valetudinarij: vbi praeter cetera, semel saltem in hebdomada rite sacrificabat, et, cum vsus posceret, sacramenta praebebat: similiterque in eo sodalitio, cui a misericordia nomen est, quoniam propter inopiam Sacerdoti alendo non erat, quarta quaque feria rite sacris operabatur. Rocchus de eiusdem Xauerij sententia praeter aegrotorum sedulam curam, cum disciplinae Christianae tenerae Lusitanorum aetati, tum scribendi, legendique, et grammatices etiam elementa tradebat. Is primo suo aduentu simul ac ludum aperuit, centum et octoginta nactus est pueros institutionis indigos, vt qui ex matribus nati gentilibus, Patres habebant alia curantes omnia, praeter optimam liberorum educationem. Catechismus autem tam late patuit, vt tota vrbs, aedesque priuatorum eius cantico resonarent. Eratque ab eodem Xauerio conuocandi homines ad catechesim, sicut et protestandae fidei constans ratio praescripta. Egrediebatur per vrbem cum tintinnabulo Rocchus, et certis quibusdam locis praeconis more clamabat, Mittite Christiani vestros filios, filiasque, famulos, et ancillas, vt audiant sanctae fidei praedicationem. [Note: 141 Formula contestandae fidei a B. Xauerio edita.] Formula vero protestandae fidei, quam et memoriae Catechumenus quisque mandabat, et initiandi baptismo concipiebant, haec erat. Deus, vere confiteor, vt bonum Christianum decet, Sanctissimam Trinitatem Patrem, Filium, et Spiritum sanctum tres personas, et vnum Deum Credo firmiter nihil haesitans quicquid tener, et credit Romana mater Ecclesia, atque ita promitto me victurum, moriturumque in fide sancta catholica Domini mei Iesu Christi, Dei et hominis pro nobis mortui: et nunc pro eo tempore, quo moriturus sum, si tum loqui non potero, confiteor Dominum meum Iesum. Christum ex toto corde meo. Resistendum praeterea Malacae fuit Iudaeorum acerbis odijs, qui se nostris profitebantur infensos. Omnem quippe lapidem caeci illi, et inferorum flammis addicti mouebant, vt Patrum ab vsu, atque praeceptis Ethnicorum greges auerterent. Apud hos ipsi, vt etiam apud Arabes, Saracenos, ac Persas circumcisionem, [Note: 142 Iudaeus quidam conuertitur ad Christum.] Moysemque disseminant: eoque consilio Malacam se conferunt, vt proselytos aliquos faciant, quos eadem opera gehennae filios efficiant. Fuit tamen ex eodem numero Iudaeus quidam, qui se Romanum diceret, et verba facientem ad populum Petrium non audiret inuitus, celebraretque eius subinde domum, vt cum eo nonnullos veteris instrumenti locos, quaestionesque conferret. Quem cum Pater comiter accepisset, blandaque oratione sibi penitus adiunxisset, faciles sibi ipse ad insinuandum in eius pectus Christum parauit aures. Verum orto de lege nostra sermone, nihil illi durius, quam vt credamus Deum hominem factum, flagellis caesum, in crucem actum, denique ceteros vt mortales morte consumptum. Quorum omnium a Petrio causas, atque rationes, quemadmodum illa fieri possent, diligenter edoctus, disiectis extemplo tenebris clarissimum veritatis lumen aspexit, et alium mutatus in virum, dum ea, quae didicerat, videratque sedula mente pertractat, inuentum in aede Misericordiae Petrium totis vlnis amplectitur, testatus vellese prorsus Christianum esse, Christumque per otium pluribus edoceri. Tam incensis ardoribus denegari a Patre non potuit, et quinque disciplina dierum ad sacrum fontem instructus, eo denique cum suis domesticis septem ritu, appatatuque solenni, primarijs coram viris, nobilibusque compluribus est exceptus. Is postea Cocinum, vbi filium habebat, egressus, dedit operam, vt quem ex sanguinibus, et ex voluntate carnis gehennae genuerat, eum longe vtique felicius ex aqua, et spiritu caeli gaudijs procrearet.
ANNO eiusdem seculi nono et quadragesimo, duobus et viginti [Note: 1549] Societas locis, prouincias duas cum suis Praepositis, Hispaniam, [Note: 1 Status Societatis an. 1549] et Lusitaniam (vt supra demonstratum est) iam constitutas habebat. Quibus et Indiam Praeposito ei Xauerio, hic ipse annus adiunxit. Quae vero in Italia, Sicilia, Germania, et Gallia, Societas versabatur, eam ipse per se administrabat, et temperabat Ignatius: tametsi in Sicilia praeerat, vt inspector aliquis Iacobus Lainius. Magna autem erat vbique praesertim Romae, vnde in reliquum terrarum orbem disseminabatur, eius et nominis, et numeri propagatio. Pauci tamen gradum ad solennem votorum Professionem faciebant. Nam praeter Borgiam, quem superiore anno vota illa remotis arbitris suscepisse narrauimus, nemo ea iam diu susceperat. Quanquam enim ea de re Hieronymo Natali nuper aliquid Ignatius innuerat: tamen cum suam ille tenuitatem modeste primum excusasset, quod diceret gradum illum sua virtute superiorem esse, satisque sibi fore, si inter Professos trium votorum adscriberetur, peteretque, si Patris perseueraret imperium, quatuor vt Romae vota eo praesente sibi liceret et in eius, vt aiunt, manibus nuncupare; dilata res est. [Note: 2 Inter Professos adscripti Emma nuel Miona, Io. Polancus, Iacobus Miro, Andreas Ouiedus.] Quatuor tamen hoc anno, eodem sacro Annunciationis Angelicae die, tametsi non eodem loco, in eo constituti sunt gradu. Ac Romae quidem Emmanuel Miona, Ioannesque Polancus; Gandiae vero Iacobus Miro, et Andreas Ouiedus, omnes insigni virtute, et literarum eruditione conspicui. Ceterum Romana domus in dies magis multis vndique ex Italia, Gallia, Germaniaque viris idoneis confluentibus augebatur. Nec Ignatij pectus diuinae fiduciae plenum ab aperienda ianua compluribus, initiorum deterrebat egestas, extremo praesertim anno, cum praeter solitum res erat aspera domi, et humanae [Note: 3 Paupertas Romanae domus: et B. Ignatij in Deo fiducia.] spes oblanguerant. Ceciderat quippe vniuersae Pastor Ecclesiae, qui primus Societatis instituta probarat, et eam plurimis beneficijs, ac priuilegijs ornarat Paulus Tertius: quo ex oculis repente sublato, cum Cardinales illi, qui statas, ac certas in vsus Patrum eleemosynas erogabant, ad sublegendum ex suo corpore in demortui locum Pontificem se conclauibus inclusissent, haud ita cito, vt videbantur, de successore deliberaturi, desperabantur videlicet ab eis vsitata subsidia. Eodemque ferme tempore, qui rem domesticam administrabat Petrus Codacius; et cuius sedula ex prouidentia tota domus apta pendebat, subito extinctus, reliquam spem omnem, quae quidem in humanis erat, euerterat. Sed Ignatius, qui diuina sese spe confirmare, et sustentare didicerat nec vnquam idoneis inopiae metu aditum intercludere erat solitus, constituto rei familiaris administro [Note: 4 Cardinales ex ipsis Comitij septis mittunt B. Patri eleemosynas.] Pontio Gogordano, eo ipso tempore alios ferme decem ad suum numerum aggregauit. Nec eum frustrata spes sua est, euidenti Numinis prouidentia. Cardinales quippe benefici inter ipsas creandi noui Pontificis curas Ignatij memores, ex arctis illis comitiorum claustris nummos aureos ad eum ducentos dono miserunt. Eodemque tempore Ioanni Crucio obsonatori ad Lateranensem Basilicam tendenti, dum per Colossaeum [Note: 5 Ioanni Crucio obsonatori ab ignotis vltro pecunia traditur.] transit Amphitheatrum, ignotus homo marsupium cum aureis fere centum in manus iniecit, statimque se se subduxit: Nec multo post eidem ante lucem ad quippiam coemendum egresso, prope aedem B. Mariae super Mineruam alius item ignotus aureos circiter septuaginta nil tale cogitanti ex improuiso dedit. Quae cum Patribus in conuentu narrasset, ingenti omnes admiratione perfudit, alios alia suspicantes. Multi
enim fucum Ioanni factum adulterina pecunia putabant. Alij Diaboli eas esse praestigias. Rectius illi, qui rem totam in Dei prouidentiam suos erga famulos referebant. Pecunia certe groba, et optima reperta est, demumque talis, qua magnae Patrum inopiae, [Note: 6 Polancus quoque praeter spem domi pecuniam recentissimam reperit.] praesentique vitae necessitati prospectum est. Polancus etiam ipse, qui literis haec ipsa mandauit, dum in agitandis, commouendisque in cista scrutis, atque quisquilijs versatur, anxius ne quid forte literarum momenti cuiuspiam, vt fit conscissas inter epistolas interiret, non modicam in inuoluta charta pecuniae vim, et eam quoque recentissimam reperit: vt de diuino miraculo nemo sanus auderet ambigere, quisquis secum attente perpenderet, nihil incuriae loci potuisse relinqui, vbi tanta premeret, et aduersaretur egestas. Quae cum Polancus vna cum Philippo Archinto Almae Vrbis Vicario [Note: 7 Petri Codacij in Societatem caritas.] pro amicitia aliquando conferret, conuersus ad eum Vicarius, Ne dubites, inquit, quin ista vobis de caelo subsidia Codacius etiam num vester suo more procuret. Nouerat quippe Praesul ille sapiens quanta inter nos Codacius caritate praestaret: nec eam occasu vitae mortalis arbitrabatur imminui, sed longe acrius ortu immortalis accendi. Sane is, vt in loco significaui, iam inde ab ipso Societatis exordio, eius curationem domesticam tanto ardore susceperat; vt ceteros omnes victus quaerendi labore, ac solicitudine releuaret. Qui cum esset vrbe tota notissimus, primariosque apud viros gratia valeret, non solum in alimenta Patrum eleemosynas corrogabat, sed sua denique perfecit [Note: 8 Moritur prope repentino, sed optime praeparatus.] industria, vt illi templum, et proprias aedes haberent. Decennium in hac domestica procuratione versatus, (tantundem enim in Societate nostra vixit) breui, nullaque antegressa diuturnitate morborum, strenuae suae caritatis a Deo praemium tulit. Nam cum a prandio negotij causa ad Ignatium, vt consueuerat, ascendisset, in ipso pene cubiculi limine repente factus attonitus in terram concidit, et mox animam egit. Noluit videlicet eum diuina clementia, cum corpore esset obeso, et tot laboribus iam exercitus trahere animam inter tormenta morborum, sed repentino ictu, subito hinc illum, nec tamen imparatum, aut improuidum rapuit, quem eo ipso die mane accepimus sacrisi cium pie Deo, et multo cum sensu fecisse: vt pietas inusitata sacrificantis praesagitio quaedam esset obitus aduentantis. Vir fuit apprime sanctae humilitatis amans, quam et rudi, tritoque vestitu, et toto habitu corporis, multo etiam clarius sermone, et moribus bus praeferebat: adeo etiam mitis, vt quamuis interdum a B. Patre exercendae virtutis gratia acciperetur asperius, animo semper tranquillissimo digrediens, hoc tantum, O suauem Patrem, diceret. Ad haec adeo Societati erat addictus, vt ipse interdum Ignatius diceret, ne verberibus quidem, si vellemus, possemus domo Codacium pellere. [Note: 9 B. Ignatij gratus animus.] Huic igitur ob hasce virtutes, vtque de nascente Societate tam merito B. Noster Pater grati animi causa honores fundatorum omnes decreuit: annuam videlicet, quandiu vixit, de more candelam, missarumque certum numerum: vtque consessu, ac loci dignitate Professis omnibus anteiret: mortuo vero praeter consueta suffragia, vt etiam sepulchro honorifica cum inscriptione lapis imponeretur. Tanta erat sancti Patris in referenda gratia non externis modo, verum etiam domesticis, sibique subiectis nobilitas animi. [Note: 10 Init Societatem Io. Victoria, cum insigni feruore.] Exercitiorum spiritualium mos increbrescebat in dies, et ea erat quasi quaedam Societatis sementis, adeo homines, qui vacuo animo ea capesserent, immutabant. In ijs 10. Alfonsus Victoria natione Hispanus Societate nondum inita, ab exercitiorum recessu digressus, ad reportandam, obtinendamque de se ipso victoriam sic exarsit, vt in ipsis bacchanalibus, cum personati homines vanis spectaculis implent omnia, aliud ipse vulgo non inane spectaculum exhibuerit. Sacco indutus, et poenitentis amictu per celeberrimas prodire vias coepit, flagrisque in terga saeuire, adeo pertinaciter, et inclementer, vt non prius diuerberandi sui finem faceret, quam totus vndique cruore redundans ad aedem nostram longo circuitu perueniret. Hoc primo edito tyrocinio, Societati nomen, et vitam dedit. Ad augendum vero, et interius Societatis bonum, et commune [Note: 11 Impetrata ex Summo Pontifice priuilegia permulta.] commodum animorum, quibus ea perpetuo consulit, censuit Ignatius, quod ceteris prudenter Ordinibus a summis Pontificibus datum esset, vt priuilegijs quibusdam, atque immunitatibus, quo se melius tuerentur, ac regerent, potirentur, id etiam recenti huic Societati a Pontifice Paulo, priusquam occumberet, impetrandum. Nec abnuit supplicantibus pia benignitas Patris, et Cardinale Sfondrato eius rei procurationi praeposito, quod a nostris postulatum est, referente concessit; id quod Apostolicis etiam literis testatum,
et consignatum pius Pontifex voluit cum honorifica hac praefatione.
Licet debitum pastoralis officij omnibus regularem vitam ducentibus, vt in suis disciplinis, et laudabilibus institutis conseruentur, et augeantur, nos reddat fauorabiles, et benignos; ad Societatem vero IESV per nos institutam; et approbatam, cuius specimen, veluti ager fertilis in Domino multiplices, atque vberes fructus animarum, ad summi Regis laudem, et fidei incrementum attulit, et affert quotidie verbo, et exemplo in populo Christiano, dirigentes praecipue velut pius Pater oculos mentis nostrae dignum censemus, vt ipsam Societatem, eiusque in odorem suauitatis Altissimo deseruientes personas, specialibus fauoribus prosequamur, illaque sibi fauorabiliter concedamus; per quae Societas ipsa vtiliter regi, et prospere dirigi, ac ad animarum auxilium fideliter in Domino procedere valeat.
Haec in Vrbe. [Note: 12 Michael Ochioa Tybure sedulo diuina procurat: et corpora etiam multorum sanat dono suo curationum.] At prope eam Tybure in eius loci possessionem, quem a Ludouico Mendoza Societati datum supra diximus, Michael Ochioa, postquam egregie operam aliquandiu Neapoli hoc anno posuerat profectus, mirum quam vehementer vniuersam ciuitatem, et habendis concionibs, et catechesis assiduitate permouerit. Qui cum sacris initiatus non dum esset, plurimique, vt ei sese aperirent, confitendis longo interuallo peccatis magnopere flagitarent, consecrandus quamprimum videlicet sacerdos fuit, et ab ea consecratione continuo magnam vim hominum, qui poenitentiam diu neglexerant, vel eam perperam egerant, non in ipsa modo vrbe, verum etiam locis finitimis audiuit: cui rei plurimo adiumento fuit facultas illa, quam supra memorauimus, accepta diuinitus pellendi morbos, aegrotosque curandi. Nam cum ad eum multi per occasionem curandorum corporum, et ex ipsis ciuibus, et e vicinis populis ventitarent, ij positis extemplo peccatis salutem saepe totius hominis reportabant. Noua [Note: 13 Progressus Collegij Mamertini et vtilitas in publicum.] in Siciliam deducta Panormum Colonia: de qua priusquam aliquid dicam, pauca quaedam de Collegio Mamertino perstringam. Renouata est Messanae, vt alijs etiam locis compluribus, longo admodum interuallo sacramentorum pietas, tum nostrorum concionibus, incensisque colloquijs (creber enim Natalis erat in dicendo, creber et [Note: 14 Duo ex vndecim millibus Virginum sacra crania ab Ignatio missa, honoribus summis recepta.] Palmius vehementissimus adolescens) tum exortis occasionibus, quas subijciam. Miserat ad Mamertinos ciues rogatus Ignatius ex vndecim Virginum millibus, crania duo, honestissima in arca recondita, ornatu decoro, nec sine sumptu. Quae quo maiore cum dignitate, splendoreque exciperentur, publicam supplicationem indici placuit: eaque varijs religiosorum ordinibus inuitatis, vna cum clero solenni pompa, instructoque per vrbem agmine circumferri. Procedebant externi quoque Collegij nostri discipuli ad modestiam ore compositi cum ardentibus facibus, cereisque. Comitabatur nobilitas, et Magistratus, populusque frequentissimus, magna ex parte confessionibus expiatus: atque hac pompa sacrijs cranijs ad aedem Collegij perlatis sacrificio rite facto, in pomeridianum tempus de Sanctorum cultu reiecta concio est. Eam Natalis habuit apud aures eruditas, et elegantes. Nec minor expiandorum rite peccatorum ea se dedit occasio, quod cum et vrbs ingenti concussa motu, et de caelo tacta paucos ante dies arx esset vrbis, in eaque templum ipsum non sine strage hominum ictu fulminis deflagrasset; ita exanimata Ciuitas est, vt sese plerique ad componendam animam, et abijcienda confessione peccata conuerterint. Datae sunt etiam aures religiosis soeminis, a quibus cum [Note: 15 Sententia B. P. Ignatij de communicandis exercitijs hebdomadae primae.] rogaretur Societas, vt eas ad pietatem informaret, consultus Ignatius, respondit non abhorrere ab institutis nostris, si earum semel confessiones exciperentur: vtilius tamen fore, si spiritualibus primae hebdomadae exercitijs ad rectam peccatorum confessionem erudirentur. Quod consilium sequuti Patres, non modo apud sacras Virgines, verum etiam nobiles apud Matronas, quae ijs exercitationibus vsae sunt, plurimum in eo genere profecerunt; vt interdum piae confessionis vtilitas non modo ad animos pertineret, [Note: 16 Confessio peccatorum et parturientem soluit, et Energumenam liberat.] sed etiam in corpora redundaret. Laborabat ex partu Matrona quaedam cum desperatione salutis, cumque diu parturiens, foetum non posset eniti, a Medicis destituta, sacerdotem de Collegio aduocat, et expiatis rite peccatis, extinctum continuo foetum effudit innoxia. Qua re peruulgata, complures ad confitenda ad S. Nicolai peccata
excitatae sunt foeminae. Alia vero adolescentula, quam pertinax, et impurus Daemon inuascrat, confessionis item voto facilem sui liberandi viam, et rationem ostendit. Haec ita interdum Daemone exagitante furebat, vt constringenda esset; et a multis, ne quo praeceps rueret, aut in aliquem irrueret, continenda. Admotae sunt, quae solent Energumenis, [Note: 17 Cornelius Vishauaeus Energumenos curat.] curationes: sed cum nullae proficerent, ad Cornelium Vishauaeum deducitur, qui suo candore, ac pietate satis negotij putabatur his Energumenis exhibere. Hic data sibi a muliere fide expiandi rite animi cum mens redisset, vsitatis orsus est exorcismis nequam illum hospitem, vt inde excederet, fatigare, et torquere torquentem. Aequum certamen videbatur, ac pugna inter ardentem orationibus sacerdotem, et nescium Daemonem adiuratiouibus cedere. Qui cum suum prouideret exilium, rogabat Patrem, ne se in ignem mitteret, si inde dimitteret; illius videlicet memor ignis, qui paratus est Diabolo, et Angelis eius, quorum innumerabiles pene Deus ad exercendos homines in iudicium magni diei vinculis aeternis sub hac caligine reseruauit. Verum diu obluctante Satana, et diem ex die moras trahente, Cornelius destinatis aliquot ad eum fugandum, et exigendum Missis, post tertiam Diabolus Hostiam, fremens, ac frendens excessit, exanimi relicta puella, et instar mortuae. Quae cum reuixit, et sensum, mentemque recepit, promissa fecit, et sui pectoris domum poenitentiae sacramento purgauit, vt esset aedes in posterum S. Spiritus, non Satanae diuersorium. Eius sanitas magnae omnibus, qui prius insanam, ac furentem aspexerant admirationi fuit: et in ea, quantum sit in [Note: 18 Sacrificij Missae vis.] Hostia piaculari praesidij, quantum in sacra confessione virium, planius intellexerunt. Nec modo viuis; verum etiam mortuis incruenti sacrisicijadhibenda vis fuit. Exaudiebantur domesticos intra parietes per media silentia noctis miserabiles gemitus ex occulto missi, ijque saepe recurrebant. Qui cum haud mediocri seu terrore, seu miseratione nostros afficerent, et quiescentium somnos interturbarent, conquisitum est diligenter, vnde querelarum insolentia, et lamentabiles illae voces existerent. Sed nihil obseruari per vigiles vnquam potuit, audientes quidem vocem ex occulto missam, neminem autem videntes. Venit igitur in mentem, animam fortasse mortui purgatorijs in ignibus laborantem viuorum flagitare suffragia. Nec vana fuisse suspicio visa est. Quippe rei diuinae procuratione facta, vox illa siluit: placatique in posterum sunt horrifici illi, nocturnique gemitus. Tam praesens, tamque efficax est mortuorum, viuorumque subsidium augustissimae arae misterium. Iam quod ad Gymnasij remspectar, quanquam ea quoque suis progressionibus vtebatur, tamen generale gymnasium, quod sedis Apostolicae [Note: 19 Decreta Societati Vniuersitas exitum non habet.] autoritare Societati concessum supra demonstrauimus, cum primum Messanam Pontificiae perlatae sunt literae, sua difficultate non caruit. Nam tametsi Ciues ei rei primo vniuersi fauissent, iam tamen multi censebant nequaquam fieri posse vt Rectori Collegij iuris et medicinae magistri subijcerentur: sed re denuo ad consilium reuocata, omniumque transacta consensu, gratiae Deo plurimae persolutae, et Ambrosij, Augustinique hymnus pie ab omnibus decantatus. Quanquam ne id quidem consultum ad vsum vnquam est reuocatum. De integro enim contra pugnarunt ij, quibus nullo modo ferendum videbatur, vt seculares Doctores ab Religiosi hominis potestate, ac nutu penderent. Cui difficultati Natalis vt occurreret, ita rem temperauit, vt Academia duas in partes distributa, earum in altera classes Humanitatis atque Grammaticae, itemque Philosophiae, ac Theologiae Societas contineret: in altera reliquas disciplinas, reliquosque Doctores suus quoque Rector externus, ac praepositus regeret. Quae distributio ita quidem probata est ciuibus, vt eam ob causam Natalem appellarent amatorem ciuitatis, et patriae patrem. Ceterum vt saepe rationibus publicis priuata officiunt studia, suspicati quidam consilij eius autorem esse Proregem, cui libenter aduersabantur, dedere operam, vt in distributione Academicorum prouentuum vix quinta pars, ac dimidia tribueretur Collegio, cui tamen scholarum longe pars maxima, haud pauciores quindecim assignabantur. Ita cum nullo mddo subsidia oneri ferendo sussicerent, tota res salua vtrinque gratia, et caritate discussa est. Inter haec respondebant opinioni hominum Magistrorum [Note: 20 B. Ignatius volebat singulis hebdomadis de successu scholarum a magistris edoceri.] Collegij perspectae literae, docendique ratio. Atque, vt non modo excultae iam humanitate disciplinis grauioribus iuuentuti, quod anno antecedenti fieri coeptum est, verum etiam frequentissimae pueritiae, latinaeque linguae rudibus cousuleretur vberius, tributa est in scholas quinque omnis grammaticae disciplina. Quarum doctores, atque
Magistros, vt superiorum etiam classium, quo incitarentur ardentius, oportuit ex Ignatij praescripto singulos singulis ad eum hebdomadis de rebus suis accurate perscribere. Ex omnibus autem disciplinis, quae nostris a Doctoribus tradebantur, multiplex est varietas thesium publicis locis ante proposita, toto biduo altercando discussa: idemque factitatum toto triduo continente in studiorum instauratione. Res acta cum dignitate, ac splendore, multum habuit commendationis in populo. Nec minus illud approbationis ac laudis, quod ad alias literarum altercationes praecipuis ab Ordinibus e Collegio euocati, cum interioris eruditionis, tum modestiae singulare specimen praebuerunt. Contulerunt autem se ad eos conflictus disputandi gratia Natalis, et Canisius: quo in [Note: 21 Natalis modestia in postremo loco inter disputantes vltro sumendo.] vtroque certabat cum literis virtus, et excellens modestia: Quae cum alias in ea vrbe, tum vero maxime cum apud Franciscanos disputatum est, se se ostendit. Vbi cum disputationis ante certamen orta esset, (vt solet, sed non optimo more) de loci dignitate contentio, dum et suum tueri religiosi quidam ius volunt, et primae vicissim Societati ab auditoribus tanquam Clericorum ordini deferuntur, Natalis pertinacia certaminis excitatus, elata voce clamat, minime aequum esse, vt qui nuper illuc venerant, et omnium essent Religione postremi, Religiosis antiquioribus primas sedes in disputando praeriperent. Se in arenam illam honoris, ac dignitatis, nec primum, nec secundum, sed omnium nouissimum descensurum. Quae cum dixisset repente silentium consecutum est; et cum pace disputationis instituta contentio. Qua in pugna Natalis modestiae par sapientia, subtilitasque respondit: vt omnes qui aderant, admirati, non satis constituerent, [Note: 22 Lainius in Siciliam anni initio venit.] vtra in eo maior sapientia ne, an humilitas esset. Adeo altera alteram condiebat, et illustrabat. Venio iam ad Lainium: cuius in Siciliam appulsu de Panormitano Collegio cogitari coeptum est. Is cum ad hebdomadas aliquot multorum cum salute Neapoli substitisset, ineunte anno in Siciliam inde soluit, operam diuino verbo daturus, et Farnesij Cardinalis in Monte Regali lustraturus Ecclesiam. Decimo septimo Kal. Februarij insulam attigit: et Panormi per honorifice a Vega Prorege, ceteraque nobilitate excepto designatur aedes ad Quadragesimae conciones haud a Curia procul. Interim, vt habebat in mandatis, ad Farnesianam dioecesim excurrit, habendisque de more concionibus, et catechismo cumulatissime suum munus, et partes expleuit. Recurrebat tamen a Septuagesima ad Quadragesimam concionum gratia, quas praesente Prorege, nobilique corona instituerat, saepe Panormum. Sed diuisus tot in res animus, quanquam par erat ille quidem omnibus, socium tamen corpus par viribus non habebat. Ergo factus primis duabus Quadragesimae concionibus imbecillior, tertiam Lainius inchoaturus, [Note: 23 Conciones Lainij Panormi efficaces.] et iam suggestum ascensurus, repentina febri corripitur: vt Hieronymo Domenecco, qui Panormi ab elapso iam anno consederat, eius fuerint, rogante Prorege persequendi labores; Lainio vero ipsi ad Montem Regalem, vnde venerat, remigrandum. Hic, quo magis aucta, et amplificata morbi vis est, eo est etiam pulsa celerius; vt pro miraculo habitum sit eum, cui pene fuerat conclamatum, conualuisse tam cito. Itaque breui se Panormum, cofirmatis vix dum viribus, ad institutos labores retulit. Tantus erat vtriusque ardor et coronae audientis, et Lainij eloquentis. Nec minor vtrinque vis, siue huius in impellendo, siue illius in obsequendo. Fidem fecit cum flagitiorum repressa licentia, tum in egenos erogata benignitas. Insanabilium hospitio, [Note: 24 Io. Vegae Proregis pietas, et vxoris.] quod summa premebatur inopia, pia Proregis, et Eleonorae vxoris industria aureorum stipe quingentorum subsidio ventum est. Nam praeter id, quod de suo Prorex liberaliter erogauerat, mandauit etiam e suis liberis vni, vt nobilibus cum viris in eam rem stipem a ciuibus corrogaret: ita ad eum, quem dixi, cumulum argenti summa conscendit. Alteri etiam e filijs negotium dedit, vt in conuersas ad pudorem foeminas, orbosque pueros Ciuium misericordiam prouocaret. Quod item plurimo eorum bono, nec minore [Note: 25 Pietas Monacharum conuersarum in foeminas sibi custodiae traditas, quae conuersae mirabili luce conspecta ab vna earum.] Ciuitatis exemplo perfectum est. Sexdecim autem ad pudorem, frugemque reductas Lainio dicente foeminas per Quadragesimam memoriae proditum. Quas cum in aedes suas Proregina, dum de vitae genere vnaquaeque decerneret, recepisset postea conquisita dote partim in matrimonio collocandas, partim in conuersarum coenobium, seu illic perpetuo mansuras, seu dum virorum copia fieret, deducendas curauit, nonnullasque apud se retinuit. Verum quae religiosis foeminis traditae sunt in custodiam, cum ad eas se inuitissimae contulissent, suum saepe declarabant ingenium: fabulabantur, cachinnisque lasciuiebant
psalmos, communesque cantus, non dum horrere Dei numen edoctae. Quoad vna lucem quandam diuinam in coeco conclaui, intra quod se diuerberaturae famulae Dei receperant, conspicata, serioque inde ad Deum conuersa, ceteras quoque tum oratione, tum exemplo pertraxit, Quarum ne deessent pijs ardoribus Monachae, parte vestium sibi detracta nouas Christi sponsas protinus induunt. Tum laudatus ab eis solito cum hymno Deus, actaeque de more gratiae: deinde amputati foeminarum crines, spreti seculi testes, ad Proreginam missi. Nihil Proreginae tum laetius: quae tanto studio, ac contentione curauerat, vt a sua turpitudine auulsae foeminae, vel religioni se perpetuo adiungerent, vel eius intra claustra ad tempus abderent. Nullis igitur pepercit sumptibus, ac laboribus, vt in suscepta mente recens conuersae perstarent, et suam cuique vestem aptam religioni conficeret. Prorex missis ad coenobium spectatoribus Lainio, et Domenecco, rem publico scriba testatam voluit, summa cum Lainij voluptate: qui quanquam foeminas illas in Magdalenas suis concionibus non repente conuertit, certe a peccandi vsu, consuetudineque diuellit, et vberiorem praeparauit ad gratiam. Studuit insuper cum Domenecco Lainius et Panormi, et in Monte Regali sacrarum Virginum contubernijs instituendis. Quae cum laxiora vbique iam essent: postea e Tridentini Concilij decreto suis iterum astricta legibus, fructus edidere maiores. Cui rei plurimum ab [Note: 26 Visio quae Lainij sanctitatem indicat.] Vrbe profuit Ignatij solicitudo, qui literas Apostolicas, autoritatemque supremae sedis, vrgente Prorege, curarat. Hic ego vnum, quoad declarandam sanctitatem Lainij pertinet, non omittam: qui dum foeminarum in Regali Monte coenobium veterem ad formam reuocat, affirmarunt earum multae, cum Abbatissae deligendae gratia sacram percepturae synaxim ad rem diuinam conuenissent (ea autem in priuato sacello fiebat a Lainio) visam inter verenda illa mysteria veluti lapsam e Caelo columbam, quae Patris [Note: 27 Panormitanum Collegium instituitur maxime cura Proreginae Eleonorae.] supra verticem requiesceret, haud obscurum symbolum sancti Spiritus, qui copiosum, et lar gum in Lainium se infunderet. His, alijsque pene innumerabilibus, quae praeterire silentio satietas cogit, Panormitanorum ciuium commota sunt studia, ac desideria Collegij. Res vt optata vehementer, ita celeriter est confecta: et vrgente pia foemina Proregina in publicum relata concilium. Vt enim Collegium Mamertinum vir eius Prorex, sic ipsa Panormitanum sibi curandum, ac promouendum existimauit. Itaque nemine dissentiente subito probata, et suscepta res est: comparatisque dein aedibus ad voluntatem, nutumque Patrum, et annuo vectigali pro ratione temporum, personisque a ciuitate decreto (aureorum quingentorum fuit in biennium primo, dein in perpetuum attributum) ad Pontificem, et Ignatium datae literae, vt missis idoneis ex Vrbe viris [Note: 28 Nicolaus Lanoius primus Collegij Panormitani R ector.] Collegij principia ponerentur. Missi sunt autem nouem aestiuis iam caloribus fractis, et Collegij Rector institutus Theologiae Doctor Nicolaus Lanoius, socio ei Paulo Achille in administratione, vt ea tempora ferebant, adiuncto. Panormum aduentantibus obuiam facti nobiles, primarijque complures; et, vt expectatissimus eorum fuit aduentus, ita singulari Proregis, et Proreginae, ceterorumque gratulatione ciuium celebratus. Deducti sunt conductas in aedes, iam paratas supellectili satis, et hortis instructas, salubri loco iuxta aedem Misericordiae sitas, et quinis ad docendum classibus exornatas Platamonis erant nobilis ciuis. Huc ad eos consalutandos suos Iuratos Ciuitas legat, deferendumque, si qua in re opus sit, studium, et operam suam. Statim facti sunt concursus ad templum tametsi alienum, et commodatum, laetamque in celebritatem tristis eius solitudo conuersa, vix vt ad altare sacerdotibus pateret ingressus. [Note: 29 Eleonorae Proreginae studium erga Collegium Panormitanum.] Cum autem haec initia ponebantur, commodum se recens obtulit Collegij amplificandi facultas. Ludouicus Sancius vir nobilis et honoratus Regentem vocabant, oriundus ex Hispania, et Eleonorae Proreginae vehementer addictus, cum diem suum obiret, admonitus, ab excellenti pietate foemina, vt voluntatem illam erga Collegium, quam viuus ostenderat, in testamento condendo moriens declararet, Sancius bonorum suorum haeredem Eleonoram ipsam instituit, vt si ei videretur, duas ex eis domos Collegio addiceret, vel in religiosa alia conferret opera. EIeonora accepta haereditate cum ex domorum pretio certam pecuniam in annos singulos orbis pueris assignasset, ducentosque insuper nummos aureos ad leuandam Romanae domus inopiam misisset ad Ignatium, reliquam haereditatem in amplificationem noui Collegij Panormitani attribuit.
