et stipendium reijciebantur, alia beneuolentiae nomine obtruderent, omnia Patres Societatis more constantissime recusarunt. Adulto iam vere prosequuti iter tandem Constantinopolim sospites tenuere. Hic vero ingens domi, et inter fideles gratulatio facta est, quae parem exitum non habuit. Nam vt demum homines omnes sumus, visus est Chizzolae Iulius Mancinellus, qui praeerat, nimia seueritate vti in domesticis continendis: quod cum paulo liberius eidem significasset, Iulius eam opinionem ingressus, parum se regendis illis idoneum esse, ne Seruis Dei, quos, vt quidem ipse opinabatur, nesciebat [Note: 40 Iulius Mancinellus in Poloniam Constantino poli prosiciscitur.] ferre, grauis foret, statuit ab ea statione se se subducere, et nactus idoneum ductorem, via Poloniam versus suscepta, Leopolim in Prussiam Octobri mense peruenit. Nullo modo Claudio Generali ea profectio probata est. Nam ipsum praesidem ita repentino motu discedere, et stationem tanti momenti relinquere, et adeo periculosum iter de sua senrentia ingredi, non poterat videri nisi ex spiritu minus recto, vehementique aegritudine animi, sub pacis, et quietis obtentu. Adeo vel Sanctissimis viris conatur Satan imponere: Et his maxime constanter regia obedientiae tenenda via est. Tamen simplicem Iulij mentem respexisse visus est Deus, qui haud sine aliquo comitum, et obuiorum fructu sospitem in Poloniae Prouinciam tandem illum perduxit. Chizzola, et Casatus Constantinopoli relicti in omnem sui muneris partem cura intenta, cum aliquot adolescentes etiam literas edocere Casatus (namque [Note: 41 Marinus Tempariza in Episcopum petitus.] erat ipse natione Graecus) instituisset, minorem tamen spe, et labore fructum retulere. Redijt inde Romam et Marinus Tempariza ob assiduum languorem in ea sede inutilis, quem vt Episcopum sibi impetrarent Possegani datis Romam literis, contenderunt: sed edocti quam ab Societate abhorrerent id genus honores alio vertêre consilia.
Hoc longinquarum missionum cursu multae per Italiam obitae inprimis salubres. Magnam Latij partem, Albanam Dioecesim, et circumiectos populos [Note: 42 Paschasij Ro mualdi Missio per latium frugife ra.] peragrauit Paschasius Romualdus, homo ad rudes formandos tanquam diuinitus factus. Is quocumque adijt Catechesim ita vulgarem fecit, vt non tenerae modo paruulorum aetates, sed grandium quoque natu in inscitia obduratae, nihil haberent promptius, quam legis diuinae carmina. Introducta adhaec sacrorum mysteriorum veneratio, et vsus: pietas excitata erga Dei parentem, succursum pupillis, alijsque calamitosis. Similia his par Sacerdotum Basilius Fidus, et Hieronymus Lauia in oppido Amatrice gesserunt. Est id nobile Samnitum Oppidum ad elegantiae formam recentis extructum in Insula, [Note: 43 Aliae per Samnium similiter vtiles.] quam Truentum amnis protinus a fonte modico diuortio labens, pauloque post confluens efficit. Asculauo subest Episcopo, cuius postulatu, et summo ipsorum Amatricensium studio missi Patres. Operae pretium multifariam constitit, praesertim in sedandis odijs, grauibusque inimicitijs extinguendis. Illud vniuersus populus singulari Dei indulgentiae tribuit; quod cum sub Patrum aduentum (extremo Maio venere) segetes pusillae, et graciles annonam infaustam minarentur, quadraginta horarum, autoribus ijs, supplicatione habita, ita repente grandescere, pinguescereque coeperunt, multis vt ante annis vberiorem messem nunquam habuerint. Neque certandum leuiter fuit cum Oppidanis, vt eos tandem autumno extremo dimitterent: neque anno insequenti aliud Sacerdotum par potuit denegari, Petrus Braccinus, et Petrus Paulus Montius, qui oppidanorum adeo inflammarunt animos, vt perpetuam Societatis Sedem apud se se vehementer obtulerint, quae tamen recepta non est.
[Note: 44 Collegij Montis Sancti aedificatio.] Hoc anno decimo tertio Kalendas Iunias coepta Collegij Montis Sancti aedificatio, summe laeto populo, summeque studente. Iam inde ab initijs Lauretani Collegij cognita summo suo cum fructu Societate is populus (abest enim Laureto non plus quinque millia, in colle peramoeno, inprimisque salubri degens,) amore eius apud se Domicilij statuendi exarsit. Oblata dein est facultas rei vrgendae anno 1574. cum Antonius Casagrandis indidem Ciuis vita decedens suas id ipsum in opus facultates legauit. Tum institere Oppidani publico consilio collaturos se quoque polliciti, vt haereditas cerneretur. Iuuit eorum preces, et Felix Perettus hac tempestate Pontifex, illâ Firmanus Antistes, cuius in Dioec esi Mons Sanctus est. Itaque adita haereditas receptumque Collegium: et hoc interiecto tempore fructibus haereditatis cumulandis dato, cum iam aegre ferrent longiores Oppidani moras, et ad aedificationem quingentos florenos in annos quinque conferrent, posita demum rite suntfundamenta.
[Note: 45 B. Ludouicus Gonzaga ingreditur Societatem.] Die S. Catharinae Virgini sacro post longa certamina, multiplicesque palmas B. Ludouicus Gonzaga, expresso ab suis consensu abdicato Marchionatu, Romae Tyronum in numerum adscriptus est: de quo fusius referetur eo anno, quo emigrauit in Coelum. Egregium quoque praebuit exemplum magni animi, supraque mortales opes, et honores elati Ioannes Baptista Lambertinus [Note: 46 Et Io: Baptista Lambertinus.] Bononiensis; qui cum esset in Romana Curia Referendarius Apostolicus, omnia quicto Chritti Domini oblequio, sanetaeque humilitati posthabuit, Societatem ingressus, in qua recto cum exemplo etiamnum vitam agit. Amisit [Note: 47 P. Salmeron moritur.] Neapolis, et Cuncta Societas Alsonsum Salmeronem, alterum e duobus, qui ad hanc diem superstites erant e primis decem. Iam dudum compositis libris tanquam breui venturam praesagiens, ad supremam se se comparauerat diem. Sub extrema rogatus, vt Socijs benediceret, cum aliquandiu recusasset, rursum instantibus post susceptam Diuinissimam Eucharistiam suam erga omnes charitatem ante professus, Precor, inquit, (nam haec ipsa verba latine [Note: 48 Vltima eius verba.] fecit) Dominum Nostrum IESVM Christum, vt dignetur vos protegere, manutenere, et benedicere, vt possitis respondere huic beneficio vestrae Vocationis, et peruenire ad Regna Coelorum, in nomine Patris, et Filij, et
Spiritus Sancti Amen. Inde dum sacra Vnctio affertur, quia Pater praecipuo cultu Sanctam Agatham venerabatur, quidam astantium, memineris, inquit, supremum sacrum te die festo Sanctae Agathae fecisse. Et Salmeron quam mox erit dies octauus? cumque responsum esset, postridie futurum, proinde, inquit, crastinus dies est terminus: neque aliter cecidit. Nam hora decima noctis, quae sequuta Idus Februarias est, expirauit. Cum eam noctem dulcibus cum Deo colloquijs, Beataque Virgine, et Coelitibus exegisset, animo tranquillissimo, et ad beatam illam lucem auide aspirante. Nam cum saepius aliquando diceret, laetatur anima mea, laetatur: quaerenti cur laetaretur, quia, inquit, incipit Deus miscricordiae suae mihi vias ostendere: [Note: 49 Praeclara eius Acta Neapoli.] ac subinde ingeminauit, ad vitam aeternam. Multa nobilitas honorandis eius iustis interfuit, et ipse cum Clero Archiepiscopus. Nec sane immerito. Nam post obitos Catholicae rei causa multos, arduosque discursus, Neapoli demum consedit, quam et principio a serpente furtim haeretica peste seruauit, ac deinceps Diuini verbi pabulo, doctae insuper, ac frugiferae praedicationis forma inducta, multos annos aluit. Adhaec cum valeret multum autoritate apud Dynastas, atque Proreges, gratiam omnem ad calamitosorum leuamentum conferebat. Nec semel magni fuit vsus ad concordiam sacrae inter profanaeque ditionis administros. Sed angustum theatrum laudi, ac famae Alfonsi Salmeronis vna quamuis ampla ciuitas videri potuit. Viri vtique suo saeculo celeberrimi, qui ferme [Note: 50 Celebritas eius per orbem.] omnia Europae Regna meritis impleuit. Hispaniae cui ortum debuit, Toleti natus, decus vicissim immortale ingenio, et eruditione reddidit. Galliam inde Belgium, Hiberniam, Germaniam, Italiam laboribus Apostolicis excoluit. In Poloniam primus Societatis nomen notitiamque intulit; eiusque morum, doctrinae, ac vitae rationis tam amabile illic, ac vulgo probatum informauit specimen, vt quae multa deinde ac magna in ijs regionibus ad Dei gloriam salutemque mortalium Socij gessere, haud modicâ ex parte istis intiorum exemplis; ac quasi cuidam felicitati auspiciorum imputanda videantur. [Note: 51 Concursus in eo dotium pene contra riarum rarus.] Mirus in hoc viro concursus aegre ac raro coeuntium rerum; Lucubrationum, cum Peregrinationibus, lectionis immensae cum infinitâ scriptione, subtilitatis scholasticae, et eruditionis (vt sic loquar) acroamaticae, (cuius experimenta illustria edidit Parifijs, Romae in Gymnasio sapientiae, et in Academia Ingolstadiensi) cum eloquentiâ populari: praesertim vbi ei necesse foret adhibere linguas a suâ naturali dissidentes; puta Gallicam aut Italicam. Et hanc quidem, licet non nisi iam grandis natu cognoscere cepisset, quam feliciter arripuerit, testes sunt assidui concionum plausus ei de sacro pulpito agenti dati, Romae, Neapoli, Senis, Bononiae, Mutinae, Veronae, Patauij alijsque in praecipuis Iraliae Vrbibus. Quas inter cum nemo nesciat vnam e [Note: 52 Successus Concionum Salmeronis Venetijs.] politissimis, et optime de eloqueutiâ iudicare solitis esse inclytam Venetorum Ciuitatem, in eâ Salmeron tantum dicendo apud omnes aeque ordines potuit, vt praeterquam quod per vrbem incedens ab omni passim conditione atque aetate (quod paucissimis euenit) monstrabatur digito, et aeui sui disertissimus praedicabatur; etiam cum semel questus inter perotandum esset, quod Haeretici quidam illic impune nundinarentur; statim ab illo sapientissimo Senatu perlatum decretum fuerit, quo illa est licentia repressa. rursus cum fuisset inuectus in morem ibi tunc vigentem Feminarum prodeundi sinu aperto, et obtutibus occurrentium parum pudenter exposito, ipso die decem e primarijs Matronis Societate initâ modestiae, vela ex composito sumpserint, salubreque id exemplum mox sensim in caeteras propagarint; cuius rei vestigium hodieque superesse aiunt in vocabulo, quo id velum designatur. Non facile alium ampliora honestarunt summorum iudicia Pontificum. A Paulo III. in Hiberniam [Note: 53 Honoratur a Summis Pontificibus] primum deinde in Scotiam Nuncius Apostolicus. Tridentum ad Concilium Theologus Pontificius, in Bauariam denique grauium negotiorum procurator missus est. Iulius III. et Pius IV. eumdem iterum, et tertio Theologi
Pontificij partes Tridentinâ in Synodo obire iusserunt: quod cum vltimo fieret S. Carolus Borromaeus literas adiecit, quibus eum impense commendabat. A Paulo IV. comes assignatus est Aloysio Lipomano in Poloniam legato, vti et Cardinalibus de Motulâ primum, inde Carolo Caraffae missis in Belgium. A Pio IV. idem coram eloquentiam et doctrinam gratulante laudatus, et proficiscens Neapolim Nuncio illic Apostolico per literas studiosissime commendatus est. Pius denique Quintus eum Neapoli ad hoc ipsum [Note: 54 Optime gubernat Societatem.] euocatum Aulae Pontificiae concionatorem esse iussit. Domesticam etiam Societatis gubernationem attigit non minori sapientiae laude, Rector, Prouincialis, Vicarius Generalis semper felix, et omnibus probatus. His tot, ac tantis Domi forisque exantlatis fractus laboribus, quo non concedente potuisset, [Note: 55 Senectutem studijs dicat] extremam aetatem in quiete honoratâ bene feriatus agere? Ille tamen debilitatem exhausti senio corpusculi in occasionem vtilissimae meditationis vertit; nam tale studio spatium nactus sedecim illos Tomos eruditissimarum in Euangelia, Acta, et Epistolas Apostolicas commentationum elucubrauit, quae saepius recusae doctorum manibus teruntur. Hi Tomi cum ad editionem pararentur [Note: 56 Modestia eius in subeun da censura.] Electus a Praeposito Generali ijs recognoscendis Censor, Româ Neapolim vbi erat Salmeron, mittitur Robertus Bellarminus. Is libello, quem habemus manu ipsius scriptum, testatur; Se quinque totis mensibus ei labori insudantem annotare solitum quotidie Patri Salmeroni quae sibi in eius operis parte quam eo die legerat, minus probarentur: eaque illum omnia postridie emendata exhibuisse, etsi non raro rationes ijs tuendis idoneas habere sibi videretur. Quod ni fallor in tantae autoritatis Patre erga tanto iuniorem insignis demissionis memorabile in paucis exemplum est. Vnde patet quam alte quamque in solido positum Alfonsus habuerit perfectionis fundamentum, [Note: 57 Virtutes eiusdem.] quod esse humilitatem Sancti agnoscunt. Huic porro basi virtutes caeterae omnes inaedificatae surgebant, Obedientia, Patientia, deuotio, zelus animarum, Orationis assiduitas, et Christi praesertim Passionis continua, et affectibus mixta consideratio. Religio tum eminebat maxime cum de Christo Domino, de Beatissimâ eius parente, de coelesti denique Beatitudine loquebatur. De horum trium aliquo vbi sermo incideret, extra se se rapi diceres; adeo afficiebatur, et verba ex pleno redundantique fundebat pectore. Magnitudo eius animi, simulque otij odium apparuit in eo, quod cum Septuagenarius opus ingens de quo diximus in nouum Testamentum peregisset, aliud maius in vetus inchoare non dubitauerit, quâ in molitione strenue satagentem, et forti spe alacrem, vires cum vitâ defecerunt, decem tantum Libri Geneseos Capitibus vberi Comentario pertractatis. Vir fuit iustae corporis Staturae, virium firmarum, laboris omnis, praesertim literarij, patientissimus: Operarius vineae domini plane sedulus, et frugifer, cuius similes vtinam Ecclesia numeret plurimos.
[Note: 58 Neapoli tur bae contra staracem.] Grauis admodum hoc anno fuit Neapoli caritas rei frumentariae, atque inopia, vnde incitatus ad tumultum populus, cum diris modis in Ioannem Vincentium Staracem Tribunum Plebis desaeuisset, periculum erat, ne tota Ciuitas immane vulnus acciperet: nec erat qui conciratae, et impune debacchanti multitudini se se auderet opponere. Dynastae aliquot domum Professorum trepide aduolant, admonentque Patres periclitanti Ciuitati si quid opis possint, ne cunctentur afferre. continuo Antonius Lisius Domus Praepositus et Carolus Mastrillus ad Collegium, vbi Prouincialis Massellus erat, descendunt Cogitur ingens numerus Sacerdotum, quidque agendum sit raptim deliberatur. Erant qui censerent in aestu illo tumultus haud quicquam mouendum, [Note: 59 Generosum Caroli Mastrili facinus ad eas sedan das.] ne ipso remedio cruda plaga fieret asperior, personaeque etiam sacrae violatentur: praesertim quod verendum esset, ne dum multitudo in rei publicae administros furit, inuidia Societatem quoque opprimeret, cui summe studere Proregem vulgo erat notissimum. Alij contra, quandonam tempus fore ostendendi curae esse Societati salutem publicam, tamque gratae Ciuitati insignem
nauandi operam, si tempore illo cessarent? Maximis malis periculosa, etiam tentanda remedia. Tum Carolus Mastrillus, ita mihi, inquit, temperanda videtur res: praeibo ego solus; si macter damnum haud fiet in me, sin autem, vt spero, quod plerisque e populo, et notus sum, et videor non ingratus, locus aperietur remedij, vos pariter succurretis. Probato ab eis, Numinique commendato consillo, Carolus conscientiae labes confessione cursim repurgat, festinat in templum, Sanctissimum Christi Corpus salutat, pacem sibi, populoque exposcens, ac suum pro salute publica caput deuouens, tum crassum funem in laquei modum collo circundat, et arcte pileolum vertici adprimit. Inde sine alio tegmento capitis, sine pallio, sacrum Crucifixi signum manu gestans, in paucorum nobihum comitatu procedit in publicum. Plenus ibat animi, diuinaeque fiduciae. Vbi prope tumultuantes venit, admonitis nobilibus, vt prout se se viderent accipi, Patribus renunciarent. venirent, vel se domi continerent; repente progressus, Crucifixi sublato signo, Quid hoc rei, Fratres, est, intonat, Viuat IESVS, viuat IESVS, quid rei est hoc? Vt agnitus est, et eo conspectus in habitu, tanquam angelus Dei excipitur: tanquam ad parentem proximi quique vertuntur querebundi, hi manus, hi pedes exosculantur. Quos ille consolans, ac bene iubens sperare, ingeminansque easdem voces, Viuat IESVS, et veneramini Crucifixum. In confertissimam tumultuantium turbam, inter fulgentes [Note: 60 Oratio Caroli Mastrilli ad Concio nem seditiosorum armatam.] gladios, et infesta tela penetrauit. Multa erant furentium millia, plena omnia omni armorum genere, omnia inconditis vocibus, probrosisque, et minacibus perstrepebant clamoribus. Stabat codem forte loco fragmen columnae, in quod vt Carolus conscendit, cumque illo ad collum fune Crucifixum praetendens conspectus est, audientiam plerique fecere. Quare edito se signo Nobilibus, vt caeteros Patres aduocarent, interrumpens crebris vocem gemitibus, plusque lacrymarum quam verborum fundeas, miserabiliter incaepit admonere; Quo ruerent, quo se Satanae instinctu rapi sinerent? Fiduciam in Deum erigerent, qui vel mutas bestias pascit: eam esse viam vitae tuendae, non vim et arma. Meminissent Neapolitanae nobilitatis, meminssent fidei quam Deo semper, quam Principibus suis praestitissent. Considerarent, quo demum euasura seditio esset. Haec atque talia dum summo ardore animi peragit, ecce longum agmen Patrum (longe plus centum erant) ex Professorum Domo, et Collegio congregati, spectaculo omnino lugubri, atque terrifico, bini incedebant lacrymabili ore, plerisque pendebant funes impliciti collo: [Note: 61 Mira nouae supplicationis pompa. Cuius spectaculo flagrans seditio restinguitur.] his Christi erfigies in varijs cruciatuum argumentis gestamen erat: illis Beatae Virginis: alij mortuorum caluariae, alia alij ad terrorem, ac poenitentiam apta praeferebant, et solemne litaniarum carmen moesto murmute succinebant. Elanguit ad hanc speciem plebis furor: ac Patres statim intermisti turbae, solando, demulcendo, hortando trifariam diuiduntur. Alij ingens agmen in Episcopale templum auertunt: alij parem cateruam in sacram aedem Annunciationis Deiparae trahunt, paratis vtrobique sacris concionatoribus, qui e suggestu apta oratione mitigarent feroces animos, et ad obedientiam, spemque bonam a peruicacia, ac desperatione traducerent. Ita dissipata praecipua tumultuantrum acie, seditio, quae numero valet, eneruata est. Pars Patrum tertia, quae cum Carolo mansit, ad ipsas Staracis aedes se se conuertit. In eas improbissimus quisque rapacissimusque impetum fecerant: clausoque intus ostio, vt soli praeda potirentur, tanquam in summo otio arcas, et abacos, ac receptacula omnia, cellasque olearias, ac vinarias, ac demum totam domum [Note: 62 Domum Sta racis ab vlti mo exitio, matrem a morte PP. Societatis seruant.] vacuam faciebant. Alij dein atque alij superuenerant, qui tentantes ingressum, adacta securi validis fores ictibus perfringebant. Ad quas cum Carolus peruasisset, nec quisquam aditum panderet, per foramen, quod praedatores vi fecerant, brachium, et Crucifixum audacter immisit, vt Christo aperirent, inclamans: ac repente nescio vnde (diuinitus existimari par est) pat efacta Ianua est. Ingreditur ipse cum manu sociorum, et in praedantium
globum occurrit inter se se de Damasceno Conopaeo digladiantium, quos cum pacasset, dari sibi Conopaeum iussos, paulum progressus conspicit infelicem Anum, Staracis parentem, horrificum spectrum, timore ac stupore attonitam, abiectam in angulo, nudam, ita cum partim senio, partim valetudine decumbentem reperissent, direpto lecto latrones abiecerant. Inijcit in eam stragulum Carolus: tum iuuantibus Socijs tabulae impositam, vicinam in domum nobilis Matronae Briatici Comitis defert. Nec solum id officium praestitum Anui, sed etiam conseruata supellex multa, ac pretiosa. Prudenter dicitur fecisse Prorex, qui praesidiarios milites inter seditionem continuit. Nam si vim vi inhibere tentasset, sanguisque fieri caepisset, haud dubie strages [Note: 63 Mors Staracis funesta.] funesta impendebat. Licet hic ex fine Salmeronis, et Staracis, ponderare, quam sit beata sors famulorum Dei: licet insuper in eo Tribuno plebis notare quam incerta, et commutabilis sit humanorum bonorum conditio, quam seculum fallax. Nam cum in Foro (quod ab Ephippiariorum officinis Sellarium vocant) diem Sancto Ianuario eius Ciuitatis tutelari sacrum omni praecipuo honore, excirato etiam fornice in arcuum triumphalium morem, celeberrimum tanquam ipse triumphans peregisset, paucis post diebus in idem forum ab templo Sancti Augustini, vbi populus suos habet coetus, raptatus, miserisque excruciatus modis, alliso ad fontis marginem capite plebis furenrtis impetu mactatus est. Intestina dein mortuo extracta, et cuspidi hastae infixum cor, velur insigne gestatum, et cadauer per summam ignominiam tota [Note: 64 Duo Sodalitia in domo Prof. Neap. noua instituta.] vrbe raptatum. Hoc eodem anno Neapoli gemina ad Professorum Domum Sodalitas, quae incrementum, et successum optatissimum accepere, altera, Nobilium, altera Opificum, instituta. Addita et Nolano Collegio Sodalitas Sacerdotum Aletinae similis; quam ipsimet Sacerdotes non minore laude sua instituendam curarunt, quam populi deinde vtilitate coluere. Qui superiore anno Beneuentum, Collegij inchoandi causa missi fuerant, quanquam multis enixe retinentibus, et ad id impetrandum a Deo complures piae foeminae pane et aqua saepius ieiunarint, tamen reuocati sunt, quia litigiosum erat templum, quo vtebantur nec ad perpetuam commorationem domicilium aliud erat in promptu.
