HAbetis alteram, Patres Fratresque Historiarum nostrae Societatis partem, scriptam a me animo bono, exitu vtinam pari. Fruimini, quod strenua Patrum manus gessit, ignoscite quod stylus meus detriuit. Video quam dispari conditione simus. Vos factis eos repraesentatis, ego dictis adumbro. Scripta mea tabulae mutae sunt, ignaua lineamenta: spirantes vos statuae, simulacra viua et efficacia. Qui et litteras animatis meas, dum, quae narrantur a me, accipiunt fidem, hoc est vitam, a vobis; vt nemo dubitet facta, quae fieri videt: nec de Patrum ambigat facie, quam agnoscit in filijs. Caeterum et vestra, et publice interest, vt vestris ad Deum precibus impetretis, quod mihi munus impositum est, vt quam minime male fungar: nam vt bene, supra votum est. Plura habebam ad vos praefari de toto genere, consilioque et quasi oeconomia scriptionis tum meae, tum P. Nicolai Orlandini, qui primam rerum nostrarum partem condidit. In eamdem enim viam a principio, inuicem ignari, conuenimus: sed quia et ad alios, atque adeo maxime ad alios ea disputatio pertinebat, separare malui, prooemioque inclusi. Bene valete. Christus Iesus sua me Societate ac vestra dignum efficiat.
Omnium indignus in Christo seruus Franciscus Sacchinus.
QVod continens saeculorum recepit vsus, vt Historiae conditores, quas quisque res tradendas posteritati susceperint, omnium fere primas putent; lectorumque auiditatem haudquaquam dissimulanter. perque insinuationum blandos anfractus, sed aperto rectoque studio colligant: id mihi quoque concedi aequius eo sit, quo iustius postulatur. Quod si sacri quidquam ad rem facit auctoritas exempli, detur et mihi, (quanquam nulla re comparando) quod S. Paulus omni sibi [Note: Rom. 11.] iure sumpsit, vt honorificem ministerium meum. Nam, vt scriptorem hîc separem: nec me [Note: I. Comparatio Religiosae Historiae cum profana militari:] Historicorum numero inserere audeam; materiae quidem non appetenti mihi, sed diffidenti oblatum genus, vt ignorare hominis non modesti magis quam stolidi; ita dissimulare ingrati videatur potius, quam pudentis. Neque hîc profanis bellis sacra compararim. Bella nos condimus, non populorum inter se, (quanquam et haec in loco tacita praeteriri non licet) sed gentis humanae cum monstris tyrannisque tartareis; quorum nec potentiae ferociaeque, nec prauitati aut malitiae, ac ne numero quidem vllae adaequari possint mortales opes. Bella non per amplas fusa prouincias, sed quidquid terrae, quidquid maris vsquam est patefactum, amplexa. Bella, quibus cum toto pugnetur orbe terrarum, non tamen de orbe terrarum dimicatio est, sed de imperio caeli. Itaque totus hic mortalium rerum mundus pro campo est nobis; victoriae merces ille immortalis, triumphis non in Romanum Capitolium ad breuem diem, sed in beatam Jerusalem, Romamque caelestem ad aeternitatem inuehendis. Nostrorum summa bellorum non robore ac firmitate corporum, quibus et multae belluarum praepollent, sed animorum virtute constat: qua vna vincere plena victoria est, vinci vera clades. Quid de armis dicam, quae caelestia? de imperatore, qui Christus est? de praeda, quae non corrumpitur, sed beatur? Nam quidquid infertur hîc vastitatis, excidium est vitiorum. Cum his igitur contendam bella profana, quae non raro ab scelere orta, et geruntur cum scelere, et perpetrantur; cum haec a virtute prosecta cum virtute administrentur, desinant in virtutem? Quid vllam in partem, nisi in diuersum conuenit? Nam vt illic nitidissimas regiones vastari, pulcherrimas vrbes euerti, sacra violari, deleri imperia, populos mancipari, sanguine, flamma, rapinis soedari omnia, Martium facinus, ac triumphi meritum est: ita hîc excoli aspreta in Paradisi delicias, excitari templa, expiari impia et consecrari, municipia caeli fundari; ad regnum, ad thesauros immortales, ad sempiternam beatitatem vocari miserrimos; omnia pijs lacrymarum imbribus, amabili caritatis incendio, salutaribus benignitatis fontibus enitescere, Saluatoris est opus, et victoria crucis. Denique vt trucidatorum illic millia numer antur, ita census hîc agitur vitae restitutorum. Quae cum certe infra potius, quam supra meritum rerum dicantur, [Note: cum naturali, ac morali Ethnicorum. Plin. li. 2. cap 29.] quantum distant diuina humanis, aeterna breuibus; quid obsecro est, quam ob rem homines, quorum est propria humanitas, ad spectacula immanitatis tanto impetu rapiantur; haec autem consentanea generi suo, tantoque pulchriora ac perinde salubriora magnam partem fastidiant? Enimuero naturalis Historiae Romanus auctor ex merito exprobrat mira humani ingenij peste fieri, vt sanguinem ac caedem condere annalibus iuuet mundi ipsius ignaris. Concionabundus vero Seneca peruersitatem eandem,
quatenus bella moribus praeferuntur, illa orationis grauitate incessit ac deplorat. Consumpsere se quidam dum acta Regum externorum componunt: quaeque passi inuicem, ausique sunt populi. Quanto satius est sua mala extinguere, quam aliena posteris tradere? Quanto potius deorum opera celebrare, quam Philippi aut Alexandri latrocinia, caeterorumque, qui exitio gentium clari, non minores fuere pestes mortalium, quam inundatio, qua planum omne perfusum est; quam conflagratio, qua magna pars animantium exaruit? Quemadmodum Annibal superauerit Alpes scribunt: quem admodum confirmatum Hispaniae cladibus bellum Italiae inopinatus intulerit, infractisque rebus, etiam post Carthaginem pertinax, Reges pererrauerit, contra Romanos ducem se promittens etiam sine exercitu: quem admodum non desierit senex omnibus angulis bellum quaerere. adeo sine patria esse pati poterat, sine hoste non poterat. Quanto satius quid faciendum sit, quam quid factum sit quaerere? ac docere eos, qui sua permisere fortunae, nihil stabile ab illa datum esse; eius omnia fluere aura mobilius? Quod si vel naturae opera, vel humanorum morum culturam, vt intra eiusdem naturae limite continentur, homines in sapientia Romana primi subsellij vsque eo scriptu digniora lectuque quam cruentas bellorum strages, et regnorum exitia censuerunt; apparet de Religiosis quid sit existimandum Historiis, quae quanto bellicis naturales moralesque, tanto ipsae ac longe amplius vtrisque antistant. Hîc enim ipsam videas, quae suo in regno tam inexorabilis domina est, ancillam fieri naturam; quocunque vocetur, sequi; omnem ponere, et induere faciem, vt appareat Christo, et famuletur. Spectacula hîc hominum offeruntur vsque eo supra nubes, supraque modum humanum elatorum, vt propiores iam caelo sint, mentibusque beatis, quam terrenae origini similiores. Hîc suum Christi gratia quemdam fabricatur, fouetque, et quasi animat mundum, cuius vniuersa haec naturae pulchritudo atque perfectio vix prima linea et adumbratio censeatur. Hinc vero est consequens, vt quae talia exequuntur Historiae, paribus quadam portione gradibus super eas omnes, quae naturae inclusa finibus produnt, excellant.
[Note: II. Huius comparatio operis cum Religiosis similibus.] Sed inter ipsas Religiosas quem locum haec nostra mereatur, existimari hinc poterit. Seuerioris disciplinae primi conditores exiguum habuere commercium cum procuratione alienae salutis. Monachos sese profitebantur, et sola petebant loca, vt secum toti, cumque caelestibus, obliti prope mortalium, essent. Familiae his deinde successerunt, quae haud paulo liberalius partem curarum in communes vtilitates deriuauerunt: verumtamen et ad concinendas per otium diuinas laudes certa sibi interualla, et ad officia alia reseruarunt: nec munera nisi quaedam priuatisque gerenda modis assumpserunt. Extitit demum hic, de quo nos molimur, coetus, qui partem vtramque studio summo complexus, nihil, quod ad perficiendam suorum virtutem, nihil quod ad alienam pertineret, omisit: et connexuit inter se partes eas, inuicemque ita permiscuit, vt quidquid priuatim proficeretur, idomne publice quoque prodesset. Quid enim desiderari am plius ad disciplinam domesticam, et propriam cuiusque alendam virtutem potest, vbi Tirocinij ea ratio est? illa graduum distinctio, et cooptatio in eos: Moderatorum talis creatio: ita septa paupertas: ambitioni sic aditus interclusus? tum illa interiora, et inprimis efficacia, tantus obedientiae, tantus explorandae conscientiae, et meditandi, tantus diuinorum mysteriorum vsus? Etenim perfectio cum in eo sit posita, vt perpurgatus a vitiis animus, et illuminatus virtutibus quam simillimus fiat, quamque arctissime iungatur procreatori suo; et fundamenta sint cognitio sui Deique, itemque notitia vitandarum rerum et agendarum: nos quidem ipsos, et vitanda maxime per examen; Deum, et agenda meditatione cognoscimus. Ad haec cuiusuis facultatis disciplina cum ita facillime comparetur, si ex consilio et praemeditatione
agas praecognitis et obseruatis agendi rationibus, tum actionem postea ipsam, et opus recognoscas, et ad propositam regulam exigas; id omne cum meditatio praestat, quae praecognoscit vias atque proponit; tum examen, quod facta ad iudicium, et ad limam reuocat: nec solum probat, aut damnat, sed et causas peruestigat erroris aut successus; quas vitemus inposterum, vel sequamur. Obedientia vero si vigeat, ita ab se ipso, ac suis quemque appetitionibus seiungit ac separat, cumque diuina conserit voluntate, vt vna omnes consummatae sapientiae partes complexa videatur. Ad haec autem efficienda, quoniam supra vires naturae sunt, cum caelesti sit opus auxilio, perfrequens cum precandi, tum mysteriorum praesidium prouisum est. Sed haec omittamus. Neque enim id ago, vt Ordinem hunc, qui se minimum omnium profitetur, cum aliorum perfectione componam de altera illa parte, quae potius ad historiam pertinet, liberius licet significare, cum palam sit, totum se, quantuscunque est, ad alienas vtilitates contulisse. Quae ipsa cura, vix credibile dictu est, quam et varie, et valide in proprium quoque prosectum redundet. Nihil itaque praecipue sibi temporis, nihil loci munerisue secreuit. Quod animis commodaret, alienum ab se nihil putauit: in omnia se vijs omnibus dedit: nomine etiam a militia sumpto professus neutiquam se vmbrae, verum soli natum; inque acie perpetuo stare, assiduum praeeunte, et vires sufficiente Jesu, pro liberandis animis bellum gerentem. Ita Societatem hanc, (si vno conspectu intuearis) videre licet totam in opere, totam in certamine, domi, peregre, per oppida, per agros, ingymnasiis, in templis, circum fora et compita, priuatorum in tectis, inter nosocomiorum squalorem, inter vincula reorum, vbi vbi spes affulgeat sacrae praedae. Hîc dimicare cum haereticis, illic signa Euangelij explicare inter ignaras Christi nationes: per ludibria fluctuum, per naufragia, per inuias solitudines, ad vltima rerum properare, vt venetur, quos in partem sortis Sanctorum vocet: vbique vero laborare, eniti, contendere, vt iam transcriptos in gentem sanctam, et regale sacerdotium ad vitam professione dignam adducat; ab vitiorum ac daemonum violentia tueatur; ad vlteriora honesti prouehat, et propius admoueat Deo. Videre licet quasi cohortem in quadam caritatis specula excubantem semper, et vbique in procinctu. Siue eluuies sternat, siue voret flamma vrbes, siue plebem fames depopuletur, siue pestilentia gentes absumat, siue postremo alius quiuis humanorum casuum ingruat; repente accurrere, aduolare, adesse per strages acflammas ac sunera opem animis; et, si queat, etiam corporibus allaturam; connisuramque vt mortalitatis damna vertat in lucrum aeternitatis. Itaque quamuis de caetero (vt dixi) omnium se Religiosarum familiarum agnoscat, haberique velit postremam; haud dubie tamen hac instituti ratione, et munerum operumque varietate vberiorem tanto scriptori materiam suggerit, quanto est ipsa sagatae ciuitati, quam togatae similior; quantoque fertiliora sunt Historiae tempora belli, quam pacis.
[Note: III. Non scribenda sola mirabilia, et inimitabilia.]Caeterum quemadmodum ille vulgo peruersus, quem paulo ante castigauimus, viget error, vt sanctissimis hisce et salutiferis bellis profanorum scelera bellorum et sanguinem anteponant; ita piorum non paucis illa insedit fallax opinio, vt siue in moribus, siue in factis, nisi quae exagger ata in miraculum sunt, parum digna luce annalium arbitrentur: et, quae prodigijs contexta monumenta non sint, prope neglectui habeant. Habenda sane gratia est his, qui Historiae id genus composuere. Miranda enim prodigia mentes humanas excitant ad venerationem Numinis, ad cogitandam prouidentiam, ad aestimandam potentiam, bonitatem, iustitiam. Quare memoriam eorum consignari fidelibus litteris pium ac salutare est. Fastigia quoque summa virtutum, et imitatu ardua facta lectorem compungunt, vt excellentissima animaduertenti, ne mediocria quidem praestare pudori sit. Quibus de causis talia et nos, quanquam minime affectauimus, nec nisi scrupuloso delectu, tamen libenter posuimus; et quidem tam multa, vt, si non
volumina, sed anni conferantur, haud facile sit plura alibi reperire. Verum enim vero haud melius paulo videatur meriturus de publico pietatis, qui non illis dumtaxat contentus, narrationem ad humanum magis vsum accommodet, atque Historiam, vt in consesso est apud omnes debere esse, ita ipse faciat magistram vitae: perque omnia officiorum genera, gradus per omnes ducat. Etenim cum et praeceptis vita formetur, et exemplis; vt illa sapientes docent vtiliora esse, quae non vniuerse traduntur, sed ad singulas aptantur actiones; ita censeri aequum est praestare exempla quorum latius pateat vsus: et saluberrima moribus esse, quae in cursu rerum quotidiano, negotiisque singulis intueri possis; vt vbique decora praete habeas signata, et quasi consecrata vestigia, quae subsequi, et vestigiis pressisse tuis iuuet. Periculum alioqui sit, ne quem praecelsa tantum suspicere assuefeceris, is neque illa prae infirmitate conetur assequi, neque media prae contemptu curet. Officia quin etiam moderata, eodemque tenore conseruatam disciplinae aequabilitatem, eo impensius commendari par est, quo minus intellectam laudem habent: cum tamen saepenumero nec fructuosa minus, nec ardua; semper autem tutior a sint speciosis illis. Ad haec magnorum virorum nihil ignorare posteri amant. Diligenti autem scriptori non id modo spectandum est, quid saeculo arrideat suo sed simulaeui consulenda venturi studia, et quamuis serorum desiderijs indulgendum nepotum. Optabat iure Chrysostomus, quaecunque fecerunt SS. Apostoli, aut aliquo ad eos modo pertinuere, vt prodita memoriae essent; vbi suissent; quas domos intrassent; vbi assedissent; ac caetera talia, quae videmus vel obscura famae testificatione commendata, non solum gratiam, sed et venerationem habere. Id autem et in alijs locum habet virtute eximijs, quamuis Apostolica excelsitate inferioribus. Ac ne illud quidem conueniens est, quod nihil tua, patriaeque tuae putes interesse, id pro superuacaneo ducere. Alijs fortasse hominibus, aliis poterit terris iucunditatis aliquid et commoditatis afferre. Neque vero publici molitor operis vnicuipiam addicit operam suam, sed publicum gentis humanae administrum praebeat sese oportet.
[Note: IV. Nihil in religione paruum. Lib. 11. cap. 2.] Ante omnia intuendum, quid argumento, quod in manibus quisque habet, consentancum videatur. Putidum quippe est quiduis a quolibet postulare. Respublica de qua, et cui scribitur, operi modum finit. Proditurus de insectis animalibus Plinius principio legentes precatur, ne, quoniam ex ijs multa spernunt, etiam relata fastidio damnent, cum in contemplatione naturae nihil possit videri superuacuum. Quanto igitur minus fastidiendum quidquam erit in gratiae diuinae, et singularis prouidentiae contemplandis ac [Note: Tacit. li 4. Annal.] describendis operibus? Pleraque eorum, quae retuli, quaeque referam (inquit scriptorum, si quisquam, fastidiosus ac censor) parua forsitan ac leuia memoratu videri non sum nescius. Tum excusat tempora, quae memoranda sibi obtigissent. Hac excusatione vereor ne non satis decorum sit Chri lianum scriptorem apud Christianos vti. Clarus [Note: Qintil l. 10. cap. 3.] eloquentiae doctor negat quidquam paruum in studiis esse: eoque sibi quaedam, quamuis parua videantur, transeunda non putat. Quanto id autem verius in studiis pietatis, quam litterarum? Quae ad religionem pertinent, omnia magna sunt. Apud rudem caelestium [Note: Lin. saepe] aetatem, ac foedissimis superstitionibus occaecatam profitentur Historicorum grauissimi quaedam se, quae alioqui omissuri fuissent, in annales suos, quod pertineant ad [Note: Quintus Curt. li. 5.] religionem, reserre. Magnus Alexander terrarum parte magna in potestatem redacta victorem exercitum ita compellat: Maiora adhuc restant: sed ita nostra erunt quae non dum attigimus, si nihil paruum duxerimus, in quo magnae glortae locus est. An quidquam igitur Christiani paruum censeant, in quo et diuinae, et ipsorum gloriae sempiternae [Note: Plut. in polit praeecptis.] sit locus Pleraque sunt, inquit Plutarchus, quae si tu tibi ipsi, aut per te ipsum pertractes et agas, abiectus et sordidus merito existimari possis; haec eadem si ciuitati publice exhibere videaris, non illiberalis et degener, sed generosus
ciuis haberi queas. Refert igitur non modo quid, sed et cui, et qua gratia fiat. Quod si causa publica ministerium quamuis illiberale nobilitat, quanto validius cohonestabit [Note: S. Ambr. 2. de poenit. c. 6.] Deus? Praeclare S. Ambrosius: Totum decet quidquid defertur religioni: vt nullum obsequium, quod proficiat ad cultum et obseruantiam Christi, erubescamus. [Note: Plato 5. de leg. ad fin.]Vetat Plato minuti pusillique animi opinionem timendam, quasi parua nimium considerentur, si quis praecipiat, vt vasa, atque vniuersa ciuium supellex suum habeat modum, nihilque sine certa mensura possideatur. Longius ab opinione tali aberit, qui in Republica diuina esse commensa cuncta docuerit, legitimaque nihil mensura ac iusto modo [Note: Liu. dec. 3. lib. 7.] vacare. Quod si per sese quaedam spectata, exigua possent videri, adsummam tamen relata pro magnis habenda sunt. Adeo ex paruis saepe magnarum momenta rerum pendent. [Note: Arist. Pol. l. 5. c. 2. et 3. et 4. Plato 4. de rep.] Qui de ciuitatum ordinando statu laudatissima praecepta ediderunt Plato et Aristoteles, inter causas seditionum et euersionum rei totius publicae exilitatem, quam mikro/thta Aristoteles vocat, reponunt: ideo, et praecipuam rerum eiusmodi haberi rationem [Note: Polyb. l. 4. med.] volunt. Musicaeque neglectu Polybius auctor est in Arcadia Cynethenses in barbaram degenerasse feritatem, cum caeteri Arcadum, qui Musicam diligenter coluerant, admodum pij haberentur. Id autem tanto valet amplius in sacris hisce ciuitatibus, quanto perfectiores ipsae sunt: cum perfectissimus ordo leuissima mutatione turbetur, vt pulcherrimam formam, subtilissimumque concentum vitia vel parua infuscant. Atque vtinam plus nimio [Note: S. Ansel. ep. 6. ad Monaches.] testem vsum non haberemus. Nec desunt sapientum nostrorum voces. Illud S. Anselmi oraculum est: Vbi minimi excessus negliguntur, ibi totus ordo paulatim dissipatur ac destruitur. Nequaquam igitur tenuia videri, vel superuacanea possunt, si quae interdum ab scriptoribus exempla proserantur in paruare magnae virtutis, cum virtus vbique per sese magna sit: cum id, quod causae publicae, quod religioni, quod Christo impenditur, honestissimum et maximum habeatur: cum id abesse nullo modo debeat, sine quo caetera labant: denique cum et inijs, quae ingenio manuque fabrefiunt; et ijs, quae natura progignit, vt mole quaedam, ita quaedam subtilitate ac genere mira [Note: S. Paulin. epist. 1 ad Amandum] sint. Non enim ideo margarita vilis, quia exigua, vt sanctus Paulinus ait, sed ideo magis pretiosa, quia et in exiguo modo magnum pretium habet.
[Note: V Quae vere sint admiranda.] Quod si mir abilium cupido tenet, primum cognoscere oportet, quae admirabilitatis vera sit ratio. Scientia est minime vulgaris scire admirari: et id quoque discendum est ex norma intelligentium. Reuera maius miraculum est (ita disputat Nesteros [Note: Coll. 15. c. 8.] Abbas apud Ioannem Cassianum) de propria carne fomitem luxuriae eradicare, quam expellere immundos spirituse corporibus alienis: et magnificentius signum est virtute patientiae truculentos motus iracundiae prohibere, quam aërijs principatibus imperare: plusque est exclusisse edacissimos de corpore proprio tristitiae morbos, quam valetudines alterius, febresque corporeas expulisse: postremo multis modis praeclariorvirtus, sublimiorque profectus est animae propriae curare languores, quam corporis alieni. Neque illa minus praeclare [Note: Coll. 12. c. 12.] vereque Abbas Chaeremon apud auctorem eumdem. Quis plane non miretur opera Dei, ac toto non proclamet affectu, Quia ego cognoui quod magnus est Dominus? cum velse, vel alium quempiam ex rapacissimo liberalem, ex prodigo continentem, ex superbo humilem, ex delicato ac tenero squalidum hirsutumque perspexerit, et egestate atque angustia praesentium rerum etiam voluntarie perfruentem? Ista sunt profecto mira opera Dei, quae peculiariter anima Prophetae, similiumque eius mirificae contemplationis intuitu stupefacta cognoscit. Ista sunt prodigia, quae posuit super terram, quae idem Propheta considerans ad admirationem eorum cunctos populos aduocat dicens, Venite, et videte opera Dei, quae posuit prodigia super terram, auferens bella
vsque ad finem terrae: arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Quod enim maius potest esse prodigium, quam sub momento breuissimo ex rapacissimis publicanis Apostolos fieri, ex persecutoribus truculentis praedicatores Euangelij patientissimos reddi, ita vt eam, quam persequebantur fidem, etiam effusione sui sanguinis propagarent? Ista sunt opera Dei, quae se quotidie vna cum Patre operari Filius protestatur dicens, Pater meus vsque modo operatur, et ego operor. Deistis operibus Dei beatus Dauid in spiritu canens, Benedictus, inquit, Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia magna solus. Deistis et Amos Propheta, Quifacit, inquit, omnia, et conuertit ea, et transmutat in matutinam vmbram mortis.
[Note: VI. Quanti aestimanda procuratio auimarum.]Quae side propria cuiusque commutatione, cum per diuinae gratiae opem ab terreno in caelestem hominem transit, summo iure dicuntur, conuersiones vtique alienas tanto mirabiliores videri conuenit, quanto minus in potestate sunt hominum. Benigna esset materia, si liberet, vt inuitat locus, excurrere in laudes laborum, qui animarum causa suscipiuntur: quod omnium diuinissimum opus ab Areopagita vocari vulgatum est. de quo Clemens [Note: Paedag. l. 1. c. 12.] Alexandrinus ita decernit: Est autem maximum et perfectissimum bonum, quando a male faciendo, et a re male gerenda ad virtutem et bonam actionem [Note: S. Amb. c. 18. de Arca et Noë.] possit quis aliquem traducere. Et sanctus Ambrosius: Bonum sapientis, optimumque propositum semper sibi etiam alios adiungere studet, errantes [Note: S. Chrys. bo. vlt. in Matth. et alibi.]emendare, corrigere vagantes. Magnifice vero, sed citra elationem Chrysostomus magis honoratum a Deo demonstrat hominem, cui tribuit facultatem, per quam posset sustinere inopem, quam si dedisset, vt ruiturum sustineret caelum. At cui dedit non vt corpus, sed vt animum pasceret, vt sustineret labentem, aut lapsum etiam restitueret, quid porro [Note: Or. contra Iud. in fine.] dedit? Haec enim (idem alibi inquit) est maior eleëmosyna, quam illa (nimirum quae corpori opitulatur) imo maior, quam decem millia talentorum, quam hic mundus vniuersus, quantus quantus vndique patetoculis. Siquidem homo est toto mundo pretiosior. Huius enim causa et caelum, et terra, et mare condita sunt, et sol, et stellae. Et si pecuniae vim immensam dinumerauerit aliquis, nihil simile praestiterit ei quod praestat is qui seruat animam. Tantum denique opus est procuratio animarum, vt in eam Deus ipse sua, vt sic loquar, omnia conferat; in eam vniuer sitatem omnium rerum; et, quae mir aculorum omne culmen transcendunt, naturae humanae susceptionem, summos mortalis vitae labores, atque adeo durissimae perpessionem necis intendat. Quare non immerito animarum conuersio quibusuis prodigijs antefertur, [Note: S. Aug, ser. 44. de ver. Domini. S. Greg. ho. 29.] ad quam prodigia ipsareferuntur. Amplius quoque est resuscitare semper victurum, vt ait sanctus Augustinus, quam resuscitare iterum moriturum. Et Magnus Gregorius alijs etiam nominibus praeferens ita disputat, Quae nimirum miracula tanto maiora sunt, quanto spiritualia; tanto maiora sunt, quanto per haec non corpora, sed animae suscitantur. Nam corporalia illa miracula ostendunt aliquando sanctitatem, non autem faciunt; haec vero spiritualia, quae aguntur in mente, virtutem vitae non ostendunt, sed faciunt. Illa habere et mali possunt, istis [Note: S. Bern in Vita Malach.] autem perfrui nisi boni non possunt. Quae cum ita sint, recte D. Bernardus cum ab sancto Malachia reuocatam a morte feminam memorasset, continuoque de altera retulisset, [Note: Multa vide apud Sur. To. V. Serm. de vita S. Seuerini Colon. Epis.] ex furenter iracunda in mansuetudinem commutata, subiecit: Si licet et me iuxta Apostolum, abundare in sensu meo, accipiat quisque vt volet, ego istud suscitatae miraculo mortuae censeo praeferendum: quod exterior quidem ibi, hîc vero interior reuixerit homo. Adde postremo, quod sunt haec operosiora nonraro. [Note: S. Amb. 2. offic. ca. 26.] Audi S. Ambrosium: Itaque Iesus Naue, qui potuit solem statuere ne procederet, auaritiam hominum non potuit sistere, ne serperet. Ad vocem eius sol
[Note: Seu. Sulp. Dial. 3. c. 12]stetit, auaritia non stetit. Inde S. Martinus, vt refert Seuerus, cum tranantiflumen serpenti imperasset, vt retro se referret, et illa paruisset, altius ingemiscens ait, Serpentes [Note: Dial. 1. c. 8.] me audiunt, et homines non audiunt. Et alibi apud eumdem Seuerum Post humianus, cum similia fer arum enarrasset obsequia, ad Christum conuersus cui sapit omne, quod brutum est, cui mite est omne, quod saeuit, Tua sunt haec, inquit, Christe miracula; et in hoc ingemiscimus, quod maiestatem tuam ferae sentiunt, homines non verentur.
[Note: VII Historici boni officium.] Haecitaque velim notent miracula, si qui nostros annales sua cura dignabuntur, quam crebra quam varia, quam magna offerantur: ad haec aemulanda excitent ipsi sese. Tum enim saeculum plane beatum sit, si quisque et bonus esse studeat, et alterum bonum efficere. Obfirmet proinde animum aduersus vulgi iudicia, cum is, qui sectatur perfecta virtutum, tum qui legit ac scribit. Ac scriptor quidem ante omnia enitatur, vt liberet errore animos, et opiniones veras inducat: tum id si minus procedat, nequaquam auferri se placendi studio sinat, vt per adulationem confirmet falsam multitudinis existimationem, et iucundis profutura posthabeat. Ne taedio quidem laboris, aut illecebraeditionis praefestinet ad exitum cum iactura rerum. Temperanda et satietatis vitandae cura, ne longitudo, aut similitudo rerum paritura nauseam plus aequo timeatur. Quid enim prolixius, aut similius, quam tot per annos gesta ab Romanis bella cum Aequis, Volscis, Samnitibus, ac postea cum Liguribus apud Liuium? Ille tamen molliciem quorumdam [Note: Linius Des. 1. l. 10.] ita castigat, Quinam sit ille, quem pigeat longinquitatis bellorum scribendo legendoque, quae gerentes non fatigauerunt? Mihivero, et pudorem illa Plinij testificatio [Note: lib. 28. in prooem.] ingerat dereperta ex animalibus medicina dicere exordientis: Quin omnem insumemus operam, licet fastidij periculum vrgeat, quando ita decretum est, minorem gratiae, quam vtilitatum vitae respectum habere. Potius ergo lectorem [Note: In Vita S. Germani c. 38. et 71.] meum cum Fortunato exhorter, vt, quoniam de Dei dono non debet esse fastidium, non sit fastidium audire, quod Christus suis praestitit fidelibus. Quae cum dicuntur, nequaquam laudantur im modica: sed et scribentium quorumdam, qui tantum summa rerum, eorum modo, qui breuiaria concinnant, carpunt; et lectorum impatientiam, nihil nisi aridam ac ieiunam narr ationem tolerantium probare non possumus. Distat enim expositio historica ab epitomis. Suum lumen amant res: suus narrationi, maximeque Religiosae quidam succus et sanguis aspergi debet. Quo loco profiteri mihi fas est, cum multa in opere meo peccari a me non inficier, maxime in delectu materiae laborasse, instar Phocionis quid omitti magis, quam quid poni posset, assidue considerantem. Tanta abundabat dignarum rerum vbertas. It aque tota hac in Historia breuitate potius, quam longinquitate peccatum. id argumento est, quod ita fere omnes, de ea quisque re, quam aliunde cognouit, existimant: et multi addita multa vellent, quae ipsi digna censent. Sed ab his duo rogamus; primum condonent nobis, si mediocritati voluminum consulendum putauimus: deinde quae apposuimus, eadem pendant studij ac benignitatis trutina, qua quisque ponder at sua. Ita fiet, vt, si minus desinant praetermissa requirere; gratiora certe habeant, quae traduntur.
[Note: VIII. Non virtutes solae narrandae. In Vita S. Paulae.] Iam vero quod non laudabilia solum, sed etiam quae secus sint, a nobis prodantur, equidem primum (vt cum sancto Hieronymo loquar) testor Iesum me nihil de quoquam in vtramque partem fingere: sed historiam scribentem non panegyricum, praeclara libenter, alia necessario memorare. Quippetum historiae naturam, tum omnium saeculorum ac gentium sacra aeque ac profana, vetera acrecentia rerum gestarum monumenta consideranti, tum demum quanta perturbatio, quam graues ac perniciosi errores in humanam vitam, atque adeo in religionem (aliter sifieret) inueherentur; omnino persuasum est, quae ad veram iustamque ciuitatis aut personae, de qua scribitur, creandam opinionem necessaria sint, reticeri salua fide, ac proinde sine fraude, non posse. Deinde quid agerem? vtrum ne quae virtutis non sint, facta omnia reticerem ad quemcunque pertineant, an quae tantum
ad quosdam? Si prius, cuncta periret Historia. Quantum enim vel ipsarum virtutum est, quod non sit cum vitio alieno coniunctum? Posterius velle non poteram, nefierem abominandus, [Note: Prou. 20. Deut. 25.] ac detestabilis Deo, oraculum diuinum non ignorans, Pondus, et pondus; mensura, et mensura; vtrumque abomin abile est apud Deum. Quid porro? Virtutes multorum, quae maxime clarent aduersis (nam discamus et Sanctorum inuidiam, [Note: Ambros li. de Ioseph, cap. 1.] inquit Ambrosius, vt imitemur patientiam) consilia prudentum, per quae difficillimi casus explicati sunt: prouidentia Dei non modo per externas sed et per intestinas prospere vehens procellas, obruenda sunt tenebris? Ergo et improbitas illo notitiae publicae quasi fraeno carebit? Denique vita humana, ac priuatim Religiosa schela fraudanda est ea institutionis parte, quae capitur ex vitandis exemplis? Hoc illud est praecipue in cognitione [Note: In prooem. Dec. 1.] rerum salubre ac frugiferum, ait Liuius, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri: vnde tibi, tuaeque reipublicae, quod imitere [Note: Polyb. initio lib. 1.] capias: vnde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites. Primam Historiae commoditatum scite huc refert Polybius, quod alieno periculo quae felicissima doctrina est) sapientia ediscatur. Sed Magistros audiamus e disciplina Christi. Justinus Martyr ad Zenam et Serenum itascribit: Vobis etiam non dubitaui scribere, vt pueriles quorumdam viuendi rationes cognosceretis. Cognitio enim generis viuendi eorum, qui rationem ducem in vita non sequuntur, prudentes eos [Note: Cass lib. 11. Instit. c. 16.] efficit, qui diligentiam curamque adhibent, ne in similia incidant. Veteres Aegypti Patres, Cassiano teste, apud iuniores aeque de virtutibus atque vitijs tum rationibus, tum exemplis vtriusque generis disserebant, vt futurorum, inquit, certaminum, antequam superuenirent eruditi, quomodo praecauere, et occurrere [Note: Vita Pach. cap. 32.]eis, vel confligere deberent, instruerentur. Auctor vitae Pachomij, Quomodo, inquit, hunc virum bonum et industrium produximus in medium ad eosincitandos, qui volunt bona sectari; ita etiam par est meminisse prauorum et [Note: Pallad. c. 5. in fin. ead. c. 31. et 34.]ignauorum, vt sint cauti, qui audiunt. Eandem ob causam idem profitetur (si dignus est hoc consessu) Palladius, additque: Vt simul tanto sint laudabiles magis, qui recte, et ex virtute se gerunt. Longum faciam, si percensere contendam, quae ex vitiorum narratione commoda in vitam humanam redeant Apud S S. Patres sapientiae Christianae magistros multa extant, dum rationem reddunt, quare talia sacris codicibus (quos imitari quem pudeat?) consignari Deus voluerit. Nec pauca in priore Dauidis [Note: August. im psalm. 99.] Apologia Ambrosius ponit. Sed huic loco nihil aptius illa S. Augustini in psalmum vndecentesimum disputatione. Modo autem ne securus laudes quamlibet vitam: ante mortem ne laudes hominem quemquam. Hinc autem falluntur homines, vt vel non suscipiant meliorem vitam, vel temere aggrediantur: quia et cum laudare volunt, sic laudant, vt non ibi dicant mala, quae mixta sunt; vt et qui vituperare volunt, tam inuido animo et peruerso vituperant, vt claudant oculos aduersus bona: et sola mala, quae ibi vel sunt, vel putantur, exaggerant. Inde fit, vt vnaquaeque professio male laudata, id est non caute laudata, cum inuitauerit homines laude sua, inueniant illi, qui illuc veniunt, aliquos quales ibi esse non credebant: et offensi a malis, resiliant a bonis. Obsecro, bone lector, totum locum inspicias. Animaduertes praestantissimum illum ita censere Doctorem, Religiosam vitam suscepturis et adperseuerantiam, et ad caritatem fraternam conseruandam omnino necessarium esse praenosse in omnigradu et ordine admixta esse bonis mala: omnem professionem in Ecclesia habere fictos: eoque vehementer errare, ac perniciosissime fallere tum eos, qui tantum mala, tum item qui tantum bona peruulgant. Nullo igitur modo talia praeterire vel Historicum professo licet, vel publicae studioso vtilitatis expedit. Illud tamen conandum vir bonus nemo negauerit, vt ex his quoque vtilitas
quam solidissima, et, quoad veritas concedat, nullo admixta incommodo capiatur. Nicephorus [Note: lib. 14. c. 41.] profitetur omnia se vtilia colligere, et interdum e serpentibus andromachen conficere. Studium enimvero praeclarum. Quemadmodum enim Andromachus saluberrimo medicamento, cui et nomen dedit (sed vulgus Theriacam mauult dicere) inuento viam reperit, per quam et noxia prodessent, et venenum veneno exarmaretur: ita enitendum Scriptori est viroque bono, vt vitiorum commemor atio fiat remedium vitiorum. [Note: S. Ambros. Apol. Dau. c. 3.] Sapientis quoque lectoris est non mirari si homines cuiuscumque propositi sint, interdum labuntur acpeccant, cummirum sit magis si homo peccato careat, quam si peccatum aliquod affectet. Nec opinionem virtutis apud se cuiusquam minuere debet, sidelictum ille correxerit, cum tam multos, qui non mediocriter aliquando peccarunt, colamus in caelo Sanctos. Nec demum existimandus est auctor inconstans, si eundem nunc laudet, nuncreprehendat. Talis enim vita est hominum non raro inconstans; et humanae vitae simulacrum Historia verum est: non, sicut poëma, ad speciosam imaginem, atque mirabilem personam fictum.
[Note: IX. Quae modestia Historicum decet.]Modestiam in Scriptore quidam eam probant, atque adeo requirunt, vt resperinde vt sunt, exponat, vitiorum nulla insectatione. Quae nobis modestia extra modum videtur. Maledicentia quidem nulli hominum minus conueniat. Caeterum vt laudare tempestiue virtutes, ita deformare vitia eiusdem fuerit. Primum quia admonendus est lector, qui saepe est rudis, vt quod vitiosum est, esseintelligat. Deinde vt ab imitatione deterreatur. Multo minus ferendi, quide Haereticis atque Catholicis ita memorent, tanquam medij velint videri. Diuersa ratio est scribentium bella, quae saepe vtrinque sunt iusta. An de Catilina, deque alijs, qui contrapatriam coniurarunt, et arma gesserunt, ita narr andum, vt de nationibus, quae pro libertate imperioque iuste pugnabant? Haeretici perduelles, et proditores Ecclesiae orthodoxae sunt, veritatis hostes, sacrorum perturbatores, rempublicam permiscent, pacem tollunt, animas diabolo mactant, regnum eius propagant, Christo bellum faciunt Hocita est verum et persuasum Catholicis, vt sanguine testari non dubitemus. An igitur de tantis sceleribus et exitijs ignaue prodendum, mussandumque est? Ipsi, opinor, haeretici si quam vnam sectam ex animo sequantur; de alienis loquantur acerbius? Bona et in hoste laudanda non negamus; sed quid boni sit ijs, qui boni summam et caput perdiderunt? Vtinam haberent multa, quae commendari possent, a nobis libenter (quod quidem non maligne factum legenti constabit) ea quoque publicarentur. Amamus enim in Christo homines, cum detestemur errores: et id cupimus precamurque, vt agnita veritate saluifiant.
[Note: X. Notatio temporum salus veritatis.]Ad extremum existimabit quisquam pulcherrimas a nobis res nimium interdum temporum distinctione concisas; et quae in vnum velut corpus redacta spirarent ac viuerent, distracta temporibus, tanquam dispersa locis membra exanima frigere. Quaedam etiam tenuiora ampliorem multo habitura speciem fuisse, si cum eiusdem generis multis conglobatim posita sub vnum aspectum fuissent. Nostraratio haec est. Primum leuissimam ducimus illam maiestatis quaesitam speciem, cum ad iactantiam non scribamus. Deinde magnorum Scriptorum exempla veterum ac recentium sequimur. Postremo quoniam omnibus vbique commodis frui non licet, verissimeque dicitur annorum ratio cardinem [Note: Solinus c. 2.] veritati facere; incorruptam memoriam temporum, et in ea sitam veritatis incolumitatem tanti aestimamus, vt hanc vnam commoditatibus caeteris praeferamus. Illud inficiari nec debeo, nec possum, multa mihi ab ingenio et facultate defuisse, quo minus egregia facta dictis aequarem: sed curam fidemque praestitisse homini ex alieno nutu pendenti, et inde opus aggresso satis fuerit.
[Note: 1] SVBLATO ex humanis B. Ignatio, instituta pereum Societas IESV nihilo minus fundatoris sui caelo recepti praesentiam sensit, quam cum parentem eumdem ac rectorem habebat in terris. Itaque nec progressus postea minus ad mirabiles habuit, nec res ad Dei gloriam salutemque mortalium gessit minus inclytas, et memoria dignas. Quae ego posteritati vulgare iussus aggredior, eo tantum consilio, quo ab initio coeptum hoc historiarum nostrarum opus est: primum quidem vt admirabilium effectori parentique sanctitatis Deo per Iesum Christum, cuius praepotentis gratiae vis clarissime toto hoc in rerum cursu cernitur, laus debita sit, et gratiae agantur: tum vero, vt merita Beatorum ad minores memoria extet: et anteactae res postagendis [Note: Societatis status mortue Ignatio.] praeluccant. Societatis, cum parente orbata est, anno post Christum natum millesimo quingentesimo quinquagesimosexto, ex cuius anni mense Augusto haec incipit narratio, status hic erat. Domiciliis prope centum in prouincias [Note: 2 Prouinciae duodecim.] duodecim distributis per longissime dissitas terrarum oras agebant Socij nun multo amplius mille. Prouinciae erant nouem in Europa: Italia, Sicilia, Germania duplex, superior et inferior; Gallia, Aragonia, Castella, Baetica, Lusitania. extra Europam tres, Brasilia, AEthiopia, India. Quod siquis circumspiciat quantum hae prouinciae terrarum amplecterentur, animaduertet vix vllam fuisse orbis terrarum partem, ad quam minus septem decim annis, ex quo primum Societas auctoritate Romani Pontificis coaluerat, propagata non esset; ac prouinciarum, quae postea additae sunt, non multas in vacuo solo constitutas, sed e [Note: 3 I. Italia.] partitione veterum plerasque natas. Domicilia satis multa numerabat Italia: praeter domum quamdam Bassani, et Mutinense Collegium, quod carebat magistris; Collegia, in quibus publicauerat disciplinas, decem habebat: vnum Patauij, quod primum Societas in Italia extra Vrbem domicilium habuit: reliqua Venetiis, Ferrariae, Argentae, Bononiae, Genuae, Florentiae, Perusiae, et omnium tum maximum Laureti: denique Senis hoc anno [Note: 4 Prouincia Romana extra ordinem.] coeptum. Praeter haec Collegium erat Neapoli, quod vti caetera, quae erant Romae domicilia, domum Professorum cum domo Probationis adnexa, Collegium Romanum et Germanicum; Vrbique proxima Tiburtinum, et Amerinum absque opera Prouincialis per se regebat Ignatius. Ex quibus tamen prouinciam quidam, quae prima et mater sit omnium, constituentes, prouinciarum numerum Ignatij tempore tres ac decem fuisse produnt. In Sicilia quatuor erant ab [Note: 5. II. Sicilia.] soluta Collegia, Mamertinum, cui adiuncta erat domus Probationis, Panormitanum, Bibonense, et Montis regalis: duo erantinchoata, Syracusis et Catanae. Atque Italiam Iacobus Lainitis, Siciliam Hieronymus Domeneccus administrabat. [Note: 6 III. Germania inferior.] Germania inferior seiuncta hoc anno ab superiore domiciliis constabat tribus, Louaniensi, Tomacensi, Coloniensi, quod vnum iam scholas ordiebatur. Prouincia tenuis, et ipso suo in ortu orba: quod necdum admissa in Belgium auctoritate regia Societas esset (pro qua re hoc ipso tempore ad Philippum Regem Ribadeneira strenue laborabat) ac Bernardum Oliuerium, qui fuerat illi Praepositus, vita prius defecerat, [Note: 7 IV. Germania superior.] quam munus iniret. Germaniam superiorem Petrus Canisius moderabatur. Ea multo erat prouincia absolutior. Viennae in Austria Collegium, eique adnexam periclitandis Tironibus domum, ab hisque secretas conuictorum habebat aedes. Pragae in Boemia, Ingolstadij in Bauaria singula cum gymnasiis Collegia hoc ipso anno deducta. [Note: 8 V. Gallia.] Galliam Paschasius Broettus regebat. In ea domicilia duo tantum; Billomi vnum satis et caecera, et gymnasio florens: alterum Parisiis tenue admodum, atque aegre initia sua sustinens. Castella [Note: 9 VI. Castella.] praeter tirocinium apud Septimancas, numerabat Collegia decem, sed pleraque sine magistris, Complutense, Salmanticense, Conchense, Montis regij: ad haec Abulense, Methymnense, Vallisoletanum, praeterea Burgense, Ognatense, ac denique Placentinum, ad hanc prouinciam nuper e Baetica translatum. Porro ipsi Baeticae reliqua [Note: 10 VII. Baetica.] erant domicilia quinque, Granatense, Hispalense, Montellanum, sancti Lucae, Cordubense: idque vnum in hac prouincia gymnasium aperuerat: ac Tirones Corduba hoc anno aestate ineunte Granatam translati fuerant. In Aragonia [Note: 11 VIII. Aragonia.] instituta erant Collegia quinque: quorum tria Barcinonense, Caesaratigustanum, Murcianum cum scholis carerent, erant similia domibus: tantum in Valentino et Gandiensi litterae tradebantur. Lusitania speciem habebat prouinciae perfectam. [Note: 12 IX. Lusitania.] Nam quamuis paucis admodum in vrbibus Societas consideret, habebat tamen praeter Collegia, Professorum ac Nouitiorum domos. Olissipone ad sancti Rochi domus erat Professorum,
ad sancti Antonij Collegium. Conimbricae Collegium in domicilia duo partitum; quorum alterum cum ab initio Societas possedisset, alterum recens accepisset a Rege, vetus illud, hoc nouum; itemque ab situ vetus, quod edito sederet loco, superius; nouum, quod iaceret in valle, inferius appellabant. Atque in superiori Nouitii quoque educabantur. His adiuncta domus ad sancti Felicis maxime ad procurandam eo loci Conimbricensis Collegij annonam. Super haec Eborae Collegium erat. Castellae Antonius Araozius, Aragoniae Franciscus Strada, Baeticae Bartholomaeus Bustamantius, Lusitaniae Michael Turrianus praeerant Prouinciales. His vero omnibus, et prouincijs extra Europam Franciscus Borgia Commissarius generalis Hispaniarum et Indiarum nomine praefectus erat. Porro in prouincijs [Note: 13 X AEthiopia.] extra Europam numerabatur AEthiopia Abassinorum, non quod sedes dum in ea statuta vsquam esset, sed quia oblata spe (quantum ignaris futuri mortalibus confidere fas est) saris certa prosperi euentus, cum regio vasta plurimum operarum varijs postulatura locis videretur, destinatus Prouincialis erat Antonius Quadrius: isque superiore anno cum aliquot Socijs in AEthiopiam transmissuris praecesserat in Indiam: eodem subsequentes Patriarcha Ioannes Nunnius, Episcopus Andreas Ouiedus, ac reliqui Socij hoc tempore Oceano Indico vehebantur. Caeterum euentu haud quaquam initijs pari, non recepto a schismaticis Patriarcha, quemadmodum in loco referam, plus haec prouincia laborum tulit, quam frugum: tandemque desijt esse.
Iam vero, quia Brasiliae Indiaeque statum, qui [Note: 14] ignorant loca, nisi prius rudem saltem animo sibi figuram eorum adumbrent, difficile cognoscent; et id laborandum Historico est, vt quanto res magis obscurae ac longinquae sunt, tanto ad eas sub conspectum ponendas maiorem quasi facem claritate natrationis adhibeat, hinc exordiar. Vulgus hac tempestate geminam Indiam nominat, Orientalem vnam, alteram Occidentalem. Quae ad Orientem posita [Note: XI. India Orientalis.] est, nota priscis quoque saeculis fuit. Quippe continens est huic nostro notoque olim et culto veteribus orbi. Itaque quanquam iter maritimum ex nauigatione circa Africam, vltimumque eius promontorium, quod Bonae spei vocant, apertum non erat; et vix tenuia quaedam vestigia fabulis poetarum similia prodebantur, vnde argumentarentur nauigationem eiusmodi peruiam esse; tamen per AEgyptum, ac Persidem, aliasque finitimas gentes non modo aditam Indiam, sed etiam exportatas inde in Europam merces, et commercia vltro citroque instituta constat. Quae vero ad Occidentem nominatur [Note: 15 India Occidentalis, eadem nouus orbis et America.] India, ea ante annos ab orbe redempto mille quadringentos nonagintaduos (quod quidem memoria literarum extet) prorsus incognita latuit. Quippe ab orbe nostro immensa Oceani interfusi vastitate dirimitur. Itaque quanquam necesse est ad proseminandam perfectiorum ammantium, atque adeo hominum stirpem aliqua aliquo tempore communicatio nostro cum orbe intercesserit, seu nauibus impetu ventorum forte delatis, seu diuino monitu, aut studio curiositatis humanae actis, seu per minora, quae alicubi interiaceant, maris interualla; tamen intermissus vtrimque commeatus, obliterata prorsus omnis memoria erat. Inde nouus orbis ea omnis regio, et ab Americo Vespucio nauarcho, qui clarius explorauit, America: atque etiam vocabulo ab Orientali translato, India Occidentalis nomen accepit. In hac Occidentali India, nouoque orbe Brasilia est. Igitur qui Olisippone soluunt, eodem ferme itinere ad Brasiliam, et ad Orientalem Indiam (cui nos vni nomen Indiae sine addito reddemus) per longum spatium pergunt: sed vbi ad torridam, et subiectam AEquatori plagam venêre, qui Indiam petunt, porro pergunt ad promontorium Bonae spei Austrum versus, vnde in ortum vertuntur; nec celerius quinto mense, plerumque serius in Indiam petuehuntur. [Note: 16 XII. Brasilia.] Qui vero in Brasiliam nauigant, ij cursum in occasum flectunt, ac statim nauigatione fere bimestri ipsa occurrit Brasilia; quae ab AEquatore propemodum ipso exoriens longe in meridiem porrigitur. Eius Lusitani oram maritimam in septem hac tempestate diuisarant Praefecturas: postea etiam octaua, quam Fluminis Ianuarij vocant, accessit. Harum Praefecturarum proxima AEquatori est Tamaraca; tum deinceps in Austrum magis ac magis vergentes Pernambucus, Baya omnium Sanctorum, Illhaei, Portus securus, Praefectura et oppidum sancti Spiritus, Fluminis Ianuarij, ac postrema maxime australis sancti Vincentij. In hac postrema, et in vrbe sancti Saluatoris, quae est in Baya omnium Sanctorum, praecipuas cum aliquo reditu sedes habebat Societas: in quibus etiam prima litterarum elementa pueri docebantur. In Portu securo et oppido sancti Spiritus bini ferme, sacerdos cum socio morabantur, partim eleemosynis, partim suanun labore manuum vitam sustinentes. Ex hisce sedibus ad alia subinde excurrebant loca. Vniuersi numero tota in prouincia duodetriginta: quibus inde vsque ab anno millesimo quingentesimo quadragesimo nono, cum in eas terras primum Societas penetrauit, Prouincialis praeerat Emmanuel Nobrega. His de Brasilia adumbratis, prouinciam Indicam [Note: 17 India.] placet ad huius Historiae commo ditatem distinguere in praecipuas partes tres. Prima est ea, quae ab Indo flumine proprie nominatur India, altera Molucae, postrema Iaponia. Rursus hae singulae suas habent partes. Quam dixi proprie vocari Indiam, regio est perampla, qux inter Indum ab Occidente, eam scilicet partem, quae nos propius spectat, et Gangem ad Orientem perlongo tractu in modum linguae, Austrum versus excurrit in mare. Huius linguae id maxime latus, quod Occidenti obuersum est, habent Lusitani. In eo media est prope Goa insula, et eodem nomine vrbs totius Indiae facile hac tempestate princeps, cum proximis et pusillis duabus insulis Ciorano, et Diuare: itemque Salsettana in continenti plaga. Supra Goam versus Septemtriones, et ostia Indi fluminis septuaginta ab Goa leucis occurrunt Salsettae Bazainiae. Ea insula est: in qua Tanaa, et quatuor inde leucis Bazainum, vrbes: in quibus quaterni ferme de Societate versabantur. Vltra Bazainum leucis
circiter viginti oppidum Damanum est, quod tempore eo, quod nunc exequimur, nondum erat in potestate Lusitanorum. Infra Goam versus meridiem situm Cocinum est, vrbs secundum Goam, a qua leucis ferme centum abest, totius Indiae facile princeps. Inde quinque circiter et viginti leucis Coulanum, tum ora Trauancoris ad extremum vsque promontorij Commorini cuneum. Inde excipit eum promontorij flexu ora Piscaria ab piscatu margaritarum nomen et nobilitatem adepta. Supra eam in latere eodem Orientali Meliapora est: quam et S. Thomae Coloniam, ab S. Thomae Apostoli sepulcro vocant. Hisce locis omnibus aliquot de Societate agebant. [Note: 18 Molucae.] Iam vero longe vltra Indiam ad solis exortum Molucae sunt et Iaponia: et: siue ad hanc, siue ad illas nauigetur, ad auream primum Chersonesum, vbi Malaca est, venitur, ab Goa sexcentarum leucarum interuallo discretam. Ab Malaca ad Austrum modice flexo cursu, tenditur ad Molucas pari fere spatio, quo ab Goa ventum Malacam est. At multo maiore in Septemtrionem flexu, primum ad Sinas leucarum spatio quingentarum: ab Sinis denique ad Iaponiam itur leucis minus centum. Molucae insulae sunt permultae: Malucum plagam omnem appellant. Insularum praecipua, vbi oppidum stabat et arx Lusitanorum, Ternate erat. Ad hanc antequam Malaca venias, nonaginta procul leucis insula, cui multae pusillae adiunctae, Amboinus occurrit. Vltra Ternatem leucis sexaginta regio est, quam vulgo Mauri nominant: cuius duae praecipuae [Note: 19 Iaponia.] partes Morotia et Morotais. De Iaponia id in praesentia satis notasse fuerit. In Ximo, quae vna este tribus praecipuis eius insulis, quod prima ab Sinis nauigantibus se offerr, et Lusitanorum nauibus petebatur, ad hanc diem fidei Christianae maxime fuisse iacta semina. In hactanta prouinciae Indicae vastitate, vbi Ignatius ex humanis excessit, si recens ortam familiam inspicias, multi sane; at, si negotiorum laborumque molem, perpauci versabantur, Socij numero circiter centum. In Iaponia tres dumtaxat sacerdotes, et laici quinque Cosmi Turriani curae concrediti. In Molucis totidem ferme, quot in Iaponia: quibus Alfonsus Castrius praeerat. Goae praecipuus numerus, sed dimidium ferme cironum. Prouincialem cum ab excessu Xauerij iustum desiderarent, sibi ipsi Antonius Quadrium, qui e Lusicania superiore anno venerat, communibus suffragiis legerant: sed Consaluus Silueria, inclytus deinde Martyr, huius anni autumno missus ab Ignatio Praepositus appulit. Hicigitur status hoctempore Societatis erat in India caeterisque prouinciis. Multis praeterea in locis rem diuinam noimulli haud stabili sede procurabant, et a multis summo studio accersebantur.
[Note: 20 Professi quatuor votorum in Societate.] Numerus eorum, qui nobis votorum quatuor Professi vocantur, quod ad tria solennia Religiosorum vota, quartum praecipuae obedientiae Romano Pontifici, ad obeundas eius missu pro religione peregrinationes quasuis aduciunt, suntque velut ossa ac nerui huius Ordinis, admodum erat angustus. Ii tota in Societate quinque circiter ac triginta censebantur, Ignatio suum illud tenente, vti pauci, cumque delectu m Societatem, multo vero paucissimi ac delectu maximo, experimentisque plurimis cogniti in Professorum [Note: Quinque superstites e primis decem.] numerum admitterentur. Praeter hos, quinque supererant e primis decem Iacobus Lainius, Alfonsus Salmeron, Paschasius Broettus, Simon Rodericius, Nicolaus Bobadilla. Hoc in statu rerum iustis B. Patri magis ad venerationem debitis, quam ad expiationem necessariis rite [Note: 21 Lainius creatur Vicarius.] persolutis; qui erant Romae Professi, Martinus Olauius Collegij Romani Praeses, siue (vti tunc appellabatur) Superintendens, Ioannes Polancus, qui fuerat Ignatio ab epistolis, Andreas Frusius Collegij Germanici Rector, aduocato etiam, tametsi tria tantum vota erat professus, Pontio Gogordano; de Vicario substituendo egerunt. Bobadilla Tibure versabatur. Illico accersitus, quia neque valetudo, qua vtebatur incommoda, neque caniculae aestus permittebat in Vrbem pedem inferre, suffragium suum Polanci arbitrio permisit. Lainius quoque, qui grauissime decumbebat, interrogatus quem nominaret, ad id se respondit accedere, quod caeteri statuissent. Ita res tum bona fides atque simplicitas pro iuris formulis ac legum sanctionibus temperabant. Ergo tridui spatio ab Ignatij sine interiecto, quoad appareret, quid sperandum de Lainij salute foret; cum de medicorum sententia in tuto iam prope videretur; quia institura Societatis iubent fere ad id muneris deligi ex iis quempiam, qui adesse Praeposito solitiessent, vel in proximo degerent: isque praeter adiumenta summae doctrinae, prudentiae, sanctimoniae, auctoritatis, quibus red debatur aptissimus, etiam Italiae Prouincialis erat, et antiquissimus intereos, qui supererant e primis decem; ipse omnium suffragiis Vicarius decemitur. Haec illi res ante sextum Augusti diem nunciata non est, ne curae morbum exasperarent. Eo autem die allatis, quibus subscriberet licteris, de demandata sibi procuratione admonitus, ingemuit, quod non modo inidoneo, sed ne viuo quidem homini onus imposuissent. Verum cum frustra esset rergiuersari, non diu altercatus est. Paulo ante obitum Ignatius [Note: 22 B. Ignatius aeger tres sibi in adminisitratione substituerat.] Ioannem Polancum, et Christophorum Madridium, qui pro pemodum tiro necdum Professorum ex ordine, sed magnae vir auctoritatis erat; itemque Hieronymum Natalem collatis inter se consiliis in admmistranda Societate, cui rei vacare ipsum graues assiduaeque morborum molestiae non sinebant, suprema voluerat vti potestate. Hac eadem Lainius, munere Vicarij suscepto Polancum atque Madridium, qui Romae praesentes aderant, dum vires, si Deo placitum esset, recuperaretipse, vti iussit: eodemque die ad Prouinciales omnes Polancum dare litteras, quibus significaret communis Parentis migrationem: munus Vicarij, quod nequisset detrectare, sibi impositum: tum vt ad generalem [Note: 23 Congregatio generalis indicitur.] conuentum se rite compararent, futurum ad Nouembrem, si fieri pesset, ineuntem: quando quidem certae causae permissum Constitutionibus semestre spatium cogebant contrahi: item vt Romam iter arriperent: ibi futuro conuentu, quod magis esset legibus Societatis consentaneum. Siquid interim aliter videtetur, locum fore nunciandi. Bonum commune familiae, bonamque ac
prosperam idonei Praepositi creationem Deo sacrificiis ac precibus commendarent. Denique conarentur quam frequentissimi, quamque paratissimi conuenire, quia haec prima erat futura Congregatio, atque adeo posteriorum omnium veluti exemplar ac forma: tum praeter Generalis creationem res tractandae grauissimae: ac summa [Note: 24 Constitutiones quo in statu B. Ignatius reliquerit.] erat manus imponenda Constitutionibus. Hae quidem promulgatae iamerant, et ad vsum traductae; tamen Ignatius, qui semper id spectabat, quod maxime expediret, malebatque posteris opportunitate vtentium, quam auctoritate sua sancitas leges relinquere; noluerat omnino ratas haberi priusquam eas expeximenti secuta praerogatiuam Societas communi suffragio comprobaret. Hanc igitur ob causam nominatim vocabantur ad congregationem quidam praecipuae auctoritatis, institutique peritiores Franciscus Borgia, Antonius Araozius, Hieronymus Natalis, Ludouicus Consaluius: omnesque praeterea vniuerse admonebantur, id vt secum scriptum afferrent, quod in vita ad promulgatarum legum accommodanda normam vbique gentuim pro diuersis nationum moribus, aliaque regionum natura vsus ac dies docuisset. Antequam hae litterae in Hispaniam perserrentur, siue quod bellum inter Paulum Quartum Pontificem, ac Philippum Secundum Regem Hispaniarum commercia retardaret, siue alia fuerit morae causa, Ignatij obitum Borgia Commissarius a Ribadeneira, qui tum in Belgio versabatur, cognoscit. Vallisoleti pereos dies Commissarius agebat. Aderant ibidem Araozius, Strada et Bustamantius Prouinciales, vnaque Hieronymus Natalis ab Roma profectus Collegio Romano in summa rerum difficultate subsidij quidquam [Note: 25 Hieronymi Natalis solida humilieas.] expediturus. Hunc autem, et nuper vna cum Polanco et Madridio, vt dixi, suprema cum potestate Societatis administrationi praefecerat Ignatius, et anno superiore (cum idem Beatus Pater voluerat ab Romanis Sociis vnum sibi ad munus iam gerendum inualido, aliquem substitui) consensu omnes maximo nominarant. cuius rei litterae, quibus in Hispaniam missus erat, fidem faciebant manu Ignatij consignatae: quae testabantur Natalem Ignatio Vicarium quidem fuisse suffectum, verum in Hispaniam nonnisi ad certa quaedam mitti negotia. Quae cum ita essent, nunciato Ignatij obitu, creditum est Vallisoleti ipsummet Natalem auctoritatem Generalis Vicarij obtinere. Quare is de Commissarij, triumque Prouincialium sententia Lusitanos Patres admonet, vti se ad iter Romanum accingant. Qui [Note: 26] simul, quae Romae transacta fuerant, quaeque tunc agebantur in Hispania, conspexisset; diuisum procul dubio imperium censuisset; seditionem ac ciuilia inter Patres bella expectasset: sed viro illi acerrimo, qui penitus Christi IESV, et huius minimae eius famliae spiritum hauserat, de infimo, non de summo loco anibitio ac pugna erat. Vbi mox perlatae sunt litterae de subrogato Romae Vicario, cum caeteri libentissime quieuere, tum vero Natalis, quemadmodum ipse in suis commentariis testatur (quibus haud facile quidquam scribi candidius potest) commotus est nihil: quin purius eam cepit animo voluptatem, vt domestici ex ore vultuque multis diebus emicantem aperte viderint, admiratique sint. Nec quidquam interim, dum ab Vrbe litterae expectabantur, magis erat solicitus, atque pertimescebat, quam ne confirmati sibi muneris nuncius afferretur. Romani Patres in substituendo, nulla ipsius Natalis mentione, nouo Vicario, quid secuti sint, haud quaquam compertum habeo. Videri potuit Beatus ipse Pater totam rem facto diremisse, cum publicam administrationem nouissime non ipsi vni, sed Polanco simul ac Madridio delegauit; sed, quoniam eius muneris mentio erat in litteris, per quas in Hispaniam erat missus, illud vero similius. Quod ad Praepositi Generalis subleuandos aegri labores, nec ex formula Constitutionum, icd voluntario Beati Patris ritu extra ordinem suffectus erat; existimatum, quidquid inde potestatis acceperat, pariter cum [Note: 27 Professi per interregnum haud creandi.] Ignatij sine expirasse. Caeterum cum ad comitia plurimi vocarentur, apparebat conueniendi paucis admodum potestatem fore. Namque ternos e singulis prouinciis cum adesse Constitutiones iubeant, ipsummet Prouincialem Praepositum, ac duos prouinciali lectos conuentu; Professorum paucitas faciebat, vt in prouinciis multis, neque conuocari concilium, neque legitimus numerus expleri posset. Certe in Baetica praeter vnum, qui illam procurabat, Bustamantium, omnino quatuot votorum Professus (his enim vnis vtriusque suffragij ius est, siue ad demandandum, siue ad accipiendum supremum magistratum) nullus erat. Praeter haec nonnemo ex his valetudinem merito erat excusaturus. Quidam grauissimis negotiis ita erant implicati, vt expediri, neque ipsis integrum, neque e republica ea esset. Ea causa coeptum est disputari quid facto opus esset; ac nominatim, expediret nec ne ad supplendum iustum ex lege numerum, atque ad conuentum et primum, et pro rerum momento, de quibus consultandum erat, grauissimum frequentandum, nonnullos ad Professorum ordinem aggregare; praesertim cum idoneorum hominum virtute ac doctrina insignium copia suppeteret, ipseque Ignatius quosdam Romae, quosdam in Hispania, quorum nomina ad Borgiam per Natalem transmiserat, designasset. Res est visa magni ponderis sedulaeque deliberationis, agitataque Romae et in prouinciis est. Nec Vicarius a Professorum creatione ab horrebat: saltem placebat, quo conficeretur is numerus, qui ex prouinciis adesse debet, nonnullos ex iis deligi, quos Beatus Pater designauerat; qui, posteaquam Professi caeteri conuonissent, eorum de sententia, si videretur, quatuor solennia vota profiterentur, et inde suffragij ius haberent: sed tandem consensu omnium decretum est abstinendum omnino videri, ne posteris exemplum relinqueretur, quandoque comitiorum sanctitati periculosum, quempiam, quamdiu interregnum esset, ad eum gradum prouehendi. Caetera incommoda, posteritatem, et ingenia hominum, recte etiam facta ad imitandum in deterius prona respicientibus, videri hoc vno minora. Itaque ne Madridius quidem, cui, quantam dixi, potestatem Ignatius delegauerat, inter Professos hoc tempore adscriptus est.
[Note: 28 Vicarij potestas non ad Congregationem solum habendam.] Deinde de potestate Vicarij disceptatum est cum aliqua dubitatio suboriri posset, ad comitia ne tantum habenda, an ad Societatis vniuersae administrationem pertineret. Visum est praecipuum quidem Vicarij munus comitia esse; nihilo tamen minus etiam Societatis reliquam gubernationem ab eo pendere. Quae res cum in Hispania disceptaretur, Natalis, quo administrationem ab sese remoueret, primum egit, vt Lainio Commissarij ac Prouincialium suffragiis plane haec rerum omnium potestas vel demandaretur, vel confirmaretur. Deinde id ipsum in declaratione cap. IV. octauae Constitutionum partis expressum ab Ignatio animaduertit. Adeo illis initiis erant obscura, quae nunc clarissima vsus fecit. Postremo est consultatum [Note: 29 Commissariorum potestas mortuo Generali num maneat.] vtrum auctoritas Commissariorum maneret. Ex vna parte Dominicani Ordinis exempla, apud quos morte Generalis Magistri, Commissariorum quoque auctoritas extinguitur, et ipsummet genus potestatis, quod extraordinarium est, sua debant finiri oportere. Sed tamen, quoniam non minus, quam ordinaria Rectorum ac Prouincialium, haec Commissariorum potestas in Societate ab vno eodemque summo capite proficiscitur; vt caeterorum magistratuum, ita horum visa est retinenda, quoad conuocati Patres (quandoquidem in relictis ab Ignatio institutis nulla erat de ea re mentio) certius aliquio statuissent. Nam in aliis Ordinibus cum prouinciarum Antistites maneant, Commissarios in interregno summoueri non esse mirum: quod hi a Generali demortuo, illi a conuentu cuiusque prouinciae, qui manere censetur, auctoritatem accipiant. Caeterum vbi Lainius bene valeret, eos, quibus in [Note: Sponte ipsi cedunt. Borgia confirmatur.] Societatem omnem potestas erat permissa, ea vti necesse non putabatur: ac sponte ipsi cessere. Borgia vti sua est iussus.
Iam vero confirmata valetudine Lainius Pontificem [Note: 30 Pontifex quomodo onimatus in Societatem.] Paulum hoc nomine Quartum adit: eius nutui se ac Societatem studiose tradit dicatque. Magnifaciebat Lainium Paulus, et praeter caetera de eius virtute praeclara iudicia superiore anno in amplissimum Cardinalium ordinem referre voluerat. Quare cum hominis causa, tum personae, quam sustinebat, comiter excepit atque honorifice. Commemorauit initio suum perpetuum erga Societatem studium satis perspectum inde vsque ab eo tempore, quo eius consobrinus Vincentius Carraffa Cardinalis Neapolitanus per absentiam Pauli Tertij Pontificis fuerat in Vrbe legatus relictus: ac testes huius rei quosdam ex Vrbe nominabat. Dein voce in sonum grauiorem ac lentum inflexa, coepit monere: viderent diligenter, quo pacto viuerenr. Nefas esse aliam vitae formam sequi, quam quae ab Sede Apostolica proficisceretur: neque feliciter euenturum, si aliam ipsi inirent viam. Tum vero aedificium non in arena, sed in firma ac solida petra posituros, cum Dei auctoritate, non hominum inuentis niterentur. Neque superiorum Pontificum decretis ita confiderent, vt successoribus et cognoscendi, et, si quid forte videretur, aliter statuendi ereptam potestatem crederent. Post alia huius generis, tandem fronte iterum explicata, optimo esse animo iubet. Atque, Ito, inquit, nostrofque istos filios consolare. Nuncia, si me audierint, Patrem optimum habituros. Quae loquens, de more [Note: 31] benedixit. Erat hic Pontifex morum quidem optimorum, et vitae religiosae peritus in paucis. Caeterum, vt sua cuique placent, et quibus insueuit, ea prima putar, cum illi normae, quam vel primos, vel in primis inuenerat, assuetus, rerum Societatis non intime esset peritus; nostrorum hominum virtutem atque doctrinam vehementer probare se, verum in instituto, et quasi in schola ac disciplina, ex qua illi prodibant, desiderare aliquid praese ferebat: cum tamen existimare de schola vel ex ipsis discipulis promptum esset. Ignatium non perbenigne tantum, sed etiam perhonorifice viuum tractabat: verum et alias ab eo dissenserat, et moleste tulerat quaedam sua Cardinalis acta Ignarij monitu a Pontifice Iulio dirempta: et nuper dicebatur de eo mortuo ita locutus quasi nimio imperio Societatem rexisset. Satis etiam constabat significasse non semel, ex nostro et suo Clericorum Regularium Ordine, qui Theatini vulgo dicuntur, vnum posse conflari. Nunc ergo hac vsus oratione, cum alio qui ex alijs multis, quae passim in republica mutabat, acrem se probaret, valdeque propensum ad omnia redigenda in eam formam, quam animo ipse comprehenderat: et summotus esset Ignatius, cuius veneratione antehac retardabatur, Lainium, ac Patres caeteros haud parum commouit, metuentes, ne nunc tandem siquid noui hoc in vitae genere moliebatur, efficeret. Nec oinnino frustra [Note: 32 Dei erga Societatem difficillimo tempore benignitas.] fuit timor, vt non longe post referam. Equidem cum illorum temporum faciem mihi repraesento, singularem aduersus hanc minimam familiam Dei benignitatem nequeo satis mirari. Versabantur Romae (praeter alumnos Collegij Germanici, quorum pariter Societatis industria sustentandae impensae erant) Sociorum amplius centum et quinquaginta, nullo prorsus certo reditu, eorumque pars maxima in conducta domo. Saeuiebatin Vrbe, vt in bello, caritas annonae vsque eo, vt viri primarij aegre se tolerarent, nedum alienae difficultati possent auxilio esse. Subsidia, quae superiores Pontifices subministrabant, hoc tempore nulla suggerebantur: animus Pauli alienior: columen, quosu sustineri omnia videbantur, Ignatij morte procubuerat. Angustiae vndique maximae, [Note: 33 Martinus Olauius moritur,] cum ecce tibi ad reliquas difficultates calamitas noua. Martinus Olauius, qui Collegio Romano praeerat, ibidemque Theologiam docebat, egregiae pietatis, insignisque doctrinae, magnique eas ob res in Vrbe nominis, vt eo Collegium maxime niteretur, ad XVI. Kalend. Septembris acutis febribus extinguitur: quem apparuit illum alterum fuisse, quem moribundus Ignatius significarat, cum sibi ac Socio benedictionis Apostolicae commeatum petia Pontifice iusserat. Quamdiu is grauiter aegrotauit, iuges pro eo succedentibus sibi ordine Socijs interdiu noctuque, Rectoris iussu Sebastiani Romae fusae ad Deum preces. Mortuus est, vti vixerat, sanctissime. Atque in supremo tempore tantam prae se tulit oris hilaritatem, vt videretur insigni aliquo praeter ordinem Dei beneficio frui. Nec mora longa: Collegium [Note: 34 et Andreas Frusius.] quoque Germanicum suo orbatur Rectore ac patre, Andrea Frusio. De quo, vti etiam de Olauio, abstineo plura dicere, quod satis in prima harum
historiarum parte dictum est: si tamen satis dici de viris potest, qui sunt omni commendatione superiores. His duobus columinibus post Ignatium recens subductis, effectum est, vt exiguo spatio difficillimo tempore cuncta Societas, omnesque Romanae domus suis Patribus orbarentur. [Note: Quomodo ferenda mors Sociorum.] Pusillus tamen ille grex, qui Deo stabat, nequaquam cecidit. Ita instituerat eos Ignatius, vt suorum excessu, quasi qui spem non habent, neutiquam afflictarentur: gauderent potius Collegia atque domos, quae aedificabantur in caelo, emeritorum multitudine frequentari. Quid enim siue ad decus, siue ad fructum optabilius, quam in beata Iemsalem municipes plurimos, et quam maximam sui partem habere? Assuescerent Deo, non hominibus niti, et consilia sua ad rationes diuinas accommodare. Deum enim, vti quosdam euocat, ita alios submissurum. Nec vero eius operâ quem nos cogitatione ac spe destinauerimus, sed quem maxime ille arcano iudicio suo voluerit, suum ad opus promouendum, qui filios Abrahae suscitare de apidibus potest, vsurum. Quibus boni filij praeceptis imbuti, quamuis tanta perculsi calamitate, nequaquam se orbatos ac destitutos crediderunt; sed totius parentem Sodalitatis, ac Romanarum domorum principes in caelum profectos, quasi legatos atque oratores apud Deum futuros: atque adeo confidebant, multo inde melius rei summae prospecturos. Quod sane, qui scriptas continue littetas post cogniram Ignatij migrationem e prouincijs, ac prope domicilijs omnibus euoluat, animaduertet non Romae solum vsu venisse; sed [Note: 35 Societatis post obitum B. Ignatij sensus.] late vbique terrarum. Omnes enim hunc ferme in modum nunciant: Audita Beati Patris abitione, singulis vulgo Sociorum cum insolito quodam diuinae consolationis gustu nouam constantiam accessisse, nouumque ardorem, tum ad consectandam serio virtutem, ac praecipue ad virae formam ab Ignatio traditam, quam diligentissime conseruandam; tum ad communia Societatis, reique totius Christianae procuranda commoda. Confidere omnes nunc demum bene Societati fore; nunc eius institutum fixum ratumque mansurum; nunc eidem robur ac firmitatem contra quosuis aduersantium impetus affuturam; nunc demum secundo cursu propagatum iri latissime. Quo e sensu animorum concordi atque communi licebat sine dubio sentire, Ignatium, quo meliore tum vita fruebatur, eo vberiorem, magisque vitalem spiritum ex augustissimo Christi fonte haustum, quasi vegetum caput in membra diffundere. Quod magis deinceps magisque comprobauit rerum euentus. Quamuis enim multae subinde obortae sint grauissimae tempestates; ex omnibus tamen nauicula haec euasit incolumis, et vbique longius mirum plane in modum prouecta est. Sub ea tempora reuersus [Note: 36 Salmeron e Belgie Romam redit.] e peregrinatione Belgica Salmeron, quo cum Cardinali de Motula Pontifex miserat, vbi Romanas res eodem ire gradu, quo reliquerat, vidit, et Sociorum, quos solitudine afflictos consternatosque se inuenturum opinabatur, fiduciam, constantiam, alacritatem animaduertit; summopere est admiratus. ac renouata carissimorum Patrum, quos reperit sepultos, cogitatione ac desiderio; erupit in lacrymas ille quidem, sed in lacrymas minime amaras; quod praesens rerum status felicius eos viuere testaretur. Belli tumultus pietatem Romae fouebat. Praeter voluntarias corporis vexationes, [Note: 37 Feruer Sociorum inter bellum.] quas diuersi generis alij alias impetrabant, permissum est omnibus binas vt horas vltra stata spatia paci a Deo precibus exposcendae singulis diebus tribuerent: quod per autumnales litterarum [Note: Vocantur ad opera munienda Vrbis.] vacationes non incommode fiebat. Ad nonum Kalendas Octobris, multisque postea diebus, cum Vrbis oppugnatio timeretur, publico Romanorum consilio, et voluntate Pontificis, cum caeteris sacerdotibus, tum ordinum Religiosorum hominibus ad opera facienda vocatis, profecti e Societate cum ligonibus, bidentibus, palis, ac caeteris huiusmodi ferramentis ad sexaginta. Terni ibant, et Salmeron in primo ordine medius agminis ductor, ingemiscentibus e vulgo multis, et ad quamdam quasi supremi iudicij instantis speciem cohorrescentibus. Addidit et sua praesentia opus facientibus alacritatem Lainius. Praeerat Collegio Rector Seb astianus Romaeus vir optimus, Praesesque vigilantissimus: [Note: 38 Temperant linguam et studia.] tumque potissimum, cum videbat aditum multis ex partibus ad solicitandum Satanae aperiti, diligentissime excubabat, priuatim communiterque Socios adhortans, vt et labores publicos tolerarent alacriter, et sermones ijs de tumultibus alterutram in partem longissime fugerent. Quod sancta illa familia, quamuis numerosa, et e gentibus nationibusque conflata diuersis, fideliter simpliciterque praestabat. Quippe et Ignatij, primorumque Patrum simplicitatem consensionemque recordabantur, et viua moderatorum suorum exempla cernebant. Ioannes quidem Polancus ad litteras, quas a viro satis magnae auctoritatis e Belgio acceperat, multa de bello nunciantes, Christiana libertate, planeque imitanda, id modo Laconica breuitate respondit: De diffidijs inter Christianos Principes Societati nostrae nec moris est lirteras dare, nec gratum accipere. Sapienti pauca. Vale. Nec vero armorum fragor studia pacis oppressit. Tribus continenter diebus [Note: 39 Studia in Romano Collegio apparate instaurantut.] ante Kalendas Nouembris disputationes primum Theologicae, dein Philosophicae; postremo tres orationes tribus principibus linguis Latina, Graeca, Hebraea, interpositis eadem idiomatum varietate carminibus habitae. Theses ex Philosophia etiam de moribus, et ad caetera ex Theologica subtilitate consueta, ex Epistolis Canonicis Iacobi et Iudae, deque Concilijs propositae; praeloque, quod in Collegio Romano instituebatur, impressae. Cohonestauit haec prae caeteris magnis viris cum praeclara suorum Religiosorum corona, Frater Stephanus Vsusmaris Dominicanae familiae Generalis Magister: cuius erga nos paternus animus cernebatur. Et disputationes, vt redderet celebriores, ipse praesens Romanae Academiae Rector, per seque et suum apparitorem est moderatus. Haud iniucundae vulgo accidebant inter arma sapientiae voces: nec pauci mirabantur, cum turbae vbique Vrbem miscerent, apud Patres quieti Musarum locum esse. Porro non minor in templis, quam in gymnasiis siue Sociorum conatus, siue populi erat concursus: praesertim cum Benedictus Palmius ad domum
[Note: Benedicti Palmij celebris cloquentia.] Professam concionaretur: cuius et ardor animij et eloquentia magnos et plausus et motus excitabat. Qui cum sacro Euangelistae Ioanni die in sacello Pontificio Latine dixisset, clarissimorum Principum aures mirifice renuit: haud minus in ea lingua quam in vernacula oratoris adeptus nomen. Ad haec augebatur Romae Societatis auctoritas [Note: 40 Praeclara de Societate opinio Romae.] rerum in prouincijs gestarum fama. Et sane Zacharias Delfinus, qui Nuncius apud Imperatorem Pontificis fuerat, e Germania reuersus in Vrbem, miris laudibus celebrabat, quae ab Collegio Pragensi et Viennensi pro re Catholica gerebantur. Itaque viri primarij, ac potissimum quaestionibus de religione praepositi clarius se in dies profitebantur agnoscere, cohortem hanc ad salutem Septemttionis, et ad Christianam pietatem vbique gentium siue propagandam, siue conseruandam, seu denique excolendam, diuino consilio excitatam. Interim vetera funera nouo cumulantur; [Note: 41 Ioannis Mendoz 4 vocatio et mors.] nec leuis magnarum spes rerum inciditur. Ioannes erat Mendoza singularibus naturae bonis ornatus iuuenis, annum agens aetatis septimum ac vigesimum, Petri Consalui Mendozae, qui fuit secundus Marchio a Valle, filius. Petrus a Toleto Neapolis olim Prorex paterna eum caritatequasi filium educauerat; arcique Neapolitanae, quae Castellum nouum dicitur, quod perhonorificum habetur munus, praefecerat. Ipse quoque Ioannes eruditus magnificentiae humanitatem, splendorem comitati miscere, cunctae ciuitati notus perinde et carus erat, summamque sui expectationem in re praecipue militari concitarat: adeo vt ad nuptiarum honestissimas conditiones aureorum nummûm vel septuaginta millibus, summa id temporis maxime insigni dotis nomine oblatis, inuitaretur. Sed ille Christigratia, cui arces quoque peruiae sunt, instinctus maiora coepit animo praemia, beatiores nuptias, nobiliorem agitare militiam. Ad Ignatium vti suorum in numerum se vellet recipere submisse ac suppliciter scribit. Beatus Pater, vbi omnia sedulo explorauit, motam ab se nullam responditfore, modo a Philippo Rege potestas fierer ex arcis custodia decedendi. Datae sunt hac de re ad Philippum litteraesed siue procuratorum negligentia, siue qua alia causa duobus annis re scriptum est nihil. Quo circa huius quoque rei procuratio Petro Ribadeneirae, cum in Belgium miteretur, est commendata. At Ioannes diuturnioris morae impatiens, fretus conscientia operis, quod moliebatur, fido prudentique custodi arce tradita, e vestibus, quas habebat, indutus vilissimas Neapolitanum in Collegium abit. Rector (is erat Christophorus Mendoza) nullo pacto adducipotest, permanere vt domi sinat; Ioannes nullo pacto, vt recedat. tandem conuentum, vt hospitum modo in Collegio diuersaretur, quoad vela Principe, vel ab Ignatio, postquam hunc ab arce recessum cognouisset, litterae afferrentur. Re illico vulgata, Neapolim rumor, vt fit, varius impleuit. Et quoniam Bernardinus Mendoza, qui pro Rege Neapolitanum regnum adhuc administrarat, valde erat cupidus cum Ioanne colloquendi; is primum quidem e Collegio proripuit sese, et abdidit: deinde consilij sui rationem scripto explicatam ad Bernardinum ipsum, itemque ad Ducem Albanum, qui recens Neapolim venerat, omnium, quas habebat in Italia Rex Philippus, prouinciarum moderator, misit; arcem eis simul commendans. Qui cum ambo pietatem iuuenis probassent, tum ille haud diutius dissimulandum ratus, nec continere aestum animi valens, regressus in Collegium profiteri palam quod agebat, instituit. Cumque a Marchionibus, Ducibus, aliisque principibus viris conueniretur, libere ac magnifice sua consilia explicans, incendebat omnes ardore suo, nec paucos ad mutationem vitae, seuerio remque disciplinam adduxit. Salutaris quoque fuit haec hospitis mora seruo, [Note: 42 Exempli boni vis.] quem ad se vnum aduocauit adolescentem fidum, probique ingeriij, sed pessimae superstitionis. Quippe Mahometanam, in qua educatus fuerat, adhuc sequebatur insaniam. Is vbi nouos domini mores animaduertit; eumque, coram quo ante vix apparere trepidus audebat, non solum benignissimum experiri, et quasi fratrem coepit, verum etiam sibi interdum ministrare veluti famulum vidit; fractus hoc exemplo est, abiuratoque Mahometo in hominem genitus nouum nouo nomine pro Gallifero Ioannes Petrus vocatus est. Tanto maiores habet ad permouendum vires Christiana humilitas quam humana felicitas. Quem enim splendida fortuna amplissimis pollicitationibus non flexerat, eum Christianae modestiae perspecta forma cepit ac domuit. Interim litterae ab Ignatio perferuntur, recessum ab arce non expectato Regis nutu nullam in partem sibi probari, adplane redeundum videri. Qua denunciatione quantum Ioannes commotus sit, facile suspicari licet. Non solum a piorum consuetudine, quam interius gustarat, acerbum erat distrahi, et a portu in fluctus reijci; sed etiam iuuenl militari ac nobili dissipato illo recessu per Vrbem, proque suscepto religiosae vitae habitu celebrato, plenus infamiae apud homines saeculi reditus videbatur. Vicit tamen studium obsequendi pudorem malum, planeque professus est vna cum caeteris rebus huius quoque suae cuius cuius existimationis Christo Domino facere sacrificium velle. Sed Dominus contentus tam excelso animo fuit: re enim cognita, vetus Prorex manere iussit: qui vna cum Duce Albano prudentiam Ignarij pariter atque innocentiam, qua rem tractabat, suspexit. Venere tandem e regia litterae, vbi negotium Ribadeneira transegerat: quibus significabatur [Note: 43] Ioannem voti compotem factum, fratrem eius Aluarum arci praefectum. Tum vero Ioannes ad Ignatium Romam conuolat. Hîc coepit inter Nouitios abiectissimis ministerijs exerceri alacritate maxima: ac saepe a viris principibus inuissebatur. In his fuit Ioannes Carraffa Montorij Comes, et Dux eo tempore Palliani, Pontifici coniunctissimus ad quem Ioannes, cum forte in culinae muneribus occuparetur, euocatus, ita vterat linteo praecinctus prodijt: nec tamen potuit teneri Dux, quo minus in eius rueret amplexum. Verum exacto semestri cum per autumnum male ad modum valeret, ac Neapolim flagitaretur, idque Romae Cardinalis Patiecus, et quidam ipsius Ioannis propinqui vehementer peterent; condito prius testamento, quo iubebat sua bona
inpios vsus cuncta distribui, consultatione super ta re diligenter habita medicorum, in lectica cum trium e Societate comitatu, quorum vnus erat medendi peritus, missus est. Sed voluit Deus citius, vt fas est credere, in caelum, quam Neapolim peruenire. Prima itineris nocte in Villa Marij (oppidum hodie Marinum est) duo decim ab Vrbe millibus passuum, XII. Kalendas Octobris e vita migrauit; corpusque Romam relatum, in templo Professorum est conditum. Iam simplicia vota Societatis emiserat; ac pridie quam discederet, sanctissimo Domini nostri corpore iter sibi praemunierat: quae sacrosancta mysteria bis quaque hebdomada de Moderatorum consensu dudum vsurpabat. Cumque paulo ante vitae totius maculas generali confessione expiasset, conscientiae tranquillitatem tantam erat consecutus, plane vt videretur ad optimum finem per quosdam gradus diuina manu perductus.
Ribadeneira perfectis propter quae missus erat in Belgium, cum haberet, quae Patribus coram ad commune Societatis bonum proponenda iudicabat; comparabat se ad reditum, sed clanculum, ne Louanienses, quorum animos alijs atque aliis concionibus mirum sibi in modum adiunxerat, obij cerent moram. Pridie eius diei, quo [Note: 44 Congregatio generalis differtur.] die erat abiturus, generalem conuentum in ver anni proximi dilatum cognoscit; neminemque, antequam nouis euocetur litteris, dare se in viam necesse esse. Quibus rebus cognitis maximo cum ciuitatis eius gaudio bonoque aliquamdiu substitit. Porro conuentus differendi causa fuit rerum eius temporis perturbatio. Magnopere expetebantur in conuentu Hispani Patres, qui et perantiqui erant, et magnae auctoritatis. Hi vero partim valetudinem causati, partim impedita itinera ad dictam diem adesse non poterant. Visum est igitur supersedere tantisper, dum rationem consilii commodissimam tempus expediret. Quae dilatio omnibus, vt visa est necessaria, ita accidit permolesta; sed Natali maxime, et [Note: 45 Longa interregna periculosa.] Lainio. Illius iam tum animus aliquid turbarum praesagiebat. Hic, quemadmodum ad Borgiam scripsit, suaegnarus imperitiae gubernandi, Deum Dominum, vt mitteret, quem missurus erat, quotidie precabatur: non tamen intermissa est cura ea comparandi, quae res tractandas in conuentu expeditiores facere possent. Constitutio nes ex Hispano sermone in Latinum Polancus vertit: et sedulo ab omnibus notabantur, quae disceptari oporteret. Edita comitia in proximos post Pascha dies. De loco cum ageretur, Lauretum quibusdam placebat: aliis Auenio: non nemini Lusitania, quod Rex subsidia esset suppeditaturus: plerisque Genua, quod multarum prouinciarum quasi in confinio sit: Lusita nis vero maxime Roma, vt inde postea digressi Patres in omnes prouincias vnam camdemque vitae formam deferrent, eamque Societatis instituto maxime congruentem, quae sine dubio Roma potissimum peti posset, vbi coram Beatus [Note: 46 Pontifex iubet Romae Congregationem fieri.] Ignatius parens et auctor instituerat. Litem diremit Pontifex, qui per Rodulphum Pium Cardinalem Carpensem Societatis patronum denunciauit, Romam, non alio conueniendum. Caeterum tam multis magni nominis viris orbam Sodalitatem consolari Deus ac supplere voluit egregia sobole submissa: nec modo ijs, qui opera olim, sed et qui auctoritate in praesens sustinerent eam atque proueherent. Maxime insignes fuere Iacobus Ledesina, et Ioannes Verdolaius: de quibus infra opportunius referetur.
[Note: 47 Brasiliae status.] Atque haec de rebus Europaeis perstrinxisse sit satis. Iam e tribus extra Europam prouinciis nihil separatim memorabile quinque hisce mensibus, quos nunc exequimur, Brasilia offert. Sodales negotii subibant plurimum in conuertenda primum gente ad fidem, nec minus postea in continenda. De adultis prope desperata videbatur res. tanta erat hebetudo, mobilitasque ingeniorum, tam obdurata intemperantiae consuetudo. Ideirco ad nouellam de integro educandam stirpem, fingendosque tenerae aetatis animos praecipuam Nobrega verterat curam: eamque ob rem paedagogia censebat institui oportere quam plurima. Verum id quoque procedebat parum: quod Brasili sedes mutare subinde soliti, liberos secum, maturescere vt primum coeperant, abducebant: ipsiquemet pueri simul adolescentiam attigerant, tanquam natis corroboratisque iam plumis volucres repento, cum minime suspicarere, auolabant. Magnum ab corrupta quoque veterum Christianorum vita accedebat impedimentum, siue dum opportunos iniuriae populos aspere auareque habent; et inde a religione quoque abalienant: siue dum praua per exempla noua docent vitia.
[Note: 48 Aethiopice res.] Iam e Patribus AEthiopiam petituris cum plerique in Indiam superiore anno praecessissent, anno MD.LVI. Ioannes Nunnius Patriarcha cum bono etiam Indiae subsidio Goam Septembri ineunte peruenit. Tertio Kalendas Aprilis Olisippone conscenderant decem e Societate tres in naues [Note: Nauigatio Patriarcha in Indiam.] dispertiti: in ea, quam ob praestantiam Maris florem vocabant, Patriarcha, vnaque Franciscus Rodericius excellentis doctrinae prudentiaeque ac religionis vir, adiutor Prouincialis Indiae futurus, aliusque praeterea e Societate laicus vehebantur: itemque Ferdinandus Sosa, quem Ioannes Tertius Lusitanorum Rex ad Regem AEthiopiae Claudium legatum mittebat: atque in itinere obijt. in altera Andreas Ouiedus creatus Episcopus Hierapolitanus, idemque designatus Patriarchae successor cum Ioanne Mesquita, et Andrea Gualdane sacerdotibus, itemque laico. In tertia Consaluus Silueria Christiana facundia, et rebus agendis praestans, Indiae Prouincialis futurus, cumque eo duo praeterea sacris haud dum initiati. Tribus mensibus nauis, qua vehebatur Episcopus, vi ventorum abrepta, ab aliis conspecta non est: nec a periculo nauis ab fuit Patriarchae; sed, cum is aquam consecrasset, et iniecisset in mare, praeter morem vis tempestatis remisit. De caetero nauigatio prospera in paucis fuit. Ioanne Albuquercio Episcopo, et Petro Mascarenia Prorege vita perfunctis, carebat tum Goa et humanarum et diuinarum rerum Praesidibus. sed e regio chirographo Franciscus Barrettus in Proregis substitutus vicem eius potestatis desiderium leuabat: Episcopi autem propria munera nemo erat tota India, qui supplere posset: eoque laetior vulgo Patriarchae Nunnij, Episcopique Ouredi fuit aduentus. Continuo Patres ad suae quisque prouinciae negotia
curam intendunt. Sed Patriarcha alium ac sperabat, rerum statum inuenit. Consaluus Rodericius [Note: 49 Claudius Aethiopiae Rex Catholicum Patriarcham recipit.] ex Societate ad explorandam AEthiopici Regis voluntatem, et consolandos reliquos e Christophori Gammae copiis Lusitanos cum litteris Lusitani Regis praemissus, idemque sub tempus reuersus renunciauit Claudium negare ab se vel Patriarcham, vel omnino quempiam suis popularibus postulatum, sed vnum aliquem dumtaxat vulgarium sacerdotum, qui agentibus inter AEthiopas Lusitanis, ritu suo, vt illi optabant, sacra impertiret. Nam sibi quidem suppetere idorieos, qui vel Romanum Patriarchatum regerent. Nec vero sibi Chalcedonense Concilium, nec Leonem Pontificem probari posse: iusteque hunc a Dioscoro anathemate perculsum. Quanquam haec nunciabantur, nihilo tamen minus Patriarcha profectionem moliebatur: sed Franciscus Barrettus Praetor, aliique tum e Societate, tum extra eam consulti prudentes viri, nequaquam committendum putauere, vt tanta dignitas impiorum ludibrio obiiceretur, et nimia properatio magis fortasse schismatici animum Regis exasperaret. Itaque Andream Episcopum [Note: 50 Andreas Ouiedus Episcopus in Aethiopiam destinatur.] praemittendum potius censuere, qui praemollire animum Regis, et aperire Patriarchae aditum conaretur. Verum sapientissimus Deus, vt olim nascente Ecclesia, quae Iudaei, ita nunc, quae respuebant schismatici auxilia, ad Ethnicorum emolumenta magnam partem conuertit. Quippe dum Patriarcha, multique Patrum prouinciae AEthiopiae destinatorum non inuento illuc aditu, in India subsident, cum ad res domesticas ordinandas, tum ad conuersionem Indorum promouendam [Note: 51 Goani Collegij quanta moles hoc tempore.] ingens sane momentum fecere. Goani Collegij iam tum magna erat moles. Eius curae et Seminarium ex variis nationibus adolescentium ferme centum, inter quos orbi quidam parentibus pueri educabantur: et nosocomium, in quo ad quadraginta interdum inopes Christiani curabantur: et catechumenorum ingens numerus, qui tum minime secretis a noso comio vtebantur aedibus, ita commissi erant, vt alendorum etiam tot capitum negotium incumberet, quamuis paulo amplius quater millium aureotum nummûm vectigal annuum a Rege Lusitano ad id loci attributum conficeret. Praeter infimam classem, in qua quadringenti circiter et quinquaginta noscere et figutare prima litterarum elementa docebantur, tres erant classes Grammaticae. Ad haec Philosophiam Antonius Quadrius explicare instituerat, cui et Ioannes Mesquita collega hoc anno accessit: et simul de Theologia aliquid Quadrius idem interpretari coepit. Et quoniam [Note: 52 Chalcographia prima Indiae.] nuper e Fratribus vnus chalcographicae peritus solertiae cum vniuerso eius artificij instrumento aduectus erat; hoc primum anno in studiorum instauratione propositae sunt disputandae e Philosophia theses typis excusae. Rem plane nouam id gentium, et quam merito India supra miracula sua demiraretur. Iis disputationibus summa omnium approbatione Quadrius praefuit. Tumque, si vnquam, est cognitum, quantum praeter alia dona viro illi Deus ad omne reconditarum litterarum genus dedisset indolem. In Ciorano insula ad culmen sub hoc tempus perductum est templum beatae Virginis Gratiarum: circa quod in agro, quem olim Alfonsus Noronia Prorex in vsum Christianorum Ecclesiaeque tribuit, neophyti, qui iam plus trecenti numerabantur, domicilia ponere, vt commodius templi beneficio vterentur, coepere. Prouincialis Consaluus prouinciae [Note: 53 Consalui Sylueriae feruidacaritas.] res ordinare adorsus, quoniam praecipua cura in religiosa republica instituendorum Nouitiorum debet esse, Goani Collegij partem, in qua ii separatim instituerentur, secreint. Tumipse statim Goa egreditur. Opportunitatem praebuit Barrettus Praetor ad arcem Ciaulanam in collem, cui obnoxia suberat, transferendam, comparata classe iturus: qui eum, vt secum iret, rogauit. Quare Consaluus lustrandae prouinciae cupidus; aliquot Goae magno omnium assensu concionibus habitis, quarum primam postero quam venerat, habuit die (ita cessationis erat impatiens) Goanisque rebus Francisco Rodericio administrandis relicto, libenter ea opportunitate est vsus; praesertim quod res haud sine certamine videbatur et sanguine transigenda: cum Nizamalucus Ciauli dominus, consilio Praetoris cognito, ne certius iugum acciperet, armato milite destinatum arci collem insedisset. Quanquam Praetori deinde res tentanda pervim nequaquam visa est: dissimulatoque consilio, et renouata cum Nizamaluco amicitia, Bazainum, vbi olim fuerat Praefectus, ad res eius plagae cognoscendas, perrexit. Vbi primum ab Goa cum classe discessit, multum institit, vt Consaluus in praetoriam secum conscenderet: sedis et modestiae tenax, et pictati suae ac caeterorum saluti vt commodius inseruiret, maluit Francisci Mascareniae nauigio vehi. Nullam toto in cursu vir animarum sitientissimus non arripuit occasionem, qua priuatim, qua publice ad pietatem excoleret ex citaretque vel militares copias, vel nauticam turbam. Est Ciaulum supra Goam ad Borealem plagam. Litora legentes ibant. Ea ad dexteram erant amoena, et viridi ad requietem vestitu subinde inuitabant. Nec raro marinis aerumnis, feruoreque solis fatigati milites, applicitis ad terram nauigiis, descendebant. Inter eos ad auram captandam, recreandaque corpora vel considentes, vel stratos sub vmbra, vel telis innixos, statim Consaluus tumulo saxove conscenso iucundum salubremque animis diuini verbi spargebat rorem: vt videreris videre vel Tiberiadis, vel Iordanis refertas olim ripas populorum ex Saluatoris ore pendentium. Ciaulum appropinquans, classem [Note: 54 Studium paupertatis.] aliquantum praecedit: quodque nulli in eo oppido de Societate erant, ad publicam hospitalem domum cum socio pergit. Sub tempus soluendi ieiunij ambo digressi diuersis oppidi vicis, ad ineundam sanctae paupertatis (quemadmodum ipsemet loquitur) possessionem coepere ostiatim viritimque stipem emendicare. Tum statim concionari, et audire confessiones aggressus tam faciles ad pias res populi inuenit animos, adeoque cupidos profectus, vt non libenter solum audirent, sed etiam conuenirent postea Patrem, repeti sibi planiusque explanari, quae pia tradiderat monita, rogitantes: eaque diligenter in libellis memoriae causa adnotarent. Nec erat e populo quisquam, qui non vehementer Ciauli Societatem,
omnia large promittens, expeteret. Octo dies ibi moratus Tanaam progreditur. Hîciam agebant de Societate tres, Pater Franciscus Henricius, duoque sacrorum Ordinum expertes. A quibus, pariterque a neophytis, quorum etiam plurimi perhonorifice obuiam occurrêre, laetitia et gratulatione summa exceptus, absque mora (dies erat sanctae Martyri Catharinae sacer) suggestum ascendit; solatusque frequentem populum, eodem die sub noctem Bazainum perrexit. ibi Hieronymum Concham cum altero sacerdote, tribusque non sacerdotibus reperit. Ei Collegio amplificationem annui census, quo plus ad alendos de gente pueros, qui instituebantur, suppeteret, a Praetore impetrauit. Sed illud haud paulo maius atque memorabilius. Ad eam diem, vt locis inter Ethnicos parum turis, neque in Bazainio, neque in Tanaenisi templo diuinissimum [Note: 55 Eucharistiam asserstandam collocat Bazaini et Tanaae.] Christi Corpus asseruabatur. Ille autem tempus iam rarus satis periculo vacuum, vtardebat amantissimi Domini studio, eiusque propagandi cultus omnes inuestigabat vias, vtrobique caeleste illud decus et praesidium manu sua collocauit. Bazaini luce conceptae Virgini sacra: Tanaae octauo ante Christi Natalem die, qui expectationi partus Deiparae in Hispania, multisque praeterea locis est dedicatus. Interfuit Tanaensi celebritati profectus Bazaino cum magna nobilitatis parte Barrettus Praetor. Celeberrima mirantibus Ethnicis supplicatio habita est: postque eam sensu quodam pietatis abundantiore solito, cum semper esset vberrimus, verba fecit Consaluus. Haud multo minor laetitia celebritasque post meridiem fuit, vbi ipsemet hominibus quadraginta salutarem baptismi aquam in apparatu maguifico Consaluus infudit, Praetore, caeteraque nobilitate spectantibus. Denique etiam Societati adiuncto nobili et opulento adolescente Paio, seu Pelagio Correa, Kalendis Ianuarij post habitam de sanctissimo Iesu concionem, Cocinum versus nauigio, quo Iacobus Noronia arcis Diensis Praefectus prope coegit vti, discessit. Malacae interim Balthasar Diazius strenue magnoque successu diuinam rem procurabat.
[Note: 56 Iaponia res.] In Iaponia tres erant inchoatae Ecclesiae, Amangucij vna, altera Funaij in regno Bungensi, tertia Firandi. Procurabant eas Socij quinque, Cosmus Turrianus, et Balthasar Gagus sacerdotes, Fratresque Ioannes Fernandius, Odoardus Silua, Ludouicus Almeida. Haud plures tum Iaponia sacros religiososque viros siue de nostro, siue de Ordine vllo habebat: sed cum huius anni aestate Melchior Nunnius Ioannis Patriarchae frater tandem in Bungum appulisset, Gasparem Villelam sacerdotem, et aliquot praeterea Socios haud sacerdotes reliquit. Ei coetui Cosmus Turrianus praeerat a Xauerio olim eas [Note: 57 Cosmi Turriani virtus.] ad gentes ductus, relictusque Amangucij, vbi ad annos septem magna in sanctimonia, summis in laboribus et aerumnis vixerat. Quem Melchior antiquis AEgypti comparabat Patribus, nisi quod Cosmus non contemplatione diuinarum dumtaxat rerum, sed etiam subeundis proximorum causa negotiis exercebatur. Bungense regnum obtinebat Rex gentis vocabulo Quiu an (Latina nos quantum licet forma conflato in vnum sono Quiüanum dicemus) is, qui multis post annis Christi cultu suscepto, Franciscus clarum terris et caelo nomen, fuit. germanus eius Amangucij dominabatur: sed neutri pacatum regnum erat. Nam tempore B. Xauerii cum Amangucij regnaret indigena ex Occindona gente, eum Proceres, nimias perosi opes, et immoderatam gratiam hominis, quo a secretis vtebatur, in necessitatem sibi consciscendae necis compulere. Quam cladem praedixisse fertur Occindono Xauerius: et post eius funestum casum inter caetera ad Christianum Iaponem scripsit. Quam vellet modo Occindonus monitis meis paruisse? Tum igitur perduelles, vt se contra residuas Occindoni partes firmarent, Regis Bungensis fratrem in regnum vocarunt. Hic aliquandiu rerum satis pacate potitus est, quoad Morindonus e vulgo vir, sed ingenio et manu promptus, obseruata popularium inclinatione alienigenae iugum inique tolerantium se ditionem exciuit. Hinc Amangucianum regnum et Bungense bellis arsere. Denique Rex Amangucianus occiditur; Bungensis diu periclitatus Bugenum et Chicugenum regna ex Amanguciano imperio ad suum adiunxit. sed quo tempore Iaponiam Melchiortennit, tum maxime rerum cardo vertebatur. Pater Cosmus diebus omnino quindecim ante eius aduentum, Amanguciano nondum sublato Rege, sed regno bellis euerso, vrbe incendio funditus absumpta, ciuibus vel dispersis vel occisis, ad Socios Bungenses receperat sese. Quare calamitate licet publica dolens, magno cum solatio vna omnes coniunctos Melchior aspexit. In Bungo etiam cuncta erant tumultu ac periculis plena. Rex contra hostes in armis, non eorum vim magis, quam suorum perfidiam metuens, tredecim Dynastas, quos habebat suspectos vna cum familiis et popularibus (vti mos gentis est) penitus exciderat. Inde perturbatissupra modum regni rebus, in tutum situ locum secesserat. Funaij, quae vrbs est in Bungo praecipua, domicilium habebant Socij, et noso comium, quod Ludouicus [Note: 58 Ludouicus Almeida gratia curationum Ecclesiam amplisicat.] Almeida curabat, ibidem ad Societatem magno Iaponum bono adiunctus iuuenis: cui non solum nonnulla ab arte praesidia sanandis morbis, sed quaedam etiam diuinitus (vt osten debant supra vires humanae opis valetudines reuocatae) gratia inerat curationum. Qua pellectos illecebra Ethnicos ad Christi cultum, veramque animorum salutem insigni caritate studioque ducebat.
[Note: 1557.] HOc rebus dicendis veluti praestructo vestibulo, subit annus ab humana salute millesimus quingentesimus quinquagesimus septimus: quem ab confirmata Apostolico iudicio Societate decimum octauum numeramus. Quippe cum res posceret, vt ad rationem anni communem nostra numeratio accommodaretur; annum saeculi euntis quadragesimum, tametsi non nisi eo in autumnum adulto, Pontificium diploma datum est, satius visum est adnumerare pro integro, quam vel morosius exequi menses, vel tam illustri commendatam opere anni partem obliterare. Fuit hic annus et bellis turbulentus inter Christianos Principes, et priuatim Societati in Vrbe parum quietus. Reuersus ex Hispania Hieronymus Natalis, cuius
[Note: 59 Hieronymi Natalis res in Romano Collegio gesta.] opera vtilis Romae futura erat propter eius rerum Societatis intimam cognitionem, ad ea praeparanda, quae in generali conuentu agitari deberent; a Vicario ad consilia adhibetur, Romanoque Collegio Superintendens demortui Olauij loco praeficitur. Ibi dum aliquot. dies de propria institutae vitae ratione Socios alloquitur, et quantae susceperint perfectionis munus exponit, mirifice omnes incendit. Exacuebat pietatem imminens votorum instauratio. Libellis proponebant, quas quisque cuperet sibi extraordinarias concedi corporis afflictationes: qui libelli publice recitabantur: et multae quotidie earum vexationum multis concedebantur, non tamen quas fere petebant, supramodum seueras, at mitiores: [Note: 60 Votorum instauratio magno est adiumento.] compensante obedientia, quod seueritati detrahebatur. Die sacro Epiphaniorum tres distributi in classes Bobadilla, Natali, Polanco sacra facientibus, eadem omnes formula, super qua pridie scripro excepta meditationem instituere iussi erant, vota qui nondum certum ad gradum erant admissi, omnes instaurant. Contineri vis diuina in pectoribus clausa non poterat, quin multis modis foras erumperet: planeque omnibus insolitus ardor pro miraculo visus est. Ignatio e caelo ignem demittenti, sancto illi votorum instaurandorum mori, Natalis denique cohortationibus adscribebatur. Porto quo vberius aderat caelestis afflatus, hoc enixius in commoditates publicas incumbebant. Et profecto [Note: Status rerum publicus turbulentus.] pro eo statu rerum haudquaqua satis erant medij conatus. Induciis enim, quae dierum quadraginta inter Pontificem ac Philippum pactae erant, exactis, pro pace, quae expectabatur, renouatum est: bellum: nec Pontifex praetermisit modis omnibus populo rectam suam mentem probare. Inter caetera denunciari publice pro suggestis a concionatoribus iussit, semel se quoque mense quorumuis querimoniis coram duobus Cardinalibus, qui veluti iudicesa assiderent, aures praebiturum. Hac benignitate atque Indulgentiis, quasad Deum in tot malis placandum saepe concedebat, seges piis agricolis laborum et praeclara messis apparabatur.
Tertio Nonas Februarij Romam venit e Belgio Petrus Ribadenetra magno sui apud Louanienses relicto desiderio. Quanquam enim solennia professus ipse vota n??? erat, tamen pro vsu, quo instituta callebat Societatis, videbatur eo tempore, quo de ordinandis firman disque rebus [Note: 61 Iacobi Ledesmae insignis ad Societatem vocatio.] grauissimis agendum erat, opportune Romae futurus. Secum Iacobum Ledesmam adduxit egregiae sanctitatis atque doctrinae virum, quem a diuina prouidentia in Olauij summissum vicem omnes interpretati sunt. Nam et sub id tempus ad Socictatem accessit, quo decessit ille: et ingenio haud dissimili atque sapientia erat. Demum Romano in Collegio nihilo postmodum segnius litterarum sustinuit studia, et prouexit. Ortus hic est in Hispania, in oppido, cui appellatione gentis, Villa Cuellar est nomen. Compluti primum magna cum singularis ingenij fama, mox Parisiis multorum annorum labore, non medio cri simplicique doctrina contentus multiplici rerum scientiae operam dedit. Postremo Louanium inexplebilis sciendi, gloriaeque cupido traxit, simul quaesiturum, si quos (quod adhuc non contigerat) qui satis ad plenum facerent, reperiret magistros, percepturumque, siquid noui afferrent; simul, quae iam pectore recondiderat suo, arcana sapientiae deprompturum. Hîc familiaritatem Patrum Societatis nactus, coepit acribus stimulis ad idem vitae genus impelli. Dueres faciebant moram: primum, quod operaquaedam de Philosophicis atque Theologicis disciplinis, quae habebat affecta, perficere prius, atque in lucem emittere cogitabat, ignarus, an postea quam alienis viuere auspiciis coepisset, siue potestatem, siue otium ad eam rem habiturus esset: deinde, quod verebatur, ne non tantam posset innocentiam sanctitatemque praestare, quantam in hac vitae ratione necesseriam sibi persuadebat. Haec rerardabant, quo minus [Note: 62] ad Christi crucem protinus euolarer. At Ignatium tanti faciebat, vt gratias Deo ingenti cum sensu saepe ageret, quod hoc potissimum tempore, suaque aetate talem virum mortalibus concessisset. Eius porro institutum sic probabat, plane vt profiteretur Societatis hominibus perpetuo se regendum velle permittere. Nimirum hac ratione sedare conscientiam, et eludere diuinum impulsum non sentiens conabatur. Sed frustra contra stimulum calces. Deus, qui Ledesmam non ad limen religiosae vitae, sed ad conclaue vocabat intimum, reluctanti nullam quietis partem sinebat esse. Itaque diuturna fractus pugna, tandem Ribadeneiram veterem sibi amicum adit; quaeritque ex eo, si vitam in Societate religiosam iniret, victurus ne pacatius ac tranquillius esset, quam tum viueret. Cui Ribadeneira: se quidem futurum quid esset, affirmare non posse, cum Dei sit vnius, quae nondum sunt, tanquam ea, quae sunt, inrueri. Verum, si de suo plurimorumque, quos nosset, pronunciare sensu vellet, pro consueta rataque Dei bonitate certo id fore confidere. AEstuabat iam diu animo bonus Doctor: quare ad hanc vocem ac si ad aures diuina vox accidisset, victus omnino atque prostratus, laxat habenas lacrymis, crebroque cum singultu. Proinde ecce me, inquit, Pater; tuae me penitus potestati trado: vester sum: Societatime totum do dicoque. Quae tam insolito cum atdore atque impetu protulit, vt Ribadeneira occurrerit illico, monueritque, ne quidpiam voueret: seque eo in aestu, in quo potens sui vix erat, nexu, qui sedati consilij deliberationem postulat, irretiret. Nihil ad haec Ledesma tum quidem: sed postridie quinam fuerit hesternus feruor interrogatus, Nihil mirum, respondit: non e praecipiti subitoque motu, sed e septem annorum luctatione profectum. Hac igitur ratione decreuit Societati se dedere: admissusque est Louanij superiore anno pridie Kalendas Octobris, annum aetatis agens tertium circiter ac trigesimum. Eaque animi excelsitate obedientiae iugum adamauit, vt in commentariolo rerum suarum (quem ego ipsius manu scriptum vidi) ipsemer prodiderit, concionibus se et consuetudine Ribadeneirae adductum, vt Christo Domino suam scientiam dedicaret; atque etiam, si oporteret, prorsus illam in eius gratiam desereret. Quod, qui attentius reputet quanti vulgo fiat scientia,
[Note: 63 Diuinis significasionibus confirmatur.] quanti ipse Ledesma ad eam diem fecisset, sacrificium necesse est nobile videatur. Nuper autem in itinere, dum Romam venit, miram erga se indulgentiam Patris caelestis non semel expertus, in suscepto consilio vehementer animum confirmarat. Adfuit illi primum Deus Coloniae Agrippinae, mox Augustae Vindelicorum, dein Brixiae, postremo Romae. Coloniae coenobium est Carthusianorum insigne. Hoc Ledesma dum visit, perque singula oculos ac mentem studiose circumferr, et solitudinem, quietem, sacrumque illud silentium admiratur; coepit paulatim animus ad eius disciplinae formam propendere, et affici. Ii demum videbantur homines religiosi, qui instituto Beatorum vitae quam proximo, longe a mortalibus curis, longe ab rerum strepitu humanarum in suauissimo dumtaxat et honestissimo otio collaudandae contemplandaeque diuinitatis aeuum agitarent. Societatis ratio sancta illa quidem, sed (quod eam propius non tractarat) laboriosa nimis, et implicita. videbatur: nec rebatur in medijs saeculi ssuclibus tranquillitati locum relinqui. Quae dum animo agitat, prope [Note: 64 Leonardus Kesselius virtute et miraculis clarus.] aberat, vt initam a se viam damnaret, cum repente Leonardus Kesselius superuenit. Collegij Superintendens hic erat Coloniensis, vir et virtutibus, et mirabilium rerum effectione clarus: qui vbi Ledesmara vidit, vltro appellat: Non hîc sunt omnia, frater mi. Habet Christi Iesu Regina sponsa vestitum aureum pulcherrima varietate distinctum. Et vere hi sunt, et praeter hos alij sunt multi vere homines religiosi, quorum Deo suntaccepta obsequia. Tam apte attemperateque ad hominis sensum et cogitationem occurrit, vt is eam vocem Dei vocem fuisse pristinum suum consilium approbantis minime dubitarit: multoque id magis sibi persuasit paulo post, cum oraculum ab eodem Patre nouum aecepit. Inambulabat bonus tiro domide castitate ac perseuerantia solicitus. Vt erat doctus, dona haec Dei esse didicerat: vt sunt plerumque inanibus etiam terroribus obnoxia tironum ingenia, num (sibi affutura essent ea dona vltra modum anxie volutabat. Fit obuiam hîc quoque Kesselius, atque ex improuiso, Certus esto, inquit, absque dubio Deus tibi castitaris atque perseuerantiae dona concedet. Haesit nimirum primo Ledesina idaudiens, vnde ea viro notitia: tum Dei erga se beneuolentiam cum admiratione agnoscens ac venerans respirauit; pieque confidit, qui cogitationum suarum arcana Kesselio aperuerat, id quoque, quod per eum receperat, praestiturum. Nihii tamen de precandi studio remisit; quin potius aucta fiducia et precationem, quod verae fiduciae documentum est, intendit. Quare mox Auguste eadem dona flagitanti, ipse Christus Dominus apparuit: qui sanctissimo suo illum ore consolans, aequo animo iussit esse, daturum se illi vt et carte, et vsque ad extremum spiritum in Societate perseueraret. Haec omnia cognita exipso Iacobo sunt. Cum enim morti proximum ex vita, quam egerat, suspicantes id quod erat, Patres admonuissent, vt si quid nosset, quod vulgatum in Dei gloriam cederet, videretne id silentio premere, iniquum foret; ea denunciatione compulsus, haec, et ea, quae mox subijciam, Ioanni Baptistae Piscatori, cui solebat per sacram homologesim conscientiam aperire, narrauit. Cum autem Augustanum hoc visum referret, quaesiuit Piscator, quaspecie Christum Dominum vidisset. Ille vero respondit, quemadmodum sanctus Paulus raptus vsque ad tertium caelum, siue id in corpore, siue extra corpus accidisset, nesciebat; ita tum se tanta diuinae dulcedinis copia delibutum captumque fuisse. vt aliud praeter incomparabilem illum diuinitatis gustum, ac suauissima verba, [Note: 65] quae menti inhaeserant, explicare non posset. Eodem in itinere, vt modis omnibus palam fieret, quam grata Deo esset pia illa solicitudo castimoniae conseruandae, ac vitae in Societate finiendae; cum Brixiam peruenisset, in duplici eadem cura defixo praebuit sese videndam praeses integriratis, Deique genitrix Virgo. Species erat sole pulchrior. Comites aderant tres, Maria Magdalena, Catharina virgo et martyr, et Catharina Senensis. Dulcissime affatur caeli Regina: nec modo pudicitiam, et perseuerantiam pollicetur, sed etiam rursus ad vitae sinem suam se illi speciem commodaturam: tumque intellecturum sibi vera pollicitam, quamque excellens donum sit cordis corporisque munditia, et quantam ei gloriam allaturum. Id ipsum blando vultu adpromisere tres comites. Quae mox dum sensim recedunt, suauissime concinentes castimoniam praedicabant. Ex quo cantu simplices hosce versiculos refertloannes Fernandius, qui Romae interfuit Theologiam docens, cum haec Ledesma prodidit: Quantum est donum castitatis, quod Deus confert pietatis? Tot diuinis confirmatus promissis antequam Romam attingeret, castitatem perpetuam B. Virgini vouet, quod id audierat a B. Ignatio factum, vbi primum in solitudinem fugit. Id accidit in itinere ab Florentia Romam: de quo itinere ita saepe meminit, et gratias Ledesina in commentariolo suo agit, vt facile sit intelligere multa in eo, quae nescimus, a Deo, Beataque Virgine diuinitus consecutum. Denique vbi Romam venit, simile quiddam in Vicario reperit quod in Kesselio Coloniae erat expertus. Lainius ad caetera humanitatis indicia nouum hospitem etiam mensa excepit. Vbi Ledesma paulatim (vt opinor, ex consideratione eorum sanctitatis, quorum conuiuio intererat) cogitatione sublatus, prope extra se raptus videbatur sibi cum sancto Paulo in caelo versari, ac caelestibus frui delicijs. mox ad sese reuersus, anxius aliquantisper substitit; tum oculos erigens vidit in se Lainii oculos defixos, tacitoque spondentem nutu magistrum sibi non defuturum: surgensque a mensa Vicarius iucunde hominem complexus, ait se ipsum, vbi opus sit, ei loco magistri fore: nec dubitare, quin Deus praesto sit futurus, vt apte congruenterque instituat. Commodum autem id ipsum Ledesma tum secum versabat. Iniecerat illi Satanas scrupulum, num sortiturus esset caelestis philosophiae doctorem, a quo ita formaretur, vt animae suae ratio poscebat. Hisigitur pignoribus paterna Dei erga se pietate comperta. sedatis curis, totum se ad ponenda inter Nouitios solida fundamenta contulit. Cornelio Vishauaeo, qui Messanaes, quo cum primis Collegij fundatoribus iuerat, Tironibus instituendis
praefuerat, iamque praeerat Romae, in disciplinam est traditus: ab eoque mire se edoctum, et scrupulis plurimis ac molestiis ereprum profitetur. Cuius ille dicta ac monita [Note: Excellens Ledesmae doctrina.] tanti faciebat, vt singula accurate in libellum, qui hodieque asseruatur, referret. Prius tamen quam secederet, pro more Societatis iussus ingenij doctrinaeque suae specimen dare, ingenti omnes admiratione affecit, tanta cum varietate et copia, tantaque cum prudentia simul atque excellentia sapientiae, audientibus Collegij vniuersis alumnis, et grauissimis Patrum, qui tum Romae degebant, ipsoque Vicario, octo deinceps diebus de aliis atque aliis disciplinis, quibus egregie excultus erat, quotidie amplius hora disseruit: cumque iam omnes existimarent reliquum nihil esse, de quo disputaret, septimo die significauit, postridie de ponderibus et mensuris dicturum.
[Note: 66 Lainius Vicarius concionatur maximo nomine.] Porro Lainius per Quadragesimam iterum super Actis Apostolorum verba facere aggressus est, frequentia populi maxima, honestissimaque Praesulum et amplissimorum corona Principum: quorum non pauci gloriabantur se, quae audissent, vbi reperiissent domum, referre in scripta, vt attentius inter audiendum, nequid intercideret, vigilarent; et paratum postea subsidium contra obliuionem haberent.
Interim vero praecipua domi cura et expectatio erat comitiorum. Patres, qui versabantur in itinere, diligentissimis Deo precibus commendabantur: quidquid poterat praeuerti ad conuentum celerius finiendum, sedulo expediebatur: vt, quoniam ab suis prouinciis sine incommodo abesse non licebat, absentia breuior minus incommodaret: viaque in reditum [Note: 67 Plerique Patrum ad Congregationem Romam perneniunt.] ante calores summos extremo vere suscepta minus haberet periculi et laboris. Postremis litteris edictus erat conuentus in primos post Pascha dies. Quare per hebdomadam sanctam peruenere Romam e Gallia Paschasius Broettus, et Baptista Viola: mox consequentibus diebus e Germania saperiore Petrus Canisius, Nicolaus Gaudanus, et Nicolaus Lanoius: e Belgio Leonardus Kesselius, et Adrianus Adriani: e Venetis Simon Rodericius: e Sicilia Hieronymus Domeneccus, et Antonius Vinckius. Salmeron statim erat Neapoli affuturus. Solum itaque Hispanarum prouinciarum desiderabantur Patres: ac Genua litterae afferebantur, indies Hispanas expectari triremes. Interim iucundissima Romani Socij tot primorum Patrum consuetudine fruebantur. Intueri Ordinis parentes profectos ex longinquis adeo diuersisque regionibus omnes cum doctrina, tum sanctitate, rebusque gestis insignes, et suauissimum erat spectaculum, et acre ad imitationem incitamentum. Ipsique Patres benignissime, ac simpliciter sui copiam facientes, pericula necessitatesque regionum quique suarum, Societatis amplificationem, gesta in commune bonum Ecclesiae, restitutos mores, haereticos ab errore deductos, et alia id genus, quae per famulos suos diuina sua gratia Christus Iesus egerat, memorabant: simul, vt quamplurimos secum quisque in prouin ciam suam post creatum Generalem abducerent, sedulo operam dabant. praecipua Canisij cura, vt et Germanici, et Romani Collegij alumnos publicis priuatisque sermonibus ad ferendam Septemtrioni [Note: 68 Patres Hispani venire prohibiti.] opem incenderet. Inter quae gaudia nonnihil habebat solicitos nauigatio Hispanorum; cum Gaspar Loartes Collegij Genuensis Rector nunciat naues ex Hispania Genuam appulisse; hominem Societaris praeter Ioannem Baptistam Riberam aduectum neminem illum cum litteris atque mandatis missum, vt e naui descendit, febri lecto afflictum. Iussis afferri litteris cognoscunt, Patribus ad iter sese iam comparantibus, praeter Borgiam, quem tenebat valetudo, cum Lusitani Complutum peruenissent, quod bellum Italicum renouaretur, edictum regium promulgatum, quo vetabat quempiam in alienas terras ex Hispania proficisci, et qui essent Hispani Romae, iubebantur exire: si secus facerent, contra Maiestatem regiam facturos. Hoc edicto, praesertim cum pactae quoque cum Gallis indu ciae pro solutis luberentur, amboque Reges ad instruendum bellum curas viresque adiecissent, se coactos subsistere. Verumtamen [Note: 69 Congregationem nollent haberi Romae multis de causis.] etiam atque etiam viderent, num, quamuis arma conquiescerent, expediret extra Vrbem haberi conuentum. Sibi quidem summe esse in votis sanctissima Romae loca lustrare, et Beati Patris Ignatij videre et venerari sepulcrum; proque bono Ecclesiae ac Societatis iter vel ad Barbaros cum certo periculo fore iucundum. Haec tamen capita, cum apud se magni essent momenti, sinecre visum esse suggerere: quibus expensis, si aliter existimarent, vsquequaque se in officio fore. Primum nullo pacto committendum, vt Borgia a conuentu abesset, siue quod Commissarius sex prouinciarum esset, siue ob viri prudentiam dignitatemque personae: Romam vero vt veniat, neque facile ipsum posse adduci, idque multas verasque ob causas: nec medicos super eius valetudine consultos profectionem vllo modo permittere, nisi velit manifestum ad interitum ruere. Deinde vulgari passim in Hispania Sorbonicum aduersus Societatem decretum, et quotidie nouas aliunde quoque contra eam flammas existere: quae, nisi praesto sint, qui auctoritate restinguant sua grauissimi viri, incendium excitaturae immensum sint. Praeter haec multa esse praeclare coepta, quae sine insigni detrimento nostro alienoque intermitti non possent. Beatum Ignatium haec ipsa pro iustis causis cur abesse a con uentu liceret, iudicauisse. His accedere, quod negotia in conuentu transigenda talia essent, quae otium, maturam consultationem, atque adeo cunctationem postularent. Idcirco non in oculis tractanda parum beneuolorum, nec praepropere ac tumultuarie, sed deligendam pacatam sedem et opportunam: vnde nisi rebus plane, perque otium compositis, nulla necessitas cogeret sese commouere. Omnium autem regionum pacatissimam esse Hispaniam, et Barcinonem, tum aditu prouinciis omnibus facillimam, tum nostro
nomini perbeneuolam ciuitatem. Denique viris non paucis, nec vulgaribus durum admodum videri nullam fieri laborum viaeque partitionem, cum praesertim tempestate incommoda, infestis itineribus eundum esset: ipsi Roma saltem egrederentur. Haec palam memorabantur, et scripsere fuse Borgia et Araozius: isque adiecit alia esse, quae committi epistolae non deberent, metum, vt reor, significans, ne paulo ante reuersus in Hispaniam Carolus Imperator, vt qui nunquam Societati magnopere studuisse crederetur, [Note: 70 Quare Borgia Romam non libenter veniret.] abutentibus occasione aduersariis, aliquid contra eam tentaret; et Borgiam ipsum, quod tentaturus credebatur, abduecret. Duae super haec causae memorabantur, quae ipsum priuatim Borgiam retardarent: altera, quod cum septimo ante anno ab Vrbe in Hispaniam rediturus Cardinalem Theatinum, qui iam Pontificatum gerebat, officij causa salutarer, multa is de illo ad Cardinalatum cuehendo egerat, si superesset Paulus Tertius, negans profecto permissurum, vt in Hispaniam illo cultu habituque reuerteretur. Quamobrem metuere dicebatur, ne quod olim in mentem Cardinali venerat, id demum Pontifex ad effectum adduceret. Certe cum eo tempore de pace inter Pontificem ac Regem ageretur, cupidis sermonum hominibus praebiturus obmurmurandi materiam putabatur, tanquam aliquid venaturus venisset. Deinde, cum in nonnullis Societatis in stitutis, si vellet suo duci sensu, forsitan alia decreturus esset, cupiebat ipse extra consilium esse; submisseque et obedienter id amplecti, quod caeteris placuisset: tantum aberat, vt nouitatis vllius vellet auctor videri. Mihi vero pro infima hominis modestissimi opinione sui succurrit suspicari: eo quoque libentius vsum valetudinis excusatione, quo longius ab ipso quoque administrandae Societatis summo abesset munere. Caeterum ita praeter spem deprehensi [Note: 71 Differenda potius videtur quam transferenda Congregatio.] Romae Patres, quam se in partem verterent, ignorabant. Conuocato concilio plurima afferebantur, quare differenda potius, quam transserenda Congregatio videretur. Primum, quae Hispanis non veniendi Romam, easdem caeterarum prouinciarum hominibus non eundi in Hispaniam causas esse, cum praesertim discriminibus bellorum, iam grauis quoque aestas accederet. Deinde Romam videri communem Christianarum gentium patriam. Prouinciarum aliam alij sine odiosa comparatione praeferri non posse: nec posse non indignum videri, vt pauci multos, vna natio caeteras omnes, vnum denique membrum corpus ad se vniuersum trahere vellet. Praeposito Generali sedem ab Ignatio legibus consticutam Romam esse: non igitur committendum, vt alibi crearus eodem forsitan loco tenetetur. Qiud, si in creatione Praepositi, vel in recognoscendis Constitutionibus aliquid incideret, quod praesentem summi Pontificis auctoritatem requireret? Tum vero Constitutionibus quanto plus dignitatis et auctoritatis fore, si Cardinalium in conspectu, in oculis Vicarij Chiristi, in ipso sinu Apostolicae Sedis, quam si alibi vspiam terrarum, summa eis manus imponeretur? Has inter difficultates vna offerebatur via simplex ac recta; vt re Pontifici candide planeque exposira, ab eius nutu penderent. At importunum ineptumque videbatur, postquam reliqui omnes Romam e caetris prouinciis longo itinere conuenissent, cum ibidem Vicarius adesset, tum plane cum eundum in suffragia esset; mentionem facere de conuentu in Hispaniam transferendo apud eum Pontificem, qui praecis iusserat. haberi Romae; ac bellum cum Hispanis magnum gerens, vetuerat euocatos ab Vrbe Hispanos exire. Non leuitatis nota, non deteriore aliqua suspicione curam et flagitationem huius modi carituram. Vicit tamen cum Generalis quam primum creandi necessicas, tum voluntas, vt Franciscus praeserrim Borgia comitiis interesset. Id vnus omnium maxime tendebat Lainius, eam ipsam (vt coniectura haud ex nihilo est) ob causam, propter quam abesse Franciscus volebat, nempe Generalatum ab se vt in cum [Note: 72 Petitur a Pontifice venia transferenda Congregationis in Hispaniam.] auerteret. Aditur Pontifex. Acerb primum, et cum stomacho negat. Allegantur duo Cardinales Franciscus Pisanus. et Michael Gisterius, qui Alexandrinus vocabatur, et tandem Pontifex Pius Quintus fuit. nihilo amplius reportatur. Recuperata interim opinione celerius valetudine Ribera accurrit: cuius mandatis cognitis post fusas ad Deum aliquot diebus impense priuatim ac publice in domo Professa, et in Collegio preces, multaque facta sacrificia, redeunt in consultationem Patres. Tulerat Ioannes Baptista ab Nuncio etiam Pontificio litteras, quibus docebat e re Catholica non esse, in eo rerum articulo Societatis viros in Hispania sanctitatis auctoritatisque maximae extra prouinciam pedem ferre. Harum occasione litterarum e quatuordecim, quibus dicendae sententiae ius fuit, duodecim censuerunt, ne duobus quidem postea repugnantibus, rursus ac postrem o adeundum Pontificem cum eo, vt vocem eius, vtcunque responderet, pro diuino acciperentiusso; nec postea aut mutarent quid quam super ea re, aut amplius deliberarent. Captato itaque aditu Lainius recitat Paulo Nuncij litteras; adiicitque, quas visum est, causas. Denique Pontificem ita permouit, vt diceret vehementer se cupere id hac in re decemere, quod optimum esset futurum. Et, quoniam Pentecoste immineret, negotium sancto Spiritui se commendaturum: idem facerent Patres: tum denuo consultatione habita ad se referrent.
Videbatur Pontifex non longe abesse, vt abeundi faceret potestatem, cum repente grauissimae domi procellae coortae sunt: quas vulgare [Note: 73 Quae vtilitas ex narratione domesticarum turbarum.] posteris operaepretium erit, vt Dei patrocinium intelligant, quo assidue ab intestinis externisque oppugnantibus suam hanc Sodalitatem defendit; tum vt ii, qui praesunt, si quid huiusmodi in, sua administratione tempus ferat, non modo antiquis et alienis hominum sanctissimorum, contra quos seditiones acerrimae exstiterunt, sed etiam domesticis ac recentibus exemplis se consolentur: caeterorum vero, qui moderatorum regimini subiecti sunt, quisque consuescat crucem Domini arcte complexus, in sancta humilitate simplicique obedientia
religiosi viri munus explere, duces suos loco Christi Domini venerari, et eam vitae formam adamare, quam sancti Spiritus ductu complexus est. Hacenim re maxime peccare visi sunt, qui auctores fuere turbarum: quod institutum Societatis, boni de caetero homines, et de quibus praeclara multa superioribus voluminibus relata sunt, ac postea referentur, magistrorum inopia, et rerum agendarum occupationibus nunquam intime cognitum, dum alio quodam [Note: 74 Bobadilla aduersus Vicarium tumultus.] suo sensu aguntur, in maximum periculum deduxere. Dux fuit Nicolaus Bobadilla vir acer, salutique publicae multis in prouinciis magnis suis laboribus valde vrilis; solitus tamen e libera potius quadam caritate (sic ipse nominabat) quam ex arcta regularum norma religionem metiri, ac perinde vitam cum temperare suam, tum censere alienam in sacris coetibus temperandam. Is nun maxime cum prorogata necessario comitia vidit, coepit moleste ferre summam potestatem penes vnum hominem esse. Primo voces spargere, mox aperte dictitare, a fundatoribus primisque Professis, hoc est iis, qui supererant e nominatis in Pontificum diplomatis, administrandam esse Societatem. Inique reiici, qui fuerant socij fundandae familiae, quo minus essent gubernandae consortes. E Professis, qui (vti demonstraui) conuenerant, quatuor in suam sententiam traxit, Paschasium Broettum, Simonem Rodericium, Baptistam Violam, Adrianum Adriani. Ac Paschasius quidem per suam simplicitatem putatur abductus. Erat enim inno centissimus, minimeque male cogitans, adeo vt Angelus ab Ignatio vocari soleret. Simon facile credituridem sua sponte cogitasse. Haerebat enim menti iudicium, quo fuerat ab Ignatio condemnatus. Quare duo eorum capita Lainio proposuit: alterum, quo factam sibi iniuriam in eo iudicio querebatur; alterum, quo in administratione Societatis Bobadillae subscribebat. Viola multis annis salutaricer, at paulo liberius versatus in Gallia, cum esset siue iure, siue iniuria grauiter ad Vicarium delatus, ab eo sibi metuebat. Adrianus hoc maxime laborabat, quod habebat cum aliis commune rumultuantibus; Ordinis institutum penitus ignorabat. Sed ecce tibi, dum domi forisque auctore dissipante tumultus hic feruet, nouus haud [Note: 75 Pontius Gogordanus nouum ciet cumultum.] minor exoritur. Pontius Gogordanus trium votorum Professus, homo laboriosus, idemque, nisi interdum durior ceruix, et ingenium intractabilius negotium facesseret, operarius plane bonus, siue quod non probaret in Hispaniam transferri concilium, quo videbatur ipse concepta spe deiici quatuor votorum professionis a Patribus Romae coactis impetrandae; ac vereretur ne profectionem Paulus concederet; siue quo alio modo a praestigiatore diabolo illusus, re cum nullo prorsus communicata mortalium, duobus sibi notis Cardinalibus eiusdem sententiae libellum tradit, quem Pontifici porrigant. In eo docet Vicarium ac caeteros Patres instare, potestas vt sibi fieret in Hispaniam concedendi, quo Generalem Praepositum pro sua voluntate crearent: et instituta Societatis Apostolicae Sedis subtracta iudicio, prout esset commodum, fingerent. Num quid adiecerit, rescitum non est. [Note: 76 Pontifex in Patres concitatur.] Haec autem, quae retuli, ipsemet postea Pontius professus est. Illud sane confestim apparuit, Paulum vehementer commotum: quod necesse erat, cum Hispanum nomen haud libenter audiret, et aliquid in rebus Societatis iamdiu moliretur; sibique, dum peraliud nomen venia abeundi Roma postulatur, illudi putaret. Ad decimumtertium Kalendas Iulias huius rei omnino nescius Lainius, responsum de Hispaniensi profectione accepturus in Vaticanum concedit. Incidit in Pontificem e mensa in suum se conclaue recipientem: nec solito aspicitur vultu, nec vn quam aduocatur. Tandem post longissimam moram Ioanni Bernardino Scoto Cardinali Tranensi supplicat, reuocet Beatissimo Patri in mentem, se etiamnum praestolari. Quod vbi fecit, idem Tranensis, vnaque Ioannes Suauius Reumanus item Cardinalis progressi, ita respondent, Sanctissimum Patrem dicere, tempus illud [Note: 77 Societatis instituta et uira expendi iubet.] opportunum ad audiendum non esse: intra diem tertium diplomata Pontificum, Constitutiones regulasque Societatis, et quid quid ad eius disciplinam ac regimen pertineret, olim nuperve conditum ad hosce duos Cardinales iuberet afferri: necnon omnium, quotquot in Vrbe Socij essent, [Note: Vetat quemquam de Societate Vrbe exire.] scripta nomina traderet: nemoque eius iniussu auderet Roma exire. Quo tam acri repentinoque imperio commotus est admodum Lainius, nec minus caeteri Patres, praesertim vbi cognouere mali fontem domesticum esse. Vices Bobadillae miserabantur: Pontij vero detestabantur exemplum. Adeo simplices erant (sunt eorum haec verba) vt nunquam putassent fore, vt e Sociis existerent, qui Societatem vniuersam perditum irent. Obedienter, quae imperata erant, mittuntur, addita epistola, per quam signifi cabant Constitutionibus necdum supremam manum adiectam; sed in primo Patrum conuentu ad dendam: et nominibus Sociorum etiam patria adscripta est. At enim Pontius ac Bobadilla auide consiliis et viribus copulatis, cuncta suspicionibus fictisque fabulis compleuerunt acriteraduersus Vicarium, contraque Ordinis instituta dimicantes, vt iam res ad iudicium, quod boni viri maxime nitebantur, [Note: 78 Quomodo turbis occursum.] spectaret. Quae cum Vicarius animaduerteret, Patres in consilium vocat, quod initio soepe faciebat (sed animaduersum fubinde est non parum ob fuisse coetus fre quentes) rem negligen dam non esse demonstrat: dandam operam, nequid Societas detrimenti capiat. De eorum igitur sententia primum omnium placare Deum, ac domesticorum animos confirmare institit. Indicuntur exrra ordinem propitiando Numini pia opera: vt hanc ob rem domi Professorum, et in Collegio Litaniae communiter quotidie recitentur: vt diebus singulis certus sit numerus ieiunantium: ter in die alij alio tempore ad certum item numerum flagellum subeant: laici bis qua que heb domada diuinam mensam instaurent: sacerdotes in sacrificiis omnibus Deo salutem ac perfectionem Societaris commendent. proprie vero singuli terna Sacra eam ob rem in hebdomada offerant: atque domi Professorum in verberatione publica Lainius, in Collegio Natalis praeiuit. Quae aliaque multa cum fierent, maxima etiam pars exercitationes spiritus repeteret,
cuncta nouo pietatis ardore feruebant; vt, siquidem timor abesset, plane optandum fuisse tempus videretur. Id ipsum commendatum est datis litteris caeterae Societati extra Vrbem: neque est segnius factitatum. Hic domi procuratis ad externos sese edocendos dedocendosque Lainius vertit. Ad quos adiisse tumultuantes norat, eos ipse conueniens, quo res pacto haberent, modeste, sed neruose et grauiter exponebat. Neque difficile fuit scire, qui conueniendi, quid apud quemque agendum esset. Comites enim tumultuantium pij probatique Religiosi, communisque parentis amantes filij quo loco, et apud quem illi fuissent, indicabant. Quid vero egissent, ipsorum chirographa loquebantur. Nam Lainius quidem hocinter cetera prudenter cauisse existimatus est, vt in tota hac causa, praeterquam postea ad refutandas Bobadillae rationes, nihil ab se suisque litteris mandaretur: contra vero Bobadilla et Pontius nihil nisi scribere, aliosque super alios libellos procudere. Malam nimirum causam adminiculis suffulciendam repetitis intelligebant. Diuino tamen consilio fiebat, vt cuncta illorum scripta in Vicarij manus venirent. Nam vel imprudentibus excidebant in via, et: a comitibus excipiebantur; vel in eorum cubiculis propalam per socordiam relicta intercipiebantur; vel illi ipsi. ad quos mittebantur, exonsi perturbatorum consilia, ad Lainium remittebant.