Postulauerat a Proregina Sancius, vt de vita migranti Societatis Patres adessent: sed ij ne suspicioni locum darent, non prius ad eum se contulerunt, quam ille testamentum, obsignasset. Tum Lainius, et Domeneccus accesserunt: nec ad insequentem vsque diem, quo extremum spiritum edidit, a moribundi latere recesserunt. Studiorum vero [Note: 30 Celebritas in studiorum primordijs.] primordia publici praeconis voce, Proregis iussu promulgata per vrbem; et celeberrimis passim locis affixi libelli ea de re sunt. Itaque magno vndique cursu hominum octauo Kalend. Decembris, qui dies Dominicus erat, initium factum in aede sancti Francisci Prorege ipso, magistratibus primaque nobilitate praesentibus. Eo die cum niane Lainius rem ad frequentissimam concionem exposuisset, a meridie primo Petrus Ribadeneira oratoriae facultatis praeceptor de Societatis instituto, deque literarum, ac praesertim eloquentiae laudibus cum modesta Proregis, Siciliae, Panormitanaeque ciuitatis praedicatione luculentam orationem habuit. deinde Nicolaus Lanoius Theologiam professurus verba fecit sapienter, ac pie in commendationem sacrae doctrinae. Postridie dicturi erant tres, sed cum per valetudinem Proreginae, Vega, vti optabat adesse non posset, reseruatis in eius aduentum duobus, eodem loco assensuque Paulus Achilles, Philosophiae magister, [Note: 31 Nationum multiplex varieras in Collegij Panormitani initijs.] liberales disciplinas, maximeque philosophiam celebrauit. Feria deinceps tertia in auditorijs quisque suis scholas auspicati, distributis ita temporibus, vt omnibus omnes audiendi magistros copia fieret. Humanitatem Io. Regerius Gallus, Grammaticam in classibus tribus Magistri totidem Michael Bottellius Lusitanus, Iuuenalis e Subalpinis, Petrus Venustus evalle Tellina exorsi. Ita disciplinarum varietas pulcherrima nationum varietate distinguebatur; cum Hispani, Belgae, Itali, Galli, Lusitani, raro ante eam diem concentu, Panormitanas aures personarent. Plausibus excepta sunt omnia: quotidieque: nouis auditoribus impletae sedes, Vna Theologia suos desiderauit auditores, quorum dum a minoribus disciplinis, aut aliunde vis aliqua, numerusque suppeditatur in aliud videlicet reiecta tempus est. Lainius autem praeter dictionis aulicae munus, illud etiam multa cum laude, et vtilitate suscepit, vt ventitantes ad gymnasium auditores Christianae legis praeceptis imbueret, et ad clericos, canonicosque consentaneas eorum muneribus scholas, ac praelectiones haberet. Noui autem Collegae, ne versandis libris semper intenti, praetermitterent occasiones occurrendi periculis animorum, exibant varia frequenter in loca, et varia apud hominum genera reuocare studebant ad actionem mentis agitationem, et praecepta doctrinae. Quique operosis diebus in discentium auditorijs sedulo desudabant; vbi sanctior dies intermissionem eius muneris concedebat, alij in custodijs publicis, alij iu triremibus, alij in nosocomijs miserorum mentes verbi diuini pabulo recreabant. Omnino res Panormitanas, cunctaeque Siciliae felici cursu caelestis aura prouexit, nihil vt earum inter initia, quod requireres, amplius esset. [Note: 32 Nicolaus Bobadilla Neapolitanis operam nauat.] Abeo iam a Siculis, et dum ad alios per Neapolim stylum verto, pauca de multis, quae in eius ciuitatis gratiam, commodumque sunt gesta non praeteribo. Nam in Siciliam ex ea vrbe Lainio profecturo, Neapolitana ciuitas, et Abbas sancti Seuerini, apud quem is diuersatus, et commoratus erat, coniectura ex eo facta de reliqua Societate, B. P. Ignatium per literas obsecrarunt, alium vt omnino sufficeret. Redierat iam tum Romam ex Germania Bobadilla, et partim domi, partim foris operam strenue nauabat. Hic igitur Lainij vicarius industriae datus, adiuncto sibi comite Michaele Ochioa Nauarro Neapolim iter instituit. Sed cum propius accessisset, cognito ciuitatis consilio, quae certum hominem ad Pontificem Maximum ea ipsa de causa, vt aliquot de Societate peteret delegauerat, cunctatur ingressum, dum responsum affertur. Interim ipse veteres ad amicos necessitudinis functurus officio; Michael autem ad Abbatiam, quae Capella dicitur, extra muros, Cardinalis sanctae Crucis, vt militibus hispanis diuini verbi praedicatione consuleret, diuerterunt. Deinde responso ab vrbe reddito, Neapolim intrant, et apud eosdem Benedictinos Monachos, vbi et ante Lainius, diuersantur. Hic easdem quoque ac Lainius, Babadilla partes obire nauiter, ac studiose coepit, et praeter statas in aede sacra lectiones, Pauli Epistolam ad Romanos ter in hebdomada suos apud hospites explanare. Michael autem ad Mariae Virginis Annunciatae verba faciebat. Cumque nondum haberet ciuitas, vt optabat, vnde Societati Templum, tectumque suppeditaret, obtulit ei dehabitatione Valetudinarij sancti Iacobi vna cum sumptibus
necessarijs: quod tamen haud ita probatum est Ignatio, qui Collegium, et maiora quaedam, quo melius consuleretur animis, expectabat. Quanquam enim Societatis amici Collegij desiderio, ac studio certas aedes obtulerant, et suum quoque Ciuitas praesetulerat desiderium; apparebat tamen a priuatis magis, quam a principibus, et Magistratibus Collegium expeti. Paucorum igitur mensium, sed plena frugibus [Note: 33 Opera Bobadillae multis Episcopatibus vtilis.] mora fuit. Traduxit Quadragesimam Bobadilla quotidiana dictione, concionem nactus non tam frequentem, et numerosam, quam elegantem, ac sedulam. Fructum porro plurima testata est confessio, cui sedulae ab eodem admotae sunt aures: idemque reuocato iam ad Vrbem Michaele Nauarro, vnde et Tybur missum narrauimus, pluribus locis expetebatur. Sed operam suam vni tantum Ambrosio Catharino Minorensi Episcopo, ad eius lustrandam dioecesim obtulit. Quo quidem exacta Pentecoste profectus, non Minori solum, sed vicinis etiam Episcopatibus plurima inter incommoda, commodo fuit. Quippe qui ne febrium quidem inter ardores intermittebat concionibus populum inflammare, et pueros omnes Christianis praeceptionibus erudire. Minori Policastrum excurrit, et inde Bisinianum, ac denique Rosanum: quibus vbique locis semper strenuus, semper [Note: 34 Syluestri Landini apud Fulginatos sedulitas.] sui similis Bobadilla fuit. Ab Vrbe destinabantur continenter in ceteras Italiae partes, qui praedas animorum, quaestusque facerent. Et in Vmbriam quidem superiore missus anno Landinus continuabat suos Fulgini labores eodem semper ardore, eademque aurium patientia, quarum confitentibus copiam a matutinis ad vespertinas, et altas noctis tenebras faciebat; idque non vno dumtaxat loco, sed pluribus, et in aede quoque maxima singulis saltem Sabbatis, sextisque ferijs flagitante Pastore: qui et Patris operam ad obeundam, concursandamque dioecesim suam salutariter adhibebat. Nec tamen tot in curas, laboresque diuisus, linguae, et orationi parcebat. Habebat statis temporibus in aede principe conciones: priuatim sodalitates incendebat, interdumque alibi pro re nata dicebat, quantis audientium motibus inde conijcias, quod cum in funere cuiusdam ciuis, et quo consueuerat ardore diceret, populus sic exarsit; vt aliqui inter ipsam concionem exclamarent se octauo quoque die, si audire vellet, de criminibus confessuros: et nobiles quaedam, ac florentes aetate foeminae ad sua tecta reuersae vnguenta pigmentaria, quibus sua ora turpabant, fucosque, et odoratas aquas per fenestras abijcerent, cultum mutarent, et ad modestiam se ipsae componerent: plurimaeque singulis hebdomadis sacramenta pie tractare consuescerent, Adeo in animis de morte habita insedit oratio. Nec minor fuit ardor in viris. Octoginta iam ferme iuuenes ea tractabant sacramenta ingenti Praesulis, et Parentum gaudio: ex eoque numero plerique in destinatum ab Episcopo locum precationis causa conueniebant. Coaluit ea turba iuuenum, quae discipulis ferme constabat, in sodalitatem sane frequentem, et Societatis sibi nostrae nomen imposuit. Valctudinis autem rationem adeo nullam Syluester habebat, dum nimijs laboribus, vigilijsque se conficit, vt ab sodalibus sancti Hieronymi, quorum vtebatur hospitio, monendus per literas Ignatius fuerit, vt modum immodicis eius [Note: 35 Transfertur in Carfagnanam: vbi nurifice pletatem excolit.] studijs adhiberet, insuper cum ciuitate rogantibus, vt tam nauum hominem apud se diutius esse pateretur. Verum satisfaciendum Carfagnanae incolis fuit: qui degustatos superiore anno hominis mores, atque labores, regustare iterum voluerunt, et ad pertexenda inchoata crebris ab Ignatio repetitum literis impetrarunt. Ad hos igitur in Hetruriae fines translatus ex Vmbria, Casulae partim confirmandis, et perducendis ad finem coeptis, partim nouis rebus inchoandis intentus, desiderabat auxilia sacerdotum: quorum ipse partes obire coactus ad quotidianas dicendi contentiones adijciebat audiendi labores: eademque hebdomada sex septemue locis, vbi dicendo desudauerat, ibi in audiendis poenitentibus laborabat. Concurrebant ex agrorum vicinitate tam multi, vt eum ter in die in suggestum aliquando compellerent, ex quo duas vltra horas, et saepe longius dicendo progredi consueuerat, vt auditorum et siti satisfaceret, et inscitiae. Sed ne nimis diu in tam vberi, et copiosa messe messores expeteret, sacerdotes [Note: 36 Auxiliares sibi comparat sacerdotes.] e circumiectis Carfagnanae Oppidis nouem, ad gratuitam, et voluntariam sacramentorum administrationem excitauit. Qui cum omnes in eam rem sese Domino consecrassent, quatuor super haec e piae contemplationis exercitatione digressi statuerunt se Ignatij discinlinae, imperioque subijcere. Quos tamen, cum suae quisque Curiae non sine
laude praeesset, visum est e re diuina ab ea procuratione non amouere. Sane eos ita Syluester instituit, vix vt Societatis sacerdoibus in animarum causa, studioque concederent. Quorum prudentia, ac religione fiebat, vt dum foeneratoribus peccata retinent, nec eos optata cum absolutione dimittunt, foenerandi consuetudo vndique tolleretur. Virginum quoque Coenobium Syluester extruendum curauit, templique fundamenta, ipso Natali Virginis die iacta sunt, Patris Ignatij in primo lapide nomine inscripto. Quibus [Note: 37 Camporegianum iuuat.] Casulae rebus, alijsque plurimis bene gestis. Camporegianum se Syluester contulit, neipsum quidem id temporis ab haeresibus intactum: quibus infecti sacerdotes ex eo quidam, Medicique nonnullli, cum de Patris cognouissent aduentu, obuiam ei velut officij causa prodierunt, et illato de iustificatione sermone, cum Pater sine benefactorum societate, comitatuque negaret satis esse ad gloriam fidem, furere illi atque insanire coeperunt, et ne apud se ea docturus accederet minitari. Pater tamen diebus aliquot interpositis, eo fidenter accessit, totaque apud eos hebdomada tanto ardore contra haereses [Note: 38 Haereticus in formidine Sanctos inuocat, quos ante negabat colendos.] verba fecit, vt audaces, et nimium animosos haereticos ingens terror inuaserit. In ijs Medicus quidam, qui non vna tantum laborabat insania, sed ad ceteras adiungebat impietatem in Caelites, quos suo cultu, ac veneratione spoliabat, ad Syluestri vocem in eos pauores, ac formidines incidit, seu conscientia mordente, seu iudiciorum periculo deterrente, vt conscensa mula cursu incitatissimo se se fugae mandarit. Eo cursu cum bestia deficeret, nec ferre equitem defatigata iam posset, egregius Medicus, qui ex sectae disciplina didicerat suo cultu fraudare Caelestes, in mulae discrimine modo hunc, modo illum Caelitem inuocabat: facile vt appareat, quanta sit vis institutionis auitae, et Catholicae educationis, quae vel ab inuito vocem veritatis extorquet. Hic et multos Syluester haereticos ad Catholicum dogma reduxit, et mutos lapsantes coercuit, vt etiam sacerdotes nonnulli, qui sanctam Quadragesimam adipatis escis, et voranda [Note: 39 Studia Populorum erga Syluestrum.] carne foedauerant, postea ieiunium quartae feriae sibimet extra Quadra gesimam imperarint. Cursabat huc illuc animarum praedae semper inhians sine defatigatione sacerdos, et quocumque ingrediebatur, inflammabat omnia. Exibant ad eum de pagis, atque oppidis summi, medij, infimi; et sese, ac sua liberaliter offerebant. Quin ex innere rogabant illum oppidorum incolae flexo poplite, vt ad se quoque diuerteret, serio polliciti se conuolaturos vniuersos ad confitenda peccata, et in rebus omnibus imperata facturos. Longum sit enumerare quam multa in oppida sacramentorum vsum induxerit, quam multos peragrarit, et permutarit pagos. Tribuebat autem ei tantam vim Deus, autoritatemque, vt eum populi, sacerdotesque perinde venerarentur, ac colerent; suisque eum de rebus, negotijsque consulerent, ac si eorum pastor, et Episcopus esset. De Carregio magno sane oppido, non reticebo: cuius adinirabilis, et inusitata mutatio fidem fecit, quam praesentem medicinam perditis moribus clementissima Dei manus attulerit. Pessime est initio ab oppidanis exceptus Pater, et inter dicendum identidem interturbatus, vt etiam e media concione digressi nonnulli crebris lapidibus templi valuas non dubitarent appetere: alij autem dicenti risu, et clamoribus petul! anter obstreperent, animique potius gratia, quam proficiendi studio ad eum auscultandum conuenirent. Postea concionibus octo dierum continenter habendis, et quidem vno eodemque die nonnunquam binis, versa est impietas in pietatem, risus in lacrymas, strepitus in silentium: [Note: 41 Vnde concionum materia Landino.] et ad primos aurorae radios ad eum audiendum auidissime concurrebant, admonito pridie praeconis voce populo, prima vt luce coiret ad aedem, propositaque poena si quis violasset edictum. Concionum Landino Syluam B. N. Patris exercitia, quae prima continentur hebdomada, suggerebant. In his totus haerebat, et habitabat: his suos ille auditores exterritos facile ad poenitentiam reuocabat. Euocandi fuerunt e vicinis locis sacerdotes aliqui, qui poenitentibus operam darent: nec tamen poenitendum turbae fieri satis audiendo poterat. Praecipuus eius vocis fructus armorum finis fuit, et pax grauissimis [Note: 42 Pax insignis inter factiones Carregij.] allata discordijs. Nam cum frequens esset in Oppido commota seditio, caedes quinque et quadraginta patratae iam erant, in ijsque sacerdotum trium, tanta impunitate, ac licentia, vt per sacras aedes, ad aras vsque stricto gladio volitarent armati. Discedebatur in partes duas, et suus quisque dux parti, signiferque praeibat. Rem prope desperatam odiorum et acerbitas, et diuturnitas faciebat. Trigesimum quippe simultates iam tenebant annum tanta obstinatione factionum, vt nec Ferrariensis Ducis autoritate
placari, ne clarioris cuiusquam viri possent studio, industriaque leniri, quantis rei familiaris incommodis, quanta vero animorum iactura, damnoque, qui tot annos sacramentorum bono sua se voluntate fraudarent facilius est existimare, quam dicere. Non tulit diuina clementia, vt essent irriti Syluestri conatus: sed pondus attulit verbis hortantis, vt in animis infixa discordium partium duces ad pacem flecterent. Quos vt Pater animaduertit a concordia non abhorrere (significauerunt enim controuersias omnes eius se arbitrio permissuros) non dubitauit de superiore loco in frequenti conuentu alterum e ducibus suo nomine compellare, Is Ioannes Corsus appellabatur: qua subita Corsus appellatione perculsus, ex ipsa concione respondit, Quid mi Pater imperas? Cui Pater, vt cunctis, inquit, inimicis tuis ignoscas, vicissimque ab eis, quos ipse lacessieris, veniam petas. Ad hanc ille vocem tanquam a Deo missam, ferrum, quo erat succinctus confestim abijcit, et humi stcatus pacem supplex inclamat, Hunc ex vtraque factione imitati reliqui, ipsi quoque pacem ingeminant, pacem postulant. Tum ad eos se Syluester e suggestu demittens, singulisque vt se imitarentur, admonitis, a ducicibus osculandi, et amplexandi initium facit, aliosque deinceps eodem pacis osculo, et caris amplexibus excipit. Praeeuntem ex vtraque parte secuti sunt reliqui, mutuisque se se osculis, et amplexibus prosequuti, eo animi sensu, ea amoris significatione, vt prae gaudio lacrymae vbertim fluerent, et ora sibi vicissim, vultusque rigarent. Maximis in miraculis res est habita; vt qui paulo ante Tygridum instar, atque Leonum mutuum sanguinem sitiebant, postea verbo Dei Agnorum in morem mansuefacti, mutuis inter [Note: 44 Paschasij res Bononiae ac Meldulae.] se studijs, officijsque certarent. Admirationem sane ceteris oppidis peperit, tanta Oppidi commutatio. Quin Oppidani ipsimet admirati, ne qua tam singularis beneficij memoriam obliteraret obliuio, notandum diem pacis, atque concordiae ad anniuersariam gratiarum actionem, tanquam solennem, et festum in posterum decreuerunt. Bononiae Paschasius agebat, vbi precandi, meditandique vijs suo more tradendis, nulli non hominum generi consulebat; et quidem tam assidua opera poenitentibus, vt in eis excipiendis partem etiam consumeret noctis. Quotidie porro summam officiorum, quam appellant Angelicam, sacerdotibus explanabat: in propinqua etiam excurrit, componendae pacis giratia primarios ac nobiles inter viros: eamque diu ab alijs frustra tentatam assiduis conatibus, atque vigilijs Deo obsecundante composuit. Ad haec Rodulfus Cardinalis Carpensis Meldulam profecturus, quod ei erat paternum oppidum, ad puerorum, ac multitudinis catechesim, eum sibi comitem voluit. Verum postea reuocantibus [Note: 45 Stephanus Capunsaccus Meldulam missus.] Bononiam occupationibus, Carpensis nomine ad Ignarium scripsit, vt operae suae vicarium, et qui bene coeptis insisteret illuc mitteret. Missus est referente Paschasio, Stephanus Capunsaccus Aretinus, qui valetudinis causa profectus in patriam, varijs in officijs, atque muneribus suam erga proximos caritatem, industriamque declarabat. Studia literarum, vt aetas illa ferebat, et exiguus numerus Sociorum, satis tum Bononiae, tum Patauij calebant, et praeter publicas scholas, quas nostri adibant, habebantur vtrobique priuatae, praesertim quae ad humanitatem informabant, exercitationes. [Note: 46 B. Ignatij cura de literario Sociorum profectu.] Ignatius autem adeo erat de nostrorum in literis progressione solicitus, vt eorum ad se iuberet epistolas non dum castigatas a Magistro transmitti. Ferrariae distinebatur solitis muneribus Iaius, et praeter Ducis, ac filiorum curam, quorum excipiebat per interualla temporum confessiones, multam sui nobilibus copiam, multam populo faciebat: [Note: 47 Iaius Ferrariae elaborat.] quem cum ad poenitentiam seu matutinis concionibus, seu pomeridianis praelectionibus excitasset, postea ad partam praedam e suggestu descendens, sine vlla interspiratione laboris in destinatam confessionibus sellam se conijciebat, tanta audiendi sedulitate [Note: 48 Veronae Salmeton.] atque constantia, vt diu interdum inde auelli non posset. Nec licebat ei vel inter acerrimos frigoris morsus, et cadentes e caelo niues a sacra vacare dictione assiduitatem. iam auditoris experto, qui caeli contemptis iniurijs ad vsitata pabula recurrebat. Multa alia de Iaio, si satietatem officiorum similitudo non pareret, dici possent. Quanquam interdum subit vereri, ne turpe sit siue scribentem, siue legentem ea, exsatiari, quibus nunquam expleta est gerentium industria. Veronae Salmeron inusitato conuentu sacras literas explanabat, varijsque in locis, atque coenobijs saepe dicebat. Quanquam autem a plerisque perattente, ac beneuole, vt erat solitus, excipiebatur, non deerant tamen perditorum hominum voces, et quorundam haereticorum conuicia, quibus verberabatur
[Note: 49 Deinde Belluni.] interdum. Is ab eis Romani Pontificis adulator appellabatur: qui cum vera, et quae credenda sint nosset, ea tamen non auderet effari? Quorum ille vulnera, dum curare pro viribus studet, totis in eos misericordiae medullis, atque praecordijs commouebatur. Sed discedendum Bellunum fuit Iulij Antistitis electi rogatu ex illustri Contarenorum familia. Cuius quidem postulationi priusquam Ignatius annueret, beneficum censuit S. Trinitatis Priorem Lipomanum commonefaciendum. quo admonito, atque consulto, profecturus in eam Salmeron Ciuitatem, quam peracerbis inter se odijs dissidere cognouerat, piae praesidia precationis ab Ignatio postulauit. Est Bellunum Venetae ditionis vrbs antiqua, et nobilis in Carnis. Hic Salmeron dicere instituit frequentissima multitudine: priuatas collocutiones adhibuit: compluribus precandi vias, et contemplandi dedit: nec aliquid intermisit, quod ad castiganda vitia, pietatem inserendam, [Note: 50 Frugifera Salmeronis ratio concionandi.] et tollenda funditus odia pertineret. Admirationi hominibus erat nouum genus dicendi: et eam demum statuebant veram, atque germanam esse Euangelij praedicandi rationem, qua plenus ardore, ac sapientia Salmeron vtebatur: et qua fructus percipiebat vberrimos, ac praesentissimos: vt negaret populus iam inde a Bernardini Senensis viri sanctissimi concionibus, fructus illis extitisse maiores. Declarabant irae restinctae iam flagrantissimae; positi errores, opinionesque prauissimae; Lutherani combusti codices, honos redditus sacramentis, Quadragesimae ieiunia, quae iam propemodum obsoleuerant, renouata, adstricta Virginum disciplina, quae Parentum erat culpa solutior. Denique alia id genus complura gesta. Sed haec primo Salmeronis aduentu: Nam paucos post menses, priusquam in Germaniam ex Ignatij praescripto se conferret, huc iterum se recepit, vbi complura eiusdem generis, obeundis finitimis praesertim pagis, in rem Christianam, catholicamque gessit. Porro constituerat Ignatius hoc ipso tempore Salmeronem in Germaniam vna cum Iaio, Canisioque destinare. Quorum hic e Sicilia [Note: 51 Salmeron Iaius, Canisius Ingolstadium destinantur.] nuper accitus venerat; ille Ferrariae apud Ducem Herculem residebat. Missionis causa Bauariae Dux fuit, acerrimus Catholicae religionis vindex Guilielmus, qui dum suae ditioni, nationique consulit, memor ingentis desiderij, quod Ingolstadij reliquerat Iaius; quantumque et autoritatis, et beneuolentiae in ijs Germaniae parribus sibi ipse conciliasset, tres a Pontifice Maximo de Societate Theologos, qui in Ingolstadiensi Academia sacrarum literarum scientiam traderent, et in ijs nominatim Iaium impetrauerat. Id cum Pontifex significasset Ignatio, Ignatius, quos nominaui delegit: ac ne Dux Hercules repugnaret, qui multum, ac libenter vtebatur opera Iaij, cum Cardinali Farnesio egit, vt et propinquum suum Ducem de ea profectione per literas admoneret, quo aequiore animo pateretur ab sese Iaium ad tempus abesse, et Iaio ipsi profectionem illam Pontificis nomine proprijs litteris imperaret. Facta a Duce potestate Iaius, ac reliqui duo ex Ignatij praescripto conuenere Bononiam, in eo nobili gymnasio, quo plus apud Germanos, praesertim haereticos haberent autoritatis, Doctoris gradus ac titulos suscepturi. Cardinalis autem Io. Maria de Monte, qui postmodum ad Pontificatum euectus [Note: 52 Bononiae Doctores creantur.] est, et legatione tum Apostolica fungebatut, id Episcopo Catharino negotij dedit, qui duobus adhibitis ex sua familia Doctoribus, cum doctrinae fecisset periculum, et positis pridie quaestionibus cumulate satisfactum esset a Patribus, die B. Francisco sacro, Doctoris eos insignibus honestauit. Eo decorati iudicio, vocabuloque, Tridento in. Germaniam iter instituunt; quo cum essent ingressi a Tridentino primum Cardinali sua in vrbe, deinde ab Augustano Dilingae omni officio, et humanitatis significatione excepti sunt. Et hic quidem summum erga Patres studium, affectumque animi illacrymando testatus, Canisium optauit ad Dilingani Collegij, quod suis sumptibus inchoauerat, administrationem, et curam; tametsi de Societatis Collegio mentem non dum susceperat. Pergentes porro Monachium Bauariae Duci officiosis literis commendauit. [Note: 53 Exciptuntur a Bauariae Duce perhumaniter.] Dux vero ipse beneuolentiae studio, nemini inferior, caris amplexibus, et summi amoris exceptos indicijs Cancellario suo Leonardo Ecchio, verbis grauissimis commendauit. Hoc ab initio vir praestantissimus Ecchius peramicus factus est nostris, et talem se in posterum praetulit. Haud minoribus deinde plausibus Ingolstadium Patres ingressi tota ab Academia, quemadmodum ab ipso Duce in mandatis acceperat, excipiuntur. Nam et Mauritius Episcopus Aistetensis, qui idem Academiae illius Cancellarius est, et Doctores omnes, atque Magistri ad eos consalutandos indiuersorio summo consensu prodierunt:
[Note: 54 Ingolstadij docere in Academia incipiunt, maximo cum assensu.] habitaque ab eorum vno plena gratulationis est oratio, cui subito, et eleganter omnium nomine a Canisio responsum est. In eodemque hospitio, cum conuiuium apparassent, vna omnes epulati sunt. Postero die in Collegium, quod appellant vetus, cum honore deductis, sua cuique habitatio percommoda cum instrumento biblico, et domestico assignatur. Salmeron Apostolum Paulum, Iaius Dauidicos psalmos, Canisius Magistrum sententiarum explanandos susceperunt. Dicendi initium sexto Kalendas Decernbris a Salmerone, et Canisio (Namque Iaius in ea Academia iam notus scholam suam in instantis anni primordia distulerat) orationibus aeque doctis, ac gratis factum est: vt doctissimi quique typis vulgandas esse contenderent. Et adsuit chorus pulcherrimus sapientum, vniuersa Academia, quae et subinde honestissima sua de Patrum eruditione iudicia hisce verbis expressit, ac typis quoque vulgauit. Nuper quantam laetitiam ceperimus omnes ex aduentu trium Theologorum Claudij Iaij, Alfonsi Salmeronis, et Petri Canisij vix dici potest. Quorum praesentia non solum famam de ipsis excitatam non minuit, verum etiam auget. Quorum singularis in sacrosanctis studijs scientia, tum in omnibus disciplinis exercitatio, postremo sanctimonia vitae expectationem omnium, eamque maximam non solum aequat, verum etiam superat. Hoc illius nobilissimae Academiae de Patrum aduentu iudicium fuit. Qui quidem plurimum etiam gaudij finitimis Episcopis attulit: quorum saepe fuerant conatus, et contentiones inanes, cum diuinae scientiae studia, quae propter sectarios contempta iacebant, erigere frustra tentarent. Cum autem sacerdotum penuria ad Seminarium Theologicum excitandum Episcopus perurgeret: prudenti consilio Bauariae Dux fecit, vt ad Ingolstadiensis Vniuersitatis instaurationem Ecclesiae Decimas a Romano Pontifice in triennium impetraret: primoque anno florenorum millia duo, et viginti collegerat. Verum cum Philosophiae fundamenta deessent, quae constantes, ac sedulos sacrae scientiae praepararet auditores: nec suus dum honos disciplinis Theologicis haberetur, haud laetas admodum fruges nostrorum docendi labor polliceri sibi poterat. Itaque consulto precibus Deo ad Ecchium Cancellarium reserunt de condendo Societatis Ingolstadij Collegio. Quod cum Cancellario mirifice probatum esset, tum primum in vniuersa Germania id agitari coeptum est, quamuis alia alibi varijs de causis, maxime ob Ducis Guilielmi, qui item rem vehementer probabat, ac mox Cancellarij, quoque Ecchij obitum condita, [Note: 55 Parisienses copiolae.] et excitata sint prius. Parisijs tredecim fere de Societate in Longobardorum Collegio Rectore Viola, partim contubernalium, partim Bursarum nomine (vt appellant) sua familia dissimulata, degebant. Sed cum ea habitandi ratio religiosis institutis minime esset accommodata, egit cum Antistite Claramontano Guilielmo a Prato Viola de proprijs [Note: 56 Incipiunt simul omnes in commodato domicilio degere.] aedibus comparandis; Is pretium obtulit sexcentorum aureorum. Sed cum nihil aptum tota in academia vel moderato pretio reperiretur, et regius insuper expetendus esset assensus, alia inita pio ab Antistite ratio est: vt dum aedium se facultas offerret, de sui Episcopatus habitatione in via cytharae commodaret. Ita domesticis incommodis aliqua ex parte consultum est. Paupertatis porro patientiam, conuitiorum tolerantia cumulabat, quibus a multis, et ijs quidem e Theologorum numero verberabantur. Erat in ijs magni nominis Doctor, qui Societatem negabat duraturam esse diutius, et satius esse dicebat pecuniarum subsidia in obuios erogare mendicos, quam in Iesuitas effundere (iam tum enim coeperat hoc nomen audiri.) Alij alias contumelias ingerebant. Nimirum hoc solenne, et antiquissimum Deo est, (quod inculcandum est saepius) vt rebus asperis suos exerceat; et tanquam viuos caelestis aedificij lapides hic expoliat, et elaboret. Boni autem illi milites Christi, quanquam et rerum premebantur inopia, et hominum vrebantur inuidia, tamen et sodalium numero, et vbertate spiritus augebantur. Euocauerat [Note: 57 Boni exempli vis.] ex eis ad vrbem quatuor, vt in Siciliam mitteret, Magistros omnes Ignarius: quorum in locum totidem continuo alij, quos Euerardus Mercurianus exercuerat, successerunt: eodemque propendebant alij complures, nostrorum non tam praeceptis, et oratione permoti quam exemplis, ac splendore modestiae. Quocirca die Praesentationi B. Virginis sacro idem Sociorum numerus in montem Marryrum (est autem is locus excitandis animis imprimis aptus) ad instauranda rite vota conuenit. Cui spectaculo cum praeter spem, opinionemque nonnulli affuissent externi Societatis amici, magna et ipsi voluptate animi, sensuque sunt capti. Multa autem quae prima illa desiderabant initia,
vt stabile domicilium, vt aedem sacram, vt Constitutiones, ac leges, quibus religiosa disciplina fouetur, ac viget, haec abunde suppeditabat ardor spiritus, qui penes eos erat. Idem ardor paucos illos habebat, qui Coloniae, et Louanij comparandis sibi literarum subsidijs insudabant. Quorum foecunda exempla vberem, atque eximiam sobolem. Societati pariebant.
[Note: 58 Hispaniae res.] In Hispania quanquam Salmanticae non dum satis constans redierat ex superiore tempestate tranquillitas, frementibus adhuc, et subinde mordentibus aduersarijs, tamen et officiorum perseuerantia in proximum quemque, et recentibus Stradae concionibus [Note: 59 Ioannes Auila magnus virtutis magister. Societatis perstudiosus, et commendator.] cum aduersariorum maledicentia repressa, tum vulgo magis perspecta Societas. Florebat per id tempus in Boetica sanctitatis, et eloquentiae Apostolicae nomine, totaque celebrabatur Hispania Ioannes Auila experientissimus virtutis Magister, idemque scriptor egregius: cuius, quantum voci eius prouinciae, aetatisque populi, tantum stylo posterae totius pene Christiani orbis debent aetates, Hunc Ignatius pro ea caritate, quae sanctorum inter se animos nectit, edocendum putauit de Salmanticensibus turbis; quidque ipse pro maiore Dei gloria prouidendum contra censuisset, allatis vndique ex sanctis Patribus, atque Doctoribus testimonijs ostendens, prorsus fuisse curandum, vt fama huius Ordinis, quae necessaria est causas animarum tractantibus, quantum fieri posset, integra seruaretur. Quibus literis Auila peramanter, et officiose rescripsit, Dei donum, et munus praedicans, quod sibi ab ipso iam inde Societatis ortu intelligere, ac sentire darum esset, id manifestum diuinae sapientiae opus esse, magnamque eius, cum in eos, [Note: 60 Auilae de aduersarijs tolerandis sententia] qui Societati se adijcerent, tum in ceteros, qui per eam in virtute erant profecturi, misericordiam, atque clementiam. Probauitque consilium B. Patris, vt ab Sede Apostolica praesidium aduersus eos, qui diuino operi se opponerent, peteretur, quo eorum fraenarentur ora, qui sermonibus suis, siue recta ex mente profectis, siue peruersa, in suspicionem illud vocarent. Verumtamen nunquam post conditum orbem, non fuisse virtutem quae exerceretur, ac vitium quod exerceret. Nec tam caelesti Domino placere famulos suos rebus praeclare gerendis, quam aduersis alacriter, et cum fiducia perferendis. Atque alioqui verus a simulato seruus, quo internoscetur, inquit, nisi praesto sit, quasi lapis Lydius, insectatio? Aquila pullos suos obiectu solis explorat, metalla Argentarij coticula, Christus famulos suos receptibiles camino humiliationis. Denique qua via caput praecessit, hac subsequendum est membris. Quae ideo libenter commemoro, quia re ipsa in hac sancta Societate: fieri confido. Haec et id genus multa ad Ignatium Auila, qui sub idem tempus suis literis Antonij Cordubae, qui Comitis de Feria frater erat, beneuolentiam, et fincerissimum in Societatem amorem confirmauit, et auxit, vt eam denique biennio post Antonius non dubitaret amplecti. Hic enim cum multa, et varia spargi Salmanticae in vulgus de hoc coetu audiret, Auilam sibi consulendum putauit, quemadmodum nostris cum hominibus sibi agendum esset. Is autem semel atque iterum ad eum de Societate summa cum laude rescripsit, cohortatus hominem vehementer, colere vt eam pergeret, eiusque se instituendum praeceptis sine dubitatione committeret. Atque cum ipsemet ex eius vsu multum se in anima boni, commodique cepisse [Note: 61 Dolet Auila sibi non esse aeratem Societati idoneam, mittit tamen ad eam discipulos suos.] profiteretur, maiora ne expectaret experimenta diei nec se inutili cunctatione data. a Deo opportunitate subitae mortis interuentu priuaret. Quid multa? Praestans hic Doctor, actorque virtutis vsque eo erat noster, et tam praeclare de hoc Ordine sentiebat, et loquebatur, vt affirmaret, nihil se tam dolere, quam quod per aeratem, et valetudinem ei sese adiungere cum eius vsu, fructuque non posset. Discipulos tamen suos ad illum, quotquot posset, summa voluntate missurum. Collegium quoque in vrbe Baeza, vbi disciplinae tradebantur omnes, cuius ipse autor fuerat, persuaserat Societati dandum, et aliud item in vrbe Xerez Ignatio obtulit. Tametsi neutrum B. Patri visum est ea tempestate, cum munera essent multa, quae de Sociorum paucitate multos occuparent, cum [Note: 62 Concionum Stradae fructus Salmanticae.] operae pretio suscipi posse. Ad Stradam vt redeam; vt erat in eo singularis illa, quam saepe dixi dicendi facultas, semel auditus in aede S. Martini adeo populum permouit, ac cepit; adeo suo ex ore suspendit, vt ad Quadragesimae conciones continuo sit a Parochis postulatus. Eo dicente excussae sunt inanes e pectoribus suspiciones, socijque deinceps, et ad consilium, et ad sacramenta fidentius adhiberi coepti. Versa sunt maxima ex parte in amorem odia, in existimationem contemptio, et in clarissimam lucem atra animis
offusa caligo. Dixit in aede Sancti Martini ter in hebdomada, vt mos est loci, tam densa hominum turba, vix vt eam vllius aedis amplitudo caperet: surgendumque bene mane cuique esset, ne subsellijs occupatis, loco idoneo excluderetur. Excipiebatur eius oratio fletibus magis, atque singultibus, quam admurmuratione, et plausu. Adeo vndique spirabat ignem et permiscebat cuiusque praecordia. Par deinde tantis motibus fructus, qui cum in omni hominum genere praestantissimus apparebat, tum in eis, qui rebus relictis humanis in coenobia discedebant, Horum centum amplius fuisse numerus perhibetur. Tanta autem confitentium vis affluxit, vt cum satis aurium praeberi nullo modo [Note: 63 Obdurata dissidentium pectora humilitate, et lacrymis suis emollit.] posset, rogandi complures fuerint, suos vt Parochos, aliosue sacerdotes adirent. In placandis, et Ieniendis iris haud minus efficax vox eius fuit. Vt mittam ceteras, gerebant duo quidam iras aduersus alium, vnde laesi erant, obstinatissimas: et alter alterum acuebat, et stimulabat ad caedem; praesertim quod horum alter foedum in ore vulnus acceperat, nec deleri nota illa poterat, nisi sanguine percussoris. Clausae erant monentibus aures, et velut spinis vndique circumseptae vocem pacis non admittebant. Accessit Strada rogatus, et cum sensisset eos monitis obdurescere, laesorum ad pedes accidit, personamque laedentis indutus profusis lacrymis, en ego, inquit, ille sum, qui laesi: ego qui iniuriam feci, sed delicti veniam peto, sed pacem postulo per Christi crucem. Non diu his lacrymis, supplicibusque verbis vsus est Strada, cum cordium scissae sunt petrae, et eandem illi vim lacrymarum, ac copiam profuderunt. Tum demum pacem, ac veniam, quasi quodam pudore suffusi, attonitique dederunt. Ita peruicaciam inusitatara inusitata quoque conciliandae pacis ratio superauit. Discessurus porro Complutum Academiae rogatu verba fecit in sacello publici gymnasij in funere Magistri Vegae excellentis e Franciscana familia Doctoris. Et quanquam diei non plus spatium sumpserat ad dicendum, ita tamen selectissimis auditoribus se probauit, vt superiorum concionum [Note: 64 Michaelis Turriani humilitas, et operosa caritas.] iudicia nouo iudicio confirmarit. Eius desiderium sodales nouem, qui Salmanticae remanserant, leniebant praesertim Doctor Michael Turrianus; qui et tyronis, et veterani partes pari prope cum laude gerebat. Nam et ianitoris, coquique muneribus, vir tota vrbe notissimus magna animi summissione praeerar, et manu sua domesticorum omnium sternebat lectos, sordesque verrebar, mensae vltimus accurabebat: et quaecumque se dabat religiosae humilitatis occasio, consectabatur auidius. Cumque se ad proximos conuertisset, faciebat ad vinctos, carcereque inclusos persaepe verba, et eorum confessionibus sedulas aures admouebat: eorum egestati, causis, iudicijs, quoad poterat, et licebat vigilantissime consulebat: vt iam ab ijs haberetur loco, numeroque parentis. Afflictis, et moerore perculsis nullo loco deerat, nullum praetermittebat consolationis genus. Reos, capitisque damnatos, vt pio, et forti animo graderentur ad mortem omni verborum prosequebatur officio, omni studio confirmabat. Eodem caritatis ardore ijs, quos in suo lectulo morbus extingueret, solatio erat pariter, et auxilio. Quo ex numero iustitiae publicus administer, qui octauum iam annum facto cum vxore diuortio, capitali scelere se deuinxerat, cum medicinam sacramenti pertinacissime respueret, imo contra monita durior factus, in Caelites maledicta iactaret: ad extremum Turriani opera longas Deo preces, et suas, et Sociorum identidem adhibentis, manus dedit: collectumque tot annorum scelerum exitiale virus per confessionem vomuit, ne mors mortem [Note: 65 Compluti summae paupertatis angustiae.] exciperet, et eo raperetur infelix, vbi horrendis maledictis, et perpetuis gemitibus omnia personant. Compluti Villanoua, qui ceteris praeerat non sine magna tolerantiae laude rem animorum curabat. Erant ei ferenda non modo summae paupertatis incommoda, verum etiam hominum odia, et obtrectationes inuidae. Ac paupertas quidem tanta erat, ut cum Petrus de Sylua Societatis nostrae sacerdos morte obita efferendus esset, sacerdotalem ei funeris cultum domestica negaret inopia. Quod admiratus ex Franciscana disciplina vir pius, feralia quaedam amicula sacerdotali decora personae sponte attulit, Ab suo nimirum duce B. Francisco impulsus, cuius Sylua perstudiosus in omni vita fuerat. [Note: 66 Alfonsus Ramirius de Vergara conciliatur, qui deinde Complutensi Collegio pro parente fuit.] Non deerat tamen interdum liberalis hominum misericordia, quam diuina benignitas excitabat. Venerat Alfonsus Ramirius de Vergara Complutum, vir cum literarum. eruditione clarus (erat enim Doctoris titulis insignitus) tum splendore familiae: is, qui Rectoris munere in Complutensi Academia summa cum laude perfunctus, Conchensis Visitator Episcopatus, et sacrae inquisitionis lectus est consiliarius. Hic igitur Compluti
cum ex itinere substitisset, multa de Societate, quam non dum nouerat, audiuit. Vt autem quid genus esset hominum suo vsu perdisceret, agere cum Villanoua coepit. In quo cum praeclara quaedam diuinae gratiae munera perspexisset, quamuis ille nec dum sacris initiatus, nec dum philosophiae fines esset egressus, orsus est paulatim intimos ei sui pectoris aperire recessus: admiratusque in sese regendo viri prudentiam, et scientiam plane caelestem (apparebat enim in eius consilijs, atque praeceptis pondus quoddam, lumenque diuinum) exarsit acriter ad exercitia. In ijs dum dies octo Villanoua Magistro se continet, tanto est animi sensu vitae vniueriae peccata confessus, vt nulla vnquam ex confessione meminerit se hausisse maiorem. Qua in exercitatione, vt etiam cetero vitae cursu Villanouae virtutibus captus, auelli scilicet ab eius latere, Societateque non poterat: tametsi non deerant viri graues, qui tantam nouis cum hominibus familiaritatem non probarent: Quod dicerent in discrimen vocari nomen, et famam, si quid alienum a bonis moribus aliquando in nouo illo hominum genere deprehensum esset. Interim, ille dum res propius inspicit, animaduersa paupertate nostrorum, qui ne proprias quidem haberent aedes, sed incolerent alienas, misericordia adductus rem suam nummariam omnem, quae ad aureos ascendebat circiter octingentos, vnde domicilium sibi stabile compararet, ad Villanouam misit: sed eam, quamplurimis actis gratijs, Villanoua remisit, conscius hominis egestatis, qui sibi vel de viuo detraheret vniuersa, vt Societatis subueniret inopiae. Eam rem Vergara suspexit: ac tum quidem quieuit: postea vero plus fortunarum adeptus, et Ecclesiae quibusdam bonis auctus, haud immemor Societatis nostrae suasit Villanouae, cum Compluto discederet, vt aedes alias conduceret haud ita ab Academia [Note: 69 Conciliatur etiam insignis aduocatus Iacobus Martinius, optime item de Complutensi Collegio mentus.] remotas, et pretium vitro promisit. Paruit tum Villanoua: sed cum anxius haereret, quod ille Complutum serius rediret, non sine euidenti Dei prouidentia statim nactus est alium, qui item pecuniam locatori dandam sibi sponderet. Is erat Iacobus Martinius spectatae virtutis aduocatus eximiaeque doctrinae, qui quod liberaliter spoponderat, postea pari fide ac religione persoluit. Eius amicitiae beneuolentiaeque in hanc familiam haec fuerunt initia. Lectitabat is continenter sacrosanctum Christi Euangelium: idque non tam manu, quam mente, et cogitatione versabat. Qua in contemplatione defixus, valde auebat expressum in humanis moribus cernere, quod cernebat in chartis, et vitam aliquam intueri persimilem vitae Christi: quae cum nihil haberet extrinsecus singulare, nihil in victu, cultuque praecipui, esset tamen intus solida virtute referta. Angebat illum et rarus admodum sacramentorum vsus, hominumque tanta socordia, vt ante pedes posita tot adiumenta salutis caeci, miserique negligerent. Hinc oculis subinde conuersis in nouam Dei familiam, videri sibi visus est eundem in ea finem, eademque ac Christo studia proposita; et tamen communem ab ea cultum, et victum, communem etiam conuictum extrinsecus adhiberi; ab eademque sacramentorum crebriorem vsum ad mores pristinos reuocatum. Hoc igitur illi hunc ordinem mire conciliauit: hoc ei primas quasi fores aperuit. Interim Vergara, cui socij Complutenses admodum cordi erant, Villanouam Toletum aduocat: vbi domini, qui Compluti domum vendere habebant [Note: 70 Emuntur aedes Collegio Complutensi Vergarae benignitate.] in animo, versabantur; et simul aureos in eam mille liberaliter assignat. Earum aedium extremo anno inita est a Societate possessio, quae eo ipso fuere in loco, vbi etiam num sedem habemus. Odia vero hominum, quanquam Compluti quidem in Societatem non erumpebant (erant enim ex ipsa Academia, qui nostris tacentibus, ea frangerent, et nascentes subinde sermones obtunderent) vagabantur tamen impune per loca [Note: 71 Laborat Societas aliena inuidia: et Villanoua magno periculo liberatur.] finitima, et de suggestibus spargebantur in populis; vt multi iam pro Societate loqui, cum eaque congredi vix auderent. Quin viri sapientes, et nostri nominis amantissimi, tot adducti sermonibus, etiam ipsi in nostris institutis, et his vitae rationibus haesitabant. Ecce autem primis illis rumorum autoribus, aliquantum repressis, studuit aliunde Satanas luminibus noui coetus officere. Sacerdos quidam Ferdinandus Barrasas nomine fictis quibusdam pietatis indicijs, et externa significatione modestiae, magnam sibi sanctitatis opinionem, famamque collegerat. Quo velut hamo captus muliebris sexus frequens ad eum confessionis causa concurrebat, cuius ille vicissim vsu familiaritateque pellectus, multa turpiter, ac flagitiose patrauit. Quae si emanarent, (vt plerunque solent) ne ab hominibus crederentur, Societatis cultum, et quemcumque alium motum, et statum poterat, imitabatur, vt vnum aliquem de Societate ipsa, sese popula venditaret.
Hac simulatione multos in eam opinionem impulit, multos in fraudem induxit. Cuius opinionis confirmandae gratia toto biennio a Villanoua contendit, vt in Societate sibi locum daret. Villanoua quanquam hominem funditus ignorabat, nec erat nescius, qua sanctitatis fama in ea Vrbe floreret, ex altera vero parte tanta laborabat sociorum, operarumque penuria, vt ne sacerdotem quidem, qui Domesticorum exciperet confessiones, haberet; tamen diuino prope admonitu, vt declarauit euentus, nunquam adduci potuit, vt Barrasae postulationi concederet. Cuius effusae in omni intemperantia libidines, et turpissima vita, tot simulationum inuolucris tecta diu latere non potuerunt. Matronae quaedam honestae, de Societatis existimatione solicitae, cum contaminatos hominis mores, et suspicionis odore sensissent, et mox etiam non obscuris comperissent indicijs, Villanouam et eius socium Emmanuelem Lopium confestim admonent. Ille vero non dum hominis criminibus, ac sacrilegijs in lucem editis, Barrasam amice monet, quae ad se certo, constanterque delata sint: proinde caueat infamiam, consulat dignitati. Momordit admonitio illa Barrasam, quam existimari posset acrius, siue quia graue ipsius conscientiae pondus vrgebat, cuius in vtramque partem magna vis est: siue quia metus solicitabat animum, ne a Villanoua traductus, atque delatus suae turpitudinis peenas vltimas daret. Itaque nihll restabat aliud, nisi vt ad cetera dedecora, et maleficia, iflud etiam adiungeret, vt Villanouae sanguine manus imbueret, quas stupris, incaestisque polluerat. Statuit igitur illum de medio tollere, et conceptum iam mente facinus re perficere. Redeuntem Madrito Complutum in itinere cum ferro adoritur. Cuius subito incursu, nihil Villanoua perterritus, tali eum oratione permulsit, vt ille a scelere temperarit. Verum cum effraenatas libidines suas cohibere, vitio iam dominante, non posset: quotidieque magis eius flagitia, et sacrilegia paterent: tum demum Villanoua ratus sibi diutius saluo officio nefas tacere, constituit, quanquam in discrimen vocari Societatis nomen, famamque sentiret, si quem cuncta pene Ciuitas, ex grege nostro, numeroque putabat, eum Inquisitoribus indicaret, existimationem tamen Societatis diuino honore posteriorem ducere, et veritate, quae contra hominum calumnias, atque mendacia facile se per se ipsa, defendit, fretus ac nixus ad Inquisitionis Toletanae tribunal rem deferre. Interimque, ne reus euaderet, Hieronymu Velam Academiae Rectorem commonefacere. Vela comprehendi hominem confestim iubet, deque eo diligentem haberi quaestionem: deinde singulorum criminum seriem, totumque iudicium publico scriba exceptum Toletum mittit. Quae cum ab ijs magistratibus essent accepta, reum ad se deduci imperant, et in custodiam dari. Interim fama exoritur non modo Compluti, verum etiam Madrid, totaque illa vicinitate Societatis hominem atrocia quaedam ob crimina in custodiam Inquisitionis datum: itaque vapulabamus sermone omnium, nec deduci de errore tam subito vulgus poterat, vt tolerantiae magis ad horam, quam defensionis essent arma sumenda. [Note: 72 Palam fit innocentia Societatis.] Ac Villanoua quidem praesidijs caelestibus sustentatus, quaestionem aliam instituendam curauit, et testes quamplurimos conquisiuit, eosque grauissimos, qui fidem facerent, nunquam ex Societate fuisse Barrasam. Tot, tantarumque multitudine testium obruta videlicet manans est fama, et complutensibus factum satis. Alios vero Barrasas ipse suis confessionibus patefactus, iugulatusque de falsa opinione deduxit: quaestione apud Inquisitores adhibita, coactus est confiteri, nunquam se de Societate fuisse: saepe quidem se id a Patribus contendisse; sed nullis vnquam precibus extorsisse: simulasse autem vnum aliquem ex ea se esse, quo plus in vulgus fidei, plus autoritatis haberet. Postea publica (vt solet) actione ab Inquisitoribus instituta edito excelsoque loco, velut in theatro, in eam ignominiae, et dedecoris scenam impurissimus homo producitur, eoque audiente, innumerabilique praeterea multitudine inspectante, iudicium voce clarissima, recitatur, omnium cum enumeratione vitiorum, et criminum: nominatimque simulatio illa, qua se de Societate mentiebatur, expressa: ne quid vel erroris in animis, vel in Societate maculae resideret. Quo iudicio damnatus sempiternae Coenobij custodiaradijcitur, ex qua tandem elapsus, nusquam amplius apparuit. Hoc tam felici gratulatus euentu, vir religiosissimus Villanoua dictitabat postea, si non aliunde sibi esset explorata in Societatem diuina tutela, satis sibi ad eam explorandam fuisse vel hoc vnum in re Barrasae recentissimum argumentum, qui tantae opinionis hominem, in tanta operarum, sociorumque penuria, tanta contentione, studioque locum aliquem in Societate nostra
poscentem, nulla certa ratione adductus, sed interiore duntaxat instinctu constantissime reiecisset. Habuit autem Villanoua Compluti sin minus constantes, certe nauos ex itinete socios, quibuscum suos labores, curasque diuideret. Habuit Stradam, [Note: 73 P. Christophorus Mendoza Complutenses pagos excolit magna per incommoda.] qui cum ad Prouincialem Vallisoletum se Salmantica contulisset, missus ab eo Valentiam, quam ad dies aliquot inflammauit, inde Complutum venit: vbi ijsdem ad Sanctum Illefonsum vox eius excepta plausibus, non exiguo animis bono fuit. Habuit et Christophorum Mendozam, cuius in excolendis Complutensibus pagis, non sine valetudinis incommodo vigilans labor enituit. Saepe in stramine cubandum ei fuit, saepe frigora inter hyberna fugiens captandus somnus, saepe nocturnis tenebris paganorum obeunda Mapalia, vt quos pascendis gregibus occupatos lucente Sole non poterat, solutos opere, atque negorio per caecae noctis tenebras institueret. Barcinone, qui Prouinciae praeerat Araozius, ad dicendi labores, [Note: 74 Araozij studia Barcinone: qui increpitus ab Ignatio quod sacri gynecaei curam lentius repudiasset.] ceteramque sui muneris solicitudinem adiunxit etiam curam corrigendae muliebris disciplinae in earum claustris, atque coenobijs. Quarum quae a Beata Clara nomen habent, cum suas ad pietatem progressiones ex praeceptis, doctrinaque nostrorum animaduerterent, summo studio ab Ignatio postularunt, vt ipsarum Societas obedientiam admitteret: eaque de re scribi etiam ab Araozio voluerunt: qui quanquam alieno ab ea re animo erat, tamen ne regiam foerninae commendationem, quod innuerant, [Note: 75 Gandiensis Academia publicatur.] interponerent, morem ijs gerendum censuit. At Ignatius non modo foeminarum postulationi non obsequendum, sed Araozium insuper accusandum putauit, qui ad id negotij; quod ab huius disciplinae rationibus plurimum abhorreret, quoquomodo propendere animo visus esset Gandiae ipsis Martij Kalendis rite Apostolicis recitatis literis in templo Collegij, praesente cum socijs Ouiedo, et ipso Araozio, Duceque Borgia, et Francisco Rocca Decano Canonicorum Gandiensium, qui apostolicorum mandatorum executor erat, excitata est Academia, et eius Rector Ouiedus, autore Ignatio, ad quem ea pertinebat lectio publice declaratus. Is inito munere praeceptores eodem loco decreuit. Theologiae tradendae Hieronymum Petrium praefecit, doctum plane virum, et in docendi palestra veteranum, Commendatarium Monasterij a mercede Valentini, et Ordinis sui Vicarium generalem. Ceteri Doctores de Societate fuerunt. Ille cum propter famam ad illustranda principia, tum vt socijs in tanta paucitate plus vacaret in alia munera lectus est: ac postea quoque, interdum Borgiae consilio Philosophiae quidam externi Doctores acciti, ne quem sociorum ea doctrina ab [Note: 76 Ouiedus et Miro inter professos adscribuntur.] theologici decursu stadij retardaret. Ipso deinde aeterni Verbi a Virgine concepti die Araozius Ouiedo, et Mironi quatuor rite vota nuncupantibus operam dedit: cui spectaculo praesens item adfuit tota cum Duce nobilitas, et a Magistro Petrio, quem diximus, habita concio: in qua pluribus, et luculenter de vitae nostrae rationibus, institutisque disseruit. Eodem die cum multis nobilibus, virisque religiosis ac sacerdotibus, qui Valentia eo consilio conuenerant, Dux cibum cum Patribus sumpsit, et caeremoniam illam omni honore, iudicioque decorauit. Porro Gandiae eodem Societas studio ferebatur ad animarum opem atque salutem. Ouiedus festis diebus psalmos Dauidicos enarrabat: et verbo perutiliter, vt solebat, non Gandiae modo verum etiam Oliuae, quo eum Coniux Comitis [Note: 77 Praeclara Araozij exempla.] euocauerat, laborabat. Hic ex phanatica, lymphataque foemina daemonem dispulit. Araozius autem, quanquam crebris tentationibus morbi nectebat hoc loco moras, nec ea, qua valebat dicendi facultate, vti poterat; orationis tamen vocisque iacturam quotidianis virtutum sarciebat exemplis. Valetudinarius etiam Prouincialis nullam sui haberi rationem, aut praecipui aliquid in mensam sibi patiebatur inferri, communibus contentus escis: accumbebat promiscue cum ceteris, sublata omni dignitate consessus. Crebro mensis, et bonam partem Quadragesimae ministrabat: cibum autem non ante capiebat, quam eo sese reliqui refecissent. Secundum cibum diuertebat in culinam, vt lances extergeret, et quicquid in vsus mensae patinarum, lebetumque sorduerat, repurgaret. Eadem in cultu frugalitas, in quo nihil nisi tritum, nihil nisi vulgare, communeque cerneres, vt interdum etiam calceos paulo meliores cum aliorum deterioribus permutaret. [Note: 78 Francisci Borgiae insignis caritas, et humilitas.] Horum vis exemplorum etiam manauit ad Ducem, qui ad Araozium salutandi causa venisset, in digressu odore humilitatis illectus, descendit in culinam, vbi dum ea humilitate
se pascit, pastum etiam suum imbecillo parault Araozio, et par ouorum sua manu coxit: quibus ad Araozium missis, monuit per internuncium, oua illa prima ab se cocta sorberet. Cui cum praesens inculcaret Ouiedus, quantum Dei munus esset, munera illa [Note: 79 Quale studium Borgiae.] humilitatis obire. Tantum, Dux inquit, est, vt equidem me plane indignum putem. Is, qua erat in Ignatium obseruantia, cognita eius de minuendo precationis et poenitentias studio, augendo vero Theologico, voluntate hoc auxit, et illud minuit, cuius studijs, ac disciplinae, quo solutiore vacaret animo (nam ceteris doctrinis ante vacauerat) secessit in Collegium, quod ipse condidit, et Theologiae operam dedit, eo praecipua intentus cura, vt cuncta ad sese cognoscendum, despiciendumque reuocaret. Cuius studij re vera Euangelici [Note: 80 Theses quaedam confusionis propositae a Borgia.] specimen placet apponere, adscripta ad verbum epistola, quam cum Positionibus, (vt ipse appellat) Confusionis, Emmanueli Sa dedit.
Frater carissime, inquit, vide has Positiones: et in eis adde, vel minue, quod melius visum fuerit. Et, si gratae sunt, Rectori ostendantur: postea vero carissimo Caesari. Vtinam et illi, et nobis largiatur Deus huius virtutis gradum, vt aliquando cum Propheta dicamus, Pro Nihilo salui facti sumus.
Ex nihilo factus sum.
Ad nihilum redactus sum.
Quid sim ignoro.
Si aliquid scio, hoc tantum scio, Infernum domum meam esse.
Problema. Ex me ipso facio nihil.
Defendentur die crastina a prandio. Ad haec, vt est mire solers pietatis ingenium, Solebat Borgia Theologicarum rerum e S. Thoma deprompta capita in seriem quasi Litaniarum digerere: vt studium esset oratio: deque Deo disputatio esset consuetudo cum Deo. Postea vero, cum Patres antiquiores Ignatius, et qui ceteris autoritate praestabant, in annum, [Note: 81 Res Lusitaniae.] qui consequitur Iobelaei, in Vrbem per literas, multa cum ijs de Societate et Constitutionibus consultaturus, inuitasset: visum est ei, vt Dux quoque Borgia (quanquam non dum vestem religionis induerat) ad Vrbem accederet. Qui vero sine suae Prouinciae, Collegijque [Note: 82 Aliquid turbatum est recepto praenobili adolescente.] magno damno abesse non possent, ij loco ne commouerentur.