[Note: 65 Collegij Ma mertini calamitas ab igne.] In Sicilia calamitas Mamertini Collegij pietatem erga illud Ciuitatis egregie illustrauit. Nam cum decimo Kalendas Aprilis per incuriam fabri lignarij, in templo veteri, vbi sedilia conficiebantur, maioris in vsum sodalitatis, ex neglecta scintilla in multam vim materiae incendium exarsisset sub horam [Note: Subleuatur benignitate Amicorum.] quintam noctis, Magistratus, et nobilissimi quique eadem hora accurrere, et ex populo facile tria millia. Non potuit tamen prohiberi, quin bonam Collegij partem magno damno flamma, quae inualuerat, absumeret. Ipsi Religiosi Dominicani, Carmelitae, Augustiniani, Capuccini, si eorum deflagrarent [Note: 66 Mira reconciliatio duorum Inimicorum.] caenobia, non plus curae, laborisue sumpsissent. Nec deinde resarcire iacturam Ciuium benignitas liberali stipe destitit. Per hanc calamitatem, vicini inter se domo nobiles e primis duo, qui ex graui dissidio nulla grauissimorum hominum pacificatione abduci poterant, cum repentino ardentis Collegij tumultu perculsi mutuo se se appellassent, vt scalas, et alia, necessaria curarent, ac pariter opitulaturi accurrissent, finito ea re dissidio, deinceps [Note: 67 Peccatoris conuersio ex flammae conspectu nata.] coniunctissimi perstitere. Alium quendam, annum iam tertium vltioni imminentem, conspecta flammae immanitas, obiectaque inde tartareorum imago ignium vsque eo permouit, vt remissa vltro inimicis iniuria, expiatisque vitae totius noxis, accuratius post haec consulere sibi in aeternum statuerit. Adeo per omnes occasiones trahendis ad se mortalibus benignum Numen insistit: salutique animorum Collegium Mamertinum, vel conflagrando seruiuit. Delectauit Ciuitatem, quod vbi illuxit (erat dies Dominicus) in templo sacra facta, auditi confitentes, concio ante, postque meridiem habita, et caetera administrata perinde, ac si nihil molestiae praecessisset. Haud multo post rependendi beneficij oblata occasio est. Nam cum vrbis domos
quasdam ignis comprehendisset, eo cum duodecim Socijs Angelus Sibilla Rector accurrit, egregiamque operam, nec labori, nec periculis parcens, nauauit. Panormum ad Professorum domum haud dubia Dei voluntate Craniumvnius e Sanctis Innocentibus deportatum est. Id et alia quaedam religiosa munuscula [Note: 68 Cranium vnius e SS. Innocentibus Panormum defertur.] ad eam domum ferenda Iulius Fatius Mercatoribus, quos fideles fore opinabatur, biennio ante tradiderat. Illi fidem in ea re fallere pietatem rati, inter se tradita diuisere. Cranium Nauclero obtigit, qui vbi peruenit in Siciliam, exposuitque merces, alio cursum intendit: ac primum nulla omnino apparente causa morbo corripitur; dein longo errore per maria iactatus, nec vsquam terra potitus, magna tandem coorta tempestate, in Siciliae portum, quem Milacium vocant, eijcitur. Hic omnes in terram egressi vectores, Deo grates acturi. Nauclerus etiamnum aeger; et ipse descendit, diuinamque iram ob interuersas sacras reliquias aduersum se concitatam intelligens, de peccatis Coenobitae Sacerdoti confitetur, eidemque cranium vna cum literis, [Note: 69 Depositi fides laesa mor bo alijsque poenis vindi catur.] quae de eo fidem faciebant, tradit, vti primo quoque tempore Panormum ad Patres mittat: ac subinde vt causam mali manifestius comperiret, liberata conscientia Nauclerus conualescit. Confessarium contra noxa, et poena corripuit. Cum enim circiter sesquiannum sacrum depositum differret reddere, eo tempore valetudinarius perpetuo, decolor, et exanguis fuit. Itaque reputans, conferensque quod gubernatori illi euenerat, quodque ipse patiebatur, statuit ipsemet Panormum religiose reliquias deportare, quod fecit.
[Note: 70 P. Franciscus Palmius moritur.] In Prouincia Veneta obijt Franciscus Palmius Benedicti frater, probitatis, industriaeque memorandae Sacerdos, qui Bononiense Collegium inde vsque ab ortu primo rexit, certa in sede constituit, certo vectigali firmauit: multum non de vrbe solum Bononiensi, sed vniuersa etiam dioecesi meritus. quam saepius Paleotti Archiepiscopi eiusdemque Cardinalis iussu recognouit, et ordinauit. Neque enim habebat magnus ille sapientia, ac religione Antistes, cuius consilio operaue libentius, quam Francisci Palmij vteretur. Eiusdem eximia caritas vel maxime erga Socios hospites patuit sub initia Collegij cum res domi angustissima esset, et hospites non solum plurimi, quia tota saepe Collegia nouas in Colonias pariter mittebantur, et ex omnibus Romam Prouincijs plerique accersebantur, sed etiam propter egestatem pessime ad faciendum iter initructi; tum Palmius, et tanquam filios alacritate summa, dulcissimaque excipiebat, habebatque, et vestibus calceis, et qua re alia opus foret, etiam quo posset viatico muniebat, ex Apostoli voce multos locupletans cum nihil haberet. Respiciebat quippe Pater caelestis fiduciam eius, et caritatem, et Ciuium aeperiebat corda, vt quoniam ille in benedictionibus seminabat, de benedictionibus et meteret. Si quidem danti datur, riuusque caritatis auctior eo vnde fluit recurrit. Francisco sublato, Collegij administrationi [Note: 71 Marius Fabritius concionator Ra nennae.] Bernardinus Confalonerius praefectus est Et in hac Prouincia peregre multorum mores populorum exculti cum fructu. Sed Rauennae in primis acer, exemplique rectissimi Concionator, extremo superiore, et hoc ineunte anno desudauit Marius Fabritius: vbi tum rem Catechisticam valde promouit, tum pia instituta complura, quae pene obsoleuerant, reuocauit: quae deinde Iacobus Leuantus extremo anno prouexit.
In Vallibus pedemontanis salubres continuati labores. Nouariensis praeterea Dioecesis tota oppidatim, pagatimque a Sacerdotibus quatuor, postulante, et grates agente Episcopo, lustrata.
Sed plus rerum cum cura dicendarum Polonica offert Prouincia. Initio anni Iacobus Vviechus Vangrouicensis, ex Congregatione Procuratorum ab [Note: 72 Stephani Regis Poloniae studium ingens in res Societatis.] Vrbe in Poloniam rediens, septem inde in supplementum, auxiliumque deduxit, quos inter Fabritium Pallauicinum, qui statim Posnaniae philosophiae docendae initium fecit. Gratum fuit id subsidium non Prouinciali solum Campano, sed etiam Stephano Regi, cuius noua in nos officia in dies extabant.
Habebatur eo tempore Varsauiae Regni conuentus. In eo Rex cum de confirmandis Polocensis Collegij fundis referret, ita sermonem instituit, vt post laudes Societatis non vulgares, diceret vitam sibi ereptam malle, quam eius voti compotem non fieri. Itaque tum confirmata est ea dos, tum Academiae Vilnensis priuilegia recepta, ne externo Cancellario subiaceret, eiusdemque bona a collatione in bellum, et quaecumque alia indiceretur, excepta. Quae omnia cessante omnino Societate gesta sunt. Quodque plus habet inopinati, haereticorum plerisque ita fauentibus, vt non plus facturi fuerint, si in eam rem fuissent mercede conducti. Nimirum suam humanarum arbiter voluntatum causam Deus administrabat; qui indita Regi illa propensione, dum ad eam accommodant se se procerum studia, aeterni consilij sui per mollissimas vias rationem exequebatur. Egregiam ijs Comitijs in causa religionis tuenda operam Posseuinus, ex Gregorij Pontificis, et [Note: 73 Posseuinus in Comitijs Varsauiensibus praeclaram operam Religioni nauat.] Stephani Regis sententia nauauit. Is annos iam aliquot septentrionem percursabat, maxime controuersijs inter Polonum Regem, et Caesarem tollendis desudans: de quo haec plane comperio. Sane praeclara ab eo gesta toto hoc tempore, tum in Germania, tum in Polonia, et alijs, quas peragrauit, Prouincijs: Verum offendisse non neminem, quod agere videretur imperiosius: alios vero qui in eisdem causis maiore cum specie, ac spe versabantur, aegre tulisse per priuatum hominem Dei seruum, quod ipsis non succederet, ad effectum perduci. [Note: 74 Inuidiosae su spiciones in Posseuinum.] Hique maxime, et alij rerum ignari, ex leuissima coniectura studij in nos Stephani Regis, dissipabant; non paribus in ea re Posseuinum vti lancibus, sed omnia ad Polonum trahere. Qui sermones cum Societati ad animarum causas parum commodi forent, rogaru Claudij Generalis Gregorius illa eum graui cura exoluit: deinde etiam Seminariorum, vti supra dictum est, procuratione expeditus est, coque postmodum liberius Prouinciali vacauit, maiorique [Note: 75 Res Cracouiae feliciter gestae.] ad curam domesticam vsui fuit. Res per hanc tempestatem ita successere ex optatis Cracouiae, vt messis affluentia annorum superiorum tristitiam abunde compensaret. Constituta ibi Sodalitas sub magnae Matris tutela inter scholasticos Academiae publicae alteram item Scarga conflauit (cui nomen a misericordia fecit) separatim e viris, ac feminis. Per hosce Sodales, et aegrotis, et carcere inclusis, et pupillis, et male domi constitutis, praesertim pudore super incumbente, et id genus calamitosis delinimenta, et remedia [Note: 76 Domus Probationis Cra couiae initium.] cutabantur. Ibidem ad domicilium Tyronum condendum grauis femina Vidua Anna de Lipuik Cormanicia, Castellana Czechouiensis, fundum attribuit. Dudum id moliebatur, sed expedire nesciebat moras: nec deerant certorum hominum, per quos a proposito auocabatur, sermones. Verum cum Cracouiam hoc anno venisset, templum Societatis ad Sanctae Barbarae ingressa, munditiaque, et ornatu delectata, et Sacrorum celebritate, et populi concursu, et ardore, statuit illico rem effectam dare, postridieque transegit. Paratae Tyronum domui contiguum adiunctum est S. Matthiae Sacellum, vt esset ei, loco AEdis sacrae; venia quorum intererat ad id impetrata: In eo coeptae germanice haberi conciones. Fauit his quoque coeptis suo morre Stephanus Rex: per quam occasionem, quia et de Professorum domicilio agebatur, cupienti cognoscere, quid haec familiarum in Societate distinctio sibi velit, ita Prouincialis Campanus rem omnem exposuit. Quos Sancti [Note: 77 Stephanus Polonie Rex de caufis distinctionis domuum Societatis edocetur.] Patres ad virtutem perfectam tendentium gradus statuunt tres, inchoantium, proficientium, perfectorum, hos hac domiciliorum varietate cerni. Quippe esse in Societate eos, qui purgantur a vitijs, moribusque profanis, et solida virtutis iaciunt fundamenta, Hos esse Nouitios, et horum domicilium Cracouiae ad Sanctum Stephanum fore. Esse deinde alios, qui post rudimenta posita virtutis, in eaque magis, ac magis proficientes illuminantur, et morum sanctitati, ad proximorum commoda ingenij ornamenta, et literarum lumina addunt, Hos in Collegijs haberi. Verum quia multa habet Cracouia Philosophorum, Medicorum, et Iurisprudentium Collegia, idcirco non
fieri de Collegio ibi Societatis excitando mentionem. Supremos esse, qui multum progressi, iamque illustrati ipsi, atque in religiosa disciplina tanquam perfecti, iuuandis alijs, purgandis, illuminandis, cumque Deo iungendis per Diuinum verbum, et Sacramenta insistunt, et hos in Societate esse Professos, certoque in gradu cooptatos, quorum familiam ad Sanctam Barbaram fore. Qua oratione magnopere delectatus est Rex, et sua esse cuique vt vitae religiosae incrementa, ita tecta distincta, oppido probauit. Sub [Note: 78 Leopolitanae Sedis initia.] idem tempus Leopolitana Sedes, Antistite flagitante coepta. Missus primo, vt ab Vrbe redijt, Iacobus Vviechus vna cum Gaspare Nahaio Tartaro. Is enim puer ex Tartaris Nahaiensibus a Polonis militibus captus, et in Russia, Poloniaque educatus egregio cum profectu in literis, (demum Societati nomen dederat.) Successit deinde Vviecho Benedictus Erbestus: per cuius Sanctam industriam laetissima fuere initia. lArchiepiscopus, Canonici, alijque Sacerdotes Exercitijs Spiritus expoliti, et generalibus expiati confessionibus: rationes officij publice explicatae, Catechesis vulgo introducta: carcere vinctis, alijsque calamitosis consultum: domus hospitales legibus, et moribus ad formam mansurae pietatis redactae, expiatis viritim hospitibus, tectisque purgatis. Non pauci, vel a Rhuteno Schismate, vel alijs erroribus abducti. Catechesis etiam in pagis adiacentibus introducta. Domicilium initio apud Archiepiscopum fuit: qui deinde Patribus rogantibus domum paruam attribuit, [Note: 79 Gedanensis missio.] idem ad impensam suppeditans. Missus, et Gedanum Gaspar Sauicius est, in locum eius Rectore Calissiensis Collegij Ioanne Leopolitano suffecto. Sed Gedani nihil initio, vt inter omnia fere haeretica, magnopere promotum. Sub haec Campanus in Transyluaniam abiturus, substituto sibi in Polonia vicario [Note: 80 Posseuinus in Lithuaniam mittitur.] Iacobo Vviecho, quem ad id Leopoli reuocauit, Posseuinum in Lithuaniam misit, cum potestate Collegia Polocense, Derparense, ac Rigense visendi. Tam enim vastae Prouinciae vnius Praepositi par esse nequibat cura: praesertim quod, vt inter haereticos, repentinae existebant procellae. Et Rigae quidem sub anni superioris occasum, et huius exortum, grauis tum Ciuitatem, tum Collegium tumultus concussit. Ferre non poterant ministri tenebrarum sensim redeuntem Euangelicae lucis splendorem: nullum oblatrandi finem faciebant, et maledicta congerendi: cum tamen prouocati ad res religionis disputatione examinandas, certamen omne defugerent. Habuit [Note: 81 Turbae Rigenses.] deinde per Cardinalis Radiuilli absentiam, qui Grodnam ad Regem concesserat, Lemchenius Lutheranus rabula conciones aliquot non modo mendaces, sed etiam seditiosas, ac turbulentas, quibus Collegij Rector Leonardus Rubenus cum animaduerteret semina pietatis plane obrui, exiguum bonorum gregem in periculum, vera sacra in inuidiam, et contemptum vocari, Senatum admonuit, vt autoritate publica Ministrorum inhiberet audaciam: Senatus impense operam suam detulit: conuocatisque ministris seuere modestiam commendauit. Verum eo profecit commonitio, vt furentium rabies magis [Note: 82 Concio seditiosa Ministrj Luthera ni.] efferaretur. Biduo post, quo die peruigilium erat Natalis Domini, Lemchenius ad concionem progressus, cum Romanum Pontificem Haeresiarcham Antichristi Vociferaretur, et quam carum haberent Christum, tantum Papistas odisse debere: ante Rigenses fuisse vexatos a Mosco hoste corporum, iam habere intestinos ipsa intra moenia animarum hostes, a quibus esset eo cauendum acutius, quod hi Diabolum pro magistro haberent, omnium artificiorum peritissimum His, et talibus maledictis multorum e plebecula infima iam ante satis exasperatas mentes tanquam oestro perculit. Adiunctum est templo S. Iacobi Coemeterium, quod cum adhuc fuisset peruium, nouas ad id, cum oporteret, claudendum valuas Rubenus aedificarat: in his affixus pendebat index autorum, ac rerum, quae in Gymnasio explicabantur. Hunc indicem turba furens conspurcat, laceratque, et pro eo famosos affigit libellos, et valuas item ipsas foedissimis contaminat sordibus. Nocte, quae insecuta est, cum in templum Catholici ad solennia Christi nascentis conuenirent,
ingressi et Lutherani quosdam e Scholasticis adolescentes alapis male [Note: 83 Haereticorum irruptio in domum, et templum Collegij Rigensis.] accipiunt, et vnum de Societate: mox in Odeum incipit fieri lapidatio, et adolescens Lithuanus feritur. Tum alia ausi, deijciunt vas aquae lustralis, et; velut ad respirandum in Coemeterium se recipiunt: quod Patres nacti laxamentum, templi fores occludunt. Increbescit inde tumultus, iamque totam ante templum aream multiplex hominum turba complerat fulgentibus ferox gladijs, et sclopetis intentis. Minitari, insultare, omnibus modis stimulare Catholicorum, ac tentare patientiam. Auebant enim sanguinem facere, sed volebant videri ab Catholicis coeptam vim. Sed vbi (Deo haud dubie cohibente suorum manus) deest optata furori materia, in templi fenestras, et ostia Coemeterij debacchantur. Alij nostrorum hominum, alij Cardinalium imitantes contemptim habitum, etiam sacras Caeremonias eludebant: et nominatim Rubeno necem minitabantur, cum superueniens ad sedandas turbas vnus e Magistris, vt vocant, Violentiarum, et ipse male accipitur. Denique quanquam intermissa erant sacra, non tamen ante seditiosorum quieuit insania, quam templi Campanâ magna editum signum tumultûs est. Eo latrones sacrilegi dissipati, et ad custodiam publica cohors aduolauit. Postridie cum Praefectus vrbis iussis occludi portis, et autoribus seditionis conquiri, quieta fore omnia esset pollicitus, Patres ne tam celebri die Catholici sacrificio carerent, Michaelem Morianum aedituum iubent templo patefacto necessaria, [Note: 84 AEdituus templi nostri ab Haereticis pulsatus.] praeparare. Accurrunt illico facinorosi, pugnis, et colaphis Morianum contundunt, in terram prouoluunt, conculcant pedibus: Vas aquae lustralis ante deiectum confringunt, aliaque ausi proripiunt se in Coemeterium, omnino sibi Iesuitarum vnumquempiam enecandum esse clamitantes. Venit Custos Arcis cum aliquot e suis: insultant et illi, palam iactantes, haud quaquam satis per noctem se se bacchatos, velle tragoediam luce palam peragere. Sed cum Vrbis Praefectus maius misisset praesidium, et ipsemet Aduocatus Ciuitatis aduenisset, se et Senatum curaturum recipiens, ne quid negotij facesseretur, sacrum vnum peractum est. Inde adhibitis a Senatu custodibus dies aliquot pax Collegio fuit. Quo tempore duos item primores ad Rubenum Senatus misit, qui denunciarent: Senatum vehementer dolere de vi, et iniuria [Note: 85 Senatus Rigensis non probat Acta seditiosorum] Patribus, et Catholicis illata: omnino nihil a se praetermissum ad eorum tutelam; templi etiam fenestras suis sumptibus refecturum. postremo ne grauiter ferret audire, quae viderentur seditiosis tumultus ansam deddisse, Primum nouam visam rem, quod publice affixisset scholarum Elenchum: deinde quod ostia Coemeterij interdiu clausisset. Addidere cupere Senatum, ne posthac signum tumultûs magna Campanâ daretur. Ad haec Rubenus gratijs de bona erga Catholicos voluntate actis, praefatusque iam Cardinali se declarasse, suo muneri Senatum nulla ex parte defuisse, Elenchum a se Regis mandato bona fide propositum, nulla suspicione tumulcus, respondit: [Note: 86 Fictae seditio nis causae reiectae, vere indicatae.] quod si cui res minime probaretur, potuisse Senatum admoneri, seque non dissicile fuisse cessurum: non autem debuisse homines turbulentos mandato regio ita illudere: Coemeterio valuas solum biduo ante fuisse appositas, toto biduo patuisse: signum campana Polonum quendam Catholicum vltro dedisse, nemine consulto, sed fortasse inspiratum diuinitus, ne impetum faex illa hominum, corroboratâ sensim audacia, in templum faceret. Itaque idem se in posterum daturum signum, si forte magna manus irruat, vt mature Ciuitas possit succurrere: in ea enim esse Patrum, et Catholicorum (praesertim Cardinali absente) fiduciam sitam. Caeterum causas non Coemeterij fores, non indicem scholarum fuisse, verum Minitros, et nominatim Lemchenium, qui nec pati posset Catholicorum pacem, nec Kalendarium nouum a Senatu receptum. Quae Senatus vehementer omnia (neque enim obscura erant) probauit: atque ita cum Ciuibus rem compositam renunciauit, vt Catholicos omnino iuberet esse securos. Eodem tempore Areis Dunemundensis Praefectus Rigam cum venisset, quamuis ipse haercticus, obtulit Collegio
quinquaginta ad praesidium milites: sed remissum praesidium accepta [Note: 87 Conantur Lutherani restituere Rigae vsum veteris Kalendarij.] benignitas. His anni extremo gestis, noui statim exordio vera seditionum, causa patuit. Quarto nonas Ianuarij Lutheranae scholae Rector Mollerus, cum iam Senatus omnia ex castigato Kalendario gereret, coepit se ipse intrudens ad populum concionari: eodem die infima plebecula quaedam, tanquam dies Natalis Domini ex veteribus fastis esset, gessit: et mox Circumcisionem ad 4. Idus Ianuarias celebrauit. Venit tum Grodna Rigam Nicolaus Ecchius Ciuitatis Burgrauius, cum Syndico Gottardo Vvellingo, qui Mollerum ad se accitum in Curiam, vetant discedere. Is postridie cum e fenestra Curiae ad inambulantes in foro Ciues [Note: 88 Rigenses Haeretici eustodias publi cas effringunt vi, et incendijs grassantur.] inclamans poculum ad leuandam sitim precaretur, collega eius interuenit, ipsoque in foro concionabundus quiritari, et implorare auxilium Ciuium incipit; promissae fidei admonens, per quam receperant se vitam, et sanguinem pro salute vtriusque profusuros: confestim, vt erat habilis flammae concipiendae materia, exarsit incendium. Coacta faex Ciuitatis praetorium frangit, Molletum eripit, tum ad Neunerum praedicantium summum aduolans, quia is cum Mollero iudicio ante contenderat, et in Kalendarium consenserat, multis ei plagis impositis, domum totam diripiunt. Ac protinus ad Burgrauium, ac Syndicum, a quibus Neunerus adactum se in nouum Kalendarium proclamabat, accurritur. Illi aegre fuga euaserunt: domus praedae fuerunt. Interim amici quidam ex ipsis Lutheranis Rubenum monent, rogantque, vt mature consulat sibi, antequam in Collegium tempestas ingruat. Ille nequaquam delitescendi tempus esse ratus, ne pauci eius vrbis Catholici supremo tempore desererentur, dedit operam, vt omnes conuenirent in templum, Deique patrocinium inuocantes ad vitam pro religione fundendam se se componerent. Praestolabantur in singula momenta irruptionem, et necem, [Note: 89 Periculum ingens nostrorum Rigensium.] statuerantque irruentibus obuiam ire Cruce praelata, quo coronam religiosius susciperent, cum ecce ingens ingenti cum strepitu globus aduolat. Plus mille capitum fuisse dicuntur, qui impetum in maiorem Caemeterij ianuam faciunt. Illico accurrere quatuor honesti Ciues, qui eos ab incoepto auertêre, neminem domi esse affirmantes, omnes concessisse in arcem. Iam cedebant hi, cum superueniunt totidem ferme alij, et impetum instaurant: ne tum quidem nobiliorum ciuium patrocinium defuit: qui immixti furentibus, admonent esse tenebras, et ipsos prae ebrietate (in direptis enim domibus perpotarant) vix posse confistere, respirent parumper, et vinum edormiscant, postero die, auxilio se quoque ipsos futuros: ita praesentem rabiem mitigarunt. Subinde quatuor vexilla Ciuium in foro apparent, quorum vnum cum ad Collegium accurrisset, illas populi quisquilias in fugam vertit. His vrbem deinceps custodientibus, inter ciues, ac Senatum disceptatio exoritur. Et ciues missis ad Rubenum primoribus quatuor e suo corpore, rogant ne aegre ferat tumultum, nihil sibi contra Societatem, sed tantum cum Senatu negocium esse: velle vitam Patrum et aedes suo tueri sanguine, et ad arcendam vim adhibere custodiam, quod cum fide, curaque fecerunt. Ab idibus Ianuarij ad Kalendas prope Februarias clausae fuere [Note: 90 Patres Colle gij Rigensis tantisper ex vrbe cedunt.] portae vrbis. Vbi patuere, existimauit Rubenus, dum tumultus omnino consideret, subtrahendam periculo Sociorum partem, quos ad excolendos interim paganos dimittit, caeteris, qui in Collegio manserant, ita prouidit, vt, si forte rursus turbae coorirentur, se se in arcem reciperent. Ipse accitu Radiuilli Cardinalis Vvendam concessit haud sane volens: Nam nec formidandum sibi quenquam, cum inimicitias nullas haberet; sique fundendus Rigae foret sanguis, id vero maxime esse in optatis. Liuoniam nondum habere Martyres: qui eam suo irrigasset sanguine, visurum semen Longaeuum. Has ob causas aegre, Cardinalis tamen hortatibus paruit, vt inuidiae se tantisper subduceret: non tamen, multum licet rogaretur, hospitio vti voluit Cardinalis: [Note: Et exeursiones salntares obeunt.] apud Parochum habitauit: sacratioribusque diebus operam Vvendensibus expiandis, excolendisque nauans; ad sparsos per agrum Socios diebus reliquis