[Note: 79 Canisius et Gaudanus ad Vormatiense colloquium dimittunsur.] Interim Pontifex Canisio et Gaudano potestatem facit Roma proficiscendi, Romanorum Rege Ferdinando instante, vt maturarent. Etenim sub huius anni superiorisque confinia, dum Ferdinandus Ratisbonae conuentum habet, atque inter caetera vias inuestigat religionis dissidia componendi certorum hominum ad id delecto concilio (quo in concilio primus inter Theologos Canisio locus fuerat) decretum erat colloquium quoddam Catholicos inter et Protestantes, vt aliqua consensionis et concordiae ratio iniretur. Repugnauerat Canisius, ne colloquium id genus decerneretur, gnarus cum hereticis conueniendi nullam esse rectam nisi vnam viam; vt ipsi se ad concordiam, haeresi abdicata, referant: quod peius morte detestantur. Sed aliis aliter opinantibus nihil obtinuerat. Rex tamen, qui optimeviri sanctitatem atque scientiam norat, ipsum vna cum altero e Societate Theologo Nicolao Gaudano, vt nihil ase praetermissum remedij clariu sappareret, adesse iusserat; et per litteras, vt id eis iniungeret, ab Lainio contenderat. Igitur, quoniam Augustus mensis colloquio destinatus instabat, et Pontifex existimabat publice interesse par illud Theologorum in tempus occurrere ad amolienda saltem detrimenta maiora, non grauatim eis abeundi veniam fecit: et illi Vormatiam versus, vbi colloquendum erat, iter instituerunt.
[Note: 80 Bobadillam Socij tumultus deserunt.] Tumultus vero domesticus breui eo venit, vt Bobadillam quatuor Socij prope desererent. Quippe maius, quam putassent, cum viderent ex citatum incendium: atque ex communi dolore ac sensu omnium, quo progressi essent, intelligeret; partim etiam desperata victoria ad se solicitudine verterent; sub duxere se paulatim et quieuere. Id initio minime aduertit Bobadilla. Quare acrius vrget, traditoque libello Vicarium apud Cardinalem Carpensem in ius vocat, vt sibi quoque pars administrationis sua red datur. Summa videbatur indignitas iudicium institui, et caeteris Patribus et Cardinali: at Vicarius qui maxime petebatur; cuique, nisi malo exemplo res gereretur, nihil erat optatius, quam non parte solum, sed tota omnino praefectura leuari, cedendum tempori submisse statuens, iudicium non refugit. Voluit tamen ita causam tractari, vt, quantum fieri posset, Bobadillae famae consuleretur. qui quidem apertissime facillimeque refutabatur, quippe cum ageretur de Societatis institutis ac legibus, in quibus diu versatus erat, sed propemodum semper hospes. [Note: 81 Ratio eius contra Vicarium,] Eius aduersus Vicarium ratio haec erat. (Praeterquam quod minime idoneum ad regendum iactabat, quod ipsum inconstanter faciebat, cum aliquando Lainio placarus, per Polancum et Natalem agi omnia diceret se pati non posse. Qui enim sub Ignatio fuerant administri, iam ipsos dominari: agereque quo libeat, praecipitem ipsum Vicarium.) Aiebat Ignatium noluisse ab se conditas leges, quo ad eas generalis conuentus, Deique Vicarius approbassent, ratas haberi. Quin adeo ipsosmet Patres in epistola, quam ad duos Cardinales miserant, diserte professos necdum absolutas eas. Ergo Lainium ex inchoatis, necdum perfectis, neque ratis legibus creatum Vicarium, vitio creatum esse. Cum igitur iusta desit potestas. res in cum statum rediisse, qui ante Praepositum Ignatium fuit, atque adeo a fundatoribus Societatem, administrandam: se quoque fundatorum in numero esse, ac proinde modeste pacateque velle, vt sua sibi rectionis portio redderetur. Ad id loci toleratum ex aequo bonoque Lainium: iam, cum onmia alii qiudam gerant praeteritis oblitisque fundatoribus, tametsi ius deesset, tamen ex modestia [Note: 82 Natalis oratio qua Bobadillam confutat.] iis verecun diaque administrationem deberi, cum absurdum sit filios patribus imperare. Talia iactantem cum caeteri, tum Natalis euidenti ssime et acerrime refellebant: e cuius longa confutatione haec fideliter summa contracta est: Doleo, inquit, inter nos, eo spiritu e Christi disciplina et vita imbutos, vt locum ambiendum infimum modestia et humilitate ducamus, existere exemplum eiusmodi, vt quispiam per Iuris puncta et apices, per sorensia certamina velit euincete dominatum sibi deberi. Quanquam Nicolaus fortasse non sentit hac actione vltro sibi ipsum ad id, quo tendit, aditum intercludere. Nam eprimis Patribus, quos fundatores appellat, et ad quos recidisse ius regendae Socictatis contendit, cum quinque modo superstites sint, Lainius contra quem agit, Paschasius, Rodericius et Salmeron, qui Vicarium Lainium recipiunt ac probant; conuineitur Bobadilla suam vnius agere causam. Tum vero satis Pauli Tertij decreto refellitur, quo statuit neminem in Societate praelationis aut dignitatis vllius, si quaesisse eam occulta aut manifesta ambitione conuincatur, capacem esse. Sed quam nullo iure ambitioni ius obtendat, multis modis apparet. Primum omnium falso sibi fundatoris nomen assumit. Vnum nos Ignatium fundatorem agnoscimus: per quem Deus in suam Ecclesiam Societatem inuexit: a quo et instituendae Religionis consilium coepit: qui caeteros
Patres ad eiusdem consilij societatem adluxit. Fuere sanctissimis quoque viris Dominico et Francisco primi quidam socij. cum quibus Innocentio Tertio Tertioque Honorio de confirmandis sius Religionibus supplicartunt; non tamen nisi Franciscus atque Dominicus habiti sunt Ordinum conditores. Ita priminouem Patres socij sunt fundatoris Ignatij, non fundatores: quod vel ex diplomate, quo Paulus Tertius Exercitia confirmat, est manifestum, vbi Societas nulla sociorum mentione ab Ignatio dicitur instituta. Quod si decem nominantur in Pontificum diplomatis, non ideo iis dumtaxat, vt certi singularesque homines sunt, Apostolica beneficia esse concessa interpretari licet: alioquin cuncta Societas pariter cum illis occideret: sed illi nominantur, vt totum corpus repraesentant futurae in omne aeuum familiae. Nihil ergo Bobadillae magis inde, quam cuiuis rite solennia quatuor vota Professo debetur: nec ea ratio ad superstites magis e primis decem, quam ad totum Professorum corpus Societatis adminstrationem iediisse, si quid valet, efficit. Sed finge esse fundatores, an idcirco, nisi aliunde accipiant, eis iurisdictio est, ac non potius penes Commissarios, Rectores et Prouinciales, quos Ignatius fundator ac legitimus Praepositus imposuit, manet? An, cum reliqui e decem omnes consentiant, Lainiumque sibi ac Societati praeficiant, vnius altercatio aduerus omnium consensum valebit? Falso itaque fundatoris iactatur nomen: nec, quamuis vere praedicaretur, quidquam prodesst. At Constitutiones nondum rate sunt. Id quoque aperte a vero est procul. Nam de sententia Sociorum eas Ignatius scripsit: et scriptas plerique Professorum pro Societate cuncta probarunt: et Paulus Tertius statim vt conditae essent, confirmatas censeri auctoritate Apostolica iussit. Praeterea per Italiam, Siciliam, quatuor Hispaniarum prouincias, perque Germaniam promulgari Ignarius voluit: egoque promulgaui. In India quoque et Brasilia promulgatae sunt. Vna reliqua erat Gallia: ex qua tamen Paschasius, quem [Note: 83] solum ea prouincia tum habebat Professum, excepit. Noluit quidem humilis et prudens Dei seruus Ignatius ita fixas esse, quin generali conuentui, siquid vsus monstraret opportunius, addere, demere, mutare integrum esset: quod epistola ad Cardinales indicandum putauimus, vt intelligerent, quantum in iis san ciendis consilij curaeque adhiberetur: interim tamen vt promulgari Ignatius, ita obseruari iussit: ex iisque vitam institui quotidianam, et regi Societatem. Quod si non quasi fixae leges, illud quidem certequasi statutum iussumque ab legitima potestate tum communi, tum etiam proprio nostro iure vim habent. Nam Praelatorum decreta post eos quoque rata sunt, donec abrogentur: et diplomatis Pontificum ab vno capite tota potestas inter nos, totaque munerum et officiorum distributio pendet. Quae cum ita sint, miror equidem quid Bobadillae in mentem venerit cuncta turbare, Bartolosque et Iasones solicitare, vt praefecturae; partem tam multis modis alienam traheret ad sese; quam, etiam si sibi deberetur, professionis ratio et Sanctorum exempla abdicare et auerri iubebant. Quid? nonnetu ipse in creationem Vicarij consensisti? nonne tuum Polanci arbitrio suffragium permisisti? non annum totum pro Vicario legitimo habuisti? non Paulus Quartus Pontifex bis Vicarium comprobauit Lainium, eique ad rem gerendam bonum animum fecit? non cuncta Societas tanquam Vicario paret; et, nisi ipse turbes, pacate et optime regitur? Amoue proculistas a nobis artes: Vel si erraremus, vtilior erat nobis simplicitas nostra, quam istius exempli doctrina. Constitutiones autem Bobadilla criminose magis, quam certumvitium designans, tanquam difficiles, et humanis viribus intolerandas traducebat. Et, cum assidue iudicium intentaret, idem tamen constituto iudicio vocatus ad dicendam apud Carpensem causam, nunquam adfuit, cum diceret absque suo aduo cato Iurisconsulto sibi adesse iudicio non licere: illum vero hominem vt grauissimum, ita occupatissimum esse. A quo homine mirifice ipse homo minime malus inducebatur, venditante Ius quidem rubricasque pro illo faecre: et (id, quod arripuerat decantabatque Bobadilla) minime decorum videri filiorum imperio subesse [Note: 84 Cardinalis Carpensis sententia.] Patres. Tandem veritus Cardinalis ne huiusmodi contentio in perniciem euaderet recentis Sodalitatis, communicato prius consilio cum Patribus, Ad pacem, inquit, conseruandam ita censeo. Pater Lainius adhibitis ad consilium primis Patribus, aliisque Professis Societatem gubernet. Quinto Idus Augusti vocati super hac re in consilium Patres, plerique standum eo, quod Cardinalis decreuerat, censuere; testati tamen, vt Professi adhiberentur ad consilia, se pacis dumtaxat causa permittere: cum planum alioqui esset in Societatis legibus, quae censeantur decretis Pontificum comprobatae, Vicario id impositum iuris non esse. Ea sententia cum Bobadillae non probaretur, et mussitans denunciaret, quod antea minatus erat, nisi Carpensis se cundum se decerneret, appellaturum Pontificem; censuere Patres occupandum Vicario, adituque ad Sanctissimum Dominum aliunde aperto commendandam ei Societatem; quidque homines duo turbassent, sine fuco atque fallaciis demonstrandum. Postaliquot repulsas tandem admissus, et benigne auditus est. Edocuit primum cogitationem profectionis Hispanicae nequaquam eo susceptam consilio, quo quidam ad eius Sanctitatem, nec vere, nec probo (vti iam constiterat studio detulissent; verum iis de causis, quas idem ante non semel de Patribus cognouisset. Primum quidem quod existmarent inter eas temporum rerumque publicarum difficultates, aliquid operae studiique in iis regnis ab se nauari Apostolicae Sedi posse: vt Pontificius ipse Nuncius confirmabat. Deinde, quod praecipui de Societate quidam in Hispania essent, vt nominatim Dux olim Gandiae Franciscus Borgia, vt Feriani Comitis frater Antonius Corduba, et alij primae auctoritatis viri, quos certo nossent vel valetudine, vel grauitate, rerum, quas haberent in manibus, impeditum iri, ne longinquae adeo peregrinatione Romam venirent. Adhaec praeter impensam in conuentum, quam liberaliter Hispani pollicebantur, illud quoque
curae fuisse, vt Romano Collegio, quod ad id loci subsidiis inde potissimum missis stetisset, permanens ac perpetuum aliquid expedirent, et Collegium quoque Germanicum, de qua re cogitari iam inter Proceres coeptum erat, vectigalibus annuis firmaretur. Caeterum sine bona Pontificis venia, bonaque precatione ita non venisse in mentem commoueri loco (quid enim fuga prodeset? quo recessu Pontificiam vim, si maxime vellent, declinarent?) vt contra deliberatum haberent quidquid de instituto, de constitutionibus, de qua re alia cunque tractaretur, ad Apostolicae sanctitatis pedes afferre. Quod obsequium cum Christiani omnes debeant, proprio tamen nomine Sodalitati nostrae: necessarium sit. Sub ea quid controuersiae Bobadilla mouisset breuiter executus, ad extremum postulauit, vt designare placeret per quem totam ipse Pontifex rem diligentius exploraret; atque vt disciplinae leges et instituta iusserat recognosci, ita in homines ipsos inquireret. Subijcit Paulus rem Societatis curat sibi esse: inde profecta, quae egisset: operamque, suam liberaliter pollicetur; [Note: 85 Cardinalis Alexandrinus rem iussu Pontificis singulari prudentia cognoscit.] ederet modo ipse Lainius vnum e Cardinalibus ex animi sui sententia cui vellet: cognitionem delegari. Cumque is respondisset, quem ipse Christi Domini Vicarius nominaret, eum, peridoneum, et sibi gratissimum fore, tum Pontifex designauit Cardinalem Alexandrinum. De adeunda Hispania persistere adhuc in Dei exposcendo lumine iubet, quo quid maxime opportunum factu sit, internoscere liceat. Alexandrinus, vterat, ita se et optimum virum probauit, et sapientissimum sanctae Ecclesiae senatorem. Nam suapte natura prudens, adhaec longo experimento eruditus, et in praeclarissima sancti Dominici disciplina educatus cum intelligeret huiusmodi Religiosorum hominum dissidia si emanent in vulgus, nonnisi ad eleuandam pertinere Ordinum auctoritatem cum publici boni iactura; interdixit primum Bobadillae: ac Pontio, ne cui mortalium praeterquam sibi de causa verbum facerent. Deinde, cum Patres vellet omnes audire, quo pronius id ac minore motu fieret, domum ipse adiit Professerum. Nicolaus causam de integro agi videns, nouam spem ingressus, noua capita conscribit, et ijs, quos nesciebat ab se defecisse, Sociis ostentat. Quae item capita ad Vicarium perlata sunt. Alexandrinus autem dum singulos audit, remque diligenter inquirit, ex facili intellexit duos illos non bene agere, ac miserum in modum a daemone in fraudem inductos. Nihil tamen pronunciauit, quia cognitionem illi dumtaxat commiserat Pontifex, reseruata sibi sententia. Quam ob rem cogitassent Congregationem transferre in Hispaniam, instituta Societatis opportuna ne rationibus publicis, [Note: 86 Controuersiae exitus.] an potius mucanda et corrigenda censerent, et alia modi huiu sce interrogabat. Ex eo die suboriri lux coepta, tem pestasque concidere. Bobadilla diffidere causae, sibi timere, nihil vrgere iudicium. Guido Ascanius Sfortia Cardinalis sanctae Flore, egerat de eo mittendo ad quorumdam monasteriorum Siluestrini Ordinis cognoscendas componendasque res, idque a Pontifice impetrarat. Eo igitur vt quam primum legaretur enitens, idem Patribus quoque, vt summouerent turbarum segetem, adurgentibus, Fulginium breui discessit. Vnus reliquus erar Pontius, qui ne suo quidem Pylade destitutus animositatem suam infregit. Sistit se coram Alexandrino: et quatuor profitetur, si fari liceat, se contra Patres afferre. Facta dicendi potestate, primum queritur iniunctam sibi a Vicario poenam, quod illo inconsulto libellum ad Pontificem misisset. Quod vt audiuit Cardinalis, qui dum caetera perscrutatur, hoc etiam optime cognouerat (idemque Pontius coram quatuor Professis diserte confessus erat, haudquaquam quod ad Christi Vicarium, et summam in terris potestatem confugisset, sed illud tantum displicuisse Patribus, quod eorum abeundi voluntatem perperam Pontifici esset interpretatus) enimuero indignatus est: sed, vt apertiorem eliceret obiurgandi delatoris causam, reliqua quanquam norat, parumper dissimulans; Age vero, inquit, quam tibi pro ea re poenam imposuere. Tum Pontius confidenter: Vt semel, inquit, orationem Dominicam, semel salutationem Angelicam pronunciarem. Hîc vero stomachatus recti ac seueri viringenii Alexandrinus, vetat verbum addere, ab seque ex meritis iracunde dimittir. Quae mox cum enarraret Pontifici Cardinalis, dicitur Paulus admirans, et auersans insigne caecitatem, quod vulgo solemus in rebus maxime ab opinione ab horrentibus, signum crucis sibi figurasse: continuoque, tametsi sententiam nullam tulerat, fecit liberam Vrbe excedendi potestatem: atque euntes primum centum, mox quinquaginta aureorum nummûm viatico sponte [Note: 87 Patres in suas prouincias reuerst.] iuuit. Dimissi, qui ad comitia conuenerant Patres in varias partes: Domeneccus in Siciliam ex itinere Roderici Gomij a Silua postulatu Mellitum Calabriae vrbem eius tum ditioni subiectam, ad statum Religionis inspiciendum, quantumque ad Marchionem pertinebat, ordinandum digressurus. Sed in itinere grauissimo diu morbo retardatus est. Nicolaus Lanoius Venetias primum, deinde in Germaniam: Antonius Vinckius Petusiam in Euerardi Mercuriani locum, qui praecipue quidem recreandae valetudinis causa, quam prorsus perdiderat, in Belgium; simul tamen ad res eius prouinciae componendas Commissarij nomine mittebatur: vnaque cum Leonardo Kesselio, et Adriano Adriani [Note: 88 Pontius Asisii, Bobadilla Fulginij res bene gerunt.] profectus est. Veronam Viola abiit; Asisium Pontius non omnino, quantum apparebat, volens, quamuis vicinum Bobadillam habiturus esset, qui ferme Fulginij, quo conuentum Siluestrinorum edixerat, morabatur. Vterque tamen egregie operam posuit. Bobadilla habendis etiam publice ad populum per sanctiores dies concionibus, et conscientiae quaestionibus explicandis, eam sibi doctrinae famam auctoritatemque conciliauit, vt turmatim consuleretur ab omnibus: dicto omnes audientes haberet: dissidia nutu dirimeret: denique Cleri populique mores e sententia regeret. Haud pari auctoritate, sed ardore animi et labore, atque adeo successu non dissimili rem gessit Pontius, Duae erant Asisij Sodalitates: vnia Beata Virgine, alteri a Caritate nomen: quae coniuncta paulo ante opera pietaris se obeundis muneribus dedicarant, carcere clausis,
aegris, indigentibus, alijsque huiusmodi calamitosorum generibus adiuuandis. Instituta erant piaeclara, sed vsus propemodum nullus: idcirco Sodalitatum Antistites, et Concilium ciuitatis publicum pro ea, quae circumferebatur de Societate fama sanctitatis atque doctrinae, diligenter a Vicario sacerdote postularunt, qui hisce Sodalibus sancta impertiret mysteria: instituta, que suscepissent, exponeret: consilio praesto esset: stimulos opportunis sermonibus admoueret. Missus est igiturad certum spatium quoad res formam susciperent, cursumque rectum inirent, Pontius; quiardorem suum haud quaquam intra paucos continens, ciuitatem omnem inssammauit. Tantus erat confitentium peccata sua concursus, vt, cum saepe ante solis exortum consedisset, ad alteram noctis horam perseueraret audiens.
[Note: 89 Conssitutiones a Cardinalibus recognita nulla tamen improbatare.] At Romae sedato licet tumultu, concitatoribusque summotis, supererat tamen solicitudo non modica, quod Constitutiones atque diplomata iussu Pontificis recognoscebant iudicabantque, Cardinales, quos antea retuli, Reumanus et Tranensis, quibus additi dicebantur Alexandrinus, et Clemens Dolera Monilianus Cardinalis Arae caeli. Verum haec quoque tandem omnia prorsus illibata sunt reddita. Quod sane haud scio an praestantissimum sit institutorum Societatis testimonium, siue quod viri sapientissimi, diuersorumque, Ordinum e Dominicanis, Franciscanis, et Clericis Regularibus iudicarunt; siue quod praeoccupati, et quidem eorum calumniis, qui intime nota habere existimandi erant: siue demum quodijs temporibus, eoque Pontifice, cui iam diu non omnino probari videbantur. Isque fuit exitus grauissimae tempestatis ??? qua praepotens Deus preter illud de Constitutionibus iudicium nobile, magna simul ex parte illud alterum elicuit commodum, ne exemplum proderetur conuentum [Note: Clementia Societatis.] generalem facile quopiam ab Vrbe transferendi. Hîc opportunum etiam est Societatis clementiam recognoscere. Nihil in turbulentos consultum est grauius, tum ne quisquam criminandi ansam arriperet, quandoquidem rem ad Pontificem detulerant, tum maxime, vt omnes intelligerent, quoad eius fieri potest, aliena ab hoc Ordine esse coacta imperia, et expressum timore supplicij obsequium. Sed eius inter se membra, cumque suo capite, Christoque, Domino nullo magis, quam caritatis nexu colligata esse oportere. Ipsi quoque turbarum auctores postea se dignos venia praebuerunt. Neque illud notare omiserim, cum tumultus ad complures exterorum, ijsdem, qui conciebant, vulgantibus, emanasset; eam de Societate vulgo fuisse existimationem, nihil vt homines nisi turbulentis succenserent, quod tam bonos Dei famulos, fratresque suos tam indigne vexarent.
Sedatis intestinis seditionibus bellum etiam publicum conquiescit, pace Paulum inter Philippumque [Note: 90 Tiberis restagnat.] composita. Quae Romae laetitia, quae consecuta gratulatio sit, promptum est suspicari. Sed praessorauit eam continuoque diluit Tiberis. Nocte ea, quae diem praecessit, quo die in Senatu Pontificio pax erat solenniter pronuncianda, aquis ingentibus, ac vehementer ressante Africo auctus plana Vrbis late obruit. Vsque ad summum gradum templi Professorum (sancta Maria a Strata tunc dicebatur) aquae altitudo peruenit. AEdes Collegij vndique obsessae; ac ruina timebatur, eamque ob causam illico ad Professos iuniores infirmique traducti: nihil tamen grauioris acceptum est damni. E rebus ad victum necessariis, et ad Germanos alumnos, et ad vicinos quoque iuuandos superfuit. Ita caelestis Patris indulgentia praesto fuit. Quin etiamviiprobus, et nostrarum rerum voluntarius procurator, suae erga hos pietati tribuebat, quod ad primam vsque contignationem submersa domo, sibi quasi in manus adnasset vitula, que et suam, et vicinorum inopiam peropportune leuasset. Ingens porro damnum vulgo est factum, longe tamen inferius quam quantum haereticorum apud Germanos mendacia guttura proclamabant. Permulta hominum millia miserrime oppressa extinctaque, in his Cardinales septem, et Pontificem ipsum agre fuga elapsum nebulones vanissimi tanquam diuinae voluntatis ostenta Romanam damnantis fidem popello simplici venditabant. At Lainius pacato Philippo Regi Pontifice, nouam ingressus spem itionis Hispanicae: impetrandae, non intermittit vias omnes rationesque tentare. Prae caeteris Principibus, gratisque Paulo viris Cardinalem Petrum Patiecum exorat, vti negotium serio suscipiat, suoque nomine postulati causas expromens bonam eundi veniam conetur elicere. Quo fideliter, cumque, cura rem agente, respondit [Note: 91 Congregationem generalem non alibi quam Romae, cum prima sit, habendam Pontifex rursus prenunciat.] Paulus plurimum se id consilij Deo Domino commendasse, prorsusque videvi sibi primum hunc coetum haberi Romae oportere. Hoc demum responso Patres de voluntate Dei non dubij animos sumunt, sperantque, vt Ignatio promiserat, Christum Iesum Societati suae Romae propitium fore. Romam itaque edicunt conuentum. Et quoniam hiems instabat peregrinationibus longis infesta; simulque Patribus nuper in prouincias suas reuersis, vt earum res componendi spatium foret, tempus conueniendi Maium anni proximi dicunt. Ad illud tempus disputationibus reseruatis, orationibus modo et eleganti dramate studiorum initia honestata. Singuli praeterea Magistrorum praefationibus praelusere binis. Auxit frequentiam auditorum non modo pax [Note: Collegium Romanum in aedes Saluiati migrat.] publicace restituta, sed nouae: etiam aedes. Migrauerant enim e domo, quae erat prope templum S. Mariae supra Mineruam ad longe commodiorem Saluiati domum; eam nimirum, que magnificentius ab Cardinali Antonio Maria Saluiato instaurata e regione noui Collegij visitur. Collegij Praeses Naralis onmia scite disposuit, ordinauitque supellectilem, et reliquum omne instrumentum nullo prorsus alienorum ministerio adhibito, Sociorum humeri transuexer. Polancus Euangelium sancti Ioannis, Emmanuel Sa vaticinia Oseae, et primam e S. Thoma secundae Theologiae partis, Ledesma nupere e tirocinio euocatus secundae secundam explicare orsi, alijs alias disciplinas accurate tractantibus. Erant in Collegio amplius octoginta, quamuis prope totidem ad supplementum varias in oras, pars ad leuandas rei familiaris angustias Rommarum domorum hoc eodem anno abiuissent. Ex his multi in Siciliam, circiter viginti
[Note: 92 Collegium in Monte Politiano inchoatur.] in Germaniam, octo in Montem Politianum profecti, quod vnum hoc anno Collegium inchoatum. Studiose ea ciuitas per seque datis litteris, et missis legatis communi consilio tum per Ioannem Riccium, ac Robertum Nobilium ciues suos Cardinales de Collegio instituendo egerat, e stationibus breuibus saepe operam Societatis experta. Sed hocinitio subsidia non nisi ad octo alendos conferri posse aiebat, mox numerum quaterdenûm, qui ad Collegium requirebatur, expleturam. Quod ij erant ssagitatores, et egregia se bonarum frugum vbertas ex eo solo semper ostenderat, concessum est. Principio Ludouicus Codrettus vna cum Philippo Guazalotio ad res praeparandas missus, apud Franciscum Mariam Taurusium optimum virum, qui multis post annis a Clemente Octauo Pontifice Maximo factus est Cardinalis, diuersatus est, humanissimeque tractatus. Septimo Idus Octobris Roma caeteri peruenere. Actantisper dum Gymnasium publicum, quod dicebatur S. Martini, in domum concinnaretur, quod ciuitas curabat, in aedibus Cardinalis Nobilij summa eius tum Romae agentis voluntate habitarunt. Eodemque mense publicatis scholis, primo duodecim supra centum, mox valde plures numerarunt optimae indolis adolescentes: quos in duas classes distributos duo praeceptores erudiebant.
Camertes, ac Foroliuienses magnopere Collegia [Note: 93 Argenta Socij discedunt.] expetebant, sed cum alias ob causas, tum quia non placebat in interregno institui de nouo colonias, dilata res est. Verum Argentae, quod inchoatum erat Collegiolum, solutum est. Argenta mediocre oppidum est duo deuigesimo a Ferraria milliario in dioecesi Rauennati. Hîcaliquotante annis ab diderant se, et infame cubile posuerant haeretici, nec paucos maxime per scholarum occasionem infecerant. Rauennatium Antistes Ranutius Farnesius, et Dux Ferrariensis Hercules, et praecipuo studio Alexander Fliscus vir princeps in aula Ferrariensi, et Ordinis nostri perstudiosus aliquot eo mittendos e Socieate curarunt. Extirpatis haeresibus magno populi bono, sed magno cum labore tres amplius annos ibi cum posuissent; cum inter eas rerum hominumque angustias discipina domestica teneri non posset, ex magistris altero extincto, altero decumbente, Baptista Velatus e populo aestiuorum mensium vacationem petere a Patre Ioanne Pelletario Ferrariensis Collegij Rectore, cui et Argentani Socii parebant, iussus: per errorem petiit missionem. Qua impetratares opinione facilius transacta est, nullo ijs, qui Ducis interponere auctoritatem meditabantur, repentino discessu, relicto morarum loco. partim Ferrariam, partim Mutinam abierunt.
[Note: 94 In Collegio Lauretano res mirabiliter multiplicantur.] Lauretanum Collegium Dei ergase, Matrisque sanctissimae miram benignitatem expertum. Multi decumbebant aegroti: quibus ad morbi molestias paupertatis accedebant incommoda. Nondum enim ad eum, qui postea Praesidum benignitate praefinitus est, modum rebus compositis, cum ad quotidianum victum singula e penu sanctae domus petenda essent; eius administri (vt vbique non raro vsu venit) plus nimio se difficiles morososque praebebant; vt pij prudentesque Religionsi persaepe quauis penuria conflictari mallent, quam necessaria postulando fatigare et irritare homines nec admodum rerum aestimandarum peritos; et, vbi minus oportet, magis attentos. Tamen Oliuerius Manaraeus Rector in ea calamitate pauxillum farinae et saccari, et aliquot oua cum impetrasset; ea mittit ad honestam feminam, vt in solamen aegrotantium aliquid placentularum conficiat. Erat ea matrona spectatae virtutis nomine Ludouica Vinciguerra. Hanc opus aggressam, filia virgo Maximina et alia puella neptis adiuuant, vel more puellarum, quae libenter his laboribus veluti ludis cum parentibus occupantur, vel studio pietaris. Operis certe magnitudo auxilium nihil desiderabat. Dum igitur vna omnes officiosi laboris delibant partem, mira quadam succendi pietate, ac dulcedine impleri coeperunt, ac sentire massam, dum tractant, intra manus quodammodo augeri. In de numerum ingentem bellariorum conficiunt: et postremo, dum mactram euerrunt, collecturae si quid farinae resederit, prope di scum, in quo fuerat allata, denuo complent. Hanc, et confectum [Note: 95] opus in Collegium remittunt. Oliuerius, qui perpaucas placentulas pro materia praebita expectabat, vbi magnum canistrum plenum aspicit, ac de farina nihil pene detractum, rei nescius valde tristatus est, deque Ludouica grauiter questus, quod sibi fidem fefellisset. Etenim, ne qui offensi, a quibus obseruari Sociorum quossibet motus nouerat, id ipsum iactandi ansam arriperent, quod timere videbantur, Patres domum suam auertere quae ad sanctam Deiparae domum afferebantur, serio feminae interdixerat, ne quid de suo praeter operam adhiberet. Illa vero, et puellae constanter asseutrant, praetera quae rosaceae perexiguum qui???um, et aliud nescio quid pro more ad condien dum addi solitum, omnino additum nihil; imo farinae totum id plane, quod remiserant, superfuisse. Caeterum ex insolito pietatis ardore, copiaque diuinae dulcedinis, quantam ne in augustissima quidem Dei Genitricis cella inter preces ante gustassent, facile aduertisse se Dei praesentiam aliquid supra vires naturae agentis. Instat Oliuerius, cauerent vehementer mendacia: si vellent quidpiam de suo pie largiri, facere id posse; verum miracula falsa confingere, id vero nec Beatae Virgini, nec Deo gratum, sed sacrilegium esse. Eadem illae serio affirmant. Et vita erat sane eiusmodi omnium, quae rem satis perse probaret. Erat earum confessarius Raphael Riera sacerdos e Societate grauis et integer. Hunc etiam Rector admonet, vti rem diligenter exploret: puellas simplices blande appositeque interroget separatim; dein religionem grauis noxae obijciat: ad extremum, vbi ad sancta accedunt mysteria, sacri iudicis officio prudenter integreque fungatur. Imponi Societati, et muliebrem vanitatem pro miraculis dissipari nequaquam sinat. Viis omnibus pertentatis, etiam continuo ad sacrosanctum Christi Domini corpus accessurae, vel statim eo accepto interrogatae, neque tum, neque quoad vixere, vnquam significauere aliud, nisi eius temporis beatam sibi vsuram fuisse: ac plane sensisse, dum massa tractaretur, ea manum magis ac magis impleri. Sit igitur
merito diuinae Bonitati laus. cui placuit suos famulos adeo mirum in modum consolari. Oliuerius autem, quo notam oranem leuitatis effugeret, neu res a quibusdam secus acciperetur atque oporteret, tum quidem silentio feminis indicto, ne domi quidem diuulgari est passus. Duobus tamen post mensibus Romam ad Societatem scripsit, et in commentarios iam senex retulit, ne, Dei dona si tegeret, ingratus haberetur. Ex quibus ego et litteris et commentariis haecaccepi. Vbi nouum in eodem genere prodigium protinus subiicit ad suam, vt ipse ait, modicam fidem reprehen dendam ab indulgentissimo [Note: 96] parente Deo sub idem tempus patratum. Ob sonator domesticus pistorem sanctae domus (vt quotidie erat necesse) aditurus, quid domi sit panis, scrutatur, vt quam minimum petens, quam mitissime accipiat. Quatuor tantum seu quinque panes in arca reperit. Super haec piomum sanctitatis eximiae, beataeque simplicitatis iuuenem, qui Alfonsus Hispanus vocabatur, num quid panis alibi vspiam praeterea sit, interrogat. Quo negante, pariter ambo curio se onmia rursus inspiciunt, praeterque eos, quos dixi pauculos, nullos inueniunt. Re ita comperta ob sonator abit, pauloque post reuersus, videt vnam triclinij partem instructam impositis in lances panibus a consuetis nec magnitudine, nec specie, nec vlla re discrepantibus. Subirascitur bonus vir: aduocat Alfonsum: expostulat, quid tantum panis absconditum habuerit. Ille nondum rem animaduerterat. Respondet ingenue, praeter id, quod paulo ante vna vidissent, micam panis in tota domo non fuisse. At, inquit ob sonator, in triclinio mensa in structa panibus est, vnde illi prodiere? Alfonsus hoc ipsum vt videt, Fiater, inquit, si Deo cordi est, vt olim quinque hominum millia, ita nunc pauculos famulos suos quinque multiplicatis panibus pascere, facile profecto est. Defertur ad Oliuerium res. Ille primo silentium indicit: ad suasque statim quaestiones aggreditur. Hortensium Androsium, qui Collegij Minister erat, et ipsum Alfonsum diuersos aduocat: poenas comminatur grauissimas, ni rem, vti gesta est vere ac fideliter indicent. Nihil porest vnquam vel ad suspicionem fraudis elicere. Adhibet ex obedientiae virtute seuerum praeceptum: interrogat continuo ante postque sacrosancta Dominici Corporis suscepta mysteria. Denique mandat confessario, vt, si fallaciam hac in re deprehendat, hac ipse reos fraude, vt graui crimine, haud absoluat: ad se mittat. Nihil tamen auditum est: vnquam, nisi quod diuinam Patris amantissimi prouidentiam commendaret magis magisque. Alfonsus enim non semel sibi ante accidisse dicebat, cum tamen quid esset, nesciret; vt, cum panem procul dubio deruturum in mensa crederet, plunmum tamen reliquiarum sustulisset. Equidem haud dubito, quin hac benignitate Deus ac Deipara Patres illos, qui maximis laboribus audiendi iuuandique confluentes peregrinos assidue occupati, non angustiis modo victus, verum multo migis acerbitate suppe ditantium cousterna bantur interdum animis, afflictique iacebant, recreare, et ad tolerantiam adhortari voluerint, vt alacrius ad Dei gloriam et hominum salutem plurimorum quotidianas illas molestias angustiasque exsorberent, fidem facientes, sibi notas eorum difficultates esse: nec passuros, vt cuiusquam iniquitate suis operariis necesseria denegarentur alimenta: nec subsidia vnquam desutura caelestia, etsi quandoque humana deessent. Quam caelestem paternamque curam ipsis quoque praecipuis Lauretanae aedis procuratoribus manifestam faecre Deus voluit, ne salutarem familiam metu impendij alere grauarentur. Gubernator enim Lauretanus Gaspar Doctius, isque qui rationum tabulas conficiebat, palam narrabant et profitebantur biennio, quo Lauretum Societas aduo cata esset, magnam summam ad bina fere millia aureorum nummûm in tabulis expensi patere amplius, quam in accepti tabulis extaret, et tame nihil aeris alieni esse contrastum, nec perspici, quo pacto tabulae non conuenirent, cum rerum singularum ratio constaret oprime, nec quid quam esset acceptum, quod diligenter non esset in tabulas relatum. Quare aperte illi rem B. Virgini tribuebant, cinus in gratiam Filius, qui fecerat olim ex aqua vinum; nummos nunc in aerario multiplicasset. Labores autem Patrum [Note: 97 Lauretanerum Patrum salutares labores,] egregie cum alias positi multorum animis a vitiorum atque etiam haeresum faece extractis, et quorundam etiam corporibus ab iniqua daemonum obsessione liberatis, tum praecipue cum Gallorum exercirus in subsidium Pontifici veniens illaciter fecit, et in agro Piceno aliquandiu sub stitit. Et quoniam solers Dei caritas nihil negligit, miserae quoque mendicantium turbae prospectum est. Horu iningens ibi numerus propter vberem ex confluentibus assidue messem toto perstrepebant templo: praeque auiditate lucelli cum omnia turbarent sacra, nulli rite intererant. Quapropter actum est cum Praetore, vt cancellis apud templi fores coercerentur, certo homine illis praefecto, qui non sineret a re diuina abesse; interim duobus in commune mendicantibus: Patresque eos tum ante, tum post meridiem conuocatos docere quae ne cesse est Christianum nosse, et ad officium hortan coeperunt. Haec aliaque huiusmodi quotidiana in publicum [Note: existimatio,] beneficia, et praeterea modestia et comitas, quae ex toto oris habitu apparebat, ita homines permouebant, vt simulatque in Societatis quis numerum veniret, alius quidam quasi maior homine haberetur: multique Socios siue incedentes, siue orantes non sine magnis ad pietatem stimulis admirab undi spectarent, venerabundique eorum vestimenta contingerent. Quae populi studia minime requirebant illi quidem. sed ad proficiendum erant opportuna: easque virtutes vnde solida illa efflore scit auctoritas, paret sibi necesse est, qui labores fructuose amat [Note: feruor.] ponere. Quantus autem illorum in animis iuuandi mortales flagraret ardor, specimen capere ab vno licet. Die lunae, eo, qui supremum ante cineralia diem praeit, flagitabant multi, vt sibi permitteretur ad commonendos homines, et ab eius temporis licentia deterrendos sese per compita verberare. Quos cum repulisset Oliuerius, vni adhuc instanti subridens, praestare id facere domi respondit. Serio ille iocum interpretatus, raptim sese subducit, indutoque sacco tergum magno flagello validis contundens ictibus, et large cruentans horrifico et miserabili clamore, Orate pro peccantibus, ingeminans, ex improuiso inter fratres a prandio deambulantes apparet. Constitere ad spetaculum omnes atroniti: multisque miserabilis vlulatus, flagrorum crepitus, feruor exaestuans lactymas excussit: quosdam etiam ad sui respectum conuersos, ignauiae suae sub puduit. At ille cum valenter perseueraret pulsans adeo impalluerat, vultumque mutauerat, vt, nisi coercitus mature fuisset, casurus fuisse sub verberibus videretur.
[Note: 98 Auxilium diuinum in confessionibus audiendis.] In audiendis quoque confessionibus praesens diuinae benignitatis auxilium sacerdotes multi sensere. Namque immanes interdum homines, sceleribusque coopertos maximis cum audirent, qui neque vllum doloris edebant indicium, neque exhortationibus, aut incusso terrore commouebantur, sublata ad fontem pietatis mente repente emollitos prorsusque mutatos animaduerterunt. Experimento discentes ad mortalium animos inflectendos, ita cum ipsis elaborandum hominibus, vt praecipua cura sit agere cum Deo. Idem nonnulli post preces fusas non admodum ab doctrina instructi inter agendum cum pereruditis, sed prauarum opinionum errore imbutis experti subsidium. Tanta enim copia sermonis, vique argumentorum confutarunt errores, vt iis, quos arguebant, sibique ipsi admirationi essent. Talia commemorari saepe possent, sed neque inculcare passim consilium est, neque prorsus tacita praeterire.
[Note: 99 Salmeron et Ribadeneira rursus in Belgium missi.] Caeterum per Italiam plurimum vbique cum inopsa et morbis, Iulio praesertim Augustoque mensibus conflictatum. Neapoli rem praeclare gerebat, ciuitatique pergratus erat Salmeron, ac templo aedificando initium fecerat; cum per autumnum a Pontifice euo catus cum Catolo Carraffa Cardinali, qui ad Philippum Regem in Belgium depace inter ipsum, et Henricum Gallorum Regem concilianda legabatur, est missus. Additus ei comes a Vicario est Ribadeneira, inter caetera curaturus ab Rege, vt Societas Pontifici commen daretur: et quamdiu res exigeret, apud [Note: 100 Canisii et Gaudani epera in Vormatiensi colloquio.] regiam amoliendis calumnijs moraturus. Inter eundum transiere Vormatia, vbi iam coepto colloquio, Canisius et Gaudanus impigre dimicabant. Aduersariorum potentissimus et famosissimus quisque conuenerant, Philippus Melanchthon, Erasmus Schneppius, Ioannes Pistorius, Erasmus Sarcerius, Henricus Bullingerus, Brentius, Illyricus Flaccus, aliaque huiusmodi moustra. Conuenticula agebant frequentia: coniurabant acerrime: suorum Principum armabantur edictis: certum erat qua vi, qua dolo abire victores. Duo deniex vtraque parte conuocati erant Theologi, exquibus seni vtrimque collocutores nominabantur: hisque item seni accedebant quasi subsidiarij, quos nominabant adiunctos. In primo Catholicorum ordine Canisius quartum, in secundo Gaudanus tertium Iocum habebant. Qui cum animaduerterent inde aduersariorum conatus et vigilantiam, hinc Catholicorum quorumdam tarditatem ac prope ignauiam; valde timebant, ne congressus hic, quod in alijs eiusdem generis euenerat, in Sedis Apostolicae iniuriam cederet. Itaque sedulo adlaborarunt, vt collegarum animos excitarent, sibique adiungerent. Quod, Deo propitio, sic effecere, vt Iodocus de Rauestein Tiletanus, Martinus ac Franciseus Sonnius Louanienses Doctores ac Federicus Staphilus, quos ipsimet accersendos curauerant, et ipse collocutorum princeps Mespingensis Episcopus secum omnia communicarent, Canisio, quae inter se consultando decernerent, negotio praescribendi dato. Otho Truchses Cardinalis Augustanus cum intelligeret non doctrina solum, sed potius acri promptoque ad eludendas fraudes, et capienda ex tempore consilia opus ingenio esse; magnopere contendebat, vt mitteretur Natalis: sed re Societatis publica, cum instaret generalis conuentus, Romae eius praesentiam postulante, concedi non potuit. Designatus fuerat e Catholicis Ioannes Gropperus vir egregiae sanctimoniae atque doctrinae, quem dein Pontifex renuentem in Cardinalium adlegit Collegium: gnarusque Canisius quanti reserret hoc etiam commilitone religionis corroborari partem, priuato quoque officio misso cum litteris nuncio obtestatus erat, vt accederet. Sed is Iaborari frustra operamque ludi denuncians, nec vllam sine veritatis iniuria, ad sua mendacia haereticis affixis, iniri concordiam posse, cassum laborem subire supersedit. Neque id Romae Lainius, aut quispiam vbiuis gentium vir cordatus ignorabat. Sed vt illi duo e Societate piae Regis menti de Pontificis voluntate concessi erant, non tam lucrispe, quam damni auertendi studio; ita hi aliorum operam eamdem ob causam appetebant. Principum nullus coram, sed vicarij et legati conuenerant. Ac nomine Ferdinandi Regis praeerat Iulius Flugius Episcopus Numburgensis, cui hinc atque hinc Catholici haereticique in concilio, quos vocabant assessores, aderant. Sed haeretici per vim ac potestatem [Note: 101] tyrannice omnia administrabant. Pridie Idus Septembris conuentum primum est, deque forma ineundi colloquii disceptari coeptum. Nisi enim certum quid statuatur in quod pars vtraque consentiat, sitque instar normae ac regulae, ad quam controuersae res exigantur; nequidquam collocutionem de partibus conciliandis institui. Id Lutherani nequaquam inficiabantur, sed contendebant ex verbo Dei puro, vt aiunt, ac puto agendum. Catholici vero verbum quidem Dei affirmabant religionis fundamentum ac regulam veritatis esse: verum, quia illud interpretari non cuiusuis vnius e populo est, haec postulabant primum, vt integer diuinae Scripturae canon reciperetur, quemadmodum ante mille annos ab Ecclesia receptus et approbatus est: deinde, vbi de vero sacrae Scripturae, verbique Dei sensu controuersia oriretur, vt ea ex Patrum et veteris Ecclesiae consensu diiudicaretur: postremo, quoniam Collegium non nisi duas inter partes futurum erat, Catholicos inter ac Protestantes, sectas aliasa confessione Augustana abhorrentes sercernerent damnarentque. Hîc vero apparuit, vt Canisius loquitur, gigantes illos extruere Babylonem. Immisit in eos Deus spiritum confusionis, vt inter se digladiarentur, et Philippus Melanchthon consentanea ijs poena, qui immanes bestias educant, a suis alumnis egregie laceraretur. Quidam igitur dum rationi et confessioni Augustanae congruenter Sacramentariorum, Anabaptistarum, atque alias sectas damnare se a???unt paratos: alij negant hos potius, quam illos segregandos; eo ventum est, vt certarent, esset ne Philippus cum Witembergensibus, an Schneppius cum Ienensibus Theologis re ac nomine sectator Augustanae confessionis; ac denique quinque, qui leuius delirabant, e collocutorum [Note: Exitus colloquij.] numero a collegis eijcerentur. Illi vero contumeliae intolerantes expostulatorium libellum
rite consignatum, quo collegarum fraudes aperiebant, apud Praesidem Flugium reliquerunt. [Note: 102] Adeo vero intra legitimum imminuto haereticorum numero, cum septem modo e duodecim residui essent, abruptum negotium est pari cum gloria Catholicorum, quos inter, vt vna est veritas, ita sententia vna, et vna vox fuit, et haereticorum infamia; qui nisi plene eos voluntaria ocaecaret improbitas, cum Dei scientia pacifica sit, [Note: Colloquia parum apta ad haeresim tollendam.] suam Dernon esse viderent. Illud praeterea ad liquidum intellectum est huiusmodi congressus ad pacem conciliandam viam non esse idoneam. Nam quae potest iniri sincera recte sentiendi ratio cumijs, qui fundamenta subruunt veritatis? Qui pietatem Ecclesiae veteris, auctoritatem sanctorum Patrum irrident: Quibus, quam ex suae nequitiae norma architectati sunt legem, obstinatum est perdite obtinere? Animaduersa est etiam ex eorum dierum, quibus conuenere, actis diuersitas morum, incredibilis petulantia, impudentia, acerbitas haereticorum: bonitas contra in Catholicis, ac pia modestia, vt pronum sit, quod Christus Dominus monet, ex foetu de arbore pronunciare. Haec relata communiter ex hoc conflictu vtilitas: illa Canisij et Gaudani propria fuit. Vormatiae pauci erant religionis incorruptae. Hos paucos mirifice confirmarunt. Cleri mores foede deprauatos magna ex parte correxerunt. Publica adiere Gymnasia, ibique pueris instillarunt castae fidei elementa. Nec parum Canisius pro suggestu populo alloquendo profecit, dum homines haereticos, qui auidissime confluebant, in admirationem venerationemque [Note: 103 Canisius Coloniam excurrit.] rerum, hominumque Catholicorum adduxit. Idem, quamdiu colloquium aduersariorum dissidia sustinebant, excurrens Coloniam exceptus est plausu mirifico, tota ciuitate quasi ad hominem diuinum videndum vndique confluente. Continuo ibi quoque suggestum conscendit; Germaniceque et Latine apud frequentissimum auditorem salubri cum plausu dixit. [Note: Coloniensis Collegij status et progressio.] Iam florebat Collegium, in quod sub initium anni introducti Socij docere quintodecimo Kalendas Martias orsi erant. Verum nulla propemodum in eo Collegiorum Societatis extabat facies. Quippe vnum erate publicis Gymnasijs quae vocant Bursas, nouissime ab ciuitate conditum, et ab eiusdem insignibus trium coronarum adeptum nomen: neque id Societati possidendum, sed dumtaxat regendum nominatim Ioanni Rhetio ciui suo familiae consularis tradiderant adacto in leges descendere Bursarum aliarum; cum ea etiam cautione, religiosum coenobium ne introduceretur. Eo loci eoque discriminis nobilissima in ciuitate, quae semper gloriata merito est se Romanae Ecclesiae fidelem filiam, religio Catholica venerat, vt, quo ei pro virili succurreretur, nihil recusari deceret, quod modo subiri fas esset. Putidum enim fuisset inter ferrum ac faces consueto velle gradu pacis incedere, et in tempestatis perturbatione requirere tranquillitatis tenorem. Ergo dissimulatis domesticae disciplinae rituum multis (quanquam Senatui et discipulis constabat de Societate esse, nec nisi Iesuitae vocitabantur) tamen promiscue cum conuictoribus laicis degebant ac vescebantur, et caetera de more aliarum Bursarum administrabant Extitit patientiae solertiaeque pretium luculentum. Ante omnia cum Theologicae disciplinae, fidum religionis sepimentum, et profanarum nouitatum securis, iacerent, coniunctis cum Ioanne Groppero studiis, vt erigerent eas, elaborarunt. Illi operam maxime, et exempla, per quae multi excitati sunt, contulere: Gropperus cum auctoritatem, tum etiam stipendiorum incrementa Doctoribus. Deinde cum viderent perniciem magnam oriri ex circumpositis haueticorum, scholis; adnisi sunt, vt iuuentutem ab commercio eorum et contagione abducerent. quod effecere tum datis circumquaque litteris ad Magistros Catholicos, aliosque viros auctoritate et religione praestantes, tum maxime diligenti cultura creditae sibi iunentutis. cuius rei fama, cum etiam editus typis totius doctrinae index longisime spargeretur, tam multam Coloniam ad trium coronarum Collegium iuuentutem pellexit, vt ex modico ante numero conuictores breui ad centenos excreuerint, caeterorum vero discentium plus octingenti quinquaginta triennio inscripti sint: qui ita instituebantur, vt ipsimet Praeceptores vix carere miraculo existimarent eorum in scientia, multoque magis in pierate profectum. Quippe cum haud pauci primo rudes confluerent, et praua consuetudine imbuti, interdum etiam hauesi contacti ex haereticorum scholis egressi; paulatim et mores, et superstitionem, et praua omuia in recta et proba commutabant singulis diebus sacrificio diuino in D. Maximini vno Patrum faciente, inteterant: ordine ad sacram concionem procedebant. Nemmo non singulis mensibus; plurimi quinto decimo, quoque die expiabant homologesi noxas, et ad eamdem religionem notos adolescentes alliciebant. Nihil inter eos turbarum: vulgo in vniuersis odium haeresis, et abolendae studium. Eminebant tamen adeo conuictores, vt, dum cauetur, ne coenobium Religiosorum condatur, iam totum Collegium ab sanctissimo coenobio admodum nihil distaret. Cerea adolescentium ingenia in virtutis speciem, quam in Magistris domi spectabant, vltro figurabantur. Ingens cunctis nitoris animi solicitudo. Nemo non de imitatione Christi apud se aliosque idgenus libellos, et fere palame e cinctu pendentia precatoria serta habebat. Diuinam mensam quaque hebdomada instaurare: vltro subire aspera: publicas obiurgationes appetere, et alia modestiae ingenerandae vtilia, nostrorum Tironum in morem. Respiciebat plane diuinus spiritus mentem rectissimam, qua genus id Collegii susceptum erat, et in profectum vertebat omnia. Non mediocriter ipsosmet Patres ingenuitas illa puerilis, candorque animi et pietas ad omnem perfectionem, Deique laudem inciabant, vt discipulorum profectus pro stimulo et doctore esset Magistris. Studiose Patres, dum sedulo remouere conantur omnes tanti operis remorandi causas, inrer sese cauerant, nequa apud quem adolescentium Societatis ineundae mentio fieret. Verum enim vero quid verbis opus erat, dum ita clamarent facta? Ergo ipsi adolescentes ad maiora Dei dona recto minorum vsu sensim prouecti, nec solum
specie, verum etiam experimento blandissimo virtutis capti, sponte sua religiosis se votis adstringebant. Qui dum ita perseuerant animo religioni obstricti, externo habitu nihil ab sodalium vulgo discrepantes, maiores vsque vsu, et consuetudine sua, tum sermonibus opportunis creabant vtilitates sodalibus, latiusque in dies diuinus ignis propagabatur. Quo praesidio in caeteris quoque Collegijs et disciplina morum, et studia [Note: 104] litterarum maiorem in modum exculta. Per magnum ieiunium solennes inter se Collegiorum omnium concertationes adeo turbulenter, perque eam conuiciorum et contumeliarum non petulantiam modo, sed etiam acerbitatem peragebantur, vt nunquam solicitudine metuque ingentis mali vacaret ciuitas, cum earum tempus recurreret. Ea cura Patrum industriâ magno suo gaudio primo statim vertente anno leuata est, ijs appositis disputationum rectoribus, sic adolescentium mitigata ferocia, vt iam prope non minus vrbanitatis ac modestiae certamen, quam ingenij et sapientiae foret. Solennes quoque mense Decembri disputationes, quas inde Quodlibeticas vocant, quod cui disserendi negotium Academia dederit, qua de re cunque libitum fuerit, disputare ius est, eo sensim excesserant, vt ad risum captandum totae referrentur. Itaque scurrilia dicta, mordaces alienae vitae descriptiones, ioci quoque, et sales obscoeni de industria inculcabantur. Verum cum id muneris delatum esset ad Patres, quos sane liberaliter Academici non modo talibus, sed etiam grauissimis quibusque iudicijs honestabant; illa etiam emendata prauitas est et monitis et exemplis eorum. Inter haec cum et frequentia, et fama doctrinae trium coronarum Collegium vsque eo floreret; summa cautio Patribus erat vt Collegijs reliquis nullam in partem incommodarent, sed vt mutua cum ijs beneuolentia, collatisque in medium auxiliis colligarentur. Quod accommodando se in loco rationibus eorum, deferendis vbique honoribus, perpetua modestia, et officiorum assiduitate praeclare sunt consecuti: adeo vt Matthias quidem Cremerius optimus vir exacta iam aetate, qui Collegium Montanum regebat, serio et illud Societati tradere moliretur, negans aliis posse credi salua sonscientia. Et quanquam successori non idem initio beneuolentiae fuit; tamen et illum officiosa Patrum modestia, et communis boni contemplatio breui demeruere. Itaque aliorum quoque Collegiorum adolescentes apud Patres noxas expiabant, ad declamationes diebus festis conueniebant, et institutioni Christianae [Note: 105] intererant. Auctorestantarum rerum praecipui quatuor erant, Leonardus Kesselius totius familiae moderator; quique animas et Sociorum et adolescentium plurimorum per homologeses regebat. Huic mirabatur Canisius tantum inesse diuinitus seu facultatis, seu felicitatis tributum, vt sine legum alibi solennium auxilio ita caritas inter omnes sub eo, ita simplicitas, obedientia, diligentia constaret. Tum Henricus Dionysius, qui Theologicis scholis, et omni ope ingenij, pangendis quoque, cum vsus ferret, carminibus (adeo nihil negligit caritas) denique popularibus concionibus magnum Collegio et columen et ornamentum erat. Praeterea Franciscus Costerus, quem et diuinae et humanae sapientiae interpretatio, et Mathematicarum etiam disciplinarum explicatio, et linguarum varietas spectabilem faciebant, cui praecipue etiam Tironum institutio demandata. Postremo Ioannes Rhetius, qui Regens more aliorum Collegiorum (quod ei nominatim, vt diximus, Collegium creditum erat) appellabatur, eoque Rector vocatur a nobis, quanqua id muneris solum in disciplina litteraria obtinebat, Kesselio caetera procurante. Is oratoriae facultatis potissimum professione Collegium illustrabat. Omnes hi, vt item reliqui, exempli vbique rectissimi, mire inter se concordes, certatim laboriosi, cupidissimi subleuandae religionis. Inde conferre quisque in commune, quod in se esset: ominia conari: omnia experiri: summe cauere, nequa coeptis offensio opponeretur. Multi ciuium, plerique Senatorum fauebant; sed ante omnes Ioannes Gropperus, quem ferunt et conuiuia interdum lauta instituisse, vt, cum vocasset, quos maxime oportere censeret, occasionem inde nan cisceretur sermonum, vnde Societatem apud eos in existimatione et gratia [Note: 106] collocaret. Plurimum etiam iuuit Gerardus Amontanus Carthusiae Prior suggerendis, praster alia, vitae sub sidiis: cuius benignitatem nequaquam fatigabat dies, sed felix rerum successus incitabat. Inter caelestia vero auxilia cum patronam sibi ac praesidem Dei parentem assumpsissent, et semper eam praesentem sansere; et obseruarunt tum maxime cum quis dierum ei dedicatorum ageretur, solere Collegio singulare aliquid bene ac feliciter euenire. Cum templo carerent, et ad agendum cum populo interdum locus deesset; effecit auctoritate sua Canisius, vt suggestum eis ad beatae Vrsulae semper pateret: deinde paroeciarum sancti Mauritij, et beati Lupi, in qua Collegium erat, artributae ordinariae conciones: et Henricus Dionysius ad summi templi suggestum vocatus, quod magna cum dignitate verbi diuini, et publica commoditate diu obtinuit. Sacris vero populo administrandis pre carium vsum impetrarunt sacelli sanctae Magdalenae ad gradus Mariae. Nam Socijs, et plerisque discentium in domesticis sacellis praebebant. Tot ac tanta in commoda summopere aggrauabat cum rei familiaris angustiis assidua colluctatio: cum certi vectigalis prorsus nihil adesset, ac ne mendicationem quidem starus ille rerum permitteret. Et tamen magno illi constantique animo viri non modo suam tolerabant inopiam, sed et (vt sanctus Paulus ait) nihil habentes, multos autem locupletantes, adolescentium tenuiorum, quos vtiles aliquando sperarent Reipublicae fore, difficultates leuabant: et (quod mihi quidem egregium visum est caeterorum decorum ornamentum) in plurimis, quas Romam dedêre litteras, nullum vnquam verbum posuere, vnde graue significarent onus; vnde fatigari appareret, aut plus aliquid siue ad humanae vitae necessitates, siue ad religiosam tranquillitatem expetere. Id modo continenter significant studium priuatum cuiusque perfectionis, vberem laborum segetem, communem ad labores alacritatem, et praeclaros inde diumae gloriae fructus. Quarum conspectu rerum
Canisius magna animi sui voluptate fruebatur: cum interim in Saxonia pro suis tribunalibus impietatis [Note: 107 De Canisij morte haereticorum fabula.] Ministri praedicarent Canisium Vormatiae post primum cum Melanchthone congressum, cum ad concionandum referre se voluisset, obmutuisse illico, et expirasse. Non enim pudebat haereticos ex eo loco, qui debuit esse quasi sella veritatis, aperte mentiri eo tempore, quo egressa Colonia et Vormatia ipsa insignis Canisij fama Germaniam vtramque peruagabatur. Vt appareat quid in tenebris audeant, qui luce palam vsque eo insignia mendacia nundinantur. Caeterum non solum Canisius ex congressu cum pestibus illis nihil est passus iniuriae, sed haud modice ijs, quem ante de Societate conceperant, terrorem adauxit. Et Gaudanus, qui diutina tussi extenuatus, iudicio medicorum tabe conficiendus paulatim videbatur, in grauissimis diurnis nocturnisque debuissent, singulari Dei munere prope est valetudini restitutus. Adeo congressus, quamuis cum tetris ac pestiferis belluis non modo Canisio vitam non eripuit, sed etiam eius socio reddidit. Haec Salmeron Vormatiae cognita magna ex parte; caetera Canisius ipse nunciauit. Status porro societatis in superiore Germania optime habebat. Ingolstadij mira plane efficiebantur, Augustano Cardinali, et Alberto Duce Bauaro, qui Monachij quoque Collegium instituere cogitabat, auctoritatem rebus diuinis conciliantibus. Pragae item, ac Viennae fluebantres e sententia. Praeter multos, qui quotidie ad gremium reuocabantur Ecclesiae Catholicae, hoc futurae [Note: 108 Haereticorum de Societate opimo.] messis indicium apparebat, quod existimabat populus homines Societatis doctos esse; quidque reuera sit de religione sentiendum, probe nosse, in gratiam tamen Romani Pontificis dissimulare id profiteri. Quare et filios tradebant illis in disciplinam: qui ita erudiebantur, vt nominatim, minime vocarentur ad Catholicam fidem; sed communiter cum orthodoxis discipulis ad pietatem, ad fugam scelerum, et ad virtutis amorem impellerentur. Iidem tamen cum viderent condiscipulos audientes sacra, confitentes peccata, aliaque rite vsurpantes Catholicorum munera, erubescebant primo, notari sese existimantes: deinde ad eadem paulatim affecti, ita religionem orthodoxam ex animo complectebantur, vt ad eam parentes adducerent.
[Note: 109 Difficultates Societatis in Belgio.] Bruxellas, vbi Philippus Rex erat, Salmeron et Ribadeneira IV. Nonas Decembrit tenuere. Cardinalis Carraffa quinto decimo post die peruenit. Interim illi Societatis niegotia tractarunt Decretum Parisiense (condonet Deus auctoribus) noxam Louanij, et in ipsa Regis curia oppido magnam faciebat. Dicebant homines vulgo, Si falsum, si iniquum, si famosum est, cur id Pontifex non damnat? idque amici omni modo curandum clamabant. Verum Patres, quanquam cuiusdam tantum impulsu temere erat factum, tamen veneratione doctissuni eius honestissimique Collegij, cuius vocabulum praeferebat; malebant paulatim sine strepitu, sua sponte concidere, quam cum fragore atque tumultu euerti. Louanij id vnum erat causae, quare Collegium ciuitas stabile non exciperet: passimque fama, vt gaudet vanis, adiecerat a Rege Galliarum eiectam Societatem: eiusque iussu Doctorum Parisiensium decrero damnatam. quod maxime inter aulicos regios iactabatur. Eo opportunior Ribadeneirae, et Salmeronis fuit aduentus. Et sane quanti intersit principes viros, non esse, sed ne existimari quidem Religiosis hominibus aduersos, clarissimum hoc retro tempore in Sicilia, et Hispania documentum acceptum est.
[Note: 110 Societas in Sicilia Vegae discessu nonnihil laborat.] Ioannes Vega extremo superiore anno diuturnis laboribus et aetate iam fractus decedendi e Sicilia potestatem sibi fieri cum a Rege contenderet; translatus ab eo Pinriam (quam Valliso letum vulgo dicunt) fuerat, et Concilij Regij Praeses summa gratulatione omnium constitutus. Hoc e Sicilia abeunte multorum animi qui rebus Societatis in hominum potius, quam Dei studebant gratiam, prodidere se, et aduersari coeperunt. Fabularum, falsorumque fictores criminum licentiam se nactos rati, rumores dissipare infestos. Erant qui, vti a Ioanne fuerat Societas aduocata, ita cum eo abituram crederent. Quidam certe persuadebant sibi eius destitutam praesidio perseuerare diu non posse. Verum Deus voluit apparere non id opus mortalium humeris, sed eius praepotenti virtute subnixum. Nam et Prorex nouus (is erat [Note: Omnia in bonum vertuntur.] Ioannes Cerda Dux Methymnae Caeli) propitium se ostendens, nec fictis criminationibus aures praebens, delatorum audaciam rerudit. et qui expectabant nouae Sodalitatis interitum, vbi viderunt nihilominus vigere ac stare, Dei venerari prouidentiam coeperunt. Quidam praeterea qui Sacramentorum a Societate inductam frequentiam criminati erant, adeo resipuere, vt conuenire Patres, ac veniam petere non puduerit. Mercatoribus tantum quibusdam satis fieri Syracusis nequiuit. Mos erat Syracusis vt ad diem S. Luciae sacrum, quam ciuitas patronam ciuemque suam magnifico ritu colit, super alia celebritatis inuitamenta nundinae celebrarentur, confluentibus e tota Sicilia mercatoribus, qui armillas, collaria, purpurissum, cerussem, aliaque huiusmodi puellarium nugarum magno numero afferebant. Nulla enim erat, quae eo die, quem toto expectabat anno, aliquid eius generis e mercatu non referret domum. Hoc vero anno vbi huiusmodi nihil, vel modicum venditur, inuirare et instare mercatores. Puellae negare eas res sibi amplius vsui esse, quoniam Patribus Collegij S. Iosephi minime probaretur. Quod vbi audiebant illi, excruciabantur, [Note: 111 Panormitanis in summa calamitate succursum:] et ijs Patribus male precabantur non sine risu puellarum. Caeterum Panormi calamitas publica opportunam magis, quam optabilem praebuit demerendae ciuitatis materiam. Ex montibus, quos a tergo Panormus habet, defluentem in pluuijs aquam, vbi ad moenia vrbis allapsa erat, excipiebat canalis, et mediam per vrbem deuehebat in mare. os eius canalis in angustum nuper coegerant atque intersepserant publicani, ne, quod fieri deprehensum erat, exportandis per id venalibus importandisque cum publicorum vectigalium fraude via pateret. Ergo per autumnum, qui praeter modum pluuiosus fuit, tum propter ipsas faucium canalis angustias, tum forte inuectis, vt sit, torrentis impetu obturamentis, ad, moemni vis aquarum immensa collecta est. Ecce
autem dum imbres imbribus ingraunt, nouique e montibus torrentes vsque arietant, quinto Kalendas Octobris, quarto decimo die postquam Romae restagnauerat Tiberis, ipsis impetu deiectis moenibus vrbis, tota illa colluuio effunditur: et rectis, quae prima rapuerat, tecta quatiens non modo stragem immanem fecit, sed et prae se agens omnia, in quaein ciderat, et versus mare contorquens, latum limitem, qua incessit, aperuit. Ad mille recta euersa. Mortales ad tria millia partimaqua, partim ruina domorum oppressi. Cadauera ducenta circa Collegium reperta. Vbi nunc Professerum est domus, ea tempestate Collegium erat. Id, quaquam duarum decempedarum altitudine aqua scholas opplerat, nihil passum iniuriae. Nec in templum, vt in editiore decliuitatis parte situm, aqua peruenit. Sub horam noctis primam ac dimidiam tempestas et clades ingruit. Patres, tamersi malum erat eiusmodi, quod praeterpios clamores in caelum, non multum humanae opis reciperet; tamen, siquid possent, conaturi, bona numero in publicum cum facibus prodiere. Horrendae incubuerant tenebrae: terrorem fragor tectorum, vagus per vicos torrens, crepitans imber, pereuntium et periclitantium voces multip licabant. Illi discursare: media in pericula ruere: bonum animum facere: inclamare, quae ad peccatorum dolorem, quae ad Dei placandam iram, quae ad erigendam spem apta forent. Hîc infantes in cunis, illic lapsos in aquas, atque animam iam iam exhalantes pueros rapere. Quotquot sexu, aetate, valetudine infirmiores offerrentur, ab ruinis, ab aquis extrahere. Denique haud dubie constitit quam plurimos ab interitu eorum operâ reseruatos. Qui ipsum in templum delati Collegij, pars etiam per se eôdem fuga elapsi, confuso mixtoque strepitu vagientium, eiulantium, quiritantium omnia complebant. Productum est ad solatium diuinum Christi Corpus, et supplicatio in ipso templo foribus ac fenestris patentibus, vt procul etiam spectantibus animus adderetur, instituta. Tum et vestiendis, qui midi ex aquis emerserant, et omnibus apposita oratione ciboque recreandis deprompta benignitas. Nec paucis per dies aliquot, quibus vna cum domo res omnis perierat, nihilque perfugij et opis restabat, cum cibarijs, tum hospitio succursum. His officij, vt res aduersae maxime fidem atque beneuolentiam produnt probantque, Collegij Panormitani magnopere illustratum nomen, et caritas propagata.
[Note: 112 Sub Caroli V reditum in Hispaniam excitantur in Societatem aduersarij.] Quam in Sicilia, eamdem e pari causa res in Hispania vicissitudinem passae. Imperator Carolus superiore anno cum Imperium Ferdinando fratri, regna Philippo filio tradidisset, e Belgio in Hispaniam profectus (quo ad quintum Kalendas Octobris vna cum sororibus Maria et Eleonora venit) in coenobium secesserat Fratrum sancti Hieronymi, cui nomen ab S. Iusto, situm in agri Placentini tractu peramoeno. Egregius Imperator maleuolorum Societatis sermonibus praeoccupatus, nunquam visus erat permagni eam facere; sed vulgus (vt temere. Principum nutus interpretatur) Carolum, vnaque sororem eius Mariam Societati palam iactabat infestos. Hanc famam callide aduersarii fouebant, haud cessante Cano. Qui velut nunc tandem ducem nacti multo confidentius contra pugnamvrgerit. Crimina fingunt vulgantque turpissima. Decretum Parisiense decantant. Exercitia spiritualia, studiumque meditationis iuuenum corruptelam, generosae indolis venenum appellant. Demque Illuminatorum sectam plane hanc esse, qua tyrannus Turcarum commodiorem rationibus suis ad in fringendos militares spiritus Christianorum, totamque Europam sub imperium subiungem dam ne votis quidem ausus esset optare. Haec dicebantur inter amicos, e suggestu nonnemo deprae dicabat, ita vt amicorum Societatis pars refrigescerent, pars animos desponderent: quae nimirum inter caetera (vt supra indicatum est) Patres ne Romam ad conuentum abirent, remorabantur. Tantum (quod vtinam satis ipsi intelligerent) possunt de rebus diuinis vel tenuissimi nutus Principum bene maleque mereri. Sed Deus famulos suos cum sinit percuti, paratum habet medicamentum. Ille hanc tempestatem, duorum praecipue virorum, Ioannis Vegae Concilij Regij Praesidis, et Patris Francisci Borgiae operâ discussit. Diuina [Note: 113 Ioannis Vega in Societatem eximia pietas.] prorsus factum prouidentia Lainius ad Vegam scripsit, vt ipse sub hoc tempus in Hispaniam reuocaretur, vt posteaquam Societatem statuerat in Sicilia, ibi quoque firmaret. Quam in rem sane pro virili, totoque illo et sapientiae et auctoritatis pondere magni illius Senatus princeps incubuit. Vt enim Hispaniam attigit, publicum signum suae erga nos pietatis extulit. Confessarius ei, vt postulauerat, e Societate datus est Petrus Saauedra. Quam cunque adibat vrbem, siquod ibi domicilium nostrum esset, inuisebat perhumaniter Patres, ijsque se sponte conuiuam aliquando offerebat, tum vt suo paterno animo indulgeret, tum vt auctoritate sua populi animos illis conciliaret. Quod Abulae potissimum consecutus est, vbi perspecta eius in Societatem beneuolentia, duo e primoribus ciuitatis, qui cognitam viri prudentiam et integritatem habebant, statuentes apud animum suum, quam faimliam Vega protegeret, eam suo quoque amore dignam, ex aduersarijs beneuoli fautoresque sunt [Note: 114 Borgia Carolo V. rationem reddit sui in Societatem ingressus.] facti. At Borgia pro veteribus Caroli erga se meriris, suisque in eum officijs, cum Placentiam venisset, e re diuina putauit fore, si per occasionem eum salutandi, de Societate, suoque in eam ingressu aliquid certius edoceret. Ipse quoque Carolus videre hominem pridem cupiebat. Quare omni benignitate excepit habuitque iussum apud se in coenobio (quo genere humanitatis non nisi cum paucissimis vtebatur) diuersari certo in cubiculo, quod idem ipse designauit. At Franciscus vt in conspectum Imperatoris venit, ad eius se abijcit pede, et flexis perseuerat genibus. cumque sub leuaret Carolus, instaretque vt surgeret; ille contra precari vt sineret sic insistere genibus. Videri sibi quodammodo coram Dei maiestate, quam in eo veneraretur, consistere, ac proinde (si veniam daret) tanquam Deum alloqueretur omnia contuentem, pauca de genere ab se visae suscepto dicturum. Quandoquidem ita vis, ita sit, inquit Carolus; libenter nobis, quae dixeris, audientur. Tum Borgia a beneficijs erga
se Imporatoris exorsus, quibus haec illi cogeatur exponere: causisque curid ante non fecisset, commemoratis, ea primum breui recensuit, quae ad suscipiendam seueriorem vitam saeculo abdicato ipsum induxerant. Sub ea de familiae delectu disserens, cum et sua a puero et maiorum suorum pietate ad Franciscanos animo propenderet, tamen vt potius se ad Societatem conferret, tribus praecipue factum causis affirmauit. Primum, quod, cum de vitae deligenda forma agitaret, Deo per se, perque alios enixe, multisque modis, ac diu consulto, vbi ad alios Ordines animum adiiceret, inquietem moeroremque sentiret: simul vero cogitationem ad Societatem vertisset, admiraili quadam securitate in ea acquiesceret. Vnde Dei voluntatem intellexerit iubentis in hoc potius, quam in alio quopiam sibi Ordine famulari. Deinde, quod, cum Societas noua esset, atque apud multos laboraret inuidia, existimabat se obscurum in ea et inglorium latere posse: cum contra in celebratis familijs ex splendore earum vereretur, ne in honorem nomenque incurreret amplius quam fugisset. Postremo, quod vti magnis Principibus nouellos ad delicias hortos instruentibus gratius faceret, qui stirpem noui generis, quamuis ignobilem conserendam in ijs offerret, quam si multo nobiliorem pomarijs eius veteribus adderet: ita credebat germen, quale quale inse afferret, acceptius Deo fore, si in hortis, quos ille recens adornabat, quam si in adultis robustisque consereret. Adiecit institutum Societatis ex vtraque vita mixtum, Marthaeque idem munus Mariaeque complectens, qualis Apostolorum, et Christi Domini vita fuisset, valde sibi placuisse. Denique cum haec omnia ad sese traherent, non tamen quidquam se ausum statuere acsequi, priusquam re cum multis et grauibus viris ex ipsis Religiosorum antiquis Ordinibus communicata, eos ipsos habuisset sui consilij auctores. Atque ad eam diem satis magnum vitae susceptae fructum, diuinaeque voluntatis pignus [Note: 115] ex animi sui quiete aclaetitia percepisse. His auditis Carolus gratum sane accidisse sibi eum sermonem ait, quod sibi mirari saepe in mentem venerit, quod homo eius dignitatis atque prudentiae comprobatis longo saeculorum cursu coetibus ignotum ac nouum, dequo anceps circumferretur fama, praeposuisset. Ad quae Franciscus cum ostendisset, si Societati diuturni temporis comprobatio deesset, id non eius potius, quam rerum omnium aliquando orientium esse: satis tamen Romnni Pontificis auctoritatem pro quauis approbatione esse: atque adeo ita esse natura comparatum, experimentoque cum in aliis Religiosorum familijs, tum in Ecclesiae nascentis compertum exordio, vt initiis quidam vigor et quasi integer et incorruptus sanguis floreat, qui vetustate aliquantulum consenescat: deinceps ingressus obtrectatorum Societatis, et maleuolorum accurate diluere et refutare calumnias, in lucemque manifestum proferre mendacia, testatus est Deum, siquid in Societate minus Euangelica perfectione dignum vnquam vidisset, ne vnum quidem diem se in tali hominum numero fuisse mansurum. Haec autem sapiens Imperator audiens ac ponderans, sensim contra delatores accensus, militari illo recalescente spiritu fronte sibi manu repente percussa exclamat, Ergo mihi ita mentiuntur? Mox impetu residente, leniter aciu cunde protrahitur sermo. Et Carolus, Illud, inquit, Pater, quomodo diluetis? Iactant inter vos nihil nisi iuuenculos cerni, nullam canitiem apparere. Hîc Borgia statim modeste. Dum mater, optime Princeps, iuuencula est, filij senes esse qui possunt? Hoc autemsi vitium est, curabit dies. Ante vigesimum annum huius numerosae iuuentutis albescente coma et nos abundabimus canis. Quanquam necita, vt fertur, egemus annis. Equidem sextum et quadragesimum ago, vtinam melius transegissem; et mecum habeo comitem, qui annos quinquaginta ad Societatem attulit, canosque permultos. Is erat Bartholomaeus Bustamantius probitate vir doctrinaque conspicuus: quem Imperator aduo catum agnoscit, quod cum eo ab Ioanne Tauera Cardinali olim misso grauibus de rebus Neapoli egerat. Alia multa de secessu suo, vitaeque asperitate disseruit Carolus, et post tres dies abeuntem Borgiam iussit saepe ad se redire. Sed Franciscus aularum, nisi aliter officium cogeret, pieosor, nunquam nisi aduocatus reuertit. Dictu facile non est, quantam haec Caroli humanitas vulgo cognita et sermonibus celebrata serenitatem rebus Societatis attulerit.
[Note: 116 Collegia Murcianum, Methymense, et Placentinum perfecta.] Tria eo anno reditibus certis vehementer amplificata Collegia. Murcianum ab Episcopo Carthaginensi Stephano Almeida natione Lusitano, qui ad reliqua, multam quoque supellectilem domo sua detractam dedit. Methymnense a Petro Quadrato honesto eius vrbis ciue ac mercatore opulento, qui iam inde ex eo tempore, quo Ignatius litterarum studia Lutetiae persequens ad subleuandam inopiam suam in Belgium excurrebat, Antuerpiae hominem nouit amauitque: cui Ignatius id ipsum praedixisse fertur, fore vt aliquando Collegium suis extrueret; Is igitur coniuge vehementer impellente lectissima femina Francisca Mansionia, certo reditu attributo domum hoc ipso tempore ac templum extruebat, instruebatque perdiligenter. Denique Placentinum ab Gutterrio Caruaiale eius vrbis Episcopo: qui ad ea quae ante benigne donauerat haud paucioribus adiectis, fundatoris nomen impleuit. Nec vero Socij salutis publicae procurationem [Note: Mauricis neophytic nauata opera.] solito quidquam lentius tractauerunt. Granatae ad caeteras conciones ad neophytos Mauros vernacula ipsis Arabum lingua habitae. Ad eosdem Ludouicus Santanderus, alijque Patres in Granatensem agrum, et Gandiensem missi haud nullo operae pretio. Vbi enim secum viderunt paterne agi, fingendos se ijs multi ducendosque totos penitus praebuere.
[Note: 117 Hispali deprehensi haretici.] Sub extremum annum Hispali multi deprehensi haeretici: inter quos Lutheri impius assecla, qui magna comparata librorum pestilentium copia eos per muros vrbis noctu inferens, clanculum inter ciues venena spargebat. Hanc rem animaduertens Bustamantius Baeticae prouinciae Moderator, quitum forte aderat, ad praemuniendum populum, multo explicandam studiosius Catholicam Christianae fidei doctrinam ratus, sanctaefidei Quaesitores, et Archiepiscopi Vicarium admonuit. His placuit, vt tribus in templis
tres de Societate populum edocerent, et errorum eliderent semina antequam comprehenderent. Cuius praeclari operis vt auctor fuerat, [Note: 118] ita initium ipsemet Bustamantius die Christi Domini Natali fecit. Dimissi sunt et in circumiectam regionem seduli catechistae praecipuo eorum profectu, qui vsque ad Almadrauas processere. Nihil enim religiosae vsquam praedae later, quod non sagaciter odoretur ac peruestiget acrimonia caritatis. Almadrauas Baetici vocant, quas Latini Cetarias, thynnorum piscatu nobiles. Celebrabantur olim, hodieque gloriam obtinent, quae inter Cartheiam, et Gades sitae sunt, in ditione Methymnae Sidoniae Ducis, sub fauces Herculei freti, qua Gaditanus Oceanus cum interno mari miscetur. Quippe sedes, vt volucrum quaedam, et alii quidam piscium, ita mutant thynni mira naturae solertia in maxime stolido animali. Vbi exegerunt hiemem in Oceani tepore, gregatim maria interiora petunt ad aestiuandum, et exponendos foetus, cum aquae dulcis illecti copia, quam tot flumina innehunt, tum clementiore aura per aestatis feruorem, plerisque in Euxinum vsque subeuntibus: vnde post aequinoctium Librae remigrant in Oceanum vniuersa cum prole. In hac commigratione multitudo incredibilis et in cetariis aliis, et in Cartheianis, quas diximus, Maio fere et Iunio mense thynnorum capitur, inuitante Deo ad religiosa ieiunia paratu annonae. Ergo sub capturae tempus cum praeter piscatorum turbam, et praesidiarios milites ex vniuersa fere Hispania negotiatores confluerent; praeterque eos, vagorum colluuies mendiculorum, et flagitiosorum e faece, ac facinorosorum omne genus, ad haec lenones cum scortis; nec furta, nec caedes, nec flagitia, et alia dictu factuque foeda impiaque aberant; quae tanto licentius, quanto impunius patrabantur, cum saepe noxiorum vis aduersus legum iurisque [Note: 119] custodes facta conspiratione praepolleret. Talium gnari Patres existimarunt et sua sibi laxanda retia, si forte piscatores capere, mercatores mancipare, praedatores animarum Christo facere praedam possent. Euentus egregie ad spem primo respondit. Inde repetita sequentibus deinceps annis expeditio. Flagitiorum tabernae vel eiectis, velaccessu prohibitis scortis, omnino sublatae: pax, fidesque introducta: expiata culpis nocentum pectora: rudi, desperataeque turbae tradita salutaris doctrina: obscoenae cantiones in sanctas commutatae: iurandi execrandique compressa licentia: omnes pane vitae refecti, eo paulatim successu, vt iam non ad mercatum magis plerique, quam ad statas curandorum animorum ferias quotannis redirent: vltroque Patres, siquid forte morarentur, accirent. Mollia nimirum sunt Christiana ingenia, et docilia pietatis, modo Praeceptorum constantia paululum cum dicentium languore luctetur.
[Note: 120 Ioannis III. Lusitaniae Regis mors, et Reginae pietas.] In Lusitania cum res prorsus ad voluntatem fluerent, importuna Regis mors interuenit. Ioannes hoc nomine Tertius post aliquot dierum tentatiunculas pridie quam moreretur, ita aegrotans leuiter, vt e lecto surgeret, continuo grauissima febri correptus pene ex improuiso oppresses est. Sed aequissimus Regum Rex spatium optime, vti duxerat, claudendi vitam deesse pio Regi noluit. Rite expiatis noxis, sacrosancto instructus viatico, oleo etiam sancto delibutus ad diuinum tribunal migrauit. Nec minor difficillimo eo tempore Reginae constantia, quam Regis prodita est. Rogata ne interim, dum Rex diuinam Eucharistiam susciperet, interesse vellet, ne quid viri oculis, quod spargeret distraheretue curam, obuersaretur, in sacellum secessit; ibique Christum alloqui clara voce aggressa eo sensu, Regem ei, regnum, se ipsam commendat, ita eiusdem nutui submittit vniuersa traditque, vt ijs qui aderant lacrymarum vim ingentem, siccisipsa oculis durans cieret. Ipsamet omnium prima noctu sensit, vbi primum Rex agere animam coepit; moxque alijs ad sacrum chrisma afferendum digressis, sola inuenitur effigiem cruci affixi Domini manu tenens, magna Regem voce piaque ad peccatorum dolorem, ac fiduciam in Christi locandam meritis, ad gaudiorum spem caelestium excitans. Interdum illa quidem, vt intime coniugem suauissimeque diligebat, commouebatur animo, vt lacrymarum nonnulla peruinceret; cohibens tamen virtute sensum, et temperans pietate humanitatem ad vltimum Regis spiritum mira fortitudine modo illum, modo Christum allo quens perseuerauit. Statim vero, vtis animam exhalauit, reuerenter inclinata demortui manum exosculatur, et summouet sese. Mortuus est Ioannes tertio Idus Iunij die Saturni iam illucescente. Eo sublato magnum res Christiana columen amisit, magnum [Note: 121 Ioannis Regis in Societatem excellentiae merita.] Societas nostra. Quam nec dum, vtita dixerim, natam, hoc est, ante Pontificiam approbationem, complexus, ita perpetuo suis in regnis, in Europa, Africa, et vltimis Asiae et Indiarum oris regia munificentia, paternaque benignitate, ita in caeteris Christianorum terris commendatione auctoritateque fouit, defendit, prouexit, vt non magis benefici Principis, quam indulgentissimi Patris loco esse in omne tempus posteritati nostrae debeat. Id adeo ex iudicio mandatoque vetusto Beati Ignatij, quod propterea subiungam, intelligi potest.
Praepositis, Prouincialibus, Rectoribus Collegiorum, et Praepositis domorum Societatis Iesu, vbicunque terrarum ac gentium sint. salutem in Domino nostro sempiternam.
Quanquam Deo procreatori, ac Domino nostro vt fonti perenni, et capiti omnium bonorum, si quid tale est in minima nostra Societate, gloria et laus debetur, tamen erga cooperatores, et praepuos administros diuinae eius prouidentiae aequum est nos pro virium nostrarum imbecillitate iis vti officijs, quaegrati animi sancta iura postulant ad gloriam diuinae eius maiestatis. Quamobrem considerantibus nobis quantum inter omnes Christianos Principes Serenissimo Regi Lusitaniae cuncta nostra Societas debeat, cuius fauore et admodum liberali auxilio fundari coepta est, totque in partes propagata magno cum prouentu diuini obsequij, et spirituali adiutorio animarum; visum est in Domino excitare vos per obediendam ad id, ad quod certum habeo complures vestrûm suamet sponte per caritatem moueri. Igitur omnes quicunque praeestis, quique sub
obedientia vestra degunt tum sacerdotes in sacrificiis, tum caeteri in precationibus suis quotidie, et nominatim de Rege eodem, simulque de Regina, et liberis eorum coram Deo memineritis. Siquidem quidquid gratiae summa bonitas iis largietur, in regna ipsorum redibit: in quibus praecipuo quodam modo optandum est nobis vt laudetur et glorificetur sanctissimum eius nomen. Atque hoc pacto nos parte aliqua defungemur officij, quod plurimum debemus: reliquum vero explebit is, qui nostras omnes infirmitates supplet. Cui placeat opem nobis impertiri, vt sentiamus semper eius sanctissimam voluntatem, et integre exequamur. Romae 14. Iunij, anno salutis 1553.
Cuncta in Societate quina singuli sacerdores pro Regis anima fecere Sacra; caeteri preces et psalmos huiusmodi officiis destinatos quinquies recitarunt. Praeter haec in Lusitania exequiae satis luculento apparatu celebratae, et multis eleganter conditis carminibus, et funebribus orationibus honestatae sunt. Quippe Regis longe communem egressa modum benignitas officia quoque grati animi postulare singularia visa est. Vt autem minus iactura sentiretur, fecit Reginae virtus, quae regni administiationem suscepit, dum Sebastianus, qui trimus e Ioanne Principe supererat, adolesceret. Suscepta adimnistratione Regina [Note: 122 Reginam quomodo confessarius eius Turrianus instituat.] pietatem suam late explicare coepit. Plerisque prudetia P. Michaelis Tuniani, quo sacris a confessionibus vtebatur, mira erat: sed eius prudentia vno constabat praecepto. Vnum hoc operam dabat, vt in Reginae animum solidum ac verum Christi Domini amorem ingeneraret, ex quo caetera sua sponte manarent omnia: nec gratiam sibi Reginae, sed illi diuinam venabatur. Quare cum acceptissimus illi esset, tamen ad conuentum generalem cum Romam accerseretur, excusatione, qua vti poterat, quasi Regina moraretur, abstinuit: sed ipsa facile pro communi Societatis bono ad commeatum concedendum adducta, semel atque iterum, quamuis frustra, comitiis iterum atque iterum dilatis, est iter ingressus.
[Note: Borgia in Lusitania grauiter agrotus praedicit se non moriturum.] Extincto Ioanne Rege Borgia in Lusitaniam, et missu Caroli Imperatoris, et Societatis inuisendae, et consolandae Reginae causa proficiscitur. Summa erataestas caloresque grauissimi, et alioqui valetudine valde afflicta viator. Eboram itaque vbi venit, in grauem incidit morbum. Iamque medici de eius salute desperabant, cum circumsistentes lectulum plurimos e Sociis altum prae se humescentibus oculis dolorem ferentes, quod tali parente adeo immature orbarentur, ipsemet Franciscus ita est consolatus, vt fidem faceret, ex eo morbo nequaquam se occasurum. Quod magna omnium, praecipuaque medicae artis prudentium admiratione euenit. Inde reuersum in Castellam Carolus Caesar, qua eum consueuerat humanitate excepit, et digredienti aureos nummos ducentos dedit, adiiciens plus dedisse, cum plus haberet, pauca nunca paupere pauperi dari. Id autem non in primo Borgiae Carolique congressu, vt in eius vita proditur, contigisse ex ipsiusmet litteris Borgiae certum est, quibus nunciat post suum e Lusitania reditum, cum Carolum comite Dionysio Vasquio adiisset, ea pecuniae summa donatum esse: quam ille statim Collegio Romano sepo suit.
[Note: 123 Morientium in Societate nomina Romae conseruari coepta.] Monuit hoc anno Lainius Borgiam, reliquamque Societatem, vt eorum, qui e vita decederent, scripto memoria seruaretur, et ad hanc diem defunctorum collecta nomina in vnum conferenda codicem, conseruan daque Romam mitterentur: quod in tota Societate fieri tum coeptum, nunquam postea praetermissum est. Et vero multorum hoc anno insignis ad memoriam migratio fuit. Duos ex Italia, quatuor ex [Note: 124 Ioannes Rodericius Perusiae obit.] Hispania, satis fuerit nominatim referre. Obiit Perusiae Ioannes Rodericius Grammaticae magister aetate maturus, necdum tamen sacerdos, optimi exempli, modestia, caritate et obedientia singulari. Tertio ante obitum die monitus ab Euerardo Mercuriano tum Collegij Rectore, vtise ad caelum versus iter capessendum accingeret, atque fidenter promeret, siquid forte animum torqueret; respondit nihil sibi aliud scrupuli esse, quam ne vita prorogaretur. Adeo auebat dissolui, et esse cum Christo. Integris sensibus vsque ad vltimum spiritum, auribusque ad sacras lectiones intentus, sub latis in caelum oculis, sanctissimum Christi Iesu dulcissime nomen pronuncians, manibusque ante pectus iunctis, quasi ad voluntarium se opus componeret, vel mors amice iam se adesse praemonuisset; XII. Kalendas Februarias expirauit, tanta superfusa vultui hilaritate, vt haud obscure caelestium gaudiorum praegustare animus dulcedinem videretur. Quae res ita omnes domesticos, qui erant circumfusi, commouit, vt in omnibus mira vitae contemptio, ardensque quam primum abeundi ex ea, et carum sodalem sequendi cupido excitaretur. Sepultus est, quod Collegium templo careret suo, in sancti Laurentij templo principe ciuitatis, in sacello vbi diuina tum Eucharistia asseruabatur. Cuius in exequiis Canonicorum, et Decani benignitas summa perspecta est.
[Note: 125 Gregorius Cabedus moritur Laureti:] In Lauretano Collegio iuuenis erat Ferrariensis, Hercules olim Cabedus nomine, iam venia Moderatorum, nequid profani vel vocabulo retineret, Gregorius vocabatur. Aliquanto ante tempore nuncium rebus caducis cum remittere decreuisset, deinde intepuisset, tandem cognita saeculi fallacis ac daemonum faude, maiore quam si nunquam haesitasset, studio atque constantia sub anni superioris initia in Ferrariense Collegium admissus erat. Inde vocatum Romam, moxque valetudinis causa Perusiam, postea Lauretum traductum, quod nusquam melius fieret, Patres censuere de medicorum sententia ad natale solum referendum. Malebar ille vbiuis potius, vt peregrinus, quam in patria mori. Sed tamen obedientiam sua voluntate potiorem habens, placide acquieuit. Ergo cum Laureto Ferrariam, quanta poterat cura ferretur, in manibus socij dum in lectulo collocatur, animam apud [Note: 126 et patri mors eius diuinitus nunciatur.] Fanum fortunae efflauit. Sub idem tempus eius pater Iulius Cabedus probus homo piusque eger degebat Mutinae qui dum, vt erat solitus, rerum diuinarum meditationi datoperam, videt filium ingenticum gaudio in caelum ferri. Quod visum de Gregorij sui morte aeternaque vita interpretans, quamuis eum suauissime diligeret, summa est
voluptate completus. Paucis post diebus obitum eius nunciantibus et consolantibus Patribus, nihil sibi consolatione opus esse respondit, quod nec noua accidisset mors, et ea beneficium ingens contigisse filio comperisset. Haec Mutinae pater vidit. Ferrariae etiam amita narrauit, dum in precationibus vigilaret, sibi Herculem suum Ferrariam reuertentem quasi ibi concionaturum modestia vultus, et maiestate mira visum. Sane iuuenem magnae solidaeque religionis vniuersi, qui norant, existimabant: magnique Polancus, aliique Societatis primarij viri faciebant.
[Note: 127 Insignis vita patris Francisci Villanouae.] Eorum, qui decessere in Hispania ante omnes memorandus est Franciscus, cui ab oppido agri Placentini, inquo est natus, vulgo nomen Villanoua fuit, illustrissimum, si quisquam, documentum quanto ad rem pietatis bene gerendam donis humanis, naturaeque praesid iis diuina adiumenta praestent. Is anno primo et quadragesimo voluentis saeculi Romam ab Archipresbytero, apud quem aeditui locum habebat, litium causa quarumdam missus, cognita Societate, Ignatio se adiunxit, haud leuem inter exercitia spiritus colluctationem perpessus. Nam (quemadmodum postea cognitum ex eius epistola est) quoties de libertate abdicanda, deque subeundo obedientiae iugo cogitabat, in magnas redigebatur angustias: et, quoniam certum illud omnino ac fixum erat, vitam diuino obsequio mancipare, offerebant sese longinquae arduaeque peregrinationes, aegrorum in nosocomiis procuratio, aliaque ad speciem laboriosa, in quibus tamen salua esset libertas. Quae Villanoua cum obseruaret, haud difficile intellexit, vbi vera consisteret hominis de sese victoria: statuitque id maxime, quod sibi carissimum sentiebat esse, in Christi Domini gratiam, qui pro nobis factus est obediens vsque ad mortem crucis, voluntatem videlicet, libertatemque suam perpetuae obedientiae crud suffigere. Hac nobili palma sub ipsum agonis ingressum de se atque ludificante daemone reportata, retulit paulo post haud minus insignem. Domum admissus, et coquo datus adiutor, coepit ministerij eius taedio odioque praeter opinionem tentari grauissimo. Quae contra vana terriculamenta tendendum audentius ratus, ante Christi e patibulo pendentis effigiem humi procumbens, vouet se, quamdiu viuat, si per Moderatores liceat, eo in opere permansurum. Pernoscebat Beatus Ignatius quantum ad excellentem virtutem in tirone indolis ac facultatis esset: inde aliis super alia laboriosis exercens muneribus, cum quidam Patrum leuationem precarentur, respondebat affatim ei virium ad cuncta suppetere. Nec dubitauit pronunciare, sat bene cum Societate actum iri, si e Scholasticis sexaginta, qui tunc educabantur, vel viginti post perfectum studiorum orbem Villanouae similes euasissent. [Note: 128] Inde breui rudimento imbutum, quamuis alterum et trigesimum aetatis annum ageret, in Lusitaniam, vt litterarum studia ab Grammatica ordiretur, misit: eoque loco valetu dine minus bona vtentan in solum patrimn, ac deinde Complutum transtulit mirabili plane successu. Nam et ad alia multa per Hispaniam inchoanda Collegia momenti plurimum artulit, et Complutensis ipse Collegij parens et conditor fuit: et vniuersa de Societate vbique terrarum optime est meritus: quam alumni eius per diuersas postea sparsi prouincias pariter cum Christiana pietate amplificarunt. Quippe centum quadraginta quatuor lecta capita, in iisque non paucos rara facultate, et praeclarissimi euentus, in eam admisit, cum plerosque ipsemet Beati Ignatij exercitationibus, traditaque sibi a Deo sapientia permouisset. Fundamentum eius virtutuns sui victoria fuit. Quae ab iis, quae dixi, profecta initiis, adeo constans in toto vitae cursu perseuerauit, vt Odoardus Pereria sacerdos e Societate fide dignus narraret, ex ipso Villanoua se accepisse, nihil obiectum illi vnquam in actione virtutis, a quo sensus animusve ab horreret, quod Deo iuuante non subegisset. Quam rem haud tarde animum inducet credere, qui vitam hominis [Note: 129] inspiciat. Complutensis iam Collegij Rector, et sanctitate notissimus in humilibus culinae officiis tanquam pristini memor voti, prope assidue versabatur: ac dicebat, qui se Rectorem esse iusserant, parum vidisse ad quid maxime esset factus: se potius ad culinae ministeria, quam ad regendos nomines natum atque aprum fuisse. Rudi tunicula attritaque, et curta cum assidue vteretur, staturaque pusillus, ore plus satis fusco, totus denique male a natura tornatus, nihil haberet spectabile, quam virtutem animi suique contemptum, e culinae aliisque manuum operibus ad viros doctos et graues euocatus, saepe ita, vt ferebat ministerium, sordidatus prodibat: nec principio admirabantur illi solum, sed quodam pudore suffundebantur. At Villanoua dicebat his occupationibus immorari se non virtutis causa, sed quod ea sibi apte quadrarent munera: suum patrem, auum, maiores ita vixisse. Erat enim humili stirpe: quod nullo loco cunctanter ille profitebatur. Quin etiam Placentiae, cum Episcopus, qui Collegium extruebat, dum aedificationem spectat, animaduerso non satis calcis per inopiam aquae suggeri fabris, ad Franciscum versus, dixisset, Nonne esset ad manum, qui posset iumentum agere; et aquam, et si quid aliud est opus, afferre? Est, inquit Villanoua. commodum huc frater meus aduenit. is recte istud muneris exequetur. Obstupuit Episcopus solidam humanae aurae despicientiam: et ait, Non deerit isti domi meae, quod agat. Sed Villanoua confirmauit non esse hominem ad alia idoneum; peruicitque, vt publice Martinus Timon (hoc erat ei nomen) Rectoris Villanouae germanus asellum agens diu cerneretur. Atque hunc non contemptum, sed verum fuisse germani amorem demonstrauit euentus. Breui enim Martinus, Deo luuante, perfectionis amore captus, et in Societatem adscriptus magno cum virtutum exemplo, [Note: 130] annis in ea compluribus actis decessit. At Villanoua non sponte solum ad sui despicientiam intendebat, sed pari alacritate (quod non perinde multi faciunt) oblatas iniurias sustinebat. Cum elementis Dialecticae nauaret operam condiscipulus ex externis nescio qua eius voce offensus excanduit: atque, vt erat ardens, ac manu promptus ado lescens, nihil tale expectanti Villanouae colaphum impegit. Hic repentinum factum admirans, vbi aliud nihil occurrit, in se causam conuertit, prouoluitur ad pedes adolescentis, et veniam
submisse precatur, quod imprudens ei causam irae suggesserit. Post aliquot annos simile genus iniuriae pari constantia repulit. Homo nequam aditum in honestam domum ad flagitium captabat: quod cum sensisset Villanoua, in tempore egit, vt excluderetur. Non latuit res intemperantem: et inde exulceratus, vnde sanari debuerat, cum primum in via, quae Maior Compluti dicitur, obuium Villanouam habuit, grauiter impacta palma percussit. At bonus Christi discipulus non verbo, non vultu, non animo indignatus, genu flexo alteram percutienti genam offert. Et mox insignem ac publicam contumeliam seuere vindicare cum Vicarius Antistitis moliretur, egit enixe, vt reo poenae omnis [Note: 131] gratia fieret. Haec ad honoris, illa ad commodorum despicientiam pertinent. Libentisseme ac saepe pauculis frustulis ex iis, quae Sociis e mensa superfuerant, victitabat. Si quando afferri sibi eximium quidpiam vidisset, porrigentem reiiciebat, monens ne contumeliam sibi faceret. Viro enim Religioso probrum et ignominiam esse, quamdiu valetudo pateretur, non escis vti communibus. Itinera Romavsque in Lusitaniam, et alia pet Hispaniam, omnia pedibus, perraro asello confecit. Nec in hospitiis ad panem quidquam, nisi, si quando pauxillum casei adhibebat. Curiositatem quoque ita domuerat, vt diceret, si nunciaretur sibi Angelum e caelo lapsum in via ante aedes Collegij concionari, se minime adaudiendum accessurum, si studio ducise nisi pio sentiret. Quam quisque minus in vita domaret perturbationem, ab ea ingruente [Note: 132] morte, molestias pati grauiores, aiebat. Congesserat quasdam voces, quibus se velut stimulis excitaret frequenter, et increparet. Earum e numero sunt hae: Villanoua, ad quid venisti? Veni, vt crucifigerer. Veni, vt alienas noxas, et quosuis tolerarem angores. Veni, vt pacem animi reperirem. Vbi autem? in penuria, in alienorum tolerantia delictorum, in calamitatibus, in secundis iuxtarebus atque aduersis. Villanoua, quod in te non sanasti, perfer in aliis. A tuis vlceribus, vsque dum ea persanaris, ne oculos remoueto. Sine alios loqui; tu, quae te tuorumoblitum, aliena curandi vitia libido vrget, vide vt comprimas. Quaeres ad te non pertinent, quasque corrigere nequis, in ijs tace, ac Deum roga. Quid festucam videsin oculo fratris tui; trabem in oculo tuo non consideras? si omnes perfecta sint, tu viriosus, quae tibi vera sit pax apud Deum? Haec sibi identidem occinebat. Quae ostenduntin cura alienis erroribus succurrendi, nunquam ab suis oculos ac manum remouisse. Animi submissionem in diuinis maxime, vt par erat, ostendit. Iussus ab Ignatio sacris initiari Ordinibus, et omnino vetitus repugnare, paruit quidem, sed, dum ad faciendum primum Sacrum se comparat, indiesque attentius suam vilitatem, mysterijque ponderat maiestatem, perlongum tempus in apparatu traduxit: neque ausus vnquam esset ad aram sacrificaturus accedete, nisi seuerum adfuisset Roma [Note: 133] praeceptum. Anno saeculi eius altero et quinquagesimo die Pentecostes sacras primitias obtulit. Confluxerat ingens populi multitudo. Nouus sacerdos inter sacrum quemdam horrorem, et cogitationem dulcissimae Christi caritatis varijs motibus aestuabat. Vbi vero ad ea Symboli verbaut Et homo factus est, venit; lacrymis se perenni flumine supersundentibus, interclusa voce diu retardatus, spectanti etiam populo vim lacrymarum elicuit. Concionem in ea celebritate habuit e sancti Dominici sacro Ordine Paschalis Mantius in Complutensi Academia princeps Theologiae Professor; multaque praeclare de mysterij venerabilis excellentia, nec pauca de Villanouae virturibus dixit. Egisse etiam saepe dicitur Beatus Ignatius cum Villanoua, vt sineret se inter Professes adscribi; sed re, dum vltro citroque per litteras certatur, dilata, translato interim in caelum Ignatio, humilitas filii de Patris caritate victoriam [Note: 134] tulit. Hoc sui contemptu Franciscus ad agendum cum Deo, et excipienda large dona caelestia idoneus reddebatur. Praeter consuetum Societati orationis tempus horam totam quotidie antequam alij surgerent, meditationi tribuebat. nam et somnum in angustias redactum sibi subdiderat: et quam in sese durus, tam benignus in Socios, Excitatoris matutini munus sibi, quoad vixit, perpetuo reseruauit. Addebat Ioannes Castaneda, quamdiu propter angustias domus eodem vsus est contubernio, se fere quacunque hora noctu cuigilasset, sensisse, ac saepe vidisse in genua prouolutum supinis manibus Franciscum orantem. Eius meditatio in Christi Domini vita, et sacra nece versabatur. In hac aiebat, dum peregrinaretur in terris, ad imitandum velle exerceri: alia sublimia et mira reseruare ad fruendum in caelo. Ex frequenti meditatione facile consequebatur, vr veluti Deum haberet in conspectu, vbique ad sui custodiam internus ageret; sensuque dulci ac tenero pietatis afficeretur sic, vt lacrymae promptissimae essent. Fuitque cum sternentem ipsummet sua manu lapidibus impluuium nobilis Doctorum, et grauium virorum corona circumstetit. Qui cum spectant, et comiter subinde compellant, ille inter laborem diuina ingressus colloquia haud plures mittebat voces, quam lacrymas. Itaque manus quidem versabantur in opere, et nunc concinnabant lapides, nunc loco ponebant, malleoque pulsabant; cor autem Deo vacabat, et caelestibus facibus colliquescebat: vnde sensim per os flammantia verba, per oculos quasi odoratus fluebat imber, blandissima vis cordibus oculisque adstantium. Adeo beatum otium in negotio Sanctis abundat, et foecundum est: quique semel in diuinitatem se mersit animus, ea et pasci vbique potest et pascere. [Note: 135] Sed in primis e victoria sui, consuetudineque cum Deo profecta est insignis quaedam Villanouae sapientia. Non pauca narrantur, quibus videbatur haud dubie futura praeuidisse, praesertim in adlegendis ad Societatem, siue excludendis petitoribus. Mortem etiam suam persentire visus est. Certe sacerdoti, qui pro salute eius vitalem se immolaturum Hostiam profitebatur, Fac, inquit, quemadmodum solet pro vita functis: significans se mox, vti contigit, obiturum. Humanarum disciplinarum non erat vltra Dialecticae limen progressus, et tamen consulentium de officij rationibus, alijsque, et implicatis quaestionibus et grauissimis
multitudo innumera confluebat; cunctoque in populo instar prouerbij increbuerat, cathedram Complutensium certissimam cathedram esse Villanouae. Alludebant autem ad respondentium de Iure sellas. Mantius nobilis Theologus (de quo paulo antememini) apertius loquebatur, Theologiam Villanouae Complutensium omnium Theologorum sapientia longe pluris apud se esse. Bartholomaeus Torres, qui Segunti diu diuinam scientiam docuit, moxque Episcopus Canariensis insignem de Sanctissima Trinitate librum edidit, triginta annos aiebat se versatum inter Sanctum Thomam, Scotum, Durandum, et eiusmodi subtilitaris Theologicae magistros, nec apud quemquam inuenisse rationem, ex qua aliqua via expediri non posset: verum Doctoris Villanouae (sic enim ioco appellabat) rationibus et argumentis manus sibi pedesque vinciri; neque vllum effugij locum relinqui. Aperte etiam profitebatur plus se ad vtilem sui cognitionem triginta diebus, quibus in Exercitiis spiritualibus praeceptorem habuerat Villanouam, quam triginta annis, quos in Theologia triuerat, profecisse. At Alfonsus Ramirius Vergara, Doctor et ipse percelebris, morti proximus duo aiebat sibi a Deo praebita aeternae suae salutis pignora, vnum, quod non siuisset Episcopum fieri: alterum, quod animae suae magistrum Villanouam dedisset: quem etiam Angelum Custodem [Note: 136] suum libenter nuncupabat. Iam fiduciam in Deo Villanouatanto collocabat firmius, quanto ad eam fuerat notiore doctrina institutus. Anno saeculi quin quagesimo et proximo cum Complutense Collegium plane, quo sustineretur, haberet nihil, nisi emendicatam in diem summo labore stipem, eamque perangustam; fortes et paupertatis Euangelicae amantes Socij, quo solicitudinem Rectori consueta alimenta comparandi leuarent, obtulere paratos sese gelida sitim extinguere, et pulmento obsonioque omni carere. Sed Franciscus iussit strenue primum quae Dei sunt, Deo reddere, tum corpori, quae postularet humana conditio, non negare. Atque his vt plenius, ac minore negorio prouideret, coepit sua quadam prudentia eos, qui cupiebant in Societatem admitti, quanquam idoneos, morari atque reiicere. Verum contra ac sperarat, euenit. vt primum ad Societatem aditum clausit, visus est pietatis fontem obstruere. Iam subsidia ne consueta quidem, quamuis diligenti conquisitione impetrabantur: quibus, quos admiserat, sustineret. Hoc Franciscus, qui vias Domini diligenter obseruabat, vt vidit, sui angustias animi incusans, de Dei bonitate confidens, cancellos, quos prudentia carnis fixerat, prudentia Christi reuellit. Laxat aditum Societatem inire volentibus: ac prorsus vsu venit, vt quo anno recepti plurimi essent, is pariter e fidelium pietate annonam ferrer vberrimam; quae in posteriores quoque annos redundaret. Hoc igitur experimento edoctus, dictitabat postea non tam Rectoribus inopiam formidandam esse, quam ipsam inopiae formidinem, quae ex parua in Deo fiducia nascatur. Ac domestici plane fatebantur ali se siducia, quam Villanoua in Deo fixam haberet. Pari fiducia ac pietate ad puellam moribundam accersitus, afflictissimae parentis miseratione flexis ad precandum Deum genibus non ante surrexit, quam puella esset valetudini restituta. Tandem magis virtutis, quam aetatis peracto curriculo in Collegio ab se instituto Compluti anno aetatis duodequinquagesimo, tertio Nonas Maij decessit: ac Martinus Gutterrius vir e Societate insigni virtute, qui tandem inter haereticos proximo Martyribus fine occubuit, quemadmodum ipsemet ad grauium virorum consolationem aperuit, decimo post obitum die diuinitus cognouit, eum beato Dei conspectu iam frui. Villanouae successi Rector Emmanuel Lopius e Collegio Murciano vocatus.
[Note: 137 Vitae Ioannis Carrera breuiarium.] Paulo ante Villanouam XVII. Kalendas Aprilis item Compluti mortuus erat, ac primus in nouo templo sepultus Ioannes Carrera magni homo corporis, viriumque olim inter Complutensis Academiae iuuenes celebratarum. Cum Deo ausus, daemoneque luctari maiore lucro, quam hunc vicerat, victus ab illo est. Cum enim Deo ad sua vocanti castra diu pertinaciter repugnaret, ad suos aliquando reuersus (erat oriundus ex oppido, cui nomen Val de oliuas) vidisse daemonem dicitur per fenestram in cubiculum, in quo erat, irrupisse monstrosa specte et horrenda: idque cum existimaret tempus suam ostendendi et animi, et virium magnitudinem, stricto ferro tamdiu cum larua certasse, donec abegerit. Verum tantum quamuis victori relictum horrorem, vt statim Complutum repetens cesserit Deo, et in gremium perfugerit Societatis. Sex annos in ea vixit apprime solers, et vtilis in regendis poenitentium animis cum opinione praestantis virtutis. Quae opinio anno millesimo quingentesimo septuagesimo non parum est aucta, cum extractum e sepulcro eius caput, Mariaeque Mendozae Collegij Complutensis fundatrici concessum, dum terra, quae adhaeserat detergitur, cerebro prorsus incolumi ac vegeto repertum est. Res minime dubia, aut obscura fuit. Quippe extractum e cranio cerebrum, et in patina expositum plurimi accurrere spectatum, ac prae caeteris Vallesius medendi arte nobilis: qui pronunciauit, sane eam corporis partem, quae vitiari celerrime consueuit, annis tredecim durare integram sine miraculo nequiuisse, praesertim cum haud perinde incollumes partes reliquae perstitissent. Habuit caput illud post Mariam Catharina eius consobrina, et quasi sacram reliquiam conseruauit.
[Note: 138 Marci Salinae obitus.] Octauo Idus Septembris Marcus Salinas obijt secundus Collegii Placentini Rector. In suburbanum rerum Collegii causa profectus laterum dolore septimo die sublatus est magno cum Placentinae sensu ciuitatis. Quo die diuinum moribundo Viaticum allatum est, inter comitantes aduenit adolescens solutae admodum vitae, in quem Marcus acriter fixo obtutu, ita agitat caput, ac si iubeat mores corrigere. Animaduertere hoc circumstantes. At adolescentem loquax ita perculit nutus, vt Christo, qui praesens aderat, tangente praecordia, erubsecere et cohorrere inciperet. Nec multo post in Ordinem Franciscanorum, qui Discalceati dicuntur, ingressus in eodem vitam religiose confecir. Tanti fuit virum inuisisse
Deo carum, Christoque Domino in Sacramento praesenti comitem iuisse.
[Note: 139 Bernardi Cantabri mira sanctitas.] His adijciendus Bernardus Cantaber, aii ob insignem virtutem Sancti cognomen vulgus indiderat. Romae scriptus in Societatem: indeque missus in Hispaniam, pedes torrentium impetus ac vortices superasse non raro diuina virtute dicebatur. Instituta domo Probationis Septimancis in ea iussus est coquus esse. Quod Borgia cum fecisset, vt veterani ???tus proposita ad intuen dum Tironibus esset; ille libenter accepit, vt recenti Tironum feruore continenter aleret suum. In rebus itaque duris et asperis, in sui contemptione, in afflictando multis modis corpore princeps erat, orationi praecipue deditus: vbi muneri satis suo fecisset, subseciua captans tempora, fugiebat ad Deum: nec raro totas in eius optato congressu peruigilabat noctes. AEgerrime diabolus cum reliqua ferebat viri facinora, tum orandi constantiam. Itaque cum vincendispes nulla esset, ad perturbandum saltem conuertebatur. Oranti horrificas dirarum bestiarum imagines obiectabat; ac saepe tetra colubri forma circumserpens, surrepebat per vestes; seque per collare ad nudum corpus lubricus insinuans totum gelido attactu pertentabat Quas Bernardus praestigias ne abrupta quidem oratione, patientia superabat, magno cum superbissimae belluae dolore: quae cum vellet illudere, videbat se adeo ludibrio haberi, tantoque infra veras haberi bestias, quanto minus quam illae formidaretur. Mortuus est Toleti, quo Bustamantij comes iuerat. Ibi cum domus Societatis non esset, dum in Cardinalis Tauerae nosocomio versantur, et aegris Bernardus omni officio adest, morbo ex contactu et laboribus hausto, summa cum alacritate migrauit ad Dominum. Sepultus est in eius nosocomij templo perhonorifice: et supremus Cappellanus Alfonsus de Cabria, vt internosceretur, notari loculum iussit. nec postea impetrari potuit, vt ad Societatis domicilium referri sinerent: cumque Ludouica Cerda speraretur postea concessura, quae et nosocomij patrona, et Societatis perstudiosa erat, nihilo est amplius impetratum, nolente ea id templum Bernardo spoliari, vbi suum quoque humari corpus volebat.
[Note: 140] Prouin ciarum inter haec extra Europam successus varius fuit. Brasilia maligno cum prouentu labores consuetos et pericula tulit. AEthiopia spem ostentauit bonam. India solidos coepit fructus multo quam ante benignius ferre. Praetermissa igitur Brasilia, vbi in excidendis siluis ac [Note: Episcopus Andreas Ouiedus in Aethiopiam abit.] dumetis potius, quam in sementi facienda, desudatum est; quinto decimo Kalendas Martij Andreas Episcopus praemuniturus (quemadmodum supra exposui) Patriarchae apud Claudium Regem Abassinorum ingressum, de communi sententia virorum Goae sapientum, discessit. Duos e Societate sacerdotes Emmanuelem Fernandium eximiae virtutis et sapientiae virum, et noscentium opinione omnino perfectum, et Andream Gualdanem, tresque non sacerdotes Consaluum Cardosum, Franciscum Lopium, et Antonium Fernandium adduxit; quos ipse postea paulatim Ouiedus sacerdotes omnes creauit. Octauo Kalendas Aprilis Baroam venerunt oppidum imperij Abassini versus Indiam primum, et ditionis Isaaci Barnagazii Regi Abassino subiecti [Note: Excipitur honorifice.] caput. Ipse Barnagazius bonum ad spatium egressus obuiam humaniter Episcopum, et magno honore excepit. Populi vero ea fuit gratulatio, isque ad manus ei deosculandas concursus, vt inde velut e secundo auspicio spe praecipere laetum rei totius euentum fas esset. Ad viginti dies eo loco morati (quo tempore apparatu quam maximo sanctae hebdomadae solennia officia peregere: permultisque tum Episcopus Confirmationis, tum alij Patres Baptismi et Confessionis Sacramenta impertiere) ad Regem intenderunt iter. Quo interius procedebant, hoc plures ex reliquijs copiarum Gammae occurrebant Lusitani, qui confessione multis ab annis repetita expiabantur: et quidam cum ijs, quas dudum habebant concubinas matrimonio iusto copulabantur. Octidui itinere ab Rege distantibus vir e gente primarius cum iumentis occurrit Regis iusu ad deferenda Episcopi impedimenta, et comitum Lusitanorum; qui quindecim erant cum suis quisque familijs. Cum vero iam vnius tantum diei iter abessent, misso nuncio vetuit Rex, quoad ipse aduocaret, procedere. Dies erat feria sexta ante Pentecostem. Itaque mora non incommode cecidit ad impertiendum Sacramentis Catholicum gregem. Feria tertia Pentecoste aduocat: et ad sclopeti ictum rursus consistere, eodemque loco figere tentoria iubet. Multi se adiunxerant Lusitani, ac tentoria disposita eleganti sunt ordine. Itaque eorum conspectus nonnullam Abassinis speciem magnificentiae praebuit. Altero die multi ex aula nobiles cognatique Regis Episcopum deducturi ad tentorium eius accedunt. Ergo Episcopus, caeteri Patres, ac Lusitani omnes iussi equos inscendere, Claudio e superiore quodam loco cum matre ac fratribus spectante, in primum veluti atrium equite praeter morem deducuntur. Hîcita, vti venerant, in equis diu perstitere, quoad Rex tandem et descendere, et ingredi interius atrium, vbi eius tabernaculum erat iussit. Ibi quoque subsistendum, expectandumque diu fuit, cum ipse Rex inter serica quaedam vela prospectaret. Ab vtroque latere ad tentorij fores multa vis grauium aetate virorum, multa nobilitas, quorum in manu scipiones, ordine haud ineleganti, [Note: 141] tacitique constiterant. Post longum denique interuallum Dynastis duobus, quorum alter Barnagazius ipse erat, ad introducendum egressis, honorifice admissi, perbenigne excipiuntur. Secundum salutationis officia litteras Patriarchae Praetorisque Indiae Episcopus reddit. Caeterum ex eo primo congressu licuit intelligere Regem valde a Catholica religione alienum animum gerere. Quanquam, vt erat homo cautus, et ingenio haud ignobili, Lusitanique amicus nominis, morbum animi conabatur obtegere; neque vllum, siue tum, siue diu postea aduersus Episcopum genus praetermisit humanitatis. Scripsere Patres existimare se tota in AEthiopia Imperatore Claudio neminem inueniri posse imperio digniorem. Procul ab eo sordes, immanitatem, et barbaros mores; Regem plane, virumque optimum, si vna abesset religionis impietas: nec, quomodo se gerebat, plane desperatam eius conuersionem.
Idcirco Episcopus progressu temporis, cum ex familiari consuetudine eum plus quidem nimio obfirmatum in Dioscori haeresi, verum acri praeditum mente deprehendisset, veritatem, si commode ostenderetur, agniturum sperans; rogauit, [Note: 142 Res ab Ouiedo in Aethiopia geste.] vti coacto e suis Doctorum concilio controuersas res disceptare cum ijs li ceret. Nec mora, concilium aduocatur: disputationes instituuntur, quibus ipse Claudius intererat; atque ita, vt caeteri prae eo Abassini inane dumtaxat obtinerent nomen Doctorum. Argumenta, quaevim haberent vllam, obiectabat ipse Rex; allatasque contra eorum praua dogmata rationes idem solus ad aliquam si non veri, certe ingenij speciem diluebat. Abassini magistri, vbi erant irretiti, nec expediri aliter poterant, veluti comprehensae, et obluctantes ferae, strepitu clamoribusque concilium dirimebant. Haec apud Regem dum fiunt, Turcae in Abassiae fines Zomore quodam duce irrupere, totumque eum tractum, vnde commercia inter Indos AEthiopesque iunguntur, ita reddidere infestum, vt nulli prorsus in Indiam nisi incerti nuncij, nullaecommearent literae. Qua de causa diu Patriarcha, Goanique Patres rerum AEthiopicarum statum cumsolicitudine ignorarunt: quod haud dubie multum ad impediendum successum habuit momenti. Appatuit tamen sapiens Dei elementia in eo, quod si paulo longius Andreae profectio dilata esset, omni obsepto in Abassiam aditu, quae supererant Catholicorum reliquiae, omni destitutae cultu facile in barbariem atque perfidiam omnino degenerassent: nec rerum, quae postea melius prouenere, iaci semina potuissent.
[Note: 143 Patriarchae Nunnij virtus.] Inter haec Indiae res destinatorum AEthiopiae Patrum auxilio, Patriarchae praesertim, ingens capiebant incrementum. Domi forisque Patriarcha vtilitates afferebat ingentes. Domi consuetas subinde exhortationes habebat, Tironumque excipiebat contessiones. Sed Tirones aeque ac veteranos ad perfectae virtutis studium non doctrina erudiebat magis, quam inflammabat exemplo. Redigebat se vsquequaque in ordinem optimus Praesul; in quorumuis confessionibus ancillularum quoque audiendis, in aegris visendis, in cuncta domestica disciplina adeo intentus ac diligens, vt bis terue labori succubuerit; et tamen religioni sibi anxie tribuebat, quod ipse Professorum e numero Collegii sumptibus aleretur, paratus, si copia fieret, emendicare victum citius, quam videri contra sanctae paupertatis professionem quidquam committere. Paruit tamen Patribus vel personam, quam gereret, decere ostiatim cerni mendicantem negantibus, vel contra Societatis instituta esse Collegij vtire, qui ita Collegio inseruiret. Adduci non poterat, vt vestes quamuis obsoletas ac laceras, quas resarcire suis manibus consueuerat, melioribus vnquam mutaret. Templi praefecto in Sacri faciendi ordine ita studiose summisseque parebat, vt nemovel in seruandis designatis temporibus accuratior, vel in priuatae suae pietatis gustu ad communes rationes accommodando paratior esset. Neque his tantum rebus Indicae Ecclesiae, verum etiam Antistitis obeundis saepe muneribus adiumento fuit per id tempus, vti supra narratum est, Pastore suo carenti. Feria quinta maioris hebdomadae oleum in totiusvsum Indiae consecrauit, et multos non semel sacerdotio initiauit. At Societatis administrationem nulla ex parte attingebat: verum Prouinciali Consaluo, eiusque adiutori Francisco Rodericio modestia summa integram illibatamque permittebat. Et Consaluo quidem prouinciam perpetuis itineribus peragrante, Rodericius Coanas res sedulo [Note: 144 Christian??? rem Pater Franciseus Rodericius in India promouet.] procurauit. Non admodum multi proximis annis ad baptismum Indi???esserant. Causas eius rei inuestigans Rodericius, eam inuenit potissimam, quod per summam enimuero indignitatem, nullo apud Ethnicos Christianae res in pretio erant. Neophyti nec magni ab Europaeis fiebant; ac sine fine modoque a Brachmanis diuexabantur. Igitur hanc diaboli euertendam artem Rodericius, et Christianas res in quam maximam, vt aequum erat, adducendas existimationem ante omnia ratus; Barrettum Praetorem Bazaino reuersum conueniens, quantam Regi suo laudem parere, quantum afferre diuino cultui in crementum, et populis misere pereuntibus commodum queat, demonstrat. Is vt erat sua sponte ad pietatem ac benignitatem propensus, prolixe operam pollicetur suam: sed bellum [Note: 145 Praetoris Barretti pietas, et ex Idalcane victoria.] subito interuenit. Idalcan immisso in Canarinorum fines exercitu, crebris excursionibus terrestres ab Goa commeatus arcebat. Aduersus eas copias Praetor coactis tribus ferme millibus peditum, et paucis equitum turmis exiturus, cum, vniuerso exercitu primum ad templum sancti Pauli Societatis accessit. Ibi Patriarcha ad aram maximam in ornatu magnifico stans einixo genibus inclinatoque capite supplicanti bene precatur. Protinus inde copias educit ingentium animorum plenas ea maxime re, quod plerique militum confessione, diuinaque mensa propitiauerant Numen. Nihil enim sic ad agendum fortiter contemnen damque mortem militem incitat, vt conscientia bonat per quam et fauere superos, et quaepost mortem secutura sunt, laeta fore confidit. Iuere Barretti rogatu duo pariter e Societate sacerdotes iussi equos ascendere Ioannes Mesquita et Petrus Almeida. Expectauere praeter morem congressum Mauri, sed ne quaquam sustinuere. Ioannes Mesquita in acie prima ante equites ibat, in praecelsa hasta Christi signum in cruce fixi praeferens. Adeo Saluatoris conspectus, et Patris acres hortatus animos incendere militum, vt postea victores reuersi nihil aeque atque hunc sibi a Mesquita iniectum ardorem vulgo celebrarent. Interim Goae et trepidatio ingens, et assiduae erant preces publicaeque supplicationes: vt non immerito Saraceni dixerint fieri non posse, vr in bellis Lusitani victoria cadant, quorum milites tam fortiter in acie ferro; domique turba imbellis tam pie fusis ad Deum precibus dimicat. Fusi igitur profligatique Mauri, et Ponda arx ex Idalcane capta et incensa. Quo in excidio, dum caeteri alia tecta concremant, Pater Almeida in Mahometi fana suas exprompsit iras. Reuersus inde victor Goam Barrettus recta ad Collegij templum inter festum tympanorum tubarumque strepitum Deo gratulatum perrexit. Obuiam occurrere, qui in Collegio educabantur, pueri coronati, viridesque manibus praetendentes ramos;
postque eos Collegij Patres et Patriarcha: quos laetitia cum ingenri complexus est Praetor. Paulo post iterum ad reliquias belli proficiscitur: et, quoniam Mesquita ad Diensis arcis milites excolendos cum socio discesserat, pro eo Antonium Acostam cum Petro Almeida secum duxit. Vbi debellatum tandem, paxque cum Idalcane facta, tum, vti coeperat, Rodericio [Note: 146 Res decretae a Praetore adreligionis profectum.] opportune instante, et adurgente Silueria, ad promouendam sedulo religionem animum intendit. Tria praestitit, quae vt leuarent Christiani caput, fecere; magnamque Ethnicis ingenerarunt existimationem sanctae religionis. Primum iussit in militiam adscribi indigenas Christianos: ipseque met fauens coram, et excitans ad laudem, cum recenserentur, interfuit. Deinde baptismorum omnium paulo celebriorum solenne praesentia sua cohonestauit. Postremo multa ex iis, quae dudum in Christianorum commoda Lusitani Reges statuerant, superioresque Indiae Procuratores presserant, promulgauit, publicorumque et quaestuosorum munerum administrationem a Brachmanis transferre in Christianos adortus. etiam publice quempiam Ethnicos ritus vetuit vsurpare. Hac Praetoris benignitate, sedulaque tum aliorum, tum ipsius Rodericij industria ingens ad Christianum populum facta hoc anno accessio est, laeto scilicet Rodericio, qui longe vota transscenderat sua. Nam cum primo in Indiam appulsu satis habiturum se dixisset, si Goano in Collegio diebus singulis singuli baptizarentur, vt summa demum dies aequaret anni; primo hoc anno amplius mille et octoginta sacro fonte renasci [Note: 147 Insigues Ethnicorum quorundam conuersiones.] vidit. In his multorum conuersio notabilis fuit. Brachmanum quidam cum aegrum filium nulla medicorum ope habentem melius in Beatae Virginis sacellum Diuaris insulae intulisset, eumque Mater salutis illico valetudini reddidisset; filium pater primo ad Collegium detulit, eum puerum Christi esse praedicans, eidemque ab se reddi; post paulum semetipsum et familiam totam adiunxit. Longissimae duo aetatis, annorum alter centum et triginta duorum, qui Goam in Canarinorum, dein Maurorum, postremo in Lusitanorum potestate recordabatur: alter centum ac viginti, ex aqua tandem diuino foe cundata spiritu renati sunt. Ac senior praecipue post nouum animi natalem gestire laetitia, planeque reiuuenescere visus est. Tres feminae amissis viris coniicere se in flammas decreuerant, veteri errore imbutae, si ita morerentur, in altera vita generosiorem sobolem parituras. Quod dum moliuntur, deprehensae et captae, mox ad fidem quoque traductae vitam a Christo duplicem accepere. Sed inter omnes maxime fuit insignis virginis Regiae conuersio, cui Maria inditum nomen. Homo erat Goae non sollum regia stirpe clarus, sed prudentia, doctrina et cultu suae sectae inter Mahometanos nobilis, [Note: 148] Meales nomine: quem in regnum Idalcanis, quod sibi iure debitum affirmabat, iam diu restituere Lusitani meditabantur. Duo huic filij, vna erat filia nubilis, quam sponsam potentissimis Regibus destinabat. Haec et puerorum catechismum per vias concinentium vocibus, dum cunt ad Collegium redeuntque, cui propinquae aedes Mealis erant, et lectissimae feminae Mariae Toscanae, quae Iacobo Pereriae nobili opulento que ac pio Lusitano nupta erat, adhortationibus, ac postremo celeberrimae supplicationis maiestate, qua die lancto Paschae Sanctissimum Christi Corpus Patriarcha circumtulit, baptismi amore succensa est. Sed difficillimum erat pro arcta custodia, qua Mauri feminas suas obseptas tenent, viam expedire, qua et sanctae fidei doceretur initia, et sacra lympha respergeretur. Cum vero ad Patrem Rodericium perlata res esset, auctor is fuit, vt ipsamet virgo missa in fidei pignus e suis gemma rem totam Praetori significaret. Laetus eo nuncio Praetor, quasi mutuam tesseram, adamantem ad puellam remisit: dieque sancti Laurentij quatuor cum matronis eam ab ducturus domum Mealisaccedit. Progresso ad fores Meale, dum cum eo Barrettus agit, Christianae matronae in gynaeceum euadunt: nec ita potuere, quid venissent, dissimulare, quin mater virginis Mahometanorum errorum perdite amans, continuo praesentiret. Inuadit itaque filiam vel deiectura suis manibus in impluuium, vel oppressis faucibus offocatura. Matronis opem contra ferentibus strepitus et clamor ingens cooritur: capilli sparguntur omnium: nec longe aliqua pernicies aberat, nisi tumultu immanibusque excitus clamoribus Praetor mature succurrisset. Eius auctoritate compressi motus: tum prolata gemma Praetor filiae voluntatem parentibus aperit: cumque publice ipsamet virgo attestaretur Christianam velle se esse, tandem Mariae Toscanae domum, quae inter alias aderat matronas, in lectica asportatur. Paucis diebus a Patre Francisco Rodericio eruditam die Assumptionis Deiparae celeberrimo apparatu Patriarcha sacro fonte tingit tanto populi concursu, vt Praetor ipse summouere virga multitudinem coactus sit. Qui ad caeteram dignitatem eodem die aureos prope millenos in annos singulos, quibus puella cum dignitate viueret, e vectigalibus regiis assignauit.
[Note: 149 Consalui Silueriae strenua caritas.] Decimooctauo Kalendas Octobris Goae aeris vitium, quod Cocinum vsque permanauit, vulgatum est. Dolorpectoris, tussis, febris vulgo omnes strauit. In Collegio vnus Prouincialis Consaluus sub initium Septembris Cocino reuersus tenuit se, non quidem valetudine corporis, sed animi robore dissimulato morbo, vt iacentibus inseruiret. Decimoquinto tandem die salubrior tempestas euanescente malo affulsit. Decimosexto Kalendas Decembris magnificas Beato Ignatio tandem fine eius cognito exequias Goani Patres celebrarunt. Praetor et honestissimus quisque Lusitanorum interfuere. Patriarcha Sacrumfecit. Consaluus pro concione virtutes, et egregia Beati Patris facta, quantumque illi totus orbis terrarum, et India nominatim deberet, explicauit. Porro Cocinum Bazaino (vti supra demonstratum est) abeundi Consaluo causa fuit fama Nestoriani Episcopi, qui ex AEgypto profectus in Christianos, qui S. Thomae dicuntur, inuaserat; magnasque boni Pastoris habitu vorax lupus Catholici gregis edebat strages. Erat [Note: 150 Melchioris Carnerij caritas et sanctitas.] Cocini Melchior Carnerius designatus Episcopus, et socius Patriarchae; qui, dum Consaluus ad ciuitatis tutelam Cocini subsidet, magno cum vitae discrimine in montes Malabarum, vbi esse
haereticus ferebatur, penetrauit. Locisprope desertis vagi fusique per montes nullo ferme certo oppido, ibi Christiani agitabant. Itaque edoceri nonnisi aegerrime poterant cum diebus festis ad Sacra conueniebant. Ea re Carnerius in quodam templo duobus mensibus assidue perseuerauit: diebusque sanctioribus frequentes communiter alloquens, et, siqui forte inter hebdomadam accederent, comiter excipiens ac tractans magnopere conciliauit sibi, atque in recta fide constabiliuit. Multos quoque non paruulorum modo, sed adultorum etiam Catholico ritu baptismate consignauit, voto obligatos parendi Romano Pontifici. Harum fama rerum Nestorianum ita deterruit, vt nequaquam eo, vti decreuerat, ausus accedere, rumorem tantum sparserit, se Cocini disputatione publica palam facturum, quam ipse traderet, eam Apostolicam esse fidem. Quod cum Carnerius diuino auxilio causaeque bonitate fretus vehementer expeteret; tamen Nestorianus haudquaquam praestitit, sed in regnum vicinum se fuga subduxit. Eo quoque Carnerius insistens persequi, Regi persuasit, vt satorem errorum, pacisque perturbatorem comprehendi iuberet; sed parum abfuit, quin ipse Melchior quam nocenti parabat poenam, subiret innoxius. Multi et olim ac nuper abducti, vt sensere Episcopo suo insidias strui, idque Melchioris suasu, in rabiem acti de medio tollendum ipsum viis omnibus statuerunt. Quae pericula quanquam amabat Carnerius, tamen Patriarcha vbi cognouit, ne destinatus sibi adiutor successorque praeriperetur, vtque Episcopum eum consecraret, Goam reuocauit. Quo dum redit, Cocini prope confectus est. Quippe incedenti per vrbem missa ab tergo sagitta transfixum pileum decussit e vertice, haud magis moesto sacrilego, quod proxime ab destinato, quam Carnerio, quod proxime ab martyrio ab fuisset. Sub haec schedula probris [Note: 151 Vnde sacra Inquisitio in Indiam introducta.] in Consaluum, et impiis in Christum Dominum maledictis referta in capsula, quae ad eleemosynas in primario templo prostabat, inuenitur. Ea res admonuit Patres, vt inquiri diligentius in certorum hominum fidem curarent. Ecce autem ingens deprehenditur numerus falsorum ex circumcisione fratrum, qui ex variis veteris terrae orbis regionibus in Indiae latibula fuga delati, cum Christianorum prae se speciem ferrent, iudaismum aliaque sacra impia obtinebant animo clanculum, furtimque spargebant. Igitur, si vsquam, in India maxime tribunal sanctae Inquisitionis ratinecessarium Patres, et propter licentiam, et proprer colluuionem omnium gentium et superstitionum; tum ibidem apud eos, ad quos ea pertinebat cura, tum datis in Lusitaniam et in Italisam grauibus litteris, necessitatem multis ex capitibus demonstrantes institere, vt ea arx ad incorruptam seruandam fidem (quod post paulo saeculi anno sexagesimo factum est) Goae statueretur. Haec autem dum Cocini Consaluus agit, mire suis concionibus populi pietatem incendit, et studia Societati conciliauit: cui eiusdem operâ aedes Beatae Virginis Adiutricis addita est. In ea, [Note: 152 Consalui Silupriae studium augendae pietatis erga diuinissimum Christi Corpus.] vti Tanaae ac Bazaini fecerat, diuinissimum Christi Corpus perpetuo asseruandum protinus collocauit. His videlicet Consaluus quauis arce firmioribus, et quouis nobili opere pretiosioribus, quibus adhuc siue ob tumultus bellicos, siue proprer incogitantiam caruerant, gaudebat munire et decorare oppida monumentis, longe alios Indiae thesauros, quam quos aurifero ipsa gemmiferoue sinu condit, exponens. Nec modo ad late incendendas in populo pietatis faces id Consalui valuit factum, sed etiam exemplum. Quippe multi Ecclesiarum Praesides cum cognouissent, quantus in iis oppidis Christo accessisset honos, quanta templis frequentia, quanta populis consolatio et fiducia; non passi sunt diutius infiniti iliius boni, quod immensa Christi Domini pietas adeo parabile fecit. penuriam esse.
[Note: 153 Pax insigniu a Francisco Petrio conciliata inter populos.] Franciscus Petrius eodem tempore in ora Piscaria magni momenri conciliauit pacem. Henricus Henricius complures iam annos in ea excolenda ora pari labore effectuque desudauerat. Praeter caetera addita genti emolumenta, cum Malabaricam linguam optime didicisset, eius quamdam rationem composuerat, ex qua alij quoque minore negotio discerent: et Christianas in eam preces, ac pios quosdam libellos conuerterat. Sed quartum iam annum quidam inter se populi in graues factiones scissi, mutuisque haud paucis editis caedibus inexpiabili dissidebant odio: ac prope erat, vt mutua se ad internecionem clade conficerent. Hoc malum quo esset incurabilius, Henricum diabolus vtrique parti suspectum fecerat. Vtraque studere eum aduersae suspicabatur. Qua ipse comperta re, homo, qui nihil nisi salutem eorum spectaret populorum, cum Prouinciali Consaluo egit, vt alium mitteret, qui inueteratum malum dexteritate ac felicitate maiore, quam ipse curaret. Missus fuerat Vicarius quidam Apostolicus, sed exasperarat vlcus, non fecerat medicinam. Sacro igitur Ascensionis Christi die Cocino Petrius profectus, ampliusque septuaginta leucas, quia tunc propter hiemem, quae ibi est, nauigatio cessat, emensus pedibus, Punicali ex Henrico statum rerum, seminaque et in cremenra odiorum cognoscit. Iam factionis, quae potentiorerat, populi in vnum conuenerant, communibus vt suffragiis sibi praeficerent armorum ducem. Quaeres parti minus pollenti vitibus metum, curarumque multum creabat. Franciscus cum se ad congregatos tulisset, Deo bene iuuante, ita permulsit, vt suam quisque domum quieturos polliciti repetierint. Moxque Punicale dissidentium populorum praefecti (Patagantinos ipsi nominant) euo cati in mutuam amicitiam, Romanaeque Ecclesiae ac Regis obedientiam die sanctorum Cosmae et Damiani iurarunt. Eam celebritatem supplicatio laetissima consecuta est. Populis conciliatis in propin quis eorum, qui ex vtraque parte necati fuerant, inter se singillatim pacifi candis mensis est positus. Magna fuit hoc [Note: 154 Pluuia precibus impetrata.] anno Punicali ob siccitatem rerum inopia. Vix nummis viginti ferebatur, quod vno ante veniebat. Ethnicorum sacrificuli minime diuturnam siccitatem fore pollicebantur initio: ea tamen diutenente, verso carmine spargebant in vulgus deos iratos, quod populi nequaquam iam, vti solebant prius, gemmas ac margaritas idolis dicarent; eoque pluuiam perdiu negaturos. Quibus vocibus, et publica gentis calamitate commoti
Patres, supplicationem ad eliciendas ex omnium bonorum fonte aquas, edixere. Voluitque summa bonitas, vt eodem prorsus die coepti imbres in multos deinceps dies perseuerarent: vt veneficorum manifesta fieret vanitas Ethnicoum, siue pollicerentur, siue negarent, quod nec iplorum in manu erat, nec in daemonum, quos colebant. Haec in ora infra Goam Australi gesta sunt. At supra in Boreali tum suis in stationibus caeteri sedulo ac fructuose laborarunt, tum praecipue Ioannes Mesquita, et AEgidius Barrettus Diensi Lusitanorum praesidio ingenti gaudio bonoque fuere.