In Lusitania eadem erant incrementa domesticarum rerum et ad ea alenda res aduersae mittebantur, temperamentum prosperarum. Praenobilis adolescens dum Conimbricae literarum studio dat operam, nostris vitae rationibus delectatus, eas suscipere non dubitauit. Sed ne auocaretur a suis, nocte intempesta lapsus e muro contubernij, vbi studiorum causa degebat, in Collegium transuolauit. Ea re cognita consanguinei enixe primum ab Rege contendunt, vt eum sibi reddi, quamprimum imperet. Postea cum Rex admodum pius, et diuini Numinis in primis reuerens, nihil se interponendum putaret, adhiberique vim vetaret, vniuersa propinquitas ad conuellendum iuuenem coniunctis viribus se conuertunt. Adeo vehemens Principum virorum oppugnatio fuit, vt in discrimen non exiguum res Societatis adduxerint. Adolescens tum quidem in sententia, propositoque mansit, et suis inuitissimis aliquandiu in Societate vitam egit. Ceterum cum B. Pater ex ijs, qui nobilitate generis, humanisque donis insigniter praecellerent, singularia quoque religiosae disciplinae postularet exempla; quod residens ille ex fulgore seculi splendor religiosis in coetibus, in eam partem, ad quam accesserit, momentum [Note: 83 Magna adhibenda cautio in adlegendis nobilitate eminentibus.] afferat maximum: neque tantam seueritatera ingenium hominis illius, delicatiorque natura ferret, visum est expedire, vt rediret ad suos. Quod cum haud minore cum motu fore timeretur; tamen Deo B. Ignatij pia regente consilia, cum pace transactum est. Licuit tamen ex huius exitu, necnon adolescentis alterius, item prae nobilis, qui non multo ante id tempus, cum in Societatem nomen dedisset, post crebras, egregiasque de se ipso victorias, deque inimicis intimis reportatas, ad extremum, regressus est in Aegyptum, haud obscure animaduertere, quanti tandem consilij
sit Principibus viris religiosos Ordines aperire; quantoque sit moderanda fraeno nobilitatis adiegendae cupiditas: cuius adeo notabilis, vel ad decus, vel ad turpitudinem exitus est. Habent tamen fere generosi natales indolem magnam, et semina praestantia quaedam virtutum, rerumque maximarum, quae cum in euangelicam collata philosophiam, eam penitus hausere in raram omnino, atque pulcherrimam sanctitatis speciem efflorescunt. Id adeo perspici in Ignatio Azebedio, hoc ipso coeptum [Note: 84 Ignatius Azebedius deinde nobilis Martyr, adsciscitur in Societatem, eiusque feruor.] est anno: qui cum se Conimbricam ad exercendum spiritum contulisset, (vt supra demonstrauimus) quanquam in eligendo vitae genere visus est cunctari diutius, vt qui sapientis putabat esse, cum in omni grauiore deliberatione, tum in ea, quae de vitae statu deligendo suicipitur, non esse praecipitem: tamen ad extremum induxit in animum humana omnia deserere, seseque Deo in Societate dicare. Qua inita bene mane, tanquam prima diei facies, qualis Ignatius aliquando foret, ostendit: cum et infra omnes sese perpetuo demitteret, et prae omnibus se contemneret. Insignis paupertatis amator, cuius in exercitatione, studioque ceteros quibus postea praefuit (primus enim Collegij Olysipponensis gubernacula tenuit) ita suo exemplo continuit, vt cum multa cuique in victu, et cultu perpetienda essent, nullius tamen ex ore vox querelarum exciderit. Quo perpetuo tenore vitae multis annis in Societate traductis, anno denique millesimo quingentesimo septuagesimo multis alijs cum socijs, quorum ipse signifer, et dux fuit, pro religione Catholica, vt eo loco reddetur, in nauigatione Brasilica Haereticorum mucronibus ceruices dedit. Inter haec dum in Africa Ioannes Nunnius [Note: 85 Primi de Societate in Brasiliam missi. Emmanuel Nobrega, Ioannes Azpilcuetz, Antonius Petrius, Leonardus Nunnius, Iacobus Iacobaeus, Vincentius Rodericius.] Tituani captiuorum vel corporibus, vel animis redimendis inuigilat, addita Societati Brasilia est. Cum enim Lusitaniae Rex Ioannes instructam classem Thoma Sosa Praetore mitteret, vt nouam nouo illo in orbe vrbem conderet, et rem Christianam amplificaret, adiuncti sunt ei de Societate sex Ioannes Azpilcueta Nauarrus, Antonius Petrius, Leonardus Nunnius, Iacobus Iacobaeus, Vincentius Rodericius: et horum caput, ac Rector Emmanuel Nobrega Lusitani omnes. Hi cum Kalendis Februarij Olisippone soluissent, Brasiliae portum secundissimis ventis die sexto, et quinquagesimo tenuerunt. Est autem Brasilia noui pars orbis, quae, vt Indica Historia Ioannis Petri Maffei scite describitur, a [Note: 86 Situs Brasiliae.] duobus ab aequatore gradibus, ad gradus quinque et quadraginta in austrum excurrit. Ea trianguli formam efficit: cuius basis in aequatorem, ac septentriones obuersa ab Oriente in Occidentem recta protenditur. Angulus extremus ignotas ad meridiem regiones attingit, latus eius in Orientem spectans interposito mari Hesperijs Aethiopibus obiacet: alterum latus a Prouincia Peruana disterminant iuga montium adeo celsa, vt ipsos auium volatus fatigare dicantur. Regio multis locis amoena est, coeli admodum iucunda, salubrisque temperies; scatet vbique fontibus, et amnibus inclytis, ferax saccari in primis: nec vites alicubi, triticumque inuectum male respondet: sed vaccarum, et equorum armenta admirabili prouentu, foetuque gignuntur. Pro pane satiuis radicibus, quas Mandiocam appellant, in farinam redactis, vtuntur: ex ijsdem vel ex milio, aut varijs pomorum generibus conficiunt vinum, in quod se perdite gens ingurgitat. Magna arborum, pomorum, herbarum et animantium siue cicurum, siue syluestrium, quae nostro non inuenitur in orbe, varietas. Sed mores indicandi sunt hominum, vt quas ad partes Euangelij causa penetrarit, Deo inspirante Societas, [Note: 87 Mores Gentis.] planum fiat. Nullos omnino colunt Deos. Ominibus tantum, et augurijs ad insaniam dediti; et Ariolis, impostoribusque miserandum in modum quaestui sunt. Recte, aut perperam factis nihil post mortem pramij, supplicijve superesse arbitrantur. Nudi aeque viri, ac foeminae prorsus incedunt, nisi quod frigidiore caelo bombicinis foeminae vestibus vti solent, fluxo a vertice duntaxat capillo: nam ceteras corporis partes identidem expilant. insertos habent iam inde a prima aetate deliciarum causa, inferiore duntaxat labro, nonnunquam etiam, facie tota praelongos nullius fere pretij lapillos, tetro sane spectaculo. Viuunt in diem, et quicquid habent, in commune facile conferunt, nihil in posterum soliciti; laboris et inediae patientissimi sunt: triduum ipsum, vbi ciborum penuria
ingruerit, ieiuni traducunt: ijdem, si copia suppetat, a primis tenebris ad insequentem vsque lucem, in conuiuijs, et compotatione persistunt. Gregatim peregrinantur, ordine simplici, silentio miro. Virum vxor anteit. Carorum aduentum circundatis collo brachijs, appresso ad pectus capite, cum effusa comploratione, [Note: 88] altisque suspirijs primum excipiunt, viae laborem, et incommoda miserantes: momento dein siccant oculos, habentque lacrymas in potestate. Sparsis domicilijs ac pagatim ferme habitant nullo magistratu, legibusque constricti. Connubia apud singulos plura, nec amore, aut beneuolentia diuturniora; quibus in odium versis, aut coniugij satietate restinctis ipsa quoque matrimonij vincula relaxantur, eo etiam impunius, liberiusque, quod nullo dotis emolumento, quaestuque matrimonij societas retinetur, Nam qui ducunt vxores, in beneficij dati loco ponunt, nulla aucti dote, ita cum odio esse coeperunt, iure quodammodo sibi videntur repudiare. Foeminis haud ita multus in partu dolor. A puerperio foeta, confestim ad domesticas curas, et labores exsurgit. Eius loco (quod vix credas) ad dies aliquot velut aeger vir ipse decumbit. Hic officij causa ab amicis, [Note: 89] ac propinquis inuisitur, huic sorbitiunculae dantur ad refouendas vireshuic degentis more bellaria, et delicata munuscula deferuntur. Numerandi rationes, ac literas ignorant omnes: tantum tenui quadam traditione nonnulla de Noe, deque Diluuio a Patribus accepisse dicuntur: vt valde probabile sit, post dissipatos quosdam diuino iussu mortales, nullum huic genti, cum nostri orbis hominibus fuisse commercium. Bella inter cognationes saeuiunt. Si quos in bello capiunt, multa cura saginant, dum ad extremum in amicorum conuentu ingenti cum gaudio bene farti, pinguesque mactentur. Eae optatissimae Brasilis epulae sunt: neque, si cui hoc leti genere perire contingat, male secum actum existimat, quinimo ad mortem pergit alacer, ac securus, Bellorum causa inter eos irae merae, quibus sunt vehementer obnoxij: et leuissima offensione cientur. Si quis forte mutuo ineursu offendat alterum, statim se ad saxa, baculosque conuertunt, morsibus sese appetunt, mutuoque dilaniant: quin etiam [Note: 90] in pungentes bestiolas perinde, atque in homines excandescunt, et vlciscendi gratia in ventrem auferunt. Qui diem suum obierint, eos perinde vt decesserint vel integro corpore, vel mancos, aut debiles, vulneribusque confossos descendere ad Orcum putant. Ergo incremata condunt humi cadauera, addito rete cubandi causa (nam in retibus ipsi cubant a terra suspensis ad noxia vitanda animalia) nec non ad dies aliquot escas apponunt, quod ita sibi persuadeant eos et somnum interim capere, et cibo vesci. Lingua nec difficilis cognitu, et praeter quasdam rationes, quae proprias quoque habent; vna ferme communis est omnium, exceptis certarum rerum vocabulis, quae aliter a viris, aliter a foeminis efferuntur. Beneficiorum acceptorum immemores: belluis, vt quidem initio videbantur, quam [Note: 91 Aedificatur vrbs sancti Saluatoris.] hominibus propiores. Nam postea tractabiles magis, nec pauci omnis humanitatis capaces reperti. Ad hos igitur Nostri, Sosa duce cum accessissent; ad Villam, quam vocant veterem, descensione facta, instructo agmine, Christianaeque religionis praeferentes insignia, patenti loco praecelsa Crucis trophaea sixere. Hic varijs artibus menstruo fere spatio, conciliatis animis barbarorum, et pace cum accolis inita, spatium vrbi nouae condendae, duobus circiter passuum millibus a Villa vetere designatur, cui postea Saluatoris nomen est inditum. Sita est ad Bayam, quam vocant omnium Sanctorum, partibus tredecim in meridiem ab aequatore vergens: quam ob rem toto anno exigua habet lucis noctisque discrimina, et vmbras modo dextras, modo sinistras. Baya porro tametsi nomen est vsitatum Hispanis, quo sinum maris, maritimamque ad illum Oram appellant: obtinuit tamen vsus in Brasilia, vt hoc nomine, ob eius Bayae nobilitatem, sinus et ager, in quo sita est noua haec vrbs Saluatoris, et vrbs interdum ipsa significetur. Populo autem excitandis priuatim domibus, et [Note: 92 Patres aedem sub B. Virginis tutela aedificant.] cingenda raptim vrbe, dies, noctesque distento, Patres quibus antiquior erat cura, boni communis, atque diuini, quam priuati, atque terreni, suis orsi sunt manibus, ac laboribus in Mariae Virginis adiutricis nomine templum extruere: cuius in aedificium
ipsimet suis humeris aquam, et ligna ceteramque materiam proximis e montibus baiulabant: ijdemque excalceati, ac seminudi, non dum vlla in eorum victum, atque vestitum ab Rege decreta pecunia, quotidianum obibant munus, nec raro cibaria ostiatim emendicabant: et tamen adiuuandis Lusitanorum animis exemplo verba, sacramentis instabant, dum popularis e Lusitania sacerdos, qui Parochi munere fungeretur, aduenit. Huic concessis aedibus tanto sudore constructis, quoniam indigenarum illi salutem in summa Dei ignoratione versantium praecipua contemplatione spectabant, extra oppidum nouam in sedem loco edito commigrarunt, circumfusis [Note: 93 Ad praefecturam S. Vincentij Leonardus Nunnius, et Iacobus Iacobaeus mittuntur.] vndique barbarorum tugurijs non sine magno vitae, apertoque discrimine. Nobrega vero haud ignarus Europaeos incolas sancti Vincentij in vltimis Brasiliae in meridiem finibus ab omni Christiano Pallore disiunctos, sensim barbarorum consuetudine ab auita degenerasse pietate, duos ad eos ex suorum paucitate, Leonardum Nunnium, et Iacobum Iacobaeum destinauit. Ipse vero cum reliquis ad Brasilos indidem [Note: 94 Difficultas Euangelij serendi.] cicurandos, et erudiendos incubuit. Obstabat his conatibus inscitia linguae ab omni Europaeo sermone penitus abhorrentis. Deinde barbara, atque efferata incolarum ingenia prona ad caedes, et infandis epulis assueta: nec minus in crapulam, veneremque proiecta: eademque a nostris sacris propter veterum Christianorum licentiam, [Note: 95 Patrum conatus ad Brasilorum conuersionem.] et improbitatem admodum aliena. Accedebat mobilitas gentis, quae cum sedem identidem pabuli ratione mutaret, non exiguo videlicet propagandae religioni impedimento erat. Sed non idcirco fracti animis, debilitatique sunt Patres: linguae primum incommodum acri studio superarunt, et in ea breui tantos habuere progressus, vt, et ad confessiones audiendas, et ad habendas conciones idonei essent, eodemque praesidio doctrinae Christianae capita, certasque precationes brasilico sermone conuerterint. Dein vicos, et tuguria paulatim obire, modestia, comitate, beneficijs obligare sibi homines aetatum omnium, ac simul de rebus diuinis dicere per se ad populum orsi sunt. Quibus ex concionibus admirabiles animorum motus in rudi illa, et tenebris inuoluta barbarie facti sunt. Verum ab amplectenda lege Domini inueterata turpitudo vitiorum, morumque peruersitas retardabat, tametsi mactandis iam hominibus abstinebant. Quos autem a tam nefaria laniena Patres auellere minus poterant, eorum conabantur e faucibus, non sine magno suo discrimine partam summa feritate praedam humanorum corporum extorquere. Et quorum vitae, corporibusque non poterant, eorum omni studio animis consulebant, captosque homines, quos barbari saginandos in epulas asseruabant, eos ipsi priusquam raperentur ad necem Christum edoctos sacro fonte lustrabant. Sed ne hac quidem ratione miseris prospicere diu licuit Mali quippe daemonis artificio sibi barbari persuaserant, intinctis eo baptismate carnibus multum de pristina saporis gratia deperire: ac proinde immutata voluntate ab illo [Note: 96 Industria dissimulanter baptizandi destinatos neci.] religionis munere Patres arcebant. Patres vero, ne quid ad eorum salutem intentatum relinquerent, diuino prope consilio excogitarunt, vt neci destinatos cum idonea catechesi praeparassent ad patibulum prosequuti madentibus aqua sudarijs super aliquam corporis partem vna cum sacramenti formula dissimulanter expressis inter eundum abluerent. Idque saepe tentatum ex animi sententia cessit. Veneficorum etiam quorum magna vis est apud eos, praestigias, ac staudes, quo facilius eorum infirmata fide, verum [Note: 97 Veneficus nobilis ad fidem conuertitur.] Dei numen populo persuaderent, aperiebant. In ijs praecipua calliditate venificus cum sese omnibus fallacissime venditaret, iactaretque se morbos omnes medendi arte posse depellere, summam sibi autoritatem vbique pepererat. Hunc Nobrega data opera aggressus, rogat qua tandem ope res tantas efficiat, Deum ne consulat effectorem rerum omnium, ac dominum, an daemonis cuiuspiam consuetudine, et opera ad id vtatur; Arrogantissime respondit, se quoque Deum esse, et Deo prognatum: hominemque certum vnde grauem morbum se depulisse diceret, coram produxit: illum vero regnatorem Caeli Deum sibi esse amicissimum, sibique saepe numero suam praesentiam declarare: quam tantam audaciam, impietatemque Nobrega non ferens, aduocata repente concione, ingenti ardore spiritus, firmissimisque rationibus, ita hominem confutauit; vt is [Note: 98 Praecipuo studio tenerae aetati nauatur opera.] tandem conuictus, ac fractus sententiam simul, moresque mutarit. Qui cum postea vna cum alijs initiandum vltro se obtulisset, cathecumenus est cooptatus. Patres tamen cum in colendis natu grandioribus animaduerterent, nequaquam respondere operae fructum,
tenerae ad aetatis culturam, quae cum facilius ad Christum flectitur, tum iactam tempestiue sementem fouet altius, suas vi gilias contulerunt. Ac primum quidem infantes, si qui forte ante rationis vsum decederent, in tutum quam primum recipere, et consignare festinant. Deinde Patres, Matresque familias precibus, ac promissis adducunt, vti puerilem aetatem, ac sobolem in disciplinam sibi tradant: quos varijs deinde blandimentis illectos ad Christi legem paulatim instituunt. Hi postea partim exemplo, partim per ocium ijs, quae a suis magistris acceperint, inculcandis, ad Euangelij propagationem plurimum prosunt, non sine peculiari parentum gaudio, quorum in auribus, oculisque non dubitabant pia catechismi carmina, et beatas Christi Iesu, Mariaeque voces domi, forisque concinere. Quibus sane artibus, cum Brasili centum essent iam maturi baptismo, [Note: 99 Multi baptizantur.] peracto Paschate, maximo apparatu, solennique pompa baptizati sunt: et catechumeni insuper septingenti, dum amplius erudirentur, in aliud rempus summa sui desiderij expectatione suspensi. Sed placuit Deo statim a baptismo Neophytorum tentare constantiam: qui salutaribus aspersi vix aquis pene omnes correpti sunt morbis. Quod quanquam ad baptismum inuidiose venefici referebant, per ludibrium dictitantes, lauatione illa pestem populis importari; tamen eorum improbitatem, atque mendacia, reddita mox Neophytis salus aperte redarguit. Nec deerant, qui barbarorum in Patres odia pari beneuolentia compensarent, quam tum maxime declarabant, cum ad se Patres doctrinae gratia ventitantes obuijs studijs, et officiorum significationibus excipiebant. [Note: 100 Io. Azpilcueta Brasilis egregie salutaris.] Quanquam autem in alliciendis ad Christum Ethnicis, barbarisque iuuandis singulorum Patrum elaboraret industria, Ioannes tamen Azpilcueta Nauarrus erat prae ceteris in admiratione maiore. Is varios pagos, vicosque pererrans, cum dispersos interdiu incolas instituere, et erudire non posset; saepe eam ob rem apud eos vacuos opere pernoctabat. Quorum linguam paucos intra menses adeptus, tam prospero apud eos versabatur euentu, vt Lusitani, cognitis iam rebus, quae a Xauerio apud Indos fierent, affirmarent peculiare, ac proprium munus, decusque Nauarrae gentis Ethnicorum conuersionem videri. Huic a Brasilis domus duae praecipuis in pagis ad instituendos catechumenos extructae sunt: tertiam iuxta nouam vrbem construxit Nobrega: in qua par patrum erudiendis catechismo Neophytis, tam praeclara Christiani nominis fama distinebatur, vt primarij quoque viri finirimorum locorum ad Christum mirifice propenderent: nec eius vtique legem, et cultum abnuerent, nisi eos certi, ac stabilis matrimonij societas, quam contra mores patrios Christiana lex exigit, deterreret. Alijs etiam in pagis Oratoria, sacrasue aedes Patrum monitu construxere Neophyti. Eorundem quoque opera, et consilio dissipati per agros homines a vaga illa, agrestique vira in vicos, et oppida contributi condere sibi leges, et iura describere, Magistratus constituere, et ad humanitatem [Note: 101 Indicae res.] semetipsos excolere paulatim coeperunt. Quorum fama excitati finitimi, nostros et ipsi, vt ad sese diuerterent, obsecrabant. Sed Sociorum diuortium paucitas non ferebat. Eodem anno colebant indicam regionem de Societate triginta varia in loca distributi. Goae autem Antonius Gomius, bonae indolis adolescentes viginti, et plerosque [Note: 102 Conditum prope Collegium Goae Valetudinarium.] nobiles aggregauit. Extructum est propter Collegium opera in primis curaque Pauli Camertis ad excipiendos, curandosque non Neophytos modo, verum etiam Ethnicos valetudinarium: cuius cum procurationi, tum ministerio Camers ipse praeerat: quo facilius talibus eos deuinctos obsequijs ad Deum alliceret, et ad aeternitatem dirigeret. Erat autem ita munerum partita varietas, vt dum alij aegrotantium periculis praesto [Note: 103 Antonij Gomij Goae nauitas.] sunt, alij lucrandis Ethnicis inuigilarent. Quorum ad Christum accessum cum Brachmanum pertinax superstitio varijs artibus moraretur, laborabat pro viribus Gomius, vt vniuersi ex ea insula pellerentur. Quae res quanquam erat illa quidem impetratu difficilis, Patrum tamen industria perfectum est, vt a sua secta quotidie Brachmanes multi deficerent, et relictis tenebris properarent ad lucem. Studebat populo Gomius Quadragesimae tempore non matutina modo Euangelij praedicatione prodesse: sed vespertinis etiam, nocturnisque de Passione Domini concionibus, quibus auditorum praecordia vulnerabat, et in lacrymas, singultusque soluebat, vt nimijs saepe ploratibus perorantis obruta vox exaudiri vix posset. Qui postea mos de cruciatibus, et nece Domini per tenebras disserendi, quoniam multum habebat et pietatis, et fructus, ab alijs deinceps cultus eadem animorum vtilitate, fuctuque diu viguit, vigetque. His, alijsque
Euangelici praeconis officijs adeo sese domesticis Gomius, externisque probauit, vt cum Regi Tanoris quaerererur legis Christianae magister, (quam ille clam susceperat) nullus [Note: 104 Tanoris regni descriptio.] alius praeter Gomium, et ab Antistite Goano, et ab Indico Praetore sit datus. Est autem Tanor maritimum Malabaricae Prouinciae oppidum, vnde regnum eiusdem nominis appellatum, octogmta ferme infra Goam ad meridiem leucis, infraque Calecutum quindecim: medio pene spatio Goam inter, et Commorini fines. Plana admodum regio hybernis imbribus ita redundans, vt interdum cubiti altitudinem aqua superet, nec tamen insalubris. Pingue solum, orizae ferax, atque palmarum: quanquam paruo, tenuique vtantur incolae victu, culru nullo, cum Aethiopum more vmbilico tenus nudi ambulent. Varia, vt reliqua ferme in India, apud eos hominum genera. Sed Nayres, qui inter eos nominantur, ceteris honore praestant, bello, et armis apprime dediti. Sequuntur Brachmanes in honore proximi suspstitionum magistri. Latomi vero Fabri, et id genus opifices adeo nullo in pretio, numeroque sunt; vt pro seruis, mancipijsque ducantur, cuiuis iniuriae, vexationique propositi. Horum Rex, armis nobilis, magni animi vir, magnaeque etiam apud finitimos autoritatis, fratrem habebat aetate quidem superiorem, imperandi vero prudentia longe minorem. Quae causa fuit, vt illo a gubernaculis regni repulso, ad hunc regius delatus sit honor. Qui quamuis esset e Brachmanum disciplina, tamen iam inde a puero propensus admodum in Lusitanos fuit: eorumque assiduo vsu, crebrisque de religione sermonibus, sensim exarsit ad baptismum. Deinde a Praefecto, Vicarioque Cialensis Arcis, Cosmoque Annio qui e praecipuis autoribus Collegij Goani fuit, notitia aliqua Christianae legis accepta, baptismo initiatur, et Ioannes est appellatus. Paulo post vxor quoque salutis aqua perfunditur. itemque e Cialensis regni Praefectis vnus, et [Note: 105 Ad Regem Tanoris Gomius mittitur: et conatur, cum iam Christianus esset, ab professione Ethnici cultus abducere.] e Dynastis alter. Vt autem pleniore notitia susceptae religionis imbueretur, ex Apostolis vnum (sic enim et ipse Societatis homines, quorum in ea propaganda studium celebrari cognouerat, appellabat) Goano ab Episcopo per literas postulauit. Verum haec, ne quis grauior populorum motus existeret, in occulto fiebant. Consilium quippe Regis erat prius Nayres regni sui proceres, quos multitudo reliqua imitaretur ad eandem religionem adducere, quam se Christianum publice profiteri. Itaque cum ad eum Gomius venit, domi quidem Christianum, foris Brachmanem reperit. Nam et Christi, quem colebat, in cruce fixi abditam in sinu fouebat effigiem, et tamen trina fila Brachmanicae superstitionis insignia, palam e ceruice gestabat: nec ab Idolorum fanorumque externo cultu, ceterisque superstitionis ritibus abhorrebat. Ea simulatio Gomium vehementer offendit, praesertim quod eum talibus conditionibus initiatum esse cognouerat. Net tamen sibi defuit, quominus Regem ipsum, quantam susciperet maculam admoneret, rogaretque, vt palam, et libere Christum, quem induerat, fateretur. Rex tamen factum suum excusabat: et ingentes rerum motus, regnique iacturam, si nouam suis religionem obtruderet, obtendebat, bello praesertim vrgente, quod cum finitimis populis, Dynastisque gerebat. Gomius, quo plures ei recusandi causas adimeret, conciliandae pacis onus vltro suscepit, nec dubitauit ad eos se conferre Dynastas, quibuscum bellum erat, et pacis gratia passuum millia ferme nongenta pedibus concursare. Haud irritus cursus fuit, optatam statuit inter eos Principes, ingenti partium approbatione, concordiam. Deinde ad Regem redit, et rursus instat, et vrget, vt euolutus illis dissimulationis integumentis, [Note: 106 Rex ipse proficisci Goam statuit.] pro Christiano se gerat, Brachmanicasque deponat e collo lineas. Rex cum datis conditionibus se defenderet, Gomium audiendum in praesentia non putauit: Goamque vltro adire, partim cum Episcopo, ac Praetore ea de re colloquendi, partim adstringendae cum Lusitanis amicitiae causa, constituit. Nec dissuasorem sui consilij Gomium habuit: qui ad amplificationem, et dignitatem Christianae religionis pertinere arbitrabatur, si talis, tantusque Rex eo se conferret, vbi fidem suam publice testaretur. Sed monendum per literas Praetorem censuit Georgium Capralem, qui Garziae Sa vita functo, e regio codicillo successerat, quo loco apud hunc Regem Christiana res esset, qui suorum metu non modo religionem, quam susceperat, occultaret; sed graui Dei cum offensione, superstitionem quam abiecerat, simularet. Dat igitur Rex ipse literas, et ad Episcopum, et ad Praetorem sui aduentus, consilijque nuncias. Quibus ad vrbem [Note: 107 Deliberatur num, vt Christianus excipiendus sit.] allatis, exquiri subito coeptum, quod affuturo propediem Regi genus honoris habendum esset. Ambigebat Praetor, vtrum qui apud suos non dum palam superstitiones
exuerat, neque pro Christiano se gereret, eum Goae pro Christiano accipi, et tractari oporteret. Itaque consilio habito, cum alij aliud rogati censerent, negauit Episcopus neophyto Regi patrium in praesentia cultum, et suspensa de collo fila brachmanica vitio verti, aut fraudi esse debere. Iosephum quoque ab Arimathia, quem iustum sacra testetur Historia, itemque Nicodemum, et Gamalielem spectata fide, et probitate viros occultos Christi fuisse discipulos. Sebastianum quoque Diocletiano percarum, ducemque primae cohortis Christianis sacris initiatum, militari tamen ornatu, ne a ceteris internosci posset, custodias dissimulanter obire, et Martyribus animos addere fuisse solitum, quoad [Note: 108 Haud satis sapienter decernitur excipiendum tanquam Christianum.] sui indicandi tempus occasioque se dedit. Similiter huic etiam Regi tam pio, non dum maturis ad profitendam religionem rebus, concedendum aliquid spatij, dum Nayres, ac Proceres vitandae seditionis causa paulatim ab insita superstitione diuellat. Haec, et alia in hanc sententiam, studio magis regiae salutis adductus, quam doctrinae iudicio, momentisque rationum pius Episcopus dixit. Quanquam enim interdum viri sancti dissimulato religionis ornatu, occulti esse voluerunt, quandiu eos, vel necessitatis articulus, vel casus aliquis aperiret: nunquam tamen eos vsos ad fallendum legimus, vel superstitionis symbolo, vel latebra falsitatis. Nam si licuit extra culpam dissimulare veritatem, non licuit sine scelere simulare mendacium. Nec aeque innoxij habendi sunt illi, a quibus simulatur impietas, atque ij, a quibus temporis causa dissimulatur, tegiturque religio. Vicit tamen Antistitis autoritas, et in eius sententiam ceteri omnes frequentes [Note: 109 Rex magnas difficultates superat, vt Goam tendat.] iere. Confestim igitur cum octo biremibus, idoneoque commeatu mittuntur, qui Regem aduehant. Quorum aduentu Rex admodum laetus ad profectionem extemplo se comparat. Circumstetere propinqui tum Regem, Proceres, praecipueque Brachmanes, eumque monere, et obsecrare, amicasque miscere minas, ne regnum sine causa deserat, et suum caput ignotae genti committat. Verum in sententia perseuerantem facta conspiratione, dispositisque circumquaque praesidijs in arcem includunt triplici muro circundatam. Is vero implorato Christi nomine, fascia, quam more gentis capiti obuolutam habebat, ceruinis cornibus alligata per vnum, et alterum murum cum ea, quam dixi Redemptoris Icone noctu delabitur: per tertium autem ceteris altiorem cum se dimittere pari facilitate non posset, ex editiore loco se librat, et capite, crureque altera laesis euadit ad litus. Inde ad stationem Lusitanorum aegre progressus, in ascensu scaphae tumentibus aquis pene submergitur. Consequuntur eum supplices sui, et cum lacrymis, [Note: 110 Quo ritu Goae exceptus, et habitus.] gemitibusque reuocant. Quos ille partim largitione, partim spe celeris reditus consolatus, Goam ire perrexit. Eius in vrbem ingressus ab Episcopo, atque Praetore regio prorsus exceptus est apparatu, ornatis vario peristromate vijs, qua incedendum erat, et prodeuntibus obuiam longo agmine eunctis ordinibus, clericisque, et sacris omnibus sodalitijs cum infulis, et insignibus religionum. Nihil praetermissum, quod vel ad cohonestandam regiam de more personam, vel ad colligandum arctius cum Christiana lege Neophytum pertinere videretur. Deinde Episcopo, Praetorique praesentibus Rex ipse per otium, theologisque nonnullis, quos eius rei causa nominatim vocare placuerat, totum suum de religione consilium exponit, testatus sibi nihil aeque in votis esse, atque vt suos populares, vicinosque Reges Christo conciliet: sed seruiendum esse tempori, nec quae corde nunc tacitus premat, subito expromendum. Malabaricam gentem suas amplecti, ac fauore, alienas horrere, et aduersari leges. Interea sibi Christum, eiusque praecepta penitus in medullis haerere: testesque eius rei Deum et conscientiam habere: simulque ad certamina, vbi res ferat, pro Christi nomine subeunda sacrosancto chrismate confirmari se postulat. Praetor, et Episcopus collaudata viri pietate, cum satius esse dicerent ad ceteros permouendos profiteri palam se esse Christianum, et ope diuina magis, quam humana prudentia, consilioque confidere, ille vero in sententia permaneret, magna rursus pericula, motusque praetexens, aduersus eum vltra niti nec Episcopo, nec Praetori visum: seorsim tamen confirmationis sacramentum enixe petenti minime denegandum. Decem ferme dies non sine magnis Praetoris sumptibus Goaesubstitit, et quidem in perpetuis spectaculorum voluptatibus, apparatissimis ludis, ceteri vt Indiae Reges intelligerent quam soliciti de illorum salute, commodoque sint Christiani, qui sua tam benigne in eos ornandos, honestandosque profundant. Ea inter gaudia Rex domesticorum reuocatus Epistolis, discedendi veniam petijt: cuius item discessus omni honoris,
officijque genere, omni munerum amplitudine, dignitateque cultus est. Multum ei bombicinae vestis, multum Gossipinae famulis largitus est Praetor, vt multo quam [Note: 111 Rex Tanoris non praestat promissa Religionis Christianae profitendae, et propagandae.] ante Lusitanis amicior, obstrictiorque discesserit. Verum domum reuectus promissa non praestitit: nec bonis initijs reliqua consenserunt: vt suspicionem nonnullis fecerit totam eam conuersionem captandae Lusitanorum gratiae ab lese fictam: eademque de causa piscatoribus infimo hominum generi seuere edictum, vt Christiana sacra capesserent. Crius tamen etsi non is fuit, qui sperabatur euentus, praetereundus certe a nobis silentio non fuit: vt intelligatur, et quam non facilis externis probitatis notis habenda sit fides, et quam considerata tarditate nostra Principibus impertienda sint sacra. Nam quo celsiore constituti sunt loco, eo maiore probro Christianae sunt legi, si ea contempta atque abiecta ad pristinas reuoluantur insanias. Goam ergo renauigans Gomius [Note: 112 Antonij Criminalis Vita, et Martyrium.] ex itinere Societatis domicilio Cocinensi aliquod initium autoritate Praetoris dedit. Feliciot longe fuit Antonius Criminalis, qui post haustos Christi causa toto quadriennio in Commorino promontorio labores, dum Christi gregem a lupis solicitus arcet, et Ethnicorum furore defendit, ab ijs crudeliter est necatus, felicissimus huius Societatis miniraae Protomartyr. Erat is Italus bono loco natus, Sisa ex oppido haud Panna procul: qui cum florem Deo consecrasset aetatis in Societate IESV, anno huius seculi altero et quadragesimo, vt supra demonstratum est, in Lusitaniam mittitur ab Ignatio: deinde cum duobus socijs pergit in Indiam, et Parauanae Ecclesiae a Xauerio praesicitur, omnium, qui de socijs in ea laborabant, moderator, ac rector. Hic inter assidua bella finitimorum Regum, summoque in odio sacerdotum Idolorum et Mahometicae impietatis, aduersante insuper egestate, et rerum omnium inopia, multas, ac magnas propter Christum, et Euangelium molestias tulit, multa incommoda tolerauit. Accedebat interior, ac priuata exercitatio virtutis; quae tot a Deo suppeditatis occasionibus non contenta, nouam semper sibi ipsa patientiae materiam, nouas cruces excogitabat. Terra ei cubile erat, tenuis admodum cibus, breuis somnus. Totam illam Commorini [Note: 113] Oram, ducenta amplius passuum millia pede nudo, singulis mensibus concursabat. Tantum vero tot inter aerumnas, atque labores cum diuinitate commercium: vt quotidie genibus flexis tricies eoque amplius (Nam quidam quadragies prodiderunt) oraret. Qui dum ad Vada Remanacoris, (is aurem Christianorum locus in septentrionem erat vltimus) populis erudiendis insudat; Brachmanae haud a Regno Narsingano procul a Lusitanis militibus lacessiti, et varijs affecti contumelijs Badagas vicinos populos commouerunt, vt suas vlciscerentur iniurias: nec diutius patriae religionis Antistites, sacerdotesque Deorum, peregrinis, ac profanis hominibus paterentur esse ludibrio. Quorum illi querelis, ac vocibus incitati, certis de more significationibus iuuentutem ad arma vocant. Millia ferme sex momento conueniunt, et ad Remanacorem agmine infesto contendunt. Res minime dubios, aut ancipites exitus habitura videbatur. Pagus nullo, aut perexiguo munimento septus ad incursum patebat. Incolae minime feroces ingenio, et super insitam lenitatem, piscando, natandoque magis, quam bello, aut armis exercitati. In Lusitanis tantum erat spes qui tamen ipsi quadraginta numerum, vix explebant, cum ab alijs rebus, atque praesidijs, tum a tormentario puluere imparati, quo vel pauci magna barbarorum examina in fugam agere consueuerant. Nota haec [Note: 114] Narsinganis per occultos exploratores, et delatores erant: eoque maiore fiducia, et impetu ferebantur ad praedam. Aduentu hostis cognito Criminalis, praecipitante iam die, Praesidij praefectum Ioannem Fernandum Corream ad pacem duris in rebus petendam hortatur. Sed cum ea frustra tentaretur, Templum, vbi rem diuinam mane peregerat, rursus ingressus, tenellum gregem Pastori Christo commendat: tum de ipsorum magis, quam de sua incolumitate solicitus ad portum accurrit. Iam iamque adesse nunciabatur hostis, cum alij protinus in auia fugam arripere: alij domo raptim elatis, quae quisque poterat, occupare lintres, vel vbi in ijs locus non esset, ad ipsas in salo stantes adnare naues: alij deficiente consilio, incerti quid agerent hac illac errabundi cursare. Mulierum in primis triste spectaculum; quae paruulos complexae liberos, opemque implorantes a viris cuncta lamentis, gemitibusque complebant. Antonius certatim offerentibus illi scapham Christianis, atque vt praesenti exitio subtraheret sese etiam, atque etiam obtestantibus, imbellem, et opportunam iniuriae turbam summa ope instat imponere,
non modo vt corpora, sed muito magis, vt animos eorum defenderet, quos metuebat, ne, si venirent impiorum in potestatem, amittendae sanctae fidei discrimen subirent. Inter haec Badagae nulla pacis mentione ad aures admissa, irarum, et cupiditatis pleni sine certamine irrumpunt. Lusitanos trepide molientes a terra telis eminus impetunt, lanceisque multi, plerique sagittis. Complures etiam nuper allatis ad eos ferreis instructi [Note: 115] fistulis aderant: quibus licet non dum ita perite vterentur, tamen haud semper in irritum plumbea tela mittebant. Icti Lusitani periexe postmodum sex. Antonius, dum suimet oblitus, pergit fidelis custos Christi gregi consulere, comitem suum, et interpretem eximia probitate virum occidi circa se videt. Ad eius casum illico manibus, oculisque defixis in caelum, genibus autem in terram, neci fortiter sese offert. Expectantem eo orantis habitu mortem acies prima, vt reor, reuerita, intactum praeterit, pileo tantum erepto. Mox plures ex hostibus irruunt, sublatumque de genu eadem oris, animique tranquillitate precantem velut interfecturi, pariter et ipsi dimittunt: adeo vel ipsi barbari speciem illam verentur orantis. Non eadem fuit ceteris reuerentia. Saracenus e tertia turma furore amens, sinistrum latus hasta transfigit. Alij manus vestimentis inijciunt, vt ea detrahant, quos saucius iam grauiter Pater suis manibus vltro iuuit: et ne quid prorsus hinc auferret verae paupertatis amicus, interiorem quoque subuculam sanguine stillantem exuit, barbarisque concessit. Ita nudus, vulneratusque dum pergit in aedem ab alio rursus hasta confoditur: quo accepto vulnere procumbit in preces, extractoque telo, quod altius inhaeserat, in templum iterum pergit; cum a tergo strepitum insectantium audiens, tanquam timens inhonesto contingi vulnere, obuertit se hosti, et et obuio pectore Badagae irruentis lanceam excipit. Qua in plaga dum se more suo rursus sternit ad preces, quartam super humerum accipit, et lapsus moribundus in terram [Note: 116] impie a barbaris iugulatur: ij lacerum ac cruentum caput, madentemque cruore subuculam ad ostentationem ex alto suspendunt. Inde ad praedam versi, magno foeminarum, puerorumque abducto numero ad agendas pro bene re gesta simulacro gratias, cum tripudijs, et laeto cantu discedunt. Beati Martyris truncum tenui cespite a superstitibus incolis in summa tellure contectum Lusitani deinceps altius effossa humo, cum lacrymis condidere. Vir fuit insigni morum sanctitate digius tali vitae clausula, tali palma: minime vulgari consilio, et vsu rerum, mira corporis, animique patientia; ea vero comitate, ac fide, vt eum in suis controuersijs, ac litibus, iudicem sibi omnes, et arbitrum caperent. Quibus, alijsque egregijs animi bonis, ac virtutibus praeditus, eo erat apud Xauerium loco, vt eum adhuc viuum sanctum appellare, praesertim cum ad Ignatium scriberet, non dubitaret. Omninoque eius similes ex Europa socios in eas terras expeteret, Henricus quoque Henricius negabat parem in quopiam a se obedientiae perfectionem, tantamque mundi ac rerum caducarum despicientiam perspectam esse. Eximiam vero eius caritatem, et animi magnitudinem testabatur Ribadeneira sibi in itinere, quo pariter Auenionem vsque Roma contenderunt; dum ipse Parisios, Antonius Olisipponem peteret, vsu compertam. Nam ille ferendis sarcinulis socios subleuabat, ille in occurrentibus fluuijs vadum primus tentabat, comitesque imbecilliores impositos humeris traijciebat, ille demum cunctis obsequijs in hospitijs, vijsque seduli et serui, et Patris partes obibat. Denique quoniam bonus cordis thesaurus oratione depromitur, adscribamus quam superiore anno ad B. Ignatium, cum ab eo cognouit se inter spirituales Coadiutores receptum, latinam epistolam dedit his verbis.
Tuae humanitati (Venerabilis Pater) me indignum Societatis Coadiutorem benigne placuit admittere: qua in re dabo operam pro viribus, vt tuis votis respondeam, quod quidem Domino Iesu Christo praestante, spero facturum. Non ideo ad hoc munus me idoneum iudico: nam longe me ad tanti muneris functionem distare reperio: nihilominus sicuti tibi visum est, ita censeo me ad vnguem obtemperaturum. Non solum autem Coadiutorem, sed et omnium bonorum, atque meritorum Societatis participem facis,
insuper omnibus facultatibus, gratijs, autoritateque non secus ac Professis, vti libere concedis. Praeterea doces me, Pater, haec omnia ad aedificationem, non ad destructionem concessa: quod mihi proculdubio vbique terrarum in eodem Domino Iesu Christo persuasi sequuturum. Et, vt melius progrediar, et si alias Romae carissimo in Christo Domino Petro Laudensi vota Paupertatis, et Castitatis, atque Obedientiae, tibi danda reliqui: licetque alibi idem pluries vouerim, scias velim me non solum Praeposito, et Professis, Coadiutoribusque siue cooperatoribus, sed cuicumque Societatis nomine existenti, etiam seruo, perpetuo astrictum esse. Quod attinet ad illa septem, in quorum vnum si quis incidisset, ad Societatem non admitteretur, laudetur Dominus noster Iesus Christus, qui me ab illis protexit, et eripuit. Reliquum est, vt obtenta facultate a Magistro Francisco, quibusue expedierit, gratijs illis in Domino vtar. Nam absque illa omnino abstinendum esse duxi, perinde ac si haec ad me nunquam peruenissent. Interim Domino Deo optimo, maximoque gratias agam, ipsum precabor, vt omnes nos ad caelestem Hierusalem peruenire concedat. Ex istis regionibus Indiae, Commorini caput appellatis die quarto Decembris millesimo quingentesimo quadragesimo octauo.