excurrebat. Tum vero ad ipsum vndique Sacerdotes, non modo qui Vvendae, sed etiam qui Pornaniae erant, et Volmariae, et Romburgi, et in Rubin, ac caeteri magno studio tanquam ad pastorem Parentemque suum confugiebant. Quippe erant eximij moribus, et e Societatis disciplina profecti, et cupidissimi populorum salutis, cui tam sincera voluntate inseruiebant, vt quanquam vix tolerandis honorarentur stipendijs, tamen ab salutari ea cura ne opimis quidem Canonicatibus, qui alibi offerebantur, possent abduci. Ex qua caritate, consensioneque cum Patribus, ea quae par est publicae pietatis vbertas efflorescebat. Itaque eius peregrinationis Rubeno, ac Socijs [Note: 91 Decreta Senatus contra Religionem vi extorta Rex abrogat.] egregie pretium constitit. Multi etiam nobiles ad Ecclesiae Sanctae vnitatem reducti. Interim multa Ciues Rigenses proposuere Senatui, quae concedi sibi volebant. Tria ad Societatem pertinebant capita. Primum, vt Collegium in ea vrbe vtique ad iuuentutis disciplinam non esset: Deinde vt Iesuitarum, numerus finiretur: Postremo ne Sanctissimum Sacramentum per compita palam gestarent: Addiderant, vt Coemeterium Sancti Iacobi noctu iuxta, et interdiu pateret ad transitum. Quae in capita cum Senatores per vim adacti consensissent, Rex multa haud sine minis conquestus, quod in regium ius populus Rigensis inuaderet, omnia tanquam perniciosa, ac seditiosa damnari [Note: 92 Posseuinus honorifice exeipitur a Rigensibus.] iussit, quod pridie Nonas Iunij publico iudicio Cardinalis Radiuillus fecit: iamque sibi plerosque Ciuium timentes, fatigatosque contentionibus, tranquillitatis et otij desiderium caeperat. Itaque cum per Autumnum Rigam Posseuinus venisset, non exceptus modo perhonorifice est, salutatusque ab Senatu, et publico nomine ab Secretario Ciuitatis, sed vehementer etiam institere vterque ordo, vt causam apud Regem eorum susciperet. Ita Deo moderante res, vt per Societatem, quam plerique religionis odio perditam volebant, rebus suis remedium quaererent. Posseuinus nullam potuit aliam opem afferre, quam salutare consilium, neque necessariam dixit. Etenim ipsorum in manu remedium esse. Considerarent virtutem, opes, felicitatem, res gestas Stephani Regis, quem nullo modo expediret lacessere. [Note: Eisque salutare consilium dat.] Caeterum non tanquam ad iudicem disceptaturi, sed tanquam ad parentem filij obsequiosi confugerent, clementiam haud dubie experturos. Instantiabus rursus, vt plebem cum Senatu conciliandam susciperet, negauit id fieri posse antequam satisfacerent Regi. Idem tamen inter Vvendensem Episcopum recens creatum, atque Praepositum eiusdem Vrbis, arduum, implicitumque negotium expediuit, inducto Praeposito, vt Arcem Volmariensem, [Note: 93 Seminarij Derpatensis Ortus autore Posseuino] quod pertinaciter abnuebat, Episcopo cederet. Derpatum posthaec abijt, vbi sub extremum Nouembris Seminarium condidit, traductis eo e Seminario Bransbergensi aliquot cultioribus ad aliorum formam alumnis: iamque triginta censebantur. Inter quos erant, qui simul praeter latinam linguam, etiam Lothauicam, Estonicam, et Ruthenicam nossent; quique Lithuanam, Germanam, Sueticam, et Polonicam: Omnes enim hae linguae in eos fines ob circumiacentes nationes confluebant: eoque latius fundi labor euangelicarum poterat operarum, quo paratiores a linguarum notitia forent. Hoc eodem tempore nouis a regia benignitate ornamentis, et satis luculento vectigali attributo, decretum est, vt quod adhuc statio censebatur, posthaec Societatis [Note: 94 Collegium Derpatense constituitur.] Collegium Derpati esset. Destinatum in eam rem Deiparae Templum cum, area, et alijs ad degendum idoneis tectis, et die Conceptae Virginis possessio inita. Non hic turbae, quae Rigam quatiebant, non magnae altercationes cum haereticis erant. Laetissima succrescebat pietatis seges. Duae iam classes patebant in iuuentutis eruditionem: nec numerus exiguus videbatur auditorum, cum prope centum numerarentur. Verum Estones ad bonitatem, ardoremque, quem supra descripsimus, in dies addebant: ad quos supra septuagies per agrum hoc anno a Patribus per vices excursum. Illi maxime triumpharunt laetitia ex agrestibus, qui fundum incolebant Collegio attributum. Statim campanam, quam ante annos triginta haereticorum, et Moscorum metu
altissime in terram defoderant, eruerunt, vt aedi Deiparae, quae in ipso fundo est, vsui esset.
Iam Prouincialis Campanus adducto Sociorum duodecim auxilio res Societatis in Transyluania componebat. Reperit Petrum Saxonem quem exterminandum proximo anno curauerat, non modo Claudiopoli inhaerentem, [Note: 95 Ariani e Transiluania eiecti.] sed etiam Arianae scholae praefectum. Ei se Saxo alter Christianus Frauchen adiunxerat, nouus Arianarum blasphemiarum satelles: sed is turbidae conscientiae laniatu percitus, cum primum Prouincialis apparuit, fuga arrepta, Cracouiam se recepit, non procul, vt mox dicam, a regno Dei. Petrum vehementer Campanus dolens eo loco pestilentiae suggestum habere, rursus magno conatu, regiarum communitus literarum iussis, tetendit, vt publico consilio exturbaretur: quod cum tenuisset, Apostata lictorum manus, latebras sectando, elusit: Si quando tamen altetuter appareret, tum Senatus, tum Regni Gubernator receperunt lege, acturos. Caetera satis commode procedebant. In Siculia, et Varadini, admirabiles sane religioni vtilitates peperit Valentinus Ladus, de quo superiore libro narraui, vir simplex, et in Societatis militia prope tyro, sed virtute animi, studioque publici boni, robustus, ac [Note: 96 Valentini Ladi vtilis opera in Siculia.] veteranus. Talia enim adminicula amat diuina manus, quae magis ei per solidam pictatem tractabilia sint, quam per ingenij et eloquentiae speciosam ostentationem spectabilia populo. Itaque cum complures in Siculia pagos in recta fide excoluisset, confirmassetque Valentinus, Varadinensi in agro plus octoginta instituit, tanto populorum gaudio, tanto obsequio, vt nihil eximiae iuducendae sanctitati praeter copiam cultorum deesset. Vtrobique restituit sacras aedes, satores impietatis expulit, plurimorum confessiones excepit, salutari lauacro consignauit infantes, ad Sanctae Ecclesiae gremium permultos reuocauit: cum et aegris diuina praeberet mysteria, et vita functis post suprema officia, terram inijceret. Multi eorum pagorum erant sub ditione Turcarum: et alij sub eadem tyrannide longius positi tendebant supplices manus: et Turcarum praeses non tuta solum omnia, sed etiam benignitatem, et patrocinium spondebat: et tamen adeo albae regioni ad messem operarij defuere. Missi sunt aliqui Claudiopoli e Seminarijs, quibus septeni, octoniue pagi attributi sustentandi: ad quos in orbem Valentinus [Note: 97 Seminariorum Claudio poli erectorum vtilitas.] excurrebat; cum exorta pestilentia, et labores, et pericula, et scilicet animos fidelibus Dei seruis multiplicauit. Stephanus Arator rem ipsa in Vrbe Varadino gerebat impigre. sed et ipse cum solus esset, multiplici necessitati facere satis nequibat. Tota igitur spes ferme erat in Seminarijs Claudiopolitanis, quae iam florebant. Id, quod ex pauperibus Prouincialis inchoarat, Ferdinandus Capecius Rector, facto ei a Sanctissima Trinitate, cuius Coenobij aedes incolebat, nomine, impensa prope vna Collegij ita promorat, vt octoginta. numeraret contubernales. Hi funera publice deducebant, inter fremitum, et ludibria, et aliquando lapides Haereticorum. Hi sparsi per pagos mentes excolebant agrestium. ijdem vario genere ministerij diuinae rei inseruiebant, et multis in rebus Parochorum locum implebant, constantes, naui, testimonium Christi non erubescentes. Talis quoque spes e Seminario Pontificio, et regio, talis effulgebat indoles: Talis ex caeterorum grege discentium: quibus illud antiquissimum erat, vbi primum ad Gymnasium haereticus auditor accederet, eum omni conatu ab errore deducere. In ijs quoque adolescentibus qui cum Sigismundo Principe educabantur, vt regni primoribus pars subsidij magna reponebatur. Coepta hoc anno Claudiopoli philosophia tradi, et aliquid theologiae, cum ante hanc diem auditores idonei defuissent.
[Note: 98 Conuersio insignis Cal uinistae Cracouiae.] His rebus in Transyluania ordinandis senescente anno dum Campanus insistit, Cracouiae Petrus Scarga magnos pisces in Christi sagenam inclusit. Adamus Copichus aetate Sexagenarius, cuius dimidium in Caluiniano tripode sederat, Deo tandem ad se vocante, quam occultissimos cum Scarga
coepit habere congressus. Is sensim progrediens, errores conuincens, miscens rationibus opportunas cohortationes, diuino iuuante spiritu, hominem Ecclesiae totum restituit. Eius itaque consilio Copichus vltimâ Octobris Dominica, in Caluini Synagoga (nam e primis erat ministris) contra mores eorum concionatus, Dominica, quae sequuta proxime est, tertio nonas Nouembris in templo Principe palinodiam cecinit, totius Ciuitatis, et vicinae nobilitatis concursu. Quo etiam tempore de haeresum fontibus, et remedijs [Note: 99 Christianus Franchen resipiscit.] Scarga egregie de superiore loco verba fecit. Grauius paulo post Haereticis: vulnus Christianus Franchen inflixit. Is et Societatis, et Catholicae religionis apostata, post longum errorem quarto ante anno illucescente Deo ad lucem veritatis emerferat. Ceterum, vt erat ingenij mutabilis, in, tetrius sese haud post multo praecipitauit baratrum, edito etiam contra diuinissimum Trinitatis mysterium libro; quem quidem a se non asserendi causa compositum, sed disputandi aiebat, et a quodam amico iniussu suo vulgatum. tamen, ad sui erroris consortes homines ex Germania in Poloniam, deinde [Note: 100 Redit ad vo mitum.] in Transyluaniam haud sine modico pietatis damno (vt facile mala contagia vulgantur) penetrarat; vbi (quod ipsemet fassus est) iactitare ingenium, conflare pecuniam, et famam posset. Hi nimirum sunt haeresum fontes. Nam peruersis ingenijs nihil pensi est mala fama, modo sit magna. Ver rum cum intestinis conscientiae morsibus in dies peius laceraretur, datis ad Socios Viennenses literis, quibus animae suae auxilium postulabat, eadem tractare cum Capecio Rectore Claudiopolitano coepit, cum repente ad Prouincialis aduentum Cracouiam, vti supradixi, recessit. Hic in consuetudinem Scargae se dedit. Scarga non ignarus, quae mandata in Transyluania de eo capiendo dedisset Rex, leuitarem primo suspectam habebat, ne temporis causa Religionem rursus eluderet. contra ille testificari ante cognita Regis mandata, quod res erat, cum Rectore Claudiopolitano de iba egisse poenitentia, et literas ad Viennenses dedisse. Praeterea adeo abiecto cernebatur animo, ac desperante, vt furijs exagitari satis appareret: et passim propalam confirmabat, aut in Catholica religione quiotem se mentis inuenturum, aut necesse esse, [Note: 101 Intemperijs agitatur.] vt de se ipse pessime consuleret, et infelicem animam suis manibus abstractam a corpore diabolis traderet. Tantum se peragrasse terrarum, tot inspexisse, tentasseque sectas, nihil vsquam stabile, et cohaerens, nisi in Catholica religione consistere satis experiendo didicisse. Haec Scarga cum cerneret, maximam in eo difficultatem inueniebat, quod cum talem hominem, si resipisceret, necesse esset Ecclesiae publico exemplo satisfacere; contumaces aures omnem in hoc genere mentionem respuebant: non tamen, ab tentanda curatione cessandum Scarga existimauit. Recipit hominem domum, molliter aegrum animum manu tractat, ac mulcet. officijs, dexteritate, precibus ad Deum: eo rem demum deduxit, vt qui primo a satisfactione publica tantum abhorrebat, die Sanctae Barbarae in omnium Academicorum corona, Praesulum, [Note: 102 Errores publice rccantat.] et populi, quantam templum Archiepiscopale capere potuit, frequentia, insana sua recantaret commenta, omnesque haereses ad altare execraretur, et facta solenni fidei professione, et anathematibus rite pronuntiatis, in sacro ipso altari, Vicario Archiepiscopi excipiente, sua ad extremum manu actis hisce subscripsit. [Note: 103 Discipulo Magistrum mitante.] Quo die quidam etiam iuuenis Lublinensis eiusdem in Arianismo discipulus ad sanam mentem reuersus, vitali lauacro, quo adhuc anabaptistarum parentum vitio carebat, renatus est. Verba fecit in ea celebritate de vanitate haeresum Scarga: vnde ad caeterum fructum Vir gente nobilis coepit cum eo de sua secta priuatim disserexe, quod initium salutis est. Facile enim scrutanti error deprehenditur, et aditum pandenti diuinus radius illucescit. Idem postea Christianum Franchen generali expiatum confessione, multisque monitis ad constantiam praemunitum, ne propter tuendae vitae difficultates ad noua deliramenta reuolueretur, Nicolao Zebijdouio tradidit, qui non multo ante summus. Cracouiensis Vrbis, et agri creatus erat Praefectus (illi Generalem
Capitaneum vocant) caeterum Scarga, et peregre nobilem piscatum fecit. Aduocatus enim Varsauiam, Thesaurarium totius Regni iam ad vera sacra propensum, ita incitauit, et docuit, vt Dominica Palmarum magna omnium bonorum gratulatione Catholico ritu diuinae mensae accumberet. [Note: 104 Conuersiones aliae insignes.] Adiunctus est illi alius Prutenicae terrae columen, et gloria bellica Ernestus Vvoierius, et ipse ab adolescentia in Lutherico educatus veneno, quod demum Senex euomuit, maxime Cancellarij permotus exemplo. Addenda est nobilibus hisce Ecclesiae lucris, et nobilissimae foeminae Lithuanae conuersio. Haec recens cum ducta esset in matrimonium ab Radiuillo Duce Niesuisiensis Collegij fundatore, nunquam bonus Dux quieuit, quoad eam cum vera religione coniunxit. Eius rei gratia Niesuisiensem Rectorem Albertum Mroscouium Sendomiriam, vbi illa agebat, duxit, pijsque viri studijs, et Sacerdotis conatibus numen propitium adfuit. Porro ipsos Societatis homines ad religiosae vocationis constantiam, quaedam illustria diuinae seueritatis exempla incitarunt. Stanislaus Niesuiastouius cum Andream Bathoreum in literis puerum erudisset, aulae irretitus illecebris Societatem deseruit. Sed hominem [Note: 105 Niesuiastouius desertor Societatis praematu ra morte pe rit.] spes fefellit. Vetuit enim Stephanus Rex profugum hominem in regijs haberi, ne prostaret exemplum indignum ad solicitandum aliorum simplicitatem, si talia perfidiae praemia parata essent. At vbi Andreas factus est Cardinalis, tum vero gestire laetitia Niesuiastouius, spemque late porrigere: amabatur enim ab eo: et quia redeuntem in Poloniam acceperat totus inde pendere. Sed egregie Mundus sui captatorem elusit. Appropinquante iam ad Poloniam Cardinali, Niesuiastouius morbo correptus cogitur in vitam alteram emigrare, euocatus ad reddendam rationem, quod aulae Christi aulam hominum praetulisset. Verum atrocius est, quod Andreae Gomolisko euenit. Hunc magnis natura donis ornarat: sed erat ingenio vehementi, et indomito: quare sub iugo Christi continere ceruicem diu non valuit. Post [Note: 106 Andreas Go moliskus e Societate culpa sua di missus misere trucidatur.] cuncta admota remedia, cum venia bona dimissus in Secretarium Regis cooptatur Varsauiae. Paulo post ita nocturni fures hominem nudant, vt ne vestes quidem queis tegeretur, relinquerent. Haud longo post interuallo equi calce percussus, grauiter ex crure decubuit: quo ex malo nec dum refectus, dum claudicans domi se tenet, cuiusdam Senatoris famuli famulos cius insectantur in ipsam vsque domum. Quod ille conspiciens, iniuriamque suam, interpretatus, arrepto ferro impetum in eos facit, et duos occidit, sed non impune: ipse pariter multis confossus vulneribus, amputata dextera, capite, interscisso occubuit. Ita qui pacem in Domo Dei nescit tenere, perniciem in seculo reperit.
In Suetia cum Catharinae Reginae optimae mors Catholicas reliquias omni praesidio, tutelaque orbasset, Ministrique, et Regni proceres fatigarent Regem, vt Iesuitas continuo omnes eijceret, ita Rex temperauit rem, vt Simonem [Note: 107 Patres Societatis vno et altero ex cepto Suecia expellun tur.] Nikouium Sigismundo filio concederet, caeteris abire iussis. Mansit tamen etiam Vbertus Vandeleenius, qui Stokolmiae ad tuendam, et si posset amplificandam rem Catholicam haesit. Pretium fuit morae atque periculi. Inter caeteros Stokolmiensem Parochum non solum ad sanam Doctrinam, sed etiam ad eam duxit constantiam, vt audacter inter suos, et loqueretur Catholice, et doceret. Porro ad hiemem extremam nouas Rex cum celebraret nuptias, ad easque ex toto regno accurreretur, inter epulas multa vltro citroque de Iesuitis iactata sunt: cessatum est tamen ab aperta vi, et tumultu, quoad [Note: 108 Sigismundi Principis Sueciae constantia in Prosessione Catholica.] ieiunium magnum interuenit. Eo tempore cum Sigismundus Princeps communi conuictu se se subduceret, sacrificioque, et concioni crebrius interesset, homines temulentos vehementer tale exemplum pupugit, ita tamen vt in Sacerdotes Catholicos eorum impetus omnis recideret. Nouam Reginam ambitiose eaptant, subornantque et ad Regem allegant, quae vti erat edocta, per modestas ingressa blanditias, quasi dotale nunus, ac pignus indulgentiae postulat, Declamatores Papae, Aulae, Regnique perturbatores coerceat, semelque
de illis statuat, quod ad Regni incolumitatem, tranquillitatemque, magnopere pertineret, vt e Ciuitate, ac Regno facessant. Rex artibus haereticorum intellectis, summisso vultu vt offensum appareret, sponsam iubet secedere: atque ex conspirationis autoribus insistit perquirere, quid tandem tanto cum apparatu postularent. Hi tanquam proditae fidei accusare Patres, et nominatim Stokolmiensem citare Parochum, adeo tumultuose, vt ad furoris delinimentum voluntati eorum Rex hominem permittendum censuerit. Raptim itaque euocatum diris modis certatim Proceres, Plebs, Sacrificuli, Ministrique exagitant, vsque ad aras pertractum vrgent, vt in verba eorum iuret, Catholicisque, et Romano Pontifici, male precetur. Quae cum constans Christi Confessor non modo recusaret, sed etiam sacra eorum, et suasiones libera voce detestaretur, crebris ictibus pulsatum, sacrificales vestes compellunt induere, moxque singillatim ijsdem expoliatum Antistes baculo caedit, [Note: 109 Stokolmiensis Parochus Religionis causa grauia perfert.] ab demum quasi exauguratum duci in custodiam iubet. Ad eam dum rapitur, ab irruente cateruatim plebe tantum obrutus non est. Inde in alios saeuitum Catholicos, et qui eis studerent. Nikouius erat quidem sub vmbra Sigismundi tutus, maxime tamen angebatur animo, quod afflictae Christi plebi, ad ipsumque confugienti, quid opitulari posset non inueniret: vtique cum forum nullum, nullum esset iudicium: Rex nuptiarum operatus solennijs, ad quem aditus ne Sigismundo quidem pateret. Itaque profanus Archiepiscopus ingressus spem religionis funditus extinguendae, ita concione inflammauit plebem, vt iam cum dolabris, et contis, et id genus armis ad euertenda, et diripienda Nikouij ipsius sacella ferretur: et exitus consequutus funestus esset, nisi quidam consilij maturioris ciues intercurrentes insanum [Note: 110 Persecutio Catholicorum in Suecia mitigatur.] impetum retardassent. Hoc vbi deflagrauit incendium, Dynastaeque ac populi suas in oras ab nuptijs digressi sunt, Rex qui Sigismundum in perpetuo gemitu, et squallore videbat, et nunquam diram illam vexationem probarat, durissime Archiepiscopum increpauit, turbatoribusque coercitis, et Patribus, et Catholicis iussis esse securis non alios modo, in quos iniquissime erat animaduersum, sed et Stokolmiensem Parochum in suum locum restituit. Dicuntur seditiosi illi, et turbatores breui post prope ad vnum immissis diuinitus poenis alij aliter male perijsse. Sigismundus autem magis in dies religionis studium augebat. Sub autumnum, vt ab tot respiraret solicitudinibus in Poloniam reuocato Nikouio, eius loco successit Bernardus Golinius vir egregie pius, et Christi nominis, vel inter Scythas, et Turcas propagandi percupidus.