[Note: 155 Patres ad Molucas missi.] E Molucis petitum praesidium Ioannes Beira et Nicolaus Nunnius Goam hoc anno venerunt. Beira aerumnis et corpore et mente affecta retentus in India. Nicolaus statim creatus a Patriarcha sacerdos, vt qui linguas Molucensium callebat optime, remissus cum subsidio est. Franciscus cum eo Viera, qui caeteris praeesset, Antoniusque Fernandius sacerdotes, ac laicitres Fernandus Osorius, Balthasar Arausius, Simon Vera Aprilimense profecti Goa, Ternatemque Octobri appulsi, auctam nuper Baccianensis Reguli conuersione Christianam Ecclesiam summo suo gaudio reperere. [Note: Conuersio Reguli Baccianensis.] Baccianus insula est vna e Clauariis, quas vocant, duodeuiginti leucarum interuallo ab Ternate discreta. Eius Regulus Mahometanus Ternatino Regiparebat. Iuncta erat cum imperij nexu affinitatis necessitudo. Ternatini filiam Regis filius Baccianensis habebat in matrimonio. Haecinter pariendum extincta veritus Baccianensis ne sibi, vel filio apud socerum alioqui auarum infidumque noxae ea res esset, quasi leti auctoribus, eoque in vitae regnique discrimen venirent; ad Lusitanorum sibi animos et opes adiungendas, filio vt Christianus fieret, persuasit: in eumque transtulit regnum. Altissimasunt diuinae mentis consilia. Paucis diebus mortuus est in sua impietate senex: at superstes filius serio ad religionem appulso animo constanter perseuerauit. Missus a Praefecto Lusitano (is erat Odoardus Deaea) Pater Antonius Vazius Regulum Christi gregi adiunxit, vnaque eius fratrem, tres sorores, et notham cum matre filiam, cognatos praeterea, affines, ac nobilium maximam partem. Regulus, quod octauo post sancti Ioannis Baptistae natalem renatus est die, simulque in Regis Lusitani gratiam Ioannes est nuncupatus. Annum agebat quintum circiter et vigesimum, morum et oris forma, nisi paulum color obstaret fuscior, nostratibus propior quam suis. Confestim Mahometi fanum euertit: et in adiacentes insulas vna cum Patre Antonio excurrens ipsemet omnium ordinum viros iuxta ac feminas in Dominicam coenam compellebat intrare: multoque aggregatus Ecclesiae maior foret numerus, nisi periculosus morbus Patrem ab secundissimo rerum cursu Ternatem se recipere coegisset. Haec Reguli Baccianensis ad Christum transitio Ternate cognita Lusitanis caeterisque fidelibus ingentem laetitiam peperit, quam celebri supplicatione, festoque bellicorum fragore tormentorum significarunt. At Cacili Aerio Regi Ternatino dolorem inussit acerrimum, vt qui Mahometanae sectae non solum apprime consultus ac tenax, sed propugnator maximus, et columen erat vnicum: ad quem Cacizij tanquam ad supremum Antistitem confugiebant, vt ritus Mahometicos, et reconditiora superstitionis iura ex eo discerent. Is ergo cum blanditiis promissisque Ioannis animum frustra solicitasset, postremo minas adiecit, denuncians se pro capta iam ducere Lusitanorum arcem: iamque cum Bornei Rege de Lusitanis anno insequenti venturis ad vnum trucidandis conuenisse. Proinde videret etiam atque etiam quorum in vmbra lateret. Ad quae respondisse Christiano pectore Ioannes fertur, sibi quidem, si occumben dum sit, deliberatum esse Christianum occumbere: verum, si Christianos ipse omnes de medio cogitaret tollere, oportere eum gladio iterum aciem in ducere. Haec maxime sermonibus hominum celebrabantur, cum Sociorum nouum sub sidium ab Goa Ternatem venit. [Note: 156 Turba domestica in Moluco.] Caeterum in laetitia publica quiddam haud perinde laetum inuentum est domi. Antonius Vazius, per quem Baccianensis Ecclesiae fundamenta posita dictum est, aliis, quam sibi homo sapientior, idemque acer ingenio, et officiis sedulus, nec ambitione, vt res docuit, intactus, per absentiam Rectoris Alfonsi Castrij, dum is in Maurica regione Euangelium serit; Praefecti arcis aliorumque Lusitanorum ad se versis animis, tum litteris quoque prolatis tanquam a Prouinciali Indiae scriptispraefecturam sibi arrogarat; eo procliuius, quod cum propter summam quamdam modestiam, tum maxime ob infirmam valetudinem infequentior Alfonsi cum proximis vsus opinionem vulgo crearat, minime eum idoneum ei muneri esse. Ita dum agit et administrat omnia Vazius, multa indigne perpessus Alfonsus, vt erat mansuetissimus, quo vitaret dissidia, iam amplius anno in regione Maurica sese tenebat. Huius virtutem iam tum adolescentis Viera Olissipone dudum nouerat. Quippe ipsemet, apud quem Alfonsus confitebatur, in studiis erudierat pietatis; cupientemque Christi Domini seruitio vitam mancipare, in Indiam ad Xauerium miserat: a quo receptus in Societatem, ac postremo missus in Molucas octauum prope annum per eas excurrebat insulas serens et excolens sanctam fidem, ac reliquos de Societate plerumque regens: quem ad se Viera continuo aduocauit. Inter haec Vazius litteris Prouincialis Indiae ad ipsum populum Ternatinum datis conuictus, et grauissimo morbo deterritus suam publice noxam fatetur, et populum ab errore deducit. Caeterum nihilominus ab Societate homo talia tantaque populi offensione ausus, segregandus visus est: nec post multo in Indiam reportatus, cum propter insignem poenitentiam reditum ad Tirocinium impetrasset, quem exitum habuerit nusquam proditum reperi. At Alfonsus receptis Vierae litteris Ternatem protinus aduolauit. Ac facile cuique est cogitare quo sensu, quanta cum animi laetitia conserui nunc et collegae, Pater olim in Christo ac filius post tot annos tam inter remotas gentes adeo praeter spem reuiserint sese, mutuisque eomplexibus strinxerint. Attulerat Viera Goa Iobelaeum. Per illud Alfonsus animo instaurato ad Mauricas remittitur insulas Socios deducturus, qui per plagas eas praeessent; statimque
vbires composuerit, rediturus, vt primo quoque tempore transeat in Baccianum, nascentisque; eius Ecclesiae, pro eo quantum cuiusque rei initia interest recte poni, ordinet statum firmetque. Eo Ferdinandus Osorius eodem die praemissus est, qui ad neophytum Regulum viam Alfonso sterneret, [Note: 157 Bellum Ternatinum.] et meritam venerationem pararet. His digressis, bello omnia tumultuque complentur. Ad Odoardum Deaeam Ternatinae Lusitanorum arcis Praesectum iam pridem multa de perfidia occultisque Regis Molucensis consiliis delata erant. Agitasse eum de Christianis Burri, Amboini et Mauri, omnibusque circa aliis delendis, et Lusitanorum praesidiis per insidias occupandis, vt se non vnicum modo Regem efficeret, verum etiam pro Deo coli iuberet. Ad quae vbi postremo tam inso lenter Baccianensi denunciata Regulo accessere; Odoardus haud cunctandum ratus in arcem dissimulanter Regem eiusque fratrem Cizilguzaratam totius fraudis socium et administrum vocat et comprehendit. Magnae inde concitatae in populo vicinisque insulis turbae, ac Decembri ineunte ad liberandum Regem contra Lusitanos arma sumpta. Hos inter armorum strepitus, quemadmodum anno insequenti reddam, Alfonsus Castrius in religionis causa occisus est.
[Note: 158 Res Iaponiae.] Hoctempore in Iaponia, cum Regulus Firandensis haud alienum ab religione praeferret animum, permagnique referret in eo portu radices agere Christianam fidem, quod Lusitani ad eum quippe peropportunum, totaque ex Iaponia mercatores libentissime commearent; Balthasar Gagus vna cum Odoardo Silua, et Christiano Bungensi, per quos Dei legem promulgaret. eo discessit. Cosinus Turrianus et Ioannes Fernandius, qui concionibus ad Iapones valebat plurimum, substitere Funaij in vrbe principe regni Bungensis: ibidemque Gaspar Villela ac Socij a Melchiore Nunnio recens aduecti contentione magna ediscendae linguae, et comparando ad conuersionem gentis instrumento, adiecere curam. Ferebat ad Quiuanum Bungi Regem ab Ioanne Lusitanorum Rege dona Melchior. Eius in colloquium vbi primum venit, donis oblatis rogauit. vt Bonziorum, quos vellet, designaret, cum quibus de religionis veritate disceptaretur. quod impetrari nunquam potuir. Timebat Rex ne, si nouam in Iaponia religionem veteribus spretis exciperet, occideretur a suis: regnoque turbulento nihil mouendum putabat: praeterquam quod genus sectae quam sequebatur, Epicureae persimile retardabat. Dynastae Bungenses vicissim Regis obtendebant verecundiam, ne prius illo in peregrina sacra transirent, secuturos se protinus testantes, vbi Rex praeiret. Ira sibi inuicem miseri vano fallacis respectu gratiae caeleste intercludebant regnum. Ita vtrosque crudeliter Planus ille tartareus inani ludificabatur vmbra. Attribuit tamen Rex Patribus domum e suis cedrinam opere et materia, vt iis regionibus, nobilem: quam in templum illi vertêre. Postque discessum Melchioris etiam aliquid annui reditus, et agrum Facatae ad domum templumque condendum assignauit. Praeclaram vbique Melchior de sanctitate Xauerij famam reperit, et celeberrimam nobilium [Note: 159 Melchior Nunnius ex Iaponia in Indiam redit.] factorum memoriam. Cupientem tanti viri exemplo Iaponiam penetrare intimam, morbus inuasit. Ex quo cum tres menses iacuisset, nondum satis firma valetudine, cum propter bella non multum in iis se insulis profecturum speraret, et Praefectura totius prouinciae Indicae diuturniorem absentiam non ferret, nesciens iam sibi successum, retro in Indiam cursum vertit. Initinere iam venisse Consaluum et prouinciam administrare cognoscit. Goam tamen perrexit, vt de Sinarum Iaponiaeque statu Patres coram edoceret. Inde solenni professione emissa ad extremum hunc annum Cocinum abiit, ei domicilio praefuturus.
[Note: 1 Diuturni interregni incommoda.] ANNVS inter haec millesimus quingentesimus quinquagesimus octatus initur. Atque in Europa curae omnes erant in conuentum generalem intentae. Quae diuturnum fert in commoda interregnum, vbique sentiebantur. Negotia multa pendebant: mittebantur nulla Collegia; quamuis in diuersas Italiae vnius ciuitates amplius triginta vocarentur. Accidebant in vita quotidiana frequentes casus, in quibus quid consentaneum institutis esset ambigebatur: earumque dubitationum plenae vndique afferebantur litterae. Nihil tamen certi respondebatur, vt res integrae concilio Patrum Praepositoque reseruarentur. Plerosque et illa solicitudo habebat, quod, vt incerta est hominum vita, metuebant ne interim veteres peritique disciplinae [Note: 2 Solicitudo Patrum ob congregationis cogendae difficultates.] domesticae Patres, rebus necdum compositis, tollerentur: ne diuturna mora sensim alienos a primo germanoque spiritu mores inferrer: ne multis in prouinciis proprij quidam ritus ita corroborarentur, et altas agerent radices, vt euelli, et ad communem totius corporis modum formari deinde peraegre possent. Has curas augebat, quod iam diu nihil ex Hispania noui accipiebatur. Ioannes Baptista Ribera ad vrgendam rem cum mandatis iam dudum remissus, qua vsus nauigatione esset, quid rerum egisset, ignorabatur.
Scripserat ad Borgiam Lainius, vt, si ipsum valetudo ire prohiberet, praesentiam suam vna ex tribus rationibus compensaret; vel vnum ex designatis ab Ignatio profiteri iussum loco mitteret suo, vel quemuis alium ad professionem tamen idoneum substitueret, qui de concilij sententia Romae professus pro eo ad comitia admitteretur, vel denique cuipiam e suffragium habentibus suum quoque permitteret; ita vt is duo suffragia suum ac Borgiae ferret. Idque ipsum licere Araozij ac Turriani loco, si forte hos grauis valetudo, vel causae magni momenti, quae tamen vix possent esse hoc et generali et primo conuentu grauiores, detinerent. Ad has multasque deinceps alias super alias multiplici via datas precum obtestationumque plenas litteras responsi nihil redibat. Nam turbulentis temporibus, itineribusque bello infestis cum eadem eos, qui in Hispania erant, cura torqueret, ac sedulo litteras cumularent, eae vel nunquam, vel longo post tempore sero reddebantur. At rebus Hispanis ita incertis, certa reliquis prouinciis conueniendi dies edici nequibat. Verque interim valde adolescebat, et Pontifex diserte monuerat, Professi vt omnes, quos leges Societatis iubent, [Note: 3 Lainij labores.] aduocarentur. Ad hasce molestias Vicario corpusculi pessime affecti languor, et continentes prope dolores accedebant: nec tamen vnquam intermisit diebus quibusque festis ab meridie ecclesiasten agere, et insuper bis quaque hebdomada, tertia sextaque feria per magnum ieiunium concionari: quod amplissimorum Principum dandum votis et postulatis fuit. Tanta eos sacram illam audiendi tubam sine vlla satietate tenebat auiditas. Lainio vero diuina tantum sapientia largita facultatis erat, vt praemeditatione quamuis exigua, cum ingenti fructu motuque animorum approbationem illam, [Note: 4 Vnde ad vtiliter concionandum prompta vena.] et auiditatem mirificam excitaret. Nimirum quotidianas meditationes rite obeuntes, suoque in animo pietatis vigorem custodia mentis, et diuinae familiaritatis succo alentes, nunquam vere deficere permouendis populis efcax vena potest. His curis e Belgio laetior spe nuncius interuenit, omnes Hispanienses Patres, ipsumque in his Borgiam iter Romam capessere; simulque cognoscitur ab Galliarum Rege liberum transitum triginta e Societate hominibus impetratum. Hi nuncij et triremium Hispanarum in dies expectatio bona spe longam solicitudinem temperarunt: ancepsque inter haec animus vsque ad septimum Idus Maias fluctuauit. Eo die conspectus [Note: 5 Lusitani latres Romam perueniunt.] ex improuiso est Michael Turrianus Lusitaniae Prouincialis cum Sociis quatuor, quorum duo Ludouicus Consaluius, et Consaluus Vazius de Mello cum iure suffragij: duo reliqui Emmanuel Godinius, et Georgius Serranus, ille Lusitaniae, hic Indiarum Procuratores veniebant. Hoc maiori grarulatione sunt excepri, quod primi venere; quodque Turrianus cum maxime expeteretur, haud, magnopere expectabatur: quod, cum Reginae Catharinae percarus, et a confessionibus esset, vt supra memoratum est, iamque bis commeatu congregationis causa aegre impetrato, multorum dierum progressus itinere, re infecta rediisset, pro ea difficultate, qua Principes, feminae praesertim, confesserio solent consueto carere, haud credebatur Regina profectionem tertiam facile concessura, Quae tamen edocta non e suo sensu diuinam gloriam aestimare, neque solita vnquam proprium suum communi Societatis commodo antiquius ducere, moram nullam obiecit. Hi cum per Gallias iter habuissent, de Claromontani Episcopi caritate, deque Collegij Billomensis ab eo instituti felici progressu mira narrabant. Ex his item de Patribus Hispanis [Note: 6 Borgiae de congregatione curae.] est cognitum. Borgia nihilo quam Romani segnius in comitia intentus, cum vndique obseptas in Italiam vias cerneret, diu re secum anxie volutata, ac tandem cum Ioanne Vega perinde sapienti studiosoque Societatis viro communicata, sic statuit, vti Patres tres in partes distributi viaese darent: Lusitani, quibus id minus erat periculosum, per Gallias tenderent; quod fecere: reliqui dispertirentur in naues: et vnaquaeque harum partium suffragia reliquarum duarum scripta ferret. Quod eo consilio decreuerat, vt inter tot imminentes casus aliqua saltem pars Romam incolumis ac temperstiue contingeret: ita vt nec facile intercipi omnes possent; nec, si quos mora longior distineret, necesse esset cum rerum detrimento, famaeque iactura rursus [Note: 7 Constitutiones Beati Ignatijquanti apud Putres.] comitia prorogare. Ac praeter suffragium, quo Generalem nominabant, alterum singuli item triplicatum adiecerant, quo conditas ab Ignatio leges ratas iubebant esse: ad easque quidquid super creationem supremi magistratus tractandum foret, reuocari et exigi. Quod posterius suffragium ideo ferebatur, vt rebus nouandis intercluderetur aditus. eumque Societas spiritum, et quasi vitalem succum, quo erat genita, incotruptum et sincerum in omnibus aetatibus retineret. Haec ita constituta, ipsosque propediem Patres ex Hispania affuturos Lusitani nunciarunt.
[Note: 8 Canisius Romam venit. Res ab eo in Germania gestae.] Haud ita multis interiectis diebus e Germania Petrus Canisius venit. Is e Vormatiensi conuentu digressus, Gaudano in Belgium ad confirmandam valetudinem profecto, Argentoratensem Episcopum, a quo saepe et, percupide accitus erat, conuenit. Ad Tabernas Alsatias procul ab Argentorato milliaribus quinque mensura gentis Episcopus agitabat. Aberat e consiliariis princeps, quicum de statuendo Collegio agendum erat. Is dum expectatur, rogante Episcopo Canisius verba ad populum facit: et in feriis Natalitiis non solum in euangelizando, sed etiam in Sacramentis administrandis subit locum Pastoris. Apud aulicos praecipuus operae fructus constitit. Hîc breuem catechismum,
quem Vormatiae Louaniensium Doctorum postulatu inceperat, conformauit, et in schola pueris proposuit memoriter ediscendum: qui tum ob institutionem, tum ob auditas confessiones, et habitas ad eorum captum accommodatas exhortationes Canisium veluti parentem amabant ac verebantur; fidenterque ei ac libenter fingendas, vt vellet, teneras praebebant mentes. Concionatus et Argentorati est in templo principe frequentia auditorum haudquaquam vulgari, gaudio magno Catholicorum. [Note: 9 Argentoratensis ciuitatis status.] Argentinam, inquit ille, vere sentinam dixisses omnis generis eo confluentium vndique apostatarum. Catholici nusquam indignius tractabantur. Ibi enim non solum impij, sed et impietatis gymnasia, et magistri, lectique iuuenes facile mille; qui ita instituebantur, vr nec maiores pestes alicunde prodirent, nec quae latius per Germaniae Galliaeque prouincias spargerentur. Hacigitur in errorum officina vbi vox est audita Canisij, pusillus Catholicorum grex, cui iactatores haeretici ante insultabant, respirare ac recreari est vilus: cum vel populi confessione appareret insaniae magistros quantumuis medicata pigmentis mendacia venditarent, haud tamen parum ab serio se simplici veritatis praecone, siue agendi grauitate siue sapientiae maiestate abesse. Quaedam etiamnum reliqua erant coenobia virginum, sed vnum veluti inter spinas lilium Canisius celebrat; cui sanctitatis se constantiae palma deberetur. Adeo in tetra nocte, et in medio nationis prauae agnum quocunque iret, sequebantur. Eas quoque Canisius institit opportunis hortamentis ad constantiam et ad sanctimoniae perfectae laudem accendere. Vbi Consiliarius Episcopi rediit, de Collegio actum est. Friburgi Brisgoiae, quam in Alsatia ob opportunitatem publici profectus, et celebritatem loci, tametsi extra dioecesim Argentoratensem, praeoptata est sedes. Eo Canisius ipse confestim ad res inspiciendas missus, apprime apta omnia, pulchram et nobilem vrbem, religionem orthodoxam vigentem, probos viros doctosque instaurandae Academiae percupidos, a quibus genere omni officij susceptus est, multos reperit. Per inclytas ciuitates Sletstadium, Colmariam, Brisachum, Rubeachum transiens multis Catholicorum solatio fuit. Cuius rei praesentem quoque a, Deo mercedem foenore cum ingenti recepit, inter asperrimas viarum et hiemis iniurias non modo valetudine salua, sed et immensa diuinae suauitatis copia perfusus. Quod vir humillimus ad sui contemptum referens, sibi tanquam paruulo lac praeberi a caelesti Patre interpretabatur. Reuersus in Alsatiam cum Episcopus et Clerus Argentinensis ad Collegium Friburgi ponendum omnia se curaturos pollicerentur, conuento vt per litteras caetera conficerentur, aegre ab iis omni ratione retinentibus, abstrahi potuit. Sanctissimis [Note: 10 Reliquiis Sanctorum insignibus donatur Canisius.] reliquiis Polycarpi praecipue, et Xisti abeuntem donarunt. Magnam ad haec pecuniae summam semel iterumque obtrusere; et non acceptam Ingolstadium clanculum transmisere. Sed adscriptis, quamobrem non acciperet, causis (opinor ne nundinari Euangelium videretur) omnem Canisius reportandam curauit. Valuitque haec abstinentia ad eorum alioqui obnoxios animos arctiore vinculo obligandos. Ingolstadij nouorum petitionibus Collegiorum oneratur. Dux Bauarus duo praeter Ingolstadiense, ex quo fructus specimen capiebat, Monachij vnum, Landestrutae alterum quamprimum statuere cogitabat. Duo praeterea flagitabant Augustanus et Tridentinus Cardinales, ille Dilingae, hic Tridenti locanda; quorum spes, vt poterat, Canisius alebat. Collegia vero nimis multa tempore eodem institui non probabat, tum quod minime adessent, qui deinde in illis pro dignitate debita sustinerent munera; tum ad inuidiam declinandam, quam oriri necesse erat, si multorum attributione redituum, quibus multa Collegia ad vitae subsidium indigebant, siue iniquis, siue rerum ignaris hominibus sermonum causa praeberetur. Nec [Note: 11 Cardinalis Augustanus Caniste pedes abluit.] omitti fas duxerim insignem Cardinalis Augustani aduersus virum Dei pietatem. Ex Alsatia redeuntem exceptum Dilingae non modo omni honore ac benignitate tractauit, sed etiam voluit vel inuito manibus suis lauare pedes. Meminerat nimirum vocem Domini discipulos suos vniuersitati gentium commendantis, Qui vos recipit, me recipit. Meminerat euangelizantium pacem tantopere laudata vestigia: mercedemque optabat Prophetae in nomine Prophetae coniunctissimum sibi amicum recipiendo. Et Canisius, quoad verecundia non obstinata, sed modesta tulit, acriter reluctatus, tandem instar cognominis sui Apostolorum Principis, ne opus Domini impediret, cessit: ac vetitus deinde eam rem euulgare, ille quidem ne et se commendare videretur, obticuit. Sed tantam virtutem alij conscij obruendam silentio non putarunt. Occupatiombus eius consuetis accessit Stanislai Hosij Episcopi Varmiensis postea Cardinalis, pro Petro Soto contra Brentium opus, quod Canisius supra modum laudat, oblatum illi ab eodem [Note: 12 Canisius Ferdinandum Imperatorem consolatur.] Cardinali Augustano recognoscendum. Inter has curas Norimbergam ad Ferdinandum Caesarem tum pro officio salutandum, tum rem Catholicam Societatisque commendandi giatia raptim accurrit. Consolationem haud modicam Principi optimo accessus hic tulit. In Canisij auribus et aninio curas omnes fiducia magna deponit: angustiasque et pericula, quibus domi forisque et a prouinciis quae Deo deserto in Principis etiam humani fide nutabant, et a Turcanrum tyranno, qui armis circumtonabat, vndique premebatur, exonerat. Cui quod in manu Religiosorum est, neque illud exiguum,
attulit Canisius tum praesens alloquio leuamentum, tum postea suis ac Sociorum precibus et sacrificiis auxilium. Quam rem cum Romanis quoque Patribus commendasset, decreucre illi vt multa diebus singulis ad constantiam felicemque administrationem ac defensionem Imperij Caesari impetrandam sacrificia destinarentur. Nec destituit sperantem in se Deus. Cum in eum Carolus Quintus frater ante Imperium transtulisset, hoc tempore in Francfordiensibus comitiis ab Septemuiris rite appellatus [Note: 13 Straubingae concionatur.] est Imperator. Canisius Norimberga profectus per Quadragesimam Straubingae, ipso auctore Ferdinando, Ducis Bauari flagitatu concionatus est haud poenitendo labore. Ciuitas est e principibus inferioris Bauariae, et praesentissimae egebat ope. Populus fere omnis praua opinione imbutus, ac si necesse ad salutem foret sub vtraque specie sacra Corporis et Sanguinis Domini mysteria vsurpare, pertinaciter in errore perstabat, praeter alia serpentium haeresum venena. Tamen Deo iuuaute, et concionatoris fouente conatus, explicata veritate, confuratisque fraudulentorum hominum mendaciis, in Paschalibus feriis perpauci fuere, qui non Catholico ritu diuinam synaxim obiuerint. Nec profecto sruisset hominem, siue Dux, siue ciuitas ante Pentecosten abire, nisi testatus ille esset, sibi Romam accito fas non esse moram trahere longiorem. Romam igitur attigit post Patres Lusitanos primus ad medium circiter Maium.
Caeterum ex Hispania cum omnes expectarentur, tres venere, non plures, Iacobus Miro ex Aragonia Professus, Baptista Barma pro Francisco Strada, pro quo etiam prouinciam gubernabar, et Ioannes Plaza Borgiae loco. Sane Borgia compositis [Note: 14 Borgia quare ad cengregationem vonvenerit.] rebus iter iam iam ingressurus ad veteres infirmitates renum dolore grauissimo, calculoque torqueri coeptus est, vsque eo vt medicis se, quorum testimonium in Vrbem misit, longisque curationibus tradere cogeretut. Itaque facta sibi a Lainio vsus optione Plazam Tironum Magistrum in Baetica egregiae virtutis virum ad solennem votorum quatuor professionem euectum vicarium [Note: Quid Araozium tenuerit.] sibi substituit. Antonius Araozius aliquot dierum viam progressus partim morbo, partim iis tumultibus, quibus tota mox Hispania concussa est, subito enatis, se reuocatum aiebat. Tumultuum occasio ea fuit. Reditu in Hispaniam Caroli Imperatotis [Note: 15 Haeresis in Hispania deprehenditur et opprimitur.] in magno comitatu cum multi furtim errorum satores irrepsissent, sensim peste diffusa, nationis praestantissimae, quae se maxime gloriabatur Catholicam, non pauca, nec vulgaria capita corripuerant. Cuius mali vt apparuere vestigia, ingemiscere homines, foedoque attactu horrere; ac fidei Quaesitores suam promere et vigilantiam et potestatem. Portus omnes regnique fine, ne qua pateat effugium, custodibus occupant. Ab his confirmabat Araozius, quod ignotus esset, se prohibitum pergere: Borgiae tamen non penitus satisfecit, qui et maturius profectum, et paulo acrius conatum pergere voluisset. Ita tres Prouinciales Hispani Araozius, praeterque hunc Strada et Bustamantius, qui valetudinem excusarunt, desiderati sunt in conuentu. Iis opperiendis vsque ad vltimum ver dies exacti. Ac caeteris paulo serius aduentantibus fauit anni tempestas, quae toto vsque Iunio frigidis auris et imbribus clemens tolerabilius Iter et vacuum periculo in Vrbem ingressum praestitit.
Interim Lainius, vt ab comitiis malae omnes [Note: 16 Decreta Lainij ad comitiorum integritatem.] abessent artes, duodecim capita perscripsit, quae Patribus, vt quisque adueniebat, dabantur. Displicebat exemplum Natali, quasi iuris condendi leges vsurpati; tamen cum eo tempore de Vicarij potestate ac munere pauca essent explicata, mens bona Lainij in bonam partem accepta est. Eorum sententia capicum haec erat. Nemo sibi aliisue ambiret. Nemo cuiusquam vltro cognitionem cuiquam offerret. Nemo siue euehendi, siue praetereundi quempiam voluntatem siginficaret. Harum rerum qui quid auderet, eum nemo reciperet, sed indicaret. Antequam in destinatum comitiis locum secederent, sententiam sustinerent, nec vllo pacto apud se cui vellent suffragari, decemerent. Porro cognitio ad homines maxime idoneos peruestigandos, nec nisi stato loco ac die, et ab iis qui haberent suffragium, vel omnibus, vel quibusdam, vt cuique esset commodum, peteretur, et aurem sic vni praeberent, vt aliis alteram, et cor vacuum Deo seruarent, memores sibi iuratis, quem maxime idoneum sentirent, inter legitimos Societatis Professos deligendum esse. Interrogati vero mendacia, quin et temeritatem et amplificationes fugerent; certa, incerta, vti essent, referrent. Nec inter loquendum alterutram in partem affectus emineret, sed perinde dissererent, vti fit in rebus, quas sola tantum cogitatione speculamur. Placendi studium, displicepdi metum procul haberent. Illud cogitarent, Deo, Ecclesiae sanctae, Societati vniuersae gratissimam rem facturos, si magistratum crearent optimum: cum id praesertim aequum esset de Sociorum virtute sentire, neminem fore, cui non id summe placiturum esset, quod futurum esset gratissimum Deo. Contra vero si minus idoneo onus imponerent, ad publica Societatis et Ecclesiae damna ei imprimis, cuius gratia ducerentur, obfuturos: cui angoris, infamiae, exitij sempiterni causam offerrent. Haec capita quasi canones libenter amplexi secutique sunt et eius et secundi possea conuentus Patres.
[Note: 17 Congregatio incheata.] Ad tertium decimum Kalendas Iulias coepti haberi coerus. Eo die nihil decretum, nisi
non videri quempiam praeterea expectandum: vtque a Summo Pontifice solennis benedictio peteretur. Designati qui eius rei causa Pontificem conuenirent, Lainius et Salmeron. Hos postero die ad se adeuntes [Note: 18 Pontifex benigne auspiciis bene precatur.] perbenigne Paulus accepit. Dixit inter caetera cum sensu ingenti, Hanc benedictam Societatem ego semper iuui: tum paulatim delapsus ad laudes beatae Mariae Magdalenae, nominatim attigit, ac praedicauit, quod ad Horas canonicas in sublime diebus singulis tolleretur, psallentium nimirum designans chorum, obiterque commendans, in quo defixum semper habebat animum. Adiecit probari sibi vt comitia inchoarentur. Sua libertate Patres in iis, et rebus quibuslibet statuendis penitus vterentur. Tantum quo die creando Generali iretur in suffragium, pro se, quoniam Cardinalis Carpensis tum patronus Meldulam abiisset, Cardinalis Paciecus interesset. Ad se quandocunque opus esset, accederent: nunquam aditum patentem non fore: idque ita se velle Cardinalem Neapolitanum admonuit. Deinde hunc et Carolum Carraffam, quamdiu conuentus haberetur, subleuare Patrum inopiam iussit: quod liberaliter illi cum Pontificis praestitere nomine nutuque, tum sua benignitate. Nulla mora fit. Postridie iterum coactis in vnum Patribus exponit Vicarius, quae ad generalem conuentum spectantia a Beati Patris obitu gesta erant. Et quia exigi ad Constitutionum normam cuncta nequiuerant, quo conuentus legitimus. censeretur, vt ea rata habeant, si videtur: et, si quid praeterea commissum praetermissumue sit, vt rite suppleant, monet: quod fecerunt. [Note: 19 Nibil ante creationem Praepositi tractandum.] Tum statutum vti nulla de re antequam Praepositus crearetur, praeterquam de eo creando agerent: et in ratione comitiorum e Constitutionibus explicanda pridie referretur, de quo dilceptandum foret; ac sententiae die proximo dicerentur: nec in concilium nisi cui suffragium esset, quisquam admitteretur. Hunc in modum diebus deinceps septem coetus habiti, et omnis comitiorum ratio iis congruenter, quae Beatus Ignatius tradiderat, constituta: nec pauca in eam e duodecim Lainij capitibus relata. Porro ex hac formula, ea quam postea quartus generalis conuentus edidit, iamque Societas ratam fixamque habet, magna [Note: 20 Rationem comitiorum Pontifex iubet a Cardinalibus quatuor expendi.] ex parte confecta est; Quoniam vero significarat Pontifex, libenter se, quae futura comitiorum esset ratio, cogniturum, compendio comprehensam ad cum attulit Lainius ac recitauit: et Paulus, quantum prae se tulit, probauit. Voluit tamen a quatuor Cardinalibus Pisano, Alexandrino, Tranensi et Reumano inspici expendique: ad quos continuo de ducendum Lainium vni e sui cubiculi praefectis tradidit, iussa re commendari, vt confestim expediretur; adiectoque, vt iidem Cardinales sedulo reputarent, quod et ipse esset consideraturus, num abfentium, quos valetudo aliaue causa tenuisset, obseruari suffragia expediret. Statuerant Patres, et Pontifex placere fibi demonstrauerat, vt luce Virgini Deiparae Elisabetham inuisenti sacra creando Praeposito iretur in suffragia. Igitur quarto ante Kalendas Iulias die in sancti Petri peruigilio, quitum forte dies fuit Martis, vnde quatriduum antegrediens comitiorum diem, inchoandum erat, priorem concionem ad electores [Note: 21 Societatis preces pro bone comitiorum exitu.] pro suo munere Vicarius liabet. Iam pridem tota in Societate ad congregationis exitum, qui in maximam Dei laudem cederet, impetrandum extraordinaria pietatis munera exercebantur: ex eo tamen die, cum illi, qui laturi suffragium erant, multo ardentius in preces et Sacra facienda, in voluntaria verbera, ieiunia et alias pias corporis vexationes incubuerunt, cum interim cognoscendis hominibus, vt maxime idoneo munus demandaretur, insisterent, quo praecipue quatriduum spectat: tum reliqui Socij per Italiam, Romaeque in domo Professorum, et in Collegio eadem pia opera ardentissimis studiis vsurpabant, partitis afflictationum ac precationum certis generibus, vt in aliis alij per vices exercerentur, ac potestate cuique facta, quoad Praepositus renunciaretur, seu mente, seu voce quantum placeret, orandi. Illud inueni etiam communiter iniunctum, vt qui sacerdotes non essent, ter, et quinquies, et septies quotidie orationem Dominicam et salutationem Angelicam pronunciarent, vt a Sacrosancta Trinitate per quinque Christi Domini vulnera ad felicem Generalis, qui secundum cor Dei esset, delectum septem sancti [Note: Absentium suffragin non obseruand.] Spiritus dona exposcerent. Die Veneris, qui supremus quatridui fuit, nunciant Cardinales absentium suffragia, ne exemplum prodatur, quod segniores quandoque ad conueniendum posteros reddat, admittenda non videri; redditaque comitiorum formula, nihil damnant, tantum abstinendum [Note: 22 Censuris abstinendum Cardinales censent.] censuris dicunt. Communi Patres consensu e Constitutionum praescripto, adambitum, et malas artes funditus extirpandas, qui vel sibialiiue ambiret, vel huiusmodi quippiam molientem si nosset, non deferret, non solum omni suffragij iure in perpetuum spoliarant, sed etiam continuo graui anathematis vinculo, cuius absolutio vni Vicario, vel creato mox Praeposito reseruaretur, irretiri voluerant. Quam seueritatem Cardinales cum laudassent, ex qua quanta res integritate ageretur, intelligebant; temperandam tamen censuerunt, vt anathematum remotis laqueis, infamiae nota, amissioque suffragij satis poenarum esset. Nec Patres ei sententiae, cum viderent in praesentia bene pieque agi, nec periculi quidquam ab ambitu esse, aclonge plus apud quemque eorum hominum virtutem posse, quam metum, repugnandum putauerunt. Illud modo testati
[Note: 23 Cura seruandi Constitutiones.] sunt, hoc, et si quae alia minus consentanea Constitutionibus fierent, nolle recipi in exemplum: sed in primo illo dumtaxat conuentu vim obtinere. Postero die sub auroram Vicarius in templo praesentibus electoribus, quibus eo die Sacrum facere instituta Societatis non permittebant, solenne Spiritus sancti peragit, iisdem que Christi Domini Corpus impertit. Inde cruce praelata, campana personante, Sociis Collegij sancti Spiritus hymnum concinentibus [Note: 24 Conclaue vbi congregatio habita.] ordine bini incedentes in destinatum locum conscendunt. Is fuit illud ipsum conclaue, in quo Beatus Pater e vita decesserat, vt vel ipse eorum conspectus parietum, qui vir esset legendus, moneret; ac Deus eo loco, vnde Ignatium euocarat, ei similem redderet. Quod conclaue cum adiunctis aliquot hodieque extat, et religiosum [Note: 25 Patres qui interfuere.] est. Ordo Patrum in incessu, consessu, dicenda sententia. dando suffragio hic erat. Post Lainium Vicarium, et Polancum, qui congregationi a secretis, Paschasium, qui Assistens ad electionem creatus erat, honestissimus dabatur locus Professis, quorum Pontifices nomina, dum Societatem confirmant, diplomatibus suis inscripsere. Erant hi Salmeron, Bobadilla, Rodericius, nullo alio, quam suae dignitatis iure aduocati. Proximus succedebat Hieronymus Natalis, tanquam generalis Commissarius, nondum fine huius porestatis certa lege decreto. Tum Prouinciales Canisius Germaniae superioris, Lusitaniae Michael Turrianus, Siciliae Domeneccus, vna cum Baptista de Barma, qui vices agebat Prouincialis Aragonensis: postremo caeteri Professi, Miro ex Aragonia, Pelletarius ex Italia, Lanoius et Vsmarus e superiore Germania, Euerardus ex inferiore: Ludouicus Consaluius, et Consaluus Vazius e Lusitania: Antonius Vinckius e Sicilia. Quibus accedebat Ioannes Plaza e Baetica, sed Borgiae loco profectus. Atque in suis quique ordinibus, siue Prouincialium, seu tantum Professorum, vt professionis vetustate, ita dignitate loci praeibant. Nec plures viginti suffragiis ferendis interfuere, qua paucitate Professorum, qua causis antea demonstratis. Vbi in comitium ventum est, absoluto hymno, quo sancti Spiritus fauor inuocatur, caeteris Sociis summotis, qui starim cum Sacrosanctam Eucharistiam sumpsissent, Litanias aggrediuntur, et precationem, quam ad creatum vsque Praepositum sex in classes distributi continuarent; Cardinalis Paciecus aduenit, interestque Latinae concioni, quam secundam, [Note: 26 Concionem ad Patres habet Canisius.] vti Constitutiones monent, Canisius suffragiis Patrum demandatam habuit. Quibus in concionibus illud sedulo cauebatur, vt eorum, qui lecturi magistratum erant, sic animi ad summe idoneum legendum in citarentur, vt interim certus quispiam designari ab oratore nullo pacto videretur. Cum finem Canisius dicendi fecisset, Cardinalis tantisper sese subducit, et interest rei diuinae. Patres a Madridio in conclaui (hic enim fuerat custos appositus) includuntur. Tempus id erat, quo ex percepta ante notitia statuere quemque apud se oportebat, quem facere Praepositum vellet, nulla [Note: 27 Patrum tacita cuiusque secum deliberatio, qui maxime idoneus sit.] amplius cum quopiam mortalium communicatione adhibita. Igitur seorsim singuli abiiciunt sese in genua, coramque augustissima praepotentis Dei, et cuncta videntis maiestate per vnius horae spatium in deliberatione atque oratione persistunt. Posita sibi ante oculos Dei rerum omnium procreatoris ac Domini Iesu maiore gloria, ad quam Societas per impensum et suae et alienae salutis ac perfectionis studium curandam conflata est, quis ad eum finem illam recturus aptissime videretur, inuestigabant. Occurrebant difficillima tempora, nouae huius familiae vbique terrarum. oppugnationes, longissimis interuallis tenera illius membra inter se dissita, inclusique vltro citroque commeatus, vt aegerrime contineri, vnoque et eodem formari animarique spiritu possent. Multa esse, vt in nuua republica roboranda, multa de integro sancienda. Hunc primum fore post fun datorem Ignatium Generalem Praepositum ad quem posteri veluti ad exemplar oculos referant. Vbique magni interesse qualis princeps duxque sit, longe tamen plurimum in Societate, in qua penes vnum tanta est rerum potestas. Socios ex omnibus, oris ac prouinciis, tum Christianos omnes, ad haec ipsos misere in fraudem demersos Septemtrionis populos; Indos quoque et reliquas barbaras gentes quasi tendentes supplices manus intuebantur. Ex hac hora pendere vtrum eadem, qua genita erat, indole Societas adolesceret verum nacta parentem, an quasi alieno prodita absurdos in mores degeneraret. Huiusmodi inter cogitationes aestuantes quodam cum horrore dulcedine sancta persuli, dum Patrum inter se virtutem dotesque sedulo comparant, lacrymis tacite per ora manantibus sinum solumque vbertim rigabant: ac rursus industriae suae diffisi, ad Dominum conuersi, vt ipse, qui corda nouit omnium, quem elegisset, ostenderet, suppliciter precabantur. Hora exacta redit Cardinalis, et cum Patribus includitur. Hic primum voce submissa praeeunte Vicario sancti Spiritus hymnus, tresque orationes, prima Sacrosanctae Trinitatis, altera sancti Spiritus, tertia Beatae Virginis eius diei propria recitantur: tum omnes ad sua quisque loca sessum abeunt, et Cardinalis verba facere exorditur Pontificis nomine. [Note: 28 Verba Cardinalis ad Patres congregatos Pontificis nomine.] Placere eius Beatitudini Patres in creando Praeposito libertate sua in omnes partes vti: legerent modo virum probitate atque doctrina quem oporteret. Quamdiu esset continuandus magistratus, integrum Societati relinquere: in eam
tamen partem Pontificem inclinare, vt Generalis non certi temporis, sed perpetuus esset: nec alibi, quam Romae stabilem haberet sedem. Quod vtrumque Patres Societatis legibus consentan eum affirmantes, actis gratiis libentissime excepere. Adiecit Cardinalis velle Sanctissimum Dominum congregationi vniuersae notum ac certum esse, ipsum Societatis proprio quodam ac praecipuo modo patrocinium suscipere: neque ab ea pro communi tantum omnium parente, sed pro singulari ac proprio velle haberi: ad quem fine cunctatione verecun diaeque vlla retardatione quidquid vnquam foret opus, referret. Siquidem plane sibi cognitum esse cunctis ex oris quantum siue inter Christianos populos, fiue alienos, ac praesertim inter haereticos Societatis operâ vteretur Deus; quanta per eam vbiuis gentium commoda crearentur. Haec aliaque plura cum dixisser, quantum ad iusta comitia necesse esset, ituros in suffragium auctoritate Pontificis a cuiusuis censurae impedimentis absolui; et, si quae incidissent, quoeunque modo incidissent, vitia irrita facit, amolitur et corrigit. [Note: 29 Suffragandi ratio.] Posthaec, vti erant admoniti Patres, nomen Praepositi scribunt. Schedulam quisque suam ad conficien dum suffragium praeparatam gerebat hunc in modum. Ex altera facie adscripta iurisiurandi formula erat, ex altera verba suffragij communia, relicto dumtaxat spatio, in quod nomen insereretur Praepositi. Nomen ad haec suffragantis in ima schedula obsignatum latebat, nullo modo nisi de totius concilij sententia, si grauissima incideret causa, relignandum. Nihil itaque nisi nomen eius, qui Praepositus diceretur, deerat: quod tum quisque consuetam sibi notarum figurationem immutans, ne chirographo auctor proderetur, adscripsit. His actis Lainius, Polancus, Paschasius surgunt, iurantque se bona fide suo functuros munere, suffragia accepturos, promulgaturos. Ac protinus Vicarius ad aram ibi positam accedens ante Christi Dominie cruce pendentis imaginem genibus flexis, crucis se figura manu signans, sanctissimaque Patris, Filij ac sancti Spiritus appellans nomina, iurisiurandi formulam in altera sui suffragij, vt dictum est, facie scriptam sublata voce, manu pectori admota pronunciat in haec verba, "Ego Iacobus Lainez testem inuoco Iesum Christum, qui est Sapientia aeterna, quod eum eligo et nomino in Praepositum Generalem Societatis Iesu, quem sentio ad hoc onus ferendum aptissimum." Tum suffragium complicans, et ad mensam ante Cardinalem constitutam accedens in vrnam hunc paratam in vsum sanctissimo vndique Iesu pictam nomine, palam demittit. Polancus caeterique omnes eadem veneratione, in eademque iurantes verba ordine subsequuntur. Quae vbi rite peracta, Secretarius Polancus vrna commota, singula educere aggreditur: atque, vt quodque extraxit, Cardinali porrigit. Is posteaquam Vicario Sociisque duobus tradit inspiciendum, singulari caritate Secretarij munus obiens clara voce renunciat. Paschasius, [Note: 30 Lainiur Praepositur renunciatur.] Lanoius, Borgia tulere singula, Natalis quatuor. reliqua tredecim Lainius. Quare Paschasius, cum is esset antiquiissimus Professorum, quod alioqui, nisi ipse fieret Generalis, ad Vicarium pertinebat, electionis decretum concipit in haec verba, "Cum in plena et legitima congregatione collato numero omnium suffragiorum plusquam media pars omnium (hic enim erat legitimus numerus suffragiorum) R. P. Iacobum Lainem nominauerit et elegerit; Ego Paschasius Broettus auctoritate Sedis Apostolicae, et vniuersae Societatis eligo praedictum R. P. Iacobum Lainem in Praepositum Generalem Societatis Iesu, in nomine Patris, et Filij, et Spiritus sancti, Romae in aedibus Societatis Iesu ipso die Visitatationis Beatissimae Virginis, anno Domini millesimo quingentesino quinquagesimooctauo, assistente et praesidente Illustrissimo et Reuerendissimo D. Cardinali Pacecco Episcopo Albanensi ex parte S. D. N. Pauli Papae Quarti." His scripto exceptis idem Paschasius nomine omnium suum subscripsit nomen: postque ipsum Secretarius item suum, qui et decretum sigillo Societatis rite obsignauit: statimque is et Paschasius, moxque caeteri ordine ad venerandum progressi vtroque genu posito manum Praepositi osculantur. Illi neque magistratum, neque hanc venerationem defugere fas erat. Citius horae spatio ab reditu Cardinalis absoluta comitia; qui continuo comburi suffragia eodem loco iussit. Obsidebat fores: domum viamque compleuerat ingens et domesticorum multitudo et extrariorum, exitum rei opperiens. [Note: 31 Gratulatie ex Lainij creatione.] Haec, vt vulgata creatio est, gratulatione eam plausuque miro excepit. Patres electores pronunciato ibidem priuatim hymno, Te Deum laudamus, procedunt ordine in templum praeeuntibus cum cruce Collegij alumnis, et inter eundum canticum Zachariae canentibus. Vt ventum in templum est, idem solennis sancti Ambrosij Augustinique hymnus concinitur, et orationes tres, de Sanctissima Trinitate prima, in gratiarum actionem altera, tertia de Beatissima Virgine, cui sacra lux erat, adiiciuntur. Hîc vero tanta se diuina benignitas largitate effudit, vt plerique testati sint, nunquam antea, complures licet annos in diuino obsequio posuissent, caelesti dulcedine vsque eo affluenter ac solide recreatos. Ardebat insolitus feruor in vultu, laetitia toto ex oris habitu emicabat, praesertim ex oculis, ex quibus beatae lacrymae perenni manabant riuo. In vno Lainio, in quem oculi omnium erant intenti, nulla cernebantur laetitiae signa, sed animus potius erectus et fortis, et alta cogitatione defixus, diuinaque fiducia plenus. Antequam egrederentur e templo nemini fas fuit ad exosculandas Praepositi manus accedere. At vbi domum secessit, filiorum se vndique venerabunda
obtulit cohors. Et Cardinalis Paciecus cum Patribus conuiuium apparasset, ne praesentia sua gratulationem distraheret, domum suam cum summa, vt profitebatur, terum gestarum approbatione, gaudioque exultans recessit, Pontifici mox Summo comitiorum [Note: 32 Praeuisa Lainij electio.] exitum nunciaturus. Nec praeter vota, nec praeter opinionem hominum haec creatio euenit. Auctor est Ribadeneira praedixisse Beatum Ignatium ipsi Lainio sibi illum in eo munere successurum. Sebastianus Romaeus vir sanctus, Collegij Romani Rector referebat, nocte Iunij postrema sibi in quiete, siue diuinum id fuerit indicium, siue ex opinione praecepta somnium, diserte nunciatum Lainium Praepositum fore: eumdemque a se visum tanquam Beatum Ignatium sinu gestantem. Et quidem quanta esset in existimatione Patrum Lainius id documento est, quod quamuis inter omnes vulgatum esset genus eum quanquam nobile, non tamen e peruetustis Christianis ducere; id quidquid est, ita virtute aliisque praestantibus ornamentis oppressit, non modo vt eorum, qui praesentes inte fuerant consensu tanto, quantum retuli, primus post Ignatium Praepositus declaratus sit; sed absentes etiam, quorum habita ratio non est, eumdem nominarent. Cardinales, quorum postero die gratulatum quinque accurrerunt, nonnihil inter gratulationem doloris significabant, quod posthac auocante alio curas magistratu, publica eius doctrina sacrisque concionibus carituri essent. [Note: 33 Repetit publicas conciones.] Verum ille, vt singularem a Deo facultatem illam optime dicendi acceperat, nec dum Societas in hanc, quam cernimus, excreuerat molem, talentum nequaquam abscondit. haud ita multo post summe expetitus suggesto se reddidit. Interim de sententia Patrum ad varios seribit Principum, quibus de munere ad se delato nuncians Societatem commendat. Ad Carpensem patronum has litteras dedit:
[Note: 34 Epistola Lainij ad Cardinalem Carpensem.] Gratia et pax Domini nostri Christi lesu in Amplitudinis vestrae anima cum assiduo spiritualium donorum incremento sit.
Antequam Societatis nostrae Praepositus crearetur, Amplitudinem vestram admonui, existimare nos die Visitationis Deiparae creatum iri, vti creatus quidem est, sed maiore aliorum voluntate, quam mea. Cum enim eum ego diem vehementer expeterem, vt Vicarij, quod sustinebam, onere liberarer, ducemque haberemus, sub cuius obedientia ego, et cuncta Societas requiesceret, visum his Patribus est meos imbecilles humeros ipsa Praepositi sarcina onerare. Quae sane res valde mihi acerbam faceret vitam, nisi intelligerem ita Dei consilio factum, eumque sperarem pariter cum pondere vires ad ferendum nouas additurum: multumque in patrocinio paternoque studio, et prouidentia Amplitudinis vestrae reponerem, cui cum tota Societate me trado: precorque tanquam penitus suos (vti re vera in Christo Domino sumus) habeat commendatos.
[Note: 35 Litteraria gratulatio in Praepositi creatione.] Ad caeteram gratulationem, qua Praepositi creatio celebrata est, pro ludis inanibus salubria ingenij atque doctrinae spectacula praebita. Locum his, quoniam Societas satis idoneum non habebat, ipse Pontifex destinauit abunde capacem, et pro tempestate frigidam aedem, quam ab figura vulgus, Rotundam; Ethnici, quod cunctis dicarant diis, Pantheon nuncupabant. Initium factum postridie comitiorum, postquam Fuluius Cardulus (orator is bonus erat) eleganti oratione praeluserat, Lamberto Auero, et Benedicto Pereria doctis ingeniosisque iuuenibus de rebus Theologicis positiones tuentibus. Praeerant Emmanuel Sa, et Iacobus Ledesina. Generalis, ac reliqui Patres, Praesulum ingens corona, Cardinales octo cohonestabant. Continuatae disputationes in diem octauum, cum diebus singulis multa pro templi foribus carmina proponerentur; quae cupide spectabantur, et describebantur a multis. Coetum quotidie puer e Collegij scholas adeuntibus ingenioso quopiam ac venusto dimittens carmine, in diem proximum inuitabat. Orationum ingens parata vis erat, tamen, cum animaduersum esset non perinde iis, vt disputantium certaminibus coronam teneri, magnam partem omissae sunt: tamen postremo die Latine, Graece, Hebraice declamatum: datoque dramate, quod plausum maximum tulit, cuncta celebritas clausa. Magna per eos dies Societati accessio facta est ad famara doctrinae atque virtutis disputantium pariter, ac disputationes regentium quasi in theatro spectata cum excellenti scientia, tum modestia singulati. Eodem quo Praepositus creatus est die, Salmeron ad Pontificem missus, fine comitiorum nomine Societatis exposito, diem rogauit, quo adire illum, eique se coram tradere vniuersi [Note: 36] possent. Pridie Nonas Iulij admissi sunt numero quinque et viginti, ad suffragij latotes Procuratoribus quoque prouinciarum, qui quinque erant, adiunctis. Sanctissimus Pater vbi eam familiam vidit exhilaratus, perque amanter excipiens, aliis cedere procul iussis, ad praecipuae clementiae significationem ad sese proxime aduocauit. Tum vn dique flexis genibus circumfusam, vt eloquens ac fortassis praemeditarus erat, benigna perinde et accurata oratione latine est allocutus. Tria praecipue pertractauit: commen dauit successum comitiorum: laudauit, et adhortatus est Societatem: eamdem postremo, electumque Praepositum, suam prolixe operam pollicitus, coprobauit. Excepere cum cura et fide orationem
cunctaque acta Canisius et alij Patrum, quibus et memoria excellens et prudentia praesto erat. Et quemadmodum omnes [Note: 37 Verba Pontificis ad Patres congregationis.] in oras ad caeteram eo ipsi tempore Societatem transmisere, sic ego posteris prope ad litteram prodo. Laeri, inquit, summo et immortali Deo gratias agimus, qui vobis singulare hoc beneficium his diebus est elargitus, vt, quemadmodum ex fida relatione comperimus, Praepositi Generalis creatio pia vobis, canonica et sancta contigerit. Non enim obscure intelligimus electionem adeo consentientem atque concordem [Note: 38 Laudat comitiorum exitum.] amore Spiritus sancti esse peractam: eaque res nobis confirmat vos in vnitate spiritus ambulare, vnum et idem sapere, vestramque beatam Societatem supra firmam petram, in ipso angulari lapide, qui est Christus, fundatam esse. Et magni profecto referebat hunc actum primum ita feliciter cedere, et talibus conditionibus fieri; qui, vti est primus, ita aliorum quasi norma futurus sit. Quare magnam spem in Domino concipimus, nobisque pollicemur fore, vt diuina bonitas, quae in vobis tam praeclare coepit, eadem prosequatur; et vos conseruet, et augeat sua benedictione, idque in gloriam aeternae maiestatis suae, et vtilitatem Ecclesiae sanctae. Hîc conuersus ad Lainium, In te, inquit, dilectissime fili, haec sors cecidit. Praepositus [Note: Laudat Societatem.] et caput es huius benedictae Societatis, quae quanquam ab exiguis et infirmis est orta principiis (vt nos memores sumus, qui vobis ab initio fauorem et amorem nostrum declarauimus, neque hactenus intermittimus, neque intermittere volumus) non parum multa pertulit, atque interea tot incrementa accepit, atque tam vberes fructus Dei Ecclesiae in vniuerso orbe terrarum attulit. Multorum enim restimonio cognoscimus, quanta per vos commoda Deus mundo pariat, et quam felices conatus vestri, Deo cooperante, passim proueniant. Verum [Note: 39 Adhortatur ad laboram constantiam.] ipsi cogitate, filij carissimi, vos non ad quietem et delicias, sed ad laborem et crucem vocatos esse. Proponite vobis Dominum et Saluatorem nostrum Christum Iesum, cuius exempla et verba animaduertite. Non est, inquit, seruus maior domino suo, neque discipulus supra magistrum, et cum qui mittit illum. Veniat vobis in mentem Praecursor Domini, quem diuina voce sanctissimum esse accepimus: considerate beatissimum Apostolum Gentium, et Apostolorum Principem Petrum, qui sicut in diligendo Christo fuit caeteris ardentior, sic etiam in eodem imitando factus est similior. Quare iam moriturus humiliauit sese non solum vsque ad mortem crucis, sed etiam vsque eo, vt ne dignum quidem se arbitraretur crucis perferre supplicium ad eum modum, quo Dominus et magister subiisset. Inuerso enim capite, siue, vt Graeci dicunt, [Gap desc: Greek words] , voluit crucifigi. Quod supplicij genus multi Romae post eum sunt secuti et imitati. Perpendite denique Sanctorum exempla omnium cum veteris, tum noui testamenti, qui persummos labores, et pericula maxima caelestem hereditatem adierunt. Ne putetis vos melioris esse conditionis, quam legis vtriusque sanctos Dei legatos, de quibus sanctus Stephanus ait, Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? et Dominus: Mensuram implete patrum vestrorum. Quod vtique tum fecerunt, cum Christum Dominum occiderunt. Similiter vobis continget. Multi enim non recipient vos, nec doctrinam vestram, sed persequentur vos et interficient, obsequium se praestare Deo arbitrantes. Perturbatissimum enim saeculum hoc est, quo Dominus vocauit istam beatam Societatem. Ecclesiam Dei diris modis vexari, et vbique fere oppugnari videmus. Oppugnant Christi sponsam non tantum a fide alieni, Barbari, et qui nouis in insulis Christianum nomen hostiliter insectantur; sed etiam illi, qui communi nobiscum Christianorum nomine gloriantur, qui eodem baptismatis fonte renati sunt, et eorumdem Sacramentorum communicatione nobiscum vtuntur; quos tamen omnium maxime sanguinem nostrum sitire certum est. Proinde vos aduigilare oportet, minimeque segnes esse. Abiicite timorem quemuis, et hominum respectum, libero atque imperterrito anlmo nomen Domini confitentes, perque vniuersum mundum portantes, vt a duersus formidanda constantes, ita contra blandientia incorrupti. Nulla vos gratia, nulli fauores impediant, quo minus vos veros et perfectos Dei seruos exhibeatis. Totos vos pro Ecclesia sancta impendite, vt sitis demum sacrificium Deo in odorem suauitatis in finem vsque perseuerantes, vt iucundam illam et caelestem vocem audire mereamini, [Note: 40 Confirmat creationem Praepositi, et ipsam Societatem.] Venite benedicti Patris mei. Caeterum, quod ad creationem Generalis pertinet, eam nos libenter confirmamus, et non solum eam, sed et hanc beatam Societatem, et omnia beneficia tam spiritualia, quam temporalia, et priuilegia, quae vel superiores Pontifices, vel nos ipsi concessimus, adprobamus et confirmamus, prompti et ad alia vobis concedenda, quae ad Dei gloriam vobis necessaria erunt. Et auctoritate Domini nostri Iesu Christi nobis concessa, et Apostolorum Petri et Pauli, et nostra benedicimus vobis in, nomine Patris, et Filij, et Spiritus sancti. Et benedictionem hanc nostram volumus non solum ad vos, filij dilectissimi, qui praesentes adestis, pertinere, sed etiam ad absentes fratres vestros transmitti vbicunque terrarum sint: ac precamur Dominum, vt ipse in caelo ratam nabeat, sicut nos in terris eius locum gerentes impertimus; et offerimus vos ante conspectum Domini nostri Iesu Christi: eumque precamur, vt vos et numero, et merito dignetur augere, vt nomen ipsius vniuersum per orbem portare valeatis; taudemque beatitudinem
illam consequamini, quam nec oculus vidit, nec, auris audiuit, nec in cor hominis ascendit: vtque, audire mereamini non eam vocem, Vt quid enim terram occupat? succidite illam; sed eam, Eugeserue bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium, Domini tui, iuuante eo dem Domino nostro Iesu, Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto viuit et regnat per infinita saecula saeculorum. Amen. Posthaec Cardinalis Tranensis (hic enim et Alexandrinus intererant) accedit ad summum Pontificem, ac vestem summouet, vt paterent osculo pedes: ac Patres ordine progressi os culantur: quibus vt accedebant, seorsim Paulus dextera crucem figurans benedicebat, intentis in vnumquemque paterna quadam clementia et hilaritate [Note: 41 Verba Lainij ad Pontificem.] oculis, quorum non paucis prae interioris copia dulcedinis lacrymae cadebant. Vbi haec veneratio finita paucis Lainius fatur, creationem quidem pacate riteque confectam esse, eam tamen vti cunctam Societatem eius Sanctiratis pedibus ac Sedi Apostolicae humiliter submittere. Pro fauore ac beneficiis sibi totique Societati concessis non posse gratiarum satis agere: id certum haberet, pro felici statu eius Sanctitaris preces ab se assidue porrigi; et hoc decus, hanc esse coronam Societatis, quod talem haberet Pontificem, in ciusque; patrocinio ita esset. Rogare interim, vt cum eius bene dictione, dum coacti adessent Patres, liceret coetus habere, et quae ad Societatem stabiliendam perficiendamque pertinerent, [Note: 42 Benignitas summa i'ontisicis erga Patres.] communiter pertractare Volumus, inquit, concedimus, indulgemus vobis vt tractare libere et statuere possitis, quae necessaria videbuntur ad stabiliendam et augendam vestram Societatem. Siquid autem inciderit, in quo consilio putetis nostro vtendum, adite, accurrite cum fiducia tanquam filij ad patrem. Nam quamuis magnis, peneque in finitis occupationibus detineamur, quae nos profecto exercent, et vtinam pro Dei obse quio et gloria, volumus tamen semper vobis aditum patere. Habetis hîc hos Reuerendissimos Cardinales duos Tranensem atque Alexandrinum, quibus res vestras curae esse sentietis; et quibuscum conferre omnia poteritis, vt nos deinde vestro nomine allo quantur. Habetis et Cardinalem Neapolitanum nepotem nostrum, qui iuuandis vobis operam dabit, sicut illi demonstrauimus. Tandem saepius bene precans, et interdum brachia super pectus veluti amplexurus componens dimisit. Haec omnia quo ardore, quo sensu animi, quam grauiter ac diserte gesta a Pontifice sint, difficile dictu est: nec facile exequar quantum laetitiae paterna haec eius indulgetia et oratio Patribus Societatis attulerit, quantum animi addiderit ad subeundos labores, inuadenda pericula, perpetiendas pro re Christiana calamitates. Videbantursibi Dei vocem ex eius Vicarij et interpretis ore audisse. Et quoniam siquid aduersi cueniret. paratum sibi in eius tutela perfugium videbant, ad alacrius quiduis pro religione [Note: 43 Principum benignitas famulis Lei quam vtilis.] adeundum excitabantu. Nam profecto ita res habet; tametsi Deo nitendum praecipue est, tamen vbi voluntas Principum obsecundat, tum promptius attentantur ardua, tum vero plus longe proficitur. Ergo alacres ac velut instauratis viribus Pastoris summi clementia Patres, ordinare illico statum Societatis ex orsi, ante omnia e Constitutionum praescripto, qui Praepositum iuuent Assistentes [Note: 44 Admonitor in Societate quis sit.] atque Admonitorem legunt. Admonitorem voluit Ignatius esse virum prudentem ac pium, qui Praepositum, si quid in eo malus ad obsequium et gloriam Dei requiri, vel sentiret ipse, vel Assistentes iudicarent, siue priuato in officio suo, siue in publici functione muneris; re cum Deo in precibus pertractata, libertare modesta, fidelique humilitate admoneret. Sanctissimis quippe etiam viris caeci interdum naeui adhaerent, quos alienis necesse est oculis videant: quoque altiore quisque in gradu locatur, hoc magis fideli admonitore indiget. quia rarus alioqui ad hos censor accedit, vulgo quidem, quod vitia sua pauci libenter audiunt: eoque vere dictum est, nullius rei maioribus Potestatibus, quam vera dicentium inopiam esse: in Religiolis vero familiis, quod in feriores (si suas bene agunt partes) intenti sibi Moderatorum facta vereri, quam reuo [Note: 45 Assistentits munus.] care ad trutinam malunt. Assistentium vero munus est assidue Praeposito adesse, consilio illum, labore, diligentia subleuare: videre quae eius necessaria corpori et rebus externis: per Admonitorem si quid in priuato eius pub licoue officio desiderent, indicare. His denique veluti fidelibus excubitoribus Societas demandat suas partes sacramento adactis, si quid vllo vnquam tempore Praepositus (quodspes est fore nunquam) quo sit loco mouendus committat, Societatem ipsam [Note: 46 Perpetuitati disciplinae quantum consuluerit B. Ignatius.] admonituros. Magna enim illa, et sane diuinitus collustrata mente Ignatius, cum intelligeret nunquam tempus eiusmodi fore, quo non boni aliquot viri idoneique ad religiosum tenendum clauum in familia essent, quorum si quis cum, potestate summa praeesset, vniuersa ferme recte procederent; ab vno suspendit omnia. Tum eam comitiorum descripsit formam, vt propemo dum fieri non possit, quin magistratus ad idoneum deferatur: dein eos illi adiutores et custdes apposuit, vt magno cum boni publici damno nequaquam diu possit errare. Creati tum Assistentes non omnino ex formula, quam postea quartus generalis conuentus edidit, sed ad plura suffragia ex nationibus iis, quarum copia fuit, Hieronymus Natalis, Ludouicus Consaluius, Ioannes Polancus, Christophorus Madridius, nec dum solennia vota professus. His deinde cunctam Societatem in partes quatuor distributam tuendam curan damque Lainius demandauit. Madridio Italia cum Sicilia: Natali Germania vtraque superior et inferior, itemque Gallia: Consaluio Lusitania, Brasilia, AEthiopia, India: Polanco Castella, Aragonia, Baetica commissa est. Idemque Polancus a Lamio Secretarius, a caeteris [Note: 47 Polanci occupationes.] Patribus Admonitor lectus est: qui super tot grauia munera diu Procuratoris quoque Generalis locum expleuit. Haec ab iis tantum gesta, qui Praepositum declararant. Ad caeterarum consultationes [Note: Procuratores prouinciarum quinque] rerum aduocati cum iure suffragij prouinciarum quoque Procuratores Emmanuel Godinius Lusitaniae, Georgius Serranus Indiae, Antonius Cordesius Aragoniae, Iacobus Gusmanus Italiae, Iacobus Auellaneda Baeticae. Quae praecipue in iis conuentibus acta, edita typis extant.
[Note: 48 Decreta post creatum Generalem.] Inter alia Vicarij auctoritatem non ad cogendum modo conuentum, sed ad Societatem quoque administrandam spectare declaraue runt. Apud eum Assistentes, qui Praeposito adfuerint, manere eosdem, et suffragij ius in comitiis habere. Prouincialium caeterorumque magistratuum Praepositi morte haud tolli potestatem; atque eos, ne a nouo quidem Praeposito ante congregationis finem, inconsulta ea moueri loco posse. Commissariorum vero munus nequaquam ordinarium esse debere, sed prout Generali Praeposito visum e re fuerit: perque eius excessum eam quoque potestatem finiri: neque eos gesti iure muneris suffragium in comitiis habituros; nisi forte in conuentu prouinciali eius, in qua versabutur, prouinciae, ad quem ipsi conuentum vocandi erunt, inter mittendos ad comitia lecti fuerint. Visum est per legitimum quoque seribam ac testes rite declaran dum, quod B. Ignatius decrerat, posteaque Pius Quintus edito diplomate comprobauit, penes Generalem Praepositum ius esse quosuis ineundi contractus (modo ne domus Collegiaue iam constituta alienentur aut soluantur) atque potestatem ab eo huiu smodi omnem ita permanare in eos de Societate quos nominarit, vt neque ad contractus, neque ad Procuratorum lectionem totius cuiusquam familiae, cogi haberiue conuentum [Note: 49 Constitutionibus quomodo summa manus imposita.] necesse sit. Illud maxime laboratum suprema vt Constitutionibus manus imponeretur. Ante omnia eas sum mopere venerati Patres firmas ratasque habedas esse sanxerunt, prout Ignatij autographo editae essent; ex quo exscriptum diligenter exemplum, perque delectos accurate recognitum collarumque omnium nomine sub scripsit Polancus, et obsignauit. Nec vero solum in vniuersum, sed ne singillatim quidem agi placuit, et in controuersiam vocari, quae ad instituti substantiam pertinerent: de caeteris vero agi posse, verum sine experimento, vel ratione clarissima nihil mutari fas esse. Atque adeo cum post decretum frequentis congregationis cuiuis semel intercedendi, hoc est, libere contradicendi ius detur; in abrogatione tamen veteris constitutionis, vel nouae institutione fas esse iusserunt bis intercedi. Adeo prmorum tenacem morum voluerunt esse posteritatem. Super haec quidquid declaratione aut expolitione, siue in sententia, fiue in verbis egere videretur, animaduersum summa cura tractatumque est sic, vt quidquid vel minutissimo in apice immutaretur, fide liter referrent [Note: 50 Latina Constitutionum versio edita a Polanco probatur.] in acta. Ad extremum earum Latina versio a Polanco elaborata per designatos recognita, cumque exemplari collata Hispano, tandem comprobata est: sancitumque vt nulla praeterea nisi de totius Societatis auctoritate versio fieret; eaque primo quoque tempore chalcographicis man daretur typisi; quod continuo in Collegio Romano fieri est coeptum. Praefrixa est breuis praefatio, quam (quia deinde, ne quid Constitutionibus adderetur, quod non edidisset Ignatius, sublata est, neque cognitu videtur indigna) his, [Note: 51 Epistola Constitu tionibus praefixa.] visum est monumentis illigare: Homines mundo crucifixos, et quibus mundus ipse sit crucifixus, vitae nostrae ratio nos esse postulat: homines, inquam, nouos, qui suis se affectibus exuerint, vt Christum induerent; sibi mortuos, vt iu stitiae viuerent. Qui, vt diuus Paulus ait, in laboribus, in vigiliis, ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suauitate, in Spiritu sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis se Dei ministros exhibeant: et perarma iustitiae, a dextris et a sistris, per gloriam, et ignobilitatem; per infamiam, et bonam famam; per prospera denique et aduersa magnis itineribus ad caelestem patriam et ipsi contendant, et alios etiam quacunque possunt ope studio que compellaut: maximam Dei gloriam semper intuentes. Haec est summa, hic scopus nostrarum Constitutionum.
Incommodus itineri aestus non incommodum ad plura componenda praebebat otium: tamen [Note: 52 Canisius et Theodoricus Amsterodamensis in Polonium mittuntur.] Ioannes Pelletarius, cum Collegijres Ferrariensis per eins absentiam haud mediocriter laborarent, tertio Nonas Augusti discessit; et post paulo Petrus Canisius. Quippe cum conuentus in Polonia, quem maxime ad religionis res spectare fama erat, appararetur; eamque ob rem Pontifex Maximus Nuncium Satriani Episcopum Camillum Mentuatum ad Poloniae Regem mitteret, duos ei de Societate Theologos, et Canisium nominatim adiunxit. Profectus est igitur vna cum Theodorico Gerardi Amsterodamensi florentis aeui sacerdote, nuperque in Romano Collegio Theologici Doctoris rude donato. Is lectissimae eius Collegij iuuentutis haud dubie princeps habebatur. Nemo in pari expectatione erat: nemo cunctis, siue diuinis, siue humanis vsque eo in structus atque perfectus donis. Cumque ornamenta caetera singularis cumularet pietas, ac modestia decoraret, vnus deliciae omnium et amor erat.
[Note: 53 Simplicia vota Professorum addita solennibus.] Decrerat Beatus Pater, vt qui solennia quatuor vota nuncuparent, simplicia quaedam iis adiicerent, et formulam condiderat. De ea formula cum relatum esset ad conuentum, non modo probata est, sed etiam dicto die, qui sancto Bartholomaeo sacer fuit, omnes ex eadem (non enim omnes ante, nec codem conceperant modo) iis se votis obligauerunt. Euangelicae paupertatis integritas ea religione prareipue communitur, aditus ambitioni omnes vndique obstruuntur.
Quippe nulla aeque vitia Religiosos coetus vel penitus, vel maximam partem corrumpunt, quam ambitio et auaritia, per quas caeterarum pestium turba omnis nullo negotio inuadit: et iis exclusis facile alia ab toto corpore arcentur. Itaque sunt ea vota ad aeternitatem disciplinae, et Ordinis firmissima munimenta. Ac, si cui cognoscere curae est, formula ipsa ad verbum est talis: Ego N. Professus Societatis Iesu promitto Deo omnipotenti, coram eius virgine matre, et tota curia caelesti, et coram R. P. Praeposito Generali, vel coram N. locum Generalis Praepositi tenente, nunquam me acturum quacunque ratione, vel consensurum, vt quae ordinata sunt circa pau pertatem in Constitutionibus Societatis, immunutentur, nisi quando ex causi iusta rerum exigentium videretur, paupertas restringenda magis. Praeterea promitro nunquam me acturum, vel praetensurum, ne indirecte quidem, vt in aliquam praelationem, vel dignitatem in Societate eligar, vel promouear.
Tum si quem sciam id curare vel praetendere,
promitto illum, remque totam me manifestaturum Societati vel Praeposito eius.
Promitto praeterea nunquam me curaturum, praetensurumue extra Societatem praelationem, aliquam, vel dignitatem: nec consensurum in mei, electionem, quantum in me fuerit, nisi coactum, obedientia eius, qui mihi praecipere potest sub, poena peccati.
Insuper promitto, si quando acciderit, vt hac, ratione in Praesidem alicuius Ecclesiae promo, uear, pro cura, quam de animae meae salute, ac recta muneris mihi impositi administratione gerere debeo; me eo loco ac numero habiturum, Praepositum Societatis Generalem, vt nunquam, consilium audire detrectem, quod vel ipse per, se, vel quiuis alius de Societate, quem ad id ip se sibi sub stitucrit, dare mihi dignabitur. Consiliis, vero huiusmodi ita me pariturum semper esse, promitto, si ea meliora esse, quam quae mihi in, mentem venerint, iudicabo: onmia intelligendo, iuxta Societatis Iesu Constitutiones et declarationes. In tali loco, tali die, mense et anno, et c. [Note: 54 De turbis anni superioris quid actum.] Expectabant multi, vt grauius aliquid in superioris anni turbarum concitatores statueretur. Et quide Pontius Asisio cum venisset, petiissetque copiam in conuentu dicendi, vt satisfaceret, ita remise frigideque egerat, vt resipuisse non crederetur. Dato negotio Salmeroni atque Paschasio curandi hominis, nihil proficiebant. Qua re animaduersa Natalis acrius agendum ratus vehementer vrger obiurgatque, ac tandem, Deo iuuante, permouit. Rursus itaque a Patribus potestate dicendi facta, eo sensu animi, eaque submissione peccatum professus, satisfactionem offerens verba fecit, vt dignus plane venia visus sit. Nulla praeterea de tota illa tempestate mentio. Quin et Viola, qui ad extremum lulium, excusans ad se litteras, quibus vocabatur, minime perlatas, Romam venerat, ad consultationes confestim receptus suo loco suffragium dedit.
[Note: 55 De choro et triennio Generalatus Pontificis iussu deliberatur.] Pulcherrime omnia procedebant, et iam finem plerique meditabantur, cum Cardinalis Tranensis nunciat duobus in capitibus instituti Societatis aliquid adhuc dubij Paulo Pontifici residere. Primum, num expediret, veluti caeterae solent Religiosae familiae, Societatem ad Horas canonicas vti choro. Dein de, num consultius foret Generalis Praepositi munus non perpetuum, sed in triennium esse. His super capitibus amplius vt deliberent, placere Pontifici, ad seque referant quod censuerint. Non timor solum Patres, qui iam se rebantur in portu, sed ingens simul admiratio cepit, quî venisset in mentem Beatissimo Patri res adeo in Societatis ratione fixas et claras; quas et Paulus et Iulius Tertius summi sacrorum Antistites aperte confectis diplomatibus, necnon tacite Cardinales illi, qui priore anno cuncta expenderant, cum re nulla damnata Constitutiones reddiderant; ac modo ipsemet Paulus vna cum declarato recens Praeposito tam prompre ac liberaliter ratas habuisset comprobassetque, vocari in controuersiam velle, ac retractari. Obedienter tamen ac diligenter post multas ad [Note: 56 Nihil videtur mutantium.] Deum fusas preces, semel atque iterum decimo Kalen das Septembris, posteroque die de iis rebus disputatum. Nemine omnino discrepante suffragiis omnibus decretum est, nihil mutandun videri. Lainio demandatum, qua responden dum Pontifici ratione esset. Praecipue tamen de Generalis perpetuitate vt significaretur totius Societatis iudicium, conscripta haec epistola; et omnes, praeterquam ipse Praepositus, quem minus [Note: 57 Patrum epistola ad Pontificem de Generalatu perpetuo.] decebat, sua ei nomina sub scripsere: Beatissime Pater, cum Reueren dissimus Cardinalis Paceccus electioni nostri Praepositi iussu vestrae Sanctitatis interfuit, antequam ea fieret, vestrae Beatitudinis mentem de qualitate personae, quam eligere deberemus, et animi propensione, vt electus perpetuus esset, potius quam ad certum ac de finitum tempus, nobis sigificauit: quanquam vestra Sanctitas pro sua benignitate id nostrae congregationi integrum relinquebat. Nos omnes laetissimis animis significationem hanc voluntatis vestrae Beatitudinis tanquam a Deo profectam accepimus, qui vt et nos etiam idem sentiremus et optaremus faciebat. Postea vbi vestra Sanctitas ad pedum oscula nos admittere et tanta caritate ad diuinum obsequium excitare et inflammare dignata est, praeter caetera, eaque singularia, quae nobis in Domino liberalissime est elargita, electionem Prepositi, quem perpetuum elegeramus, libentissime confirmauit. Qua de re quantas possumus diuinae clementiae, et vestrae Beatitudini gratias agimus. Caeterum his diebus Reueren dissimus Cardinalis Tranensis nobis significauit vestram Sancticatem etiam nunc de perpetuitate Praepositi aliquid dubij habere: proinde vt ea de re cogitaremus edixit. Quod et fecimus praemissis ad Deum orationibus: et cum in congregatione semel atque iterum id esset propositum, omnes summo cosensu nemine discrepante iudicauimus multo conuenientius esse nostrae Societati, vt noster Praepositus quam diu vixerit, non mutetur. Quamuis tamen haecita sint, obedientiae silij sumus, et quidem paratissimi ad ea omnia praestanda, quae vestra Sanctitas imperabit. Quia vero fieri potest, vt de nostro iudicio certior fieri vestra Beatitudo fortasse velit, illud hic infra sub scripsimus, humiliter qualecunque id est, iudicio vestrae Beatitudinis subiicientes. Tertio Kalen das Septembris, salutis anno millesimo quingentesimo quin quagesimooctauo.
Rebus ita comparatis vna cum Salmerone Lainiu ad Pontificem, quo conuenerat die, commissam sibi familiam, et benefieia Pontificum, quantum pietas ac modestia paterentur, tueri [Note: 58 Pauli Pontificis animus erga Societatem immutatus.] paratus adit, eamque epistolam defert. Sed quae causa bonum Pontificem immutasset, non liquet, nisi quod vehementiae ingenia, vt quidque animum noua specie impulit, auide arripiunt, et ad virtuteni collata eo procliuius nunc in hanc partem, nunc in diuersam toto feruntur pondere, quod vtrobique conscientia rectae mentis constar. Demente quidem optima Pauli nemini vnquam dubitare fas fuit. Caeterum ita immutatus erat, vt prorsus alter ab eo, quem se paulo ante praebuerat, videretur. Simul primum in conspectum Patres venere, graui cum supercilio tristis ac minax cum quaedam submurmurasset, venisse sibi in mentem ait melius fore, si Praepositus non perpe uus, nec vero solum in singulos aut binos annos, sed in triennium foret. Id Benedictinis
Monachis sanctae Iustinae, et Hispaniensibus bene cessisse: posse tamenin triennium alterum refici. Sed pertinere ad Apostolicam Sedem exacto triennio, vel confirmare veterem, velnouum praeficere. Tum longe commotior ac vo calior orationem ad chorum vertit: contumaces appellans, quod eum detrectassent: in eaque re pro haereticis facerent: vererique se, ne quae olim hinc pestis prodiret. Deliberatum sibinon amplius deformitatem huiusmodi tolerare: malumque illis, nisi parerent. Breui inde digressus ad in crepandum, quod in Societatem ex natione quauis tam multam iuuentutem reciperent, redit ad chorum. Denunciat velle eum omnino haberi, cum modo tamen, ita vt Praepositus, et similiter occupati exciperentur: nec ad cantum adigi velle, sed satis habiturum, si quemadmodum sui Clerici pronunciarent. Ac ne forte studiorum occupationes excusarentur, occurrit execrans studium, per quod officium diuinum omitteretur. Se quidem quamuis occupationibus tam multis obrueretur, nunquam tamen id praetermittere, in quo comitem Neapolitanum Cardinalem haberet. Hic praesens huic toti actioni interfuit. Vbi Pontifex siluit, submisse postulata dicendi venia impetrataque [Note: 59 Oratio qua Pontificis increpationi satisfacit Lainius.] Lainius, Patrum episto lam nequaquam reddendam ratus, Quod, inquit, ad Generalatum pertinet, Beatissime Pater, eum equidem nullo modo venatus sum, necoptaui: et, quantum ad me proprie spectat, non modo vt triennio finiatur, nihil repugno; sed sum etiam in beneficio, positurus, si hoc ipso die vestra Sanctitas eo me, munere liberet, ad quod geren dum nec faculta, tem in me, nec voluntatem agnosco. Caeterum, vestra Beatitudo norit creationem ita a Patribus, institutam, vt Praepositum a se perpetuum creari, intenderent ex mente Sanctitatis vestrae. Cardinalis enim Paciecus nobis duo denun ciauit, primum Sanctitati vestrae placere, vt Praepositus Romae sedem haberet: deinde eamdem inclinare, vt perpetuus idem esset; quam etiam in partem consensu Patres inclinauerunt. Atque creatione in hunc modum peracta Sanctitare vestram adiuimus, quae eam probauit confirmauitque. Verum iam nihil morae erit: parebo, vt dixi, perlibenter. Vbi interfatus Pontifex, Nolo, inquit, munus deponas: nam declinatio ea et fuga laboris esset: quin etiam post triennium prorogari licebit. Tum Lainius, Quod vero ad chorum spectat, Sanctitas vestra meminerit, hoc primum die suam nobis voluntatem declarasse: et vnde praeceptum absit, ibi contumaciam esse non posse. Quam, vero non pro haereticis nos, sed contra eos faciamus, satis facta loquuntur nostra: tum quia, tametsi extra chorum, tamen diuinum officium exequimur, et nulla causa praetermittimus: tum quia etiam in choro vespertinam psalmodiam peragimus: tum demum, quia contraria iis omnino docemus et praedicamus. Qua de causa odio nos habent et insectantur, vt Papistas. Eoque Sanctitas vestra nos complecti deberet, et paterna nobis explicare visceta, et meliorem habere spem Deum nobis propitium fore. Porro in aggregandis ad Societatem cura et vigilantia adhibetur, multoque maxima in admouendis ad professionem. Testimonio esse potest, quod editum ab Sanctitate vestra contra coenobiorum desertores diploma in nullum omnino ex nostra Societate incidit. Haec Lainius, et alia tam apte subiecit, [Note: 60 Pontifex Placatur.] vt mitigatus Pontifex animum faceret etiam ad quaedam petenda: quae cum dedisset, etiam precatorias coronas bono numero Indulgentiis donauit, et cereos agnos praebuit distribuendos Patribus in prouin cias abituris; et ad vltimum Neapolitano Cardinali negotium dedit, vt quae de Generalatu choroque egerat ad conuentum Patrum referret ipsius nomine, consulens Lainio, ne id negoti, ipse assumerer. Sexto Idus Septembris Cardinalis adfuit, denun ciauitque Patribus [Note: 61 Iubet tame Generalatum triennalem esse, et chorum haberi.] in conuentu, iubere Sanctissimum Dominum Praepositi potestatem haud vltra tres annos esse: et sacerdotalem psalmodiam in choro institui: sic tamen, vt post triennium eumdem refici Praepositum liceret: et chorus quemadmodum et quatenus habendus esset, integrum Generali permitteretur. Iubere Pontifi cem haec duo capita Constitutionibus addi. Paucis ad haec nomine omnium Lainius, Societatem obedituram. Edictum [Note: 62 Modestia Laiuij.] dein ad calcem Constitutionum impressum. Animaduersa est hoc maxime tempore modestia robusta Lainij, quantumque Vicario Christi Domini obseruantiae et venerationis deferret. Tametsi enim ea praescribe bantur, quibus disciplina Societatis magnam partem euerteretur, inauditisque Patribus pro imperio et potestate praescribebantur; nun quam tamen vox maiestate illa sancta Pontificis Summi minus digna ex ore Lainij excidit. [Note: 63 Quanta veneratio debeatur Praesulibus, maximeque Pontificibus Summis.] Quin etiam cum in priuata consuetudine paulo quidam commotius conquereretur, Lainius ex instituto laudare Pontificem aggressus, et enumerare quam multa, quantique momenti ad Ecclesiae restituen dos mores sanctissime institueret; eo id sensu animi fecit, vt pudore querulus ille in praesens suffun deretur, ac caeterorum nemo postea auderet, vel coram, vel absente Praeposito, verbum super ea re inconsideratius fundere. Atque ita prorsus decer. Si iuste dissentis, resque ad te pertinet, consulto precibus Deo acriter quidem ac strenue pro Dei maiore gloria, vt superiorem potestatem edoceas vigila, stude, connitere: sique nihil obtineas, tum fretus vidente omnia et regente Numine, in eius prouidentia acquiesce: salua tamen semper verecundia sit: salua Religiosa submissio. Parce ori. Silentium ac spes, vt Isaias iubet, sit fortitudo tua. Quae cum Praesidum sint partes, multo intolerabilius sit, si inferiores, ad quos nihil praeterquam simplex obsequium spectat, petulanter linguas audeant in Sanctos Domini soluere, quorum et a iudicandis factis debuerant abstinere. Quod ad Praepositorum triennium pertinebat, tametsi grauis plaga censebatur; tamen in praesens haud multum creabat curae, quod multae possent ante elapsum triennium conuersiones rerum euenire. Chorus qua in stituen dus ratione esset, continuo coeptum est agitari. Nam quanquam consociatio vocum ad laudes diuinas, et cantus plena religionis occupatio est, et sanctissime ab coetibus Religiosis assumitur; tamen ea res tam grauis ac tanta est, vt recte et ordine administrari non possir, nisi is, qui primo totam disciplinae formam, et quasi oeconomiam mente comprehendit et ordinat,
res ita dispenset ac moderetur, vt in omnibus chorum respiciat; eiusque ferme vbique praecipuam rasionem habeat. Itaque in Societate, vt alio tota versa est, et ad procurationem animarum facta, suisque partibus perfecta et absoluta est nullo respectu chori; quem quamquam de caetero amabat, studio tamen maioris diuinae gloriae [Note: 64 Quas difficultates habeat chorus in Socistate.] compensandum aliis muneribus Beatus Fundator putauit, difficultates se vndique inexpugnabiles offerebant. In Collegiis statim apparuit choro locum non esse. In his enim aliis docendi, aliis discendicura distractis, nullus fiebat reliquus, qui cantaret. Decretum igitur vt in Collegiis Dominicis festisque aliis diebus Missa tantum, precesque Vespertinae canerentur: chorus autem ad omnes Horas in Professorum domibus haberetur. Eaetantum duae cuncta in Societate tum erant, Romana et Olissiponensis. Sed in his etiam, quo rem propius ventum erat, difficilia plura inueniebantur. In primis cum omne diurnum nocturnumque spatium in suas partes distributum certis esset actionibus occupatum, tota vitae quotidianae ratio ac disciplina perturbanda erat, cunctaque suo loco mouenda: non pauca satis vtiliter instituta posthabenda, vt choro spatium, quod non modicum occupat, quaereretur. Hoc vero et mutatione vitae graue, et rerum coeptarum iactura noxium erat. Deinde, cum chorus certa fixaque requirat tempora, pro instituto Societatis certas horas, quibus ad canendum adessent, praestituere non licebat. His ad confessiones aegrorum, illis ad iuuandos moribundos digressis: quibusdam ad custodias, vel adnosocomia; nonnullis ad oppida pagosque erudiendae inopi turbae dimissis: aliis in prouincias longinquas, quo Pontifex iubeat, vel Christiana res poscat, legatis, quis resideret in choro? Quid sacris diebus, quid pridie fieret? cum iis diebus confessarij, quamuis a prima luce sellam insiderent, haudquaquam sufficerent. Ac rem altius inspicientes ille commouebat metus, ne hac vnare in speciem salutari institutum Societatis, et Religiosae iategritas disciplinae, et vitae communis aequalitas olim funditus interiret. Videbant enim in caeteris quoque Religiosis Ordinibus, quoniam pauci quidam necessario eximendi ab frequentandi chori sunt onere, aliis eamdem immunitatem sine causa appetentibus non pauca turbari. Quid igitur fieret in Socictate, in qua causa curabesset, nulli posset vnquam deesse? Nihil aeque noxium institutis ac legibus, quam tales esse, quae eludantur impune. Nihil adeo exitiale coenobiis, quam aequalitatem non seruari, et onera assumi, quae nequeant bene diuque perferri. His, quia siue ante, siue post meridiem concionantur, licebit ab choro abesse: illi volent idemsibi licere, quod superiori nocte ad moribundum excubarint. Erit qui, quod laborio sissimum diem egerit audiendis confessionibus, vel pueris rusticisque erudiendis, necessariam sibi dicat quietem noctis. Et quia non raro verae causae erunt, aditus non veris aperietur. Non deerunt, qui aucupentur negotia et munera, quibus gerendis idonei non sint, vt sint immunes a choro. At vbi in communi vita exceptiones vulgantur, et singulare quidquam irrepit, communitas illico perit. querimoniae, dissidia, malae artes inuadunt. Quid? quod ad quaerendarum labores animarum non paucos ipse segniores effecturus haud dubie chorus esset? Vidisse Ignatium, cum aerumnosam hanc militiam institueret, quae aut remorari, aut auocare alio possent, longe omnia remouenda. Idcirco cum, si vellet suo indulgere sensui, chorum esset instituturus, abstinuisse, non modo vt remoueret impedimenta, sed vt omnes intelligerent, nisi hanc professi militiam in animarum tutelam incumberent, frustra esse: eaque se cogitatione ipsi acuerentiac stimularent. Iam vero introducto choro, satis eo praestitum ab se multos existimaturos. Ita refrixura animorum studia: ita paulatim operosam hanc vitam ad quietam et vmbratilem, neutra satis parte bene gesta, lapsuram cum maximo et priuatae virtutis, et boni publici detrimento. Haec omnia multoque his plura solicitudinem Patribus grauem iniiciebant. Vrgebat tamen summi imperium Principis: nec repugnare, nec saltem exonerare in eius auribus licebat curas. Qui praeter haec postea etiam significarat nescio quid superesse moliendum; quanquam nihil vltra mouit. Caeterum aliquid [Note: 65 Cardinalis Puteus censet decretum pontificis de habendo chore habere vim solum mandati simplicis.] consolationis Cardinalis Iacobus Puteus attulit. Erat is ad caeteram auctoritatem ex dignitate amplissima, eximiaque virtute collectam, Pontificij Ciuilisque Iuris prudentia clarus in paucis: qui vbi cognouit hoc in edicto nullam diplomatum, quibus instituta Societatis superiores Pontifices comprobauerant, factam esse mentionem; pro certo confirmauit, quoniam Tertij Pauli Iuliique Tertij acta sublata non essent, Pauli Quarti decretum vim dumtaxat mandati simplicis obtinere; nec diutius, quam quamdiu mandans viueret, valiturum.
Hoc rerum in statu congregatio soluta est IV. Idus Septembris. Agitatum erat, num prouinciarum modus finiendus esset, vt nullae conderentur in posterum cum suffragij iure ad Praepositum declarandum; ac decretum, vt potestas condendi nouas prouincias penes Generalem esset; quasque condidisset, eae suffragio quam quae iure optimo [Note: 66 Nouae prouinciae a Lainio institutae, veteres ordinata.] potirentur. Ergo Lainius ante omnia ordinandis prouinciis animum adiicit. In Italia pro vna, quae ad id loci fuerat, designatae tres, Neapolis, Longobardia et Hetruria. Neapolitanae Praefectus Salmeron: reliquae duae in praesens Generali reseruatae. Superior Germania prorogata Canisio: inferiori Praepositus Euerardus Mercurianus, qui ad Tornacensis Collegij, quod ciuitas votis omnibus expetebat, excitandas reliquias, duobus secum in subsidium adductis, profectusest. Duos quoque remissus in Galliam Paschasius duxit Violam et Pontium, misso huius in locum, quod spem ingressi Collegij Asisinates flagitarant, Stephano Baroelio sacerdote impigro ac pio. Domenecco Sicilia, Turriano Lusitania, Bustamantio Baetica prorogata. Data Araozio optione Aragoniae, seu Castellae, in Castella permansit; et Aragoniae administrationem Barma suscepit, Francisco Strada, quo concionibus totus vacaret, ea cura exempto. Designati simul adhibito Assistentium consilio, qui Professi, quique formati Coadiutores creandi. Designatus nemo, qui non e Constitutionum norma vsque quaque
idoneus censeretur. Tum deducendis per Italiam, supplendisque Collegiis cura impensa. Vt posset idonea et prudens distributio fieri, iussi Rectores suorum quisque numerum, aetatem, facultates ingenij doctrinaeque perscribere: et quanquam multi se Societati adiunxerant, plerique tamen spei potius bonae, quam praesentis auxilijerant. Inter caeteros Ludouicus Massellus [Note: 67 Vincentius Brunus in Societatem admissus,] et Vincentius Brunus accesserant. Hic medicus, et ab adolescentia prima vitae seuerioris cupidus, quam voto quoque in Franciscanorum Obseruantium Ordine, quem vnum eo tempore nouerat, se obstrinxerat secuturum: sed cognita dein Societate, pro ingenij et modicae suae valetudinis ratione interpretans in ea gratius diuinae maiestati seruiturum, ad eam se priore voto rite solutus [Note: 68 et Ludouicus Massellus.] recepit. Ludouicus vero Massellus haud suo fidens iudicio ac sensui, virum bonum doctumque e Benedictinis Tironum Magistrum de ineunda Societate, ad quam animo incitabatur, consuluit. Laurentijm, parui tum fratris, qui deinde in Societatem Ludouicum secutus est, praecipue tenebat cura. Benedictinus Magister ad Ioannem Marionum Neapoli fama sanctitatis celebrem e primis Theatinae familiae viris mittit. Ioannes audita oratione, post aliquantum silentij alto cum gemitu [Note: Ioan. 4.] verba illa Christi Domini profert, Si scires donum Dei, et quis est qui loquitur tecum. Tum iterum silens cum quasi admirans aeternae illius maiestatis benignitatem, qua hominum corda tacitis alloquitur motibus, ad seque trahit, aliquamdiu haesisset, Abito, inquit, sili, ipsos consule Societatis Patres: rectius me illi norunt quid optimum factusit: quod suadent, exequere. Tertio Kalendas Maij in Collegium Neapolitanum admissus est. His igitur aliuque Societas aucta, instructior in futurum; quam in praesens erat. Atque interim egregios operarios amiserat.
[Note: 69 P. Andreas Galuanellus eximius operarius moritur:] Andreas Galuanellus ceciderat Collegij Perusini lumen ac robur, qui verbis de Deo faciendis, et confitentibus expiandis cunctam ciuitatem rapiebat. Aduocabatur singulis prope diebus ad Sodalitates: bisque ac ter in die non raro dicebat. Omnibus omni tempore operam promptam habebat, eam virtutis nactus opinionem, vt in viis tanquam Sanctum omnes venerarentur. Simul vero decubuit, ingens assidue multitudo accurrit medicamenta solicite conquirens, et vbi non proderant, insolabiliter plorans. Pridie Nonas Martias tandem pleuritis extinxit. [Note: 70 et P. Philippus Faber ex caritate morbo concepto.] At Mutinense Collegium Philippo Fabro Rectore subducto penitus prope corruerat. Saeuientibus Mutinae morbis Philippus veluti sui oblitus ad iuuandos ciues curam laboresque conuertit. Adhortabantur amici (quod contagij suspicio erat) vt ab aegrorum consuetudine abstineret. Sed ego (inquit dum Lainio rem nunciat) non video quî fieri possit, siue cum pace conscientiaemeae, qui tam grauem necessitatem intueor, siue absque eorum offensione, qui die ac nocte summis obtestationibus ad aegrorum confessiones cateruatim vocant, si pusillum hoc auxilij, quod maiestas in nobis diuina reposuit, negem. Equidem certus sum, si Deo cordi fuerit valetudinem nobis ad suum obsequium conseruare, conseruaturum; sin potius suum calicem nobis porrigat, id veluti sapientissimum medicum, quod animarum nostrarum saluti magis expediat, facturum esse. Satisque noui nil esse magnum paululum quid perpeti; atque adeo vitam eius causa, a quo millies accepimus, semel tradere. His cogitationibus ad labores mortemque paratus contagione afficitur, et IV. Kalendas Martias moritur. Magnus amator crucis, suique contemptor. Quod in sacello Societatis locus non erat, in presbyterorum sepulcro templi maximi, funus omni Clero perhonorifice, et cuncta ciuitate cum suspiriis et praedicatione mira demortui prosequente, est conditus. Belga is erat e dioecesi Leodiensi, octauum Societatis, quartum circiter supratrigesimum aetatis agebat annum. Italus erat Galuanellus ex oppido Codignola dioeceseos Fauentinae, aetate vtraque et humanae vitae et religiosae prouectior.
[Note: 71 Patauini Collegij magna incrementa.] Ergo in horum supplementum Perusiam ac Mutinam subsidium missum. Multi quoque Patauium ad in crementa Collegij. Primum id Italorum Collegium erat, sed ad hanc diem tenue et obscurum iacuerat. Anno saeculi euntis tertio supra quinquagesimum vulgari coeperat tribus in auditoriis institutio puerilis; sed partim quod a frequentia Collegium procul aberat, partim quod Magistrorum minime eminebat facultas, praesertim in ciuitate, quae in omni genere praestantibus abundabat, solitudo in classibus erat. Caeterum cum priore anno Benedictus Palmius ab Vrbe missus, vtriusque Collegij Patauini Venetique Praeses venisset, eius viri singularis facundia, et pietatis ardor simul publicum bonum, simul rem Societatis mire prouexit. Aliquoties in Collegij aedicula, tum in templo vrbis principe, postremo in sanctae Luciae longo tempore verba fecit, ordinum omnium eo concursu atque certamine, vt longe plures templi excluderentur angustiis, quam amplitudo reciperet. Et parerat audiendi studio obediendi alacritas. Ergo non solum vulgo correcti mores, sed, cum in vrbe et Academia aduenarum genere omni celebri corruptae opiniones de religione grassarentur, ac nominatim Occolampadij diuinorum Sacramentorum hostis secta glisceret; ita eos priuatim ac publice sanctorum etiam Patrum codicibus in suggestum delatis redarguit, vt impiorum voluminum magna vis vltro ab hominibus prolata tradita flammis sit; et ad casta dogmata ipsi homines reuocati complures. Quo vero pudicitiae consuleretur, nobiles matronae non modo ab nugis munditiarum, luxuque immodico [Note: I. Pet. 3.] ad ornandum eum, qui absconditus est cordis homo, traductae; sed conducta insuper domo, duabusque de suo numero impositis, ac necessaria vitae subministrantes emergere lustrorum e coeno volentibus tutum perfugium compararunt, dum coenobij septis, velalia conditione honesta illigarentur. Appendicula haec maioris operis fuit, Sodalitatis, cui nomen a Pietate factum. Ea Palmij conflata vocibus, deuincta legibus, corroborata curis in haec vsque tempora mire ciuitati salubris stetit. Quotidie mane Sodales horae dimidium meditationi, vesperi trientem exacto diei recognoscendo dabant: frequenter ac pie diuina obibant mysteria: ad eadem pari pietate
obeunda caeteros inflammabant. Conueniebant Dominico quoque die ad communes preces, et ad consultandum, qua maxime via occurrendum inopiae calamitosorum esset, quadripartita ciuitate, ac Praesidibus quatuor constitutis, quorum singuli singulas curarent partes. Omnibus praesto erant, et palam egentibus, et maxime, quorum verecundia aggrauaret difficultates, et morbo afflictis: nec modo pecuniae solatiis, sed etiam verborum alloquiis adhortantes ad patientiam, ad peccatorum odium et fugam, ad curandos animos Sacramentis Nec pudebat ipsosmet Sodales pigebatue emendicare ostiatim per vrbem, vnde miseris subsidio venirent. Quam ad nouam speciem ciuitas in admirationem rapiebatur, nec finem faciebant Deo benedicendi, qui per famulum suum re vera Benedictum eam Patauij nouam lucem excitasset. Simul amari colique Societas, nec quidquam vehementius expeti, quam vt praeclara ea coepta idoneos in futurum administros nanciscerentur. Ratique plurimum ex vsu ad id fore, si Collegium ab solitudine intra ciuitatis frequentiam transferretur, domum aedi sanctae Luciae propinquam, vnde in aedem ipsam pateret aditus, notarunt, datisque ad Lainium litteris institere, vt vellet in ea litterarum aperiri ludum, et in ipsa sanctae Luciae aede Sacramentorum ministeria exerceri, pollicentes quidquid hamanus postularet vsus, vltro se collaturos. In [Note: 73 Collegij pars maxima ad adem S. Lucia transfertur.] hanc sententiam nobiles sapientesque viri Gabriel Fagnanus, Scipio Buzacarinus, Paulus Candius et Alexander Genua ad Lainium scripserunt. Fauebant egregie, tum rerum diuinarum, tum humanarum Praesides Franciscus Pisanus Episcopus, Bernardus Georgius, et Ludouicus Grittus Potestas et Capitaneus (sic vocant vrbanae administrationi, reique militari praefectos) et plerique Academicorum, et ipsi sanctae Luciae rectores. Ergo cum visum esset piis ciuium votis obsecundandum, Paulus Candius domum sua impensa conduxit, in eaquetres Magistri docere per autumnum aggressi misso Edmundo Augerio, qui Rhetoris sustineret cum dignitate partes. Inde non modice et scholarum amplificata dignitas, et discentium numerus auctus. Quae postea etiam celebritas mansit, cum biennio post domino conductam domum repetente, et scilicet quia perincommodum erat domos duas incolere, in pristinam ad sanctae Magdalenae sedem [Note: 74 Palmius multa Venetiis optimegerit.] totum Collegium remigrauit. Interim Palmius Venetias accitus apud Incurabiles primo, mox adsancti Apostoli diuinas vibrare institit faces, nec successu, nec approbatione minori, quam modo Patauij fecerat: ex quibus et frequentia addita Sacramentis, et morum ingens commutatio facta, et multa saluberrime instituta, et super omnia receptaculum puellis; quarum pudicitiae tum paupe tas, tum hominum improbitas insidiari periculose solet. Quod contubernium hac etiam tempestate viget, et insigne Venetiis est, vt ad centum et quadraginta virgines numerentur, quae legibus moribusque a Palmio descriptis sub honestarum feminarum cura, lectorumque aliorum, et quatuor e nobilitate virorum tutela sanctissime educantur, donec vel ad matrimonij sancti nexum, vel ad beatiores cum sponso caelesti nuptias, vt maluerint, transferantur.
Noua Collegia ex plurimis, quae per Italiam petebantur, duo concessa, Nolanis vnum, Foroliuien sibus alterum. Iam diu Foroliuienses Collegium [Note: 75 Foroliuiense Collegium instituitur,] expetebant: atque Petrus Griffus Episcopus certam pecuniam ad extruendas in vsum illius aedes assignauerat. Eo vita perfuncto, Ioannes Petrus Aleottus successor rem strenue perficiendam suscipit, instatque, vt Socij quamprimum mittantur. Antequam Generalis crearetur, non visum est mittendos: verumtamen ad studia populi ac Pastoris fouenda, quidque paratum esset inspiciendum, missus est Laureto Raphael Riera cum Iosepho et Hieronymo Cortesonis germanis fratribus, et Episcopi sororis filijs: qui quanquam nondum immigrarant in Societatem, recepti tamen in eam erant. Raphael mira de Episcopi benignitate ac sedulitate nunciat: exaedificationem bis diebus singulis ire visum, iamque tecta ad Sociorum duodecim habitationem extructa loco percelebri et intimo vrbis, vbi templum opportunum, et horti. Eumdem quoad ipse viueret, assignasse dimidium sui cuiusdam sacerdotij, vnde duodenis alendis rerum satis rediret. Supellectilem domesticam sacramque comparasse ex aliqua parte: quod deesset, tum ipsum, tum viros quosdam nobiles addituros. Quarto Nonas Octobris coepit Collegium habitari. Socij ex Collegiis vicinis, Rector Ferraria vocatus Guidus Roilettus. Initio docendi facto, cum qui Venetiis expectabatur indies, infimae pueros classis instituturus, morbo substitisset, ipsemet Rector in ea classe prima litterarum tradidit rudimenta, non sine ingenti labore domestico idem muneri classique ac templo satisfaciens. Sed ardor animi, diuinaeque opis copia in angustiis largior omnia sustinebat. Nouorum aduentu Religiosorum cuncta primo ciuitas, quaeiam diu famam eorum nunc praeclaram, nunc dubiam acceperat, et quosdam ex ea spectarat viros, eoque magis in expectationem erecta erat; ad tam multorum conspectum, et certa in sede impigre caeli thesauros per Sacramenta erogantium, concionantium, Christiana dogmata explicantium, ad necessitates quorumuis tota vrbe accurrentium, sui copiam benignissime quocunque tempore summis et infimis facientium, excitata vehementer et exhilarata est. Deinde sancta aemulatio aliorum etiam Ordinum Religiosos homines impulit, vt idem tentarent. Itaque breui est factum, vt sacra tribunalia diuinaeque arae feruerent: et, cum ante perraro vnus aliquis suggestum ascenderet, iam quatuor aut quinque praecipua templa per dies sanctiores Euangelicis interpretibus personarent.
[Note: 76 et Nolanam.] Nolanum Collegium Maria Sancta Seuerina, vrbis olim Nolanae Comes (quippe nupta olim fuerat cum Henrico Vrsino, qui vltimus Comitum eam ditionem possedit) pietate non minus, quam generis claritate nobilis matroni condidit Vnde susceperit eam mentem, ex litteris, quas [Note: 77 Epistola fundatricis Collegij Nolans.] ad Lainium Vicarium sua exaratas manu superiore anno dederat, non ingratum erit cognoscere. Nolanam, inquit, ciuitatem, apud quam maximam et optimam vitae meae partem exegi,
quamdiu in ditione habui, multum amaui, quod semper erga me obseruantissimam experta sum. Nunc vero, posteaquam mea esse in potestate desiit, amo etiam magis. Cum enim nihilo me, quam ante, obseruet minus: et quicunque casus incidat, nihilo secus quam si domina essem, tractet; haec mihi officia eo sunt gratiora prioribus, quod illa videri necessaria poterant, haec plane sunt voluntaria. Agitanti autem mihi assidue quemadmodum tantorum meritorum gratiam queam referre, in mentem venit, si curarem vt ciuitas libera, suique iuris esset, ac multarum praeterea dominatu vrbium potiretur, beneficium multo leuius fore, quam si ei Collegium e vestris Patribus impetrare conarer; daremque operam, vt Dei famulos adeo communi Domino caros, ita proximorum saluti addictos, ad eamque curandam solertes acvigiles intra sua moenia haberet. His adiicit vrbem esse opulentam, incolis refertam nobilibus, morum facillimorum, multisque perdoctis. Quoad certa domus compararetur, media in vrbe ccleberrimo loco in promptu esse viri nobilis aedes (is erat Hieronymus Mastrillius, qui deinde filios etiam duos Gregorium et Carolum, de quibus suus erit dicendi locus, Societati dedit) quas gratis traderet incolendas; aureosque hoc initio reditus annui ducenos se polliceri, praeter ea, quae collatura in dies ciuium pietas foret. His litteris acceptis Lainius gratiis actis, reque in Praepositum, qui erat creandus, reiecta, Hieronymo Vigne Societatis homini amantissimo, vt qui ei se ipsum deuouerat, et Rectori Collegij Neapolitani Christophoro Mendozae mandat negotium eam rem propius cognoscendi. Vix inierat dein Lainius magistratum, cum secundum gratulationem instat pia ac vigil Comes, aureis centum ad viaticum, et aliquid ve stium comparandum missis, vt Collegium extemplo mittatur. Profectus estigitor Roma Ioannes Montoia Rector cum Sociis vndecim: quatuor in his sacerdotes ad Sacramenta ministranda, Deique verbum serendum: tres Magistri Latinas litteras tradituri: duo domestici ministerij adiutores, et quos vsque ad numerum quaterdenum, Neapolitanum Collegium suppleturum erat ad subsidium aegrotantium, vel morientium Magistrorum, interim futuri discipuli. [Note: 78 Magnagratulatione excepti Nola Patres.] Hi omnes excepti sunt perhonorifice ac perhumaniter, multisprimorum partim in equis, partim pedibus longe obuiam egressis: quorum comitatu stipati, festo interim etiam nolarum sonitu publicam celebrante laetitiam vrbem Dominica sacri Aduentus quarta iniere. Ea ipsa nocte [Note: 79 Nocte proxima manna e corpore S. Felicis manat.] e sancti Felicis Nolanorum patroni corpore latex, qui sacer ac saluber habetur, (manna id genus liquoribus vulgus fecit nomen) manauit. Quod quanquam non plane praeter solitum cuenit; tamen quia persuasum est ciuibus, vbi manat, felicitatem portendere, obseruata res est, et tanquam vetus patronus nouos hospites laetus ac fauens exciperet, cumulauit gratulationem, et spes omnium confirmauit. Anno insequenti Comes maiorem in dies fructum ex instituto Collegio capiens, magnificas ei ac peramplas, quae Comitum Nolanorum fuerant, pretio comparatas aedes cum hortis attribuit; et in eas subinde migratum ab domo Mastrilliana. Quam ipsam tanta ex eo tempore prosecuta in omni genere felicitas est, vt Hieronymus in exemplis felicium hominum numeretur, et quidam dicerent quemadmodum ingresse suo Dominus in domum Zacchaei salutem importauit, ita receptam Societatem domui Mastrillae faustitatem attulisse. Porro ad conficiendum annuum vectigal [Note: 80 Nolanorum benignitas in Collegiam.] complures ciurum certam singulis annis, hi denûm, alij senûm, quidam binûm aureorum stipem, et consimilem alij spoponderunt, tanquam omnes vellent in sancti operis partem venire. Sed et ad vectigal, et ad templum quoque aedificandum ipsa plurimum Comes Nolana contulit, vt merito parens habeatur. Quo in templo suum condi corpus, quod postea factum est, iussit. Haec e multis, quae flagitabantur, instituta Collegia. et in caeteris, qui aduocabant, populis ratio habita necessitatis: vt vbi praesentiore opus remedio esset, eo prius accurreretur.
[Note: 81 Bobadilla missus in Vallem Tellinam.] Vallis Tellina praeferenda multis est visa. Iacet haec Vallis inter Alpina iuga in Rhetis Comensi Episcopo diuinis in rebus, eadem in humanis Grisonum (hos olim Rhetos fuisse aiunt) ditioni subiecta. Inter eius oppida, nec infrequens, nec ignobile est, quod Pontem appellant. [Note: 82 Vbi Antonius Quadrius Collegium meditatur.] Hinc genus ducebat Antonius Quadrius Eques, vir apprime pius, et in arte, quam tractabat, excellens. Chirurgum apud Ferdinandum Regem Romanorum agebat. Is perspecto quam vtilia Germaniae terrae Societatis studia essent, opportuna suae quoque patriae ratus fore, iam dudum aliquot impetrandis instabat, censum (vt in ea locorum tenuitate) ad fundandum Collegium satis luculentum destinans. Cum Petro Canisio plurimum egit. Patres tot circa populorum calamitates ac pericula reputantes animo, dignamque prorsus auxilio caritatem Quadrij, Bobadillam ei pridem in Germania notum carumque, haud ignarum prouinciam quam laboriosam subiret, mittunt. Ex eo, vbi Pontem venit, [Note: 83 Status rerum in Valle Tellina.] certius status rerum est cognitus. In illud Italiae Germaniaeque confinium, tum ex regionibus citra montes faecem confluere hominum, tum e locis trans montes corruptos, corruptoresque descendere. Desertorum siue Ordinum Religiosorum, liue Catholicae fidei receptaculum ibi atque asylum esse. Res administrari ferme per Lutheranos, quippe a Grisonibus impositos. Potestatem alloquendi populum Catholicis magistris fieri, si pecunia redimant: id circo aegre biduum principio ipsi Bobadillae precario concessum. Bonam indigenarum partem aduenarum peste vitiatam: praeterea conuentum eo tempore a Grisonibus celebrari, in quo magnus erat timor, ne et sacrosanctum Missae sacrificium; et coenobium, quod vnum supererat Religiosorum S. Dominici tolleretur; nedum spes esset Societatis domicilio locum aperiendi. Super has animorum difficultates narrabat Bobadilla benignam sibi tolerantiae materiam ab loci natura esse. Inter horridas rupes, et sepulta niuibus iuga montium hiemandum, nec vestitu suppetente, neque victu insuetis ad vitam nisi aegerrime sustinendam. Quippe incolas castaneis plurimum, milioque interdum, paucos triticeo pane, eoque peratro
victitate: apud quos tam rara pecunia sit, vt duodecim nummos aureos, quos vna cum socio toto in itinere ipse absumpsisset, pro immenfo pondere mirarentur: neque aes, vnde ii redderentur, nisi motu ingenti, et longa circuitione multis ex partibus corradi posset: tamen sibi Christi gratia nixo, et animum ad plurima toleranda, et ad efficiendum aliquid spem adesse.
[Note: 84 Chorus Roma coeptus.] Inter haec Romae quae ad chorum necessaria erant, paratis, III. Kalendas Octobris luce S. Michaeli sacra initium fit cantandi. Dum disputabatur, quo modorum genere vtendum esset, ipsemet Pontifex, quod ante innuerat, fore sibi gratum significauit, si absque varietate vocum musicoque concentu, pie distincteque pronunciantibus, quam canentibus propiores, similiter ac Theatini simplicem et aptum ad intelligentiam ac motum populi cantum inirent; talisque est initus. Nunquam alias tam Romae populo Principibusque grata Societas. Fama erat, modo templum caperet, neminem fere Praesulum fore, [Note: 85 Aa Lainij conciones concursus.] neminem e primoribus ciuium, qui Lainij concionibus non adesset: quin etiam et Religiosis, et liberis sacerdotibus ad excolendam pro virili Domini vineam excitatis, alia Romae ac superioribus annis erat facies. Multi in suggestis concionatores, multi ad subsellia confessarij, multi ad sacram mensam caelestes epulas frequenti populo porrigentes. Templorum cultus nitidior, et maior ornatus, habendae sacrosanctae Eucharistiae dignior sedes. Quae qui cum praeteriti negligentia temporis conferebant, non poterant non dulcedine magna repleri, et quasi renascente mundo Deum de tanto beneficio non infinitis [Note: 86 Sodalitas sanctorum Apostolorum a Lainio instituta.] laudibus cumulare. Praeter auxilia et custodiis et nosocomiis allata, cum difficillima esser annona, Lainij operâ instituta Sodalitas e nobilibus viris templum Societatis frequentantibus ad inopes subleuandos, praesertim qui prae pudore grauius laborabant, quorum non exiguus numeruserat Quae hodieque Sodalitas sanctorum Apostolorum nomine optime de ciuitate merita perseuerat. In Romano Collegio studia litterarum florentissima: et quanquam multi non per Italiam modo, sed etiam in Germaniam, Boemiam, Belgium et Gallias dimissi erant, tamen Socij extremo anno numerabantur centum ac tredecim. Quippe tam multos Deus quotidie submittebat, vt per autumnum amplius quadraginta recepti essent. Inter quos et eos, qui [Note: 87 Discrimen eorum qui in Italia, et qui in Hispania Sosietati se adiungelant.] in Hispania recipiebantur, hoc intererat: quod pauci Romae accedebant ab scientia parati ad continuo res agendas; Iuris ciuilis artisque medicae haud rari Doctores, at Philosophiae Theologiaeque, vel omnino, vel ita expertes, vt docendi iterum essent: cum in Hispania contra plerique se adiungerent humanarum diuinarumque rerum scientia clari, et concionandi animatumque negotia tractandi periti. Quod sane admirabili modo sua Deus suauissima prouidentia faciebat, vt tantum opus, quod eius in laudem Sociotas erat ingressa, tueri posset, et praesentes ei operarios mittens, et his perpetim successuros. Inde autem factum est, vt pleraque munerum grauiorum per omnes fere prouincias Hispani Patres ea tempestate tractarint.
[Note: 88 Indicta gratiarum actio pro incremento Societatis:] Extremo anno Lainius commissae sibi familiae statum, quaeque ad eam vel tuendam, vel prouehendam valere possent vbique terrarum attente circumspiciens, impense per litteras quaedam rerum capita commendauit. Primum, vt, quoniam Deus illam tam breui spatio vsque eo amplificarat, siue genus personarum et numerus, quibus auxerat; siue prouinciae, ad quas dilatauerat; siue in commune hominum adiumentum, quo cuncta ipsa Sodalitas et eius amplificatio tendit, feliciter gesta spectarentur; singuli de tot beneficiis eius benignissimae maiestati praecipuo studio gratias agerent, tum id sane officio postulante, tum vt haec pia sedulitas caelestis Patris beneficentiam ad conseruanda concessa dona, et vberiora in dies pro eius maiore gloria, sanctaeque Ecclesiae emolumento largienda inuitaret. Quippe vulgo etiam constat, nulla aequere, quam grato ingratoue animo beneficentiae fontem, vel exuberare, vel exarescere. [Note: 89 et precatio pro defunctis, quae Societati proprie conuenit.] Deinde summe commendauit, vt quotidie, quamque frequentissome animarum, quae in purgatorio igne cruciantur, studiose meminissent. Nam quandoquidem Societas tantum exhaurit laborum, occupationibusque tam multis, siue litterariis, siue spiritualibus implicatur eo dumtaxat, secundum Dei gloriam, consilio, vt homines ad aeternam felicitatem consequendam iuuet, quem ad finem creati, pretioque tam grandi redempti sunt; consentaneum profecto esse, vt eumdem persequens caritatis spiritum, etiam ex hac vita digressis ad cursum conficiendum opituletur, ne iusta sit illis causa Societatis caritatem quasi imperfectam et mancam accusandi; et merito liceat conqueri, se medio in itinere, eoque loco destitutos, vbi nullam omnino sibi ipsi opem queant afferre. Vtrumque hoc caput vehementer commendatum singulis Borgia quoque cupiebat: et in caeteris, quae ratus animaduersione digna per litteras ad congregationem retulit, adnotauit. [Note: 90 Bonum magis commune praeferendum minus late patenti.] Ad haec qui praeerant, omnes admoniti, vt, quoniam non eius tantum partis cui praefectus quisque est, sed magis totius spectare Ecclesiae Dei, ac Societatis commune bonum debet; si quem forte ex cellenti aliqua facultate praesertim guberuandi, docendi, concionandi praeditum haberent, quem spes foret alibi, quam vbi esset, vtilius operam nauaturum, id candide Generalem [Note: 91 Perpetui Grammatica Magistri quarendi.] Praepositum admonerent. Postremo, cum in infimis Grammaticae classibus latissimus offeratur campus diuinae gloriae seruiendi, optimeque de Christiana merendi republica, siue quod auditorum in iis classibus maior est numerus, siue quod tenerior ac simplicior aetas aptior est ad pietatis recipiendam ac retinendam formam (cum ferme, quae prima insederunt animo, difficillime abojeantur; et, vt vitae posita initia sunt, ita reliquum consequatur) res tanti ponderis vt quam aptissime tractaretur, quoniam in quibus diutius quis versatur, ea fere melius agit; viderent num homines idonei essent qui sanctissimo vtilissimoque huic muneri aetatem suam omnem vltro deuouerent:
[Note: 92 Qui missienem Indicam cupiunt, debent Generalem admonere.] ac similiter obseruarent, si qui libenter ad Indos ac Barbaros ituros se demonstrarent. Tam enim difficilem prouinciam iis praecipue videri demandandam, qui ad eam praeter Moderatorum iussa suopte quoque nutu ferantur. Quae vbi denunciata Sociis Praepositi voluntas, cum ante multi Indicam ambirent expeditionem, multo inde plures eam sibi aliis super alias litteris precari institere. Nam qui nutum ante obedientiae taciti expectabant, cum ipsa iam obedientia iuberet loqui, non modo nihil contra perfecti obsequij rationem committere se certum habebant suis in ea re studiis declarandis; sed potius nisi indicarent, et obedientiae, et ipsis Indorum animis, ad quos seruandos fortasse missi fuissent, si paratos se ad iter significassent, fraudifore.
[Note: 93 Vita et obitus P. Danielis Paeibruck.] Natali Christi die aeternae, vt certa sunt argumenta, ortus est vitae Daniel Paeibruck Collegij Montis regalis in Sicilia Rector. Cum ageret animam, rogauit ad solennem professionem, ad quam fuerat a Beato Patre designatus, quo tanto cum Societate coniunctior migraret, admitti: quod ei Domeneccus voluntatem Lainij interpretans, et quid de Daniele Ignatius sensisset memor, concedendum putauit. Multis antequam obiret diebus Rectori Panormitani Collegij Paulo Achilli, et ipsi Prouinciali Domenecco, qui haec ipsa scripsit, apparuisse sibi iuuenem vna cum duobus comitibus confirmauit, ac denunciasse die Natali Domini migraturum e vita post prandium. Eo malum, cum haec narrauit, excesserat, vt Patres de viso ambigerent. Nemo enim omnium erat, qui ad eam vsque diem extracturum animam crederet. Vbi vero praestitutus dies adfuit, cum perinde ac superioribus diebus, nihilo deterius haberet, multo magis de visi fide ambigebatur, cum causa mortis noua non appareret. Verum vti praedixerat, ita prorsus euenit. Post meridiem summa cum animi orisque alacritate Panormi, vbi aegrotabat, edito tantum singultu, vinculis solutus est corporis. Habitum est inter caetera eius aeternae felicitatis indicia Collegij Montis regalis res continuo post eius obitum facta melior. Nam migraturo Patres salutationes ac mandata ad Socios beatos nominatim ac generatim dederant, resque prouinciae commendarant; quae vt alacer acceperat, ita fide liter executus, sui potissimum Collegij memor haud dubie credebatur. Hic est Daniel a Denderamonda (Teneramondam alij vocant) qui anno saeculi huius XLIV. in Societatem Louanij receptus a Fabro, missusque cum aliis in Lusitaniam, et inde remissus in Belgium, ac mox euocatus in Italiam Patauij Theologiae studijs operam [Note: 94] dedit. Inde anno quadragesimoseptimo, rursus in Belgium missus, breuique reuocatus, res in Sicilia praeclaras gessit Panormi, Catanae, aliisque locis, et praecipue in oppido Itala, vbi et populum ipsum, et Abbatiam Monachorum sancti Basilij ad egregiam Christianorum morum formam excoluit. Aliquot ibi consedit annos, nunc in monasterij oppidique templis concionem sanctioribus diebus, ex sexta quaque feria catechesim habens, nunc detergendis coscientiis affixus, ne tum quidem cum morbo ipse langueret, vacatione vtens imbecillitatis humanae. Inimicitias extinxit, superstitiones sustulit, notitiam Christianae disciplinae vulgauit, ipsis quoque Monachorum ritibus Graecis, quos per imprudentiam despicere populus videbatur, publice explicatis, auctoritatem et venerationem quam merentur, quaesiuit. Interdum quoque per dioecesim prope omnem Mamertinam excurrit Apostolico ritu, ad Dei regnum voce omnes manuque inuitans; oppidatim et pagatim catechisticas scholas inducens. Quibus in excursionibus, non labores modo viarum, sed et non raro famem ac sitim, et rerum, quas natura desiderat, inopiam tolerabat. Sed ita omnes molestias et penuriam temperabat Dominus, vt profiteretur expertum interea se centuplo maiorem consolationem, et animi corroborationem, et perceptionem supernae lucis. Nam cum et librorum copia, et otium ad commentandum deesset, aderat tamen tanta ad dicendum vbertas, tantaad quaestiones de officio, quamlibet impeditas diiudicandas perspicacia et solertia, absque omni angore, vt praesens Dei fauoroculis prope ac manibus teneretur. Nimirum vere humilis obedientisque seruuli operosam caritatem respiciebat bonus ille Dominus, ac fouebat, qui humilibus dat gratiam, et laudem ex ore infantium perficit. Ille vero quoa dministrum se boni publici commodiorem redderet, non modo aliis disciplinis imbuerat diligenter animum, sed etiam Graecam linguam et Hebraeam bene didicerat; et quidquid ab animarum vacabat opere, mira temporis parsimonia in sacra monumenta idiomatis iis legenda conferens, tum suam, tum alienam pietatem rigabat viuis fontibus et alebat. Iamque ita munitus et instructus id agebat, vt ad Palaestinae sacra loca ab impietatis, si consequi posset, tyrannide vindicanda destinaretur, quod ea Beato quoque Patri fuisset cura, et Iudaeorum conuersionis, erga quos ob Christi originem benigne afficiebatur, post illatum iam vltimis Indiarum gentibus Euangelium, appropinquasse tempus existimaret. Caeterum sileri non debet, sub mortem, cum rerum color ex sublucente iam futurae vitae radio cernitur, morsu non caruisse, ne forte quid studij contulisset in peregrinas linguas, quod animis potuisset impendi.
[Note: 95 Syracusani Collegij seruor.] Inter haec Collegia Sicula magnis proficiebant incrementis. Haud alibi magis quam Syracusis ipsa sibi paulatim collegarum virtus et nauitas ad notitiam et caritatem ciuitatis praeluxit, cum primo non solum obscuri, sed vulgo etiam inuisi accessissent. Nouem haud amplius erant, pari numero tripertiti, sacerdotes, scholastici, familiarium operum administri. Nemo non ministerium implebat suum; verum sacerdotes duo Ioannes Philippus Casinus, et Michael Laetauallis louge supra caeteros eminebant. Ille praeter Collegij praefecturam quidquid mente sacerdos, vel ore, demum aure manuque potest, in publicas ita conferebat rationes, vt laboriosa caritas cum [Note: 96 Michaelis Laetauallij sanctitas.] simplicitate modestiaque certaret. Hunc natu grandem iucundum erat inter paruulorum innocentium gregem, dilectam Christo aetatem, videre pro Christo repuerascentem. Senas ea tempestate quotidie ludus in Sicilia tenebat horas. Illum nec magnitudo frangebat laboris, nec longinquitas
delassabat temporis, nec pueriles quidquam inepriae commouebant. Superque ea totus in sacerdotalia ita se dabat munera, vt desideria naturae non sentiret. Itaque hoc ipso datae anno litterae talia de eo nunciant. Is, qui sacerdos et Praeceptorest, adeo in omnibus est mirus, vt fidem res excedat. In proximorum salute ita occupatus videtur, vt de nulla re alia cogitare eum putes. Quoties ad vespertinas vsque horas non pransum, et post bonam noctis exactam partem non coenatum confessiones audire illum videmus? Sancti huius animarum zeli eui dentius signum illud sit. Forte nobiscum bonus iste Pater pransus non fuerat. Postautem aliquot horas ad prandium accersitus, Quid, inquit, num ego adhuc pransus non sum? neganti, Equidem, respondit, come disse me existimabam. Neque mirum: proximos enim adiuuare, et in rectum iter adducere, eius est cibus: cui si concederetur, non raro dubio procul et prandij et coenae hac ipsa de causa obliuione caperetur. Hic idem praeter scholae sibi impositum onus facile sexcentorum confessiones ordinarias audit, inter quos ex huius vrbis primariis quidam sunt. Nunquam huuc moestum, nunquam piis non inuigilantem operibus cernimus. Quid plura? Apud Syracusanos iam fere proprio nomine appellari desiit. Bona siquidem ciuium pars Sanctum illum Patrem nuncupat. Haec virtus, haec fama Michaelis erat hoc tempore, quam perpetuis deinceps auctibus, multis quoque et illustribus edendis miraculis consequens aetas vsque ad vltimum cumulauit. Caeterum pestiferae per aestatem Syracusis grassataefebres, quae multos mortalium rapuere, caritatem Patrum nudarunt, dum promiscue ad summos et imos laborantium accurrunt, et agentibus animam totos interdum dies et noctes adsunt. [Note: 97 Opus iuuandi moribundos maximum.] Quod opus miram ab ciuibus gratiam iniuit, et Episcopus Hieronymus de Bononia ita commendabat, vt, quoniam summa rerum in morte agitur, nullum diceret conferri posse cum eo.
[Note: 98 Petri Venusti Martyris egregij labores.] Bibonense Collegium Petri Venusti postea Martyris auctoritas et industria sustinebat, gratia et fauore Ducum Petri Lunae, eiusque coniugis Isabellae Vegae, quorum regebat animas, subnixa. Dumque his adest, vna populis, apud quos illi pervarias anni tempestates degebant, nunc Bibonae, nunc Calatabellottae, nunc Saccae commoditates plurimas afferebat. Dicebat assidue in summis templis studio magno, facultate non exigua. Catechismum rudibus, quaestiones conscientiae Clericis exponebat: expiabat poenitentia sontes: simultates tollebat: virginum coenobia ad seueritatem disciplinae pristinam reuocabat: colligebat ex opulentis luculentam stipem, et miserias inopum ostiatim leuabat: complures ob aes alienum vinctos persolutis nominibus liberabat: aderat aegris ac moribundis: aliisque, quas ministrabat caritas, mille viis omnibus omnium inseruiebat temporibus. Quaedum maxime vrget [Note: 99 Isabellae Vegae obitus et virtus.] Saccae, Dux Isabella octauo a partu die III. Nonas Ianuarias funere sane acerbo rapitur. Digna immortalitate femina, digna parentibus atque germanis: cui Christianorum decorum nullum deesset; non sanctitas morum, non aduersus diuina studium, non ars et cura regendae domus, non denique siue in subiectos clementia, siue benignitas in calamitosos: nostri vero nominis studiosa in paucis. Bibonensis Collegij parens fuit, quod meditabatur quam optime constitutis adaequare. In eius templo condi se iussit, cui perficiendo pecuniam legauit: et ingentem pridem thesaurum donarat praeclaras Sanctorum reliquias olim Romae a parente sua (dum Ioannes Vega Caroli V. orator esset) conquisitione magna collectas. Inter acerrimos dolores hortante Patre Venusto quietis vt aliquantum caperet, (nam etiam tum piis animum curis fatigabat) Pater, inquit, non id tempus est, cuius debeat fieri iactura. Flentibus circase cunctis, sola laeta erat, tota in immortalitatem versa, omnia habens solatia, omnes delicias in colloquiis, quae cum Christo Domino crucifixo perpetua habebat. Adfuit morienti, laudauit demortuam pro concione Pater Venustus, et deinde ad Praepositum Lainium scribens sperare se confirmat, quamuis rarum illud virtutum omnium (sic enim loquitur) exemplum amissum esset, ac tantum Bibonensi primum Collegio, tum aliis omnibus praesidium decessisset; tamen patrocinaturam eam e caelo, opemque Duci impetraturam, vt coepta perficeret. [Note: 100 Calatabellota sedes inchoata.] Quod non temere speratum subinde appatere coepit, nouo Calatabellottae domicilio, vbi aestate Dux agitabat, inchoato. Quod visum est Patribus concedendum non publici modo boni, sed etiam priuati respectu. Biennio ante cum primum adita Bibona est, e collegis duodecim exiguo interuallo quinque mors eripuerat. Proximo anno, tametsi vnus tantum ceciderat iuuenis Perusinus, obedientia, simplicitate, suique contemptu singulari, et caeterarum exemplar virtutum, Hercules nomine; reliqui tamen vno alteroue excepto, decubuerant periculose omnes, haud facile euasuri, nisi e Collegij tectis migrassent. Quo tempore cum oppidanorum in eos vniuerse omnium, tum priuatim Carmelitarum Religiosorum manifesta pietas facta est. Quippe receptis ad se non domicilium modo hospitaliter, sed omne dies ac noctes obsequium, vultusque et animos plane fraternos exhibuere. Ergo cum in huiusmodi casus non alienum videretur Calatabellottensis sedes perfugium praebitura, et Duces pollicerentur alimenta, et se quoque aliquid collaturos oppidani ostenderent, et Vicarius Agrigentinus sanctae Margaritae dicatam cessisset aedem; Venustus Panormo primos incolas anni huius aestate duxit. Quatuor ii fuere, quorum Praefectus Angelus Policinus breui extinguitur ingenti damno prouinciae. eam virtutis et ad agendum de superiore loco apud quemlibet coetum facultatis eximiae expectationem concitauerat. [Note: 101] Petrus ei Mercatus successit, is, qui postea expeditionem Indicam impetrauit, haud veteranus ex milite profano sacerdos. Caeterum subinde Dux in Hispaniam cum abiisset, populares, quos ad recipiendum Collegium nulla ma gis causa perpulerat, quam vt oculis domini seruirent; vbi e conspectu ille euanuit, adeo se difficiles infensosque praebuere, vt deserenda statio videretur. Duratum est tamen, et, vt assolet, constantia vicit. Per autumnum vno aperto ludo,
moxque duobus adiectis, vbi suos quisque suorumue liberos caritate viderunt ac benignitate paterna, religiosaque patientia gratuito edoceri: simulque quos modo licenter vagos in puerilibus dolebant nugis ac vitiis adolescere, iam pietatis viderant atque humanitatis disciplinae deditos; domi morigeros, foris modestos; excussas ex ore contumelias, e manu iniurias, lusorias e sinu pagellas; dispicere coeperunt, quid ad se boni [Note: 102 Publicae vtilitates ex noua sede.] haud cogitantes venisset. Vbi vero Iosephus Blondus e schola in templum saepe digressus ipsum pro concione populum edocere instituit; nec secius in poenitentiae sella munere sacerdotes suo, itemque per oppidum apud aegros et moribundos funguntur; quin et Magistri per vacuos operum dies circum vicos sparsi, vt in globos incidêre feriatorum, manipulatim noxas indicatum ad sacerdotes adducunt; denique conquisitis ostiatim ex horreis et loculis ditiorum solatijs tenuiorum penuriam leuant; ac tota sensim facies oppidi immutatur; tum scilicet mutatis aninis, amore cum Patribus et veneratione certabant. Merces operae vel prima fuit coercita linguarum intemperantia. Ipse Sociorum conspectus atque occursus iniiciebat fraenos, et faciebat cautiores, tum veneratione, tum quod incastigatos se norant non abituros. Nec facile dictu est quantum coetibus sacris iuxta virorum ac feminarum cum sermonibus et familiari vsu, tum exemplis ad sanctiorem vitam allatum sit incitamenti aclucis.
[Note: 103 Catanenses scholae.] Hoc eodem anno Catanae, quod inchoatum biennio ante erat Collegium, ad iustam prouehi molem coeptum, duabus in eo discentium scholis institutis, quibus tertia mox et quarta adiectae. Omnes Catanensium ordines perpetuo semper tenore beneuolentiae singularis, et incrementis fauere Collegij, et Patrum laboribus vsi sunt. Sancius hîc Ochioa Nauarrus per Antonij Vinckij absentiam, postque eius decessionem Rector curauit. Aduersus quem aliquanto post, cum deplorata valetudine iaceret, tanta omnium caritas apparuit, ita vota votis accumulata, et continuara ieiunia, et nudis pedibus circa templa cursatum, vt creditum sit plane vi precationum fugientem e corpore animam retentam.
[Note: 104 Panormitani Collegii columna.] Mamertinum quoque et Panormitanum Collegia inclarescebant in dies magis. Huiusce profectus tum curae, tum praecipue sanctitati Rectoris tribuebatur Pauli Achillis. Acris quoque mirum in modum iuuabat Ioannis Baptistae Carminatae facundia, qui necdum sacerdos in suggestum productus, moxque beneficio legis ante legitimam aetatem sacerdos creatus, conuersiones animorum (vt ipse testatur Paulus Achilles) [Note: 105 Messana res praclarae Ottelli.] mirabiles plane efficiebat. Messanae non modo spectabilis, sed prorsus vltra vires humanas habebatur Hieronymi Ottelli operosa solertia. Feriatis quibusque diebus in Collegij templo concionem matutino docebat; a meridie in basilica vrbis primaria, quae Deiparae sacra est, S. Pauli Epistolas exponebat. Inde sub vesperam in coenobio deuotarum Deo virginum, quas ad conferendas res in medium, vitaeque communitatem hortatibus suis compulerat, verba velut recens et integer faciebat. Quo triplici labore ita die fractus non est; vt quartum post paulo accumularit. Cum enim reuersus ab Vrbe Domeneccus in Collegio Neapolitano conspectam sibi Sodalitatem narrasset, in quaper familiarem catechismi expositionem ad insignemvittutem homines formarentur; arripuit statim Ottellus industriam, emolumento sane praeclaro. Inde enim efficaci prodiere virtute viri, qui non modo in suas, sed late tota Messana vicinorum in domos Christianae formam innocentiae operâ et exemplis introduxere. Haec Ottelli cum essent feriatis diebus nunquam intermissa munera, operosis illa erant. Intra domesticos parietes quotidie scholas de officiorum momentis habebat: superque ea sexta quaque feria libros Salomonis explanabat in templo: et priuatim domesticis Constitutiones Societatis declarabat. Denique et super mensam non raro reficientium cibo mortali corpora, nutriebat animas immortali pabulo verbi Dei. Ad haec superat prope fidem, quam vnus multorum confessiones quotidie exciperet, quam multis agentibus animam praesto esset, quanta consultorum turba assdue vallaretur. Neque tanta haec grauissimorum munerum varietas, siue solida fruge, siue approbatione communi destituebatur. Fuit cum in verba Christi Domini, Pater ignosce illis, de condonandis iniuriis tanto egit motu, vt digressi e concione mortales velut attoniti alij ad aliorum genua, vt sibiper vicos occurrissent viri ac feminae nobiles prouoluerentur, et inuicem veniam offensiouum rogarent. Homines dissoluti, et ab rebus diuinis plane auersi, vt primum concionatorem sancti Nicolai (ita nominabant) siue curiositate pellecti, siue necessariorum adducti precibus audiebant, mutatis abibant animis, ac ferme ipsi setotos Ottello ducendos fingendosque praebebant. Quam vero cupide audiretur, tametsi confertissima concio, et in occupandis locis concertatio, et amplificatum collatione auditorum voluntaria templum satis ostendit, tamen illud documenti loco ponatur. Cum iam diu pomeridianas disputationes in templo principe haberet, Messanam venit doctus et eloquens coenobita: qui, siue vltro eum locum, siue ab quopiam (quocunque tandem studio) incitatus appetierit, adit Ottellum Canonicus e primis, communique Collegij nomine rogat, vt parcere paulisper sibi, et diuidere laborem cum viro praestanti, quem nominabat, velit. Dubitatio nulla fuit Ottello, quin nobilem illam palaestram athletae nobili non modo libenter, sed cum gratiarum quoque actione cederet: simulque, ne quid laborum ipse remitteret, inchoatas disputationes in domestico persequi templo instituit. Auditores in Ecclesiam matricem ad nouum oratorem affixis per vrbem libellis inuitantur. Caeterum vix in suggestum Ottellus processerat, ac dicere templo auditorum refertissimo exorsus erat, cum Canonicorum fere omne Collegium, praecipui ciuium, et aliquot e Magistratu, qua data via in concionem ingressi dicentem magnis vocibus interpellant; factam sibi dolent iniuriam, alium se praeter eum nolle doctorem; descendat continuo, et ipsos sequatur. Nihil ille praeferendum ratus obedientiae continuo descendit.