[Note: 117 Henricus Henricius pro Criminali Socijs Commorinensibus praeest.] Hoc igitur sancto viro in gaudia aeterna transcripto, Patres, qui in ea Ora versabantur, in interfecti locum ducem sibi, ac Praepositum elegerunt Henricum Henricium praestanti probitate virum, et Malabarici sermonis gnarum: cuius et praecepta, quo facilius edisceretur, in artem redegit. Eo duce, ac moderatore eadem sociorum in animas studia, et officia flagrabant: ijs autoribus instituta est inter Neophytos sacra confessio, plurimi [Note: 118 Iusiurandi quanta vis apud Indos.] boni procreatrix, ac parens: emendati ex ea mores, aucta religio, excitatus cultus caeremoniarum, et singularis quaedam pietas Christianos in ritus. Ac templorum quidem tanta apud eos veneratio erat, vt, cum quid litium inter Lusitanos, et Indos, Ethnicos, et Neophytos oriretur, ad eas tollendas, finiendasque Neophyti perductos in templum Ethnicos ad iusiurandum adigerent. Vt autem quanta sit iurisiurandi religio Deus etiam Barbaris declararet, immissis interdum morbis repetebat a peierantibus poenas, quibus illi territi, aere se alieno primo quoque tempore liberabant. Eadem impulsi religione Neophyti, plurimum habebant Patribus honoris, ac reuerentiae: tantum vero fidei; vt ad eos in templum aegros, et varijs affectos morbis medicinae causa deferrent: qui si deferri morbi graiutate non possent, Patres ad se vocabant, vt prece adhibita luem [Note: 119 Nicolai Lancillotti opera Colani.] pellerent. Saepeque vsu venit, vt ab aduentu, salutationeque Christi famulorum lues omnis abscederet. Tanta erat eorum pietas, et tam accensa fides. Colani in aggregandos ad Christum Ethnicos, informandosque Lusitanorum mores Nicolaus Lancillottus gemino cum socio incumbebat. Puerorum etiam in ea vrbe Collegium indigenis excitauit: [Note: 120 Cypriani Meliaporae, Melchioris Consaluij Bazaini, Malacae Francisci Petrij.] quos et ipse docendos, instituendosque suscepit. Eandem Ethnicis, Christianaeque rei nauabat operam Meliaporae Cyprianus; eandem Bazaini Melchior Consaluius, gemino item adiuncto socio. Denique eandem cum socijs totidem Malacae Franciscus Petrius. Bazaini cum superiore anno Consaluius ad Seminarium regendum esset admissus, quod (vt in loco demonstrauimus) Franciscani ante Patres administrarant, Praetor, quo plura fierent religionis propugnacula, hoc anno bifariam Seminarij prouentibus vna cum procurationis onere distributis, suam vtrique partem dedit, Franciscano vnam, Melchiori alteram: et huic insuper aream, domumque aureis mille quingentis in opus, ac primordia Collegij, quod inchoari statim iussit, nummis aureis attributis in annos singulos octingentis. Ea pecunia cum esset vberior, quam paucorum postularet egestas, Patres, ne animorum modo, verum etiam corporum saluti prospicerent, quod ex sua frugalitate, ac parsimonia superabat in Christi pauperes deriuabant. Collegio iam nato IESV nomen est inditum: continuoque ex eo fructus, qui optabatur, effloruit. Tum proles imbecilla e gremio auulsa parentum, et praeceptionibus disciplinae Christianae, et primis literarum apicibus imbui coepta; vt eos non ore modo, verum etiam stylo exprimere, et atramento perdisceret. In Amboino Nunnus Riberius multis, ac magnis pro Christo laboribus functus, ad extremum (vt constans fuit opinio) a Saracenis veneno insidiose parato diem vltimum clausit. Tentarunt illi quidem iam antea circumiectis ignibus virum exurere domi suae: sed cum haec fraus ex sententia non cessisset, tentarunt eam, quam dixi, veneni, pretio etiam interfectori proposito, si subsecuta nex esset. Festo igitur die Assumptae in caelum Deiparae Virgini, quo die mane cum singulari quodam
gestientis animi sensu sacrisicauerat, virus latenter infusum secundum cibum vim suam prodidit: quod vbi permanauit in venas, et tota viscera permeauit gignere ingentes aestus, et febres coepit, tetrosque stomachi dolores ciere. Exinde Nunnus sensim confici, et contabescere in horas, donec septimo tandem die, depastis exitiali peste praecordijs, viribusque consumptis extinguitur. Vir fuit vnus de praecipuis Patribus Societatis [Note: 123 Sancti eius labores.] nostrae, qui singularis patientiae, solicitaeque caritatis in proximos in ijs locis documenta reliquerit. Sesquianni spatio, (tantundem enim in ijs partibus est moratus) duo amplius hominum millia aquis salutaribus expiauit. Naufragium semel, atque iterum fecit proposita ante oculos semper morte, tot inter odia, et capitales hostes Christiani nominis. Sustentabat herbarum radicibus, orizae pusillo corpusculum suum. Contra vero tanto in egenos, afflictosque Christianos commouebatur affectu, vt, cum nihil esset, vnde eis opem ferret, saepe vestes sibi ipse detraheret, quibus eos seminudos, aut scrutis obuolutos inuolueret. Interdumque cum ad eum mendici venissent subsidij aliquid petituri, Nunnus incredibili quadam miseratione tactus, quicquid pene gerebat vestium protinus exuit, et eorum egestati diuisit, vt mox vnde se tegeret, non haberet. Supremo vitae suae die, cum per absumptas veneno vires ingredi ad tuendos de more homines suis pedibus nusquam posset, gestari ab alijs per Christianorum loca se voluit, Ioannemque imitatus Apostolum, piorum inter manus conuisebat Ecclesias, et saluberrimis monitis tum vniuersos, tum singulos confirmabat. Has inter curas, atque labores deficiente iam vita spe plenus, atque fiducia, cum suspensi in patibulo Domini [Note: 124 Res Ternatinae.] complexus esset effigiem, laetus ex his tenebris in illam lucem excessit. Elatus est Christi Martyr in eam aedem, quam ipse Dei Matri magno labore construxit non sine magna sanctitatis opinione, cultuque bonorum. Ternate in insula Molucarum, vti diximus, celeberrima Ioanne Beira valetudinario vna cum fratre laico Nicolao Nunnio, rem Christianam curante, ingens amplificandae religionis spes affulsit. Venerat ad Lusitanorum arcem Rex Ternatinus, cuius et in Christianos propensionem, et consilium tradendi ex suis liberis vnius ad fontem supra memorauimus. Is nunc promissi memor cum Beira, Arcisque Praefecto de hoc ipso sedulus egit: testatus ad Lusitaniae quoque Regem, et Indiae Praetorem ea de re literas se daturum; cupereque vt et ipsi suas ad eos literas vna coniungerent, quo facilius ad conditiones, quas ipse postularet, illi descenderent. Res eo loci venerat, vt minimum natu filium Societatis in disciplinam Goam mittere in animo haberet. Sed cum eo anno nauigatio conquiesceret, consilium distulit in insequentem annum, quo nobiles alios adolescentulos cum filio se missurum pollicebatur. Et spes erat etiam de filij natu maximi conuersione. Beira per eam occasionem haud immemor quanta Regi cum Xauerio amicitiae necessitudo fuisset, petiuit ab eo Xauerij nomine, vt ad instituendos indigenas Christiana lege puerulos bona quaedam attribueret: cuius Rex petitioni concessit, et potestatem insuper fecit, non modo vt indigenae, verum etiam vt aduenae, ac peregrini, qui Christiana sacra capesserent, ijs fructibus alerentur, quorum procurationem penes Societatem esse voluit, vel si eam Societas recusaret, penes Sodalitium Misericordiae: domum etiam adiunxit nuper aedisicatam cum [Note: 125 Io. Beirae pro Christo ingentes aerumnae.] potestate commodiorem in locum transferendi Collegij, si commodior esset inuentus. Itaque nobiles adolescentes aliquot in id Collegium cum suis recepti famulis, regia iam liberalitate vti coeperant; et spem celeris frugis, copiosaeque dabant. Sed de Beira, cuius tam praesens conatibus, ac laboribus Deus aderat, illud ipsum pene commemorari posset, quod de suis laboribus, ac periculis commemorat Paulus, Nam et is Mauricas inter Insulas, atque Ternatem ter naufragium fecit: totoque biduo cum vndis in alto luctatus, nandi, vrinandique imperitus ex arrepta tabula ieiunio, frigidoque ventre suspensus haesit. Nec pauciora excepit terra, quam mari discrimina, modo venditus Saracenis, ac Barbaris a desertoribus Christianae fidei, modo illis persequentibus actus in fugam, et in nemora, syluasque compulsus, quarum latebris dies complures sine vllo commeatu, ciboque se contexit. Quoties in eius caedem expediti mucrones? quoties eius vitae parata venena, collocatae insidiae, conflata pericula sunt? Quoties stimulatus est fame, Solis vstus ardoribus, varijsque morbis excruciatus, omni humano medicorum, pharmacorumque destitutus praesidio? Sed admonere Deus tantorum Patrum robore, ac patientia nos voluit, quantos animos geramus oporteat, quantam ex ipso virtutem induamus,
[Note: 126 Armuziae situs, et mores.] cum terras illas disiunctissimas pro eius nominis gloria peragrare, et eas colere toto pectore concupiscimus. Egregia vero Gasparis Berzaei Armuziae opera longe vtilis fuit. Ea est Vrbs emporio in primis nobilis, quae et regno nomen dedit, et modicae in qua sita est, Insulae ad ostium sinus Persici: quam insulam Gerum suo vocant nomine. Finitimas habet Prouincias nobilissimas duas a Septentrione Persidem, a Meridie versus Occidentem Felicem, quam vocant, Arabiam, Mauris vtramque refertam. Regni caput vbi Turcarum sedes est, Bazoia dicitur. Sed in vrbe ipsa Armuzia Rex habitat, olim potentissimus, nunc stipendiarius Lusitani Regis, haud Babilone procul, quam Baged hodie nominant: ab Goa vero leucis abest amplius quadringentis. Huc Xauerius cum Gasparem destinaret, cuius spectatam iam virtutem habebat, eumque ardorem fidei, et studium animorum, vt Armuziani regni finibus contineri, quin ad mortem, ac supplicia pro Christi nomine subeunda se in medios Persas, et Turcas immitteret, minime posse videretur, in ipso suo discessu plane vetuit, imposito, religiosae obedientiae praecepto, suo iniussu ex Insula Armuziae pedem ad triennium efferre: multaque alia documenta addidit, quibus ille in ea Prouincia se regeret. Raimundo igitur Pereria comite [Note: 127 Nauigatio Gasparis Armuziana perutilis Vectoribus.] nauim conscendit, qua cum Christianis Saraceni pariter, et Iudaei, compluresque Ethnici vehebantur. In ea nauigatione, quae bimestris fuit, suam pristinam cunctos adiuuandi consuetudinem tenuit. Quotidie sexus vtriusque mancipijs, et puerorum turbae Christianae fidei rudimenta tradebat. Sub noctem litanias decantabat. Sabbato Caeli Reginam, Matrem misericordiae saluere salutationis vsitata formula in communi iubebat. Dominicis vero diebus ad naualem turbam verba faciebat. Inciderant in eos dies hebdomadae sacrosanctae mysteria, quibus hortante Gaspare magnus ad confitenda peccata concursus est factus: plurimi etiam partim studio luendi poenas, partim aliquid perpetiendi cum Christo, palam se verberibus male mulctarunt. Sexta vero eiusdem hebdomadae feria, puerorum sese caedentium agmen Gaspar instruxit, totoque nauigio admirabili Maurorum, Ethnicorumque spectaculo circumduxit. Itaque non defuerunt ex [Note: 128 Mascatum ex itinere iuuat.] his, qui deserta perfidia, Christi fidem ceteris religionibus anteferrent. Tanti sunt vel apud barbaros verae pietatis exempla. Mascatum deinde Arabiae Felicis Oppidum Gaspar delatus, complures ibi reperit Lusitanos desertores, et exules, qui tanquam ad Asylum in ea loca persugerant. Descensione facta, semel atque iterum de Christiani hominis officio coram eius orae Praefecto, alijsque praeterea compluribus sub vmbraculo auscultantibus pro concione disseruit. Vbi perorauit plurimi ad confessionis Sacramentum, quo decimum, duodecimumve iam annum caruerant, accesserunt: quorum vt necessitati, studijsque seruiret, diem amplius vnum, Praefecti, populique rogatu in eo ipso loco nauis substitit, A Mascato prouectus Armuziam, haud a portu procul obuios habuit in duabus cymbis officij causa Vicarium Episcopi cum vniuerso Clero, et Armuziani Regis oeconomum cum largo, lautoque commeatu: a quibus perhumaniter exceptus ad [Note: 129 Armuziam aduectrus ad Nosocomium diuertit.] Arcis Lusitanae. Praefectum Emmanuelem de Lima honesto cum comitatu deducitur. Ibi cum inter sese Praefectus, et Vicarius de hospitalitate certarent, et Gasparem apud se vterque retinere percuperet, facile eam controuersiam Gaspar ipse diremit, ad publicum valetudinarium suo more diuertens, obstupescente Praefecto tanta hominis summissione, atque modestia: qui Patri confestim iussit apud aegrotos aediculam extrui, cum pergula more gentis, vbi per aestiuos calores vulgo omnes nocturnis temporibus somnum capiunt. [Note: 130 Armuziae sterilitas et calores maximi.] Est enim Armuzia nulla dote nisi commercij opportunitate nobilis: regio infelix, sterilisque. Nullus in arido, sitientique solo dulcis aquae fons, nullae ad opacandum arbores, nihil tota insula ferme seritur, telluris humorem absumente vi salis, cuius passim natiui montes existunt: caesique subinde renascuntur, tantae acrimoniae, vt quicquid eo aspersum fuerit, tandem exedat, atque conficiat. Sulphurata praeterea multis locis tellus identidem flammas euomit: Auorumque memoria tota Insula septem ipsos annos arsisse fertur: cui fidem afferunt steriles montium vertices ab omnibus nudi virgultis, et ad instar excocti lapidis rufi, cinereique coloris. Nullas quoque fert ea insula volucres, nullum bestiarum genus, siue cicurum, siue ferarum. Sed cunctis non modo ad cibum verum etiam ad potum rebus inuectis, et importatis vtitur. Accedunt calores intolerabiles, ac longe quam sub aequinoctiali linea grauiores: cuius aestus causam in exhalationes calidas, siccasque referunt, quae ex salso, sulphuratoque solo vaporent. Itaque per aestatem
quibusdam in nauiculis, puluillo capiti subiecto, vultu tantum extante interdiu, noctuque aqua mersi vulgo homines iacent. Salubris tamen corporibus ea regio est: neque [Note: 131 Et mores coruptissimi.] vllus in ea morbus admodum diuturnus ob plurimum sudorem fortasse, qui ex artubus perpetuo fluit: quo cum noxius etiam humor egeritur. Quamuis autem sterilitate infamis Insula sit, loci tamen, situsque opportunitas, quod Persici sinus ostium obsideat, qua totius ferme orientis mercimonia commeant, Armuziam Vrbem in admirabilem celebritatem, frequentiamque perduxit, Iudaeis, Mahometanis, Abassinis, Armaenis Georgianis, alijsque plurimarum nationum, sectarumque Ethnicis, Christianisque permixtis mercaturae causa confluentibus. Nec minor in ea scelerum, quam hominum, Nationumque colluuies: summa diuini, humanique iuris ignorantia, impiae superstitiones, contractus nefarij, incaesti, vagique concubitus, fidelium cum infidelibus infanda connubia: ex quo siebat, vt Christiana proles a matribus educata in impios aliarum gentium ritus, moresque transiret. Ad hanc igitur vrbem non minus vitijs, quam diuitijs [Note: 132 Terraemotus ad Gasparis aduentum.] nobilem delatus Gaspar, simul in eam pedem intulit, quasi ad aduentum eius, vt j multi interpretati sunt, Satanas expauesceret, veritus ne diuturno eius Insulae dominatu spoliaretur, insolitis, horrendisque motibus tota contremuit. Qui tremor cum ad plures dies continuasset, incredibili omnes formidine, pauoreque perculit. Cuius occasione vsus inter concionandum peropportune diuinus Praeco admirabili spiritus vehementia, [Note: 133 Conciliat sibi primos vrbis.] terribilique caelestis irae denunciatione sacrilegam promiscuarum nuptiarum consuetudinem, peccandique licentiam, magna ex parte discussit. Principio autem Praefecti, Optimatumque voluntates sibi conciliare aggressus, breuiter perfecit humanitate, submissione, prudentia, vt omnium nemo illis esset acceptior, nemo carior, idemque ad omnia publica, priuataque consilia adhiberetut. Praefectus vero, vbi totius anteactae vitae peccata Gaspari semel aperuit, parentis eum deinceps numero semper habuit; omniaque ex eius potissimum praeceptis, consilioque gessit, et correcta viuendi ratione ceteris vniuersis diuini honoris studio, liberalitate in pauperes, et pietatis officio praeluxit, Per hos maxime viros de statu emporij, et generibus negotiorum, deque hominum [Note: 134 Catechesis, et piae cantiones perutiles.] moribus probe Gaspar edoctus, neglectum, incultumque iam pridem per operarum incuriam agrum a vepribus, dumetisque purgare, quantum in ipso fuit, institui In tanta igitur errorum, nationumque colluuie nullius salutem negligendam ratus, quo pluribus vnus ipse sufficeret, spatia temporis certa ratione dispensat. Quotidie pomeridianis temporibus pueris, Neophytisque, necnon sexus vtriusque mancipijs vicatim aere campano coactis catechismum exponere, tanto reliqui vulgi, multitudinisque concursu; vt eos saepe aedes ipsa non caperet. Nec ijs modo Christianas praeceptiones, atque mysteria, solennesque precandi formulas edisserere; sed diuinarum etiam laudum cantica certis contenta numeris ita tradere, vt ijs mirum in modum allecti homines profanas sensim cantiones, lasciuasque dediscerent, et castissimo versu monitisque saluberrimis dies noctesque omnia vndique personarent, eo etiam nomine gestiente Gaspare, quod insumpti olim a se in canendi arte labores bono animarum, et diuinae gloriae inseruirent. Res eo processit; vt easdem Mauri praeceptiones, ac monita, perinde ac Christiani passim canerent. Simul etiam quotidianae singulorum vitae custodes Pater adhibuit, qui ad se quae quisque peccaret, cuncta deferrent: propositisque praemijs, ac poenis, pudici paulatim, ac probi mores in vulgus inducti, Eadem illa rudimenta, legesque serui mox heris, Filij parentibus, Christiani pueri Mahometanis aequalibus alijsque priuatim edebant, vt eos ad Christum omni arte pellicerent. Iam vero ceterorum [Note: 135 Res gestae in opem Christianorum.] quoque salutem curare Gaspar aggressus, hebdomadae dies ita distribuit, vt secundam quamque feriam Ethnicis, sextam Mahometanis, Sabbatum Hebraeis, quoniam sectae illae hos maxime festos obseruant dies, festos obseruant dies, reliquos autem Christianis; quorum potissimum gratia in ea loca venisset, attribueret, atque dicaret. Ergo et aegrotis in Nosocomio, quoad licebat sedulus aderat, et custodias frequenter adibat. Conciones vero Dominicis diebus habebat tanto omnium ordinum aetatumque concursu loca certatim occupantium, vti pene ante lucem templum auditoribus oppleretur. Earum vero fructus haud exiguus. Cum enim multi nitrum, ferrum, et cetera metalla, veritasque merces alias ad Mahometanos inferrent, quod Pontificium anathema contra id facinus in Coena Domini intorqueri
[Note: 136 Coercita intemperantia.] solitum, vel penitus ignorarent, vel proterue contemnerent, docti quanto id reipublicae damno, et animorum piaculo fieret, a quaestu plerique sacrilego destitere: et pro ea potestate, quam Gaspar habebat, in gratiam cum Ecclesia restituti. Plurimi a scortis, et nefario pellicatu diuulsi. Sacerdos honoratus, ac locuples duarum concubinarum amoribus irretitus, ex quibus etiam liberos susceperat, salutaria omnia sui Praesulis monita respuebat: is et a Gaspare priuatim admonitus admonitionem videlicet illam permoleste tulit, verum cum speraret se aliqua ratione posse perficere, vt turpiter praeuaricaretur et monitor, missitare deinceps munera, et ad prandium inuitare, venientem domo tapetibus exornata, ramisque, ac reliquo omni humanitatis genere excipere: interim tamen ipse eodem in luto haerere, ijsdem in sordibus volutari. Quod cum Gaspar animaduerteret, fecit aliquando, vt pro concione in clericos generatim concubinarum amicos inueheretur. Sed, vt est suspicax male sibi conscia mens, cum se proprie ea concione perstrictum, sacerdos existimaret, dilapsa multitudine, sui similibus clericis, eademque notatis labe succinctus Gasparem adit, acrique oratione communem se contumeliam vlturos minitantur. Gaspar, quanquam nullius in ea re culpae sibi conscius, culpam tamen prouolutus ad pedes infimis precibus deprecatur: qua illi submissione placati nonnihil, mitigatique discedunt. Postridie cum ad audiendum sacerdos iterum Gasparem reuertisset, et is, qui Christiana modestia, non fegni metu; alienique impediendi sacrilegij, non sui defugiendi periculi pridie supplex acciderat, nihilo minore libertate eandem insectaretur intemperantiam, adeo est animo [Note: 137 Sublatae inimicitiae.] repente commotus, vt nullo modo a lacrymis, ac gemitibus tcmperaret. Dimissa concione, multis cum lacrymis humi stratus veniam eorum, quae pridie petulantius in Patrem iecerat, ab eo petit, collatisque in matrimonio concubinis, in virum alterum, et sui dissimillimum se conuertit. Eius exemplo laici complures admoniti concubinas et ipsi vel ab sese amandarunt, vel matrimonio sibi legitimo coniunxerunt, aut etiam dicta dote apud alios collocarunt. Inde cum ad tollendas controuersias, et extinguendas inimicitias, quae plurimae inter milites intercedebant, Gaspar animum adiecisset, monitis, et autoritate sua viros aliquot de principibus perpulit, vt mutuo iunctis inter se dextris, et offensionum venia vltro, citroque petita ad ipsas templi valuas magna populi [Note: 138 Et iniqua commercia.] frequentia redirent in gratiam. Conciliatis igitur inter se multorum animis dissidentium, teterrimam aliam humani generis pestem auaritiam, et foenebre malum aggreditur. Quo in genere tanta erat nonnullorum impudentia, vt aureorum mutuatione vix decem iteratis per annum vsuris integra semper sorte, seque, familiamque turpiter alerent. Ad haec tollenda scelera singulis Sabbatis de auaritiae peccato disputationes insigni cum fructu instituit. Nam qui prima luce ad argentarias tabernas protinus se conferre, atque ibi nullo recti, prauique discrimine foenus exercere consueuerant, iam intima religione tacti domo templum recta ad rem diuinam, inde forum ad sua negotia petebant. Ibi tanquam in Academia de Christiani mercatoris officio de iure mutui, de contrahendi permutandique legibus e Gasparis potissimum praeceptis, ac traditione quaerebant. Itaque male partae pecuniae restitutio plurima, vel in duplum iustis dominis [Note: 139 Ardor poenitentium] facta est, aut vbi illi non apparerent, in pios vsus. Et vt semel Dei caritas, ac gehennae formido auaritiae claustra perrupit, eleemosynae etiam collatae complures ad aureorum amplius septem millia: quibus et Nosocomij laxatae sunt aedes, et orbarum virginum pudicitiae, multorumque paupertati consultum. Opulenti praeterea mercatores suas omnes vltro rationes Gasparis ad arbitrium detulere, parati quicquid a se fraudatum esset, non pecunia modo, sed vbi satis ea non esset, etiam corporibus luere nec defuere, qui veterum peccatorum poenas, vt Deo penderent, Dominicis, festisque diebus [Note: 140 Ternae horae quietis nocturnae Gaspari, interdum tantum singulae.] ad templi fores celeberrimo populi conuentu sese publice verberarent. Confitentium porro numerus tantus erat, vt cum dies, ac noctes eis Gaspar adesset, vix interdum horae spatium ad necessariam corporis quietem, quae alioqui vel in otio summo trium fere horarum spatio finiebatur, eriperet. Et quoniam valentes, integrosque differre solitus, [Note: 141 Simulant quidam morbum, vt copiam Gasparis ad confessionem impetrent.] aegrotis potissimum, ac prostratis, qui cum periculo versabantur, operam dabat; plurimi Patris aures occupatas ab aegris, morborum simulatione captabant. Complures autem ex aegrotis, et imbecillibus, quorum de salute desperauerant medici, confessione rite obita, (vt sacramenti vim agnoscas) valetudinem mirabiliter recuperabant. Nec deerant nefarij
homines, atque sicarij, qui in raaxima scelerum enutriti licentia, atque impunitate dicta Gasparis flocci facerent, praesertim e militum numero, qui mutuis odijs, et inimicitijs impliciti dictitabant, malle se suas vltos iniurias in Tartarum trudi, quam vltiouis [Note: 142 Quosdam in scelere obstinatos diuina poena corripit.] omissa dulcedine in Caelum scandere. Quod hominum genus, vt etiam blasphemi, seditiosi, grassatores, et alijs huiusmodi cooperti flagitijs, quaecunque Gaspar sapienti ratione, optimoque exemplo constituebat, ea ipsi per summam licentiam disturbabant. Qui quidem omnes, vt oppido pellerentur, egit pro viribus cum Lusitano Praefecto Gaspar, sed propter multitudinem impetrari non potuit. Plurimos tamen ex ijs, quos monentis Patris mansuetudo non potuit, plectentis Dei seueritas, emendauit. Monaianum in Persidis continenti munitum Castellum est Armuzianae ditionis, quo per insidias subito ab hostibus occupato, missa extemplo sunt recuperandi graria militum quinque millia, et ijs additi Lusitani circiter quadringenti, Pantaleone Sa duce. Hos Gaspar, antequam egrederentur ad bellum, ad eluendas animi labes Christiano ritu conatus adducere, vix id viginti persuadere potuit. Venientique ad se deinde salutandi causa Pantaleoni, vereri se admodum dixit, ne graues neglecti Numinis poenas propediem Lusitani darent. Praedictioni respondit exitus. Namque arcem dum obsident, tetra Lusitanam cohortem morbi lues inuasit, paucisque diebus quinque et quadraginta consumpsit: centum autem circiter percussit hostis, cum alij super alios caderent, et passim instar pecudum vulnerati iacerent. Tum demum victa contumacia est: et ex conscientia delictorum ad vnum omnes sempiterni exitij metu perterriti, Gasparem inclamare, et quam antea proterue reiecerant, confessionem summis votis expetere. Aegre igitur trahentes corpora Armuziam repetunt, Gasparemque requirunt, vt resipiscentes [Note: 143 Quibus resipiscentibus insigni caritate Gaspar praesto est.] exaudiat, et a peccatis absoluat: nec enim alia ratione, nisi Deo propitiato sperari posse de hoste victoriam, aut si moriendum sit, leuius id laturos, spe veniae concepta. Gaspar cum vnus omnibus praesto esse non posset, ex ijs complures ad alios sacerdotes illacrymans dimittebat. Sed vulgo negabant milites vlli omnino sese nisi Gaspari arcana sui pectoris commissuros. Quocirca mensis vnius spatio, quo lues tenuit, ita distringebatur homo misericors, vt vno, eodemque tempore, huic aures expromenti peccata, illi voces animam agenti, et orationis praeberet officium; et muneri vtrique par esset. Quanquam autem id ille maxime satagebat, vt animorum morbis faceret medicinam, haud tamen curationem, quam poterat, corporum negligebat. Nam et iacentes identidem inuisebat, et inter alia solatij genera, stipendiorum illis aera, vnde sibi pharmaca compararent, a Praefecto curabat. Centum tamen vel hac adhibita diligentia, morbus extinxit. Ceteri vero animi, corporisque recuperata salute, Monaianum reuerterunt, Verum cum bellum longius extraheretur, et amissae [Note: 144 Supplicatione recuperatur arx ex hostibus.] arcis obsidio male procederet, supplicationes ad Dei Matris aediculam, passibus ab Armuzia vrbe mille quingentis, Gaspar indixit. Procedebant pueri supplicantes, et sexus vtriusque mancipia, necnon magnus Neophytorum numerus; quorum ad quinquaginta asperis instructi flagellis sua terga pulsabant. Sequebantur linteati cum accensis facibus sacerdotes, et extremum claudebat agmen multitudo promiscua. Incedebant excalceati omnes, opem caelestem, ac pacem consono clamore poscentes: nec vllius fuit tam ferreum pectus, quod in petenda a Deo venia, lacrymis non maduerit. Haud in irritum fusae preces. Monaianum vi, et armis ad eam diem frustra oppugnatum, acceptis demum conditionibus, ipsimet hostes dediderunt. Adeo ad victoriam exorandam plus poenitentium preces, quam armatorum minae valuerunt. [Note: 145 Supplicium diuinum in hominem flagitiosum, et blasphemum.] Ea res praeter spem nunciata ingentem Gaspari cum apud omnes, tum apud milites gratiam, et reuerentiam peperit. Centurio repertus est vnus pellicum amoribus, quas perpetuo tres apud se habebat, insamis, et in Deum, superosque blasphemus, qui Gasparis proterue monita, et commilitonum derideret exempla. Is in arcis obsidione de medio repente sublatus, grauissimas impietatis suae poenas dedit: et qua raptus est hora, ea subito offundi tenebris caelum, saeuire venti, mugire tonitrua, mixta grandini pluuia praecipitari, tanto rerum omnium tumultu, horroreque sunt coepta, vt alter alterum non agnosceret. Semihorae spatium tenebrae tenuere, vt vniuersum crederes ornatum hunc mundi dilapsum occidere, et interire: et, quod supremo mundi die futurum credimus, vt tum ignescat, et occidat, cum refrigescet caritas, et abundabit iniquitas, id in vnius hominis
[Note: 146 Apparet Gaspar homini scelesto vnde is resipiscit.] obitu factum diceres, in quo vim caritatis omnem abundantia iniquitaris extinxerat. Alius praediues, ac nobilis Lusitanus, sed vitijs item notatissimus, Gasparem salutaria monita suggerente auersari vsque adeo coepit, vt eum spoliare vita omnino decerneret. Gaspar nihil eius pertinacia deterritus, magis, magisque pro illo preces, et obsecrationes instaurat: donec octauo die Lusitanus videre sibi illum sera iam nocte per quietem visus est suauissimo odore flagrantem, ore decoro, mirisque splendoribus radiantem, quibus totum cubiculum collucebat. Tum alter nescio quis astare Gaspari videbatur, qui hominem haec videntem affatus, Cur, inquit, huic, sceleste, tua vlcera, et peccata non aperis? Non ne cernis quanta sit oris dignitas, quantus decor? Hic vero cum Lusitanus Gasparem manibus conaretur appetere, Paterque refugeret; ac frustrationem ille aegre admodum ferret, audita vox est monentis, in publico Valetudinario Gasparem diuersari, rem diuinam apud aegrotos facturum. Admiranda somnij virtus ferreum pectus emollijt. Quippe is cum luce euigilans, nocturnumque visum animo reputans incredibilem vim lacrymarum fudit: accersitumque confestim e valetudinario Gasparem summis precibus obtestatur, vt confitenti det operam, paratus obire poenas, quascunque praescribat. Mox tempestiuo aliquot dierum secessu, actae ad eam diem vitae noxas, quas adhuc nefarie suppresserat, falutariter enunciat, et ex Christiana denique perfectione [Note: 147 Cuidam poenitenti visa in cubiculo vis magna bestiarum.] vitam, moresque componit, cuius rei cum alia multa non obscura signa prodidit, tum quod in egenos paucis diebus aureorum amplius mille quingentos impendir. Alium quendam Gaspar diu, multumque cunctantem, ac tergiuersantem, tandem ad euomendam animi saniem, et confitenda peccata perduxerat: quorum enumeratio cum dies aliquot absumpsisset, pridie quam beneficium absolutionis acciperet, dum circa noctem mediam impositam a Patre poenam persoluit, ecce felibus, muribus, tetrisque alijs animalibus cubiculum repente completur. Cohorruit homo ad tam foedum spectaculum, et peccatorum conscius, ne viuus in Tartarum abriperetur, extimuit. Deinde vbi se ex pauore collegit, detractam e pariete Christi Redemptoris imaginem arcte complexus, magno clamore diuinum Numen implorat. Ad eas voces monstra illa momento diffugiunt tanto cum strepitu, fremituque vt domus tota concuti, et conuelli funditus videretur. Quibus ille spectris admonitus, quarum se bestiarum similem effecisset flagitiose viuendo, studuit in humana specie deinceps hominum more viuere, non vitam imitari bestiarum. Alius annos iam complures in flagitiorum coeno demersus cum inde sese extrahi minime pateretur, eamque [Note: 148 Morbo alius ad poenitentiam adigitur.] ob causam Gasparis colloquium; atque congressum omni animi prouisione vitaret: ipsum forte Gasparem, quem de facie non nouerat, obuium habuit: illatoque ab eo de confessione sermone, respondit malle se armata cum acie, quam cum Gaspare semel congredi; veritus deinde, ne si diutius in ea vrbe mansisset, ad id, quod adeo horrebat, adigeretur, mutare quamprimum sedem, et in Indiam migrare decreuit. Vix nauim ea mente conscenderat, cum subita vi morbi oppressus, ac simul irae quodam diuinae terrore correptus, in singula momenta mortem sibi suspicabatur instare, quicquid increpuisset pertimescens. Hisce timoribus anxius Armuziam iter conuertit, nec prius aliquid habuit, cum in terram [Note: 149 Ferox etiam miles immisso morbo mansuescit.] exscendit, quam vt Gasparem supplex adiret, eique peccata confessus, concubinam, quam multos iam annos in delicijs habebat, ab se abijceret. Sanatis animi plagis, subinde etiam corporis sanatus est morbus. Centurio nobilis corporis viribus stolide ferox per insignem contumaciam, procacitatemque totius pene Ciuitatis odia sibi consciuerat: ac proinde cum multis, vt fit, graues, et apertas inimicitias exercebat. Hunc diu, multumque Gaspar ad morum modestiam, concordiamque conatu semper irrito cohortatus, cum ei occurrisset in via, Quam me taedet, inquit, istius prosperae valetudinis? Exorandus vtique mihi est Deus, vti ad frangendam istius mentis duritiem, febrim aliquam actutum immittat. Nec diu sui famuli Deus preces, et vota distulit. Breui Centurio saeua correptus febri Gasparem aduocat, et sua scelera confitetur. Quem deinde Pater apprehensum, inermem, ac supplicem, ad petendam ab inimicis veniam tota vrbe circumagit, tum cum alij lapidibus, alij gladijs, et sclopis instructi inuisum caput opperiebantur ad necem: quorum incensus ad vltionem animi dolor Centurionis humilitate, et Gasparis autoritate mitigatus protinus est. Ita quod ferreus miles assecutus audacia, et robore nunquam foret, vt tot iras inimicorum frangeret, impetumque comprimeret, id morbo subactus Christiana submissione perfecit. Alium item moribus perditissimis, ac sanguinarium in morbo,
[Note: 150 Gasparis praedictio poenitentiam auersanti.] confessionis causa Gaspar inuisit. At ille fracta non dum asperitate, saeuitiaque Patrem auersatus, vltro maledicta, et contumelias ingerit, certus nolle se inultum excedere: id ni faciat, se suumque caput execrationibus, dirisque deuouet. Cui Gaspar ita ne, inquit. Atqui non ante crastinus occidet Sol, quam tu quinquies Sacerdotem ad confessionem inclames, et quem paratum ad audiendum abijcis, frustra propemodum reuoces. Vt praedixit, euenit. Postera luce ante meridiem acri symptomate oppressus, posica repente ferocia, magnis vocibus sacerdotem implorat, ac parum affuit praecipitante iam vita, et sacerdote cunctante, quin sine praesidio illo, quod ante neglexerat, negotium de aeternitate [Note: 151 Reddit valetudinem aegrotis multis.] conficeret. Haud animorum morbis solum, verum etiam corporum vi supera, atque diuina Gaspar occurrit. Primarij viri filius, febri grauissima laborabat, eidemque oculus erat diuturna tabe putridus, et acri tumore corruprus: cum remedia omnia morbi vis superaret, nec in humana ope quicquam iam spei, moerens Pater Gasparem obtestatur, vt pro salute carissimi filij semel rite sacrificet. Fecit ille quod rogabatur: et ipso die, quo salutarem Gaspar obtulit Hostiam, non solum vniuersa febris abijt; verum etiam delapsis ex oculo grandioribus tanquam squamis de integro restitutum est lumen. Tum Parens accito festine Gaspari, et gratijs actis, liberatum vtroque morbo iuuenem vix prae laetitia sui compos, ostendit. At Gaspar modesto vultu Deiparae Virgini, cuius votiuum fuerat sacrum, tantam virtutem, tamque insigne miraculum tribuit. Idem cum pro amico rogatus pene iam animam agente fecisset, ille vix re diuina peracta conualuit. Nobilis item mulier a Daemone propemodum obsessa, spectrisque horrificis agitata, nec satis mente constans, in vltimum erat iam adducta discrimen: euocatus a marito Gaspar, vt afflictae, et exangui manus imponat, per occupationes ipse tunc adire non potuit: ceterum schedulam inscripto Ioannis Euangelio, et alijs quibusdam precationibus pro se mittit, quam Daemoni, maloque amoliendis mulier e collo suspendat. Id vbi factum, confestim leuata morbo, terroribusque soluta surrexir. Haec, et alia id genus a Gaspare caelestis cuiusdam virtutis edita documenta, miram ei apud omnes venerationem, et autoritatem [Note: 152 Magna autoritas Gasparis ex operibus admirandis et sancta vita.] conciliarunt. Suspiciebant homines summam in eo paupertatem, et in tantis animi bonis, tantaque doctrina tantum sui corporis, vitaeque neglectum, magnam praeterea rerum omnium humanarum despicientiam: qui nullum ex rot laborum contentionibus praemium, nulllam mercedem praeter vnam animorum salutem, bonumque requireret. Itaque cum vulgo ab omnibus haberetur vr sanctus, ob frequenres salutantium occursationes nudo erat ei semper capite per vias publicas incedendum. Eodemque puerorum turbam ad catechismum tintinnabulo conuocante, fenestrae omnes Christianis, Maurisque foeminis complebantur partim piam sacerdotis sedulitatem admirantibus, partim miserantibus egestatem: eique ex itinere obuiam factae, flexis illico genibus vestes certatim ofculabantur, et manus. Quibus populi studijs ceteri sacerdotes inuidiae facibus inflammati, quaesti sunt apud Gasparem, vnum illum ipsum cunctorum confessiones excipere, contemni se, nec in partem vllam vocari laboris. Quibus ille respondebat, testes eos, qui accederent, esse posse, quam nullo artificio, blanditijsque homines ad se alliceret: vltro autem venientes repellere aequum sibi non videri. Cum vero illi consilium ea de re inissent, multis dictis sententijs, statuerunt denique perspicuo Dei nutu, voluntateque id accidere, [Note: 153 Aliquot sibi socios adsciscit.] qui Gasparem ijs ornasset, instruxissetque bonis, vt eum omnes merito sequerentur. Itaque inuidia in beneuolentiam versa, sua deinceps studia ad eum amandum, et complectendum cum cetera multitudine coniunxerunt. Plurimis Societaris iniecta mens est, e quibus ille paucos elegir; quos scilicet ad perfectam vitam, ac sanctitatem euidenti impulsu diuinus spiritus, instinctuque vocaret: in ijs vnum, qui audita eius concione, detracta sibi in oculis multitudinis vestimenta, et cetera, quae habebat, omnia diuisit egenis: idemque noctu cubabat humi nudus ad imam crucem: interdiu vero totum sese ad aegrotantium, et egenorum impendebat obsequia. Is vulgo visus est insanire. Sed exposita Gaspari suae mentis, conuersionisque ratione verae sapientiae consultissimus est repertus. Ardebat cupiditate martyrij, et sperabat ad Euangelium disseminandum potestatem sibi fore in Persidem penetrandi. Alius auditus inter ludum a praetereunte Gaspare maledicta dicere, ab eoque grauiter increpitus, confestim relicto ludo, monitorem sequutus est suum, nec ab eo discessit amplius. Haud absimilis ceterorum vocatio fuit. Sed fama Gasparis, atque fructus non vna continebatur Armuzia: transuolabat Persidem, et Arabiam:
et quas pede non poterat regiones, fama, et nomine peragrabat. Germanus erat [Note: 154 Ioannes quidam Coloniensis pro Christi fide mactatur.] genere Ioannes nomine Coloniae natus parentibus locupletibus, qui Turcarum in Oppido Catifa non longe ab Armuziae finibus pro Mahometano annum iam decimum se gerebat, tormentarij pulueris artifex, atque ob id ipsum genti percarus. Is audito Gasparis nomine, et quae ab eo gerebantur Armuziae, constituit prorsus ab impio ministerio ad Christi famulatum, si Gaspar adiuuaret, redire quamprimum. Sed cum atramenti non esset copia, quo literas exararet, e diluto sulphuris puluere, literas ad eum scripsit, latino, belgico, francoque sermone, vehementer optare se, modo apud Lusitanos tuto liceat commorari, Armuziam accedere, et Christo Domino, per Sacramentum. Poenitentiae reconciliari. Gaspar eo nuncio laetus, extemplo rescribit, fidenter accedat: sibi ac Lusitanis aduentum ipsius gratissimum fore. Haec epistola a Catifano Praefecto intercepta Ioannis consilium prodidit. Confestim a Turcis de ipsius religione quaesitum. Ille vero intrepide se Christianum fateri; atque ad omnia tormenta, necemque promptum exhibere pro Christo. Inde furentibus Mahometanis foede laniatus, atque dissectus, ad vltimum vsque spiritum in verae fidei confessione permansit. Caput abscissum, et praelongo infixum hastili Turcae in arcis moenibus posuerunt. Haud ita multo post a Lusitana classe capto Oppido, atque directo, Gasparis epistola apud Praefectum reperta, eoque indicio de Ioannis nece cognitum. Ergo refixum e vestigio Martyris caput Armuziam accurate transmittitur, idque a Gaspare postea cum psalmodia, et laudatione [Note: 155 Opera a Gaspare impensa Infidelibus.] perhonorifica conditum est. Atque haec ab ipso Gaspare in Christianos, et eos, qui ad Ecclesiae ditionem quoquomodo pertinent, sunt profecta. Iam in Ethnicos, Maurosque et ceteros infideles haud segnior eius caritas, et cura fuit. Quippe in omnes paternos gerebat affectus: et, quo magis in lubrico salus hominum versabatur, eo misericordia in eos maiore tangebatur. Quomodo enim tenerum illud, et pium pectus non totis commoueretur praecordijs cum tantam, tamque diuersam superstitionum, sectarumque turbam, tot a Deo conditas animas certum ruentes ad exitium animaduerteret? Erant, vt saepe significaui in vna, eademque vrbe praeter Orthodoxos, Haeretici, ac Schismatici cunctarum prope sectarum, tum Iudaei, Turcae, Ethnici, denique ex impijs religionibus [Note: 156 Superstitio Ethnicorum Armuzianorum.] foeda colluuies. Quae miseranda species cum pios in Gasparis oculos quotidie incurreret, existimari potest, quantum ei doloris, et cruciatus afferret. Atque vt de vnis duntaxat Ethnicis dicam, quorum quodammodo insana magis, et deploranda caecitas est, quis siccis oculis praeteriret cum passim ab eis cerneret diuinitatis honores mutis animantibus tribui? Nam et serpentes, et vaccas vulgo colunt. Vaccisque libere per vrbem vagantibus, ad aedium vestibula, quae apud eos ampla sunt, aquam ad potum exponunt, magno vtique emptam, cum nusquam in insula (vt supra dicebamus) dulcis aqua reperiatur: ijsdem mos est currus triumphales ingentes extruere, in quibus vehuntur multi Pagodibus immolandi: et ipsimet cultris, ac nouaculis se incidunt, donec ex curru mortui decidant. Occisorum porro carnes arcubus eiaculantur in populum, qui certatim eas studet arripere religionis causa. Nec de populo saepe desunt, qui eadem adducti superstitione sub rotas curruum sese vltro conijciant, et insana religione comminuant: [Note: 157 Gaspar Ethnicis quoque, et Mahometanis et Iudaeis venerationi.] quod nihil gratius suis se Dijs facturos sibi persuadeant, quam si eo leti genere sese mactent, ijsque sacrificent. Cum vir decesserit vxor viua comburitur, et sexcenta id genus apud Ethnicos digna lacrymis Gaspar inuenit. Quibus erudiendis cum vnum inter hebdomadam diem, vti diximus, tribuisset, plurimos a suis auocauit insanijs, plurimos conuertit ad Christum. Aiebant Ethnici, et qui Deum penitus ignorabant, non vnis Christianis, sed sibi quoque, et cuicunque hominum generi Gasparem missum, vt cunctos naturae legem, et rationis praecepta doceret. Saraceni vero, qui prius hominis paupertate contempta, conuicijs eum, ac probris coeno, ac lapidibus appetebant, postea admirati virtutem, caelestemque philosophiam, qua Christianos iubebat sua cuique reddere nullo habito religionis sectaeue discrimine, siue Christiano, siue Saraceno, contemptum in venerationem, ludibria in honores, et officia conuerterunt. Obtulerunt ei splendidam vestem, ac pretiosam, quam cum suis sordibus, vilique tunica commutaret. Sed ille paupertatis amatorem se esse contestans, eam vltro remisit. Complures suo Mahometo, Christianae legis admiratione, relicto, sequuti sunt Christum: et qui in suis tenebris, ac coecitate perstabant, ij nihilominus tantum ei habebant honoris, vt
eum magnum sacerdotem Christianorum appellarent: et in Coranum suum, quo Christianis intulisse pedem capitale est, prehensa ad osculum subinde manu, vesteque magno comitatu perduxerint. Nec abnuit Gaspar quo ducebatur ascendere, quo certius, propiusque gentis ritus, ac superstitiones refutandi causa cognosceret. Haud minore in existimatione apud Iudaeos eius sanctitas erat: quem in Synagogis suis Sabbato disputantem, [Note: 158 Disputationes cum Saracenis, et quorundam ex ijs conuersiones.] atque docentem arrectis auribus auscultabant: eumque Zachariae filium Ioannem Baptistam appellabant. Quo ex numero semper aliqui Gasparis disputatione conuicti, et suae iam pertaesi perfidiae, fidei obedientiam amplexabantur. Par ei cura disserendi cum ceteris sectis, cum se dabat occasio, praesertim cum Mahometica: cuius illepetebat capita, et legis peritos prouocabat ad pugnam: qui cum diu (vt solent) congressum, altercationemque defugerent, tandem veriti ne, si pergerent certamen abnuere, causae diffidere viderentur, Persam aetate prouectum, qui non Mahometica volumina tantum, sed etiam Aristotelem lectitarat, et medicam tenebat artem, in medium producunt. Is, siue medicamentis, et robore naturae fretus, siue audaciam simulans, Gaspari sponsionem obtulit, vt in montem natiui salis squallidum, ac desertum et omnis inopem alimenti secederent ambo, vter autem in eo monte diutius inediam tolerasset, eius religio potior, ac sanctior haberetur. Ad id Gaspar respondit, Tentandum non esse Deum: hominem a mutis animantibus ratione, et oratione secerni: ratione prius agerent, et concertatione verborum: deinde, si lis ita decerni, et controuersia non posset, tum demum sponsione certarent. His philosophus auditis, rubore statim mox pallore suffundi: ad extremum pudorem vincente metu, in aliud tempus rem trahendam censuit, Cuius vxor, et filia, quae praesentes aderant, e nobili Zeidensi familia, quam ferunt ab ipso Mahometo originem ducere, non vulgari indole, et ingenio foeminae, coniugis, ac parentis animaduersa formidine, contra vero hominis Christiani constantia, sapienter argumentatae sunt, nihil solidum, atque sincerum patriae sectae, disciplinaeque subesse. Dein afflatae diuiuitus baptismum a Gaspare seorsim petunt. Gaspar illustres foeminas fidelem apud amicum, et probum catechismi causa in hospitio locat. Ea re cognita Persa iniuriam dolenter expostulat. Coniugem, et filiam repetit. [Note: 159] Gaspar contra, nihil iniuria factum dicere: foeminas vltro, ac sapienter sibi consuluisse: multisque vltro citroque habitis, nouam philosopho conditionem ferre: relictam paulo ante disputationem ex condicto repeterent: testes adessent: Si Persa victor euaderet, foeminas sane domum suam abduceret; sin victus, vna cum illis ipse quoque Christianus fieret. Eam conditionem Philosophus, quia amor, et necessitudo, et ratio praeterea dignitatis vrgebat, quanquam inuitus accepit. Dicta certammi die conuenere sponsionis iudices, spectatoresque non sine interprete, et scriba publico, qui dialogum literis ex side mandaret. Gaspar, vt se quoque Dialecticis imbutum ostenderet Persae, acutis conclusionibus, et argumentis effecit, primum Dei naturam minime solitariam, aut infoecundam esse: eoque illum disputando perduxit, vt Deum trinum, et vnum ex fidei orthodoxae decreto, et confessione concederet: deinde Christum verum Deum pariter, et hominem duplici natura in vnam coeunte Personam, non solum de Spiritu Sancto conceptum, et e Virgine natum, verum etiam ad reconciliandum humano generi Patrem sponte subijsse mortem, et durissima quaeque perpessum. Denique varie argumentando, [Note: 160] ratiocinandoque hominem adduxit, vt Christi legem, ac disciplinam dignam esse fateretur, quam prudentissimus quisque susciperet; Mahometanam vero, nec sine dementia posse suscipi, nec sine pertinacia defendi. Vbi ad hunc locum ventum est, nouo perfusus gaudio Gaspar instare rursus coepit, et clarius eandem confessionem exprimere. Verum confusus, perturbatusque philosophus tam longe se progressum ingemuit, et ne manus dedisse videretur, negotia excusare domestica, subitoque se in arenam, ne datam fidem falleret, descendisse. Denique vt proferretur dies, dum certis libris lectitandis rediret instructior, fractis conditionibus postulauit. Inde furtim ex vrbe ad vicinum Dynastam consultandi gratia secessit: a quo acriter obiurgatus, quod cum veteratore, ac venefico (sic enim Gasparem appellabat) egisset, Camelis in Persidis interiora transmittitur: quibus ex latebris, exilioque nunquam amplius reuertit. Insignis ad Caciziorum dedecus (quo nomine Mahometanae atque Ethnicae superstitionis, Antistites appellantur) ea fuga fuit. Vulgo etenim fractum, et abiectum Persam
[Note: 161 B. Xauerius ab adeunda Iaponia nullis periculis deterretur.] latebras quaesisse narrabant. Vxor autem eius, et filia Christianis institutionibus eruditae diuisis in pauperes aureorum millibus fere quatuor, apparatu solenni, atque pompa, summoque omnium gentium, ordinumque concursu baptizatae sunt: et honesto matrimonio collocatae.