In supetiore Germania Seminarium Pontificium, quod Dilingae non nullum ante, Gregorij XIII. voluntate, exordium habuerat, attriburis a Sixto Quinto perpetuis vectigalibus constitutum est. Ingolstadij attributa etiam, Societati schola Dialecticae iussu Bauari Ducis, et facultatis philosophicae totum ad Patres redactum consilium, per eam occasionem, quod homo nec idoneae doctrinae, et morum plane probrosorum, suffragijs eblanditis Doctorum secularium, lauream Doctoris acceperat.
[Note: 111 Crumlouien se Collegium receptum.] In Austria Prouincia nouum Crumlouiae Collegium receptum, et binis Sacerdotibus, laicisque missis, Praeside Venceslao Sturmio, inchoatum. Id summo studio Prorex Boemiae Vvilhelmus Vrsinus Rosensis, quod longe ante ponendum Trebonae petiuerat, impetrauit. Eiusdem est et aliorum Boemiae Catholicorum Procerum etiam in eo perspecta erga Societatem voluntas. In Pragensibus Comitijs de ipso subleuando Pragensi Collegio, quod aere alieno pressum norant, agendum sibi putarunt: ac demum statuêre, vt inter se ipsimet ad eam rem stipem conferrent. Millia Talerorum collata sex, donum, et per se, et multo magis, quod tanta cura, ne cogitantibus [Note: 112 Academia Graecij instituta.] quidem vltro datum est, aestimandum. Carolus Archidux Graecij amplificare Collegij reditus, et vniuersalem ibi Academiam instituere sub disciplina Societatis decreuit. Hanc Sixtus Quintus commendante Ludouico Cardinali
Madrutio, Nicolao Episcopo Tergestino quem Carolus in Vrbem legarat, instante, gratuito confirmauit. Inde Graecensium Sociorum numerus ad tres, et quadraginta productus. In restituenda religione vbique strenue, sed maximc e sententia in Oppido Ausek, pagisque circumiectis elaboratum. Est Ausek in Austria Oppidum sat celebre infra Lyncium, quod vna cum subiectâ regione ad Dominum Ioannem Guilielmum a Sconukirchen, mortua Socru haeretica, cum redijsset, is nihil habuit prius; quam vt populares omnes IESV Christo vero Domino recte subijceret. Ipse vero aliquot ante annis Viennensium Patrum opera fidei Catholicae restitutus erat: quare et eorumdem ad populares suos liberandos adhibere auxilia decreuit. Georgius Scherer eregius Verbi diuini tractator adiuncto comite item Sacerdote, ad nobile opus delectus. Resque eo procliuius transacta feliciter, quod idem [Note: 113 In oppido Ausek omnes praeter septem Haeresim eiurant.] Sconurchirchenius vndique conuocatum populum graui oratione vehementer hortari institit, vt religionem auitam reciperent, et ritu Catholico confiterentur, vnaque sub forma communicarent: cui omnes praeter septem ita, assensi sunt, vt magnopere grates egerint, quod tanto studio ad rectum, aeternae vitae callem reducerentur. Intientus est in eo numero Senex annum agens vndecentesimum. qui vbi pristinam fidem, et diuinissimam Eucharistiam rite recepit, gaudio exultans iam mortem Simeonis instar habebat in votis. At Vvilhelmus non voce modo, et opibus, et autoritate sacris coeptis intendere, sed et opera, et manu, praecipue gaudens Sanctorum imagines tot annorum situ deformes sua manu tergere, collustrare, honestiore loco reponere, et alia aedituorum instar obire munia. Vti Patres hac aura, et animos, viresque addente successu, quo alacrius, hoc eniti constantius, ea famae celebritate, vt ex finitimis quoque Haereticorum locis ad conciones, et expianda peccata concurreretur. Caeterum quid Dominorum voluntas apud subiectos valeat, in Herbipolitana quoque Dioecesi pet id tempus compertum. [Note: 114 In Herbipo litana Dioecesi Pagi duodeuiginti ab Haeresi purgati.] Adhibebat Antistes, quippe penes quem, et sacra, et profana potestas erat, mixtam blandimentis paternis, Domini seueritatem, editoque decreto, quibus locis opus erat, iubebat populos, vel ad auita remeare sacra, vel solum mutare: tum aliquot e suis administris, et e Societate operarios ita praeparatum in agrum ad spargenda vera semina, et euellenda adulterina mittere: quo pacto pagi ferme duodeuiginti hoc anno Ecclesiae restituti, duobus de [Note: 115 Georgius Alenius mo ritur.] Societate Sacerdotibus enixe collaborantibus. Grande externis iuxta, ac domesticis reliquit Herbipoli desiderium Georgius Alenius lenta febri exhaustus: erat enim, et morum, et ingenij, et Doctrinae praestantia priuatim, publiceque carus, et salutaris, maxime theologia explicanda, quod dudum obibat munus magna cum sapientiae laude, non minore modestiae. Caeterum hoc etiam anno multis locis per septentrionem lues infesta aliquot Societati pios, nauosque operarios rapuit: Lucernae Antonium Balduinum, quem tota Ciuitas complorauit: tres Coloniae, Albertum Knezbek Campensem, et Rectorem ipsum Martinum Florentium, qui olim Treuirense etiam Collegium recte administrarat, et Cornelium Orskotum. Is, cum egregia caritate Rectorem, tum aegrum, tum mortuum curasset; atque etiam saepe ante magna constantia Treuiris, et Moguntiae idem. caritatis officium morbosis exhibuisset, demum [Note: 116 Erfordiensis Collegij initium.] paucis post Rectorem diebus ereptus est, de instante, sibi fine per quietem admonitus. Sub annum extremum coepta Erfordiae statio est. Ea est Turingiae Metropolis in Archiepiscopi Moguntini ditione; Proximas habet vrbes Veimariam, et Ieuam, et Vitembergam errorum arces, et propugnacula. Catholici ad quatuor millia censebantur. Senatus quamuis haereticus, cauerat tamen ne quis Catholicorum coetus, aut sacra turbaret: quo videbatur satis patens Societati aditus aperiri: et superiore anno cum Caesaris mandato Sancti Vvgberti templum redditum esset Catholicis, Sacerdos e Societate, qui forte ab Fuldensi Collegiolo venerat, primam in eo Catholicam concionem habuerat, tanto piorum assensu, vt inde Nicolaus Elgardus
Moguntini Antistitis suffraganeus animum induceret perpetuam Societatis stationem postulare. Missi primo vere Heilingestadio, quod tantum iter aestiuae lucis distat, Socij duo, qui et in vrbana paroecia, et foris ad rusticos concionati magno auditorum emolumento: nulla tamen re magis collegere populi gratiam, quam quod pueros docuere modeste, ac flexis genibus precari. Ea innocentium pia modestia in deformatis per haereseos barbariem moribus sic vulgo placuit, vt multos ad spectandum alliceret. Primis deinde Socijs reecrsis, aliquot identidem breues per excursiones submissi, quoad perpetuo mansuri P. Michael Schilingius cum Socio iuere: isque nominatim Jectus, vt per occasionem haereticae parenti ferendae opis in Saxoniam excurrens, occasiones rei Catholicae ibi quoque bene gerendae captaret. Paderbornae [Note: 117 Paderbornensis Episco pi Haeretici mors.] tum cum proxime summum discrimen religionis reliquiae venerant, spes meliorum temporum affulsit. Haereticus Episcopus, qui iam destinarat animo Iesuitas, quos norat dissimulanter per scholarum nomen irrepsisse, omnes abigere, et Catholicorum sacrorum vestigium nullum relinquere, ipse misere perijt. Ferox equus, cui insidebat, in posteriores pedes erectus, se se, et sessorem in terram afflixit. Ex ea noxia Episcopus tandem in furorem actus, nil nisi loquens spiransque caedes, ac sanguinem, cum et scortum suum [Note: 118 Successor eius Theodo rus Furstembergius Societati Collegium fundat.] aliosque occurrentes tollere de medio vellet, qui insaniae poculum propinabat innocenti populo, insanus, ac furens vitam reliquit. Ei Paderbornensis Praepositus Theodorus Furstembergius vir inprimis pius, et olim Coloniae Societatis sub disciplina versatus, subrogarus est. Hic postea Paderbornense Collegium magnifice, et aedificauit, et instruxit: et plene fundauit anno 1604. vt ibi dicemus.
In ipso autem interregno Canonici priores magistros iustis prosequuti honoribus, scholas tradidere omnes Societati: continuoque (quamuis alia omnia Haeretici vaticinarentur) coepit augeri discentium numerus. Et Ciues, [Note: 119 Scholae Paderbornenses hoc anno apertae.] quod nuper de Erfordiensibus dixi maxime delectauit Catechesis, per quam pueri, qui hic quoque plane rudes, neglectique adolescebant, non solum diuinae legis elementis, sed et humanitatis officijs imbuebantur. Ita paulatim ad perficiendum Collegium procedebant res, Socijque iam decem, quorum quinque Magistri, numerabantur. Missus est Petrus Michael Namboscum, [Note: 120 Guillelmus Iuliae Dux Societati conciliatus.] atque Dusseldorpium ad Guilielmum Iuliae Ducem, eiusque filium Ioannem, Principem. Ac Ducem Guilielmum ab Iesuitarum nomine ante peralienum, ita sancta comitate mansuefecit, vtiam vix vnquam a latere eius, et diuinis collocutionibus auelli posset. Missi et ad Marchionem Badensem, cuius sororem Iacobam Iuliae Princeps habebat in matrimonio, Sacerdotes duo Treuiri, [Note: 121 Dissidium Marchionis Badensis cum Matre compositum. Domusque eius Haereticis purgata.] qui praeter sublatum Marchionis cum Matre dissidium, totam familiam numero ad sexaginta capita vno tantum reliquo Haeretico, Ecclesiae reddiderunt Expiati omnes poenitentia, susce pêre sacram Synaxim, edidêre fidei professionem publice, libros haereticos cumbussêre. Badenam autem Marchionis Badensis vrhem praecipuam, e Spirensi Collegio subinde excursum. Hic Andreas Vermadt Sacerdos integer, et industrius Lutheranam feminam, cui nomen Anna Lubecensis, iam quartum, et trigesimum annum misere a [Note: 122 Energumenae Lutheranae cohuersio et liberatio.] Daemonibus vexatam, primo haeresi purgauit, deinde habitis publice consuetis Ecclesiae adiurationibus, in magno spectatorum, qui etiam et vicinis haereticorum vrbibus concurrerant, theatro, daemonibus eripuit. Habuerat ea Patrem, et Auum Lutheranismi ministros, veneratque Badenam Septembri mense multis onusta literis, quibus etiam Saxonicae Ciuitates, et Lutherani praedicantes fidem faciebant, eam et a daemonibus obsessam, et frustra apud ipsos liberationem tentatam. Quo magis Catholicorum rituum experta vis exhilarauit Catholicos, et haereticos pupugit. Cumque fama late manante res frequens versaretur in hominum sermonibus, Spirae Lutheranus Minister non dubitauit pro suggestu rei fidem eleuare: quanquam misero diu eludendae veritatis potestas non fuit. Eo ipso die,
quo contra id factum, sacrasque adiurationes declamarat, euenit, vt adolescens nuncius Colonia veniens sub Spirae ingressum letaliter sclopeto [Note: 123 Catholici moribnndi vaticininm.] forte vulneraretur, et in vicinam Ministro domum deportaretur. Accitur e Collegio a bonis viris idem Andreas, qui Energumenam liberarat, vt morituro adsit: Sed iam praecurrerat e proximo praedo Lutheranus: Cui bonus adolescens, vt erat Catholicus diserte denuntiauit peroptare se quidem Sanctae Ecclesiae Sacramenta, verum non nisi Catholico ritu. Cumque Minister nouam, idest vanam, iactare, et obtrudere religionem pergeret; fertur aeger id modo respondisse, experiemur nos ambo antequam horae quatuor, et viginti effluxerint, vtra in religione mori sit tutius. Nec praedictioni fides abfuit. Cum Andreas mox aduenisset, et confessionem adolescentis excepisset, ille decedit: Postridie magno cum luctu etiam Minister repentino extinctus sepelitur a suis. E Collegio Treuirensi par Sacerdotum missi Prunium, multorum statione mensium, et oppidanos Cathechesi, et Religiosos [Note: 124 Monasterium Pruniense reformatur.] ad quos maxime iuuandos destinati erant, praeclare excoluerunt. Est enim praenobile Monasterium Pruniense, et opulentum ordinis Sancti Benedicti. Quod cum recens in manum venisset Treuirensis Antistitis, is cum caetera restituere, tum etiam religiosam in eo disciplinam cupiens, quos dixi Sacerdotes a Prouinciali Costero impetrauit. Illi cum vitae suae exemplo, tum institutione literaria, tum cohortationibus opportunisque consilijs, et decretis, restituta communi mensa, reuocata diurna nocturnaque psalmodia, haud paulo meliorem in formam omnia redegere. In laboribus, quos adeo multos animarum causa Societas obit, haud facile alius tanti momenti est, quanti is qui supremo supplicio afficiendis impenditur. Decretoria enim agitur hora aeternitatis, et laboris fructus praesens est. Hoc salutare officium, cum alibi bene, et feliciter administratum hoc anno, tum Treuiri prorsus e sententia cecidit. [Note: 125 Damnati ad mortem vtilitor adiuti.] Vt in multos animaduersum, ita nullus omnium fuit, quin ita praeparatus decederet, vt emenda ei, vel praeclaris factis fuisse videretur necessitas, in quam se per mala praecipitarat. Horum in numero fuit iuuenis Casimiri Comitis Palatini nepos, qui post abiuratam haeresim, expiatam confessione vitam omnem, fusceptam Eucharistiam, ipso in loco supplicij, tenens manu Rosarium, publice Catholicam fidem contestans obijt. Quae conuersio eo gratior vulgo, magisque mirabilis accidit, quod ille (nefas Treuiri inauditum) in sacras imagines, lustralem aquam, ac demum Sacrosanctam Eucharistiam manus sacrilegas ausus erat inijcere. Veneficarum poenitentiâ item praeparatarum ingens concrematus est numerus. Vna ex his fuit, quae puerum octennem suis praestigijs circumuentum solebat in eum locum adducere, vbi cum impuro sodalium grege per noctem satanicis exercebatur operibus, vt dum illae choreas ducerent, is tympanum pulsaret: qui etiam saepius interfuit dum veneficijs suis, quibus libitum erat, nocerent. Re deprehensa Archiepiscopus puerum ad se iubet adduci, et fidei, quae ignorabat, capita edoceri. Sacerdos e Societate adhibitus catechista, qui sacram Agni cerei imaginem eidem ex collo suspendit. Offendit nimirum ea res Diabolum. Puero per noctem apparet grauiter increpans, et minitans, quod tam facile se circumscribi permisisset iubetque protinus, ni vapulare velit, id quod collo dependebat, abijcere Quod cum territus pucr fecisset, repente ad moenia vrbis abripitur. Hic nigro hirco imponitur, dictoque citius ad sagas colludentes defertur, postque [Note: 126 Pueri a diabolo infestati liberatio.] impurissima orgia ad Antistitis aedes restituitur. Quae et alia multa cum ipsemet puer narrauit, et ipse comprehensae foeminae vere dicta comprobarunt, et praeter annales literas, Rector Collegij Ioannes Gibbonius plane comperta scripsit. Tum puer ab aula Principis m Collegium transfertur, vt ibi et per otium edoceretur, et Diaboli eriperetur ludibrijs, quod demum adhibito rursus cereo agno, et Cruce, et adiuuante famulorum Dei sancta consuetudine, et prece, ad voluntatem successit.
Rhenanae Prouinciae res Oliuerius Manaraeus Visitator, qui solum in
transitu ante cognorat, per otium composuit: vices interim Prouincialis quoque implens. Nam Franciscus Costerus inde ad regendam Prouinciam Belgicam traductus est, et Balduinus ab Angelo Belgico prouincialatu perfunctus, Louanio Rector impositus Requirebat talem virum Louaniense Collegium, quod theologorum Societatis in eo scholam Visitator restituerat, vt in Academia celeberrima commodiores Ecclesiae Sanctae operarij formarentur. Leonardus Lessius, et Ioannes Amelius magna externorum quoque [Note: 127 Gandauensis Collegij initium.] gratulatione, initium docendi fecere. Sex item Socijs, Senatus, et Canonicorum postulatu Gandauum a Visitatore missis, in ea vrbe totius Flandriae maxima, eademque miserandum in modum haeresi deformata, sedes in spem vberis fructus, quae non fefellit, est posita. Pro domicilio attributum vacuum [Note: 128 Iprense Col legium frequentatum.] Monasterium, quod filiarum Dei vocabatur. Frequentatum Iprense Collegium, et Antuerpiense restitutum: tres in classes vtrobique disciplina iuuentutis tributa, et Deiparae addita sodalitate. Quippe Costerus, et pro suo in Virginem praecipuo studio, et experimento sub tali patrona Societatis labores recte procedere, coetus hosce colligere, et excolere inter prima curarum habebat. Non hic animo indulgebo, vt in obsidionem Antuerpiensem cum paucis memorandam egrediar: diuerticula opus hoc decuerint sacra magis quam fortia. In ea obsidione Michael Hernandus pene confectus est, nec leuiter com es eius Turrius vulneratus, cum ad euertendum pontem quem Scaldi amni Parmensis Princeps imposuerat, nouae machinationis nauigia obsessi immisere, quae ex inaedificatis fornacibus vi tormentarij pulueris eluctantis saxa, tigna, globos, catenas ferreas, et id genus immania tela euomerent. Grauiter igitur in ea strage caput vulneratus Hernandus, fractoque humero, tamen inter immensos dolores diu audiendis aliorum sauciorum confessionibus perseuerauit: ac postea humeri vsum vix eatenus recuperauit, vt ad [Note: 129 Antuerpien se restitutum dedira Principi Parmen si Vrbe.] sacrificandum sufficeret. Vbi coeptum de pace, et compositione agi, ponebant in conditionibus Haeretici duces, vt ij modo Religiosi in vrbem restituerentur, qui Carolo Quinto Imperatore Antuerpiae domicilium habuissent: quod ad excludendam Societatem pertinebat. Verum vbi fraus deprehensa est, et reiecta conditio, institere ne domus, quae ante Collegij fuerat repeteretur: aedes magnificas illas quidem, sed a frequentia remotas, eoque parum Collegio aptis substituebant. Id quoque negauit Princeps. Ita sua Societati tecta cum templo reddita. Haeretici ea cum bifariam diuisissent, partem, quae templum amplectebatur, Caluiniano Ministro, euersis altaribus, subductis, aut igne crematis Sanctorum imaginibus, assignarant: partem alteram Praefecti militum, et procuratores Annonae occupauerant: subterraneos quosdam recessus in carcerem verterant, Sacerdotibus, aut alijs Catholicorum quos confictis criminibus vinciebant, habendis, atque torquendis. Principio eiecti Collegij cum venderetur ea domus, demonstrantibus nonnullis se in ea ob traditam pecuniam Patribus constitutos census habere, atque adeo pecuniam suam repetentibus, Senatus iussit ijs de pretio, quo vendebatur satisfieri, quo factum est, vt aliquot millium florenorum alieno aerc leuata demum ad Societatem rediret. Adeo famulis suis, vel per aduersa consuluit Deus, et haereticorum spes, et conatus elusit. Ad septimum Kalendas Septembris Hernandus, et Socij Castrenses domum ingressi. Templum in magno clarissimorum virorum conuentu solenni Caeremonia Archiepiscopus Mechliniensis ipsis Kalendis Septembribus expiauit. Accurrit ad statuendas res Prouincialis, coepitque tum in Collegij, tum in principe vrbis templo Ecclesiasten agere, et instante Principe, qui literarios ludos, (quod perpauci sub Magistris Catholicis erant) tantisper omnes sustulerat, die Sanctis Cosmae, et Damiano sacro repetiti sunt docendi labores, profectu ex his, caeterisque in publicum Societatis laboribus longe superante non dissentientium modo expectationem, sed opinionem quoque fauentium.