Tum vero velut humeris, et inter manus cum summa gratulatione rapitur, et concione vniuersa sequente, ad templum princeps transfertur. Ibi solennem tractatum habet, sed, vt erat nihilo magis voce, quam re nuncius pacis ac praedicator modestiae; ne quid dolerent, qui alterum euehebant, et aliquid factionis cooriretur, efficiendum ipsemet cum Canonicis sumpsit et effecit, cum bona gratia eorum dicere vt sibi in sancti Nicolai liceret; et vacuum oratori, quem [Note: 106 Confessariorum feruor Messanae.] vellent suggestum princeps reliquit. Huic tantae tamque multiplici concionatoris industriae etiam confessariorum respondebant Messanae pro virili conatus. Voto se quidam eorum Paschales circa ferias obstrinxere non destituros quoad tricenos minimum quisque audisset ex iis, qui confessionem ab annis quinque aut amplius omisissent. Et impigre ad sanctam quasi venationem egressi, sagacique caritate viris tanquam venaticis catulis inter milites, inter agrestes, inter nauticam turbam, et alia negligentiora pietatis genera dimissis, voto vel in triplum satis fecere, inuentis praeter caetera desperata capita hominibus tribus, qui nunquam omnino conscientiam sacerdoti (et prouectiorerat aetas) aperuerant, vix lauacro tenus et nomine Christianis. [Note: 107 Prouinciae Sicilia florentissimus status.] Hoc autem aestu animorum dum suam quisque non tantum Messanae, sed vbique per insulam certatim administrant partem, nec gymnasiorum minus, quam templorum studia feruent, interque sepulchro certamine litterarum magistri, criminum cognitores, diuini verbi praecones contendunt, atque vicissim alteri alteris porrigunt in loco manus, et mutua succurrunt ope; florebat sane tota Sicilia, inque dies mirum in modum augescebat Societas cum publicarum effectu rerum, tum Collegiorum firmamentis et celebritate nominis, et nouorum domiciliorum apparatu, denique et numerosae sobolis accessu. Ludouicui Vngria vt se ex morbo reficeret, Messana in Montem fortem abierat. Inde reuertit non modo validus, sed quatuor auctus Sodalibus, interquos indolis rarae Stephanus Tuccius fuit. Ob eamdem valetudinis reparandae causam in oppidum Veneticum Angelus Sibilla adolescens missus, inde sacerdotem gentilem, atque cognominem suum rarae hominem bonitatis, seniorem [Note: 108 Totae domus Societatem expetunt.] Angelum Sibillam ad Tirocinium duxit. Quin haud alibi plures Societatem inire domus totae cupierunt. Exiguo interuallo germani tres fratres Regij cum patruele et consobrino accesserunt. Ad haec paria aliquot patrum ac filiorum: tum Oliuerij tres vna cum parente: mox item cum parente Sardi fratres quatuor.
Rebus hoc secundo cursu euntibus non deerant casuum aduersorum incursus; ne videlicet Satan pro domito se planeque subacto profiteri videretur, vel filiorum nota famulos suos, et charactere iustorum priuari Deus pateretur, ac demum negligentia, vel superbia, insidiosae comites [Note: 109 Presbyteri Ioannelli foeda sacrilegia.] prosperitatis, obreperent. Hoc ipso anno longe lateque iniusta laborarunt infamia. Extra aedem Collegij, cui sanctus Nicolaus patronus datnomen, altera erat eodem nomine Messanae, quam Sanctus Nicolaus de Monte appellabant. In hac diuina curabat sacerdos opinione sanctitatis non vulgari: presbyter Ioannellus ei vocabulum erat. Is ibi totum per annum negotiosis diebus quotidie semel, feriatis vero bis ad concionem dicebat. Ibidem administrabat homologeseos et synaxeos Sacramenta non paucis: et praecipua cura feminas quasdam excoluerat. Has ferebat fama quinas senasque horas abalienatas ab sensibus permanere, et longissimum tempus sine vlla cibi fultura sustinere vitam. Paucis ante Pascha diebus rumor accidit primo ipsum presbyterum Ioannellum horas sex in ecstasi, et aliquot dies ieiunum pertitisse: deinde vulgatur mentis impotem factum. Agebant, opinor, hominem in insaniam conscientiae foedae labes, iamque vltrix Numinis ira proferre in apertum occultata diu scelera maturum ducebat. Demum primo Paschae die inter alia pro concione effudit quatuor alumnarum suarum sanctas esse; vnaque nominatim appellata, Adorate eam, inquit, sancta est. A meridie vero rursus ad concionem reuersus de alia dixit, Altera est Virgo Maria in terris: adorate eam, adoraturi aeternum in caelo. et protinus auditores ingenua ad adorandum procubuere praeter vnum Collegij sectatorem; quem presbyter Ioannellus, cum semel iterumque, Et tu bellua quid cessas? intonuisset, haud satis intelligentem compellare de nomine, et increpare non dubitauit. Secundum concionem discipularum quaedam redditurae vicem magistro, sanctum eum praedicare aggrediuntur: idque se, quidquid Cardinales, quidquid Pontifex contra sentiret, testaturas dato iugulo profitentur. Demum presbyter datur in vincula, postque fugam reprehensus ducitur ad sacros Quaesitores Panormum. Hîc foeda et impia dictu confessus exuritur. Non discrepabat a nostris sacerdotij gradus [Note: 110 Ex Ioannello in Societatem infamia.] et cultus. Propositum et munera videbantur eadem vtrorumque: sedulitas in speciem haud dispar: Sancti Nicolai titulus idem. Accessit iniquitas temporum, quod subinde non pauci religionis corruptae rei facti. Ergo per errorem vulgus, per maleuolentiam iniqui infamiam innos vertunt tanta cum apud imperitos inuidia, vt satis mirari non possent, quod iam spirandi nobis, nedum atringendi sacra, agendique cum populo potestas relin queretur. Quae opinio cum publice noxia esset, faciendum sibi ciuitates principes putauere, vt eam diplomatis suis abolerent. Et [Note: 111 Testimonium pro Societate Panormitanorum.] Panormitanus quidem Praetor ac Iuratorum Magistratus haec inter alia prodidere: Scimus et in trepide fatemur sanctissimis horum Patrum institutis, doctrina et pietate plurimos apud nos quotidie, et in scientiis et in spiritu proficere, nec vnquam ab extructo eorum Collegio aliquam vel minimam criminis suspicionem subortam fuisse; quin plurima eorum operâ huic ciuitati emolumenta accessisse; vt nulli dubium sit eos vere in Societatem Iesu esse adscitos; vnde et hoc nomine meriro in hac vita nuncupantur. Quae omnia cum ita se habeant, nostra omnium auctoritate ac fide publice testamur, hos Patres nunquam his, quae sibi vulgo adscribuntur, criminibus fuisse adstrictos. Et, si qui sint, qui hanc conceperint opinionem, posthac deponant, aut sibi certo religioni vertant, quod tantorum Patrum nomini tam facile detrahant: nec illum sacerdotem
[Note: 112 Testimonium Mamertinorum.] in illorum vnquam Societatem admissum fuisse existiment. Mamertini vero, postquam fidem fecerunt, Ioannello nihil cum Societate commercij fuisse, et Patres non modo a culpa, sed etiam ab omni suspicione omnino abesse, subiiciunt. Quin etiam vere affirmare possumus, atque apud omnes libere testificari ab extructo Collegio nunquam quidquam de illorum vita, moribus et doctrina auditum apud nos esse, quod non ad omnipotentis Dei laudem, et nostratium hominum aedificationem maxime pertineret. Scimus eos habendis concionibus, confessionibus audiendis, iuuentute litteris et moribus instruenda, sacris Litteris publice interpretandis, docenda Christiana disciplina, aegrotis ac vinctis inuisendis, aliisque id genus operibus, nec id modico ciuitatis fructu et gaudio assidue occupari. Vitam vero ita castam et incorruptam ab illis agi, vt exemplo non minus, quam eruditione et institutione prosint. Quo factum est, vt magnam probitatis ac doctrinae famam et obtinuerint hactenus apud nostrates homines, et nunc quoque retineant. Quae cum ita sint oramus siqui sunt, qui falso illi rumori fidem adhibuerint, eam opinionem longe abuciant, et quam de huius Societatis Iesu Patribus existimationem bene conceperant, eam libere ac tuto conseruent. Huiusmodi testimoniis aliisque non leuioribus, quae ipsa constanti tenore Sociorum edebant facta paulatim extincta infamia est.
[Note: 113 Canisius de Exercitiis Beati Patris quid sentiret.] Haec dum per Italiam fiunt, Petrus Canisius in Poloniam cum Satriani Episcopo Pontificio Nuncio tendens, vbi Germaniam atrigit, omnia Ingolstadij secunda reperit. Egregie, quod caput et fons caeterarum est rerum, pietas domi proce debat; cuius instaurandae gratia et multi ante eius aduentum, et post multo plures aliquamdiu ad spiritualia Beati Patris Exercitia recessere. Hoc optabat agebatque Canisius, vt semper aliqui domi essent e Sociis, qui in illa se salutari palaestra exercerent: cum diceret, sicut Beatus Pater per eas meditationes propriam illam quasi indolem sanctitatis ac formam hauserat, ita fore vt eius filiis, si accurate conquirerent, per eadem sub sidia spiritus idem impertiretur. Ergo Viennae quoque ac Pragae idem curauit. Viennam tristis praeiuerat (seu forte ibidem extiterat) rumor Canisium haud Tridento procul dira caede mactatum. Quo amicus perculsus nuncio ad Collegium cursu delatus, Patres tam acerbo in casu, tantaque iactura per consolandi studium solicitudine ac moerore complebat, cum ipse extemplo sanus ac saluus apparet Canisius. Ergo fit mira conuesio. Ruitur in amplexus, tanto dulcius, quanto vehementius repentina animum feriunt, quantoque acrior a contrariis contrariorum est sensus. Et cumulauit laetitiam Pater, vbi creationem Praepositi, felicem Societatis progressionem, et praecipuam Dei in Romanas res indulgentiam, et [Note: 114 Patrum Viennensium de ereatione Praepositi Generalis gratulatio.] alia id genus exposuit. Iam primum illi declorati nuncium Praepositi tanta voluptate exceperant, vt octo continuis diebus communiter Deo gratularentur hymno Ambrosij et Augustini, cantico Zachariae, et aliquot precatiunculis quotidie pronunciatis. At vbi res eas Canisius sancta plenaque grauitatis ac suauitatis oratione sub aspectum ponit, et apposite hortatus et aculeos intermiscet, omnium pectora nouus ardor vigorque ad strenue coepta vrgenda subire visus. Caeterum vni maxime Sociorum non gaudium modo, sed et praesentem opem, atque adeo salutem [Note: 115 Canisius periclitanti anime vnius Sociorum succurrit.] viri Dei aduentus tulit. Plus biennium miser ficte se in Religione simulateque versatum professus, demum obstinauerat animum prorsus sacra claustra deserere, seque ad reuisendos parentes cognatosque proripere. Quae diaboli ludibria inter Sodales vulgata hoc grauiorem omnibus curam et dolorem incusserant, quod semper ille, quamuis simulasse diceret, bona obedientis religiosique hominis pignora et exempla praebuerat. At vbi ad retiuendum pro se quisque connititur, non blandimentis, non precibus, non intentatis ab vindice Numinis ira minis, non fusis publice priuatimque ad Deum precibus, non susceptis vltro suppliciis, cum totam pro se domum in squallore et angore cerneret, demoueri ab laeua mente potuerat. Sed cordi fuit Deo, vt tempestiue Canisius adueniret. Is pereuntem filium amanter complexus hortatur, vt aliquid sibi ipse infligat poenae, et flexis genibus extensisque manibus caelestem Patrem precetur, vt ab ea se daemonis fallacia eximat. Qui cum paruisset, postridie ad Canisium prorsus alter redit, fatetur errorem, expiat generali confessione multis cum lacrymis animum, postulat publicam poenam, quo domesticis satisfaciat: exercitationes quoque Beati Patris, quas ante respuerat, vltro petit, ingentique cum ardore obit. Denique sancte vota instaurat, veroque animo diuinum ex integro capessit obsequium, laetis Sociis, necmirantibus minus, quam si reddita vita moribundo esset. [Note: 116 Gymnasiorum vtilitas in Germania.] Res in commune bonum, quoad fas erat in obrutis haereticorum colluuione vrbibus, haud male gerebantur. Maximum ab puerorum institutione solatium accedebat. Numerus nequaquam ingens discentium erat: sed illi in Catholica religione constantes vsque eo, vt, ne veritis diebus carnes attingerent, cum vigerent deprauati parentes, nunc morbum simularent, munc causas declinandae mensae comminiscerentur, nunc etiam simulantes in os inferre, furtim alio proiicerent, nunc aliis atque aliis artibus oppugnationem eluderent. Permulti Canisium adiere rogitantes, vt iis certaminibus ereptos aliquo amandaret, sed ante omnia in Societatem adscisceret, quocunque innueret perrecturos; quidquid muneris aut laboris quantumuis duri infimique imponeret, exhausturos. Bono animo Prouincialis esse iussit: aliquot etiam in Seminarium [Note: 117 Viennae primum Collegium pauperum instituitur.] Germanicum Romam misit. Adhaec Rector Viennensis Ioannes Victoria strenuus, et magni animi operarius Hispanorum ope ad pauperes adolescentes, quorum materia probaretur, alendos et imbuendos litteris contubernium instituerat, sapientissimis quibusque viris maxime inceptum probantibus. Quod non praestantia solum ingenia, quae alioqui iacuissent in tenebris, et in sordidis opificus consenuissent, per hanc opem excitarentur, et euocarentur in lucem: verum etiam sacerdotum inopiae, qua perniciosius prope nihil Germanium fatigaret, aliqua [Note: 118] ex parte consuleretur. Ferdinandus vero Imperator
[Note: Ferdinandi Imperatoris in Societatem benignitas.] paulo ante decretum ediderat, quo potestatem Societati faciebat vbique locorum suae ditionis libere omnino docendi, concionandi, suique instituti munia caetera obeundi. Cupiebat optimus Princeps rueritem in exitium Germaniam sustinere, sed angstiis vndique maximis vrgebatur. Canisium inuisentem excepit humanissime, terque cum eo familiariter, deque arcanis conscientiae suae prolixe egit. Et quia praecipuum ad religionem tuendam repositum in hac pusilla Iesu cohorte sibi rebatur praesidium; inde scilicet fiebat, vt quae ad firmandam eam ornandamque pertinerent. procliuius quam quisquam peteret, largiretur, inuitams vltro, et extimulans ad petendum quidquid ex vsu foret. In Viennensi Academia plerique erant Doctorum dubiae fidei, idcirco Societatis Doctores auctoritate Caesarea confimiauit. eorum que duos in Academia diuinas tradere disciplinas voluit.
[Note: 119 Vita praeclara et mors Theodorici Amsterodamij.] Inter haec satis laeta Socio Canisius, magno Germania ipsa subsidio spoliatur. Theodoricus Gerardi Amsterodamius iam diu fama notus Viennae, et expectatus, quanta cum gratulatione veniens exceptus fuerat, tanto cum moerore omnium postridie quam venerat, morbo correptus Kalendis Octobris occubuit. Theodoricus Canisius Petri germanus ex patre frater, et plane sanctitate germanus paucis ante mensibus Bononiae vna cum Paulo Hoffaeo Theologiae creatus Doctor in Gennaniam missus, qui Amstero damium Theodoricum et iam pridem adolescentem Louanij familiariter norat, et quicum in Romano Collegio arctissime vixerat, haec de eo litteris tradit: Bono genere et consulari satum: inde a puero eximiam prae se submissionem et pietatem tulisse: ingenio vero praestanti fuisse, et inter condiscipulos Lonanij primam omnium consensu iudicum Philosophiae lauream adeptum. Inde cum ad Iuris prudentiam adigeretur a parentibus, nonnullam ei disciplinae, ne contumax videretur, simulque Theologiae, ad quam toto ipse animi pondere ferebatur, dedisse operam, quoad cognita et adamata Societate, ad eam se parentibus insalutatis Romam transtulit. Hîc vero ita probatum, vt ipse quidem Theodoricus Canisius nullius aeque exemplis profecerit: Martinus vero Olauius, qui Collegio praeerat: et Amstero damij praeceptor in diuina scientia fuerat, vir in perspiciendis inferiorum dotibus maxime oculatus, et in probandis virtutibus integer ac prope fastidiosus, dicere esset solitus in magna et eximia iuuentute, quae in Romano Collegio ad totius Societatis seminarium educabatur, cum multa in multis excellerent, fere in quo nihil desideraret, praeter Theodoricum Amsterodamium se quidem reperire neminem. Quippe moribus facillimis, modestiae erga Socios singularis fuisse, ob seruantiae aduersus moderatores et obedientiae exquisitae, ardore ac dexteritate adiuandi proximos insatiabili ac felici, vitae suae custodem vigilantissimum; tanta vero diligentia, vt e confessarij ac moderatorum ore nullum, vnde posset proficere, quin adnotaret, et in libellum referrer, excidere verbum pateretur. Idem quidquid memoria dignum in Romanis Societatis domiciliis fieret, interioris quoque sui hominis vicissitudines, consolationes, molestias; et, vt quidque iuuisset remedioque fuisset, singulis diebus perscriberet. Capita, ectiam omnium, quas siue Natalis, siue alij Patrum ad Socios cohortationes habuerant, tum totas, quas biennio ad populum sacras habuerat scholas Lainius, scriptis mandasse: nihil quotidianorum munerum intermittentem. Quin adeo super haec, cum Philosophiam in Romano gymriasio doceret, Dominicis festisque aliis diebus modo carcerem adire solitum, modo confessionibus audiendis, modo tradendis rudi turbae religionis initiis laborem impendere. Postremo et Collegio Germanico praefuisse Rectorem, pariaque benignitaris et prudentiae edidisse documenta. Nec vero discrepasse a vitae sanctitate mortem. Sed pridie quam moreretur, cum vna Theodoricus ipse Canisius familiariter cum eo ageret, repente erectum ingeminasse, Concentum audio angelicum, carissunc Canisi. comitare me concentum angelicum audio. Vbi vero sacra est oleo perunctus, postingentes de eo munere diuinae bonitati gratias actas, de laudibus Societatis et vocationis excellentia dicere exorsum: ac circumfusis fratribus, qui pro eo non sine lacrymis prostrati in genua precabantur, postremum hoc verbum [Note: 120 Constantia in Religiosa vita quomode tenenda.] veluti sui monumentum reliquisse. Quemadmodum in sanctae fidei rebus dubitare ac deliberare nefas est, ita in vocatione nullum dubitandi, nullum deliberandi esse locum relictum. Si quid igitur vnquam aduersus eam diabolus cogitationi obiiciat, illico, vt fit in rebus fidei, absgendum.
Hoc orbatuis adiutore Petrus Canisius cum bona Ferdinandi gratia, qui et ad Regem Pololniae, eiusque vxorem Reginam ipsius Ferdinandi filiam litteras in rei Catholicae, et Societatis commendationemvltru promisit, et pariter denunciauit ipsius operâ Canisij in conuentu, quem insequentis anni exortu erat habiturus Augustae, vti velle; vna cum Apostolico Nuncio, et ipso Theodorici desiderium grauiter ferente, persequitur [Note: 121 Regni Polonici status.] in Poloniam iter. Praeter labores immensos ex ea peregrinatione haud multum relatum est. Non multis ante annis errorum pestis nobile regnum inuaserat: sed siue Regis, siue Episcoporum incuria ignauiaque (nam vicissim accusabant) in pessimum iam redegerat locum. Constans erat opinio indulgentiam Regis obesse quam plurimum. De seuere impiis puniendis, scalpelloque coercenda serpenti peste sermonem respuebat omnem. Ea impunitate nequissimi homines ad licentiam abutebantur. Episcopi vero plerique senes, simulque doctrina, et doctorum hominum destituti consiliis, iam vt desperata in re id potissimum studebant, si mutandum solum esset (quod malo dominante futurum haud dubie videbatur) vt haberent quo suum et suorum exilium tolerarent: eo fiebat, vt auaritiae nomine male ad vulgus audirent. Princeps haereticorum celebrabatur Palatinus Vilnensis Nicolaus Radiuillus Dux Olicae et Niesuisij, Georgij Radiuilli viri postea optimi et Cardinalis pater. Is primus apud Regem gratia ferebatur, idemque Catholicae religionis funditus exterminandae percupidus. Is Petricouiam, quo indictus conuentus erat, mille equitum superbo comitatu gloriosus
et minax aduenit, nec magnifico minus non modo Procerum aliorum, sed Catholicorum quoque Episcoporum exceptus occursu est. Ea perturbatio rerum erat. Idem, quoniam Rex valetudine identidem incommoda tentabatur, omnia administrabat miscebatque. Tractanda in conuentu potissimum erant tria, primum de Polonicarum, vt aiebant, executione legum: mox de subsidiis ad regni defensionem parandis: in postremum locum reiecta dicebatur causa religionis. In primo capite annus exactus tam superuacua interim Nuncij Pontificij mora, eaque ludificatione. vt videretur diuinitus aegrotasse Cardinalis Pisanus, qui ad eam legationem destinatus initio fuerat, ne inter haereticos, quos impietatis comes barbaries efferauerat, amplissima illa [Note: 122 Res a Canisio in Polonia gesta.] dignitas obsolesceret. Nihil tamen animum inter has difficultates despondit Canisius: sed vigil, et vbique in omnes religionis tuendae occasiones intentus Cracouiae in consessu Doctorum ex Clero et academicis verba Latine fecit, quae prima nostri Ordinis publica vox in eo regno audita est. Tum Louitium ad Archiepiscopum Gnesnensem regni Primatem decrepita aetate senem digressus, multa cum eo item de religione contulit, multa eo breui mortuo cum successore: et eorum vterque Societatis in Poloniam aduocandae propensam voluntatem significauit. Caeterum ad iuuandum conuentum, atque amolienda incommoda omnibus incubuit machinis, et librorum tempori opportunorum copia suggerenda, et precibus ante omnia sacrificiisque cum suis et Societatis vmuersae, tum sacerdotum, qui iam Petricouiam vndique confluxerat; quos viritim conueniens excitabat edocebatque. Raro enim alius in exposcenda pace et ope Numinis per seque ac per alios solertior ac studiosior Canisio fuit.
[Note: 123 Sermones de Societate in Hispania.] Verum enimuero dum haereticorum facibus ardet Septentrio, coepere diri incendij haud modica fumare semina in ipsis Hispaniae regnis, vbi religionis incorruptae ad id locorum gloria, si vsquam, viguerat. Et apud omnes prope Christianos Principes constanti sermone vulgatur, inter haereticos, qui alij atque alij quotidie docti plerique, nec infimae sortis auctoritatisque prodebantur in lucem, multos ex Ordme hoc, in iisque Franciscum Borgiam in custodiam datos, quosdam crematos, quosdam se fuga proripuisse. Nota erat cunctae Societati sanctimonia Borgiae, tamen vt in tumultu, aptoque ad calumnias tempore nonnihil solicitos habebat rumor. Qui rumor in Hispania ipsa non vnius generis erat. Alij eos errores proseminatos, alij eas turbas excitatas spargebant ab Theatinis (ita Societatis homines vocabant) Luthero ipso deterioribus: qui abalienare vulgi auimos, et a Principibus, et ab aliis Religiosis familiis conarentur eo consilio, vt, cum ad se omnia traxissent, tum demum vnico impetu in praeceps darent, Ecclesiamque Dei a fundamentis euerterent. Quae aliaque multacum mendacij parens diabolus, dolens esse qui se conatius [Note: 124 Testimonium maximi Quaesitoris de innocentia Societatis.] suis opponerent, passim dissiparet; Ferdinandus Valdesius Archiepiscopus Hispalensis per Hispaniae regna Philippi Regis sacrarum quaestionum Praeses, auctoritate publica diluendam infamiam ratus, egiegium de pietate Socictatis testimonium edidit. Id e falsis rumoribus Deo lucrifaciente, vt familiae huius innocentia ad abolendas et praesentis et praeteriti suspiciones temporis seuerissimi illius iudicij testificatione tum maxime palam fieret, cum in iis quoque, a quibus longissime antehac suspsiciones abfuerant, errorum labes deprehendebatur. Et sane Patres, quibus venire ad comitia Romam non licuit, visa est diuina manus in Hispania tenuisse. Nam ad pestem illam, siue eruendam in lucem, siue opprimendam studio et momento operis maximo laborarunt. Borgia inprimis, cuius operâ et consilio sacri Quaesitores assidue vtebantur, vt ob eam rem nec Pintia digredi paterentur, nec facile cuiquam praeter eum et homines de Societate, conciones permitterent. [Note: 125 Ab hareticisvexatur.] Quae res adeo male habebat impiorum dogmatum auctores, vt inde quoque exosam vulgo facere Societatem conarentur. Itaque Hispali loco celebri, quem Gradus vocant, libellus inuentus est ea sententia, Qui doctrinam Quaesitorum nosse cuperet, Theatinos adiret. Quod carmen, cum, si recte existimetur, ad commen dationem Societatis pertineret; tamen ad eam pariter, et Quaesitores (viri egregij erant Carpius et Gasca) perstringendos impij proposuerant, quod plurimum illi consuetudine Patrum ad familiarem vsque frequentemque conuictum [Note: 126] vterentur. Caeterum Ioannes Vega mirabatur non modo in Societate, sed nec in quopiam, qui ex eius institutione penderet, compertum quidquam vitij fuisse: sic enim in Siciliam ad Domeneccum Iulio extremo scripsit: Non desunt quidam praesertim e Religiosis vehementer perturbationibus exagitati, Societatemque, et quidquid ab ea recte fit, exagitantes, quos videtur. Deus punisse. Namque morbus ac postilentia Lutherana, quae his diebus comprehensa est, ex istis profecta est. Ac Societas non modo in Religiosis alumnisque suis contaminata non est, sed etiam per eam ista venerum in lucem mala: vniuersique qui apud Religiosos ex ea confessi sunt, integri perseuerarunt, et ab ista intacti lue, beneficio plane singulari Dei: cui gratiae debentur infinitae, ita regenti et illuminanti qui confidint in illum. Haec de qua Vega loquitur, diuina erga Societatem clementia, per temporis huius discrimen clarissime comperta est Hispali. Hîc gratia et auctoritate [Note: 127] florebat Constantinus Canonicus, qui Carolum Quintum concionator secutus, in Germaniam paulatim voluptatum deprauatus illecebris, post corruptam vitam tandem et mente vitiata pestem, indem Hispaniam reportarat. Rara erat facundia, doctrina non vulgaris, actionis mira venustas; quibus quasi oblita delinimentis cum argumenta per sese vendibilia et speciosa de misericordia Dei, de immensis Christi meritis, de fidei summa vi, et id genus pertractaret, et vitae sordes profunda simulatione occuleret, nimirum improuidam hami multitudinis cupiditatem facillime inescabat. Sed virorum animos sapientium tanta illa, tamque perennis dulcedo et illecebra suauiloquentiae cum aduertisset, et latentis sub melle veneni suspicionem mouisset; diuersam nostri Patres, aliique vigilantes Dei administri insistendam sibi viam rati, contritionis inculcare laudes, et perfectae confessionis, satisfactionis, tum recte factorum necessitatem depraedicare
instituunt. Non fefellit haereticos per eam solertiam cuniculos opponi cuniculis suis. Ergo quorum prohibere actiones nequibant, vt auctoritatem eliderent, nullis in Societatem, vt magis ob nouitatem calumniis oportunam, parcere probris ac maledictis, clam, palam in circulis, in concionibus, vt etiam concionator e suggestu in eam foedissime debacchari sine omni dissimulatione non erubuerit. Quae vbi frustra conantur, et (quae vis erumpentis sensim est veritatis) in dies magis suspiciones aduersus eos inualescunt, Constantinovenit in mentem Sociorum [Note: 128 Constantinus haereticus in Societatem tentat ingressum.] mores interius explorare. Quod, opinor, voluit i Deus, vt testimonuim inno centiae ab ipsomet inimico exprimeret. Namque submissi exploratores postquam intentis auribus oculisque obseruauerant omnia, cum referrent deprehendisse se homines proximorum salutis cupidos, modestos, orationi deditos, procul a feminarum commercio; ihterfatus hîc Constantinus, Hactenus, inquit, sat est. Si dediti orationi sunt, et a mulieribus cauent, perseueraturos ne dubita. Sub haec homini astuto ac perfido ea frons fuit, vt in ipsam se Societatem recipi postularet. Incompertum qua maxime causa, an vt illuderet, an vt venenum inferret, an demum, quod aliquanto plus latebrarum speraret, vt praeter modum stolidae absurdaeque sunt male consciorum spes. Nondum hominis ad liquidum manfesta erat, tamen clarius iam sublucebat impietas. Inde Patres sumpto ad deliberandum spatio, cum talia consilia lento coquenda respondissent, Quaesitorem Carpium consulunt. Is quoque trahendam rem censuit. Cum ecce Constantinus datur in vincula: alij super alios conscij ducuntur: pestilens vlcus per haud pauca, nec ignobilia serpens capita nudatur. Miraturattonita ciuitastam se periculum prope fuisse: et, quod modo imminens propter imprudentiam non pauebat, iam perfuncta licet, propter grauitatem exhorret. Denique iam velut retecta scena, sub latisque personis veros intuens vulrus, vt hiante praedae detestatur lupos, ita custo diae intentos pastores amat. Quo rerum successu non modo suam Deus Societatem intaminatam ab haeretici hominis admixtione seruauit, sed etiam per ipsa inimicorum probra et odia clariorem simul et cariorem fecit: cum iam nihil ad vulgus fauorabile esset magis, quam haereticorum inimicitias [Note: 129 Hispalensis Collegij incrementa.] et odia meruisse. Itaque hoc ipso anno Collegium, quod adhuc in domicilio habitabat conducto, ruinosam quidem, sed capaci satis opportunoque sitam loco piorum stipe domum coemit. Vbi concinnata aedicula, postridie quam dedicata est, eam Quaesitores adiere, et alter Sacro facto diuinissimum ibi Sacramentum perpetuo asseruandum reposuit.
[Note: 130 Vexatio Societatis tanquam confessiones retegeret.] Molestior interim, vt agebatur inter Catholicos j late per Hispaniam, et in Belgium vsque profecta in aula Regis Philippi gliscebat infamia, Iesuitas haeresim nouam inuehere, fas esse docentes arcanum violare sacrae confessionis; nempe, vt ab saluberrimo mysterio populum auocarent, et in vltimum exitium traherent. Infamiae origo haec fuit. Audiebat Granatae magni ieiunij tempore sacerdos noster confessionem feminae. Graui in scelere dubitatio pupugit animum iusne fasque esset ab soluere, nisi particeps eius sceleris ad necessarium remedium proderetur. Consultus Archiepiscopus Petrus Guerrerius vir et morum optimorum, et sapientiae singularis, cum omnino absoluendam negasset: et de sententia eius necessitas imposita feminae esset, prodirus reus est. Hinc lacrymae. ille doloris impotens tumultum excitauit. Protinus alij, partim (vt Archiepiscopus interpretabatur) amore licentiae, partim (quod malim) bono studio; quod controuersia propter ea, quae adnectuntur et cohaerent, grauis ac perplexa est, ita censentes excepere, et ventilauere succensam facem. Nihil fere in Archiepiscopum, neque in vnum quemdam Sociorum, sed omnia in vniuersum Ordinem exasperata verbis coniiciebantur, Societatem confessiones sacras euulgare. Quae cum intoleranda, pub liceque exitialis infamia esset, Ioannes Ramirius noster verbi diuini inclytus praeco deducendum ab errore populum censuit: quaeque dicturus erat diligenter praemeditatus, et cum eodem Archiepiscopo, itemque Magistro Ioanne Auila communicatis, accedente eorum sententia, apud Incurabiles coram Quaesitoribus, quae maxime vera ac bonis [Note: 131] moribus consentanea iudicauit, exposuit: Fas quidem, tota quamuis vniuersitas rerum esset interitura, nunquam esse signum sacrosanctum confessionis resignare. Posse tamen incidere tempora, quibus sacerdos iure a confitente exigat, vt quempiam, siu socium et participem secleris, siue quem haereticum aut alia pestilenti labe corruptum norit, si remedij nulla praeterea relicta via sit, ipsimet confessario, vel inter confessionem facta potestate ea notitia vtendi, si correctio fraterna futura sit; vel, quod fere praestat, et ad iudicialem denunciationem necessarium est, extra confessionem indicet. Quod si abnuat facere, ab solui non debeat, quemadmodum absolui non licet, qui vel reus furti, restituere alienam rem, vel quae debeat alia, praestare non sit paratus. Talia ad restinguendum incendium dicta cum essent, vehementius inflammarunt. Continno concionatores tres in suggestum progressi, nulla eiusmodi vnquam posse incidere damnant tempora, quod re vera notitia illa ortum e Sacramento habeat: et iniuria semper in Sacramentum recidat; prodi mysteriorum fidem: absterren a remediis salutaribus populum: nouum, noxium, impium dogma, aut verius monstrum proferri. Consulitur in tam ancipiti caecaque causa rursus a bonis viris Archiepiscopus. Is, quae docuerat Ramirius, diserte affirmat. Tum sponte sua Praesides omnes sacrorum Ordinum, ac doctissimum quemque tota ex vrbe conuocat: in eoque concilio doctrina eadem approbatur. Quanquam fuere qui in praesens assensi, deinde ad conconem reuersi pro pristina sua opinione pugnarent. Quidam aiebant, quae fingebantur tempora, ea solum cogitatione depingi, re tamen ipsa nunquam cadere in humanos mores posse. Quare lubricam licentiam stirpitus excidendam: nec committendum, vtdogma spargeretur, quo in procliui esset abuti, nec nisi saprentia et prudentia rara viri commode vti possent. Tum Archiepiscopus cum pro causa popugnas, tum de Societatis laborans infamia, consultis etiam per epistolam doctis aliarum vrbium vris; ipsemet in concionem progressus quid ten???ndum esset pronunciare constituit, silentio posthaec
de ea re cunctis indicto. Quod praeclara cum Societatis commendatione, grauiterque inustam ei iniquissime notam deplorans cum fecisset, tranquillitas redire visa Granatae. Magis tamen in speciem obducta cicatrix, quam persanata intus bona fide plaga est. Subinde enim consecutis postea temporibus refricata est in templis atque gymnasiis magnos strepitu adscriptis etiam Societatis per eas oras opinionibus: a quibus ea, cum re vera perabsurdae sint, quam longissime abest. Archiepiscopus disputationem accuratam de tota controursia scripsit, misitque Romam. Nec tacuerim ex hac maxime occasione factum vt causae eorum, qui sacrilego incestare ore Poenitentiae Sacramentum, et vitae fontibus immiscere venenum, pudicitiam confitentium solicitantes audent, iuris [Note: 132 Quaesitoribus sacris probatur Societatis ratio in confessionibus.] fierent sacrorum Quaesitorum. Caeterum adeo foeda maxime per Hispaniam ex tota illa actione fama in Societatem percrebuit, vt Borgia profiteretur haud saeuiores alias in eam procellas extitise. Ille quidem tam diuersis pulsatus sermonibus Vallisolti Quaesitores conuenit, rogauitque, edicerent ipsi orthodoxae doctrinae custodes quid tenendum in eo genere videretur. Quippe Societatem, neque huic, neque diuersae affixam sententiae, id modo cupere recta ire via; proque tenuitate sua fideliter et sapienter Deo Domino, salutique hominum deseruire. Cui responsum est, Qua ratione in confessionibus audiendis Societas vteretur, eam sancti officij Collegio vehementer placere: solicitudinem omitterent, suoque ritu coeptis instarent: ipsos aduersis rumoribus occursuros. [Note: 133 Epistola Nuncij Apostolici probantis et consolantis Societatem.] Valuit ad quietem repraesentandam opera quoque Apostolici Nuncij. Is erat Leonardus Marinus tum Episcopus Albae, dein Archiepiscopus Lanciani e sacro Praedicatorum Ordine, qui et consolandos sibi Socios dara ad Borgiam epistola oppido sapienti duxit, quam huc afferri nonihil historiae interest. Multum, inquit, doloris attulit mihi res Granatensis, non confessarij Societatis causa. Is enim quod Deo debebat, praestit; vt remedium tot sacrilegiis afferretur: neque aliter agere poterat, cum ea sit Dei ipsius regula, quae nequaquam, vt aduersarij calumniantur, auocat homines a confessione, sed ad eam aduocat. Non enim recta est via aduocand??? ad Sacramenta, si patiaris ac dissimules, vt peccata et sacrilegia per ipsa Sacramenta committantur; sed si coneris, vt per administrationem rerum adeo sanctarum a peccatis Christiani liberentur, et iustitiam, sanctitatem, gratiam Dei consequantur. Quod mihi dolorem attulit inconsiderantia fuit concionatorum, qui, quod laudare ac fouere debuerant, id deformare et opprimere maluerunt. Caeterum, Pater, memineris nunquam daemonem in Ecclesia non seminasse zizania, vt inter seipsos Christi sectatores committeret, idque non per manifestan impietatem conatum, sed zeli obtentu, et simu latione pietatis: quemadmodum in praesentia zel specie moueri videntur Christiani quidam, Religiosique professi ad Societatis tranquillitatem turbandam. Quod mea quidem sententia nihil est aliud, quam opponere se praesidiis, quae in haec tam periculosa tempora comparauit Deus Ecclesiae suae. Iste vero aduersantium zelus haud quaquam zelus est Domini, sed admodum carnals: cui quantumuis peisonam spiritus velint imponere, re vera zelus est contentionis, non quaerens, quae Dei sunt, sed quae per Societatis existimatio, nem detrahi putant sibi. Itaque et hîc locum habet, [Note: 1. Cor. 3.] quod dixit Apostolus, Cum sit inter vos zelus et contentio nonnecarnales estis? et secundum hominem ambulatis? Nunquid diuisus est Christus? Quid est Paulus, quid Apollo? quid Dominicus sanctus, quid sanctus Franciscus? Nonne ministri Dei sunt, cuius et ipsa Societas est? Proinde absistant dissidium facere inter societates sodalitatesque vnius et eiusdem Domini. Recordentur quod dixit Dominus Apostolis, qui prohibebant [Note: Marc. 9. Philip. 1.] alios daemonia eiicere in nomine Iesu, Qui non est, aduersum vos, pro vobis est. Et illud Apostoli, Siue per, occasionem, siue per bonam voluntatem Christus annuncietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Subeat et inconsulta Iosuae aemulatio pro Moyse, cum monuit eum, vt duos illos prophetare in castris prohiberet. [Note: Num. II.] Cui Moyses dixit, Quid aemularis pro me? Quis tribuat vt omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? Si bene sanctorum in schola horum magistrorum didicissent. scirent profecto Societatem foueri debere: eique fauendo obsequium praestari Deo. Caeterum nolo haec viros Societatis commoueant: nolo quidquam eorum intepescat ardor. Sustinuit semper Ecclesia electique eius hoc bellum, non a Tyrannis modo, et confessis Christianae religionis hostibus, sed ab iisquoque, qui sanctitatem profitebantur. Proinde teneant locum suum: neque haec exagitatio, quamuis ab hominibus Religiosis orta videatur, perturbet. Plura dicerem, si per otium liceret. Quan quam scio a Deo exercitatis hominibus nihil esse opus exhortationemea. Dominus noster in gratia sua te conseruet. Oliuarij v. Kalendas Iunij, anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimooctauo. Seruus R. V. et filius Episcopus Marinus Nuncius.
[Note: 134 Borgiam inter procuratores testamonti sui Carolus V. designat.] Ad Borgiae auctoritatem augendam pertinuit Caroli quoque Imperatoris suprema voluntas, qui eum in testamenti sui procuratoribus scripsit. Quam rem pro magna commendatione fama celebrauit. Mortuus est Carolus XI. Kalendas Octobris, ad testamentum, quod ante fecerat. adiecto sub vltimum spiritum codicillo, quo seuere in haereticos animaduerti iubebat. In eius exequiis rogatus Borgia, vt verba faecret, iis Prophetae verbis [Note: Psal. 54.] exorsus, Ecce elongaui fugiens, et mansi in solitudine, egit de animi excelsitate, miroque consilio, quo vir ille magnus mortalibus rebus priusquam ipse desereretur, desertis; post tot ex hostibus reportatos triumphos, sui praestantissimus victor, Imperij insignia, regnorumque tam multorum coronas ad Christi crucifixi pedes abiecit, cura omni ad caeleste regnum, ac beatam aeternitatem sibi deinceps parandam conuersa. In caeteris eius virtutibus ab ipsomet audiuisse memorauit, a primo ac vigesimo aetatis anno diebus singulis bonum spatium in oratione, quae mente fit, posuisse. Pro eius anima quod Collegio Panormitano Abbatiam tradiderat, cuncta in Societate preces pro Collegiorum fundatoribus solennes factae. Animaduersum est insigne documentum mortalitatis humanae tres potentissimos germanos sex mensibus, Carolum, eiusque sorares Eleonoram et Mariam extinctos:
simul et Philippi Regis coniux Maria Anglorum Regina sub Nouembris finem sublata inaestimabili religionis damno. Quo eodem die, vt plane videretur Britanniae Deus iratus, quod vnum ei aduersus exitialia dogmata subsidium erat reliquum, Reginaldus Polus Cardinalis est mortuus. Caeterum Borgia demandatam sibi a Caesare exequendi testamenti prouinciam, cum tale negotiorum genus interdictum Societatis legibus nosset, vehementer suscipere detrectabat. Verum cum id Lusitaniae Princeps Ioanna ipsius Caroli filia, quaepro Philippo Rege suo fratre Hispaniam regebat, ab Generali Praeposito alioqui impetratura, praeciperet, sexque docti Patres, iidemque maximae homines auctoritatis in consilium adhibiti cunctandum negarent, praesertim quod quaedam extemplo transigenda moram non paterentur; ad Praepositum, vbi primum licuit perscripta re, oneri cessit. Nec leue interim Societas incrementum accepit.
[Note: 135 Collegium Montellanum incoli coe ptum.] Huius initio anni coeptum incoli Montellanum Collegium. Sex eo sacerdotes missi, Laici, octo, Rector Alfonsus Lopius. Ipsis Ianuari Kalendis noui templi encaenia celebrata; quae Magister Ioannes Auila insigni concione decorauit: in qua grauiter more suo disserens, hinc populum admonuit, quantum in Collegio boni reciperet, hinc ipsis collegis quidnam sibi vellet esse de Societate Iesu declarauit. Extruxerat id Collegium, redituque muniendum certo susceperat Catharina Fernandia a Corduba Plegi Marchio commodorum nostrorum supra quam facile cogitatu sit, cupida: magisque vt optimae huius feminae satisfieret votis, quam quod locus admodum capax esset, triennio ante receptum erat. Patebat tamen circa territorium amplum, per quod liceret excurri; quod et subito fecere multi. Plurimum tamen laboris suscepit, resque gessit [Note: 136] insignes Pater Ioannes Cannas. In Collegio trifariam partita puerorum doctrina, quorum qui doctissimi vix ad Grammaticae initia satis praeculti erant. Vtilius proueniebat labor nocturnus, cum il conuocarentur, qui ab opere agresti vespere domum repetebant. Hifidei Christianae summam edocebantur, quidam etiam legere ac scribere: tamque multi confluebant, vt quatuor eoque plures, interdum septem satis operis haberent Magistri. Optima vero Princeps Sociorum aduentu, et sui populi gestiens profectu, multis diebus nihil meditabatur, dicebat, agebat, nisi de gratiis ob tam insigne, vt vocabat, beneficium diuinae bonitati agendis: quosque caros habebat, ac sibi bene velle norat, inuitabat rogabatque, vt se ad gratum animum testisicandum adiutarent. Quod si principes viros feminasue nancisceretur, quam honestissimam apud eos Societatis excitare opinionem ope omni studebat, haud ignara iis initiis veritate (quam scite quidam filiam temporis nominarunt) nondum plane adulta, complures errore ductos vehementer et recenti familiae, et simul populi commodis aduersari: quos ab errore auelii, et priuatim ipsorum, et publice interesset. Adhaec Collegium Ocaniae, Toleti domus instituta est, vtrique aditu patefacto Ioannis Silicaei Cardinalis, eiusdemque Archiepiscopi Toletani excessu.
[Note: 137 Ocaniensis Collegij ortus.] Ocaniensis Collegij origo prima talis fuit. Ludouicus Calataiud indidem ciuis magno vir natu, Protonotarius Apostolicus dudum versabat animo, quod facultatum sibi Deus tribuerat, quam maxime in rem, quae futura eidem gratissima esset, conferre posset: neque ei tum succurrebat qind quam porius, quam vt coenobium sacrarum virginum conderet. Haec dum is agitaret, Ioannes Ramirius Doctor et concionator egregius (de quo nuper in Granatensibus rebus incidit mentio) ex disciplina Ioannis Auilae profectus, etiam tum antequam nomen Societati daret, magna cum fama Madriti ad populum agebat, perque vicinas vibes et oppida identidem Euangelium circumferens excurrebat. Quem cum Ludouicus Ocaniam accitum excepisset hospitio, necessitudinr iuncta existimauit sibi diuinitus missum, quem diu quaerebat, interpretem diuinae voluntatis. Ergo suum ei consilium aperuit. Laudauit Ramirius: tamen aliud quiddam animaduersione dignum venire sibi in mentem subiecit. Videri ad maiorem Dei gloriam pertinere, si Societati Iesu Collegium excitaret. Nam quod Religiosi illi, quos optime ipse nosset, non sibi dumtaxat viueret sua virtute contenti, sed aliis quoque ad virtutem pertrahendis insisterent; iis aduocatis bonorum simul coenobium hominum, simul Collegium bonos caeteros pro virili facientium Ocaniam habituram. Hac voce pro oraculo Ludouicus excepta tertio ab hincanno per litteras Ignatium admonet: Complurum ad Borgiam Commissarium properat: fundationis tabulas XVI. Kalendas Nouembris conficit. breuique Iacobus Carillius cum Sociis aliquot mittitur: qui domo quam Protonotarius extruxetat, in Collegij conformata modum, angusto in sacello, dum idoneum pararetur templum, consuetos iuuandorum proximorum labores auspicantur. Respondebant votis omnia. cum secundissimum cursum diabolus, vnde minime debuit, [Note: 138] opposita mole interrupit. Archiepiscopus. Silicaeus pro veteri ab Societate animi abalienatione, cognitis quae Ocaniae fiebant, quasi se inscio gererentur, Protonotarium sextum intra diem poena maioris anathematis indicta, sistere se Toletum ad suum concilium iubet: et omnibus, qui Ocaniae sacra aliqua cum potestate essent, eadem poena proposita mandat, Collegium, monasterium, domum hospitalem suo iniussu neu inducat, neve sinant induci: si quid tale coeptum sit, ad concilium reiiciant suum. Haec vbi viderunt Patres, ne Archiepiscopi animuin magis exulcerarent, patienter modesteque cesserunt. Protonotarius ad dictam diem adfuit: eademque die concionator Ramirius Madrito citatur. Sedis, cum Protonotarius quid quid esset fraudis (si quid esset) id ad se totum traheret, confestim dimissus est. Ipse vero Ludouicus custodiae est traditus, et in ea tres menses habitus, cum homo octogenarius perfrigida tempestare cum pernicie valetudinis, incommoda grauissima toleraret. Pertulit tamen omnia constanter, multumque consolationis acceptis ab Ignatio litteris allatum sibi professus est; in extruendi Collegij curam adeo intentus. vt multa, quae ei rei futura vsui erant, eo ipso tempore meditaretur et compararet. Sed cum alia tandem via redimere libertatem nequiret, secretis tabulis testatus
cedere se non sponte, sed vt vexatione illa eriperetur, acta in speciem retractauit. Inde missus; et, quoad Silicaeus superfuit, dissimulato consilio, vbi primum ille decessit, de integro Collegium aduocat. Iacobus Carillius Rectoriterum, et Ioannes Castaneda Minister cum reliquis ad legitimum numerum missi: quos magno cum plausu ciuitas cuncta suscepit; ac dulcedine summa perfusus veluti filios carissimos optimus Protonotarius amplexans in praeparatis aedibus collocauit decimo octauo Kalendas Maij. Praeceptores, qui huc mitterentur, interim Burgis amoti, quod ibi propter tenuitatem initiorum necsatis pretij rediret ex opera, et angustiis simul domicilij, simul rei familiaris excluderentur.
[Note: 139 Toletani domicilij initium.] Difficilior Toletum erat ingressus. Quanquam enim fama erat Silicaeum cum animam ageret, quo tempore incorrupta solent esse ac sincera iudicia, aperte professum se ad eam diem falsis praeoccupatum sermonibus in errore versatum; sique vita maneret, longe aliter posthac Societatem habiturum: tamen haud pauci Canonicorum supererant, quorum in animis alte infixa prior sedebat opinio. Quippe eminentium personarum ea conditio est, vt asseclas studiorum suorum, vtcunque ea sint, non modo viui habeant, sed etiam post funus relinquant. Verum Dei sapientia, vt artifex est mire locuples, mollissime aditum expediuit. Silicaeo Bartholomaeus Carranza Miranda e sacro Dominicanorum Ordine in Archiepiscoparu successit animo erga nos plane diuerso. Prima ei curarum fuit Socictatem Toletum inducere: existimauitque consentiente Borgia, consultius esse in praesentia Professorum domum institui, quam Collegium; vt Socij ab studiorum liberi curis totos se in vberrimam, quae matura offerebatur, animorum messem darent. Kalendis Nouembris praegresso ad praeparandas res Bustamantio, successere domui praefuturus Petrus Domeneccus, Strada ad concionandum ac caeteri. ita vt breui septem sacerdotes, totidem sacerdotij expertes essent: interque hos AEgidius Consaluius, et Andreas Capilla ambo Theologiae decursis spatiis, tametsi nondum initiati sacris: qui praeter domestica munera et collocutiones cum populo ad suum aeque profectum, et aliquod Patribus nomen, quod in ciuitate falsis rumoribus imbuta, necesse erat conciliandum, studia dum retractant, in Toletanae Academiae disputationibus, qua re multum valebant, religiolae modestiae solidaeque sapientiae specimen praeberent. Caeterum Bustamantius, qui ad res praeparandas praeiuerat, dum diligenter perquirit, nihil tecti ne conductitium quidem, nisi immensa pecunia reperit. Quamobrem vbi caeteri superuenere, cum se, quo reciperent, non haberent, essentque nouae quaedam et vacuae aedes nuper a Silicaeo ad Clericorum Seminarium, quod Collegium infantium vocant, extructae; in his nouos colonos Archiepiscopus tantisper, dum alia rerum vicissitudinem, et plerique diuini consilij arcanum mirati passim iactabant a Deo plane hoc factum, quos vsque eo auersabatur, domicilium extruxisse viderertur. Verum cum haud deessent, qui per speciem grati in Silicaeum animi factum improbarent, dique Antistite obloquerentur, veriti ne in tempus commodata sedes in perpetuum occuparetur; Patres conducta domo, quae Roderici Lopij Auali erat, in sanctae Magdalenae paroecia, optima vrbis parte, in eam breui migrarunt.
[Note: 140 Belmontanum Collegium inchoatur.] Belmontem quoque incolae missi, in quibus Ioannes Quadra, et Petrus Rodericius adhuc Nouitius indidem oriundus, Petro Seuillano Rectore. Expetiuerat Collegium Villenae Marchio Iacobus Lopius Paciecus, conueneratque cum honesto presbytero, vr sacerdotium nummûm aureotum sesquimille, quo is fruebatur, ad Collegij annuos reditus transferri vellet. Ioannes Lucas (hoc erat sacerdoti nomen) adeo vir bonus fuit, bonique publica prae suo amans, vt mortuo breui Marchione vltro rem ipse promoueret, et Patres accerseret: eolque. Mterim, dum sacerdotium rite Collegio traderetur, benigne suis alebat sumptibus. Caeterum hoc quoque, antequam res transigeretur, vita perfuncto, denstituti omni subsidio Patres, substitere tamen ope freti diuiua, domoque, in qua degebant, in aliquam Collegij redacta formam, Grammaticam docere, et munia instituti caetera obire aggressi, vtcunque licuit, in summis laboribus ac difficultatibus vitam aliquot annos tolerarunt, donec tandem certa subsidia prouidit Franciscae Pontiae Leoniae pietas, vt fusius anno suo reddetur.
[Note: 141 Complutensis Collegij aestiuus secessus paratur.] Hoc eodem tempore Complutensi Collegio subsidium ingens, planeque necessarium leuamentum accessit. Ita et caeli grauitas, et domicilij difficultates, et alia per aestatem Complutenses Socios vexabant incommoda, partaem vt magnam quotannis lecto affligerentur, nonnulli occumberent: ac tribus ante annis prorsus ita cunctos strauerant morbi, vt nemine domi ad caeteros curandos incolumi, alienorum accersenda opera fuerit. Qua in calamitate egregie se et ciuitatis exeruit pietas, et Religiosorum sancti Francisci: qui cognito Collegij statu, opem vltro suam detulere. Autumno, qui eam aestatem secutus est, cum Borgia ac Villanoua misera illa strage commoti, quo pacto in posterum malo occurrendum foret, circumspectarent; Doctor Mena, cui primae inter docentes medicinam in Complutensi Gymnasio partes erant, et Collegij nostri curabat aegros, aperte denunciauit, nisi aestiuum aliquod diuerticulum quaetitarent, breui vniuersos absumptum iri. Tum Borgia pro ea caritate, qua et commissorum sibi fratrum valetudinem, et proximorum, quae pro curari ab languentibus nequit, salutem amabat, Villanouam, et quosdam praeterea Patrum in circumiectum agrum idoneam conquisitum stationem dimittit. Iis et Doctor ipse Mena sponte additur comes. Post multa adita loca ad Lorantiam veniunt pagum. Quatuor is leucis Compluto abest: super eum sacrama aediculam cernunt vetustae ac neglectu collapsam ac perditam, loco peramanoeno maximeque salubri. Fuerat olim Monachorum sancti Dominici a Silo ex Ordine S. Benedicti: deinde ad varios translata dominos in potestatem postremo venerat Fernandi a Fonte e sancti
Iusti Complutensis Portionariis. Hunc locum vt vidit Mena, si optio sibi detur, nullum se praeoptaturum ait. nec spreuere consilium Patres: verum ad hanc diem impetrari minime potuerat. Hoc vero anno cum per aestatem rursus cunctam domum male morbimulctassent, acrius vrgere aggressi, persoluto pretio, certisque conditionibus impositis aediculam, et quae ad eam pertinebant, quam optimo iure impetrarunt; cui Iesus a Monte nomen factum. Ibi insequentibus annisamplum satis aedificium extructum, quo magistri atque discipuli persummos calores recipiunt sese: ac nihilo segnius in eo secessu religiosae vitae, studiorumque ratio omnis, temporumque distinctio, quam Compluti seruatur. Nec modica in pagum ipsum redundant commoda, dum per interualla Socij eo delapsi litterario otio caritatis negotia intermiscent. Neque hac solum re Complutense Collegium, sed incolarum etiam numero, rebusad salutem ciuium gestis, receptisque in Societatem hominibus vehementer amplificatum hoc anno est. Rector Emmanuel Lopius in Collegij ac ciuitatis bonum intentus, nouis adiutoribus a Borgia impetratis, iam familiam ad triginta ferme perduxerat [Note: 142 Antonij Madridij efficacissimae conciones.] capita. Antonius Madridius euentu pulcherrimo sacris concionibus praeerat, et caetera vehemens, et lacrymis, quas inter dictionem multas verasque fundebat, blandissime violentus, vt inde multi animaduersum dicerent, Hispanorum ingenia non tam terrore minisque, quam lenipioque motu cieri. In visendis carcere clausis, et siue in nosocomio, siue in priuatis domibus aegrotis ac moribundis certatim suam caeteri industriam [Note: 143 Catechesis per compita.] expromebant. Maxime populum commouit in Christiana doctrina institutio puerorum. Prodibant Socij tres quatuorue, quorum vnus sacerdos. Cogebant tintinnabulo pueros; quorum amplius mille conueniebant, longoque ordine per vrbis agebant vias diuinae legis carmina concinentes: nec pauci corroboratae aetatis omnium ordinum viri ac feminae adiungebant sese. Toto agmine modo ad hoc, modo ad illud templum deducto, post exercitos pueros, simul caput aliquod Christianae doctrinae enucleatius tractabatur, simul ad amouendas parum pudicas, pia cantio iucundo ac facili modo adhibebatur. Postremo adhortatio, quae ad omnes aetates pertineret, opportuna ac vehemens accedebat. Hac noua Compluti re, et ad quam plurimos pertinente, vt quisque vel ipse intererat, vel liberi, autalioqui coniuncti, mirifice omnium conciliatus amor. Parentes tum laborem industriamque, suspiciebant, qua puerorum deuoratis ineptiis leniter ab nugis abstracti ad discendum conuocabantur: tum gaudebant filios ea doceri publice in templis, quae mox priuatim ipsi domi docerentur a filiis. Sed illud ad memoriam et re et nouitate [Note: 144 Insignis meretricum conuersio.] illustrius. Pridie Cineralium, quem potissimum diem caeci mortales licentiae ac nequitiae operatum habent, Patrem Antonium Madridium reputantem quam multa eo die ad maiestatis diuinae inruriam fierent; quamque indignum esset Christi cessare milites, dum ita Satanae debaccharentur praedones; dolor ingens incessit, ac peraeque ardortum ipsum eundi, et ipsa impudicitiae castra inuadendi. Gratum Deo sacrificium fore, si vel ad breuem moram flagitium vnum aliquod prohiberet. Euentus docuit eum impetum diuinitus homini iniectum fuisse. Potestate illico a Rectore facta, cum socio vadit. Inter eundum in quosdam viros honestos incidit, secumque adducit. Ibat exaestuans animo, et insolito motu turbatus. Vbiperuenit, iubet vnum in locum perditas conuocari. Conuenere diuerso aliae atque aliaesensu. Hae Patris ridebant ineptias, qui eum diem ad concionem legisset: aliae quid venisset ignarae, subtimide accedebant. Ille vero ad miserandum earum conspectum aliquamdiu haeret immotus. Animas Christi emptas et exornatas pretioso sanguine ita conspurcari ac proiici: tam vilem inter Christianos haberi Deum, vt eius iniuriae pretio venderentur, et earum officinae publicae essent, secum voluens, miseratione ac dolore disrumpebatur. Hoc in aestu variante vultu colores, silentibus et attonitis spectatoribus prius coepit oculis loqui, quam lingua; copiosum in fletum erumpit, qui et conantem dicere interpellabat. Tandem vocibus interruptis interrogat, quanam ex re vitam miserae tolerarent. Hominum, inquit, alij faciendis calceis, alij consuendis vestibus, hi demibus extruendis, illi tundendo ferro victitant, alij aliis artificiis: vos, agite, expromite, explicate quod vestrum artificium est? qua exre vitam mortalium miserrimae propagatis? Post quae lacrymis prope obrutus, grauiterque singultiens, cum diu conatus, tandem rupta voce dixisset, Iniuriis Deo parenti suo amantissimo, et Christo Iesu pro ipsis mortuo faciendis; et institutis ad hanc rem publicis officinis viuere; graue cunctarum cordibus, tanquam pugione vulnus influxir. Dein persequens orationem, Audistis, inquit, a Iuda olim venditum Christum: semel is vendidit, et clanculum. At vos quoties venditis? et venditisne saltem clanculum? quae in media vrbe quasi hastam publice statuistis? Nec Iudas, nec impij Hebraeorum sacerdotes ex illis triginta denariis attingere quidquam ausi sunt: at vos, respondete, panis quem comeditis, vnde est? vinum quod bibitis, vnde est? vestimenta ista, quibus tegimini, vnde sunt? nonne ex infami et impio quaestu mercatuque, quem palam exercetis, contumeliarum Dei? et potestis viuere his viuentes? Tum grauius exardescens impetu animi exuberante vix ad quartam horae partem ex inflammato pectore ardentia verba promens Dei patientiam, et intentum in pertinaces fulmen memorans, et Christi sanguinem, quo ablutas et consecratas audebant contaminare animas, et igneum tartarum ad vorandum patentem. Dixerat, eum exclamare miserabili stridore coeperunt, porrigeret dexteram, ex infami luto extraheret, paratas quidquid imperaret, facere. Hanc rem vt videre qui aderant, attoniti et lacrymabundi offerunt operam suam, domum, pecuniam, qua summoneantur in tutum. Interhos aliosque viros probos ad vnam omnes distributae. Cumque insigni Christi gratiae gloria de nequitiae spiritu, quo die maximas edere solet strages, ipsis penitus direptis spoliatisque eius castris egregie triumphatum.
[Note: 145] Multis in vrbibus citerioris praesertim Hispaniae
desaeuiens pestilentia animos ad pietatem emolliebat, [Note: Pestilentibus auxilium praebitum.] vt non tam facienda sementis, quam fruges legendae essent. Arripuere occasionem fortiter Patres, gnari laborum id genus martyrio comparari: nec caritatem esse maiorem, quam animam pro amicis morti offerre. Valentiae primum Mironis Rectoris industria inopum turbae, quae praeter vulgo gliscentem inopiam, dilapsis locupletibus, cessantibusque opificiis destituta in vrbe conficiebatur fame, praesentissima ope consultum est. Eius monitu pius Antistes octo Theologos viatico ac diplomatis attributis ad nobiles, qui salubria in loca secesserant, circummisit stipem vrbanae plebi corrogatum: et ipsi Mironi, qui item ad eam conquisitionem excurrit, amplius mille nummûm aureorum distribuendum dedit. Cum primum de pestilentia constitit, nemo omnium domi erat, qui non aueret flagitaretque iuuandis se sauciis consecrare; tamen Miro, ne simul vniuersos in discrimen coniiceret, imbecillioribus Gandiam amandatis, sacerdotes tres ex omni numero legit, Martinum Alberrum, Alfonsum Lozanum, Petrum Parram, votique compotes fecit. Erga eos, cum assidue contagiosos adirent, audirent, alloquerentur, quouis officij genere solarentur, singularis Dei tutela emicuit. Nemo vnquam, quamdiu pestilentia tenuit, leui capitis dolore tentatus est: duos Laicos, qui nunquam domo prodibant, domesticis ministeriis occupati, etsi non sustulit, tamen corripuit malum. Ita nunciarunt litterae quadrimestres anno salutis millesimo quingentesimo quinquagesimooctano ineunte Iunio datae. Caeterum duos Fratres eo publicae luis turbine abreptos Iacobum Sarauiam, et Martinum Gaonam vetus Valentiae mortuorum Album recenset, et prouinciae Aragoniae historia narrat: quod post eas quadrimestres euenisse (cum pestilentia, [Note: 146 Iacobi Sarauiae Laici fratris virtus.] quanquam subinde intermittens, biennium prope tenuerit) certum videtur. Amborum virtus egregia memoratur. Et Sarauiae etiam ante initam Societatem Valentiae constat celebrem pietatem fuisse. Quidquid ex labore manuum fericis texendis, vltra suae necessitatis remedia corradebat, largiebatur egentibus. Diebus feriatis in publico nosocomio aegris ministrabat: sanctioribus autem diebus luce prima amicos adibat, quos norat diuina sumpturos, excitabatque ad sedulo sese comparandos. Inita Societate ad Euangelicam perfectionem connitens, singulari obedientia, simplicitate, caritate, curaque Marthae ministeriis seruiebat. Fuit cum per vrbem ad negotia sua pergenti obuius homo colaphum impegit, tergoque verso iter alio vertit. Quem Sarauia assecutus ad eius pedes, tanquam ipse iniuriam fecisset, veniam petens accidit, non sine sacrilegi percussoris rubore, et approbatione spectantium. Alio tempore secundum litus Valentini maris vadens, repentino in Mauros praedones, qui praedam ex maritima ora abigebant, incidit: prolatoque confestim sancto rosario (sic ille semper nominabat) Nihil vos formido, inquit, hoc fretus. Miram enim fiduciam in Beata Virgine habebat repositam. Ergo vti confidit, intactus euasit. Mortis supremo tempore immensas Deo gratias egit, quod in Societate finire vitam dedisset.
Barcinone quoque perspecta in suos famulos Dei cura, qui cum praeter alienam beneficentiam nihil haberent in censu, dum ciuium plerosque necessaria vitae, quae alias abundabant, deficiunt, nihil vnquam desiderarunt. Nam et opulentorum multi, cum vrbem pestilentia orta desererent, memores fuere solitudinis eorum: et subinde Monachorum Montis Serrati, eorumque inprimis Abbatis [Note: 147 Abbatis Benedicti a Tocco, et omnium Monachoram Montis Serrati in Societatem benignitas.] Benedicti a Tocco benignitas praesto fuit. Ventum erat quondam in vltimam vestis inopiam, nec succurrebat vnde parari posset, cum mira opportunitate, quantum erat opus, arcano submittitur. Transmiserat per alienas manus idem Abbas, id studens, quod semper e Christi Domini consilio faciebat, nomen vt suum ignoraretur; tanto scilicet immortalibus futurus conspectior, quanto magis mortalium oculos fugisset. Sed sancti illius monasterij praestantior longe munificentia fuit non in Barcinonense modo Collegium, sed in cunctam Societatem; quam confectis rite litteris communi consensu in partem meritorum ac diuinarum suarum opum vocarunt. [Note: 148 P. Ioannes Gesti moritur vir magna virtutis.] In eodem Barcinonensi Collegio vnus pro omnibus ereptus est Ioannes Gesti Rector, magnae virtutis vir, et optimi exempli: qui dum quam plurimos gaudet per diuina remedia ab animi morte metu mortis emergere, seseque in perennes labores et pericula animose dat; hausta inde lue praesenti mercede dignatus est. Anno millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto, destinatus totius Procurator Societatis Romam iturus ad portum quemdam descenderat, facturam mox vela nauem Italam conscensurus, cum aliquamdiu reflante vento naui retardata litterae Borgiae superueniunt: quibus in Hispania retinetur. Quod visum est prouisum diuinitus. Namque nauim eam Algeriana classis eodem tempore in maria illa inuecta captiuam fecit. Catalaunus erat natione, ante initam Societatem Canonicus. Villabeltrani; Gerundaeque agebat concordibus animis studiisque cum altero sacerdote [Note: 149 Mauritij Vignae eximia pietas.] Mauritio Vigna nomine, qui Manresae natus, et a matre, quae olim Beatum Ignatium coluerat, pie educatus, cum lacte videbatur Societatis indolem hausisse. Itaque ambo pariter expiandis confitentibus, edocendisque rudibus, et id genus muneribus operam dabant. Vt vero Societatem vouerunt, in eam item pariter concessere; nec longo interuallo, dissimilique exitu vita perfuncti. Mauritius Compluti aliquamdiu sancto versatus in opere, dum Caesaraugustae constanti promptaque caritate omnia obit strenui sacerdotis munia, praecipueque moribundis adest, superioris anni aestate beato fine decessit. Caesaraugustani Collegij primum in caelo germen; cuius corpus vna cum vestimentis illibatum post biennium, nec quidquam graue olens, nec vlla violatum tabe repertum est.
[Note: 150 Murciae in pestilentium obsequio mortui.] Murciae vis exitialis atrocius debacchata ipsorum quoque Patrum non paucos extinxit. Episcopo et reliquis prope omnibus, ad quos cura pertinebat, fuga dispersis, deserta erat ciuitas: plenae iacentium ac morientium domus. Id supremae necessitatis tempus et caritatis promendae rati Patres circum ire vias: sacrosancta mysteria agentibus animam impertire: solari iacentes:
excitare ad propitiandum Numen incolumes: non die, non nocte quietem capere. Tam excelsi animi caritatem miratus Episcopus, potestatem quosuis absoluendi ab sibi reseruatis criminibus [Note: 151 P. Marcellus Salazarius.] fecit. His in laboribus maxime eminebat Patris Marcelli Salazarij ardor; cuius in omni genere, et in suo macerando corpore, et in iuuandis proximis, et in rerum diuinarum cultu insignis memoratur virtus. Is inter concionandum contagione attactus, in extrema concione populum rogauit, vt Deum pro se quoque precarentur; sentire se peste ictum. Octo ante annis Compluti Societatem ingressus, pridie Nonas Octobris laetissimo animo ac vultu, benefactis onustus ad Dominum emigrauit. Iam XVII. Kalendas Septembris [Note: 152 Petrus Cabrera, Antonius Fontoua.] Petrus Cabrera Catalaunus clara stirpe ortus obierat: postea Rector ipse Antonius Fontoua item Catalaunus est mortuus: cui ob religionem atque prudentiam Barma, cum Romam abiret, partes suas in administranda prouincia delegarat.
[Note: 153 Franciscus Toletus in Societatem adseitus.] Horum in locum magno foenore nouos Deus Socios reddidit. Salmanticae adiunxit se Societati praeter caeteros Franciscus Toletus, iam tum in Theologia Magistri ornatus insignibus, et anno aetatis circiter vigesimotertio publicus Philosophiae interpres: de quo erat opinio paris aeui aeque doctum tota in Hispania neminem esse. Adeo vt eius olim praeceptor Dominicus Sotus prae ingenij miraculo solitus esset prodigium appellare. Sed et eximios, vt solet, ac sane multos, amplius quatuor ac triginta Complutensis Academia [Note: 154 et Alfonsus Deza,] submisit. Commouit plurimos Alfonsus Deza. Is inter eius Academiae iuuenes propter rara decora, et magnarum laudum semina princeps habebatur: in eum conuersi oculi omnium erant. Eo Paschalis Mantius Theologiae sancti Thomae vetus ac celebris professor, quamuis multas lustrasset inclytas vrbes, maioribus naturae praesidiis ad litteras ornatum negabat quempiam a se cognitum. Iam Philosophicarum disciplinarum (artium vocant) Magister effectus (quo in decore primum obtinuerat locum) eumdem breui in Theologiae Doctoribus habiturus, propter ingenij praestantiam morumque suauitatem, quosuis docentium honores, et pleraque eorum, quae mortales mirantur et ambiunt, habebat in promptu, vltro in sinum ambitiosius pene quam ambiuntur, conuolatura. Sed his ille omnibus praeposuit Domini crucem. Quaeres eo etiam inter Academicos motus ampliores exciuit, quod inopina omnibus accidit. Amplius ille quidem anno vocante Deo tergiuersabatur, ita nostrorum hominum expers consuetudinis, vt quamuis eorum non paucos nosset, ac notus prope esset omnibus, neminem tamen esset allocutus. Sed Deus, qui iam tandem finire velitationem, et victoriam maturare volebat, collaturus quodammodo pedem, et ad decretoria arma rem deducturus, perpulit, vr per hebdomadam sanctam ad exercendum spiritum in Collegium se reciperet. Postero die quam exercitationem occoeperat, incidit in febrim; quae morbum corpori, medicinam animaetulit. Curari in Collegio voluit: nec satisdum bene conualuerat, cum animo iam inde a primo vsu prudentiae homologesi purgato, negauit se inde pedem ad saeculum amplius relaturum. Quia notus erat, et tamdiu deliberasse confirmarat, facta est manendi potestas. Quod vbi fama vulgatum est, multos dies nullus Compluti sermo nisi de ea re fuit. Id circo solum damnare factum, vt videbatur, repentinum minus audebant, quia Deza id ea iuuenis [Note: 155 Ferdinandus Alcarazius,] sapientia et grauitate fecerat. Hunc consecuti Ferdinandus Alcarazius Latini sermonis apprime sciens, et laurea donatus poeta; mox Theologi [Note: 156 Martinus Gomius.] quoque Doctoris insignibus donandus: et Martinus Gomius e Theologorum Academiae Collegio, qui Maiores dicuntur. quod eo visum est mirum magis, quia cum passim ad Societatem e caeteris venirent Collegiis, et ex eo nullus ad eam diem ad vllum accessisse Religiosorum Ordinem memoraretur, qui ibi versabantur, vulgo per iocum quasi in arce tuti dicebantur. Sed gratia Christi, cui nihil imperuium, nihil inexpugnabile est, claustra quoque illa parum salutaris munimenti refregit. His successere tres docti bonaeque indolis iuuenes Petri Sancij discipuli, iamque in Philosophia designati Magistri. Per hos visus est Deus viam ostendere praeceptori. Nec dubitauit bonus magister vestigia discipulorum sequi. Ingressus est aliquanto maiore motu, quam Deza, quia et corroborata magis auctoritas erat viri, et modo plane Compluti nouo in [Note: 157 Petrus Sancius.] aditu sese gessit. Non solum Doctor excellens Petrus Sancius, publicaeque Philosophiae interpres erat, sed etiam Rector Academiae cum insigni approbatione omnium, qui summus est ibi gradus honoris, fuerat. In concionibus etiam, quas non semel habuerat, non mediocrem adeptus erat nominis claritatem. Quae animi egregia bona corporis honesta et venerabilis species decorabat. Dum missas ex India legit Patrum nostrorum litteras, animaduertere coepit quantum in vltimis terrisii viri pro Dei causa laborum sumerent: simulque ad sese retorta cura cogitare quam segnis ipse desideret. Hinc noua orsus consilia animo volutare, ad aemulandum decus, atque ad aerumnarum ingentem cupiditatem accenditur: nec languide rem transegit. Postquam cum Emmanuele Collegij Societatis Rectore, vt se reciperet conuenit, primum auditores alloquitur in gymnasio, et bonam veniam petit. Se diu multumque animo mortalia versasse: fluxa cuncta, vitam hominum breuem incertamque reperisse. Vidisse praeter animi salutisque aeternae curam inania et ludicra omnia. Quid enim esse longum morituris, quod vna moriatur? Quid autem prodesse breuia aeternum victuris? Ergo decreuisse monstratam a Christo, recens initam ab auditoribus quoque suis arctam, quae ad aeternitatem ducit, ingredi viam: pietatis ante omnia, dein etiam sui, qui ipsos et ex animo dilexerat, et nunc erat verius amaturus, meminissent. His similia multa cum diceret, discipulos, qui eum amabant pariter et obseruabant, diuersi agitabant motus. His deinde certatim, quamuis repugnantem, duobusque e Doctorum Collegio praecipuis Magistris prosequentibus salutatum Academiae Rectorem pergit. Qui dum hominis tanto cum comitatu aduentum miratur, Petrus ad eius repente aduolutus pedes, faustam precationem, per
quam liceat in Societatem transire, petit. Rectori ludus principio videbatur: vt autem animaduertit serio agi, noua re, Petriferuore, quem quasi aestuantem sibi ante pedes obiectum videbat; comitum, quorum plerisque confuso in vultu oculi madebant, conspectu, tam vberes in lacrymas soluitur, vt praefletu formare vocem in verba non valeret. Pauca tandem in eius consilij praefatus laudem, millies bene precatus dimisit. Petrus [Note: 158] eodem discipulorum et collegarum, et multorum e nobilibus academicis comitatu septus recta ad Societatis Collegium tendit. Partim fama celeriter sparsa, partim eius spectaculo agminis excitis hominibus ingens multitudo confluxit. Vt ventum ad Collegium, noluit Petrus pedem introferre, quoad Emmanuel Rector aduocatus prodiret. Itaque ad fores ipse, cumque eo vniuersa illa constitit multitudo. Vbi primum Rector apparuit, in oculis omnium Sancius submittit se in genua, perque Dei amorem obtestatur, vt se licet immerentem recipere in famulorum Christi numerum velit. Hanc diu fuisse, hanc esse nunc maxime votorum suorum summam, in Dei seruitio viuere ac mori. Emmanuel admonitis qui aderant, haud nunc primum id negotij secum a Doctore agi, complectitur, gratulatumque Deo ducit in templum. Prosequitur turba spectatorum et comitum. Ante sanctissimum Christi corpus pariter omnes (multitudinem vix templum capiebat) innixi genibus aliquantisper orant. Hîc vero in digresu vltimo iucundissimum spectaculum fuit, cum veniam et commeatum petens Doctor humi se abiiceret, fleretque: caeteri omnes certatim etiam prouoluerentur, et rogarent pro se quisque sui memor esset, et quamuis obnitentibus oculi humescerent; et alta demum trahentes suspiria aegre diuellerentur. Credi vix potest, qui toto oppido motus extiterit. Nunquam, quod homines recordarentur, rem talem perspectam Compluti narrabant. Et sane humilitas et pietatis ardor, quo sevir tantus gerebat, quoque vocationis beneficium ponderans extollebat, nescio quid supra consuetudinem, et humano maius erat. Nec multo post, vt in sui, quem tanti faciebat, contemptu animum obfirmaret, vouit, quantum in se esset, totam vitam domestico vel obsonatori, vel coquo famulaturum: vt moderatoribus in regendo eius feruore vigilandum sedulo esset. Quoad Philosophicum stadium, cuius non longe, distabat a meta, decurreret, iussus est, quamuis e Societate iam esset, et in Collegio versaretur, continuare in Academia publica docendi laborem. Multique deinceps, ac praeter eostres, quos dixi praecessisse, alij quatuor ex eius discipulis tam illustre exemplum secuti sunt. Decuit vero tam ex alto inchoarequi celsissimam molem fundabat; praeterque caetera magna opera, in orbe terrarum nouo Mexicanae prouinciae cum summo earum gentium bono erat futurus parens: id consecutus, vt, quemadmodum ex laboribus Apostolicis apud Indos prima conceperat semina Apostolicae vitae, ita nihil degeneres fructus, verum pares seminibus ferret.
[Note: 159 Ludouici Medina] Placentiae quoque operario insigni Societas aucta. Ludouicus is Medina fuit e prima Abulensium [Note: prastantissima virtus.] nobilitate ciuis, iudicio vir acri, summaque prudentia: quam longo vsu, annos quadraginta iam natus ex multis hominum moribus, vrbibusque perspectis parauerat. Italia miles, Hispaniaque omni lustrata, nouum etiam peruagatus orbem, magnis vbique ac fere semper e sententia rebus gestis; cum simul (vt in communi vita) cultu pietatis eximio pacem conscientiae quaereret, nunquam tamen toto in orbe terratum, tantaque multitudine ac varietate gestarum rerum, in quo plane acquiesceret, locum negotiumue aiebat se reperisse, nisi postquam in Societatem conscriptus vilissima in ea vsus quotidiani ministeria exercebat. Tunc nimirum discere potuit quam prope esset, quamque parabile, quod tam procul, tantoque labore frustra quaesierat; cum intus in ipso esset animo, quod extra venabatur. Ille vero tam insperato fruens bono nullum susceptae vitae dilaudandae admirandaeque [Note: 160] finem faciebat. Praeerat Collegio Placentino Martinus Gutterrius, qui vt mediocri nec sua, nec suorum virtute erat contentus, et robustam Tironis videbat alacritatem, multa ei liberaliter indulsit, per quae militarem iactationem atque ferociam omnino sub Christi iugum mitteret. Nam publice siuit per vias pallio tunicaque exutum incedere. Ad lanios emptum obsonia instar mancipij, in forum ad raphanos vendendos mittebat. Iumenta etiam quaedam in mercatu venalia duxit, et alia duo agens plus quinquaginta leucarum iter solus confecit; vt ipsum pro Christo virum ac militem adeo nobilem factum iumentum agnosceres. Rem, quam satis possidebat amplam, in pauperes et religiosas causas erogauit: nec pauca in Collegium Abulense contulit. Creatus subinde sacerdos (vt semel de eo narrem) consentaneam tirocinio militiam, liberandis defendendisque a peccatis animis ad vltimum spiritum exegit scienter, strenue, feliciter. Demortui lingua post duodecim annos, caetero capite corporeque in ditionem mortis plane redacto, rubens ac vegeta perinde acsi viueret, inuenta est. Constabat hominem in tota vita scientem nunquam mentitum. Itaque rem mirantibus Patribus testimonium ac decus eximiae illius fidei visum est. Nec vero ab horrens est praemium: nec profecto, si recte existimetur, magis mirum hominis mortui incorruptam vigere linguam, quam viui nunquam tam longa aetate, tamque diuturna militia fuisse mendacio temeratam.
[Note: 161 Ioannes Vega moritur.] Inter haec laeta Ioanne Vega mortuo, non leue incommodum et Societas et Hispania omnis accepit. Ad fuit illi supremo tempore Borgia aliique de Societate, quorum conspectu recreari se optimus senex aiebat. Vsque ad extremum spiritum mentem illam, qua tantum semper valuerat, tamque sancte vsus erat, Deus fecit vt haberet in potestate, nec nisi de Deo loqueretur. Denique, Cupio dissolui, et esse cum Christo, ingeminans, vndecimo Kalendas Ianuarias vicina iam luce feliciter expirauit. Preces et Sacra multa pro eius anima Deo vbique facta, aliaque edita memoris animi signa, quae et parenti salutaria, et filiis quos plane suae erga Societatem caritatis heredes reliquit, gratissima accidere. Viuet viri memoria, administrataeque
ab eo reipublicae forma inter prima Christiani imperij vigebit exempla, dum Roma, dum Vallisoletum, dum prouinciae aliae, ac Sicilia nominatim, superstes erit.
[Note: 162 Petrus Martinius et Petrus Domeneccus cum classe in Africam missi.] Eodem anno Praefecto regiae classis Martino Corduba Alcaudeti Comiti bellum in Africam et milites deportanti, duo, vti postulauerat, e Societate sacerdotes cum Laicovno, Petrus Martinius, et Petrus Domeneccus adiecti comites, Hi, dum conscensionem expectant, in agrum Murcianum egressicum salute plurimorum mortalium excursionem fecere. Nec Africana ipsos expedido, quamuis armati male gesserint, perinde frustrata est; prout diuinorum est militum, quam humanorum alea certior. Cum enim Oranum, quae vrbs in maritima Africae ora sita Hispanorum praesidiis tenetur, classis prospere attigisset; hîc Patres, dum promouetur ad Mostaganum exercitus, ad militum, qui in noso comio plus quingentis decumbebant, animos et corpora subleuanda, subsistere iussi sunt. AEgre initio illi tulere se in nosocomium quasi ad vmbram et otium retrusos, qui cupiebant casuum participes omnium, vti belli nomine abducti fuerant, ita militibus in praesenti conflictus discrimine praesto esse. Ac fuisset sane praesidium opportunum. Nam Christianus exercitus Barbarorum multitudine sine modo praegrauante, ad internecionem prope deletus; et, qui superfuerant, a Barbaris capti sunt. Cuius cladis perlato in Hispaniam nuncio non magis caeteri suos e militibus cognatos carosque, quam Socios nostri suos luxere pro mortius, et solemnibus tota prouincia precum et sacrificiorum piaculis lustrauere. Verum illos diuina prouidentia dies noctesque in aegrorum salutem intentos ad diuturniorem militiam reseruauit. Ac Petrum Martinium clarior pro Christo martyrij, quod in Florida orbis noui prouincia deinde fecit, manebat triumphus.
[Note: 163 Conimbricensis Collegij magnitudo.] In Lusitania rerum, si vspiam, florentissimus status. Instituta formabantur, et reditibus fundabantur Collegia. De nouis instituendis erant qui serio agitarent. Conimbricae ad centum et quinquaginta Socij numerabantur In regio Collegio, quod vocabant Artium, quatuor erant classes Dialecticae omnique Philosophiae tradendae: decem Grammaticae, et humanioribus litteris, praeter vnam, in qua caritas, quae omnia sustinet, ipsa internoscere elementa atque formare calamo puerilem aetatem docebat. Adhaec linguae Graecae et Hebraicae praeceptores. Petrus Perpinianus in admirationem cunctos rapiebat cum exteris eloquentiae partibus, tum actionis praecipue dignitate. Cum alij quamuis eloquentes vix ad horae dimidium patienter audirentur, horas ei vel binas fauentes animos, recentissimas praebebant aures. Qui vtinam, quod et ipse hoc tempore meditabatur, et Michael Turrianus auctorerat, Beati Inacij vitam, et Societatis Historiam conscripsisset. Eius inprimis celebrirate nominis fiebat, vr fama vulgo esset, apud Societatem iacere Philosophiam, florere Humanitatem. Quod plane erat alienum a vero. Nec Petrus Fonseca sapientiae studia minore cum facultate tractabat. Sed videlicet in his aemuli aderant, non item in illis. Comparatumque vsu est, vt homines haud libenter omnia ad vnum, siue hominem, siue coetum deferre soliti, quaedam eo dent liberalius, quo caetera impunius detrahant. Dedit operam tamen Michael Prouincialis, quia aduersa fama haud multo secus ex vano, quam ex vero nocet, vt ea, quanrum fieri potest, aboleretur: quod breui est Consecutus. doctrinae viribus in conspectum disputando datis, ipsisque disputationibus, ac reliqua studiorum ratione in eam, quam ex Vrbe detulerat, redacta formam; adhaec se Fouseca athleta iam nobili repetere; arenam eamdem iusso. Frequentabant gymnasium mille circiter auditores, in quibus multi e, mutis Religiosorum familiis: quorum, vt par est, inter condiscipulos modestia et sedulitas eminebat. [Note: 164] Iam tum agitari coeptum de via, qua Philosophorum immensi labores tum magnis vairiisque voluminibus versandis, tum multis exscribendis in compendium mitterentur: datumque Fonsceae negotium commentarios aeque magistris ac discipulis ad id vtiles concinnandi. Quanquam ille postea magis indulsit ingenio, quam vsui seruiuit. Ad reliqua ornamenta, quibus [Note: Aenigmatum explicandorum certamen.] post autumnales ferias exhilarari noua studiorum auspicia excitarique solent, accessit hoc anno aenigmatum interpretandorum certamen. Condita ea diligenter, et artificiosis implicata ambagibus proposita communiter sunt scholasticorum curiosae sagacitati, delectis ex vniuersa Academia iudicibus, quos cum virtutis generisque commendatione sapientia anteferrer, et praemiis propositis, qui callida inuolucra propius fidem ac certius euoluissent. Placiut, magnoque; animorum aestu susceptum certamen est, et maiore posteris frequentatum est annis. Spinosa profecto ille cebra non tam exacuendis, quam torquendis apta ingeniis; nectam saepe solertium quam felicium honestamentum.
Ad res praeclare extra Europam gerendas ingentia duo annus hic adiecit praesidia, primum nouos rerum publicarum procuratores, et sua sponte ad omnem laudem factos, et mandatis Reginae Lusitanae Cardinalisque Menrici incitatos. Hi fuere in Brasilia Mendus Sa, in India Constantinus Brigantinus. Deinde quotidianas preces, quas cuncta in Societate Lainius ad impetrandam a Deo Sociis inter alienas a fide nationes dimicantibus opem edixit. Ea porro hinc consecuta est in melius rerum conuersio, vt plane diuini Numinis praesentia, et quantum in Principibus momenti ad populi piemtem fouendam [Note: 165 Res Brasilicae.] sit, apparuerit. Adhaec Brasili neophyti, qui praesertim in vrbes. S. Saluatoris residui erant, nec fuga cum caeteris euanuerant, paulatim cicurabantur. [Note: 166 Miracula sanitatum.] Nihil erat quod rudem populum ad pietatem pelliceret vehementius, quam restituta aegrotantibus, quos in templum deducebant, Patrum precibus sanitas. Diuina bonitas ad captum gentis indulgentia mira descendens, multis quoque infantibus, qui viuere nullo pacto vide bantur posse, statim vt sacro tincti sunt flumine, vtramque tribiut vitam. In his vnum dum animam ageret, impius genitor adduci non poterat, vt admoueri vitalibus aquis pateretur: cuius pertinaciam cum Socij diu frustra concussam, tandem conuersis ad Deum vocibus expugnassent;
allato infante, raptimquem ne sero res conficeretur, omnibus quae de more praeeunt, cerimoniis praetermissis, baptizato, mirum dictu repente salutaris vndae attactu, clara omnes (vt re ipsa contigit) restitutae ei salutis viderunt indicia. [Note: 167 Patrum nauitas et humilitas.] Haec Dei clementia auctoritatem Patribus, diuinis rebus venerationem augebat. Et sane naui illi fidelesque caelestis agricolae adiutores, quo sterilius colebaht solum, hoc magis intendebant curam. Ac ne quid omitterent, quod siue Christianorum veterum pietatem fouere, siue Ethnicorum inuitare animos posset; non modo saepius quam solerent ante, nosocomium visere hoc anno institerunt; verum etiam iis, qui carcere tenebantur, in summa inopia, cum aliud leuamentum non suppeteret, adportare suis humeris aquam, suis manibus sordida eluerevasa, aliaque seruilia obire officia non refugerunt. Quae caritas pariter et humilitas acrius, quam quoduis verborum genus cum aliorum, tum praecipue vinctorum (quod genus hominum maxime solet incurabile esse) dura corda deliniuit. Tertiodecimo Kalendas Februarias hominis in ea regione principis, quem Gatum vocabant, filius additus est fidelium coetui, et Sebastiani donatus nomine. Magna erat pompa celebrandus baptismus, sed catechumeni id valetudo non tulit: morbo dein superante, cum tandem IV. Nonas Aprilis saepissime diuinum Iesu nomen appellans, in complexu Domini crucrisque animam exhalasset, quod baptismo debebatur splendoris et magnificentiae, redditum est pompae funeris: permultumque caeteros Ethnicos ac demortui cognatos ille honos erga [Note: 168 Notabile exemplum pudicitiae.] res Christianas affecit. Pudicitiae hîc exemplum memoria dignum subiiciam per seque, et multo magis pro regionum effusa intemperantia mirum, liliorum specimen, quae illas quoque inter horrentes spinas cuncta edomans aura diuini Spiritus procreat educatque. Brasila puella in Christiano ritu matronae Christianae domi educata ad caeteram insignem pietarem sua plane sponte, nullius mortalium, sed (vt fides haud dubia est) caelestium tantum instinctu, apud animum suum statuit omni ope ad vltimum vsque illibatum tueri pudoris florem. Ea mox diuendita in manus incidit dominorum religione quidem Christianorum, qui tamen haud raro Christi sanguinem per summam ihdignitatem foedae appetitioni posthaberent. Hos magnanima virgo turpiter solicitantes, non modo obtestationibus lacrymisque repulit semper victrix, sed etiam saepe rubore perfusos in admirationem inusitatae in barbara seruaque sanctimoniae adduxit. Ac muniendo suo thesauro assidue interna cum animaduertisset heros magna pietate Christi in patibulo fixi effigiem colere, paruulam sibi eiusmodi imaginem ad collum appendit: nec cessabat interim, quacunque posset via, oris sibi speciem deformare. Nihilo tamen minus flagitiosos dominorum animos tartareus vrebat ignis. Ab vno ex iis abducitur per speciem negotij in villam, vt ibi Christi ouiculam ab omni humano desertam praesidio infamis lupus inuaderet. Quid hîc ageret tantas compulsa in angustias ancilla Christi? Christi ipsius effigiem, quam ferebat e ceruice suspensam, inter vberes lacrymas, et ardentia suspiria manu suscipit, flexisque ante sacrilegum praedonem genibus, Per ego te; inquit, hunc, quem adoras, quaeso testorque, absiste: ne attinge me: ne, contra si faxis, malum te aliquod nec opinatum percellat. Permouit haec actio in sanum hominem. Qui demum desperata victoria victricem ancillam dignus ipse catena, foedumque diaboli mancipium indigenae vendendam curauit. Nihilo is melior aut temperantior erat: ab cuius tamen importunitate inuicta caelestis sponsa Regis saepe ad honestas fugiebat matronas. Tanta demum virtute cognita Patres, stipe corrogata emptam virginem in tutoque collocatam nosocomij ministeriis destinarunt.
[Note: 169 Res Indice.] Prouinciae Indiae partium alia aliarum conditio et fortuna fuit. Circa Goam, supraque et infra sat prospere gesta res. In Molucis et in Iaponia saeuierunt bella: nec minus exhaustum aerumnarum, quam fructuum collectum. Cum Constantino Prorege modicum Patribus subsidium Marcus Prancudus et Andreas Fernandius Goam venere. In Goano Collegio hoc anno mille nongenti sexdecim baptizati: multi etiam in Boreali supra Goam tractu ad fidem adiuncti Salsettana in insula, Bazaini ac Tanaae. In his homo septuagenarius, qui ab remotis regionibus vix trahens spiritum, senio pelliumque, quibus inuolutus erat, squallore horridus, ad baptismum se venisse praedicans, diuina scilicet manu ductus, altero post eum susceptum die suauissime expirauit. Non paucos etiam pueros ibi et puellas, quos parentes Mauris parabant vendere, emêre, vt solebant, Socij, et fecere Christi libertos. Felicem omnino mercaturam eo maxime nomine, quod inter eos in fantes cum quidam sacro renati fonte haud multo post vitae periculis morte sub ducerentur, non erat dubium, quin exiguo iis pretio emeretur aeternitas. Gratia Christo, cuius iam omne superante pretium comparata erat sanguine. Iamque in extructa Tanaae ad alendos pueros domo, in fideque instituendos centum ac triginta [Note: 170 Pagus Sanctissima Trinitatis conditus.] versabantur. Ad haec prope Tanaam deserto in agro, sed trium vbertate fontium, et aliis commoditatibus opportuno, quem P. Consaluus Rodericius regia stipe coemit, pagus conditus, et neophytorum in eo populus collocatus: quo facilius institui ac defendi ab Saracenorum impietate et importunitate possent. Pago nomen ab Sanctissima Trinitate factum: eidemque templum ibidem exaedificatum est ad vlciscendam diaboli iniuriam: cuius videlicet instinctu percelebri olim in Pagodo quasi adverae sempiternaeque Trinitatis aemulationem tres dij ita ficti, vt tria ex vno trunco extarent capita, colebantur. Vere enim sanctus Philosophus, idem que [Note: Apol. 2 ad Anton.] Martyr Iustinus ait astute daemones, vt Christia na sacra obscurarent, fecisse, vt Poetae iis similia (quae nimirum inter Ethnicos fusa sunt) multa confingerent. Id diuinissimae Trinitati primum tota in India templum sterit.
[Note: 171 Piscaria ora res.] Infra Goam etiam in ora Piscaria ad faciliorem eruditionem nouum in pagum Christiani traducti. Eamque ob rem P. Iacobus Soueralius captus, male acceptus, ac prope extinctus ab Ethnico est pagi domino, vnde Christiani migrauerant. Caeterum in excolenda recenti illa longeque
sparsa Domini vinea Patres omnes ex laboribus grauiter aegrotarunt: et Michael Barulus ex iis, qui destinati AEthiopiae erant, pridie sacri Aduentus ad laborum suorum percipiendos in aeterna beatitate fructus in vicem AEthiopiae caelum petiuit. Cosaluus Prouincialis, vt onus aliquo pacto leuaret, interdum Goam aliquos ad quietem modicam euocare instituit, aliis interim in decedentium locum submissis. Nec animls eorum minus, quam corporibus cohsulens, simul omnes in ora Piscaria quater in anno conuenire, seque inuicem excitare ad pietatem ac vota instaurare iussit. quod salubre inprimis inuentum fuisse euentus ostendit. Quippe longo post tempore longinquis ab oris, cum suis quisque aerumnarum frugumque manipulis conuenientes, gaudio primum inenarrabili reuisebant se inuicem et complectebantur; deinde paucis, quibus vna erant, diebus disciplinae Religiosae tum regustabant otium, tum seueritatem vsurpabant. Certatim ab Henrico iniungi publicas sibi pio erratis rogabant poenas. Cunctis feruentibus, dum aliud alius voluntariae afflictationis impetrarum genus in publicum profert; omnium adhuc magis iis ab exemplis tanquam pluribus copulatis ignilius inardescebat pietas. Simpliciter amanter que indicabant inter se quae quis in alio desideraret, et emendationis, et exercendae humilitatis causa. Adhaec suarum exposito Ecclesiarum statu, in commune de earum promduendarum via et ratione consultabant; et opportunos Henricus stimulos, apta cuique monita adhibebat. Ita demum eluta generali confessione conscientia; votisque instauratis, aucti viribus animisque, recentes et integri ad opus digredientes, et sibi fructuosius laborabant et proximis.
[Note: 172 Res Cocinenses.] Cocini hoc tempore Melchior Nunnius, qui anno superiore ad regendum id Collegium venerat, paruis aeque ac magnis in rebus oraculi instar consulebatur. Pacem inter multos, ex quibus factiones et publicum timebatur exitium, conciliauit. Duos praeterea duces. qui sibi et vim armata manu intentabant, et inuicem struebant insidias, vt arma et fraudes cum ira ponerent, flexit. Quam ad rem egregiam operam etiam contulit Frariciscanorum Custos. Cum Episcopus ille Armenius (de quo supra memini) tandem Cocinum venisset, Proepiscopi diligentia datus est in custodiam: et Melchior, qui cum eo disputaret, accitus. Adeoque veritati Deus fauit, vt conuictus haereticus publice cunctos errores de scripto recantarit. Verum ne fortasse libertarem nactus ad ingenium, quod facile vsu venit, et ad exitiale magisterium rediret, Goam primum missus est, inde asportatur in Lusitaniam. Illud mirabile diuinae bonitatis documentum [Note: 173 Insignis conuersio heminis nocentis.] in homine prorsus immerente est editum. Quadraginta annos graui animi languore miser conflictabatur: nec sincere vnquam sacris medicis patefecerat morbum Cupiebat Melchiorem conuenire, et apud eum virus emouere: sed innumerabiles Satan moras et obices opponebat. Tandem cum ex vehementi dolore stomachi decumberet, Parrem accersiit. Cumque soli in cubiculo essent, ita repente obstructis faucibus angi torquerique coepit, vt penitus vi loquendi intercepta proxime abesset a morte. Melchiorem improuisa res nonnihil commouit, tamen ad opem diuinam confugiens super laborantem propere Euangelij sancti Ioannis initium recitat. Attollit oculos miser, ac recepta voce adfuisse diabolum narrat, qui se non modo non sineret loqui, sed etiam faucibus arctissime pressis conaretur extinguere. Nimirum praedam nolebat tamdiu possessam eripi, sed protinus raptare secum in tartarum. Quod praedo teterrimus, quantum in ipso est, statim vt quem in letale crimen impulit, semper molitur. Verum dementia boni pastoris; quae tot annos aberrantem insecuta erat ouiculam, non sustinuit, cum iam se redderet, deuorari. Ita quamuis indignante et oppugnante Satana anima illa tyrannidem eius magno sensu, magnaque sarciendi tot annorum iacturam voluntate per accuratam homologesim excussit.
[Note: 174 Res Molucenses.] In Molucis capto ab Lusitanis Cacile Aerio Rege Ternatino, qui praeter vim et opes auctoritate, doctrina cultuque superstinonis, summum Mahometismi munimentum erat, et a quo Cacizij tanquam ab supremo Antistite petebant responsa, spes erat magnam Euangelio sublatam moram. Sed contra euenit. Et suapte sponte ob insitam in Regem caritatem et filio eius incitante Ternatini sumptis armis tumultu ac terrore compleuere omnia, vt priore anno memorare exorsus eram. Vrbem dein Ternatem graui obsidione cinxerunt. Sub huius tumultus initium Alfonsus Castrius gloriosum fiuem sortitus [Note: 175 Pretiosa mors Patris Alfonsi Castrij.] est. Insulae Iris, quae haud vna plus leuca Ternate distat; incolae quidam Mahometani iusius missu Regis Aerij, in cuius ditione erant, ad Mauricam eum regionem vexerant, vt, cum 1 Ecclesiarum statum earum composuisset, et Sociis eas, quos vexerat, assignasset; retro Ternatem, inde in Baccianum profecturus, se reciperet. Inter haec captus Rex, bellum exortum, omnia hostibus circa occupata maria. Misit nuncium Viera, qui moneret, ne sic ardente bello, reditum tentaret; verum serus fuit: iam maturata profectione Alfonsus aderat. In tempore magis nuncius venit ab captiuo Rege (vt fama tulit) permutationem cum eo sui sperante submissus ad nautas, vt hominem comprehenderent. Illi sine mora, veluti rabidi praedones libros famuli Dei, sacrum calicem, ac caeterum ap paratum rei diuinae, et quidquid ad humanae necessitatis veliebat vsum, diripiunt: mancipiis etiam tribus, quae eum comitabantur, manus iniiciunt; et ipsum adorti vestimentis omnibus: nudatum, crassoque circa collum fune implicito, totum in modum cruciaffixi arcte ad nauigium alligant: tum ita vinctum nudumque ad captiui Regis filium sub ipsam Ternatem, quam obsidebat, deportant. Barbarum licet pectus, vt cui longo vsu nota Patris inter Christianos dignitas ac veneratio erat, ea species conimiseratione et quadam verecundia pupugit. Itaque satis constat femoralia sibi ipsum, et indusium detraxisse, et eius texisse nuditarem. Inde cum postularet sibi captiuum tradi, vt custodia fida seruaret, praedones ob eam rem negantes tradi necesse esse; custodiam enim se in omnes partes
intentam tutissimamque adhibituros, secum [Note: 176] in suam insulam Iri auexere. Huc vbi ventum, tursus donatis a Regulo integumentis spoliant, et exiguo tantum panno femoribus circumiecto, manibus post tergum vinctis, praegraui; ad collum alligato stipite, aperto sub caelo statuunt: atque ita triginta dies totidemque noctes habuere. Quod maxime videtur tormenti genus benigna Dei sapientia permisisse, tanto pretiosiorem athletae suo vt laboraret coronam. Nam ob aerumnas euangelizandi, et earum inclementiam regionum (vt vero simillimum est) siue qua alia causa adeo valetudinem attenuarat, vt leuissimae ad nudum corpus appulsu aurae offenderetur: eamque ob rem ne noctu quidem ad quietem vestes deponeret, nec obsoletum indusium cum recenti, nisi quam clementissima tempestate mutaret. Caeterum Mahometanis haud satisfuit ad eum modum sub dio, caeli ac tempestatum iniuriis expositum, vinculis ac ponderibus oneratum, et nudum tamdiu habere; sed nec interim destiterunt cum aliis diuexare modis, tum lacerare verberibus. Quodque supplicium erat acerbius, non raro sanctas aures vulnerabant impiis vocibus, per quas ad defectionem ab Christo, et transitionem ad Mahometum solicitabant, comiter haud dubie et liberaliter habituri, si persuaderi posset. Caeterum heros inuictus non modo impium ratus verum Deum pro falso Propheta deserere, verum etiam prorsus insanum, minutissinam stillam vitae mortalis immortalitatis iactura emere; metuque momento praeteruolantis mortis in mortem ruere sempiternam; nihil subire, nihil perpeti recusabat, modo (vt sanctus Martyr Ignatius loquebatur) Christum Iesum nancisceretur, cui se non modo communi cum caeteris Christiunis, sed etiam proprio nexu in Societate hac obstrinxisse fidem recordabtur. Mahometani vbi nihil profici vident, et hominem Dei cum reliquis cruciamentis, tum inedia prope incredibili ita cousumptum, vt spes nulla vitae superesset, maturare ei mortem decreuere, rati quod tantopere incentam custodiam Regulus commendarat, non aliter melius custodituros. Ergo sicariis duobus mactaudum tradunt. Illi arreptum per asperas cautes secundum litus deducunt, locum, qui maxime placeret, tanto sceleri delecturi. [Note: 177] Ibat Pater specie quidem spirans cadauer, at animi eo vigore, vt velut exhausta mala non consumpsissent robur, sed pondus tantum leuassent corporis, abrupta et confragosa saxa leuitate quadam mira superuaderet. Quin adeo tanquam non ad necem, sed ad conuiuium properaret, notabat ipsemet loca idouea, intersistensque tortoribus demonstrabat. Quod cum semel atque iterum fecillet, occurrit modica planities exesae rupi subiecta, in qua magnus iacebat truncus, quem maris vndae alluebant. Atque Alfonsus, Nonne hic locus placet? inquit. Cum placere hunc demum respondissent, rogauit vt tantisper vincula sibi manuum, quas adhuc vinctas post tergum habebat, leuarent: illisque renuentibus, Agite, inquit, soluite, num ne fugiam timetis? Nihil est quod time atis. Quod ita comiter, itaque eos blande intuens, et quasi subridens dixit, vt fera pectora mitigarit. Vbi solutus est, continuo abiicit se in genua, liberasque ad caelum manus et oculos tollens, vultu sereno ac pio aliquantisperorat: ac protinus finita oratione, incumbens trunco, Iam vero, inquit, quod cordi est perpetrate. Accurrerant e sparsis per litus ad spectaculum piscatores nonnulli, et alij quidam e simplici vulgo, qui inter miserationem et horrotem suum Alfonsi securitatem, et vultum placidissimum mirabantur. Statim ergo vt sacra illa victima ad ictum se composuit, grauem ei plagam sub costas carnificum alter infligit, et alteram, qua demum confectus est, alter superaddit: dein addita mortuo tertia, exanime corpus in mare deuoluunt. [Note: 178] Hic exitus beatissimum Martyrem caelo inuexit. Neque enim hanc illi pretiosi tituli gloriam, modo rem ex aequo bonoque aestimet, quisquam negabit. Quippe causa necis nulla fingi probabilis potest, quae non velut e semine ex odio Christianae religionis oriretur. Nam si, quemadmodum fama tulit, princi pio comprehensus tantum fuisset, vt cum Rege permutaretur, non ea fuisset necis causa, sed custodiae diligentis: nec debuit ita torqueri, tam diuque, tam acerbe vexari, sed potius cum cura et humanitate atque honore haberi. Deinde nunquam constat tanto interuallo de permutatione factum verbum. Irienses aiebant a se comprehensum, quod eius operâ ipsorum Rex captus esset. Sed apertissima erat vanitas, cum ipsimet nossent Patrem semper Ternate abfuisse, et a Lusitano Praefecto non modo non solitum consuli, sed etiam magnopere diuexatum. Denique ignorare non poterant, si qua ei ab Rege dissidendi causa esset, vnicam esse eam, quod ille Christianis rebus per mille dolos aduersaretur. Igitur illa maxime videntur in sanctum virum causa incitati, vt dolorem suum ex capto Rege in cum effunderent, et grauem Christianis dolorem reponerent, cum magistrum et quasi Patrem eorum adeo carum ipsis ac venerandum excruciarent. Quae causa eo redit, vt propterea Alfonsus occisus sit non modo quod Christianus, sed etiam quod Chritianorum doctor ac pater esset. Verum quid plura? Cum constet saepius conatos ad Mahometum pertrahere, cui dubium sit, si fidem ille sanctissimam prodere voluisset, quin et donatus vita, et maximis praemiis cohonestatus esset? Nam inter caeteios Cacizius professus est eum ab se interrogatum, num vellet Mahometanus fieri: et Patrem ne voce quidem responso dignatum hominem, sed graui supercilio renutuque refellisse. Ex quo Cacizio cum quaesitum postea esset, quid ita solicitasset, respondit, vt ad filium Regis, ad quem iter intenderat, nuncium cum deferret. Ex quo apparet, quam optata res Mahometanis esset. Qui igitur maluit mori, quam Christum deserere, qua re maiorem potuit caritatem in Christum ostendere, impensiusque [Note: 179 Quadam mira consecuta mortem.] religionem eius testificari? Et placuit benignissimo Domino, qui nunquam liberalitate vincitur, suo testi reddere vicem, non modo confitendo illum coram Patre caelesti et Angelis
Dei, sed etiam intermortales. Nam corpus, quod proiectum in mare diximus, tertio die eodem repertum est loco, vnde proiecerant, diuino quodam fulgore splendens; ac vulneribus ita recenti aspersis sanguine, vt si eodem momento inflicta essent. Quae res eo admirabilior visa est, quod eoloco maris aestus rapidissimi instar torrentis cuncta euerrit. Haec autem vulgata omnia nihilo minores apud Mahometanos, quam apud nostros Alfonso venerationem conciliarunt. Ac Regem Gelioli Mahometanum, et hostem Christianorum, cum audiret quanta Alfonsus constantia mortem oppetiisset, dixisse ferunt, Quid simile Cacizij nostri? Adhaec ex ipsomet Iris insulae Praefecto, et Magistratibus certo est cognitum, quotquot Alfonsi necis participes fuerant, miserabili tandem mortis genere periisse; alios tormentis in bello discerptos, alios foedis toto corpore enatis pustulis, paulatim cute exesa horrendum in modum vluntes sacro igne consumptos. Denique eum etiam, qui abreptum Patris sacrum calicem vendiderat, membris mire tumefactis animam exhalasse. Et hos omnes tum demum, cum iram Dei vindicem sentirent, voce supplici Alfonsum ac diuinum auxilium implorasse ferunt. Viera, vbi primum patefacto pace commeatu licuit, sacra ossa lectum misit. Fuit hic beatus sacerdos iam inde [Note: 180 Vita Patris Alfonsi Martyris.] a puero pietati apprime deditus, ad eamque a quasi natura factus: praeterea valde aerumnarum, ac vitae pro Christo fundendae cupidus: praeclarus suimet humanaeque aurae contemptor. Olissipone honestis ortus parentibus (Pater aurifex admodum locuples erat) ac diligenter in pietate educatus ac litteris, Societatem ad vltimos rerum Indos petiit. Vbi conscendit, egregiam de consanguineis victoriam asportauit. Accurrit enim cum propinquorum globo frater ad nauim non modo aetate grauior, sed et Doctotis lautea venerandus; et conquisitum Alfonsum cum in latebra reperisset, per vim ad nauarchum extraxit. Sed Alfonsus negauit se hominem nosse, non enim pro fratre se habere, qui ad Christi signa tendenti sibi impedimento esset. Qua constantia victus Doctor domum inanis cum globo suo reuenit. Alfonsus autem, vnaque iuuenis alter eiusdem consilij socius, morumque simillimorum mansere in naui non modo constantes, sed adeo, siue alia obliti omnia, siue prouidentia Numinis freti, vt quod viatici comparauerant, inferre negligerent. Quin etiam cum P. Franciscus Viera (is qui haec prodidit litteris, et hoc ipso tempore in Moluco versabatur, et tunc animos iuuenum Olisippone regebat) eos vltimum salutans inferri sussisset; magnanimi iuuenes recenti feruore dilatante cor, ne rerum earum custodia occuparet, breui omnia in tenuissimum quemque naualis turbae erogarunt; totumque ipsi iter confecerunt emendicato, quadam arca bombardarij pierate commodata pro diuersorio, lecto, mensa sellaque vtentes: vniuersumque tempus vel lectioni sacrae, vel meditationi ac precibus, vel piis inter se colloquiis, vel aegrorum ministerio tribuentes. interimque adeo inter labores, et interdum inter ludibria procaciorum secura mente ac laeta; vt a Mozambico in Indiam, cum se intuerentur, risum inuicem tenere non possent. [Note: 181] Aduectos in Indiam vtrumque Xauerius in Societatem recepit, et alter breui sancte decessit. Alfonsum Goae laboriosis ministeriis, ac pietatis, tirocinio exercitum, et quodam quasi oeconomi munere sapienter functum, demum et sacerdotem creatum secum Malacam idem Xauerius duxit, vbi et primum Sacrum fecit. Cocini in itinere, mox Malacae concionari iussum, quod magna populi approbatione executus est, vt Cocinenses quidem concionatorem sibi deposcerent, ad Molucas misit anno millesimo quingentesimo quadragesimonono vertente. Hîc multa et grauia non modo a Mahornetanis et Barbaris aliis pertulit, sed etiam ab Europaeis atque domesticis mansuetudine ac modestia singulari. Cibo permodico vtebatur, nec alio quam pane et paululo piscis, cui nullum condimentum, ne oleum quidem aut salem adhibebat. At quaerendis Christo animis, Ecclesiaeque propagandae vel supra vires intentus erat; idioma gentis quam optime assecutus. Ita demum haudquaquam referta odoratis mercibus naui ad inopes terras rediit, sed aerumnis diues, et onustus animarum manipulis aeternae felicitatis portum triumphans inuectus est. Dies triumphi non liquet, nec omnino est certus annus. Nam epistola, quam ego vidi, in qua eius mors nunciatur, Kalendis Ianuarij huius anni data aperte significat anno priore mortuum: quod tamen esse non potuit, si, vt scribit Viera, amplius triginta dies habitus in vinculis est. Siquidem Decembri ineunte ortum est bellum. Quare vel dies per errorem adscriptus epistolae est, vel antequam moreretur, de morte sparsus est rumor, vel certe, qui Vierae post sedatum bellum, tum scilicet, cum ex hostibus ipsis inquirendi facultas fuit, elapsis iam aliquot mensibus seriem rei narrarunt, vinculorum tempori aliquid adiecere. Attamen inter anni huius et superioris confinia certum est beatum hunc ei finem contigisse. Atque hoc ego anno potius retuli, vt vbi indubitata non affero, ab iis, qui ante me scripsere, [Note: 182 Obsidio Ternatina.] quam minimum discedam. Dum Alfonsus ad beata euolat caeli gaudia, Ternate extrema tolerabantur. Ex obsidione caritas primum annonae, inde inopia, post fames orta. Accessit, vt assolet, morbi genus exitiale, qui pueros praecipue et indigenas strauit. Expectabatur a Ioanne Baccianensi Rege nuper ad Christum conuerso auxilium, sed nunquam apparebat. Praefectus desperans vrbem diutius obtineri posse, ea deserta, recipere Lusitanos omnes in arcem cogitabat; in eaque tutanda, si foret opus, fortiter mori: cum repente Baccianensis Regis conspecta est classis. Inprimis agebatur nauis, in qua Ferdinandus Osorius e Societate, quem ad Regem a Francisco Viera supra missum retuli, praealtam statuerat crucem, in eademque ipse vehebatur aeger. Huius ad, uentu classis laxata obsidio est, et inita quaedam pacis ratio, quae diu non stetit. Quare cum saeuirent in dies magis mala, ac Regis desiderio populi tumultuarentur, ac Praefectus nec Regem
redderet, nec bellum strenue administraret, inito inter se consilio Lusitani mlites ipsummet suum Praefectum extremum sub annum vinciunt, et Regem populis reddunt. Id consilium disturbare non potuit Viera: ita exacerbati omnium erant animi: ita necessarium ostendebant tempora. Valuit tamen eius auctoritas, vt quam leuissimo res tumultu gereretur. In obsidione vel maxime Vierae virtus enituit. Praefecto assidue praesto fuit consilio: militibus animos strenue addidit: aegrotis solandis operâ et alloquio nullum non subiit laborem. Inter egentes et aegros, quae ad alendos toto anno varia per oppida Socios, et ad morborum comparauerat casus, perbenigne distribuit. Denique ad vrbem totam in fide continendam impendio valuit. Caeterorum Sociorum semper non nemo in nauigiis discursabat ad pugnam, crucem praeferens, et socios nauales militesque confirmans, inter hinc atque hinc horrendo sibilo praeteruolantes missos hostilibus tormentis globos. At Regem Baccianensem ad ferendum Lusitanis auxilium nihil nisi Ferdinandi adduxit auctoritas. Vbi enim ad eum peruenit, statim de excitandis per varia loca sanctae crucis insignibus coepit agere. Rex eo se obsequentem [Note: 183 Baccianensis Regis ferner.] alacrius praebuit, quod narrabat proxima nocte visum sibi in quiete puerum, qui paruam crucem, quam gestabat in capsula, porrigens adhortabatur eum vt caperet, quod ingens per eius opem esset futurus. Sacro igitur Epiphaniorum die, quod templum nondum erat extructum, in extemporariam arborum ramis consertam domum conuenere quidam e Ternate Christiani, Lusitani aliquot, Rexque cum suis ad crucem in vnum e praefinitis locum deportandam. Ibi Osorius secundum piam exhortationem linteo indutus amiculo Litanias flexis genibus praeit; Regemque omnium primum ad sustollendam, quae humi iacebat, crucem aggredi iubet. Sanctum onus alacriter vna cum Proceribus Rege subeunte, prosequente caelestium salutationem Osorio, ad destinatam ventum est sedem. Hîc suis Rex manibus humum molitur, ac triumphale statuit signum, caeteris vndique genibus humi positis, et Osorio precationes tempori conuenientes elata piaque voce peragente. Summa animi iucunditate peracta res. Addidit capitale edictum Rex, ni sui omnes quotidie mane genua ante crucem flecterent. His Tematinum bellum, quod retuli, cum interuenisset, et Lusitanis opem Ioannes tulisset, inde reuersus pia persequi coepta institit. Duo cum eo Baccianum Socij rediere, qui promulgandis Christianae fidei rudimentis intenti, diuisa in regiones vrbe, singulis magistros singulos e gente praeposuere. Sub noctem ad ipsos quotidie Patres [Note: 184] multitudo frequens conueniebat. Itaque et domus et viae, et sacrae iam extructae aedes, siue concinentium diuina dogmata puerorum, siue tradentium ac discentium vocibus personabant. Antequam Rex Ioannes Ternate discederet, ibi eius filia paruula, Regis neptis Ternatini, quam is parenti, statim vt baptismo est initiatus, clanculum eripuerat, sacro admota est fonti celeberrimo ritu, et Constantiae nomine appellata.
[Note: 185 Facata in Iaponia noua Ecclesia incheatur.] In Iaponia Balthasar Gagus relicto Firandi Villela, vna cum Ioanne Fernandio Facatam abiit ad inchoandam domum aedemque sacram in agro, quem Rex Bungi donauerat. Erat Facata vrbs, vt bellicosa in gente, quieta inprimis. Pacem negotiatores, quibus abundabat, praestare dicebantur: qui pecunia motus bellicos, vt primum praesenserant, anteuertebant. Inde maior spes erat fore, vt pacato in solo diuini verbi sementis felicius proueniret. Annum iam ibi Gagus agebat; domoque ac templo extructo conciones oppido frequentabantur: iamque nonnulli Christiana sacra complexi, studio, vt in nascente Ecclesia vsu venit, summo religionem colebant: cum, quemadmodum proximo anno commemorandum erit, secundum rei progressum exorta [Note: 186 Firandi rei gesta.] ibi quoque belli tempestas debilitauit. Interim Villela Firandensi Ecclesiae amplificandae egregio cum successu curam impendit. E tribus Firandi Proceribus iam vnus olim erat Christianus Antonius nomine. Hunc ita Villela excoluit incenditque, vt post familiam suam omnem sacro admotam lauacro etiam populares admoueri vehementer optaret. Ipsemet pagos et paruas quasdam insulas Tacuximam et Iquicaquin suae ditioni subiectas obibat, Patrem circumducens, adhortationibusque et omni sedulitatis genere diuinum iuuans opus. Ita duobus mensibus mille trecenti Christo adiuncti; ac tria fana simulacris perpurgata impiis, vero Dei cultui destinata. Idola passim comminuebantur. Crucis veneranda signa multis statuebantur locis. Latior in dies religionis campus aperiebatur. Scilicet et liuore diabolus rumpebatur. Ergo successum adeo caelo laetum, terrae salutarem non percoquens, in omnes se vertit formas, vt omnia pessumdet. Praepollens in Bonziorum natione Coenobiarcha (Firugadaque ei ab loco, cui praeerat, cognomentum) Satanici administer furoris fuit: quem non tam neglectus suorum deorum, quam proprius incitabat dolor, quod cum Villela congressus plane irretitus victusque e disputatione, [Note: 187 P. Gaspar Villela Firando exigitur.] et inde obrutus ignominia discesserat. Hic Ethnicorum Procerum altero sibi aggregato Firandensem ita concitauit populum, vt sacram aedem demoliti, non modo alias, verum etiam praecipuam crucem, quae iam pridem Firandi stabat, inciderint, ac Villelam protinus e suis finibus exturbarint. Quo tempore ad impiorum terrendos animos, solandosque Christianos et alia prodigia, et palam conspecta sunt salutiferae crucis in caelo signa: eque tribus, qui praecipuae sanctae cruci, diuinoque pacis signo sacrilegas admouere manus ausi fuerant, coorta subito rixa duo postridie eodem, vbi crux steterat, loco, mutuis confixi vulneribus inuenti sunt: tertius nunquam apparuit. Nihilo tamen segnius pertinax Bonziorum furor post eiectum incredibili Christianorum dolore Gasparem, ipsosmet aggressus neophytorum pertentare animos, machinis omnibus, vt ad impietatem reuocaret, adnisus est. Sed infinita Dei
bonitas, quibus iam dederat fidem, constantiam addidit, vt nihil non mallent perpeti, quam ab semel cognita susceptaque veritate auelli. Gaspar hos inter turbines tempori tantisper cedens, Facatam concessit: inde Funaium abiit. In Bungo res paulo sedatiores hoc anno fuere. Ibi maiorem in dies auctoritatem Christiana res nanciscebatur. Nosocomij fama Meacum vsque peruaserat. Pietas gratuito aegris et alienigenis impensa, sed magis restituta praeter spem per Ludouicum Almeidam quam plurimis salus admirationi erat.
Haec vltimo in orbe terrarum strenue Socij in Propaganda ad omnes gentes religione sancta moliebantur, ferebantque; cum Romae Lainius filiorum suae curae commissorum hanc partem in Brasilia Indiaque exulantem, quo longius, et grauioribus in aerumnis positam tanto sibi fouendam studiosius ratus, cum iussisset pro iis (quemadmodum dixi) ab vniuersa Societate in Europa preces sedulo ad Deum quotidie fundi, accurata etiam epistola alloqui voluit. Ea tres in partes distributa, in prima vocationis Indicae praestantiam ex grauitate operis, et operariorum dignitate, praecipuaque sorte ostendit: in secunda quanta iis imposita sit serio ad perfectam tendendi virtutem necessitas: in postrema multa tradit praecepta, quibus ad suam tum animi, tum corporis tuendam salutem, et ad aliorum adiumentum vtantur. Ipsammet epistolam sacro quodam et Apostolico stylo scriptam, si cui otium et cura est inspicere, exemplum Latine fideliter ex autographo Hispano [Note: 188 Lainij epistola ad Brasilia et India Socios.] redditum infra scriptum est: Tametsi, Patres in Christo carissimi, de rebus quidem necessariis litterae ad Praepositos dantur: quae autem solent per Societatem ad commune solatium et incitamentum scribi, ea ad vos e Lusitania transmittuntur, ideoque aliae a me litterae non admodum necessariae videbantur; volui tamen has ego inpraesentiarum scribere, vt inuicem consolemur, ac testimonio sint vos mihi penitus in animo scriptos haerere; institutumque esse, vt quilibet Fratrum nostrorum quotidie non domi nostrae solum, et in Romano Collegio, sed vbicunque in Europa Societas nostra sit, proprias ad Deum preces exequatur pro nobis; vt multorum rogatu diuina et summa bonitas vos in dies magis perfectos efficiat seruos suos, vtilioraque instrumenta diuinae suae prouidentiae ad abducendas quamplurimas animas e tenebris impietatis et peccatorum ad lucem cognitionis et amoris sui, dirigendasque in viam sui sancti obsequij: vt tendant ad vltimum ac beatum finem, propter quem creauit eas, redemitque sanguine suo Christus Dominus noster. Magnum, fratres carissimi, beneficium, magna indulgentia est diuinae summaeque bonitatis in eos vniuerse omnes, quos ad hanc minimam vocat Societatem suam; gratiaeque suae ope dignatur, per quam secundum eius instituta vitam degant. Eorum tamen, quibus ea sors euenit, vt in eius seruitium istis in regionibus elaborent, singulare inprimis est donum, tum propter momentum et grauitatem operis, quod vos tractatis, tum propter operariorum priuilegium. Atque operis quidem grauitas inde cernitur, quod non de conseruandis modo iuuandisque Christianis agitur, qui iam per fidem habent initium salutis suae, quemadmodum apud nos fit; verum etiam de quamplurimis, qui omnmo erant diaboli mancipia, pariterque cum eo filij irae ac perditionis, ad sanctae statum liberratis, adoptionemque filiorum Dei, et communionem hereditatis cum Christo in regno eius, et ad sempiternam felicitatem traducendis. Priuilegium vero operariorum inde apparet, quod vobis valde singulariter datum est, non modo vt multa faciatis bona, sed etiam vt multa perferatis mala, multasque aerumnas pro Christo Domino nostro, praeter operam et industriam, etiam vitam, impendentes, tamque assiduis offerentes periculis ad eius obsequium, ac modo quodam excellenti tum negotiorum genere, tum promeritorum sanctos eius Apostolos ac discipulos imitantes, eius nomen atque notitiam interentes gentibus, interque eas agentes vitam, et obeuntes mortem ad eius gloriam, et adiumentum animarum, quae item res eius sunt, et adeo caras habet. Atque adeo quanquam in caritate erga vos nostra nullus est locus inuidiae; in multis tamen harum regionum ardentissima flagrant studia vobiscum tam praestantis expeditionis sortiendi partem. Qui omnes si voti compotes fierent, multos sane vos in eximia ista sorte ac praerogatiua socios haberetis. Sed tandem mittentur, quos placuerit Deo in eam rem segregare. Semper enim aliquot ex his quoque prouinciis mittentur. Equidem confirmare hoc vobis possum, fratres mei, vobis qui istis in terris versamini, necessitatem plane quam magnam impositam esse ad absolutam perfectionem in veris solidisque virtutibus enitendi. Primum quidem, quia occasionem peropportunam et facultatem habetis, per quam excoquatis eas atque perficiatis cum aerumnarum igne et camino tribulationis, tum praecipua Christi Domini praesentia, quae talia patienribus exhibetur et adest; tantoque maiorem iucunditatem et consolationum afferre diuinarum copiam solet, quanto maior est inopia humanarum. Deinde, quia ad id, quod propositum istic vobis est, ad conuersionem conseruationemque animarum quamplutimarum, tanto habiliora eritis atque efficaciora diuinae manus adminicula, quanto maiori integritate, humilitate, obedientia, patientia, caritate possideri vos ab ea tractarique et agi sinetis. Illud quoque vobis proponite, oportere vos vniuersis harum terrarum hominibus, siue e Societate, siue extraneis, qui oculos in vos conuersos habemus, non consolationem modo, sed etiam singulare admodum adiumentum praebere, vt in diuino seruitio per exemplum vestrarum virtutum, earumque asperitatum, quas pro Christo Domino toleratis, excitemur omnes atque crescamus. Haec ita cum sint, carissimi fratres, quamuis in studio diuini honoris, animarumque saluandarum siti proficere semper et crescere intus in animo delibeatis, idque etiam foris per caritatis ac misericordiae
erga illas opera palam facere; tamen et in defatigandis vestris corporibus debet esse modus, et ad conseruationem vestri spiritus debet aliquod tempus assumi. Ergo quando quidem vos tanquam hostias viuas integre Deo procreatori nostro ac Domino obtulistis, vt vos vsquequaque in negotia gloriae et obsequij eius, et suarum animarum iuuamen impendatis; id ita exequi mementote, vt corpus quidem diu perferre laborum suorum onus possit, curantes et valetudinem ei, et necessarias ad opus vires tueri: anima vero vestra nequaquam se ipsa, vt alienis intenta sit, negligat: quoniam Christi Domini sententia, nihil vobis prodesset totum mundum lucrari, si detrimentum vestrae animae faceretis. Nec non ipsa quanto ad omnem sui perfectionem acrius connitetur, tanto ad alienas iuuandas euadet vtilior. Proinde necessarium valde est, caute vt, ambuletis in medio nationis prauae atque peruersae, vt inter eam puritatem omnimodam conseruetis; vtque quod vobis praesidiorum deest a claustris, vigilantia moderatorum, decretisque ac regulis Societatis nostrae, quas fieri non poterit, vt vbique omnes seruetis; id sanctus timor amorque Dei compenset, ac diligens obseruatio votorum, et earum instituti partium, quascunque licebit; tum aliqua collectio animi, qua singulis diebus ad orandum vos recipiatis, et in conscientiam vitamque vestram inquiratis; pariterque rationem ac viam recognoscatis, qua cum proximis agitis. Quod si occupationum multitudo spatium vobis hisce in actionibus quamdiu velletis quotidie immorandi minus relinquit, certe inter ipsasmet occupationes arripi aliqua postum tempora: ac frequenti Dei recordatione, mentisque ad eum coniectu quamuis breui continuatio exercitiorum spiritualium, quae cum otium necessitates proximorum concedunt, consueta sunt, compensari potest. Illud tamen existimandum est, quantumlibet occupati sitis, tamen quotannis aliquot fore dies, quibus diebus vos, qui ad conuersionem et conseruationem Christianorum peregrinamini, receptum habeatis, vt studiosius vobismetipsis renouandis in spiritu, et corroborandis vacetis: modumque inspiciatis, quo res administratis cum proximis, si qua forte in re commodiorem possitis efficere ad maius adiumentum eorum, maioremque gloriam Dei Domini nostri; communicantes quam licet plurima cum moderatoribus; et obedientiam illis, quantum in vobis est, perfectam praestantes. Hac enim via aptiores ipsi reddemini, quos diuina Sapientia in suo sancto seruitio gubernet ac regat, vti ego vos facere, et suauissimam in vestris rebus, paternamque eius prouidentiam sentire confido. Ita infinitam ac summam bonitatem precor, vt id assidue sentiatis; vestrumque omnium peculiare patrocinium gerat, suamque vobis sanctam benedictionem impertiat, per quam crescatis in virtutibus, in numero et fructu sancti obsequij sui: ac demum cunctis vbique terrarum det suam gratiam, vt intelligant semper et exequantur eius sanctissimam voluntatem. Precibus vestris me, vnaque vestros harum prouinciarum fratres omnes commendo plurimum. Romaepridie Idus Decembris, anno salutis humanae millesimo quingentesimo quinquagesimooctauo.
[Note: 1559.] NOVI initium anni laetum Romae fecit ab Christophoro Madridio Assistente V. II. Idus Ianuarias edita solennium votorum professio, qui nouo exemplo vltimoque ante [Note: 1 Eximia mors Roberti Nobi lij Cardinalis, qui Societati se dououit.] eam creatus est Assistens, addita postea lege, ne nisi ex Professis nominari fas esset. Paulo post domi forisque acerbitatem nonnullam praebuit immatura mors Roberti Nobilij Cardinalis. Eius animam, veluti in Societate vixisset, quandoquidem se ille totum ei deuouerat, nec per ipsum, quo minus in conuictum quoque veniret, steterat, cuncta Societas vsitatis precum sacrificiorumque suffragiis prosecuta est. Quo minus ego aliena videbor referre, si e multis, quae de mira praestantissimi adolescentis virtute alij narrant, pauca, quae tum Ioannes Polancus eius confessarius Sociis nunciauit, posteritati his annalibus tradam. Mons ei Politianus magnarum parens virtutum patria fuit. Duodeuigesimum agebat annum cum est mortuus, tertiumdecimum cum a Iulio Tertio Summo Pontifice suo magno auunculo Cardinalis est factus. Optime educatus, et a pueritia prima studiis rerum piarum addictus: prope tribus ante supremum diem annis familiarius se Societati et institutioni Ioannis Polanci dedit. Exercitatione spiritus ex Beati Ignatij praescripto, qui satis alioqui rerum caelestium amore calebat, totus succensus est. Ex eo tempore magis ac magistitulos illustres, fastumque omnem, in aeterna bona, et Christi Domini paupertatem coniectis oculis, fastidire: multum quotidie temporis meditationi, precationi, scrutandae conscientiae dare: aliquories in hebdomada Christianum ieiunium vsurpare, asperum induere cilicium, innocentia membra lacerare flagris: ita feruere ac rapi, vt summum Polanco in adducendis habenis negotium esset. Enixe principio domestici obsistebant, sed constantior feliciorque fuit, vt aequum erat, Robertus. Multos eorum, a quibus ad inanem adolescentium laetitiam, nunc illecebris blanditiisque, nunc inanium obiectu terrorum auocabatur, ad seueriorem ipse vitam adhortationibus suis, constantique virtutis exemplo traxit; atque in his Vincentium Nobilium parentem [Note: 2] suum. Ingenuo pudore, egregia pudicitiae caeterarumque virtutum fama confecutus id erat, quod de celebri quorumdam Sanctorum virtute narratur, vt coram eo quancaeuis nobilitatis ac dignitatis viri linguae cohiberent intemperantiam, nec verbum sibi minus sanctum excidere paterentur. Ipsis Cardinalium primis grauitate morum ac maturitate consilij venerationi, ac prope miraculo erat. Memor Christi Domini humihtatis, qui non venit ministrari, sed ministrare, famulorum operâ summa cum verecundia, et parcissime vtebatur; ac nominatim ad vestiendum exuendumque se omne respuebat ministerium extra manus suas: nec vesperi, vbi cubitum in conclaue se recepisset, nec mane priusquam ipse aduocasset, aditum ad se cuiquam volebat patere; quo liberius vel in precibus ac meditatione quam diu libitum esset, persisteret, vel corpusculum afflictaret. Super vna tantum culcitra, saepe nudis super asseribus, interdum in nuda cubabat humo. Sed hoc Polancus tertium vbi comperit, serio interdixit, semper vigil et anxius, ne tantam indolem immodicus ardor opptimeret; ingentique subsidio, quod sibi omnes in eo spondebant, Ecclesia sancta fraudaretur. Verum aliud agebat Deus, qui volebat incensum pietate adolescentem multorum vsuram temporum intenti [Note: 3] operis compendio adaequare. Censu erat, pro gradu illo amplissimo, haud amplo satis: animo tamen haud alias aegriore visus est, quam cum a domesticis, vt praeterea Abbatiae cuiusdam, quae vltro offerebantur, vectigalia susciperet, vrgebatur. Indigentibus quantum plurimum licebat, vel de viuo decerpens, benigne faciebat. Famulos doctosque homines, quos domi multos ad suae adiumenta doctrinae, et profectum in disciplinis habebat, ab se, quasi loco mercedis sacerdotia, pecuniamque sacram verabat expectare: sed praesenti mercede, luculentisque subinde donis magnifice remunerabatur. Caeterum illud curans impensius, vt meliores, quam ditiores faceret; modo singulos, modo vniuersos alloquens ad Christianum compellebat officium: saepe certum opus, quod agerent, hunc atque illum secreto conueniens, praescribebat: saepe e iam omnibus in vnum conuocatis ex sacro quopiam volumine locum accommodatum tempori recitabat, quod vice esset concionis. Quod munus et voluntate magna faciebat et venustate; addente etiam facultati gratiam aetate ac purpura. Illud identidem denunciabat, gratificari sibi qui cuperet, serio virtuti se traderet. Qui non induceret animum Christiano homine
dignam vitam viuere, apud se locum ei non esse. Qua sedulitate est factum, vt ferme omnis eius familia vitiorum expers, diuina Sacramenta certatim repeteret. Ingenio erat praestanti, et ad disciplinarum omnium habili studia: sacra tamen, ad qux propensius ferebatur, praesertim genus Theologiae, quod mysticum vocant, tractabat frequentius. Latine Graeceque doctus, et humaniorum literarum perbene sciens, adhaec in Rhetoricis ac Dialecticis versatus diligenter, reliquas sapientiae grauiores partes persequebatur. Memoria quoque prospera erat; Lainiique conciones, a quibus nunquam aberat, vbi primum se domum receperat, manu sua accurate mandabat litteris. [Note: 4] Ad Christi Domini consilia flagrantissimis studiis, totoque animo rapiebatur. Eo purpuram exuere, et nobile capitis gestamen ponere; planeque se abdicare terrenis possessionibus, et cum sancta paupertate et humilitate Christo Domino in eius Societate famulari summe habuit in votis: suumque animum assidue diuinae maiestati offerebat: nec destitit flagitare, donec a Patribus nostris praecisa omni spe est admonitus, maiori (quod Societati est propositum) bono Ecclesiae sanctae fore, si, quandoquidem eo loco positus a Deo fuerat, ad perfectionem sacro gradui consentaneam contendens, in sacro senatu, extraque eum, et vbi vbi se ferret occasio, totum se ac penitus Deo, publicaeque vtilitati impenderet. Quibus ille vocibus ita acquieuit, vt cum summam Constitutionum et regulas, quibus Collegij Romani vita quotidiana descripta erat, impetrasset; ex his totam vitae suae rationem componeret, atque omni ope conniteretur, vt ex Euangelicis consiliis et Societatis moribus quidquid summus ille dignitatis gradus permittebat, studiose teneret. Gratissimae illi deliciae tecta, hominesque Societatis: in his dum esset, cum his dum ageret, bene sibi suauiterque putabat esse. Hand temere Sociorum quisquam erga Praepositum Generalem veneratione et obedientia erat pari. Dumque in dies magis diuinorum gustus animum capit, iam facultates, iam decus amplissimae dignitatis pro graui sarcina tolerabat. Si quando inuitatu ac precibus hominum, quibus modestia vetaret non parere, ad sumptuosius vocaretus conuiuium, discruciabatur intimis sensibus, quod seruitij id genus declinare nulla via posset. Denique et externa oris specie, ac multo magis interioris forma ac dignitate hominis Angelo similis, cum dignus eo mundus non esset, haud diu permissus est in exilio esse; viamque inuenit Deus, qua hominem sibi carum in sinu honorum, in opum ac deliciarum affluentia, in blandissimo flore aetatis ita excoleret, vt non aliarum modo virtutum insignibus, sed illustri etiam patientiae ornatum corona in caelum eueheret. Quotidiana sex mensium febri variisque doloribus exercitus est; ac postremis octoginta diebus alteri laterum ita est coactus insistere, vt in alterum conuerti nequiret; idque, cui incumbebat, vlcus traheret ac putresceret. Nec tamen fortis adolescens quamuis macie miserandum in modum extenuatus, tam longa grauique vexatione in querimoniam versus est vnquam; nec visus patiendo defatigari, nec vel leuiter vitae amore tangi. Sacrosanctam Eucharistiam octauo quoque die, ac saepe frequentius quamdiu aegrotauit, ad se voluit afferri: ad eamque adorandam ac suscipiendam primis mensibus lubens se e lecto deponi, genua humi flectebat, quod postea ob nimiam semiuiui corpusculi [Note: 5] imbecillitatem fieri confessarius vetuit. Vicina iam morte benignitate et alacritate incredibili familiares consolabatur, adhortans, ne quod eis ipse criperetur, dolerent; sed vt ei Domino, qui nunquam moritur, nec cuiquam eripi potestinuito, assuescerent animis et obsequiis adhaerere. Adiiciebar se quidem nunquam antea putasse rem adeo, vt experiebatur, suauem esse ad mortem appropinquare. Nimirum nec profusae in luxum atque libidines, aut inania saeculi Christi Domini opes; nec vexati mercenarij inopesque; nec quaesita malis artibus potentia, aut alia de horum genere hominum Principum dira sub mortis tempus tormenta male conscium lacerabant animum: et felicitatem, resque mortales, vti sine amore possederat, ita relinquebat sine dolore. Initio eius diei, quo vita defunctus est, cum Polancum aduocasset, ei confessus, et aliquamdiu de rebus caelestibus collocutus, significauit grarum sibi fore. si iret, curaretque vt Socij Collegij ac Domus Deo se commendarent. Ita inter preces et sacrificia, quae cum cura studioque pro eo fiebant, ad Dominum profectus est sextodecimo Kalendas Februarias, desiderium sui ingens, et virtutum excellentium toti Vrbi ac Romanae inprimis curiae odorem blandissimum relinquens, translatus e Collegio Cardinalium in concilium Beatorum. Suprema ex eo audita vox est, Humilitas, Humilitas, Humilitas. siue vt in eius commendatione virtutis, quam maxime adamarat, summique pretij nouerat, expiraret; siue vt se ipse, quod paulo ante Christum Dominum alloquens dixerat, Adimpleui mandata tua, quasi nimium sibi tribuisset, corriperet.