Eodem anno patefactus est aditus, et Euangelio, et Societati nostrae in Iaponias insulas optatissimo appulsu Xauerij. Is Goam e Cambaiae regno reuersus, distributo Patribus notiore ad Orientem orbe, (vti supra demonstratum est) et constituto Goani Collegij Rectore Antonio Gomio, Indicae vero prouinciae Paulo Camerte, omni celeritate profectionem Iaponicam adornabat. Dissuadebant amici, et difficulratibus, ac periculis ingerendis tali ab itinere deterrebant. Nam primum recens appulsae Malaca naues nunciabant bellum contra Lusitanos in Sinarum portubus comparari, vt ad eos portus accedere, qua Iaponia ipsa petitur non liceret. Dein proponebant amici ante oculos modo locorum interualla longinqua (abest enim ab Iaponibus Goa leucas amplius mille trecentas) modo illius pelagi naturam saeui, atque asperi, quod suis vorticibus totas saepe naues absorbet; modo etiam pyratarum excursiones, et latrocinia, et super haec omnia subitas ventorum procellas, quos Typhones appellant, in ea vel maxime plaga furere consuetos, et ipsa cum oneribus vectoribusque nauigia in asperum saepe litus, ac saxa torquere, vel in medio salo rotata deprimere. Haec, et alia multa cum ad timorem [Note: 162] obijcerentur Xauerio: is et contemnendis iam periculis assuetus vbi religionis propagandae facultas se dedisset; atque adeo indignum existimans inde caelestium mercatores opum metu discriminum deterreri, vnde terrenarum non arcerentur, inuicta constantia respondebat, nihil eorum se prorsus extimescere, cum rerum omnium Domino, atque arbitro deseruiret, cui animata pariter, et inanima famularentur ad nutum. Seruorum autem Dei animos magis in periculis conquiescere, quam in portu: nec maiorem, se vnquam sensisse quietem, quam in aestu ipso laborum, atque discriminum. Stimulabat eum ad iter illud genus hominum illius Orbis egregijs a natura donis instructum, et (vt aliquorum Iaponum iam vsu compererat) ingeniorum nobilitate, atque acumine [Note: 163 Cum Cosmo Turriano, et Ioanne Fernandio ex India discedit.] ad percipiendam Christianae fidei mysteria maxime aptum. Cumque iam Indi triginta de Societate magistros, ac vitae duces haberent, existimabat tuto se posse, et sine regionis Indicae detrimento constitutum iter arripere. Duobus igitur de Societate comitibus, Cosmo Turriano, et Ioanne Fernandio Hispanis, de externis vero Paulo, famulisque: Iaponibus Ioanne, et Antonio Cocinum a Goa primum, inde Malacam perrecturus, Aprili ineunte discessit. Praeerat ei nauigio Iacobus Noronia, quem cum ceteris vectoribus prudens Pater, quo faciliores sibi aditus ad eorum curandos animos aperiret, studuit sibi prius omni comitate, et affabilitate sermonis obstringere: nec abnuit ea de causa subinde cum ludi ferebat honestas, spectare ludentes, et super ludum false dicta miscere; vt Noronia, qui non dum satis hominem nouerat, nec eius mentem propius [Note: 164 Comitas periculosa nisi eximia ei sanctitas adiungatur.] inspexerat, cum familiaribus de illo colloquens, dictitaret vnum e populo videri Xauerium; nec illius sanctitatem vulgi sermonibus respondere. Verum suam breui Noronia sententiam mutauit, cito retexuit orationem. Appulso aquationis gratia nauigio, Xauerius in desertum, ac solitarium locum secesserat ad orandum, et in eo totus Deo, extra se positus, fruebatur; iam nauis ab aquatione soluebat, cum sensit Praefectus vnum desiderari Xauerium. Mittit igitur extemplo, qui hominem ocius ad nauim reuocent, diuque vocibus frustra quaesitum, tandem in secessu alienatum a sensibus in precatione reperiunt. Eius rei fama per totam nauim momento dispersa, Xauerio cumulate reddidit, [Note: 165 Res a B. Xauerio ex itinere gestae Cocini.] quod comitas non intellecta sustulerat. Praesecto, caeterisque vectoribus maiore fuit in honore, pretioque deinceps: et eius monitis, ac praeceptis facilius aures cuiusque patuerunt, Cocinum vt ventum est, ad Franciscanos suo instituto diuertit. Hic rogatus a ciuibus, vt aliquot de Societatesuae Ciuitati concederet, sedem idoneam et necessaria cuncta pollicitis, is Iaponicae profectionis cogitatione suspensus, Petro Consaluio Episcopi Vicario totius rei permisit arbitrium, vt cum Camerte et Gomio, quos ceterorum [Note: 166 Rerum occultarum cognitio et futurarum praedictio.] Moderatores reliquerat Goae, ea de re decerneret. Erat tum Cocini, quem in Molucum destinatum supra memorauimus, Alfonsus Castrius, quem publice de suggestu auditum, probatumque Cocinenses a Xauerio flagitarunt. Sed is tanquam eius palmae gloriosae praesagus, quam interfectus a Saracenis pro religione Christiana in ijs erat regionibus
inuenturus, cum Emmanuele Morale porro illuc voluit pergere. Eadem in vrbe cum in veterem suum Xauerius amicum Iacobum Madeiram occurrentem ad manus osculum incidisset, percunctatusque ex eo, quam recte valeret, ille, recte admodum respondisset: Xauerius, qui conceptam in eius animo fraudem, quam mox destinarat admittere Deo indicante peruiderat, Recte tu quidem, inquit, corpore, non item animo vales. Qua ille tam certa vaticinatione perstrictus, e vestigio sequutus est Patrem: nec dubitauit se [Note: 167 Res gestae Malacae.] ipse ei per confessionem aperire, cui iam se viderat diuinitus patefactum: confessionem vero sequuta est morum, vitaeque praeteritae castigatio. Septimo Kalendas Maij Xauerius Cocino soluit. Ac dum Nachuaras insulas praeteruehitur, exorta repentina tempestas biremes duas ad ima demersit; onerariam vero Xauerij nauim satis per se imbecillam, ita iactauit, atque concussit; vt mortis obiectu nautae de iactura iam facienda leuandi nauigij causa cogitarent. Sed vetuit Xauerius meliora pollicitus, omni asseueratione confirmans, priusquam Sol se conderet, terras apparituras. Praedictionem Sol occidens affirmauit, cum in conspectum se terra dedit, et tranquillato iam mari, nauigium incolume Malacam appulit. Hic veterem amicum Vicarium, febrium ardore delirum, nec minus animi, quam corporis saluti diffisum offendit. Ergo pro eo sacrificiorum certum numerum Deo vouet. Eo voto facto resipuit, sine mora Vicarius, et mente composita, peccata confessus, cum spe immortalitatis excessit. Malacae item dum nauigationem Iaponicam opperitur, homines perditissimos, maximeque meretricijs amoribus [Note: 168 Sapientia Xauerij in curandis animis.] implicatos ad meliora traduxit. Et quidem cuidam mercatori se ipsum conuiuam offerendo, in familiaritatem intimam illapsus, septem ipsas dicitur, quas ancillarum nomine alebat pellices, sensim aliam post aliam detraxisse; eidemque ad accuratam confessionem perducto facile persuasisse, vt eas honesse foeminas in matrimonio collocaret. Haec erat diuina Xauerij ars, qua morbis hominum veluti prudens medicus medebatur, tempestiua dissimulatio: vt cum in eorum se familiaritatem penitus insinuasset, tum demum eos suorum vitiorum comiter, et sine arbitris admoneret. Ex quo fiebat, vt quemadmodum remedia minime exulceratis, sed lenitis iam animis adhibebat, ita eorum esset sanitas, et curatio praestantior. Cuius etiam rei documentum illud est: quod cum in eodem Malacensi cursu, eodemque nauigio vector esset apertissima concubinae societate apud omnes infamis, nec Deum timens, nec homines reuerens; Xauerius tam arctam cum eo familiaritatem, et amicitiam inijt, vt ceteri vectores, quanquam non ignorabant singularem Patris in hominum curandis ingenijs, morbisque prudentiam, nec plerosque lateret tempestiuae dissimulationis artificium, tum tamen plus solito demirati secum ipsi dicerent, quod olim Pharisaeus ille tacitus de Christo dicebat, Hic nescit vtique quis, et qualis sit homo iste, quo tam libenter vtitur. Verum nauigatione peracta suum senserunt errorem. Xauerius enim cum egrederetur e naui, suum illum compellans amicum, Heus, inquit, Domine, nunc demum tempus est. Cui ille, sentio, inquit, [Note: 169 Laetis de Iaponia nuntijs incitatur ardor Xauerij.] quid Pater velis: et concubinam a se cito dimissam honestissime collocauit. Dum in his Xauerius curis nauigationis tempus Malacae moratur, duae res admodum laetae, quaeque desiderium ei Iaponicae profectionis acuerent, afferuntur. Altera quod in Iaponia Dynasta quidam mentem ad Christi legem adiecerat, legatumque ad Indiae Praetorem, miserat cum mandatis, vt sacerdotes aliquot, vnde sanctam legem perdisceret, postularet. Altera quod inter Iapones etiam dicerentur in insula quadam Sacrosanctae Crucis [Note: 170 Vis Crucis aduersus Daemones.] insignia in honore iam esse: eaque passim ab incolis in aedium suarum vestibulis ad fugandos daemones excitari, quo maxime praesidio vti solitos Lusitanos aduersus Daemonum formas, et tetra monstra cognouerant Quippe in oppido quodam cum deserta quaedam spectris daemonum domicilia, et terriculamentis infesta Lusitanis mercatoribus rei totius ignaris ad hospitium Iapones assignassent, eorum edocti periculo, exemploque senserunt, nihil esse aduersus ludibria, terroresque Daemonum Christi Cruce praesentius et Quocirca spe concepta Xauerius crebrae ex Satana in Iaponia victoriae, quando [Note: 171 Ethnico Nauiculario se credit.] eo iam tot essent venerandae Crucis inuecta trophaea, gestiebat quam primum in ea loca migrare. Verum Lusitano destitutus nauigio, Sinam Ethnicum nauicularium, cui cognomen erat Latro, Deo tamen magis, quam barbari fide confisus adhibere non dubitans, certa cum eo mercede transegit, vti relictis ad laeuam Sinis, sese in Iaponiam cum comitibus extemplo perduceret, Iunio igitur mense, data sibi a Nauarcho fide,
Praetorique Malacae, ipso S. Ioannis Baptistae natali die Malaca discessit, explorata prope spe felicis euentus, et impedimenta Satanae perrumpendi. Quam quidem in eo fiduciam alebat gemina illa cogitatio. Primum, quod Deus, qui suum consilium intueretur itineris, sibi testis esset, nihil ab se spectari aliud, nisi vt animae ad eius similitudinem conditae Conditorem suum agnoscerent; et debitum ei cultum, honoremque tribuerent: deinde, quia cum eius prouidentia, nutuque non modo homines, verum etiam Daemones regerentur, rabiem illi suam in se expromere, nisi Deo conniuente, et permittente non possent. Haec tam salutaria cogitata non mediocriter confirmabat Ignatij dictum, [Note: 172 B. Ignatij uox. Inanes formidines abijciendas.] quod propositum fere semper habebat: Societatis hominibus enitendum esse, vt se ipsi vincerent, timoresque ab sese omnes abijcerent, qui Dei fiduciam minuerent, impedirentque quominus spem omnem in vno Deo reponerent, ac locarent: cuius quidem assequendae spei gratia, vias omnes indagandas, ipsum tamen fiduciae fundamentum, si quidem Dei munus est, collocandum vtique in eo esse; cuius ad arbitrium ea plerumque fiducia, ijs, qui se vicerint, impertitur. Has praeclaras cogitationes vt cum actione [Note: 173 Difficultas nauigationis ex perfidia, et superstitione Nauarchi.] coniungeret, instans iam necessitas postulabat. Quippe instituta secundissima nauigatione Nauarchus contra fidem interpositam (quae barbarorum perfidia est) Iaponici itineris cursu, consilioque mutato, tempus de industria in obuijs insulis temere consumebat. Pupugit ea res Xauerium vehementer, veritum, ne secundis abusi ventis exacta, mox aestate cogerentur in finibus hyemare Sinarum. Augebat dolorem pij Patris barbarorum plurima superstitio, qui passim execranda in eius oculis sacra suo operabantur Idolo; quod illi cereis in puppi compluribus, et odoribus ex aquilano ligno incensis ad amentiam venerabantur; Daemonemque saepe sortibus consulebant, vtrum secundis essent vsuri ventis, si Iaponiam peterent, et tempestate percommoda: Xauerius autem commemorandis Nauarcho pignoribus, et minis precibus permiscendis, tandem impulit reluctantem, vt iter in Iaponiam dirigeret. Sed eo in itinere Satanas, qui praeclara Xauerij incoepta, atque consilia ferre non poterat, miscebat subinde sortes, ne Patris ex sententia properantis in Iaponiam, eductae caderent. Iamque erat in cursu nauis, cum visum est barbaris ductis iterum sortibus ex Diabolo percunctari num ea nauis ex Iaponia [Note: 174] sospes esset reditura Malacam. Edita sors est, in Iaponiam quidem peruenturam, sed Malacam minime reuersuram. Tum vero illi haerere, et in annum proximum Iaponica profectione dilata, apud Sinas hybernare constituunt. Lente igitur prouehebantur ingemiscente Xauerio, qui profectionem suam Dei causa susceptam ad Diaboli nutum, arbitriumque dirigi videbat ab Ethnico: doloremque geminus vno die casus, et miserabilis auxit. Die B. Magdalenae sacro sub vesperam intumescente fluctibus mari, cum nauis iactis anchoris fluitaret in salo, vnus e Xauerij comitibus Emmanuel Sina in apertam forte sentinam nauis iactatione prolapsus, a capite vmbilico tenus in imo demergitur. Inde aegre extractus omnium opinione mortuus, cum diu exanimis iacuisset, et graue vulnus accepisset in capite, tandem Dei benignitate precibus Xauerij ad salutem reuocatur. Sub primam Emmanuelis curationem, consimili agitatione nauigij Nauarchi filia in altum excussa, sub ipsis parentis, et ceterorum oculis fluctibus hauritur. Tum vero lugubris clamor barbaro vlulatu, planctuque permixtus, qui diem illum, noctemque [Note: 175] tenuit, exoritur. Inde ad Idolum sacrificijs placandum versi omnes, diemque noctemque mactandis auibus, et apponendis simulacro dapibus consumpserunt. Sciscitantibus ex Idolo causam cur Nauarchi filia interijsset, Diabolus occasionem ratus optimam in inuidiam adducendi Christianos apud eos Ethnicos, edita sorte respondit, si Emmanuel homo Christianus in sentina perijsset, puellam in mari non fuisse perituram. Sensit ea sorte Xauerius se, ac suos peti, varijsque ab architecto, et parente mendacij modis, ac rationibus oppugnari. Verum eadem semper animi magnitudine, eodem diuinae fiduciae robore vir sanctus instructus, cum tantas, et tam apertas iniurias Christo fieri sacris illis impurissimis cerneret, nec eas ab se prohiberi vllo modo posse, ardentes sese in preces effudit, vt homines illos pro sua dementia Deus suam ad imaginem procreatos tantis, tamque impijs erroribus liberaret: aut certe communem hostem Satanam illarum superstitionum autorem toties poena exaggerata puniret, quoties Nauarchum ad sorte ducendas, et se pro Deo colendum impelleret. Huius posterioris optati compos est quodammodo factus. Quippe Daemon quasi rogatu Xauerij nouas esset
[Note: 176 Contra terrores Daemonum remedia.] poenas, et cruciatus expertus, saepius ei minitans denunciauit, venisse tempus vlciscendi doloris sui. Cuius ille minas, terroresque deridens, didicit etiam Dei beneficio, quemadmodum in maximis terroribus, quos Dei permissu timidis hominibus Satanas incutit, dimicandum, et quibus tandem praesidijs contra eius impetus sit vtendum. Extat eius ad Goani Collegij socios ea de re epistola sane luculenta: vbi summatim narrat, quid a Deo caecas illas inter procellas, tenebrasque didicerit, et quam certum, tutumque praesidium sit contra terrores incussos, Daemonumque terricula, vt sibi quis diffisus, et Deo penitus fretus cor omnis formidinis expers, et pectus gerat: neque permittat, vt tali, ac tanto defensore metuere, aut de victoria videatur ambigere. Nihil enim magis in re tali, talique tempore metuendum, quam Dei diffidentiam: Cum nihil nocere cuiquam Satanas possit, nisi quoad Deus ipse permittat. Ea tempestate perfuncti nautae, solutis anchoris Iaponiam versus persequuntur iter. Paucis diebus ad Cantoniensem [Note: 177] Sinarum portum noua cum ijs pugna oritur. Minus quippe laeta de Iaponica nauigatione responsa ab Idolo ductis sortibus reddebantur, et ne cursum intermitterent, neve Cantoniae in Insulis, vt obfirmato animo constituerant, hybernarent, desudandum. Xauerio fuit, modo precibus, modo minis, et nunc pignorum commemoranda iactura, nunc Praefecti Malacensis, et Lusitanorum obijcienda formidine, quibus data fides esset, vt Nauarchus in instituta nauigatione procederet. Nec diu perfidus in fide perstitit: rursus in Cincaeo altero Synarum portu, qui proximus erat, meditabatur hiberna. Tam multa impedimenta, morasque propius in Iaponiam aduentanti Xauerio Satanas inferebat. Nec ab eo proposito abduci facile Nauarchus posset, nisi obsecundans Xauerij votis admirabilis Dei prouidentia, cui mos est partem illam sustentare potissimum (vt aiebat Ignatius) quam humanis viderit spoliatam praesidijs, ab eo, quem dixi, portu cursum auerteret. Iam erant portum ipsum subituri Cincaeum, et illic inuito hibernaturi Xauerio, cum aduolans e vestigio nauicula, obsessum praedonibus portum, actumque fore de naui, si eo propius accederet, nuntiat. Quo perterritus nuntio Nauarchus (nec [Note: 178 Die Assumptae in Caelum Deiparae Xauerius in Iaponiam peruenit.] enim passuum millibus amplius quatuor praedones aberant) portum illum declinare constituit. Cumque repetenti Cantoniensem aduersus, Iaponiam petenti secundus afflaret ventus, volens, nolens in Iaponiam flexit. Ergo in has demum tam optatas insulas decimoctauo Kalend, Septembris, qui dies Assumptae in Caelum Deiparae sacer est, inuitis Xauerius nautis, et reluctante Satana, deportatur. Applicuit nauis Cangoximam Pauli Iaponis patriam: quae vrbs in regno Saxumae potissima est, quo maxime Xauerius optabat. Hic ille a Pauli propinquis, atque domesticis, et ab vrbis Praefecto, primarijsque ciuibus vna cum socijs peramanter exceptus, faustum Iaponibus nuncium, et spem praesentem attulit aeternae salutis eo praesertim die, quo videbatur eos inuitare quodammodo in Caelum inuecta ipsa caeli, terraeque Regina. Atque vt intelligatur, quae [Note: 179 Iaponiae situs, et magnitudo.] Xauerius in loca diuino afflatus spiritu penetrarit, subijciamas et nos hic paucis, ne ad alios remittendus sit lector, regionis situm, atque naturam. Iaponiae nomine in extrema Asia, extremoque Oriente complures insulae sunt ab trigesimo ferme ad trigesimum octauum gradum ab aequatore in Septentrionem porrectae, modicis inter se fretis. Euripisque discretae, decennio antequam eo Xauerius appelleret, a Lusitanis inuentae. Tres magnitudine praecipuae Insulae sunt, Niphon, Ximus, et Xicocus. Niphon tribus et quinquaginta regnis constat non admodum magnis: ceterum compluribus opulentis, quorum caput vrbs Meacum, vnde quidam reliquae regioni dant nomen. Ab Niphone vocabulo, [Note: 180] quod Sinae paululum immutarunt Iaponis apud nos, et Iaponiae nomen increbuit. Eius longitudo millia passuum septingenta, latitudo varia traditur: vbi autem maxima centum circiter, et octoginta. Ximus regnis distinguitur omnino nouem, et nobilissimas habet vrbes Vsuquin, et Funaium in regno Bungensi, in Saxumano vero Can goximam, quam Pauli Patriam esse diximus, eoque Xauerium cum comitibus appulisse. Prima quippe ex India nauigantibus insula Ximus occurrit: quae idcirco, et quia frequens etiam portubus est, a Lusitanis mercatoribus celebratur. Eius longitudo centum et quinquaginta, latitudo septuaginta passuum millia sere colligit. Xicocus regna continet non plus quatuor, dimidio ferme Ximo minor. Ita Iaponiae regna vniuersa, seu potius Praefecturae (nec enim omnia sunt eiusmodi, vt in ea regni vocabulum apte quadret) sex et sexaginta censentur. Terra vero vniuersa Italiae magnitudine proper
par. A Septentrione Tartaros, ab Occidente Sinas spectat, ab Oriente nouam vergit ad Hispaniam ab meridie vasto mari interfuso, non dum exploratum est, quibus terris obiaceat. [Note: 181 Iaponum imperium.] Vni olim Regi parebat, quem Vo, seu Dayrim appellant. Sed regno a Dynastis perduellibus erepto, distractoque, inane penes eum imperij vocabulum mansit. Summus vero, et potentissimus Iaponum omnium habetur ille, qui Meacum, et Meaco finitima [Note: 182 Iaponici soli natura.] regna armis, atque arcibus occuparit: quem Iaponico sermone Cubucamam vulgo vocant. Regio aestiuis temporibus feruentissima, hybernis frigidissima est. Argenti fodinis in primis nobilis, frugibus vero, agrorumque foecunditate non item, bellorum strepitu magis, agrorumque neglectu, quam telluris vitio, locique natura. Itaque apud eos nec oliueta, nec vineae nisi perpaucae: raris etiam triticum locis: quod ipsum imbrium saepe vi, tempestateque deperditur. Ex eo polentae genus, offaeque, non panem more nostro conficiunt. Panis, communisque cibus oriza est, ex qua vinum etiam exprimunt. Neque oleum habent nisi factitium e cetis ad litus eiectis. Nam pineas vulgo taedas ad lumen adhibent. Pisce abundant, et vario animantium genere, quibus tamen fere abstinent: nec carnes gustant nisi venatione quaesitas. Multa proferri noui illius orbis admirabilia sane possent siue in arborum, ac plantarum ingenijs, siue in aquis medicatis, editisque montibus, vnde erumpunt incendia: sed propositum est non tam aurium delectationi, quam vtilitati seruire: praestatque incolarum, quam terrarum ingenia, moresque describere: vt appareat quam vere senserit, prudenterque Xauerius, cum Iapones affirmabat ad capessendam, retinendamque Christi Domini disciplinam longe aptissimos esse: eosdemque quamuis a natura bene institutos et informatos, diuinae lucis eguisse praesidio ad discutiendam peccatorum, [Note: 183 Iaponum ingenia.] errorumque caliginem, in qua cum ipsius naturae deprauatae vitio, tum veritatis ignoratione iacebant. Iapones generatim acuti omnes, dociles, facilesque sunt: quod indicant etiam rustici, puerique: quorum hi celerius, quam nostrates Europaei quicquid docentur, [Note: 184 Lingua Iaponica] dicuntur arripere: illi vrbanos prope mores, minimeque agrestem indolem praeseferre. Literas plerique norunt, et discendi cupidissimi sunt. Ea de causa sermones de Deo, diuinisque de rebus, vt ea omnia, quae naturae, rationique congruunt, auide ad aures, et libenter admittunt. Lingua vna omnium est, eaque vberrima, adeoque multiplex, vt cuiusque notionis, ac rei multa, atque idem significantia sint verba: quorum alia apud Proceres, alia apud vulgus, alia a viris, alia a foeminis vsurpentur: ijdemque aliter in familiari sermone mentem suam, atque sententiam, aliter in scriptis enuncient, nec sine elegantia quadam vernaculoque [Note: 185 Iaponum mores.] nitore: in ipsa vero scriptione alijs literarum notis epistolas, alijs volumina, librosque conscribant. Vt autem iudicio valent, ita maxime tuentur in omni vita constantiam: memoresque decori, semper animo prouident, ne quid in dictis, factisue molle, aut effoeminatum appareat: animi perturbationes et iras dissimulatione mira coercent. Nam et gradus in ira lentior, et frons hilarior apud eos est: nullae vociferationes, nulla iurgia seu publice inter populares, ac ciues; seu priuatim inter vxores, ac viros; liberos, ac parentes; heros, ac famulos. Si quid odiosius accidit, contentionis vitandae causa per internuncios agunt. Inter ipsas quoque noxiorum poenas conuicia remouent, acerbitatemque verborum: rarae etiam inter eos rixae, ac prouocationes, cum tamen tanta sit inter eos armorum, et gladiorum impunitas: ferociam quippe omnem, et vlciscendi sitim in tempus differunt. Denique turbidis in rebus, aeque ac laetis admirabilem in speciem aequitatem animi, constantiamque conseruant: ad hanc aetas quoque imbecilla, ac puerilis formatur, vt vel in ipsis lusibus, et remissione animorum maturitas in ea quaedam, [Note: 186 Auida gens honoris.] et grauitas senilis eluceat. Natio est laudis, ac gloriae mirum in modum appetens, et in retinenda dignitate Romanis veteribus prope par. Porro Dayris, id hodieque iuris obtinet, vt quidam quasi Praefectus honoris sit. Eius vnius in Iaponia tota iudicium est, quibus quisque titulis honestandus, decorandusque sit. Ergo apud hunc regni proceres, [Note: 187 Nobilitas in pretio.] singulique Dynastae suos quisque procuratores habent, et pretiosis inter se muneribus certant, vt eius gratiam ineant. Honore posteriora ducunt omnia, nobilitate diuitias, honestate vtilitatem. Paupertas nemini fere probro, aut dedecori est. Patritijs, vel egentibus suus manet honos haud minor quam diuitibus, et opulentis. Nec diuitiae tanti sunt apud eos, vt nobiles quamuis pauperes, vllis adduci conditionibus possint, vt cum plebeis vel ditissimis connubia iungant. Putant enim, si ad ea descendant,
multum se de sua existimatione, ac dignitate deperdere. Sua autem cuique vxor [Note: 188 Vnica viro vxor.] est, non plures: et quoniam ad honestatem valde propendent, ex eo fit, vt omne genus aleae, et furta omnia veluti res turpissimas auersentur. Ludis idcirco abstinent, quod [Note: 189 Ludis, et furtis abstinent.] lusores appetentes sint alieni, sensimque a lucri cupiditate ad furti consuetudinem traducantur. Furtum autem ipsum adeo detestantur, et horrent; vt fures omnes in crucem agant. Itaque tanta supplicij atrocitate proposita pauci apud eos fures. Nullam [Note: 190 Armis gloriantur.] non modo contumeliae speciem, sed ne dictum quidem paulo asperius ferre queunt: ergo reuerentur se inter se praecipue nobiles, certantque officijs, et honore verborum. Armorum gloria, virtuteque bellica cunctis se praestare nationibus arbitrantur: ceterasque prae se contemnunt. Tantum tribuunt armis, quantum alia nulla: nec re alia perinde gloriantur, atque armis auro, vel argento decoris: gladios, ac pugiones iam inde a pueritia perpetuo gestant etiam domesticos intra parietes, quos et noctu, cum quieti se dederint, ad ceruical suspendunt. Rem familiarem in armis, et cultu corporis, [Note: 191 Qualis educatio, et alij mores.] seruorumque comitatu consumunt. Sagittarij sunt peritissimi, pedestribusque praelijs, (tametsi equorum copia non desit) fere contendunt. Bella continenter inter se gerunt: et, vt quisque vincit viribus, ita latissime dominatur. Instituuntur iam inde ab vtero ad duram, et militarem vitam. In lucem editi, vel tempestate perfrigida lauandi ad flumina deferuntur. Auulsi ab vbere locis asperis, et incommodis procul a Matribus, et Nutricibus educantur. Quod nulla res adeo infringat animos, et eneruet, vt educatio mollis, et delicata. Famem, sitim, aestum, ceteraque mortalitatis incommoda incredibili animi robore, ac tolerantia perferunt. Aperto capite in Sole pariter, ac pluuia vterque sexus incedit. Storeis pauimenta consternunt, vbi et somnum capiunt, ceruicibus tigno subiecto: et humi quoque epulantur cruribus insidentes. Pisce, pomis, oleribus, oriza victitant: et huius frugalitatis beneficio cum secunda valetudine vtuntur, tum ad extremam senectutem plerique perueniunt. Alia ab alijs de Iaponum moribus eleganter, et copiose sunt scripta. Sed nos ea praecipue excerpsimus, quae docerent quam parata, et idonea ad accipiendos Euangelicae praedicationis satus Iaponica sint ingenia. Sequuntur ea, quae lucis Euangelicae necessitatem indicant, densissimae errorum tenebrae, atque vitiorum: quae prope ex aequo cum eorum bonis, virtutibusque [Note: 192 Superstitiones Iaponicae.] contendunt. Primum enim in Dei cultu, et in finibus bonorum, ac malorum miserandum in modum errant. Nam cum superstitionum apud eos multa sint genera liberum cuique est, quam voluerit sequi: saepeque fit, vt eodem sub tecto, vir aliam, et aliam vxor, aliam quoque liberi sectam sequantur. Et quanquam saepe oritur inter eos de disciplinae dignitate contentio; tamen cum cuique liceat, vt velit, viuere, nullas plerumque ea res turbas excitat. Ea varietas, ac multitudo sectarum e Xacae fraudibus dicitur extitisse. Hic homo versutus, ac detestabilis e regno Sionis in finitimos Sinas cum Amidam quendam praedicans, superstitionis nouum, perplexumque genus intulisset, demum in Iaponiam quoque inde peruexit. Venerabantur ea tempestate Iaponij [Note: 193] Deos tantum suos quasi domesticos e Regibus priscis, vel hominibus alia re memorandis in diuinitatem adscriptos. Neque ab his alia quam vitae huius (cum eam vnam tum nossent) emolumenta orabant, bonam valetudinem, liberos, opes, et similia horum. Hique sunt Dij, quos Cames appellant. Xacae autem aduentu Fotoques addidere, quorum principes Amida, et Xaca ipse numerantur, et ab his vitae post hanc futurae bona precantur. Nam Xaca cum in Iaponiam, venisset, et praesentis vitae imperium occupatum a Camibus reperisset; tanquam diuiso religionis regno, mentioneque [Note: 194 Xacae scripta qualia.] vitae futurae illata, facile persuasit, vt rudes gentes a Fotoquibus venturi aeui commoda expectarent. Ita praecipua Iaponum numina Cames, et Fotoques sunt. Ceterum Xaca aggressus suorum somniorum deliramenta literarum tradere monumentis, adeo, siue quia difficile est sibi constare in multo sermone mendacem siue etiam dedita opera ad dictorum vanitatem tegendam, magister tenebrarum tenebras persequens, implicauit sensus; ac totam orationem vocibus obscurauit ambiguis; alibique aliter pronuntiauit; vt ex eius voluminibus, quae multa et magna sunt, plurimae inter se discrepantes, planeque contrariae, dum ad suam quisque libidinem autoritatem eius detorquet, natae, ac propagatae sint haereses. Omnium
tamen summa eo redit, vt poenas, ac praemia post mortem vulgaris turba credat manere: Principes, quique sapientiores habentur, arcano quodam interpretantes artificio [Note: 195 Diabolum quidam colunt.] Xacae dogmata spatijs huius vitae cuncta definiant. Sunt praeterea, qui et ipsi Diabolo templa erigunt: in quibus effigiem eius multo, quam nos tetriorem, deformioremque depingunt. Is varijs modis illudit hominibus: nonnullisque familiariter vtitur, et varia specie se visendum offert, terroribusque interdum, ac denunciatione poenarum, vt sibi fana construantur, extorquet. Nonnullis cupiditate vitae beatioris iniecta, vt ad certum dierum numerum voluntario supplicio sese macerent, persuadet: quod vbi satisfactum sibi esse pronunciauerit, tum demum ad voluntariam quoque necem miseros adigit. Sunt qui Amidae visendi studio, viam sibi ad eum certa morte munire non dubitant. Ac primum emendicata diebus aliquot stipe, et in manicas indita, concionem aduocant, vt totam sui consilij rationem populo exponant, cunctis admirantibus, et approbantibus tantam hominum sanctitatem. Deinde mare petunt, nauigiumque conscendunt: et alligatis ad brachia, pedes, lumbos, et collum saxis, vel perforata de industria sentina merguntur, vel in altum [Note: 196 Bonzij Iaponici.] se ipsi praecipitant. Eam vero nauim amici, atque propinqui separato prosequuti nauigio confestim concremant, nefas rati, quae tantis religionibus consecrata sit nauis, eam ab vllo in posterum contingi mortalium. Religionum magistris, et sacerdotibus vtuntur ijs, quos Bonzios appellant, flagitioso, atque impuro hominum genere: quorum sectae plurimae numerantur, vario inter se cultu, superstitionibusque distinctae. Nec pauciora genera Bonziarum, quas Biconias ipsi vocant. Bonzij capite, ac mento prorsus abraso inter quotidianas impuritates, atque flagitia, vitam nihilominus celibem [Note: 197 Astutia Diaboli in imitandis Christianis ritibus.] profitentur nuptias quippe contraxisse capitale ijs est. Eorum quidam media nocte tintinnabulis excitati, alternantibus in Odaeo choris carmina quaedam e Xacae libro suo more decantant: vt in omnibus fere Diabolus Christi aemulatur Ecclesiam. Dies per annum festos agitant multos, et concionibus populum suo arbitratu circumagunt. Claro vt plurimum nati sunt loco. Proceres namque multiplici onerati prole, quibus satis amplum patrimonium relinquere se posse diffidunt, ne turbas aduersus haeredes concitent, ad Bonziorum numerum aggregant. Miserandum in modum populis illudunt. Xacam, Amidamque ante omnia iactantes bina, ternaue annorum millia voluntarijs se affixisse poenis, vt hominum innumerabilium saluti consulerent: proinde qui nullas delictorum suorum poenas luerint, si sectarum suarum autores, ac principes implorarint, eos ab omnibus incommodis, vel ex ipsis etiam inferis liberandos, modo magna eos fiducia implorent, in eisque spem suam ponant omnem. Vtuntur autem ad eos implorandos serie quadam orbiculorum bene longa; atque inter orandum gradatim [Note: 198 Fraus Diaboli in sceleribus propagandis.] singulos ad orbiculos eos inuocant. Quam precum seriem alij alijs crebrius, rariusve percurrunt. Ita Diabolus, cui nihil propositum est magis, quam vt criminibus quamplurimis mortales irretiat, cum principum, sapientiaeque professorum plerosque summota supplicij, praemijve post mortem expectatione, quo libitum est, agat: ceterum multitudinem fallaci illa fiducia, ad eandem peccandi licentiam pellicit. Multas habent varijs locis Academias copiosis vectigalibus instructas ad percipiendam, retinendamque sectarum disciplinam: atque vt nulla propemodum sacrosanctae Christi Ecclesiae [Note: 199 Summus Iaponicarum superstitionum Antistes qualis.] in ludicro illo Satanae simulacro desit imitatio, praeest Iaponicis superstitionibus supremus quidam Antistes, qui vel a stirpe, nobilitateve legitur, vel pecunia. Is late admodum imperat, et copiosis vectigalibus fruitur, vt cum profanis saepe Regibus certet. Habet et is Meaci domicilium, intra quod Idola sex et sexaginta supra trecenta numerantur, quorum singula singulis vicissim noctibus ad eius latus excubiarum causa [Note: 200 Tundi, genus Antistitum inferiorum.] locantur. Sacrosanctus vulgo putatur, et pro Numine pene colitur; vt nefas quidem ei sit humi vestigia ponere: quae si ponat, de honoris illico gradu deijcitur. Eius munus, et partes sunt moderari sacra omnia, et nascentes Bonziorum sectas suo diplomate comprobare, sine quo illae nullam existimationem, vel autoritatem obtinerent. Ad eundem spectat creare Tundos, qui sunt velut Episcopi, aut creatos a Regulis confirmare (nam et penes Regulos, Dynastasque nonnunquam potestas haec est) Tundi vero magno et ipsi in honore sunt: ij sacerdotia conferunt, et leuiora quaedam curant. Ad eosdemque Antistites pertinet, chirographis quibusdam cauere populo,
[Note: 201 Bonziorum auaritia, et foeditas] nihil eum post mortem mali a Daemonibus accepturum, qui vnum aliquid ex ijs e vita migraturus acceperit. Et quanquam eiusmodi chirographa caro admodum veneunt, plurimi tamen ea, priusquam hinc abeant, comparare sibi non dubitant: eaque diligenter asseruata moribundi sepeliri secum iubent, quorum Diabolus fugetur aspectu. Ea Bonzijs quaestuosa est mercatura; qui quidem suis legibus carne, pisce, vino palam abstinent: oleribus tantum et oriza, nec nisi semel in die vescuntur. Quae singularis ciborum abstinentia magnam illis in vulgus autoritatem conciliat: et in omni morum, vitaeque foeditate tuetur opinionem: cum tamen apud [Note: 202 Diabolus cur bona quaedam Bonzijs persuadeat.] eos ita nefariae libidines vigeant, vt horrorem non sentiant, neque in peccatis id numerent: obiurgatique risu, et facetijs eleuare conentur obiecta. Id nimirum vmbra illa sanctitatis fraudulentissimus Satan agebat, vt concessarum abstinentia nuptiarum infanda stupra induceret. Quemadmodum enim nec mala permittit Deus, nisi maiorum causa bonorum: ita nec Diabolus quaedam ex se bona suadet, nisi vt ad deterrima quaeque gradum sibi per ea faciat. Ergo talibus magistris tam nefario flagitio populus totus sordet, et magistrorum se autoritate defendit. Quoniam si Bonzijs, inquit, id licet, quid ni profanis hominibus liceat? Alunt et foeminas Bonzij complures suis in coenobijs, et claustris, quas colonorum suorum esse coniuges mentiuntur. Adeunt et horis omnibus officij causa Biconias, vicissimque ipsi a foeminis [Note: 203 Simulatio apud Iapones multa, et alia morum portenta.] adeuntur. Quorum exemplo corrupti reliqui reuulsis pudicitiae repagulis, in omnem et ipsi turpitudinem sese intemperanter effundunt. Haud postremas apud Iapones obtinet calliditas, ac perfidia, et simulandi, fallendique studium. Vti quemque pessime oderunt, ita familiarissimis oculis intuentur. Accedit saeuitia morum, et immanitas dira. Leuissimis de causis, quos oderunt, auersos, nec opinantes inuadunt: vnoque aut altero acuti, ac ponderosi acinacis ictu conficiunt. Dein composito, ac securo vultu quasi facinus ad se nulla ratione pertineat, ferrum vaginae reddunt. Nec foeminis ingenium mitius, quae suos enixae foetus alendi taedio, vel egestate, iniecto pede praefocant. Alicubi etiam mulieres, quae ventrem ferunt, quoniam persuasum habent, foeminam si pepererint, ad inferna damnari, suum in vtero foetum medicamentis interimunt. Nulla apud eos publica, et gratuita siue peregrinis, siue pauperibus aegrotantibus diuersoria. Sub dio pernoctant, miseramque trahentes animam ab hominibus destituti, vel ipsa die sanantur, vel extincti morbo abijciuntur in sterquilinium. [Note: 204 Iura Iaponum.] Quo etiam magis Christianam caritatem erga derelictos, et pauperes admirantur, Forensis res nulla propemodum; non iuris ciuilis formulae, non citatio reorum, non carcer publicus. Ius totum in armis, aut Principum placitis. Priuatim Patresfamilias Suae quiSque domi capitalium rerum cognitionem exercent, et grauiora fere crimina morte puniunt. His priuatis iudicijs populus regitur. In proceres vero seditiosos sic animaduertunt. Aedes noxij Rex milite circundat armato, dataque aut pugnae, aut voluntariae mortis optione, si pugnam is optet, commisso protinus [Note: 205 Vltro sibi ventrem in periculis scindere honestum.] praelio cum familia tota deletur; perpetuaque in omnem posteritatem notatur infamia: sin voluntarie necem eligat, optimis vestimentis ornatus vna, aut altera plaga vltro sibimet ventrem scindit: et in viscera tanta vi ferrum adigit, vt ea diffluant. Sic exenteratus amputandas parato ad id ipsum famulo ceruices praebet. Atque id demum mortis genus infamia vacat: nec filij quicquam de iure deperdunt. Ex amicis vero subinde praecipui illatis pariter sibi manibus supra mortuum corruunt: idque honestum sibi, et gloriosum ducunt. Idemque facinus in alijs quoque periculis, praesertim vbi agitur existimatio, ac fama valde vsitatum, ac per honorificum habetur. Reges, atque Dynastae armatorum stipati caterua difficiles ad se aditus praebent; adductoque supercilio nutibus ferme agunt: et quidam interdum barbaro quodam fastu adorari, colique se iubent. Apud eos regit omnia metus. Nihil opis in populi caritate repositum est, ex quo fit, vt crebrae, et occultae conspirationes erumpant; has autem Regnorum conuersiones, et summa rerum omnium perturbatio consequatur. Ergo in hanc caecam errorum, vitiorumque noctem Euangelij facibus Xauerius primus illatis, tenebras paulatim disijcere, et Solem iustitiae conditum aperire pluribus locis coepit. Cuius ad aspectum, atque fulgorem pudor in multis redit horrorque vitiorum; emendari in
hominibus ratio, ne bestiarum more viuerent: suscitari, quos Deus indiderat veritatis [Note: 206 Difficultas conuertendae Iaponiae.] igniculi: et vt ex ijs, quae deinceps narranda sunt, planum fiet, sobrietas, iustitia, pietas coli coepta. Verum enim vero arduum vsquequaque erat opus, longeque humano conatu superius. Inferendum erat bellum infernis potestatibus in vetusta tyrannide obstinatis, lacessenda tanta tot Dynastarum, ac Principum contumacia, irritanda superbae gentis sanguinaria perfidia, conuellendi patrij ritus, ac mores tot seculorum autoritate firmati, templis incredibili magnificentia spectandis, simulacris non religionis modo opinione augustis, ac sanctis, sed argento quoque, auro, opere admirandis, vitaque vulgo carioribus afferendae manus. Ante omnia Bonziorum nudanda foeditas, et protrahenda in lucem turpitudo: omnibus denique mortiferae quidem, sed dulces tamen, et assuetae carnis illecebrae detrahendae; eoque omnium odia, insidiae, iniuriae subeundae, in vltimo mundi angulo, in summa humanorum praesidiorum solitudine, et rerum omnium egestate. At Xauerius, cui Apostolicum illud facere omnia, et sustinere omnia propter Euangelium, iam diu steterat: cui reportatae tot ante de inferno hoste victoriae animum erigebant, percepta diuinae tutelae pignora constantiam [Note: 207 Prima cura B. Xauerij in Iaponia conuertenda, suae vitae exemplis praelucere.] roborabant, dulcedo animarum Christo partarum ad noua lucra exacuebat industriam, continuo duce Christo admouet sancto operi manus. Primum omnium induxit in animum, quoniam Bonzios audierat carne; et piscibus abstinere, ab ijs etiam ipse, ne in cuiusquam offensionem incurreret, temperare. Quanquam multo sibi arctiorem abstinentiae legem indixit, quam quae Bonzijs diceretur indicta. Ipsa rerum egestas, et diuersa, ac peregrina victus ratio parcius eum viuere, duriusque cogebat. Pro pane oriza, pro obsonio fere pomis, oleribusque barbaro item more conditis leniebat desideria naturae: nec tamen melius alibi, quam in Iaponia valuisse se scribit, scilicet non tam [Note: 208 Deinde linguam ediscere:] frugalitatis naturali ope, quam caelestis pabulo caritatis. Deinde sedulam, et accuratam operam dare linguae Iaponicae rudimentis aggressus in praecipuis Christianae fidei ca pitibus conuertendis adiuuante Paulo complures dies summis laboribus desudauit, non tam quia natura difficilis ea sit ad discendum, quam quod, vt ante diximus, varia, et locuples. Quo accedit exquisita inter vrbanos, et literatos recte loquendi consuetudo: in qua, si quid imprudens pecces, aut a ratione discedas, risu, et sibilis exploderis. Itaque primis illis diebus Xauerius ac, Socij tanquam mutae quaedam statuae inter Iapones versabantur, et ad eorum voces penitus surdi, cum multa de se dici, agitarique sentirent, obmutescebant. Quanquam autem Paulo Iapone vtebantur interprete, tamen cum hic in sua ipsius lingua peregrinus videretur, et hospes: et literarum insuper esset expers, minus videlicet recte, fideliterque reddebat, quae Christiana lex tradit. Adeo autem scribebat imperite, vt ea, quae scriberet, a literatis Iaponibus perlegi sine risu non possent. Itaque Socij simul ac fari caepissent, excipiebantur cachinnis, et eorum ab omnibus deridebatur infantia. Xauerius tamen alienae salutis sitientissimus auditorum cachinnatione contempta rem constanter vrgere, et balbutire perseuerabat ad populum. [Note: 209 Tum Bonziorum autoritatem vel adiungere sibi, vel obterere.] Et quoniam Bonziorum autoritate senserat vniuersae multitudinis studia niti, faciendum sibi putauit, vt quo magis cetera in expedito forent, eam vel sibi adiungeret, vel obtereret, et euerteret. Ergo per opportunitatem ipsum Bonziorum Antistitem nactus, quem sua lingua Ninxit, appellant, cui omnes tum eruditionis, et sapientiae fama, qua ceteris anteibat, tum muneris, quo fungebatur: amplitudine, aetatisque praeterea autoritate, quae octoginta annorum iam erat, plurimum tribuebant; comiter sese in eius familiaritatem insinuauit. Inde sensim habitis de religione sermonibus in animorum immortalitate nutantem saepe senem offendit, tandemque disputatione prouectus, [Note: 210] eum inconstantiae, leuitatisque conuicit. Quod victoriae genus, quanquam odiosum victorem victo plerumque reddit, ea tamen Xauerij comitas in disceptando fuit, cum ingenij significatione coniuncta, vt captus potius, obstrictusque Bonzius magno eum honore coluerit. Cuius exemplo ceteri incitati Bonzij, visi sunt et ipsi eius consuetudine mirifice retineri: vehementer insuper admirati tantam animi magnitudinem, acceptamque diuinitus mentem, sic enim loquebantur, vt religionis duntaxat causa e Lusitania in Iaponiam tot, tantisque oceani tractibus, tantisque cum periculis contendisset. Victis in suo Antistite Bonzijs, ijsque sibi deuinctis, quo solidiores in populo fructus, vberioresque perciperet, post degustata Iaponici rudimenta fermonis, Euangelij
[Note: 211 Ad haec potestatem a Rege euangelizandi impetrare.] praedicandi potestatem ab Saxumano Rege petere ante constituit: Pauloque adnitente, qui in salutando Rege anteuerterat, faciles ad eum aditus nactus est. Is Cangoxima milliaria quindecim aberat, Pauloque ipsi ex Indiae remotissimis regionibus peregre redeunti, et ob id suis popularibus prope miraculo, valde sese comem, ac beneuolum praebuit. Quoniam autem Lusitanorum iam dudum commercium, quos ad emporia vicina cum pretiosis oneribus commeare didicerat, expetebat, multa ex Paulo de Lusitanorum moribus, ac virtute: multa de rebus indicis, et legis Christianae mysterijs sciscitatus est curiosius. Cui cum satis Paulus, cumulateque fecisset; deque Xauerio: multa insuper addidisset, ad extremum egregie pictam in tabula, quam ex India aduexerat, Dei Matris imaginem, puerique IESV materno sedentis in gremio, spectandam Regi protulit. Quam Rex submisso poplite veneratus, id ipsum fieri ab omnibus, qui aderant imperauit. Paulus vt ad pietatem propensum Regem sensit, Xauerium ei, sociosque conciliauit. Ipsa quoque Regis mater visa est ad Christi legem non mediocriter affici: tabulaeque capta specie paucis post diebus, quam Paulus Cangoximam redijt, nobilem ad eum virum misit, qui sumendum quoquomodo eius curaret exemplum, et simul literis consignanda Iaponicis Christianae legis initia. Ac pingendae quidem tabulae defuit artifex. [Note: 212 Primi in Iaponia baptismi.] Ceterum fidei summam dierum aliquot labore conscriptam Paulus dedit. Cuius post reditum, ad eundem Xauerius Regem iam beneuolum, ac paratum profectus, potestatem legis Euangelicae praedicandae popularibus suis, edictumque publicum impetrauit. Ita Christiana sacra paulatim in vrbem inducta; Paulique primum vxor, ac filia, tum propinqui, et amici complures, qui haud iniquo animo tulerant eum factum esse Christianum, assiduis eius monitis, et hortatibus ad baptismum perducumur. Hos deinceps subsequuti sunt alij, et paucorum mensium spatio ciues amplius centum haud repugnantibus, inuitisquepropinquis; in ijs Bonzij duo: quos cum alijs aliquot Neophytis Xauerius in Indiam misit, vt ingenuis artibus in Gollegio Goano, et religionis imbuti mysterijs, suis deinde popularibus reuersi prodessent. Ipse vero non dum vsum vernaculi sermonis adeptus, praecipua fidei nostrae capita Iaponice conuersa, literisque nostratibus [Note: 213 Reddit vitam Xauerius demortuae puellae.] consignata Neophytis e codice, populoque tradebat. Porro ad eius confirmandam inter homines Ethnicos, et alienos a veritate doctrinam, prodigiorum adminicula, miraculaque non deerant. Ethnico homini Cangoximae ciui honesto, ac locupleti, filiam quam vnice diligebat, immaturo funere mors abstulerat. Hunc amici Neophyti, cognatique nonnulli nimijs angoribus deditum cum vidissent, et vi doloris pene dementem, hortantur vt ad Xauerium praecipua sanctitatis fama praestantem opem aliquam [Note: 214] imploraturus accedat. Confestim ille desiderio carissimae filiae ad eum, quem sibi nominauerant, aduolat: et madentibus vberi fletu genis, multis, ac supplicibus verbis obtestatur, et orat, vt opem aliquam, si qua sit, extinctae filiae porrigat. Xauerius orbitatem hominis, ac solitudinem miseratus, cum Ioanne Fernandio socio ad orandum se recepit. Nec ita multo post laetus, et alacer, quod indicium solet esse plerumque. Numinis exorati, e precatione reuersus, hominem iubet bono animo esse, viuere filiam eius, et saluam esse. Ille vero Xauerij verbis non satis intellectis, quae vtique vir sanctus in re persimili a Christo didicerat, indignabundus abscedit, suspicatus opinor eum vel a suis aedibus abhorrere, vel minorem sibi fidem habere de filiae morte narranti. Domum repetenti puer domesticus obuiam venit, et filiam viuam, et incolumem nunciat. [Note: 215] Quo nuncio moestus Pater exhilaratus domum properat, et quam exanimem reliquerat, viuam reperit. Obstupuit ad eius parens aspectum, et manantibus gaudio lacrymis, ex eamet sciscitatur, qui tandem redijsset in vitam. Respondit illa se cum exisset e corpore dum a tetris quibusdam satellitibus ad horrenda quaedam deportatur incendia, repente duobus a viris sane quam egregijs ex eorum ereptam manibus vitae redditam. Sensit Paterfamilias praesentissimam Xauerij opem, et vna cum filia gratiarum ergo ad eum confestim redit. Filia Xauerium, et Socium eius intuita, admirabunda Patri succlamat, en, inquit, illi, qui me ex inferis reuocarunt, et obortis ambo lacrymis procumbunt ad pedes. [Note: 216 Puerum foede tumentem B. Xauerius sanat.] Mox tota cum familia relictis superstitionibus patrijs, Christianis sacris initiantur. Disseminata huius prodigij fama, pusio quidam affertur aegrotus totus tumens, ac turgidus: quem sublatum suas Xauerius in vinas, et aliquoties sic affatus, Benedicat [Note: Et Leprosum.] tibi Dominus, pulsis tumoribus sanum reddidit. Ciuis etiam alius locuples, et honestus,
alta scabie, et lepra respersus Xauerium per internuncium rogat, vt ad se curandum ne grauetur accedere, Xauerius excusatis occupationibus, pro se misit, e comitibus vnum, qui salutato suis verbis aegroto, semel, iterum tertioque perquireret, Christianus ne fieri vellet: cum aeger annuisset, is manu ducta in morem Crucis hominem signat, statimque abstersa est omnis macula: nitor redijt; vt nitorem reciperet animi, qui iam receperat corporis. Stetit promissis, et Christianus factus est. His prodigijs quanquam ad [Note: 217 Bonzij rabide se opponunt Euangelio.] Christi fidem populus propendebat, tamen ex altera parte Bonzij, qui initio siluerant, id quod Xauerius tanto ante praeuiderat, vt senserunt Christianis institutis sua instituta conuelli, vitia perstringi, discipulos ab se abduci, peregrinam religionem in dies propagari, toto pectore Euangelij cursum euertere, et odio furere in Xauerium instituunt: inire etiam inter se consilium quemadmodum eum, vel de medio tollerent, vel in Indiam relegarent. Interim in ipsum, et eius socios de suggestibus iram suam effundere, maledictis proscindere, Daemones, ac Veneficos appellare, qui nefarijs praestigijs, et arte Diaboli fictis miraculis, ac prodigijs oculis humanis illuderent. Quibus sermonibus populus incitatus, auersari coepit eos, quos paulo ante videbatur appetere: prohibere ne in foris dicerent, irridere cum prodirent, et ad risus, ac probra verborum lapidationes adiungere. Quocirca Patres velut domestica inclusi custodia carere publico ad dies aliquot sunt coacti: sed ne sic quidem a petulantissima multitudine tuti esse poterant, quae nocturna lapidatione fores, fenestrasque petens, concepta in hominum capita odia expromebat [Note: 218 Maledico conuitiatori os foede distorquetur.] in tecta. Nec defuit ad cohibenda ora maledica caeleste prodigium. Appetitus conuicio, et maledicto Xauerius, mente, animoque Dei Numen iratum in maledicum vidit; cuius vicem vir mitissimus miseratus ad eum conuersus, Caueat, inquit, ori tuo Deus. Nec temere ea effatus est verba: repentino enim, et copioso pituitae cursu faede misero illi distortum est os; vt quoties hisceret, ac fari vellet, toties intortae in Dei famulum contumeliae veniret in mentem. At Bonzij, cum satis non haberent in Xauerium, et socios multitudinem concitasse, viderentque Praefectum vrbis iussu Regis peregrinis hominibus impense fauere, se autem despici, minoresque in dies fieri, tentarunt apud ipsum Regem fictis eos criminibus in inuidiam vocare. Sed clausas Regis aures inuenerunt, qui vel in eos obiecta crimina retorquebat, eorumque auaritiae, superbiaeque singularem modestiam Patrum, et expertem omnis cupiditatis inopiam opponebat; vt esset horum commendatio, Bonziorum acris vituperatio. Quibus Rex ab suo conspectu repulsis, misit illico ad Xauerium: qui suo nomine iuberet bono animo Patres esse, et fidem faceret, quanto eos amore prosequeretur. His regiae beneuolentiae significationibus animati, erectique Dei praecones, rursus ad pristinam concionandi consuetudinem medijs in foris, et priuatis in aedibus eos docendi, qui Christiani fieri cuperent, reuerterunt; vt disrumperentur dolore Bonzij, nec tamen conquiescerent, donec euertendae funditus rei [Note: 219 Saxumae Rex Lusitanorum commercio destitutus in Xauerium irritatur.] Christianae Cangoximae se dedit facultas. Audierat Sxumae Rex negotiatores Lusitanos ad Firandum, (ea Ximi insula est et cognomine oppidum, in regno Figensi) cum mercibus appulisse, et periniquo ferens animo Firandi regulum sibi infensum insperatis opibus augeri, se vero diuturna mercium expectatione frustrari, sensim auersari Xauerium coepit, et ab ipsius doctrina, praeceptisque refugere. Cuius offensionem odorati Bonzij tempus suum interpretati, ad eum frequentes redeunt, paratasque nacti aures facile persuadent, si Christi legem Iaponum legibus aduersariam suum in regnum introduci sinat, non modo ditionem eius vniuersam, sed cultum etiam Deorum, maiorumque instituta penitus ruitura. Proinde capitali poena sanciat, ne quis in posterum Christiana [Note: 220 Vetat fieri Christianos.] sacra suscipiat. Hac regulus oratione commotus, et nouis quasi facibus incitatus, vti Bonzij postularunt, edixit. Perculit id edictum Xauerium, et praeclaros eius impetus retardauit. Sed cum subeunda esset procella temporis, quae deuitari non poterat, omne suum tempus partim in vnis excolendis Neophytis, partim in acuenda, et procudenda lingua Iaponica consumebat. Quod ab his otij erat, Deo scilicet tribuebat. Interimque multa, et grauia in omni vita perferebat incommoda. Quibus ita non fractus est animo, speque deiectus adiungendae ad Christum Iaponiae, vt in Indiam scripserit Sociorum accersens auxilia, in ijsque nominatim Gasparem Berzaeum euocaret; quem profecturis vna socijs praeficiebat. Anno labente cum obseptum Cangoximae penitus Euangelio videret iter, Neophytorum tutela Pauio relicta ciui eorum, et egregio Christiano, ipse
[Note: 221 Xauerius in Firandum abit.] cum Cosmo Turriano, et Ioanne Fernandio moerente nouello grege in Firandum ad Lusitanos soluit. Reliquit autem Cangoximae (vt ad Goensis Collegij Socios scribit ipse) Neophytos fere centum probe edoctos, et institutos; qui postea vel ipso orbati Paulo [Note: 222 Constantia primitiarum Ecclesiae Iaponicae.] omnique Patrum ductu, ac magisterio, adeo constanter in Christi fide manserunt, vt non modo totos annos tredecim eorum nemo a suscepta religione defecerit; sed numero insuper aucti sint ad quingentos, vita et moribus ceterorum Iaponum tam dissimiles; vt vt id anno huius seculi tertio et sexagesimo Saxumae Rex admiratus, siue hic (quem diximus infensum fuise Xauerio) siue qui huic in regno successit, datis ad Antonium Quadrium literis Indicae Societati Praepositum, Patres aliquot postularit, a quibus ceteri ciues, ac populares sui Christiana lege percepta, ad eandem et ipsi formam suas vitas, moresque componerent.