Dum sacrae, profanaeque res in Belgio secundis Regiorum coeptis ad quietem inclinant, semina grauium motuum extitere in Gallia ex foedere, quo plerique Dynastatum Catholicorum, cum ad alia regni tuenda iura, [Note: 130 Foedus Dynastarum Catholicorum in Gallia ini tum.] tum ad propugnandam religionem, et excindendos errores inter se se coiere. Caeca sunt hominum consilia. Summis extra Galliam plausibus exceptum id foedus est; et vtique mente rectissima initum interpretari decet. Caeterum id quod maxime amoliri erat propositum, ne ad Nauarrae Regem, qui tum haereticus erat, Regnum Galliae perueniret, id consequutis tragoedijs viam pandentibus maturatum est. Henrico Regi foedus minime probabatur. Inde magna in Societatem, inuidiae tempestas incubuit, praesertim Parisijs, quod Claudius Matthaeus eius rei non particeps modo, sed et administer, et autor vulgo celebraretur. Nec fama, quanquam suo more [Note: 131 Claudius Matthaeus ei negotio implicitus con tra voluntatem Genera lis.] vero maior, tamen omnino aberrabat. Olim Claudius Matthaeus significarat Generali, grauem sibi causam inesse, cur ad Pontificem Romam veniret, vehementer id postulantibus rei Catholicae rebus, et Principibus primae autoritatis: cumque potestatem veniendi ei Generalis nequaquam fecisset, nisi per literas, quid negotij foret ante nuntiasset, electus in Congregatione Prouinciali Procucator venit. Tum egisse cum Gregorio Pontifice ea de re existimatur. Generali, quamuis grauissime doleret Vocationis fines transcendi, tamen haud remedij quicquam habente, quia summo cum Antistite agebatur. Vbi velim animaduerti, quam non vere totum in. Ordinem vnius commissa vulgus retorqueat, cum ea Rectores Ordinis haud [Note: 132 Publiearum, et politicarum rerum tractatio, quam aliena a Societate] leuius, quam aduersarij ipsi ferant, velintque prohibita. Nam nec Ciuitatibus fraudi est vnum aliquem Ciuium hasce potius sectari partes, quam illas, nisi constet publico id consilio factum. Deinde (quod saepius occinendum est) iniuria dolent Principes publicas res ab Societatis hominibus attrectari, cum ipsimet aliquot eorum (ipsa reclamante Societate) in eam necessitatem impellant. Postremo ipsimet de Societate homines monendi sunt, vt pro se quisque obsistant, (in ipsis enim tota vis inest) nec se quantauis spe grandis ad pietatem emolumenti extra praefinitos sibi terminos rapi sinant, Plus ad Regna tota momenti fecerit obediens in secreto precatio, quam speciosorum per Aulas consiliorum voluntaria tractatio. Non latuit Henricum, quid Claudius Matthaeus Romae egisset; itaque cum rediret in Gallias adeo infestum Regem offendit, vt Parisios adire tutum [Note: 133 Claudius Matthaeus exclusus e Gallia Mussipontum seg cedit.] non fuerit. Mussipontum secessit idem sub tempus, quo Rex missis suo chirographo literis (quas etiam per hominem de Societate voluit perferri) Edmundum Augerium semel, atque iterum ad se se accersijt. Interim secessus Claudij in Lotharingiam vehementer sermones hominum auxit. Dicebatur esse Foederatorum in Castris, publicisque concionibus incitare ad arma, et ad strages exercitum. Editus etiam liber est aduersus Foederatos, in quo Autor inde volebat intelligi eos nequaquam id, quod praetendebant, religionis causam suscepisse, sed noua turbulenter moliri, quod Iesuitas Concionatores adhiberent. Multa super haec in vniuersam Societatem per calumniam effundebantur, Ab ea commoueri populum ad seditionem, in Regem, in magistratus in Praefectos regios declamari. Haec, et [Note: 134 Variae calumniae in Societatem.] his similia cum a maleuolis inuidiose auribus Regis obtruderentur, primo ille recusauit credere: at vbi aliae additae calumniae, quod regios milites Iesuitae in Confessione nequaquam absoluerent, ac poenitentes ad sacram militiam (ita foederatorum arma vocabant) mitterent, tum vero haud dubiam prae se offensionem tulit. Iamque vulgus exilium Iesuitis omnibus, vel certe vincula passim vaticinari. Quod si quid forte damni acceptum Parisijs ex Foederatis esset, dubium non erat, quin publico multitudinis concitatae impetu luendum innocentibus Socijs foret. Nec semel aiebant in regio consilio contra eosdem actum. Demum adeo sinister increbuerat rumor, vt grauium nonnulli amicorum ne suspectos se facerent, ab vsu
nostrorum abiungerent. Consolabatur interim suos famulos Deus cum testimonio rectae conicientiae, tum Solatijs e Coelo demissis, tum etiam, domestica pace, ac demum fructu apud bonos vberrimo. Non saepe alias plus profectum in publicum est Parilijs, quam dum per veris tempus hae saeuirent procellae. A multis annis nunquam tantus inter domesticos ardor pietatis extiterat, tantum obedientiae, disciplinaeque religiosae studium, adeo sincera caritas, et consensio voluntatum, vt satis appareret: quaerentibus Deum, quo turbantur magis terrena, eo benignius affulgere caelestia. Remisere deinde, et sermones vulgi, et minae, vbi inter Regem, [Note: 135 Rex cum Foederatis reconciliatur.] et foederatos xv. Kal. Augusti conuenit; palamque in summâ Senatus Curia Rex, praesente Regina Matre, quatuor Cardinalibus, multisque Principibus, et populo frequentissimo exposuit, grata tibi esse, quae Catholici proceres religionis causa egissent suamque omnino sententiam esse, vt vnica suo in Regno religio esset, eaque Catholica: ac proinde in posterum nolle Haereticis fas esse docere, coetus habere, et alia de generc hoc. Magnam publice ea concordia laetitiam excitauit: sed diuturna non fuit. Nec multo post Romam iterum Claudius Matthaeus venit, plane inscio Generali Praeposito, qui pro ea fide, quam toti Societati debebat, ipsum Pontificem adire, multum licet foederatis studentem, non dubitauit. Exposuit grauiter: quam necesse esset ad gloriam Dei, et salutem animarum [Note: 136 Claudius Generalis de Claudio Matthaeo queritur apud Pontificem.] abstinere Societatem ab ciuilium procuratione causarum: atque adeo quam non re modo, sed etiam suspicione talium negotiorum libera esse deberet: proinde enixe orare, ne permitteret quemquam ex ea tam alienis, et periculosis implicari curis, et Claudio Matthaeo primo quoque tempore certum daret responsum, sibique potestatem faceret ex Vrbe aliquo dimittendi, vbi nec tractare talia, nec suspectus esse posset. Male apud principes viros quosdam, et Cardinales quoque audire illius causa Societatem: Oratorem etiam Christianissimi Regis de illo nominatim, vt sibi renunciatum erat, [Note: 137 Parum in co proficit.] grauiter conquestum esse. Minus grata haec ad Pontificis aures accidêre quin potius indignari visus est, non probari omnibus quod ipsi magnopere probaretur. Itaque necesse fuit Generali Praeposito Claudium adhuc Romae perpeti, quoad opportunior daretur occasio, illud interim prouidenti, vt bonus ille Pater suas maxime res ageret. At Sixtus, qui iam satis Gatori Gallicano erat offensus, Cardinali Estensi haud sine stomacho obiecit, tanquam ille Patri Generali acerbe insultasset Claudij Matthaei causa. Vbi admiratus Cardinalis, cum ignarirs rei, quid responderet nequaquam haberet, statim a Pontifice digressus conuenit Generalem dolenterque ex eo quaerit, quid iniuriae acceperit ab Oratore, cur in eum adeo grauiter Pontificem concitarit Statim Aquauiua, quid rei esset eoniectans, nihil vnquam euenisse dixit, in quo de Oratore conqueri posset: sed potius vbi cum eo de communibus ordinis rebus egisset, tantam humanitatem, ac beneuolentiam expertum fuisse, vt haberet semper vnde multum illi gratiarum deberet: Pontificem videri non satis percepisse, quae ei dixerat. Nihil enim dixisse aliud, quam relatum ad se: Oratorem de Claudio Matthaeo conqueri, quod huiusmodi tractaret negotia: quod, inquit, eo commemorabam vt mihi per eius Sanctitatem liceret [Note: 138 Mussiponti pestilentia multos absumit.] Matmaeum ex Vrbe quamprimum emittere. Laetus hac cognitione Estensis Generalem rogauit, vt et Pontificem vellet ab errore deducere, quod diligenter est factum. Adeo facile tricae ex tricis implicantur. Per aestatem lues cum dire Mussipontum, atque Burdegalam euastaret, vtrobique [Note: 139 Mortui in obsequio Peste laborantium Mussiponti, et Bur digalae.] multos e Socijs perculit. Vndecim Mussiponti amissi: quorum Ioannes Blondettus, et Bartolomaeus Raphael, ille Sacerdos, hic Laicus, cum Prouincialis poteltatem faceret secedendi, tamen vt Petro Fitano Ministro laboranti adessent, posthabuere caritati salutem suam. Tantaque vis mali fuit, vt Fitanum, dein reliquos duos tribus deinceps diebus confecerit. Octo amissi
Burdegalae: verum sex modo pestilentia, quorum nominandi Honoratus Bonsron, et Stephanus Lamandus Sacerdotes: itemque Honoratus Oliuerius, ac Stephanus Augerius Laici, qui tradidere animas suas in commune pestilentium ministerium. Obibant ostiatim vrbem interriti metu, infracti labore: ferebant aegris animi, et corporis leuamenta; ita cari omnibus, acceptique s vt ad eorum conspectum, ac transitum affulgere latus videretur, laetaeque voces vndique, et faustae comprecationes personarent. Franciscum [Note: 140 Francisci Iannelli obi tus cuius vo catio narratur par. IV. lib. 1. nu. 100. et seq.] ibidem Iannellum lue etiamnum dubia febris extinxit, impigrum, et vitae integerrimae Sacerdotem. Iannellus is est, cuius praeclara in accessu ad Societatem suo loco pugna descripta est: cuius etiam aeternam in Coelo beatitatem, paucis postquam emigrarat diebus, vni Sociorum Parisijs diuinitus reuelatam accepimus.
Quatuor Hispaniarum Prouincijs Prouinciales noui praepositi: Castellanae [Note: 141 Prouinciales noui in Hispania.] Petrus Villalba; Toletanae Antonius Marcenms Boeticae AEgydius Consaluius, hic ex Toletana, Marcenius ex Castellana translatus. In Aragonia superiore anno Hieronymus Roccha Antonio Ioannio successerat. Iacobus, Acosta non multo postquam Boeticae Prouincialatu decesserat, dum ad recreandas [Note: 142 Mors Iacobi Acostae.] vires ex graui morbo Vallisoletum petit, in oppido cui nomen Ciuitas regalis, recrudescente malo, diuinis praemunitus sarcinam mortalem deposuit. Oppidani nobili illum funere extulere, inque templi celeberrimi (Sanctam Mariam a Prato vocant) celeberrima parte condiderunt. Gadibus hoc anno Gymnasium latinitatis, multum diuque a Ciuitate expetiturn, apertum est, huc translata ab Episcopo publica schola. Ad extruendum. Gymnasium stipem Ciues benigne contulere. Salmanticae addita domi, Francisco Bonauentura interpretante, ea quoque Theologiae schola, quae ab Academia publica ad hanc diem petebatur: et cum ad lucrum temporis, tum ad quietis disciplinaeque domesticae bonum, ab adeunda Academia cessatum. [Note: 143 Gerundae cursus Philo sophieus.] Inchoatum Gerundae a P. Ioanne Baptista Alberto natione Valentino Philosophiae curriculum, accurrentibus e finitimis quoque oppidis, excitis fama auditotibus. Prima autem Ciuitati documenta sic placuere, vt nullum praeterea censuerint in publico Gymnasio statuendum eiusdem scientiae professorem. Caesaraugustae templum perfectum, et consecratum est. Antonius Garcias Episcopus Vticensis, idem qui primum lapidem in fundamenta miserat, benedixit, et aram maximam consecrauit. Multam caritatis segetem multis per Hispaniam locis annonae grauitas praebuit. Consultum vbique [Note: 144 Caritatis of ficia in fame publica.] pro viribus miserorum difficultatibus, sed Baezae maxime, vbi nulla senum memoria parem id genus calamitatem recordabatur, vt multi dicerentur absumi. Hic igitur, et ex tenuitate domestica, et collectis ex locupletiorum pietate subsidijs, et vinctis carcere consultum, et ijs quorum pudor, ac nobilitas aggrauabat miserias: ac praeterea longo tempore quandiu facta annona est laxior, quotidie plus ducenis e promiscua turba ad Collegij fores aliquid nutrimenti diuisum. Quae officia, vt homines vulgo non [Note: 145 Rex inuisit Collegium Complutense.] tam animi, quam corporis cura tangit, gratiam apud omnes maximam inuenere. Suum Rex erga Societatem studium multis locis ostendit. Ex itinere dum Aragoniam petit, ducens liberos, ex quibus Catharinam nuptui tradebat Carolo Emmanueli Allobrogum Duci, vna cum ijs Collegium Complutense inuisit, et Theologorum concertationibus interfuit. Et quamquam repentinus fuit accessus, tamen properati musarum honores (addita ex celeritate gratia) non defuere. Monsanum in Aragoniam cum peruenisset, Iaponios iuuenes Roma redeuntes iterum ad se magna comitate admisit: dein egregie Proregibus Lusitaniae, et Indiae per literas commendauit: vnde factum [Note: 146 Querelae de Bulla Cruciatae a Societate non recepta.] est, vt quae ad nauigationem commodam facerent, eis affatim praeberentur. His rebus declaratam optimi Regis in Societatem beneuolentiam inuidae quorumdam molitiones interuertere, ac reuocare conarae sunt, sub hoc ipsum tempus deferendis ad eum querelis de superioribu Societatis,
quod ij nostros haud parerentur vti priuilegio Bullae Cruciatae in eligendis arbitratu cuiusque Confessarijs qui quemque a quibusuis quantumuis reseruatis culpis absoluerent. His auditis Rex Catholicus, veritus ne ex eo istius Bullae vulgo vilesceret autoritas, neue in caeteros Religiosos ordines eiusmodi Societatis permanaret exemplum, egit primum apud Claudium Generalem per suum Romae Oratorem Comitem Oliuarium ac deinde apud ipsum Summum Pontificem Sixtum V. vt istam Bullam, et ex eâ facultatem eligendi confessarij, libere ac promiscue in Societatis mores induci sinerent. Verum Sixto, qui hunc istius Bullae vsum Religiosis, vt ipse putabat, perniciosum a suo Minorum ordine cum eum [Note: 147 Sixti V. fauens Socittati iudicium circa vsum istius Bullae.] Magister Generalis gubemaret, studiosissime remouerat, clare profirente, simili se modo consulere Societati velle, ac propterea promulgatum iam antea diploma Gregorij XIII. decessoris sui, quo Socij nominatim excludebantur a participatione talis licentiae, comprobante consirmanteque, acquieuit ad extremum pro suâ sapientiâ Pius Rex rationibus Societatis; [Note: 148 Rex Catholicus rationi bus auditis acquiescit.] partim ei per literas expositis a Comite Oliuario, prout illas ipse a Claudio audiuerat; partim coram explicatis a P. Antonio Ramirio ad id ipsum a Generali ad Regem delegato: cui inter alia demonstratum est: fucum fuisse factum Maiestati eins ab hominibus magis cupidis alienandi Regem a Claudio, quam Regis aut Regni iura propugnandi, cum [Note: 149 Non primus Claudius vsum Cruciatae recusauit.] ipsi persuaserunt: Claudij inter Generale Societatis Primi fuisse inuentum istam quae Regi displiceret, et Regni rationibus obesse videretur, repudiationem Priuilegiorum Bullae Cruciatae. Facile enim Ramirius ostendit iam tum ab anno 1576. Eucrardum Mercurianum Claudij decessorem rescribentem Prouincijs Castellae, et Aragoniae, id ipsum tanquam necessarium tuendae Societati postulantibus, prohibuisse, ne nostri facultatibus per Bullam cruciatae concessis vterentur. Sic composita tunc est ea controuersia, [Note: 150 Mirus consensus Ponti ficum.] vel potius sopita: Regij quippe Ministri post Philippi secundi obitum eam non semel renouarunt, summis Pontificibus qui tum Ecclesiae praefuerunt, toties fortiter obsistentibus. In quo mita videri potest eorum longis temporis interuallis disiunctorum in hunc sensum, et vnum consilium conspiratio. Siquidem praeter Gregorium XIII. et Sixtum V. de quibus dixi, Pius etiam V. quid de his sentiret luculenter expressit duabus constitutionibus quae extant Clemens deinde VIII. Paulus V. Giegorius XV. et Vrbanus VIII. idem non modo decreuerunt diplomatibus vario tempore vulgaris, sed multo efficacioribus imperijs sanxerunt. Exemplum diuinae vindictae perspectum Huete. Petrum a Pace Colleij Rectorem accersitum a pia, et locuplete femina grauiter decumbente, duo germani fratres, vt domi conspexere, suspicantes adesse, quo pecuniae Sororis insidiaretur, mulra minitati, inter contumelias repetitis impulsibus extrusere domo. Alterum paulo post indigni facinoris peenitentia subijr, aditumque Rectorem petita suppliciter venia, ad Sororem moribundam reduxit, cuius illa mire recreata conspectu, et officijs adiuta, spiritum Procrcatori laetiffima reddidit. Alter vero fratrum non modo peccarum retractare [Note: 151 Exemplum diuinae iustitiae.] abnuit, sed filium quoque suum incitate exhortarique non dubitauit, vt quocumque loco posset incommodare Societati, et negotium facessere non absisteret. Quae dixit audientibus multis, adeoque offensis, vt aliquid ei diuinitus mali ominarentur; Nondum mensis a Sororis morte abierat, cum aegrotat, ac moritur; et quidem exulcerata, vt aiunt, lingua, vt ostenderetur, quid maxime lethale ei fuisset. Vtinam ad aeterna migrarit bona. Sororis cerre bona, quibus inhiarat, et quorum causa tantum a ratione [Note: 152 Icannis Con saluij mors, et virtutes.] recta desciuerat, coactus est alijs habenda relinquere. Dissimilis longc fuit in huius vrbis Collegio Ioannis Consaluij Conchensis exitus XVI. Kalendas Iulias. Qui cum ab anno 1572. quo Societatem inierat, totus in ani marum curam, non opera modo, sed preeibus, lacrificijs, susceptisque
vltro poenis totus incumberet, vsque eo profecit, quoad pro salute animae vnius non solum impendit, sed semetipsum superimpendit. Nam moribundo cuidam Parocho e circumiectis pagis cum adesset, nec vlla ratione, industriaque praeparare ad Sacramenta posset, sempiterno hominis discrimine valde commotus, recepit se se sacrificatum: dumque Sanctissimum Christi Corpus manu sustinet, per dulcissimi filij, sui merita Patri miseri cordiarum supplicare institit, vt gratiam sibi periclitantis eius animae faceret; vitam se suam pro eo deuouere, suum spiritum libenter offerre. Haec oranti statim visus Deus est, et concedere, quod petebatur, et quod offerebatur accipere. Vix deinde ab altari sacris perfunctus recesserat, cum trepide accersitur, quod moribundus magnis instet vocibus Confessarium inclamans. Aduolat, expiat, viatico Sacrosancto communit: horae spatio ille vita decedit. Biduo post Consaluius febri admodum leui corripitur, et aperte denunciat sibi vitae exitum imminere. Cumque denunciationem periti artis medendi serio confutarent, Sociorumque alij mirarentur, nonnulli riderent, Collegij Rector Petrus a Pace, qui hominis constantiam norat, secreto interrogauit, vnde ei tam certo de sua migratione constaret. Ac Pater, vti solebat Praesidi, ac Moderatori totam habere apertam conscientiam, rei seriem, vti nos retulimus, explicauit. Nihil dubitare se dicens, quin Deus, quandoquidem quod postulatum erat, tradiderat; id quod promissum erat, repeteret: se vero laetissimum reddere. Denique paucis post diebus eo paratior, quo certius praeuiderat, mortem oppetijt. Dum olim Madriti ageret in adolescentem incidit, cui Diabolus palam se videndum praebens, et quicquid actitaret vellicans, molestiam procaciter facessebat. Cumque expiatum, et recte animatum Consaluius dimisisset, en rursus ei Satan apparet acerrime increpans, quod ad hominem quemquam de Societate, et nominatim quod ad Ioannem Consaluium, qui sibi animas multas e faucibus abstraheret, eoque vehementer inuisum, adisset. Sed fremeret licet bellua, postquam hoc veritati testimonium ediderat, Consaluius sapienter regendo adolescentem, precibusque et afflictatione sui corporis propitiando Deo, sic eam abegit, vt tandem omnino desineret Christi [Note: 153 Ioannis Val derauani pi. mors, et vitae summa] ouiculam diuexare. Ioannes Valderauanus longum praeclari cursum laboris, quem vigesimo sexto aetatis suae anno, seculi quadragesimo sexto in Societate inijt, Placentiae in senectute bona confecit. Vallisoletanus erat origine: inde a puero ad pia propensus, et etumnum seculari in vita versatus in tradenda pueris Christiana Doctrina. Vbi primum in Societatem adlectus est ab Araozio missusque Vallisoleto Complutum, opportunum paueulis Socijs, qui omnes praeter Villanouam decumbebant, solarium aduenit. Ibi Coqui, Obsonatoris, Excubitoris vnus obire ministeria; idem, ornare mensam, domumque euerrere. Sociorum paucitas, et inde exiguitas ministerij, faciebat eo tempore, vt necesse esset tam multos in vnum labores congeri, isque sufficeret. Prope biennium ita exercitus, aedifieij?ue, quod celsissimum in omni virtutum genere erat impositurus, statutis fundamentis; alterum item biennium Episcopatum Modogneti solus peragrauit, rudes vel puerorum, vel agrestium animos, rebus diuinis informans. Inde per varia praefecturarum genera, etiam Toletana recte administrata prouincia, aequabili semper virtutis opinione, constantiaque consenuit. Sanctissime pudicitiam, et eam ad vltimum illibatam coluit. Tota etiam vita super communia precandi spatia, adijciebat vnam vesperi. horam: [Note: 154 Eiusdem vir tutes.] quibus fontibus irrigabat, alebatque caelestes in animo suo fruges, et conserebat in alienis. Meditationis hoc simili praestantiam explicabat: Si vir esset in familia Regis cuiuspiam qui adeo illum amaret, vt talem sibi morem praescriberet: destinata haberet tempora, quibus quotidie ab omni cura segregatus secederet, secumque consideraret, nunc Domini sui praestantes virtutes, nunc accepta ab eo beneficia, nunc errata ab se in obsequijs
eiusdem commissa, nunc aerumnas ab eo susceptas, vt de se bene mereretur, ac semper gratias agens de acceptis beneficijs, de offensis dolens statueret fidelius vsque ei, et accuratius inseruire: sine dubio Rex, qui id cognosceret, tam dulcem famuli, tamque accuratam beneuolentiam valde gratam haberet. Magni aiebat interesse, si Oraturus ante Dei Maiestatem, tanquam ob oculos versaretur, humilitate summa sisteret se, ipso etiam corporis gestu praesentem Deum adorans. Ex ea praesentia solere magnam vim depluere caelestis benignitatis, quae totam irrigans mentem, et inexplicabili dulcedine imbuens tranquillaret. Habebat ipse sua descripta capita ex Christi Domini vita, quibus cogitationem ad diuina excitaret, non modo alijs in rebus, sed etiam in quotidiana cibi, somnique necessitate. Nam feria secunda considerabat famem Domini, cum accesserunt Angeli, et ministrabant ei. Tertia, Nuptias in Cana Galileae. Quarta Pharisaei conuiuium, in quo conuersa peccatrix. Quinta, supremam Domini Coenam. Sexta, Fel, et acetum Crueis. Sabbato, Virginis, et Apostolorum mensam. Dominica, Domini post Resurrectionem cum Apostolis cibum susceptum. Ex eadem Christi Domini vita capita sumpta erant ad somnum Deo consecrandum, Feriae secundae, fugam Domini in AEgyptum, quae nocte facta est, attribuerat. Tertiae somnum eius in Nauicula. Quartae pernoctationem in Oratione Pei in Monte. Quintae Orationem in Horto, et somnum Apostolorum. Sextae dormitionem in Cruce. Sabbato cu bationem in monuraento. Dominicae, aeternam quietem ad dexteram Patris, [Note: 155 Valderauani Epistola de Indifferentia.] vbi non dormit, neque dormitat, qui custodit Israel. Magnus idem cultor erat obedientiae: neque aliam ob rem aegrius ferebat Praepositi munus, quam quod imminueretur fibi materia obedientiae, et humilitatis exercendae. Circumfertur Epistola eius de Indifferentia sane praeclara. Ac primum docet hanc virtutem non solum requirere praeparationem animi ad omnia quaecumque. offerantur ad Dei gloriam, sed propensionem etiam, et voluntatem in id omne quod constat Deo carum esse. Quare non esse indifferentem, qui non cupit, prosequiturque omni ope studium perfectionis, cum sciat id Deum velle, qui dixit, Estote perfecti sicut Pater vester caelestis perfectus est. Neque eum, qui nollet sibi quidpiam imperari, quamuis paratus sit, si imperetur exequi. Neque qui otio languet, vel deesse sibi negotium dicens, vel obscurum quid ab se Deus velit; cum certum sit velle Deum nos semper honeste occupatos esse, et in voluntate eius exquirenda sedulos. Neque qui ministeria humillima paratus est obire, si iniungantur, nisi etiam simul, et cupiat, et quaerat: cum haec indicia humilitatis sint, quae Deo placent: quod etiam valet in alijs rebus, vbi earum vtique perfectiorum planum est cupiditatem, ac studia Deo esse accepta. Oportere autem ad recte constituendum in aequata lance animum regulas adhibere bonae electionis, non solum cum de tota vita deliberatur, sed in singulis fere negotijs, ita vt indifferentia vbique feratur ad electionem eius operis, quod per eligendi regulas intelligatur perfectius esse, maiorisque diuini obsequij. Porro in rebus moderatori proponendis tum obseruari indifferentiam, cum id quod propono probabili coniectura ex diuina lege, ex ratione deprompta, intelligo grarius fore Deo, eoque iudicio ad consulendum Moderatorem impellor. Vnde necessitas apparet diligenter orandi, perscrutandique quid sit id, quo quisque ad rem moderatori referendam incitatur. Duo vero vtilia esse ad cognoscendum num aequo, et indifferenti animo res proponatur, Primum si rem ipsam aperias, nec viam certam designes per quam consequi eam rem velis. Si in munere tibi imposito quietem animi inuenire non potes, et postulas eo munere liberari, quamuis ante super ea re precem feceris, tibique videaris indifferens, non tamen es. Nam solum pertinebat ad te causam explicare, cur in eo munere quietem animi conseruare non posses, et a Praeposito
opem exposcere. Poterat enim molestia illa mentis multis vijs auferri: vtrum autem ea procuratione omnino relicta, an potius retenta, et animo ad patientiam composito occurrendum malo sit, non is, qui vere indiffereus cupit esse, verum praeses constituit. Eodem modo si animaduertas, te dum concionaris populo minus satisfacere, spatiumque ob eam rem postules studendi, non id ex indifferentia est, quia potetas illud incommodum tollere alia quoque via, nempe si prorsus concionandi munus deponeres. Alterum indifferentiae indicium, cum rem quidem ipsam, qua vrgeris, Praesidi exponis, ac simul aperis, quae tibi occurrit, remedij viam: caeterum pari alacritate id complecteris quodcumque Praeses decernit. AEgritudine ac moestitia laboranti vtilis est ad respirandum in agros patentes egtessus. At Sanctus Iacobus ait, Tristatur aliquis vestrum, Oret: quod item tutius est. Si post declaratam Praesidi mentis aegritudinem, ex aequo paratus est, vel ad Orationem secedere, vel egredi in campos, habet sane fidum indifferentiae suae pignus. Addebat, si quando eueniat, vt praescripta a moderatore remedia, minus efficacia sint, inde fieri, quod non cum indifferentia postulentur, neque qua par est, cum humilitate, patientia, fiduciaque Diuinae prouidentiae suscipiantur.