[Note: 6 Lainius ordinanda Societati intentus.] Interim Lainius vna cum Assistentibus ordinandae Societati erat intentus. Conueniebant prope quotidie, Rectorum, Prouincialium, aliorum munerum regulas, e Constitutionibus et Beati Ignatij monitis concinnabant. Inter caetera visum est modum praefinire in sanctissimae vsu Eucharistiae laicis apud nostros confitentibus concedendo: scriptumque est ad vniuersam Societatem, Tametsi ab diuinissimi eius cibi vsurpatione frequenti immensi existant fructus; quia tamen, nisi ea quoque in re modus adhibeatur, haud leuia, nec pauca praeter decorum admittere pronum est, moderationem iustam videri, si [Note: 7 Saecularibus laicis non permittenda quotidiana comunio.] laici octauo quoque die vsurpent. Quod si quem praecipua eo pietas ferat, vt aliquando etiam inter hebdomadam cupiat sacris mysteriis frui, ei festo seu profesto die posse concedi Caeterum vt singulis diebus mysteria diuinissima, laici sumant, permitti nequaquam debere, nisi si quis forte ita viuat, vt vita eius perpetua ad sacrosanctam communionem praeparatio videatur.
Ac ne huiusmodi quidem hominibus id concedendi potestatem in manu confessarij esse oportere, sed consilium ex quirendum, consensumque expectandum Rectoris: quandoquidem Beatus Ignatius etiam eos, quibus quotidiana diuinae mensae consuetudo iam erat, quanquam non cogendos, tamen adhortandos [Note: 8 Collegiorum minimorum numerus.] aiebat, vt id rarius factitarent. Constitutum praeterea ad Religiosae disciplinae Collegiommque perpetuitatem, vt cuiusque Collegij Ordinarius numerus, qui adhuc Sociorum quaterdenûm fuerat, posthac vicenûm esser. Iam inde ab exortu Societatis mos erat ad Praepositum Generalem nomina Sociorum adscriptis cuiusque viribus et facultatibus mittere, quo quisque ad priuatum et commune bonum aptius regi et admoueri ad opera posset: id vt explicatius distinctiusque fieret, tradita forma et proposita capita; de quibus nominatim significuetur. Super haec ad maiorem omnium inter se membrorum consensionem et conuenientiam, cumque totius Ordinis capite coniunctionemretinendam, [Note: 9 Communicatio inter prouincias.] visum est ex vsu fore, si qui e prouinciis virtute ingenioque praestantes, Romam erudiendi mitterentur, vnde postea digressi consentientem in omnes partes viuendi sentiendique rationem ferrent.
[Note: 10 Pontificis summi virtus.] Hoc tempore pulchrum ac forte illud factum accidit summi Pontificis, cum Paulus Quartus cognatos suos ab publica administratione summotos, praeter Cardinalem Neapolitanum Alsonsum Carraffam, quem nulli affinem culpae comperit, Vrbe omnes expulit, et ad leuanda populi onera, ad corrigendos mores, ad conseruandam religionem multa et prasclara decreta condidit. Erga Societatem magna paterniammi, veraeque caritatis praebebatindida. Aduocabat Lainium frequentissime, longisque congressibus cum co, quaestatuebac, cominunicabat, et quaedam eius admonitu decernebat. Curarum prima erat incorruptam tueri Catholicam fidem: quod Rex Philippus haud segnius agens eam maxime ob rem e Belgio referre se in Hispaniam cogitabat, vt deprehensam superiore anno p`estem opprimeret: ac seuere scripserat nolle hac in causa mortalium cuiuspiam rationem haberi, ac ne suo quidem si nocens esset, filio parci. Nec secus est actum. Pintiae primum, dein Hispalisupplicia de impiis memorabilia fumpta. Pintiani autem exempli vbi ad Pontificem perlatus est nundus (aestate enim hac ineunte est editum) supra quam credi racile quear, Beatissimus Pater et gaudio gestiit, et amore aduersus Regem accensus est. Morbo, qui diu presserat, ex eo die vehementer leuatus est. Aduocato Lainio amplius horis duabus super eo potillimum facinore sermonem produxit, nunquam Catholicum vere Catholici Regis animum finem faciens laudandi, confirmansque, vniuersi licer morrales mundusque torus conueniret, ad gratias hac de re clementissimo Domino agendas, nunquam pares gratias fore. Ad vlrimum digrediente Lainio, In virtute, inquit, sanctae obedientiae vobis mando, vt pro carissimo filio [Note: 11 Lainij auctoritas.] meo Philippo Rege preces sedulo faciatis. Non apud Ponuficem modo, sed apud omne genus hominum Lainius in pretio erat. Clarorum iuxta et obscurorum hominum prope agmina, partim consilij, partim auxilij gratia, siue in huius caducae, siue in aeternae vitae negotiis ad eum confugiebant. Ille in reliquis curis euangelizandi munus nequaquam intermittebat. Vulgabatur Christianum per orbem, vnde homines conueniunt Romam, et quo ab Vrbe commercia pertinent, mirae eius sapientiae et eloquentiae Apostolicae fama. Ad audiendum tam [Note: Fuluij Cornei Cardinalis in Societate beneuolentia.] multi confluebant, vt bis hoc anno amplificatum sit templum, operâ praecipue Fuluij Cornei Cardinalis, qui verus Societatis amicus, praeter id, quod de suo largiebatur (tametsi nequaquam facultates adaequabant beneuolentiam) vltro viros opulentos Principesque conueniens, re commendata, rogabat, vt nomen suum albo, quod porrigebat, adscriberent, et quantum quisque in animo haberet conferre, profiterentur. Quanto vero clariorem Deus Lainium faciebat, hoc se ipse abiiciebat magis ad infimum quemque, siue externum, siue domesticum humanissime audiendum, solandum erudiendumque descendens: vilia domi identidem obiens ministeria, nec laboribus sordibusque culinae abstinens. Idem libi quam curae esset Societatis instituta inuiolata seruari, non leui pignore testatus est. Christophorum Lainium ex ea suum germanum fratrem eiecit, quod ille (nihil enim vltra scribit ad Borgiam) id mereretur. Hunc deinde regredi cupientem ad optimi fratris memoriam primum Borgia ipse iam Praepositus, iterumque dimissum rursus Claudius Aquauiua Generalis recepit, et ad vltimum quiete ac religiose perseuerantem bona mors abstulit.
[Note: 13 Assistens Consaluius designatur Regis Sebastiani praceptor.] AEstate huius anni Ludouicus Consaluius Assistens dimittendus in Lusitaniam fuit Sebastiano Regi puero Magister futurus. Scripsit initio ad Lainium Regina auia vehementer rogans, vt Ludouicum Lusitaniae redderet: id e re Societatis et Christianorum publicafore. Sed cum facile esset ostensum pluris interesse ad Ecclesiae Societatisque rationes in Vrbe illum minere, tum plane exposuit, videre se quanta res ageretur in bona sui neporis institutione: certumque sibi esse non alium ei magistrum tradere, quam hominem de Societate, nec apparere Ludouico parem, Huncigitur Lamms pro eo, quanti res regni Lusitani, quanti Indiarum, ac magna ex parte Ecclesiae Dei, quanti Societatis felicitatem faceret, primo quoque tempore cum bona venia mitteret. Respondet de Assistentium consilio Lainius, Nihilesse, quod Societas Lusitanis Regibus non et cupiat et velit: neque Ludouicum auidius ab ipsa peti, quam et illum ac sese, si cui vsui sit, paratus ipse sit tradere. Verum, quoniam Consaluius vnus ex Assistentibus sit, quos non Praepositus, sed generale Patrum concilium creat, Praepositoque quasi custodes apponit, nec fas esse sibi diu ab se abfuturum dimittere, neque negotium de mittendo vrgere; tamen Societatem per litteras consulturum. Existimauit Regina perveras licet causas, moras et declinationem muneris quaeri; nec in totum suspicio aberrabat. Cumulat itaque litteras, et Laurentio
Petrio de Tauora, quem inVrbem futurum ad Pontificem oratorem suum mittebat, dat in mandatis, id inprimis omni ope curet efficiatque, sibi vt Consaluius concedatur; Bonus hic Pater, postquam creatus erat Assistens, diuturno vexatus morbo, in eumque non absque graui periculo relapsus, satis aperto miraculo, sacro pane, qui sancti Nicolai dicitur, gustato, eodemque die febri solutus euaserat. Iamque viribus consumatis, et egregiam Lainio in statuenda Societate, cuius in stitutorum, perfamiliariter Beato Ignatio vsus, in paucis erat peritus, nauabat operam, et res Collegij Germanici, quod nuper admissis Italorum nobilium ad conuictum filiis, haud poenitendum habebat progressum, optime procurabat. Ab hoc autem instituendi Regis munere toto animi impetu [Note: 14 Difficultates Regij magisterij.] refugiebat. Non enim solum strepitum, alienosque a Religiosa simplicitate mores horrebat aulae, sed lubricum plane locum, videbat esse, vbi non sua magis aeterna salus, quam Ordinis fama periclitaretur. Optimo Reginae animo satisfacere haudarduum fore; at caeterorum, siue domesticorum, siue alienorum iudicia perinde futura, vt quisque affectus animo esset. Haud paucos eotum, qui sapere sibi eximie viderentur, aemulos paratos: et scilicet tanquam de praerepta prouincia dolituros, deque Societate, quasi res ciusmodi vltro ambierit, oblocuturos. Cumque vbique terrarum vulgo inuisi soleant esse, qui Religiosis e septis terunt potentum limina, praecipuo tamen quodam modo Lusitanae genti inuisos esse: idque plus nimio domestico nobis compertum exemplo, qui muneribus caritatis humiliter obeundis nomen cum secundissimum et fauorem eximium adepti essemus; posteaquam vnus quidam aliquando conspectus in regia esset, itatota viluisset familia, vt ex eo tempore ad hanc diem non adeo multi in eam magni admodum nominis se Lusitani dedissent. Quaeres, si quemqua, se maxime ab sterrere deberent. Quippe admodum se vulgo notum. Magnis affinium et consanguineorum necessitudinibus implicitum, et obuallatum cateruis esse, qui neque summoueri, neque regi possent ita, vt nusquam se commouerent; nilque committerent, vnde communis conflaretur inuidia. Ad haec neque affabilitatem, neque doctrinam, neque prudentiam Magistro regio necessariam sibi adesse. Periculum quoque esse, ne iuniores Sociorum oculos ad speciosa munera adiicere, et sanctam humilitatem, et latebras aerumnasque [Note: 15] Indicas iucipiant fastidire. Factamn caetera nulla sint, Quid rogo incertius, quid mutabilius ingenio et adolescentis, et Regis? Regni Proceres non semper eos esse, quos oporreret; et tamen vsu ita euenire, vt eorum peruersissimus quisque ad Regum praecipue adolescentium animos intime insinuet se omnibus viis et artibus. Horum conseruare amicitiam, simulque Deo ac Regi sidem praestare, non opis humanae, suae certae minime esse. Atqui nil magis ad omnes iuuandos, suaque non incassum obeunda munera Socictati necessarium, quam animos Principum, quantum fas sit, omnium beneuolos, beneque existimantes habere. Denique in se vnum coniectos fore Lusitanorum, ac caeterarum gentium oculos, Quidquid vnquam Sebastianus egerit, attentarit, quod quispiam secus velit, continuo id Ludouico, imo ne quaquam Ludouico, sed ad inuidiam, toti Iesuitarum nomini attributum iri. Haecreputans Consaluius et diligenter in Praepositi concilio dixit, et scripta, vtper orium considerarentur, dedit, hodieque in nostro tabulario asseruantur. Plerisque tamen Prouincialium Praesidum, quorum per litteras exquisitae sententiae, ita censentibus, quoniam optinie meritae Reginae salua gratia diutius repugnari nequibat, ratus mittendum Lainius, his monitis diligenterinstruxit. [Note: 16 Monita qua Lainius Consaluio dedit Magistro Regis futuro.] Quando (inquit) vt vides, Pater, iste calix exiorbendus est, prouidendum erit, vt, quoad fieri poterit, difficultates omnes fiducia, et imploratione opis diuinae, tum virtute curaque superes. Cum Societate nunc, cum maxime coniunctum te praestes oportet; et peream confidas diuinum tibi auxilium ad impositum munus, et caetera omnia affuturum: nec parcas operae si quid illi vsquamlocorum commodare queas. Denique et in Vrbem litteras singulis mensibusdato. Vestitus, totaque habendi corporis ratio a communi Sociorum non discre pabit, sic tamen, vt valetudinis, et boni exempliratio habeatur. Et quanquam nonnisi Praeposito Generali ius in te erit, tamen in nostris domiciliis habuabis; et, quae instituti solennia munera sunt, pro viribus, quantum per otium licebit, tractabis. In Regis educatione extra sacrificia et preces, quae prima adiumenta erunt, dabis operam, vt, et quae Christianum hominem, et quae: Regem nosse decet, percipiat. Quamobrem ex: vsu fuerit, te scriptorum quempiam ex his perlegisse, qui de puerorum, quique de Principum institutione praecepta tradunt. Ante omnia ellud emtere, vt alte imbibat, nec solum mente, sed et voluntate comprehendat decreta quaedam vniuersalia ac dogmara, quaepraecipui momenti sint cum ad vitam Christiana sanctitare dignam instituendam, tum ad regnum recte et sapienter administrandum. Habeat eas sentenrias ad manus, magniqueae aestimet: atque ex merito amet. Ex illis enim principiis multae trahentur valde ad vsum vtiles conclusiones. Principia autem quae dico, talia sunt:
[Note: 17 Decreta quadam Christiana, quibus Regulorum animi imbuendi.] 1. Quando cordi ita fuit Deo extollere illum et honorare, aequum esse vt sibi vicissim cordi sit gloria Christi Domini; vt in suis regnis vigeat religio, et amplificetur, praesertim in Indiis: et penitus animo insitam habeat aduersus Apostolicam Sedem obseruantiam ac pietatem.
[Note: 18] 2. Deinde si regnum terrenum amat, multo amandum magis caeleste: longeque aeternum mansura ante fugacia fugacis huius vitae habenda. Quod si regni terreni iacturam facere nulla mercede vellet, multo minus committendum, vt caeleste cum re vlla commutet. Vnde incelligat quantopere letale cauendum crimen sit, per quod caeleste regnum amittitur.
[Note: 19] 3. Adhaec staruat apud se plus Deo, quam suis, vel alienis humanis opibus fidendum; coque consuescat in difficultatibus primum omnuim
perpreces ad Deum confugere: et pro captu ad studium orandi afficiatur, et diuina tum ad suum profectum, tum ad exemplum popularium frequentet.
[Note: 20] 4. Praeterea. sententiam obfirmet nullo modo, ferendum, vt quisquam omnium praua sibi loquatur ac suadeat: neque administris vtendum, nec ad latera habendos nisi virus bonos, quemque pro suo modo; eamque vulgarifamam velit, quigratiam suam ament, virtutem iis colendam; giauioraque munera, sacra praesertim. nonnisi, ad hos delatum iri.
[Note: 21] 5. Super haec fructum amplitudinis et opum, suarum esse debere, de quam plunmis bene mereri: ac proinde liberalitaten atque beneticentiam pro ingenti virtute colat.
[Note: 22] 6. Persuasum etiam habeat patrocinium sibi destirutorum omnium demandatum; se patrem, inopum ac pupillorum esse debere. clementer iis, cum ad se perfugiunt, copiam sui faciat: idem suis administris iniungat: ac notum vulgo sit, eiusmodi homhium miserorum tutelam penes Regem esse.
[Note: 23] 7. Praererea constantiam sibi et fortitudinem necessariam esse. Vt ab externis iniurus regnum, thaetur: et, si qui casus incidat, suae ditionis Dynastas coerceatimeritisque poenis, maxime si im becillos premant, afficiat. Atque vniuerse terrori sit scelestis, ametur abonis.
[Note: 24 Quomodo cum populo et aulicis Consaluio agendum.] 8. Ad extremum iustitiam, pacem, annonam vbique ab se imperio suo praestandam. Haec ferme summa eorum est, que cum Rege ages. Quod ad caeteros pertinet, prouidebis, vt omnes intelligant nullo te modo cancellos muneris tui transilire velle. Hoc profiteberis: hoc apud omnes, qui quid abs te extra magistri officium requisierint, excusabis. Non tamen, si quid forte aliquando ad commune bonum et Deigloriam, rari cuiusdam ac nugni vsus offeratur, auctor, sum vt defugias: caeterum id eiusmodi velim, esse, vt trahi ad alias res in exemplum non possit. In aula extraque eam, cum quibus ages, eorum, gratiam et beneuolenuani prouidebis, vt religiosa comitate et apposita oratione Societati tibique concilies et conserues, eo intentus, vt omnium pietatem promoueas, hos ad confitenda peccata, illos ad commentationes spiritus, alios ad benignitatem in pauperes, alios ad recta alia studia, prout cuiusque ingenium et facultas erit, inducens. Ita sperandum erit facturum Deum, vt istius te, quam pro eius gloria subis, molestae procurationis nequaquam poenitear. His Ludouicus monitis egregie paratus ab Vrbe discedens, nequaquam posuerat spem Reginam, simulatque coram alloqueretur, de sententia deducendi. Ea de causa in eius locum Assistens nemo in praesentia suffectus est. At Collegio Germanico reuocatus e Belgio Ribadeneira (quod Philippus Rex, apud quem adhuc negotia egerat Societatis, Hispaniam cogitabat, moxque repetiit) dum tantisper quiescit, ac studia Theologiae absoluit, praeesse Superintendens est iussus.
[Note: 25 Lainij ad Socios Romanos de Societatis disciplina exhortationes.] Lainius die Visitationi Deiparae sacro, quo die priore anno ad gubernacula admotus erat, concionibus ad populum parumper intermissis, salubri plane consilio et necessario priuatim domi Sodales alloqui instituit. Ad eam enim diem, operarum paucitas, et negotiorum copia fecerat, vt multa communi potius lege caritatis, quam certis Constitutionum decretis regerentur: Deoque, vt consueuit initiis, vberiore suae gratiae vi, quod ordinato magisterio deerat, supplente, resbelle processerar. It aque plerique eorum temporum Patres, quod e duobus imperfectis tanto est praeoptandum, quantum rusticitas sancta scientiae peccatrici antestat, id quidem habebant. vt actione magis quam cognitione interioris sapientiae rerumque diuinatum excellerent; tamen, cum ab Tirocinij disciplina, vel exigua, vel nulla magnam partem statim ad res agendas producti, ne ipsum quidem volumen Constirutionum vidissent; carebant optimo, hoc est coniunctione ipsa actionis et intelligentiae, eoque, quod ad conflandam vnam perpetuandamque familiam inprimis est necessarium: nempe vt eadem omnes formarentur disciplina, vno et eodem sensu imbuerentur: vnde simul fiducia constantiaque in rebus agendis cooriretur. Quae virtutes tum existunt maxime, cum quis non modo recte, verum etiam ex quadam quasiarte agit; et quoad sert humana prudentia, [Note: 26 Collegij Romani species per id tempus.] recte agere se intelligit. Iam vero sat huracrosa erat Romae Societas. Ducenti amplius, quorum centum et quinquaginta in Romano Collegio, maxima pars indole, animique ardore nobiles ex omnibus prope gentibus suauissimo diuini spiritus classico coutra nationum omnium superstitiones ac vitia exercirum praeclarum molentis in vna velut castra compulsi. Non ex Italia modo et Lusitania, aliisque Hispaniae, Galliaeque, et Germaniae diuersis prouineiis, sed etiam Graeci, Illyrici, Scoti, Belgae, Pannones, aliarumque nationum aderant. Qui omnes litterarum disciplinis quam accuratissime domi excolebantur: linguas alienas discebant; et modo sua, modo Latina, interdum Graeca Hebraeaque habendis concionibus exercebantur. Foris autem diebus festis ad paroecias, ad virginum sacra coenobia, ad custodias, nosoeomia, fora et compita Vrbis egressi, tum Paschalibus autumnalibusque feriis per agri Sabini Latinique pagos et oppida sparsi, pueris et rudioribus aliis edocendis, consolandis moestis, vocandis ad confessionem nocentibus, eorumque expiandis animis, et caelesti pabulo reficiendis, omne genus hominum Christiana benignitate complexipio cuncta motu vbique miscebant, et bella praeclare conficiebant maxima, dum erudiebantur ad bellum. Vt igiture tot hominum nationumque generibus per omnem mox orbem terrae serendis vnum in corpus ac mores stabiles eosdemque vbique Societas adolesceret; faciendum erat, eamdem vt omnes instituti formam [Note: 27] haberent ainmo comprehensam. Cuius rei grauitatem probe perpendens Lainius, suarumque hanc disciplinam partium ratus, in aulam domus Professae quotquot licuit e Romae degentibus Sociis conuocatis, libellum, ex quo recipiendi Tirones probantur, cui Examen est nomen, et Constitutiones explicare Dominicis quibusque diebus adortui est.
Auide audiebatur magna cum proficiendi cura, magno cum laetitiae sensu. Discebat quisque propriam susceptae ab se professionis rationem atque praestantiam, simul quae ad perfectionem sibi propositam viae ferrent, cognoscebat, simul ad eas strenue ineundas ex citabatur. Nouum plane in Societate spectaculum erat, ac caelesti suauitate plenissimum adeo numerosum fanctorum populum, in quo tam multi praeter excellentiam pietatis, alij doctrina, alij rebus gestis insignes, alij ingenio aliisque donis naturae praestantes, cernebantur e tot tamque inter se morum acregionum varietate disereris gentibus, intra angusta septa collectum vno conspectu intueri in summo silentio, consensione maxima, habitu permodesto, emicante in vultu innocentia e sui ducis et Patris ore pendentem.
Haec Romae dum feruent, idem in Italiae prouinciis sedulo procurabant in Sicilia Domeneccus, Neapoli Salmeron, in Longobardia Benedictus [Note: 28 Prouincia Longobardia constituitur, et Palmio demandatur.] Palmius. Is enim die Assumptae in caelum Virgini sacro cum solennem Prorfessionem quatuor votorum emisisset, continuo renunciatus est Prouincialis, et Longobardia prouincia constituta, ea, quae multis post annis in Mediolanenfem et Venetam partita est. Foroliuiense tamen Collegium, vti Lauretanum, et caetera quae in Hetruria erant, per se etiamnum Generalis administrabat. Ad haec autem inspicienda, et in proprios Societatis conformanda mores, simul vt modica per Caniculae aestum ab Theologiae doctrina requiete vires valde affectas recrearet, missus ex Vrbe est Emmanuel Sa. Quintodecimo [Note: 29 Paulus IV. moritur.] Kalendas Seprembris grauis annis ac benefactis Paulus IV. Pontifex decessit. Vix eo plura quispiam et salubriora ad lapsos reipublicae restituendos mores, conseruandamque religionis castitatem ad eam diem decrerat: tamen (vt est fere iniquus arbiter populus, seueritatis osor: apud quem vnica offensio quamuis multoru gratiam benefactorum extinguit) in demortui Pontificis eiusque gentis monumenta foede saeuitum est. Fuere in metu Patres quoque Societatis, quod fuerat in tumultu conclamatum, domos Theatinorum (quo nomine et nos vulgus appellat) solo aequandas. Nihil tamen iniurie neque nobis, neque venerabilibus Religiosis, e quibus Pontifex fuerat, factum est. Hunc vulgi furorem reuersi in Vrbem suis ex oppidis Dynastae Romani detestatisunt: protinusque omnia, quae Paulus sanciuerat, duplicata poena, qui violare auderet, rata esse iusserunt. Ipsum vero Pontificem velinimici fatebantur vitam sanctorum modo finisse. Ita mente ac sensibus vsque ad extremum spititum viguit, vt conuocatos Cardin ales hora ante obitum Latine facundeque alloqueretur, grauiter eis sanctae Inquisitionis officium, et consensionem in Pastore optimo subrogando commendans. Et quoniam Cardinalis a Cueua serius aduenit, eadem [Note: 30 Chorus in Societate intermittitur.] proprie illi Hispanice iterauit. Sublato Paulo, quanquam Patribus, quae in Societate ille nouauerat, antequam nouus crearetur Pontifex, mouere animus non erat; sententiam tamen Cardinalis a Puteo memoria repetentibus solicitudo incessit, ne, si sacerdotalem psalmodiam coacti in chorum exequi perseuerarent, iuri suo, et primis institutis officerent. Ergo eumdem Cardinalem ac praeterca quatuor, qui inter omnes Iuris Pontificij Caesareique peritos, doctissimi et auctoritaris erant graussimae, Censuere consulendos. Iuris prudentium summo consensu vnum omnium responsum fuit, Quoniam Paulus res legibus Societatis diplomatisque Pontificum illas confirmantibus aduersas tantum verbo praecepisset, diplomatis iis non abrogatis, id quod ipse praeceperit, vim habuisse mandati. Quo vna cum vita eius qui mandauit finito, superiorum decreta Pontificum suam vim pristinam obtinere. Si cantate pergerent, periculum fore, ne mandatumpro perpetua lege sibi vltro ipsi suscepisse viderentur. His auditis Lainius, te Domino, cui summe, vt in rebus ceteris ita in hac placere studebat, plurimum commendata, adhibitis idoneis testibus, ac legintimo scriba profitetur et contestatur, animi sui non esse, siue se, siue Societatem noua, qua alioqui non tencatur, lege obstringere, neque aliis in rebus, neque in duobus capitibus a Paulo IV. imperatis. Ac ne per dissimulationem aut incuriam Societatis libertati fraudi esset, nouoque eam nexu aliquo obligaret, sacerdotalis psalmodiae ex choro exequendae morem iussu Pauli inductum, quod iussum consulri Iuris extinctum censebant, vltro bonaque fide intermittere. Id ipsum professi contestatique sunt etiam Assistentes: ex eaque [Note: 31] die cantari desitum est. Quod leuamentum vt fabrica disciplinae huius ac temperatio plane postulat, ita curae est fere vniuersis (nam nulla area paleis caret) ne ad socordiam aut reuerentiae im minutionem abutantur. Cogitant quippe quantum negotij sit cum maiestate diuina in congressum venire, et sustinere legationem pro gente humana. Necimmerito id sacerdotale officum nuncupari, vt quo nulluni grauius sacerdoti debeat esse munus. Cogitant, vt Cyprianus monet, se sub conspectu Deistare: placendum esse diuinis oculis et habitu corporis, et modo vocis. Itaque dum muneribus obedientiae et caritatis seruiunt, illud pariter enituntur, vt quae ad excitandam erigendamque mentem in Deum adiumenta ex choro desiderant, ea suppleant priuata solertia et attentione. Patris Fabri more multis ac praeclaris adminiculis, quae vel suo quisque ingenio excogitauit, vel a Fabro ipso aliisue sumplit; vtuntur ad cogitationem caelesti illo sigendam in opere, et animum ad gustum pietatis afficiendum. Nec defuere vnquam (Deo gratia) qui non modo stata psalmodiae interualla ac iusta tempora, vel inter graues occupationes seuere obseruarent; verum etiam de genibus eam exequerentur: multi etiam in templo ante diuinissimum Christi corpus, ac mentis viribus ita aduocatis (quam rem silentium ipsum, et operis omnis vacuitas iuuat) vt proxima meditationi referta sensuum pulcherrimorum, et mire fructuosa pronunciatio sit.
[Note: 32 Societati plurimum curae est preces facere pro publicis difficultatibus.] Simul quoque vbi decessit summus Pontifex Paulus, et pro eius anima expiatione multuni sacrificiotum ac precum est factum, et pro felici comitiorum Pontificalium exitu, vt Pastorem, qui secundum cor suum esset, Deus laboranti Ecclesia largiretur, multa edicta. Perpetuus enim Societati nostrae
mos fuit rebus humanis pro virili consulere non impensa modo opera, sed etiam (quod sacri omnes coetus et debent et faciunt) omni Religiosi cultus secdulitate pacando conciliandoque Numine. Igitur cum praeter priuatam cuiusque euram. et ordinaria placamenta, vbi tempus aliquod reipublicae postulat, alia extra ordinem decernantur, haec eo tempore decreta sunt: Vt in singulis Societatis domicilijs Litaniae ob eam rem communiter quotidie recitarentur, vt sacerdotij expertes quotidie praeter consuetas orationes separatim alias instituerent, sacerdotes in Sacris omnibus eius rei nominatim meminissent. et bina Sacra in. hebdomada ea mente singuli facerent. Adhaec semel quauis hebdomada Christiano ritu singuli ieiunarent, semel se publice verberarent, ita domicilij cuiusque Socijs distributis, vt suos quilibet dies ieiunantes flagellumque subeuntes haberet. Ad haec communia omnium pietatis [Note: 33 Romani Collegij fernor.] officia, complura Romani alumni Collegij per aurumnales ferias proprie addidere. Multi, in hisque Doctores, celebresque Patres eorum comites, qui Domui Professae quaeritabant stipem, ostiatim per Vrbem mendicarut: alij adiere nosocomia egrorum animis corporibusque auxilio futuri: vilibus alij laboribus domi fungebantur: plus quadraginta exercitationes spiritus retractarunt: plus triginra ad alia alij religiosa loca iere peregrinatum certis praemuniti praecepris, quo labor itineris fructuosior pietati esset. Et quanquam vt in interregno, turbulenta erant tempora, omnes diuina bonitas reduxit incolumes egregie exercitos ad paupertatis disciplinam, excitatosque ad progressum in ea, caeteraque sui deiectione ab dicationeque faciendum; adhaec et manipulis onustos ex obiter nauatâ proximorum animis operâ. Non enim priuatis tantum sermonibus, vt inquemque inciderant in via, sed obuiorum etiam oppidorum in foris et compitis, posteaquam emendicauerant stipem, declamationibus publicis homines ad Christianum officium impellebant. Nec deerant e populis, qui rogarent vt diu manerent, nec qui domum suam vbi commode pernoctarent, conarentur adducere: sedilli cum dicerent aptum pauperibus receptaculum, proprieque ipsis a Deo paratum xenodochium esse, eo alacriter diuertebant; velut nesas existimantes seu domum suam alienae posthabere, seu veteris ius hospitij nouo mutare.
[Note: 34 Praeceptores in Collegio Romano eximij.] Exactis ferijs autumni solemni die reperita studia sunt nun quam antea instructiore gymnasio cumdocentium, tum auditorum praestantia et numero. Theologicae subtilitatis interpretes Iacobus Ledesma, et Iacobus Auellaneda: adhaec Emmanuel Sa e peregrinatione sua reuersus, et solenniavota postridie Kal. Nouembris professus, corpore animoque vegetior diuinos libros interpretabatur. Philosophia; partem, quae tertio anno traditur. Benedictus Pererius; quae altero Hieronymus Turrianus exequebatur: Dialecticam Franciscus Toletus exorsus, Hunc P. Franciscus Borgia dum Societatis totius bono ex Lainij monitu seruit, priuatasque rationes post communes habet, dignum luce Romana ratus, ex Hispania Tirocinij praeter morem ex beneficio contractis spatijs, miserat. Romam extremo attigit vere. Iussus a Natali, qui Collegium Praeses moderabatur, e Metaphysicis quaedam extra ordinem enarraare, tale ingeuij doctrinaeque specimen dedit, vt continuo designatus sit ordinarius Magisten Et quoniam, qui sibi traderentur in disciplinam praestantissime putabatur instituturus, magistrosque, editurus egregios, ex omni Italia Sicilique et alijs euorcati prouincijs triginta illi de Societate auditores attriburi sunt: externorumquoque haud paulo pluribus solito fama eadem excitis. Rorro in Collegio quamuis. octo mesium spatio in varias terrae dimissi partes centum ac triginta essent, nihil tame de numero, quem supra posui imminutum erat. Tam multos ad suam Iesus militiam assidue conuocabat. Maxime excelluit manipulus nobilis Patauio [Note: 35 Tres Gagliardi fratres in Societatem insigni Dei vocatione veniunt.] missus, in quo Antonius Posseuinus fuit, ac tres germani fratres Gagliardi. Quorum ad Religionem diuina vocatio, tum per se ipsa, tum quia magnum Societati, nec leue Ecclesiae Dei momen, tum attnlit, digna memoria est: eo quidem temporre haud multa magis homines sermonibus celebrarum. Florebat ea tempestate et nobilium auditorum, et excellenrium Magistrorum frequentia Patauinus Bos (id publicae Academie vocabulum.) nam praeter nobiles transmontanos aderant studiorum causa Patauij Marcus Antonius Columna, Ioan. Franciscus Gambara, Franciscus et Scipio Gonzagae, Guido Ferrerius, Nicolaus Sfondratus, Hippolytus Aldobrandinus, qui omnes postea Carainales fuere, duoque postremi etiam summi Pontifices, ille Gregorius XIV. hic Clemens VIII. His alijsque academicis, inter quos gymnasium publicum frequontabant, Gagliardi fratres indidem ciues haud minus, quam cunctae patriae in pretio, ac raro spectaculo erant. Achilles natu maximus alterum et vigesimum agebat annum, Leonettus et Ludouicus proxime succedebant, hic decimum octauum nondum egressus, anno ille maior. In exiguo aetatis discrimine, in virtutum animorumque mira consensionene, in excellentium similitudine ingeniorum, in generis et fortunarum ornamentis, formae quoque dignitas, rotiuique corporis iusta proceritas honestamento erat. Graeci Latinique seemonis probe gnari omnes: et Ludouicus legum ac Iuris; Achilles et Leonettus naturae cognitione eximij, diu in Marci Antonij Genuae clari aetate ea Philosophi disciplina versati. Ad haec tum voce, tum organis musicis canere docti, alijsque exculti nobilitati decoris artibus omnium ad se animos et amores allexerant. P. Simon Rodericius, vnus e decem primis, qui Patauij degebat hoc tempore, haud dubie pronunciabat, si potestas sibi fieret e cuncta Italia tres pro arbitratu legendi adolescentes, pluribus, quam germanos hosce tres naturae donis ornatos haud vsqua confidere inuenturum. Patre olim ornarissimo ciue, nuper matre amissa, hoc videbatur proximum, vti homines in aetatis flore, et lubrico flexu relicti, dum cupiditatum vis exaestuat, quarum instrumenta, ab re domestica bene constituti, nulla desiderabant, sui iuris mancipijque effecti, atque impunitatem nacti, more plerorumque facultatibus ingenijque et corporis bonis ad licentiam abuterentur, vel certe praeclaras crescendi spes, quae vndique blandiebantur, respicerent. At illi speciosis vitae huius ac blandis inuitamentis ardua et ad vulgus huius ac blandis inuitamentis ardua et ad vulgus humilia hortamenta Christi Domini pretulere. Conciones Benedicti Palmij, quibus Parauinam
ciuitatem pie omnem, vti supra est memoratum, permiscuit, adiumento cum primis fuerunt. Ludouicus natu minimuspraeiuit, praeluxitque maioribus: qui cum diu secreto cum Patribus de ineunda Societate egisset, rem Leonetto et Achilli tandem exposuit. Hi quanquam alias ab talibus vitae religiosae curis adolescente auerterant, tameadeo tum viderunt ardente, atque in propolito fixum, vt tenendum nullo modo censerent. Ita Ludouicus die [Note: 36] S. Ioannis Baptistae natali in Patauinum Collegium a Lucio Crucio Rectore admitritur, deserens quidem cum dolore germanos, quod eos et virtutis merito et sanguinis amabat quam suauissime, et obseruabat; sed nulla ratione suspicans fore, vt eosdem aliquando in diuino famulatu conseruos haberet. Caeterum non multis post diebus diuina vtrumque bonitas acribus vrgere stimulis coepit, ac Leonettum magis: qui vt processus in humanae sapientiae studijs peramplos effecerat, ita diuinae Philosophiae gradibus praecurrebat, diutinos amans secessus, precationibus longis ac rerum aeternarum meditationibus accuratis intentus. Quare breui statuit ipse rotum se reddere Deo, et presse a Ludouico sequi velligia. Quo autem id primo quoque tempore minus exequerctur, amor et verecundia Achillis retardabat: quem si desertum a Ludouico, ipse quoque statim relinqueret, magnopere verebatur, ne acerbo nimium dolore vulneraret. Venerabatur itaque supplex Deum, vt quam comodissimam rei transigendae viam sapientia ipse sua infinita monstraret. Sub ide tempus Achilles quid Leonettus coqueret, omnino nescius, cum rei domesticae causa, quam vt natu maximus ipse administrabat, ruri agitaret; deprehendens in procuratoribus et agricolis fraudem, totoque in negotio tricas ac spinas, in eam cogitationem venit, vt secum reputarer mortalibus diuitijs no nisi ad breue tempus licere frui; animi vero, si quis recte excoluerit, fructum esse sempiternum. Quod dum attenrius animo voluit, penitusque diuina vi et luce corroborante inspicit, statuit aeterna pro caducis nequaquam in periculum dare, ac Patauium regressus recta ad Collegium tendit, enixe rogans, vt se, quamuis inutilem futurum agnosceret (sicenim loquebatut) in Societatem reciperent. Fit bona spes. Cum ea domum e Collegio consilium Leonetto suum indicaturus redit. Et quia certo sibi persuadebat nec opinatum id ei ac permolestu futurum, praemeditatur verba, quibus deliniat: simul ad patientiam, et Christiane homine dignam sanctitatem inter saeculi pericula strenue conseruandam hortatur. Ea simul ad Leonetti aures acciderunt, protinus animo commotus, idem sibi consilij aliquamdiu esse respondet; nec aliam rem morae fuisse, nisi quod viam non reperiret; qua fratris dulcissimi auelleretur conuictu, quicum non arctiore sanguinis, qua beneuolentiae nexu iunctum sese sentirer. Iam vero clementiae summae Numinis et sapientiae quantas capere humanus animus queat, agere et habere gratias, quod non solum se voti compote faceret, sed etiam fratrem nouo ac praestabiliore germanitatis vinculo colligarer. His dictis iam ambo ex intimis praecordijs comoti, et liquidissima voluptate perfusi mutuos ruunt in amplexus: dein pariter ad, Collegium profecti diuino seruitio offerunt sese, coniunctis precibus instantes vt quam primum intra religiosa munimenta liceret abdi. Perfamiliariter cum his adolescentibus vir e primaria nobilitate Patauina natu grandis [Note: 37 Pauli Candij vocatio.] agebat Paulus Candius, qui vnde vigintii annos apud Iacobum Cardinalem Sabellium plurium a secretis Romae versatus, cum, vt tandem sibi se redderet. Patauium repetisset quod cum patre horum adolescenrium coniunctissime vixerat, in corum praecipuese consuetudinem dederat. Is eodem tempore receptum in Societatem meditans, nihil perinde cauebat, quam nerem alicunde illi odoraretur, metuens ne vel molesti sibi dissuadendo, vel diuulganda re morae aliquo pacto essent. Haud minus intenta cura, eamdemque ob causam Achilles ac Leonettus circumspiciebant, ne sua consilia Candio pellucerent. Itaque quamuis a ssi due vina et amantissime versarentur, amicitiae tamen fructu carebant maximo; quod se inuicem cum socij essent, quasi aduersarios formidabant. At Palmius, cui pectora patebant omnium, videbarque nonnisi constantiae et feruoris accessionem ex mutua consiliorum communicatione secuturam, Achillem impulit vt rem Candio explicaret. Qui cum se quoque ipse summa cum voluptate aperuisset. Exinde coniunctis studijs ad negotium quam celerrime conficiendum vertêre curam. [Note: 38 Antonij Posseuini ad Societatem accessus.] Interim Leonettus in morbum incidit: quo Deus ad Antonij Posseuini maturanda consilia a vsus est. Mantuanus is ciuis erat, sex et viginti an norum iuuenis: cui a prima aetate tantus sciendi ardor inhaeserat, vt, cum ad quietem se noctu componeret, tibiam ad columellam alligaret; et vbi primum se ab sopore primo commouisset, eo velut monitore excitatus ad studia surgeret. Ex qua puerili solertia, vtilis quam ad vltimum vsque tenuit, consuetudo coorra est, vt interrupta noctu quiete, horas aliquot magno per silentium illud profectu, curis grauissimis daret. Ergo addita naturae ingenijque praestantiae diligenti cultura, graece perdoctus, idemque humanitatis, Philosophiae, aliarumque doctrinarum bene peritus, innocentia quoque morummodestiaque spectatus ac suauilo quentia; quae grata oris decorabat maiestas, notis omnibus carus, et apud virorum principum multos, a quibus certatim ex petebatur, gratiosus erat: diuque haesit tam multa sibi talenta a caelesti Domino creditahumi ne foderet in terrenas, vti saeculum inuitabat, abiecta curas, an ad sua et Domini lucra, quo Deus ipse vocabat, sanctis negotijs occuparer. Et vicit [Note: 39] tandem, quae debuit, pars. Aliquamdiu Romae in litterarum cognitione versatus, Iulio III. Pontifice cum ab multis Procerum ab Latinis epistolis cuperetur; quo opportunius sapientiae ab se studia inchoata consummaret, maluit se ad Herculem Gonzagam Cardinalem, qui dein Tridenti S. Synodi Praeses decessit, accedere, a quo Francisco fratris filio, et Scipioni pronepoti Gonzagis, qui ambo post Cardinales fuerunt, studiorum socius et moderator appositus est. Patauium cum his profectus Philosophiae, quae magna iam ex parte decurrerat, pergebat conficere spatia, audiens et Calabrum et Genuam claros fama Doctores. Sed illumbreui deseruit, hominem detestatus, qui impij Auerrois ita erroribus affixus hereretus vt in Chistianis dogmatibus foede nutaret. Alterum, quamuis hominem alioqui probum, ferre non poterat, quod et ipse ex interpretis Arabis impietate ad singularem mentem Aristotelis dicta detorquens, frequenti nobilique iuuenum auditorio venenum haud sentiens
propinabar. Hae indignirates, et aulicorum corrupti mores salubre interdum Posseuini animo insigebantaculeum, vt prorsus ab saeculi tanta prauitate fugam meditaretur. Quin etiam cum in lectionem incidisset diuinorum librorum adhibita explanatione Lyrani, sic est ea delectatus, vt in hanc vocem eruperit, Hic meorum studiorum finis, haec meta erit. Caeterum post Pascha anni ante hunc proximi, cum solennia pie admodum peregisset, hanc veluti vocem ab animo sibi suo ingeri audiuit, En, quia confessus es, et sacrosanctam Eucharistiam sumpsisti, ab criminibus abstinuisti tot dies: ergo si rursus eadem praesidia adhibueris, diebus rursus totidem abstinebis; coque pacto diuina haec Sacramenta si frequentare deinceps perrexetis, viram in Dei gratia perpetuo duces. Haec sancta cogitatio alte menti impressavitae melioris initium fuit. Inde enim quanquam prope furtim sacris diebus coepit ad mysteria diuina frequens accedere, vehementer insuper incensus libello, quem de frequenti vsu Eucharistiae Bonsignorius Cacciaguerra non multo ante vulgarat, ad quem etiam legendum multos [Note: 40] sodalium impulit. Inter haec Ferdinandus Gonzaga Francisci pater in Belgio moritur; et Francisco Isabella Capuana parens Mediolanodeducenda Neapolim fuit. Quod iter, ne studiorum interpellaret cursum, magnopere declinare cupiens Posseuinus, simulare etiam morbum faepius cogitauit, ignarus scilicet quam salutaris futura animae suae, quanto beatiorem apertura cursum peregrinatio esset. Quippe Neapoli ab Hispano nobili ac pio, quem rogarat, bonum vt sibi aliquem confessarium demonstraret, ad Christophorum Mendozam Collegij Societatis Rectorem missus est: cumque Rector Ioannem Nicolaum Petrellam Itriensem assignasset. is auctor fuit generalis confessionis, inauditae ante eam diem Posseuino rei, ab aetate vltima retexendae. Qua perotium ac sedulo peracta, simulque permotus ingenti numero in Collegij templo Sacramenta frequentantium, ita prorecit vt iam non clanculum, sed luce palam, et bis in hebdomada obire eadem coeperit: et, ad Societatem, quamprope ad id loci ignorarat, animum sic adiecerit, vt obseruaris, quantum familiari ex consuerudine licuit, eius institutis ac moribus, ad edocedos ignaros, falsaque imbutos opinione dedocendos, breui ea, satisque graui commentario exposuerit. [Note: 41] Mantuam inde repetentem adeo grauis concussit concertatio carnis ac spiritus, vt ex fati gatione febris cooriretur. Rerardabat per speciem pietatis ab caelesti Philosophia tum erga senes parentes, et egenos nepotes caritas: tum quod cum vniuersa lem Historiam scriberet (quam ad rem Principum quidam incitauerant) videbatur sibi in publica commoda satis operae posse conferre, si exempla virtutum in id opus, et incitamenta pietatis apte locoque insereret. Vbi Mantuam inter hunc aestum attigit, S. Antonij apud Fossanum praeceptoria donatur. Quod Cardinalis Hercules, et Franciscus Gonzaga cum fecissent, vt eo sibi nexu hominem arctius deuincirent, admirabilis Deus meliora ordiens, praestantibus rebus, ad quas deinde per occasionem eius praeceptoriae Posseuini operâ vsus est, viam aperiebat. Quippe Fossanum Posseuinus ad ineundam rite sacerdotij eius possessioneprofectus, cum eas oras haeresis insectas tabe reperisset, commiseratione commotus est; et sacros reditus ad se, qui nihil vnquam Ecclesiae inseruiuerat, peruenire propius cernens, acribus coscientiae stimulis ad interiora mutandae vitae consilia coepit vrgeri. Adeo velea, quae solent esse pietatis impedimenta, misericors [Note: 42] Deus ijs, quos diligit, in incitamenta vertit. Itaque Patauium mox reuersus Benedicti Palmij conciones audire, et apud Patres bis quaque hebdomada homologesim instaurare pergit; cumque Leonetto Gagliardo veteri amico, cuius sapientiam et virtutem aetate longe maiorem suspiciebat, coniunctius agere. Iamque more nostrorum hominum non suo dumtaxat bono contenrus, sed ad pietatem pellicere quamplurimos studens, quem sibiperutile expertus erat Cacciaguerrae libellum, eius edenda typis, vt inter iuuenes sereret, noua exempla curauit. Quod cum factum esset, multos ipsemet eorum libellorum ad praecipuos etiam tota in vrbe confessarios tulit, rogans vt ad confessionem accedentibus dono darent; et indicâs, si qui praeterea opus forent, vbinam prostarent venales. Interim Gagiiardi eo, quem dixi, modo ad Societatem animum applicant: et Leonetti morbus incidit, qui Posseuino, quemadmodum institueram demonstrare, maturandi consilij causa fuit. Dum enim pro officio aegrum inuisit, Leonettus sensim illato sermone, Quoniam te, inquit, Posseuine ex animo diligo, nec ambiguum habeo, quin verus amicus ipse sis, nefas duxerim quidquam te ame, multo magis grauissimam rem celari. Scito igitur deliberatum mihi ac statutum esse, nuncio mortalibus curis remisso, nomen in Societatem Iesu dare. Ac ne id quoque ignores, praecipuum ad id calcar fuit, quod studia Philosophiae ea ratione, quam nosti, hac in Academia ab Doctoribus primae notae tractenrtir. Vides enim quam ferme Auerrois iurata mancipia sint, vt paulatim diuinum nobis obscuretur lumen, et quam de anima intelligente Arabs impius opinionem architectatus est, sensim incautis mentibus instilletur. Pupugit haec denunciario Posseuinum, vt qui veradici a Leonctto expertus ipse quoque erat, et eum magni faciebat. Itaque respondet, Haectua, Leonette, vox faciet, vt ego pariter, quod dudum parturio, tandem pariam. Inque cadefixus cura famulo domum remisso, recta ad Collegium profectus a Palmio impetrat, vt ea nocte agere in Collegio liceat, quod de animae suae rebus deliberare velit. [Note: 43] Postridie mane, qui dies S. Bernardo erat sacer, sanctissimum Sacramentum Eucharistiae a Palmio suscepturus tacire apud se vouet, simulatque nepotibus suis vnde studia litterarum prosequantur, prouiderit, in Societatem se continuo transiturum. Quae cum diceret, repente interiori voce, quasi Dei reprehendentis audita, Ergone ruis nepotibus me credis prospicere non posse sine te? voto se plane libero obstrinxit, adiiciens ne gradum quidem vllum honoris, quoad viueret, nec sacerdotiorum emolumenta accepturum. Cum haec secum tacitus inscio Palmio peregisset, diuinam ei hostiam Pater porrexit; summisseque (vt postea ex eo est cognitum) dixit, Domine da huic spirituntuum: quod videtur omnino impetratum. Ardere enim subito Posseuinus: vixque sui potens ad Palmium adhuc in sacrario agendis de more Deo gratijs insistentem raptus, coramque eo prouolutus in genua, Pater,
apud Deum testis mihi esto, inquit, Diuinae ego Maiestati sciens volensque Societatem ingressurum me, nec sacerdotia, neque honorem vnquam vllnm accepturum spondeo ac voueo. Palmius initio aliquid aperire ratus velle, quod (vt vsu venit) memoriam in confessione fugisset, vbi vouendi formulam concipientem animaduertit, veritus ne aestu nimio haud satis sui compos temere auferretur, coce, nutu, demum opposita ad os eius manu cohibere conatus est. Ille tamen voti sui carmen constam ter absoluit, adiecitque, Quod dixi, erit. Eoque die ac nocte insequenti summa tranquillitate conscientiae (vt in victoria, primitijsque spiritus vsu venire solet) purissimoque caelestium deliciaium gustu fruens in Collegio mansit. Animaduertit Posseuinus diuinae prouidentiae erga sese benignitatem. Nam si paulo serius voto se illigasset, periculum erat, ne ambitionis torrente apud nouum Poncificem Pium IV. quo creato Franciscus Gonzaga Romam ad Cardinalatus occasionem, venit, abriperetur: nec alia speciosa minus irritamenta ignaro ipso Palmius auertit, cum Otho Cardinalis Truchses id ageret, vt hominem ab epistolis apud Ferdinandum Caesarem collocaret. His gestis, et magno gaudio cum Gagliardis, et Candio consilijs studijsque coniunctis, vna omnes pariter eo curam intenderant, vt ab rebus se domesticis quam celerrime expedirent; cum ab Lainio venere ad Palmium litterae, recipi omnes in Societate, et mitti Romam debete. Sed nondum praefinitus ante saecula numerus expletus erat. Educabatur cum Gagliardis [Note: 44 Francisci Butironij vocatio.] eorum aequalis, et ciuis, et consanguineus Franciscus Butironius, quem adimpensas numerosae eius domus aliquantum leuandas apud se habebant. Hunc discessuri alloquuntur, et causam, quam ob rem Romam cogitarent, exponunt, adijcientes ei se faeuitatem relinquere, vnde coepta litterarum studia sine domestico damno persequeretur. Verum is quo que deprehensus est iam diu consilia cadem versans. Quare vna cum caeteris Romam profectus, et adscriptus in Societatem indefessus in Christi vinea operarius ad mortem vsque perseuerauit. Ineunte Septembri pars terrestri itinere, pars mari Lauretum versus proficiscuntur. Laureti summo cum animi sensu, vbi se Deiparae dedicassent, vt in Societatem filij sui Mater clementissima aditum aperire, in eaque tueri ac protegere vellet precati, iam vno agmine omnes Ludouicus, Leonettus, Achilles, Posseuinus, Candius ac Butironius Lucio Crucio, qui Rector Patauinus fuerat, duce iter persequuntur. Antequam [Note: 45 Vinventij Belmagij vocatio.] Tolentinum venirent, Vincentium Belmagium alterum e duobus famulis, quos ducebatalloquens Posseuinus, quam ob causam Romam petat, exponit, additque, En Vincenti, si ipse quo que inducas animum Christo te penitus mancipare, iam mihi fratris vice eris; et quem adhuc mihi famulatum impendisti, eum tibi ego bona gratiarependam. Quem sermonem audiens Vincentius non solum non probauit, sed praeoecupans relinquere a quo se Romae deserendum intellexit, inpatriam causatus regredi velle, retro iter vertit. At vbi Lauretum venit, quod benigna heri inuitario non potuit, Deiparae tutela perfecit. Omissa longius progrediendi cura, patriam et omnia oblitus ab Rectore Oliuerio summis precibus vt in Societatem admitteretur, institit; admissusque magnis breui progressibus in virtute factis dum pietate ac diligentia memora bili Lauretani Collegij aegrotis inseruit, felici morte religiosam vitam clausit: primus, qui e nobili illo coetu ad beara caeli praemia perueniret; vt et ibi vim Christi vocis agnosceres, Erunt nouissimi primi. Illi iter persecuti die S. Michaeli sacro Romam inrrarunt, domique Professorum magna gratulatione ab Lainio et caeteris Patribus excepti sunt. Vbi Gagliardorum quoque famulus dominos imitatus, communem cum ijs caeleltis Doinini seruitutem suscepit. Patauij interim re sparsa in vulgus, haud tardum est cogitare, qui motus animorum, qui sermones extiterint. Ludouicus Butironius, Francisci, cuius supramemini, frater idem paulo post [Note: 46 Ioannis Andreae Tertij ad Societatem accessus.] consilium inijt. At Ioannes Andreas Tertius inter Bergomates cum primis nobilis, cum Patauium ex patria rediens clausam Gagliardorum domum locandamque vidisset inscriptam, quid ijs factum esset percunctatus, vt rem cognouit, maturare, quod iam pridem coquebat, ipse quoque decreuit. Consulto Palmio subito iter ingressus aduolat Romam, imperrataque Societate bonam in Dei obsequio ad extremam senectam nauauit operam. His igitur omnibus post breuia Tirocinij rudimenta, vt eius temporis vsus ferebat, apud Professes posita Collegium Romanum initio Nouembris est auctum.
Inter haec Cardinalibus in Vaticanum conclauc de more ad Pontificem creandum inclusis, nec conuenientibus, Otho Cardinalis Augustanus [Note: 47 Actum de Lainio creando Pontifice.] Lainium ad se per libellum postridie Kalend. Decembres accersit. Aiebat habere se in maximis, quibus premebatur angustijs, quae non nisicum ipso communicata vellet. Vt conspectus intra septa, illa Iacobus est, aliquot Cardinales, quibus praestans in omni genere viri virtus iam pridem cognita erat, quique ab eius institutione fere pendebant, agere inter se de eo in S. Petri Sede locando coeperunt. Videbatur diuinitus missus ad dissensionem tam longam in Pontifice e Cardinalium legendo corpore finiendam. Hunc ad promouem dam quam Paulus IV. instituerat, publicorum correctionem morum, hunc ad haereses iugulandas ingenio et sapientia quam aptissimum fore, At enim vbi quanta res moueretur, humillimus Pater inaudijt, inhorruit. bonaque petita venia raptim se oculis eorum subduxit, tanquam de se indignis modis accipiendo agi sensisset. Non tamen haec fuga Cardinalium cousilia repente discussit; sed duodecim e grauissimis iam adsummum illi honorem demandandum consenserant, haud incoepro facile destituri, nisi velsanctiones reueriti esent, vel inueterata iam exempla, non aliunde Pontificem, quam e sacro Collegio assumendi. Haec et apud multos vulgata Romae tum sunt, et Otho ipse Cardinalis Augustanus post Lainij obitum pro concione in exequijs, quas ei magnificas Dilingae fecit, publice praedicauit. Quamuis in Italia hoc anno ad ciuitates circiter quadraginta Socictas vocaretur; Patribus tamen in Socijs idonce litteris ac pietate formandis, atque in subsidijs magis pro necessitate praesenti extra Italiam, et adinchoata Collegia submittendis, quam instituendis nouis, quae aegre tuerentur, intentis, nulla missa colonia est: [Note: 48 Domiciliit Tusculanum inehaetur.] tantum sedis Tusculanae iactum est fundamentum.
In excursionibus, quibus alumni Collegij oppida circa Romam lustrarunt, ita placuere Tusculanis, vt communi consilio ciuitas, et primorum aliqui priuatim oblato templo domoque perpetuam sedem aliquot Socijs offerrent. Quod caelo apprime salubri nec nisi decimo ab Romamilliario ea vrbs est, visum est, quod deinde successit, ad Collegij Romani vel aegros, vel fessos studiorum laboribus recreandos id diuerticulum fore peropportunum, cum praesertim meminissent B. Ignatij vocem, quitanta se sperare Colleij Romani incrementa solitus erat dicere, vt multis circa talibus diuersorijs ad temporum varictates opus haberet. Tertio igitur Nonas Iunias, qui domus templique possessionem iniret, sedemque pluribus incolis compararet, missus est vna cum Socio rei domesticae administro P. Organtinus Gneccus Brixianus, is qui condentibus haec nobis adhuc superstes in Iaponia erat. Stipe initio victitabant emendicata; tamen comiter benigneque quod neceditas desideraret conferebatur.
[Note: 49 Bobadillae labores in Valle Tellina.] Bobadilla in Vallem Tellinam superiore anno profectus aspera cuncta deuorans, nulli parcens labori, assidue purgandis animis aure ac voce, assidue religioni excolendae et defendendae intentus, haud raro bis in die ad concionem dicens, nec vno fixus loco, sed alia atque alia lustrans oppida magnum apud omnes Catholicos desiderium Societatis exciuit. Prae caetero ammarum quaestu quatuordecim adolescentulorum gregem Romam ad Societatis Tirocinium misit; quorum aduentus gratissimus fuit tum numero, quod vni conficiendae familiae satis perse erant, tum praecipue subsidijs, quae opportune ijs regionibus parabantur. Quanquam Romani Patres cognito mox caritate maiore susceptos, quam cura lectos, Bobadillam admonuerunt, satis Tellinensium esse, parceret vltra alios mirtere. Ex eo numero fuit Franciscus Foglianus laboriosa pietate, et ante omnia Sanctissimae Trinitatis impensissimo cultu postea claritatem adeptus. Bobadilla, vbi se dedit occasio, dignum excelsitate ammi sui, Christianaque libertare [Note: 50 Libertas in profitenda side Catholica.] facinus edidit. Burmij feria secunda sanctioris heb domadae de diuinissimo Eucharistiae mysterio cum verba fecisset, tantique vertatem Sacramenti fortiter ac plane ostendisset, res ad Lutheranum Praetorem, qui per eos dies summa cum potestate missus a Grisonibus venerat, defertur. Is protinus Bubadillam iubet acciri. Vetabant amici parere, vtque honesta se fuga multorum reseruaret bono, certatim suadebant; sed ille tempus id palam profitendae fidei, constantiaeque promendaerarus, sistit se audacter; ac Praerore quaerente quid proconcione dixisset, praecipua capita, et rationum firmamenta retulit non spiritu minore, quam e suggestu protulerat. Haereticus admiratus fiduciam, vbi attente audiuit omnia, nil ausus moliri, cum significatione obseruantiae Patrem ab sese dimisit. Non tamen diutius anno Bobadilla inter Alpes versatus est. Iaderensis et Epidaurius Anristes (Iaderam et Epidaurum hodie Zaram et Ragusam appellant) ita apud P. Generalem institere, vt fuerit illis tradendus. [Note: 51 In Illyricum mittitur.] Alacrisque Nicolaus Illyricas quoque rupes cultum ijt, adeo nullo, quod ad commoda corporis attinet, domicieiliorum nostrorum ad degendum respectu, vt, cum Venetijs ad Illyricos nauigaturus ab domestico adolescente interrogaretur, Essentne in Illyrico Collegia Societatis, iucunde, vt solebat, responderit, se Collegia ferre secum in manica: simul fortasse signisicaturus promptum sibi esse Collegia vbi vellet, noua condere. Prorsus enim eueniebat, vt quo pedem cunque tulisset, nonnullo statim excitato motu in Vrbem scriberet, paratum iam Collegium esse. Sed exitus deinde plerumque cum falleret, iam Patres Romani, quae parum processura crederent, velut prouerbio, [Note: 52 Collegium in Valle Tellina paratur.] Collegia Bobadillae vocabant. Eius discessum Tellinenses perinde quasi parente orbarentur, moerore ac lacrymis honestarunt. Eoque sibi magis properandum censuit eques Antonius Quadrius vti itabili Societatem domo censuque firmaret. Ritu ita que solenni, tabulisque publicis Augustae Vindelicorum facultatibus suis in eam rem donatis, Pontem ad possessionem quoque coram transferen dam contendit. Eam, qui rite Societatis iniret nomine. Dauid Wolfiusnatione Hibernus ab Mutinensi Collegio, quod regebat, missus est; caetera simul cogniturus, quae ad Collegium quam celerrim e statuendum vsui forent.
[Note: 53 Lauretani Collegij fructus.] Inter Collegia Italica cum satis cuncta rem pietatis prospere administrarent, nullius tamen latius industria et nomen quam Lauretani patebat. Maxime peragrum omnem Picenum celebre ac venerandum erat. Quippe non solum oppidatim ad sanctisimam Deiparae cellam adeuntibus populis semper expositam praebebat operam; sed identidem ad ipsa oppida strenuis sacerdotibus missis. Eosdem domi excolebat, vt iam ipsi populi cumgaudio faterentur se Patrum cura Lauretanorum longe [Note: 54 Pax insignis in Monte Luponio.] meliores effectos. Caeterum in Monte Luponio (oppidum haud ignobile est octauo circiter ab Laureto lapide) conciliatam huius initio anni pacem secundissima fama longe ac late circumtulit. Quippe inter primores iam diu gliscentes inimicitiae ingentem popularium turbam trahebant in, partes. Caesar Brancatius aegri Piceni Praetor pacificationem tentarat: et auctorirate peruicerat, vt iuuenis e primis vnica parenti stirps inermis ac seminudus, quo satisfaceret, supplex ab inimico veniam precaretur. Quod cum demum iuuenis Christiaua animi excelsitate faecret, inimicus prodita, quam Praetori dederat, fide inermem ac supplicem crudeliter interemit. Id prope Recinetensis vrbis porlam euenit, inqua ad detestationem indignissimae caedis dirum prodirorem pendulum, capite in terram depresso, pedibus sublimepinxere. Recruduere scilicet ex barbara illa immauitate, et vsque eo exasperata sunt odia, vt non animo quisquam, non auribus nomen admitteret pacis; pueri per vicos arundinibus armari Arma, et vltio clainitarent. Praetor Brancatius Lauretani Collegij Patribus rem impense commendat. Oliuerius ipse Rector cum altero sacerdote Carolo Caietano negotium suscipit. Crebras habent conciones: nunc hos priuatim, nunc illos pertentant. Perparum, aut nihil promouent. Theophilus ante alios obstinauerat iras, alterius fadionis princeps; et videbatur misericordia dignus: quod is erat pater, cui nefaria proditione miserrimam orbitatem inimicus induxerat supplici filio, qui vnicus erat, mactato. Complures
iam dies Oliuerius et Carolus machinas omnes admorant, vt obdurata pectora expugnarent nullo aur perexiguo processu. Quod cum Praetor rescisset, insuperque iam Patres reditum infecta desperataque re meditari, edicto seuere oppidanisdenunciat, qui paci obstent, eorumse tecta demoliturum; et, etiamsi totum delere oppidum oporteret, aequaturum solo, acsale seminaturum. Secundum quam denunciationem pergit Oliuerius omnem expromere industriam, si forte sanis consilijs terror aures aperuisset. Sed cum amplius nihil extorqueret, et iam propem mensem ab Collegij sui custodia nequidquam abesset, supremum allocuturus ac salutaturus populum in suggestum procedit. Acriter primum inuehitur in eos, qui pacem vnicum Dei filibrum pignus, ac bonum plane diuinum Satanico opere impedirent. Increpat deinde cognatos, affines, amicos, quod non suorum quisque animos ad concordiam omni ope compellerent. Ad extremum ante oculosponit. Qui simultates ac factiones foueant quae diuina eos, quaeque humana supplicia maneant; quibus se ipsi assidue miserrimi mortalium damnis atque cruciatibus vltro mactent conficiantque. Haec aliaque vbi quam grauissime potuit, intonuit, cum socio viam corripuit. Iteriam fere medium emensos assequuntur in celeribus equis ab Magistratu missi ciues; rogantque et obtestrantur, vt redeant, affulgere spem pacis: Magistratum, vt ea tandem coalesceret, omnem operam polliceri. Patres tantisper reluctati, dum tergiuersando cupidicatem accenderent, retro vertuntiter. Nouo impetu, et maiore quadam vi dant sese in opus; ac demum pia eorum vota et sacrificia, multorumque ex oppidanis lacrymas respiciente Numine, pars vtraque obligat fidem in pacem se consensuram. Accersuntur extemplo Macerata ab Praetore, qui eius nomine ritepacificatiom consignandae intersint. Decernuntur graues poenae, ac nominatim aeterna proscriptio, et aedium euersio, qui post haec pacem violarint. Condicitur diescrastinus, quo fieret magna cerimonia de Spiritu sancto sacrificium, et pax in templo promulgaretur. Conuenit eo die populus vniuersus. Post Sacrum peractum concionem Oliuerius loco temporique consentaneam habuit. Qua cum satis iam mitigata pectora permullisset, vbi primum ille siluit, et clara vocepromulgata pax est; irruerunt in amplexus, et mutua oscula viri virorum, feminae feminarum, tanto cum sensu, vt plerisque vbertim lacrymae ora sinumque rigarent. Diffusaque in omnes laetitia, iampuerorum greges pro vltione et armis, pacem discursantes ludibundiper oppidum, pacem crebris vocibus acclamarunt. Triginta nominatim capita tabulis publicis in pacem dedere nomina. Cuius laetitiae appendix accessit ex itinere in Monte quoque Sancto pacis magnopere expetitae iactum fundamentum.
[Note: 55 Mors Cornelij Vishauaei.] In Lauretano Collegio Cornelius Vishauaeus, qui duobus ante annis eo venerat, Octauo Kalendas Septembris ex morbo adeo placide animamefflauit, cum quidem robusto et succi pleno corpore esset, vt mortis vitaeque confinia circumstantes fefellerint. Oculi, quos semiclausos turbidosque multas horas lubuerat, reserati exhilaratique suntrepenre vbi excessit. Color viuns ori rubicundiorque suffusus, actota facies laetior signa edebant potius vitae, quam mortis. Ea res conceptam prius de virisanctitate opinionem vehementer affirmauit auxitque. Ante cognitam Societatem Louanij nomen collegerat rarae virtutis. Accersitus inde Romam, et cum primis Mamertini Collegij colonis in Siciliam mossus ibidem Tironibus, posteaque Romae alumnis Collegij [Note: 56 Dicta eius notabilia.] spirituali disciplina imbuendis praefuit. Eius hoc in genere monita magni fiebant. Referam nonnull, quae tradita sibi Ledesma in diario adnotauit, valdeque vsui profitetur fuisse. Ad sanctae humilitatis commendationem dicebat gaudere Deum res ex nihilo facere, quod is modus infinitae eius virtutis proprius sit, et clarius eam prodat. Vt igitur hancrerum vniuersitatem, et pulcherrimam speciem ex nihilo procreauit, ita in animis hominum mundum ornatumque virtutum ex nihilo, id est ex humilitate, qua suum quisque [Note: 57] nihilum profiteatur, efficere, superbos infinitis tentationibus subiacere, quod id Deus permittat, vt diffidere sibi discant. Perinde enim Deum facerc, atque magnanimus Rex, qui quamdiu fidentem sibi hostem vidtr, oppugnare non cessat: prostrato vero cadentique ac manus danti clementer [Note: 58] ignoscit. Porro viam ad radices imashumilitatis perueniendi esse obedientiam caecam, per quam simpliciter, quae spiritualis Paterpraeceperit, fiant. Hanc enim caecam obedientiam quasi instar talpae aptissimam esse ad cuniculos sub terra agendos, qui ad radiecs imas humilitatis perducant. Item obedientiam genus teli esse aduersus omnes tentationes habile et opportunum, idque Christum Dominundocuisse, qui omnes diaboli petitiones semel, iterum actertio eadem voce, Scriprum est, respondens, obedientia, quae legi diuinae debetur, repulit. Ita nobis, quoquo modo oppugnemur, Scriptum est, praceptum est, iussum est, respondendo, et inexplorato iussis obtemperando esse vincendum. Vt obedientiae via quam tuta esset, doceret, aiebat Angelos quoque custo des eorum, quidisciplinae Patris spiritualis rite subiecti sunt, eiusdem Patris parere iussis, vt ad maiorem vtilitatem suae fidei commissorum conspirent. Quare ijs in rebus, quas spiritualis praecipit magister, Angeli munus dumtaxat esse eas discipulo reuocare in mentem, ad easque inuitare atque allicere. Qua pro sententia praeclare sane id facir, quod religiosae magister subtilitatis [Note: In I. Regum.] facile inter omnes primus, Magnus Gregorius docet. Quippe Deum animaduertit non ante Samueli, quem vocabat, causam cur euocaret aperuisse, quam Heli sacerdos ei potestatem audiendi fecisset; et continuo subdit, Opus namque subiecti diuinitus inspiratum, tunc Deo gratum esse cognoscitur, si Maioris imperio aut permissione peragatur. Vocat itaque Dominus, et vocationis causam tacet, vt permittente magistro, semetipsum vocato subiecto insinuet. Aiebat praetereaVishauaeus, benefacta quae ab consilio consessatij proficiscuntur, quasi tenui velo, vt fit in liquoribus, percolari, eo que esse puriora, Daemonem pugnare hasta, gladio, se ipso: hasta, [Note: 59] cum quasi eminus externarum rerum specie obiecta solicirat: gladio, cum per corpus nos nostrum
quasi cominus aggreditur: se ipso, cum phantasiam ipsam inuadit, eamque vanrie mouet: et id tertium certamen esse grauissimum: et hoc maxime viros pietati deditos oppugnare; hancque esse non in vltimis causam, cur viros bonos e saeculo Deus ad Religionem vocet, vt Magistri, quorum hac in pugna institutio rectioque est necessaria, supperant; quorum ductu a praestigijs tuti daemonum, expeditum in virtutis stadio teneant cursum. Hoc in genere fuit, quod se expertum refert Ledesma. Is motus quosdam interiores sentiebat, quibus, vt sibi videbatur, magnopere ad laudem Dei ac Domini Iesu prouocabatur. Hos Cornelio cum aperuisset, subiecit ille credere se cos sensus ab daemonio meridiano esse. Quam vocem ita aegre tulit Ledesma, vt mortem maller, quam ita esse. Atqui (inquit Vishauaeus) ista ipsa aegritudo daemonis prodit vestigia indignantis suas illustrari atque dissolui fraudes. Nec multo post cogitanti amplius ea superre Ledesmae ita prorsus est visum. Animaduertit enim eo sensu paulatim se ad spiritum blasphemiae pertrahi, atque ad iudicandum Deum esse ingratum, quod se tot tantaque eius causa facientem non ita respiceret, nec audiret, quemadmodum cupiebat. Angores mentis, et (vt dicimus) desolationes, maxima omnium, que subire Dei causa homines queant, cruciamenta [Note: 60] nominabar. Tres enim esse malorum, sine iniuriarum gradus, facti, dicti, cogitati. Cogitata aliena, quia non laedant, despici a mortabus: dicta, nempe contumelias ludibriaque, multo duci grauiora: facta vero grauissima, vt verbera, vulnera, necem. Contraria his Dei famulis euenire. Verberari sui Domini causa. vulnerari, occidi leuissima videri. Multo saepe arduum magis maledicta, falsas criminationes, irrisiones bene perpeti: at vero longe diffi cillimum perferre constanter quas daemon inijciat menti angustias; praesertim cum longe abesse Christus Dominus dilectus videtur, ac plane suum famulum abiecisse. Qua de causa, qui ad necem pro Christo ferendam paratus est, haud magnum facere, nisi ad hunc quoque animi cruciatum perferendum sese obduret. Eos tamen, qui nimium et inconsiderate quamuis rectum ob finem laborare semper atque torqueri appetunt, non liberales, sed prodigos appellabat. Et eos, qui obiecto scrupulo, si forte inter sacerdotales preces attentio interrupta est, eas a capite repetunt, similiter dicebat facere, atque si quis it faciens equo, cui insi det, e via aberrante, ad iter repetendum in eum locum, vnde primum profectus sit, redeat. In rebus gerendis si alienae se cogitationes, siue ab surdae, siue in speciem bonae; ingerant, haud cum ijs anxie luctandum, sed quasi obstructis auribus, et auersis oculis porro vrgendum pacate, quod est in manibus. Nam si famulus ab hero quopiam missus, dum Forte per forum transit, cum singulis, qui fiunt obuij, et interpellant, intersistere, congredi, et conserere manum velit, haud functurum sedulo officio famuli: melius facturum, si mandaro intenrus Domini, nihil laborans quid alij, amici inimiciue dictitent aut moliantur, [Note: 61] tacitus quietusque pergat. De peccatorum ac vitiorum cognitione sic disserebat. Quemadmodum nocte pauca videntur, et magna dumtaxat; interdiu vero plura, et minuta quoque; ac in radio solis, qui forte obscuram in domum per rimam permeet, minutissimorum corpusculorum multitudo innumerabilis cernitur. Quod si quis omnia illa ciusmodi corpuscula, quae circumquaque per aerem volitant, conspiceret, circumfusum se vndique et clausum quasi puluerea nebula videret, cuperetque ex ea quamprimum educi. Ita quosdam mortalium versari tenebricosa in nocte, qui non nisi pauca quaedam, et vastae molis scelera dispiciunt: quosdam in luce diutna, et hos multo plures ac leues etiam videre noxas: quibusdam denique peculiarem Christi Iesu, diuinique solis affulgere radium: hosque non videre solum maculas leues, verum etiam hominum opera quam rudia, manca et imperfecta sint: taliumque se imbecillitatum atque debilitatum densa turba vndique circumuallatos ac pressos. Quare etiam despicere sese, et cupere vehementer ex ea quasi nebula quam celerrime liberari. Talia erant Vishauaei monita, quae non tradebat alijs accuratius, quam in rem ipse, cum tempus posceret, conferebat. Comperio hominem bonum. cum singularia a Deo munera accepisset, haud procul abfuisse, quin et initio cum ad Societatem accessit (qua de causa tantopere probatus a Fabro est) et postea in Romano Colegio, praestigijs daemonis illuderetur. Sed solidam virtutem obedientiae constantia mire probauit. Nam et principio versari se velut puerum a Fabro patientissime tulit, et nouissime missus ab Vrbe Lauretum Oliuetio regendum se in omnes partes fingendumque summa aequitate permisit. Ad pellendos ex obsessis corporibus daemones multum valebat, et libentissime cum feris ijs tortoribus conserebat manus: tamen Patres, qui potiorem semper duxerunt ex animis, quam e corporibus abigendorum daemonuni curam, non nisi raro congressum eiusmodi, quod praesertim cum strepitu vis magna populi spectatum accurreret, permittebant. Ille autem fraena illa obedientiae aequus ferebat et tacitus, animi eius tranquillitatem non leuiter mirantibus rerum gnaris.
[Note: 62 P. Iuuenalis Boterus magna vir virtute moritur.] In Sicilia decessit Panormi Pater Iuuenalis Boterus. firmamentum habebatur Collegij. Nobilitatis flos eo consessario vtebatur, et optimis ab eo regebatur praeceptis. Domesticorum quoque confessionibus praeerat; et praecipua quadam, dum optime constitueret, coenobium virginum (cui S. Ioannis a Rollione nomen) formabat cura. Indefatigabilis caritatis, obedientiae et humilitatis exemplum domi forisque. Cuncta ciuitas ad viri occasum ingemuit. Et fuisset profecto miserandus, nisi perpetua conscientiae munditia, et quotidiano sacrificio vitam ita instituisset, vt deprehendere mors imparatum non posset. Nono Kalend. Decembris cum laetus et incolumis cubitum stato tempore abijsset, ea nocte obdormiuit in Domino: postridieque mane ita lectulus, ita ipse compositus inuentus est, ac si placide requiesceret; vt ingressus primo Paulus Achilles, quo confessionem apud eum de more perageret, deceptus imagine dormientis suspenso
pede recesserit. Ad funus multitudo ciuium supra templi capacitatem concurrit, multisque multorum cohonestarum est lacrymis: et certatim petita, quae in Patris Sancti (sic enim vocabant) monumentum asseruarentur. Inter turbam ad manus oscula contendentem accessere Mahometani duo, qui interrogati cur id facerent ipsi non Christiani, responderunt se id facere, quod nossent Patrem illum virtute praestantem fuisse. Be nium in Taurinis oppidum patriam habuit: in Societate octennium, vel paulo amplius vixit.
Hoc rerum in Italia statu, vltra Alpes tribus initium domicilijs est factum; Apamiensi in Aquitania, Monachiensi in Bauaria, et nonnullum Augustano in superiore Germania, de quo primum prodere aggredior. Petricouiensia Polonorum comitia quarto Idus Februarij tandem [Note: 63 Petrus Canisius concionator Augustanis traditur.] soluta verius, quam absoluta sunt, exitu quam timebatur, meliore. Nam tametsi grauissime Regem oppugnarunt haeretici, non potuit tamen adduci, vt quidquam statin pateretur aduersus Episcopos, vel vt in religione mutaretur. Misso conuentu Canisius auehens secum in praecordijs Polonos omnes (amauerat enim etiam indolem gentis, eique suos cupide labores dicarat) Petricouia raptim Augustam contendit, vbi ab Othone Cardinali, et Ferdinando Caesare cupidissime expectabatur, virtute eius atque industria ad Catholicae fidei propugnationem in conuentu, qui ibidem celebrabatur, vsuris. Augustae dumagit, omnique ope, et ante omnia suis ad Deum, alienisque suo impulsu clamoribus contendit, res ex ambiguis initijs ac progressionibus in exitum euasere minime poenitendum. Interim Praedicator ordinarius Ecclesiae principis e Dominicana familia, prorsusque ea dignus et familia et sella Ecclesiastes, Ioan. Faber moritur. Cardinalis Otho, qui vias rimabatur omnes, quibus in opulentam ac nobilem illam ciuitatem, et maxima ex parte haereticorum furore oppressam (vix enim pars decima Catholicorum censebatur) praesidium Societatis induceret; hanc occasionem vehementer exaggerans, dat ad Lainium litteras, rogatque etiam atque etiam, vti Canisium in demortui concionatoris locum suffici patiatur: id fieri prouinciae sine incommodo posse, ad quam subinde reuisendam, Augusta, quae velut in medio sita sit, licebit excurrere. Id ipsum commune Canonicorum concilium proprijs litteris impense orat. Lainius, qui nihilo minus attente ad suos milites, quaqua daretur aditus, in eiusmodi loca immittendos excubabat, haud grauate Cardinalis, et Canonicorum postulatis morem gerit. Ita Canisio cum tribus Socijs Augustae diuersorium datur, in spem verius Collegij, quam exordium: quanquam res ab ipso Interim, et ab Socijs gestae quamlibet numerosae domus in dustriam ad aequarunt.
[Note: 64 Monachiense Collegium inchoatur.] Monachij vero Bauarus Dux Albertus, vt Collegium hoc anno inchoaretur, institit. Nam, quemadmodum ipse litteris quinto Nonas Iulias datis ad Lainium scribit, expectatione quam olim egregiam de Societate conceperat, haud falsus, sed e Collegij successu Ingolstadiani experimento edoctus, quo Patrum conatus ferantur, quamque ad Dei gloriara, probam iuuentutis institutionem, Ecclesiae sanctae emolumentum accommodati sint, paulatim in alijs quoque ditionis suae oppidis Collegia instituere meditabatur. Ac ne res Monachiensis longius duceretur, aliquot ponendis initijs, et ad sedes caeteris metandas postulat quam celerrime mitti. Missi autumno sunt nouem, Rectotque Theodoricus Canisius Vienna, vbi Theologiam tradebat, accitus. Sedem habuere partem ampli monasterij Augustinianorum Patrum. Ipsis enim, temporum iniquitate, ad paucissimos ibi redactis, ea pars sola et vacua relicta erat. Eorumdem templo communiter vtebantur. Docere initio, quod gymnasia nulla erant, in quibusdam cubiculis exorsi.
[Note: 65 Res Gallicae.] In Gallijs nunquam ante spes maior bene rem et publicam orthodoxae religionis, et priuatam Societatis gerendi affulserat, si propria fuisset. Collegij aedificatio Billomaei in cumbente in eam rem strenue Ioanne Baptista Viola feruebat. Pridie Kalendas Iunias ritu consueto Episcopus primarium in fundamenta lapidem iecit: sub idemque tempus bona eidem Collegio certa ac perpetua rite donauit. Parisijs Paschasius, et Pontius sua impense munera procutabant. spem erant ingressi fore, vt iussu regio decretum illud nomine Sorbonicum emendaretur. Et sane Henricus Catholicae rei perstudiosum fautoremque Societatis ferebat sese. Cuius rei illud prae caeteris haud dictu magnum, nisi quod Regum vel nutibus pondas est, circumferebatur documentum. [Note: 66 Henricus II. Rex quid de Societate sentiret.] In coetu Procerum e praecipuo flore Galliae Iesuitarum orta mentione (iam enim hoc nomen increbescebat) interrogauit singulos Rex de nouo illo hominum genere quid sentirent; ac caeteris vel doctrinae famam, vel vitae innocentiam, vel studium propagandae religionis, vel alia huius generis cum laude memorantibus; cum vnus quoque inuentus esset, qui egregios virtutis simulatores et hypocritas videri sibi responderet, graui Rex vultu, Fabor et ipse quid sentiam, inquit, Naeisti, meam fidem, viri egregij probique sunt: vitam Apostolicam viuunt; ac fructus, quemadmodum recte compertum habeo, ferunt praeclaros toto orbe terrarum. Christianissimo igitur Rege sic animato, ad spem optatissimi euentus Hispanorum quoque Procerum accedebat fauor, qui, cum Philippus Rex Elisabetham Henrici filiam duxisset, per occasionem nuptiarum in Gallias venerant: cum repente incidit grauis illa clades, quae et Galliam, et rempublicam omnem Christianam perculit, vel tam graui verbere ad fragilitatem [Note: 67 Miserabili casu occiditur.] naturae, et felicitatis humanae cogitandam, modumque seruandum in rebus Deo excitante mortales. Henricus enim Rex dum genere omni publicae hilaritatis nuptialem cohonestat pompam, eo magis quod laetitia multiplex celebrabatur, cum eodem tempore alteram filiam nomine Claudiam Lotharingo Duci Carolo, et Margaritam sororem Emmanucli Philiberto Duci Sabaudiae collocasset; vt erat animi excelsi, viriumque robustarum inire ipsemet voluit ludicrum hasta certamen. Inter ea belli simulacra cum facinora Rege digna multa fecisser, laxato diuturna consertatione oris integumento, hasteque ab aemulo impactae fragmine, qua viam reperit, subeunte, grauiter in oculo ictus vndecimo
[Note: 68 Ludouici Corbinelli ad Societatem vocatio.] die interijt. Interfuit ei spectaculo Florentinus ciuis, acri iudicio vir, et genere nobilis; qui mortem vago errore fugitans peregrinas cursabat oras. Vbi enim pro gracilitate corporis, et valetu dinis tenuitate, ad haec tristiore habitu ingenij, diserte medicus ei denunciauit, nisi ab solitudine in hominum se congressus, hilarioremque conuictum daret, haud diu luce vsurum, tale vitae genus instituit. Aliquot sodalium fidissimorum assumptis, quibus etiam, vt erat copiosus, ad impensam suppeditabat, cum ijs varias obire regiones instituit, ita temperansiter, disponensque mansiones, vt in quemque locum in id tempus occurreret, cum is locus vel amoenitate praecipua, vel religiosa celebritate, aut humana hilaritate ac pompa visendum aliquid fruendumque offerret. In hunc modum Italia propemodum omni, tum Hispania, et aliquot ad Septemtrionem peragratis prouin cijs, nuptialis, quem dixi, apparatus fama, quae longe manarat, excitus, ad tempus Lutetiam venit. Hic vero cum multa sane magnifica ac mira spectasset, ad extremum regio illo casu ita est commotus, vt cura ad sese conuersa, et ad reputanda animo, quae tot terrarum circumeundis spatijs vsquam vidisset humanae felicitatis et gratulationis documenta; scite animaduerterit nulla vsquam obtigisse ad liquidum pura, quibus non aduersi aliquid acerbique intermixtum esset. Eamque sensim intrans cogitationem, eo demum profecit, vt aliquot post annis in sinum se huius familiae contulerit, ac penitus Christo manciparit, apud quem vnum vera atque sincera est quies: et, si quid amari interdum haec exilij conditio affert, non id perniciosum, aut fruge cassum est, sed praeterquam quod in praesens vbertate melioris dulcedinis pene obruitur, est etiam in futurum pretium ac semen beatae perennitatis. Ludouicus Corbinellus hic fuir, cui nimium quantum (vt suo fusius memorabitur loco) Societas vniuersa, et Collegium nominatim Romanum debet. Ita Dei sapientissima bonitas per huius vitae calamitates amorem aete nae suscirat. Henricus quoque Rex eam admonitionem diuinae attribuit irae, quod lentior ipse in haereticis [Note: 69 Henricus Rex quam pie mortem obierit.] coercendis fuisse sibi videretur. Quare Franciscum filium, qui fuit Rex Secundus hoc nomine, spondere voluit in eos se animaduersurum; obtenturumque constanter ac defensurum Catholicam fidem. Quamdiu aegrotauit, qui ad se adituri essent, voluit omnes, prout ipse statim vt vulneratus est, fecit, expiare confe ssione noxas, et ad diuinam mensam accedere: siue vt facilius sua morumque submissione ac pietate caeleste Numen placaret; siue vt fideliores haberet administros; siue, quod facile reor, odio haereticorum, ne supremo eo tempore quisquam ad se, nisi sacrosanctis illis Catholicae fidei insignibus ab impiorum turba discretus accederet.
[Note: 70 Apamiense Collegium Societati destinatur.] Sublato Rege praesidio humanorum maximo Societas destituta in Gallia est. Tamen nonnihil promouit noua, dequa dudum indicaui, Anpamijs sede posita. Appamiae siue Aparama in Aquitaniae extrema ora vrbs est modica ad Pyrenaeorum radices, ab Tolosa et Hispaniae finibus vnius circiter diei spatio distans, vberi agro, tenui caelo, nec insalubri, ceterum ventis insesto. Incolarum plerique opifices haud opum magnarum, ingenio apto ad disciplinas; tum quidem, vt late patebat impietas, haud multum diuinis dediti rebus, cupidi tamen audiendi si esset, qui de Deo, rebusque caelestibus verba faceret: eoque praesentiore indigi ope, quo propiores non iam periculo sed exitio erant, cum circumstarent haeretici Principes, et pessimi quique haereticorum ex alijs prouincijs in eum se angulum abderent. Huius vrbis Episcopus Robertus Pelleuaeus Nicolai frater Ambianensis Episcopi, quem postea Cardinalem Pius Quintus creauit, multa prolixe pollicitus cum Paschasio et Pontio Parilijs egit, vt aliquot e Societate lectis viris, quod ibi erat Collegium, cum reditu annuo traderetur. Lecti sunt missique ex Italia tres egregij viri. Ioannes Pelletarius, quiadhuc ab exordio primo Ferrariense Collegium rexerat, prius inde Romam euo catus, ibique Doctoris ad gradum euectus; Edmundus Augerius insignis. Poeta, et orator in schola, idemque et ad agendum cum populo bonus, Patauio accitus; Ioannes Rogerius e Collegio Ro mano missus ad Philosophiam Theologiamque edocendam ab scientia et ingenio paratus. Hi tres vna cum adiutore domesticarum rerum per autumnum Appamias attigerunt. At enim longe alium atque Antistes [Note: 71 Haeretici aduersantur.] descripserat rerum inueniunt statum. Erant e concilio ciuitatis publico pars bona haeretici. Hi Iesuitas vbi videre, sat gnari haud quaquam id genus hominum conuenire secum, omnivi modoque procul arcendos statuunt. Conuocatur concilium. Conuentum cum Episcopo clamant, vt magistros mitteret, non coenobitas. Nam his quidem inopis turbae labores per desidiam vorantibus, plusquam satis esset vrbem abundare: et magistros se expectasse, quos vbi vsus ferret, summonere, eijcere, adigere ad officium integrum esset; non genus id hominum, quibussemel receptis seruiendum perpetu o esset. Deinde vtiles reipublicae, vitaeque communi velle suis liberis tradi disciplina, scientiam ciuilis Iuris ac medendi; per quas suum cuique ius, tum salus ac vita seruatur. Quid sibi cum Philosophorum ineptijs, et arcanis Theologorum mysterijs? Postremo iam idoneos esse Musaeo magistros, cur posthabeant notos ignotis? His cum singulos fraudulentive teratores antea priuarim implessent, ac postea eadem in concilio publice vociferarentur, qui contra serio pugnaret absente Episcopo, nullus erat. Nemo enim erat, qui simulatis declamatoribus detraheret personam, ostenderetque nequaquam eos boni publici studio, sed religionis Catholicae odio duci: qui populo simplici, ac Societatis ignaro demonstraret omnium primam diuinarum rerum habendam curam; et quo magis eo tempore grasseretur impietas, eo excipiendos accersen dosque studiosius propugnatores. Adesse Societatem non ad populi damna, sed ad [Note: 72] salutem: ac simul poneret ante oculos quanti ad commune priuatumque bonum intersit teneros adolescentium animos vna cum litteris pietate, probisque moribus informari. Non magis quaerendos, qui humana, quam qui diuina doceant iura: nec magis suum cuique esse, litesque et iniurias tolli, quod sciantur, quam quod vigeant ac seruentur leges. Denique plane iniquum esse salute
corporis sanitatem mentis posteriorem ducere: cumque tam cari sint, qui ciuibus vitam hanc caducam ad incertum ac breue spatium prorogant, eos negligi, qui beatam aeternamque conatu omni student afferre. Igitur dum nemo est, qui refutet haereticos, Catholicos doceat, lecti illi Patres cuiusuis inclytae Academiae luce digni excluduntur: nec nisi in angusto tuguriolo in aedibus Episcopi viri quatuor excepti sunt: vbi lecto, qui vnicus erat, inter se partito, ita cubabant, vt alijs alia re carentibus nulli non patientiae maior, [Note: 73 Constantia Sociorum Apamiensium.] quam quietis materia esset. Vicem dolebant Episcopi, quod ita contemptui esset, suam vero gaudebant; et (vt scribit Augenus) quia receptaculum non erat praesepi absimile, diuinarum paupertatem cunarum, et quibus caeli Rex receptus a mortalibus est, aedes considerantes, e modica illa imitatione liquidissimae voluptatis capiebant fructum. Nempe ea est benignitas Christi Domini, vt qui eius causa aspera appetunt, eis diuinae abundantia suauitatis omnem saepe asperitatis sensum extinguat. Nec despondere animum magistri constantes; sed ope freti caelesti, e tuguriolo suo egressi ascendunt in suggestum frequenter, ac verba ad populum de vita aeterna et beata, de sempiternis, quae manent impios poenis, de abluendis confessione peccatis, de omni denique Christianorum officiorum ratione faciunt. Quae populus audiens, nouamque facundiam, et ardorem pietatis demirans, breui coepit agnoscere, quid ad se hominum venisset: passimque ferebant Pelletario sacrum oratorem haud vnquam Appamijs auditum parem. Iamque fama vicinas egressa in oras Fuxum (est id oppidum ad ipsos montes Pyrenaeos situm in ditione Nauarrae Regis) Augerius aduocatur, et rem Christo duce optime gerit. Denique qui vnde vitam tolerarent, nihil habebant, paulo postaerario freti paternae Numinis prouidentiae domum Appamijs saris amplam conducunt: ibique praeter caetera in rem pietatis consueta, litterarum quoque doctrinam euulgant, ingenti cum bonorum gaudio, frementibus haereticis, acriusque in solicitudinem versis, et vias omnes indagantibus, quibus aduersos doctrinae vitaeque suae homines exturbarenr.
[Note: 74 Res a Ludouico Codretto inter Allobroges gestae.] Interim Ludouicus Codrettus inter Allobroges Anessij circaque per dioecesim constantia pari curaque et religionem defendit et excoluit. Geneuensis Episcopisedes, postquam Geneuam ipsam haeretici per impiam contumaciam occuparant, Anessium translata erat. Mediocre id oppidum (Nicy incolae vocant) ad radices montium in feraci planitie, nec mamoena situm est, propter lacum, qui nomen ab ipso mutuatus oppido, ad mille quingentos passus in latitudinem, dena autem millia in longitudinem patet. Verum quo propius ab Geneua aberat, hoc praesentius religioni sanae discrimen, tanquam ex contagione imminebat. Quamobrem Franciscus Baccodius Ecclesiae eius Episcopus, dum Pontifex Datarium ipsum Romae tenet, Ludouicum pro se cum adpopulum muniendum, tum praecipue ad Clerum subleuandum misit. Reperit ille mortales haud male per se animatos ad religionis pristinae tuendam integritatem. Celebrabatur constanti fama (et ex ipsis Ludouicus accepit haereticis) editum Geneuae miraculum ab Ioanne Caluino sectae teterrimae inuentore, qui hominem ex compacto simulantem se mortuum, viuere cum iussisset, re ipsa enecarat. Non deerant tamen quorum paulatim aures ad Sirenum tartarearum susurros, pariterque mentes mollescerent. Agasones passim et aniculae sparsas a Caluino de praedestinatione, et hominis libertate sententias blaterabant: passim ex Apostolo Paulo arcana verba, quae vix licet sacris Doctoribus loqui, pro fano ore, et stolido corde contaminabant, hactenus intelligentes, quoad satis foret ad venenum ex vitali succo trahendum. Hoc rerum ancipiti statu hinc bonitate [Note: 75] gentis, hinc necessitate stimulatus Pater omnesaduocat et animi sui vires et corporis. Vbi Salanciae, quod paterni soli caritati debebat, menstruae obsequio doctrinae persoluit, Anessium concessit. inde curiatim per vrbem, per dioecesim pagatim excurrere. Adipsas Geneuae portas processit. Bis, ter, interdum saepius in die dicere, saepe extra aedes in patentibus areis; vt esset concurrenti multitudini locus: quae constipatione, gemitu, fletu, errorum detestatione, correctione morum ostendebat diuini verbi semen in solum minime malignum cadere. Non pauci accurrebant e corruptis locis haeretici, quanquam furtim suorum metu Magistratuum. Praecipua cura Ludouicus praemunire rudiorum imbecillitatem aduersus impiorum fallacias: simplicioribus vel aetate, vel captu in stillare lac: Clero, et sapientia adultioribus solidiores praebere escas ex Apostoli Pauli epistolis, quas binis quaque hebdomada promebat scholis. Grata erat ordinibus [Note: 76] cunctis probitas et nauitas sacerdotis. Ergo consensu Vicarius, et Canonici rogant, vt, quando Episcopus absit, Suffraganei locum accipiat. Verum ille tametsi nihilo minus laboris appetens, quam fugitans honoris erat. tamen locum, in quo minor esset laborum debitio, ac solutio promprior, commutare cum eo noluit, qui augeret debitum, ac ferme soluendi minueret facultatem. Sperare itaque se respondit, tutiorem sibi aeternam salutem expeditioremque libero ea cura fore: et Lainium, ne quid imperiosius tentaretur, vt quam commodissime obstaret, admonuit. Habebant Anessiani gymnasium Collegiumque sane pro loco egregium. Id quoque Ludouico regendum tradere voluerunt. Quin et illud serio coeptum est agi, vt Societati permitteretur. Sed Ludouicus cum ab superioris anni aestate hunc pene totum annum, qua contentione coeperat, continuasset labores, omniaque meliora fecisset; relicto Anessij Patre Renato Fusellerio, qui proxime adiutor accesserat, patientissimae caritatis sacerdote, ad Episcopatum Lodeuensem Benij Episcopi accitu, qui ex Lainio impetrarat, discessit.
[Note: 77 Sardiniae Collegiorum initia.] Hoc eodem anno Societati primum Sardinia ad stabilem sedem adita. Aperuerunt aditum ante alios viri ex eadem insula duo, Petrus Spiga, et Alexius Fontana, ille Calaritanus patria, hic Sassaritanus: diuinisque ille magis, hic humanis praesidijs iuuit. Spiga missus adolescens Parisios ob [Note: 78 Petri Spigae ad Societatem accessus, et eximia virtus] celebritatem Academiae ad sapientiae studia, et inde post naturae cognitionem, ad Theologiam transgressus Louanium, nomen ibi Societati dedit anno euntis saeculi quinquagesimo primo.
Nec multis post diebus perferuntur ab suis litterae, quibus monebant, vt, postquam Doctorum esset cohonestatus titulis, togam sibi ei loco decoram, et caetera compararet in signia, magnificoque in habitu, et Doctorum ornatu spectandum se ciuium suorum oculis, et patriae optanti redderet. Quae litterae cum forte sordidato, purgandisque culinae vasis occupato redditae essent, risum tenere non potuit, quod ludicro saeculo tam pulchre esset illusum. Fontana et ipse adolescens egressus e patria, et in Hispaniam profectus per pacis ac belli artes cognitus, ab Carolo Quinto primum creatus Eques, dein scriba Caesareorum decretorum cooptatus est: Dum Caesarem in Germaniam, et in Belgium sequitur, cognita Societate, et a Fabro Iaioque ad pietatem excultus, gratiam toti Ordini bonam rependit. Nam quocunque loco opus fuit, fidele studium, et apud Carolum, et apud Philippum nauauit; tumque potissimum, cum de adiungendis Mamertino Collegio et Panormitano Abbatijs ageretur. Beatus Ignatius litteras de rebus ex Dei gloria per Socios vpique terrarum gestis interdum communicare cum eo solebat: vnde ille vt verus amicus, non secus ac sua re laetabatur: et illud officium pro optati ssimo beneficio numerabat. Per quas litteras cum olim quantum in Corsica Patrum duorum laboribus renouata esset pietas, cognouisset, Sardiniam ei vicinam vehementer Ignatio commendauit: iam tum fortasse moliens animo, quod postmodum in rem contulit. Quippe Louanij Spigam nactus, cum eo studia ad patriae opera, Societatemque eo introducendam coniungit, vt ex Belgio ab Sardis duobus in vnum tam diuersa peregrinatione coniunctis tantum Sardiniae bonum crearetur. Vterque iam valetudine affecta erat. Eius recuperandae occasione ad effectum consiliorum vtuntur. Plane vt infirma mundi elegisse Deus ad confundenda fortia videretur. Anno M.D.LVII. ambo proficiscuntur e Belgio: et Fontana etiam Sardiniae quaestura ab Philippo Rege nobilitarus. Aliquanto tempore Spiga praecessit. [Note: Hom. 17. in Euang.] Erat is sacerdotum eo de genere, quos Gregorius Magnus per salem a Christo Domino descriptos interpretatur, vt quisquis eis iungitur sapore vitae aeternae condiatur. Itaque totum per iter, ac maxime postquam ex Liburno portu conscenderat, obuios quoque et comites et vectores nunquam intermisit sapientibus monitis et continentibus vitae suae exemplis facere meliores. Foeda dicta, et voces impias, et temerariam iurandi prolapsionem ex nautis vectoribusque sustulit. Cum vero non sine graui discrimine piratarum et Gallicae classis aduersi morarentur venti, adeo pertinaciter, vt gubernator exclamaret, profecto in naui aliquem esse impium Christi desertorem: vsus occasione Spiga ad vnum omnes ad sacram homologesim impulit, audijtque. Idem et alias preces et acrem corpusculi sui verberationem ad placandum Deum cum adhibuisset, tempestas Facta placidior, copiam fecit vectores ad portum, cui Posata nomen est, exponendi. Inde Calarim Petrus pedestri itinere postridie Idus Maias [Note: 79] peruenit. Hic vero cum se vnum in tota videret insula, miseris modis angebatur, quod non posset omnibus praesto esse, cupiens vel in frusta discerpi, spargique, si quid id tantae solitudini conferret. tamen vltra et valetudinem ac vires enitens, idem nosocomij aegrotis adesse, idem vinctis in carcere, idem aegris per vrbem, idem inopi turbae, nec secus reliquae ciuitati. Dominico quoque die sacrificabat in carcere, vinctorum fami, siti, nudirati, causis etiam, quoad aequitas ferret, consulebat. Pedore et sordibus foedos amantissime amplectebatur, osculabatur, flexis genibus consolabatur, quamuis deterrerent circumstantes, ne et ipse foedis bestiolis, vt fiebat, oppleretur. Semel quaque hebdomada assumpto quopiam e sacerdotibus comite per vrbem emendicabat, vnde necessitates egentium, praesertim prae verecundia dissimulantium leuarentur. In nosocomio tum consolabatur omnes, tum maxime excubabat, nequem immunitum supremis mysterijs necessitas vltima occuparet. Vbi animaduersum per vrbem est moribundis eum operam libenter nauare, nemo fere in id discrimen veniebat, ad quem non accerseretur. Dabat se insigniter flagitiosorum in gratiam, et multos ad bonam frugem retraxit. Arcanum bellum concubinis mouit, et paria vix vlla reliqua facta sunt. Alia sustulit grauia et publica scelera. Sanctimonialium quoque coenobium ad infamiam dissolutum correxit. Audiebatur libentissime de suggestu et apopulo, et a Sodalitatibus, ad quas statis diebus dicebat. Iamque eo nomen sanctitatis [Note: 80] creuerat, vt Prorex Aluarus Madrigalis, Proregina, aulici, et ciuium primi quique animis suis regendis adhiberent, et vel obuium in vijs singularibus officijs honorarent: quae illi ruborem quauis contumelia grauiorem afferebant, nunquam laeto nisi cum inter inopes aegrosque destitutos, et miserorum turbas agitaret: quod tales Christus Red emptor singulari benignitatis praerogatiua dignatus esset. Denique Prorege, et vrbano Magistratu instante, tota illi nosocomij administratio traditur. Quam ille procurationem, comperto rem pessimo loco esse, vtque noctes diesque vitam in nosocomio exigeret, bona fide suscepit, omnibus interim litteris per Christi Iesu pretiosam necem obtestans Lainium, vt in messem adeo paratam messorum vnum saltem par alterumue summitteret: eis se ostiatim emendicaturum: et (vt gentis bonitas promittebat) abunde corrogaturum quidquid humanis vsibus foretopus.
[Note: 81 Sassaritani Collegij origo.] Haec autem dum Calari Spiga curat, Sassarim Fontana venit, parumque ab fuir, quin praeclara eius consilia potentium amicorum importunae voces alio verterent. Grauiter adeo molesteque institere, vt prope inuitum cogerent in matrimonium consentire. sed Deus, qui meliorem homini prolem destinarat, ita morbo implicuit, vt intacta coniuge vitam finiret. Cuius in obitu miseranda res accidit. Cum enim ad moribundum in angustum et scilicet ruinosum conclaue conuenissent homines circiter centum: vix eo mortuo contignatio fatiscens corruit, secumque turbam trahens omnem, quinque extinxit, plus quinque et viginti male mulctatis. Testamentum condiderat in hancsententiam: Vti res sua familiaris annuis incrementis amplisicaretur, quoad mille aureorum nummum, ac praeterea ducenum annui census efficeret: tum duceni certis operibus, milleni fundando Sassari Collegio Societatis
tribuerentur. Qua summa confecta, nisi Praepositus Generalis post sextum ab re sibi denunciata mensem operas mitteret, gymnasium publicum [Note: 82] institueretur. Renunciata Romam Lainius, quanquam homines non statim misit, quia destinatus testamento reditus ex possessionibus non reficiebatur; tamen statim Fontanae grate ac liberaliter Sacra precesque fundatori solemnes totam per Societatem edixit. Tum dato Spigae negotio, vt de hereditate amplius cognosceret: cum ille Sassarim profectus nun ciaret vix multis annis decretum vectigalexpletum iri, et arte diaboli eam conditionem appositam in, longumtrahentis, quod prorsus impedire nequiuerat; et Sassaritanus Praetor Antiochus Bellitus, et missus ex Hispania regius Visitator Petrus Clauerius omnibus precibus instarent, vt aliquot de Societate ad exordium mitterentur, Lainius Franciscum Borgiam monuit, vt ex Hispania sacerdotem [Note: 83] lectum par mitteret. Balthasar Pinna Catalaunus, et Franciscus Antonius Lusitanus, cum Laico Ioanne Ambrosio Nauarro lecti, praestantis omnes pietatis: sed Ioannem aduersa valetudo in annum vertentem retardauit. Ipsos quoque Patres clausum tempestatibus mare diu retinuit in oppido maritimo Catalauniae, vbi in xenodochio publico ex emendicata stipe victitantes magna populi et approbatione et vtilitate interim concionibus, confessionibus, et docendis per vicos rudimenta Christiana pueristempus optime collocarunt. Quia tempestates negotiatorum caelestium morari nauigationem possunt, sedulitatem in dustriae, et caritatis negotia, et sancta lucra impedire non possunt. Nec alio qui sine diuino consilio eam retardationem cecidisse existimatum est. Quatuordecim piratici Turcarum lembi eam ipsam, qua Patres erant vehendi, nauim opperientes mare Sardoum insederant. Atque ita euenit, vtquo die seu expectatione fessi, seu qua alia causa Turcae oras alias petiere, eo Patres pridie Idus Nouembris vela facerent, et secundo vento validissime impellente, tanquam libero iam mari ad resarciendam moram biduo Alguerium deueherentur. Hic cognitis, quae euasissent, periculis, nec nisi biduo ante classem, quea diu in insidijs ad excipiendam eam nauim subsederat, vicino ex portu soluisse, multum Deo gratulati sunt: postridieque eos Alguerensis Episcopus [Note: 84] suis in equis Sassarim misit. Diuersati initio apud affinem hominis, cum quo ex Hispania vecti erant, bonam ei hospirij gratiam retulere. Nam ex veteri quodam, publiceque noto crimine abstraxerunt. Inde Ioannes Canus Alexij Fontanae necessarius, et testamenti curator, apud se habuit. Ad eorum conspectum sustulere in caelum gratulabundi Sasseritani manus. Tanquam e caelo missos intuebantur. Amictus modestiam, grauitatem incessus, totius habitum oris pium ac venerandum; adhaec in sacrifi cando dignitatem, et alia omnia mirabantur. Vbi vero etiam de suggestu agere Pinna coepit, et aliorum praebitus munerum gustus est, tum plane nihil auidius cupere, quam primo quoque tempore Collegium condi. Pinna Calarim ad Proregem, ad quem commendatitias ab Ioanna Principe Hispaniarum Gubernatrice litteras ferebat, excurrit. Quem vt aduentantem accepit Spiga, in eius sinum effuso cursu se contulit. Laetatus est hominis virtute Pinna, illicoque altissimam eius humilitatem, obedientiam et cariratem perspexit. Sed quod nosocomij procurationem ne tricis quidem pecuniarijs repudiatis, suscepisset, hand satis probauit. Ille vero, qui et ab Vrbe iam monitus erat, vt rebus quam citissime compositis expediret se, et ad vsitatiora Societati munera totum referret; nihil cunctandum ratus extemplo procurationem abdicat, et quamuis adeo esset Calari venerandus acsalutaris, religiosi amore conuictus, et obedientiae studio Pinnae se penitus [Note: 85] tradit, et cum eo Sassarim migrat. Ciuitas vero Turritana (hocenim nomine Sassaris ex veteribus turribus, quae proxime aberat, vrbs praenobilis, gaudet) in dies Patrum aduentu laetior, quoniam de Fontanae hereditate, quae a praescripta summa dimidio ferme distabat, nefas erat attingi aliunde eis benigne suppeditauit: priuatim quoque vel tenuissimis conferentibus alacritate prorsus et pietate mirabili. Quin et tecta ad humanos et sacros vsus praemolita Dei cura censebatur. Sacram aediculam, et conelauia quaedam multis ante annis marrona nobilis Catharina Floria Sanctimonialibus habendis extruxerat. et ante rem perfectam e vita decedens, Archiepiscopo atque Vicario eius delegauerat perfi ciendae curam. Caeterum quia praeterea rerum eius nihil extabat, et Valentiae in Hispania alia cogitantes omnia cognati degebant, quia Sassari creditores quidam extiterant, iusque sibi in eas aedes vindicauerant; tandem obliterata coenobij cogitatione, omnes pariter cum sacello, haud sine religionis iniuria, cum dedicatum iam esset, Liguribus mercatoribus locatae erant. AEdes has pia ciuitas peropportunas Collegio rata, mercedes, quas in triennium praesoluerant, mercatoribus reddit, et Patribus vtendas, dum mancipium rite curaretur, attribuit. Huc anni insequentis [Note: 86] Februario Balthasar Pinna Rector, Petrus Spiga, et Franciscus Antonius generosa Societatis in Sardinia semina commigrarunt; et veluti officina pietatis aperta, quo maiorem gentis humanitatem in dies, et capaciorem sanctitatis habilitatem deprehendebant, hoc se impensius in commoditates publicas dediderunt; vt nihil iam optandum ciuitati praeter tenerioris aetatis institutionem restaret, quam summi infimique pariter precibus omnibus flagitabant. Hoc fuit initium coloniarum nostrarum in Sardinia, quae propter opportunitatem administrationis Aragoniae prouinciae contributa est.
[Note: 87 Lucroniense Collegium inchoatur.] In Hispania eodem anno Collegia tria instituta, Lucroniense, Palentinum, Segobiense. Lucroniensis initia Thomas de Iangues e prima eius ciuitatis nobilitate posuit: qui cum Deo se nobiscum dedicasset, id, quod ad se patrimonij pertinebat, consilio Christi Domini pauperum in vsus distributurus, nec ad diuturnitatem firmius, nec ad patriae emolumenta commodius opus inuenit, quam si ad Collegium Lucronii extruendum conferret. Pecunia erat non magna: placuit tamen consilium Borgiae; ipsumque Thomam, ac Hieronymum Ruizium Portillum Lucronium ire iussit, eam pecuniam vt reciperent, et animos ciuium, quemadmodum affecti essent ad excipiendum Collegium, explorarent, praepararentque. Id priore
anno est gestum cum maxime falsus ille et infestus feruebat rumor, homines Societatis pestiserae satores disciplinae, et plane haereticos deprehensos; et ob id crimen ab Quaesitoribus sacris datos in vincula. Itaque initio Lucronienses Thomae atque Hieronymi congressum fugere, horrere conspectum, quasi impios detestari. At vbi paulatim Deo adiuuante, in lucem veritas venit, et principes primum ciuitatis, praesertim Canonici, et Cierus omnis, dein reliquus populus editum nobis testimonium a Praeside sancti officii cognouere; et cum caeteris piis procurationibus, tum publicis verbis specimen datum professionis et facultatis, tum vero conuersis animis cuncta ciuitas eos colere, amplecti, Collegium ssagitare; multi suam ad id operam polliceri. Ante omnes eniti Franciscus Medranus virnobilis, et Canonicus; [Note: 88] qui ad negotium vrgendum Pintiam ad Borgiam vltro contendit. Rursus igitur ineunte hoc anno coempta domo, et nonnullo instrumento sacerdotes quatuor, laici duo missi. In his idem Portillus fuit; et e vicino pago, vbi confirmandae valetudinis causa versabatur, qui Collegio praeesset, P. Petrus Martinius accitus. Populi Clerique ingens gratulatio fuit. Iam certi ad dicendum dies per Quadragesimam attributi aliis erant: sic tamen recentium hospitum verba amabant, vt ijs Canonici ad dicendum tertiam quintamque feriam, et sabbatum destinarint: diebus autem festis atque Dominicis et ante et post meridiem dicere voluerint. Animaduertit hoc loco Borgia altissimum Dei consilium, qui ad magnas agendas res, quibus ei placitum est hominibus et adminiculis vtitur: cum horum Patrum, qui res tantas Lucronij gerebant, plerique valetudinarij, et aliis domicilijs oneri potius, quam subsidio essent. [Note: 89] Non tamen laetum hunc rerum cursum hostis humani generis, et mendacij pater ferre pacatus diu potuit. Fuere qui non priuatis modo sermonibus, sed e loco quoque superiori, in templis palam inuehi nouos in hospites inciperent. Peruertere eos acnouare omnia: per speciem frequentendorum Sacramentorum id agere, vt ea in contemptum ad ducant. Aduenisse, vt omnia ad se deriuent, rapiant: vt veteres Religiosos diu de ciuitate Lucroniensi optime meritos auctoritate ac piorum beneficentia, vnde ad id loci vitae necessitates tolerarint, spolient. Quas contra voces recentes coloni fiducia in Christi Iesu prouidentia collocata, quae sui muneris erant strenue ac diligenter exequendo, tum silentio et patientia, commendandoque suis in precibus Deo, et sincera caritate in sermonibus ad populum eos ipsos qui sibi erant infensi, denique omni officii Christiani et caritatis genere certabant. Verum quanquam haec essicacia quidem et vera sunt aduersus obtrectationes arma Christianorum; quia tamen lenta esse solent, pars populi haud exigua in [Note: 90 Diuina poena in obtrectatores Colgij Lucroniensis.] praesens abalienata ab Collegio est, non sine magna communis boni iactura. Auctores habeo viros pios, qui Lucronij indeusque ab Collegij incunabulis fuere, e quatuor concionatoribus, qui contra intemperantius declamarunt, progressu temporum vnum, dum suggestum ascenderet, attonito populo repentina morte collapsum; alterum in itinere decidisse e mula, subitoque extinctum; tertium misero item mortis genere sublatum: postremum iam aetate graueim, rebus tempore patefactis, siue etiam fine trium animaduerso cum incidisset in Collegii Rectorem, ad eius se abiecisse pedes, peccatumque confitentem veniam petiisse; et quod perperam egerat, mutaturum promisisse. Quod abunde praestitit, exinde priuatim ac publice instituta et homines, quos ante vituperabat, vbique assidueque dilaudans.
[Note: 91 Segobiensis Collegij primordia.] Segobiae propter celebritatem vrbis iam diu Borgia Collegium extrui, praeclaram praeuidens paratam messem, auebat. Vias exploranti hanc indidem ciues obtulere. Sexaginta ante annis Ioannes Arias Auila Episcopus pecuniae quiddam legarat, vnde excipiendis pauperibus hospitale tectum extrueretur. Ea res cum aliquamdiu neglecta, et pene ob liuione sepulta iacuisset, successor Antistes pecuniam in egentes praesertim occultos ac bene natos distribuere coepit. Verum plerique ciuium acferme nobilissimi quique agendum apud Pontificem putarant, vtis voluntatem demortui interpretans, eum reditum in Collegij fundationem vertifineret, quod essetex vtilitate publica haud paulo magis futurum. Scribitur Romam; ac dummodo Ordinarij Antistitis accedat consensus, [Note: 92] res impetratur. Episcopus hoc tempore erat Franciscus a sancta Maria ex ordine sancti Hieronymis, qui vehementer quidem Societatem expetebat: verum, vt coeperat ex ea pecunia arcanis certorum nobilium calamitatibus opem ferre, miseratione eorum tactus, nec videns quid posthac habituri perfugij essent; religioni sibi duxit consuetis eos fraudare subsidijs: auctorque fuit, quo scrupulus sibi omnis eximeretur, agendi cum Romano Pontifice, vt rem totam nulla apposita conditione ipse transigeret. Aegre tulit hanc interpositam moram Clerus, et ciultas: atque Fernandus Solierus Ecclesiae primariae Archipresbyter per litteras primum, dein coram conueniens Borgiam, orat et obtestatur, ne differat Socios mittere, se ad ponenda initia terna aureorum millia, nonnihil et alios collaturos. AEqua Francisco visa postulatio est: qui fidendum in Dei causa Deo assidue praedicans, sacerdotes duos, Christophorum Rodericium, et Fernandum Solierum Archipresbyteri propinquum, qui princeps negotij auctor erat, cum totidem adiuroribus ad praeparandam aedem praemittit. Haud vlla tota in Hispania vrbs facile fuit, quae [Note: 93 Segobiensium in Societatem caritas.] maiori omnium gratulatione ordinum nostros colonos exciperet. Fuere de principibus viris qui vltro conquisitum per vrbem stipem ad prima velut Collegij armamenta irent: et primo statim circuitu nummos aureos centum, et tritici aliquem numerum corrogarunt. Ludouicus Mendoza vetus amicus, et B. Ignatij Romae olim consuetudine vsus, multa ad instruendam domum largitus est. Monachi Carthusienses, quibus et rei et caritatis affatim erat, multa pollicebantur. Ipsa communi consilio ciuitas bonam pecuniae summam lignorumque struem de publico douauit. Itaque breui conducitur domus, et quantum initia ferunt, commode adornatur, ac Borgia Sociorum numerum explet. Primus Segobiensis
[Note: 94] Collegij Rector Ladouicus Santanderus fuit. Is praecipue concionibus operat dabat, adeoque salutariter placebat, vt ad vrbis diuersa templa certatim sine quiete vlla aduocaretur: eiusquo praesides templi perbeatos se erederent, qui caeteros praeuenissent, suoque de suggestu ad populum saepius produxissent. Haec celebritas concionum, acreliqua Societatis munera dum sedulo obeuntur, fecere, vt breiu Segobia alia sibi ciuitas videretur. Quippe qui rem diligentius obseruabant, nihil vsquam neglectum, verum priuatim ac publice in nouam exculta speciem videbant omnia. In sacris aedibus ad expianda peccata, diuinasque sumendas epulas haud solitam ante frequentiam: adiri nosocomia, ibique iacentibus consolationem verbis, opem re pioque ministerio afferri: ijsdem necessaria cognitu Christianorum exponi dogmatum, et praeberi aurem peccata promentibus: adiri carcerem, atque eum quoque in quamdam templi faciem versum: moribundis esse qui diurnis nocturnisque temporibus adessent: adolescentes ac pueros litterarum, et Christianae fidei disciplina erudiri. Quae duo vel maxime probabantur in vulgus; quod aperte ijs rebus laborare ante ciuitatem sentiebant ac querebantur. [Note: 95] Tres in classes litteraria institutio distributa, praelusumque oratione, quam in templo haberi principe voluere; et quidquid nobilitatis doctrinaeque Segobiae fuit, studiosissime celebrauit. Eam habuit ingenio et indole quam aetate [Note: 96] prouectior Iosephus Acosta: eoque maiorem admirationem concitauit, quod ferebant hoc homine adolescente atque imberbi maturum magis nulla in Academia a se oratorem auditum. Ad rudimenta vero Christianae doctrinae tradenda vsitato Societati more, sed nouo Segobiae spectaculo biniterniue diebus sacris prodibant Patres praecinento campanula: pioque ac facili carmine praecuntes puerorum agmen respondentium in sacras aedes, quas binas huic muneri Proepiscopus destinarat, ducebant, omnibus, qua agmen incederet, ad fenestras foresque domorum spectatum effusis. Plusquam tria puerorum millia conueniebant. Adultae vero aetatis partim visendae rei nouae studio, partim discendi virorum aeque ac mulierum multitudo ingens, passim affirmantium se Christianos esse nunc demum hac maxime re didicisse.
[Note: 97 Palentini Collegij ortus.] Palentinum quoque Collegium, quanquam ab tenui exordio, feliciter inchoatum. Lectissima ibi femina erat Teresa Quignonia Comes Montis acuti, Suerusque et Elconora Vegae, illa soror, hi liberi Ioannis Vegae, quem priore anno de Societate deque Christiana tota republica optime meritum ex humanis abijsse memorauimus. His optantibus, et pro Ioannis, et ipsorummet meritis iure quodam repetentibus denegari Sociorum aliquor nefas visum. Quinque missi Petro Saauedra Rectore. Ad impensas primum eorum, qui acciuerant Procerum, tum reliquorum ciuium priuatim ac publice benignitas prompta fuit.
[Note: 98 Domus Albaizinia Granatae.] Granatae in ea regione, cui nomen Albaizin, noua in Maurorum auxilium ipsismet postulantibus ex eagente Christianis bonis, est posita sedes. Pars ea vrbis est Septetrioni obuersa in monte sita, ab Mauris olim Biatia elapsis condita; in quam Reges Catholici Granata recepta Mauros omnes, quibus manendi mens fuit, compulerant. Ad octingenta domicilia numerabantur. Obiecere principio se pio conatui haud sane pauci plane desperatum de hominum eo genere, ac saepe alias tentata ac tractata incassum remedia memorantes. At Bustamantius Baeticae Prouincialis, quod infelix turba nimium premeretur, et contemptui esset, haud nihil causae opinabatur, quam ob rem [Note: 99 Maurici neophyti quomodo iuuandi.] in tantum ab hominibus primo, tum etiam ritibus Christianis abhorreret. Idcirco sinceri liberalisque in cos animi, ac verae humanitatis et caritatis documenta edi oportere; vt, cum homines amare coepissent, ad religionem sensim afficerentur. Quod si grandiorum natu obdurati annis, inueteratoque odio et scelere corrupti animi medicinam respuerent, at pueros certe quidem allici posse. Eorum si puris ac teneris mentibus Christi amor cultusque pedetentim et leniter instilletur, haud nihil profectum iri. Nec primo Itatim mense, vel anno ab incepto desistendum: neque si oculis ipsis continuo non cernatur progressio, existimandum promoueri nihil. Patientia, constantia, mora longa opus esse, fore demum vt mutatio, quae initio fallebat, postmodum appareat, Sic gignentia occultis adolescere in crementis: sic horarum indicem radium, aut sagittam facere progressionem, nec cerni: nec semina dum terrae latent in gremio, quod non statim herbescentem fundant viriditatem, in perditis numerari. Hac sedulitate perspecta optimus Antistes Petrus Guerrerius (quoniam vbi animarum salus, et Christi bonos agitur, nihil non experiundum est; cum quantumuis euentus desit, saluus certusque sit experienti sui laboris fructus) domicilium conducendum, aedemque sacram (ea sancti Bartholomaei fuit) hunc in vsum destinandam curauit. Vix diuersoriolum humile et perangustum inueniri potuit: laeto Bustamantio, quod et daemoni ea coepta terrori esse intelligeret, et Christo Domino eam tenuitatem humilitatemque gratam speraret fore. Principio missi eo sub aestatem mediam terni e Societate Patres Fratresque. Frequentissimas hicontinuo in tectis, sub dio, vbi vbi se daret occasio, [Note: 100 Sedulitas Patrum in iuuandis Granatae Mauricis.] habere conciunculas, pietatem, et verum amorem erga eam gentem spirantes. Puerorum agmina per vias agere, preculas more Christiano et sanctae initia fidei concinentium: amico omnes alloquio excipere, conuenire, qua re cunque liceret, iuuare. Ad haec ratio doctrinae huiusmodi instituta. In aedem sacram quotidie pueri puellaeque conueniebant. Sub ipsum limen, vt primum quisque inferebat pedem, vernaculo carmine, Introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum, modulate inclamabant. Progressi lustralem ad fontem sacrum sibi inspergebant rorem, et crucem figurabant: et interim, vt sibi aqua benedicta salus esset ac vita, in sanctissimae Trinitatis nomine precabantur, idque item haud sine cantu. Nihil enim aetati illi garrulae canoraeque blandius cantilenis: et res cum cantu demisse fidelius in memoria insidet, ipso custode cantu. Tum protinus in genua proiecti, Orationem Dominicam, et salutationem Angelicam pronunciabant. Dein segregati diuersa in spatia pueri ac puellae memoriter certam rudimentorum sanctae
fidei partem reddebant, et aliquamdiu interrogatiunculis exercebantur. Postremo virginibus, ijsque puerorum, quos domesticae difficultates et artificia auocabant, dimissis, reliqui fiebant ferme ducenti, qui noscitare et figurare litteras docebantur: et antequam dimitterentur, Sacro, quod eam ob causam fiebat, intererant. Ternae horae ante et post meridiem hac [Note: 101] in doctrina ponebantur. Placuit Archiepiscopo huic spectaculo aliquando interesse; ac summe eo delectatus ad caeteram benignitatem aliquantum pecuniae, vnde pueris charta, calami, atramentum, abecedariae tabellae emerentur, donauit. Nec quidquam fuir quod aeque puerorum conciliaret parentes, atque hic gratuitus ac liberalis eorum filios instituendi labor, praesertim admirantes Patrum quosdam eo munere occupatos, quos paulo ante in saeculo honoribus norant opibusque pollentes, vixque ipsi ausi essent affari. Iam passim sanctum Christi nomen in cantiunculis audiebatur. Precationibus omnibus, Laus Iesu Christo, eiusque Matri Mariae Virgini adiungebant. Salutandi quoque formula vulgaris erat, Laus Iesu Christo. Pendebant pueris ab latere precatoria rosaria, ipsique in scholis discebant, ac suos domi docebant ex iis facere preces. Petebant cruces, quas illis appenderent, ac pie venerabantur. Muito quietius solito, quamuis in quieti natura, agitabant. Denique cum oculis auribusque sacra Christiana assidue obuersarentur, fore, vt eadem teneris quoque animis per Christi gratiam adhaerescerent, spes magna erat: nec progressum absimilem fausta initia promittebant. Addidit his postea ingeniosa caritas matronas duas religione et auctoritate claras, quae domicilio in eadem regione posito virginibus [Note: 102] Mauricis per puellarium doctrinam operum, quam gratuitam exercebant, Christianam insundorent sanctimoniam. Consiliis eae Patrum regebantur. Et vulgo acceptus fuit labor: nec paucae ad coenobium virgines ex earum disciplina transgressae: aliae cum veteribus Christianis nuptae: aliae inter suos ad vltimum pie vixerunt. Super haec in tractum egressi Patres asperum saltibus, et torrentibus impeditum, cui Alpuxarrae nomen, vbi pagi quidam Mauri orum erant, rum adultorum multos recte instituere, tum etiam pueros inde quosdam parentum voluntate in Albaizinum deduxere; iuuenisque probi, qui Societatem auebat, custodiae tradiderunt. Quibus laboribus quanquam euentus auare respondit, tamen multarum factum est lucrum animarum, vsque dum natio perfida rebellauit. [Note: 103 Institutionem puerilem quanti faceret Bustamantius.] Puerorum interim disciplina egregie semper processit, triumphante omnium maxime Bustamantio: qui quantum in puerili institutione reponeret, ad Lainium scribens palam fecit his verbis: Superioribus, inquit, diebus P. Franciscus exemplum eius epistolae ad nos misit, per quam iussu Paternitatis vestrae Magister Polancus prae caeteris monitis iubet significare, si qui sint, quos ad pueros infimarum classium instituendos praecipua voluntatis propensio ferat: quod id munus magni ad animorum vtilitatem momenti sit, et gloriam Domini nostri. Laus illi aeterna sit, qui tam pium Paternitati vestrae animum largitus est in eam procurationem: quae, nisi ego fallor, omnium, quae in Societate nostra sunt, maxima est. Equidem nequaquam in me eas pietatis ac prudentiae partes agnosco, quae necessariae tam excelso sunt operi; tamen Paternitati vestrae sic, tanquam ante Christi tribunal starem, significo testorque rem nullam omnium esse, adquam maiore studio animus mens, quam ad puetorum institutionem feratur. Quod si vestra Paternitas Hispali, siue Granatae, vbi, si res ordine geratur, paruulorum plures, credo, duobus millibus conuenirent, ita mescholae praeficeret, vt quantum meae vires ferrent, legere ac scribere docerem, ac de caetero praecipua mea esset cura in regendis puerulis, bonisque moribus imbuendis; sperarem fore, vt diuina maiestas et mihi, et illis in huiusmodi ministerio plurimum praesto esset. Neque idcirco ego intermitterem, si quando iuberer, audire confessiones, et concionari: tametsi non foret exiguum pro mea tenuitate, si audiendis modo exhortandisque paruulis illis tenerer. Deus testis est me vehementer id postulare, quod plane iudico plures fore idoneos ad Prouincialis munus, quam regendorum in his, quas dixi, vrbibus puerorum, vbi tanta confluet multitudo. Praeterquam quod haec occupatio cum sellularia et quieta sit, illa Prouincialis tam vaga perennisque cursus, multo est aptior aetati meae nonum iam et quinquagesimum, annum ingressae. Est etiam causa curid cupiam, vt simul ijs, qui olim mihi adeo praeter merita aliquid in saeculo tribuerunt, exempli aliquid praebeatur, simul ab errore vindicentur, si qui forte in Societate negotium tam nobile nequaquam eo, quodebet, numero habent. Per Christi Iesu amorem quaeso Patemitatem vestram precorque, iubeat hac superre preces ad Deum fieri; mihique responsum det paucis. Lainius collaudata hominis alacritate atque modestia contentum esse iussit de caetero muneribus ijs, quae obedientia designaret.
[Note: 104 Borgiae libellus ab sacris Quaesitoribus interdicitur.] Ita res in Hispania minime poenitendis incrementis tranquille admodum procedebant, cum res noua, contraque omnem expectationem solicitudinem ac metum non leuem ingessit. Editur ab concilio sanctae Inquisitionis librorum, damnatorum index, in quo prae caeteris hoc erat carmen, Liber, cui nomen opera Christiani a Francisco Borgia Gandiae Duce conscriptus. Scripserat Franciscus Hispanice quaedam opuscula iam tum olim Dux ante initam Societatem ad suum potius, quam alienum vsum: sed cum forte ad bibliopolarum venissent manus, rati, quodeuenit, nomine Ducis Gandiae, ac miraculo nec opinatae rei, quod ab tali viro eius generis seripta prodirent, emptorem facile inuentura, haud semel nouis editionibus euulgarunt. Verum plurimalicet exempla distraherentur, libelli tamen exiguitas faciebat, vt quaestus haud ita magnus extaret. Itaque inuentus est, qui compendij maioris viam ingrediens, adiectis ad libellum Borgiae vndecim auctorum opusculis, vnumque in corpus redactis, id iam grande satis volumen, quo vendibilius faceret, vnius Gandiae Ducis titulo insigniret. Et erat sane in adiunctis operibus, quod ijs praesertim dubijs turbulentisque temporibus censura merito notaretur. Erat Segobiae Borgia iter Montellam
[Note: 105] intendens rogatu Ducis Feriae, eius parentem Marchionem Plegi vehementer aegram, quodis Anglicanae feminae, quanquam primariae, vt postea cognitum est, ac pudicae se nuptijs illigarat, consolaturus; cum index ille adfertur. Atque vt erat egregius sui contemptor, sique par vtrobique Dei gloria ageretur, infamiae, quam humanae laudis appetentior, miratus potius est, gnarus tale opus abse non profectu, quam quidquam est perturbatus. Illud moleste ferebat, de praua nostrorum hominum doctrina superiore anno exortos, necdum satis abolitos eo quasi testimonio adfirmari sermones; detrahique sibi Societatique auctoritatem, quae diuinae gloriae administris apud populum ad animas curandas est necessiria. Tamen re diuino consilio permissa, assumptoque sibi ad eam praecipue patrono Diuo Paulo, qui tutelaris in solenni menstrua sortinone obtigerat, tum Araozio commendata, et litteris ad Lainium datis, quibus quid consilij suscipiendum esset, rogabat, Montellam primum, inde accersitu Henrici [Note: 106 Quranimo ferendi casus humani.] Cardinalis in Lusitaniam pergit. Non potuit ille nuncius curam non mouere Romanis Patribus. Sed viris ab aeternae mentis numine pen dere solitis praesens consolatio deesse non potuit. Itaque Lainius Borgiae hunc in modum rescripsit. Quanquam ea res dolorem sibi nonnullum crearit, siue quod Francisci turbaretur quies, siue quod remorari publicum bonum posset; tamen adfuisse Deum sua clementia, vt pacato et aequo animo ferret, confidens eamdem Dei bonitatem tantum fortitudinis atque suauitatis ipsius animo Borgiae tribuisse, non modo vt scripta sua interdici volens libensque pateretur, siquid ab ijs incommodi pro temporum conditione animis timeretur; sed etiam pro Dei gloria, et earumdem animarum vtilitate paratus esset vitam proijcere. Itaque, inquit, postquam id ex Deo precatus, sum, ex te etiam contendo, vt casum hunc omni cum pace atque tranquillitate cum interiore, tum exteriore suscipias, debitaque cum verecundia aduersus sancti officij Praesides, his maxime temporibus, cum Satan tot grassatur vijs ad superseminanda Catholicae religionizizania. Atque hac re, tum imploranda suppliciter Dei ope, nosque totos ac penitus eius prouidentiae submittendo, nec non alijs ei placitis vtendo praesidijs, de quibus ex Araozio cognosces; confido bonitatem atque sapientiam aeternam tanto suae gloriae fructum, nostrarumque animarum prosectum ampliorem inde elicituram, quanto prima specie [Note: 107] imbecillitati humanae mentisoccasio videri posset damni maioris. Ad Araozium vero scripsit: Ante omnia ab intentandis litibus abstinendum (quod ipse quoque per se Borgia statim ab initio apud animum suum statuerar) et omnem erga sanctum officium intrinsecus atque extrinsecus conseruandam venerationem, et caritatem. Deinde beneuole submisseque, et absque omni indiciali forma curandum, vt, quoniam constabat, et bibliopola confitebatur, opuscula illa nequaquam Borgiae esse, proscriptionis carmen ita conciperetur, vt non a Duce conscripta, sed titulo Ducis inscripta diceret. Postremo, quod ipse scripserat P. Franciscus, cum scripsisset non modo talium Tiro ante initam Societatem, sed etiam cum ijs in prouincijs suspicio haeresum nulla esset, siquid forte iam tempus posceret accuratius declarari, ipsummet deciarare posse. Nam id esse [Note: Cap. 6.] quod sanctus quoque Augustinus contra Iulianum de S. Ioanne Chrysostomo disputat, cum ait, Non aliter putabat intelligi: et haereticis nondum litigantibus securius in Ecclesia loquebatur. Atque ita curandum, vt, si quae notata essent, eorum copia fieret; atque ex ijs recognitos Pater libellos vel vernacula lingua; vel, si mallent, Latina publicaret. Longe autem plurimum ad rerum existimionem in Censorum iudicijs praeiudicijsque, et studijs inesse. Hactenus res hoc anno progressa quantum Borgiae ad ornamenta patientiae, et nouum etiam quemdam rerum cursum profecerit, annales reddent.
[Note: 108 Academia Eborensis instituitur, et Societati traditur.] In Lusitania Eborensis Academia Romani Pontificis auctoritate ab Henrico Cardinali, codemque vrbis eius Archiepiscopo instituta est, et Societati commissa. Addiderat animum successus optimo Antistiti, vt Collegio, quod olim ab tenuibus orsus erat initijs, noua in crementa ac decora assidue venaretur. Tres Theologiae Magistri, duo quaestionum conscientiae, quatuor Philosophiae decreti: praeterea septem ad Humanitatis et Grammaticae disciplinam, ac postremo vnus, qui prima legendi scribendique rudimenta traderet. Octingenti ferme extra pueros abecedarios, auditores affluxere. Sanctis omnibus die sacro inita est magna celebritate possessio, quam venuste acta per externos adolescentes tragoedia cumulauit. Chori praecipue eius tragoediae, et rei nouitate, et modorum genere placuerunt. Itaque diu sacris quoque in aedibus celeberrimo quoque die cos modos ac numeros vsurparunt. Academici festum tubarum fistularumque cantum, quem circumtulere pervrbem, et militaria vltro specta cula addidere, tum suam vt laetitiam promerent, tum Cardinali vt officiose gratularentur. Die sancti Nicolai primum magisterij rite collatus honor septem ac viginti adolescentibus Philosophica spatia decore nuper in eodem Collegio ante Academiam excitatam emensis.
AEthiopiam hoc anno bella turbarunt. Brasiliae Indiaeque res, vti superiore anno coeperant, secundo prouectae cursu: vtroque sacrorum Antistites e Lusitania missi. Et in Brasiliam nouo cum [Note: 109 Brasiliae secundus Episcopus.] Episcopo Petro Leitone, quem secundum Pastorem noua illa Ecclesia habuit, supplementum Socijs duo sacerdotes, laici quinque aduecti. Hi et litteras attulere, quibus Lainium creatum Generalem significabatur, et pastoralem eam epistolam, quam ipsemet scripserat: quam velutia sancto Spiritu sibi destinatam non incredibili modo cum voluptate perlegere, sed etiam singillatim eius capita per otium in solenni meditatione pertractarunt. In Prouincialis munere Emmanueli [Note: 110 et secundus Societatis Prouincialis.] Nobregae, cuius valde afflicta erat valetudo, subrogatus est Ludouicus Grana; quo in vrbe S. Saluatoris plurimum agente, vbi Piaetoris et Episcopierat sedes, ad S. Vincentij Piaefecturam, eius loco Socijs regendis Nobrega ire iussus est. Circa vrbem S. Saluatoris aliquot ex indigenis conflati pagi, numero Christianorum valde augebantur, Praetore vel metu continente, ne more suo diffluerent. Proximo vrbi pago a sancto Paulo,
duobus alijs a sancto Spiritu, et sancto Ioanne facta nomina. In his ad excolendos pueros amplius ducenos bini ferme de Societate morabantur. Ad eosdem festis diebus sacrificatum sacerdotes adibant. In pago sancti Pauli maxime diuinus feruebat cultus hominis praecipue e gentis primoribus, qui ab secunda origine Garzias Sa vocatus est, insigni ardore. Circumibat strenuus et flagrantissimus Christi gloriae neophytus ostiatim pagum, singulosque conueniens acerrime ad sacra Christiana adhortabatur. Nouus Episcopus nonnulla in re coepit initio a Patribus dissentire. Rectae Praesul mentis nouo terrarum in orbe quaedam scilicet reperit haud quaquam ei formae respondentia, quam ipsi sibi olim in alio orbe terrarum cogitatione finxerat ad eas regendas gentes. Sed vbi quid locorum ac gentis ferret ingenium experimento didicit, concordibus studijs omne officij genus in Patres depromens, in correctionem veterum Christianorum, culturam recentium, Ethnicorum adiunctionem incubuit.
In India sub huius anni initium sedem Damani [Note: 111 Damanensis Collegij erigo.] Societas posuit. Est Damanum in boreali supra Goam plaga, Bazainum inter ac Dium; ad quod oppugnandum Constantinus Prorex iturus, Consaluum tum Prouincialem, et quosdam e Dominicana Franciscanaque familia secum ire voluit. Consaluus P. Albertum Arausium, et aliquot Seminarij Goani pueros, qui inter Sacra concinerent, secum duxit. Cum eo Prorex, quod postea semper fecit, antequam conscenderet, confessione animum expiauit. Atque in ea expeditione opportunitatem habuit sua de dilatando Euangelio ardentissima studia per otium ei penitus explicandi. Vbi primum in Damani conspectum venere, leuata confessione conscientia pugnatores sua distributos in agmina exposuit. Praesidiarij, qui erant mixti Abassinis Mauri, non expectauere congressum. Iis fuga dilapsis oppidam portis vltro patefactis pacate [Note: 112 Consalui Silueriae res Damani gestae.] Proregem admittunt. Hunc Deo felicem Consaluus exitum, vt par erat, acceptum referens, continuo cum exercitu ingressus recta ad Mahometicum fanum pergit, ibique omnium primus diabolum adortus, victricia crucis signa multis constituit locis. Atque vsus potestate ijs regionibus a Romanis Pontificibus Societati permissa aede expiata, vt esset templum Dei viui, quae fuerat daemonum receptaculum, in ea ingenti animi sui totiusque exercitus voluptate diuinam victimam eodem die immolauit; quod ei soli facere licuit. Quippe sacerdotes alij cum iuxta ac milites, vt ijs in certamine, quod rebantur futurum, praesto esse possent, curassent corpora; vnus ipse id, quod euenit, sperans futurum, quasique praesagiens consulto ad caelestes epulas, gratesque Deo agendas, et protinus consecrandum caelesti victima oppidum ieiunium, conseruarat. Postero die, qui in Februarias Kalendas incidit, celeberrima supplicatio ab toto exercitu habita est festo tormentorum strepitu, et puerorum, quos Consaluus duxerat cantu caelo vndique personante. Die insequenti Purificationi Deiparae sacro consaluus magna cumomnium approbatione verba fecit. Prorex impigre curam eo intendit, vt indigenarum aliqui, tanquam ad totius populi primitias quam primum Deo reddendas. Christi religione imbuerentur: et vori compos est factus. Tump raesidio relicto, cui Iacobum Noroniam praefecit, Goam rediturus ab Consaluo institit, vt, ad praesidiariorum solatium et culturam, et ad oppidanos initiandos aliquem eo loco Sociorum relinqueret. Deberi maxime eam Societati prouinciam affirmans, quando ipsemet Consaluus, cum primum ibi sacrificium fecit, vacuae possessionem sedis quodammodo occupasset. Ita Pater Albertus [Note: 113] Arausius manere interim iussus. Aegre ferebat Consaluus Apostolo Thomsae Indiae patrono nullum post apertas Lusitanis eas oras, conditum Goaetemplum. Itaque Constantinus Goam reuersus, auctore eo, ad gratias Deo agendas, honorandumque sanctum eius Apostolum, templum Goae magnificum coepit extruere: et Consaluus Marcum Prancudum, qui anno ante aduectus in Indiam Collegij Goani ad eam diem minister fuerat, vnaque Fernandum Aluarium ab Goa Damanum misit. Verum Arausius mala vtens valetudine, quod neque Bazaini, neque Damani conualesceret, vocatus Goam, cum Idibus Nouembris ad Collegium peruenisset, sexto post die Christianis rite munitus sacris ad caelestes emeritorum domos translatus est.