RECVRREBAT quinquagesimus huius seculi annus Iobelaei sanctitate augustus, quem veteri Ecclesiae instituto Iulius eius nominis Tertius Pontificatu nuper inito promulgarat. Annus cum omni hominum generi faustus, ac salutatis tum Societati nostrae praecipue laetus. Erat Iulius is, quem supra nominauimus, [Note: 1 Iulius iij. nouus Pontifex egregie fauet Societati.] Ioannes Maria de Monte Cardinalis Pramestinus, qui vt in oecumenico Tridenti Concilio sedis Apostolicae Legatus Societati prolixe fauerat; sic in Pontificatu quanti eam faceret, et verbis declarauit, et rebus. Indicto, ac proposito toti Christiano Orbi Iobelaeo, quo grex cunctus suum ad Pastorem, vt est in more positum, vocabatur, Ignatius Pontifici supplex fuit, vt Societatis hominibus, qui pro Ecclesia, et animarum salute in locis disiunctissimis versabantur in India, Brasilia, Congo denique, et propiore Africa: nec sine magno rei Christianae damno ad Vrbem conferre se poterant, promerendi Iobelaei copiam, potestatemque cum Christianis earum [Note: 2 Largissime Iobelaeum concedit Patribus remotissimarum regionum.] regionum, atque Neophytis faceret: simul et quid eius merendi gratia faciendum praescriberet, indicaret, Pontifex blando oculo Ignatium intuitus, vt animi sui significaret affectum, quod attinet, inquit, ad elargiendum Socijs vestris absentibus Iobelaeum, id libenter elargior, hac tamen cum parsimonia, et, vt eius verbis vtar, cum restrictione vt omnem meam in hac re potestatem cum Societate vestra communicatam velim; liceatque fratribus vestris tanto a nobis interuallo disiunctis ex Ecclesiae thesauris, et largissimis huius anni condonationibus gaudere; ad easque promerendas quicquid visum fuerit, vestro arbitratu praescribere. Ignatius plurimis actis gratijs, per eam occasionem Pontifici Maximo nonnulla ex ijs, quae de Indijs, et remotis illis partibus nuntiabantur, auditu laeta, nec celsissimis illis auribus indigna commemorauit. Quae cum [Note: 3 Et multis alijs Ignatij postulatu.] Pontifex audisset, studio diuini flagrans honoris, lacrymas tenere prae gaudij voluptate non potuit, testatus ea sibi accidisse periucunda. Nec modo Indijs, vltimisque terris, sed compluribus etiam, qui propius ab Vrbe aberant, Iobelaeum Ignatio postulante concessit: vt multis Messanae Societatis amicis, multis item Venetijs, ac Lutetiae, copijs quoque in Africam cum Vega Prorege Siciliae barbarorum profectis ad bellum: similiterque Societatis hominibus in Germania: Salmanticaeque et Gandiensi ciuitati vniuersae [Note: 4 Nec priuilegia Societatis vult per Iobelaei tempus suspendi.] propter eximiam Ducis Borgiae pietatem, atque virtutem. Tam singulare beneficium alio non minore munere liberalis Pontifex cumulauit. Nam cum moris sit toto Iobelaei curriculo priuilegiorum vsu cunctis Religionum Ordinibus interdicere, quibus Apostolicae sedis autoritate fas est, a retentis, reseruatisque peccatis confitentes absoluere; Societati tamen IESV voluit ea, quae concessa nuper essent a Paulo, hoc quoque anno salua, atque intacta vbique terrarum relinqui. Quocirca Societatis Praepositos, ac Rectores, qui ab Vrbe aberant, per literas Ignatius monuit, vt et ipsi ad animorum commodum priuilegijs illis vti pergerent, et alios aliquot e Societate nominarent, quibus eam potestatem, in excipiendis praesertim sacris confessionibus, tuto committerent. Maximum autem illud beneficium numerari debet, quod Societatis instituta a priore probata Pontifice, et sanctissima illa sede Iulius sua denuo autoritate probauit, verbisque grauissimis rata voluit: et quae prioris in approbatione Pontificis, Paulique literis obscuriora esse poterant, ambiguamque, ac dubiam interpretationem habitura videbantur,
ea ipse proprio diplomate declarauit, et ad Ignatij mentem, sensumque distinxit. Quarum literarum exemplar eo videtur hoc loco vulgandum magis vt literarum Pontificis Pauli, quae totae inseruntur, prima Ordinis huius fundamenta cognoscere cupienti, simul copia fiat. Est igitur tale.
EXPOSCIT debitum pastoralis officij, cui nos, licet immeritos, praetulit diuina Maiestas, vt fideles quoslibet, praesertim religiosos, in via mandatorum Domini, ad illius honorem, et gloriam, et proximorum spiritualem profectum deambulantes paternis confoueamus affectibus: vt fideles ipsi, dextera Domini sibi assistente propitia, aeternae salutis praemium feruentius exquirant, et in eorum pio proposito [Note: 5 Summa literarum Apostolicarum Pauli iij. de Instituto Societatis.] confoueantur. Dudum siquidem, per felicis recordationis Paulum Papam Tertium, praedecessorem nostrum, accepto, Quod dilecti filij, Ignatius de Loyola, et Petrus Faber, ac Iacobus Laynez, necnon Claudius Iaius, et Paschasius Broet, ac Franciscus Xauier, necnon Alfonsus Salmeron, et Simon Rodericus, ac Ioannes Coduri, et Nicolaus de Bobadilla, presbyteri Pampilonen. Gebennen. Seguntin. Toletan. Visen. Ebredunen. et Palentin. ciuitatum, et dioecesis respectiue, in Artibus magistri, in Vniuersitate Parisien. graduati, et in Theologicis studijs, per plures annos exercitati, Spiritu sancto afflati, iam dudum e diuersis mundi regionibus decedentes, in vnum conuenerant, et exemplaris, ac religiosae vitae socij effecti, abdicatis huius seculi illecebris, eorum vitam perpetuo Domini nostri IESV Christi, atque suo, et successorum suorum Romanorum Pontificum seruitio dedicauerant, et iam pluribus annis verbum Dei praedicando, et fideles priuatim ad pias meditationes, beneque, ac beate viuendum excitando, hospitalibus inseruiendo, pueros, et alios rudes salubria dogmata ad Christiani hominis institutionem necessaria docendo, ac denique omnia caritatis officia, quae ad animarum aedificationem pertinebant, vbique terrarum, vbi peregrinati fuerant, quisque iuxta traditam sibi ab ipso Spiritu sancto gratiam, multa cum laude obeundo, laudabiliter in vinea Domini se exercuerant; eorum institutum, sub quadam viuendi formula ab ipsis edita Euangelicae veritati, et sanctorum patrum sanctionibus conformi, vt vinculum caritatis, et vnio ipsis quidem Socijs, et alijs, qui praedictum vellent institutum sequi, conseruarentur, approbauit, et confirmauit, et benedixit: ipsosque Socios (quorum numerum, non vltra sexaginta esse tunc voluit) sub sua, et Apostolicae sedis protectione suscepit, illisque condendi Constitutiones, et statuta quaecunque ad ipsius, sic institutae, et confirmatae Societatis conseruationem, et felicem progressum, licentiam concessit per quasdam. Cumque postmodum progressu temporis, Spiritu sancto cooperante, ex Societate praedicta spiritualem animarum fructum crescere, et multos, qui institutum praedictum sequi vellent, in Parisien. et alijs generalium studiorum Vniuersitatibus, studere intellexisset idem praedecessor, Ignatij, et aliorum sociorum praedictorum piam vitam, et doctrinam attendendo, eidem Societati, vt quoscunque alios idoneos, et iuxta suas Constitutiones probatos libere admittere possent, concessit. Et nihilominus, vt Coadiutores tam presbyteros, qui in spiritualibus, quam laicos, qui in tempotalibus, et domesticis officijs eos adiuuarent (qui quidem Coadiutores peractis probationibus, iuxta Constitutiones Societatis huiusmodi requisitis, ad maiorem deuotionem suam, et meritum, etiam tria vota, Paupertatis videlicet, Castitatis, et Obedientiae possent emittere, non solennia, sed quibus, pro eo tempore, quo Praepositus Generalis Societatis praedictae eis, in ministerio spirituali vel temporali vtendum iudicaret, astringerentur: quique omnium bonorum operum, quae in dicta Societate sierent, ac meritorum omuium participes fierent, perinde, vt qui solennem professionem, in eadem Societate emisissent) possent assumere; et alias gratias, ac priuilegia ad fouendam, et adiuuandam in ijs, quae ad Dei honorem, et animarum salutem pertinebant, Societatem praedictam, de benignitate Apostolica concessit. Vt autem praedicta
omnia prius ab eodem praedecessore concessa, magis confirmentur, et simul omnia quae ad institutum Societatis praedictae pertinent, eisdem in literis aliarum summam continentibus comprehendantur; et vt aliqua obscurius dicta, et quae scrupulum, ac dubitationem possent inijcere, per nos exactius explicentur: nobis fuit humiliter supplicatum, vt formulam, qua praedictae Societatis institutum exactius, et distinctius, quam antea, [Note: Instituti Societatis formula.] edocente experientia, ac vsu rerum, expressum, eodem tamen spiritu, comprehenditur, confirmare dignaremur; cuius tenor sequitur, et est talis. Quicunque in Societate nostra, quam IESV nomine insigniri cupimus, vult sub crucis vexillo Deo militare, et soli Domino, ac Ecclesiae ipsius sponsae, sub Romano Pontifice, Christi in [Note: 7 Vota paupertatis, castitatis, et obedientiae, finis instituti.] terris Vicario seruire, post solennem perpetuae Castitatis, Paupertatis, et Obedientiae votum, proponat sibi in animo, se partem esse Societatis, ad hoc potissimum institutae, vt ad fidei defensionem, et propagationem, et profectum animarum in vita, et doctrina Christiana, per publicas praedicationes, lectiones, et aliud quodcunque verbi Dei [Note: 8 Puerorum ac rudium institutio.] ministerium, ac spiritualia exercitia, puerorum, ac rudium in Christianismo institutionem, Christifidelium in confessionibus audiendis, ac ceteris Sacramentis administrandis, spiritualem consolationem praecipue intendat: et nihilominus ad dissidentium [Note: 9 Operum caritatis exercitia, quae gratis omnino exhibenda sunt.] reconciliationem, et eorum, qui in carceribus, vel in hospitalibus inueniuntur, piam subuentionem, et ministerium, ac reliqua caritatis opera, prout ad Dei gloriam, et commune bonum expedire visum erit, exequenda gratis omnino, et nullo, pro suo in praedictis omnibus labore, stipendio accepto, se vtilem exhibeat: curetque primo Deum, deinde huius sui instituti rationem, quae via quaedam est ad illum, quoad vixerit, ante oculos habere, et finem hunc sibi a Deo propositum totis viribus [Note: 10 Officiorum distributio.] assequi: vnusquisque tamen secundum gratiam sibi a Spiritu sancto subministratam, et vocationis suae proprium gradum. Ideoque, ne quis forte zelo vtatur, sed non secundum scientiam, proprij cuiusque gradus iudicium, et officiorum discretio, ac distributio tota sit in manu Praepositi Generalis, seu Praelati per nos quocunque tempore eligendi, vel eorum, quos ipse sibi ea cum autoritate substituerit, vt congruus ordo seruetur [Note: 11 De condendis constitutionibus.] in omni bene instituta communitate necessarius. Qui quidem Praepositus de consilio consociorum Constitutiones ad constructionem huius propositi nobis finis conducentes [Note: 12 Praepositus habet autoritatem declarandi Institutum.] condendi, maiori suffragiorum parte semper statuendi ius habente, et quae dubia esse poterunt in nostro instituto hac formula comprehenso, declarandi autoritatem habeat, Consilium vero necessario conuocandum ad condendas, vel immutandas Constitutiones, et alia grauiora, vt alienare, vel dissoluere Domos, ac Collegia semel erecta, [Note: Consilium ad grauiora conuocandum.] intelligatur esse maior pars totius professae Societatis (iuxta Constitutionum nostrarum declarationem) quae sine magno incommodo potest a Praeposito Generali conuocari. In alijs, quae non ita magni momenti sunt, idem Praepositus adiutus, quatenus ipse opportunum iudicabit, fratrum suorum consilio per se ipsum ordinandi, et iubendi quae ad Dei gloriam, et commune bonum pertinere in Domino videbuntur, ius totum habeat, prout in Constitutionibus eisdem explicabitur. Quicunque autem in hac Societate professionem emiserint, non solum in primis professionis suae foribus intelligant, [Note: 13 In his quae non tanti momenti sunt ius totum habet praepositus.] sed quoad vixerint, memores sint, Societatem hanc vniuersam, et singulos, qui in ea profitentur, sub Sanctissimi Domini nostri Pauli Papae Tertij et aliorum Romanorum Pontificum successorum eius fideli obedientia Deo militare. Et quamuis Euangelio doceamur, et fide orthodoxa cognoscamus, ac firmiter teneamus, omnes Christifideles Romano Pontifici, tanquam capiti, ac IESV Christi Vicario subesse: ob deuotionem tamen maiorem ad obedientiam sedis Apostolicae, et maiorem voluntatum nostrarum abnegationem, et certiorem sancti Spiritus directionem summopere conducere iudicauimus, singulos nos, et quicunque eandem in posterum professionem [Note: 14 Speciale votum obediendi Romano Pontifici.] emiserint, vltra illud commune trium votorum vinculum, speciali ad hoc voto astringi, vt quidquid modernus, et alij Romani Pontifices, pro tempore existentes iusserint ad profectum animarum, et fidei propagationem pertinens, et ad quascunque prouincias nos mittere voluerint, sine vlla tergiuersatione aut excusatione illico, quantum in nobis fuerit (siue nos ad Turcas, siue ad quoscunque alios Infideles, etiam in partibus, quas Indias vocant, siue ad quoscunque Haereticos, Schismaticos, seu etiam ad quosuis fideles, mittendos censuerint) exequi teneamur. Quamobrem qui ad nos accessuri sunt,
[Note: 15 Ingressuri Societatem quid considerare debent.] antequam huic oneri humeros supponant, diu multumque meditentur, an tantum pecuniae spiritualis in bonis habeant, vt turrim hanc iuxta consilium Dominicum possint consumare, hoc est, an Spiritus sanctus, qui illos impellit, tantum illis gratiae polliceatur, vt huius vocationis pondus, illo adiuuante, se laturos sperent: et, postquam, Domino [Note: 16 Missiones non procurandae.] inspirante, huic IESV Christi militiae nomen dederint, die noctuque succincti lumbos, et ad tam grandis debiti solutionem prompti esse debebunt. Ne qua autem, possit esse inter nos missionum, aut prouinciarum huiusmodi ambitio, vel detrectatio; intelligant singuli, sibi per se, vel alium, de huiusmodi missionibus quidquam cum Romano Pontificenon esse curandum, sed omnem hanc curam Deo, et ipsi Pontifici tanquam eius Vicario, et Societatis Praeposito dimittendam: cui quidem (sicut ceteris) [Note: 17 Votum obedientiae.] nihil de sui ipsius missione in alterutram partem, nisi de Societatis consilio, cum dicto Pontifice curandum erit. Voueant etiam singuli, se in omnibus, quae ad regulae huius [Note: 18 Praepositi electio et potestas.] nostrae obseruationem faciunt, Societatis Praeposito (qui ad hoc munus quam fieri possit idoneus, ad plura vota, prout in Constitutionibus declarabitur, eligetur) obedientes fore. Ille autem omnem eam autoritatem, et potestatem habeat supra Societatem, [Note: 19 Gubernandi ratio.] quae ad bonam eiusdem Societatis administrationem, correctionem, et gubernationem vtilis erit. Iubeat autem ea, quae ad constructionem propositi sibi a Deo, et a Societate finis cognouerit esse opportuna, et in praelatione sua benignitatis, ac mansuetudinis, [Note: 20 Obedientia subditorum erga Praepositum.] caritatisque Christi, Petri, Paulique formulae semper sit memor: et tam ipse, quam consilium praedictum ad normam hanc assidue spectent. Singuli vero subditorum, tum proprer ingentes ordinis vtilitates, tum propter nunquam satis laudatum humilitatis assiduum exercitium, non solum Praeposito in omnibus, ad institutum Societatis pertinentibus [Note: 21 Paupertatis Votum.] parere semper teneantur: sed in illo Christum veluti praesentem agnoscant, et, quantum decet, venerentur. Cum autem experti fuerimus iucundiorem, puriorem et ad proximi aedificationem aptiorem esse vitam, ab omni auaritiae contagione quam remotissimam, et euangelicae paupertati, quamsimillimam, cumque sciamus Dominum. nostrum Iesum Christum, seruis suis regnum Dei solum inquirentibus, necessaria ad victum, et vestitum esse subministraturum; sic voueant singuli, et vniuersi perpetuam Paupertatem, [Note: 22 Professi, et eorum Domus non possunt habere redditus.] vt non solum priuatim, sed neque etiam communiter possint Professi, vel vlla eorum Domus, aut ecclesia ad aliquos prouentus, redditus, possessiones, sed nec ad vlla bona stabilia (praeter ea, quae opportuna erunt ad vsum proprium, et habitationem) retinenda ius aliquod ciuile acquirere, rebus sibi ex caritate donatis ad necessarium vitae vsum contenti. Quia tamen Domus, quas Dominus dederit, ad operandum in vinea ipsius, et non ad scholastica studia exercenda destinandae erunt: cum valde opportunum fore alioqui videatur, vt ex iuuenibus ad pietatem propensis, et ad literarum studia [Note: 23 De collegijs, et eorum redditibus] tractanda idoneis operarij eidem vineae Domini parentur, qui Societatis nostrae, etiam professae velut quoddam seminarium existant; possit professa Societas ad studiorum commoditatem, Scholarium habere Collegia, vbicunque ad ea construenda, et dotanda, ex deuotione aliqui mouebuntur: quae simul atque constructa, et dotata fuerint (non tamen ex bonis, quorum collatio ad sedem Apostolicam pertinet) ex nunc autoritate Apostolica erigi supplicamus, seu pro erectis haberi: quae Collegia possint habere redditus, census, seu possessiones vsibus, et necessitatibus studentium applicandas, [Note: 24 Collegiorum gubernatio penes Praepositum vel Societatem est.] retenta poenes Praepositum, vel Societatem omnimoda gubernatione, seu superintendentia super dicta Collegia, et praedictos studentes, quoad Rectorum, seu gubernatorum, ad studentium electionem, ac eorundem admissionem, emissionem, receptionem, exclusionem, statutorum ordinationem, et circa studentium instructionem, eruditionem, aedificationem, ac correctionem, victus vestitusque et aliarum rerum necessariarum eis ministrandarum modum, atque aliam omnimodam gubernationem, regimen, ac curam; vt neque studentes dictis bonis abuti, neque Societas Professa in proprios vsus conuertere possit, sed studentium necessitati subuenire: Qui quidem studentes ingenij, et morum, indole tales esse debebunt; vt merito speretur, post absoluta studia ad Societatis functiones idoneos fore: et sic demum post cognitum in spiritu, et literis eorum profectum, et [Note: 25 De Officio diuino recitando.] post sufficientem probationem, in Societatem nostram admitti possint. Socij autem omnes cum presbyteri esse debeant, ad dicendum officium secundum communem Ecclesiae ritum, sed priuatim, et non communiter, vel in choro, teneantur: et in ijs, quae ad victum,
[Note: 26 In victu, et vestitu sequi debemus vsum communem honestorum sacerdotum.] et vestitum, et caetera exteriora pertinent, honestorum sacerdotum communem, et approbatum vsum sequentur: vt quod inde pro cuiusque necessitate, vel spiritualis profectus desiderio subtractum fuerit, ex deuotione, et non ex obligatione, rationabile obsequium corporis Deo, prout expediet, offeratur. Haec sunt, quae sub praefati Domini nostri Pauli, et sedis Apostolicae beneplacito, de nostra professione, typo quodam explicare potuimus, quod nunc fecimus; vt summatim informaremus tum illos, qui nos de nostro vitae instituto interrogant, tum etiam posteros nostros, si quos Deo volente imitatores, vnquam habebimus huius viae, quam cum multas, magnasque habere annexas difficultates fuerimus experti, opportunum iudicauimus, etiam statuere, ne quis ad professionem, in [Note: 27 Ad professionem non admittantur nisi diu multumque probati.] hac Societate emittendam, nisi diuturnis, et diligentissimis probationibus (prout in Constitutionibus declarabitur) eius vita, et doctrina explorata fuerit, recipiatur: quia re vera, hoc institutum omnino humiles, et prudentes in Christo, et in Christianae vitae puritate, ac literis conspicuos exigit. Imo, et ij, qui in Coadiutores tam in spiritualibus, quam [Note: 28 Coadiutores, et scholares vota sua debent emittere.] in corporalibus, et in Scholares admittentur, quorum vtrique, post sufficientes probationes, et tempus in Constitutionibus expressum, vota sua, ad deuotionem, et meritum maius, non quidem solennia (praeter aliquos, qui de licentia Praepositi Generalis, propier ipsorum deuotionem, et personarum qualitatem, tria vota huiusmodi solennia [Note: 29 Aliqui tria vota solennia emittere possunt.] facere poterunt) sed quibus teneantur, quamdiu Praepositus Generalis in Societate eos retinendos esse censuerit, emittere debeant, prout in Constitutionibus latius explicabitur, non nisi diligenter examinati, et idonei reperti, ad eundem finem Societatis, [Note: 30 Idonei coadiutores, et scholares debent admitti.] admittantur ad hanc IESV Christi militiam, qui tenuibus coeptis nostris fauere dignetur, ad gloriam Dei patris, cui soli sit semper decus, et honor in saecula amen. Quapropter considerantes, nihil, quod pium sanctumque non sit, in dicta Societate, eiusque laudabilibus institutis, ac exemplari Ignatij, et aliorum Sociorum praedictorum vita, et moribus reperiri, eaque omnia ad suorum, et aliorum Christifidelium animarum salutem, et fidei exaltationem tendere; Socios, ac illorum Coadiutores praedictos, et ipsius Societatis scholares a quibusuis excommunicationis; suspensionis, et interdicti, alijsque ecclesiasticis sententijs, censuris, et poenis a iure, vel ab homine quauis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existunt, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absoluentes, et absolutos fore censentes, illosque [Note: 31 Approbatur et confirmatur institutum, et Priuilegia concessa.] sub nostra, et Apostolicae sedis protectione suscipientes, Motu proprio, et ex certa nostra scientia, autoritate Apostolica, tenore praesentium, erectionem, et institutionem Societatis, ac extensionem numeri illius Sociorum, ac receptionis, et admissionis Coadiutorum, ac omnia, et singula, Priuilegia, immunitates, exemptiones, libertates et condendi, et alterandi statuta, et ordinationes, ac alia quaeuis indulta eisdem, Societati, et illius Praeposito, per praedecessorem nostrum, et sedem huiusmodi, sub quibuscunque tenoribus, et formis concessa, et confirmata, ac desuper confectas tam sub plumbo, quam in forma breuis literas, et in eis contenta, ac inde secuta quaecunque, perpetuo approbamus, et confirmamus, ac eis perpetuae firmitatis robur adijcimus, supplentes omnes, et singulos tam Iuris, quam facti defectus, si qui interuenerint, in eisdem: Eaque omnia et singula perpetue, et inconcusse firmitatis robur obtinere, et inuiolabiliter obseruari debere, et sic per quoscunque Iudices, et Commissarios, quauis autoritate fungentes (sublata eis, et eorum cuilibet quauis aliter iudicandi, et interpretandi facultate, et autoritate) iudicari, interpretari, atque decidi debere; necnon quidquid secus super his per quoscunque quauis autoritate, scienter, vel ignoranter contigerit [Note: 32 Judices qui assistant.] attentari, irritum et inane decernimus, et declaramus. Quocirca vniuersis, et singulis venerabilibus fratribus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, ac dilectis filijs Abbatibus, Prioribus, et alijs personis in dignitate ecclesiastica constitutis, per Apostolica scripta mandamus, quatenus ipsi, et eorum quilibet per se vel alium, seu alios praesatis Praeposito, et Societati in praemissis, efficacis defensionis praesidio assistentes faciant autoritate nostra singulas praedictas, et praesentes literas plenum effectum sortiri, ac ab omnibus inuiolabiliter obseruari, non permittentes quenquam contra illarum tenorem quomodolibet indebite molestari, contradictores quoslibet, et rebelles per censuras ecclesiasticas, et alia iuris opportuna remedia (appellatione postposita) compescendo, ac censuras praedictas legitimis super his habendis seruatis processibus, etiam iteratis vicibus aggrauando: inuocato etiam ad hoc (si opus fuerit) auxilio brachij saecularis;
[Note: 33 Non obstantibus, etc.] Non obstantibus constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, ac omnibus illis, et singulis, quae in literis praedictis idem praedecessor noster voluit non obstare, caeterisque contrarijs quibuscunque, aut si aliquibus communiter, vel diuisim ab Apostolica sit sede indultum, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint, per literas Apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum, de indulto huiusmodi mentionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae absolutionis, susceptionis, approbationis, confirmationis, adiectionis, suppletionis, decreti, declarationis, et mandati infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit; indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri, et Pauli Apostolorum eius, se nouerit incursurum. Datum Romae, apud sanctum Petrum, Anno Incarnationis Dominicae M. D. L. Duodecimo Kalendas Augusti: Pontificatus nostri Anno Primo.
F. de Mendoza. sed. Cardinalis Caesius.
[Note: 34 Liberalitas Iulij Pontificis in Societatem.] Ad haec interiora, et quae animorum propria sunt, benigne Iulius externa insuper, et quae ad rem familiarem, fortunasque pertinerent, adiunxit. Is ex Ecclesiae bonis Salmanticensi Collegio, Cardinali rogante Mendoza, aureos septingentos quotannis attribuit, quamuis aegre alias adduci posset, vt de priuatis Ecclesijs detraheret aliquid quod in alios vsus, et Collegia conuerteret. Is Romano Collegio, quod anno in sequenti coeptum est, Duce postulante Gandiae, aureos item mille quingentos in annos singulos assignauit. Is Caesaraugustae domicilium sacrarum virginum a Ioanne olim Consaluio Aragonensis regni conseruatore excitatum, ab eodemque postea autoritate Pontificis Maximi dissolutum, nostris addixit. Is denique, cum ad eum supplex rediret Ignatius, vt ex interioribus Ecclesiae [Note: 35 Praecepto obedientiae sua sponte iubet Ignatium ad se adire in domesticae rei angustijs.] thesauris aliquid more suo in animorum commodum postularer, Pontifex cum annuisset petenti. Quid? inquit, nihil ne in vitae vestrae tutelam, et indigentiam corporum postularis? iussitque eum in posterum acri interposito obedientiae mandato, quoties Professorum domus in egestate esset, toties ad se fidenter, et sine verecundia reuerti: vnumque de familiaribus suis praesentem monuit, vt idipsum sibi ad memoriam subinde redigeret. Haec praestantissimi, optimique Pastoris erga Societatem mens, hic animus fuit. Quo excitatus, et [Note: 36 Conuocat B. P. Professos de constitutionibus consultaturus.] animatus Ignatius, admonente praesertim tantae sanctitatis, et religionis anno, statuit Professos Patres, qui ab Vrbe aberant, quod diu iam concupierat, conuocare, vt cum eis de Societatis summa conferret, constitutionesque ab se perscriptas, et perpolitas, priusquam in lucem ederet inspiciendas traderet, et generalis Praepositi sese, vt deinde patuit, abdicaret munere. Patres vero qui ex Hispania Romam expectabantur, erant hi, Araozius Prouincialis, Gandiae Rector Ouiedus, Franciscus Strada, et Iacobus Miro quibus accessere alij tres, Petrus Tablares, Emmanuel Sa; et Franciscus Roias. Hi omnes optanti, petentique Duci Borgiae, quem cum ceteris inuitatum ab Ignatio supra diximus, sese comites [Note: 37 Venit Romam Franciscus Borgia palam iam professurus Societatem.] adiunxerunt. Dux autem ipse discessurus ad Vrbem, re domestica, ciuilique composita. (Nam et filias in matrimonio collocauerat, et filio natu maximo cum vxorem adiunxerat, tum Ciuitatis gubernacula iam tradiderat) ita distribuerat vniuersa, nullo vt incommodo rei vel publicae, vel priuatae Ducis munere abdicare se posset. Cumque se vna cum filio Ioanne Patribus coniunxisset autumno ineunte suum egressus Oppidum, non sine honesto, nobilique comitatu equitum ferme triginta, manibus oculisque sublatis in caelum ingenti animi sensu, multisque prae gaudio lacrymis, carmen illud Dauidicum decantauit, In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro. Deinde illud ex eodem oraculo, laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Induxerat prorsus in animum nunquam se amplius vnde abierat, reuersurum: et huic inductioni, decretoque sic paruit, nunquam vt postea, quam diu fuit in Hispania, ne tum quidem cum post annum alterum et vigesimum Pio iubente Pontifice eius nominis Quinto, cum Alexandrino Cardinali, nobilissima in [Note: 38 Ratio itineris Borgiae.] legatione redisset, vllis precibus sit adductus, vt Valentia, vbi substiterant, Gandiam vsque diei non amplius itinere, tanto interuallo recurreret. Iam perpetui itineris ea ratio fuit, vt eius comitatus non popularis aliqua multitudo, sed Religiosorum bene instituta sodalitas videretur: adeo erant omnia ad disciplinam apta, atque disposita. Quotidie post precationem, eamque bene longam multarum scilicet horarum, noxas animi confessione tergebat. Missae sacro singulari quadam illius mysterij reuerentia semper aderat,
Dominique corpus pio ore, animoque sumebat: quod ad sacerdotium vsque perpetuum ei, solenneue fuit. Cultus eius, atque vestitus infra dignitatem Ducis erat, infra personam, clerici propior, quam secularis. Cibus item quotidianus admodum parcus, isque sumptus semel in die. Nocturnam quietem, cum sopor altus famulos oppressisset, [Note: 39] crebrae verberationes interrumpebant. Sed res ea geri tanta dissimulatione non poterat, vt puerorum aures falleret: ij crepitu excitati plagarum, plagas ipsas saepe numerabant: quarum constat fuisse numerum ab eis initum supra quingentas. Taedia itineris mutua diuinis de rebus collocutio leuabat, eademque vicissitudine quadam longa silentia precationis interpellabat. In praetereundis vrbibus, oppidisque, quanquam sui ipsius despiciendi studio Ducum, et Ciuitatum, quibus erat notus, vitabat occursus, ne quid sibi haberetur honoris, consequi tamen non potuit, quin vbique pro dignitate, quacunque iter faceret, exciperetur, praesertim Ferrariae ab Hercule Duce [Note: 40 Excipitur Romae perhonorifice.] auunculo suo, Florentiaeque a Cosmo Mediceo Hetruriae Duce: apud quos tantorum Principum humanitare coactus, dies aliquot diuersatus, tandem relictis suae virtutis impressis vbique vestigijs, ad Vrbem venit: intra quam etiam honestissimum, et celeberrimum contra votum, contraque decretum modestissimae suae mentis, introitum habuit. Fuerat ei quidem in animo, ne quid ingressus ille celebritatis haberet, per tenebras vrbem inire: verum tanta fuit et Cardinalium, et Caesarei legati, aliorumque Procerum vis, atque contentio, vt honorem illum, publicamque gratulationem perinuitus, et nolens admiserit. Prodierunt ei obuiam extra Portam Cardinales aliquot, et is, quem dixi, legatus, clarissimusque vir Fabritius Columna cum equitatu permagno. Quo comitatu introductus in vrbem, cum et a Pontifice Maximo suas in aedes, et a Cardinalibus inuitaretur in suas: actis vtrisque, qua par erat humanitate, gratijs, non dubitauit domus nostrae paupertatem, humilitatemque magnificis, splendidisque Pontificum [Note: 41 Diuertit ad Ignatium: eique se tradit.] aedibus anteferre. Erat domi nostrae Duci, Ducisque familiae satis commodum conclaue paratum aliquot distinctum cubiculis, et a cetera Patrum habitatione secretum, vt esset aditus ad salutandum Ducem sine domesticae perturbatione quietis, et disciplinae, perfacilis. Huc igitur Dux succedens, vt praestolantem ad ianuam vidit Ignatium, comitatu dimisso, confestim ad pedes aduolat, vt ferret osculum, et amplexus, prehensaque item ad osculum manu, benedictionem vt a Patre, Praepositoque iam suo suppliciter postulauit. [Note: 42 Excipitur a Pontifice perbenigne; et commendatur.] Ignatius teneriore quodam animo illacrymans dulciter amplexatus, suo tecto laetabundus excepit: vt qui vim admirabilem in eo diuinae gratiae persenserat, et iam tum animo prouidebat, quantos editura fructus esset ea recens in Christo proles. Cum ex itinere paululum conquiesset, Pontificem adijt, ad vsitatam osculationem pedum. Cuius Pontifex gratulatus aduentu, peculiari quadam animi propensione, maiore etiam, quam ceteros Principes consuesset, eum excepit: singularem eius pietatem, quam et in suscipiendis propter religionem illius profectionis incommodis, et in omni vita palam omnibus praeseferret, graui oratione commendans. Simul et illud addidit, praeclare actum iri cum Ecclesia Catholica, si multos eius generis Dynastas, ac Principes Francisci Borgiae imitatores haberet: futurum, vt aliquando illa reuiuisceret Ecclesiae nascentis imago, cum olim Imperatores, ac Reges ad sepulchra Principum Apostolorum supplices conuolabant. Ad extremum de habitatione suarum aedium ei rursus obtulit. Sed Dux dato iterum pedi osculo supplicauit, vt Societatis apud Patres maioris quietis, et otij gratia sibi esse liceret. Reuersus e Curia consalutarimultis a Praesulibus, et Cardinalibus coeptus est, cunctis admirantibus eximiam Ducis humilitatem, atque modestiam. [Note: 43 Exercet domi strenue sanctam humilitatem.] Cuius quanquam de Societate menrem, consiliumque non norant, admoniti tamen tanta animi submissione, et splendore virtutum, suspicari facile poterant id, quod erat. Haud minus admirandus domi nostrae Dux fuit, vbi ad vsum, exercitationemque virtutis suppetebat etiam facultas maior. Coenaturis apud Ignatium aliquando quibusdam Patribus repente Dux vna cum filio Ioanne ministrandi gratia linteo paruo praecinctus apparuit, expressaque eius rei venia, et conuiuarum manibus aqua fusa, mensae dapes inferre, capite nudo velut e domesticis puer vnus instituit, totaque coena sedulus ministrauit. Deinde sublata mensa recta tacitus in culinam, vt inquinatas patinas repurgaret. Abnuit tamen Ignatius praeteritis contentus exemplis, et ne laboris insuetum defatigaret. Nec minor erat iucunditatis fructus, quem ex vsu Patrum antiquorum Dux Borgia, quam quem ex eius Patres capiebant exemplque praesertim vero ex vsu, consuetudineque P. Ignatij
cui, vt iam antea per literas fecerat, se totum dedidit, et addixit, suique pectoris arcana, quod diu vehementer optarat, ac recessus aperuit: cum eo suam precandi rationem, [Note: 44 Omnem vitae suae rationem cum B. Ignatio confert.] et poenitentiae genera, cum eo totum suae vitae cursum, statumque contulit, vt eius ductu, nutuque in susceptis vitae rationibus regeretur; deque Societatis moribus, institutisque propius iam, vbersusque cognosceret. Vt autero satis sibi consuluisse quotidiano B. Patris vsu, collocutione, praeceptis visum est, ne sibi vni dumtaxat studeret, et suo tantura bono, commodoque vacaret, adiecit animiun ad eius, quam inibat, Societatis incrementa curanda. Atque vt in itinere, quod ad Vrbem habuit, nullas vnquam eius [Note: 45 Statuit Romae collegium excitare.] augendae, ornandaeque praetermisit occasiones. Nam et Genuae illius vrbis Antistitem, et Ferrariae, Florentiaeque Duces suis vt in vrbibus Societatis Collegium constituerent, Bononiae vero sedis Apostolicae legatum, vt inchoati Collegij primordia promoueret, hortatus est: sic in ipsa vrbe de Romano fundando Collegio (quod B. Pater multis nominibus vehementer optabat) suisque instruendo reditibus cogitare solicite, studioseque coepit. Cuius vt initium fundandi primus ipse faceret, sex circiter aureorum millia subito numerauit: [Note: 46 Recusat tamen titulos fundatoris.] Pontificique Maximo, quod modo significauimus, vt certos ei prouentus attribueret autor fuit. Cuius egregia voluntate adductus Ignatius, obtulerat ei fundatoris titulos, et honores, quos tamen ille modestissime recusauit: quod diceret satius esse ei huius honorem nominis reseruare, qui per facultates suas posset illud aliquando Collegium vberiore fulcire prouentu, et omnes numeros fundatoris implere. Pari studio [Note: 47 Amplificandum curat Professorum templum.] cum sacram aedem Professae domus perangustam, nec coneursus quotidiani capacem animaduerteret, statuit aedem ampliorem a fundamentis extruere, et ad eius operis incoeptionem Esquilacensem Episcopum Borgiae genti peramicum induxit. Hic vna cum Duce, Ignatioque primum lapidem rite iecit. Quem etiam in ritum suam quoque Ioannes filius operam cum primarijs e paterna familia viris effodiendo, aquisque trahendis ad structuram operis contulit. Quod opus quanquam deinde alio maiore, et loco meliore inchoato, praetermissum est, non idcirco suo apud Deum merito Ducis pietas, praemioque caruit. Anni sub exitum iam Romam primae autoritatis Patres couuenerant, qui quidem sine procurationum publicarum incommodo possent. Quorum haec tantum certa sunt nomina. Araozius, Strada, Ouiedus Miro ex Hispania aduecti cum Borgia: tum Laihius e Sicilia reuocatus. Romae aderant Miona, Frusius, Polancus, cuncti vota quatuor professi praeter Stradam, qui Kal. Februarij in sequenti anno Romae professus est. Salmeron paulo serius, verum ante Parrum discessum adsuit. Simonem expetebat Ignatius maxime, quod quanto maior in Lusitania moles erat rerum, tanto ipse potuerat experimento, vsuque plura deprehendosse: eoque pluris intererat communem Patrum sententiam coram ab illo cognosci, et rationem vitae, formamque pubricae administrationis, quam ex Romano hausisset fonte, in suam referri Prouinciam. Sed vetuit Rex ante anni insequentis exordium [Note: 48 Congregatis Patribus Beatus Ignatius inspiciendas conscitutiones tradit: vt omnium hominum locorumque generi aptae essent.] proficisci. Igitur ijs, quos dixi, ad Vrbem congregatis. Constitutiones suas Ignatius primorum autoritate rogatuque Patrum, et tota vrgente Societate perscriptas, in conuentum retulit; copiamque cum vniuersis, tum singulis eas inspiciendi, perpendendique fecit, vt si quid mutandum, vel addendum, vel inducendum esset, id libere, ac fideliter indicarent. Nam cum tantum Societati Paulus Pontifex tribuisset, vt in his litetis, quibus Societatis instituta confirmat, eadem autoritate Constitutiones, et leges, quas ipsa conditas approbasset, eo ipso nullo alio adhibito iudice comprobaret. Ignatius, qua erat [Note: 49] prudentia, et sanctitate praeditus, ne quid in lucem daret, quod non omnium posset subire iudicium, suo ipse iudicio stare, et sua niti prudentia in ijs edendis, vulgandisque nullo modo voluit: sed eas vltro, ac sponte aliorum animauersioni, iudicioque subiecit. Optabat enim tales ab se Constitutiones prodire, quae congruerent vniuersis. et a quibus nulla regionum, nationumque varietas, nulla morum, naturarumque dissimilitudo posset excipi: haud ignarus, vbi tanta morum, nationumque varietas foret, non omnia in omnes apte cadere, nec omnia omnibus conuenire; crebris autem exceptionibus legum leges ipsas infringi, et suum robur amittere. Cumque Societatis corpus omne vbique gentium, atque terrarum vnius esse velut oris, colorisque percuperet, id erat ijs legibus temperandum, quae omni hominum generi, varietatique sine exceptione congruerent. Itaque prudentissime vir Sanctus fecit, vt antiquiores Patres e varijs prouineijs, atque nationibus conuocaret, quibus cum ea, quae ab sese essent diuturnis preeibus, et commentatione perscripta, atque elucubrata conferret: eorumque demum iudicijs, sententijsque
[Note: 50 Quam multis, varijs, seuerisque iudicijs comprobatae sint Societatis constitutiones.] decerneret, id quod esset diuinae laudi, omnique hominum generi maxime consentaneum. Nec modo ijs, qui tum conuenerant, verum etiam alijs posta, qui abfuerant, eas tradidit expendendas, ne praecipuis quispiam desideraretur e Patribus, cuius ille non exquireret in re tam graui iudicium. Lectae sunt ab omnibus perlibenter, summoque studio, nec minore approbatione susceptae. Sed B. Pater ijs adhuc expoliendis, et corrigendis intentus, mutandisque nonnuilis, quae vel a Patribus essent animaduersa, vel dies progrediens admonuisset, non eas ante annum huius seculi tertium, et quinquagedimum promulgandas existimauit. Tum demum eas in Hispaniam, Lusitaniam, et alias [Note: 51] aliquot prouincias misit, non vt a suis illae quidem, veluti iam perfectae, et omnibus expletae humeris acciperentur, sed vt quales tandem essent ad actionem reuocatae, quamquo aptae moribus cuiusque generis, ac nationis vsus ipse quotidianus ostenderet, et quod tanto studio diuturnaque commentatione, tot deliberationibus, ac sacrificijs in eis decretum, et constitutum esset, corroboraret. Ac ne tum quidem vim eas vllam, aut robur vllum habere, nisi ab vniuersa Societate denuo recognitas, probatasque voluit: id quod eius post obitum (vt suo tradetur loco) duo de sexagesimo huius seculi anno, cum ad Praepositi Generalis comitia conuocata est Societas fecit. Tum demum Praeposito Lainio renunciato ex eiusdem Societatis decreto vnum in locum congregatae, rursus excussae, in manibusque iactatae, summa omnium consensione probatae, et quasi quadam. veneratione receptae sunt. Easdem per idem tempus Pontifex Paulus huius nominis Quartus ab quatuor Cardinalibus examinari iussas, et diu, multumque discussas, tandem saluas, atque integras, quemadmodum acceperat, ne verbo quidem immutato, restituit. Sed quid mirum eas tanta in admirationc fuisse, cum earum autor (vt supra dicebimus) in ijs conficiendis tam apertis significationibus diuinae mentis, tam crebris, inusitatisque luminibus redundant? tam matura, diuturnaque deliberatione in ijs elimandis, [Note: 52 Qua ratione vsus B. Ignatius in condendis constitutionibus.] tot denique grauissimorum Patrum iudicijs, consilijsque sit vsus? Conficiendarum porro ea fuit Ignatij ratio. Primum omni motu animi, affectuque deposito in statuendis, omittendisve quibusque rebus, neutram propendebat in partem, sed summa aequitate animi totum se in Dei manus, potestatemque tradebat. Deinde summo etiam ardore, et contentione poscebat vim, opemque dispiciendi veri, et ex Apostoli praecepto potiora probandi. Tum disputabat ipse secum in vtramque partem, cum constituendum quippiam, aut non constituendum videretur: collectasque vtrinque rationes [Note: 53] conferebat inter sese, et suo quamque pondere, momentoque pendebat. Denique quod constitutum, et designatum animo iam habebat, id ad Deum referebat: et in eius velut oculis, conspectuque ponebat, supplex orans, atque obsecrans, vt lumen aliquod praeferret menti suae: vt quod ei placeret maxime, id potissimum ipse decerneret. Post accuratam hanc, exquisitamque deliberationem, quo cuiusque rei constitutio, electioque tot rationum expressa momentis tutior, et aptior esset, omninoque cum Dei sensu, voluntateque congrueret, non continuo vt ratum, ac fixum statuebat illud, quo bene affectus animus, et perturbatione iam vacans rationum ferebatur impulsu, sed id saepius in consilium, et deliberationem adducebat, modo nouis excogitandis, afferendisque rationibus, modo allatis, et inuentis denuo ad trutinam reuocandis. Ad extremum quasi nihil egisset, id quod erat ei familiare, in arduis praesertim rebus, atque negotijs, totum se precationi omni alio solutus opere, curaque tradebat, et rem diuinam [Note: 54 Informatam constitutionem quamque, exemplo magni Leonis, imponebat altari a Domino corrigendam.] quam accuratissime faciebat, vt mentem suam Deus pleniore quodam lumine collustraret, et motu cieret interiore, quo magis omnia e rediuina, Societatisque decerneret. Atque vt sanctissimus Pontifex Leo, cum ad Episcopum Flauianum aduersus impiam, et detestabilem Eutychetis scribebat haeresim, priusquam aliquo destinaret epistolam (ea est in eius epistolarum volumine ad Flauianum decima, mirifico deinde plausu a Chalcedonensi probata Concilio) scriptam iam, et exaratam altari B. Petri Apostoli, cuius miro studio Pontifex ille tenebatur, imposuit; totos quadraginta dies precationi, ieiunioque continenter intentus, vt chirographum tanti ponderis, quodque grauissimam Ecclesiae causam continebat, si quid in eo castigandum, et corrigendum esset, Apostolus ipse sua manu corrigeret. Sic Ignatius cum scribendis Constitutionibus operam daret, priusquam de quaque re deliberaret, omninoque decerneret, id quod super eam orando, deliberandoque commentatus esset, calamo exceptum, atque exaratum, imponebat altari,