[Note: 156 Iacobi Bene dicti mors.] Extremum sub annum Barcinone decessit Iacobus Benedictus, cuius exitum Prouincialis Hieronymus Rocca Praeposito Generali his verbis nunciat, XVI. Kalendas Ianuarias placuit Deo ad se se Barcinone ex febri P. Iacobum Benedictum assumere. Annos ferme duodetriginta in Socictate vixerat, cosque omnes recte in Dei obsequio, et vtilitatibus animarum collocatos. Vir erat Sanctus, et habebatur: ac proinde externi flagitabant vestimenta eius et alia pro sanctis rehquijs. Consensit optime mors cum vita: tamen consueta pro eius anima Paternitas vestra, rogo, decernat. Hactenus Prouincialis. Patriam habuit Oppidum Montalbanum, et mores optimos, non multas literas: sed exemplis omnium virtutum, laborum assiduitate, tum in Collegijs, tum in excursionibus, aperte ostendit ad fructum animarum, quanto in sanctitatis, quam in literarum abundantia, momenti plus insit.
[Note: 157 Diuerberatio pubtica Olyssippone instituta.] Inter publica pietatis incitamenta addita Olysippone hoc anno per sacrum Ieiunium diuerberatio. Inde vsque ab India rei delatum initium est. scripsere enim Valignanus ac Texeira ad Petrum Fonsecam, pro ea vtilitate, quam talia exempla vbique afferrebant per Indiam, vt experiri in Lusitania vellent. Ignatius igitur Martinius, quem iam populus, quasi alterum Antonium Patauinatem propter excellentes virtutes, et animas iuuandi sedulam et essicacem industriam venerabatur, cum extremo priore anno Villauezosae singulari cum effectu expertus rem esset, introducere Olysipponem, Deo bene iuuante, decreuit. Accurrit populus adeo frequens, et in eo nobilissimus quisque, vt quaterna millia interdum etiam sena expleret. Nam cum ad Sancti Rocchi per atrium domesticuni, quantum commode primo capere templi laxitas posset, introduceretur, multitudo reliqua expectabat, prioribusque dimissis, iterum, ac tertio alij atque alij admittebantur, quoad satis omnibus factum esset. Habebatur de Christi Domini Cruciatibus sermo, eiusque grande simulacrum e Cruce pendentis ostendebatur. Tum psalmo quinquagesimo inflexis ad pietatem vocibus a Cantoribus inchoato, vbi ventum erat ad versiculum, Tibi soli peccaui, amotis luminibus flagella expediebantur tanto cum ardore, tot cum lacrymis, ac gemitibus, vt tantum vnquam [Note: 158 Notabilis conuersio in sidiatoris ho micidium co gitantis.] sensum pietatis nemo recordaretur. Eadem, et frequentiâ et formula postero die idem in Collegij templo fiebat. Hic inter vtilitates euenit, vt nobilis quidam, cui veteres erant inimicitiae dispositis insidiatoribus, qui redeuntem ex flagellatione inimicum exciperent, mactarentque, ad Collegium vsque visendi studio progrederetur, mox ad perpetrandum facinus
egressurus templum ingressus cum concio de more haberetur adeo commotus et commutatus est, vt iussis abire sicarijs, protinus crimina apud vnum, e Patribus expiarit, tum acceptis ab eo flagris se se ceciderit: postremo condonata inimico iniuria, ac pace redintegrata, frequens diuina obire perseuerarit.
Angolanae atque adeo Africanae caeterae, Indicaeque Res in hunc annum silent; vnamque nobis ad Sinas protinus Iaponiosque transeuntibus, [Note: 159 Exemplum Diuinae Iusti tiae, et miseri cordiae.] nec longam, nec inutilem Angra Insula moram obijcit; in quâ insigne hoc anno editum Diuinae iustitiae, misericordiaeque documentum nefas praeterire sit. Miles illic e ptaesidiarijs, vt istius generis conditio, fert, solutiorum morum, ex ipsis aedis sacrae foribus, quo diei religione vocante ad Diuini Sacrificij celebrationem pergebat, comitum ad remissionem auocantium inuitatione retractus in cauponam, operam illic dare aleae, laeuo vtique omine, cepit. Iacturis ad iactus pene singulos afflictus linguam in execrationes horrendas soluit, sibi, ac progenitoribus suis mala omnia infelix imprecans. Nec tamen pellaci spe illusus fortunae benignioris, imperare sibi miser potest, vt damnoso ludo modum ponat. Ergo dum perditis omnibus quae ad manum erant, etiam quae domi habebat, quaeque in futurum sperabat temerariâ perrinaciâ in tabulae casum accumulata, velut gurgite quodam infestae sortis hauriri continenter videt omnia, tum enimuero amentiae aegrescentis sine modo animi capiendae iam impar, furere fanaticus diris, ac detestationibus infandis, Furiasque infernas, quotquot essent ad se vltro male perdendum aduocare. Quibus insanis vocibus non sine horrore audientium ingeminatis, cum nihilo prosperiores iactus cuenirent, ad extremum crescente ad summum rabie, increpauit cunctationem malorum Daemonum, vociferans: profecto apparere, aut segnes ipsos valde inertesque, aut quod verius videretur, nullos vspiam esse; sibi enim sic vocanti non defuturos, si qui omnino forent. Haec vomentem ore impurissimo Blasphemum vis repente humana maior humo afflixit, vbi cum volutaretur, ab accurrentibus, qui aderant, mutum eum, surdumque subito effectum deprehensum est. In eo stupore ad valetudinarium publicum deportatus, si qui ad ipsum curandi, consolandive causâ accederent, in eos more rabiosi canis ore, ac dentibus infestis irruebat. Multos dies in illis intemperijs iacuit ligatus, ne obuijs, aut ministrantibus noceret, auditus sensu funditus carens, lingua vero introrsum ad guttur contractâ, et motus experte. Conuenit sic iacentem Sacerdos e nostris, visuque, qui vnus aegro sensus reliquus erat, ad eum, iuuandum vsus, nutibus miserum excitauit ad Diuinam opem implorandam. Intellexisse, atque obtemperare visus est; nec frustra. Nam quietior mox fuit; paulatimque relaxatis vinculis sibi permissus, sponte mutus, vt erat, Vrbis Templa circuibat, ante aras cum lacrymis se prosternens. Noster Sacerdos successu primae admonitionis laetus, surdo litterarum aliquid scienti scriptum obtulit, quo ei suadebat, vt ad praesidium Matris Dei cum fiduciâ confugeret. Annuit ille se facturum, indeque sacella Deiparae circumiens ad singula defixis in sacram Diuae Virginis effigiem oculis humi abiectus, et lacrymans diu perseuerabat. In his erat die quodam Sabbati ante signum Sacrae Virginis, eo loco, eoque tempore peculiari religione cultae, cum sensit insolitâ sibi fiduciâ compleri animum, ex quâ consurgens cursu fertur in aliud eidem Coeli Reginae dicatum Sacellum, cuius lychnum pensilem manu contingere se sperabat posse. Digitos in oleo ardentis Lampadis tingit, eo liquore sibi fauces vngit, abiectusque in enua humillime ibidem ardentissimeque Dei-Matri suppljcat. Non diu id fecit, cum ecce linguae illi vinculum soluitur. In voces erumpit porentissimae Reginae bencficium praedicantes. Accurritur. audit alloquentes, ijsque quos par erat grati, religiosique animi sermones indices magnâ mutuâ cunctorum consolatione
reddit. Hinc expiato confessione animo sacrâque Eucharistiâ refectus ad de se statuendum inposterum curas vertens, ante omnia Militiae missionem impetrat. Tum se in seruum perpetuum verrendae, ornandae, custodiendae, humilibusque id genus suae sacultatis ministerijs, quoad vita suppeteret, curandae liberatricis suae Magnae Virginis aedi sacrae solemni sponsione cousecrat. Hoc in luce publicâ clarae Ciuitatis palam versatum humanae fragilitatis, Diuinae liberahtatis exemplutru Subtrahere notitiae nostra legentium, sine inofficiosi notâ silentij non potui. Fremonae in Regno Abassinorum diem obijt hoc anno P. Emmanuel Fernandius, primus Sociorum Andreae Ouicdo Patriarchae superstitum. Tres hi fuerunt. Quibus commune quidem omnibus fuit, paucitatem operariorum in tantâ messe multiplicato labore, et auctâ contentione supplere; caeterum nemini horum strenuitate, tolerantia, constarttiâ cessit Emmanuel. Depoposcerat is sibi visendas curandasque Ecclesias afflictas, inopes, et schismaticâ tyrannide oppressas miserorum Catholicorum, sparsim per vastum illud AEthiopicum solum, magna [Note: 160 Labores Em. Fernandij.] inuicem distantia sedes habentium. Hoc agebat, in eo erat totus. curians dies noctesque sine viatico, pedes, in fame ac siti, per infesta latrocinijs loca; semper alacer tamen, et Deo inhaerens; vnde vim trahebat illa patiendi: et consolationis tantum, vt ex eo quod sibi reduntiabat omnes recrearet. Nec deerat ad gentis miserae solanum gratiarum gratis datarum copia, Prophetiae praesertim. Consternatos aliquando Catholicos offendens nuncio recens appulso qui ferebat: quemdam pseudomonachum haereticum gratiosum apud Imperatorem, ei suadere, vt reliquias omnes Catholicae Ecclesiae deleret; bono animo esse iussit, addens Pseudomonachum breui moriturum, antequam impetraret, quod petebac. Euentus oraculum sanciuit. Peregrinans, amici aliquando boni hominis hosprtio exceptus est. Vnde cum festinaret egredi, hospiti aegre ferenti: sine me ait eo pergere vbi cursus mei metam magnus Agonotheta Deus fixit. Eo moriturus Fremonam, vt ibi prope cineres Magni nostri Patris Ouiedi Patriarchae sepeliar, Vt eo peruenit, caepit aegrotare; et Christianis, pro viti caritate, visentibus: die inquit Natalis Christi moriar. Fuit is dies Ianuarij tertius: quod non mirabitur, qui meminerit, exemptionem dierum decem in Reformatione Kalendarij a Gregorio XIII. indictam, et factam anno 1582., receptam in AEthiopiâ illo nondum tempore fuisse, ac ne longe quidem postea: schismaticis [Note: 161 Virtutes, et mors eiusdem.] illius orae Principibus obtemperare Pontifici Romano renuentibus. Illucescente die dicto ad fuerunt languenti Fernandio Catholici frequentes. Eos blande consolatus et ad constantiam adhortatus, Missae sacrificio cum ijs interfuit, et sacram Eucharistiam percepit. Tum vultu laetissimo, ite iuquit, nunc in domos vestras, sed adeste a prandio frequentes. Semota turbâ supremo inunctus oleo a duobus Socijs Antonio Fernande, et Francisco Lupio, repente versus in certum conclauis angulum, ah Domina mea exclamat, ah Domina! Admiratus Franciscus Lupius, quid rei est, Pater, inquit, quam Dominam inclamas? ad haec ille coelesti delibutus gaudio, vidi, ait, vidi Virginem Deiparam diuina luce radiantem, sine abeuntem sine me vocantem sequar. His dictis animam efflauit. Redeuntes horâ ipsis constitutâ Catholici, et mirati iam migrasse, corpus extincti venerabundi osculantur, et lacrymis rigant.
Stationem Sciauquini apud Sinas tenebant, coeptae prosperitatis prono cursu, [Note: 162 Duo alij Socij Sciauquini admissi.] Michael Rogerius cum Matthaeo Riccio. Ij, vt se dabat ventus vela tendenda rati, duobus Socijs Amacai Signum condictum expectantibus, annuerunt, vt venire auderent. Nec fesellit ipsos, quam in Lancitani gratiâ constituerant spes, probandi ei, et per eum reliquis Magistratibus necessarij, vt disserebant, Consilij accersendorum adiutorum. Sacerdotes duo nostri Odoardus Sandeus, et Antonius Almeida non fere minus, quam Capralis antea, libenter visi, beneuoleque tractati sunt a Mandarinis; non tamen omnino dissimulantibus sentire
se quid in contrarium leges Patriae iuberent. Nam inter salutationes primas illas laetas, et officiosas gratulationes aduentus, nostros blande amiceque admonuerunt: abunde iam videri Sacerdotum Amacaelisium venisse. Alios igitur ne euocarent. Cumque Rogerius, Ricciusque conarentur facultatem commorandi Sciauquini duobus Patribus nuper appulsis impetrare a Magistratibus, verbo ea concessa; vt scripto traderetur peruinci non potuit. Eo plus festinandum sibi nostri putauerunt, vt mature, quod constitutum erat perficerent. Decreuerant autem, ad id continue vrgente per litteras et mandata Visitatore Valignano, qui ad hoc ipsum nouo ipsos subsidio iuuerat, tentare vlteriorem in Sinense Imperium ingressum: cuius rei benigna se per eos dies occasio praebuit. Erat Fratri Lancitani illius, de quo superiore Annali tam multa diximus, studiosissimi nostrorum, constitutum iter in Vrbem pene Sciauquino cognominem, sed longe diuersam; lateque dissitam Sciauhiraum Patriam suam, Cequianae Prouinciae Ciuitatem nobilem. Huic profectionem adornanti, cum se duo e nostris comites offerrent, haudquaquam aspernatus est. Praeterquam enim fratris sui ad Patres aestimandos et amandos iudicio exemploque mouebatur, etiam proprio beneficio se ipsis obstrictum ferebat: quod in distractione quarundam suarum mercium, Lusitanos nostrorum interuentu ac gratiâ, ipsi conciliatos, [Note: 163 Rogerius, et Almeida in Sinarum interiores pro uincias pene trant.] magno suo quaestu fauentes habuerat. Rogerius igitur, et Almeida relictis Scianquini Sandeo, et Riccio XII. Kal. Decembris huius anni, cum fratre Lancitani se se in viam dant praelongam et dirficilem, sed Dei tutelâ con stancibusque Sinae deductoris officijs innoxium semper ipsis, et foelicem. Narrat istud iter fuse scriptis Sciauhimo ad Sandeum Sciauquinensis Domicilij Praesidem literis Almeida, exacte referens, quid die quaque bimestris nauigationis per amoena flumina Ciuitates passim magnas praeterlabentia, videre ipsis, experirique contigerit, quoad decimo tandem Kal. Februa rias anni sequentis, amico fidi ductoris hospitio excepti sunt in eius patriâ, vbi, vt se dabant initia, diuturnae morae commodam sedem se se nactos confidebant. Interim Sciauquini Sandeus cum Riccio ceptis instantes, alterum publicum baptismum insigni pompâ celebrarunt Cathecumenorum ex indigenis viginri, lectorum e niulto maiori numero scholas Sacrae Doctrina quotidianas in nostro templo frequentantium.