[Note: 114 Alfonsi Cypriani mors et sanctitas.] Meliaporae in colonia Lusitanorum ad sancti Thomae sepulcrum Alfonsus Cyprianus, vbi diu vitam egerat, sicuti egerat, sancte finiuit. Hispanus natione grandisnatu ad Societatem Romae, quantum satis certa argumenta fidem faciunt, accessit. Nam in Romana quidem vixisse domo, et Balneoregij operam praeclare posuisse anno primo et quadragesimo, et eodem anno in Lusitaniam missum nulla dubitatio est. Igitur quamuis aetas deuexa annorum ferme duodesexaginta postulare quietem videretur, amandatus in extremum Orientem immensas illas longissimae nauigationis, et laboriosissimae expeditionis molestias, obedientiae et caritatis studio, quasi iuuentae vigore adiuit ac superauit. Vbi venit in Indiam senescente euntis saeculi anno quadragesimo sexto aliquamdiu Goae, tum prope annum [Note: 115 Cypriani testimonium de virtute B. Martyris Criminalis.] in ora Piscaria egit sub beato Martyre Criminali; de cuius martyrio perspectisque ab se virtutibus praeclaram epistolam ad Beatum Ignatium scripsit. Inter caetera, eximiae eius paupertati concessum Dei munere, argumentatur, vt ita Barbari spoliarent, abiectumque humi prorsus nudum cadauer relinquerent. Fuisse enim vere pauperem voluntate acre, in victu, vestitu, cubitu, rebus denique vniuersis: et addit, magno opus fore volumine, si quas in eo virtutes datum fuerat sibi videre, singillatim exequi vellet. Deinde Meliaporam in S. Thomae coloniam, quam Ciromandelem indigenae vocant, missus per annos fere vndecim primus eo loco de Societate post Xauerium strenuam operam excolendis veteribus Christianis, simulque conseruandis et adiungendis nouis impendit; vt omnibus tanta in homine sene contentio admirationi esset, et sanctum Patrem plerique vulgo nominitarent. Reconciliandis inter se dissidentibus et auctoritate pollebat et cura. Arcani fori negotia pene omnia in
eum vnum incubuere. Infirmioris aetatis sedulo rudes mentes Christianis dogmatis et virtutibus imbuebat. Frequens agebat ad populum pro suggestu, vitiorum insectator vehemens et peracer. Nec sane erat molli brachio agenda res. In [Note: 116 Cypriani zelus acerrimus.] eum Indiae angulum perditissimi quique, et commissorum supplicia fugitantes abdebant sese. Tum, vbi copia rerum ac voluptatum ex amoenitate et vbertate loci ad impunitatem accesserat (magistraruum enim vires noxiorum opibus opprimebantur) mirum quam celeriter, quamque foede mortalium inclinatos mores omnino praecipitarent. Itaque sicubi homines essent, qui verbo confiterentur se nosse Deum, factis autem negarent; sicubi deterrima illa sors perditorum dominaretur, [Note: Prou. 2.] qui laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis, in ea maxime colonia Cyprianus existimabat vigere: eoque acrioribus stimulis, concussuque ac punctu grauiore opus esse, vt consopitae scelerum veterno mentes excitarentur. Et fidelem Dei legatum praeter ipsorum iacturam Europaeorum, quos dolebat in ijs oris damnum facere animarum, ad quas Indorum colligendis Deo animis tendebatur, conficiebat iustissimus dolor, quod pessimis eorum factis abalienata gens non homines modo Christianos, sed et Christi sacrosancta dogmata exhorreret. Itaque intonare non desinebat eis verba exprobrantis [Note: Ierem. 34. Ezech. 36.] per Ieremiam et Ezechielem Dei, Commaculastis nomen meum, et polluistis in Gentibus. Christianos aiebat in Europa premi a concionatoribus, vrgerique sacrarum Litterarum testimonijs; at apud alienos a fide, qui necdum oracula diuina suscipiunt, testimonia operum necessaria: horum autem immensam esse malorum copiam, nullam bonorum. Adeo vt insultantes Ethnici eam peruersitatem non immerito conuicio exprobrarent, cum dicerent, Isti externi quid tantum haerent in terra non sua? cum vsque eo sonent caelum sibi paratum esse, atque eo se cum occumbunt migrare, quid ita affixi terrae sunt, tantique res terrae faciunt? Nimirum id iam fiebat, quod sanctus [Note: S. Chrys.] Chrysostomus hac oratione deplorat, Multi illorum (de Ethnicis loquitur) cum viderint nostrorum aliquos verbo quidem et vocabulo Christianos appellari; caeterum sicut ipsos rapere, pecuniae cupidos esse, inuidere, insidiari, dolos plectere, aliaque omnia facere, crapulae voluptatique vacare; non iam nos audiunt, neque si rationabiles sint admonitiones nostrae: sed existimant omnia nostra deceptiones, et ijsdem criminibus omnes obnoxios. Cogita, obsecro, quantis illi digni sint supplicijs: quando quidem non solum sibi ipsis inextinguibilem ignem coaceruant, sed et alijs auctores sunt, vt in errore perseuerent, et ne virtutem addiscant, obturent aures. Et adhaec in causa sunt, vt etiam virtutum studiosi accusentur et reprehendantur, et (quod omnibus grauius) per ipsos Dominus blasphemetur. Haec igitur adeo indigna ac perniciosa Christianorum veterum corruptela ita vrebat Apostolicum Cypriani pectus, vt finem nullum faceret [Note: 117 Cypriani vaticinatio.] scelera incessendi: magnum insuper ob ea publicumque aliquod a Deo supplicium pertimescens. Et fuit cum oraculum inter concionem fudit. Peregrinae nauis gubernator per summam iniuriam neophyto coniugem raptam, nec improbante nauarcho in nauim impositam, cum frustra conatus Pater esset nefarium coeptum prohibere, auexit. Vt publica fuit, adeo que grauis iniuria, ita plerosque grauiter perculit. Ergo progressus in concionem Cyprianus, Age, inquit, eant, auchant vxorem alienam: assequetur profugos ira caelestis: nauigium infame peribit: qui luscus est, caecus fiet; qui balbus, omnino mutus. atque ita prorsus euenit. Tempestas adorta euntes, cum diu in salo iactasset, de???num fracta naui, rebusque omnibus amissis in litus eiecit. Tum nauarchus haudquaquam falso interpretans naufragium ab Deo vindice in poenam raptae mulieris immissum, rabie percitus in raptorem inuehitur; et oculo, qui vnicus ei restabat, effosso caecum ex lusco fecit: idemque siue insana diutinaque inter tempestatem vociferatione, siue aliter Deo vlciscenti placuit, ex balbutiente factus est mutus: vt reseruata vtrique vita ad id tantum videretur, quo diuinae secum documenta irae ostentui circumferrent: inque altero lumen extinctum videre ac vigilarr Numen; in altero praemortua lingua vatem Cyprianum fuisse testimonio esset. Atque is quidem etiam migrationis suae diem, quae in Kalendas Sextiles incidit, vt, cum vincula Apostolorum Principis veneramur, nexu ipse corporis solueretur, aperte socio Ioanni Lopio, virtutum et ipsi magnarum viro praedixit. Tum vero vbi mortem oppetijt, quid ei virtutis, quid [Note: 118 Melchioris Nunnii de Cypriano testimonium.] auctoritatis apud populum esset, planius factum est. Melchior Nunnius Patriarchae Nunnij frater hoc instar elogij de eo scribit: P. Cyprianus homo integerrimus, et diuini perstudiosus obsequij e vita decessit. Mediocritatem interdum zelo abreptus egrediebatur. Verum tam multa erant caeterarum virtutum facta, vt non Lusitani modo eum Christianique indigenae, verum etiam Mahometani et Ethnici deplorarint. Denique senserunt omnes in eo se commune perfugium et propugnaculum amisisse. Exequias Franciscani Fratres peregere, quorum vnus de Patris virtutibus concione instituta, quam iusta esset populo tali parente orbato plorandi causa disputauit. Exterius iuxta sacram aedem, et reliquias beatissimi Apostoli Thomae, vti viuens optauerat, sepulcro est conditus. Fuit ex primis illis, (vti paulo ante diximus) probatis pretiosisque lapidibus Romanae domus; cuius qualem in vltimo illo terrarum recessu conseruaret memoriam, eius ad Ignatium litterarum clausula argumento [Note: 119 Cypriani de Romana domo iudicium.] erit. Isto, inquit, Pater, diuite ac praepotenti animo rogo, vt interdum memineris mei vel obiter: quanquam nihil dubito, quin commune illud, quod ex te in Societatem auxilium redundat, sustentet me. sic habeo persuasum; Deoque ob eam rem, ac tibi gratias ago, Pater. Tuus velim esse, quamuis indignus sim, Pater. Placeat, tibi vt pro tuo habeas me: quaesoque vt cum has litteras audies, sacro isto animo annuas. Cunctos iuxta notos ignotosque salutari a me iubeas precor, praesertim plusquam gloriosos principes stirpis Lainium, Salmeronem, Iaium, Bobadillam, quocumque loco agant: de meque sic habeant, agnoscere me indignum, qui seruus eorum sim, nedum frater. Impetrent ipsi precibus suis a Deo,
vt per eius opem frater sim. Aueo aliquid nosse de bono vetulo Stephano Eguia, deque Iacobo sancto germano eius. Haeret item menti, haerebitque dum viuam, magnus ac sanctus Petrus Codacius vtilis ac fructuosa petra, quam Deus ad fundamenta Paternitati tuae parauit. Denique omnium recordor; rogoque vt omnibus vel semel pro me preces imponas, vt in seruitio Dei consummer. Illud postremo tibi fatebor, Pater, magna me quadam inuidia teneri rerum quae in Iaponia atque AEthiopia geruntur. Felices, qui in has oras veniunt, resque gerunt: contraque miseros istos in Academijs istis opulentos, desides, auaros. O Pater, vt ego ignauus sum! Haec scripsit Alfonsus biennio ante suum excessum, adeo segregatus in opus Euangelij, vt ne cognosset quidem iam pridem plerosque eorum, quos nominabat, ad Beatorum praemia euocatos; seque desidiae incusaret, cuius sedulitas pro miraculo erat.
Consaluus Prouincialis vt nouam sedem caelestium quoque patrocinio, sacrisque pignoribus communiret, alteram e reliquiarijs thecis, quas habebat reliquas, Damanum misit, Cocinum maiore altera, et sacris reliquijs ornatiore missa; quas vtrobique populus gratulatione, pompaque magna suscepit. Et Cocini per hanc occasionem [Note: 120 B. Xauerij reliquiaria theca qualis.] primum palam est factum (quod iam percelebre est) Franciscu Xauerium B. Ignatij nomen gestare in theca reliquiaria solitum. Cocinensi domicilio praeerat Melchior Nunnius. Is iam olim cognito in Sinarum portu hominem esse, qui praesens B. Xauerij excessui interfuisset; et, quam sanctissimus ille vir dum viueret, suspensam gestabat e collo, reliquiariam thecam haberet; quo tempore in Iaponiam pronficiscens apud Sinas hiemauit, sedulo egit, vt in eius hominis congressum veniret; tandemque nactus precari obtestarique non destitit, quoad sacrum ex eo thesaurum expressit. Hunc Melchior Cocini tum religiose habebat, nec aperuerat [Note: 121] vnquam. Receptaculum aeneum erat rudi opere, nulla re nisi conditis pignoribus, et Xauerij memoria aestimandum. Hoc igitur anno vbi Patres missarum a Consaluo reliquiarum titulos, vti fit, alacri studio legunt, et multa inueniunt perinsignia nomina, cupido incessit cognoscendi quaenam in Xauerij arcula conderentur: quibusnam praemunitus armis fortis ille extremi Orientis Apostolus barbaras pererraret oras, et interclusos ex omni memoria Sinas aperire Dei legi tentaret. [Note: 122] Cupiditas visa est a pietate nihil abhorrens. ergo post fusas in commune ad Deum Beatosque preces, arcula in conspectu omnium, magna cum veneratione recluditur: atque haec dumtaxat tria reperiuntur, primum perexiguum quiddam e reliquijs sancti Apostoli Thomae: dein nomen Ignatij, quod apparebat e subscripta ab ipso resectum epistola: postremo solennium votorum professionisque ipsius Xauerij formula manu eiusdem scripta. Magnam haec res admirationem omnibus, qui tum interfuere, quique mox Goae alibique audiuere, peperit: alijs Xauerij inde modestiam, in rebus quoque sacris simplicitatem amantis: alijs, quanti deuotam Deo fidem faceret: aliis demum, B. Ignatio quantum tribueret, aestimantibus. Nec solum hac re optimo parenti Ignatio optimus filius auctoritatem Franciscus auxit, [Note: 123 Per nomen Ignatij ab ipso litteris subscriptum multa fiunt miracula.] sed etiam viam exemplo fecit, vt id genus reliquiarum Ignarij postea eius filij, alijque cupide venerarentur; perque eas Deus tam multa, quam certo constat, admiranda efficeret. Tanquam caelestis Rex (vt multi pie sciteque interpretantur) quoniam Ignatius in Iesu praedicando celebrandoque nomine totus fuit, ipse vicissim proprio quodam beneficio ac merito Ignarij nomen celebre ac mirificum velit esse. Quanquam haud prorsus est noua haec indulgentia Numinis ad caros sibi homines cohonestados. Fortunatus quidem [Note: c. 50. et 59.] in S. Germani vita narrat illustrem virum Leudegisilum, vbi quem e sua familia vel aestus febris, vel horror occupasset, lauare solitum subscriptas a sancto Germano lirteras, et aqua illa potum data fugare languorem. Et Monachum qui per biennium fere febribus decubuerat, cum epistolam eiusdem S. Germani ori admotam lingua pie tetigisset, de sancti viri subscriptione sibi salutem linxisse. Adeo semina et nostrae salutis, et gloriae Sanctorum vsquequaque dispersa sunt, ac leui opera propagantur.
[Note: 124 Ethnicorum insignis conuersio Goae.] Goae vicinisque circa in insulis praeclara hoc anno accessio ad Christi Ecclesiam facta est, secundum Deum Constantini maxime Proregis auctoritate ac studio erga rem Christianam. In Goano S. Pauli templo ter mille, et ducenti triginta tres baptizati, praeterque hos in priuatis tectis valetudine non permissi exire, circiter centum. Eximij fuere quatuor artificum Sodalitatibus suo quisque in genere praefecti. Habent enim Goae, qui eamdem profitentur artem, e corpore suo principem, siue praefectum, quem Mocadanum appellant. Pictorum igitur, aurificum, sartorum ac remigum Mocadani dederunt Christo nomina. Postremus potens erat, et Mahometanus, acerque Euangelij oppugnator, quem Dominus ad sua traductum castra conuerso ad fidei amplificationem impetu, in virum Apostolo Paulo similem immutauit. Vberiore tamen laetitia Mocadani pictorum religio celebrata est. Nam et hominis alioqui non mali speciem semper praebuerat; et pingendi arte excellens Indica Christianorum templa operibus suis opplerat. Quam ob rem hominem miserabantur; cupiebantque Proreges, nostrique Patres, qui tam pulchre sacras coloribus et penicillo effigies exprimebat; earum sanctitatis participem fieri. Sed hoc anno tandem per Patrem Ioannem Brauum veterem eius amicum Deus morbo, et quibusdam insomnijs praeparatum plane conuertit. Vna cum vxore ac filijs apparatu post filiam Mealis maximo baptizatus, et de Proregis, qui genitali e fonte suscepit, vocatus est nomine Constantinus. Nullo apparatu, sed maiorem in spem religionis [Note: 125] additus Ecclesiae est iuuenis Brachmanes, paulo ante propter acumen ingeni et superstitionis auitae curiositatem omnium spes deliciaeque Brachmanum. Melchior Carnerius, alijque Patres hunc frustra saepe tentarant: parentibusque vna cum caeteris liberis ad Christum traductis spem ipse quoque cum fecisset, postremo victus taedio aufugerat in continentem. Sed clementia inuicta Dei, quam nulla excludunt loca, per sese acriter conscientiae fodiens stimulis Goam ad Collegium S. Pauli plane domitum reuocauit.
Hic ad pietatis maiorem gustum priuata cerimonia adamauit in sacello Nouitiorum tingi: Emmanuel nomen accepit: perque dies aliquot interius Christianos ritus a Francisco Rodericio edoctus, recepti a se diuini luminis ad Brachmanes deriuare partem confestim aggressus est. Agebat [Note: 126] in continenti Brachmanes alius opinione doctrinae inter Ethnicos clarus in primis: qui octo ipsos annos in magno opere Brachmanicarum nugarum e varijs veterum scriptis, et maxime Veaci (quem tanquam Prophetam praecipuum colunt, et ab quo de sua secta duo deuiginti volumina scripta referunt) componendo desudauerat. Hoc Emmanuel cum nosset, intelligeretque si ad Christianorum manus eae fabulae venirent, multo facilius diaboli artes coargui posse, de Proregis sententia clanculum in continentem transgressus non sentienti Brachmani totum illud errorum instrumentum surripuit, et ad Collegium Societatis detulit Goam; cumque optime Lusitanicam teneret linguam, praecipua quaeque transferre in eam instituit. Hac occasione Vicarius Dominicanorum vir doctus, Euangelijque promulgandi percupidus, et Societatis idem perbeneuolus, vnaque Goani Collegij Pacres Proregem [Note: 127 Brachmanica dogmata confutantur.] rogarunt, vt singulis diebus Dominicis Brachmanes iuberet in nostras aliorumque Religiosorum sacras aedes pro diuisione paroeciarum ad disputandum suis de ritibus conuenire. Id Prorex (quanquam multi disturbare conarentur) infinico cum Brachmanum dolore sanxit. Initium disputandi Prouincialis Consaluus fecit, dein persecutus est Franciscus Rodericius. Trecenti circiter Brachmanes interesse soliti: quibus quondam Emmanuel, quem modo dixi, cum prolatis Veaci libris quiddam quod negabant, ostendisset, similiter ac Diuus Paulus Hebraeis olim, quanto ipse quoque nuper studio Brachmanica deliramenta sectatus esset, vtque ad veritatem Christianam, quod nusquam alibi quietem animi inueniret, transisset, egregia concione exposuit; adhortans praeterea, vt sibi, qui tam multa et volumina et loca conquirendae veritatis cupidine peruestigarat, penitusque Ethnicorum vanitatem dogmatum deprehenderat, non grauate fidem adiungerent.
[Note: 128 Conuersio in Ciorano insula.] Talia Goae dum fiunt, in proxima Ciorano insula miro quodam afflatu ingens numerus ad Christiana sacra confluxit, Non longe a Beatae Virginis aede homines Ethnici in palmeto quadraginta circiter agebant, dudum ad Proregem delaii, quod contra edicta regia ritus quosdam superstitiosos publice vsurpassent. Ad hos, siquid forte terror prodesset, vna cum Ioanne Fernandio Goano Iurisconsulto eius palmeti domino missi sunt P. Petrus Almeida, et Amator Correa de Societate nono Kal. Septembris. Ioannes Fernandius intercepto vndique in continentem ad Mauros effugio, in pagum proficiscitur; et noxiorum quosdam, causae tamen ignaros comprehendi iubet, aliis, qua licuit, ad latibula dilapsis. Captorum e numero senior ac praecipuae inter eos auctoritatis sublato repente clamore, Quid opus est, inquit, his vinculis? efficiamur Christiani; nec [Note: 129] praeterea quidquam est opus. Hinc rumor illico per totum spargitur pagum, velle omnes fieri Christianos. Accurrit Almeida cum socio e templo; cumque antea speraretur septem octoue hominum e nocentibus tantum conuiersio, diuino spiritu miris modis caelestem spargente ignem, alijs hinc, alijs inde prodeuntibus, seque Christianos fieri velle clamantibus, breui trecenti numerati sunt. Re Goam nunciata Consaluus Proregem laeto nuntio impertiuit: isque diem baptismo, quo sanctus Domini Praecursor obtruncatus est, dixit. In his Brachmanum nullus erat. Sed suspicati Patres ad Proregis aduentum eos fuga in continentem procul a ditione Lusitana elapsuros, disposuere circa stationes atque vigilias. A quibus triginta intercepti, et aggregati catechumenis. Denique assiduis accessionibus tantum paulatim excreuit numerus, vt dicta die Proregi ad insulam venienti praeter veteres Christianos quingenti septem baptismi petitores accurrerint. Longo incedebant ordine cum Christiano vexillo ac tympanis, et varijs de gentis more crepitaculis. Vbi ad Proregem ventum, comiter ab eo resalutati, eodemque pone sequente, ad Deiparae templum regrediuntur. Ibibaptizati primum, dein, cum multum iam exactum esset diei, liberali epulo, postremo accommodata exhortatione accepti sunt. Postero die primum interfuere diuino sacrificio, quod P. Franciscus Rodericius fecit: eoque secundum Missam de more cruce manu formata benedicente, cuncti subito Patrem imitati, protendunt brachia; quasique docuisset, quid agere deberent, signo crucis aduersus eum figurato, ei vicissim benedicunt, eoque die ad hesternam summam neophyti accessere decem. Et sane clementissimus Deus omni benignitatis genere ad sese eas gentes tanquam conabatur ac studebat allicere. Illud ex multis documento esse potest. Malabarum Regulus, qui olim Xauerium, cum ad ea deuenit loca, multum amauit, [Note: 130 Victoria insignis per vexillum Iesu nomine pictum.] cum cognouisset ab Rege Bisnagae sex armatorum millia ad se opprimendum mitti, valde territus (quod suae copiae vix numerum mille armatorum explebant) ad Franciscum Petrium Coulani agentem rogatum misit, vt pro se preces ad Deum funderet, porrigeretque siquid praesidii haberet. Franciscus vexillum misit, in quo sacrosanctum Iesu nomen pictum fulgebat, admonens, vt ante exercitum id ferri iuberet, omnesque ex animo salutare illud ac triumphale nomen in auxilium inuocarent. Haud barbarus abnuit iussa, necessitat scilicet, qua nulla vis ad persuadendum potentior, adhortante. Vnica ea fretus spe in aciem ausus prodire, bis nobilem ex hoste victoriam tulit: et post haec miserin morbum praecipitatus, in auita superstitione occubuit, malo suo confirmans eam saepe mentis humanae peruicaciam esse, quam nec beneficiorum summorum gratia, nec prodigiorum experimenta doment. Christianum vexillum ad nepotis, qui et magnifaciebat, peruenit manus. Remigitur Deo suam ita curante, tam multi vbique vel accersebant Euangelij doctores, vel non repudiaturi, si se offerrent, videbantur, vt sine dolore operariorum penuria considerari [Note: 131 Quam aquum sit Societatem Ethnicis succurrere.] non posset. Plenas itaque litteras querelarum, plenas piarum precum, tum ad Lusitanum Prouincialem Michaelem Turrianum Olisipponem, tum ad Praepositum Generalem Romam
dabant, per Iesu Christi sanguinem, vt succurrerent obtestantes. Franciscus Rodericius cum adhuc in Lusitania esset, vbi eius generis afferebantur ex India litterae, ratus more hominum sua celebrantium, rem in maius attolli, non admodum commoueri, nec magni solebat facere. At vbi mox rerum statum coram perspexit; et oculis, vt aiunt, ac manibus tenuit, nemo acrius, nemo pluribus eo verbis efflagitabat. Ponendum ac statuendum aiebat eam prouinciam haberi debere tanquam maxime aptam, proprieque subiectam Societati materiam: atque idcirco prouincijs anteponendam esse caeteris. Quippe, cum in salutem vsque adeo proximorum Societas incumbat, aequum esse non temere vbiuis operam suam profundere, sed ita vt prudentiae ratio, vt caritatis ordo praescribit. Quod si circumspecto orbe terrarum, variae inter se gentes comparentur, haud dubie enixius eo incumbendum esse et accurrendum prius, vbi et necessitas et praeparatio maioradsit: hanc autem vtramque in India adesse quam maximam. Ac necessitatem quidem apparere summam tum ex calamitatis magnitudine; quod fundamento ipso carent salutis, quae fides est; cuius in cognitionem venire sine praedicante (vt quidem ordinaria Dei fert prouidentia) nequeant: tum ex calamitosorum multitudine; quod non pauci quidam populi, sed vastissimae prouinciae, et regna amplissima in tenebris, et vmbra mortis iaceant: tum denique ex penuria iuuantium; quod cum tanta sit, tamque late patens [Note: 132 Quam praparata Euangelio India.] necessitas, prope nulli opitulatum accurrant. Nec vero praeparationem expeti posse maiorem. Esse Dynastas, Regesque maximos, qui sua sponte se atque infinitos populos Euangelio offerant: nec aliud obstare, quo minus innumerabilis diabolo, aeternisque supplicijs praeda eripiatur, quam quod desint qui porrigant manus erigere sese conantibus. Imitandos Christi Apostolos, qui cum reijcerentur a Iudaeis, ad Gentes, quas paratiores ad regnum Dei suscipiendum videbant, conuersi sunt. Quin adeo tam necessariam expeditionem eo subeundam studiosius, quod impurissimi Mahometi asseclae incredibili cura immineant, et rudes populorum animos impurissimae superstitionis errore prope indelebili imbuant. Quare occupandam vacuam possessionem; et cogitare apud animum suum quemque debere, Christo ne Iesu tantum imperij, an impurissimo nebuloni malit acquiri. Quid tantum in Europa desudarent, vbi prae copia inuicem prope obstreperent? prae inordinato studio, saepe offenderent, haud multo pauciores excolendis cultores, et auditoribus concionatores? In vacuas prouincias verterent studia; in vastissimas regiones, iamque albas ad messem Deo duce immitterent falcem; erigerent cruces, idola perfringerent, templa [Note: 133 Indorum conuersio quanti facienda.] extruerent vero Deo: sanctissimum Iesu nomen per eos vbi antea non audiebatur, inciperet personare. Quid excellentius concipi animo posse, quam primos esse tantae rei, quanta est fides Christiana, in regnis vastissimis fundatores? Quod si tam sancta ac diuina in procuratione sanguinem contingat fundere, quid gloriosius martyrio? Quid porro optatius, quam Christi pro nobis effuso sanguini, quanquam infinito interuallo inferiorem, tamen sanguinem reddere? Quid demum iucundius inter labores, quam certissimo ac praesenti fructu? Quippe in Europa vbi plurimum cum vnoquopiam desudaueris, exitum tamen eius vitae semper incertum esse: at in India praeter caeteram in adultis vberrimam sementem, infantium, qui antequam dealbatas in Agni sanguine stolas commacularo per aetatem queant, casibus humanis eripiuntur, messem esse certissimam. Atque horum tantum numerum aequo animo quisquam aeterno perire exitio ferat, eo dumtaxat, quod desit, qui perexignuum aquae capiti etiamnum spirantis in sanctissimae Trinitatis nomine infundat? Eo vsque vnionum, gemmarum, odorum et aromatum gratia esse homines, qui per tempestates et naufragia currant; an esse oporrere Religiosos homines animarum minus sitientes, quam illi sint pecuniarum auari? Cumque illi purgamenta inania terrae in tantum ament; infinitos sanguinis Christi thesauros irritos latere ac prope sordescere ipsi permittent? Respicerent quos habituri essent dein in caelo patronos. Innocentium beati illi chori per ipsos choris additi Angelorum, quam fideles, quam seduli gratique essent futuri patronorum suorum pattoni? Postremo succurrendum quoque esse paucis illis, qui iam de Societate praecesserint, qui oppressi laboribus sub fasce ante diem oppressi caderent. Quantum solatii, quantum auxilii accessuram et ad propriae et ad alienae studium salutis, si multi, qui nunc soli degunt, socios nan ciscantur? Arriperentigitur quam plurimi, et quam praestantissimi viam. Esse enim dignum praeclarissimis ingenijs opus, et firmissimas postulare virtutes. Irent laeti, occuparentque in ditissimis illis Indiae emporijs accepta a Dommo Deo talenta, vbi essent quam plurimo responsura foenore. Huiusimodi multa cum partim Rodericius, partim Quadrius alijque percensuissent; Balthasar Diazius, quae nominatim [Note: 134 Quanta Euangelio porta aperiatur.] multis in nationibus aperiretur Euangelio porta narrabat. Solorem insulam esse trecentis ab Malaca leucis gradus octo cum tribus quadrantibus in Austrum vergentem; carere omni diuino cultu gentem, ne simulacra quidem habere: insinuare tamen in eam se Mahometanos vehementer; iamque duos Calecuto, tres Bengala Cacizios profectos fanum ibi exaedificasse: Christianis sacris quosdam a Lusitanis negotiatoribus imbutos; planeque vniuersam gentem sic esse affectam, vt Lusitanis se penitus docendos permittant. E regione Soloris trium leucarum interuallo permagnam et frequentissimam habitatoribus insulam cerni, apud quam item nec deorum cultus, nec delubra sint vlla. Vix audito Christianae religionis nomine in oppido Labonana statim amplius ducenta capita auide ad fontem salutis accurrisse, et ipsum cum primoribus Regem ab Ioanne Suario mercatore baptizatum: nunc autem omni destitutos cultore hominem e Societate vehementer petere. Adhaec aliam esse ingentem insulam, cui Timor [Note: 135] nomen, ab Solore, vbi plurimum, quadraginta dissitam leucis. Eos etiam insulanos ritu viuere belluarum, omni prope religione vacuos: sic tamen, vt hi quoque, quod Lusitani
docent, auide arripiant. Malaca petentes Solorem venire ad regnum amplum, quod vocant Panarucam: oppugnatos grauiter populares bello, vt Mahometi impietatem admitterent; qui tamen nunquam flecti potuerint, ne suilla, in qua vna prope suum omne habent penu, abstinendum esset; ad Christianam veritatem nulla mora conuolaturos. Ad regnum Camboiae peruenisse Religiosum e Dominicana familia: ibi quoque efflagitari Euangelium. Si cunctarentur Christiani doctores, Mahometanos illusores nequaquam cunctaturos. Haec Balthasar Diazius nunciabat. Magnam alij nominum ignotorum ac regnorum item petentium fidei sanctae Magistros congerebant seriem. Solenne enim semper fuit earum regionum Patribus (quod hodieque est) quibus scilicet ante oculos posita rei necessitas graui assiduoque dolore effodit pectus, inclamare adiutores: neque tam numerare, quas demetunt ipsi fruges, quam quae legentium inopia pereant. At enim non minor Europaeos Patres, ipsumque Praepositum Lainium iacturae tantae vrebat cura. Ideo (vti supra demonstraui) et preces assidue [Note: 136 Feruor Sociorum missionem Indicam postulantium.] pro ijs regionibus adhiberi iussit cuncta in Societate; ac nominaedere, quos ad tam nobilem expeditionem praecipuo instinctu vocaret Deus. Tamque multi non solum paratos se ad iter significarunt, sed etiam longissimis grauissimisque epistolis suppliciter obtestati sunt, si idonei liaberentur, vt sineret ire, vt Europaeae domus et Collegia vacua fuerint relinquenda, si omnibus indulgeretur. Sed non aequum erat ita in terrarum orbem vltimum studia conuertere, vt gentes, quibuscum multis nos Deus priuatim coniunxit necessitudinibus, desererentur, eo praesertim tempore, quo Christiani populi maxime defluxerant mores, et insanarum opinionum late serpebat furor. Nec vero omitti debet quibus studijs, et suos ad perfectam virtutem Goani Socij excolerent animos, et adhanc, quam adeo opimam Dominus praeparabat, demetendam annonam habilia se diuinae manui adminicula conarentur efficere; Consaluo in primis et praeceptis et exemplis suis ad excellentissima quaeque ducente. [Note: 137 Goanorum Sociorum feruor.] Cum per totum orbem terrarum promulgatum a Paulo Quarto Iobelaeum ad pacem Ecclesiae impetrandam, concordiamque inter Christianos Principes, Goae quoque propositum hoc anno esset, destinatis quadraginta ad praeparationem diebus; eo tempore, quoniam inter alia pia opera etiam eleemosynarum erogandarum fieba mentio, auctore Consaluo haec eleemosynarum inita ratio est; vt quibus diebus ieiunabant, [Note: 138 Carceri consultum,] quiuis cibariorum sibi partem destinatorum ad vinctos in carcere transmitteret. Octo decemue ad eos perferendos cibos delecti fratres; qui vbi primum adiuere carcerem, non fame dumtaxat infelicia corpora, sed magis foetore ac sordibus videre confici. Turba erat miseranda omnis, sed praecipue aegrotorum commouebat conspectus: qui multi iacebant humi abiecti alto foedoque in situ, vnde intolerabilis exhalabatur mephitis. Hac igitur noua et caritatis et humilitatis segete laeti Socij, aliis deinceps diebus vna cum cibis scopas, paleas, corbes, aliaque id genus ad purgandas cuehendasque sordes, portabant. Tum summa alacritate purgare carcerem aggressi, sordes alij eruebant, alij corbibus auferebant in mare, quod non modice ab custodia distat, ac praeter Proregis aedes erat transeundum: alii vasa et quidquid ea egebat cura mundabant. Ita opitulati corporibus ad curandas animas vertebantur; quae eo facilius expiari se, doctrinaque Christiana, et monitis [Note: 139] salubribus sinebant imbui, quo magis fuerant impensis corpori obsequijs praeparatae. Pari interim labore ac studio alii Insanabilium nosocomium adibant: alij ad litus maris in eum locum, qui Aula vulgo dicitur, vbi regia mancipia, alijque ad opus in regias classes faciendum damnati tenentur; quos item et animi et corporis pabulo recreabant. Quidam in his Ethnici tantae caritatis illecti specie transiere adfidem, Christianis vero suauissimum tale exemplum Christi odorem afflauit. Haud tamen leuioris exempli fuit, quod subiungam. Pridie Kalendas Septembris sub vesperam denunciauit Consaluus, duodecim fratres partim Nouitij, partim iam nuncupatis votis in litterarum studijs occupati, vnaque aliquot sacerdotes, expiarent confessione animum, et accingerentur ad opus, quod postero die iniungere ijs magni momenti, [Note: 140 et agris recens aduectis ex Exrops.] diuini???que obsequij cogitabat. Cum illuxisset, rei ignaros, sed ingentibus animis ad quaecunque paratos ad nosocomium deduxit, vbi solent curari, qui aegroti ab nauigatione Lusitana perueniunt. Ibi Sacro peracto, cunctisque sanctissimam Eucharistiam impertitus, in vilem domunculam, vbi diuersaturi erant, seduxit; ac simul ad amorem adhortatus est laborum, simul quid acturi, quoque modo dispensaturi essent tempus, quamdiu ibi morarentur, edocuit. A prandio singulos pie complexus non sine suis prae dulci sancit feruoris sensu, ipsorumque lacrymis, relicto qui praeesset Francisco Capraliad Collegium se recepit. Non diu expectanda fuit [Note: 141] exercendae materia pietatis. Altero ab eorum aduentu die quatuor ab Lusitania naues portum intrarunt. Continuo nosocomij Procuratores, septemque e Socijs, non sacerdotes quinque, duo sacerdotes multa reficiendis aegris bellaria secum ferentes, ad eos deducendos cum scaphis occurrunt. Ducentos inuenere aegrotos, quos vbi deportarunt ad litus, qui per se nequibant ingredi, mira alacritate in lectulos feretris vel sellis intulere. Erant iam cuncta sedulo praeparata, nitidae aedes, stratilecti, coena hospitalis, calida quoque aegris lauandis rebus odoratis aspersa. Quo in ministerio ad multam noctem Socij vigilarunt. Caeteris vero diebus cuncta obibant et corporibus et animis aegrorum curandis obsequia. Sodales misericordiae, quibus commissa erat nosocomij procuratio, vehementer patientiam, caritatem, sedulitatem ac modestiam eorum admirabantur: eoque magis, quod videbant nullius rei velle eos recipere nisi laborum partem. Triginta, et amplius dies sancta haec occupatio tenuit: tum demum cum magna ex parte recreati essent aegroti, ad Collegium reuocati sunt; eoque excepti omnium gaudio, vt praemij ex praeteritis laboribus in caelo repositi id specimen videretur. Vsque ad id tempus vnus fuerat tota in India rerum Praeses sacrarum
Goanus Episcopus. Verum cum aucta haud modice ac propagata Christiana res iam [Note: 142 Archiepiscopatus Goanus hoc anno institutus,] esset, visum est diuidendum onus. Goae igitur Archiepiscopus hoc anno destinatus est; Cocino, et Malacae Episcopi. Regina Lusitaniae, et Cardinalis vehementer cupierunt in Goana sede hominem e Societate collocari; sed Patribus contra obnixe tendentibus, maluerunt se [Note: et Episcopatus Cocinensis, et Malacensis.] ad Societatis accommodare sensum, quam suo indulgere. Ita electus est, atque ab Romano Pontifice adprobatus sacerdos perspectae virtutis Gaspar nomine, quo Cardinalis ad suam lustrandam Eborensis Ecclesiae dioecesim plurimum vtebatur. Ex praeclara sancti Dominici familia delecti sunt qui Cocino, et qui Malacae praeessent Georgius Temudus, et Georgius a [Note: 143] sancta Lucia. Atque hi dumtaxat hoc anno nauigarunt in Indiam, ijs quas modo dixi, nauibus aduecti: ijdemque Apostolicum detulere ad Patriarcham diploma, quo Goanam ei Pontifex commendabat Ecclesiam, dum Archiepiscopus adueniret. Sed hoc munus Patriarcha recusante tum submissionis causa, tum vt expeditior in suam vineam obseruaret aditum; Malacensis (vti prouisum fuerat) Episcopus interim [Note: 144] substitutus est. Nulli hoc anno Sociorum aduecti: quod, cum ali quantum et Socijs ibidem conscriptis atque AEthiopiae destinatis Patribus respirasset India, in Brasiliam magis laborantem mittendum fuerat supplementum. Perlatae tamen litterae, et quibus creatus Lainius Generalis nunciabatur, et quas ipsemet hortatorias scripserat, aliaeque quae statum Societatis, et incrementa eius in Europa narrabant. Nec minore, quam in Brasilia voluptate ac fructu lectae sunt. Accessere his aliae, quibus pro Consaluo Silueria Antonius Quadrius Prouincialis Indiae iubebatur esse. Quod item pro egregia opinione, quam omnes hauserant de rara ad id muneris Quadrij facultate, pergratum omnibus accidit domi forisque: et eiusdem Quadrij loco, si forte in AEthiopiam iter expediretur, Melchior Nunnius Patriarchae frater iubebatur ire Prouincialis.
[Note: 145 Expeditionis ad Cafres occasio.] Consaluo Silueriae iam Prouincialatu perfuncto noua expeditio ad Cafres decreta, cuius occasio haec fuit. Degunt Cafres, AEthiopum nigerrimi, in austrina priscis incognita Africae parte ad promontorium Bonae spei. Regna inter eos multa sunt. Nomen vni Tonge ab cognomine regia vrbe, gradibus ferme tribus et viginti vltra, AEquatotem ad Austrum sita, Regis filius secundo genitus loco ex familiaritate cum Lusitanis, qui per eas negotiabantur oras, ad baptismi amorem pellectus, et a Sebastiano Sa Lusitanae arcis ad Sofalam Praefecto comiter habitus; tandem Mozambici sacro lauacro expiatus, vbi domum reuertit, eorumdem sacrorum amore fratres incendit, vt nauigaturi ad baptismum et ipsi continuo Mozambicum fuerint, nisi Rex ipse pater tenuisset, affirmans impetraturum sacerdotes, qui Tongem mitterentur, seque ipsum pariter Christianum [Note: 146] fore. Haec maxime dum feruent, Georgius Temudus, quem nuper aduectum dixi, vir sapientia ac religione praestans Cocinensis Episcopus, dum Indiam ex Lusitania petit, Mozambicum deuenit: tantamque Euangelio latissime spargendo tam facile aperiri portam audiens, vehementer doluit certis alligatum se Cocinensis Ecclesiae, ad quam mittebatur, limitibus, quo minus in eam opimam messem, quae tam matura vltro occurrerat, expediret falcem. AEger itaque animi, crebroque tendentes quodammodo manus, et implorantes opem respectans nationes Mozambico discessit, in ea defixus cura, eoque consilio, vt saltem tantam opportunitatem, qua vti ipsi non non liceret, expeditis operarijs, cum venisset in Indiam, demonstraret. Vbi itaque Goam tenuit, cum Prorege Constantino, cum Patriarcha AEthiopiae, cumque primarijs Goani Collegij Patribus de suscipienda illa expeditione sic egit, vt ab sancto Spiritu haud dubie videretur agi. Idem per litteras vrgebat Sofalae arcis Praefectus Sebastianus Sa. Antonio Quadrio Prouinciali, et Patriarchae visa consultatione res digna, ac nemine prorsus discrepante, quanquam alioqui ingens operarum ad excolendam Indicam vineam penuria erat, visae sunt eae gentes, quanto paratiores erant, tanto [Note: 147 Consaluus Silueria ad Cafres destinatur.] auxilio digniores. Tum de hominibus ad eam culturam deligendis deliberari est coeptum. Postque multa eam ob causam Deo oblata Sacra, et fusas preces multis nominibus omnium maxime idoneus iudicatus est Consaluus ipse Silueria. Ante omnia cum de fundanda tum primum in regionibus ijs Ecclesia ageretur, pro eo quanti interest cuiusque rei fundamenta sapienter recteque poni, vir sane doctus et experiens, idemque pietate ac iudicio, auctoritate quoque praestanti necessarius erat. Praeterea inter visendam prouinciam Indiae cum esset Consaluus et animo magno, et diuinae gloriae perstudiosus, et quidquid Euangelio vsquam obstaret, conaretur amoliri, regiorum magistratuum quosdam offenderat, atque adeo ipsum Proregem, ab cuius se audiendis confessionibus expedierat; ideoque post aliquod interuallum, vbi illam fundasset Ecclesiam, maiore etiam auctoritate, omniumque beneuolentia rediturus ad excolendam Indiam credebatur. Accedebat, quod Pantaleo Sa (Sebastiani paulo ante memorati frater erat) cui cum Consaluo necessitudo sanguinis intercedebat, Mozambici et Sofalae praefuturus arcibus mittebatur: qui pro sua et potestare, et voluntate optima, Consalui etiam causa, quae necessaria ad expeditionis successum forent, prolixe curaturum se omnia promittebat. Denique ipsemet Consaluus eam prouinciam, ita vt ardentius non posset, expetebat eo maxime, vt obscurior lateret, vt aerumnarum segetem animo suo parem haberet, vt animis populorum succurreret, quos admodum rudes simplicesque, atque adeo paratos acceperat: quippe quos neque idolorum superstitiones tenerent implicitos, nec Mahometica foeditas polluisset. Adiuncti sunt ei comites duo Andreas Fernandius, qui anno priore in Indiam ex Europa redierat, missus olim Romam a Beato Xauerio ad exponendum Beato Ignatio Iudiae statum,
et postulanda sub sidia, magnae vir aetatis simul ac virtutis, nuper ob eam expeditionem factus sacerdos; et Andreas Acosta laicus, qui duos iam annos in Societate vixerat. Natu ipse quoque iam grandis ab saeculi militia, in qua haud sine nomine diu meruerat, ad Christi transgressus signa, tanto impensius haec, quanto prioribus meliora sequebatur. Hi tres optime animis ad omnia praeparati senescente iam anno Goa profecti Ciaulum primum, inde nouo ineunte anno vna cum Praefecto Pantaleone versus Cafres soluerunt.
[Note: 149 Res Aethio picae.] Caeterum in AEthiopia hoc tempore omnia erant turbulenta bellis; et grauis contra Catholicos saeuiebat procella. Episcopus Andreas (vti proditum supra est) cum Regis animum a fide Catholica reperisset alienum, disputationes de religione cum Abassinorum doctoribus instituit. Verum cum ne ea quidem via succederet, quod aduersarij ad suam obtegendam et inscitiam et perfidiam, rationes pro veritare adductas vbi nequibant soluere, ad clamores versi strepitu ac boatu insano turbabant omnia; animum ad scribendum appulit, vt pro suo ingenio Claudius in mutis atque fidelibus membranis per otium expendere rationum momenta posset. Quare libro de Romanae Ecclesiae primatu, deque erroribus Abassinorum diligenter conscripto, eum obtulit Regi. Et sane ita res erant dilucidae, vt si adhibere mentem incorruptumque iudicium vellet Rex, non posset non manus dare veritati. At is concesso diuinitus ingenio ad pertinaciam abusus, nunquam veri cognoscendi studio librum in manus sumpsit, sed eo tantum consilio, vt quidquid id esset, refelleret. Imo stylum ipse quoque arripuit: libroque Episcopi scripto ab se libro respondit. Quas inter dimicationes saeculi eius annus octauus supra quinquagesimum abijt. Anni in sequentis initio videns Episcopus Regis animum non fessum modo hisce concertationibus, verum etiam suboffensum; existimans, si spatium ei quietis, sedandaeque perturbationis, atque secum reputandi res daret, mox de integro minus obstinatum quati posse; venia petita tantispersecessit a regia. Verum infinita illa iusti Dei sapientia et bonitas, quae tam diu, totquemodis hunc Regem ad agnitionem veritatis allexerat, haud diutius ferociter impieque reluctantem sustinuit. Vix vnum ab regia mensem Episcopus aberat, cum Mahometanorum agmen e populis, quos Malachaos vocant, inuasit in regnum. [Note: 150 Rex Claudius occiditur.] His Claudius occurrens commisso praelio ab suis relinquitur; et feria quinta maioris hebdomadae, vna cum duodeuiginti Lusitanorum manipulo, eiusque ductore, qui soli manserant, foede contrucidatur. Retulere deinde multi iurati testes, et Regi et Lusitanis praenunciatum ab Episcopo exitium, si acic confligerent. Ipso in articulo Rex, quo commissurus erat pugnam, siue ex amore ac veneratione Episcopi, siue religione animum torquente, exclamasse dicitur, Proh quantum nunc doloris Episcopo oportet esse! quod si quid humanitus mihi accidat, quid illo fiet? Victoria quidem (vt clarius appareret diuina vltio) ita insperata Mahometanis obtigit, vt dux eorum, quo eam caelest dumtaxat Numini acceptam referret, in gratulatione, et quasi triumpho, quem egit, asello [Note: 151 Adamas Saquedus sufficitur.] inuectus feratur. Extincto Claudio, quod liberi ex eo non supererant, eius frater natu minor, euehitur ad regnum nomine A damas Saquedus. Is, quo tempore Lusitanorum ope regnum Claudius recuperauit, captiuus in Arabia tenebatur a Turcis, et ad Turcicam desciuerat superstitionem; postque receptum regnum redemptus a Claudio est, si res vere aestimetur, Lusitanorum potius sanguine, per quos caetera recuperarat, quam argento, vel auro. Tantum igitur cum deberet Lusitanis Adamas, vt merito libertatem ijs et regnum referre accepta posset, malam adeo retulit gratiam, vt videretur non aliam ob rem admouisse sceptro manum, quam vt pau eorum Catholicorum, qui restabant, penitus nomen [Note: 152 Insectatur Catholicos.] extingueret. Circumfremebant hostes: primam tamen omnium eam suscepit curam, vt quae Claudius tribuerat, Lusitanis beneficia criperet; seuereque interdiceret, ne quis AEthiopum ad Lusitanorum adiret templa (cum per Claudium ante liceret mancipijs et coniugibus dominorum religionem atque virorum sequi) dictitans ideo male Claudio euenisse, quod fidei Romanae plus aequo fauisset. Denique eo processit, vt Abassinam e populo feminam, quod Catholice viueret, caedi publice virgis iuberet, duasque Lusitanorum coniuges cum liberis in carcerem duci: duorum item ex Europa ritus Graeci Catholicorum alterum in suum magnum lacum relegaret, alterum occideret. Quo metu popularium multi, qui iam vel redierant ad sanctae Ecclesiae gremium, vel redituri mox erant, ad pristinos [Note: 153 Episcopum diuexat.] reuoluti errores sunt. Postremo ingratus et impius Rex contra Episcopum versus sex circiter menses vna cum Patre Francisco Lopio relegatum in asperum et horridum saxum habuit in custodia. Inde grauius Regem indignatum accepi, quod admonitus abeo Episcopus, ne Catholicam religionem doceret, respondisset sibi non licere abstinere officio suo; et irruisse in eum Regem, cum constans Confessor ad excipiendam martyrij palmam animum totumque pio habitu corpus composuisset; sed accursu Procerum ac Reginae ipsius defensum. Tum igitur relegauit, monitis clam Toparchis, quorum in ditione erat saxum, vt de medio tollerent. Sed vxor Toparchae, eademque Regi affinis hominum sanctitatem, et (vt nonnemo testatur) conspectum in mapali eorum splendorem nulla ex humana origine clarissimum admirata, suo viro primum, mox illo adiuuante Regi persuasit, vt ab ea calamitate viros sanctos eriperet. Alia super haec admiranda magis itum ac reditum ab exilio honestasse narrantur; sed Deus optimus, vt fortasse vna ex parte voluit nimiam inter AEthiopes Catholicorum punire licentiam, et fidelium seruorum exercere constantiam; ita voluit apparere, qui sanctam Ecclesiam vexant, ad regnum constabiliendum haud vera niti via, vt anno insequenti narrabitur.
In Iaponia Facatensem quoque Ecclesiam consueti [Note: 154 Res Iaponinica.] turbulenta in gente tumultus bellorum felicibus procedentem incrementis interturbarunt.
Statim post Pascha armatorum ferme duo millia de Bungensi Rege eiusque Praefecto, qui forte ibi tum erat, acriter conquesti, vrbem aggrediuntur; eoque die exclusi ab incolis, nocte insequenti prodentibus Bonziis occupant. Amanguciano ante imperio (vti supra est indicatum) Chicugenum, in quo Facata est, et Bugenum regna paruerant. Inde abstracta Bungensis Rex, cum germanum eius Regem Amangucianum perduelles oppressere, sub ditionem suam iure belli redegit. Ergo recentem dominum seditiosa ingenia dum inique ferunt, perfidiae et rebellionis materiam accersiuere. Erant Facatae Socij tres, P. Balthasar Gagus, et laici Ioannes Fernandius et Guilielmus, et pueri aliquot, quibus ad cantum doctrinamque Christianam vtebantur administris. Coorto tumultu [Note: 155 P. Gagus diuvexatur ab Ethnicis.] Balthasar densas inter tenebras ad sacram supellectilem conseruandam primam omnium adiicit curam. Eam itaque continuo cum Ioanne Fernandio, puerisque domesticis in Firandensem nauim imponit, quae protinus in altum euecta prospere tenuit cursum. Inde ipse et Guilielmus comitibus Christiano indigena Siluestro nomine, et Lusitano in aliam nauim confugiunt duabus ab Facata leucis forte stantem in salo. Verum nihilo minus induerunt se in periculum, quam fugerunt. Ea nauis rebellium et hostium erat. Quare nauarchus, simulatque captam cognouit Facatam, quid Christiano sacerdoti et sociis faciendum videretur, coepit, deliberare cum suis. Omnium erat sententia, tollendos e medio, periculosum affirmantium fore, si postquam spoliassent, abire saluos permisissent. At ipse multo plura sperans exprimi e viuis posse, parcendum in praesens censebat. Audiebant haec Dei famuli, de seque actum rati veniam delictorum pro se quisque suorum a Deo supplices precabantur. Siluester autem Iaponius graui cum singultu effuse plorabat, quod de nece Patrum ageretur. Qui quidem quamuis nullo negotio periculis exuere se omnibus potuisset; et enixe, vt id faceret, rogaret Gagus, tamen vna conscenderat, quod diceret certum sibi esse cum eo pariter mori. Imo etiam facta in praesens ab nauarcho abeundi potestate, vti noluit. Ita eamdem, quam Patres, fortunam adiit. Omnes rebus, quas attulerant secum, omnibus spoliantur, vno tantum relicto, quo tegerentur, [Note: 156] indusio. Quarto die cum Facatae cognitum esset Patres eo loco teneri, continuo nauiculis tribus rebelles ad praedaeaccurrunt partem. Qui cum nihil inuenissent, ipsum nauarchum arreptum expilant; Patrique Gago, et sociis quidquid reliquum erat amiculi, detrahunt, vix relicto pudoris gratia indusij lacerati frusto. Hoc nimirum erat spoliare nudos: et erat tempestas perfrigida. Ab his ipsis praedonibus vbi recessere, ad litus abducti sunt, haud sane inuiti. Quippe in priore illo nauigio cum in momenta singula mors impenderet, nec ad victum quidquam nisi maligne crudeliterque tribueretur; si Facatam referrentur, aliquid sperabant: certe grauius eo, quod ibi iam tolerabant, nihil supererat formidandum. Nec omnino spes eos sua frustrata est. Triapassuum millia grassatores progressi antequam ad terram appellerent, inter se spolia diuiserunt. quod dum faciunt, homo inter eos praecipuus qui Gagum nonnihil norat, miseratione commotus, ei comitibusque nescio quid, quo nuda tegerent corpora, dono dedit. Caeterum breuis fuit eius beneficij vsus. Descensione facta extemplo miseros noui labores, noua pericula [Note: 157] excipiunt. Interpraedatores, qui in terra remanserant, et hos qui nuper e mari redierant, de praedae parte pertinax altercatio cooritur, nec nisi re in medium prolata conquiescit. Ingens eo loco vis erat populi: portae oppidi clausae, dispositaque praesidia. Quasi in orbem circumdati Christi serui multis modis diuexantur, alius pugionem, alius hastam intentans dari sibi aliquid minaciter iubent: alij vero manus etiam inferunt, et vinctos in suas villas abducunt reducuntque, et donatis insuper tegumentis plane omnibus nudant. Denique in aggeris quemdam hiatum coniiciunt, quod apud Iaponios futurae necis indicium est. Tum vero plebs cateruatim irruere: clamoribus validis ad caedem exposcere: euersores regnorum appellare, aliisque huiusmodi probris contumeliose proscindere. Quae voces dum ab incondita plebe iactantur, ecce tibi miles nudos e fouea extrahit, strictoque gladio iubet proferre pecuniam. Cui Balthasar, Quo quidem, inquit, simus in statu vides; et petis, frater, quae non habemus. Mittit ille confestim in oppidum sciscitatum quid de iis hominibus faceret. Dum in his periculis caeteri versantur, Siluester captato in vrbem ingressu, Ioannem quemdam Christianum, cui cum rebellibus magna erat necessitudo, de Patrum admonet statu. Is vestimentis continuo sumptis ad litus accurrit, ac summota magno impetu multitudine ex eorum manibus, qui iam captos tenebant, eripuit: simulque adfuit ex oppido, nuncius, qui occidi eos vetaret. Inde Ioannes domum suam perduxit, cibo et igni refecit; et vadem se pro iis apud Magistratum, cum pollicitationibus iusuper ac muneribus mitigasset, liberaliter fecit. Supererat magna adhuc de Guilielmo solicitudo, qui inter eum tumultum casu abductus ab Gagi conspectu fuerat. Ad hunc conquirendum Ioannes intenta cura, cum puero Christiano captum a milite cognouit; qui cum aliud nihil inueniret praedae, vitam volebat eripere. Nulla igitur interposita mora Ioannes militem adiit, pretioque redemptionis transacto, vtrumque domum reduxit. Mox etiam sacerdotalium precum Breuiarium, quod Gago vna cum rebus caeteris ablatum praedatoribus, nisi redimeretur, inutile erat, facile repertum est: et Ioannes suo redemit aere. Tribus prope mensibus libera in custodia habiti, tandem abire permissi sunt. In Bungo autem vt eos euasisse est cognitum, ingens non Christianorum modo, sed ipsius quoque Regis ac Procerum aliquot gaudium fuit. Christianorum nonnulli obuiam ad tertium lapidem, ad secundum vero ac primum multo plures, vino fructibusque ad hospites recreandos allatis, atque etiam vmbellis ad solem arcendum prodiere. Ipsae quoque mulieres sublatis in sinum infantibus longe occurrêre. Vidisses prae laetitia plorare
alios, alios erectis in caelum oculis gratias Deo agere, quod preces ipsorum ac vota respexisset. Omnes vero Patri, inter seque iucundissime gratulari. Necminor fuit Cosmi Turriani, caeterorumque laetitia Sociorum: qui vt incolumes viderunt, quorum de salute iam desperauerant, tanta voluptate perfusi sunt, vt ex eius communicatione et societate Gago ac Sociis reducibus aerumnae omnes praeteritae instar somnij [Note: 159 Iaponum Christianorum caritas erga Patres.] euanescerent. Dum captiui fuere egregie se Iaponum caritas Christianorum prodidit. Nam saepius Firando non modo vestes atque cibaria, sed etiam pecuniae tantam vltro copiam submiserunt, vt ipsi vererentur captiui, ne, si ea res aduersariis suboleret, dimissionis negotium irritata eorum auaritia retardaret. Nec vero minus benigni fuere Facatenses. Quanquam non magis in alendis Patribus liberalitas, quam in retinenda fide, tolerandisque iniuriis constantia neophytorum Iaponum apparuit. Exemplum [Note: 160 Constantia Iaponij Christiani.] sumi ab vno potest. Andreas is vocabatur, claris ortus natalibus; qui fundo opimisque vectigalibus, quae Amangucianus Dynasta Ethnicus concesserat, nuper relictis, Facatam vna cum vxore, liberis seruisque migrarat; quo se totum Deo expeditius manciparet. Ibi totum magni ieiunij tempus apud Patres procul ab saeculi negotiis exegit, quidquid a quotidiano Missae Sacro et concione supererat temporis, precando contemplandisque Christianis mysteriis, praecipue sacra Christi nece consumens; tum legendis, attenteque animo reputandis, quae Martyres olim pie fortiterque gessere: ac singulis fere noctibus sese flagello caedens. Quibus studiis in Domini nostri Iesu Christi amore vehementer proficiens, ipso die sacro Paschatis vitae maculis per confessionem diligenter elutis, caelestis mensae effectus est particeps. Ita praeparatus cum esset, vrbs capitur: et Amangucianus Dynasta, quem dixi, desertum se vociferans, missis sicariis conquiri ad necem hominem iubet. Quos bonus Andreas vbi se adorientes aspexit, non modo armanon sumpsit, cum esset vir alioqui fortis ac strenuus, sed etiam prouolutus in genua tamdiu perstitit orans, quoad permissus est viuere: nec dubitatum est, quin preces pro interfectoribus adhibuerit, cum diui Stephani exemplum, qui pro lapidatoribus suis in extremospiritu deprecatus est, plurimum admirari [Note: 161 Serua Christiane martyrium.] soleret. Non dissimile constantiae genus, sed multo ad martyrij gloriam certius Firandi sub tempus idem serua Christiana praestitit. Nam post eiectos Patres cum ad venerandam in monte sitam crucem Christiani vltro quamuis pastore destituti frequenter exirent, maxime in ea religione ac pietatis sedulitate famulae, quam significaui, eminebat pietas. Ethnicus erat herus et truculentus; qui non modo ad salutare signum ire vetuit, sed omnino iussit ad simulacrorum profanam redire superstitionem. At fidelis ancilla Christi nihilo segnius, et in fide et in crucis salutatione perstitit: vnde redeuntem cum immanis offendisset dominus stricto gladio obtruncauit. Has nobiles primitias, vt nostro olim in orbe, ita nunc in Iaponia recens ac vigens Ecclesia caelo dedit. Patres autem Amangucio primum, mox Firando, postremo Facata extorres Funaium omnes (vt appareat quantum Quiuano Bungensi Regi Christiana res debeat) conuenere tres sacerdotes, laici sex. Et quidem ab vrbe Facata condita, cum simile vnquam tumultibus proximis nihil extitisse ferretur, id persuasit diabolus Ethnicis (quod idem Amangucij et Firandi sparserat) omnes eas calamitates Christianorum odio ab diis inuectas. Quae res tantam Barbaros egit in rabiem, non modo vt extructas ab Gago aedes ac templum, et caetera euerterint omnia; verum etiam puteum, vnde Patres aquam petebant, iniectis [Note: 162 Nosocomiorum in Iaponia existimatio.] glebis oppleuerint. In Bungo vero tum Regis fauor, tum celebre domorum hospitalium nomen Christianae fidei Patribusque auctoritatem omnes apud ordines comparabat. Hospitales iam aedes erant duae, altera plagis vlceribusque curandis, altera morborum aliis generibus hoc ipso anno extructa ex lignea materia multo priore amplior; in qua media excitata est ad res diuinas ara. Quo die Elisabetham salutantis Deiparae solenne agitur, in ara illa primum sacrificatum: subinde ad frequentem populum habita concio, magna cum laetitia Christianorum. Harum domorum impensas aere priuato Christiani Iapones, ac mercatores Lusitani aliquot sustentabant. Rex praeterea Bungensis vectigal attribuerat, ex quo pacatis temporibus annui caperentur aurei ferme [Note: 163 Valetudines mirabiles.] trecenti. De miris praesertim vlceratorum plane depositorum curationibus Ludouici Almeidae operâ multa essent dicenda, nisi haec generatim satis ducerem indicasse. Nobiles iam aliquote populo ac Bonziis e longinquo confluebant, quibus persanato corpore, mentis quoque veram sanitatem bonitas diuina reddebat: perque eam occasionem non apud cognatos affinesque tantum, sed etiam apud ciues ac notos eorum celebre fiebat Christianum nomen. Caeterum rebus in Ximo adeo turbulentis, cum haud satis pretij e trium sacerdotum in Bungensi domicilio commoratione extaret, nobilisque Bonzius e Fyenoyama datis ad Cosmum litteris hominem postulasset, cum quo de rebus diuinis communicaret; cui Pater spe doctoris, vbi copia esset, mittendi praebita, tantum per litteras Christianae summam religionis exposuerat; visum est Meacum frequentissimam nobilitate doctorumque conuentu [Note: 164 Prima in Meacum missio.] vrbem, et quasi Iaponiae totius tentare arcem. Gaspari Villelae post sacrificia multa et preces ea demandata prouincia est: additusque comes et interpres Laurentius origine Iapon in Societatem adscriptus, magni vir ingenij, morumque Iaponicorum ac rerum Christianarum peritus inprimis. Sexto Idus Septembris alacres ipsi non sine dolore et lacrymis eorum, quos relinquebant, dedêre sese in viam, Fyenoyamam ex itinere adituri. Ingentibus pleni animis Bonziano simili habitu cultuque profecti sunt. Summam diabolo tot per saecula iniquissimo possessori (quod facile intelligi potuit) ea expeditio iniecit curam. Quippe [Note: 165 Pericula Villelapro Euangelio.] male sibi timens, miris totum iter difficultatibus intersepsit. Nondum vnius drei iter confecerant
verae nuncij libertatis et assertores, cum cadente vento tranquillitas et malacia inusitata eodem repente nauim affixit loco. Ethnici circumire vectores, et stipem viritim exigere, per quam ventum ab suis idolis redimerent. Cumque ad Villelam venissent, vtque conferret ipsc quoque, contenderent, eo negante in quoquam se, praeterquam iu vero Deo caeli terraeque conditore suas habere sitas spes, continuo exclamant, Enimuero deprehensum malaciae fontem, hominis eius odio claudere deos maria: ipsummet dandum eis piaculum, et praecipitem protinus deuoluendum in mare. Quod haud longe aberat, vt facerent, si diuturnior malacia tenuisset. Sed cum Dei serui abiecissent sese in preces, postero die secundis auris inflari vela sunt coepta. Quibus aspirantibus haud millia passuum multa processerant, cum aduersus ventus subortus quatriduum stare coegit, Barbaris multo in Gasparem magis frementibus. Sed ne tum quidem Domino miserante vltra inane proborum minarumque strepitum processum est. Ecce autem rursus repetito cursu continens dierum decem tempestas quodam in portu clausit. Tum vero haud potentes irae nautae simul ac vectores communi sententia statuunt infausta illa et exosa diis capita haud vltra secum deuehere: vt demum conuicio omnium [Note: 166] nauarchus victus e naui eos eiecerit. Haec res grauiter Villelam pupugit, non quidem contumeliae sensu, cum et mortem haberet in votis; sed quia nauigij opportunitas nulla praeterea offerebatur. Quare Deo inprimis multrum rogato nauarchum secreto conuenit, tumque promissi fidem obiectans, tum summis vtens et infimis precibus tandem impetrat, vt vltra eum locum sex et triginta millia, quo primum conuenerat, deportetur. Eo appulsi simul atque descenderunt, circum naues, quotquot ibi stabant, cursant Ethnici, denunciantque gubernatoribus, si prosperam optent nauigationem, procul arceant duos illos; nec patiantur in suam nauim pedem inferre. Denique sic impleuere omnia rerroribus vanis, vt ab omnibus exclusi, caeteris abeuntibus, in litore soli relinquerentur. Mora tamen diuturna non fuit. Paulo post aliud appulit nauigium, quo feliciter vecti, portum citius iis; a quibus exclusi fuerant et ante soluerant, cum etiam aliquot eorum in piratas incidissent, sine vllo ipsi periculo tenuerunt. [Note: 167] Hîc rursus aegre transmissio inuenta, cum eosdem, qui superuenerant nauicularij, terrores spargerent; Deo tamen omnes diaboli conatus eludente, Sacaium venerunt incolumes quintodecimo Kalendas Nouembres, die sancto Lucae sacro; quem propterea eius patronum ciuitatis adsciuere. Sacaio Fyenoyama millibus passuum circiter sex et viginti abest, ab vrbe Meaco non amplius sex. Mons est permagnus, religioni ante annos ferme octingentos, et sapientiae Iaponicae dedicatus, ad cuius radices lacus iacer, quem multi confluentes efficiunt amnes, passuum nonaginta circiter millia in longitudinem, vnum et viginti in latitudinem colligens. In eius litore plaga ad montem pertinens Bonziorum coenobiis hoc tempore plus quingentis erat frequens: olim trium millium et trecentorum summam ferebantur explesse, bellorum iniuriis ad eam paucitatem fedacta. Huc Villela vbi venit, Bonzium, ad quem litteras a Cosmo ferebat, vita functum inuenit. Et quidam narrabant, extremo spiritu professum eam se religionem, quam e litteris Cosmi didicerat, tenentem mori. Hoc igitur mortuo Gaspar prima spe deiectus, frustra etiam tentato ad alios Bonzios, atque ad eorum maximum aditu, Mea cum Decembri ineunte perrexit.
[Note: 1560. 1 Pius IV. Pontifex beneualus Societati.] ANNO, qui sequitur, sexagesimo magnopere Societas, multisque modis est aucta, gratia inprimis ac benignitate noui Pontificis. Erat is Ioannes Angelus Medices, qui vn. Kalendas Ianuarij exitu prioris anni post longa tandem comitia in Petri sede Pauli IV. excessu vacua collocatus; vt ingenij morumque suorum pignus daret, qualemque esset gesturus Pontificatum, profiteretur, Pius voluit dici, et Quartus hoc nomine Pontifex fuit. Qualis futurus erga Societatem esset, minus initio apparebat, quod ante perexiguum cum ea habuerat vsum. Cardinalium quidam de rebus nostris pro sua benignitate soliciti suapte sponte eius pertetato animo, egregiam illi de cuncto Ordine opinionem atque expectationem; ac nominatim Lainium in pretio [Note: 2 Nouis Pontificibus Societas votum suum quartum exponit.] et amore esse memorabant. Est in Societatis institutis, vt Praepositus Generalis, vbi nouus creatur Pontifex, intra anni spatium ei se ad veneratione de more sistat: significetque quam singulari voto quatuor votorum Professi obedientiam Apostolicae Sedi dedicant. Ergo Lainius officio simul hoc defuncturus, simul omnem familiam atque Collegium inprimis Romanum commendaturus, primo quoque tempore plenus speibonae ad Beatissimum Patrem accedit. Post osculum solenne pedis ita exorditur. Societatem Iesu minimam Religiosorum familiam, cui se quamuis imparem Patres praefecerant, Romani Pontificis obsequio non communi solumm Christianae gentis officio, sed praecipuo voti nexu obstrictam et obnoxiam esse: sumere enim ad suam in Apostolicam Sedem testandam, arctiusque vinciendam pietatem priuatim sibi hoc muneris, votoque sancire, vt quocunque terrarum ac gentium inter barbaros, et alienos a fide populos Christi Vicario placuerit, religionis causa mittere; eo confestim nulla tergiuersatione interposita, nulla ne viatici quidem mentione facta, contendat. Idse (vti Constitutiones iubent) Beatissimo Patri significare, vr intelligeret, sicubi speraret vsuifore, quam multis nominibus tanquam sua re vti posset. Tum etiam, si id e Deigloria reque Christiana censeret, stabiliret corroboraretque eius res; et cum vniuersae, tum Collegij praecipue, quod sancta in Vrbe erat, patrocinium benigne susciperet. Esse in eo Collegio ingentem numerum [Note: 3 Collegium Romanum quam vtile Ecclesia.] lectissimae iuuentutis (centum et sexaginta iam erant) eosque ferme omnes ingenio praeditos, naturaque praestanri ex omnibus Christiani orbis nationibus coactos: in doctissimorum sanctissimorumque hominum disciplina, ardore magno litteris ac pietate imbui: vt inde digressi quocumque mox totum per orbem terrae mittantur, vel conseruent, vel restituant Christiana sacra, vel inferant ac propaget. Inde enim totius Italiae Siliciaeque orta Colegia esse, inde suppleri: inde in Gallias, in Belgium, in varias Germaniae prouincias deductas, assidueque deduci colonias; quae aduersus haereticorum impetus propugnacula statuantur. Inde in Indiam vsque et vltimas Orientis oras, qui ignotis ab omni aeuo gentibus Christianae fidei lumen inuehant, dimitti; nec modica Hispaniae Lusitaniaeque subsidia. Sed hanc eximiam iuuentutem, quae tantam educetur et instituatur in spem, subsidiis humanae vitae omnino destitui. Conducta in domo confertos ac pressos inter summas rerum omnium incommo ditates agere, vbi necesse sit profligata valetudine pulcherrimas spes intercipi, et egregias indoles interire. Non alimenta, non vnde corpora tegant, habere. Ad sobolem hanc suam, fidamque ac promptam cohortem respicerer pius ipse, et paternae curae, quam in omnes acceperat, particulam deriuaret. Opus esse dignum Romani pietate Antistitis, gentiumque custode omnium in Vrbe terrarum principe, vnico mundi oraculo, aeterna religionis ac pietatis regia, id nationum omnium perfugium ac praesidium conseruare atque perpetuum facere, vnaque operâ de gentibus [Note: 4 Pontisicis Pij verba Lainio.] vniuersis benemereri. Clementi vultu et oratione Pius Lainium eiusque dicta excepit: optime sibi cognitum memorat quantum late per remotissimas terras in commune pietatis Societas conferat. Operâ eius liberaliter vsurum. Nec modo diuina quaecunque posset, ad eius stabilitate firmamenta collaturum, sed humana quoque praebiturum adiumenta, et Collegij Romani praecipue memorem fore. Haud benignius, quanfecit, locutus est. Quatuor e praecipuis Cardinalibus Ioanni Morono, Iacobo Sabello, Alexandro Farnesio, et Hippolyto Estensi negotium dat circunspiciendi, vnde sub leuari Collegium possit. Horum et ante [Note: 5 Collegio Remano certae sedes attributa.] alios Moroni Cardinalis operâ certa Collegio sedes est attributa ea, in quapostea mansit. Victoria Tolfia Marchio Vallis, Camilli Vrsini Marchionis Guardiae olim vxor, Pauli Quartineptis, post mortem viri ad virginum monasterium extruendum animum adiecerat; destinatisque hoc in opus aedibus, quas ipsa habitabat, et a Paulo impetratis, quas ipse Cardinalis incoluerat, eiusdemque auctorirate vicinis coemptis, templi quoque iactis fundamentis, satis amplum spatium vndique ab domiciliis vicinorum interiecta via seiunctum comprehenderat insula: et virgines aliquot e variis monasteriis familiae capita futuras eo vocauerat. Sed mox, vbi Paulus Quartus est mortuus, virginibus illis, siue quod per interregnilicentiam parum tutas se eo loco haud dum septis omni ex parte communito suspicarentur fore; siue quod sublata Pauli gratia opus diffiderent
processurum, ad sua quaque coenobia digressis; animaduertêre amicorum quidam vacuam domum: et cum spatij amplitudine, tum frequentia et salubritare loci aptissima Collegio fore sedem affirmantes, Patres admonent excitantque, vt praeterlabi occasionem haud quaquam sinant. Visa res digna est, de qua Pontifex admoneretur. Cardinalis Moronus nunciat; et grauem commendationem adiicit. Summe Pius probauit, libentissimeque suscepto negotio, semel atque iterum sui Praefectum cubiculi, atque Datarium ad Marchionem allegauit suo nomme rogatum, vt, quod destinarat opus, in hoc alterum, quod sibi haud ambigue videatur in ampliore diuina Maiestatis cessurum laudem, mutare placeat. Non grauate supremi nutum Pastoris femina prudens, et diuini cultus percupida secuta est: adeoque paulatim conciliata est, factumque attentius considerans ita suum probauit, vt magnam se gratiam Beatissimo Patri [Note: 6 Pij IV. in Societatem beneficia prima.] habere profiteretur, quod paucarum locosiliarum, filios sibi tam multos tradidisset. Quidquid publicarum tabularum ad legitimam fieri transactionem conficiendum fuit, gratuito fieri Pontifex iussit, et Cardinali Sabello admonere, vt quibus tectum dederat, iis ad alimenta aliquid largiretur; praeter quasdam immunitates, quoniam nihil ad rem aliunde se offerebat, sexcenos in singulos annos e suo aerario nummos aureos assignauit. Id Pattibus animum Pontificis, quam rem magis spectantibus, beneficium sane magnum visum est, quod non exhaustum modo superiorum temporum difficultatibus Pontificium nouerant, sedgrandi aere alieno obligatum: nec praeterea ignorabant Domum etiam Professorum haud exigua ab Pontifice eodem summa adiuuari. Caeterum fundati, eaque, quam ex parte cernimus, magnificentia extructi Collegij laudem Gregorio Tertiodecimo, vti multorum praeterea insignium operum, Deus reseruabat. Pij vero voluntas optima in reditibus quoque Ecclesiasticis in Hispania Collegiis. Ocaniae et Abulae adiungendis, sed clarissime in Conimbricensis Collegij dirimenda lite perspecta est. Liserat magni momenti, resque agebatur, qua nobile illud non Lusitaniae modo, sed praecipuum Indiarum quoque praesidium maxime stabat. Aduersarius erat permolestus Lopus Gomius Abreus, qui Romae priuarim publiceque conueniens iudices, submittens gratiosos, sine scrupulo, quae erat commodum vero admiscens, vbique Iesuitas ereptores sacerdotiorum, spoliatores Cleri vociferans, eo rem adduxerat, vt in tam graui, quae imminebat iactura, minor Societati rei, quam famae cura esset. Huius impotentia hominis Pius cognita, causam primo ad se transtulit: dein aequitate comperta, litem nobis, frustra obstrepente Abreo, adiudicauit, gratis insuper Apostolicis diplomatibus de ea confici iussis. Quo corollario plus mille aureorum nummûm, [Note: 7] quod in id impendendum alioqui fuisset, donauit. His de omnibus beneficiis cum Lainius gratias ageret; subiecit sanctissimus Pater (aderant Cardinalis Moronus, et Ferrariae Dux eo die apud Pontificem pransi) haud opus gratiis esse: Societati se vsque ad sanguinem fauturum. Alioque die cum litteras in commendationem rerum nostrarum a Philippo Hispaniarum Rege accepisset, dixit ab Imperatore quoque et aliis Principibus ad se eiusmodi commendationes missas verum superuacua secum talia officia pro Societate esse, ad quem commendare eam potius pertineret. Quae non verbi causa dici, res, verae animi indices testabantur. Nam quos per orbem Christianum vndique in prouincias dimittebat Apostolicae Sedis Nuncios, iis Societatem plurimum commendabat: et ei, quem in Germaniam destinauit, diserte hoc addidit in mandatis, vt vias attente dispiceret, per quas quamplurima eius Collegia conderentur. Ac nescio quo pacto Romae hoc potissimum anno, lateque per Septemtrionis oras haec opinio percrebuit ad corrigendos mores, restituen damque religionem haud aliud praesentius oblatum esse remedium, quam hominum [Note: 8 Cardinalis Sabellus Societati permittit initiandorum examen,] Societatis quamplurimum operâ vti. Iacobus Cardinalis Subellus hac ductus opinione, vbi a Pio Quarto eius in Vrbe Vicarius constitutus est, accersito Lainio ait, id se oneris subiisse minime inuitum, sperantem ea via in diuini cultus ornatum et: incrementum nonnihil collaturum, idque adiumento in primis Societatis. Et quoniam recta populi institutio emendatioque a sacerdotibus idoneis pendeat, decretum sibi deliberatumque esse neminem ad sacerdotalem gradum esserre, qui ab hominibus nostris non probaretur. Proinde duos legeret a pietate prudentiaque ac doctrina idoneos viros, qui de initiandorum doctrina et facultate periculum facerent, quorum iudicio staretur. Vidit Lainius prouinciam esse inuidiosam, tamen tali viro ita praecise, piaque adeo mente postulanti repugnandum non censuit, cum praesertim vtilitate publica inuidiam, siqua existeret, compensatum iri, spes esset. Quod plane e sententia euenit. Quippe Patres, quo consideratius tam grane negotium gereretur, formula sibi periclitationis totius accurate confecta, Cardinalique ostensa, cum is summe proballet, commodum inde multiplex Ecclesiae peperere. Non enim ii modo, qui accessere indigni, repulsi sunt; sed etiam quanta res integritate administraretur, cum sama vulgasset, multos ne accederent, conscientia et pudor absterruit. Multi ad pietatis ac litterarum studia, quo idonei fierent, iterum animum retulere. Ac demum vrbibus aliis optimo praeitum exemplo est, in quarum multis Antistires Vicarij Pontificij aemulati sedulitatem in exploranda sacrorum candidatorum facultate curam multo acrius [Note: 9 et vbique Societatis operâ vtitur.] intendêre. Neque hac tantum in re Societatis operâ vsus est Cardinalis Vicarius; sed eamdem ad inspectionem rectionemque Ecclesiarum, eamdem ad virginum sibi commissarum iuuanda monasteria adhibebat: et in Vrbis totius salutem intentus voluit a Sociis adnotari, quae censerent ad bene Christianeque viuendum in commune salutaria fore. Quod cum fecissent, earum rerum, quas adnotauerant, initio praecipuam quamque; tum deinceps reliquas promulgari obseruarique iussit. Haud interim minus ipse Pontifex et Societate, et nominatim Lainio vtebatur. Editum a Paulo Quarto indicem prohibitorum librorum, [Note: 10 Lainij monitu Pontifex singularia certamina seuere vetat.] cum multi nimiam in eo seueritatem quererentur, recognosci inter caeteros a Lainio iussit: multaque monitu eiusdem Pontifex egit: ac praecipue singularia certamina interdixit, poenasque
grauissimas, et censuras tum certantibus, tum liberum praebentibus campum in haec certamina, et certantium patronis proposuit. Porro ad Lainium si quando genus omne hominum nunc maxime confluebat, vt occupationum eius maxima esset [Note: 11 Lainij cum haeretico congressus.] aures confluentibus praebere. Et tamen tot inter occupationes virille laboriosus, et proximorum salutem inexplebiliter sitiens non recusauit saepe ad multam noctem confitentibus patientiam accommodare, et cum haeretico quoque homine in certamen descendere. Missus erat Geneua in vrbem praefidens et astutus impietatis magister, vt clanculum Romam religionis parentem adoriens, veritatem, si conata procederent, quasi in fonte vitiaret. Deprehensus, coniectus in vincula, damnatus ad ignem: salutaria monita et consilia durus, et obstinatus animo et auribus respuebat. Quocirca visum est Vrbis Praetori Lainium aduocare, si forte disputatione conuictus, et lumine veritatis ingesto ab aeterna pernicic conseruari posset. Adit in custodiam Pater eo consilib, vt priuatim solus cum solo agens blande mulcere, pacateque docere hominem conetur. Metuebat enim, quod euenit, ne, si publice dimicatio iniretur (vt est praue prudens contumacia haereticorum) victus ad sua mendacia tenacius adhaeresceret. Vbi ventum est in custodiam, reperit ibi quosdam Cardinales, aliquot Episcopos, multos praeterea viros primarios, et quosdam Pontificis consanguineos: qui (vt simile vero est) a Praetore Lainium cum haeretico congresserum admoniti, auditum spectatumque conuenerant. [Note: 12] Hanc vt coronam aspexit Lainius, aliam ac destinauerat, inire coactus est pugnae viam, gloriosiorem Catholicae veritati, sed superbo haeretici ingenio minus idoneam. Conseritur igitur publicum et graue certamen. Non multis interrogationibus eo compulsus est miser Caluini assecla, vt affirmaret pugnantia: mox euidentius conuictus cum aliud effugium non pateret, cum aperte sua figmenta rationibus dilui, sanctorum Patrum confutari testimoniis, diuinarum Litterarum refelli auctoritate cerneret, exclamat vno se stare Caluino. Quidquid contra obiiceres, hoc tenebat saxum, aliter sentire Caluinum: si Doctoribus sacris recentibus et vetustis, si Apostolis, si Christo Domino aduersari Caluinum ostenderes; ille nihil de sententia demoueri: Caluinum malle: instar omnium habere Caluinum. Ita miser volens vidensque cum Caluino periit. Haud nihil tamen profectum est. Qui disputationi interfuerant, non sapientiam magis Catholici Doctoris admirati, quam caecam detestati haererici pertinaciam, laetique, et valde in orthodoxae fidei sanctionibus confirmati recessere. Nam tametsi, quam Romana Ecclesia tradit religionem, veram esse solam germanamque certum habebant, id tamen ita esse, in eo conflictu suis prope oculis viderant; quamque apertae atque euidentes res essent, quam facile fulgor veritatis errorum caliginem dissiparet experti eant. Sic enim plane res habet. Quamuis dogmata fidei obscura sint, euidenter tamen ostenditur, qui ab Catholica et Romana Ecclesia dissentiunt, plane eos errare. Neque id (quae mea est sententia) paulo doctiorum quisquam haereticorum non videt: ideo isti ne Catholicae sese subiiciant, licet verbo aliquam teneant, re ipsa sensim omnem funditus religionem tollunt.
[Note: 13 Lainij de ponendo Generalatu consilium.] Inter haec magistratus Lainij annus tertius init: ac verus sui contemptor, et Christianae studiosus humilitatis Pater, mandati nomen, quo Paulus IV. eam potestatem triennio circumscripserat, praetendens, ad ponendum onus sedulo versa cura ad nouum substituendum Praepositum congregationem generalem parabat edicere; cum re confessarius cognita, religione iniecta, vetuit tam graui de re inconsultis Assistentibus quidquam mouere. Tum ille conuocatis Assistentibus, ita locutus est: Venerandi Patres, vbi Paulus Quartus Pontifex duobus ante annis iussit in Societate chorum institui, ac Praepositum Generalem ad triennium esse, tria mihi venere in mentem: quae hodieque sentio. Primum neutram earum rerum Sodalitati nostrae conuenire; sed id dumtaxat, quod sanctae memoriae Parens noster decreuit, cuncta Societas confirmauit, ad hanc diem adprobauit vsus. Deinde mandatum illud Pauli ratum perpetuumque non esse, quia subito quasi impetu contra ea, quae ipsemet Paulus non multo ante per Cardinalem Paciecum denunciauerat, et alij Pontifices diplomatibus sanxerant, latum erat. Quamobrem, vti meministis, eo mortuo doctissimi quique huius Vrbis viri pronunciarunt rem irritam esse: nobisque auctores fuerunt, vt id, quod opus erat, per publicum scribam testati, choro absisteremus. Quod vobis adurgentibus, cum ego ad nouum Pontificem differri rem integram vellem, est factum. Postremo iam tum id quoque venit mihi in mentem, quod in praesentia, vt haec agerem, fecit. Si Deo placeret, vt annum impositi mihi oneris tertium contingerem, non solum mihi contendendum non esse, vt Generalatum vltra obtinerem, sed id omne, quod absque Domini nostri fas esset iniuria, mouendum omnique adnitendum ope, vt abdicarem. Atque adeo iam cogitabam vniuersa in Societate denunciare omnibus, quos Constitutiones conuocari iubent, vt ad tertij anni finem Romae nouum in nomine Domini Praepositum declaraturi adessent. Sed quoniam iniecta religione vetuit me quidquam moliri meae conscientiae arbiter, antequam vestras audirem sententias; vos ego rogo atque obtester, vt re Domino commendata, vobisque ante oculos vna gloria Dei maiore nostraeque Societatis vtilitate proposita, quouis hominum respectu, mortalique negotio procul habito, quod vobis videtur, expromatis, certirem gratissimam mihi facturos, si me sarcina meis humeris omnino impari et intoleranda [Note: 14 Rationes qua suadent ponendum Generalatum.] leuaueritis. Equidem Patres virtutibus, quas in Praeposito Constitutiones nostrae requirunt, diligenter animo collustrati, vbi oculos ad me conuerti, earum, praeter pauxillulum bonae voluntatis, fideique erga Societatem, ac litterarum (in quibus tamen summa rei non est) in me nullam prope inuenio. Ad gubernationem nec studio propensus, necidonee instructus sum: in consiliis capiendis, muneribusque prudentiae in certus et errans: in actione remissus, mollis, flexuque natura facilis: rebus, quae iis, quipraesunt, auctoritatem conciliant, plurimis nudus. Et
quanquam conscius mihi sum, nec sciente me, nec volente quidquam commissum; tamen plurimum vereor, ne his annis, quibus praefui, earum, quas dixi, inopia virtutum multa peccarim, praesertim per socordiam et indulgentiam, quae non oportebat, omittens; idque multo saepius acciderit, quam meus in me amor me sinat videre. Praeponsitum hisce initiis desiderat Societas insignium, Patres, insignium plane virtutum ac talentorum; nec talium virorum (Deo gratia) penuria illi est: nec alium, quam qualem necessarium habet, si comitia fiant, Deo fauente, sortietur. Locum ego quid occupo alienum? Quid Ecclesiae Dei id bonum, nostraeque inuideo Societati? Non ita erit profecto. Tum vero nimis parum Domini mei Iesu Christi, huiusque meae parentis Societatis amans mihi videar, si hunc clauserim aditum. Perme vero non stabit, quin qui bene ferendo sit oneri, succedat. Satis noui expedire quidem Societati perpetuum esse Praepositum, atque idcirco prudenter ac recte id, quod innouatum fuerat, antiquatum esse: verum tamen non apud Deum tantum, sed etiam apud homines prouidenda bona sunt. Mihi nominatim Pontifex trium annorum spatio magistratum finiuit. Non decetme vel contumacis, vel ambitiosi speciem praebere, si vltra eos fines egrediar. Abolere has suspiciones non mihi magis, quam communi bono aduersas facile est, si Praepositus nouus creetur. Denique, Patres, supremus reddendae rationis dies appropinquat. Multos annos, siue Prouincialis, siue Vicarius, siue Praepositus viuo aliis. AEquum est pondus diuidi; tandemque reddi me mihi, vt curam ab aliis regendis ad regendam animam meam referam, rationesque bene componendas. Neque eo haec dico, quod solitudinem atque otium cogitem: sed, si ita ex obedientia licebit, vrbes ac prouincias varias peragrabo, et quo liberior atque expeditior, hoc maiore cum fructu per Collegia rationem vocationis institutique nostri Sociis explicabo; populis vero dogmata Christiana sanctumque Euangelium. Italice Hispaniceque sicnoui, vt ab auditoribus intelligar: Gallice etiam, si paulum refricem vsum, quod satis erit, loquar. Hasce per prouincias expeditus curram, et multo minore cum conscientiae discrimine, maiore aliquanto cum facultate (nam adid videor mihi potius a Deo, quam ad gubernandum factus) Societati, Ecclesiae sanctae, Christoque Domino [Note: 16] seruiam. Vix haec Lainius dixerat, cum Assistentes (aderant tres Natalis, Polancus, Madridius) aeque sinceram tanti viri humilitatem admirantes, atque conatibus obuiam ire molientes, rem amplius ac per otium apud se retractare, superamque exposcere lucem sunt iussi: postque aliquot dies reuo cati, haec ferme vno ore responderunt. [Note: 17 Assistentium verba de Generalatu obtinendo.] Dubium nobis non est, quin, si gratum facere tibi vellemus, oporteret nos, quantum est in nobis, isto te onere liberare: sed fides, quam Societati obligauimus, atque adeo iussum tuum, quo sine respectu personae humanique negotij, non quod tibi gratius sit, sed quod admaiorem Dei gloriam et Societatis commodum oportunius sentiamus esse, loqui nos vis, cogit vehementer tuis, Pater, coeptis aduersos ire. Consultauimus apud nos, et consuluimus Deum, quia tu iussisti, non quod obscura res aut ambigua esset. Nam Generalem Instituta perpetuum iubent esse; idque expedire tu ipse sentis. Atqui, si quod vnquam fuit tempus, quo minime oporteret attentare istam rem, hoc est profecto, ne mandatum illud comprobare, et subire vltro videamur; et Instituta Societatis in perpetuum, quod vel noluit Pontifex, vel Deus non siuit efficere, ipsimet euertamus. Speciem contumacis et ambitiosi times. Quin igitur cantare rursus incipimus, ne cuncta Societas et ignauiae et contumaciae subeat notam? Quibus autem periculum est ne videare ambitiosus et contumax? Doctisne? At hi, vti suaserunt intermittere chorum, ita munus istud non intermittere suadebunt. An multitudin ac populo? At his multo promptius fuit notare susceptum publice praeter morem in templo cantum, pauloque post intermissum, quam sint animaduersuri, quid faciat Generalis. Ad hos, vel Pauli acta non peruenerunt, et inanis est timor: vel si peruenerunt, intermisso choro, timor est serus. Imo illud iam omnes iure mirentur, si Generalis creetur nouus. Hoc inopinatum, hoc praeter expectationem accidat, et nos merito inconstantiae arguat. Iam enim restitutis vna ex parte moribus nostris, expectant id, quod consentaneum est, vt ex altera quoque parte restituantur. Nulla igitur est ex actis Pauli, nisi perpetuandi causa magistratus. At multae tibi ad recte eum gerendum necessariae virtutes desunt. Id vero est, Pater, non magis tuum iudicare, quam nostrum, quam Societatis vniuersae: cuius tu iudicium condemnare non debes. Quid enim? paruone consensu ex iis omnibus, ex quibus tu optimum delectum iri, et insignium virtutum Praepositum censes, si comitia noua fiant, te vnum delegit? Dices opinione frustratam, quod plus de te sibi pollicita sit, quam deinde praestiteris: scilicet opinione et auditione dumtaxat notum adsciuit, non quem praeter alia munera publica eodem isto in gradu biennium ipsum, quo Vicarius fueras, erat experta, quid posset. Nam de cura quidquam a te, postquam Generalis es factus, remissum nec humilitas, quae verax est, te dicere, nec quae cernimus, credere nos patientur. Denique, quaecunque tua facultas sit, Societas contenta est. Quae recte habent, ne mutes. Qui status praesens sit, nosti: qui sit futurus, si quid mutes, ignoras. Vti hinc spes, ita inde periculum. Raro ab humanis futurorum consiliis haec segregantur. Quod ergo possidemus in praesentia quantulum cunque bonum, in incertum nobis ne voces. Illud etiam, Pater, decet te cogitare, a nobis commemorari [Note: 18 Non licet Generalibus magistratum abdicare.] necesse est: Fas tibi non esse tuo arbitratu abdicare magistratum: alioquin frustra perpetuum eum iusserit esse sanctae memoriae Ignatius. Suscepisti inuitus, non ignoramus; quia tamen Instituta vetant reiici, suscepisti. Quid autem interest primo delatum reiicere, an postquam susceperis, pro voluntate ponere? Si congregata hunc in locum Societas iuberet te Generalem esse, tergiuersari non posses: at profecto, quamdiu quod egit, ratum habet, id quod prius iussit, perpetuo iubet: tibique humeros, quos initio, quia aliter non licebat, patienter oneri subiecisti
subducere nefas est. Velles saltem noua haberi comitia. Quid si rursum te creet? An tot incommoda, tot sumptus inferes, vt nihil lucreris? Circumspice Societatem: vide quam multa quotidie domicilia statuantur, quam grauia praecipui Patrum negotia tractent. Cogita quanta rerum omnium vbique penuria opprimamur, quantique [Note: 19 Qua inde incommoda, si liceret.] sumptus vsque a remotissimis regionibus veniendo redeundoque fiant, quot labores, quot pericula subeantur. Causam profecto, quamobrem eos viros, quibus stat vigetque Societas, et non leui ex parte Catholica fides, tam longis itineribus vexes, ac tot in pericula coniicias: totque impendiis exhaustas prouincias oneres: tot inchoata opera disturbes: omnia prope domi forisque permisceas, esse nullam videbis. Vide postremo, quo istud exemplum aliquo tandem tempore euadat. Aditum aperit tempestatibus infinitis. Quoties quem quauis causa magistratus pigebit; abdicabit. Sed est adhuc aliquid deterius: fenestram aperit, vnde olim indignus (quod Deus procul auertat) improbusque Praepositus istum in locum surrepat: atque, vt est in sacro Apologo, principarum a bonis felicibusque reiectum arboribus infelix et spinis horrens truncus excipiat. Nam probi viri idoneique latere acsubiici amant, non praesse: onus periculumque defugiunt. Ita disserunt vti tu: subducendas componendasque esse rationes: viuendum sibi: ad populi salutem libere, ac sine irretiendae conscientiae metu discurrendum. Caue igitur de cruce descendas; et exemplum exitiale posteritati pares. Nobis ita videtur, quoniam nec Pauli Quarti acta nos amplius tenent: nec vlla aliunde edicendae congregationis apparet causa, sed multae grauissimaeque, cur abstinendum sit, eam edici non oportere. Haec Assistentes pro rei grauitate acriter libereque, Natalis praesertim, cum dicerent, audiebat Lainius confusus, tantumque non lacrymans: demumque [Note: 20 Laomoo candor et sin cera mens.] subiecit: Adiiciam vestris rationibus aliquid ego quoque, et pugnabo contra me. Non enim fas duxerim quidquam dissimulare ex iis, quae animus mihi suggerit. Succurrit mihi testimonium conscientiae meae. Quippe ea testis mihi fidelis est, me neque mentis assensu, nec re verboue, siue aperte ac directe, siue dissimulanter et oblique tetendisse vnquam ad hunc gradum, imo eum pertimuisse: nec quidquam, quod liceret, [Note: 21 Indicia diuina vocationis ad Generalatum.] praetermisisse, vt auerterem. Et, quamuis ita ego adnisus contra sim; ac Deus notas quoque meas, quae poterant impedimento esse, palam fieri ante creationem, siue voluerit, siue permiserit; creatus sum tamen magno consensu, non praesentium modo, sed absentium quoque, qui omnes mihi suffragabantur: tametsi id ego suspicans, gauisus sum eorum suffragia non obseruari. Postea vero quam sum creatus, nihilo visus sum plus inde mihi placere: sed potius confundi et erubescere. Atque ex his aliisque coniecturis subit mihi existimare, me plane a Deo vocatum: ac debere in cruce persistere; verendumque esse, ne fuga haec ab amore proprio nascatur, qui cupiat, rebus magis vulgo gratis, mihique iucundis occupari, quam damnatum esse in omnem vitam ad legendas scribendasque litteras, atque ad mentem et aures alienis doloribus audiendis cogitandisque defatigandas. His acce debar, quod equidem crederem, nunquam scientem me, diuina iuuante gratia, quidquam contra Societatem commissurum: sique ego onus ponerem, fieri posse vt id alius, quod vos attigistis, susciperet, qui hoc animo non esset: quamuis in Societate hominem [Note: 22] ego huiusmodi nullum norim. Haec eo sensu, eaque ingenuitate optimus Pater dixit, vt Assistentes, perinde ac si eius animum hinc atque hinc angustiis pressem spectarent oculis, miseratio caperet: simul tame cura leuati non mediocriter sunt, existimantes cum sua eum conscientia reprehenderer, adeoque ipsi acriter reclamassent, nihil vltra tentaturum. Non tamen sibi ille penitus satisfecit, aut continuo quieuit: verum ad omnes, quotquot in Europa Professorum ex ordine essent, scribens ac nuncians, quae hac super re egerat Romae, ac referens pro vtraque parte a se, et ab Assistentibus dicta; in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in virtute sanctae obedientiae mandat, vti singuli, postquam rem Deo Domino commendarint, rationesque quae vtramque in partem mittebantur, quaeque praeterea cuique se offerrent, expenderint; statuto sibi prae oculis maiore Dei obsequio, bonoque Societatis, cuiusuis rei humanae, negotiique perituri affectu sublato, exponant scribantque hac de re sententiam suam: noua Generalis creatio exacto triennio facienda sit, nec ne: sententiamque sine ambiguitate perscriptam signatamque, et arcanam, vt nemo qualis ea sit, sciat, tradant, vel Commissario in ea prouincia, vbi is fuerit; vel Prouinciali in aliis; vt hi diligenter Romam, si opus fuerit, duplici via deferendas curent. Atque vt liberius suum quisque explicet sensum, curaturum se Romae, vt auctores sententiarum sibi occulti sint. Quanquam re vera mihi, inquit, istud minime necessarium videtur, quod credo, qui pronunciabit onus perferendum, quia ita censebit expedire, ita pronunciaturum: qui contra sentiet, eodem fine et consilio ductum iri: speroque fore, vt hinc nihil in animo meo offensionis suboriatur; quamque singulis debeo, caritas augeatur potius, quam vllo modo refrigescat. Itaque ego, quod in me est, paratus sum concedere et abdicare quodcunque ius, quod legitima et canonica electione ad me triennio transacto pertinere possit. Omnesque ac singulos enixe precor, vt, si aequalis Dei gloria esse videatur, hoc pondere, quod sane haud meorum est humerorum, liberum me esse velint. Placeat Deo, cuius hîc dumtaxat gloria, minimaeque eius Societatis profectus propositus est, mentes regere nostras, id vt deligamus, quod eius maiori obsequio, et nostrarum animarum, et proximorum vtilitati accommodatius fuerit. Amen. Romae, XV. Kalendas Octobris, anno salutis humanae MD.IX.
[Note: 23 Natalis ad Societatem visendam mittitur.] His litteris in omnes Europae prouincias dimissis, ordinandae Societatis curam persequens, ad eam totam in Europa visendam sub huius anni exitum misit Hieronymum Natalem: cum res praesertim in Hispania turbulentae perurgerent, quemadmodum infra narrabitur. Eodemque tempore nouam in Italia prouinciam instituit. Etenim Italiae Collegia, vbi Lainius, qui
eam prouinciam sub Ignatio administrabat, post eius decessum Vicarius sublectus est, a summo [Note: 24 Societatis per Italiam qualis administratio hoc tempore.] Societatis capite regi omnia coeperant. Dein post congregationem generalem tres designatae prouinciae, quarum Neapolitana haud dum Collegia nisi Neapolitanum ac Nolanum complexa protinus Salmeroni commissa. Anno post Collegiis, quae Venetiis, Patauij, Bononiae, Ferrariae, Mutinae, Genuae erant, Benedictus Palmius est praepositus: et Longobardia prouincia nominata. Huius denique anni lapsu Genuensi Collegio, Florentino, Senensi, Montis Politiani, Perusino ac Lauretano sub vnius Prouin cialis procurationem redactis, eis Ribadeneira praepositus est, qui vna cum Oliuerio Manaraeo, ac Ledesma tertio Nonas Nouembris solennia quatuor vota professus erat. Prouincia, quod pleraque domicilia in Hetrusco erant solo posita, Hetruria nominata. Foroliuiense Collegium Longobardiae subiectum est, et inde ad Hetruriam Genuense translatum, sedes ferme Prouincialis futurum. Domicilia, quae Ameriae, Tibure, et in Tusculano erant, quaedam quasi Romani Collegij membra habebantur: eoque vnacum Romanis domiciliis vnius Generalis procurationi reseruata sunt. [Note: 25] Per Italiam mira plane plurimarum ciuitatum studia erant Collegia postulantium. Ariminensis ciuitas sex e prima nobilitare cum litteris mandatisque id curatutos legauit, nec nisi gratiarum actione, bonaque ostensa spe tantae caritati licuit respondere: et tamen toto huius spatio anni vel ad nouas instituendas colonias, vel ad supplendas veteres, Roma haud minus centum viginti egressi. [Note: 26 Collegij Romani res.] Circiter XII. Kalendas Iunias instructis iam nouo in Collegio classibus scholae haberi coeptae maiore animi impetu docentium pariter atque discentium. Dilata in solennia Nouembris initia reliqua celebritate, in praesentia pium duntaxat ac doctum spectaculum ad Sanctissimae Eucharistiae venerationem octauo die, quo anniuersario more circumfertur, est praebitum. Eo die cum per aream, [Note: 27 Apparatus in supplicatione cir eumlati Christi corporis.] quae pro foribus Collegij tum erat, deferretur, ad caeterum apparatum exornati sunt parietes ingenti numero carminum, et metri et linguarum multiplici varietate. In Latinis Graecisque et Hebraicis, Itali etiam modi multifariam, Hispanique et Galli visebantur. His Belgici, Germanici, Boemici, Polonici, vt cuique genti ratio numerorum est, accedebant; quo populorum omnium linguis, tum maxime Deo grates laudesque de tam admirabili beneficio redderentur, cum illud obscurare impietas barbara nitebatur. A prima luce cernere erat aream legentibus et exscribentibus refertam: et illud in Vrbe omnium nationum frequentia nobili iucundum erat, quod quisque suaegentis ibi poesim inueniens vernaculam suauitatem in aliena patria, solique natalis sui dulcedinem regustabat. Ara quoque stabat eleganter extructa: in qua dum ritu consueto parumper diuina hostia deponitur, eam pueri duo, quo cultu mos est Angelos pingi, decenter ornati, facto ad id ingeniose breui carminepie venusteque salutarunt. Nec vero in ediscendis [Note: 28 Cultus Sanctoum.] promendisque litteris, quam in solidarum virtutum studio Romani alumni Collegij intentiores erant. Ad caetera pietatis ac voluntariae vexationis genera id hoc anno addidere. Vbi dies accedebat sancto cuipiam viro sacer, cuius in clientela aliqua natio esset, qui Socij ex ea natione aderant, conuenientes inter se, aliosque inuitantes pridic faesti diei, in eius Diui honore, et ad eiusdem patrocinium sibi suaeque nationi conciliandum, sese publice verberabant. Eosdem coetus agere, eamdem suscipere sponte poenam ad Sancti, cuius nomen ferebant, venerationem omnes quotquot aderant cognomines aggressi. Quibus diebus gymnasium silebat, ad praelibandam animarum praedam, ad quam auide inhiabant, ingenti cum siti egressi per compita Vrbis et fora serebantur, non sine odio circumforaneorum cerdonum nugas inopi turbae venditantium; sed maximo cum quaestu rusticorsi, quos ad sacras et necessarias curas ab damnosis oculorum auriumque ludibriis auerrebant. Iamque ipsimet rustici, vbi Collegij alumnos videbant, gnari quid venirent, parabant humaniter audientiam: eum demque in locum, vt quae coepti erant doceri, perdiscerent, referebant sese proxima feria. In longiore vero autumni cessatione morem tenuere consuetum, vnoquoque per libellum indicante Rectori quid e solennibus functionibus piis, vel peregrinationum, vel exercitiorum spiritualium, vel vilium domi et in nosocomiis laborum mallet. Missi quatuor suo quisque [Note: 29 Missiones circa Romam.] cum Socio circa Romam Cardinalis Sabelli Vicarij Pontificij litteris commendati, sed absque viatico vllo: admonitique vt concionatentur, traderent elementa necessaria fidei, audirent confessiones, presbyteros modeste ac prudenter ad officium excitarent, et, cum caritate siquid in iis desiderari cernerent, admonerent, monitis, quae posthacsequerentur, scripto relictis: conciliarent paces, ludimagistris atque discentibus apta hortamenta adhiberent, denique Sodalitates ad suas quamque leges, quibus ferme optimis continentur, seruandas impellerent. Nec minor, quam superiore [Note: 30 Qua celebritate studia repetiin.] anno relatus est fructus. Litterarum inde studia repetita celebritate ingenti. Cum triduo de rebus diuinis, quatriduo de naturalibus acriter disputatum esset, octauo die Latine, Graece, Hebraice declamatum, et fabula data est, summa quotidie virorum nobilium doctorumque frequentia. Doctor Ferdinandus Iaen ex Hispania profectus in locum Iacobi Auellanedae, cui repetenda Hispania fuit, quod Romanum caelum incommodum erat, docere Theologiam coepit, Philosophiam Petrus Parra item nuper ex Hispania missus. Reliqui superiorum classium Magistri haud mutati.
[Note: 31 Robertus Bellarminius et Ritciardus Ceruinus in Societ atem recepti.] In sobole, quam hoc anno Deus nouam summisit, egregium adolescentium par Mons Politianus dedit, Ricciardum Ceruinum, et Robertum Bellarminium consobrinos, Marcelli Secundi Romani Pontificis nepotes, illum ex fratre, cui Alexander; hunc ex sorore, cui Cynthia nomen fuit. Inuicem ignaros coepit diuina vox ab curis fugacibus ad studium aeternitatis vocare, dum Patauij Ricciardus subsidia ad crescendum doctrinae quaereret: Robertus côdem esset eadem [Note: 32 Ricciardi vocasio.] causa propediem abiturus. Sed Ricciardus, vbi sanctioris vitae succensus amore est, et ad firmandam constantiam nun cupato voto Societati se dedicauit, et ab Iuris ciuilis cognitione ad Philosophiam transtulit, vt religiolis muneribus aptiorem.
Iamque anno superiore cum Gagliardis Patauinum manipulum cumulasset, nisi parentes, quorum absque bona gratia Lainius commoueri vetuit, retardassent. Verum, dum veniam ab ipsis per litteras petit, re a Roberto quoque cognita, communicatis inde sanctis consiliis, vehementer se mutuis litteris confirmarunt. Eoque laetior reuo catus in patriam Ricciardus reuertit, quod consociaturus arma cum tanto commilitone esset. Parentes, vt Christiana gerebant pectora, nihil moliri ausi, vnde caeleste semen in animis liberûm grauius periclitaretur; tantum ex ipsomet Lainio precati, vt annum explorandae constantiae daret. vbi id Lainius, pro tirocinio dicens fore, concessit, in pagum Ceruinorum, cui Viuo nomen, ambos abduxere. Hîc tempus non sine litteraria exercitatione exigebatur. Quippe in morem Academiae singulis diebus a prandio conuenientes, Alexander ipse paterfamilias Georgica Virgilij: filius eius, Ricciardique minor frater Henricus, qui postea Protonotarius et vtriusque signaturae, vt vocant, Referendarius obiit, orationem Demosthenis de corona, Ricciardus Poeticam Aristotelis Graecam, Robertus orationem Tullij pro Milone explicabant. At interim Ricciardus aegritudine odioque mortalium rerum tabescebat. Quae iucunda vulgo suauiaque habentur, erant illi spinarum instar ac fellis. Sordebant honores: diuitiae laquei videbantur: humana omnia coenum ac lutum: nec nisi ad homines cruciandos valere, in ea voce Psalmographi [Note: Psal. 38.] semper animo fixus, Vniuersa vanitas omnis homo viuens. Mortales miserabatur ex animo, quod prae caecitate sua rerum eiusmodi non viderent inanitatem. Huius generis querimoniis oneratas litteras ad Patres Societatis dabat: quas cum a cognatis suis intercipi animaduerteret, nihilo tamen minus scribebat, gaudens, vt ipse loquitur, cerni suas litteras ab iis, a quibus retardabatur, vt legentes in iis animum suum, intelligerent quam sibi graue et acerbum saeculum esset: ac tandem id, quod differrent, omnino concedendum [Note: 33 Roberti indoles ad pietatem ac litteras.] esse sibi persuaderent. Roberti paulo minor aetas erat, pietas par, indoles ingenij maior. Is in ea rustica libertate totus in vita, quam meditabatur, defixus, eius quasi tirocinia positurus, coepit ad pagi incolas concionari miro ardore, et audientium plausu; qui ab adolescentuli ore pendebant, amantes modestiam, doctrinam pietatemque non solitam admirantes. Et sane multa excellentis ingenij in ea aetate documenta praebuit. Eminebat poetica indoles: quae primum quasi flosculum, et plane dignum Musis, vt Poetae nuncupant, virginibus, partum edidit de virginitate carmen, ita compositum, vt primae versuum litterae nomen ipsum Virginitas efficerent. Multa deinde Latine et Italice carmina, et inter caetera Eclogam scripsit de laudibus Roberti Nobilij Cardinalis demortui, et Elegiam ad Abbatem eius fratrem, quae publice pronunciata sunt: et quidem Ecloga in aula magna Abbatis Nobilij, nec sine audientium lacrymis: tantaque approbatione, vt vix quispiam simile vero putaret ab tenero adeo ingenio annorum nondum septemdecim profecta esse opera tam matura. Posthaec et vias, quibus ad vitam Religiosam a Deo vocatus erat, et quas habuit cum domesticis ob eam rem dimicationes, est carmine Heroico persecutus spiritu ac vena singulari. Quod opus cum in versus permultos excresceret, omisit postea et cremauit, subeun te rubore, quod de se ipse scriberet. Hi ergo optimi adolescentes dum ruri iussu parentum agebant, consensione pari, sed aliquanto disparibus studiis, alter me ditatione magis, alter actione ad pietatem tendentes, mutuis se colloquiis exemplisque incendebant: et in taediis dilatae ab saeculo fugae praesto aderat copia caelestium voluptatum: quae degustatae acerbitatem rerum mortalium, et amarorem magis vsque aperiebant. Tandem probata satis constantia parentes, ne, si vltra tenderent, pugnare cum Deo viderentur, vtrumque humaniter ac pie Lainio per litteras commendatos misêre Romam. In iis litteris Alexander [Note: 34 Alexandri Ceruini de Ricciardo filio littera:] Ceruinus Ricciardi pater, ait se filium Deo dedicare, cuius nullam vnquam nisi ad litteras, et ad pietatem propensionem nouerat; et credere eum innocentem ac plane immaculatum esse. Quare Deum precatur, vti primum hunc, quem sibi dedisset fructum (erat enim natu maximus) volens acciperet: et quasi puro sinceroque vase ad longe lateque suum ferendum sanctissimum nomen, vteretur in laudem suae maiestatis, et Catholicae fidei incrementum. Roberti non solum Vincentius Bellarminius pater, sed etiam mater Cynthia Ceruina litteras dedit. Quae rarae pietatis matrona optimae parentis officio fungens, ita educarat Robertum, ita caeteros educabat filios, vt aueret cunctos Deo reddere: et Collegio Societatis plane se matrem pietare ac benignitate praebebat. Litterarum eius haec erat sententia: Agere [Note: 35 Cynt hiae Ceruina de Roberto suo.] se maiestati diuinae gratias, quae ad suum sanctum obsequium vocasset eum, quem plus oculis suis amabat. Quamuis enim alij sibi reliquiliberi essent (e quinque enim tertius erat Robertus) in eo tamen delicias, amoresque suos, itemquespes propter eius cum pietatis, tum ingenij indolem repositas habuisse. Et quamuis principio consilium eius summa animi aequitate et approbatione acceperit, multoque libentius ipsum Deo nunc consecret, cuisciat optima quaeque dicari aequum esse; tamen dolorem ac sensum humanitatis, qui in digressu a parente dulcissimi filij subortus est, haud posse cohibere: neque aliud leuamentum ac solatium inuenire, quam quod nosset ei meliorem quaesitam matrem, multoque praestantiorem patrem, cuius in manibus et sinu secura collocaret. Acciperet igitur illum Pater Generalis in sanctorum suorum numero filiorum: dirigeretque per vias vitae ad portum salutis, vt côdem parenti quoque via facilior per filij preces aperiretur. Non absimiles erant litterae patris. Notandum est hîc, quam parum videant mortales. Hunc adolescentem in spem sustentandae amplificandaeque domus destinauerant parentes: et tamen cui exploratum sit, eum gradum honorisvltro sequentem, ad quem tandem fugiens et inuitus euectus est, cum a Clemente VIII. Pontifice Cardinalis [Note: 36 Magna bona sape impediunt parenter dum filios volunt Relig iosos suri.] est factus, suisse vnquam consecuturum? Illud certe simillimum vero est, nisi ex religiosa obedientia adeundi Septemtrionis prouincias, tractandi res cum haereticis controuersas, docendique opportunas occasiones nactus esset; fuisse
Christianam Rempublicam eius praeclaris monumentis, cum aliis, tum nobili illo adomnes expugnandas haereses quasi armamentario carituram. Quae monuerim, vt parentes intelligant, cum suis liberis, ne in Religiosorum secedant septa, impedimento sunt, quantum saepe per imprudentiam priuatum ac publicum interuertere bonum conentur. Caeterum nequaquam magis propinquos assecuta Robertum sacra fefellit purpura, [Note: 37 Robertum Bellarminium quid maxime ad Societatem vocarit.] quam ipsummet. Quippe puer annorum sexdecim, dum secum serio reputar, vbinam inuenire tran quillitatem animi, qua via ascendere ad eam, quibus adminiculis posset; oculisque mentis in honores, quos spe sibi destinabat, defixis, attente eos diuque Iustrat; nimirum Dei claritate intus illucescente, ita breuitas mortalium rerum omnium vel maximarum sub aspectum obiecta est, acriterque commouit, vt quodam horrore concepto, curam confestim verterit ad Religiosorum inuestigandum Ordinem, in quo quam remotissimus ab omnihonorum peticulo. quamque tutissimus vitam agitaret. Cumque arcem huiusmodi nusquam munitiorem, quam in Societate reperiret, recipere se et abdere in eam decreuit. Ita et Robertus in id, quod fugiebat, per suam maxime fugam incurrit: et propinqui id, quod volebant, per id maxime, quod nolebant, inuenere; ille sua spe, hi desperatione decepti.
[Note: 38 Antonij Lega mors et virtus insignis.] Duorum adolescentium in Societatem vocatui, vnius boni senis ad societatem Beatorum euocationem subnectam. Antonius Lega Neapolitanus circiter Idus Iulias Neapoli mortuus est. Is aetate iam grandis, sed vegeta viuidaque senecta aurifex (hanc enim artem profitebatur) insignis, quarto ante anno ad consilia Christi Domini, et perfectionem fecerat gradum, postquam diuinis praeceptis in omnivita paruerat. Magnifiebat iam tum vnus e populo: cumque quidquid artificio suo quaereret, pauperibus quaereret, vulgo Inopum pater appellabatur. Quo diutius in actione virtutis exercitus erat, hoc studiosius disciplinam capessiuit potiorem. Religiosarum legum nemo Tironum adolescentium puncta et apices diligentius ac tenacius obseruabat: obedientia ad nutum Moderatoris mire volucris et accurata erat: nauusidem, industriusque et indefessus, et nunquam cessans. Cum domestici munus obiret procuratoris gratissimum domi forisque humilitatis odorem et caritatis spargebat. Christophorus Mendoza, qui Neapolitanum regebar Collegium, nunquam in eo, quamdiu domi vixit, velleuissimum commoti aut impatientis animi signum perspectum refert. Neque vno contentus ministerio et labore simplici erat: verum quidquid se offerret, ad id alacriter ac prompte admouebat manum. [Note: 39] Siquis domi decumberet, primus ille inuisere, solari, assiduus esse, ministrare paterna constantia, sensu ac suauitate materna. Neque id mirum in eo, qui vetus illud iuuandi pauperes institutum seuerioris aggressione vitae non intermiserat; sed absolutius sanctiusque obtinebat. Delicias illi ferebant esse inter pauperes agere, in publica hospitali domo versari. Ad hanc, et quoties otium se dabat, raptim excurrebat; et diebus quibusque festis per otium se onustus rosariis libellisque carechisticis conferebat. Quorum ille munusculorum largitionem ad iuuandam destitutae ab omni subsidio gentis pietatem, laudante inuentum iuuanteque Rectore, excogitarat. Eadem munuscula, vt opportunum rebatur, aliis quoque pauperibus, ac per vrbem mendicantibus diuidebat, addens piam adhortationem, vt vterentur: ac rationem, qua salutariter vterentur, ostendens. Vagis hominibus libentissime tectum ac dominum, apud quem alerentur, et opus facerent, conquirebat: vt hac vna re cum fame enectis prouideret corporibus, tum viam sceleribus infinitis obstrueret. Miseras quoque norat familias: ad easque, si quid e tenuitate mensae domesticae reliquiarum esset, quasi pater prouidus sedulo collectum ipsemet sub pallio gestabat. Cum totus in laboribus Dei gratia perferendis leuandisque proximis esset, et acri pollens iudicio vias ad id sedulo indagaret, siquae vacua inciderent tempora, vel ad agendum cum Deo profugiebat, vel quiddam piarum pingebat imaginum, exprimens adeo feliciter pietatem, vt animi sui formare exemplum videretur. Hisce in studiis sexagenarius iuuenili animo versans, post aliquot dierum febrim nihil aliud ante oculos, quam crucem Domini, quam ipsemet finxerat, nihil in ore habens, quam eius sanctissimum nomen, ad aeterna tabernacula a pauperibus praecipue recipiendus felici morre iter intendit. Funus eius Neapolitanorum multitudo ingens celebrauit. Sparsaque post eius obitum, et aucta virtutum singularium fama ad Patrum superstitum auctoritatem valuit: ac Religiosi e Benedictinorum nobili familia, qui ad S. Seuerini degunt, vt amorem obseruantiamque suam aduersus Antonium demortuum declararent, cuncti Sacrum vno die, remplo ritu funebri praeparato, pro eius anima fecerunt.
[Note: 40 Antonius Vinckius cum Sociis sex missus in classem.] Sed pietas aduersus calamitosos (quoniam ea mentio incidit) quantarum virium sit, opportune documentum subiicietur, sumpto hinc narrationis exordio. Ioannes Cerda Dux Methymnae pro Rege Philippo Siciliam administrans, cum regio iussu egregiam adornasset classem, Tripolim Africae militiae S. Ioannis aliquot ante annis a Turcis ereptam, tentaturus, Iacobum Arnedum Balearis maioris Episcopum, qui missu Regis insulae Siciliae res inspectabat, curandis, quos morbi corriperent, classiariis praefecit. Is ad hanc procurationem hominum Societatis operam destinauit. Quare enixe postulanti, duos sacerdotes, quinque laicos, qui strenui et laborum apprime patientes fore videbantur, Lainius dedit. Sacerdotum alter Petrus Beluerus fuit, qui Nouitios Messanae erudiebat: alter Antonius Vinckius tum Rector Collengij Catanensis; idem ille, qui ex hac expeditione in Siciliam reuersus, inde Treuiros eius Collegij primus Rector euocatus est, vt inferius dicam. Dum Messanae exercitus cogitur, ibique Aluarum Sandem cum Cisalpinorum copiis Prorex opperitur, magnam militum manum multiplex morbus afflixit, nec paucos interemit. Haec prima Antonij et Sociorum palaestra fuit; quanquam etiam Socij Mamertini pro virili subiere laborum partem: nec adolescentibus nobilibus, qui nostrum gymnasium frequentabant, vilia obire ministeria in leuandis omni ope iacentibus inglorium aut laboriosum fuit. Quo spectaculo et ciuitas plurimum
recreata, et insperatum miseris noua erga se spectantibus officia additum solatium est. Tandem vere primo ineunte triremibus adiunctis Pontificiis, itemque Florentinis ac Melitansibus regia [Note: 41 Zerba insula capitur.] classis soluit. Et, quoniam rectum tenere cursum coortae prohibuere tempestates, ad Lotophagitem insulam (Zerbas hodie vocant) versa, exiguo eam conatu quarto Idus Martias in ditionem accepit. Ibi caeteris muniendae arci intentis instituendi valetudinarij cura Patri Antonio demandatur. Trecenti erant aegroti: Oeconomus Episcopi in Melita insula substiterat letaliter laborans; curatores alij, vel morte absumpti, vel cura indigi ipsi iacebant: e Sociis septem, quatuor e recenti morbo haud dum satis emerserant. In his ipse erat totius manipuli praefectus Antonius, cum rei summa ad ipsum multum licet reluctantem, praesertim, ne rem pecuniariam administraret, iussu Episcopi ac Proregis supremam necessitatem proponentium [Note: 42 Sociorum in agrotis curandis laboves.] delata est. Sedulo inde accurateque, beneuole ac paterne rem Socij cuncti agere: plurimum dies ac noctes ex haurire laborum, ii praesertim quibus vires et salus integra erat. Non multis post diebus classis Turcica aduehitur, praelioque commisso Christiana infeliciter pugnat. Dum pugna initur, non procul ab classe, vna cum Canonico viro optimo, qui vice Episcopi praeerat, omnes e Societate, duo Capuccini, alij ministerius aegrorum addicti quidam, idonei ad pugnandum nulli, vel omnino perpauci in onerariam, in quam contulerant aegrotos, recipiunt sese. Nauarchus vbi [Note: 43 Mirabiliter seruatur eneraria quae agrotos vehebat.] afflictam rem Christianorum videt: praeterque capta ac demersa nauigia, quaedam deditionem fecisse, Canonicum, penes quem summa rerum in oneraria erat, simulque Patres idem vt faciant, cohortatur. Iam enim etiam explosa bombarda hostis vela colligi ac cedi iusserat. Canonicus excelso fidentique animo nauarchum auersatus; seuerisque verbis ac minis deterritum ad constantiam vrget, et vela in fugam explicare iubet. Qua ex constantia tantum repente accessit nauarcho animi, vt extemplo explodi bombardam iuberet, quae indicium barbaro esset abnui deditionem. Exiguo vento oneraria Siciliam versus iam ferebatur. Hostes cum alibi prope debellassent, septem triremes ad onerariam mittunt. Illae dum accedunt, Canonicus, Capuccini, cuncti e Societate, nauarchus, aliique nonnulli raptim purgant confessione noxas, ac fusis ad Deum precibus ad propugnationem pariter sese accingunt. Nemini licebat, nec libebat tanto in discrimmine ab opere vacare. Religiosi quoque subuectare tormentarium puluerem, bombardas instruere: quaeque erant opus, administrare. Si qui prae metu se e nautis ab derent, conquirere, protrahere in medium, animum facere, ad opus admouere. Hac contentione ad horas duas septem triremium repulsa vis est: cum repente nouem praeterea accurrunt, multiplicantque certamen: mox et vndecim, inter quas vna insignis, quae princeps totius classis videbatur, conuolant, et oneriam tantum non circumuallant. Nihil tamen nauarchus, nihil caeteri animum despondêre. Septem ac viginti optime armis ac pugnatoribus instructae triremes, eaeque victrices iamiam vnam nauim nudam praesidio voraturae videbantur: sed nimirum hinc Deus, impiorum inde furor pugnabat. Cum ictus hostiles magna ex parte irriri caderent, immanisque tempestas in horrificum dumtaxat tonitruorum perpetuorum fragorem euanesceret: oneraria cum saepe alias feliciter bombarda hostem perculit, tum demum summo in discrimine collibrato in eam, quae princeps putabatur, ictu, ita eam indepta est, vt signo vno pharoque abrepto, partem quoque puppisabstulerit: quo admonita malo ea repente obducto velo, se pugnae subtraxit, ac principem mox caeteris consecutis, expeditus [Note: 44] onerariae in Siciliam cursus fuit. Horas prope sex pugna tenuit: octo amissi, in his alter Capuccinorum, et gubernator qui clauum rennebat. Duae res humanam opem spectantibus saluti videbantur fuisse. Primum, quod Ioannes Fontius e Societate laicus, qui sciens ac strenuus olim pugnator ab saeculari ad Religiosam transierat militiam, in consimili quondam versatus periculo, cum animaduertisset rudentibus bombardae ictu abruptis vela concidisse; id ne contingeret, auctor fuit antennas ad malum tenacius alligandi. quod cum factum esset, vsui plurimum fuit. Nam etsi in conflictu discerpsere hostium tela rudentes, nunquam tamen alarum suarum remigio destituta est nauis: et ad vltimum illum felicemque ictum, quo salus parta est, bombardam instruxerat idem ipse, et collibrarat. Deinde quod hostes ausi non sunt, proxime admotis triremibus cominus onerariam aggredi, in eamque transcendere, metu (vt credebatur) insidiarum: quod cum fere nemo in naui appareret, atque egregie tamen propugnaretur, magnam aliquam abditam ibi esse militum manum suspicabantur. Nemo tamen tantam remmiraculo eximebat. Quare nauarchus non suam esse iam onerariam solebat dicere, sed Canonici hominumque Societatis, quibus eam Deus aperte donasset. Illi vero aiebant Deum ostendere voluisse, quam sibi grata sint aduersus aegros pietaris officia.
Haec in mari Libyco gesta. Caeterum et Borealem oceanum hoc anno, et longius internum mare Societas nauigauit, in Hiberniam et in Cyprum [Note: 45 Seeunda in Hiberniam Societatis missio.] hominibus missis. In Hiberniam iam olim Nuncij Apostolici abierant Paschasius et Salmeron: sed propter Henrici Anglorum Regis dominatum nihil propemodum agi licuit. Mortuo Henrico, et filio Odoardo Sexto, cum regnum Anglicanum ad Mariam Catholicam peruenisset, vt in Anglia, sic in Hibernia religionis res coeperunt caput attollere. Caeterum et hac breui indignis erepta mortalibus, cum Elisabetha, quae ei successit, iam se pro haeretica palam ferret; Hibernia, quanquam maximam partem vera ac prisca obtinebat sacra, et in Romanos Pontifices vulgo gens non modo vt Christianorum sacrorum Antistites, sed vt Principes nominatim suos (cum eorum ditionis sit) optime animata erat; tamen propter et magistratus haereticos, et commercia Anglorum in maritimis praecipue locis non pauci velut contagione inficiebantur. Ideo Ioanni Morono Cardinali eius insulae patrono necessarius videbatur vir pius ac prudens, qui clementer res viseret: et cum laicos, tum Ecclesiasticos in pietate Catholica, Romanique Pontificis obedientia confirmaret. Hominem huiusmodi Pontifex hoc in munus ab Lainio postulat. Designatus est Dauid Wolfjus, quod et caetera
[Note: 46] idoneus videretur, et Hibernus ipse natione locorum gentisque erat peritus, addito socio nationis eiusdem. Dauid rebus Vallis Tellinae compositis, Fossani, vbi supra diximus praeceptoriam Posseuino traditam, vna cum eo vtilibus fungebatur laboribus. Hunc in Vrbem accitum Pontifex primo creare Episcopum voluit; dein cum Apostolici Nuncij potestate, et honoris insignibus mittere: sed Lainio vtrobique contra rogante, tum vt in Societate humilitas Religiosa in corruptior feruaretur, tum vt liberius ipse, qui mittebatur, agere posset; eoque minor apud haereticos esset inuidia, quo tectius ac quietius ageret; noluit Pontifex dissentire. Potestatem igitur Apostolici Nuncij, quae ad animaum emolumenta necessaria erat, cum Dauide omnem communicauit: sed externi tituli ornamenta, et insignia honoris remisit. Dedit autem praeter caetera in mandatis, vt videret vbi Episcoporum sedes vacarent: ac referret ipse quos iudicaret idoneos, vt inutilis ac laboriosa Romam profectio et ambitio noxia tolleretur. Idem in sacerdotiis quibusdam maioribus eius insulae faceret, quorum traditio ab Vrbe peteretur. Viatico a Pontifice, bonoque insuper piacularium sertorum, aliarumque his similium rerum numero instructus [Note: 47]XI. Kalendas Septembris Roma profuctus est. Captus in oppido Condiuico pro Lutherano est, cum suspecta essent omnia, et quatuor dies vexatus: in sancto Malo cum sarcinulas suas imposuisset in nauim, vsque Burdegalam quamuis comite inuito, pedibus processit. et fuit diuinus instinctus: nam ea nauis et sarcinulae eius omnes perierunt. Iam summa erat hiems, et quamplurimae naues in oceano illo paucis ante diebus perierant. Inde multi suadebant Dauidi, vt mitiorem opperiretur anni tempestatem. Ille tamen paratam eo tempore soluere negotiatorum nauim cum reperisset, turpe esse dicens, plus cos mortalis causa lucri audere, quam Religiosos, vt aestimatas Dei sanguine animas lucrifaciant: sique illis tanta salutis esset spes, multo sibi maiorem adesse oportere nil nisi diuinam sequenti gloriam; nomine implorato Domini conscendit.
[Note: 48 Cypria missio.] In Cyprum nouo cum Archiepiscopo (is erat Philippus e clarissima Venetiis Mocenicorum familia, qui omnibus modis virum de Societate expetiuerat) Emmanuel a Monte maiore Lusitanus, Italice sciens, bonus concionator, et acer operarius missus est. Societas quae ferme iam totum et Orientis oceanum nauigarat et Occidentis, internum mare (nisi forte Ignatij in Palaestinam nauigationem numeres) nondum vltra Siciliae oram penetrarat: cupiebat autem aditum aperiri sibi ad iuuandas, qua posset ope, Orientis Ecclesias tantopere laborantes, quo primorum Patrum vota prima spectarant: ipseque olim Iulius Pontifex Tertius Collegij in Cypro condendi potestatem fecerat. Eo libentius Archiepiscopo Mocenico est concessus Emmanuel. Is vii. Kalendas Augusti Roma profectus, quacunque iter faceret, relictis feruoris sui vestigiis, haud sine animorum lucro Venetias venit. Ibi statim negotio intentus, dum [Note: 49 Emmanuelis a Monte maiore feruor.] carcere clausos inuisit, homine, qui annum iam duodecimum diuinis mysteriis abstinebat, ad poenitentiam ad ducto, vi. Idus Augusti vna cum socio Clemente nauim conscendit sine vllo ad nauigationem apparatu, Dei penu et arca fretus. Mirabantur vectores, quid ita, cum trepide pro se quisque alij sarcinas suas inferrent, ipsi cessarent: quaerentique causam Archiepiscopo respondit Emmanuel: De ipsis solicitus Antistes ne esset, habere iam se sua secum omnia, abundeque sibi esse prouisum. Haec dixit Euangelicam describens paupertatem (quam Sanctorum more ditissimam, ac pretiosissium exilij huius thesaurum in litteris suis appellat) in eaque reposita sibi omnia interpretabatur. Inde tamen, quod scilicet Antistes audito Patribus omnia parata esse, nihil praeterea prouidebat, est factum principio, vt exoptatosilli sanctae paupertatis gustarent fructus, ac ne certi quidem receptaculi quidquam haberent in naui. Sed breui patuit, Euangelica inopia quantum vectigal sit. Vbi cognitum est nihil eos prouisi habere, sic affluxere omnia, vt in repudiandis, quae ad commode diuersandum, ad victum vestitumque certatim vectores et Antistes, eiusque familia deferebant, dimicandum assidue esset. Nec minus erat in eos liberalis Emmanuel. [Note: 50] Omnes qui vehebantur, ita paulatim instituit, vt non scelera modo imptaque in diuinum Numen ac Sanctos Caelites dicta, consueta nauticae turbae vitia, ex toto propesummota essent: sed multa etiam recte pieque quotidie facerent. Sub ortum occasumque Solis videre erat vel singulos, vel binos huc illucque digressos Litanias, rosaria precesque alias percurrentes: et gratissima piis auribus admurmuratione loca nauis omnia personabant. Diebus Dominicis Emmanuel Missa absque sacrisicio, quatenus licet in mari, peracta concionabatur: singulis verio diebus modo hos, modo illos alloquens docebat, excitabat, ad meliora pellebat. Multorum audiit confessiones, et quidem nautarum ab multis retro annis, quibus omiserant, repetitas. Nec Clemens (quantum eius ferebat conditio) fegnis erat: cuius praecipuus labor in curandis, si quorum valetudo caderet, ponebatur. Erant in eadem naui viri nobiles Cyprij. Cum his id quoque lucri est factum, quod ex duorum gustu, vbi descenderunt in Cyprum, honorificam de toto Ordine expectationem concitarunt. Caeterum exiguam bonae [Note: 51 Status religionis in Cypro per id tempus.] spem frugis se reperisse Emmanuel refert. Viri nobiles plerique ritus tenebant Latinos: Graecos feminae. Praeter hos praecipuos Maronitae erant, nihil ferme prudenter ab Catholicis discrepantes, tum Iacobitae, Cophthi, Armeni sub Episcopis suis. In eadem familia, intraque eosdem parietes vir, vxor, liberi, alij alios profitebantur ritus, paucique vnum quempiam integre et constanter: sed quae cui in quoque blandirentur, ea notarant et consectabantur; adeo vt vnus idemque cum caeteris diebus Graecum se profiteretur; feria tamen quarta, qua interdictus Graecis est vsus carnium, more viueret Latinorum: et, qui de caetero Latinos se quebatur, die sabbati, quo Graecis carnibus vesci fas est, graecaretur: denique Latinorum quoque sacerdotum nonnemo ritu Graecorum vxores haberet. Plurima huiusmodi monstrorum farrago succreuisse turba dicebatur per absentiam Pastorum, quos longo iam tempore annis, vt aiebant, septuaginta aedes primaria nullos vidisset. Eo noui Archiepiscopi gratior bonis a duentus accidit, quem Nicosiani ciues (Nicosia enim Archiepiscopi erat sedes) apparatu, pompaque maxima celebrarunt.
[Note: 52 Emmanuelis in Cypro labores.] Concionabatur Emmanuel singulis diebus Dominicis, ac religiosioribus aliis: verum plerisque Italice Latineque ignoranribus haud late admodum patebar vtilitas. Fructuosior erat catechismi explicatio, quam in Antistitis aedibus Clero vniuerso, multisque nobilium ciuium, aliquot praeterea e Religiosis familiis audientibus ter in hebdomada obibat. Verum cura eius prima in Antistite adiuuaudo, ipsomet sic volente, sita erat. In Ecclesiis visendis, in corrigendis moribus, et probanda doctrina Cleri, in deliberationibus omnibus adhibebatur. Hac in re sui praecipuum laboris fructum ponebat, sperans fore, vt in membra a capite salubritas permanaret. Collegij Societatis instituendi necesitas ingens, spes apparebat exigua. Tandemque Archiepiscopo ad Concilium Tridentinum euocato, ipse quoque Emmanuel in Italiam rediit Collegij re infecta. Quod si conditum esset, haud profecto mediocriter et ad alia, et in id rempus opportunum fuisset, cum decennio post nobilissimum regnum tanto Christiani nominis detrimento oppugnatum et occupatum a Turcis est.
[Note: 53 Bobadilla res in Dalmatia.] Epidauri in Dalmatia nec tanta necessitas et spes maior se obtulit. Nicolaus Bobadilla Iaderensi Ecclesiae, et Archiepiscopo opera vtiliter nauata, Epidaurum, vti fuerat ab eius Reipublicae Antistite rogatus, excurrit. Eius non multis concionibus auditis, et caetera iuuandi proximos ratione ac dexteritate perspecta, Collegium Societatis instituere communi consilio Respublica decreuit: eaque de re ad Lainium litteras dedit. In iis litteris ait, iam diu sibi fuisse in votis Collegium instituere sacerdotum eiusmodi, ex quibus et caeteri sacri viri exempla, et populares praecepta christiane viuendi caperent. Habere enim persuasum [Note: 54 Reipublica Ragusaeae pietas.] oportere in Epidaurensi Republica Christianam sanctitatem florere vel maxime: vt, quoniam adeo vicinos habet Christi hostes, et aduersus eorum corruptelas tuta sit, et vero etiam innocentia morum arguat, ac pudore suffundat. Quales optabat sacerdotes, dudum se fando audisse, modo ex Bobadillaevita actionibusque vidisse, sacerdotes esse Societatis Iesu. Quare aliquot sibi horum concederet, tres minimum operi inchoando. Satis intelligebat Lainius peropportunam fore Societati sedem Epidauri, tum propter Illyricae linguae vsum late patentem; tum etiam, vt inde ad Turcarum quoque prouincias pedetentim aditus capraretur. Sed operarum angustiae non permisere nisi duos sacerdotes concedi, ipsum Bobadilla, et Lucam Salernitanum vna cum vitae domesticae adiutore. Volebat hos ciuitas in curiae aedibus diuersari, sed Bobadilla cum in quartanam permolestam esset implicitus, monasterium S. Iacobi, quod est Religio sorum [Note: 55] S. Benedicti, praetulit. Erat in eo monasterio Abbas Chrysostomus doctrina et pierate notus, et nostri Ordinis, cuius in Tridentino nuper Concilio, cui ipse quoque interfuerat, specimen ceperat, studiosus in paucis. Hîc tria, quae ibi sunt eius Ordinis monasteria, in quam optimam reuocare formam meditans, Lainium enixe rogauit, vt ea per quempiam Sociorum quandoque in anno inspicienda, praeceptisque formanda susciperet: atque ad idem opus Bobadillae consilio et laboribus vti cupiens, eum apud se habuit, miraque aegrum pietate tractauit. Nec sanc Bobadilla, quamuis affecta valetudine, vel ciuitati, vel monasterio deerat. Ad caetera Societati consueta munera, quae P. Lucas quoque strenue obibat, vbi sanctiores dies recurrerent, verba ad populum faciebat in primario templo: ac ter in hebdomada in monasterio, Abbatis Chrysostomi rogatu, iunioribus eius Monachis, quos idem multos adscripserat, suumque ad ingenium formabat, Magistri sententiarum quartum librum interpretabatur, eosdemque ad pietatis disciplinam ascetica B. Ignatij formula excolebat. Caeterum ne hic quidem Collegij institutio sortita est exitum.