[Note: 55 Quadraginta dies deliberat B. Ignatius vtrum Sacraria Professorum certos reditus habere expediret.] vbi quotidiana sacrificia rite factitabat (quemadmodum et nos a senioribus audiuimus, et is, qui sacrificanti minister aderat Ioannes Paulus Borellus exposuit) vt scribenti, deliberantique illucesceret Christus vberius: et multiplicato lumine de re quaque secundum maximam Dei gloriam, honoremque statueret. Quadraginta dies ipsos continuos, vt coniectura de reliquis fiat, in ardenti precatione, deliberationeque consumpsit, vt vnum illud tuto, et sine errore decerneret, liceret ne Professorum domibus, quae totae liberali hominum misericordia victitant, sacras aedes, vel modicis cum prouentibus possidere, vt haberent saltem vnde necessarios sumptus in instrumentum templi, ceterosque [Note: 56 Sensus mirabiles eorum quadraginta dierum.] sacros vsus suppeditarent. Extant etiam num commentarij quidam, in arcula post eius mortem reperti, in quibus per hos quadraginta dies habitum animae suae, variosque sensus manu sua perscripsit diuino sane instinctu: vt incredibilium prope donorum, quae largissime ex immenso Diuinitatis fonte hauriebat, et diligentissime recondebat, specics ad posteros aliqua emanaret. In ijs elucet ad viuum expressa viri sanctitas, admirabilitasque diuinae liberalitatis in seruum suum, et quanti apud nos ponderis esse oporteat relictas ab eo Constitutiones, ac leges: in ijs sese nobis (quamuis id noni ageret) suo quasi pennicillo depinxit, vt qualis in precatione siue matutina, siue vespertina, [Note: 57] qualis in comparando animo ad rem diuinam, qualis in ipsa re diuina, et secundum rem diuinam esset in actione gratiarum, nostrum ad exemplum, ac disciplinam intueremur. Hic luce clarius apparet quanta ei esset cum diuina mente coniunctio, quanta communicatio in expendendis, ac pertractandis singulis ferme Constitutionum locis, quanta vis lacrymarum, quantus imber, quam affluens, quamque redundans diuinarum suauitatum copia: quam cum humani pectoris angustiae non satis caperent, erumpebat frequenter in corpus, magno eius saepe languore, magnoque labore: vt in ipsa sacrificatione nonnunquam interdusa voce, cum facultas libere respirandi non esset, proloqui omnino verbum, ac pronunciare non posset, quoad tanta ilia diuinae dulcedinis copia, vbertasque remitteret. Interdumque fiebat, vt preces inter, et sacrificia tantis ardoribus aestuaret; vt omnes partes corporis exardescerent, venaeque omnes manifesta cordis palpitatione micarent: interdum vero etiam pilus capitis inhorresceret In ijs inquam Commentarijs cerni licet, (quod dudum dicebamus) quam crebris, quamque perpetuis a Deo splendoribus mens eius illustraretur, dum eius pectori mens illapsa diuina, cum eo sese admirabili quadam ratione, et incredibili iucunditate communicat. [Note: 58] Cuius illapsu, communicationeque plurimae in eius animo, maximaeque notitiae de Dei natura, et Personarum Trinitate fiebant; vt etiam earum processiones, proprietates, operationes, et ea, quae percipi ab homine sine doctrinae praesidio, et disciplina non possunt, ei sine magistro, vel studio, siue impressis earum rerum in eius mente notionibus, siue etiam visis obiectis extrinsecus patefierent. Quae tot, tantaeque notitiae cum incredibili iucunditate coniunctae, non ad exigui temporis fructum, sed ad dies saepe complures haerere eius pectori consueuerant; vt quocunque ingrederetur, eae comites sequerentur: cum eoque siue in cubiculo, siue in coenatione, siue apud suos, siue apud alienos semper habitarent, et quodammodo pernoctarent: quarum aestu, magnitudineque sic absorbebatur, et a se ipse peregrinabatur interdum, vt similis esset hominis, qui corpore [Note: 59 Exemplar sensus diei vigesimi secundi.] terras coleret, mente caelum. Et quidem vt pijs lectorum studijs satisfaciam, quos non dubito quin auiditas ceperit eorum commentariorum specimen degustandi (quanquam perdifficile est conseruare spiritum eorum latina lingua) interseram quam fidelissime, quid altero, et vigesimo die notarit. Sabbato, inquit, quintum sacrum de Trinitate. In precatione consueta, cum initio non multum adesset, post dimidium sat multum praesto fuit pietatis, iucunditatisque animae cum aliquo obicetu, et specie lucidae claritatis. [Note: 60 Quid maxime impulerit B. Patrem ad perfectam paupertatem in Societate de cernendam.] Dum altare componitur occurrente menti IESV, motus ad eum sequendum: cum penitus existimarem quod ipse sit Dux, caputque Societatis; id esse omnium argumentum maximum, cur paupertas, et nuditas summa esset assumenda: quanquam aliae quoque rationes, quas in electionibus adhibueram, eodem spectabant, Atque haec cogitatio commouebat me ad pietatem, et lacrymae, atque etiam ad constantiam, vt quamuis in sacro huius diei, vel in alijs non affluerent larymae, videretur hic sensus fore satis tentationum, et molestiarum tempore ad constantiam obtinendam. Inter has cogitationes. cum progrederer, et sacras vestes. induerem, crescebat pius sensus, et videbatur
haec plane esse confirmatio decreti; quamuis aliae consolationes abessent: et videbatur confirmatio esse quodammodo a Sanctissima Trinitate (Hoc enim B. Pater cupiebat: adesse sibi potissimum ab augustissima Trinitate sensum aliquem vnde intelligeret accepta illi esse, quae paupertate decreuerat) cum ita se communicaret filius: quia recordabar eius temporis, quo Pater me apud filium collocauit. Post indutas sacras vestes, cum se mihi magis, magisque nomen IESV imprimeret, et ita ego essem corroboratus, et confirmatusin omnem euentum, erumpebat noua vis lacrymarum, atque [Note: 61] singultuum. Sacrum iam ingresso multum comitabatur gratiae, ac pij sensus cum quieta, longaque lacrymatione. In processu varij adfuere motus in decreti confirmationem. Cumque diuinum Sacramentum sustinerem manibus, subijt internum colloquium, et commotio vehemens nunquam Dominum deserendi quicquid se obijceret, superfundente se noua dulcedine spiritus, ac nouis motibus. Permansitque sensus ille ingens cum impulsu ad lacrymas etiam post sacrum; totoque die, quoties subiret IESV memoria recurrebat menti deuotio; et confirmatio. Huius potissimum diei placuit sensus adscribere, quamuis in alijs admirabiliora legantur dona luminum caelestium, atque suauitatum, quod hic clarius explicatur, quid maxime ad perfectam paupertatem beatissimum virum impulerit. Nec fraudabo piorum mentes cogitatione pulcherrima, quam die quinto, et trigesimo adnotauit. Venerat illi in mentem certo die finem sacrificijs imponere, quae super hac de paupertate deliberatione faciebat: deinde considerans, non [Note: 62 Mira B. Ignatij erga Deum caritas.] ita definite agendum cum Deo, Cum me abijcerem (inquit) nec aequum existimarem praescribi a me certum tempus; sed vt me penitus, omninoque subijcerem, et ibi desinerem, vbi placeret summae bonitati se mihi indicare: Subijt cogitatio quid si Deus me ipsa in gehenna collocarete? Hic vero, inquit, duo mihi offerebantur, ex vna parte cruciatus, quos eo loco perferrem, ex altera maledicta in Deum, quae audirem. In priore non poteram mihi dolorem repraesentare, neque ij cruciatibus commoueri: atque ita videbatur mihi multo acerbius fote in sanctissimum Dei nomen audire blasphemias. Sic B. Pater affectus Constitutiones suas edolabat, atque his maxime studijs, atque praesidijs, cum eas scriberet, vtebatur. Nullus enim apud eum tum librorum apparatus, nullus codex praeter Missarum volumen. Studium eius precatio erat: bibliotheca perennis cum diuina mente congressus, Et quidem in suis Constitutionibus ea saepe tradit, [Note: 63 Lainij sententia, Deus Religionum fundatoribus reuelat grauissima quaeque sui Ordinis.] vt non ab ipso inuenta, sed a Deo videantur pene dictata. Rogauit is Lainium cum. Constitutiones scriberet (a quo non ignorabat sanctorum vitas, et eorum, qui religiosas aliquando familias, disciplinasque fiudarunt, studiose peruolutatus) censeret ne diuinitus earum autoribus omnia, quae ad instituta cuiusque familiae pertinent, indicata, an praecipua potius aliqua, et grauiora duntaxat, relictis ceteris non tam intimis, nec tam grauibus Patriarcharum, Fundatorumque prudentiae, cui Lainius sibi videri dixit Deum Optimum Maximum, vt primum Familiarum omnium procreatorem, atque parentem, quos ad eas excitandas tanquam administros, et famulos delegisset, ijs grauissima quaeque, et cuique disciplinae intima praemonstrasse. Nam cum religiosorum Ordinum institutio non hominum sit inuentum, sed Dei, qui quidem proprium quendam ab vno quoque Ordine, cultum ac famulatum exigit, relinquitur, vt is etiam hominibus [Note: 64] praesignificet, atque praemonstret, quae ab quoque obseruari, curarique velit: vt quo sua homines coniectura, ac suspicione non possunt, illud Dei admonitu, significationeque perueniant. Cetera vero, quae non tam vim, naturamque cuiusque Ordinis, quam adiuncta quaedam, et quasi circumstantias attingunt, eademque pro varietate temporum, ac locorum variari, mutarique possunt, ea putabat Fundatorum permitti iudicio, atque prudentiae: quemadmodum in Ecclesia Catholica animaduerti licet, in [Note: 65 Idem probat B. Ignatius vnde intelligitur, etiam illi essentialia, vt vocant, Societatis reuelata: qui omnia etiam tribuebat Manresano secessui.] qua regenda, ac temperanda multa huiusmodi Deus suorum ministrorum, vicariorumque prudentiae libera, atque integra esse voluit: cum tamen ea, quae sunt praecipua, iam tum ab initio suis Apostolis, et primis illis Ecclesiae Pastoribus indicarit. Haec censuit Lainius, cui et se subscribens Ignatius, sic inquit, et ego sentio. Quo quidem ex responso non obscura coniectura dicitur, ei quoque indicata fuisse de Caelo, quae ad intimam huius instituti rationem, naturamque pertinent, et quae sunt quodammodo nerui, ac fundamenta huius, quam sequimur, disciplinae. Atque hinc superiorem B. Parris interrogationem ortam, quasi dubitantis, et ambigentis liceret ne sibi quippiam aliud, quod tum
forsitan in mentem venerat, haud ita tamen suae disciplinae, intimum, ac praecipuum, Deo non indicante, decernere. Quod ipsum eiusdem ex ore pianius cum vna cum Ludouico Consaluio (cuius alias est facta mentio) de Societate dissereret, intellectum est. Nam cum multa et varia inter sese de huius vitae rationibus, institutisque conferrent, praesertim illa, cur Societas communem cum ceteris Clericis, aut non admodum dissimilem [Note: 66] cultum corporis adhiberet, cur publice in templis choris alternantibus, vt ceteri Ordines, ipsa quoque non psalleret, cur ad exploranda, ac periclitanda ingenia. moresque tyronum pedestria imperaret itinera nullo adiuncto viatico, sed prece humili corrogato, cur praeter Professorum, Tyronumque domicilia Collegia insuper, et studiorum sedes haberet, cum haec, inquam, et aha huiusmodi inter sese communicarent, eorumque singillatim rationes Ignatius redderet, ad extremum rationum omnium summam ad vnum illum retulit Manresae secessum: in quo perspicuas horum omnium, et aliorum a Deo impressas, et quasi consignatas in animo suo notiones, et intelligentias acceperat. His igitur testatas indicijs Constitutiones nostras habemus, vt plane appareat, quid sentiendum sit de eo, si quis existat, qui tot diuinis significationibus, et admonitionibus editas leges, tot sacrificiorum procurationibus, precationibus, lacrymis constitutas, tam diuturni temporis apparatu confectas, tot vigilijs elucubratas, tot grauissimorum Patrum iudicijs, consilijs, deliberationibus agitatas, tanto denique Societatis vniuersae consensu, approbatione, periclitatione, vsuque receptas, aut paruipendat, ac negligat. Prauis mentibus nihil vnquam rectum, obliqua sunt omnia, dum ad rectam normam [Note: 67 Conatur B. Ignatius abdicare Generalatum.] regulamque se ipsae non dirigunt. Constitutionum induat spiritum, et sanctitatem oportet, qui de earum diiudicare praestantia, et sanctitate velit. Collatis igitur cum Patribus B. Pater Constitutionibus suis, plena, ac libera mutandi, moderandi, addendi, quae visa essent, potestate facta, opportunissimum tempus sensit esse, vt quod dudum apud se constituerat, per occasionem vniuersi conuentus partes suas alteri traderet, et anriqua illa sua auiditate parendi, seseque in ordinem redigendi, tum etiam tot suis et animi, et corporis (vt affirmabat) imbecillitatibus incitatus, senecta insuper accedente, quae suo quasi iure vacationem muneris postularet a Societatis gubernaculis, quae perinuitus [Note: 68 Epistola B. Patris ad Congregatos Patres.] acceperat, omnino recederet. Ac ne sibi, vt olim coram agenti reclamaretur a Patribus, per hanc Epistolam consilium suum disertis verbis exposuit. Quod complurium, inquit, mensium, et annorum consideratione nullo siue interioris, siue exterioris commotionis impulsu, ad maiorem laudem, et gloriam diuinae Maiestatis consequi, et intelligere potui, id nunc in conspectu Procreatoris, ac Domini mei, qui me in aeternum iudicaturus est, exponam vere, et omni remota perturbatione. In mea multa delicta, multaque vitia, et multas animi, corporisque infirmitates intuens, saepe in eam penitus veni sententiam, mihi infinitis prope partibus deesse vires necessarias sustinendo oneti [Note: 69] huic Societatis, quod in praesentia inductu, et impositu eius sustineo. Quam [reading uncertain: page damaged] itaque in Domino rem diligenter expendi, et alterum deligi, qui melius, vel certe aon ita male regendae Societatis munerefungatur, et hoc ad eum munus deferri: nec modo si melius aut minus male, sed etiam si pari modo gesturus sit. Quamobrem in nomine Patris, et Filij, et Spiritus sancti vnius Dei, et Creatoris mei ego simpliciter, et absolute quicquid muneris gero, depono, et abdico, quaesoque, ac toto animo precor in Domino tum Professos, tum quos illis ad hanc deliberationem assumere visum erit, vt hanc oblationem meam, adeo coram diuina Maiestate iustam, accipiant: Sique inter eos, qui futuri sunt arbitri, forte non conueniret, per caritatem, ac reuerentiam Dei Domini nostri oro, vt impense rem eius diuinae Maiestati, commendent; vt omni ex parte voluntas illius perficiatur ad maiorem eius gloriam, et commune maius bonum animarum, totiusque Societatis accipiente ipso omnia in maiorem suam laudem, et gloriam aeternam. Recitata in conuentu praeter omnem expectationem haec epistola magnos animorum [Note: 70 Andreae Ouiedi simplicitas.] motus fecit, cum singularem sancti viri modestiam, animique submissionem satis extollere euncti Patres, et admirari non possent: cuius cum omnibus administrandi ratio tot nominibus probaretur, ei tamen oneri sese imparem praedicaret. Placuit tamen in eius gratiam ad suffragia rem vocare. Vnus Andreas Ouiedus, qua erat simplicitate candidissimae mentis, concedi posse Patri quod flagitaret, sibi dixit videri: causamque alijs quaerentibus, Quia inquit, ipse, qui sanctus est, ita existimat expedire. Sed ceterorum
[Note: 71 Iubetur Ignatius pergere in Societatis administratione.] omnium, et ipso statim accedente Ouiedo, quae fuerat olim in renundando, eadem nunc fuit, in eo retinendo consensio; Ergo per internuncium admonent Societatem. regere porro pergeret, et, vt instituerat ordinare: se quidem saluo officio gerere morem eius postulationi non posse, ac ne alium quidem vnquam in Societate Praepositum (eo superstite) se laturos. Hoc Ignatius responso accepto, cum animaduertetet ad optatissimam fugam cunctos iam sibi aditus interclusos, paucos post dies periculosum in morbum lapsus reputare secum ipse magna sua cum voluptate coepit, num compendiaria aliqua [Note: 72 Aegrotat, et maximo perfunditur gaudio e spe vitae beatae.] via sese Deus eo vellet onere liberare. Sacro igitur Natali Domini die cum vnum et alterum sacrificium continenter eo, quo consueuerat ardore animi, et contentione fecisset, virium languore tabescens graui correptus est morbo. Cumque sibi iam persuaderet, breui se e corporis custodia mittendum, (non enim procul aberat a summo periculo) tantis animi voluptatibus deliniri, tantis perfundi suauitatibus coeptus est, spe, atque expectatione quietis aeternae; vt cum fluentibus sine modo lacrymis imperare non posset, ingens corpori detrimentum afferret: rogandusque et a domesticis, et a medicis saepe fuerit, vt nimios illos temperaret ardores: et ab inflammatis illis studijs, amoreque superarum rerum, atque caelestium animum parumper abduceret: nec ad eas tanto impetu rapi sineret, in ijsque si haerere defixum, vt destitutum viribus corpus infinito [Note: 73 Mors Cornelij Croci.] languore deficeret. Sed tam iucunda spes et vitae pariter, et muneris deponendi frustrata est virum sanctum. Breui enim ex eo morbo emersit, et integer restitutus est suis. Tradidit tamen Caelo Romana domus dignum memoria virum Cornelium Crocum. Ortus erat Amsterodami in Hollandia honestis parentibus: ibique complures annos, post humanas, sacrasque disciplinas Louanij perceptas, iuuentutem bonas literas edocuerat, singulari studio curans, vt teneras mentes non minus pietate, quam literis informaret. Nihil sinebat ex veterum libris parum pudicum, vel ad oculos adolescentium, vel ad aures accidere. Vt Grammaticam impij Melanchctonis amoueret e ludo, suam ipse composuit; et alia opuscula ex vsu doctrinae polirioris. Grauiora quoque contra Haereticos opuscula edidit. Corruptores enim religionis et detestabatur grauissime et insectabatur acerrime: nullumque non subibat laborem, nihil non moliebatur, vt eos refelleret, confirmaretque Catholicos. Diuinum etiam cultum, venerationem praesertim augustissimae Eucharistiae perstudiose tuebatur. Et habebant curae eius momentum ingens, et exicum peroptatum, quod innocens vita grauissimi sacerdotis, claris, perpetuisque exemplis cum praeibat, tum sequebatur seduli studia monitoris. Ad initia Conimbricensis Academiae cum ab Lusitano Rege magnis honorum inuitaretur illecebris, suo omni commodo, ac splendori vetulae parentis caritatem antetutit. Quae vbi octogenaria composita est, quinquagenarius ipse humana fastidiens, anhelans caelestia perfectae amore virtutis Romanum iter pedes aggreditur. Parisios cum venisset, socijs hortantibus, vt autumni mitiora expectaret tempora, Nolite, inquit, fratres, nolite retardare peregrinationem meam. Dominus dux mihi, et Socius erit, cuius gloriae modicum hunc laborem. capesso Spero et mihi, quamuis nona hora accedam, reddendum denarium. Romam igitur magno labore venit seuientis aestus incommoda nihil formidans; et in Societatem admissus, vitam omnem confessione accuratissima recognouit. Ac subinde, quod noxio anni tempore vrbem inierat, morbo correptus, paucisque diebus consumptus, quam serus ad vineae Domini labores accesserat, tam citus ad denarij, quam sperabat, mercedem peruenit. Vir singularis humilitatis, atque modestiae, praeclarisque naturae, ac Del donis ornatus. Secundis in vrbe rebus sese, vt solent admiscuetunt aduersae. Dederat [Note: 74 Aliquid procellae ob receptum Lucium Crucium.] superiore anno Societati nomen Lucius Crucius nobilis Tyburtinus, patruo perinuito eiusdem vrbis Episcopo: qui vt Lucium a proposito reuocaret, cum Pontificis Maximi autoritatem per Cardinalem quendam interponendam curaret, anteuertit Ignatius, et Pontificem ad suas partes adiunxit. Qui non modo audiendum Cardinalem illum non putauit, sed eum potius, quod Societatem suis sermonibus carperet, per alium Cardinalem grauiter obiurgauit. Ergo de sua spe Tyburtinus deiectus Antistes, acrem se nostris aduersarium per suum vicarium Tybure praebuit. Habebat tum in S. Laurentij aede ciuitatis principe Michael Nauarrus conciones, et Catechismum, quibus ei Vicarius, vt interdiceret, causam aliquam quaeritabat. Cum inueniret nullam; socium eius Antonium Roboreum, quod oleum per vrbem emendicaret, (eleemosynis enim tum Societas
Tybure victitabat) id quod ab alijs etiam fieri consueuerat, comprehendit, in carceremque coniecit. Quo facto cum minime commoueretur Michael, nec verbum pro socio faceret, solumque dictitaret, si quid commeruisset Antonius, iure plectendum, Vicarius cum de custodia dimisit. Et quoniam ex Michaele quaesierat quo tandem iure, quaue autoritate ad populum verba faceret, et ecclesiae sacramenra homo peregrinus administraret, perlatae sunt confestim ab vrbe literae, quae fidem facerent Societati vbique licere per sedis Apostolicae iura, beneficiumque suas rite partes, et functiones obire: [Note: 75 Reprehendit Ignatius Michaelem Nauarrum, quod acrius pro Societate quanquam iuste, pugnasset.] ita et Vicario, et Episcopo silentium impositum. Quanquam Ignatij reprehensionem Nauarrus, quod Vicarium sibi molestum acrius aliquando cohibuerat, non effugit. Volebat enim suos omnes B. Pater, etiam tum, cum pro Societate causa Staret, non modo aduersus Episcopos, verum etiam eorum erga vicarios summisse, modesteque se gerere. Sed Episcopum Crucium Lucij denique constantia, et dies ipsa placauit: vt qui prius Societati se profitebatur infensum, postea commutatus animo fautorem se cum Hieronymo fratre, Lucij parente, ac beneuolum declararit. Antistite propitio solutiora [Note: 76 Coeptum doceri Tybure.] iam omnia Tybure Societati fuere. Gymnasium publice expositum est, extra portam illud quidem et extra muros, sed non exiguo discipulorum numero. Celebrabatur initio ab adolescentibus, puerisque ferme septuaginta, quorum vt commoditati consuleret Ciuitas, de transferendis in interiorem vrbem scholis agere coepit, et in eius velut vmbilico locum, et aedem obtulit. Nec minus opportuno loco praestanti probitate foemina Lucia Cynthia domum cum hortis attribuit. Cuius beneficentiam haud impari munere remunerata Societas est. Eius quippe Nepos in iurgio cum ciue rixatus, a Michaele [Note: 77 Michael Nauarrus aliquot curat aegrotos.] foras abductus, dum turba sedatur, et aduersarij conticescunt, spiritualibus exercitijs excolitur. Qua ab exercitatione vbi dimissus est, miraculo fuis popularibus suis eius insignis commutatio. Nec minore hominum admiratione ab eodem sunt Michaele morbi corporum, febreque depulsae. Filius erat vnicus ciui principi, quem suis reuersionibus pertinax febris exagitabat. Ad hunc Michael cum accessisset parentis accitu, et [Note: 78 Sthephani Capunsacci res Meldulae ac fauuntiae.] super aegrum manum imposuisset, febrim repente dispulit. Humiliora, quae modo faciunt ad exemplum, varijs gesta per Italiam locis non praetermittamus. Meldulae, Fauentiaeque (nec enim admodum inter se distant vrbes hae duae) Stephanus Capunsacchus, quo eum inuitarat Antistes rem Christianam antequam sacerdos est consecratus, strenue, nauiterque promouit. Virgines, atque puellas, quae propter inopiam ad Ginecaea transire non poterant, curauit pias per matronas in paternis saltem aedibus excolendas obuijs mendicis ne suae caritatis decsset officio, compluribus autor fuit, vt quod Bacchanalibus sibi parauerant epulum, in eorum necessitates, famemque conferrent. Ad communem horarum quadraginta supplicationem coetus integros adducebat: et singulis horarum initijs, paucis cohortando praesatus, ad pic, riteque precandum eos, qui conuenerant, [Note: 79 Eiusdem mors, et vitae seueritas.] erudiebat. Is dum ad sacerdotium Ignatij iussu se comparat, mors obrepsit. Mortis causa nimia eius in corpus suum durities, et orandi contentio: qui cum in literarum studio Patauij versaretur, consueuerat secundum coenam singulis noctibus horas in oratione quaternas, quinasue traducere. In edomando vero corpore, et verberibus accipiendo tam erat immitis, et asper, vt saepe totos humeros cruentaret. Inuentus est aliquando nudus a Iacobo Lainio domesticis in hortis concubia nocte, hyemeque rigente totis viribus, ac lacertis in sua terga saeuire partim recentibus cruenta plagis, partim praeteritis adhuc tumida. Tum demum immoderatis eius ardoribus non prius animaduersis iniecti freni, sero illi quidem, et tum videlicet, cum in eum locum deduxerat valetudinem; vt nullis subleuariremedijs, ac curationibus posset. Sed illud commodi e nimijs illis maiorum contentionibus postea ortum, quod legibus diligenter est cautum, [Note: 80 Res Syluestri Landini in Carfagnana.] ne quis suis Rectoribus inconsultis quiequam audeat in corpus suum, quod Deo semel, ac disciplinae dicarit. In Silano, quod Carfagnanae (hodie vulgus appellat) prouinciae caput est; vt etiam in finitimis Ferrariensis, Florentinaeque ditionis locis Syluestri vigilijs, eurisque iam notis perniciosae sublatae sunt haereses. Vis aeris alieni suis Dominis ingens reddita. Sodalitates ad officia pietatis incensae, sacramentorum mos creber inductus. Virgines in coenobium, cuius Syluester ipse construendi fuerat autor, certis astrictae legibus, et institutis inclusae. Denique alia e re diuina, et communi sunt gesta. Quorum fama Ferrariae Dux Hercules ad Ignatium pro rerinendo tam nauo, tamque industrio viro,
[Note: 81] ardentes literas scripsit. Nec abnuit studio pij Ducis Ignatius votis praesertim Toletani Cardinalis impulsus haereticae prauitatis inquisitoris, qui gratum sibi fore significauerat, Si regioncs illas, quae in aliquam suspicionem haeresi vocabantur, sua Syluester praedicatione lustraret. Quod ille ingenti animomrum motu, plurimoque fructu: fecit. Cuius ardoribus alij Praesules delectati, suas item ab eo dioeceses inspici, lustrarique voluerunt. Et ij erant ad templa concursus quocunque ille veniebat, et sui copiam fecerat, vt referti videretur vbique perpetua quaedam celebritas maioris hebdomadae. Cumque vnius aures sufficere confitentium turbae non possent, adhibebat ad id eos, quos supra signiricaui, presbyteros, ab se iam doctos, et pijs commentationibus institutos. In itineribus obsidebatur a populis, vt sibi illico operam daret: nonnullique medijs in syluis, summisue montibus comprehensum, non prius dimittebant, quam enunciantibus sua peccata remitteret. Interdum etiam ad eum Matresfamilias flentes. ac supplices, vt ad suos curandos aegros accederet, plenae fiducia festinabant. Erat tum anni tempus, quo metendis frugibus distinebantur agricolae; et tamen cum auditum esset, Syluestrum [Note: 82 Nimium attenti messoris manipulos ignis absumit.] esse dicturum, messores ad eum omnes relicto opere confluebant. Quidam autem dum optatis frugibus nimium incubat, et quaestuoso labori intentus, ceteris ad concionem coeuntibus, vnus remanet, manipulos, quos collegerat inopinatus ignis absumpsit; incertum vnde ortus: sed vulgo creditus immissus a Deo ad luendam anxiam curam pereuntis pabuli. Secundis hisce rumoribus Mutinensis etiam permotus Episcopus ab Ignatio Syluestrum impetrat, et suae omnis peragrandae, cognoscendaeque dioecesis partes imponit, in primis autem docendi Parochos ad populum ea dicere, quae in exercitiorum libello B. nostri Patris prima traduntur hebdomada. Namque Antistes erat Aegidius Foscararius e veneranda S. Dominici familia, qui sacri quondam Palatij Magister, eum accurate libellum, cum ad examen vocaretur, expenderat, et primus suo chirographo, verbisque grauissimis approbauit: ex eoque tempore magno illum in pretio semper habuit, et eo demum loco, numeroque, vt inde non orandi, et commentandi modo, verum etiam vtiliter disserendi, et concionandi sylua facile comparetur. Eius igitur iussu Syluester locis centum supra triginta lustratis, et eius familia vniuersa sic instituta, vt [Note: 83 Bobadillae curae Rossani, vbi et periclitatur.] octauo quoque die sacrosancta confessionis, communionisque mysteria celebrarer, plenus fructibus, ac meritis locuples inde discessit. In Neapolitano regno nauatum est animis a Bobadilla studium praesertim Rossani, non minore bonorum gaudio, a quibus colebatur, et ferebatur in oculis, quam malorum inuidia, a quibus passim ei parabantur, et struebantur insidiae. Vehemens suspicio fuit, idque ab amicis multo ante prouisum, venenum a perditis ei datum, vt prodigij instar miraculique sit habitum, quod extremam perniciem ictus iam Pater effugerit. Verum vt emersit e morbo, eadem alacritate, [Note: 84 Messanae prima in Societate domus probationis secreta a ceterorum consuetudine.] atque constantia ad castigandos improbos redijt. In Siciliensi regno par incrementum et Societatis; et rei Christianae. Messanae primum e cunctis Societatis locis inchoata Probationis est domus, et Nouitijs ferme duodecim ab antiquorum congressu, atque habitatione seiunctis, ita tamen, vt in eorum aedes e Collegij domicilio pateret ingressus, non dum proprio adhibito ianitore, vel ostio: proprio, tamen adiuncto Magistro, atque custode Cornelio Vishaueo. De quibus domibus penitus ab ceterorum congressu [Note: 85 Pactensibus Andreae Frusij vtilis labor.] seiungendis mentionem primus omnium intulerat superiore anno Natalis. Reliqua eundem tenebant in vrbe cursum: nec desiderata foris est, cum se dabat opportunitas, Societatis industria. Magnas Pactensis ciuitas ex Andrea Frusio, qui eo se Praesulis rogatu contulerat, vtilitates hausit. Nam cum ea publica foeneratorum iniquitas premeret, et obrueret, plurimique ciues patria cedere, vagique errare per montes, et antra, [Note: Panormitanis Lainij.] cogerentur, Frusius maxima omnium approbatione perfecit, vt foeneratoribus ad poenitentiae sacramentum, et male parta reddenda perductis, familiae amplius centunu, et quinquaginta, quae solo patrio carebant, longo veluti postliminio redirent. Panormi [Note: 86 Iulianus Flander moritur cuius opera consultum custodijs publicis.] versabatur adhuc Lainius sui semper similis in agendo. Eius oratione constituta est e ciuium numero sodalitas, quae puerorum solitudini, et orbitati succurreret. Necminore opportunitate a laico Fratre Iuliano Flandro public custodiae consultum. Qui cum aegrotos vinctos animaduerteret squallore, situque carceris extremum vitae discrimen adire, cubicula quaedam separatim, quo illi transferri, curarique possent, extruenda curauit. Quo in munere mors illum cum occupasset, non sine magno luctu, desiderioque
ciuitatis, cui carissimus erat, Prorex, ne tantae pietatis opus relinqueretur incoeptum, publicis mandauit scribis, vt id vrgerent, ac promouerent: vinctorumque praecipuam in eorum morbis curam, atque rationem, cum aduocandis Medicis, et Chirurgis, tum pharmacis comparandis haberent. Deinde ad Lainium, et Domeneccum missos, ex eorum praescripto, consilioque gerere rem omnem iussit. Ita conflata sodalitas alia, [Note: 87 Io. Vega. Prorex Abbatiam Panormitano Collegio impetrat: ac de Societate Carolum V. edocet.] et suis legibus temperata, quae vinctorum incoramodis, morbisque prospiceret. Ac Vega quidem Prorex perseuerabat in amore, opinioneque Societatis. Is a Caesare impetrauit, vt Abbatia quae prima vacaret, quingenos, sexcenosue annui census ferens au reos Panormitano Collegio assignaretur. (Assignata est post aliquot annos sanctae. Mariae a Crypta.) Et quoniam rescripserat Caesar Societatem, quam ei commendauerat, non satis cognitam sibi aliunde fuisse, tametsi dictis eius, ac literis fidei satis habebat; faciendum Vega putauit, vt literarum Apostolicarum exemplar, quibus Societas confirmabatur, ad eum mitteret, et simul obsecraret, testimonium de ea sumeret ex ipso Pontifice, Ferdinandoque Romanorum Rege, minime dubitans, quin tantorum Principum [Note: 88 Africana expeditio Vegae, ad quam Lainius ductus.] testimonium cum sua testificatione congrueret. In Africanam expeditionem hac aestate discedens, nihil antiquius habuit, quam vt Lainium precibus, et sacrificijs apud Deum, opera et concionibus apud milites praesidio futurum vna deduceret. Quippe Africam vrbem (quod Aphrodisium Ptolomeo videtut esse, quidam Leptim appellant) in aduerso Siciliae litore sitam, Dracutus Archipirata famosus cum occupasset, repentinisque inde excursionibus Siciliam, maritimaque Italiae, ac totum late intra Herculeas columnas mare haberet infestum, Carolus Caesar, vt eam pestem amoliretur: receptaculum, et cubile iliud eripiendum praedonibus ratus, Proregem Vegam expeditioni praefecit. Iussus et Andreas Auria adesse cum classe, cui Pontificiae triremes, Florentinaeque ac Melitenses adiunctae. Vndecimo Kal. Quintiles Panormo classis secundo cursu prouecta, die S. Baptistae natali Aegates insulam clade olim Poenorum nobilem (cui hodie Fauagnana nomen) tenuit. Hic Prorege hortante in concionem Lainius progressus, ex ipsis Baptistae praeceptis officium Christiani bellatoris exposuit. Quarto post die, [Note: 89 Lainius Nesocomio praeficitur: quod summa caritate, ac sedulitate curat.] non magno negotio terra Africa potiuntur, captoque Castris ex sententia loco, ad instruendum Nosocomium Lainius (quam ei curam Prorex vniuersam tradidit) ingenti ardore se vertit. Praeclaram laborum segetem praebuit in longum ducta obsidio, praesertim Africanos per aestus in anni maxime torrida tempestate. Opportunum erat leuamen quatuor Capuccinorum caritas: sed cum horum binos glorioso sub fasce mors oppressisset, binos grauiter laborantes cum alijs permultis aegrotis Prorex in Siciliam remisisset, [Note: 90] totum prope in Lainium, eiusque Socium Martinum a Cornoza onus incubuit. Sua ipse manu Pater praeparare, ac porrigere pharmaca, vnguenta oblinere, cibos in os moribundis inserere, lintea quoque purgare: idem praesto esse cunctis alloquio, nocturnas ducere excubias, praecipue intentus agere, ne quem inexpiatum confessione criminum extrema necessitas occuparet: frequens in publico sacrificium adhibere, frequentem de inanitate mortalium rerum, de corrigenda vita, comparandaque aeternitate sermonem; suprema demum officia vita functis prece, et iniecta humo persoluere. Alij super alios interim sternebantur. Ducenti saepe, et quadraginta iacebant: nec modo laborum moles, sed ipsa loci graueolentia, spiritusque putrescens, et quoddam quasi contagium administros ad vnum lecto omnes, ereptis multis, afflixit. Vnis Martino, et Lainio, quibus minimum erat quietis, valetudo, et quidem, vt is loquitur, solito firmior constitit, admirantibus iuxta cunctis et gratulantibus. Inter haec, vt est vir, quem [Note: 91 Lainij cum valentibus curae.] Christi caritas vrget, vnus pro multis, nihilominus curae strenuus sacerdos valentibus copijs impendit. Proregis, Garziaeque a Toleto, AlfonsiGulettae Praesidis, Ferdinandi item a Toleto qui Neapolitanas, et Aluari Vegae, qui Siculas ductabant copias, Ferdinandi quoque consobrini Proregis Castrorum Praefecti, plurimorumque praeterea ex primis confessiones excipiens, multum consilio, autoritateque ad capitum inter sese concordiam, reique summam profecit. Iuuabat sancta non minus ex vrbe belli successum Ignatius, suisque et vniuersam per Societatem in dictis sacrificijs, ac precibus. Quin etiam (vt supra significaui) a Pontifice Iulio institit, vt sacri anni Iobelaeum Africanis militibus impertiret. Quae res vbi perlata in castra est, et magna omnium laetitia tubarum clangore vulgata, vrgens occasionem Lainius, quam et imminens oppugnatio intendebat,
ad vitae omnes expiationem, instaurationemque apposita concione succendit. Tum vero certatim ad sacra concursum. Traductae Lainio inter audiendum pene noctes insomnes: mutatique adeo vulgo mores; vt plerisque militia, quae non raro est vitiorum officina, fieret schola virtutis; pulchriore multo de se ipsis relata, quam de hoste victoria. Testati sunt veterani multis in bellis saepe ante versati, nussquam sibi tantum ad pietatem studium, ac nominatim ad conscientias confessione leuandas, nusquam militarem licentiam modestiorem, iustioremque perspectam: neque alibi supremum certamen magis [Note: 92 Vrbs capitur.] anceps: vt haud obsure auxilium caeleste in exitu cerni potuerit. Quarto idus Septembris expugnata vrbs est: quatriduoque post, qui dies Dominicus, et sanctae Crucis exaltationi sacer illuxit, caeremonia magna praecipuum e Mahometicis fanis, Deo vero, sancti Ioannis Baptistae titulo dedicatum: et Maurorum quidam sacro fonte lustrati. Quorum vnus grauiter saucius, eodem die decessit. Lainius autem in eadem celebritate, de gratijs Deo agendis, deque instituenda ab militibus in praesidio remansuris, vita disseruit. Priuatim subinde sacrae administrationis seriem praeceptis, et monitis ordinauit, luculenta etiam ad rem diuinam supellectile ex varia ducum liberalitate quaesita. Iam sacra erant, iam profana composita: et naues conscenderat miles, gestiensque victrices in Siciliam proras obuertetat, cum aduerso morante vento, nuncius tristis interuenit, Ferdinandum [Note: 93 Ferdinandus Proregis filius maximus in Sicilia moritur.] Vegam Proregis filium natu maximum, quem is in prouincia vicarium sibi reliquerat, acerba morte sublatum: ac protinus eodem die, vbi nox inhorruit, immanis tempestas cooritur: quae tres deinceps dies noctesque desaeuiens, nauigia quassans, interseque collidens, onerarijs duabus dissolutis, et fractis totidem cum aliquot triremibus mersis, in extremum omnes discrimen adduxit. Ita arbiter summus prospera attemperare gaudet aduersis, non in bis minus, quam in illis benignus, et laudandus. Quod ipsum vbi tranquitlitas redijt, Lainius militi ad resarciendas naues, ac vires in litus egresso, pro suggestu ostendit, sapienter orbitate Proregis, et tempestate descripta, magno cum auditorum assensu, maiore cum fructu. Quippe cuius orationi non singularis modo doctrina, visque dicendi, sed multo maius perspecta eximiarum virtutum [Note: 94 Abstinentia Lainij et animi magnitudo.] decora pondus dabant. Duas tamen ex omnibus in viro Dei laudes vniuersi notabant, suspiciebantque maxime: abstinentiam pecuniae, et excelsitatem anim inter quosuis terrores inuictam; vno verbo rerum humanarum, vitaeque contemptum. Nam in Nosocomij procuratione conquisitis studiose subsidijs large, lauteque habens aegrotos, inde sibi ne cibum quidem, sed ex priuataVegae benignitate capiebat. Qui recuperauerant valetudinem, summis precibus gratae memoriae monumentum aliquod obtrudebant; Nihil tamen vt vnquam reciperet, impetrarunt. Quin etiam gratissima accidebat vulgo illa eius sedulitas, quod diligenter aduigilabat, ne vestium aut ceterarum quidpiam rerum aegrotantibus siue per incuriam, siue per iniuriam, vt saepe vsu venit in castris, deperiret. Quo in genere euulgata Patris fidelissima cura fecit, vt permulti pecunias apud eum, quaeque haberent carissima, vrbem tentaturi, aggressurique deponerent. Quibus [Note: 95] non ipsae modo res fideliter custoditae; sed etiam conseruata videtur vita diuinitus. Nam cum Lainius, dum pro toto exercitu preces facit, nominatim eos, qui sibi tantum crediderant, tutelae Numinis commendasset, plane euenit, vt eo de numero nullus tam difficili desideraretur in praelio. Hi deinde, alijque de praeda cum multa offerrent, quam fidelem repererant ipsorum pecuniae, tam suae mendicitatis custodem integrum reperere. Sed periculorum, vitaeque contemptum tum inter decumbentes, ac morientes secura perseuerantia, diurnusque tot mensium, ac nocturnus labor ostendit, tum saepe dum oppugnatur vrbs inter hostilia tela progressus. Cuius securitatis causam deinde afferebat, quod nunquam nisi caritate, ac recta ratione (quantum sibi videretur) suadente, in ea loca conijceret sese. Nuper autem tempestate furente, cum animum aeque miles, ac nauta despondissent, ac vel attoniti metu haererent, vel lamentis cuncta miscerent, Lainius diuino plenus solatio perstitit, ac spe bona, incolumitatem, vti euenit, cunctis constanter, et magna voce denuncians. Nec profecto admiratione caruit, triremem, quam ipse conscenderat, vetustate fragilem, crebroque aliarum. incussu quassatam, vnius etiam illisu puppis magno hiatu ruptam, neque solutam compagibus, neque suisse demersam.