In Iaponia operarijs Euangelicis fluebant vbique res ex sententil praecipuo fauore Faxibae Nobunangae successoris, qui haud falsum sibi nomen assumere tunc coepit Cambacundoni, quo significari aiunt supremum totius Iaponiae Monarcham. Talis enim sine vllâ controuersiâ tunc erat, [Note: 164 Cambacundonus Iaponiae Imperator Religioni fauet.] nemine, tot Regum, ac Dynastarum detrectare illius imperium audente Erat is ea tempestate totus in extruendis suis Ecbatanis Ozaca Ciuitate, quam iam, vt in omnibus superare Nobunangam contendebat, Anzuquimâ, illius superbissimâ Regiâ, longe ampliorem magnificentioremque reddiderat. Praeerat in Vniuersa Iaponiâ tunc nostris Gaspar Coellius Viceprouincialis nomine, ac potestate. is animo, ac spe impetrandi a nouo Principe quaedam ad religionis propagationem necessaria, Nangazaquio soluit sexto Idus Martij huius anni, quatuor e nostris Sacerdotes secum [Note: 165 Iter V. Prouincialis Iaponiae.] ducens quorum duos e Ximonexequensi portu in Bungense regnum misit. Ipse cum reliquis instituto itinere progrediens obuias habuit ad Xibacum naues ab Augustino Vacuradono Christiano Dynastâ Maris. Peaefecto ad eum Ozacam vsque deducendum missas. In ijs deductus a Ministris Augustini, prout in mandatis ab eo habebant, ad eius fratrem Domicilium habentem in vrbe Muro dictâ, haud multum inde distante, vbi splendide excepti, et dum desaeuiret incommoda tempestas aliquot dies benigne habiti, non poenitendum morae pretium tulernnt. Nam quatuor, et viginri Matronas illustres, vxores nobilium Christianorum, Augustino Duce militantium, antea satis de fidei Christiane mysterijs edoctas, et tunc
enixe baptismum petentes, sacris aquis P. Vice Prouincialis ibi abluit. Murone transiuit in arcem Acasciam primariam earum, quas Cambacundonus Iusto Vcondono in permutationem Tacacuquiensis praefecturae dederat. Illic Patres Organtinus, et. Cespedius Meaco in occursum P. Prouincialis progressi, sunt reperti, quibus omnibus Darius Iusti Pater, optimus, et religiosissimus Senex sacram aedem cum domo adiunctâ monstrauit, a Filio paratas habitationi, ac sacris ministerijs aliquot Patrum, quos ibi relinqui maiorem in modum petebat, studio, ac spe secuturae inde, vt putabat, conuersionis nouorum subditorum. Sed cum tempus, ac ventus inuitarent ad prosequendum iter, non plus duabus horis illic morati, Sacayum versus nauigarunt, quo postridie, qui fuit vltimus Aprilis dies, feliciter sunt appulsi. Sacai domus erat Societatis ab Organtino aedificata opportuno loco, inter quatuor Bonziorum Coenobia alte eminens, et Crucem in summâ Turri late conspicuam ostentans. Haesit in eâ Viceprouincialis fere per mensem res illius Ecclesiae constituens: et interim in Ozacae vicinia aditum ad Regem commodum explorans. Ibi dum moraretur cum alia quotidianis nuncijs de Cambacundoui erga Christianam Religionem fauore cum voluptate audiuit, tum hausit spem ex co, quod nostrorum Ozacae degentium literis accepit, venisse quodam die inopinatissime Cambacundonum in Domum nostram, ingressumque sacram aedem familiarissime multa de Christianâ Religione percontatum, respondente copiose P. Gregorio Cespedio probare visum impense omnia, palamque pronunciasse cuucta, quae de [Note: 166 Quid obstaret, quo minus Cambacundonus fie ret Christianus.] Christi Doctrinâ referrentut, praeclara, et fide digna videri: vnum modo incommodum, ac durum; absque quo foret, se se quidem nullam moram eius religionis profitendae facturum. Innuebat autem singularitatem vxorum, et recisam Christi legibus vagae libidinis licentiam, quae res, effraenis incontinentiae Barbarum, vt tunc ab amplectendâ salutari Doctrinâ coercuit, ita ipsum postmodum in castae religionis odium armauit, vt in loco reddemus. Interim tamen, cum hoc aliaque dicta, factaque eius, Christi Doctrinae perhonorifica, in Iaponicas superstitiones, et earum Doctores Bonzios contumeliosa passim celebrarentur; cumque cerneretur palam Christianos Proceres prae Dynastis caeteris eximiâ Imperatoris gratiâ florere, praecipuisque ab eo digmitatibus ornari, cunctandum sibi amplius ViceProuincialis non putauit, quin statim tentaret, ecquid impetrari a Cambacundono possent, quae ad negotium praedicationis Euangelicae per vniuersam Iaponiam promouendum fore vtilia eo tempore videbat. Haec redigebastur ad capita tria. Primum enim necessaria videbatur publica, et vniuersalis Imperatoris facultas operarijs Euangelicis praedicandae vbique per Iaponiam legis Christi, Iaponibus vero cunctis amplectendi, profitendique ipsam. Deinde domus Societatis ab onere excipiendorum hospitio militum, cui Bonziorum quoque Coenobia subiacent, si fieri posset, eximendae erant. Postremo Imperiali priuilegio cauendum ne Toparchae, ac Dynastae locorum, in quibus Ecclesiae, ac Seminaria instituta sint, vectigalia bonis, ac perSonis Ecclesiasticis imponere pro libito gtauia possent. Libello ad haec postulanda ex sententiâ Patrum, et Christianorum aulae peritorum formato, Vice [Note: 167 Aduentus P. Vice Prouincialis in Vrbem Oza cam.] Prouincialis Ozacam se confert. Reperit vrbem nouam, in quâ nihil prioris supererat nisi nomen, et situs. Domus pleraeque aut recens strurstae, aut tunc cum maxime surgentes, praeclarâ omnes specie, plusquam quindecim milliarium iam ambitu patebaut. Arx eminebat splendide muris lapideis praealtis, et Palatium Regis versicolori tectorio Turrium, et tegulis auratis longe collucens. Moenia Ciuitatis lapide quadrato continuis sexaginta millium operarum laboribus tollebantur in superbissimam molem. Instabant vndique operi nobilissimi quique, ac Potentissimi Reges, et Principes Iaponiae quorum vnum cunctorum tunc studium, et certamen erat, cuiusuis sedulitate Ministerij gratiam Imperatoris emereri. Progressum Vice Prouincialem
in domum nostram officiosissime salutarunt Primarij Aulae procere, Iustus Vcondonus, Augustinus Vacuradonus, Simon Condera, permulti alij ingenti vndique studio accurrentes, quorum omnium concordi consilio condicta est dies postera, quarta nonas Maij, Regi dudum hoc ipsum expectanti salutando. Proccessit ad Palatij fores ViceProuincialis cum octo e nosstris; quindecim alijs Christianae Doctrinae Magistris, et sex nobilibus Iaponijs Seminarij Alumnis. Primum omnium de more munera suo nomine Regi, [Note: 168 Excipitur ab Imperato re beneuolentissime.] Reginaeque offerenda Palatinis tradiderunt: adiuncto, se admitti ad, Regem venerandum cupere, deducti sunt illico in Aulam magnifice ornaram peristromatis tigrium aliarumque ferarum villosis pellibus speciosissime contextis. Ibi praestolabantur a Rege responsum, qui cum oblata munera sibi esse gratissima significasset, eaque diu spectasset, et suis Proceribus laudasset, misit Simonem Aydonum qui ei erat a secretis, et protomedicum gratiosissimum sibi hominem, ad Patres excipiendos deducendosque. Erat Rex in Aulâ maximâ, auro, et picturis elegantibus exquisite ornatâ. Aderant Matayemon trium Regnorum Dominus, Alius rex Tangi, tum aliquot absentium Regum Legati, ad quos Cambacundonus conuersus, expectate hic, inquit, et praesto mihi estote: nam vos testes habere volo affectûs erga Christianos Sacerdotes mei. Ingressus paulo post ViceProuincialis cum suo comitatu Regem demississime veneratus est, paucisque, sed efficacibus verbis gratias egit, ob eximium fauorem, quo Sanctam nostram Religionem dignaretur, augurans, et vouens fore, vt Deus verus, quem in suis seruis honoraret, congrua ipsi pietatis tantae rependeret praemia. Ad ea Rex vultu in humanissimam hilaritatem serenato, cum benigne respondisset, accedere ad se proxime Patres iussit; Regibusque, ac Dynastis Ethnicis cum innuisset, paulisper vt in partes Aulae remotiores secederent, vnum ijs tum admistum Iustum Vcondonum nominatim euocauit, aiens velle se ipsum, quod Christianus esset, vna cum Patribus prope sibi adstare. Ea res morum illius aulae peritis exquisiti fauoris erga Vcondonum habere specimen visa est, vti et incomparabilis dignationis, quod mox Patribus fecit. Praefatus enim ad se ex remotissimis terris delatos esse fructus rarae naturae, succique optimi, adiunxit: cupere se, vt Patres ex ijs gustarent. Statimque cum nictu oculi paratis Ministris innuisset, [Note: 169 Conuiuio adhibentur Patres a Re ge.] mensae positae sunt, illataque fercula a nobilissimis quibusque Regiae domus ephebis Christianis cunctis. Post conuinium praesentis semper Regis humanissimâ hilaritate celebratum, exorsus is familiarissime apud hospites est de totâ gubernationis suae ratione disserere. Dixit in animo esse sibi eum rerum ordinem in vniuersâ Iaponiâ constituere, vt non solum in praesens pax certa plenaque firmaretur sed etiam, quae in posterum minari perturbationem possent dissensionum semina omnia eliderentur. Rebus Domi pacatis in Sinas expeditionem cogito, inquit, non animo quidem destruendi, vastandiue gentes, ac terras illas, sed imperio meo miti, et clementi subiungendi. Ad istius vsum belli iam meo iussu in Syluis Omnibus ligna ingenti numero caeduntur, vnde Classis aedificetur nauium bis mille. [Note: 170 Oratio Regis beneuoleutissima ad cosdem.] In quo a vestris, Patres, vestrâ ope, gratiaque Lusitanis subsidij aliquid nec grauis, nec gratuiti expecto. Cupio enim impetrare ab ipsis, interpretibus, si mereri potuerim, vobis, duo maioris formae nauigia ipsorum nautico Ministerio, ac supellectili plene instructa, pro quibus quantum illi pretij dixerint, statim exoluam. Interim dum haec parantur iam nunc volumus dimidiam Iaponiae partem Christi Religionem amplecti; vbi rebus ex sententiâ confectis victores ex Sinis redierimus, Templa Deo vestro extrui curabimus in cunctis Ditionis nostrae vrbibus, et Pagis, edictoque cogemus vniuersos Imperio nostro subditos, vestrae religioni nomen dare. His dictis exurgens Iusto Vcondono praecepit, vt Patres, et Comites eorum ad visendam arcem suam duceret. Quod cum ille facere caepisset, et prima
quaedam, qua iter erat conclauia aperuisset superbissime ornata omnia, adfuit improuiso Rex ipse omnino domestico cultu sine satellitio, vnam modo prae se agens Matronam aulicam, succinctam, raso capite, claues manibus gestantem, pone sequebatur puella tredecim fere annorum ex Pedissequis Reginae, splendidissimo vestitu, Regis ensem, et Balteum manu portans, virorum quippe, ac puerorum obsequiis in propatulo solum, in intimo aediura non nisi muliebri familiae vxoris ministerio vtebatur. hoc habitu, et comitatu renidens Cambacundonus blandissime ad Patres, ne Iusto quidem, inquit, vestro, ac nostro concesserim in colendis, et amandis vobis: quare meo quoque ductu vos vti aequum censeo in hac lustratione domûs meae. Sub haec praeiens ipse portas ostiorum, vt quamque clauigera reserauerat, manu propriâ pandebat. In hoc, inquiens Conclaui argentum seruamus: Ista pars aedium vestis sericae conditorium est. En vbi arma custodimus; vbi aurum. [Note: 171 Cambacundonus Patribus Arcem suam ostendit.] sic per amplas scalas, quae varia vtrimque Exhedrarum plenissimarum Ostia obibant, moratos in aulis singulis, quantum ad visenda cuncta satis erat, ad octauam vsque contignationem leni ascensu perduxit. Ibi hospitibus ostendit Cubiculum portatile, partibus commissis, ex auro solido, cum vniuersâ supellectili familiaris vsus. Tum progressus in subdiuale planum, vnde despectus erat amoenissimus in Ozacam Vrbem totam, et circumiacentes late campos, et colles, sua ipsis aedificia ostendit; totam eorum rationem disserens: vnde digressus est ad caetera consilia suae administrationis fidentius, vt in loco ab Aulicis Arbitris seductissimo, declaranda. Dixit enim nouam se partitionem Regnorum, ac Principatuum Iaponiae decreuisse facere, quâ e Ditionibus Potentiorum quorumque tantum detraheretur, quantum ad aequalitatem publicae tranquillitati vtilem constituendam opus esse videretur. Haec, aliaque id genus familiarissime collocutus, praeiuit rursum hospitibus in descensu ex arce, eosque in Aulam, in quâ primum eos exceperat, reduxit, vbi acquiescere ipsos paululum velut viâ fessos voluit. Sedensque ipsis assidentibus narrauit: adfuisse se praesentem Meaci, quando Ludouicus Froez, et Laurentius nostri solemne certamen disputationis publicae cum Bonzio Niquixoxunio inierunt. In eo aiebat, mihi aequa, et rationi consentanea cuncta videbantur, quae Patres dicerent. Modestiam quoque illorum multum probabam. Bonzij vero absurda dicta, ferusque, ac insolens agendi modus, eam mihi mouebant indignationem, vt si tunc tantum potuissem, quantum modo possum, mulctaturus sine dubio morte fuerim proteruum veritatis oppugnatorem. His dictis pandi iussit inferiora quaedam penitus reposta conclauia, in quibus vestis acu pictae opere praeclaro vis magna, ac summe illic pretiosa seruabatur, quam omnem Patribus monstrauit. Eodem prodire iussit mulieres omnes, quae in obsequio Reginae erant, in quibus non paucae Christianae numerabantur, ad salutandos Patres, quos inde laetissimos remisit domum. Rescitum deinde est per [Note: 172 Regina, non minus, quam Rex in Chri stianos bene affecta.] Christianas Matronas Reginae familiares, Reginam ipsam mire laetatam hâc tam honorifica Patrum exceptione, adeoque ob eam Cambacundono perstudiose gratias egisse. Hoc aliaque, quae multa ferebantur Reginae in Christianam Religionem fauoris indicia, Vice-Prouincialem perpulere, vt Magdalenae Matri Vacusadoni, Matronae gratiosissimae apud Reginam, id ipsum deposcenti, libellum supplicem iam ante, vt diximus, paratum committeret Reginae commendandum, et pet eam offerendum Cambacundono. Euentus hîc quoque spei cumulatissime respondit. Regina negotium summo studio suscepit, fide pari gessit. Rex visis, quae a Patribus petebantur, [Note: 173 Amplum diploma in fauorem Christianae Religionis impetrat.] non modo concessit omnia, sed quaedam arbitratu suo in cumulum adiunxit; conceptumque plenissime in optatam a Christianis sententiam diploma duplici exemplo describi voluit; quod vtrumque suâ manu subscriptum Patri deinde Vice-Prouinciali tradens; altero, inquit, exemplo hîc in Iaponiâ vtemini, alterum in Europam mittatis censeo; vt vestrates illic Reges, ac Principes
intelligant, quam mihi cari vos hic sitis. Tot beneficijs insignibus obstrictus Regi Viceprouincialis vnâ cum Organtino ad Regiam se contulit, vbi, quam officiosissimis potuit verbis gratum suum, suorumque animum ostendit. Rex ambos humanissimis sermonibus per tres ferme horas suauissime detinuit: tunc abire parantes, quoniam dies in vesperum vergebat; [Note: 174 Nouis a Rege honoribus Patres afficiuntur.] immo, inquit Rex, prius apud me coenabitis. Moxque paratis in suo ipsius cubiculo mensis magnificentissime ipsos excepit. Proceribus, ac Dynastis, qui in Aulâ cubiculo proximâ magno numero stationem officiosam habebant, cum ingenti admiratione profitentibus; numquam tantum honoris in Iaponiâ cuiquam habitum. Reginae quoque Viceprouincialis, interprete, atque internunciâ Dominâ Magdalena, gratias egit. Regina vero multa [Note: 175 A Regina munera acci piunt.] exquisitorum fructuum fercula ad ipsum dono mittens, renunciari suis verbis iussit, se in felicitatis parte numerare, quod aliquid Patribus gratum potuisset efficere. Certoque ipsos posse confidere: se haudquaquam in similibus occasionibus porro cessaturam. Percrebescebant haec famâ, et nuncijs per vniuersam Iaponiam, et eam, quam erat consentaneum in Gente supra caeterarum vsum ac morem e nutu Principum suorum obnoxie pendente, Christianae Religioni authoritatem adiungebant. Et pandebant vbique tota vela feuenti aurae sparsi per imperij Iaponici Prouincias Euangelici [Note: 176 Duodecim millia in Bungensi Regno baptizata.] Ministri. In Bungensi Regno, qui nostris ibi praeerat Petrus Gomezius, scriptis ad Valignanum anno sequenti litteris, testatur superiore anno, nempe hoc 1585. duodecim ibi millia hominum ad Christi Religionem ab Idolorum cultu transisse, frustra obstante Rege, degeneri filio Regis optimi Francisci, cuius mortui memoria plus ad alliciendos ad Christi fidem Ethnicos valebat, quam minae successoris ad continendo in auitâ superstitione. Quamquam, et hunc in isto impio conatu propriae infelicitatis experientia retardabat quotidianas clades a Saxumano infesto patientem: a quo, vt se tegeret, respicere opes Cambacundoni, et eius auxilium implorare coactus, hoc anno caepit subsidio eius aliquo leuari. Iam in terris Christianorum Principum pronum aestimatu est, quantis profectibus Christiana [Note: 177 Mille quadringenti Xodoximae vno mense conuersi.] res cresceret. In Insula Xodoxima Ditionis Augustini Praefecti maris, mille quadringenti vno nec toto praedicationis mense ab erroribus deducti, et Ecclesiae per sacrum lauacrum adiuncti sunt. Exulabant dudum nostri Amangucciano Regno, iniquitate Principum ibi regnantium, tamen constantiâ veterum Christianorum, quos partim S. Franciscus Xauerius, partim Cosmus Turrianus olim baptizauerant, Ecclesia illa non durabat modo, sed in illâ quoque persecutionis hyeme flores, et fructus suos dabat. Matthaeus erat hic quidam humili genere, fortunâ tenui, deuexâ iam aetate, rusticis laboribus vitam tolerans. Is caesis e syluâ lignis fasce onustus domum redien, [Note: 178 Matthaei Ru stici praedica tio efficax in Amangucciano Regno.] vidit obiter in quodam pago conuentum hominum, Idoli cuiusdam festum diem superstitioso ritu celebrantium. Motus animo ad eam speciem, vt erat vir bonus, et zelo religionis ardens, onere deposito immiscet se prophanae panegyri, sublatâque fidenter voce, caecitatem infoelicium illorum haud parce incre auit, qui honorem vni Deo debitum Creatori Coeli, et Terrae, Trunco, et lapidi stulte impieque redderent. Ea cum ab admirantibus, nec tamen nimium, quantum apparebat, inuitis initio audirentur, lenius lam Matthaeus miserari se dixit phanaticum errorem, in quem eos educationis infaustae fatalis quaedam necessitas traxisset. Caeterum quando haec daretur occasio, si audire vellent, viam ipsis salutis ostensurum. Diceret vero, conclamant. Tum ille a principijs exorsus, Christianam Doctrinam, quam bene perceptam animo ferebat, non indiserte disseruit; operante haud dubie in audientium mentibus eodem spiritu, qui loquentem animabat. Etenim conuicti omnes, quod mirum dictu est, Matthaeum exorarunt ne morari apud ipsos tantum grauaretur, quoad reliqua, quae sciret ipsis tradidisset. Annuens ille paucorum dierum morae pretium ingens. tulit
baptizatis manu suâ cunctis ad vnum, qui in illo degebant pago, quo facto, fasce in humeros resumpto, reuersus est Domum. At inde non ita multo post trepide reuocatus a nouis Christianis, raptim profectus audiuit, loci toparcham cognito, quid se absente sui subditi fecissent, mandasse ipsis, vt repudiatis peregrinis sacris ad Patriam superstitionem, et Pagodum cultum redirent, capitali supplicio proposito ijs, qui parêre cunctarentur. Ad ea bonus Senex securo arrisu placide renidens: vereor quidem, inquit, vt vos adhuc tantâ felicitate digni sitis, quantâ scio frui eos, qui pro Christo mortem oppetunt. Verum bono animo estote, et sic respondete vestro Domino. Vos ipsi nihilo minus fideliter, ac sedulo deinceps seruituros, quam antea, et suum illi, quod haberet in res vestras, et corpora ius, ac Dominium perinde integrum fore. Pati tamen aequum esse illum, ac boni cousulere, vt Domino animarum vestrarum Christo Deo, quem sero tandem agnoscere vobis contigit, sua spiritualia officia reddatis, nihil obsequijs Hero debitis obstitura. quod si aliter obfirmauerit; vestri officij est dare operam, vt is certum habeat, vitam eripi vobis non religionem posse. Probantibus consilium cunctis, in istam sententiam scriptae literae [Note: 179 Constantia nouorum Christianorum Persecu toris ferociam frangit.] sunt, quibus visis Dynasta, cui ad priuatas rationes incommodum videbatur, exhausto caedibus pago, terram suam optimo colonorum genere fraudare, molestus ipsis esse desijt, Iuuit eodem quod hoc anno Amanguccianus Rex reconciliatus Cambacundono, a quo sibi antea infenso multum nec immerito timebat, in gratiam Simonis Conderae Magistri Equitum in Exercitu Cambacundoni, cuius interuentu commodas pacis conditiones [Note: 180 Amanguccianus Rex praedicari, su scipique Christi fidem in Regno suo permittit.] impetrauerat, aliquantum de suo vetere in Christianam Religionem odio remisit; exorari se ab eo passus, vt praedicari, suscipique libere in suo Regno Christi Doctrinam sineret. Quod idem Augustinus Classis Praefectus a Fachirandono, Regnorum Bugen, et Buijen haereditario Domino, similibus officijs sibi deuincto, in magnum Christianae rei commodum obtinuit. Erat enim id tunc in istis nobilibus Christianae legis professoribus praeclarum, quod quiuis fere illorum sponte, atque instinctu proprio, fructum omnem gratiae potentiaeque suae ad Regni Dei dilatationem, Ecclesiaeque incrementa conferebat.
In Brasiliâ nouum hoc anno superstitionis phanaticae genus, astutiâ insidiantis infelici Genti mali Daemonis anno superiori excogitatum, prodire [Note: 181 Noua superstitio quadam verae Religionis imitatione formata.] ac propagari perniciosius cepit. Ethnici eius continentis Incolae, quae proxima est Bayae, quam vocant omnium Sanctorum, cum et arma Lusitanorum horrerent, et vererentur ne, quae magna per illos tractus fama ferebatur, et existimatio Christianae Religionis, ad eam amplectendam sensim populos alliciens, iugo ipsos Lusitanico subijceret; hanc Autoribus quibusdam veneficis, qui se a coram apparente horribili formâ Diabolo edoctos gloriabantur, eius rei praeuertendae rationem inierunt. Formant nouam Sectam Christian Religionis similia non pauca praeferentem. Primum omnium Regem Sacrorum notae versutiae impostorem creant. Huic ius imperiumque [Note: 182 Rex sacrorum summi Pontificis instar.] summum caeremoniarum, et rituum iubent esse. Eundem accepto e Christianis nomine Papam appellant. Episcopos huic, his Sacerdotes idoneo numero, adscitis e nostrarum notitiâ rerum ordine, ac vocabulis, subiungunt. Ad hos indicunt, vt quisque confessionem peccatorum [Note: 183 Confessio, et Scholae profanae sectae.] faciat. Scholas quoque, vt a Religiofis nostrae Societatis fieri viderant, ad pagos singulos instituunt, erudiendae iuuentuti Maistris Praefectis, qui gratis, quod a pseudo-Antistite, falsisque Praelatis didicissent rudem aetatem edoceant. Iam Missae quoque quoddam simulacrum per conuenticula celebrabatur. Globulique filis inserti disti ibuebantur multitudini, [Note: 184 Libri a Dia bolo scripti.] traditam precum formulam pronunciare ad singulos admonitae. Libri quin etiam e corticibus Arborum ad nostratium Breuiariorum, ac Missalium imitationem adumbrati spargebantur, notis, ac literis quibusdam inscripti
Barbaris, quae facile autoris Diaboli stylum, ac manum probabant. Nam a Diabolo illis in locis coram sensibili, ac tetribili formâ comparere solito, venefici non semper mentientes se accepisse fatebantur. Postremo ne quid ad mimicum supellectilis sacrae ludibrium deesset, aera Campana ridiculis crepitaculis e cauis Cucurbitarum aridarum tympanis aemulabantur. [Note: 185 Dogma insa nae sectae.] Dogma insanae Religionis praecipuum erat: venturos e fortunatis videlicet Insulis ingenti Classe dudum mortuos maiores ipsorum. Ad horum appulsum omnes repente Lusitanos male perituros. Si qui forte superfuerint, eos in pisces, sues, aliasue bestias mutandos. Hoc qui crederent, saluos et Beatos fore: qui dubitarent, serpentum, et ferarum morsibus consumptum iri. Iam qui ad eminentem aspirare auderent perfectionis statum, ijs palam id votum [Note: 186 Furor potu adscitus, et baptismus,] professis propinabatur succus herbae, Petimae illic dictae, quo hausto alienati a mente bachabantur horrendis aspectu motibus, ac contorsionibus oris, et membrorum, quas quo quisque immaniores, et visu foediores ederet, eo futurus sanctior Diuiniorque praedicabatur. A furore illo aliquando recepti, quadam lauacri ad nostri baptismi ritum assimulati caeremoniâ initiabantur; a quâ mox velut iam omnibus perfecti numeris, et plane humano apice maiores, summae Barbaris venerationi erant. Ex his a Pseudo-Hierarchâ quoquo versum mittebantur insanae disciplinae Magistri qui sectam proseminarent. Horum Princeps cura erat populorum in Lusitanos concitandorum. Itaque nouae quotidie Brasilorum coniurationes nunciabantur, quibus multi Lusitanorum crudelissime trucidati, agri vastati, [Note: 187 Lusitani trucidantur.] Trapeta Saccaro elaborando destructa incensaque. Iamque tam late fusa pernicies erat, tamque vaecors vbique efferatorum consternatio ad vim vt parum lusitanis praesidij in armis esset: latebris passim captatis, donec primus ille impetus deferuesceret, nostrorum opem implorabant, qui se furentibus offerre ausi, non nihil sibi apud eos reliquum antiquae verecundiae repererunt. Eo recte vsi delinire amentes, et sensim a feritate deducere, non sine effectu conabantur. Ad hanc rem dum per Indorum conuentus excurrunt, Pagus Brasilorum Christi fidem amplexorum, absentiâ Patris ibi [Note: 188 Pagus Brasilorum deprauatus, post breui correctus.] ad Neophytorum curam residere soliti, ad vltimum periculum adductus est. Appulsus illuc vnus e praestigiatoribus a Pseudo-Antistite submissis, pronas aures popularium inuenit. Mox leue vulgus contagione furoris correptum coire in Lusitanos ceperat, et quod impostor vrgebat, fugam caedesque meditari. Sed accurrentibus in tempore nostris breui ad frugem redierunt, tam acri sui erroris poenitentiâ, vt correpto seditionis Authori mortem indemnato repraesentaturi viderentur; nisi admoniti, vt cum Praetoris Lusitani iudicio sisterent, obnoxie paruissent. Tum Praetor, quod ad exemplum pertinere iudicabat, causâ rite cognitâ capitalem in conuictum sententiam tulit. [Note: 189 Venefici sup plicium.] Secundum quam deditus illis ipsis, quos seduxerat, lingua prius eorum manibus auulsâ, laqueo suspensus est. Maior humanâ per has turbas bachantium rabies visa est. Nam, et quosdam ad expediendam fugam suos ipsorum [Note: 190 Insideles in proprios filios saeuiunt.] liberos, quibus implicabantur, defodisse viuos, aut abiecisse discerptos constat, vt verisimile videatur, plerosque dum sic lymphati ferebantur, a malo Daemone insessos. Quo praestantiorem adsuisse Dei opem oportuit Nascenti Brasilorum Ecclesiae, ne tam saeuâ procellâ euerteretur. Praesertim cum etiam in tentatione prouentum fecerit; sexcentis [Note: 191 Sexcenti baptizati.] Infidelium a nostris Pagos Indorum concursantibus hoc anno baptizatis.