[Note: 56 Collegium in Valle Tellina inchoatur:] Indignius tamen in Valle Tellina cum constitutum iam esset, disturbatum est. Antonius Quadrius re sua familiari Collegio extruendo donata, cupiens primo quoque rempore Collegium in effectu, eoque patriam suam praesidio munitam videre, Praga Pontem redierat. nec minus erat eius studium vxoris cum priuati amore sui profectus, tum communis popularium. Sex igitur Septembri mense eo missi, tres sacerdotes, totidem nondum sacris initiati: iussique omnes quam lenissime agere, a publicis etiam abstinere concionibus, ranturaque Magistrorum titulum praeferre, ne quam cuiquam mortalium offerrent calumniarum causam, et Grisones dominos exacerbarent. Quippe in dies peiore in locum religionis redigebatur status; indignumque editum erat decretum, vti vbi vel vnus esset, qui audire lutheranismum vellet, impendio publico concionator ex ea secta aleretur, erepta Catholicis publice dicendi potestate, nisi eam certis conditionibus, et mercede magna redimerent. Exiguo huic manipulo [Note: 57] Sociorum praefectus est Tarquinius Rainaldus Romanus, qui nuper in Romano Collegio Theologicae doctrinae metam attigerat, humanarum vir diuinarumque rerum bene doctus, spectataeque virturis. Quanta Antonij Quadrij eiusque coniugis, quanta Marci Antonij Archipresbyteri, qui adiungere se numero Sociorum auebar, quanta oppidi totius ad conspectum Patrum laetitia et gratulatio extiterit, nequaquam procliue relatu est. Caeterum quo cumulatior ea fuit, hoc breui in tristiore sollcitudinem vertit. Haud multis interiectis diebus [Note: 58 et a Grisonibus tollitur.] multorum eius Vallis oppidorum Praetor Equiti Quadrio nunciat se litteras et mandata Grisonum habere, vt eos Magistros, qui nuper Pontem aduenissent, tota Valle Tellina cogat abscedere: se quoque Catholicum esse, eoque nolle id pro potestate facere: ipse potius amice moneret, ad suos pacate redirent, nec vim vltimam expectarent. Negauit Antonius id se facturum, vel fieri passurum, quoad manifestum sibi fieret id omnium plane, qui inter Grisones Rempublicam admmistrant, sententia consensuque imperatum esse. Neque enim se ignorare in eorum legibus esse, vt decretum iussumque nullum obseruetur, quod communi ordines ac foederati omnes eonsensu non ediderint. AEquum esse Praetorem, quando quidem Catholicus est, negntio, quod in religionis commodum cedat, pro sua viriliparte patrocinari: supersedereque iussum exequi, quoad liquido constet rem recte et ordine actam esse. Haec III. Kalendas Nouembris gesta sunt. Nec multum spei Praetor Quadrio reliquum fecit. Postero die Collegij discrimini vulgato per oppidum, oppidani vniuersi cateruatim viri seminaeque Sondrium (ibi erat sedes Praetoris) accurrunt. Praecipue
acriterinstat nobilitas: denique id exoratum est, vt, quoad pitachium celebraretur (est hoc apud eos genus concilia buli minus, quam comitia) Patres maneret. Summa apud Pontanos in inuidia erant quidam Equitis Quadrij consanguinei, praesertim duo Iuris periti. Hi, quod Antonius carebat liberis, cum ad eius hereditatem, vt iis locis Amplam, oculum et cupidinem adiecissent, clanculum de eiiciendis Patribus vulgo agere putabantur, quo rem Collegio destinatam ad sese raperent, praeamore pecuniae ad summouenda Catholicae [Note: 59 Auaritia quanta vis.] fidei praesidia haereticis acriores. Adeo verum est, qui opes immodice cupiunt, ab fidei naufragio prope abesse. Hi, vbi viderunt Antonio certum esse Collegium perpetuum facere, et mansuris vectigalibus stabilire, non dubitant Patrem Tarquinium conuenire ac rogare, ne contra omnia iura moresque gentium spoliari ipsos penitus hereditate sinat. Quod Patres auctores fuerint, id Antonium haud aegre facturum: seque Patribus rem acceptam graco animo relaturos. Respondit Tarquinius sibi ante paucos dies notum Quadrium non fuisse. Homines Religiosos, quipatrimonia sua reliquissent, profecto alieni amore in eam Vallem non venisse. Adesse ibi se eorum iussu, quos Christi Domini loco vitae suae moderatores susceperant, paratos, si tempus ferret, vitam et sanguinem ad animarum salutem, non solum Quadriis, sed omnibus populis dare. Caeterum, si Antonius se audiret, curaturum, vt here ditatis multam iis legaret partem. Nam quanquam, quemadmodum instituerat, consecrare Deo praestantius opus erat, tamen ad conseruandam cum omnibus pacem, id se, quod peterent, suasurum: nec defuturam paucis Religiosis alendis cum caeterorum ciuium prouidentiam, tum vero Patris caelestis curam. Visi sunt abire gustata hac specula mitiores. Interim Antonius ad conciliabulum abierat, Collegij causam praesens commendaturus: et Patres docere coeperant magnum puerorum numerum: quos tres in classes tributos tres docebant Magistri. Ex oppidis autem pagisque vicinis plures quotidie confluebant. Defuncti se tempestate Pontani rebantur, cum repente tristis ab Antonio primum nuncius accipitur. Decretum in pitachio, vt Collegium prorsus amandaretur: idque ipsum paulo post, dicta die, qua extra fines Vallis essent, pro potestate [Note: 60 Pontanorum pietas.] Praetor edicit. Populi qua iracundae et indignabundae voces, qua lamenta et gemitus audiebantur, tamen parendum erat. Decreuere communi consilio Pontani, vt Patres Edelium ad fines Canonicae vallis oppidulum procul inde viginti millia passuum Venetae ditionis secederent; ibique comitiorum, quae initio insequentis anni habenda erant, exitum praestolarentur: haud passi Comum redire, aliamue interiorem Italiae vrbem repetere: ne, si quid ipsi in comitiis impetrarent, quod non desperabant, fixa alibisede, sibi non redderentur. Edelium igitur extremo Decembri persumma frigora, et vidique niue alta obrutas valles abiere. Ibique benignitate Pontanorum, qui omnia abunde suppeditabant; et, vt Apostolus loquitur, non solum sua, sed et oculos suos, si fieri posset, eruissent, et dedissent eis, comitia opperiebantur. Interim cogere pecuniae magnam vim Pontani, vt dono ingenti animos caperent dominorum, conciliare gratiam Principum, curare commendatitias litteras a vicinis et a longinquis, nihil sane omittere, quod cupidissimos salutis suae viros facere moris est. Adeo vt non suam, sed tam bonorum virorum vicem Patres dolerent; et ex intimis angerentur sensibus, quod tam dignis omni auxilio populis, tam interclusae ad auxilium essent viae.
[Note: 61 In subalpinas valles primus Societatis aditus.] Sed dum in vnam vallem aditum Satan obsepiebat, in subalpinas complures, totamque Ducis Sabaudi ditionem lenissime Deus aperiebat. Antonium Posseuinum, de quo in plenum supra narratum est, quo arctius sibi deuin cirent patroni, praeceptoria S. Antonij, quae Fossani est, alligauerant. Eam Deus in magnarum rerum occasionem vertit. Quippe vbi ille Romam ad Societatem Patauio venit, didito rumore mortuum esse, cum eam cupide quidam inuasissent, rem vt rite componeret, et religionem Catholicam eâdem operâ Emmanueli Philiberto Sabaudiae Duci et Pedemontium Principi commen daret, mittendum Lainius duxit. Cui discedenti post alia, hoc instar omnium praecepti dedit. In rebus agendis consiliisque capiendis praesentem adesse bi ipsum existimaret. Huius initio anni, quanquam priuatae pietatis et constantiae gratia sponte sua tribus se Religiosorum obligarat votis, tamen etiamnum. Nouitius, cumque pristino cultu ac titulo Commendatarij, nempe ad domesticas res maiore cum libertate tractandas dissimulata Societate profectus est. Niciae Ducem conuenit, perque amanter exceptus, vbi, quae pro sua priuata re petierat, impetrauit, captata occasione rem religionis publicam aggreditur. Multa iis in locis bello ante a Gallis capta ex pacis et affinitatis legibus Princeps nuper recuperauerat, Inde Posseuinus sapienter [Note: 62 Posseuine sapiens collequium cum Sabaudia Duce.] ingressus monet, quando veterem sibi ditionem subalpinorum Deus reddiderit, curet ipse vicissim subiectorum sibi populorum animae vt Deo red dantur. Hac re non aeternum modo beatumque sibi regnum in caelo paraturum, sed terrenae quoque ditionis firmamentum. Plus nimio quotidie cerni, mortales cum ab Romana Ecclesia, hoc est a Deo, defecere, continuo aduersus humanas quoque potestates fidem fluxam gerere: vel ipsam [Note: 63] ante oculos esse Geneuam testem. Cum auide Emmanuel audiret, iuberetque quid opus facto censeret, promere; Posseuinus sibi quidem ad morum fideique sincerae iis in locis restitutionem opportuna haec videri subiecit. Primum quoniam per impunitatem ac licentiam bellicam in Religiosorum monasteriis miserum in modum seuerior disciplina conciderat, ac plerique sanctis indigni familiis, quarum nomen profitebantur, sanctoque indigni, quo tegebantur et commendabantur, habitu, per morum ac doctrinae corruptelam secum populos trahebant in praeceps, ad Generales Ordinum, eorumdemque patronos Cardinales daret litteras, quibus rogaret, vt, quando sublatis diuina benignitate bellis, reddita commercia erant; ea coenobia visenda, summouendos malos, ac substituendos, qui incorrupta doctrima et vita ad bene agendum sentiendumque duces multitudini essent, curarent. Deinde, quia superstitiones multas et scandala inferebant in corroganda ex populis stipe Quaeituarij Abbatiarum, quas multas in ea vicinitate Religio
militaris S. Antonij Viennae Gallicae habet, ne id negotij per haereticos, neu per apostatas, aut alioqui improbos impentosue sacerdotes, sed per idoneos viros administraretur, qui apud quos agerent, bonum Christi odorem diffunderent. Ergo litterae ad magnum eius Religionis Priorem, et ad Cardinalem Turnonium eiusdem patronum darentur. Quod feliciter curatum est: et mox Tridentina Synodus Quaestuarios sustulit. Postremo sacerdotia, quantum in se esset, deferri nonnisi ad eos sineret, qui fideliter ac prudenter commissam sibi possent vellentque Domini familiam pascere. Non raro enim fieri, vt familiares Principum, aliique qui se gratiosos apud eos rentur, Christi sanguinem quaestui habetes coniunctos sibi aliqua necessitudine homines obtrudant, quouis supplicio, quam vllo beneficio digniores: indeque fieri, vt non sit, qui plebem recta doceat, inducique in fraudem prohibeat; sed vt lupi vice custodum ouibus opponantur. Regem Philippum in Hispania non pati sacerdotia nisi iis, quos constet rerum diuinarum affatim esse doctos, attribui; et ab hac re bene Hispaniae esse, quod Clerus inscitia non laboret. Porro faciles, perseque ad pietatem flexos subalpinorum animos esse: rei summam ab Religiosis sacerdotibusque, quos turba simplex obseruat et sequitur, [Note: 64] pendere. Recte admones (inquit cum gemitu Emmanuel) sed vnde in tantis tenebris, tamque sterili saeculo praesens, quae oporteret, copia sacerdotum virtute acscientia praeditorum? Ferdinandus Imperator, inquit Posseuinus, admines eiusmo di idoneos efficiendos, gemina nititurvia. Primum bonae spei iuuenes e Germania Romam in Collegio Germanico educandos mittit: vbi et morum et doctrinae magistros optimos habent, e quorum disciplina digressi concepto in haereses odio, maiestate Romanae Ecclesiae et sanctitate perspecta, insuper ipsi doctrina armati, vitae innocentia tecti, vbi in patriam rediere, magno vbique praesidio sunt. Deinde Societatis, Iesu virtute cognita, sub cuius disciplina Germani iuuenes Romae instituuntur, fatetur Imperator nullum praesentius miserrimis hisce temporibus se inuenire subsidium, quam si huius familiae viros in terras suas quamplurimos aduocet. Itaque eorum fundandi Collegia finem nullum facit. Quorum praesidio Collegiorum et tenera aetas religiose educatur, et Catholici confirmantur: nec virus modo haereticorum ne serpat, comprimitur, sed eorum multi ab errore abducuntur: vt haec res vel sola, vel maxime Germaniam teneat, [Note: 65] ne funditus ruat. At Lusitaniae Rex Ioannes Tertius inde vsque ab huius Religionis exortu eius nomine audito, cum pro summo beneficio duos ex ea Patres a fundatore Ignatio, et Romano Pontifice Paulo Tertio impetrasset; vno in, Indias misso, altero subsistere apud se iusso cum Lusitaniam omnem idoneis sacerdotibus compleuit, et ad antiquam reformauit pietatem, tuminde vel viginti prope millium passuum millibus disterminatas gentes Christo sibique fideles reddidit. Credo auditam Celsitudini tuae Conimbricensis Lollegij famam. Plus mille ibi auditores, pari et pietatis et scientiae ardore erudiuntur. Quippe traduntur vna cum litteris semina pietatis. Habent certa, quibus de peccatis confiteantur, tempora: singulis diebus vna cuncti diuino Missae sacrificio intersunt: saepissime ad sanctissimam accedunt Eucharistiam: adeunt nosocomia puerin obiles: et omnibus vel infimorum famulorum erga aegrotos offi ciis et ministeriis alacriter defunguntur. Procul ab illa iuuentute impia impudicaque facta et dicta: procul turbae rixarum. Quas res Lusitanus populus aliasque animaduertens, Patres Societatis talium rerum secundum Deum auctores haud aliter vulgo quam Apostolos vocat. Haec Posseuinus studio ingenti subalpinas regiones iuuandi de Societate eo liberius dixit, quod, cum in eam dedisse ipse nomen nesciretur, verecundia minus retardabatur. Ita vero probata cuncta sunt Duci, vt aduocato protinus Ioanne Fabro, qui ilii ab epistolis erat, iuberet litterarum scribendarum ad Cardinales patronos, atque ad Religionum Praesides Generales a Posseuino sententiam ac Sormulas accipere: superque eas scribere item binas iussit, alteras ad ciuitatem Anessiensem, quibus ad tradendum Societati Collegium, de quo iam ipsimet agitabant [Note: 66 Duo Collegia Dux Sabandus petit.] (vt supra est demonstratum) impepse hortaretur: alteras ad Lainium, quibus rogarer, vt homines ad incolenda duo Collegia, quae in subalpinis ipse meditabatur, primo quoque tempore destinaret. Scriprae sunt litterae, et semina rerum fuere, quas postea per eas oras Societas nostra bene ac prospere gessit. Sub ea Fossanum Posseuinus ex currit: ac praeceptoriae rebus ex animi sententia constitutis, interimque religionis perea loca statu interius cognito, Emmanuelem admonet in Valle Perosa sau Petrosa (Perusij litterae Principum vocant) ab haereticis domos ad habenda conuenticula aedificatas: et publice impuneque conuenticula fieri, docerique impietatem. [Note: 67 Haretices Vallium domat.] Continuo Emmanuel Mauritio Ferrerio suo ad Pineroli Abbatiam arcis Praefecto mandat vti eas errorum officinas disturbet, ne quitiaeque magistros ex ea Valle, omnique territorio Ducis eiiciat: vique et malo adigat, si repugnent. Non segnis ad imperium Ferrarius fuit. Sumptum quoque de insignioribus errorum architectis igne supplicium: cum ad hanc seueritatem et rei necessitas, et sancta Hispani Regis aemulatio excitaret. Adeoque id exemplum homines terruit, vt simul spe ostentata veniae resipiscentibus, agmine magno ad errores damnandos accurrerent. Verum enimuero in Valle Lucernae, et maxime in contigua ei Angroniae magis obduruerat peruersa mens, quam vt flecti malis alienis posset: atrocioraque erant scelera, quam vt sperandae veniae locum reliquissent. Ante annos amplius trecentos sexaginta infamia ibi cubilia reliquiae Valdensium, qui et Pauperes de Lugduno vocantur, ex Albigensibus orti posuerant. Atriani ibi complures: mox et Lutherani penetrarant: nouissime in Caluini furores toti incubuerant: petitosque ab Geneua pestilentes libros Vercellas vsque palam disseminabant. Ibi receptaculum omnium turpitudinum ac furorum. Nec modo veteres ibi viuebant haereses, sed nouae progignebantur. Vt quid sua cuique libido suggesserat, religionis obtentu dedicabatur. Ad caetera facinora, haud vno loco conflatis, quas Catholicis
eripuerant, campanis, adulterinam cudebant pecuniam. Ergo cum imperata facere abnuerent, Ferrerius armatorum manum ad nefariae disciplinae magistrum inter eos nobilem comprehendendum [Note: 68 Hareticorum immanitas.] mittit. Arma haeretici capiunt: quosdam trucidant: et plusquam ritu barbarico vnius scrutatiferro viscera (sic fama tulit) extrahunt cor et voraut. Adeo insanam rabiem mortalibus conscientia scelerum, desertaeque poena religionis iniicit. Tum vero nefas detestatus Emmanuelarmis subigendos rebelles statuit. Attamen, nequod intentatum lenitatis documentum relinqueret, Posseuinum praemisiti qui quatuor oppidorum Vallis Angroniae Praefectos, et aliquot ex haereticis magistris ad colloquium citatos admoneret, vt modeste Ducis sui imperata facerent, et Catholicos concionatores exciperent. Dictus colloquio locus est aedes sancti Laurentij in editiore planitie Vallis Angroniae. Eo Posseuinus cum Guilielmo virinobili et Catholico e Lucernae Comitibus duobusque praeterea sociis venit. Non ita multo post bini incedentes Ministri apparent quatuordecim: quorum antesignanus erat Stephanus quidam Gallus apostata. Plurima vndique e subalpinis ad colloquij famam confluxerat multitudo. Recitat Posseuinus litteras Ducis, eiusque consilium exponit, vt a caedibus ab stineant: sique praetexant, tueri se dogmata sua velle, de iis eo loci pacate agi licere. Responderunt se ad disputandum paratos: ac, siquid monstraretur ab primiduae Ecclesiae Patribus e verbo Dei declaratum, sententia se eorum staturos. [Note: 69 Posseuini industria.] Posseuinus quanquam ad ea certamina tiro erat, resque Catholicas in scholae otio subtilius scrutandi facultas abfuerat, tamen nequaquam imparatus accesserat. Nihil enim aliud, ex quo ab Vrbe abierat, meditatus erat, Christianam Canisij institutionem sedulo versans: quam pro filo ac duce seques, ad eamdem, quae in Patribus, quae in Doctoribus vetustioribus aut recentibus inueniret, sagaciter referebat. Ergo de Missa sanctissimaque Eucharistia agi est coeptum: cuius mysterij veritatem cum secundum Euangelia et sanctum Paulum, e S. Ignatio, canonibus Apostolorum, Areopagita, Irenaeo, aliisque Posseuinus euidenter ostenderet; argute, vt sibi visus est, [Note: 70 Haereticerum stultitia ac persidia.] Ministrorum quidam, Vnde constat, in quit, eos libros auctorum esse, quos nomin asti? Cuius stultitiam cum vno verbo refellisset, non aliunde constare de auctoribus iis, quam constet ipsis Euangelia vere ab Sanctis, quorum feruntur, edita Euangelistis. tum Hortensius (vt aiebant) Neapolitanus, qui deserto coenobio, perditaque fide ac pudicitia cum incesta muliercula illud se in antrum abstruserat, infert se medium, et prehensa Posseuini dextera, Iuro, inquit, si quae ex Irenaeo protulisti. exipso codice vere ostenderis, manus me cum omnibus his daturum. Arripuit occasionem Catholicus propugnator: versusque ad populum testes pariter esse acfacere promissa iubet. Et quoniam Irenaeus ad manum non erat, biduo se missurum ex Augusta Taurinorum, vti misit, recepit. Sed qui ad sacrilegia omnium generum obcalluerant, iusiurandum polluere haud pensi habuere. Nullo amplius edito responso solicitant populum omnem ad arma. Tum demum Emmanuel, quantum sat foret copiarum, duo peditum millia armat, Dominoque Trinitatis rei militari praefecto Posseuinum sacris summa cum potestate, quantum ad ipsum Ducem spectaret, imponit. Suas eidem vices Franciscus Baccodius Geneuae Episcopus demandat, qui Pontificiae liberatus Datariae munere Nuncius ad Ducem Apostolicus venerat. Sacrilegos adorti milites, Deo suae fauente causae, facile ad deditionem compellunt. Trigintaquatuor [Note: 71 Multi hareticorum sectam ei???rant.] e primariis Vercellas venêre, qui omnium nomine in templo principe sancti Eusebij Emmanuele Duce hine Margaretaque coniuge; inde Baccodio Nuncio Apostolico, tum vniuerso adstante populo, praecunte Posseuino, a quo et praedocti erant, haeresim rite damnarunt. Posseuinus inter haec omnia lustrare loca: praedicatores rectae fidei vbique constituere: libros haeretieorum conquirere, exurendosque Quaesitori, quem secum ducebat, tradere: pios libellos serere: iubere Magistros Canisij catechismum pueris ediscendum proponere et explicare. Denique res non sine labore, vel periculo ingenti, sed ingenti cum Catholicae religionis bono gesta erat, cum periculum nouum, vt infra dicetur, enascitur. Hac Posseuini ad res gerendas dexteritate perspecta, caeterisque virtutibus, quae idoneum sanctae Ecclesiae Praesulem faciunt; non defuere Principes viri, qui admonendum Pontificem putarunt rogandumque, vt tantum virum iis honoribus, eaque potestate ornaret, quae egregiis eius virtutibus ad maiorem Reipublicae Christianae vsum fructumque paresset. Quam rem ille odoratus ad Lainium, vti aduigilet, remque interuertat, diligenter perscribit: sibi non modo certum esse in sancta Societatis humilitate Dei gloriae, animarumque saluti seruite, sed etiam votum conceptum non ambiendi, non excipiendi, quantum sine peccato fas sit, ne a Summo quidem Pontifice honorem vllum.
[Note: 72 Res a Ludouico Codrettogesta.] Inter haec Ludouicus Codrettus vltra montes complura Narbonensis tractus clara oppida Apostolica sedulitate lustrauit. Inuitabant tempora, vt quidquid in vnius hominis ope esset, expromeret, et in multorum necessitates populorum dispertiret. Itaque post nauatum Lodeuensi dioecesi fidele studium, saepius Massiliae et Aquis Sextiis, item Caballione et Carpentoracti et Auenione celebria auditoria ad morum religionisque castitatem erexit. Id praeferebatipse Ordinis specimen sui, tam se praesenti indigas auxilio vbique ciuitares intelligebant, vt conspecto auditoque illo protinus in Collegiorum cupiditatem exardescerent, nec ab se diuelli eum inuitissimae paterentur. Demum Auenione pene pro potestate (cum Anessium repeteret) ad quadragenarios tractatus a Prolegato detentus est. Et constitit pretium morae. Non modo consueta [Note: 73 Auenione multa agit praclare.] alibi lapsis allata moribus remedia, res male partae redhibitae iustis dominis, distracti pellicatus, mulierculae etiam septem a prostibulo ad pudica consilia, tresque earum ad Religiosa septa traductae; multae ab prima recti prauique notitia pertextae homologeses, et horum similia; verum constabilitae omnium in religionis sanctitate mentes, patefactae fraudes haereticorum: dubitatio
multis exempta: et lubrica in praeceps domita curiositas: tum libri pestilentes exusti: nec pauci, quos iam fraudulenti magistri circumuenerant, errorem summo cum dolore et lacrymis agnouere. quae fuerunt eo maioris momenti, quod codem tempore alij super alios ex vicinis ciuitatibus nunciabantur haereticorum tumultus, inde Auenionensium nihil concussa, sed potius confirmata constantia. Hac enim demum Quadragesima Caluiniani furoris flamma nimium diu negligentius abonis coercita, et ab rerum studiosis nouarum perstrenue alta et propagata, in apertum erupit incendium. Ausi multis in vrbibus arma impij capere: tecerrima conspiratio aduersus Regem Ambosiae tum degentem, vel enecandum vna cum Regina et aliis tegni administris, vel certe in potestatem redigendum inita. Tum Caluini asseclae, qui ad id loci Lutheranorum ferme communi vocabulo censebantur, ab suo coepti corruptore nominitari: tum corumdem infaustum ac sanguinarium nomen exortum (incertum vnde) vt dicerentur Hugonotti. Hae temporum calamitates aculei bonis erant acerrimi ad plura quam possent, conanda. Itaque Ludouicus praeter quotidianas in S. Petri conciones, Dominicis diebus aliisque religiosioribus ter dicebat, summo mane ad celebrem nobilemque verberantium sese Sodalitatem: deinde inter maximum Sacrum ad populum in S. Petri: postremo in templo Archiepiscopi post meridiem. Deque salutiferis Christi Domini doloribus cum vespera feriae quintae per aliquot horas apud Franciscanos, vt amplitudo templi plures caperet, tum postero matutino in sancti Petri deplorauit inter gemitum et complorationem lacrymabilem multitudinis. Inque codem Franciscanorum templo secundum Pascha pomeridianas conciones habuit; cum interim, et, si quid posset, priuatis cuique adesset consiliis, et aures confitentibus non negaret, et delectis aliquot exercitationes B. Ignatij dictaret. Quorum e numero in S. Desiderij Canonicus rara modestia, magnaque doctrina Ioannes [Note: 74 Anessiani Collegij res non procedit.] Balmesius perfectae virtutis amore captus Societati se dedit. Anessium iam tandem ab Geneuensi Episcopo magnopere aduocatus cum rediisset, praesertim vt de Collegio transigeret, ciuium plerosque reperit non leuiter solicitos, id agere eum ex commendatione Sabaudi Ducis interpretatos, vt suum ciuitati Collegium eriperet, et Societatis coenobium faceret. In ius enim alienum transscribere illud perinde atque amittere interpretabantur, cum id potius esset in perpetuum committere: quando ciuitati tota ex eo publica vtilitas et dignitas salua erat, imo augebatur, sola procurationis molestia decedebat. Sed illi durum quoque censebant prorsus omnia fidei alienae industriaeque in aeternum credere. Itaque cum eo dumtaxat venirent, vt Magistros tres in sexennium peterent, quibus ferme vt caeteris de populo Magistrisstatas mercedes penderent, idesse ab familiae huius alienum institutis, ad ciuitatem, itemque ad Emmanuelem Ducem Lainius rescripsit. Societatem enim, quo iuuare caeteros, et communi seruire bono queat, necesse habere suos ad id prius homines aptos reddere scientiae virtutumque praesidiis; quod inmutilis hisce dimidiatisque Collegiis fieri non sit. Ergo dum Collegij res parum procedat, Ludouicus nequaquam vno affoxus loco, cum circa omnia haereticorum flammis arderent, salutares diuini verbi aquas ad Delphinatus aliquot vrbes circumferens, plerumque aetatis egit Lugduni, nunc in aede, cui Plattiere nome, media in vrbe sita, nunc in principe templo restinguendo Satanae incendio intentus. Demum coepta in Vallibus a Posseuino cum prospere adeo cederent, accitu Apostolici Nuncij cis montes regressus, extremum anni Vercellis confecit, multiplici, vt solebat, distentus negotio; sed maxime dedocendis atque edocendis haereticorum primariis, qui subinde mittebantur e Vallibus.
[Note: 75 Apamiensis Collegij labores.] Talia in Galliae Italiaeque extrema ora dum fiunt, interiore in Gallia nihilo minora inter Aquitanos et Aruernos gerebantur. Iam quartus Apamias de Societate sacerdos venerat, qui Carcassona (Occitaniae oppidum est) transiens interrogatus, quo iter intenderet, simul auditum est Apamias ire, continuo fuerat in vincla coniectus; negantibus Carcassoniis quemquam nisi Caluinianum, aut alioqui in famem hominem Apamias eo tempore, velut in latibulum fugere; octoque dies in vinculis habitus. tandem ea tantum res fidem fecerat eum Catholicum esse, quod in eius sarcinulis aliquantum icuncularum piarum, quaedam precatoria serta, et piaculares orbiculi inuenta fuerant. Quae cum haeretici detestentur, ad incitandam puerorum et populi pietatem Pater ex Vrbe tulerat. Hoc aucti socio Patres Apamienses, [Note: 76 Apparata docendi initia.] initia docendi quo celebriora facerent, et hominum ad eam rem oculos animosque conuerterent exposuere publice in tabella de scriptam rationem earum rerum atque disciplinarum, quas tradituri in scholis erant. Proposita ad disputandum capica quaestionum e Philosophia, Diasectica Oratoriaque deprompta, atque etiam ex Grammatica. Non enim leue quidquam ducebant, quod ad Dei gloriam momentum haberet. Concursus ad spectandum maximus: ad disputandum ex maguo, qui ibi se profitebanturesse, litteratorum numero, ne vnus quidem accessit. Elegans dein habita oratio. Ioannes Rogerius Aristotelis Philosophiam de moribus deque disputandi ratione libros: Edmundus Augerius libros de Oratore ad Herennium, aliosque graues scriptores interpretari exorsureliqui duo Magistri Grammaticam et prima litterarum initia tradere. Non ita multo post Eclogam ab Augerio eleganter scriptam venuste eius discipuli pronun ciarunt. Feriis ante Quadragesimam productum in scenam drama, quod et actorum elegantia, et apparatus splendore, et fabulae graui venustate vrbis ac finitimorum locorum approbationem meruit. Res alibi vsitatae, iis locis memorandae. At Episcopus cognitis et quae gerebant patiebanturque Patres, et negatum illis ab ciuitate, quod receperat daturam, Collegium, ius persequi lite decreuit: quamuis Lainio haec ratio minus probaretur, ne per dissidia et lites inchoata commercia difficile aliquando in bonam concordiam coalescerent. Interim ab [Note: 77 Res gestae Apamiis pro re Catholica.] conducta domo Socios in aedes suas migrare iussit. Ibi Latine et Graece ab discipulis declamatum. Hi circiter ducenti numerabantur, litterarum
et magis rectae fidei tudes. Prin cipio vix vllus erat puerorum, qui non aut Maroti psalmos, aut Caluini catechismum secum gestaret in scholas. Praeter quasdam cantiones vernacula Gallorum lingua, meras animi pestes, nihil sciebant. Corrogarunt libellos noxios Patres, et igne cremarunt: et Catholicae fidei tradidere rudimenta: quae cum pueri, tum boni omnes auide et beneuole exceperunt. Haud segnius inter haec Pelletatius quotidie per magnum ieiunium, et quidem diebus Dominicis semel atque iterum verba fecit, nunquam antea, quod recordarentur homines, frequentia pari. Amplius mille mortalium ab haeresi iisquadraginta diebus deterritum [Note: 78 Haereticorum furor.] vulgo ferebant. Quo pietatis progressu haeretici nimirum in furorem adacti factu impia et horrenda dictu audebant. Quod caeli Reginam Pelletarius quamuis non paribus, magnis tamen pro concione laudibus praedicaret, ausi impij sunt eius e publico vrbis loco, vbi pie a piis colebatur, detractam effigiem in forum rapere: in coque medio, vbi auctiones fieri consueuerunt, fune suspensam persacrilegum ludibriumquasi venalem proponere. Passim frangebant cruces: Sanctorum imagines conspurcabant, et demptis abrasisue capitibus minuebant. Quin etiam in templum princeps, et Episcopi sella praestans, quod cum extra vrbis moenia esset, opportunius iniuriae fuit, furiali illati impetu, sacram supellectilem incendêre omnem: sacra vasa abstulere, etiam quibus Sanctorum reliquiae, et Sacrosancta Eucharistia condita erat. Quibus diuinis piguoribus [Note: 79 Patrum zelus et industria.] quid factum sit, incompertum. Ad tantas Dei Caelitumque iniurias excruciabantur animo et tabescebant Patres; easque vel suo delere sanguine exoptabant. Hoc studiosius ad venerationem Beatorum, ad cultum vsurpationemque sanctorum mysteriorum populum adhortari. Supplicationem ad caetera Pelletarius indicit quim possit celeberrimam, et magnifico apparatu pompaque Catholicis omnibus pie deducentibus venerandam Deiparae effigiem in suum locum reportat. Singulis praeterea diebus sabbati de eius laudibus concionem instituit: ad quam quo frequentior congregaretur populus, simulque vt Virginis magnae hostibus orthodoxi fiduciam pectoris demonstraret, vicatim cum tintinnabuli per oppidum hominem dimittebat, qui ad concionem de Beata Virgine passim inuitaret: vt iam Pelletario Diuae Mariae Doctor gloriosum cognomen fieret. Die Parasceues tanto ardore de Christi Domini cruciatu verba fecit, vt populus magno strepitu lacrymarum, singultuum, vocum, quibus misericordiam implorabat, praesertim vbi Dominus affixus cruci prolatus ostensusque est, diu concio. ???tem, cum exaudirinon posset, interpellaret. Quae item res alibi minus [Note: 80] noua fortasse, iis locis pro miraculo fuit. Non minore motu eodem sacro ieiunij tempore Edmundus tantisper discipulis Rogerio commendatis (perpaucos enim vterque, cum rudiorum pars esset maxima, numerabar) Fuxi diuini verbi sementem fecit: et in concione Parasceues opportune vsus rempore, ac mollioribus auditorum animis in adulterantes pietatem, Christoque Domino peius Hebraeis illudentes, inuectus, incitauit populum adeo, vt omnes sublato inter lacrymas clamore, Caluinum, eiusque et ???nium haereticorum impia inuenta detestarentur.
Talium rerum fama Tolosates commoti, misso nuncio et iumento Pelletarium summis precibus accersunt. Miseranda ibi quoque haereticorum [Note: 81 Tolosa res a Pelletario gesta.] licentia. Iam enim multis locis (vt dictum est) seditio, quae tandem in Hugonotticum erupit bellum, tumebat. Sub ipsas portas Monachorum ementiti habitum haeretici irruebant in templa, sacra diripiebant, spoliabant viatores. Videbatur iratum Numen prope eas regiones abiecisse. In vrbt non deerant boni, qui vt audierunt Pelletarium, summe laetati sunt. Palam enim et fidenter in impios inuehebatur, quicunque essent: indignans cunctis mussantibus sedentibusque sacram Christi Domini lacerari vestem, et miserandas fieri animarum strages. Per hanc fiduciam Catholici animos erigebant: quique nutabant, illustratis haereticorum fraudibus, firmabantur: non pauci ipsa ex haeresi emergebant. At pertinaces nouarumque rerum auctores vias omnes scrutari, quibus vel exterminarent fidentem praeconem, vel de medio tollerent: dumque aperta vi conficere non audent, ad venena confugiunt. Poma aliquot simulato per dolum mittentis nomine, mortiferis illita succis mittunt. Sed Christi Seruatoris fecit clementia, vt prodita fraus haud cuiquam nisi auctorum animis, quod sibi vltro ipsi consciuerant, damni quidquam afferret. Per eos dies omnes, quibus sacer Domini Aduentus colitur, Tolosae subsistere coactus est Pelletarius, et vehementer de extruendo ibi Collegio coeptum est agi.
[Note: 82] Haec rerum, quae in Aquitania, quaeque ab aliis inter Aruernos Billomi circaque gerebantur, fama reliquam Galliam peruagata incendebat vbique bonos, vt suis quique regionibus eadem praesidia peroptarent. Quippe cum haeretici passim ita percrebescerent, eoque progrederentur audaciae, vt excitarent armis tumultus, ausi et contra Regem (vt paulo ante indicatum est) arma sumere, haud clam erat Apamias, et finitimas oras vnico illo Religiosorum Magistrorum praesidio conseruatas: simulque animaduertebant inter Aruernos multo pacis et religionis statum meliorem: quod non nisi Billomaeo collegio tribuebant. Accedebat et ex Sabaudia et sub alpinis regionibus, ex Germania ipsa, et potissimum ab Roma secundissimus [Note: 83 Collegia tria in Gallia recepta.] de Societatis doctrina pietareque rumor. Eo factum est, vt Cardinalis Lotharingiae Socios ab Lainio peteret ad Collegium Metis instituendum: et Cardinalis Turnonius suum, quod Turnone magnifice extruxerat, et reditibus bonis ornauerat, Societati dare decerneret: et Claromontanus Episcopus non iis duobus contentus, quae Billomi et Parisiis fecerat, tertium postularet in Aruernis montanis Mauriaco in oppido statuendum: in quae omnia Collegia Societas hoc anno consensit, sed posterioribus incoli coepta, praeter Metense, quod nunquam processit, et in alia, praesertim [Note: 84 Turnoniense Collegium quare Societati traditum.] in Mussipontanum, videri potuit commutatum. Porro Cardinalem Turnonium, cum a Pontifice Legatus ad Franciscum Regem missus Turnonem venisset, ipse coram perspectus rerum status ad maturandum negotium impulit. Quamuis enim Ioannes Pellisonius non vulgari vir pietate
atque prudentia, quem Collegio ille praefeceret, tum sua sponte aduigilaret, tum ipsius Cardinalis voluntate et opibus, simulque Iusti Turnonis Domini auxilio nixus conniteretur, ne pestifer haereticorum afflatus ad eam iuuentutem aspiraret; tamen cum Magistri variis e regionibus euocandi essent, euitari non poterat, quin ignoti quidam, atque adeo cortupta religione interdum irreperent: qui mox et paedagogos et scholasticos sensim vitiarent. Inde et factiones crebrae, et aduersus Pellisonium gyninasiarcham foedae seditiones oriebantur. Quarum is pert aesus Cardinalem iam pridem vt bonam sibi missionem ab eo daret munere, fatigabat. Cum vero Turnoni Cardinalis esset, eo procacia haereticorum excessit, vt ipsius castri portae quaedam impia scripta aduersus Pontificem et Cardinales affigerentur. Qiubus ex rebus tantum Cardinalis religiosissimus dolorem animo cepit, vt Collegium commutaturum se in horreum diceret. Habebat in comitatu praestantes virtute ac sapientia viros prae caeteris duos, Petrum Villarium Condriensem, qui postea Episcopatum Ecclesiae Mirapisen gessit; et Vincentium Laureum, qui Episcopus Montis regalis in subalpinis, ac demum Cardinalis fuit. Hi aegro animi Turnonio Cardinali auctores sunt, vt semel in perpetuum cura se Collegij eius exoneret: eademque operâ tum conseruationi eius, tum orthodoxae iuuentutis institutioni consulat. Id in procliui fore, si Patrum Societatis curae permittat. Tum alia, quae visa sunt, addentes, ita permouere, vt probato consilio ipsummet iuberet Laureum Cardinalis continuo ad Lainium super ea re litteras dare. Et earum exemplum litterarum [Note: 85 Litterae Vineentij Laurei Collegium Turnonium Societati Cardinalis nomine deferentis.] Kalendis Octobris datarum est tale: Incolumis, inquit, Dei gratia, Cardinalis Turnonius in Gallias venit: sed cum magno animi sui dolore religionis, res ita perturbatas inuenit, nullus vt prope in hoc regno sit locus, quem non aliqua ex parte haeretica lues contaminarit. Cum vero aduentu suo partim se ditiones graues, vel iam ardentes extinxerit, vel orientes oppresserit, partim Christianissimo Regi per litteras malorum remedia, viasque ad vim ac, fraudes seditiosae huius et consceleratae sectae repellendas proposuerit; nequaquam deesse Turnoni vult, solo suo natali. Id cum oppidum sit octingentis circiter domiciliis frequens ad Rhodanum situm, ac sapientiae studiosos non pauciores mille ducentis habeat propter opportunitatem collegij, quod suis ibi impensis Cardinalis aedifi cauit, proxime ab tetrae huius pestis periculo abest. Quam ad id loci haudquaquam effugisset, nisi et popularium aduersus Cardinalem amor eximius et obscruantia defendisset; et vigil prudensque fratris filij custodia, qui Turnoniae domus generosa stirps, vel, cum vitae discrimini maiorum suorum illustria, premens vestigia, noua haec pietatis inuenta, eorumque fautores propulsare et oppugnare nunquam destitit: adeo vt ab inimicis fidei ad contumeliam (vt ipsi rentur) monstretur digito, et Papista vocitetur. Iam vero Cardinalis pro optima opinione, quam semper de sanctimonia vitae doctrinaeque integritate sacratissimae Societatis Iesu habuit; persuadet sibi suam hanc patriam contra impetum quemuis fraudemque tartaream reddere inexpugnabilem posse, sipraesidiumei de vestris hominibus imponat, suurnque collegium custodiae Societatis fidae sanctaeque committat. Neque vni tantum oppido, sed toti regno sperat se ingens commodum allaturum. Etenim Collegium peropportunum cum sit tum situ et opulentia oppidi, tum aedium magnificentia, et bis mille francorum annuo vectigali, praeterquam quod discendi cupidos eo vt cummeent, allicit; potestetiam multos e Societate praestantes enutrire viros, quos per Gallias sparsos certa spes est vbique innocentia vitae ac Dei verbo eiecturos iugulaturolque Catholicae fidei hostes, et in pristinum religionis splendorem regnum omne restituturos. Nec leue erit commodum tam multos adolescentes ex quibus deinde Antistites, Religiosi viri, magni Cancellarij, Praesides, Consiliarij, Senatores ac caeteri Magistratus, regnique administri creantur, a primis annis in sancto Dei timore educari et Catholicae custodia pietatis. Atque adeo haud mentiar, si huius mali originem ab talibus personis affirmem esse. Fecisset Deus, vt in omni Gallia Societatis extructa Collegia essent: non ita laborandum Pontifici Summo esset ad populum olim pietate inclytum in sanctae, Sedis obsequio, et matris Ecclesiae gremio rotinendum. Id adeo experimentum aperte monstrat, quod Billomum atque Apamiae Gallicanae vrbes, quamuis regionibus vitio contactis vndique obsideantur; tamen et se et multas circa oras ab infanda contagione liberas seruauerunt. Huius rei gratia quiuis fidelis Christi cultor diuinae bonitati gratias debet agere, quod in summis hisce calamitatibus quasi e caelo demittere ad nos hanc vere caelestem Societatem dignata est. Cui cum tu, Pater summe obseruande, merito praesis, cuius magnam incorruptamque sapientiam, prudentiam et sanctos mores cognitos habet, plurimique vt debet, facit Cardinalis; tanto acrius confirmat suum honestum hoc votum atque inflammat. Ideoque iussit, me tibi nomine suo, quod his litteris facio, significare, mentem hanc eius esse, vt suum illud Collegium sanctae huius Societatis sit. Hactenus Vincentij litterae.
[Note: 86 Quanto negotio curatum vt Societas in Gallia regnum susciperetur.] Parisiis non ita laetae res erant. Societas nondum auctore Senatu Parisiensi in regni corpus admissa. Henricus Rex tantum vt Lutetiae Collegium extrueretur, concesserat. Vehementer itaque si penitus in omnem Galliam aditum Rex aperiret, e re futurum religionis Catholicae et Societatis videbatur: idque vt fieret P. Pontius Gogordanus acriter (vt solebat omnia) strenueque curabat. A Francisco Rege adolescente optimo, et sinceri sacrorum cultus perstudioso, qui Henrico patri successerat, vnas, alteras ac tertias litteras impetrarat; quibus Rex ab se admitti in Gallias Societatem contestans, Senatui Parisiensi mandabat, vt eam ipse quoque suo rite concilio amplecteretur. Omnibus hisce litteris obstitit Senatus, aliquid semper excogitans noui, vnde iussum Regis frustraretur. Ante omnia decretum sexto ante anno Sorbonicorum nomine Theologorum editum obiectabant. Nefas esse id hominum genus Gallia recipi, quod Parisienses diuinarum rerum Magistri damnassent. Alia adiiciebant: sed decreti eius nomen celebrabant maxime, quod semper apud Reges Gallorum fuisse magnam, et apud Franciscum esse Sorbonicorum auctoritatem norant. Hoc vbi Rex vidit, totiesque sua repelli iussa, quartas litteras adiioit, quibus et decretum Sorbonicum, et quaecunque obiecta fuerant, refellens, rem testans
a se diligenter perspectam et cognitam, vt sine cunctatione obsequantur, imperat: regiumque suum procuratorem Parisiis vrgere negotium iubet, [Note: 87 Regis et Procerum pro Societate studia.] et omnino conficere. Accessere Catharinae Reginae matris, Cardinalisque, et Ducis Guisiorum, et Cardinalis Turnonij, et Cardinalis Armeniaci de optima nota commendationes, tum Senatui per litteras, tum coram Regio procuratori, quamdiu is apud Regem fuit. Obsisti plane siue tot Principum voluntati, siue toties man dantis Regis imperio non videbatur posse. Sed hostium sanctae Ecclesiae teterrimus et versutissimus dux Satan etiamnum moram inuenit. Populus quidem Parisiensis, vt erat tum prope omnis integer, et ab haeretica lue intactus, Societatem cupidissime accipiebat, quique de ea Parisiis pauci versabantur, obseruabat plurimum: et, vbi vsus incideret, [Note: 88 Quare Senatus minus fauebat.] fidenterseu adibat, siue aduocabat. At Senatorum genus erat triplex. Quidam fauebant: plerique, nisi extrinsecus pellerentur, animo ancipiti neutro propendebant: alij denique (vt in omni ferme coetu diuersitas studiorum existit) aduersabantur. Hoc in postremo genere nonnulli clam haeretici reluctabantur obnixe, mediosque aggressi facile calumniis falsisque criminibus trahebant in sententiam suam. Eo fiebat, vt pauci illi primi, qui fauebant, desperatare, vota potius facerent, quam contra omnium impetum frustra tenderent. Quia tamen contumacia quaedam, et aperta Regiae Maiestatis contemptio videbatur, iam tandem non cedere, sed obstinate contraire: nec decretum Sorbonicum, nec aliam speciem licebat obtendere; inuidiam ab sese per artem minime obscuram conantur auertere. Norant Eustachium Bellaium Parisiensem Antistitem (quacunque tandem de causa) Societati haud dissimulanter infensum. Senatus igitur consultum faciunt, vt Episcopo causae cognitio permittatur: Patrique Pontio respondent, ad Episcopum diplomata Pontificia, et Societatis instituri formam deferat: simul is ea probarit, [Note: 89 Episcopus Parisiensis aduersatur.] moram ab se non fore. Frustrationem quanquam talium rudis morum intellexit Pontius: paruit tamen Deo fretus et causa. Verum Pontificias litteras, quibus ad eam diem confirmata, et beneficiis exornata Societas erat, exhibere satis habuit, quod iis instituti etiam summa contineretur. Eas litteras vbi Antistes habuit inpotestate, Curionum omnium Parisiensium concilio conuocato, e suo sensu loquens, animosque etiam Societati beneuolorum praeoccupans cum solicitudine monet; etiam atque etiam expendant quid quantumque nouum hoc hominum genus priuilegiorum iactet. Profecto et Episcoporum et Parochorum infracta iura, euersam auctoritatem. Singula ipsi melius scrutarentur, multa quemque inuenturum in commoda, quae alios fugissent, paulo post tamen pariter omnia omnes sensuros. Intendunt itaque curam: notant haud pauca. Summa eo ferme redibat, non stare cum Societati concessis ea beneficia, quibus Gallicanam Ecclesiam Romani Pontifices olim ornassent. Tot inter difficultates illa Pont??? cum primis angebat, quod, cum ab Episcopo tum quae sua ipse censura, tum quae Parochi notarant, premerentur, quemadmodum responderet, et apud Regem aliosque Principum obiecta dilueret, viam non inueniebat. Sed quia Catholici Proceres et Cardinales ante alios, quo periculosiora erant tempora, eo magis ad publicam religionem pertinere causam rebantur, et enixe apud Regem certabant; is promi ostendique obiecta iussit, et quintum omniuinque acerrimum Senatui mandatum edidit. Quid quid olim nuperue a quouis contra obiectum esset, Socictatem in regnum acciperet, vti libere in Galliis, quemadmodum in caeteris orbis Christiani regnis, publicae saluti seruiret. Haec cum optimus adolescens iussisset, causamque [Note: 90 Franciscus II. Rex Galliae moritur.] adeo constanter patienterque eum in locum promouisset; exitum rei, quemadmodum aliarum praeterea multarum, quas pro religionis sanctitate agebat ac moliebatur, immatura sane intempestiuaque mors eius (pridie Nonas Decembris paulo ante mediam noctem est raptus) ab rupit. Nec cuiquam mirum fuerit, cum vsque eo cuncti Principes, qui rerum summam moderabantur, ipseque Rex causam hanovrgeret, exitu frustrari eam passos esse. Dubia enim ac turbulenta tempora faciebant, vt nihil exasperandum videretur: tantoque plus nostra Societas fortunato aeque acforti Galiae Nauarraeque Regi Henrico IV. debet, quimultis post annis tanto cum splendore et pristina ei restituit, et noua domicilia extruxit, nec e minoribus victor certaminibus anno post M.D.C. tertio, vt publico etiam Parisiensis Senatus concilio exciperetur, effecit. Nec vero facile cogitatu est, in litteris hisce atque imperiis curandis, cum Rex procul ab Lutetia Aureliae plurimum ageret, quot obeunda itinera, quantum ab rerum inopia tolerandum, quantum in curia exhaurien dum molestiarum Pontio fuerit. Pedes ferme ibat redibatque: victitabat emendicato: ad conficiendas obsignandasque litteras quae soluenda erant, e pietate aliena corrogabat, quamuis pleraque Cardinalis Lotharingus praeberi gratuito iusserit. Ob tam sedulam fidelemque Societati nauatam operam, et quia caetera vita bonum se ac strenuum virum praestabat, ad quatuor votorum professionem Lainius admisit.
[Note: 91 Episcopi Claromontani mors et in Societem caritas.] Decimo Kalendas Nouembris Guilielmus a Prato Episcopus Claromontanus diu animam in affecto annis ac morbis corpore aegre trahens, finem laboriosae mortalitatis felici ad vitam immortalem transitu inuenit. Praesul in momnes partes optimus ac memoria dignus, et a Deo collocandae educandaeque Societati in Galliis datus. Cum se patrem pauperum crederet a Deo constitutum, rerumque sibi creditarum, se non dominum, quam distributorem magis, in alienis a pietate operibus ita parcebat impensae, vt interdum haberetur tenacior. Verum quid pius Antistes ageret, index ferme vitae mors in apertum protulit. Suam rem omnem satis amplam Christo Domino reddidit. Pauperes Claromontanos, eorumque hospitalem domum heredes scripsit: multaque simul ad educandos instituendosque litteris adolescentes inopes, cura Societati commisa, multa Religiosis familiis virorum ac feminarum legauit. Cumque liberaliter etiam famulis prouidisset, nusquam consanguineorum aut affinium [Note: 92] meminit. Donata olim Societatis Collegiis Billomensi et Parisiensi confirmauit: et vtrobique ad aedificationem domus ac templi certam addixit pecuniam: denique et reditus destinauit
ad tertium Mauriaci Collegium statuendum. Series ipsa testamenti, quam eius infixa haereret animo Religiosa haec nostra cohors, testatum fecit. Tertio quoque verbo ad eam redit. Vt quid cui legarat, statim Societate menti recursante, velut satis nunquam sibi faceret, nouum quid, quod illi adiiceret, inueniebat. Suum quoque corpus in templo Billomensis Collegij, vbi absolutum et dedicatum esset, condi mandauit. Ad reliquam erga nos pietatem multum illi eo debemus nomine, quod Societatem et primus in Gallia statuit, ac durissimo tempore, quo vel latebat incognita, vel pro noxia reiiciebatur, amplexus est ac protexit: vt merito, per illud tempus ab nonnullis e vulgo Presbyteri Claromontani vocitaremur. Deus illi, quod factum spes est, gratiam cumulatam rependat. Pro beneficentissini Patroni anima, quae trium Collegiorum viuo ac mortuo fundatori debebantur, solennes preces et Sacra per Societatem vniuersan studiose facta.
[Note: 93 Difficultates in recipienda ouanium Societate.] Caeterum ne Louanium reciperetur Societas, non absimilis atque Lutetiae obiecta frustratio. Euerardus Mercurianus post generalem conuentum Prouin cialis in Germaniam inferiorem profectus, eam prouinciam tutabatur strenue ac promouebat: sed progressum maxime retardabant conditiones, quibus anno M.D.LVI. ita Philippus II. Rex Hispaniarum Societati Belgium aperuerat, vt in qua ciuitate esset ponenda sedes, concilio eius rem probari necesse foret. Erant Louanij quinque sacerdotes nostrode numero, quorum labores gratissimi vulgo accidebant, satisque apparebat ciuitatem florentem et celebrem multo plus iuuari posse, si Collegium in ea suis omnibus absolutum partibus conderetur, et perpetuis vectigalibus firmaretur. Ad annum vsque M.D.LVII. conducto domicilio vsi erant: eo anno in aedes migrarant in platea Baccalena sitas, in qua postea perdiu mansere, ab Helia Schorano Biapantiae Consiliario donatas: cui viro et alia Louaniense Collegium debet. Earum aedium ius, vt ad manus (quemadmodum aiunt) mortuas transiret, et alia solo contenta bona adiungi liceret, ab senatu impetrandum erat. Id concedi Margareta Austriaca, quae pro Rege Philippo fratre in Hispaniam reuerso Belgium regebat, vehementer optabat: Comes autem Feriae omnino transigendum cum Senatu suscepit: camque ob causam Marchionem Bergensem Leodiensis Episcopi fratrem Louanium misit Robertus quoque a Bergis Leodiensis Episcopus, vnde et Louanienses sacra petebant, Canonicos duosidem procuraturos, suoque nomine Senatui commendaturos legat, optimoille quidem studio, verum legatorum delectu non perinde fortunato. [Note: 94] Horum enim alteregit perfrigide, alter praeuaricatus est peregregie; qui ita fertur in Senatu locutus: Saepe diuque mecum agitaui, Domini Louanienses, expediret ne ciuitanbus nouam hanc Religionem recipere: curque recipienda sit, nihil; cur, repellenda, non pauca reperi. Equidem si sensui meo, libere paruissem, nunquam functus hoc officio essem. Episcopus commendatorem me misit: vos, quod vobis videtur, id agite. Non ita egit Marchio, sed cum negotium quam diligentissime cum Principis Margaretae, tum Comitis Feriani, suoque nomine commendasset, Senatusque longam ad consultandum diem peteret, affirmauit nisi perfecta re Louanio se non abiturum. Hoc rerum cardine mirum est, quam varia, planeque inter se contraria [Note: 95 Rumorum populi vanitas.] in Senatu iactarentur. Fuit qui diceret populum ad confitendum apud Iesuitas accurrere, quod singulis, qui apud se confiterentur, denarios senos darent. Altero tertioue post die alius dixit, Id circo Iesuitas tam studiose qui apud ipsos confiteantur conquirere, quod pecuniam ab confitentibus emungant. Adeo inter se pugnantia loquebantur, cum simul illud cum egestate eorum, et hoc aperte cum disciplina pugnaret. Fuit quoque qui mente, vt praestat credere, amica bonaque diceret. Iesuitarum Ordinemvideri plane opus esse Dei. Quod cum fere initio ab omnibus repellantur, randem post longa certamina recipiantur ab omnibus. Interim cum Marchio instaret, Senatus ne solus repugnare videretur, quos maxime rebatur ad uersaturos Academiae publicae Doctores, et Religiosorum Mendicantium Ordines, simul et Parochos admonet, quo loco res sit: in me diumque proferre, siquid contra habeant, quod sua interesse videatur, iubet. Parochorum De canus, qui et gradu et Theologiae scientia venerandus erat, tum alios concitans, tum palam in Senatu verba [Note: 96] ipse faciens, acerrime contra pugnauit. Ad caetera quae obiecit decantata vulgo et obsoleta nouum illud adiecit: Homines istos, qui profitentur se cuncta emendaturos, si boni viri essent, bonique publici amatores, cum tanta veterum Ordinum multitudo sit, ad eos fuisse accessuos, vt ad pristinam ros disciplinam recuderent, non ipsos Ordinem cusuros nouum. Quasi vero Religiosorum tantum, non etiam Cleri ac populi lapsi acdeformati fuissent mores: nec ad communes vtilitates extra veterum conata Ordinum Societas noui quidquam afferret. [Note: 97 Ordinum Mendicantium pro Societate pium risponsum.] At Mendicantium Ordines, vt Religiosos decuit viros, acce pimus respondisse, gratias agere Senatui, quod suorum commodorum meminisset. Verum se Patrum Societatis accessu incommodi nihil timere. Quod si quid etiam caducae terrenaeque vtilitatis minueretur, longe se huic detrimento commodum anteferre ciuitatis, quae bonorum virorum [Note: 98 Academia fauet.] ea re numero augeretur. Academici, qui omnium nomine de ea controuersia sententiam dicerent, duos egregios Theologos, quorum alias memini, delegere, Doctores Tiletanum et Martinum cum, qui paulo post Antuerpiensis Episcopus designatus est. Hi cum bene essent institutorum hominumque Societatis periti, eius causam libere et ardenter egerunt, vt iam Senatui non eam complecti verecundia esset. Sedenim in agmine contra pugnantium cum per imprudentiam [Note: 99 Senatus graues conditiones imponit.] multi aduersarentur, non deerant haeretici, hominesque inimici bonorum. Auctores hi fuere, vt Societas (quoniam ita Princeps Gubernatrix, Comes Feriae, Episcopus Marchioque Bergensis, Academia postulet, neque Mendicantes repugnent, accipiatur: sed iis cum pactis, in quae conuenire ipsamet nolit: quo fiat, vt paruisse videatur Senatus, nec tamen Collegium Iesuitarum Louanij sit. Dum conquirunt conditiones ab nostris moribus alienas, adiecere permultas, quae contra Summi Pontificis et Antistitis Louaniensis iura erant: iisque oneratum Senatusconsultum edunt. Vulgaturrepente fama receptam ab Senatu Societatem;
populusque eam ingenti letitia celebrat. Marchio quoque mandati prospere gesti titulum amans ad Comitem Feriae confestim laetissimas litteras mittit, idemque vehementer Patres rogabat, vt ad eas conditiones descenderent, sub latum iri paulatim affirmans. Ipse Senatus v t vidit minime repugnantes, opinione sua falsus coepit meliora polliceri. Docti quoque iubebant pactis sub scribere, quando irrita essent, quae saecularis ordo ad Ecclesiasticum spectantia inseruisset; et apud ipsum Pontificem vt ea tollerentur, daturos operam. Maluerunt tamen Patres desistere a concionibus, quam ab Senatu earum habendarum, quod erat in pactis, potestatem exposcere. In confessionibus audiendis, cum vellent Parochorum assensum ex quiri, illud commode cecidit, quod ciuium ita multi veniam ex iis apud Patres confitendi flagitarunt, vt et caeteri fatigati, et idem ille Parochus, qui acerrime contra tetenderat, supplex cogeretur ad Patres accedere, suorum vt confessionibus commodare aures vellent. Tota autem re cognita Episcopus, ne qua bono publico per conditiones cas mora interponeretur, statim litteras misit, per quas voluit suis perfungi muneribus ex Apostolicae auctoritatis decretis Societati liecre: nec modo confessionibus operam dare, sed et acriminibus cognitioni ipsius reseruatis absoluere. Sed non idem omnium tenor est temporum. Aliis temporibus perbeneuolum apprimeque studiosum Louaniensem Senatum habuimus.
[Note: 100 Treuirensis Collegij occasio.] Caeterum hoc ipso tempore tantam eius in accipiendo, quod sponte offerebatur, subsidio tarditatem longe omnium apud Treuirenses alacritas ordinum in sponte accersendo superauit. Proximo anno cum Treuiros declamator pestilens, Gaspar Oliuianus nomine, irrepsisset, seditione ac tumultu, vt in omnibus passim, quas attigerant haeretici, fiebat vrbibus, diuinas res humanasque turbauit. Tempus captarat, quo Ioannes a Petra Archiepiscopus aberat ad Imperij comitia Augustam Vindelicorum profectus. Qui trepido nuncio accitus cum accurrisset, atque vibem cum paucis intrasset, eam contumaciam inuenit, vt, cum sacerdotem insigni virtute Petrum Phaestipatum consiliariis suis misisset, Oliuiani loco ad D. Iacobi concionaturum; populus, qui hereticum Oliuianum expectabat, non modo viri admota ferro manu, sed et mulierculae e sedilibus ex ciratae suis minitarentur deiecturas se hominem de suggestu, nisi voluntate descenderet; nec sedare tumultum siue consiliarij potuerint, siue ipsemet Oliuianus nisi tamen is per speciem sedandi, concitabat) quoad vacuum suggestum haeretico concessum est. Hucigitur contumaciae ventum Antistes vbi vidit: necse intra moenia sine praesidio militari tutum sensit, cedendum tantisper ratus, ad opes colligendas egreditur. Quibus collectis, eaque flamma sopita potius quam restincta, dum praesidia in posterum aduersus eiusmodi mala circumspicit; simulque Academiam Treuirensem olim celebrem, iam funditus collapsam restituere cogirat, ad Societatis homines curam applicat. Cum Canisium, quem per litteras accersierat, magni momenti negotia, quae is habebat in manibus, Augusta non paterentur excedere, virum nobilem ad Colonienses Patres mittit. Hinc Ioannes Rhetius Collegij Societatis Rector, et Henricus Dionysius concionator insignis ad planius consilia Principis cognoscenda, Conssuentiam, vbiille per id tempus agebat, proficiscuntur. [Note: 101 Archiepiscopi Trenirensis humanitas.] Singula diligeter Princeps, quot qualesque Socios vellet, quantum daturus esset vectigal, sua manu in tabulas accurate retulerat. Adhibet ad conuiuium Patres: et qua pollebat facundia prudentiaque pluribus disserit, quam cupiat et in priscum decus excitare Gymnasium, et gregem sibi commissum salutaribus potius monitis, placidaque institutione, quam minis et armis in officio continere: adiiciens pro iis, quae ipse audierat de Societatis alumnis, atque adeoviderat, sperare se per eos vtriusque voti potentem fore. Denique amanter honorificeque habitos, instructa naui, ac persoluto quidquid toto in itinere fecerant sumptus, erantque facturi, donis insuper ornatos, quae respui nequiuere, dimittit, multum rogans, vt primo quoque tempore Socios ad ponenda Collegij fundamenta mittendos curarent. Vix abierant, cum ad eos Coloniam, atque ad Lainium Romam alias super alias dat litteras [Note: 102 Principia Treuirenfit Collegij.] impatiens morae. Duode cimo Kalendas Iulij Euerardus, vnaque Ioannes Rhetius iam Principi notus, et Andreas Valckenburgius Treuiros inierunt: dataque optione vel coenobij prope deserti, vel veteris ac ruinosi Collegij prope Academiam ad Collegij sedem legendi, Euerardus, ne reliquiis Coenobitarum grauis esset, imo sperans, et ipsos scholarum mox rehgiosarum ope respiraturos, posterius praeoptauit. Andreas ibidem instituto quoque Collegio mansurus in Archiepiscopi templo, Ioannes Rhetius in alio celebri dicere ad populum instituunt: quos oppido frequens secundaque concio audiebat. Euerardipraecipua erat cura aedes, quas amplas, et duobus amoenas hortis Anristes attribuerat, conformare Religiosum in modum. [Note: 103] Perautumnum Roma sex missi: subsecutus Antonius Vinckius, qui Collegio praeesser, accersitus e Sicilia: caeteri Colonia euocati. Extremo anno iam conueuerant omnes. Quem populus coetum aspiciens virorum laetus modestia, laetus industria, cum priuatim ac publice sermones de rebus caelestibus, frequentesque exhortationes audiret: ac sacrosancta mysteria paulo ante tantum non ob lita repetere ac regustare inciperet; speciem sibi renascentis Treuirorum Ecclesiae intueri videbatur, ac reuirescere pristinum patriae decus [Note: 104] gaudebat. Iucude quidam solebant dicere, Treuiris tum omnes esse in metu; malos, quiferme haeretici erant, quod nefaria sua consilia euerti viderent: bonos, quod vererentur, ne defatigati Patres ac victi onere sanctailla coepta perpetuare non possent. Ante omnes exultabat pene, et gestiebat letitia Archiepiscopi Suffraganeus Gregorius Virneburgius. Is erat vir rectus ac simplex Azotensis Episcopus, qui anno priore, dum maxime turbas haereticus rabula excitiret, popnlum e loco superiore, et in cunctis conuentibus adhortari ad constantiam non cessabat; admonens, vt bono animo esset, quod effusus in ea vrbe sanctorum Martyrum sanguis, cotam diuino conspectu ciuibus opem suis implorans, clamaret. Quin etiam propediem affore pollicebatur viros, qui fidem religionemque illam praedicarent, quam ad eos Princeps Apostoloru Petrus per SS. Eucherium, Valerium et Maternum transmisit. Ergo is iam homines Societatis
monstrans, haec verba (vtiscribit Pater Euerardus) pre letitia animi prope cantitans vsurpabat passim: En hi sunt, quosaliquando dixi vobis venturos. Id coniectura ne, an diuino tactus spiritu ante praediceret, non equidem affirmarim. Nam tametsi de Collegio tum mentio erat, tamen cur exitum tam affirmate promitteret humana cognitio nulla erat. Religiosae quoque familiae, quae vacuas fere domos habebant, sperabant e bona adolescentium institutione suis quoque Ordinibus supplementum. Scholae hoc anno apertae non sunt, tamen vel ipsa eatum expectatio permultum profuit. Multi enim Treuirensium adolescentes, qui vicinis in vrbibus ludimagistris haereticis operam dabant, in patrim rediere. Nam et hocastute agebant haeretici. Cum de Grammaticae et Humanitatis scientia plurimum se iactarent, alliciebant ad suam disciplinam, cui poculum insaniae propinarent, improuidam iuuentutem. E Sociis, qui Roma iuerunt, Othoni Briamontio Leodiensi clari generis iuueni et docto, in Italiae finibus genu labore itineris (pedites enim ibant) periculose intumuit. Quamobrem necesse fuit Altdorfij illum inter Heluetios relinquere, quo curaretur. Eius custodie ac solatio Simon Anglus multae aetatis ac virtutis sacerdos, qui prius etiam quam Societati se adiungeret impulsu caritatis docendo, con cionando, et similibus officiis Societati consuetis detinebatur, substitit. Gens erat bonorum morum et Catholicae fidei, et in expectatione belli. Aiebant enim vndetrigesimo ante anno quinque Heluetiorum pagos veteris, id est Catholicae, religionis cum septem, qui noua erant secuti deliramenta, gessisse bellum. Quo bello Vldericum Zvvinglium cum sexdecim diaboli administris sublatum et exustum: ac victos populos coactos profiteri religionem priscam veram esse, ac spondere se eius sacra cerimoniasque et templa restituturos: quae quoniam non praestiterant, [Note: 105 Heluetij Collegium postulant.] velle armis repetere promissorum fidem. Patres Societatis humanissime exceptos cum primo vniuersos aliquot dies, tum dies deinde multos Othonem ac socium gratuito aluerunt. Quin etiam eorum consuetutudine capti (adeo quacunque irent bonus odor Christi erant) ad Pium IV. Romanum Pontificem, et ad Patrem Generalem communi consilio dedêre litteras, quibus Collegium Societatis summis precibus postulabant: et Cardinalis Borromaeus rem Lainio Pontificis iussu commendauit. Nec sane Lainius minore, quam petebatur, studio optabat concedere. Verum numerus Sociorum angustus, nec publicis necessitatibus, nec bonorum votis par erat. Iamque Archiepiscopus Moguntinus, qui item diu Collegium expetiuerat, Treuiros prope sibi prelatos dolens, dilationem pati nequibat.
[Note: 106 Tornacensis domicilij status,] Treuirensi Collegio in praesens Eucrardi Prouin cialisad ministrationi subiuncto, quatuor iam Germania inferior Societatis domicilia numerabat, praeter hoc nouissimum, Tornaci vnum valde tenue. Quamuis enim identidem subsidia eo mitterentur, et ciuitas Collegium peroptaret; tamen fixam in vrbe sedem tantum Ioannes Mortagna vna cum socio haud dum sacerdote, habebat. Quorum tamen si labores, et commune vrbis agrique circumiecti emolumentum spectes, instar erant multorum. Alterum Louanij erat, quod si licuisset in Collegium perfectu redigere, fructus promittebat [Note: 107 et Collegij Coloniensis.] vberrimos. Tertium Coloniae; quod et Collegium numeris expletum omnibus et florentissimum erat, cui Ioannes Rhetius, vti saepius memini, Rector moderabatur, et Leonardus Kesselius Superintendes: quanquam adhuc Patres sese pro litterarum magistris potius ad praecauendam inuidiam, quam pro Religiosis ferebant. Multi hîc ad caeteras in commune collatas vtilitates indolis rarae adolescentes ad Religiosam vitam animum adiungebant, plurimique nobis adiungebantur. [Note: 108 Ogerij Dauantiani insignis ad Societatem vocatio.] In his Ogerius Dauantianus hoc anno cum Deo vocanti reluctaretur, salutarem eius iram expertus est. Leodiensis patria, duo deuiginti annorum aetate erat. Initio diuina mysteria cum fere octauo quoque repeteret die, assiduas intus in animo audiebat voces, quibus ad perfectionem, et ad Societatem capessendam impellebatur. Quarum vocum impatiens, vt velut importuno monitore summoto, otiosam securamque vitam exigeret, et molestarum curarum fontem ac nutrimenta remoueret, decreuit segnius laxiusque colere pietatem. Ergo non apparere in templo, non ad sacrum confessarij tribunal, non ad mensam Angelorum accedere. Inter sodales perniciosa vagos licentia dux ipsevolitare. Interim tempus appetit, quo ex Philosophiae auditoribus, qui profectum rite probassent, creari Magistros oportebat. Ogerius ex auditoribus iis erat: principioque, cum pietatis sedulo colebat studia, litterarum quoque diligenter et cum laude tractarat: sed mox (vt vsu ferme venit) abiecta recte faciendi mente, discendi quoque cogitationem ablegarat. ne tamen condiscipulis magisterio cohonestatis turpiter ipse praeteriretur, inter candidatos nomen suum apud studiorum moderatorem Franciscum Costerum profitetur. Prehensa Costerus ansa, si forte gloriolae igniculi studendi reducerent curam, haec aditum pietati recluderet, spem fecit, quoad sibi fas sit, eius iuuandi: verum respiceret sese. Notam esse omnibus eius, et piarum rerum, et Philosophiae negligentiam: talibus moribus praeditum, et vsque eo imperitum, nec expedire, nec licere ornare: honoremque tam aperte indigno dilatum non gloriae, sed ignominiae fore. Si tamen solertia pristina studendi negotium repetat, et ingenium, et vero [Note: 109] inprimis Dei auxilium affuturum. Permouit haec oratio nondum plane perditum adolescentem. Ardore ingenti se ad Philosophiam refert; simulque paulatim ad cultum pietaris pristinum redit: ac sine mora eadem cogitatio ineundae Societatis praesto est, grauiusque animum stimulat, vt aliquando defatigatus, ac prope desperans exclamarit: Itane compellar inuitus, et perpellar, vt efficiar Iesuita? continuoque tacitam audiuit animo vocem: Ita sane: et nisi id facias, morieris. Nihilo magis obsequenti paulo post insolito gelu pedes obrigescunt: quod sensim per tibias fusum in caeterum surrepebat corpus. Adhibet medicos, balnea, fomenta: frustra. Perstabat inualescebatque frigus: et ad vitae sede gradiebatur. Tum demum stuporem suae mentis sentire coepit: haec esse Dei, quem toties ingrate repulisset, patientissime diligentis documenta; mortisque, quam vox interior denunciasset, antecursores. Costerum, vbi
primum licet, alloquitur: seriem totius rei, quamque aperta habeat diuinae voluntatis argumenta exponit. Ad vltimum induxisse animum, Deum sequi. Quid multa? incommoda valetudo, quae alijs interclusisset, Ogerio adirum expediuit. Atque vt clarius appareret, illud gelu ad incendendum diuino igne eius animum, non ad perdendum corpus tetendisse; qua prima in Colegio nocte fuit, penitus euanuit. Et ille, quamuis vehementis ingenij esset, nec parum in sui victoria negotium habuerir, tamen propositi tenax, ac disciplinae Religiosae bonus cultor ad mortem vsque, quam pie tandem Moguntiae obijt, perseuerauit.
[Note: 110 Scholarum vlilitas.] In superiore Germania non sine assiduis dimicationibus (quod necesse erat inter hereticos) res Catholica probe sustentata hoc anno, nec parum restituta est. Extabat e puerili institutione pretium mulriplex. Non ipsi modo pueri haereticorum fallacias oderant, sed parentes quoque suos, caeterosque domesticos, partim adhortatiun culis siue coram, siue per litteras, partim constantiae et innocentiae familiaribus exemplis ad veram pietatem alliciebant. Ingolstadiensium multi, cum quid esset, quamque vim haberet Sacramentum Confirmationis didicissent, eo vt se ad Christi militiam [Note: 111 Puerorum pietas, et religionis religiionis ardor.] roborarent, Eistadium, quod eo loco offerretur opportunitas, abiere. Ibi cum S. Eucharistiam pie suscepissent; et rotem, qui e S. Walpurgae sepulcro stillat, recepto patriae more, ad pudicitiam impetrandam religiose hausissent; bini ad summu templum admirante populo, simulque Deo, eique coetui bene precante singulari modestia processere. Quae laus ideo memoranda est, quod inter contemprores sacrorum rituum, et modestiae irrisores singularis est visa. Et ipsi eam deinde pueri cumularunt. Nam cum Antistes pro iniquitate temporum pudori eorum parcens, indulsisset, vt fasciam, qua sacro delibuta chrismate amiciri frons solet, post paulo ponerent; illi triduum ipsum ad venerationem Sacramenti, et haereticae tum contemptum procacitatis, tum condemnationem superbiae, quasi candidum sincerorum Christi militum insigne, et Catholicorum nobile diadema gestare voluerunt; quantumuis rideret ac ludibrio haberet stultitia impiorum. Capitale vbique pueris erat exitialium odium libellorum: nihil spectabant laetius, quam eorum conflagrantium flammam. Et quoniam dolos haereticorum norant, qui quo vendibiliorem errorem facerent, et simplices tenerae aetatis animos fallaci oculorum specie caperent; suos libellos lepide ac pretiose compactos ornatosque spargere consucueraunt; si quem paulo ornatiorem cernebaht, quasi ex fuco et cerussa Babylonicam meretricem suspicabantur: sique deprehenderent re vera auctorem impium esse, nullum ei pretium, [Note: 112 Bonorum librorum inopiae consultum.] nullus lepor sat erat, quo se ab igne redimeret. Sed laborabatur librorum piorum inopia: vix vllus ad manum erat, quem non condidissent, vel non vitiassent haeretici: et plane Catholici illibatique necessarij erant tum ad impios e manibus hominum excutiendos, tum ad serendam pietatem. Id animaduertere Patres, ac Ioannes Victoria Viennensis Collegij Rector, vt quantum in se esset, filij tenebrarum prudentiores filijs lucis ne essent; typographiam, vnde et pauperibus gratuito, et caeteris facile parabiles libri salubres tutique suppeterenr, magno labore, piorum impensis primum in Collegio ipso instituit; deinde, cum multis Religiosis occupationibus ea procuratio obturbaret, ad seculares viros spectatae fidei transtulit. Qua industria bonorum librorum inopiae [Note: 113 Ferdinandi Imperatoris in religionem Catholicam et in Societatem pietas.] magna ex parte succursum est. Hos e primae aetatis educatione fructus pius Imperator Ferdinandus cernens, non solum alia alibi contubernia, sed etiam nobilium iuuenum Vienne Collegium, cui Societas praeesser, instituere decreuit: nec vllam rem, qua posset, vel in Germania, vel in alijs oris ad suos oratores, ac varios Principes scribens (nam et in Galliam ad Regem, et ad Cardinalem Lotharingum, et Romam ad Pontificem Pium, Cardinalesque Moronum et Augustanum, et ad oratorem suum hoc ipso anno praeclaras litteras dedit) promouere Societatis conatus, intermittebat. [Note: 114] Viennensibus Patribus ad res gerendas momentum haud paruum attulit per aliquot menses nobilis commilitonis accessio Christophori Rodericij. Ioanna Lusitaniae Princeps monitu Borgiae illum anni superioris extremo, cum litteris ac mandatis ex Hispania miserat ad Mariam sororem suam Maximiliano Regi nuptam, vt coniugi vtrique, si quid posset piae et consolationis et opis afferret, et apud vtrumque, atque ipsum Ferdinandum religionis causam promoueret. Quippe remedij aliquid efficacis inualescenti in dies errorum flammae mature videbatur quaerendum ante Ferdinandi Caesaris finem. Porro ea pietas erat Ioannae, non modo vt coram in Hispania, sed etiam procul in Germania tentanda sibi omnia pro Dei laude, publicaque sanctitate existimaret. Ad haec summe venerabatur Maria Regina et mirabatur Borgiam propter insignem viri conuersionem ad Christi humilitatem ex eo splendore, in quo parentis olim suae imperatoriam regentem domum, opibusque et gratia florentem norat. Quam ob rem et suas ad eam Franciscus litteras et propria mandata, religionis vrgente zelo, adijcienda duxit. Christophoro aute Rodericio praestantia ca cum doctrinae tum sanctitatis et prudentiae inerat, vt grauissimo ei muneri [Note: 115 P. Christophori Rodericij ad hunc annum vita.] maxime accommodatus censeretur. De quo viro, quoniam frequens posthaec mentio incidet, virtus ac gestae res postulant primordia indicari. Patriam habuit oppidum Hitam dioeceseos Toletanae: duos in Societate non sanguine magis, quam virtute germanos, minorem natu Ioannem, maiorem Garziam Rodericios, quorum ille praecessit ad signa crucis, hic praegressorum vestigia subsecutus est. Christophorus iam sacerdos, et Seguntinus Theologiae Doctor in Societatem anno salutis M. d. LIV. receptus ob eminentis initia et fundameta sanctitatis statim Borgiae summe placuit. Ab eo Gandiam missus, aliquamdiu Theologiam docuit, et Collegio praefuit. Deinde ab eodem Borgia comesassumptus, et Vallisoletano Collegio Rector praefectus est. Inde in [Note: 116 Res ab eo gestae.] Germaniam destinatur. Haec illi Apostolicarum peregtinationum, quas deinceps plurimas et grauissimas obijt, prima fuit. Ergo longinquum iter obedientia communitus libenter suscepit asperrimo tempore, et fortiter quidquid aerumnarum
suie inter glaciem Borealem Viennae est oblatum exhausit; ea omnia, et insuper vltro accersitam corporis sui perfrequentem ac multiplicem vexationem, et ardentissimas ad Deum preces, et quotidiana sacrificia ad demandatae legationis successum referens. Tum officio suo grauitate, sapientiaque ac libertate plane Religiosa perfunctus est. Contendit apud Ferdinandum, atque effecit, vt ab regio latere pestilentissima quaedam capita, ac nominatim, quid a concionibus ei, quique ab eleemosynis erant, remouerentur. Regibus porro ipsis oltendit, quantum adeant periculum, qui praesunt publicis rebus, ni pro viribus publica mala cohibeant; et proposuit eorum exempla, in quos, quod scelera vel priuata negligerent, vindicis Dei poenae grauissimae in sacris monumentis extant. Demonstrauit, quam sit humana regnorum felicitas e sacrorum apta atque suspensa cultu. Nominatim etiam cohortari Reginam institit, vt ipsa, quoniam non ita multis, vt viri, distineretur alijs curis, hanc sibi peculiarem susciperet, religionis negotia excitandi atque vrgendi; ad idque [Note: 117] se eo loci missam diuino consilio arbitraretur. Apud Maximilianum tria potissimum institit confirmare. Primum, quam sit omnino Ecclesiae sanctae necessaria recta aliqua, nulliusque capax prauitatis regula: ad quam sine haesitatione ac scrupulo, quae existunt in religione controuersiae, diuersaeque in sacris interpretandis libris sententiae exigantur. Et hanc regulam ita esse Romanam Ecclesiam, eiusque caput Vicarium Christi, vt obedientiam nemo illi Christianorum negare possit absque contumacia aeternis plectenda flammis. Deinde recte facta protsus necessaria esse ad salutem; eaque per gratiam, quam iustorum animis ex virtute sanguinis sui Christus infundit, merirum continere aeternae vitae. Postremo fidem manere quidem in homine reo letalisnoxae, verum emortuam: ac proinde nisi caritas, qua animetur, adsit, nequaquam satis ad salutem adipiscendam valere. Maximilianus candorem Patris, sinceramque caritatem dilexit, et apud Reginam commendauit, nec monita illibenter visus audire. Maria vero vehementer laetata sororis officio, quantum plurimum posset adnisuram respondit. Quam [Note: 118] sane optimam Reginam opes potius, quam vllam in partem voluutas deficiebat. Denique proficiscenti Christophoro (neque enim longioris commorationis extabat pretium) haec ad Pontificem Summum mandata dedit: Nun ciabis, inquit, pro eo, quantum mecum egisti, perspexisse te mihi omnino certum atque deliberatum esse viuere ac mori in obedientia eius, et institutis parentum meorum: nihil noui venari, nihil velle. Teque certo scire regionum harum perniciem libenter me vita ipsa impensa, si possim, redempturam. Caeterum quamuis videam et intelligam graue esse malum, tamen non posse non sperare praesto futurum a Deo remedium, nec permissurum, vt aggrauescat. Cum his, alijsque mandatis Vienna Rodericius profectus, cum Roma transiisset, in Hispaniam redijt. Interim haeretici, nec in circulis, nec in declamationibus suis dissimulabant, quam Iesuitas odissent iuxta, ac timerent. Augustae praesertim fremebant, vbi Canisius inchoatas anno superiore conciones magno in dies et famae, et [Note: 119 Haereticorum impudentia??? mendacia.] successus auctu persequebatur. Fuitque haereticus, qui inter varias sectas, cum Anabaptistas, Sacramentarios, Suenckfeldianos, Osiandrinos, Seruetianos nominaret, adscripsit etiam Canisianos, siue lesuitas. Nam eosdem aiebat esse, quorum dux et caput Canisius esset. Hos aie bat, inuento quorumdam Cardinalium editos ad excitandum regnum Papisticum, alioqui iam pene collapsum. Errores vero Canisianorum esse, quod docerent, quamuis olim primus mediator fuerit Christus, nunc tamen amplius non esse; sed quosdam Sanctos; et alia hoc genus stulta figmenta: quae apud leuiter rerum gnaros per se fidem satis faciebant, haereticos vel inscitia vel impudentia intoleranda praeditos: vt plane miseranda esset nobilissimorum populorum simplicitas, qui salutem animae suae, aeternaeque vitae negotium ijs crederent magistris, qui de re adeo cognita toto orbe terrarum, de Societatis doctrina et ortu tam turpiter mentirentur. Sed Deus optimus maximus sinit caecos impietate homines in pudendos ac manifestos errores ruere, vt quisque intelligat quid in ijs audeant, quae non ita sub aspectum cadunt. [Note: 120 Stephani Agricolae conuersio.] Non praetermisit hanc occasionem Stephanus Agricola, quin haeretici hominis, quod tam erat facile, mendacia redargueret, eo auctor futurus grauior apud verae falsaeque fidei sectatores, quo periclitatus vtramque erat, Is enim Lutherano ortus parente in Philippi Melanchthonis disciplina educatus. ac denique factus ipse concionator et nundinator errorum, singulari Dei clementia sectarum varietatem et inconstantiam stomachans agere cum Canisio coepit de via, qua emergere ad veritatem poset. Edoctum atque incitatum Canisius Ingolstadium mittit, vt in Collegio Societatis aliquot dierum secessu, procul ab strepitu curarum cum Deo agens ex ratione exercendi spiritus a Beato Ignatio inuenta animum ad Confessionem generalem praepararet, nouaeque vitae institutionem. Vix dici potest quanto cum imbre lacrymarum post aliquot hebdomadarum anachoresim, attentasque meditationes anteactae aetatis vniuersa peccata sacerdoti detexerit: quam sedata exhilarataque conscientia, quam recreatus ac laetus, planeque alter discesserit. In celebre inde monasterium abijt erudiendis Monachis pie operam nauans, et vitam illis persimilem vigilijs, precibus et caetera seueritate ducens: et quidquid superesset otij in pijs voluminibus Germanice vertendis ponens: inter quae etiam quaedam Beati Patris Ignatij praecepta Latinis versibus a Patre Frusio expressa, vertit; multo accuratior veritatis magister, quam fuerat minister erroris. Is igitut et Deo, et forte etiam Societati, cui secundum Deum salutem suam acceptam referebat, gratificaturus, grauiter ac modeste temerarij fabulatoris calumnias diluit, et mendacia in apertum edito Germanice libello protulit.
[Note: 122 Monachiensis Collegij incrementa.] Monachiensis colonia priore anno inchoata, Socijs Roma rogatu in primis Ducis huius autumno
anni submissis ad iustam Collegij formam perducta est. Qui priore anno venerant, initio Quadragesimae, adornatis iam quatuor classibus in ijs docere publice quanta potuerunt maxima exordij celebritate occoeperunt. Primum concionator noster, qui multum auctoritate apud ciues, apud Principem gratia valebat, quid profiteretur, quid propositum Societati esset, e suggestu Germanice exposuit. Concioni oratio Latina successit; cuius pars optimos conatus Principis prudenter commendauit, pars in litterarum laudatione versata est. Tum scholastici adolesecentes venuste Graeca quaedam et Latina carmina pronunciarunt: ac demum habitum ab ijsdem non iniucundum drama celebritatem clausit. Quae res noua et: mira populo visa Gymnasij nomen secundo rumore differens auditores ad rercentum allexit. Nec minus interim in templo pietatis res, quam litterarum in Musaeo seruebant. Quae summo Princeps cum animi sui gaudio cernens, nihilque magis timens, quam ne operariorum paucitas oneri succumberet, destinato ipse vberiore vectigali ad [Note: 123 Litterae Ducis Bauari de Monachiensium Sociorum feruore.] plures alendos subsidium ab Lainio precatur his verbis: Ex litteris, quas de mirtendis ad nos e Societate vestra viris anno ad te proximo dedimus, satis, vt remur, constat, quid de vniuersa instituti vestri ratione nobis persuasum sit; quantum inde labenti Christianae rei commodi polliceamur. Necsan nosspes ista fefellit vnquam. Illi enim ipsi de Societate vestra, quos nuper ad nos misisti, ita se primo statim aditu composuerunt, vt et vitae sanctimonia, et in docendo mira felicique alacritate caeteros suos fratres Collegij Ingolstadiensis laudabili quadam, et Ecclesiae Catholicae vtilissima aemulatione velle viderentur vincere. Et nunc iactis feliciter fundamentis publicis concionibus, et priuatis etiam adhortationibus rem fortius tentant. Quassatos vineae Domini muros ita sine intermissione reficiut, vt non modo furiosus ille aper egregie ab vuis arceatur, sed vineam ipsam seminibus noxijs et sentibus perpurgatam spes sit puriorem conseruari haud difficulter posse. Ex his vestris Seminarijs primitiuae Ecclesiae faciem iam iam contueri incredibili gaudio gestimus. Quis enim, nisi sit ipse quoque communi, qui totum prope Christianum per orbem grassatur, morbo infectus, non laetetur ex animo insanam haereticorum pertinaciam summa eruditione, innocentiaque vitae tuorum tandem infringi? Vere igitur ac merito tibi gratulamur talium filiorum Parenti, in quibus reuiuiscentis religionis extirpandarumque haeresum, vna firmissima spes consistit. Caeterum in hac nostra laetitia vnum est, quo vehementer commouemur. Cum enim vere credentium, qui in dies magis ac magis augetur numerus, id efficiat, vt praeter quotidianos in schola docendi labores, plurimum sit in templis quoque concionando, faciendo, impertiendoque diuina sacra, et infinitas piorum confessiones audiendo, parumque confirmatos fideliter edocendo desudandum; valde veremur, ne pauci isti tui operarij tanto oneri diu ferendo non sint. Rogamus igitur clementi studio, quemadmodum etiam superio ribus nostris litteris a te contendimus, vt occupati ssimorum, et ipso sub pondere collabentium filiorum misertus, plures in hanc copiosissimam messem emittas, qui cum illis, qui iam hîc sunt, integrum Collegium constituant; cui nos quidquid erit necesse ita suppeditabimus. vt et nostrum in venerabilem istam Societatem vestram amorem plane iterum testemur, et sacrosancta Catholica religio domicilium apud nos perpetuum habere possit. Viaticum quoque ad Canisii arbitrium praesto erit. Ad hec postulata, iustissima optimi Principis duplicatus est Sociorum Monachiensium numerus, vt iam circiter viginti essent.
[Note: 124 Oenipontanum, Dilinganum, et Tirnauiense Collegia accepta.] Oenipontanum quoque postulatu Caesaris, et Dilinganum Collegium Othone Cardinali Augustano flagitante accepta sunt. Sed ad tot examina simul educenda nondum soboles maturuerat. Iam diu Nicolaus Olahus Archiepiscopus Strigoniensis instabat, vt Societas in suum quoque Collegium succederet, quod Tirnauiae in Pannonia, vbi hoc tempore, capta aliquot ante annis a Turcis Strigonia, sedes Archiepiscopi erat, moliebatur: et destinati aliquot sunt exijs, quos Romanum Collegium in Germaniam misit, qui in Pannoniam irent. Verum et armis Turcarum perstrepentibus, et: aliunde obiecta est mora.
[Note: 125 Res Lusitaniae.] Interim in Hispaniae prouinciis haud vnus rerum vbique tenor fuit. Multo quam alibi secundiorin Lusitania: praesertim quod Borgiae ibi presentia, et domesticorum ad officium, et externorum ad venerationem Societatis inflammaret animos. Eboram anni superioris exitu attigit, egregio Theologorum pari ad eius incrementum Academiae ex Castella prouincia ducto, Ferdinando Petrio, qui nuper; et Petro Paulo Ferrerio, quianno ante ad Societatem accesserat. Communem [Note: 126 Borgiae morbus et humilitas.] omnium gratulationem, qua exceptus Borgia est, continuo morbus eius repentinus et grauis, qui demum in tertianam euasit, solicitudine ac moerore turbauit. Qua re cognita Cardinalis Henricus, et Regina Catharina hominem e suis nobilem qui inuiseret, officiosissime destinarunt cum viatico apparatuque modico, vt facilius acciperet; regiaque lectica, qua Olisipponem ad commodiorem certioremque curationem deueheretur. Regio apparatu remisso sanctae et paupertatis et humilitatis non minus in mala, quam in bona valetudine tenax Franciscus, ne tamen Principum benignitati videtetur ingiatus, Olisipponem, cum primum meliuscule [Note: 127 Olisippone florent studia et litterarum, et pietatis.] habuit, transtulit sese. Hîc simul studia litterarum ad sancti Antonii cum frequentia, tum nobditate profectuque discentium, simul pietatis ad sancti Rochi omni genere, consueti operis florentia reperit. Ardens Consalui Vazij Melli facundia cunctam ciebat vrbem. Priusquam luceret, foresque paterent templi, ingens famulorum caterua locum in concione dominis praeceptura porticum obsidebat. Tum in Collegio aeque ac domo Professa eximij Fratrum Patrumque ad perfectam virtutem impetus erant: adeo vt quae ibi quotidie gerebantur, tractare ac cernere minus assuetis prorsus mirabilia viderentur. Ad remotissimas profecturi gentes, Indiam, Brasiliam, Iaponiam adituri paucis
horis antequam pedem in nauim inferrent, de profectione admonebantur: idque obedientiae genus ambientes, feliciores se, quibus euenisset, rati, vix spatio ad salutandos in digressu amplexandosque Fratres concesso, quos nunquam amplius [Note: 128] essent reuisuri, laetissime conscendebant. Non minus hilariter sanctae paupertatis, ad sancti Rochi presertim, vbi eius copia maior, tolerabant incommoda. Raro pulmentum apparebat in mensa nisi e suilla, idque raro. Prae togarum inopia, palliis, quibus vtebantur in publico, domi ad arcendum frigus obuolueb antur: tantaque in penuria sua egentiorum memores, ne buccellam suam soli comederent, nihil patiebantur in mensam e culina deferri, ex quo non ante pars mendicis diuidenda decerperetur. Iam ad excipiendas confessiones, diutissimeque sedendum in templo, ad rudes siue pueros, siue agricolas edocendos, ad euertenda peccata, ad properandum [Note: 129 Ignatij Acebedij feruor eximius] quocunque obedientia et caritas signum daret, intenti omnes, accincti ac prompti. Ignatius Azebedius, vt firmitate virium ae robore corporis, ita obeundis laboriosis odiosisque ministerijs excellebat. Ille praeter communia sacerdotibus domi munera, idem ad suborientes necessitates, quocunque vsus ferret, accurrete: idem Christianam explicare domestico in templo doctrinam: idem valetudinaria cum insanabilium, tum regium visere: idem custodias pub licas adire. Haec autem simul omnia ordinaria ei prouincia erant. In custodijs, vbi verba fecerat, illico ibidem assidens audiendis confessionibus ad serum vsque diei perseuerabat. Nosocomia haud raptim perambulabat: sed nihil tam tetrum ac triste obijciebatur sensibus, quod in Christi gratiam, animasque hominum, si corpora non posset, saltem sanandi conatu non fortiter appeteret. Quodam die instante iam prandio, cum forte audisset sat procul ab sancti Rochi supplicium de nocente sumendum, omissa sui pascendi cura, ieiunus ad hominem damnatum festinauit, itaque confirmauit, vt supplicium in facinorum poenam suorum tolerans, et animam suam multum Deo commendans, cum bona spe vitam finiret. Quod factum ideo nominatim natratur, quod Romanus de Societate hospes, qui cum admiratione notauit, in id forte incidit, non quod singulare censereturin Ignatio, ac non potius inter quotidian a notis reponeretur. Cuius quam fortis caritas [Note: 130] esset, ex eo etiam, quod subijciam, apparebit. Est Olisippone cura aegrorum sane diligens, tamen miselli tres homines, siue quod plane desperatum, siue quod supra modum horridum ac foedum erat malum, abiecti destitutique omni ope iacebant. Id ad Ignatium, quem talibus delectari nun cijs notum erat, defertur. Is extemplo quasi ad monstratum sibi thesaurum aduolat. Ecce autem reperit non hominum faciem, sed cadauerum putrescentium horrendam figuram: blandisque interrogatiun culis explorans animum, haud miserabilem minus statum eius deprehendit quam corporis. Non potuir tantae conspectu calamitatis non grauiter commoueri. Quare et corporibus, vel certe animis, quorum vt maioris momenti, ita minus desperata curatio erat, medendi cupidus; cum receptaculum in hospitali peregrinorum domo, quo miseros inferret, impetrauisset; piosque viros, qui cibatum eisdem ne cessarium quotidie submitterent, reperisset; ipse chiturgica tractare ferramenta, fascias ceromataque non horruit. Omnes principio, sed vnum in primis, qui ad caeteram calamitatem omni sordium genere coopertus lacerabatur, Ignatius suis ipse spoliauit manibus, totondit, abluit, perpurgauit. Alius semeso immaniterque exulcerato toto corpore spectaculum praebebat vsque eo dirum, vt absque nausea vix quispiam toleraret. Ipsemet aeger inuisentes magnis absterrebat vocibus, [Note: 138] ne propius accederent. Leo Henricius Eborensis Collegij et Academie Rector cum Olisipponem vna cum Borgia venisset solennem ibi professione editurus, particeps pij futurus operis, Ignatio eos homines, quod quotidie saepius faciebat, visenti voluit ire comes. Sed Leonis constantiae nequaquam respondit imbecillitas corporis. Dum spectat iuuatque curationem, elanguit, atque defectus animo est; et tamen Ignatius praesentissimo animo tractabat vlcera, abstergebat saniem, apponebat fila ac linamenta, obliniebat, obligabat. Quibus obsequijs cum eos sibi miseros conciliasset, planeque red didisset obnoxios, emollitis iam praeparatisque animis institit facere medicinam. Nec difficile erat quem vellet in modum formare ac fingere. Expiatis itaque confessione criminibus, toti ex diuina voluntate pendentes, magna patientia magnam illam ferentes miseriam, num quam deserente Ignatio, tandem moriendi finem fecerunt. Haec pro gustu sint vite Ignatij quotidiane, que dum Borgia Olisippone esser, acciderunt; vt intelligatur, quibus gradibus ad martyrii nobilem palmam, quam demum in Brasilica nauigatione ab haereticis cosecutus est, sibi arcensum pararit. Interim vero, dum in morbis curandis alienis egregie desudabat Ignatius, in suis perferendis Ludouicus Consaluius strenue exercebatur. Etenim ex quo Lusitaniam attigerat, alio super aliud perpetuis malis grauissime conflictatus ita postremo oculis laborabat, vt alterius vsu diu careret. Ad haec non parum habebat aegrum Regis instituendi solicitudo. [Note: 132 Ludouicus Consaluiut conatur ab se institutionem Regis amoliri.] Ad caeterasille quidem causas, quibus illud ab se onus auertere nitebatur, etiam infirmitatem corporis apud Reginam et Cardinalem excusabat: robustum, certiorisque valetudinis magistrum assumerent, cui integra pueri institutio relinqueretur: nollent se id aggredi, quod perfecturus non esset: quin etiam tam assiduos, inter seque connexos morbos pro diuinae voluntatis indicio consilium illud damnantis, acciperent. Sed illi pariter in coepto perstabant. fructum vberem, qui ex tali doctrina sperari deberet, magnifice explicantes; Deum, quandoquidem non nisi maxima eius laus proposita esset, sine dubio et consilium probare, et auxilio affuturum. Daemoni potius optime consulta disturbare, et publicum sanetae Ecclesie bonum interuertere molienti morbotum tricaeillae tribuerentur. Pueri quoque Regis docilitatem miram depraedicabant, et vt animos Ludouico facerent, et quod ita res erat. Addebat Regina id Ioanni quoque Regi, antequam ex humanis decederet, fuisse consilij, vt Sebastianus Magistro de Societate, traderetur in disciplinam,
Quare siue aliterfaceret, siue quempiam Ludouico [Note: 133] praeferret, videri sibi se diuini spiritus impulsui restituram. Quae Ludouico leue praebebant solatium, nihil aegre ferenti nisi quod id muneris hanc profitenti disciplinam viro minus videbatur conueniens: verebaturque postremo, quamuis res optime verterer, ne exemplum domi forisque noxium foret. Plus enim Societatem ex istiusmodi munere, si semel infeliciter administretur, detrimenti capturam, quam comodi, quamuis e sententia sepe cadat. Quod que a Principibus peccantur, conspectiora odiosioraque vulgo sunt, quam quae iuste pieque geruntur. Acrecte factorum, vt fauent suis ducibus populi, quisque libenter auctores Principes facit ipsos, ad eosque gratiam defert; peccatorum vero causas et inuidiam gaudet in alium quempiam deriuare. Tamen, vbi nonnihil explicitus morbo est, auspice ac duce Christo diuinae [Note: 134 Quam inierit instituendi rationem.] prouidentiae successu permisso, initium docendi aestate ineunte magno animo fecit. Ratio doctrinae huiusmodi erat. Iussit in altera tabellae facie litterarum formas egregie pingi, vt species ipsa blandimento colorum pueriles allectaret oculos, et acrius in mente impressas relin queret notas: in altera loricas, scuta, galcas, hastas, sclopetos, bombardas, aliaque armorum genera appinxit, vt eodem tempore ad perfectam Regis formam educatus, quasi bellicae pacataeque sapientiae elementa condisceret. Ad haec ex precipuis regni Lusitani veteribus institutis libellum quam pulcherrimis characteribus conficiendum curauit, vt dum in ijs agnoscere litteras, connectere syllabas, et cursim legere puer assuescit, ad auitam quoque eius regni disciplinam, quam multi labi paulatim ac solui querebantur, afficeretur. Bis quotidie ante et post meridiem assignabat exigebatque pensum: eamque subtristem exercitationem historio la condiebat e sacra profanaque memoria delectis exemplis, inter que quasi salubri in caelo pueri animus educatus, colorem vegetum, sanumque duceret robur. Nec vlla ei narratio iucundior accidebat, quam si qua ad Mauros Turcasque pertineret: in quos [Note: 135] tantum odium concipiebat, vt saepissime dictitaret, olim sibi id genus omnes mactandos. Porro materia et indoles plane erat Christiana, ac regia: ex qua iure summa sperare liceret omnia, nisi honorariorum puetorum consuetudo, quibus haud similia erant ingenia, non paucas opinionum bonarum, quae inserebantur, elideret. Cum se mane in regiam cum socio Ludouicus contulisset, vesperi singulis diebus ad Collegium referebat. Diem in semota ab tumultu aulico aedium haud magnificarum parte, orando plurimum ac studendo ducebat. Ibidem soli prandebant: et quidem initio satis lautae afferebantur epulae; verum Ludouicus vehementer gratijs actis cum diceret, si valetudo postularet, regiase beniguitate libenter vsurum: caeterum quamdiu diuina gratia valerent, non esse cur ab sui Ordinis more regulaque discederent: vtique cum regia quoque in domo Religionsi essent, nec deceret, quod Lusitano. Regi inferuirent, laxius caeli regi famulari. Ad haec serio deprecans obtestansque, ac magni loco beneficij postulans, quamuis aegre, tamen ab Regina impetrauit, vt nil exquisitum, nihil e volucrum genere, sed frugales dumtaxat, et quam simillimos domesticis praeberi sibi cibos patetetur. Idque Ludouicus siue ad continentiam sibi, siue ad exemplum alijs potius duxit, quam si parem seueritatem in optime instructa mensa seruasset.
Iam Borgia Purificationi Deiparae sacro die cum in Leonis Henricij solennibus votis concionem habuisset, negotia, et splendorem aulae fugiens, continuo Eboram cum eodem Leone redierat. Hîc totius Quadragesimae diebus Dominicis in templo vrbis principe concionatus est [Note: 136 Dominicanorum Eborensium caritas et modestia.] rogatu praecipu e Dominicanorum Patrum: qui cum annorum multorum consu etudine ius adepti quoddam eius suggesti viderentur; rati e Dei maiore gloria fore, si inde Franciscum populus audiret, vltro id mumus ad eum, adhibitis, vt susciperet, precibus, detulerunt. Nec sua viros optimos frustrata opinio est. Ex Francisci dictione fructus vberrimi extitere. Quippe cuius ea erat vita, ea fuerat olim fortuna, vt conspectus ipse pro oratione acerrima esset. Quod significauit paulo post Cardinalis Henricus: qui cum ad extremam Quadragesimam Eboram venisser, rogarique Franciscum iussisset, vt certo die concionem haberet, eo valetudine solito grauiorem excusante, [Note: 137 Cardinalis Henrici de Borgia dictum.] quae loqui non pateretur, subiecit, Nolim loquatur: sat mihi fuerit e superiore loco hominem aspici, qui quidquid habuit, cum tantum haberet, Dei causa totum deseruit. Venit Henricus Eboram, vt, quoniam ibi aderat Borgia, fundatam ab se Academiam videns Deo grates pro ea re rite ageret, et Academiam legibus institutisque firmaret. Quo primum die ad Collegium iturus erat, vt quo honore Collegij et Academiae parentem decebat, exciperetur, Leo Rector quotquot ad Gymnasium discipuli ventitabant, conuo [Note: 138 Academiae Eborensis status.] catos ad aedes Cardinalis praemittit. Distributi suas quique in classes bini ordine processere: lectique e singulis classibus bini adolescentes, vbi ad Cardinalem venerunt, duobus Epigiammatis altero Giaeco, Latino altero patronum salutarunt. Postremus accessit cum Doctoribus Rector, qui paucis Lusitanice affatus vniuersum illi eum coetum tradens, eiusdem manum vna cum Doctoribus de more osculatur: dem toto praeeunte discentium agmine, ciuitate omni ad spectandum circumfusa, ad Collegium aere interim vniuerso templi principis aliorumque festo plaudente [Note: 139 Borgiae humilltas.] sono, deducunt. Pater Franciscus, quem podagre dolores longius prodire non siuerant, ad fores Collegij vna cum rei domesticae inferioribus administris occurrit; aitque, quoniam insignium et doctorum hominum agmen egisset Rector, se cum apto sibi coetu simplici adesse, atque eum quoque summa cum animi voluptate palam profiteri in Cardinalis potestate se esse. Tum pauca in commendationem munificae eius pietatis adiecit, submissione tanta, tamque humili habitu, vt ad operiendum caput adduci nun quam potuerit. Sed ab Henrico valde vt operiret certante, suo ac Societatis nomine instans expresserit, vt exigua ea cum veneratione longe et dignitati ac benignitati eius impare adstare ac loqui se pateretur. Vbi finem dicendi Franciscus fecit; respondit Cardinalis sperare se affore sibi a Deo vitam, quoad et coepta ad culmen perduceret, et voluntatem suam erga Societatem prolixius explicaret.
[Note: 140] Inde procedit in templum, cuius valuas et columnas intexta e trium linguarum principum carminibus ingeniosa aulaea vestiebant. Hîc praeparati sacerdotes cantoresque hymnum, Te Deum laudamus, iucunde modulantur ac pie; et Cardinalis ad aram progressus maximam sancti Spiritus implorationem subiungit, quam dum ex formula pronunciat, ita est sensu tenero sanctae dulcedinis delinitus, vt extrema verba prae lacrymis aegre deprompserit. Clausit celebritatem gratulatoria oratione Simon Viera noster, orator idem et poeta insignis. Reliquis deinceps diebus haud minore cum voluptate litterarias omnes exercitationes singillatim Cardinalis inspexit. Interfuit de natura, deque Deo disputationibus: singulos praeceptorum e cathedra docentes audiuit: puerorum quoque acribus ingenijs, ardentibusque concertatiunculis recreatus est: ad haec repositam superioris anni tragoediam mire probauit; testatus ea expectationem suam, maximam licet ex [Note: 141 Cardinalis Henrici cura de Academia Eborensi perficienda.] fama praecepisset, longe esse superatam. Omnibus denique exploratis, tantum laetitiae fructum se percepisse Borgiae confirmauit, vt diceret totius sibi operis persolutam abunde mercedem a Deo videri; eoque alacrius confestim animum ad opus perficiendum, aedificijsque, et institutis stabiliendum admouit, illud inprimis curans, vt quidquid statueret, cum institutis Societatis vsquequaque congrueret: vt qui Patres rebatur, quod suis consentaneum legibus esset, tum amplexuros libentius, tum enixius et facilius promoturos. Nam quod inuitis, et praeter disciplinam imponitur, nec bene, nec diu fertur. Interestque patronorum, si perpetua amant opera sua, incolumitati eorum per quos ea sustinenda sint, consulere. Alioqui male munit, quod fundamentis obest, parumque est cauta fultura, per quam id, cui ipsa insistit, labefactatur. Praeter Collegij reditum, item certum curandis in valetudinario pauperibus academicis assignauit. Duo adolescentium contubernia, prouentibus auctoritate summi Pontificis ex aede maxima transsatis, instituit, vt in altero quinque et viginti Theologicis rebus, in altero duodetriginta conscientiae doctrina e tota Archiepiscopatus dioecesi praeterquam ipsa ex vrbe lecti, ad inscitiam fugandam, et commodos sacerdotes creandos erudirentur. Idem vt aditus ad magisterij lauream cuiuis pateret merenti, ac simul ineptis sumptibus parceretur, simul quisque non nisi ab ingenio ac doctrina sciret approbationem sibi ac plausum expectandum; in publicis disputationibus vetuit, stragula veste ornari gymnasia: tibicines, auloedos et quaeuis musica instrumenta summouit. Postremo Magistratibus, qui academicorum cognoscerent [Note: 142 Eborensium Sociorum feruor.] causas, tum laicorum, tum Clericorum creatis, de mercatu quoque in academicorum opportunitatem indicendo cogitare coepit. His prouidentissimi Principis conatibus egregie Sociorum in paranda primum sibi Christiana sapientia, dein communicanda cum proximis nauitas et solertia respondebat. Species erat digna visu, quam quisque vilissima ambiret munera; quantaque cura operam daret, vt quod impetrarat, quam cumulatissime exequeretur. Tum maxime cum vacabatur ab studijs litterarum, in opera se pietatis tanquam effusis habenis dabant. Extemi adolescentes praeceptorum suorum, aliorumque Patrum, quos et summe colebant; et, quia maxime honoratos rebantur, existimabant (quod in saeculo fit) ab humilium tractatu ministeriorum abesse oportere; vbi alium videbant aedituo famulari, alium ianitori, alium in lacera sordidaque tunica obsonatorem per vrbem sequi oleribus alioue onustum obsonio, haerebant admirabundi; laetisque illis, et in cruce Domini gloriantibus pudore ipsi suffundebantur. Ac vir Ecclesiae Eborensis primarius cum forte in vnum e Magistris, quem dudum nouerat Theologiae Doctorem, lignain culinam deferentem incidisset, domum reuersus rem Canonicis omnem narrauit, identidem cum admiratione iterans; Deus bone quam dissimilia sunt horum Patrum, et aliorum hominum in animi remissionibus studia. Humilitas his oblectamentum est: pro requie ac delicijs laboriosa sui contemptio. Nec vero domi illi tantum ad suam, verum etiam foris ad vtilitatem proximorum exercebantur primarum inter se virtutum caritatis, et sanctae humilitatis officia copulantes. [Note: 143] Est Eborae foro in extremo fons publicus, ingens, manu factus: quo opere nobili atque magnifico per duodecim millia passuum magna vis optime aquae deducitur. In aduersa fori parte custodia est publica ciuitatis: Archiepiscopi vero carcer modico interuallo a foro disiunctus non nisi frequentissima via per medios artifices varij generis adiri potest. vtrobique autem aque inopia laborabant vincti. Qua cognita re Collegae in caeteris summissionis et caritatis muneribus id quoque vsurpabant. Luce palam expediti ad eum fontem cum vasis accedebant, et quantum ad multos dies satis foret aquae, vtrumque in carcerem deportabant. Iam nosocomia adire, consolari et edocere iacentes, lectos eorum sternere, sordes euerrere pauimenti, huiusque modialia vetus, et vbique nostrae iuuentuti consuetum [Note: 144 Discipulirum pietas.] est opus. Sed illud accidit Eborae singulare. Populares discipuli saepe in aegrorum vinctorumque obsequijs admirati Magistros (vt nihil est humano ingenio ad imitationem procliuius, neque genus aliud alterius quam discipuli Magistrorum) aemulari talia exempla coepere. Itaque adolescentes opibus et genere nobiles abiectis pallijs, raptis vndecunque vasculis certatim per medium forum, et celeberrima compita ex fonte solatia miseris deferebant quouis pretioso latice tanto grariora, quanto ab vsitata minus benignitate profecta; vt vinctis non corporum magis aqua illa leuaret sitim, quam nouae spectaculum pietatis sanctum animi aestum accenderet, considerantibus non quid sibi, sed qua manu daretur; nec quanta emptum pecunia, sed quanta ingenui pudoris victoria, et quasi impensa. Caeterorum vero ciuium plurimi fixo ad spectandum gradu, sublatis ad celum manibus gratias Deo agebant, quod talis Eborae soboles adolesceret, haud sine aliqua querimonia temporum suorum, quod sibi olim adolescentibus institutores ijdem non contigissent. Deus quoque id operis sibi esse cordi ostendit, multos eorum adolescentium dignos ratus, quos ad varias Religiosorum familias, hoc est ad suam familiaritatem intimam, statumque
perfectionis acciret. Fuit prae caeteris vnus, qui ne opus serio aggrederetur, verecundia cum prohiberet, inter condiscipulos certatim festinantes, pallio stabat vtroque ab humero decenter demisso et explicato, solum interdum ad quempiam sodalium adiutandum genis rubore ardentibus [Note: 145 Bonum opus melioris est semen.] modice proferens manum. Sed tandem ipsummet, dum aliorum constantiam reputat, incipit pudere pudoris sui. Quare molesto e luctatu victor, repente pallium complicat, reijcit in humeros, prosilit accinctus in medium, et multis mirantibus, nonnullis etiam nequaquam dictis (vt fit inter adolescentes) parcentibus, manum vtramque vasis onerat: nec multum viae processerat, cum animum ad Societatem adijciens, perfectam de saeculo reportare victoriam staruit. Vsque adeo bonum opus melioris est semen. Maius in adeundis nosocomijs erat certamen. Notato die, quo Academiae vacabant exedrae, praeuenire Collegij Patres certabant. Atque adeo, quoniam ipsos religiosae functionibus disciplinae solutos, prodire domo, vbi libitum esser, nil prohibebat; saepe ita praeueniebant, vt aegrotantium corporibus diligenter ab ipsis procuratis, nihil reliquum fieret Socijs, nisi vt vel audiendo confessiones, vel fidei docendo capita, vel adhortando ad patientiam, et alijs consuetis officijs procurarent animos. Quam vero non leuiter, et dumtaxat in speciem nobilis iuuentus Christianis hisce laboribus, verum serio ac plene fungeretur, vnus indicio fuit dies. Quo die cum permulti couenissent, neque ex ordinarijs operibus affatim cunctis esset, quod agerent; sese mutuo cohortati, et ad laborem, et ad contumaciam sensuum subigendam insigne facinus edidere. Lectos omnes moliuntur, et quidquid subter latebat sordium (latebat autem plurimum) euerrunt egeruntque angulos scrutantur omnes, sellas, arculas, abacos loco mouent; totum denique noso comium perpurgatum ac nitidum quasi aulam Principis, aut sacram aedem relinquunt. Hac discip lina paulatim perturbationibus domitis, deletisque ex animo falsis mortalium de honesto turpique opinionibus haud peroperosum erat, [Note: 146 Adolescentis Chirstiana lenitas et patientia.] si casus inciderent grauiores, acriusque mordentes, moderate eos ferre. Quin adeo euenit, vt in coetu adolescentium impotentior quidam condiscipulo plane absque causa, voce irritatus leuissima, colapho genam feriret; isque repente ad percussoris prouolutus pedes, alteram, si liberet ferire, genam promptam offerret. Infregit haec species sodalis ferociam, et adstanes ita permouit, vt vix manus ab audaculo abstinerent, conuicio obruerent, poenas minitarentur. At is, ad quem pertinebat iniuria, ita vt erat, demissus in poplites nihilo secius rogare obtestarique sodales, vt conquiescerent; nihil se putare sibi factum iniuriae. Haec gesta publice, et per vrbem vulgata celeriter ea omnium admiratio excepit, vt coactis ad suos coetus, quae Capitula vocant, principis templi sacerdotibus, fuerit, qui eius mentione inducta, diceret assentientibus caeteris, [Note: 147 Duorum Tironum] gratias Deo agendas, quod tam insigne Euangelicae moderationis exemplum suis temporibus edidisset. Necillud indignum relatu, quod duo Societatis Tirones edidere. Hi peregrinatum de [Note: Eborensium patientia.] more missi, dum reuertuntur, nobili in oppido septemdecim ab Ebora passuum millibus (quod cautum erat regio edicto, vt, si qui firmi valentesque mendicarent, virgis publice caederentur) iniecta manu dantur in vincula. Index diuersos, vnde, quo, quamobrem peregrinarentur, interrogat. Illi sanctorum Patrum memores, qui grauissima declinare probra, cum facile possent, noluerunt, non nisi quantum sat erat responsi dabant, nihil malentes, quam palam per oppidi compita vapulare. Iudex haerere, et secum ita disserere: En ambo fidenter planeque respondent: consentientia interse, vnum plane atque idem loquuntur: modestia, qua respondent, vultus ac totius oris habitus probos indicat viros. At ex altera parte adolescentes optime constituti cur vagantur? cur mendicant. Quae, Religio peregrinantium ei loco, vnde venire se aiunt? Quid factu pronius ad poenam fugiendam, quam simulare pietatem? Hoc nomine alitur segnities, et ad maleficia aditus vagis hominibus aperitur. Ad hascesuspiciones accedebat, quod alteri Nouitiorum nomen erat Emmanuel; ac verebatur iudex, ne Emmanuel quidam esset fur perid tempus ac latro nobilis, qui forte ad speculandam notan damque praedam eo habitu ausus esset de die oppidum peruagari. Itaque ergo in eam partem sententiam fert, vt virgae expediantur. Erant eodem in oppido adolescentes nobiles, qui ex Eborensi Academia domum reuersi optime vinctos norant; ac mendicantes paulo ante per oppidum conspicati ad se perbenigne inuitarant. Et illi, quoniam sibi more Nouitiorum Societatis experimenti causa missis mendicato esset viuendum, gratijs actis, insuper ad patientiae materiam rogauerant, ne qui essent, cuiquam proderent. Hi, vbi rumor increbuit, duos illos iuuenes, qui cultu peregrinorum per oppidum stipem quaeritabant, captos esse, iam iamque verberandos, propere domesticos vrgent, ne sinant hominibus adeo de se bene meritis talem gratiam rependi. Eos esse de Societate iuuenes. Quae simul ac viri primarij audierunt, non pauci ad iudicem peruolant. Re iudex comperta Tirones illico euocat, blandeque solatus ad pedes aduoluitur, ac veniam supplex precatur. Ciues certatim domum inuitant, munera mittunt, honorifice comitantur. Illi vero hisce honoribus quam proxima ignominia propemodum aegriores, accusabant sese, quod digni non essent habiti, qui in Christi Iesu gratiam contumeliam verberum paterentur.
[Note: 148 Duorum item Sociori. Conimbricensium patientia.] Geminam omnino in pari re virtutem prompsere, Deique bonitatem Socij duo Conimbri censes experti sunt. Conimbricam Borgia, rebus Academiae Eborensis cum Cardinali compositis, venerat, iter, quo festinabat, ad sancti Felicis intendens. Conimbricae domesticorum precibus octo circiter dies coactus subsistere, eo spatio cum sua pariter ac caeterorum sancta laetitia quater domi Socios, bis e suggestu populum allocutus est. Erat eodem tempore ibidem Prouincialis Michael Turrianus. Quare et eius, et Francisci in primis praesentia accensa vehementer est pietas iuniorum. Humi prostrati certatim opera ardua, ad sensum aspera, ad vulgi famam vilia flagitabant. Peregrinationes
diuersae Socijs quadraginta iniunctae: quas certis monitis premuniti non consueto cultu, sed extrariorum discentium habitu cum suo ac proximorum profectu multa perpessi, aucta perpetiendi plura et maiora siti alacres peregere. Ex his bini dum ad Virginem, quam ibi Nazarenam appellant, procul ab Conimbrica leucas circiter duodeuiginti iter habent, nocte oppressi inopia hospitij ad obuium mapale concessere. Ibi dum super paleis fesse sternunt corpora, excitatus agricola, et suspicatus fures, vociferatur, teloque conquisito, quod Deus noluit venire ad manus, tamen multa minans, conantesque satisfacere, et humiliter comprecantes, ne vltimo illo perfugio excluderet, clamoribus obruens, nec patiens contra fari, peracerbe exturbat. Illi, vtvt licuit nocturna in caligine, aliud non longe situm mapale speculati, ad id recipiunt se. Iamque via molestijsque fatigatos prima sopiebat quies, cum repente armati lictores ab rustico, qui eiecerat, locumque notarat, euocati deductique colligant, et in ius rapiunt. Tum vero fratres posita quiescendi cura, cum id tempus esse, quod toties expetiuerant, ad meliora sibi oblatum, ad sanctae crucis fructus degustandos intelligerent, laeti sequuntur: paucisque a iudice interrogati traduntur in carcerem; vbi reliquum noctis ingenti cum animi sui gaudio in psalmis ac precibus transegerunt; pro lictoribus, a quibus capti, proque rustico, qui capiendos curauerat, [Note: 149] tanquam pro benemeritis multum orantes. Id nimirum aerumnarum atque poenarum, quas Lusitani maxime Socij vsque in Brasiliam, et Indiam petitum eunt, rudimentum et gustus erat. Quo de hominum genere quid ni, quod Seuerus de sancto Martino pronunciat, affirmare salua modestia fas sit: Si Ethnicis aetatibus extitissent, quacunque libuisset Tyrannis crudelitate martyrium fuisse facturos? Nunc, quando vera acies deerat, ea Deus velut vmbratili pugna animosorum pectorum exercebat virtutem, solabatur ardorem, subiectisque mox blandimentis fiduciam nutriebat. Postero enim die interrogationibus pressi inclusique se et Societatis et Collegij Conimbricensis alumnos profitentur esse; et ad fidem faciendam ipsiusmet oppido Praefecti filios, qui in Academia Conimbricensi studuerant, cognitores dant. Ab his cogniti extemplo honorifice dimittuntur: et cum serum dieiiam esset, pessimeque haberent, quod noctem insomnem, diem ieiunum peregissent; quitemperare amara dulcibus gaudet Deus, fecit vt ab ijsdem adolescentibus, qui agnouerant, domum adducti recerearentur.
Caeterum valuit Borgiaepraesentia ad Societatem [Note: 150 Collegij Brachatenfis primordia.] in Lusitania nouis quoque sedibus augendam. Collegio Bracharensi, et domicilio in vrbe Portus initium factum. Patente gloriatur Bracharense Collegium Bartholomaeo de Martyribus. Is eius ciuitatis Archiepiscopus fuit, e generosa sancti Dominici sobole eximium germen, Praesul omnibus Euangelicae sapientiae luminibus clarus, qui demum abdicata administratione coenobio sibique se reddidit: cuius et opera oppido salutaria duo extant: quorum alteri Compendium spiritualis doctrinae, alteri Stimulus Pastorum titulus est: vnde qualem se ipse Coenobitam, qualem Pastorem formarit, est in promptu cognoscere. Societatem intime norat iam inde ex eo tempore, quo Antonio Ludouici fratris Regis filio notho, vnaque nostris aliquot iuuenibus Theologiam Eborae explicarat. Ergo vt primum designatus Antistes est, ad Lainium ita scripsit: Se multis ab annis sanctae eius familiae summa deuotione et dilectione deuinctum esse: quam procul dubio crederet caelitus emissam ad horum miserabilium temporum ruinas et calamitates reparandas. Itaque cum primum adactus esset (vere enim adigendus ex obedientia fuit) a Preside suo onus Ecclesiae Bracharensis subire, mentis oculos coniecisse in Patres sacrae Societatis, tan quam in primos coadiutores suos in opere Domini, primaque instrumenta diuinae gloriae in partibus illis egentissimis. Proinde precari ne sibi Pater in hac re velit deesse. Ecclesiam Bracharensem, sicut primatum obtinet in Lusitania, ita latitudine regionis, et innumera multitudine Ecclesiarum parochialium primam esse: atque adeo quam plurimos populos in summa egestate doctrinae et exempli, et ipsum Cleri ordinem nimium iacere. Aliquot igitur, minimum decem, aut duodecim, et ad pueros edocendos, et ad conscientiae nodos explicandos, et ad concionandum attribuat, donec Collegium numeris omnibus pro opibus suis absoluat. His ad Lainium perscriptis, sacerdotes duos, vnum non sacerdotem a Patribus Lusitanis impetrar, [Note: 151] et Bracharam praemittit. Illi in xenodochium recepti tum catechesi, quae coaetis vicatim tintinnabulo pueris, atque in princeps templum magno adultorum accedente numero ductis, quotidie habebatur (quaeres ex nouitate maiorem eo loco gratiam habuit) tum concionum frequentia, Sacramentis ministrandis, tollendisque et aliis criminibus, et maxime simultatibus, renouarunt ciuitati memoriam earum rerum, quas olim per immensos labores in xenodochio eodem Consaluus Silueria gesserat: et vehementer Antistitem perlata Olisipponem fama recreauit. Qui demum (cum iam Summus Pontifex lectionis eius auctor esset factus) vbi est consecratus, administrationem sui muneris ab lustranda dioeceseos parte, que propter locorum asperitatem maxime laborabat, inchoaturus, comitem secum Ignatium Azebedium cum altero Patre duxit. In ea peregrinatione ita Ignatius, itemque socius priuatae virtutis studium, publicaeque salutis industriam intelligentissimo probarunt Antistiti, vt vbi Bracharam venit, rem Collegij maturarit. [Note: 152 Difficultates in Collegij Bracharensis institutione.] Caeterum duplex obiecta difficultas; altera, quod idem bonus Antistes quaedam exigebat, quae vocare in pacta Societati moris non est. Quam ob rem Francisco Borgiae excurrendum Bracharam fuit: eoque agente quam commodissime potuit, ea mora sublata. Altera, quod et publicum ciuitatis concilium, et Canonici cum Clero coeperunt obsistere. Aiebat ciuitas quoddam sibi ius esse, ne quam Religiosorum hominum familiam in vrbem admiteret (nulla sane tum Bracharae erat;) recepta autem Societate, ex futuro etiam discentium concursu, annonam, qua maximam partem aliunde importata vtantur, angustiorem
et cariorem fore. Quaeduo, si verum quaerimus, in contrariam nihilominus valebant partem. [Note: 153] Quippe Religiosae familiae tanto simulbono, simul ornamento sunt ciuitatibus, vt ijs carere poenae potius, quam beneficij loco numerari par sit. Et scholasticorum frequentia aduenarum haud dubio non asperat, sed magis laxat annonam. Plus enim inuehunt pecuniae, quam commeatuum absumant. Canonici vero, quoniam Archiepiscopus praecipua Collegij firmamenta e mensa detrahebat sua, negabant sibi fas esse de pecunia illa abalienan da assentiri; eo etiam minus, quod conferretur in homines alienos ab ipsius Archiepiscopi potestate. Perabsurdum videri Bracharam, quam in ciuitatem Archiepiscopo vtraque et sacrarum et humanarum rerum ditio sit, homines induci, qui extra omnem eius potestatem degant. Quod si iuuentutis institutionem expeteret, si Cleri eruditionem, si ad caetera auxilium; multo id opportunius (vt ad id loci factum sit) consecuturum per homines, quos ipse delegerit: ex quibus officium exigere, et pro voluntate rationem reposcere; quos ad alia atque alia admouere munera, et omnino versare, vt vsus ferat, demum et amandare et commutare cum melioribus integrum sit. Haec accuratis litteris Canonici et Clerus Antistiti responderunt, haud perperam disserentes si perinde factu atque dictu facilia attulissent. Interim per vrbem alioqui beneuolam (sed vt semel paucorum impulsu motae linguae sunt, nihil est lubricum magis) sermones feruebant in omni genere aduersus Collegium peracerbi. Tum Archiepiscopus et pacis cum suo Clero, et Collegij simul cupidus [Note: 154 Quomodo superatae difficultates] hanc inijt viam. Publicum erat Gymnasium Bracharae in auditoria quatuor partitum, adiuncta discentium in vsum aedicula sacra. Inchoata haec olim ab Archiepiscopo Iacobo Sosa Henricus frater Regis, qui postea ad Eborensem Ecclesiam transiit, is de quo paulo ante narratum est, ac postremo Rex fuit, exaedificarat. Successor dein de Antistes Balthasar Limpus ad conducendos in id Gymnasium Magistros illud ipsum ex mensa Antistitis sacerdotium contulerat, quod Collegio attribuere Bartho lomaeus meditabatur. Canonici in eam scholarum in stitutionem, et collationem pecuniae rite consenserant: quanquam ad exitum res perducta non erat, quod visus esset Rex Ioannes vereri, nequid Academiae Conimbricensi Gymnasium nouum officeret. Id cum Bartholomaeus cognouisset, hoc primum egit; vt tite Canonicorum illo consensu per scribam cognito, et a Canonicis redintegrato, scholarum institutio a Balthasare coepta, tradita etiam redituum possessione in rem conferretur: tum omnia, et scholas, et reditus in Collegium ipse transtulit, et probanda Romam ad Summum Pontificem misit. Quae vbi gesta, continuo mira consecuta quies: et in scholas no stri paulatim introducti Magistri. Rebus his gerendis, et administrando [Note: 155] Collegio primus Rector Ignatius Azebedius praefuit, vt gloriari Collegium possit quasi gene rosa origine vtroque parente, et Archiepiscopo, et primo Rectore sancto. Initio in xenodochio Socij pauci egere, mox magna per in commoda in vna scholarum, vsque dum paulatim omnia in crementum accepere, Archiepiscopo noua semper experimenta suae promente benignitatis. Cuius ea fuit gloriae titulorumque contemptio, ea pietas in nos, vt oblatum multis postannis ab Euerardo Generali Societatis quarto nomen et honorem fundatoris constanter repudiauerit: cum diceret velle se vacuum eum locum relinquere, vt aliquando existeret, quem ad donandum Collegio plusquam dedisset ipse, eius quoque nominis, et precationum, quae consequuntut, spes proposita incitaret. Sed Patres et eum, et Regem Sebastianum, qui insignem accessionem Collegio fecit, tradito monasterio sancti Petri de Roriz, omnibus fun datorum (excepto quod cereum non tradunt) honoribus prosequuntur.
[Note: 156 Domicilium in vrbe Portus incheatur.] Domus in vrbe Portus ab ipso Borgia coepta est. Nam Conimbrica iter persecutus, dum per eam vrbem transit, cum ad pauperem hospitalem domum diuertisser, continuo et nobilitas, et Episcopus ipse Rodericus Pinerius ad se traducturus accurrit. Quippe iam diu notus erat non antiquae magis splendore nobilitatis, et munere quod in Societate gerebat, quam celebri fama sanctitatis; quam coram auxit tum hospitij delectu, tum caetera sub missione. Nam vbi ad se venientem Episcopum vidit, prostratus repente humi eius benedictionem expectans eo habitu perseuerauit, vt omnes admiratione compleret. Itaque coactus postridie concionari eiusdem Episcopi, et cunctae ciuitatis studijs secundissimis auditus est. Ille secundum concionem eodem die discessit, ad S. Felicis properans, quamprimum optata solitudine, sanctoque otio fruiturus. Est ea Conimbricensis Collegij Abbatia. [Note: 157] Decimo octauo Kalendas Iunias peruenit. Reperit domum ad curas leuandas, corporisque et animi reficiendas vires e sententia factam. Non deerat interim, in quo Marthae munia exercerentur. Namque Galleci proxima gens, quae rerum diuinarum penuria dudum miserandum in modum laborabat, vberem suggerebat caritati materiam. Secum ad duxerat Bartholomaeum Bustamantium, Petrum Saauedram, et aliquot praeterea Socios. Cum his et meditationi rerum caelestium vacabat, et varias in partes ad iuuandos digressus accolas, quanquam labores subibat maximos, tamen, quia ab aulis profanisque negotijs aberat, videbatur sibi quiete iucundissima frui. Interim Portueuses, quibus consuetudo Patris Francisci obiter degustata desiderium Societatis exacuerat, spem ex vicinitate ingrediuntur veteribus suis potiundi votis. Nam ex quo tempore egregium quemdam ad Christianam virtutem progressum concionibus Patris Francisci Stradae fecerant, quo fructus ille perpetuus fieret, perpetuum tradendi apudse nostris Sodalibus domicilium cogitationem susceperant. Iam tum oblato situ litteras ea de re ad Ioannem Regem dedêre, et quoddam vectigal, de quo ciuitati cum Rege lis erat, suo iure cedentes, idemque vt Rex faceret rogantes, alend ae familiae destinarunt. Nec per quemquam stetit quo minus ad exitum perduceretur, nisi per inopiam eorum, qui nouam in coloniam mitterentur. Res igitur dilata eo tempore est. Sed parum abfuit, quin penitus eam nimium
[Note: 158 Heurici Gouea virtus.] studium Henrici Goueae dissolueret. Vir ad pietatem suapte sponte factus erat Henricus, ingenio acriproboque: qui vbi Stradae verbis et consuetudine excultus incensusque est, ita serio ad virtutem animum induxit, vt cunctae ciuitati et actione vitae, et sedulitate operae assidue acres admoueret stimulos. Ille pauperibus vel de suo, vel corrogata stipe praesidio esse, idem reconciliare dissidentes; idem ad recte facta, acnominatim ad Sacramentorum frequentem vsurpationem in loco omnes hortari: in omnia demum, quae licebat, caritatis munera sese dare. Huius vero Ordinis credibile non est quam esset studiosus; quam ei sese ac sua tradere peroptaret omnia. Cuius voti magna tandem ex parte Deus compotem fecit. Nam et liberos tres, et suam domum ei dedit: et ipse cum suborta pestilentia in aegrotantium seruitio contagione infectus obijt, iam erat in numerum Sociorum receptus, felicissimae parens familiae, qui liberorum tres feminas in monasterio Religionem solenniter professas, numeroque eodem mares in Societatem cooptatos reliquit, et coniugem ipsam monasterium meditantem. Is igitur, dum, quamuis dilata res esset, in concilio publico vrget, vt assignetur aedium situs, et domicilium quamprimum adornetur, sedulitate concitauit inuidiam. Iamque solenne carmen per vulgi crepitabat ora: Haud frustra Patres noluisse vltro aduocatos venire, scilicet adiecisse oculos ad ciuium bona: praemia expetere ampliora: quin vbi venerint, nec suas ciuibus fortunas, nec sobolem relicturos. Metuentes ne praeda interuertatur, submisso Henrico moliri et concitare omnia. Quid multa? Perflantibus agitantibusque iniquorum quibusdam inuidiae faces, incendium magnum exarsit. Quod Henricus animaduertens, suamque incusans inscitiam, optimae sibi conscius mentis in concilio publico palam, vti re vera erat, profitetur atque testatur, quaecunque egisset, ea ab se ignaris omnino Patribus suamet sponte, suopte consilio gesta, quod plane ita sentiret e re publica esse. Quin etiam, quamuis omnia ciues parassent, haud tamen se scire, num Patres alias vrbes, ad quas certatim plurimas aduo cabantur, post habituri essenr, vt Portum venirent. Haec ita ingenue libereque et acriter egit, vt flammam aduersam magna ex parte restinxerit. [Note: 159] Haud multo post hunc sedatum tumultum, ea Borgia transiit: post cuius discessum, dum calent animi, rem perurgere Henricus insistens, ciues et Episcopum stimulat, vt a Francisco Sociorum aliquot flagitent: atque ad veteres abigendos timores, non Collegium, sed domum Professerum suadet petere. Ita nec liberos amittendi per doctrinae vsum, cum minime doceant; nec rem, cum vectigalibus certis Professorum domus vti nequeant, metum fore. Non difficile id Henricus ciuitati, Francisco ciuitas persuasit. Michaeli Turriano Prouinciali, eiusque consiliarijs, nec noua suscipi domicilia, cum praesertim Bracharense Collegium tempore eodem susciperetur, prouincia ab operarijs male constituta; multoque minus domum Professerum id temporis [Note: 160 Borgiae studium maximum paupertatis.] in vrbe Portus placebat statui. Sed Borgia sanctae paupertatis mirus amator cum multis modis eam vrbem diligeret, ac peridoneam ad ferendos diuinae gloriae fructus vberrimos iudicaret, hoc postulata ciuium audiebat libentius, quod pauperem postulabant domum. Quare cum fecisset ei potestatem Praepositus Generalis vt sedem sibi, vbi arrideret, ad suum sensum deligeret, ita ad eum scribit; summam votorum iam diu esse cum Euangelica paupertate arctissime copulari; neque in Collegijs, sed in paupere domo vitam absoluere. Romae atque Olisippone esse quidem pauperes domos, sed pariter curias esse: prope quas si degat, humanorum turba strepituque negotiorum carere non queat. Igitur sineret in vrbe Porrus sancta dotatam paupertare domunculam poni, quam suarum curarum requiem, quam fessae aetatis solatium haberet: cuius in gremio supremum spiritum exhalaret. His datis litteris vna cum Socijs Portum se refert. Gouea in alteram suae domus partem cogit sese cum suis, alteram nouae familiae cedit. Hîc vero Borgia [Note: 161 Eiusdem laboriosa caritas.] adornato sacello (in quo die sancti Laurentij primum Sacrum ipsemet fecit, et diuinissimum Sacramentum collocauit velut in aetatem et valetudinem integram reuolutus, adoritur fractas vires per omnia fere vegeti robustique operarij versare munera. Concionabatur fre quentissime: gaudebat ad caelestem accedentibus mensam diuinum panem impertiri: vbi consueuerat sanctissimum Christi Domini corpus manu sustinens aliquid interfari apposite ad permouendum. Inuisebat et solabatur aegrotos: paces componebat: circuibat cum aere tinnulo ea dignitare et aetate vir vias vrbis: rudesque ac pueros ad Christianam institutionem congregabat in aream Ecclesiae principis. Nam cum puerorum bina (vt putabatur) millia, eoque amplius, aliorumque promiscuae multitudinis innumen conuenirent, templum haud facile capiebat. Quae opera cum ab retum caelestium meditatione quaternarum horarum, quas ei studio quotidie dabat, intimaque cum Deo coniunctione ac perpetuo quasi ieiunio emanarent, Borgiae pro laxamento, proximis saluberrima erant. Haec autem vbi Episcopus ac ciues viderunt, longe eos alia ac prius cogitatio subijt. [Note: 162 Portuenses iam Collegium malunt, quam Professorum domum.] Cum enim reformari passim mores ac reliqua omnia belle viderent procedere, animaduerterunt vnum adhuc et maximum ad statum ciuitatis optime peramanterque componendum deesse praesidium, scholas et gymnasia: in quibus tenera aetas litteris et moribus formaretur. Quin igitur quandoquidem aduocaturi erant homines Societatis, totum quam partem mallent? et Collegium, in quo omnia haberent, ordirentur? An filios ne perderent? An ne facultates? Enim vero rem Christiana trutina ponderantibus, sicea perdere non esse aliud, quam in vitam aeternam custo dire. Cauere, ne filij Religiosi fiant, non esse filios conseruare, quos tam multi casus eripiunt, sed bonum eis maximum et honestissimum inuidere. Deterius ne igitur ciuitati erit, si cunctam iuuentutem recte institutam, et aliquot praeterea suis e ciuibus, quasi in caelestis aulae Regis gratiosos habeat, quam si per negligentiam parentum peior auis Deo inuisa stirps adolescat, olim progeniem datura vitiosiorem? Quid porro ijs agetur, quos amittet? Circuibunt sine dubio, vt reliqui eius Ordinis, orbem terrarum bene de omnibus merentes: latiusque
quamuis non id agunt, nomen patriae propagabunt, quam si paternoin nido consenuissent; nec, qua apud caeteros valebunt auctoritate, si vsus patriae incidat, eam illi negabunt. Impendij vero quî plus ab Collegio, quam ab domo ciuibus imminere? Nam et ijs, qui domum Professorum incolent, ad alenda et tegenda corpora necesse erit suppeditare: praeter quae Collegia nihil postulent. Nam quod haec vectigalibus certis vtantur, id quidem non magis ad Collegiorum, quam ciuitatis quietem spectare, semel dando, quod fuisset quotidie suggerendum: in quo vel publica, vel priuata cuiuspiam liberalitas curam omnium semel exonerare possit. Verum enimuero, quanti recta filiorum dilciplina emenda sit? Vt nihil satis patrimonij est comparatum, cui bona institutio denegata sit: qui probe sit institutus, habere in eruditione atque doctrina luculentam, iuxtaque honestam ac tutam hereditatem. Postremo laicis Magistris nonne persoluendam esse mercedem, multoque vberiorem? vt qui non modo necessarijs vitae in praesens contenti sunt, sed etiam quae sibi suisque lucra seponant, quaerunt? Haec secum, et suo marte, et Gouea dubmonente agitantes, iam Collegium domui praeoptabant: quo et Borgia quoque plurimum gaudebat, quod id videri potius Michaeli Turriano, [Note: 163] et Romanis Patribus iam cognouerat. Hîc autem Borgia exillapsu in verticem grauis vectis ingenti perfunctus periculo, et prope, vt ipse ait, miraculo seruatus dum caelestibus delicijs totum animum penitus aperit, ignorabat, quid Deus de se interim moliretur, quantumque sibi ad huc maiore in theatro pro communi Ecclesiae bono exhauriendum superesset laborum. Sed quid inde sanctum virum abstraxerit, non ita post multa commemorabo, cum caeterarum Hispaniae prouinciarum status expositus erit.
[Note: 164 Patris Baptistae Barma obitus ac virtus.] Aragonia, quem vnice carum habebat, virum strenuum ac Societatis amantissimum Baptistam Barmam Prouincialem amisit. Is Compluti, vnde oriundus erat, in Societatem anno M.D.XLX. cum e Theologorum fuisset Collegio, ac Theologiam Conchae Franciscanis Religiosis explicasset, cooptatus; continuoque ad Gandiense Collegium missus, ibi et Doctoris ornatus est laurea, et Theologiam aliquot annos docuit. Pietatis fuisse proditur modestiaeque tam rarae, vt aspicientes earum amore virtutum quodam modo afflaret. Quae praecipue res Borgiae etiamnum Ducis personam gerenti mire amabilem red didere. Itaque eum rerum Theologicarum magistrum aliquamdiu habuit: et cum anno saeculi quinquagesimo abijt Romam, eidem filios commen dauit. Anno autem quinquagesimo quarto iam Commissarius in Hispania Generalis Murciam ad ponendum ibi Collegium misit; quod idem primus administrauit. Deinde cum pro Francisco Strada Aragoniam prouinciam aliquamdiu rexisset, et ad generalem conuentum Romam venisset, factus est ipse Prouincialis. Hoc demum anno cum ad res Murciani Collegij, quae subirato fundatore vehementer lababant, firmandas se Murciam retulisset, quod et a fun datore, et a cuncta ciuitate permagni fiebat; in eo Collegio v. Nonas Maias, quo die S. crucis inuentio honoratur, ad crucis perfruenda praemia laetissimus ipse, moestissima ciuitate decessit. Bonus erat voce, sed melior manu, vnde voci pondus. Prudenter cauebat, ne temere fidem haberet quorumdam hominum bonorum et credulorum zelo, qui de alienis moribus concionatores cupidius, quam prudentius edocentes saepe eos in praecipitem locum adducunt: monebatque Socios vt id ipsum cauerent ne nisi publica sacris e rostris planeque comperta attingerent. Similibus vtebatur aptissimis. Quorum illud est celebre. Quemadmodum equites viatores penulam pro sellae crepidine priore complicatam gestant; sique imber incidat, explicant, et humeris circumdant: statim vero vt desijt imber, complicant rursus, et inuolutam reponunt: ita quosdam Deo quasi penula vti. Numquam eius meminisse nisi turbida tempestate: tum ad eum confugere, tum eius se vmbrae patrocinioque submittere: mox vbi serenum affulserit, amouere penulam, pietatem ac Deum seponere.
[Note: 165 Collegium Murcianum confirmatur, et ad prouinciam Castellam transfertur.] Porro Carthaginensis Antistes Murciani fundator Collegij, ad quem placandum Barma venerat, duo praecipue moleste ferebat. Vnum, quod post pestilentiam restitutus integer Collegio operatum numerus non esset: alterum, quod, quae Collegio ipse donarat, Lainius cunctaretur rata habere. Sed haec ideo Lainius lentius recipiebat, quia longe plus bonus Antistes poscebat, quam daret: conditionesque adijciebat, quas nec institutum Societatis; necis, quem assignabat, reditus tolerabat. Operarum vero cum egregios et multos publica eripuisset, quae vrbem quoque desolauerat, pestilentiae clades, et Socij ipsi non multi in plurima quotidie spargendi loca essent, nondum potuerat Murciam supplementum integrum mitti. Quae res Episcopo sui gregis commoda vehementer curanti, magisque qui deessent, consideranti, quam ibidem pro sui populi salute extinctos; ita videbatur acerba, vt coeptum omittere, dirimere acta cogitaret. [Note: 166] Mortuo Barma Iacobum Mironem, qui interim, dum nouus a Generali Proumcialis creetur, prouinciae praesit, et Murcianam rem curet, cum eum quoque Antistes amaret, Borgia e Lusitania mittit: litteras simul modestissmas ad ipsum Antistitem adijcit: et quos vellet operarios, in maximis licet angustijs liberaliter pollicetur. Itaque Magistri ad docendum optimi accersuntur, Franciscus Strada ad concionandum, viri impigri ad ex cursiones. Collegium (quod item Episcopus cupiebat) ad Castellam prouinciam transfertur: ac denique tabulas constituti Collegij rite confectas probatasque Roma Lainius mittit. Quibus obsequijs Antistes Almeida non placatus modo, sed etiam captus est, vt de reditu amplificando ipsum quoque, ne vinceretur officijs, cogitatio subiret. Continuo per Dioecesim, quae late patet, duo sacerdotes excurrere iussi. Horum alter [Note: 167 Iacobi Suarij excellem virtus.] Iacobus Suarius fuit, qui per eas oras Apostoli dein nomen ex merito inuenit. Is Compluti Societate inita anno millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto, et Valentiam subinde missus prae virtutis maturitate etiamnum Tiro, necdum sacerdos Tironibus instituendis praefectus est. Plerumque noctis transigebat orans: et
interdiu species velut perpetuo orantis erat. Mire attenta sui ac nominatim linguae custodia: quamobrem statim vt ab consuetis secundum cibum remissionibus recederet, in eas diligenter inquirebat. Pater, cum indignissime eum tulisset Religiosum factum, Complutumque aduolasset (ex Corua oppido prope Toletum erat) in Collegium receptus, facta allo quendi filij copia per totam noctem frustra fatigauit. Inde et Valentiam secutus, cum forte in principe templo offen disset, strictum ferrum pectori confossurus, nisi se sequeretur, admouit. Continuo fit concursus turbae, quae in templo erat. Quam cum Iacobus sedasset edoctam quid rei esset, parentem ipsum ad Collegium deduxit haud paucis e populo sequentibus. Ibi eum apta oratione adortus ita placauit, vt postea missum iam Caesaraugustam filium item reuiserit, caeterum non negotij facessendi causa, sed vt eum, quem ex concionibus et sanctitate celebrem audiebat, coram [Note: 168] veneraretur. Caesaraugustae Suarius prima posuit rudimenta Apostolicarum per pagos et oppida expeditionum comes ab Inquisitore Ceruante, qui post fuit Cardinalis, circumductus. Sed circa Murciam deinde totam late diuque explicauit industriam. Qui mire extollens eiusmodi peregrinationum commoditates, aiebat vehementer [Note: 169 Missionum per pagos et oppida vtilitates.] se ipsum ad agendum dicendumque acriter et ex animo solitum in ijs commoueri. Quippe vbi populos veluti oues sine pastore prae ignoratione rerum Christiano cognoscen darum errantes, deque aeterna salute periclitantes circa sese aspiceret, eosdemque simpliciter, auide, ore hianti, quae audirent arripientes; mollescere sibi praecordia, serioque inde ac vere agenti verba affluere viua, vibrantesque et quasi acuta rela valido contorta brachio, exire sententias: quae vt ex commoto dicentis erumperent animo, ita ad animos audito rum peruaderent. cum contra eueniat in vrbibus, vbi fastidium ac satietas audientium frigidiorem reddit dicentem. Vnde fit, vt, cum is non tam ex animi commoti affectu, quam ex arte ingenioque loquatur, aures potius concionis titillet, et ingenium paseat, quam feriat corda, capiat voluntates. Populos vero ipsos multa magnopere commouebant, nouitas ipsa talium expeditionum, praeter morem ad sacra concursus, puerorum concinentium voces, vt dicerent videri sibi quamdam nascentis Ecclesiae speciem repraesentari; Patrum non modo acres exhortationes, sed suauitas, benignitasque et dulcissima consuetudo, et omnis ratio religio sissimae vitae. Mirabantur quod sine commodi, aut impendij sui cura ad sese venissent, pedibus longas irent redirentque vias, dona respuerent, in publico pauperum diuersarentur hospitio. Quanquam haec duo postrema ferre non poterant, clamantes dignitatem suam agi, ne concionatorem viuere mendicato, et in xenodochio hospitari paterentur. Inuentique sunt, qui ab sentibus et inscijs Patribus illa ipsa pauperum diuersoria, quam habuere in sua tenuitate, veste optima adornarent, et rerum vitae vtilium vim ingentem inferrent: quae sunt omnes in pauperes distributae. [Note: 170] Praeter communia, quae solent in Missionibus curari, Suarius operam praecipue dabat, vt Sodalitates duas induceret Rosarij ac Nominis Iesu nec ferme reliquus vsquam fiebat quisquam mulierum aut virotum, qui non daret in vtramque nomen. Rosarium aptissimum populo inuentum [Note: Suarij industria.] existimabat ad pietatem aduersus caeli Reginam, per quam omnia e caelo ad homines dona manant, excitandam. Sodalitatem vero sanctissimi Iesu nominis necessariam et vtilem ducebat ad tollendam proprie feminarum ex ore execrandi detestandique, et diris ac daemoni deuouendi consuetudinem: viros autem a verbis impijs, temereque iurandi more arcendos. Et ijs quidem, qui quid tale peccarent, mulcta erat imposita: qui vero audirent, ijs lege erat praeceptum, vt peccantes amice corriperent. Quae cum bona fide gens simplex exequeretur, mira vbique emendatio sequebatur. Erat Suarius totus frugifer, totus ad facien dam sementem intentus. Nouembri iam mense cum productiores noctes otiosis collo cutionibus inter mortales teruntur, cum a coena salutacum eum multi conuenirent, quos reijcere sine offensione interdum minus licebat; hanc prae eaeteris rationem inuenit, per quam officiosas fabulas in lucrum verteret pietatis. Proponebat in medium, vt quisque considentium, ita vt ordine constiterant, initio hinc modo, alias inde ducto, triafaceret; primum, beneficium aliquod, quod accepisset a Deo, commemoraret: deinde, nouum aliquod ab eo beneficium posceret: postremo, aliquid ipse in diuinae Maiestatis honorem offerret. Res erat sanctissimae plena iucunditatis cernere quo studio ac sensu antiquae bonitatis homines ea facerent. Multi, vbi ad ipsos ordine ventum erat, non caput solum aperiebant, sed etiam flectebant medio in consessu genua, iunctisque manibus candore animi amabilissimo, et deuotione mirabili quidquid [Note: 171 Antonius Cordesius tertius Aragoniae Prouincialis.] succurreret, expromebant; nec pauci perbonas sane res in medium afferebant. Rebus hunc in modum Murciani Collegij stabilitis, ipsoque, vt dixi, Castellae adiuncto, Aragoniae ab Lainio Praepositus est Antonius Cordesius; qui post Franciscum Stradam, et Baptistam Barmam tertius eam prouinciam procurauit.
[Note: 172 Bellimarensis Collegij origo.] In prouincia Castella Bellimarense natum Collegium. Benedictus Vguccionus genere Florentinus, ortus in Hispania Burgis, vir fuit pietate, litteris, prudentia, et apud viros Principes gratia nobilis, ac postremis temporibus Burgensis Ecclesiae Canonicus. Is anno M.D.XL. cum in Lusitaniae esset, quo tempore primi eo Patres Xauerius ac Rodericius peruenere, statim ad singularia probitatis exempla, quae duo Religiosi edebant, oculos aduertit: cumque in eorum se familiaritatem dedisset, primus fuit, qui magno cum animi sui gaudio ac fructu sub Rodericio spiritum exerceret; quique Ioannem Regem admoneret, vt animaduerteret, num satius foret tales viros ad aulae regiae ac regni totius corrigendos mores, in Lusitania retinere, quam virtutem ac solertiam tantam ad barbaras ablegare gentes. Vnde postea mediam consilii viam secutus Rex; et Patrum retentus vnus, alterest missus. Ex eo tempore diligere ac magnificare Societatem Benedictus coepit. Burgosque regressus domicilium Collegio proprium in ea vrbe primus coemit. Sed hoc cum Francisco
Mendozae Cardinali, Praesulique Burgensi curae esset, ad nouum ipse inchoandum opus transtulit curam. Est Bellimar pagus minus leuca procul Burgis, loco salubri et amoeno, multis hinc atque hincalijs haud longe sitis circumdatus pagis. Huc Benedictus cum sui colligendi causa quondam secessisset, miseram agrestium turbam rerum Christianarum inscitia, et bonorum inopia exemplorum de salute animae aeterna periclitantem miseratus; rem se plurimis mortalibus saluberrimam, pergratam Deo facturum existimauit, si domicilium ibi conderet, vbi aliquot de Societate ijs populis per dicta factaque erudiendis exercerentur. AEdificij parte ab soluta, cohiberi nequiuit quin incolas statim acciret, aliquid tritici, et certam in singulos menses pecuniam (quam quamdiu vixit, dedit) ad vitae subsidia subministrante Archiepiscopo. Profecti sunt sub huius initium anni cum laicis tribus duo sacerdotes Balthasar Quadratus, et Ioannes Baptista Segura, qui fuit Rector. Collegio ab dicata Virgini parienti aede nomen inditum Bethleem. Gratum eum caeli Reginae locum esse inde multi, et nominatim [Note: 173 Mira res in adificatione domus.] Archiepiscopus, qui miraculum deprae dicabat, augurati sunt; quod plaustro materia ad aedificationem eius domus onusto supra infsantem puellam per imprudentiam acto, cum puellae pater in ipso discrimine re anima duersa exanimatus, Deiparae, in cuius honore opus faciebat, filiam commendasset, tenerum infantis corpusculum tam immani pressum pondere nihil vlla ex [Note: 174 Bellimarensium Patrum exercitationes.] parte laesum est. Patrum eo loco fratrumque occupationes hae ferme erant. Distribuebant inter se pagos, ad quos diebus profestis a prandio cum tintinnabulo profecti, pueros ac si qui erant otiosi, coactos fidei elementa edocebant, domum se vesperi referentes. Praecipua cura in pagis eo singulis in cumbe bant, vt modestia, obseruantia, omnique genere Christiani officij sacrorum Pastorum animos demererentur. Quos vbi conciliassent, inducebant, vt perpetuandam ipsi catechesim susciperent. Quod si succederet; ad alios ipsi se pagos transferebant. At Dominicis, caeterisque feriatis diebus singuli sacerdotes cum socio aliquid secum partis dumtaxat ac fructuum, vnde ieiunium solueretur, gestantes prima luce domo egressi alij alios separatim tres aut quatuor adibant pagos: totumque diem circumeuntes concionando, audiendis confessionibus, docendo consumebat, tam prospero euentu, vt Vguccioni animus prae laetitia exultaret: nec satis admirari posset inter agrestes validos praeserrim iuuenes, qui cum toti ante amatorijs deliramentis, ludis, et ineptijs profanis dediti essent, iam quasi noui homines frequentissime sancta my steria vsurpabant, et Christianam innocentiam et castimoniam verbis et actionibus testabantur. Pastores quoque exemplis et sub missione Patrum deliniti opus sedulo promouebant: adeo vt, cum prius, siqui crebrius quam semel in anno, eluere noxas confessione vellet; confessarium non inueniret; iam essent, qui se cundum Patris concionem sublata voce populum inuitarent, profitentes libenter se aurem, quicunque acce derent, praebituros. Hoc felici progressu Archiepiscopus quoque summe laetus cum dioecesim lustrans incidisset [Note: 175 S. crucis particula in Bell imarensi aede reposita.] in nobilem S. crucis Domini particulam ex ea parte, quam, vt fide dignis constabat monumentis, D. Toribius Hierosolymis in Hispaniam tulit, ea Bellimarense templum ornandum putauit. Delata est pompa et supplicatione solenni. Vespera eius diei Socij noua pietate incensi ante sacrum pignus congregati perdiu oran???ac renouant vota. Dein ad gratiarum actionem Religiosorum quoque aliorum adiunxere opem. Ex omnibus, qui circa sunt, Ordinibus ad fuere. Benedictinus Abbas cerimonia magna sacrifi cauit cingentibus latera Diacono Subdiaconoque Dominicanis. Concionem insignis Augustinianus Archiepiscopo familiaris habuit finitimorum populorum numero so conuentu.
[Note: 176 Madritani Collegij initia.] Minoribus principijs tanto olim maius futurum Madritanum Collegium ortum est. Tum ciuitatis ipsius, tum etiam sua causa expetebant in ea vrbe domicilium Patres: quod, cum Philippum eo regiam tranllaturum cognouissent, ad varia, quae vsus fert, tractanda apud eum negotia, perappositum praeuidebant fore. Initium Collegij fuit domus, eaque non ampla, quam Eleonora Mascarenia pro insigni sua erga Societatem pietate ad hac rem emptam donauit. Primus ei Collegio praefuit Odoardus Pereira Lusitanus inter honorarios olim Eleonorae ephebos educatus. Nullae initio scholae, nulla res familiaris, aedicula sacra perpusilla fuit: sed Deus propitius, et Procerum benignitas industriae Patrum fauens, molem, quae hodie spectatur, paulatim effecit.
[Note: 177 Praeclara misericordiae opera Granatae] Caeterum dum oritur Madritanum, adul tum iam Granatense Collegium in Baetica cum alia, tum aduersus calamitosos plane memoratu digna hoc anno gessit. Erat Granatae prae caeteris nosocomium celebre, quod ab se institurum Ioannes cognomento Dei, inclytus sanctimonia vir, collatitia piorum stipe hoc tempore sustinebat. Huc homines de Societate ad aegros allo cutione manuque iuuan dos frequenter commeabant. Nullum quamuis laboriosum, vulgoque sordidum, atque ina mabile ministerium praeteribat caritas. Rectoris Ioannis Plazae, et Ioannis Baptistae Sancij concionatoris eminebat feruor. Haec ciues facta conspicati Christianis digna pectoribus aemulatione accensi ex omnibus ordinibus ad eadem obeunda munera quam plurimi confluxere. Videre erat illustribus et actoribus et spectatoribus refertum nosocomium sui sexus infirmis seorsim viris ac feminis pari studio seruientibus. Praetor, Senatores, Equites aurati, tum e Clero Canonici, et honoratissimi quique, Theologiae quoque, et diuini humanique Iuris Doctores, alijque ciues opibus et genere spectandi prandium aegris apponebant aperto capite: et genu quidam flexo prius exos culantes porrigebant patinas: materna sedulitate in os grauius laborantium inferebant ipsimet cibos: quin etiam sudariolis molestias muscarum abigere, solum euerrere, sordidiora euacuare vasa, fodere ligonibus sepulchra, deferre atque humare cadauera non graue, non vile erat, vt laeta esse praeter morem ac regina pietas videretur serico auroque nitentibus administris. Quae res sermonibus hominum celebrata cum indies plures vel eiusdem aemulatores decoris, vel operis spectatores alliceret; Ioan. Baptista occasionem
arripiens tempestiuos adhibebat adhortationum [Note: 178 Baptistae Sancij efficacissimae conciones.] aculeos. Promiscuam spectatorum coronam (nam inter aegros ministrantium, venien tium et abeuntium obturbabat strepitus) in impluuium satis amplum seuocabat; ibique ad attentos verba faciebat, tanto efficaciora, quanto propiora erant exempla. Fuit cum misericordiae operibus laudatis, eiusque nosocomij angustijs expositis, Equidem, subiecir, raro tam dignum miseratione Christiana concioni casum proposui: cumque similem olim exponerem, eodem loco certatim non aurum argentumque modo, sed etiam detractas sibi obtulerunt vestes. Num igitur tam generosa mente prom ptaque adeo caritate Christianus hîc vir erit, qui nobile illud facinus imitetur? doceatque nostris quoque temporibus et Granatae si non parem, at similem magni illius Martini virtuti viuere pietatem? Vix ea dixerat, cum prosilit in medium ditior ab animo, quam ab re sacerdos; optimumque, quo tegebatur pallium, cuius pretium vix caetera, quae possidebat omnia, adae quabant, ad Patris abiecit pedes. Ex eo initio, velut dato signo alius subito super alium vel eminus iacientes, vel per manus obstantium transmittentes, vel per turbam ipsimet mediam irrumpentes in eumdem cumulum pecuniam, anulos, pallia, saga, thoraces, aliaque vestium genera, quae exuebant coram omnibus, alacritate et certamine inter se miro congerere. Nec finis est factus, quoad aceruum iam oppido magnum conspiciens, et feruorem temperan dum concionator ratus, sat esse pronun ciauit. Non pauciora Christi Natali die collata. Quaesiuit praeco mirificus ex concione, cum puer Iesus semet illis traderet, quid rependi illi aequum censerent? Adiecitque inde eorum animos erga Deum puerum cognitum iri, si etiam nunc iacere nudum et algere aterentur, vel misericordia ducti fouerent, operirent. Nudum esse et algere in pauperibus Christum. Quod vni ex mini mis eius famulis fecissent, illi facturos. Secundum quae verba nemo rei vel carissimae parcere: nemo ex praesenti copia non conferre quam plurimum. Nonnulli etiam sic accensi pietate sunt, ita Christum in pauperibus agnoscere ac venerari coeperunt, vt mendicis, quos obuios per vrbis quamuis celebres vicos haberent, cum stipem vltro porrexissent, in genua prostrati pedes oscularentur. [Note: 179] Necillud omittendum est, quod, cum Ioan. Baptista inter concionandu alio tempore magnam nosocomio diceret sindonum penuriam esse; aliquot viri boni confestim media e concione digressi, raptimque reuersi domum humeris impositas sindones ipsimet ad Patrem etiam num concionantem deportarunt. Eiusdem Ioan. Baptistae incitati concionibus duo honesti opifiecs dedêre se colligendis congregandisque vnum in contubernium adolescentulis vagis ac perditis: quorum institutio ea demum solet esse, ad pessima quaeque consuescere, ad ludendum, furandum, peierandum. Hos probus sacerdos susceptos in disciplinam, fuscisque tuniculis indutos coepit per vrbem Beatorum solenni carmine cientes nomina, et ad funera ornanda circum ducere: cumque matutum videbatur, varij curabat artifi cijs imbuendos, nec non litteris, siqui ad eam rem naturam prae se ferrent. Gratissimum id procurationis genus accidit ciuitati: magna enim ex parte, et in praesens, et in futurum tempus eius est exhausta sentina; deque maleficiorum seminibus seminarium consitum est probitatis. Ex his rebus pronum intellectu est quan ta vulgo de Ioan. Baptista existimatio esset: neque ea ex vano erat, vt qui promptior manu quam lingua faceret grandiora quam loqueretur. Inter quatuor votorum Professos adscriptus hoc anno est: eoque die Petrus Guerrerius Archiepiscopus oratoris munere vltro libi assumpto, multa de Societate dixit; praeterque alia, a fructibus eam debere cognosci. Nam inter argumenta sanctitatis Ioannis Baptistae Domini Praecursoris esse, quod ad eum plurimi conuenirent confitentes peccata sua, poenitentiam agentes, postulantes baptismum: vbi similes cernerentur fructus, non esse dissimiliter de arboribus iudicandum. Inter haec coeptum superiore anno in [Note: 180 Albairiniae stationis fructus.] Albaizino opus ita succe debat prospere, vt vulgo dolerent homines non multis ante in stirutum annis. Pueri iam ad quingentos erudiebantur, Maurici ferme omnes, vnaque mirum in modum conciliabantur parentes. Dum pulcherrime florent Granatae studia pietatis, edidit et documentum Deus, quo quam cara pudicitia sibi sit clementer [Note: 181 Flores ab amatore donati repente exarescunt.] osten dit. Puella peruenustum cariophyllorum fasciculum ab amatore missum in vasculum aqua plenum indidit. Inde rem confessario indicauit, quod quamuis a flagitio ipsa quidem abhorreret, tamen vbi se ad orandum recepisset, diabolus menti fasciculum ingerebat. Iussit ille protinus latentem haud dubie inter flores anguem tartareum, patremque turpitudinis floribus abiectis abigere. Puella obedituram se ait: sed vbi domum reuertit, viuam flosculorum purpuram inspiciens, ea venustate ac blanditijs capta adultam vsque in noctem secum alternauit curas, abijreretne, an retineret; et tandem nihil effecit. Postridie sub auroram vbi surrexit, nulla priormentem, quam florum cogitatio subijt: ad quos conuersis oculis ita aridos foedosque videt, vt igne perusti viderentur. Tum vero stupens, ac mente confusa, languorem damnat suum, statuitque posthac quamlibet citius subire lanienam, quam vel leuiter Deum laedere, vel aditum ad tentandum diabolo aperite, misericordiam Dei admirans, qua lenocinantem illam flosculorum illecebram extinxerat, vt sibi pudicitiae flosinteger permaneret.
[Note: 182] Felices hi progressus in Baetica ortum bonam partem ducebant e solida Bustamantii Prouincialis disciplina. Sed aeternus bonorum hostis Satan, qui, vbi aperta non succedit irruptio, transfigurat se in Angelum lucis, prosperum adeo domi forisque rerum cursum non ferens, odiosum reddere [Note: Aduersus Bustamantium Pronincialem sermones.] primarijs suae prouinciae Patribus Bustamantium conabatur, quasi vltra modum seuere ageret, ac Monachorum ritus in Societatem induceret. adeoque rumor hicincrebuerat, vt ad querimonias declinan das fugisse cum Borgia, et abdidisse se Bustamantius diceretur: eaque manarat fama in vulgus. Erat profecto accuratus ille vit nec sibi, nec suis languide in dulgens: caeterum in recenti familia, neque ea Monachorum, sed Clericorum, cum ad eam diem plurimis in rebus suo fere quisque egisset arbitrio; is, qui quidpiam praescriberet,
quo sancta illa simplicitas libertasque certis legibus regeretur, videbatur inducere monachismum. A qua re longissime aberat Bustamantius, non quidem quod existimaret suo quaeque in genere minus laudan da esse eiusmodi instituta; sed quod sciret, necidem omnibus propositum esse Religiosis familijs, nec per easdem eundum vias. Qui ad Lainium scribens ad calumniam diluendam, hoc vnum adducit: se, cum reliquos quoque Ordines in eo, quod cuique propositum est, perfectos censeret; siquis tamen Societatis institutis ex alienis admiscere quidpiam vellet, similiter videri sibi facturum, atque si caeterorum admixtione metallorum aurum perfectius tentaret efficere. Sic ille sentiebat: quam vere non est loci disquirere. Suum cuique pulchrum, praesertim quod consilio delectuque [Note: 183 In Borgium excitata procella.] praetulit. Verum multo aduersus Borgiam grauior excitata procella est, iam tum diabolo Commisserij potestate ad perturbanda omnia abutente; Deoque tum Francisci sibi acceptissimi fanulli cumulare sanctitatem et vulgare volente, tum in prim is et sane magnis illis viris, ipsiusmet Ignatij alumnis, quique primitias spiritus acceperant, [Note: 184 Antonij Araozij ingenium et sententia in Societatis administratione.] praemonstrante, quanta in Commisserij perpetui munere perni ies lateat. Antonius Araozius excelsi cuiusdam animi, et magnae erat mentis: quique ab solutissimae formae, quam comprehensam cogitatione habebat, respondere vellet Societatem ad huc prope in formem. Nulli mortalium, sed multo minime Dynastis, et aulae regiae vllam quamuis longin quam praeberi offensionis materiam voluisset: idque eo commotius, quod, cum apud eiusmodi personas frequens ipse esset, si qua daretur causa sermonum, suae primum [Note: 185] verberabantur aures, sibique coram exprobrari res videbantur. Hasce ob causas non libenter serebat quempiam e doctis et insignibus operarijs e sua prouincia in externas emitti, vt tanto plures suppeterent sibi ad Societatis munera cum ea, qua cupiebat, dignitate obeunda. Nec libenter pecunias in Collegij Romani subsidium ex Hispania transmitti sinebat, quod eam rem Summatum quidam haud boni consulere viderentur: praeter id, quod, Romae dum subueniebatur, Hispaniae Collegia lahorabant. Haec duo capita faciebant vt Lainio, qui non vnius prouinciae, sed totius Societatis, et Ecclesiae circumspiciebat bonum, nec ad vota solum, et pulchras animo figuratas imagines administrationem, sed ad praesentem vsum ac necessitatem accommo dabat; non plane Araozius faceret satis, necipsi olim Ignatio fecisset. Eadem a Commissario multo magis distrahebant. Nam Borgia potius in aduersam vergebat partem. Quippe Araozius ne quidquam susciperetur, quod honestissime perferri non posset, non facile nona domicilia ex cipienda putabat, nec munus vllum quidquam [Note: 186] agendi publice nili lectissimo committendum. At Pater Franciscus pro sua maxima bonitate, et immensa omnium animas iuuandi cupiditate, et incre dibili, quam repositam in Deo habebat, fiducia, flecti se fracile, auferrique interdum longius vltra humanae prudentiae fines sinebat. Ex hac ingeniorum sen tentiarum que discrepantia cum eadem negotia fere ambo tractarent; tametsi destinatum vterque idem, gloriam nimirum Dei maximam, intueri se diceret, querelas tamen oriri necesse erat. Vnica obedientia, per quam insequio iret, commodare aliquid potuisset. [Note: 187 Quae in Commissario perpetuo incommoda.] Sed Araozius, quam Commissarium Franciscum, tam se Prouincialem meminerat. Itaque iam diu ac saepe querebatur nomen sibi Prouin cialis relictum, at administrationis nihil, nisi vmbram et quamdam speciem iocularem. Non enim in ferre modo se Borgiam in Prouincialis munus, sed etiam recte ab se composita confundi ab eo ac destrui. Quae cui negarat ipse, concedi a Commissario: quae con cesserat, reuocari. Si cui quem Collegio Prouincialis operiue destinasset, siue is detrectarer, et ad Commissarium confugeret; siue quouis modo in mentem eidem aliud venisset, cum rerum perturbatione omnium, alij Collegio, prouinciae, muneri destinari. Ita nec opportuna praesto esse subsidia Collegijs, nec idoneos rerum agen darum administros, magno cum boni publici detrimento, maiore domestici, praecipue simplicis obedientiae: vbi malis artibus, priuatis commodorum respectibus, delationibus aditus panderetur. Haec apud Lainium, et interdum haud bono exemplo apud alienos etiam eo audentius dicebantur, quod, cum Commissarij Prouin cialisque iura ne queant inter se nisi exiguo fine discerni, veri species abesse querelis non poterat. Nam vel duo necesse est vno in corpore prodigiosum in modum capita esse summae parisque ditionis, vel si Commissario quid quam negandum a Praeposito Generali est, quidnam in vitae hoc nostrae genere tribuatur magis, quam Prouin eialibus, nihil fere poterit inueniri; eoque fiet vt commouere se nequeat, quin Prouincialium [Note: 188] fines inuadat. Caeterum ille quoque erat dissidij fomes, quod aegre ferebat Borgia nimium aulicis Araozium negotijs implicari; quae tametsi recte gererentur, tamen aliena ab Societatis instituto norat esse. Et sane tot inter, quibus abundabat, praestantes laudes Araozius, nunquam saris purgauit haec duo, ne nimio nationis, nimioque aulae studio duci videretur.
[Note: 189 Aduersus sermo de Borgia vnde ortus.] Hocautem anno dum Franciscus ad Galle ciae ac Lusitaniae fines illo sancto otio et negotio fruitur, alius contra eum sermo infestus exoritur. Librum eius nomine inscriptum superiore anno sacra Quaesitorum censuta interdictum prodidimus. Sparsa ea fama per vulgus, nescio quid insuper foedae suspicionis emanar, quod cum Dominico Rosas, antequam is pro haeretico caperetur, Franciscus locutus esset, et Carranzae Toletani Archiepiscopi consuetudine vsus. Caeterum ille cum Dominico haeretico congressus nihil magnopere oberat. Qui??? enim aduersus eum, vel alios necdum pro haereticis cognitos communia offici praeteriret? Familiaritas cum Archiepiscopo Toletano longe plus creabat incommodi, non modo quia reuera amabat, atque ade o mirabatur hominem Borgia, et praedicabat insignes virtutes, quarum in Archiepiscopatu pulcherrimam speciem dabat: sed multe maxime, quia ille, vbi datus est in custo diam, innocentiam constanter defendens, ipsum Quaesitotum in Hispania principem Ferdinandum Valdesium Archiepiscopum
Hispalensem reiecit, ne suae causae iudex esset; et ad causas reiectionis iustae probandas prae caeteris testibus omni exceptione maioribus ipsum nominauit Franciscum Borgiam: vnde [Note: 190] Hispalensis Antistes grauiter offensus est. Ad haec Rex quoque Philippus ferebatur offensus, quod Franciscus quoddam fratris, sui matrimonium non prohibuisset, vt omnino prohibitum Rex voluisser, et prohiberi ab, eo potuisse rebatur. Au lae peritiores rei caput summamque in eo [Note: 191] ponebant. Dum ad Regis post longam ab sentiam in Hispaniam nuper e Belgio reuersi praeoccupandam gratiam certatim accurritur, suspicatos quosdam Franciscum pro vetere apud ipsum Regem, perpetuaque et summa apud eius sororem Ioannam auctoritare, multum valiturum in aula, et scilicet ob staturum ipsis, eoque annisos, vt per, eius euesionem gradum sibi et firmamentum pararent. Verum enimuero quorum oculus suspiciebat excelsius, quique in reum humanarum, quae videtur, perturbatione sapientiae summae constantissimas intueri mirarique rationes consu euerant; ij rebantur [Note: Iob 38.] ab sapientissimo illo optimoque gubernatore, qui ponit legem pluuijs, et viam procellis sonantibus, tatam tempestatem ideo permissam, vt Fraucici Borgiae, quem famulum vnice carum habebat, indulgeret votis, sanctitatem exaggeraret. Antonius quidem Corduba passim hoc praedicabat, et saepius ad Lainium scripsit his verbis: [Note: 192] Pater Franciscus existimationem sui bonam adeo fugit, vt aliquoties ei confirmarim tantum famae neglectum mihi sane contra caritatem, quam proximis, quamque Societati debet, videri. Quin habeo illum pro tam familiari intimoque Dei, vt, quando martyrium, quod adeo vehementer precatur, immolata non dat obire vita, concessurus sit, quanquam nobis tanti ster, sacrificio famae. Atque adeo suspieor istos casus omnes aliud nihil esse, quam indulgentiam erga illum caelestem, vt tanto magis eluceat sanctitas, quam ei largitus est Deus: ad cuius probationem videtur dedisse licentiam Satanae, vt in res eius vniuersas manum extendat, in filios, domum, et ipsummet: quodque magis dolerem, est, si extendere in Societatem quoque permitteret ad augendam hominis sanctitatem: quae apud me tanti est, vt crediderim esse in caelo Sanctos, erga quos Deus nequa quam parem in dulgentiam singularibus donis suis exprompserit. Hactenus Antonius. Cum igitur eiusmodi sermonibus, et absentia quoque diuturna, Borgiae auctoritas obsolesceret, eo res processit, vt existimaretur ab administratione summotus, Regemque et sancti officij Quaesitores fugiens latibula quaesiuisse. Iamque non foris modo, sed domi quoque apud nonnullos viri sanctissimi nomen euiluerat. Apud quos cum e contrario Araozius cresceret, aeternus pacis hostis, et schismatum sator Diabolus id agebat, vt paulatim inciperent voces audiri iactantium, Ego quidem sum Pauli, ego autem Cephx. Hos motus per se noxios, antequam maiorem in perniciem erumperent, comprimere [Note: 193 Quare initio non inutilis Commissarius jucrit.] cupiens Praepositus Generalis, ipsum mali fontem Comissarij munus ex stinguere cogitabat, et Araozium ab aula, si fieri posser, ab strahere. Nam ad eam diem Commissarij vsum fuisse, tum quod noua Societas esset, tum quod bello impedita commercia. Quippe initia rerum, vt per se tenuia ferme et imbecilla sunt, ita prudenter multis fulciri adminiculis: idcirco in recenti Societate Constitutionibus prope in cognitis, Rectorum ac Prouincialium nec sat explicatis, nec sac discretis muneribus, cum pleraque in vita quotidiana incerta, in experimento, et alio alibi ritu essent; et quotidic ac passim ex alijs in alias prouincias commigrationes in tanta operarum inopia fieri oporteret, vsui fuisse extra or dinatiam Commissarij potestatem, vt quod scriptarum deerat legum, viua hominum multorum lex, et coniuncta in vnum prudentia suppleret: praesertim quop proximis retro annis bello Italico Gallicoque infestis itineribus, atque interdictis Romanos inter Hispanosque commercijs vel nulla, vel incerta die ac sero, vltro citroque litterae commeabant. At vero adultam iam satis corroboratamque Societatem, constituas prouincias ac suis tenentes se viribus extraor dinarijs firmamentis opus nihil habere. Iam Rectorum, iam Prouincialium editas leges, iam Constitutiones euulgatas, multasque res in congregatione constabilitas. Satis esse, si Visitator in terdum mittatur. Denique veluti Septemtrionis prouin ciae Prouin cialium dumtaxat operâ optime regerentur; ita, postquam itinera pax aperuerat, posse regi Hispanas; cum certa stataque ex Vrbe responsa ferrentur, adeoque celeriter, vt in caeteris haec de Borgia expostulatio esset: quod, si quando vel lustraret prouincias; vel, vti proxime fecerat, in vrbem minus obuiam recederet, litteras ad eum dare in incertum cogebantur; nec eae nisi ab Collegio in Collegium magno incommodo, longoque interuallo ferebantur, ac responsum nihilo meliore euentu serum, et incerta die redibat. Quare Hispanorum quidam Rectorum ac Prouin cialium saepe ijs quoque de rebus, quae Commissarij potetatis erant, scribebant Romam; id que ne viderentur per contumaciam facere, potestatisque ordinem non seruasse, testabantur coactos fuisse, quod certum maturumque responsum necessarium foret: quod nunquam a Borgia referretur. [Note: 194] Haec autem plane demonstrabant Commissarij potestatem minime esse necesseriam. At mala, quae iam diu formidata, tandem, quamuis inter fastigia illa virorum ageretur, erumpebant; non sinebant dubitare, quin tale genus magistratus rescindi quamprimum et sempiterna obrui obliuione necesse esset. Idque ne externos quidem latebat prudentes viros; nec Socictati qui bene cuperent, temperabant sibi, quo minus Lainium admonerent. Extat Doctoris Alfonsi Vergarae acris epistola, qua plurimum Lainio auctor est, dissidiorum vt illud querelarumque, et malarum artium seminarium excidat, demirans perpetuas et infinitas esse in Societate eas potestates, quae quod ad certum tempus negotiumque transigendum re coram cognita et inspecta, non auditione accepta, committi solitae sint, naturam et nomen acceperint. Igitur et suapte sponte, et externorum aeque ac domesticorum vocibus incitatus Lainius ad finem Commissarij potestati ponendum ferebatur. Quod facile erat factu, si Borgia vocato Romam nullus in eo munere sufficeretur. Et quanquam rerum deinde
status, vt penitus praesentia Commissarij nomen aboleretur, non tulit, Patris tamen Francisci euocandi non in commoda incidit occasio. Cardinalis Ferrariensis eius propiaquus iam pridem Romae eum cupiebat, vt tanti viri frueretur consuetudine, consilijs vteretur: eumdem Lainius in Ludouici Consaluij locum, quem Regina in Lusitania retinebat, Assistentem designabat. Quare ipse demum Pontifex Cardinalis Ferrariensis monitu vtilem Romae praesentiam eius ratus fore, hoc breui libello accersijt:
[Note: 195 Borgia Romam a Pontifice vocatur.] Dilecte fili, salutem, et Apostolicam benedictionem. Pastoralis officij solicitudo, quam, sicut Domino placuit, nostris meritis et viribus imparem sustinemus, facit, vt ad tuendam tam necessario tempore gregi Dominico salutem, bonorum atque fidelium Christi copiam praesto nobisesse quain maximam in hac alma Vrbe cupiamus. Cum itaque inter caeteros ordines eorum, qui se cultui diuino dicarunt, Societatem istam ipso, ex quo nomen sumpsit, auctore Iesu Domino nostro excitatam fuisse declarent magni et vberes fructus, quos Ecclesiae attulit, et quotidie affert; Te, de cuius fideli ac strenuo ministerio, ipso vitae ac bonorum operum tuorum odore late fragrante cognouimus, huc duximus euocandum. Proinde deuotionem tuam, quam acriora mandata nostra non expectaturam esse confidimus, hortamur in Domino, vt ad Apostolica limina, si modo aduersa valetudine non impediris, primo quoque tempore venias: ita tamen iterte facere volumus, vt rationem habeas valetudinis. Gratus erit nobis aduentus tuus, idemque fratribus tuis cunctis, qui hac in Vrbe resident, eumque auide expectant, opportunus. Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris. M.D.LX. Pontificatus nostri anno.
[Note: 196 Natalis Visitator Societatis totius cum summa petestate in Hispaniam mittitur.] Sub haec Franciscus Strada Romam ex Hispania venit, coramque earum prouinciarum laborare sane res docet, ac praesenti sub sidio opus esse. Ea res fecit, vt Hietonymum quoque Natalem Lainius, quem pridem cum destinasset, supersederat tamen mittere, ne duos ab sedem tempore Assistentes ab legaret, ea omni, quam potuit delegare maximam, omnia in omnibus prouincijs, et vbicunque locorum Societas esset, vel ad eam aliquid pertineret, staruendi, ab rogandi, interpretandi; item Rectores, Prouinciales, et alios quoscunque Praepositos amouendi, praeficiendi, transferendi, denique quidquid Praepositus Generalis, si praesens adesset, posset, gerendi potestate permissa, dimittendum mature putarit, intento primum in Hispaniam cursu, quo necessiras grauior aduocabat. XIV. Kalendas Decembris Iacobum Ximenium, qui emissis votis, etsi nondum sumpto vestitu Societatis in Collegio Germanico agebat, ad litteras, et quod opus foret, scribendum auxilio futurum comitem ducens, Natalis Roma discessit, veneratus ante Pontifincem, faustaque eins precatione, ac litteris ad Philippum Regem commendatitijs ornatus. In pelago Narbonensi foeda coorta tempestas, quales in eo tractu non raro existunt, proxime ab exitio exagitauit. Diuino tamen beneficio terra potitus Barcinonem Ianuarij Kalendis venit.
[Note: 197 In Brasilia Ianuarij flaminis prouinciam Lusitani imperio adiungunt.] Nunquam antea in Asiae Africaeque vltimis finibus, nouoque in orbe terrarum ad religionis sanctae amplificationem siue effecta, siue attentata sunt plura In Brasilia Lusitanae ditioni pariterque Societatis laboribus, praefectura, quam Ianuarij fluminis appellant, accessit. Ora iacet ab AEquatore in meridiem partibus tribus ac viginti cum dimidia, Capricorni subiecta circulo, in extrema linea exustae zonae. Eam oram homines e Gallia profecti tiennio ferme ante duce Nicolao Villagagnonio insederant. Huric accepi bene Catholieum fuisse, equitem Melitensem, iustitiaeque tenacem, et vindicem acrem contumeliarum, si quas sui milites feminarum Brasilicarum corporibus intulissent. Incolae eius orae Tamoij erant, bellicosa gens, et primo Lusitanorum amica; deinde impotentium quorumdam irritata iniurijs vehementer ijs, amicisque eorum Brasilis sancti Vincentij accolis, quibus Tupini est nomen, infesta. Hos specie iu stitiae (quae nullam barbariem non capit) et comitate Villagagnonius cum sibi adiunxisset, coniuncta amicitia, conditaque arce in insula, quae in faucibus sinus est, opere ac situ prope in expugnabili; in Galliam remeauit, colonos adducturus nouos, atque etiam Euangelij satores: quamobrem etiam de Societate homines postulauit. Caeterum siue ad eiuilia, quae in Gallia subinde extiterunt, bella retentus, siue qua alia caula Brasiliam non repetijt. Interim quos in praesidio reliquerat, milites plerique religionis corruptae vehementer infesti Lusitanis, et aduersus Tupinos Tamoijs auxilio erant, totique Brasiliae imminentes iactare dicebantur, nisi Rex Galliae ad eam occupandam conferret auxilia, Turearum se Tyrannum in partem excituros expeditionis et imperij. Aderant ad haec occulti improbitatis et vanitatis ministri a Caluino, [Note: 198 Heretici etiam Brasiliam tentant.] vt fama erat, missi. Quorum vnus Ioannes Bolaeus nomine, cum deprehensus a Villagagnonio poenas metueret, furtim elapsus ad S. Vincentij oppidum, breuique illic simul poenca quadam insania, et inepto vocularum lenocinio, simul iactauda sacrorum librorum recondita seientia, non apud indigenas modo, sed etiam apud Albos (sic enim Europaeos vocant) docti nomine inuento, haud dubie et comportatis veneno scatentibus libris, et pestiferis declamationibus editurus aliquam religionis stragem erat; nisi Pater Ludouicus Grana sagaciter fallacijs haeretici comprehensis, magno se animo nefarijs coeptis, doctrinaque solidiore obiecisset. Tum Bolaeus abruptos nimirum sibi dolens conatus, stylo in Patrem conuerso, dignam haeretico ingenio accusationem euomuit, hac praeclara inuocatione homo, qui sanctos viros veneratione cultuque spoliabat, exorsus: Adeste mihi Caelites, afferte gladios ancipites ad faciendam vindictam in Ludouicum Deiosorem. Sed cognita hominis vesania, Praetoris iussu datus in vincula, et procul est amandatus. Haec igitur totius prouinciae idem Praetor Mendus Sa videns, deque Sebastiani Regis, et praecipue Christi Domini re solicitus cum classe ob eam rem ab Lusitania
[Note: 199 Victoria Lusitanorum insperata.] missa ad eijciendos exeo receptaculo Gallos contendit, Patrem Emmanuelem Nobregam, quo plurimum vtebatur, secum adducens. Victoria insperata ac prope diuinitus obtigit. Post tentatam enim obsidione et oppugnatione nequidquam, nec sine suo detrimento arcem Mendus Sa, cum iam et dissidentibus inter se suarum copiarum Praefectis, instrumentoque bellico deficiente non de honesto magis, quam de tuto cogitaret recessu; is haereticos repente, Tamoiosque Brasilos incessit pauor, vt deserta clam arce ipsi lintribus euecti occupauerint fugam, inque continentis interiora sese abdiderint. Tum Mendus, quoniam miles ad praesidium deerat, arce euersa ad Christianam ibi fundandam Ecclesiam opem cum P. Nobrega liberaliter contulit. [Note: 200 Ludouici Granae sedula caritas.] Ludouicus Grana in S. Vincentij praefectura domi forisque gratissimus diuinam rem accurate ac feliciter prouehebat: cuius paternum in cunctos animum, quo merito quasi parens diligebatur, etiam turbidae res, vt assolet, illustrarunt. Repentina quondam, praeterque solitum tetra post solis occasum ingenti cum turbine, motuque terrae tempestas arborum tectorumque miserandam fecerat stragem; cum domi Socijs ad exposcendam Dei pacem coactis, ipse Ludouicus, simul primum exitus patuit, ad Christianorum domos, singulas ostiatim obiens, accurrit, vt animis corporibusque praesto esset in tempore, si quem forte ruinae perculissent. Et quoniam tutissima erat sedes templum, in id caeteros cum vocasset Brasilos, aegros quosdam, senesque ac pueros domum recepit. Haec aliaque assidua Patris officia, Ethnicis illum aeque ac neo phytis [Note: 201 Brasili paulatim humanitatem induunt.] mire faciebant amabilem. Iamque eiusdem ac Sociorum operâ, et Praetoris praecipue, qui id maxime laborabat, vt auctoritatem ad Dei gloriam, et barbarae gentis adiumentum Patribus quam maximam conciliaret, incipiebant fera ingenia ad humanitatem mitescere. Quod duobus maxime documentis intelligi licuit. Prope Piratiningam ceperant ex hostibus infantem ferme bimulum mixti Ethnicis neophyti: ac veteri more festos inter sonos, atque insanas perpotationes ferale ex eo epulum facere, Ethnico pagi principe iustigante, meditabantur. Quod vbi Grana cognouit, confestim ad pagum festinat; idque precatur in primis, vt misellum infantem sinerent Christiana cerimonia expiari. Ea re impetrata, ipsa quoque venustate infantuli sane festiuissimi commotus, postquam vitali eum perfudit vnda, institit paganos a facinore deterrere. Quam esse virorum gloriam bellatorum vnius inno cui nece infantis vlcisci iniurias? Quem porro ausurum in membra illa integella diuino consecrata balneo impios dentes infigere? Cum dein caelestes intentaret minas, ita omnes permouit, vt Christianorum plerique, ne dirae carnificinae essent partieipes, inde migrarent: caeteri quanquam occiderunt, vorare tamen ausi non sint. Exitum eumdem sortitus est adolescens annorum [Note: 202] quindecim ex hostibus item captus. Eum Piratiningam Brasili deduxere, postridie enecandum immolandumque educturi. Patres re cognita, quanquam aegre, expressere tamen cum eo de Christianis sacris agendi potestatem. Adolescens ingenio supra gentis modum prompto ac perspicaci, voluntate etiam ingenti sancta amplexus mysteria sub mediam noctem rite ablutus, stola caelestis Regis ornatur. Deumque sic animo penitus hausit, vt exinde nil nisi diuinam gratiam, caelumque expeteret: nil audire praeterea, nilloqui vellet. Vbi illuxit, ad sacrificij abominandi locum perductus circum stante Barbarorum turba longis vinctus funibus statuitur in medio. Ibi, post ritus quosdam et superstitiones carnifex solemne ac supremum verbum effatur, Moriere. Adolescens, vti erat edoctus a Patribus, illico procumbit in genua: tollit oculos, et manus ad caelum, sanctissimumque Christi Iesu nomen inuocat: idque salutare ingemiuanti nomen carnifex incusso immani ictu in caput stipite per immanitatem saluberrimam aditum expediuit: quo cum recenti et immaculata stola ad immortales, diuini Agni nuptias introiret. Caetetum peracta caede, ne hi quidem ausi sunt depasci cadauer. Quod Patres pie sub latum in templo sepeliere.
[Note: 203] In AEthiopiam praeter expeditionem iam diu susceptam ad Abassinos, et alteram ad Cafres anno proximo institutam, accessit hoc anno tertia in regnum Angolae. Quae vt planius geographiae quoque rudes intelligant, vel pingui Minerua, vt alias institui, adum brare locorum situm ex vsu fuerit. AEthiopia, regio est Africae, mediae caeliplagae subiecta, multo India vastior. Sed (vti de India principio dixi) in humanae linguae modum ab septentrione notis olim Africae oris continens proiectu immani, oceano circumuallante procurrit in meridiem, desinitque in celeberrimum hac tempestate, ignarum antiquitati promontorium, quod vulgo Bonae spei appellant. In occiduo huius ingentis cunei latere, quod Hesperij [Note: 204 Angolae situs, et Cafrum.] AEthiopes habent, Angola est trans AEquatorem orbem nouem in Austrum partibus, quas gradus plerique iam vocant, e regione Pernambuco in Brasilia oceani vastitate interiecta respondens. Manicongi regno ab Septemtrione, Bengalae ab Meridie interposita. In Eoo aduerso latere circa Sophalam Cafres sunt magis, quam Angolani, australes vicinioresque Bonae spei promontorio. Abassinorum imperium supra et infra AEquatorem perinteriora AEthiopiae fusum ad vsque sinum Arabicum patet; atque AEthiopiam eam complectitur, quae veteribus quoque cognita, AEthiopia supra AEgyptum nominabatur. Ad regnum Angolae, quia cis Bonae spei promontorium est, e Lusitania appellitur. Sed quia inde terrestri itnere ad alterum AEthiopiae latus, vel ad Cafres, vel ad Abassinos penetrare propter solitudines vastas, quae interiacent, et pestilentes, in famesque etiam immanibus belluis tractus perarduum est, ad eos vt venias, Bonae spei promontorium praeternauigare necesse est. Inde fit, vt ad hoc AEthiopiae latus retro ex India acto cursu nauigatiouis [Note: 205 De Angolana terra distinctius.] tempora opportunius Lusitani captent. Regnum Angolae leucas octogint in longum porrigitur: totidem, vbi amplissime, in latitudine pater. Quas terras antiqui penitus ignorauere: aestuque torridas genti hominum inhabitabiles putauere. Caeterum magna Angolae pars non incolarum modo patiens, verum etiam temperata et amoena est: frigoris quinimo notabilior certis locis
exuperantia, quam caloris. Flumen habet nobile Coanzam. Prouincias celebriores Ilambam, Quisamam, Mosse quiam, Dongiam, in qua Cabaza vrbs regia. Abundat regio fere palmetis; vnde vinum incolis oleumque conficitur. Prouincia [Note: 206] Quisama magis adusta est, nec multa ibi palmeta: gens tamen Angolanarum bellicosissima. Ibi salis fodinae maximi quaestus. Nulla enim aliunde toto regno salis copia. In ea autem plaga perlongos meatus marinis exsudantibus. aquis concrescere putant. Quanquam cum alibi noto in orbe monres tam procula mari planum sit salis esse, effodique et renasci; contraque per meatus longos, velut eliquata marina aqua amaritiem perdat, aliam originis suspicari causam licet. Caeditur in laminas bipalmares candidi coloris: et, si pellucerent, crystallo quam simillimas. Inde in omnes regni partes, differtur. Multa in stirpibus, multa in animantibus minime dictu, indigna sunt, quae fusius persequi instituti non est operis. Vnam auium magnitudine modica, colore cinereo alboque, quam Funem indigenae vocant, haud racitam praeterierim. Huic aui tanquam principi, caeterarum volucrum vulgus applaudere, et officiose apparere aiunt. starim vt eam vident audiuntue, turmatim aduolantes cingunt mediam, comiterque deducunt. Eidem sub nidificandi tempus nidum ipsae certatim in proceris arboribus, qualis scilicet regalem partum deceat, ingentem aedificant, viginti facile palmos altum; inquo Funes geminos pullos creat. Angolani Sobas appellant Regulos ac Dynastas suos, quibus vniuersa gens vsque ad annum euntis saeculi circiter quadragesimum paruit. Inter eos Sobas assidua vsque erant bella, donec extitit vnus ferocioranimo consilioque callidior, qui proximos aggressus, praecipuis paulatim subiectis prouincijs, Regem se, et Angolam Inenem, hoc [Note: 207] est Magnum Angolam, nominauit. Is aetate iam deuexa ex regni Congi Christianis, cognita Lusitani Regis potentia, id scilicet regno suo decus ratus deesse; legatostres in Lusitaniam destinauit, commercij societatem petitum, et sacerdotes, a quibus verum Dei cultum sui populares edocerentur. Olisipponem anno M.D.LVIII. peruenerunt. Pergratam Cardinalis Henricus, et Catharina Regina legationem habuere: at rebus iam paratis ad reditum, nuncius interuenit, Angolam Inenem vita defunctum. Qua de causa dum dubitatur, quo animo filius, Dambes Angola nomine, futurus esset, amplius anno dilata est profectio: sed tandem cum omnibus tentanda res videretur, ex multis ambientibus delecti sunt de Societate, Cardinalis Reginaeque, atque adeo ipsorum legatorum postulatu, bini sacerdotes [Note: 208 Primi de Societate in Angolanum regnum missi.] aclaici Franciscus Goueanus, Augustinus Azerda, Antonius Mendes, et Emmanuel Pintus, qui primi omnium nouum illud in regnum augusta signa crucis inferrent. Hi extremo Decembri anni M.D.LIX. Angolanique simul legati, et Paulus Diazius vir fortis ac pius, quem cum mandatis donisque Regina mittebat, Olisippone conscendêre. Nauigatio ab marinis casibus non improspere, at a pietate admodum feliciter, qua Pauli Diazij fauore, qua Patrum insigni studio, cessit. Quinto demum Nonas Maias huius anni ad ripam Coanzae fluminis appulere. Hîc dum homines ad Dambem Angolam praemittunt exploratum, velit ne legationem excipere, Pater Augustinus Azerda bene coeptorum praemia recepturus, et aliquot Lusitani mortem [Note: 209 Successus expeditionis] occubuere. Dambes legatione admissa plurimum coepit Pauli Diazij, et Patris Goueani operâ vti. Ideoque caetera non inhumaniter tractans velut in custodia vtrumque habuit multos annos, nunquam ad litus maris accedere, nunquam ab se passus abiungi; cum diceret, nullo pacto se posse eorum carere praesidio, praesertim vero Goueani institutione ac monitis: ac vereri, ne, siliberos et incusto ditos dimitteret, Angola deserta in Lusitaniam aufugerent. Itaque non nisi anno post sexto vrgente annonae penuria, vt ab Lusitania eam curaret, dimissus est Paulus, retento Patre Goueano tanquam obsde. Repetijtque expeditionem Paulus anno M.D.LXXIV. per quod tempus Goueanus post annum quartum ibidem excessit e vita. His de causis longum deinceps Angolanarum rerum silentium erit: quod Goueani labores non nisi in adolescente, vt licuit, instituendo Rege, paucisque quos habebat regia Lusitanis excolendis versati sunt.
[Note: 210] Ad Cafres anni principio Consaluus Silueria cum socijs Andrea Fernandio, et Andrea Acosta cursum ex India Ciaulano e portu intendir. Simul primum conscendêre, Pantaleo Sa, qui praefuturus Mozambico et Sofalae vehebatur, procurationem in naui rerum piarum Consaluo demandauit. Is ita prouinciam eam gessit, vt nauigium omni refertum hominum genere ab Religiosi coenobij forma non abhorreret. Singulis diebus solenni Litaniarum carmine Caelitum pax exposcebatur: quibus mox additae quaedam ad celebrandas laudes, et opem implorandam Matris Magnae Virginis ex formula pie admodum ab Consaluo ipso concepta. Elata quoque voce pronun ciabatur quidquid in mari licet e Missa. Non foeda, vel impia dicta, non iurgia audiebantur. Cum Pantaleone, primaijsque viris secundum mensam Consaluus mane ac vesperi esse cogebatur. [Note: 211 Consalui pia industria inter nauigandum.] Sed viam reperit per quam otij illius ratio egregre constaret Mane de gradibus perfectionum Deiparae, quos tredecim numerabat, sermonem instituit, miro cum animi sui et audientium gustu, iucunde dicens, vti Gubernator muti atque inanimi spectabat astri, ita se semper Virginis, semperque sanctae Mariae, Cynosurae suae longe nobiliores spectare altitudinis gradus. At vesperi Sanctorum breuiter enarrabat vitas, quorum insequenti luce memoria et cultus recurreret. Cumque omnes e consessu quem vellent sibi Patronum in eum diem iussisset eligere, certum quoque precum numerum, proque alijs mortalium necessitatibus, et praecipue pro Cafrum conuersione adijciebat. Praeterea ipse ac socij cum [Note: 212 Consalui praestans virtus.] priuatis colloquijs, tum exponenda Christiana doctrina ex occasione vectores iuuabant. Nec tamen ita se effundebant in proximos, quin et ad multas praeterea communiter precationes, et ad binas quotidie meditationi tradendas horas ab nautico secederent strepitu: maturinam tribuentes Christi Domini, vespertinam sanctissimae eius Matris vitae considerandae. Quin potius censebat
Consaluus quam minime versandum in turba; nec nisi quantum animarum vsus postularet, in publico apparendum. Cuius ita tenax ipse erat exempli, vt angustissima in cella totos dies, ne ad respirandum quidem patefacto ostio, in malaciae intolerabili aestu perseueraret. Interea studia secundissimo cursu multis diebus nauigarunt. Deficiente mox vento, cum pro vectorum ingenti numero aquae timeretur inopia, coepit ea modulo certo distribui. Et Consaluus, quanquam reclamaret Praefectus, in ipsa eius mensa, ijsdem voluit includi angustiis, haud aequum affirmans, cuius quasi membrum corporis esset, non earumdem toto cum corpore, vti bonarum, ita aduersarum participem rerum esse. Denique nunc opprimente malacia, nunc graui ventorum impetu vexante, nullae vnquam satis fuere molestiae, quod minus ea maria Beatorum ex ordine inuocandorum carminibus, et laudibus Magnae Virginis quotidie personarent. Qua demum patrocinante praeter nauarchi spem, die Purificationi eius dedicato in terrae conspectum prouecti, pridie Nonas Februarias descendêre. Protinusque Consaluus ad eiusdem Deipatae aedem, cui a Propugnaculo nomen, nudis [Note: 213 Strenuus et mugnus Consalui animus.] pedibus adijt. Mozambiciocto tantum diebus ad nouam nauigationem ornandam substitit: quo simul tempore audiendis operam confessionibus, et habendis concionibus dispensabat: impetrauitque vt publica supplicatio pro sua expeditione heret. Et quanquam, si paululum morae ferre potuisset, nauigio erat multo opportuniore vsurus, tamen prae cupiditate quamprimum Euangelij lucem oppressis mortifera nocte gentibus inferendi, suam sociorumque vitam ei, qui fuit ad manum lembo (Zambuco, seu Pangaio nomen est) commisit, tres ducum vice locorum gentisque peritos ducens. Sofalam directus est cursus. Ad nauigationis molestias, et regionum earum fere omnium insalubrem naturam quadragenarij ieiunij accessere difficultates, nulla praeter aliquid orizae ac faseolorum, copia victus. Itaque Andreas Acosta grauiter aegrotauit. Quo ad Sofalam recreato, repetitum estiter. Sed Consaluum quanquam virium maximarum, firmissimaeque valetudinis, ita indies magis confecere aerumnae, vt haud dubie ad longiorem nauigationem vita comitatura non esset. Ventum tandem est ad Inhambanem portum. [Note: 214 Ad Inhambanem peruenit.] Is portus primus e ditione Regis Tongensis occurrit; eo Lusitani ebur praecipue atque electrum empturi conueniunt. Ab oppido mediterraneo eiusdem nominis vocabulum mutuatur: estque tum regionis natura; quae satis circa salubris ac felix, citris, nerantijs, alijsque eius generis arboribus conuestita nitetatum aquarum dulcium fluuio opportunus. Itaque ex eo potius Lusitani Regem ac regnum, quam ex Tonge cognominant. Inde triginta circiter leucas distat Tonge, regni caput, haud perinde clemens et propitia humanae vitae. Et quanquam aliatum rerum non infoecundus est ager, fructibus tamen, qui leguntur ex arboribus, omnino caret. Populi Mosarangae dicuntur. Ibi Rex agebat Gamba; ad quem Consaluus, cum ipse morbo teneretur, Andream Fernandium in aliquot Cafrum comitatu praemisit. Difficiles sunt viae, Cafresquev ad labores itinerum, quae maxima conficiunt, patientissimi. Ea Lusitani non nisi vecti peragunt: tamen [Note: 215 Andrea Fernandij virtus.] Andreas, quod primus, vt ipse ait, eam terram e Societate calcaret, ire voluit pedes. Primi diei vespere cum multi indigenarum sedentem corona circumdedissent, et in Breuiarium, quod Pater e manica traxerat, oculos intendissent; tacitis eorum votis occurrens, ostensurus quid esset, aperto libro eius paginas vno impetu celeriter omnes euoluit: ad quod spectaculum eos Barbari edidere gestus mutuo sese circumspectantes, vt plane intellexerit Andreas existimasse eos viuum id animal esse. Xegua (Dynastarum est nomen) apud se ea nocte hospitaliter habuit. Feria heb domadae sanctae quarta Tongem peruenit, protinusque corripitur febri: altero tamen die [Note: 216 Fernandius aegretat,] egit se ad Regem. cumque nunciaret breui Consaluum adfore, et venire ipsos, vt Regem, eiusque populum doceant verum Dei cultum, qui caelum, terram, et caetera procreauitomnia: Venistis (Rex inquit) quaesitum patriam vestram, et inuenistis. Cum morbus dein ingrauesceret, praeter carnes, quae ad rem non erant, nihil suppetebat ad victum nisi coctum milium, et aqua: lectus erat humus et stotea, donec modeste rogauit hospitem, vt aliquid stramenti lectum exagro sterneret. Filij tamen Regis frequenter et humanster inuisebant. Haud melius in Inhambane Consaluo erat. Parum [Note: 217 et Silueria.] abfuit, quin principio grauedinis immani copia offo caretur. Accessit maximus languor, et febris. Sed cum sabbato ad vicinam arborem sese siue orandi, siue respirandi causa traxisset; inde febri liber, adeoque validus redijt, vt postridie, qui dies erat palmarum, obeundis eius diei cerimonijs sacrificioque suffecerit. Haec ipsemet ad Socios in Indiam scribens, causam repraesentatae valetudinis non adscribit. Sed, quia dies erat sabbati, et tantus ipse Deiparae cultor, inter pretari licuit patronae indulgentissimae munus fuisse. Subinde necdum plane confirmatus iter Tongem ingreditur cum Acosta, cui item valetudo pessime affecta erat: decimoque septimo post Fernandium die perueniunt. Ex tanta et sua et sociorum imbecillitate Consaluus didicisse ait se, quam parum vel in sui firmitate corporis, vel ingenij, aliarumque humanarum opum abundantia reponere mortales ad Dei negotia transigenda debeant; cum hisce tribus semiuiuis homuncionibus infinitae illi sapientiae ad Regum conuersionem vti placeret. Rex aduentu Consalui [Note: 218 Rex Tongensie cum suis baptizatur.] mire laetus potestatem quosuis e suo regno Christianis ritibus initiandi fecit: nec multo post ipse cum vxore, liberis, totaque domo ac Procerum multis, vbi satis praeculti sunt, ad fidelium numerum aggregantur. Regi Constantinus vocatum nomen, Reginae Catharina, sorori Isabella, in Proregis Indici, eiusque sororis, et Reginae Lusitanae memoriam. Sacra praeterea aedes assumptae in caelum Deiparae titulo extrui coepta.
Rebus his Tonge administratis, iamque haud magno negotio procedentibus, ad eas tutandas augendasque socio vtroque relicto, ad Regem per eas plagas maximum Christo adiungendum [Note: 219 Manomotapae regnil.] Consaluus porrigit curam. Manomotapa, eademque Benamataxe vrbs regia est: ex qua regnum nomen trahit: quod longe lateque fusum leucas in orbem
septingentas; vel, vt alijs placet, octingentas extra vectigalia regna colligit. Nulla alibi elephantorum seu numero, seu mole praestantium ora feracior. Quos Cafres carniu, tum eboris studio captant solertia venationis tali. Haud ferme [Note: 220 Elephantorum vena tio.] pauciores, quam homines periti centum quinquaginta venatum exeunt. Eorum pars notos angustijs calles in siluis insident, pars per campos palati elephantorum greges abigunt, compelluntque in insessas ab socijs angustias. Quas cum intrare vasta mole belluae nonnisi singulae possint, vbi intrarunt, ex insidijs coorti venatores validis ictibus aliarum alij praetereuntium poplites caedunt: statimque, vel mox paulo praegrauante etiam corpore [Note: 221 Auri feracitas mira.] prolapsas conficiunt. Abundant praeterea saltus leonibus atque tigribus. Sed auri praecipue argentique toto prope regno obuia feracitas ad miraculum vsque perhibetur, vt et in arboribus venas auri, et temere in extima terra massas (ea vis inest solo) inuentas ferant: quarum quaedam quatuor millia vel amplius eo nummûm aureorum effecerint. Vnde factum vt patrum memoria magnus Rex Manomotapae, vel Imperator auri vocitaretur. Sed enim meliores ei thesauros longeque opulentiores ostendere atque aperire venas Consaluus meditabatur. Eo consilio ab Tonge Mozambicum regreditur. In reditu tres Xequas gentis, cui Botangae nomen, baptismo lustrauit; et filium Regis cuiusdam Tongense maioris Mozambicum, ibi instituendum et baptizandum adduxit. Inter haec diuinum quotidie Numen copiosius animo hauriens totus delicijs caeli, aestuque sancto colliquescebat. [Note: 222 Consaluus magnopere excitatur se quasi mercatorem sacrum cogitans.] Testantur id maiore quodam plenae spiritu, quas scribebat litteras. Plurimum commouebatur sacrum se mercatorem cogitans, totumque Dei negotijs ac lucris occupatum, sortem diuini sanguinis exercentem. Nec homines Societatis nisi negotiatores et institores eiusmodi esse dicebat. Atque in quadam ad Praepositum Generalem epistola: Ego, inquit, Patermi, in cidi in venam sanctae huius negotiationis beatae obedientiae ductu; nec animus vltra est alias fodinas vsquam, nec quietem, aut artes cogitare. Nam si loquendum est ex experimento, quod in mari montanisque capitur, ibi Deus abscondit plenitudinem ac suauitatem diuinitatis et humanitatis suae spiritualiter ijs repositam, qui deligunt ibi habitationem ac requietem ad lucra Redemptoris. Hac diuinae gratiae tanta se vbertate infundentis noua copia locupletatus incitatusque Consaluus, vbi, Pantaleone Sa liberaliter quidquid ex vsu foret, praebente, dona regia et alia comparauit, Mozambico iterum decimo quarto Kalend. Octobris soluit, ac Lusitanorum paucis comitantibus in Austrum cursum intendit, maritimam oram biremi legen, quam excelsi montes ad dexteram amoena viriditate spectabiles vestiunt. In ea ora antequam ad Mafutae fluuij ostium perueherentur, leucas prope nonaginta progressos saeua tempestas adorta vel magnae formidanda naui, nedum paruae biremi, quae ludibruim fluctibus iactabatur, in vltimum desperationis [Note: 223 Sedat precibus tempestatem.] iam nautas adduxerat: cum Consaluus in celsiorem nauigij locum egressus genua ponit, sublatisque manibus in caelum et oculis quiddam tale ad Deum clamat, Domine salua nos; perimus. Continuoque mirantibus quotquot aderant, venti ponunt, conserenat dies, placida tranquillitate tumidi ira maris consternitur: potitique Mafurae ostio, laeti in litus exscendunt. Dies erat S. Hieronymo sacer. Prima curarum Consaluo fuit barbaras terras diuino sacrificio consecrare. Excitata ara in litore, Sacrum fecit in solis feruore tanto, vt Lusitanis quanquam calceis rectos torridum solum adureret pedes: Consaluo autem sacrificanti caput pustulis oppleretur. Ad quas ille curandas more suo patiendi materiam accersere magis, quam propulsare suetus, quamuis non deessent, medicamentis abstinuit. Triduo ibi exacto pergunt ad Colimanem (Quilimanem sunt qui vocent.) Id brachium est ingentis celebratique amnis Cuamae. Namque in inti ma AEthiopia prope Congi regnum lacus est [Note: 224 Tria flumina Africa maxima.] ad millia centum longus. Vnde tria Africae maxima flumina ortum ducunt. Nilus capite vno (nam plura habet adeo quaesita et ignorata vetustis saeculis) tum Zaires, et Cuama. Nilus longissimo tractu in Septentrione fluens in mare (quod peruulgatum est) internum erumpit. Zaires et ipse primo versus Septemtrionem fertur, sed mox in Occidentem flexus in oceanum citra promontorium Bonae spei effunditur in ipso Congensi regno. Cuama aduersus huic in Orientem hibernum labens in oceanum trans idem Bonae spei promontorium exit vltra AEquatorem in meridiem septimo decimo gradu cum dimidio. Huius amnis brachiorum complurium vario flexu intercursuque secantur Cafrum terrae. Consaluus Quilimanem ingressus, [Note: 225] rursusque aduerso vento vexatus, et in ipso subeundo flumine valde periclitatus, ad Mingoaxanem Giloae Regem Lusitanorum amicum peruenit. Is benigne et comiter accepit: et Mahome tanus licet, potestatem promulgandi Euangelij vltro fecit. Nam quanquam superioribus temporibus in earum terrarum quasdam impij Mahometi spurca superstitio inuaserat, nihil tamen gens prae hebetudine (hoc scilicet ex ingenita vecordia adepta commodi) nisi praecisionem praeputij retinebat: quo minus imparata Euangelio erat. Verum Consaluus ad Manomotapae festinabat Regem: quo ad Christum adiuncto, finitimos Reges, et inferiores haud magno molimine secuturos censebat. Inde igitur ad Iuabum, alterum Cuamae brachium plurimum aquarum trahens, leucas a Sofala triginta contendunt: vbi rursus periculosa procella in Lindem proximum sinum compulsi tredecim stererun dies. Quoddam vero nauigium ex ijs, quae Pangaios nominant, quod vna ibat, cum se disiunxisset, postero die perijt. Ab Iuabo Cuama Manomotapae ditio [Note: 226 Quapietate Consaluus Manomotapae ditionem ingressus.] oriebatur. Quocirca in eius introitu Pater diuina re peracta ab Lusitanis comitibus postulauit, vt, quoniam fines tanti Regis ingrederentur, legationis suae negotium posthac Deo enixius commendarent; bonique consulerent, si reliqua nauigatione se, quo precibus expeditiore vacaret animo, ab consuetudine conspectuque eorum summoueret. Namque in rebus omnibus, et inceptis praesertim grauioribus multum cum Deo agere, ab eoque lumen ac vites exposcere opus esse. Inde velum in altera nauigij parte iubet praetendi,
in eamque veluti cellulam inclusus, octiduum ipsum delituit, semel tantum quotidie tosti ciceris pugillum, et perexiguum aquae ad vitam sustinendam assumens; et quidquid a precatione rerumque diuinarum contemplatione reliquum temporis faceret, in perlegendis Sanctorum vitis impendens. Octauo die, vbi primum [Note: 227] Sena, quae nauigationis meta erat, in conspectum venit, et Consaluum socij monuere; ille progressus e latebra, in oppidum oculos parumper intendit: continuoque in caelum cum manibus tollens, et in genua procidens, ita Deum precatur, tanquam ingens sibi certamen instaret: tum socios rogauit, vt semel orationem Dominicam, et salutationem Angelicam, pro grauissimo, quod erat in manibus, opere pronunciarent, caelique Reginam semper sanctam, semperque virginem Deiparam (sicappellare consueuerat) precarentur, vt causam vellet ipsa suam facere; negotiumque totius Cafrariae sub imperitim salutare filij sui subbiungendae volens ac bona susciperet. [Note: 228 Sena oppidum.] Oppidum Sena est, vt ijs locis, non infrequens intra nemora abditum, ab Manomotapae regia leucas ducentas. Aliquot ibi Lusitanorum et neophytorum ex India negotiandi causa domicilia fixerant. Consaluus cum de suo aduentu, antequam procederet, admonendum Regem censuisset, nuncio Manomotapam misso, qui significaret adesse se acturum cum Rege, quod eius maximopere interesset, dum referretur responsum, fere quatuor substitit Senae menses: quo tempore Christianos illos expiauit, excoluit, abstractos a pellicibus sancto matrimonio iunxit: eorum quoque mancipia fere quingenta [Note: 229 Inhamioris Rex cum suis baptismo paratus.] catechismo praeparata baptismo lustrauit. Neque eo contentus identidem ad Regem lnhamioris in proximo degentem excurrit: eumque et Reginam cum liberis, quos habebant octo, ita permouit instituitque, vt magnopere sacras vndas expeterent. Sed Paternimirum ex animo dolens per inopiam procuratorum tantam fieri animarum iacturam, quia quem magistrum custodemque relinqueret, non habebat; baptismo abstinuit consolatus hominem bona spe, pollicitusque, postquam Manomotapium Regem lustrasset, et ipsi libentissime praesto futurum. Nam nec decere ante illum lustrari, ne forte praelatum sibi stipendiarium suum inique ferret. Adfuit tandem ab Rege responsum legatusque ad Consaluum Manomotapam deducendum. Cum hoc et Gomio Coellio nomine Lusitano apud Regem gratioso, et peritissimo linguae, quem ex pago Tete accersierat, Pater dat sese in viam, pedesque ad sexcenta illa passuum millia, insuper sarcina oneratus, in quam omnem ad sacrificium colligarat necessarium apparatum, percurrit. Fluuios qui multi regionem intersecant, aqua collo tenus licet pertingeret, vado transibat, elata interim manibus, seu capite sarcina; quanquam vnum vado insuperabilem in vas quoddam, velut ingentem ollam Dei sacerdotem ad natandum inualidum cum immisissent, circum natantes ipsi propellentesque traiecere Cafres. Hoc enim affirmant vetustae litterae, proque memorabili narrant: eoque similius vero est, quam quod posteriores tradunt natasse ipsum, sed sarcinam (quid enim hoc noui aut magni habet?) ollae immissam. Sub noctem Natalem Domini ad Chetuchin pagum haud longe a Manomotapa venit: fecitque ter de more Sacrum summa Lusitanorum animi voluptate. Inde Natalium feriarum altera, die sancti Stephani memoria claro, quod proximo anno reddendum erit, regiam vrbem ad magna exordienda, quae nobili statim martyrio consummaret, intrauit.
[Note: 230 Abassinarum rerum status.] Haec dum Consaluus australiores AEthiopes iuuandi studio curat, Ioannes Nunnius Patriarcha Goae degens totus erat in Abassiam intentus. et Constantinus quidem Prorex, vt habebat a Rege Sebastiano in mandatis, proque suo priuato erga religionem studio vehementer Patriarcham et socios in Ecclesiam cupiebat peramplam illam inducere. Verum cum iam tertium annum Andreas Ouiedus Episcopus eo praemissus nihil nunciaret, sed vndique bellorum Abassinos inter ac Turcas furentium fama glisceret, nihil certi consilij capi poterat. Anni huius initio cum tribus myoparonibus Prorex Christophorum Pereriam, et Patriarcha Fulgentium Freirem e Societate laicum experientem hominem, maximeque probatum cum aliquot Abassinis interpretibus misêre, vt de statu rerum ac nominatim de Episcopo certa et explorata renunciarent. Sed nequaquam eius legationis exitus e sententia cessit. Cum enim ad Mazuam peruenissent, relictis ibi duobus myoparonibus, qui aduentum Turcicarum triremium speculati, mature signum receptui darent; progressus ad Arquicum, inde ad fauces Arabiae Pereria, saepe hostium incursum peregregie repulit. Postremo vero cum triremi [Note: 231 Missi ad cognoscedas Abassinorum res Lusuani a Turcis capti.] et parone Mahomecanorum, quibus Zomor praeerat, commissa pugna, in hostium venit manus. Lusitani acriter dimicantes, plerique occurbuere. Pereria quoque in hostium potestatem viuus redactus, e vulnetibus, quae grauia acceperat, breui expirauit. Fulgentius cum strenuam adhortando milites praelata cruce operam praestitisset, [Note: 232 Fulgentius Freires de Societate captiuus.] octo acceptis plagis adhuc saucius remo addictus est, et Cayrum postmodum deportatus. Hac re et aliunde, atque e reliquis myoparonibus, qui euasere, cognita Goae, nihil Patres nisi in iusta Numinis voluntate solatij habebant precantes enixe ne per suas atque alienas noxas, Abassinae genti coepta aperiri salus occluderetur. Caeterum [Note: 233 Bella inter Abassinos.] Abassiae status hoc tempore, quam cum maxime miserrimus erat. Adamas Saquedus Rex, qui Claudio successerat, cum non Lusitanis modo, et reliquis Catholicis, verum etiam suis intolerandum se praeberet; Barnagazius, caeterique AEthiopiae Proceres magna cum parte nobilitatis, spe etiam auxilij Lusitanorum ab India, conspiratione facta fratris Claudij filium spurium Benconem Tarcarum nomine Regem creant: adquem vnus quoque qui reliquus erat militum Lusitanorum triginta manipulus transiit. Adamas male sibi conscius illud maxime formidabat, ne Lusitana classis adesset ab India. Cui rei prouisurus primum ad maritimam excurrit oram; ibique simul cognito nullum instare ab India periculum, simul fugato Barnagazio ad Tarcarum vertitur, eoque potitur. Ex India nullum adfuit auxilium, sine quia Turcis omnia habentibus infesta, nuncij
ad Proregem non peruenere; siue quia Prorex cunctis viribus in Iatanapataniam incumbebat, siue quam aliam ob causam. Eo Barnagazius destitutum se auxilio videns, Saquedi odio Zomorem, quem dixi, Turcarum Praefectum solicitauit. Is tametsi Barnagazio summe erat nuper infensus, irrependi tamen in AEthiopiae interiora occasionem arripiens, facile societatem coiuit. Et quoniam, vt euenit, occisum iri Tarcarum suspicibantur, puerum ex eodem patre iustis ortum nuptijs crearunt Regem. At Saquedus huc illuc [Note: 234 Ouiedi Episcopi et Sociorumaerumna.] pro rerum opportunitate accurrens in omnem secum expeditionem summas inter aerumnas trahebat Episcopum et Patres: quos quasi in custodia habens, neque abire, neque de Catholica fide loqui sinebat. Verisimile est sperasse non importunos fore, si Lusitana classis appareret.
[Note: 235 Collegij Goani tempium.] Interhas A bassinae Ecclesiae tempestates Indica messis colonorum votis abunde respondit. Quo die sancti Pauli honoratur Conuersio, vetesis et angusti et ruinosi loco nouum dignumque Goano Collegio, templum in Gentium Doctoris nomine inchoatum est. Patriarcha peregit solennes ritus; aureoque ligone auspicatus opus, primarium deiecit in fundamenta lapidem cruce insculptum: secundum quem lapidem Constantinus Prorex alterum insculptum gladio dimisit, argumentum opinor, et cruce ab sacris potestatibus, et ferro a profanis religionem defendi, et aduersus obstantes propagari debere. Sub id tempus postulatu Georgij a sancta Lucia Malacensis Episcopi, qui (vti supra indicatum est) Antistitis Goani vices obibat, Franciscus Rodericius aliquamdiu conscientiae quaestiones in Collegij atrio (quod aliud satis capax auditorium deerat) explicauit cuncto Ecclesiae principis Clero, ac plurimis praeterea sacerdotum confluentibus. Iamque Goani Collegij Academia non modicam referebat Europaearum maiestatem.
[Note: 236 Paulus Camers moritur.] Duodecimo Kalendas Februarias Paulus Camers ad optimos bonorum laborum fructus, et ad diuturnarum praemia aerumnarum obitu lenissimo transiit. Iure Collegium Goanum hoc laetatur parente, et gaudet Italia de progenie sua fuisse praecipuum tanti operis molitorem. Anno M.D.XL. ante confirmatam auctore Pontifice Societatem cum e primis Patribus duo mitterentur in Indiam, Paulus adiutorem se ac veluti famulum eorum (tanta modestia et submissione erat) adiunxit, edito chirographo, quod ad antiquitatis nostrae cognitionem pertinere nonnihil ratus, quantum ex autographo Italico Latine consequi licuerit, [Note: 237 Eius ad Indiam profectio.] adscribam. Ego Paulus, inquit, Baptistae filius, sacerdos e dioecesi Camerinensi profiteor spem meam omnem repositam esse in Domino nostro Iesu Christo, cui seruire in perpetua castitate ac paupertate decreui. Itemque pro amore ac reuerentia eius certa est mea sententia, firmumque propositum seruire Magistro Simoni Rodericio, et socio (nondum scilicet is certo nominatus exat a Beato Ignatio, propterea hic nominatim non appellatur) qui mandato Pontificis, postulante oratore Catholici Regis Lusitaniae proficiscuntur in Indiam Itaque abeo cum eis, non vt socius (en ante Societatis ortum Coadiutotum spiritualium quasi sementis: adeo multiformis huius reipublicae species in Beati Ignatij Fundatoris mente vsque a principio inhaesit) sed vt illis in eorum vsibus in seruiam sponte mea, et ex amore Domini nostri Iesu Christi; sperans de maiestate eius diuina Magistrum Simonem ac socium, quos praedixi, imperaturos mihi sic in India, vt ego, quoque ad miseram illam Dei notitia destitutam gentem aliquid proficiam. Quod cum ita sit, egoque sic sperem melius me Deo Domino seruiturum, in veritatis fidem, certique huius confilij mei testimonium chirographum hoc feci, meaque inanu subscripsi. Romae hac die quarta Martij, anno salutis humanae millesimo quingentesimo [Note: 238] quadragesimo. Hoc armatu commeatuque humillimae caritatis munitus et instructus Paulus cum Rodericio eodem praecessit in Lusitaniam. Inde cum Beato Xauerio, qui mox ab Vrbe est subsecutus, quoniam Simonem ad fundandam in Lusitania Socictatem Rex tenuit, in Indiam vela fecit. Sed quoniam ita euenit eo anno, vt Indicae Lusitanorum naues hibernare Mozambici cogerentur, ille primus pietatis laboriosae campus Paulo fuit. Namque in nosocomio aegris referto primum vna cum Xauerio, deinde ab eodem abeunte Goam, precibus aegrorum relictus vna cum Mansilla, ita sedulitatem, patientiam ac benignitatem probauit, vt dem um vbi munere eo perfunctus, nauigationem reperijt, ex praegressa fama iam clarus in Indiam, vulgoque carus peruenerit. Goam reperit plenam Xauerij laudibus et admiratione: Xarium ipsum non reperit. Iam enim ad euangelizandum in promontorium Commorinum auolarat. [Note: 239 Iacobi Borbanivirtus.] Inter Goanos omnes celebrabatur maxime et eminebat egregia virtus Iacobi Borbani. Is venerandus erat sacerdos, idemque praeco verbi diuini doctrina praestans et moribus; et propagandae studio religionis quam qui summe ardebat. Qui iam olim cum Indorum aliquot Christo quotidie lucraretur, e pueris quos lustrarat, domum suam nonnullos coepit recipere: quos vberius Christianae religionis mysteria, et prima litterarum elementa, et Grammacicam edocebat. Deinde cum videret ex ijs promptiore quosdam ingenio Lusitanum probe sermonem ediscere, adhibere eos interpretes adiutoresque ad insinuandum idololatris Christianum cultum instituit. Quae solertia cum perbelle procederet, compluresque per eam ad baptismum perducerentur, argumentatus Iacobus, si multarum linguarum pueri ad eum modum formarentur, id veluti Seminarium fore ad Euangelium in omnes gentes late disseminandum, opulentiorum auxilio, maxime Cosmi Annij et Michaelis Vazij (vt prima harum historiarum parte narratum est) opus inchoarat. Verum iam aetate ac valetudine affecta quemadmodum sustineri coepta consummarique possent, haud leuis solicitudo habebat; cum Xauerio primum, dein Paulo cognito, confestim interpretatus est hominum tali generi sedem eam diuinitus eamque procurationem paratam. Ergo Palo ad se recepto (nam Mansilla in Commorinum subinde perrexit) in eum sensim totam [Note: 240 Pauls Camertis praclura fact???] disciplinae domesticae custodiam ab se transtulit. Ac Paulus diu Sociorum omni subsidio carens, ita sustinuit gessitque administrationem
grauissimam, vt Collegium demum omne in Societatem rite a conditoribus, et a Lusitano Rege transscriberetur. Tantum valet ad Ordinis totius commendationem et incrementa, quod capitur e priuatis specimen. Cognita Beatus Xauerius hominis bonitate, satisque gnarus quanti interesset in luce illa totius Indiae ciuium oculis constantia obuersari inno centiae, modestiae, paupertatis, reliquarumque virtutum exempla; ita diuisit partes, vt, cum sibi peregrinationum assiduos labores sumpsisset; et Socios, qui subinde ex Europa submittebantur, in explorata ab se loca euocaret, nunquam Goa Paulum exire pateretur: quem etiam tanti faciebat vt illum non Collegio modo, sed Socijs etiam per Indiam sparsis interdum cum potestate praefecerit. Ille totus caritate flagrans, quae sustulerit, quae excogitarit, quae fecerit perditas animas ad salutem vocandistudio; grauissimi Patres, qui postea accessere, testificantur, qui oculis non subiecerit, assequi non posse cogitatione: nec sane, cum iam aetas procederet, et valetudinis decessio, curarum accessio fieret, sine praecipua Dei tutela fieri potuisse, vt sine medicorum ope vitam propagaret; tantumque constantiae, tantum alacritatis ad plurimos immensosque labores obtineret. [Note: 241] Idem variarum nationum adolescentibus praeerat, tamque vigili custodia et acri, vt pastoritio cani ad gregis defensionem excubanti, omnemque latratu atque etiam morsu abigenti vim inimicam Borbanus eum similem diceret. Idem non alijs modo rationibus conquirebat adolescentes nationum variarum, quos in caeleste illud plantarium inferret; sed etiam corrogata aliunde pecunia saepe de numero mancipiorum emebat, quos non modo Christi libertos, sed liberatores multorum efficeret. Aderat eis dies ac noctes, et in supplicationibus, et in sacrificijs, et caeteris diuini officij precibus, quae sanctioribus ferijs cum cantu peragebantur, sine vlla satietate sacerdotis praeibat partibus. Quidquid molestiarum institutio ferebat aetatis imbecillis, totque nationum varietas, moribus inter se et linguis discordium: adhaec mores ipsi plerisque alta barbarie imbuti, et voluntates quoque multis alienae, et alia id genus, deuorabat placide; nec paternum modo in omnes studium, sed maternam quoque suauitatem conseruabat: vt posses in corde Apostolici viri, et ore, et manibus vim Apostolicae eius vocis agnoscere; Filioli mei, [Note: Gal. 4.] quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. et illius, Facti sumus paruuli in medio vestrûm, tanquam [Note: 1. Thess. 2.] si nutrix foueat filios suos. Ita desider antes vos cupide volebamus tradere vobis non solum Euangelium Dei, sedetiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis. Idem praecipua cura catechumenis praeerat edocendis; eosdemque sua manu lustrabat, vt vix quisquam vnus plures Christo genuerit: deinde et inter se sanctis copulabat nuptijs, et a potentiorum tuebatur iniuriis: et subleuare, efferre, ornate cunctis opibus nitebatur. Quibus cum in Collegij templo locus instituendis deesset, aedem ipse proximam interiecta via discretam aedificauit, in qua totus eorum sacris, eorum culturae vacabat. Super haec propter deformiora mala quosdam et contagiosa cum plane videret abijci, ac receptaculum habere nullum, aedificauit instruxitque nosocomium, quod quoad vixit prouida cura, et intento labore administrauit. Accessere deinde et catechumenorum domus [Note: 242] virorum ac feminarum: et harum praecipua Paulo praefectura commissa. Quae super omnia, poenitentiae tribunali sic haerebat affixus, tanquam nihil ei praeterea curarum esset. Omnibus autem eiusmodi curis sic aderat, vt tamen animus procul a terra, et a corpore peregrinari, et versari potius in caelo videretur. Inde tandem fiebat, vt, quamuis (vt dixi) Goa numquam ipse pedem efferret, tamen latissime viri nomen ac virtus peruagaretur; nihiloque minus late pervndique dimissos disciplinae suae alumnos Christo Domino inseruiret, et vberem animarum segetem procrearet. Denique de eo paucis ante migrationem [Note: 243 Melchioris Nunnij de Camerte testimonium.] diebus Melchior Nunnius ita scripsit: Dominus Paulus (ita tum loquebantur) est pauper spiritu, pauperum amicus. Multum laborat et contendit, vt vestimenta detrita ac rupta gestet. Magnam caritatem, magna exempla misericordiae ostendit in nosocomio pauperum indigenarum, quod ad hanc diem semper, amplius duodecim annis procurauit: in incessu, et sermone, et vitae actione simplex et mortificatus. Idem liber, et cuiuis, si quid videatur, dicens. Pro homine habetur alterius vitae. Vellet tamen e sententia sua geri res, ac si quid praeter id fiat, erratum putat (is nimirum senum, et maxime qua quisque in re princeps fuit, seu zelus, seu morbus est) Iam praesanio et valetudine velut emeritus habetur, bonitatique suae permittitur. Haec fuit vltima aetas Pauli, ad cuius cumulandam gloriam diuturnus accessit languor; inquo mire omnes odore virtutum suarum, et animi tranquillitate inhabitantis in suo templo Dei pacis indice recreauit.
[Note: 244 Cosmi Annij mors, et laus.] Non longe post in eodem Collegio alter eorum, qui cum Borbano illud fundarat, et perpetuis augere numquam destiterat incrementis Cosmus Annius decessit. Is scriba, seu Quaestor Regius et vir optimus fuit. Qui vbi se sesit a fine haud procul abesse, vehementer optauit vltimum spiritum inter Socios exhalare, quorum precibus et sacrificijs communitus certius ad immortalitatem iter capesseret. Quod cum impetrasset, non modo susceptus ex meritis suis et habitus est omni officio, quoad superfuit, verum etiam exequiarum iusta, et caetera sacrificiorum ac precum adiumenta perinde vt vni Sociorum persoluta sunt mortuo.
[Note: 245 In Goana insula nunquam plures ad Christum adiuncti.] Caeterum Christianorum in Goana insula vbertatem nullus necante, nec postea tulit an nus maiorem. Pulcherrime in vnum consentiebant hinc studium auctoritate pollens omnique ex parte memorandum Constantini Proregis, inde Prouincialis Antonij Quadrij sedula et ingeniosa caritas: quibus potissimum viris Goana insula sese Christianam debet. Prorex cum videret Brachmanum quorumdam auctoritate ac suasionibus superstitionem tenuiorum stare, neque admodum multum disputationibus profici, quas priore anno institutas docui; quadraginta eorum praecipuos diuenditis rebus vna cum familijs alias sibi quaerere sedes iussit. Quo et munimento exuti, et exemplo territi inferioris notae mortales, procliuiores aures animosque Dei
[Note: 246 Qua maxime industria conuersi.] verbodedere. Antonius Quadrius saluberrimo inuento Socios in vicinos circa pagos dimittere instituit. Etenim Goa insula est leucas duas circiter longa, lata vna: pagi in ea vnus et triginta, et quidam valde frequentes duûm millium capitum erant: in quibus post huius anni conuersionem rari iam Ethnici, quasi racemuli post vindemiam superfuere; annoque insequenti absolutam spes erat fore racemationem. In horum pagorum nonnullis sacra erat aedes: sed quoniam concionator et catechista deerat, Prouincialis instituit, vt Sorij bini diebus Dominicis prima luce alij ad alios irent pagos; ibique media inter Sacra neophytis Euangelium breuiter explicarent, fusiusque de summa Christianae legis absoluto Sacro dissererent. Pomeridianis autem horis peragrarent cum tintinnabulo vicos, cogerent pueros, eosque virides manu ramos praeferentes, fidei concinentes initia, oratum deducerent in templum: postremo necessitates quoque singulorum cognoscerent: opemque vel ferrent ipsi, vel domum renunciarent, vt aliunde ferretur. Inter haec autem praecipuam in id intenderent curam, vt Ethnicos quam plurimos amore baptismi succenderent. Haec Socij cum sedulo curarent, ad eosque coetus Ethnicorum multi confluerent vel visendi studio, vel ab amicis cognatisque neophytis pellecti, qui facile et religiosa illa supplicationis et cantus specie, tum caritate et adhortationibus Sociorum in baptismi amorem veniebant; iucundum erat aduertere quanta vespere domum Socij gratulatione reciperentur. Exspectabant enim auide omnes reditum eorum, vt cernerent quantum quisque agmen catechismo imbuendum ad catechumenorum aedes adduceret; audirentque quodnam praecipuum ac singulare eo die caelestis Pater suae documentum misericordiae edidisset. Adducebantque agmina quisque sua et praeclata laetis laeti narrabant. Haec ratio propagandae fidei ad totam Indiam ex superstitione in religionem commutandam aptissima visa est, et nunc primum [Note: 247 Baptismus ad hanc diem maximus.] inuenta. Luce sanctissimis fratribus Geruasio et Protalio sacra post nouem iam hocanno minores habitos maximus omnium, quos ad eam diem nostri peregissent, celebratus baptismus est. Sexcenti quinquaginta renati eo sunt fuere omnes e suburbio, in quo paroecia nomine sancta Maria a luce. Quinto post die, qui sancto Ioanni Baptistae natalis illuxit, in aede eidem sacra numerosior fuisset baptismus, ab solui si potuisset. Quingentis septuaginta quatuor rite ablutis, amplius ducenti superfeuere: tantumque candidatorum quam leui momento nomen dederit, iucundum est recognoscere. [Note: 248 Carambolitani quo pacto conuersi.] Maximum vrbis Goae suburbiorum, Carambolim appellant. Nobile ibi fanum atque idolum habuerant quondam Ethnici, cuius loco sacra sanctissimo Christi Domini Praecursori iam stabat aedes: quam Andreas Vazius procurabat e Brachmanum stirpe in S. Pauli Collegio enutritus, et Christianus sacerdos a Patriarcha factus. Suburbij eius primores Ethnici, quos Ganzares vocant (quemadmodum ipsimet Andreae Vazio retulere) eam Christianae Ecclesiae accessionem fieri eum cernerent, coacto concilio deliberare coeperunt, quid facto opus foret. Hîc quidam dixit fugiendum ab Lusitana ditione in subiectam Ethnicis continentem. Et quanquam importunum erat tempus, quod sementem fecissent; tamen sata resque omnes post auitam religionem habendas. Alius censuit, durandum, fortiterque [Note: 249] permanendum tantisper dum Constantinus Prorex rediret in Lusitaniam: fore vt feruor ille, quo tam multi ad Christum accurrerent, abeunte eo deferuesceret. Haecilli cum dicerent; et posterioris probabilior sententia videretur, tertius aetate prudentiaeque inter eos opinione venerandus; Nequaquam mihi videtur, inquit, bene ratiocinari, qui, vt Christianorum feruor refrigescat, expectandum censet vsque eo quoad Constantinus de cedat ex India: sed qui tamdiu, quoad Societatis Iesu discedant Patres. His manentibus nunquam res Brachmanica imminui, nunquam augeri Christiana cessabit. Athos frustra spes sit pedem hinc vllo vnquam tempore ablaturos. Quaque apud Constantinum auctoritate valent, eadem apud successores valebunt. Quidigitur, inquies, nobis consilij affers? Nimirum vna mihi videtur expeditissima via; commendemus nos Deo, et efficiamur Christiani. Hoc demum consilium ita placuit, vt protinus Gansares quatuordecim cum suis quisque familijs dare Christo nomen statuerint. Cuius rei vna cum Parocho Andrea e Ganzaribus vnus nomine omnium ad Collegium sancti Pauli perrexit nuncius. Verum diuino Spiritu caelestem agitante ignem, alijs super alios accedentibus die S. Ioannis. natali in ipsa eius aede a Patriarcha, et Melchiore Carnerio, et Antonio Quadrio, quam multos modo perscripsi, amplius ducentis superantibus, cohonestante pompam Prorege, sacro fonte excepti.
[Note: 250 Diuaris insulae conuersio.] Sub id tempus pagus Auxinus, primus omnium circa Goam pagorum nullo Ethnicorum reliquo facto, Christo inscriptus est totus. Eregione pagi huius est insula Diuar magno olim in honore Brachmanis, et tanquam eorum Hierosolyma: quam omnem superstitioni dedicatam longinquis e regionibus venerabundi adibant. Hanc vero cultui transscribendi magna Patribus illuxit spes duabus vijs: primum, quod ipsimet Brachmanae cognito quanto vbique motu concurreretur ad baptismum, dictitabant suum adesse quoque iam tempus: deinde ex occasione, quam subijcia. Vetuerat Prorex in ea insula quippe Lusitanae ditionis ritus Ethnicos vsurpari: eo Brachmanae suis e liberis complures nauigio impositos in continentem destinauerant, totius vt gentis nomine Canisso [Note: 251 Canissum idolum.] idolo percelebri dona ferrent. Est huic idolo reliquum hominis corpus, caput elephantis: fabulamque perridiculam monstri originem biformis narrant. Initio rerum nondum vllo suscepto filio, Euam (e sacris enim pleraque diabolus quanquam mutatis saepe nominibus finxit) quodam opere occupatam sudasse: cumque sudorem sibi e fronre brachiisque abrasum collegisset manu, ex eo derepente adultae aetatis hominem extitisse; quem Adam nescio vnde reuersus, vbi apud coniugem vidit, rei nescius obtruncauit: mox vero eiulante Eua, Adamum cognito, quem occiderat, eius fuisse filium e sudore natum, quia recisum caput iam vita defecerat, cucurrisse, atque elephanti, quod primum animal occurrit, amputato capite id trunco filij Euae imposuisse; vnde homo elephantino
capite reuixerit: huncque esse Canissum. [Note: 252] Ad hoc igitur fabulosum prodigium Brachmanum cum irent pueri, intercepti ab Lusitanis, Goamque missi, haud multo post Christianos se fore professi sunt. Per occasionem puerorum parentes Goam profecti, animum ipsi quoque ad sanctam sempiterni Dei venerationem coeperunt acclinare: cumque suas quoque coniuges diuini consortes muneris esse cuperent, missus est Dominicus Fernandius e Societate cum aliquot honestis viris, qui eas pariter catechesi imbuendas deduceret Goam. Hunc vbi in insula conspexere Brachmanae, e praecipuis quidam aggrediuntur his vocibus: Quid nos carptim Christianos efficitis? Semel cunctos abducite, et initiate: sicque sitim expleueritis, quam nostrae salutis vos Collegij sancti Pauli Patres praefertis insatiabilem. Animaduertit Dominicus serio haec ab ijs ingenueque dici. Itaque extemplo eam rem nunciaturus Goam recurrit. Multa ibi Sacra precesque ad implorandam Dei clementiam fiunt. Moxque Antonius Acosta, et Michael Ficeredius sacerdotes cum sex laicis, Sacro in aede Matris Dei Auxinipagi peracto, eique Diuaris insulae commendata salute, quoniam per ipsam praecipue Auxinus omnium primus ad Christum transisset totus, dedêre se in viam Tanadarium (id est Praefectum) pagi Auxini, qui cum praecipuis Diuarensibus necessitudines habebat magnas, et linguam norat optime, secum ducentes. Pridie ad Cioranum cum pari Sociorum sex numero abierat Franciscus Rodericius. Quare tota Goana ciuitas arrexerat animos, magnoque studio harum expeditionum expectabat exitum. Interim Socij duo consuendarum periti vestium externis haud minus centum adiuuantibus festinanter [Note: 253 Constatini Proregis exi mia pietas.] parabant natalitia neophytis indumenta suppeditante impensam Prorege animo erga Christum Dominum adeo liberali ac nobili, vt profiteretur detractis, si opus foret, etiam quibus suum regebat corpus, haud recusaturum se nudum incedere, nequid excicandis ornandisque Christi tironibus aptum praeteriretur. Socij vtraque in insula statim domos pagosque circumire Brachmanum, omnes ad salutis viam vocare: nullas amplius necterent moras: patentem ad se inuitare diuinae misericordiae sinum: adesse tempus, quo confugere in eum [Note: 254 Concursus populorum ad baptismum.] omnes deberent. Et plane infinita illa bonitas ita suum hoc negotium expediuit, vt prope nullus esset labor nisi in colligendis et deducendis vltro sequentibus ad coenam magni Regis, qui velut in vijs, et in sepibus occurrebant. Haecmaxime in insulis Diuare et Ciorano dum feruent, Martinus Silua, cui pagus obtigerat Batti nomine, vbi aedes Deiparae a Guadalupe, primarios ad quadraginta induxit, vt Proregi sese pararos ad baptismum nuncianrent: et Goae veteris incolae (qui ad Goae insulae caput est pagus) accepta tot vndique Brachmanum conuersionis fama miêre ad Collegium nuncios, qui paratos ipsos quoque sanctae cruci se subdere significantes, Patrum aliquem catechistam accerserent. Emmanuel Texeria vna cum socio profectus est. Hique vix iter arripuerant, cum alijs duobus e pagis, alteri Naora magna, alteri Naora parua est nomen, legatio superuenit. Aiebant sesanctam fidem amplecti animum induxisse, cupere communiter adire Proregem; iret e Patribus aliquis, duceretque. Ita vacuum operarijs tum Collegium erat, tam multis circumquaque et ad insulas et ad pagos dimissis, alijsque vel parandis ad baptismum vestibus, vel instituendis catechumenis occupatis, vt Iosepho Riberio Ministro Collegij, quamuis multae occupationes domi tenerent, enadum fuerit; ne, dum res adeo calet, amitteretur occasio. Abijt igitur: ac postridie e primoribus septuaginta virides manuramos, serta gestantes in vertice, inter festum tympanorum fistularumque de more gentis sonitum ad Proregem tam opima segete gaudio gestientem deduxit. Eodem prorsus die, qui primus Augusti fuit, ad centum quinquaginta murariorum abrûm tota ex insula Mocadani in Collegio sancti Pauli suscepere baptismum, Antonij Diazij e Societate, qui noui templi aedificationi praeerat, composita vita, et adhortationibus illecti. Denique tanta fuit vbertas messis, vt ad eam colligendam totum mensem Philosophica studia, et aliqua ex parte Humanitatis, necesse fuerit posthabere. [Note: 255 Baptismus in Ciorano insula numerosus.] In insula Ciorano sexto Idus Augusti Prorege, et Patriarcha, Prouinciali Praeposito, et Melchiore Carnerio eam ob rem profectis, baptismo mille ducenti septem excepti. Octauo post die assumpta in caelum Virgine inclyto, cuius et ibi templum extat, quod primum ab Alfonso Albuquercio Indiarum magna ex parte domitore positum fuerat, Diuarenses pari celebritate inter bombardarum, quas idcirco Prorex aduehi iusserat, fragorem ac plausum [Note: 256 Numerosior in Diuare.] mille quingenti quinque ad Ecclesiam adscripti: moxque octoginta pueri, quos parentes in continentem prius subductos, ne Christiani fierent, mutato postmodum consilio ad sacrum fontem reuocarunt. Paulo post pagi quoque Batti, Goaeque veteris, et Naorae vtriusque solenni cerimonia, publicaque gratulatione catechumeni expiati: qui duûm millium ducentorum, sexque et viginti summam expleuere. Hoc in aestu rerum maius quiddam, ingentique suo dignum animo Constantinus moliebatur; de quo paulo post dicam. At Franciscus Rodericius, quem loco suo Goae Prouincialis reliquit, vt conceptum iam baptismorum conseruaret impetum ac splendorem, aliquot celebres egit: in quibus pagorum Basterini, et Passosecci incolae sepringenti septuaginta duo, moxque in suburbio Caramboli septingenti quatuordecim; iterum septingenti quinquaginta sex Christiano gregi adiuncti; ac postremo XVIII. Kal. Ianuarias nouem et quadringenti. Itaque praeter eos, qui in variis paroecijs, sanctique Francisci et Dominici templis baptismum susceperunt, nostri Patres duodecim millia nongentos sexaginta septem in Goanatantum insula, baptismis [Note: 257 Vis sancti baptismi ad corporum et animi morbos tollendos.] viginti septem celebrioribus hoc anno initiarunt. Multa in his extra ordinem admiranda contigere. Multis vna cum animi salute per salutarem lauationem exundans Dei bonitas quasi appendiculam, corporis quoque reddidit sanitatem.
Sed multo admirabilior morborumanimi curatio videri merito potest: cuius rei vnum apponam exemplum. Ethnicus inter suos nobilis quaestuosum a Prorege ambibat munus. Id Lusitanus vir pietate clarus et genere cum cognouisset, adhortari hominem pro amicitia institit, vt Christianum susciperet cultum, certo confirmans ac spondens id si faceret, esse quod optabat, a Prorege munus impetraturum. Quae cum saepe grauiterque proponeret, nunquam tamen ab auita superstitione pertinacem dimouit. Verum ingenti illo motu, cum diuinus cuncta quodammodo inuadebat ac pascebatur ignis, tantusque fiebat ad sacras vndas concursus, ille quoque velut correpus accessit. Quem mox Lusitanus amicus cum vidisset summe gratulans, nunc demum se ei beneuolum ex animo testatur fore; et apud Proregem acturum, [Note: 258 Neophyti pulcherrimum dictum.] vt munus ei, quod cupiebat, delegaret. Ad quae verba (quod veteranis pudori sit) Christianae militiae tiro ita respondit, Se, cum ante vana coleret simulacra, quaestuosa appetiuisse officia, quodrem quomodo faceret, dummodo faceret, nihil pensi haberet: nunc vero, postquam Christo se dediderit, ac didicerit quantum illi furta et commercia iniusta displiceant; nec saluti locum relinqui, nisi aliena reddantur, malle se pauperem vitam, quam cum periculo animi quaestuosam [Note: 259 Alacritate mira ad baptismum s???ritur.] ducere. Alacritas quoque, qua Indi aduolabant ad fidem, haud videbatur carere miraculo. Non deerant e Lusitana nobilitate, quibus minime probaretur tanta frequentia, existimantibus haud quaquam agi sincere; nec posse vim metumque abesse. Vir ex his claritudine praecipua cum forte per vrbem equo vectus incederet, in praeclaram cohortem catechumenorum incidit: qui cum suis in manu virentibus ramis catechismum cantitantes inter exultantem laetitiam ac festa tripudia ad vitae fontem citato pergebant gradu. Quem in coetum coniectis oculis eques, remque secum alte animo reputans, protinus ad terram desilijt, ad vnumque Sociorum accurrens nihil nisi magno clamore, Credo, Pater, credo, ingeminabat. Patre quid id sibi vellet, cogitante: Quando, inquit, rem perspicio oculis, credo sine dubio Dei opus esse, vt tanta voluntate hi fiant Christiani; nostramque obmurmurationem poena pergraui dignam agnosco. Idipsum fassus est alius viraetate quoque iam venerandus, vltroque aptissimum ei culpae, quo sese plecteret poenae genus inuenit. Is tenere se non potuit, quo minus de tanta festinatione coram obiurgaret Patres; eamque ob rem ad Collegium graditur. At vbi eo peruenit, atrium totum ac porticum viris puerisque, templum autem mulieribus ac puellis ita confertum reperiens, vt vix ipsi aditus pateret; omniumque in ore ac vultu alacritatem, et alias nunquam perspectam laetitiam cernens; totus animo senex repente commotus tollit ad caelum oculos manusque, ac solutus in lacrymas tacitus abscedit. Post aliquot dies ad Collegium reuersus, vni e Socijs, O Pater, inquit, qui de sanctissimo hoc vestro opere obloquitur, non potest culpam diluere, nisi ad id ipse quoque adiungat animum: lucrisque Saluatoris intentus studeat impensâ operâ, quae nostra praua exempla ferunt, damna farcire. En ego hosce in praesens duodeuiginti adduxi. Inosce, si paucos: ad lustricum primum solenne plures adducam. Nec fidem fefellit. Exinde Christianitatis propagationem plurimum iuuit.
[Note: 260 De Christianis ora Piscaria in Iafanapataniam transportadis.] Iam vero Constantini Proregis magnanima pietas nequaquam Goanae insulae finibus tenebatur. In ora promontorij Commorini piscatores margaritarum Christiani excursionibus et latrocinijs obnoxii erant Badagarum. Hi sunt e regno Bisnagae, seu Narsingae bellicosi populi et immanes, Lusitanorum Indorumque neophytorum hostes. Ceilano insulae modici spatio freti a Commorino dissitae adiuncta est Iafanapatania prouincia, cuius item Rex iampridem Christianos cladibus atterebat. Ea si veniret in potestatem Lusitanorum, Commorinensibus Christianis opportunissima videbatur sedes futura, vnde pretiosae suae piscationi ex tuto liceret intentis esse. Ac recens extabat memoria, Beatum Xauerium, vt innocens ille populus eo traduceretur, habuisse summe in votis. Igitur hanc maxime ob causam Constantinus Prorex classem ad Iafanapataniam statuit ducere. Erat eodem tempore iuuenis Goae Alfonsus nomine, qui e patrio Trincanamalis regno, quod Iafanapatanus tyrannus ex proximo inuaserat, profugus in sancti Pauli Collegio [Note: 261] octauum circiter annum versabatur. Hunc Constantinus eâdem operâ restituere cogitabat in regnum. Omnino magni ad Christianum nomen, magni ad Lusitanas quoque augendas opes momenti expeditio erat. Validam itaque eam obrem Constantinus adornat classem: atque interim Patres Societatis, quorum Commorinenses neophyti curae commissi erant, praeparare eos ad traiectionem iubet. Ioannes Mesquita cum ab Dio regressus supra biennium Punicali egisset aeque Indis ac Lusitanis acceptus, Goam non multo ante id tempus reuocatus Dialecticam ibi docebat. Sed visa est grauiori negotio ea procuratio posthabenda. Missus est igitur iterum Punicalem, vt vna cum Henrico Henricio [Note: 262 Pater Mesquita captus ab hostibus.] necesseria traijciendis populis prouideret. Quod dum faciunt, libertatemque alijs et pacatum otium curant, duram ipsi seruitutem, exercendae patientiae locum locupletissimum inuenerunt. Mensis erat Augustus: iamque rebus compositis ad migrandum in Manariam insulam, vbi aduentum Proregis, vt is iusserat, opperirentur, Punicalenses nihil nisi signum exspectabant, cum ex improuiso Badagarum Praefectus ingentem peditum elephantumque numerum agens superuenit. Lusitanorum haud plures in praesidio, quam circiter quinquaginta versabantur: qui prodire obuiam ausi, dum praenobili ex hostibus interfecto Dynasta, totum agmen primo die egregie distinent, spatium Punicalensibus fuit lembos conscendendi: quanquam prae trepidatione inter turbam tumultumque conscendentium ad triginta hausit mare. Postero die Emmanuel Cotinius Lusitanorum Praefectus cum se et ab numero militum, et ab caetero apparatu imparem omnino tantae praedonum multitudini videret; consilium
cepit et ipse vna cum praesidiarijs conscensa naui secedere. Vna erant Patres Henricus, et Mesquita; qui post impositos dimissosque magna caritate neophytos auxilio solatioque in supremum id tempus Lusitanis quoque subsederant. Id fugae consilium, cum mare Lusitanorum in potestate esset, hostesque nauigijs destituti, et necessarium erat ac tutum, nisi inconsulta cupiditas inane fecisset. Quippe tam multa, vt secum asportarent, pro se quisque militum congessere in lembum, vt is prae pondere, donec aestu recurrente subleuaretur, agi ab littore et propelli nequiret. Qua re hostes animaduersa extemplo impressione in lembum facta, ad fugam, non ad pugnam paratos inuadunt. Pauci natando euasere: in quibus Pater Henricius; qui cum haud procul inde enatasset ad litus, intentos ad diripiendum nauigium Barbaros effugit. At Mesquita cum nixus capsae tentaret fugam, nandi ignarus, facile capitur: ad lembumque reductus tam graui ictu vulneratur in vertice, vt exanimis in mare prouolueretur: ibique haud leuius hasta vulnus accepit in pectore. Quidam permixti Ethnicis Mauri conficere omnino volebant. Sed Badagae sperantes id gratum suo Principi donum fore, seruauerunt. Ad quem continuo rapitur totus vndique fluenti foedus sanguine, octoque plagis saucius, ita viribus exhaustis, vt statim ad eius pedes linquente animo corruerit. Sed vbi collegit se, obligatis vulneribus iussu tyranni vna cum praesidij Lusitani Praefecto Emmanuele, alijsque decem Lusitanorum, quanquam summos inter dolores, viuus tamen ad vrbem regiam deportatur. In eadem excursione Franciscus Duranus e Societate valde fatigatus ab inuisendis Christianis cum reuerteretur, captus vinctusque est: quem mox Christiani quinque nummis aureis redemere. Nimirum rota Mesquitae aerumnarum moles referuabatur. Vt primumis, caeterique Lusitani ad vrbem Badagarum venêre, continuo de redemptione agi coeptum; conuentumque vt pro vniuersis communiter septem millia aureorum nummûm, et quingenti darentur: illicoque dimissis cum Praefecto militibus, Mesquita pro obside ac pignore retineretur. Tanto existimabant Barbari suos Lusitanis sacerdotes [Note: 264 In Manariam insulam Christiani Piscarienses traducti.] in pretio esse. Huius calamitatis nescius Prorex institit, vt, quoniam breui cum classe affuturus erat, nec dubia sperabatur victoria, Christiani ad Manariam transportarentur, vt inde protinus in Iafanapataniam commigrarent. Hoc Emmanuel Praefectus iam liber, et Pater Henricus statim curarunt. At Badagarum Tyrannus solam vastamque oram reliuqui cum videret, pecuniaque ex altera parte [Note: 265 Patris Mesquitae durissima vincula.] non tota repraesentaretur; arctissima iussit Mesquitam asseruari custodia, assidue diram intentans necem. Totum initio ferro onustum habebat; eque collo ad pedes catena pertendebat adeo breuis, vt dies ac noctes incuruus ac velut conglomeratus cogeretur esse. Quas dein aerumnas auaritia mitigauit Tyranni, metuentis ne lucrum sibi omne vna cum eo periret: et tamen iniquissima spe pro sua clementia Deus frustrari omnino barbarum voluit. Quidam erat Christianus adolescens Michael nomine audax et [Note: 266 Callide liberatur.] callidus, qui Mesquitae necessitatibus in custodia fideliter succurrebat. Is cum opifice, ex quo inijciendae Patri sumptae compedes erant, pecunia praebita egit, vt clauum, qui earum circulos infibulat pedibus, modica vi fragilem insereret; ac reliqua ad fugam vtilia clanculum comparauit. Nocte, quae diem Matthaeo Apostolo sacrum secuta est, inter dormientes armatos Mesquita euadit; ac duce Michaele ad montem sex inde procul milliaria pergit maximos inter dolores, quod nudis pedibus, alteroque male affecto per aspera et glareosa ibatur loca. Totum diem ibi cum latuissent, insequenti nocte Michael, nec valde locorum peritus, et in tenebris ducens deerrauita via: quare orta iam luce, Patre inter senticeta latente, ad pagum in radicibus montis de via interrogaturus accessit: commodeque euenit, vt in sutorem incideret, ex quo calceos sparteos, vt in summa necessitate peropportunos, Dei famulo retulit. Ex eodem sutore cognouit plena omnia sermonibus de Patris fuga: a Badagarum Tyranno nuncijs ad suos Praefectos, custodibusque propere circummissis, vias omnes insessas. Hanc rem pauens, sibique diffidens Michael Mesquitae narrat. Is animum ei facit, quod qui coepisset Deus ex iniqua ipsos abducere seruitute, omnes elusurus esset auidi artes Tyranni: Angelos sibi ad custodiam attributos longe Badagarum satellitibus ad vim et consilium acriores. [Note: 267] Exspectatis ergo tenebris, quod per siluas continuari nequiret iter, ad vicum duodecim passuum millibus distantem Michael sese conuertit, sperans ibi a Palais (qui sunt inter Ethnicos infimae sortis homines) pecunia latibulum exorari posse. Per varios metus, erroresque et labores clara iam luce peruenerunt. Angustissimo in fano totus insuper paleis coopertus delituit Pater: non tamen ita callide rem occulere ductor potuit, quin pro Lusitano sit agnitus. Continuo ad loci Praefectum, quem ipsi Adiguarium vocant, permanat res. Is enim vero timere coepit ac dicere luendum omnino capite, si Badagae scirent talem hominem occultari. Hîc Mesquita probe discrimen intelligens, obstruendum os homini pecunia ratus, animum Michaeli fecit, vt magna aliqua spe Adiguario silentium imponeret. Quadringentis Phanois, qui triginta circiter scutatorum conficiunt summam, inter id genus hominum haud leuem, conuentum. Quam pecuniam vt repraesentaret, ad Christianos quosdam quindecim inde millia passuum per noctis tenebras iens ac rediens Michael excurrit. Alacritate ingenti contulere Christiani pecuniam: simulque ex iis aduenere nonnulli, qui Patri iam aerumnis, doloribus, inedia prope confecto aditer conficiendum auxilio essent. Denique septem dies ac noctes per Badagarum ditionem profugi, Deo protegente ad Lusitanorum deuenere nauigium; quod fama de Patris fuga sparsa, ei ipsi si qua appareret, excipiendo, legebat oram. Nec contineri potuere milites, quin prae ingenti laetitia manibus humerisque sublatum, inter faustissimos clamores ad consortem modo
vinculorum Emmanuelem Cotinium deportarent. Ipsi vero vt primum inter se reuiserunt, commotis dulcissimo sensu praecordijs vbertim flentes diu haesere in complexu.
Sub idem tempus Prorex vniuersa cum classe instituto ad Iafanapataniam cursu cum aliquot triremibus Angediuam insulam duodecim ab [Note: 268 Ioguis celeberrimi ad Christum accersio.] Goa leucis praecurrit, in itinere Ioguis celeberrimi animum tentaturus. Iogues Indi vocant seueriorem professos suarum cultum superstitionum. Ii duûm sunt generum. Quidam vtuntur publico: simplicique popello quasdam e secta fabellas decantant. Alij in solitudines abditi, rebus, vt aiunt, diuinis contemplandis Anachoretarum nostrorum ritu intenti sunt. Ex hoc genere Iogues in Angediuae insulae specu octo annis in eiusmodi rerum contemplatione, macerandoque corpore insumptis, admirationem eam famamque sanctitatis late concitarat, vt ab longinquis oris magna Ethnicorum hominem adoratura confluerent agmina. Quem Prorex haud alienum ab sua persona duxit alloqui, adhortarique ad caelestem Christi disciplinam, satis aestimans quantum non ad plebem modo, sed ad caeteros etiam Iogues habitura momenti accessio cius foret. Verum cum religionis mutandae mentionem Iogues ne ad aures quidem admitteret, scilicet, ne tot annorum labores tantumque famae proijceret, hoc demum Constantinus expressit, vti Goam iret ad Collegium sancti Pauli; ibique religione Christiana cognita, cumque sua collata, vtra melior appareret, demum ad eam, quemadmodum prudentem decet, animum applicaret. Ita venit Goam Iogues: et a Francisco Rodericio reuinctus edoctusque, ac demum baptizatus, adei seminarij Goani disciplinam adamauit, vt in eo [Note: 269 Iafanapatanium bellum.] finire vitam voluerit. Prorex ad Iafanapataniam adduxit exercitum, ac iucundissimum habuit Mesquitae occursum: quem totius fugae seriem iussum exponere summa comitate solatus est. Inde ad bellum conuersus, vrbem regiam expugnauit. Rex Iafanapatanus, et magnitudine hostilium virium, et suorum ariolorum fatis, qui intra annum canebant moriturum, exterritus, ad montana, et prope inaccessa profugit loca. Eaque res in longum protraxit, nec siuit perpetrati bellum. Quippe cum e siluis et saxis extrahi Rex haud posset, Goamque graues Proregem causae reuocarent, mensem iam tertium peregrinantem, ac non commeatus modo deficeret, verum diffuso etiam morbo multi Lusitanorum caderent: ad haec misso filio Iafanapatanus clementiam imploraret; Constantinus occasione vsus latis conditionibus, et imposito vectigali discessit, idoneo praesidio ad tuendos in Manaria Christianos [Note: 270 Constantini Proregis absti???ntia et pietas singularis.] relicto. Nec minus ab cupiditate, quam ab hominibus incorruptum animum praestitit. Ex regia vrbe dentem candidisimij, quem maxima veneratione caeci mortales colebant, asportauit. Nec, quantumuis prope infinita auri vis promitteretur, et longe lateque Reges Ethnici precarentur, adduci potuit, vt eam impietatis materiam redderet: imo conteri dentem accurate iussit; tum puluerem lenta fauilla ita corrumpi, vt totus paulatim, ne quid reliquiarum forte clanculum legeretur, euanuerit in fumum.
Dum ad Iafanapataniam Prorex exercitum habet, non procul inde duae nauium eo anno ab Lusitania profectarum ad ilai vada impingunt. Duodecimo Kalendas Maias sex Olisippone soluerunt naues, quibus et Gaspar Goanus Antistes vehebatur. Is primus creatis iam (vt est dictum) et Cocinensi et Malacensi subiectis Episcopis, Archiepiscopus fuit. Principem onerariam, cui nomen Castellum, duo de Societate Petrus Arboreda sacerdos, et Franciscus Viera laicus: alij duo, quorum alter Aluatus, alter Ioannes Roscius vocabatur, nauim inscendêre sancti Pauli clientela et nomine inclytam. Hae naues non multis post diebus dispersae omnes. Ac siue quod paulo serius inijssent cursum, siue ob temporum instabiles vices, cum vndis et malacia ita conflictatae sunt, vt raro laboriosius iter contingat. De nauis sancti Pauli multis ac miseris casibus anno insequenti, quo [Note: 271 Patris Arboredae in Indiam nauigatio laboriosa et pia.] Malacam naufragi tenuere, dicam. Nauigatio Arboredae haec fuit. Is, cum primum visum est tempestiuum, habita ad omnes, cum quibus vehebatur, communiter concione, quam necessarium id locorum sit singulare studium pietatis, cum edocuisset, simul exposuit, quid videretur sibi faciendum. Litaniarum singulis diebus morem induxit; ad quas vectores tintinnabuli sonitu conuocabat: vtque diebus festis Missa nautica absque sacrificio cum cantu perageretur: id quam maxime premens, vt curarent omnes praecipue peccatis exonerare nauim. Nihil enim aeque degrauare ac deprimere eas. [Note: S. Ambr. epist. 18.] Quippe nullum grauius onus, quam peccatorum sarcina, et pondus flagitiorum. Idcirco admonebat, vt et cauerenta noxijs; et si quae per imbecillitatem sese ingererent, confessione eas quam celerrime eijcerent. Hoc autem vt certius consequeretur, ingenioso studio sortitionem Sanctorum menstruam instituit. Adhortatus enim, vt libenter quisque quem sortito sibi Deus in eum mensem patronum e Sanctis destinaret, in eins honorem die illi sacro expiaret a peccatis animum; sortitionem fecit ita, vt simul appositus scriptor exciperet vectorum nomina, et Sanctorum, qui cuique contigerant: vt appetente die, quo quis confiteri debebat, mature eam rem ei Pater reuocare in mentem posset. Quo fieret, vt nemini ad praetermittendum id muneris praetendere obliuionem liceret, eoque paratior quisque ad beneficium absolutionis accederet. Hae res vehementer conciliarunt Patri omnium animos, sed multo magis impensa eorum simul corporibus animisque in summa necessitate officia caritatis. Vix octo nauigauerant dies, cum vno vectorum demortuo vulgari inter omnes morbi tanta coeperunt strage, vt nemo vnus vim eorum in totum effugerit: atque ex vna dumtaxat Castello naui [Note: 272] vndeoctoginta obierint. In calamitate tanta nullum Arboreda, nullum Viera quantumuis vile ac sordidum horrere ministerium. Verum (quoniam hac maxime re vulgo laborabatur) praeparando potissimum aegris cibo applicuere curam. Permulti enim vel carebant escis, quas
eiusmodi casus postulant, vel oppressi morbo destiturique famulis rem habebant frustra. Itaque Dei famuli publicos se tanquam famulos constituentes, tum quae vltro offerebantur, tum quae ipsi emendicarant, sedulo apparantes, nec inscite (quid enim caritas non assequitur?) concinnantes, inter omnes distribuebant, ipsiquemet deferebant ad eos, quibus omnino alij deerantadiutores: perdiuque vt tantae pietati sufficerent, valetudinem illis Deus integram conseruauit. Tandem autem ambo eodem prope tempore afflicti, et in supremum adducti discrimen. Eo casu cuncti grauiter ingemuere, vt qui in eorum salute sitam ducebant suam. Ergo cuncti vicissim bonam rependentes gratiam adfuere illis benigne. Neque interim Arboreda penitus ab omni caritatis desistebat officio; sed ad morientium, vel periculose aegrotantium confessiones excipiendas inter manus hominum portabatur. Hac solidae virturis specie mirificam adeptus auctoritatem, haud difficilis existimatio est, quantum ad ludos perniciosos, et ad futilem iurandi tollendum morem, quantum ad se dandas altercationes, pacificandos capitali odio dissidentes valeret. In caeteris fuit, qui, cum plurimum Pater [Note: 273 Vltionis insana auiditas.] Christianam caritatem pacemque pro concione commendasset, ad ejus se post paulum pedes abiecit cum lacrymis, testans id a se iter ea dumtaxat causa susceptum, vt inimicum in India interficeret: verum exinde omnem ab animo iniuriarum obliterare memoriam velle. Vbi nescias vtrum mirere amplius, an hominis insaniam tot per mortes vltionem in Indos vsque petentis: an Dei clementiam, qui eo loci progredi sineret, vt durum in patria pectus sensim peregre emolliret Denique nauigatio vt vehementer exercita erat, ita non parum pia. Nonis Octobris cum se Cocino breui potituros arbitrarentur, discrimen omnium prope maximum adiere. Nox erat, et Gubernator haud recte cognitis locis minus opportune incitauerat cursum. Itaque repenre ad vada, quae Cilai vocant, impingunt: ac repente ex incussu pallidae imago mortis omnium oculis obuersatur. Certatim sensu quisque acerbissimo efferre peccata. Cursu [Note: 274] represso, cognitoque Dei benignitate nihil admodum acceptum detrimenti; tamen totam noctem insomnes lucem praestolantur. Vbi ea primum albescens anxiis diem aperuit, procul inde leucam ac dimidiam aspiciunt terram, ad camque applicitam nauim. Missis in scapha armatis, qui loca nauimque cognoscerent, reperiunt primum nauim esse vnam ex ijs, quae simul e Lusitano portu vela fecerant, cui nomen Draco: dein ad fluminis cuiusdam prouecti ostium nauigiolum ex ijs, quae ibi Ionas vocant, aspiciunt: veritique ne hostes essent, ad nauim Draconem applicuere scapham. Sed cum iona sponte accessisset, magna vtrimque gratulatio facta est. Erat enim nauicula Christianorum; inque ea Ludouicus Goueanus de Societate vehebatur, qui conspectis maioris formae nauibus, rem, vt erat, suspicatus eas Lusitanas esse, ex ijs, quae cursum Indicum ex Europa conficiunt, vel tempestate in ea vada, velerrore abreptas, ad cognoscendum id ipsum [Note: 275] veniebat. Insula erat ipsa Manaria, ducentis ab Goa leucis, in qua Christiani Commorinenses ad Iafanapataniae regnum traducendi, dum bellum conficeretur, stationem habebant. Continuo Prorex, qui ad eas leuandas naues, aegrosque curandos iuuarent, interque caeteros Dimam Bosquem patria Valentinum, quo ipse medico vtebatur, misit. Institutum hospitium est, quod Patri Henrico Henricio, et aliquot Sociorum caritatis nobilem campum praebuit. Ducenti prope aegri in id duabus illis e nauibus deportati, plerique miserandum in modum affecti. Ecce autem, dum familiariter quondam inter se, vt assolet, medicus Dimas, et Pater Henricus agunt, adsunt velut stupentes, magnisque cum clamoribus piscatores Patrem Henricum ad suas vt iret scaphas rogantes, spectatum ingens naturae miraculum. Pisces nouem feminas, septem mares, quos propter similem [Note: 276 Sirenesquales in India.] humanae speciem marinos homines nominabant, in retia incidisse. Accessere ambo ad mare Henricus, et medicus. Atque is, post diuturnam admirationem singula attentius e sectionum disciplina scrutatus, haec adnotauit: Caput erat figura rotundum, nulla colli intercapedine trunco compactum: extremae aurium fibrae, quae et auriculae nominantur, ex cartilogine carne eleganter vestitae: quarum interior pars aptissimis formata anfractibus veram hominis referebat aurem. Oculi suis ornati palpebris: situque et colore non piscis, sed hominis iudicares. Nasus nonnihil aberrabat, malam inter vtramque non vsquequaque eminens, sed leni tramite bipartitus. Sub eo vero labra magnitudine specieque nostris simillima. Dentium, non quales insunt piscium generi, serratilium, sed planorum, et candidissimotum continua series. Pectus alba cute contectum hinc atque hinc paulo latius, quam pro corpore in mammas exruberans: neque eas feminis pendulas, sed quales virginibus, globosas: quarum vni cum papillam pressisset medicus, ingens exilijt lactis copia miri candoris. Brachia non rotunda, sed latiora, quasi ad natandum facta, duorum longitudine cubitorum, nullis tamen ipsa cubitis, vlnis, manibus, arriculisque distincta. Sub alis mollissimus pilus ac longus. At in administris propagandae sobolis membris vtroque in sexu exterius interiusque nulla ab humanis distinctio. Agnosceres qua homines re simillimi belluis. Post haec, veluti de Sirenibus olim poerae cecinerunt, in piscem cauda desinebant bisulca. Ac feminis, quod fere commune natantium generi tradit Aristoteles, corpora erant quam maribus longiora. Haec atque his similia subinde rariora miracula effector mundi ostendit, vt homines quanquam in hac rerum vniuersitatetam multa quoridie summa admiratione digna conspiciunt, tamen intelligant plura esse, quae de infinita illa vi sapientiaque ignorant: et saltem ex inusitatis hisce, quoniam assuetudo caeteris auctoritatem ademit, in admirationem eius et venerationem excitentur.
[Note: 277 Primus Goa] Harum aduentu nauium, quanquam sero Indiam tenuerunt, tamen, quia ijs vectus est
[Note: Archiepiscopus, et quaestionumsacratum tribunal.] Goanus Antistes, qui octauum iam annum desiderabatur, et primus Archiepiscopus Indiae, fuit, et pax inter Christianos Europae Principes nunciata; ingens omnium ordinum gratulatio extitit, quam et solenni in gratiarum actionem Sacro et supplicatione testati sunt. Aduentu Archiepiscopi sacrarum quaestionum tribunal Goae constitutum, cui Archiepiscopus ipse praefectus. [Note: 278 Pater Carnerius consecratur Epistopus.] Decimo octauo Kalendas Ianuarij Pater Melchior Carnerius consecratus Episcopus est. Quanquam enim vehementer cuperet priuatus vitam finire, tamen Patriarcha, iussuque Pontificis vrgente, qui praeceperat, cum primum trium foret Antistitum copia, consecrari; cum adesset recens aduectus Goanus Archiepiscopus, et ipse Patriarcha, atque Georgius a sancta Lucia Episcopus Malacensis, Nicenae Ecclesiae titulo initiatus est. Qui ad suum, (quemadmodum ipsemet scribit) solatium, simulque vt coniunctionem cum Societate arctiorem obtineret, voto obstrinxit se non solum Societatis consilijs obtemperaturum, verum etiam iterum solennem in ea professionem emissurum, cum primum id a Pontifice impetraret.
[Note: 279 Prima in Salsettis Goanis Societatis sedes.] In Salsettis quoque hoc primum anno stationem Goani Socij fixere. Ea est aduersa Goae in continenti plaga Lusitanae ditionis, sex et sexaginta frequens pagis, in quibus Christiani circiter mille numerabantur Ethnicis mixti, et cultoribus destituti. Goani Patres veluti praesentirent eam vineam egregios Societati parituram fructus, a Constantino Prorege sibi colendam depoposcerunt. Summa igitur cius voluntate Petrus Mascarenia sacerdos, et Emmanuel Gomius laicus missi, breui centum Ethnicos adiunxere fidelium coetui; vnique iam veteri Christiano duos annos sine vlla salutis spe e paralysi decumbenti placuit bonorum Auctori omnium recitato super eum a Mascarenia Euangelio valetudinem pristinam resarcire. De sede Damani priore anno instituta, alijsque vetustioribus, quanquam multa essent non indigna relatu, ne tamen excrescat in immensum opus, aestimanda ex dictis relinquo.
[Note: 280 Ariae Brandani res Armuziae gestae.] Armuziae Arias Brandanus quinquaginta hoc tempore, summam, si e pertinacia Mahometanorum aestimetur, haud leuem, fonte salutis abluit. In his feminam regiae stirpis. Sed praecipue eius caritatem Lusitanorum aegrotantium summae necessitates exercuere. Baharenus est insula in Persico sinu Armuziano Regi subiecta, ferax in primis atque amoena, nisi quod certo anni tempore caloribus aestuans pestifera aduenis est. Eam cum Mahometani ab Armuziano Rege abduxissent, Lusitana classis, vt reciperet, iniqua tempestate appulsa, ita vniuersa afflicta est lue, vt ex octingentis bellatoribus, qui arma sustinerent, vix octo numerarentur. Inde igitur aegris magno numero Armuziam deportans, humana diuinaque subsidia sedulo Arias praebuit, instituto etiam sua in aede nosocomio, vbi ad sexaginta curabat omni officij genere: parique erga vita functos pietate idem precibus manes prosequebatur, et cadaueribus funebres honores reddebat et tumulum.
[Note: 281 Primum Societatis Meaci domicilium.] Hoc eodem anno Meaci in Iaponia promulgari Christiana fides coepta est, et Societatis domicilium positum. Gaspar Villela, quemadmodum superior annalis exposuit, vna cum Laurentio natione Iaponio iam recepto in Societatem, Meacum vrbem Iaponiae principem missus, extremum sub annum eam iniuit. Post quintum ac vigesimum diem Bonzij e praecipua nobilitate ductu ad Regem aditum habuit. Quonquenindonus, itemque Yoxiteru (plura enim amant) ei nomina erant, et ab imperio Cubosama. Huic vocabulo si tres, vnde conflatur, partes interpretere, ea notio subest, vt non Principem penes quem summa potestas sit, sed Principis in re militari administrum significet. Sunt enim Magistratus omnino, et imperij militaris eiusdem nomina Xongun, et Cubo: nominum sonus dumtaxat et origo differt. Quippe Xon ducem, Gun exercitum sonat: Cu Regem, Bo partem: vt Regis partem, [Note: 282 Cubolama quid significet.] hoc est quasi dexteram intelligas. Porro Sama dominus est: quod cum honoris ergô adiungi consueuerit, Cubosama existit. Dairis apud Iapones summae est titulus potestatis: vigetque etiamnum familia, penes quam iam inde ab annis ante Christum natum sexcentis sexaginta perpetuo tractu in cunctam Iaponiam mansisse eam potestatem gentis annales produnt. Sed abhinc annis ferme quadringentis Cubosamae, armorum, quibus praefecti erant, abusi potentia, rerum ad se summam traxere. Inde Dynastae alibi alij rebellare, sensimque alias alijs imperij partes rapienribus, Iaponiae dominatus ex vno in multos scissus est. Maximus tamen regnorum numerus ac praecipuae opes apud Cubosamas haesere. Qui tametsi occupato iam imperio vsquequaque pro dominis sese gerebant, appellationes tamen pristinas non mutarunt. Ita nunc et Daires, et Cubosamae falsa gerunt vocabula. Illis nomen est fine re, miserum delinimentum iniuriae; his res sine nomine, contentis sub alienae potestatis vmbra exerecre pro voluntate suam. Quonquenindonus admissum ad se Villelam ita comiter accepit, vt, quod egregium inter eos honoris ac beneuolentiae documentum habetur, certum potionis genus (quod Cha, seu Cia Italico sono nominant) ei porrexerit: dein frequentiore in parte vrbis domicilium assignauit. Fama gratiae apud Principem et opportunitate domus maior ad Gasparem et Laurentium audiendi causa [Note: 283 Insectationes a Bonzijs.] ac disputandi, omnis generis mortalium vis affluxit. Sedenim nunquam pacate siuit diabolus nasci Ecclesiam Christi. Saepe igitur tectorum dominis instinctu Bonziorum eijcientibus, mutare sedes coacti, contumelijs affecti grauissimis, ludibrio ac deridiculo habiti. Alij vulpes, quidam simias, plerique veneficos, et a daemonibus occupatos, non nemo denique humanarum voratores carnium vocitabant. Pueri cum caeteris iniurijs et illusionibus, tum lapidum glebarumque et arenae coniectu vexabant. At strenui Christi praecones animo inter haec excelso inuictoque, Euangelica porro tuba personantes ad centum paucis mensibus ad Christi coegere signa. In ijs Bonzios haud paucos, vnumque praenobilem Quenxu nomine. Mos est Bonzijs
[Note: 284 Bonzij eximij conuersio.] eruditione praestantes quadam quasi diuinitate donare. Duobus e praecipuis munus est hanc tribuere dignitatem; qui, quos probant, constitutos in sella adorant, et approbationem eorum scripto testantur. Ex eo tempore qui probati sunt certa ad commentandum capita proponunt caeteris. Hunc dignitatis gradum adeptus Quenxu, ipsis triginta annis in meditando consumptis, ad Gasparem venit contumacia plenus, iactitans haudquaquam discendi se, at animi tantum venisse causa; vtique cum sibi iam notum esset quidnam ipse antequam nasceretur fuisset, quid tunc esset, quid post mortem esset futurus. Verum audito parumper Villela, ita repente diuinitus immutatus est, vt vere nihil esse quidquid sciebat, profiteretur, nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum edisceret. Baptizatus itaque summa populi admiratione. vitae exemplo, quam sanctissimam inijt, haud paucos, vel conuertit ad Christum, vel valde commouit. Id vulgo Bonzij mirabantur [Note: 285 Vis exempli.] in Gaspare, quod vti praeciperet, ita viuere pudicitiam sanctissime custodiens, et gratuito docens: cum inter Bonzios magistri quique clarissimi non solum mercedem doctrinae reciperent suae, verum etiam clancullum quae alijs interdicebant, ijs vescerentur: et impudicissime viuerent. Hac comparatione Bonzij nominatim vnius auctoritas, qui quasi deus habebatur, ac coenobio nobilissimo praeerat, ita euiluit, vt de eo eijciendo praeficiendoque paupere ac bono quopiam agi sit coeptum. Tam claris Euangelicae sanctitatis vndique micantibus radijs, cum eis tenebras palam diabolus offundere diffideret posse, lepidum est discere quas induerit artes. Iaponicae sectae multaesunt, multumque inter se dissidentes. At coepere passim garrire Bonzij, in Christiana disciplina non aliud esse, quam quod sua cuiusque traderet secta. Hac nimirum arte tartarea simia non semel simplici illudere tentauit populo, vt verum salutis auctorem quasi iam tenerent, non reciperent. Anno vertente rursus Villela adito Rege, quanquam multi Bonziorum reclamarent, diploma impetrauit, quo potestas fiebat diuinam legem libere promulgandi, capitis poena proposita, qui promulgatires impediret vexaretue. Ea res cursum Euangelio expeditiorem aliquanto fecit, iamque permultis ad Ecclesiam aggregatis haud immaturum visum est sacram aedem instituere, quo ad doctrinam resque diuinas conueniretur. Ita demum hocanno magna ad id empta domo, Christianis volenti [Note: 286 Prima Meaci sacra ades.] animo conferentibus, prima Meaci diuino cultui destinata est aedes: sed sacrificium per inopiam necessarij apparatus, non nisi biennio post introduci licuit.