In Ilheorum praefecturâ Brasilici tractûs magnis nostrorum laboribus par fructus respondit, pluribus e feris illis immanibusque Barbaris, quorum vim occurrentes quosque facile, ac ludibundetrucidantium effugisse magnum erat, etiam mansuetudine [Note: 192 Insignis con uersio venefici.] Christianâ mitigatis, et per sacrum lauacrumsuaui Christi iugo subiunctis. Horum e magno numero duorum commemorabilis conuersio visa est: veneficus erat Magister erroris, sanctae nostrae Religionis contemptor contumax,
quem frustra saepe, vt resipisceret conuentum Patres vbi aegrotare didicerunt, adeunt, instantes, vt suae animae, vel in extremâ salutis occasione misereri vellet. Multa in eam sententiam verba apud obstinate mutum perdere videbantur. Cum tamen pergerent, rupit aeger longum silentium in haec subito verba: volo fieri Christianus, volo sacro sonte tingi: quid ni sic faciam cum me Deus ad hoc ipsum morbo liberarit? Conualui sanus sum, eamus Patres in templum. His dictis surgens vltro praeibat in AEdem sacram, vbi Christiana mysteria, quae iam prius norat, se credere certissime professus, ac mox vna cum vxore baptizatus, ad accurrentes Indos ardentissimam concionem habuit, quâ cunctos ad Christi Religionem amplectendam inflammabat. Par in diuerso genere Dei misericordia in iuuenem enituit, qui in Mediterraneis, Domo, vt inter illas gentes praenobili natus, ab ineunte pueritiâ mirabilem se suis popularibus praebuerat, pudicitiâ, et sobrietate, virtutibus in illâ Barbarie tam raris, vt qui [Note: 191 Iuuenis castus, et sobrius ad fidem vocatus.] eas constanter colant, nihil minus, quam Caelestes Angeli, aut homines de Coelo delapsi videantur. Huic domi agenti cum famâ, et sermonibus hominum allata esset notitia quaedam Christianae Religionis, cuius Magistri, et Professores in Regionibus mari vicinis esse dicerentur, arcanum, et vehemens innatum desiderium eius cognoscendae, peregrinationem in eas partes persuasit. Venit, vidit, acquieuit, volens poscensque baptizatus est. Vitaque aliquamdiu sancte inter Christianos acta, in morbum incidit, quo post animum confessione purgatum Sacrae Eucharistiae Viatico munitus in suauissimis cum Christo praesente colloquijs, laetus, et gratulans, vinculo corporis [Note: 192 Eiusdem Sancta mors.] solutus est. Similis ibidem, sed minus forte mira, vt in Religioso Sacerdote, Emmanueli Paiuae mortis foelicitas obtigit, Euangelico Ministro in primis gnauo, qui duodequadraginta continuis annis Brasilicam istam vineam summâ industriae contentione coluerat. Societatem ingressus anno huius saeculi quarto, et quadragesimo, nullum in eâ transegisse diem dicitur, quo non duas minimum horas in meditatione caelestium rerum solidas poneret. Moderatoribus ita obnoxius ad nutum, vt quae Sanctus Ignatius de [Note: 193 Emanuelis Paiuae virtutes et felix obitus.] summâ perfectione obedientiae praecipit, vsu, et moribus expresserit. Prudentissimus idem in rebus tractandis, idem candidissimus, et fuci expers amabilissima simplicitate. Praeparatus in graui morbo Sacramentis Ecclesiae, cum e deliquio rediret, animaduertit cereum ardentem, quem Christiano more Socij tunc migraturo, vt verisimiliter opinabantur, accenderant. Quibus Emmanuel placidissime, extinguite istum, inquit, nondum venit hora mea; nec longe tamen distat. Hâc ipsa die horâ secundâ post meridiem ad Dominum ibimus. Dicti veritatem euentus approbans, eo maiorem bene de eo sperandi nostris causam praebuit. E Collegio Fluminis Ianuarij duo e nostris missu Rectoris, vtilem, et Ecclesiae, et Reipublicae profectionem ad interioris continentis Barbaros susceperunt. Irritatae opinione iniuriarum finitimae Guntes, graue in Lusitanos Bellum mouebant. Senatores Vrbis quibus erat compertum, quantum Patribus nostris gratiae, atque authoritatis apud Brasilos esset, magnopere orarunt, vt ex ijs aliqui negotium placandi Barbaros, et pacis constituendae susciperent. Duo ad hoc profecti, Sacerdos cum Laico, non solum iras Barbarorum, ad vim erumpentes mitigarunt; sed Indis etiam sexcentis persuaserunt, vt se ad nouam Coloniam, quam nostri commodo loco ex indigenis inchoauerant, e vagâ, et instabili [Note: 194 Brasili sexcenti e vita vaga in stabilem translati magnis laboribus Patrum.] vitâ transferrent. Laetus hic successus magnis emptus aerumnis est, nam itinere perquam incommodo sunt vsi, ignari viarum, inopes viatici, per vastas solitudines, dubias paludes, et rapidos amnes vado, aut natatu tentare coacti, vexati praeterea continuis imbribus, Domum inediâ, et lassitudine exhausti vix tandem semiuiui redierunt.
Mexicanarum rerum Manila in Philippinis insulis nobis principium erit: nam isti Prouinciae noua haec Colonia, Orienti alioqui propior, primis
initijs contributa est. Quartum iam quinto propiorem annum a sede ibi fixâ Societas, paucitate operarum, tenuitate facultatum, ignorantiâ linguarum, a magnis, et dictu Illustribus Gentium Conuersionibus retardabatur: [Note: 197 Sinae duo in Philippinis conuersi.] excolendis interim Hispanorum, qui multi Militiae, ac mercaturae gratiâ ibi degebant, ingenijs, et moribus, ediscendisque indigenarum linguis intenta. Duo illic Sinae nobiles se se nostris ad Christianam Religionem crudiendos tradiderunt, auspicio magis in spem laeto, quam per se memorabili operae pretio. Sinensis Sacerdos cum alio suo populari mercatore, ex his quae Sciauquini, et in Vrbe Ciamcheu Rogerius, et Riccius egerant, conceptâ cupiditate Christi legis amplectendae, nec eius sibi rei facultatem liberam in patriâ posse contingere persuasi, specie commercij, quod antiquum Sinensi Regno cum Philippinis Insulis est, eo in nauibus mercatorijs iuerunt, longe vtiliori negotiatione a Christianis illic dominantibus salutem animarum petituri. Appulsi Gubernatori clam votum aperuerunt: addentes: veritos se conscientiam fratrum, ac propinquorum, qui secum venerant, et eiurationem patriae superstitionis, quam ipsi meditarentur, simul odorati essent, omni ope ac vi impedituri videbantur, in fidem eius, ac tutelam concedere. Praetor Catholicus eos collaudatos cum praesidio ad Archiepiscopum misit, hic nostris docendos tradidit. Hi virorum indole egregiâ perspectâ, dignos putarunt, qui ad specimen Orientalium ingeniorum, solemni baptismo ad Ecclesiam aggregandi in Hispaniam mitterentur. In Mexicano Collegio triplex nostrorum procuratio, Nosocomij, Scholarum, et Praedicationis Euangelicae, vberes hoc anno fructus tulit. Appulsa ex Hispaniâ magna vis plebis inopis famem fugiens, anno illic superiori steriliore frugum, per humilia capita grassantem, in morbos, vt fere fit, intemperie marini Coeli, atque incommodis nauigationis passim varios, [Note: 198 Infirmi Europaei in Me xico curati a nostris.] et graues incidit. Horum miserabjlis multitudo humi strata, subsidiorum inops, paratis nostrorum operâ curribus, et iumentis magno numero ex Oppido S. Crucis, itinere sex dierum, ad Vrbem Mexicum deportata est. Septingenti peruenerunt omnis sexûs, et aetatis. Hos domo exceptos ad id paratâ nostri sedulo ministerio tres ipsos menses recrearunt. Interim in Scholis litterarias exercitationes alij curabant. Affluebat numerus lectae iuuentutis: nec segnius ingenia scholasticis laboribus, quam mores religiosâ [Note: 199 Scholarum, et Catechismi fructuosus labor.] sedulitate ad omne decus excolebantur. Respondebat praesertim operae fructus in institutione Neophytorum. Indi non pauciores quater millibus in atrio patenti, quotidianam Magistro Sacrae Doctrinae operam dabant attentione summâ. Diuinique verbi semen bonis cordibus exceptum vberrimas omnium virtutum fruges dabat. In Tepotzotlanâ Sede vnum nostris negotium est, Indos ad fidem vocare: aggregatos Ecclesiae ad vitae Sanctimoniam assuefacere. In vtroque mirum quantum proficitur. Dominantur in illis Gentibus ebrietas, et luxuria; et ita dominantur, vt initio humanâ prudentia res aestimantibus haud sperandum videretur, fieri posse, vt sic nati, sic educati homines sobrietatem vmquam, et pudicitiam colerent. [Note: 200 Ebrietas, et libido ex Indorum mori bus sublatae.] Nunc apparuit facilia Deo esse, quae maxime ardua putantur. Christiani iam passim constantissime ad epulas dissolutas more gentis inuitantibus, negant. In quo non adeo mirum est, quod genium fraudant oblatâ voluptate, cuius sunt naturâ cupidissimi, quam quod eo nomine contumelias, et irrisiones popularium aequo animo sustinent: non raro poculis, quae exhaurire detrectauerint, per contemptum, ludibriumque perfusi. Castimoniae vero tantum apud ipsos decus, vt duae mulieres circumuentae a flagitioses viris: tuendae pudicitiae constantiam vsque ad crudelia verbera, vulneraque; altera etiam vsque ad necem, quam tali causâ gloriosam obijt, tenuerint. [Note: 201 Missio in Theuthlacum perutilis.] Ex Angelopolitano Collegio excursum in Theutlalcum est. Prouinciae id nomen, in quâ prae caeteris illarum partium Idololatriae regnum esse dicitur. Non quod Christiana illic sacra recepta nondum fuerint. Subest
enim, et ille tractus Angelopolitano Episcopo: sed penuriâ cultorum in superstitiones, et auitae prauitatis reuiuiscentia deliria siluescit, quod ibi septuaginta circiter populi vnum vnde sacra petant Pastorem habeant, qui si centuplicatos haberet sensus, agilitatem, et vigilantiam Angelicam, vix partem multesimam procurationis tantae obire rite, ac plene potuisset. Ergo illuc Episcopi rogatu profecti nostri, aras Idolis sacrilegas in antris abditis, auiorumque iugis collium multas euerterunt. Erant, qui pro Deo ignem colerent. Erant, qui fictis Genijs, vel seminum, et nucleorum, vt aiebant, vel venationis Praesidibus sacra clam facerent, quique Magicis carminibus ad multa vterentur. Priuata haec vitia multorum, omnium fere communis labes ebrietas, et libido erant. Hinc odia, et rixae, furentes inter se in mutuas committebant caedes. Sacerdotibus nostris, hisce tot malis medendi praecipuam facultatem praebuit ingens quaedam in eos beneuolentia, et reuerentia miserae Gentis ex famae commendatione nata. Passim prodibant aduenientibus obuiam, viri etiam principes, praemissis puerorum, ac puellarum choris, festo aeris Campani tinnitu cunctis laetitiae, ac gratulationis publicae signis. Patres diuersis locis ad conciones confertissimas dicebant, Dogma Christianum declarantes, superstitiones increpantes, vitia damnantes. Sub haec poenitentibus aures dabant. Producta vltro a prius adorantibus Idolorum simulacra frangebant. Gratiam inter dissidentes scriptis foederibus firmabant. Mutatio plane ingens fuit. Vbi quotidiana, vel potius continna ebriosorum in publico bacchantium spectacula extabant, multis diebus ne vnus quidem non sobrius visus. Supplicatio hinc frequens instituta plurimis ordine longo flagellis humeros caedentibus. Clausit celebritatem indicta communiter dies Epulo Eucharistico, ad quod multitudo maxima conuênit, festis omnes vestibus, et flore, gentis more, coronati: Sed quod caput est pudore sancto, ac detestatione verâ peccatorum, propositoque fixo colendae virtutis, et Diuinae legis obseruandae, penitus instincti. Guaxaci noua Sedes nostrorum instituta, opportuno loco ad confluentiam [Note: 202 Guaxacensis Sedes funda ta.] Gentium multarum. Gratissimis indigenis iuxta peregrinisque aduentus Patrum fuit, nec minus salubris commoratio. AEdibus emendis pecuniam Hispani liberaliter donarunt, Indi Templum suis manibus struxerunt, alacritate vtrique summâ. Nostri sic descriptis inter se partibus, vt quidam Domi praesto essent Ciuium vsibus, quotidianum pabulum Verbi Dei, et Ministeria Sacramentorum continuâ deuotione poscentium: alij per pagos, et vil las regione totâ concionabundi vagarentur, vtriusque operae fractus vberrimos tulerunt. Pascuariensis Collegij dum aedes hoc anno ad necessariam. habitationem a nostris benignitate Amicorum adiutis laxantur, dum iaciendis nouae fabricae fundamenris humus effoditur, repertum est muliebre Corpus [Note: 203 Corpus S. Vitginis integrum repertum.] plane integrum, et incorruptum, inter aliorum plurium circumquaque consumptorum ossa; vt terrae qualitati cadaueris illa conseruatio tribui non posset. Interrogati Seniores, quid hoc putarent esse, Responderunt Fando sibi auditum, fuisse olim in eo loco Coenobium Sanctimonialium ad omnem Christianae vitae perfectionem sanctissime institutarum a Primo eius Ecclesiae Episcopo Vasco de Quiroga, in quibus vna fuerit insignis virgo Religionis, cuius istud esse ipsum dudum mortuae cadauer non abhorrere videatur a verisimili. Tantum explorari quaerendo potuit. Caeterum Vasci de Quiroga [Note: 204 Vasci de Quiroga S. Episcopi me moria.] non negligenda nobis memoria est cum originibus huius Ecclesiae coniuncta. Post captam a Ferdinando Cortesio anno huius saeculi vicesimo Vrbem Mexicam, quae toti Regioni nomen dedit, Constituto iam in ijs Terris Hispanorum imperio, variae in eas ex Hispaniâ veteri Coloniae migrarunt, quas inter vna celebrior ductore vsa est Marchione a Valle. Huius aduentus in Mexicum in id commode momenrum incidit, quo Indigenarum Gens salutari taedio instincta seruitutis durae, quam a Diabolo terribili formâ passim apparente, et humanis hostijs sibi sacrificari frequentissime iubente, patiebatur,
[Note: 205 Indi, Tyrannidis Diabo licae pertaesi.] erigere vulgo animum ad Christi libertatem ceperat, expeditionibus Europaeorum famâ dumtaxat primore tenus ibi cognitam. Grauis instabat autor consilij noui vir primariae in gente dignitatis, Sacerdotio in veteri superstitione functus, quem, vt est verisimile, ex congressu cum aliquo Cortesij Comitum, Christianae Religionis quadam obiter notitiâ perfusum, ingens [Note: 206 Cuiusdam eorum Sacer dotis in Christi Reli gionem studium.] eius admiratio ceperat: ita vt finem nullum eius commendandae, confiderandaeque, ac quoad sciret, valeretque aemulandae, et vsurpandae faceret, certos, quos didicerat eius ritus deuotissime obieris. Idque viri studium Deo fuisse cordi, vaticinium demonstrat ex eo saepe auditum: fore, vt breui veritas ab aeuo abstrusa excitaretur e tenebris, et in bono lumine locaretur: quod secuta paulo post Euangelij praedicatio, conuersioque magnae partis Gentium illarum, diuinitus inspiratum fuisse ostendit. Famâ quippe vulgatâ appulsi cum numeroso comitatu noui Europaeorum [Note: 207 Mechoacani Regis, et Re gni conuersio.] Ducis (is erat, quem dixi Marchio a Valle) confestim, Mechoacanus Rex in eo tractu praepotens, se vltro obtulit, Catholici Regis imperio potestatique vna dumtaxat conditione se subijcens, si Christianae Religionis tam ipse, quam eius ditioni subiecta gens participes fierent. Exceptus deinde humanissime Marchio cum suis a Mechoacano in Vrbem Regiam, per Sacerdotes Religiosos, quos secum duxerat Regem hospitem, primoresque Regni, ac populum plerumque baptizauit, festinantius omuino, quam vt formari satis, instituique prout oportebat Neophyti possent. Sed tempestiue missus ex Hispaniâ Vascus Quiroga, Episcopus, quos nomine tenus Christianos acceperat, verâ Religionis Sanctitate imbuit. Ab anno huius saeculi secundo, et quadragesimo per duo de triginta consequentes apostolicâ diligentiâ in rudis Ecclesiae institutione [Note: 208 Vasci de Quiroga Epi scopi sancti et vtiles labores.] versatus, et in se omnes numeros Euangelicae sapientiae, et in commisso sibi populo magnum instar Ecclesiasticae Sanctitatis expressit. Vna res angebat comparandum priscis Patribus antistitem: penuria ministrorum, per quam fiebat, vt magna pars vastae dioeceseos necessario inculta relinqueretur. Perlatâ illuc forte prima famâ confirmatae per sedem Apostolicam Societatis IESV, institit Vascus vehementer, misso etiam ad hoc in Hispaniam vno e suis familiaribus, lecto venerandoque Sacerdote, vt aliquot e Socijs ad se mitterentur, quod vbi tum impetrari non potuit, ad reuersum [Note: 209 Patrum Societatis auxi lium frustra exposcit.] infectâ re Canonicum Pius Antistes, Spiritu Sancto Authore, vt viri sanctitas, et euentuum fides probat, haec ipsa verba protulit: nunc quidem digni non fuimus: sed erit tempus quando huc quoque Societas IESV veniet ingenti hatum gentium bono. Mortuo deinde post vitam sanctissime transactam optimo Praesule, cum esset auditum ab eius Canonicis de aduentu nostrorum in Mexicum, ijs missâ statim legatione Pascuariam accitis aedes ipsa sacra, in quâ Vascus rem sacram egerat, vbique sepultus erat cum adiuncta domo, quam inhabitauerat, nostris est tradita, Canonicis [Note: 210 Eo mortuo Societas in Mexicum aduenit.] cum clero alio migrantibus. additus aureorum quingentorum annuus census Haec fuit Pascuarensis Collegij prima fundatio; ex quo procurationem animorum consuetis instituti nostri artibus, et modis aggressi Patres, iucundissime reperiebant eadem fere obseruare solitum Vascum Episcopum, quae ipsi Xauerij exemplo Ignatijque praescripto factitarent, vt non nisi Diuini Spiritus impulsu conuenire in eosdem sensus Romae, Goae, Mexici, tantis diuulsos interuallis potuisse homines facile sentias. Hoc porro anno Pascuarienses Patres aucti numero ex recens appulsis ab Hispaniâ, qui celeriter arreprâ populari linguâ mature aptos Ecclesiasticis functionibus se probarunt, alacriores quam vmquam in omne genus Apostolicorum laborum [Note: 211 Sacrum Iubilaeum Pascuarij magno fructu prop situm.] incubuerunt. Postridie nonas Ianuarias die ipso sacro Epiphaniae expositâ palam apparatu ingenti sacrâ effigie Deiparae in Templo nostro, incredibilis concursus fuit ad Confessionis, et Eucharistiae sacra mysteria confluentium, inuitante videlicet promulgatione prius factâ Iobelaei, et
peccatorum indulgentiae ijs promissae, qui expiatis animis sacro epulo refecti ei celebritati adessent. Tres inde totas hebdomadas populi frequentia durauit: quo toto tempore praebere se assiduos in Poenitentiae Tribunalibus Patres oportuit. Accendebant bonae plebis studium beneficia curationum ad aram Diuae Virginis per eos dies impetrata plurima. Nec minor in Pagis, quo Patrum quidam excurrerunt docilitas, et deuotio deprehensa. occurrebant totae multitudines venientibus, affectu magno: pari attentione dicentibus operam dabant. Peccata confitebantur; poenas impositas quantumlibet duras non modo integre subibant, sed verberationes etiam publicas admetiebantur. Mitto singularia multa conuersionum, reconciliationum, et eius generis mutatio num insignium, vti et naturae vires excedentium retum, qualibus Diuina Bonitas, pro suae Prouidentiae more, nascentem hanc Ecclesiam confirmare, ac consolari dignatus est. Sed finis nullus sit nisi plura ex istis intelligenda, quam integre legenda damus. Vna necessario memoranda est Patrum ad Chichimecas missio duorum. Gens est sui adhuc iuris, eoque ferocior, nec aditu, inermibus praesertim, tuta. Christianos si nomine censeas, plerosque ibi repereris, si e fide, ac moribus aestimes vix [Note: 212 Missio ad Chichimecas ardua sed ex pari fructuosa.] vllum, Maxima pars totis annis viginti Sacerdotem non viderant. Hinc vitiorum colluuies foeda. Quotidiana ebrietas, et promiscua libido in laudis parte numerabantur. Mox partim temulentiâ, partim riualitate accensi in caedes mutuas ferinâ Barbarie ruere. Sed haec mala neglectae culturae potius, quam prauae indoli gentis imputanda fuisse, docuit exitus. Auditi enim Patres miros confestim motus effecerunt. Scholae passim habitae Christianae Doctrinae, concurrentibus cunctis, et dociles se praebentibus. Declamatum inde in peccata, perniciesque ipsorum, ac sempiterna supplicia proposita, horrentibus conscijs, pectoraque rundentibus. Audiendis mox confessionibus longa, et diligens opera impensa. Sacra publice facta. Ministrata probatis Eucharistia. Fuit, qui in Confessione pollicitus emendationem ebrietatis, anxie [Note: 213 S. Angeli Cu stodis auxilium opportunum ad confirmationem poenitentis debilis.] reputabat, quî resistere illecebris peccandi posset. In eâ curâ obdormiscens vidit iuuenem candidum, qui se iussum sequi in Coetum compotantium duceret. Apparebant laetae primo Conuiuarum facies, mox, vt quisque poculum hauserat, vultus deformabantur; eo sensim turpiores horribilioresque, quo pluries biberant. Haesit expergefacto salubris horror intemperantiae. Nec dubitabant Patres, quibus haec ipse, qui viderat narrabat, quin opportuno beneficio Angeli Custodis, salutaris species oblata infirmo poenitenti foret. Visa eius generis, effectusque similis, et alia fuerunt, quae ex annuis cognoscenda relinquimus.