[Note: 96 Collegium Venetijs in choatur sub Nicolai Gaudani cura.] Eodem Societas anno Collegio Veneto aucta est: cuius autor idem, qui fuerat Patauini, Andreas Lipomanus. Is praeter eos duodecim, quos alebat de Societate Patauij, totidem Venetijs alios poposcit alendos. Ad ea ponenda principia destinatus est ab Vrbe Nicolaus Gaudanus cum alijs aliquot e Patauino Collegio. Hi prim suo aduentu apud eundem diuersabantur Andream: deinde tradita parte domus cum adiuncto sacello Beatae Virginis huc migrarunt: primique pridie idus Aprilis quasi formam quandam dedere Collegij. Nemo erat inter eos vno excepto Gaudano sacerdos, qui sermonis Italici non satis gnarus, nec dicere ad populum praeterquam ad suo [Note: 97 Succedit Gaudanum Andreas Galuanellus.] Belgas poterat, nec Praepositi partes, quas sustinebat, implere. Quo circa Ignatium commonendum Lipomanus putauit: vt, si ei vidererur, et Proregis cum pac fieret, Andream Frusium e Sicilia reuocaret in Gaudani locum. Paruit Beatus Pater viri beneuolentissimi monitis: et, dum Frusius Venetias mittitur, (mitti enim nisi anno vertente non potuit) alterum suffecit Andream e Patauino Collegio, cui Galuanelli cognomen. Gaudanum vero cum Petro Schorichio Ingolstadium ire iussit, Salmeronis in locum quem Veronae Pontifex Iulius Lipomano Praesule postulante concessarat. [Note: Gaudanus Ingolstadium profecturus Bononiae doctor creatur.] Gaudanus autem priusquam in Germaniam se conferret, ex Ignarij praescripto Bononiam venit vbi publicum doctrinae testimonium et honorifica Doctoris insignia, antegressis non sine laude consuetis periculis, ac iudicijs accepit.
Iam in ipsa Germania tres illi, quos supra nominauimus, Salmeron, Iaius, et Canisius publice in Ingolstadiensi gymnasio docebant, sed fructu non maximo, [Note: 98 Iaius, et Salmeron Ingolstadio discedunt.] idoneis destituti discipulis. Itaque, quanquam Dux Albertus, qui Guilielmo parenti vita functo successerat, acriter cum Pontifice per literas, atque internuncios egit, ne quis eorum auocaretur, ab ipso tamen Pontifice Cardinalis Augustanus impetrauit Iaium et ad restituendos suae mores Ecclesiae, et ad rem Catholicam promouendam in Caesariano conuentu, qui propediem erat habendus Augustae. Nec ingrata Ignatio res visa, cui persuasum iam erat Iaij operam longe alibi vtiliorem fore. Salmeronem item, cum designatus esset in ea Academia Theologicae disciplinae decanus, Veronae (vt modo dixi, suffecto in eius locum Gaudano, Pontifex dederat. Itaque Ingolstadio abierunt, multis cum Academicorum lacrymis: magno etenim aestimabant vtriusque virtutem, spectatamque doctrinam, longoque interuallo prosequuti sunt abeuntes, nihil in Ignatium commoti cuius [Note: Salmeron Veronae operam nauat.] iam propensam in Germaniam voluntatem, animumque perspexerant; sed iram omnem in eos effuderunt Antistites, qui Patres illos suis postulationibus abduxerunt. Veronae Salmeron totum obduxit annum. Cupientem ad Vrbem accedere, quo cum Patribus antiquioribus vocabatur, Lipomanus Episcopus vetuit, tum [Note: 99 Canisius Ingolstadianae Academiae Rector rem praeclare gerit.] ne suas Pater conciones intermitteret, quas varijs locis habebat frequenti conuentu, tum vt sibi ipsi ad edenda ea, quae de sanctorum vitis elueubrauerat, vsui foret. Vnus igitur e tribus illis Ingolstadij Canisius mansit, qui proprer excellentiam virtutis, atque doctrinae renunciatus Academiae Rector, magna cum laude, nec minore Academicorum fructu muneri illi praefuit. Eorum mores partim acribus hortationibus, ac colloquijs, partim salutaribus consilijs, ac monitis, quae Cancellario Aistettensi Praesuli suggerebat, paulatim correxit. Nam quae ad tollendas prauas consuetudines pertinebant, per hunc malebat Antistitem Canisius exequi, quam ipse per se. Auxit gesti muneris gratiam repudiatus stipendij honor. Dedit etiam studiose operam, vt ex Academicis aliquot ineunte anno in sacellum, quo ipsi Patres vtebantur, ad capessenda simul diuina mysteria conuenirent: quod vt plane rarum eo loci, ac nouum, ita admirabile vulgo erat; eosdemque [Note: 100] Pater ad ea frequentanda mysteria, et ad omnem pietatem, priuatim etiam domi scholis habendis alliciebat. Quin et morem induxit, vt singulis festis diebus, quod Coloniae norat praeclare succedere, de virtute quapiam declamationes haberent, vt meditatio virtutis ad actionem gradus foret; et ex occasione opportuna illis monita ipse suggereret, Eidem vero, cum aliquandiu latinas habuisset, iam etiam germanicas habenti conciones mire beneuolus aderat, ac sedulus auditor, idemque tam frequens, vt in amplius templum quamuis migratum esset, ne
id quidem caperet vniuersos. Idem ab Duce Alberto, vniuersaque Academia in Procancellarij, qui excesserat, locum sublectus est, et magnis precibus ex Ignatio postulatus: sed nec humilitati, nec paupertati Societatis administratio talis, cui et Canonicatus Aistetti adiunctus erat, satis est visa congruere. Nec sane e republica erat, cum ea procuratio in totam vitam demandari soleret, tantam viri virtutem [Note: 101 Ibidem Gaudani, et Schorichij labores.] Academiae vni affigi. Gaudanus alternis diebus modo morales Aristotelis libros, ad quorum interpretationem suos et iurisperiti auditores mittebant, et ipsimet ventitabant, modo sacras Pauli epistolas explanabat. Schorichius et graeci tradebat rudimenta sermonis, et philosophicam scholam habebat, et quidem eo Academicorum plausu, vt Regentis in summo gymnasio ei munus, honoremque deferrent. Quem tamen ille, tanquam magis debitum veteranis, magisque de Academia illa benemeritis, et a Religiosa professione alienum non accepit. In his Patres dum perseuerant muneribus pariter illud enitebantur, vt quoniam plerosque nausea quaedam (publica tum per septentrionem pestis) subtilioris doctrinae, theologicae potissimum occuparat, sciendi ad solidum cupiditatem excirent, et elicerent ingeniorum acumen: eamque ob rem disputandi, concertandique morem acrem, ac viuidum, et ad dialecticas praeceptiones exactum inducerent: nec refugiebant scholasticorum promptissimos ad eas concertationes apud se exercere in vmbra, quos ad Solem mox, et gymnasij lucem producerent. Ergo res cum pietatis, tum literarum per eam induitriae sedulitatem, et illustria vitae gloriosissimae documenta cedebat in dies felicius, et Canisij nomen latius emanabat. Qui cum et ad Concilium Tridentinum, et a varijs Praesulibus, Ecclesijsque in summa temporum difficultate postularetur, aduigilante tamen, ac retinente Duce Alberto, ad annum vsque inchoatum seculi tertium, et quinquagesimum eodem loco permansit. Eo anno cum Ferdinandus Rex Romanorum iam Societati Collegium Viennae excitasset in Austria, supraque ceteros socios theologorum par a Pon tifice postulasset, Canisius simul et Gaudanus (nam Schorichius ante discesserat) Viennam translati, summo et Academiae, et populi Ingolstadiensis dolore, ac Duce etiam per [Note: 102 Iaij Labores Augustae.] inuito. Sed obediendum Pontifici fuit, et Ignatio, qui vt Alberti quoque pietati faceret satis, commodatos eos potius Ferdinando, dum et Ingolstadij maturitas adesset condendi Coliegij, quam traditos scripsit. nihilo tamen minus quo moras abrumperet, discedendi spatium diem ab receptis mandatis quartum decimum praefiniuit. Atque hunc exitum Ingolstadiensis haec Societatis altera commoratio habuit. Habebatur iam Caesareus Augustae conuentus; et Iaius vt in tanta nobilium frequentia strenuam, atque salutarem nauabat operam gentium diuersarum mortalibus. His consilio aderat: illis studio, ac labore, omnibus vitae exemplis, et sedula ad Deum prece. Non paucos ab haeresum errore deduxit, in ijsque adolescentes aliquot bonae indolis, ac doctrinae, innutritos in ea faece. Multoram praeterea correxit mores: perque exercitia spiritus sacerdotem praenobilem, atque opulentum (quod etiam ad exemplum magnopere valuit) penitus immutauit. Itaque submotis ille domo parum pudicis tabulis, et quicquid huiusmodi siue sculptum, siue textum inerat venenorum, religiosa argumenta substituit. Castigata conuiuiorum luxuria, diuinis iam epulis, quas fere quotidiano sacrificio libabat, delectabatur. Quicquid in equorum, stipatorumque sumptuosam profundebat iactantiam, in opera vertit misericordiae. Denique et pro garriendi cassa dulcedine iam Dei, sanctorumque Doctorum congressu, quorum versabat volumina, tenebatur. Haec Iaius Augustae et alia praeclare dum gerit, demum et Collegijs in Germania condendis aditum patefecit. Nam cum Vrbanus Labacensis Antistes plurimum illi tribueret, specimenque de cetera Societate ex eo caperet, Regi Ferdinando, cuius confessionibus, et eleemosynis praeerat, valde [Note: 103 Ferdinandus Rex Romanae agit de excitando Viennae Collegio.] suasit, vt ad Viennensem Academiam aliquot de Societate Theologos aduocaret, et ad perennem commoditatem ipsi Collegium Societati Viennae fundaret. Accepit libenter pius Princepseum sermonem. cumque ex alijs, et ipso Iaio, quae Collegiorum nostrorum essent instituta, quae opportunitates cognosset, omnino induxit animum rem primo quoque tempore ad effectum deducere: deque ea literas ad Ignatium, atque ad ipsum Pontificem [Note: Kesselij opera Coloniae qui et animos, et corpora multorum sanat.] continuo dedit, quae in exitu anni perlatae sunt Romam. Coloniae studebat pro viribus proximorum saluti, qui ceteris praeerat Leonardus Kesselius. Praeerat autem domesticis
spectatae indolis discipulis quatuordecim; quos partim legata a Canisio pecunia, partim [Note: Vis sacrae confessionis.] egregia liberalitate Carthusiani Prioris alebat. Kesselij operam haud raro Deus ad sanandas mentes hominum vna cum corporibus adhibebat. Is a Praeposito cuiusdam coenobij rogatus, vt ad Caenobitam iam morti proximum (erat enim ad supremum iam certamen rite perunctus) accurreret; cum paruisset, placuit aegroto, priusquam decederet, consulere [Note: 104] rebus suis, et ab vltima pueritia peccata omnia confitendo repetere. Vix eam confessionem inchoauerat, cum vis morbi remisit: cumque ad eius finem peruenisset, omni denique leuatus est morbo: surrexit e cubili, et suis pedibus ingredi coepit. Nec enim releuari prius poterat corpus, quam suis animus releuaretur oneribus. Alius, quem occupato corpore malus spiritus exercebat, cum apud Kesselium rite noxas expiasset, continuo Daemonem ab se excussit: nec ibi diutius habitare satanas potuit, vbi per sacramentum reconciliationis ius amiserat domicilij. Erat et matrona quaedam moerore afflicta propter insaniam carissimi filij, qua iam biennium misere laborabat. Sed cum ad componendam adolescentis mentem impetrasset a Kesselio, vt apud eum dies aliquot haberetur, ex eo tempore adolescenti redire mens coepit. Versabatur Louanij paucis cum domesticis Adrianus ab Adriano. Tenuis enim, et perangusta res domi faciebat, vt ad Vrbem, qui Societati se adiungerent, mitterentur. Agebatur per id tempus de stabilienda, continendaque per Caesaris potestatem in Belgio Societate. Sed quoniam Prouincias illas pro Carolo tum soror administrabat Regina Maria, visum est foeminae prudentissimae super eam [Note: 105 Academiae Louaniensis de Societate iudicium.] rem Louaniensis Academiae consilium exquirere: datumque ab Academia grauissimum, et honestissimum Societatis est testimonium quod anno ab hinc sexto ex ipsis Academiae monumentis, cum eadem causa actius vrgeretur, in haec verba depromptum est.
Adrianus Cornelij de Brouluors Kauen artium Magister, et sacrae Theologiae Professor almae Vniuersitatis studij generalis Oppidi Louaniensis, Leodiensis dioecesis Rector, iudex ordinarius omnium, et singulorum membrorum, scholarium, et suppositorum. eiusdem a sancta sede Apostolica, quod notorium esse denoscitur, specialiter deputatus, vniuersis, et singulis praesentes literas inspecturis, lecturis pariter, et audituris notum facimus, et praesentibus attestamur, quod quidem a Serenissima D. Maria Regina vidua Vngariae, et Boemiae sacrae Caesareae Maiestatis in Germania inferiore locum tenente, facultas sacrae Theologiae ante dictae Vniuersitatis requisita, vt Bullas, et Priuilegia Societatis IESV examinaret; et quid sibi de illius instituto videretur referret. Eisdem Bullis, et Priuilegijs mature visis, examinatis, et discussis: consideratis quoque moribus, et conuersatione eorum, qui de dicta Societate pluribus annis magno cum fructu, et aedificatione Christi fidelium egerunt, respondit eidem Serenissimae Reginae eorum institutum pium, et sanctum fore, et nihil in eorum Priuilegijs, Bullis, moribus, ac conuersatione inueniri, quod toti Ecclesiae, et inferiori Germaniae non sit expeditius et vtile. Et quia haec sic esse cognoscimus, et testimonium veritati exhibere merito debemus, idcirco in praemissorum fidem, et testimonium praesentes nostras literas excudi fieri, et per Notarium publicum subscribi: sigillique Rectoratus dictae Vniuersitatis iussimus, et fecimus appensione communiri. Dat. Louanij anno a Natiuitate millesimo quingentesimo quinquagesimo sexto, secunda Ianuarij. De mandato praefati D. Rectoris, Ioannes Pels dictae Vniuersitatis [Note: 106 Parisijs non nihil turbarum.] Notarius.
Parisijs quanquam acres non defuerunt aduersarij, plus tamen habuit incrementi Societas. Quidam Ecclesiastes in aede S. Seuerini, cum in explanandis pro concione verbis Apostolicis fratres in Christo Iesu, paulisper haesisset, grauiter in Societatem, quod Societatem Iesu vocari se vellet, inuectus est: et id sibi nomen potissimum arrogaret, quod cum Christianis omnibus commune esset. Proinde suos hortabatur auditores, vt eius ab vsu longe, consuetudineque refugerent. Plus adhuc ei periculi vir magni nominis procreauit: qui, cum simulatione sanctitatis, et singularis inediae specie venena praui dogmatis occultaret, multa in Societatis homines, et in eorum instituta vomebat; suisque obtrectationibus, ac mendacijs non modo cuncta resperserat; verum etiam eos, qui vel ad Societatem mentem adiecerant, vel in eam benefici esse coeperant, auocabat. Sed cum ficti mores diu latere non possent, manifesta deprehensus in haeresi, quam foris longe, lateque disseminabat,
in carcerem traditur, et sua ipse confutare mendacia Societate tacente, nec id agente, [Note: 107] coactus est. Is dein amicorum studijs emissus e vinculis Francofourti ad haereticorum Asilum migrauit: vbi suam cum cetera sui similium colluuione perfidiam profiteretur impunius. Sed Christi seruis inter aduersarios solatio erant amici. Quorum primas Episcopus Claramontanus facile tenebat. Is domum Collegio dederat, et annuos reditus alijs cum beneuolis vitro desponderat: sed domicilij adiri possessio non poterat quod Societas nec ius naturalitatis (sic enim loquuntur) habebat Galliae legibus impetrandum [Note: 108 Io. Baptista Vio la inter Professos adscribitur.] a Rege, nec aliquem ex suo numero Lutetiae Professum, qui ipsius nomine in possessionem veniret. Posteriori tamen incommodo B. Noster Pater occurrit ocius, cum Ioannem Baptistam Violam, qui Parisijs versabatur per literas iussit in manibus, sinuque ipsius Claramontani Episcopi ex formula ab Vrbe missa solennia vota concipere. Quae res adhuc arctius bonum Praesulem obstrinxit, qui quamuis diuinam rem ipse facere per valetudinem minus posset, partes tamen illas Abbati sanctae Genouesae concessit. quo sacrificante sua Viola vota octauo Kalend. Septembris coram omni populo Dei, labijs suis, et voce clara distinxit. Ea res multos ab errore deduxit, qui Societatem opinabantur in Religionum numerum non venire. Quorum opinio tum est reiecta, ac refutata constantius, cum duorum ab vrbe Pontificum testimonia Pauli, et Iulij, quibus confirmatio noui Ordinis et priuilegia continebantur, allata sunt. Quod vero ad eum recipiendum in regnum, et quasi in corpus Galliae cooptandum pertinet, res est instituta per belle. Versabatur tum forte Romae Carolus Cardinalis Guisanus, is, qui mox Lotharingius dictus est mortuo nominis huius Cardinali propinquo. Salutauit officij causa praestantissimum Praesulem Ignatius, resque ei Societatis in eo regno commendauit. Et ea commendatio tantum apud Cardinalem ponderis habuit, vt in ea regione patronum eius ac defensorem se fore vltro receperit, admonens, nequenquam alium sibi patronum [Note: 109 Ius natalium Societati impetratur ex Rege: sed Senatus autor factus non est.] adscisceret. Nec re minus, quam verbo reuersus in Galliam beneuolentiam suam, humanitatemque praestitit. Is Violae rogatu ius naturalis ortus Societati impetrauit ab Rege. Quod beneficium cum nec consignari de more sine publici consilij autoritate, consensuque posset, nec satis commode ea de re ad id Consilium in praesentia referri, tanto videlicet potiri munere, et gaudere non licuit. Quod ipsum animaduersum est Dei prouidentia non vocasse. Nam si subito id impetratum et consignatum esset, Claramontanus vtique possessionem omnem domus, cuius duntaxat vsum concesserat, Societati dedisset, vnde ipsa nullum omnino deinceps aditum, aut certe per difficilem ad laxiores comparandas aedes habuisset. Eodem tempore Matrona pietate praestans, pecuniae summam quandam, vnde fructus caperentur annui, Societati legarat, modo quaterna sibi, suisque Missarum sacrificia quotannis ab ea persoluerentur. Quam pecuniam Ignatius, cum propter adiectas conditiones, vel in magnis rei familiaris angustijs, recusasset, quod ab institutis suis abhorreret; Pia mulier sublatis conditionibus pecuniam illam in partem census, atque prouentus simpliciter, et absolute dedit. Habitabat igitur in aedibus Claramontani Societas, dum ex disciplina, et in quadam quasi Collegij [Note: 110 Ab Collegio Longobardorum Socij omnes in Claramontanam domum traducti.] forma, Deo et animis seruiebat: sed paupertate premente, tres e domesticis in Collegio Longobardorum studijs suis inuigilabant. Quo in Collegio cum e Prouisoribus vnus, penes quos ea procuratio erat, e vita migrasset, in eius locum Collegarum omnium studijs atque suffragijs Viola sufficitur: is ipse, qui Prioris paulo ante munus, honoremque respuerat. Sed rem non probauit Ignatius, qui quamuis non esset nescius Prouisores illos nulla teneri lege sui muneris obeundi intra septa Collegij, licuisseque Violae vel apud suos partes illas obire; tamen ad declinandas ab religiosa tranquillitate alienas tricas, susceptam iussit ab eo prouinciam sine mora deponi, et tres insuper illos de Societate discipulos, qui in eo contubernio inopiae causa residebant, inde migrare coniungique cum suis. Nondum Societas Ecclesiastem, et qui ad populum verba faceret, Parisijs habebat; sed tum administrandis diuinis rite mysterijs, tum pijs sermonibus conferendis, praecipue vero demonstrandis orandi, meditandique vijs suam ciuitati operam, studiumque nauabat. Et quanquam templo etiam ipso carebat, sacramentorum tamen frequentem vsum, modo in sacello domestico, modo in Ecclesia, curiaque sanctorum Cosmi, et Damiani, interdum etiam apud Patres Carthusianos vrgebat: qui praecipua quadam animi propensione templi sui copiam, potestatemque Societati faciebant: cuius
laboribus etiam ipsi crescebant, duobus circiter ac viginti paucis mensibus tyronibus aucti.
[Note: 110 Res Hispanicae Gandiae Meretrices omnes conuersae.] In Hispanijs, Gandiae vulgatae, famosaeque foeminae ad vnam omnes, e suis probris, et impuritatibus, Societatis ac nominatim Baptistae Barmae concionibus emerserunt. Redditus est etiam ciuium mos alternantium apud communes aegrotos suae caritatis officia. Toleti res componere, quoad poterat, Michael Turrianus pergebat. Is in [Note: 111 Michaelis Turriani curae Toleti et Burgis.] eam vrbem eo se consilio transtulerat, vt a quo plurimum amabatur, Antistitem Societati non amicissimum amicum redderet. Verum cum in suis illum opinionibus obfirmatum, pugnacemque sentiret, re infecta, continuo vnde abierat, se recepit, plenum suae admiratione virtutis relinquens, quod pinguissima, et honestissima sacerdotia, annuosque prouentus, si Societatem desereret, ab eo oblatos constanter repulisset. Obtulerat etiam Praesul ille Societati procurationem gynecaei cuiusdam, quod ipse instituendis in matrimonium puellis extruxerat. Sed eam Michael, vt ab institutis nostris abhorrentem, pari libertate reiecit. Sed priusquam Toleto discederet, cum Inquisitore, Gubernatore, Comite Mellitensi, alijsque huiusmodi Proceribus sedulam dedit operam, vt si quam de nostro nomine falsam animo comprehendissent opinionem, eam docti remitterent: tulitque pretium operae, beneuolentiae accessionem, ac fidei non exiguum. Denique Burgensi Ecclesia rogatu Cardinalis Mendozae, qui illi iam praeerat, cum socijs quatuor copioso non sine fructu, et magna morum emendatione percursa, Salmanticam redijt.
[Note: 112 Res Brasilicae.] Sed vt rebus Lusitanicis, reliquisque per Europam quanquam egregijs, quia non multum afferunt noui, praetermissis, ab hoc orbe nostro longius abeam, Brasiliensis ager non ita pridem excoli coeptus haud satis operae respondebat, partim ob efferatae gentis ingenia diris dapibus, et vagis sedibus assueta, partim ob exagitatam vulgo fidem, constantiamque [Note: 113 Auiditas Brasiliorum vorandi inimicorum cor pora.] Neophytorum. Tantaque erat apud eos corruptela malae consuetudinis, vt vel e corpore migraturi nefandas epulas flagitarent, negarentque vllum sibi fore suauius edulium, nec maiori voluptati, quam si suorum inimicorum carnibus saturi de vita [Note: 114 Ioannis Azpilcuetae labores.] discederent: quod si eae non inuenirentur, ingenti se cum moerore decedere. Quos cum Ioannes Azpilcueta grauiter obiurgaret, auorum, atque maiorum se defendebant exemplis: quibus item carne hominum vesci vetus consuetudo fuisset. Nullo autem iure posse tam veris, tamque proprijs sibi epulis interdici. Venerat aliquando Ioannes in locum, vbi mactatorum hominum carnes in magno cacabo coquebantur: iamque in eum humana capita a suis auulsa truncis, et obtruncati lacerti, pedumque extrema, tetro spectaculo iactabantur. Circum lebetem vetulae sex, septemve, quae vestigijs haerere vix poterant, choreas ducebant, concinnantes ignem, struemque lignorum, Daemonum, quam hominum propiores. Quae foeda coquina et si prohiberi nulla via potuit, non tamen deerant in tanta barbarie, qui praelatam Euangelij subinde lucem aspicerent, impigre elaborante Ioanne, et Christianorum Ecclesia eximio suo candore, ac probitate [Note: 115 Antonius Petrius suo labore domum aedisicat.] vitae laborum mitigante tristitiam. Instabat coeptis acriter Azpilcueta, et distributa sibi ipse dierum ratione sparsa toto agro mapalia, et adiacentes villulas catechismi gratia singulis obibat hebdomadis. Is cum e Christiana lege complura, in ijsque precationis [Note: 116 Quatuor ex Lu sitania Patres recens in Brasiliam appellunt Alfonsus Blasius, Saluator Rodericius, Em manuel Paiua, Franciscus Petrius.] Dominicae formulam Brasilice conuertisset, ipsis etiam corporum morbis, ea super aegros a pueris pronunciata, leuationi erat. Sed Brasilia sermonis gratia, nonnullos ex indigenis, quorum in omnem partem sedula pateret industria, ad conuictum recepit. Interim Antonius Petrius, quem domi pro se huc, atque huc excurrens Nobrega reliquerat, et templum Socijs, et domicilium impigro labore, manibusque suis vertendis ad opus, extruenda curabat, dum ad fastigium inchoata perduceret: cum tamen nihil interim de audiendi contentione remitteret siue eos, qui publico in hospitio iacerent, siue eos, qui confessionis gratia ad sese vndique ventitarent. Tametsi auxilia Sociorum Lusitanica, [Note: 117 In Africa elabo rant Emmanuel Fernandius, Petrus Parada.] quibus cum suos labores, curasque diuideret Alfonsus Blasius, Saluator Rodericius, Emmanuel Paiua, et Franciscus Petrius omnes sacerdotio praediti commodum appulerunt. Iam rerum Africanarum is erat status. Sacerdotes duo, postulante Lusitano Rege, Tingin (id erat ex eius Praesidijs vnum) Emmanuel Fernandius, et Petrus [Note: 118 Ioannes Nunnius, Ignatius Bogatus.] Parada Conimbrica discessere. Tertius de Societate sacerdos Ioannes Nunnius Tituani cum Ignatio Bogato considebat, tam multis, tamque varijs distentus animorum
causis, vt eius in laboribus patientia pene fidem excederet. Adimebat illi somnos intentissima cogitatio, quemadmodum animis pro cuiusque necessitate succurreret. Ac praeter vigilantissimas curas, cum in continendis in Christi fide captiuis, qui eam perfacile deserebant, tum in impijs desertoribus reducendis, puerorum insuper, ac puellarum redemptionem, quorum maxime fides, ac pudor inter Saracenos versabatur in lubrico, omni curabat industria, magnamque captiuorum vim precario, et conquisita stipe redemit: plurimosque ad Christi cultam, vnde impie defecerant, reuocauit. Publicum etiam Tituani captiuis, et aegrotis erexit hospitium, eosque emendicatis a Christianis vel longe positis subsidijs alebat. Qua Patrum misericordia Saraceni perspecta, suos ipsi quoque captiuos morbo oppressos ad eos mittere, et eis credere non pauebant. Adiungebant illi Patres ad quotidianae vitae, salutisque subsidia, quae precario parabant aegrotis, obsequia manuum, et in omni humilitate munerum ministerium. Et quo plenior, ac cumulatior, ipsorum humanitas esset, didicerunt a captiuo medicae artis gnaro curandorum corporum praecepta quaedam: quibus ipsi Medicorum, Chirurgorumque penuriam aliqua ex parte supplerent. Veniebant ad eos captiui frequentes, vt contractis e vinculis, catenisque tumoribus mederentur. Qui vero prae ceteris laborabant, et velut insanabiles habebantur, hos suum intra tectum, quo propius, et opportunius eorum periculis iretur obuiam, excipiebant, miro exemplo, et approbatione cunctorum. Atque haec quidem copiosa Patribus, caritatis, et tolerantiae seges erat. Nec ea minor, quam barbari, et Christianae legis hostes infensissimi suggerebant: qui non modo eos maledictis, ac probris, sed saepe etiam colaphis, ac sputis, interdum etiam plagis, ac verberibus lacessebant. Sed nullis seu Nunnij, seu Bogati lacessita virtus cedebat iniurijs, nullis verberum, verborumque irritabatur aculeis, quin etiam acuebatur in dies: praesertim Bogati, qui vt Nunnio par in existimatione non erat, ita lasciuientium Ethnicorum [Note: 119 Res Indicae.] insultibus magis eius patebat humilitas. Is igitur tanto animi robore, ac silentio ferebat omnia, vt omnium denique vel barbarorum in se oculos suae virtutis admiratione conuerteret. Nec in Indijs desiderata est suae messis vbertas. Ac Goae quidem, vbi Rector praeerat Antonius Gomius, aggregati sunt in sociorum numerum Lusitani permulti, compluresque ex Ethnicis ad Ecclesiam. Iamque Cocini Franciscus Henricius, et Balthasar Gagus sedem habebant, magno et Lusitanorum commodo; et Ethnicorum. Quorum cum multi vel ab ipsis militibus nulla instructi catechesi consignarentur, [Note: 120 B. Ignatius autor extruendi Catechumenorum domos in India.] interdumque non satis consentaneis, decorisque rationibus adducti, idque multorum fons esset malorum, autor fuit per literas B. P. Ignatius, vt Catechumenis domicilia extruerentur, vbi diuturna deliberatione, tractandisque Christianis ritibus, et ediscendis, ad ea mysteria paratiores venirent. In ora Commorini, quam cum socijs quatuor [Note: 121 Res in ora Commorinensi.] colebat Henricus Henricius, multa instaurata, et noua etiam dedicata sunt templa. Aggregabatur et hic ad Christum Ethnicorum numerus sane magnus: et quo plures aggregarentur strenuos Neophytos decem sibi delegit Henricus, qui postpositis vtilitatibus suis, ad quaerendos vna secum relictos in tenebris fratres totis animis conspirarent: quique non modo in alliciendis, et conquirendis Ethnicis, verum etiam in tradenda Christi lege, et obseruandis Christianorum moribus, si quid in ijs sanandum, et corrigendum esset, vicariam sibi operam darent. Nec caruit suis fructibus haec industria, sustinentibus cum laude, dignitateque Neophytis impositas partes. Sed quo altius nouorum in animis Christi fidem, et religionem imprimeret, quod eos coram docebat, id in scriptis relinquebat. Deinde singulas doctrinae causa pererrans Ecclesias, vt B. Martyrem Criminalem ante se fecisse cognorat, mensem circiter morabatur in singulis, cum reuincendis, et confutandis Ethnicis, qui sapientes prae ceteris videbantur, tum enucleandis, et inculcandis multitudini susceptae legis initijs. Habitabat is plerumque in oppido Punicali, vbi secessus aedificatus est Patribus, quo se per interualla colligerent, et e tot peregrinationum, curarumque molestijs paululum respirarent. Quamuis enim nunquam illi aut precandi, commentandique diuinis de rebus, aut scrutandi sui pectoris consuetudinem intermitterent, reuocare tamen ex sententia ad sese animum tot occupationum aberrationibus saepe distractum, et secum esse cogere pro voluntate non poterant. In eodem oppido valetudinarium publice expositum est, cui Societas partim hominum misericordia gratuita, partim pecunia mulctatitia officiosissime ministrabat.
Alebat etiam Henricus adolescentes aliquot a parentibus vltro oblatos in vsum rei Christianae. Quo ex numero ad Lancillottum duodecim lectissimos Colanum misit. Quanquam et hic alios ferme quinquaginta ad id ipsum instituebat. Vbi valetudinis imbecillitatem, dum incredibili labore tuetur, Ecclesiam illam, virtute animi superabat. Illud tamen vnum inter Christianos non ferebat Henricus difficile ad expugnandum, et ex eorum moribus euellendum: quod connubia intet propinquos non modo quarto, tertioue necessitudinis gradu, sed saepe etiam secundo iungebantur; vt impetranda a Pontifice Maximo potestas merit, vti liceret ad annos saltem aliquot, inter eos, qui se tertio, quartove propinquitatis gradu contingerent, ius esse nuptiarum. [Note: 122 Gasparis Berzaei studia Armuziae.] Eaque ratione vitiosae consuetudini sensim occursum. Gaspar Berzaeus Armuziae bene mereri de omnium sectarum colluuione pergebat, seu familiari congressu, seu disputationis altercatione. Cuius fama Rex ipse Mahometanus permotus paulatim in studium Christianae religionis incubuit; atque in id ipsum viginti circiter millia e multitudine traxit, itemque e nobilitate nonnullos. Mox ad se Gasparem accersijt, intrantique [Note: 123 Rex ipse Maho metanus statuit transire ad Chri stum, sed non tenuit constantiam.] non assurrexit solum, sed etiam in suamet sella diu renitentem sedere coegit. In eo congressu cunctis arbitris consulto remotis, actum est de coarguendis in publico coetu, Principumque corona Mahometanae sectae fallacijs. Dein condictum catechismo tempus, regioque baptismati. Gaspar cognito Regis animo laetissimus abijt. Sed eam rem Satrapae aegre admodum passi (neque enim caelari diutius potuit) blanditijs primum, ac precibus tentant Regem: aspernanti mox defectionem, et arma denunciant. Rex diuina tutela fretus, ac minis hisce contemptis, Antistites, quos Cacizios appellant, abigi lapidibus iubet: ausosque in regiae vestibulo de auita religione tenenda verba facere, perpetuo multat exilio. Hactenus constantiam, et fortitudinem Rex praestitit miram. Sed Matris ad extremum, intestina bella, patriae excidium, occasum regni, omni arte miserantis obtestationes, ac lacrymas diutius ferre non valuit. Itaque vocato rursum ad se Gaspari, cum ad scalas occurrisset intranti ac dextrae insuper apprehensae ferre osculum de genibus contendisset, quanto in periculo versaretur ostendit, si Christiana sacra susciperet: proinde cedendum tempori, dum promissa persolueret, et tempestatis transitum expectandum. Ad ea dicta Gaspar ingemuit; hortatusque Regem vti Deo fideret, totamque ei rem ex animo commendaret, ipse quoque digressus a Rege nouam e caelo poposcit opem: ieiunia, obsecrationes, et id genus alia per se, perque suos instaurat: supplicationes de more decernit, incedentibus longo agmine pueris pie concinentibus, aetate vero robustiore quinquagenis, aut sexagenis pariter flagellis in sua terga [Note: 124 Super finum Mahometicum statuta Crux.] saeuientibus. Cacizij vicissim inflati poenitentia Regis, concitata plebe, ne Christianis vlla re cederent, et ipsi supplicationes obire, inediam extendere, nouaculis cutem incidere, quam maximas copias in Coranum, et reliqua fana cogere, Mahometis execrabile nomen ex omni parte dissonis clamoribus inuocare. Tum Gaspar facinus indignum ratus in Vrbe, quae Lusitano praesidio teneretur, Christo Mahometem opponi, magno animi ardore Crucem comparat grandem: ac nulla vi, nullo armorum strepitu, praeuia duntaxat psallentium puerorum turba ad Coranum tendit intrepidus. Res mira. Crucis virtute, atque fulgore perstricti, attonitique Mahometani repente diffugiunt. Gaspar Crucis insignia palam in Corano defigit: adhibitisque fabris iussu Regis caemento, et calce templi aditus, et valuas obstruit. Super haec impiae Mahometanorum vociferationes tota insula graui prohibentur edicto. Fremere hic Antistites, Satrapaeque et sacra deserta, rcligionesque violatas, cum Armuziano coram, cum ceteris Regibus, inprimisque Persa per literas queri cunctos ad arma, et vltionem accendere: postremo sese [Note: 125 Diuina vltio in fauentes impietati.] vrbem relicturos, et alio commercia auocaturos minari. Cum parum terrendo proficerent, magnitudine pecuniae Christianos aliquot, perque eos nouum arcis Lusitanae praefectum adoriuntur, vt Coranum patefieri sibi permittat. Praefectus nihil inconsulto Gaspare ausus aggredi, tamen inclinato ad assentiendum animo, Patrem ad conuiuium inuitat, in eoque cum blande super ea re Gasparem appellare, et molli brachio negotium tractare coepisset, subito deliquio pene exanimatus coeptum omisit: de ceteris, qui rem nefariam vrgebant, paucis diebus alij alio periere laeto. Rex cum aliquandiu Christi cultum agitasset animo, improborum artificio, ac scelere sensim infatuatus, denique ne praesentis vitae regnum amitteret, sapientem cogitationem abiecit. De populo tamen
fiebant subinde Christiani, et quo res melius Christiana procederet, studebat crebris in congressibus Gaspar Mahometanae sectae mendacia perspicuis disputationibus redarguere. Quo fiebat vt Mahometani quantum de sua lege iudicij, opinionisque remitterent, tantum assumerent de Christiana: et qui ante maximis ducebant in probris hanc amplecti, postea non minore eam habuerint in honore, quam suam. Declarabat quotidiana multorum ab impio Mahomete defectio, et ad Christum accessio: christianaeque doctrinae progressio tanta, vt etiam inter Mahometanos frequens eius carmen audiretur. Qui ne tot e suo numero conuolarent ad Christum, publicas ad sua fana supplicationes, nostrum imitati ritum, atque concentum instituebant, Gasparisque non modo vocem, ac vultus horrebant, sed etiam ad consuetum catechismi signum aures suas oppositis manibus obtutabant: quod ita persuasum haberent in ipso quoque tintinnabulo, ac sono vim inesse maleficam. Ex Ethnicis, quos sua Gaspar disputatione conuictos ad Ecdesiam [Note: 126 Nobilis Iogues ad Christum conuertitur: et cum eo ipsius di scipuli.] aggregauit, Iogues quidam fuit, insigni duritia, et austetitate vitae, magnaeque proinde opinionis in vulgus. Sunt enim Iogues (vt alias monuimus) e Brachmanarum genere, qui sanctimoniae famam horrido in primis, et aspero victu, cultuque vulgo captant e veterum illa, vt apparet, Gymnosophistarum secta, quos, vt S. Hieronymus autor [Note: Lib. 2. in Iouinianum.] est, Bardesanes vir Babylonius Samanaeos vocabat. Hi suburbanum Armuziae specum, ac delubrum habebant: vnde ad imbuendas varijs erroribus hominum mentes interdiu, et emendicandam stipem, cibosque prodibant: cumque propius ad muros accederent, haud vrbem ingressi, tandiu venatoris cornu canebant, suum significantes aduentum, dum ciborum aliquid quispiam afferret: cuius ex reliquijs nihil eis licebat in crastinum condere. Noctu sese in eandem latebram recipiebant, statisque horis dato signo, ad certas primum commentationes, tum ad suum venerandum Idolum (quod Pagodem. Indorum vulgus appellat) euigilabant. Vnus omnibus praeerat, neglecta semper barba, et capillo, asperso cineribus corpore, obsitus pannis, ac seminudus, grandi macie torridus, qui cunctos in tantam sui admirationem asperitate vitae traduxerat; vt qua pedes aqua lauisset, hanc Armuziae Rex ipse religionis causa potaret. Is ergo Gasparis colloquijs, rationibusque paulatim in studium Christianae religionis adductus, cum inter consilium mutandae vitae perplexus haereret, triginta dierum spatium ad deliberandum sumpsit: cui Gaspar insuper autor fuit, vt singulis diebus quina virgae verbera, totidem Christi plagas recolendo, susciperet; certamque sibi lucem a Deo accuratis precibus imploraret. Qui dum facit imperata, diuinasque laudes nocte quadam apud se reputat, clara subito vox ad aures accidit, Quin tu, quod tibi monstratur, ad vitam iter ingrederis? Vna est ad salutem via, quam populus Christianus insistit. Simul vigilanti magnificus sacrorum apparatus, et pretiosa vestis multiplici varietate distincta, quam ad rem diuinam solenni pompa, rituque faciendam Christianorum vsurpat Ecclesia, per visum obijcitur. Quo ille vehementer incensus, admonitusque mane Gasparem, baptismi gratia, sine cunctatione conuenit, et Christianae captus humilitatis amore, vt Regis vitaret aspectum, atque congressum, quem audierat ad se visendi causa, vt solebat, accedere, de suo coenobio profugit. Hunc dein aqua salutis exceptum, Paulique nomine nuncupatum, Iogues alij Rectoris autoritatem sequuti, non sine eiusdem impulsu sancti Spiritus imitati sunt. Eidem postea Goam profecto, et in Europam classe [Note: 127 Ioguum diuersorium Beatae Virgini dedicatur.] transmisso parantique postmodum e Lusitania Romam ipsam adire, vt Romanae Ecclesiae maiestatem, et sanctitatem oculis vsurparet, mors interuenit. Insignis interim ad propagationem Christiani nominis ea conuersio fuit, et in omnium ore, ac sermone versata. Specum etiam, atque delubrum solenni Gaspar ceremonia expiatum, praealta in eo defixa cruce, Deiparae Virgini dedicauit. Celebrabatur in dies Gasparis nomen et rerum gestarum gloria, et fama sanctitatis. Iamque incumbebant ad Collegium populivota, promptaque ad id erat liberalitas ciuium, et priuatorum vltro oblata benignitas: vt in spem Gaspar venerit grandioris aliquando Collegij e capitibus minimum quadraginta. Sed eius fundandi prouinciam sibi depoposcit arcis Lusitanae praefectus Emmanuel Lima magna, et explorata prope spe accensus longe, lateque propagandae Christianae [Note: 128 Inchoatur Armuziae Collegium.] rei tum apud Persas, et Arabes, tum apud Aethiopas, barbarasque nationes. Res prosperis vrgebatur initijs: et erat iam Societati opportunitas tecti cum instrumento suppeditata domestico, et cetera in promptu, nihil vt praeter operas in eius agri culturam,
quod Societas requireret, amplius esset. Quas sensim Gaspar partim accersendis, et postulandis ex India, partim aggregandis, et deligendis Armuziae colligebat. Sex omnino delegit e multis. Alij quoque familiaritate cum eo semel inita, supplices ad pedes strati cum lacrymis obsecrabant, vtin suam se disciplinam acciperet, cum eoque sibi liceret aliquando, cuius flagrantia vota iam nouerant, pro Christo emori. Quos autem ad sua initituta Gaspar minus reperiebat idoneos, haud ita tamen omni naturae munere destitutos, quin opis aliquid afferre secum in rem Christianam possent, praesertim si petiturus esset. Sinas, vt auebat, expectabatque propediem: hos in ministrorum potius, et adiutorum quam in fratrum, Sociorumque numerum referebat. Interimque dum haerebat Armuziae, quos retulerat, et aggregarat, ijs literas, virtutemque tradebat, ad eamque vitae duritiem, ac disciplinam exercebat, vt non admodum ab Anachoretarum vita horroreque distaret, nisi quod non ad vmbram, ac solitudinem, sed ad puluerem et aciem, [Note: 129 Continentes Labores Gasparis.] ingenerans animarum sitim, formabat. Nec tamen proximis vllo ipse loco deerat. Sexta feria sub noctem in agris, patentique caelo, de mysterio aliquo patientis Domini disserebat. Quotidie Christianae legis capita pueris instillabat. Singulis Domini diebus ternas conciones habebat, matutinas ad populum, meridianas ad seruos, pomeridianas ad aegros insigni fructu, et laboribus prope pari. Complures mirabiliter ad Christum prohibentur adiuncti, seu praeclaris excitati visis Christi Domini, ac diuinae Parentis, seu ex occulto missis vocibus. Venit in hunc numerum Neptis Mecani Satrapae, qui se Regem Arabiae nominat, nupta praenobili viro, quem Armuziam magnus Persarum Rex legatum miserat. Isque, cum legatus conquereretur vxorem per summam indignitatem abreptam, Legatum Lusitani Regis Henricum Macedum apud se de pace agentem, redire vetuit, bellum acerrimum minitatus, nisi foemina redderetur. Consilio habito Armuziani Christiani, cum quid Persae responderent, ambigerent, Gasparem consulunt. Is e sacris oraculis, id responsi dedit, Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos: quo illi erecti, ac confirmati responso, praesertim id timentes quod sequitur, ne forte conculcent easpedibus suis, et conuersi dirumpant vos, cum fere eueniat, vt inde accersatur calamitas, vnde male declinatur, in animum constanter inducunt, quidvis perpeti potius, quam ad iniqua postulata descendere; vt pio, ita felici consilio. Nam et iras Persa non ita post remisit, et legatum Lusitani Regis, confirmata ex sententia pace benigne dimisit. Penetrauerat in Arabiam vsque [Note: 130 Continentes labores Gasparis. Accitus Gaspar in Arabiam manult obedire Xauerio: etc. quam suo zelo.] Felicem Gasparis fama. Ammon ea regio dicta, a qua et Ammonitae (vt opinio est) sacrae historiae commemoratione percelebres. Hi Gasparem per internuncios, et literas euocatum, sitientibus auribus expectabant. Sed quo minus adeos vir ardentissimus euolaret, et illuc Christi cultum, verique Dei notitiam induceret, vbi fama acceperat mortalium primos a Mahomete in fraudem inductos, Xauerij (quod supra retulimus) grauissimum interdictum, ne praescriptos Armuziae fines se inconsulto, egrederetur, obstabat. Obsequium igitur sacrificio antiquius ratus, duobusque nuncijs baptismo lustratis, occupationes, quo minus in eam regionem in praesentia tenderet excusauit: cogitansque si minus ipsi liceret ire, aliquem eo suis e discipulis mittere, nationem illam per epistolam monuit, vt interim in amore cognoscendi veri, propositoque perstaret. [Note: 131 Ioannis Regis Lusitaniae praeclarum erga Societatem, et fidei propaga tionem studium.] Tantis apud Indos rei Christians incrementis, tamque industrijs, frugiferisque Societatis laboribus Lusitaniae Rex Ioannes ex Antistitis Goani sermonibus et grauium virorum commemoratione permotus in regio consilio, Senatuque decreuit, suffragante etiam, Ludouico Regis fratre, et verbis amplissimis eandem Societatem ornante, toto vt Oriente vbicumque ea Collegium haberet, habiturave esset aliquando praesto ei forent ad omnem nutum in propaganda Christi fide, Neophytisque iuuandis non modo Ecclesiae vniuersae, verum etiam regij omnes Praefecti, ac Magistratus suppeditandis opportunitatibus omnibus, necessarijsque subsidijs. Tantumque Patribus pro sua pierate Rex tribuit, cunctis vt Praetoribusaeque praesentibus, ac futuris id mandati dederit; vt quocunque Patres ingredi rei Christianae causa percuperent, nullo eis loco, subsidioque deessent: et quicquid illi vel ad amplificandum Christi cultum, vel ad conformandos hominum mores necessarium in praesidijs iudicarent, id ipsi de eorum sententia, atque consilio sine vlla haesitatione praescriberent, Commendatitias etiam literas ad Pontificem Iulium Conimbrica dedit, quae docebant quantas fruges, vtilitateque illorum Patrum genuisset
aduentus, quos singulari Dei prouidentia in sua regna prior Pontifex destinasset, seu formandis, e Christiana disciplina moribus Christianorum, seu vocandis ad Christum Ethnicis, et alienis a fide. Magnam autem exinde spem amplificandae religionis affusisse, seque in animum induxisse cum in omni Lusitaniae regno, tum in Indicis regionibus Societatis collegia passim condere: et per eam opportunitatem omnes Euangelio aditus aperire, modo eius sanctitas votis atque conatibus obsecundaret, et bonis aspiraret initijs. Proinde Simonem Rodericium ab se Romam consulto mitti. (Namque in sequenti anno Rodericius Romam venit) vt suo nomine, quae ad secundum rei Christianae cursum pertinere viderentur, exponeret: cui paternae benignitatis aures patere faciles vellet, et quae in eam rem postularet, large concedi.
Res Iaponicae gradatim ac sensim, nec sine perpetuis Xauerij laboribus procedebant. [Note: 132 Res in Iaponia Xauerij.] Is dum Cangoxima Firandum petit, duodeuiginti circiter passuum millia progressus, in arce quadam Saxumani Regis praedarum inde suarum aliquid reportaturus, haesit. Hic [Note: 133 Neophytorum in arce quadam mira in fide perseuerantia.] omnes vltro ad audiendum paratos legem docuit aeterni Dei, Christianisque praeceptis instituit, Percundtabantur illide Xauerio, permulta, et quae ferebant responsa, stylo excepta suis deinde cum animis reputabant. Quae vt erant humanae rationi mire congrua, fidem scilicet faciebant, et ad baptismum incendebant. Praefectus ipse, quamquam nouam legem, et peregrinam accipere Regis metu non audebat, eam tamen ita probabat, vt animo se Christianum diceret, potestatemque coniugi faceret cum filio quadrimo suscipiendi baptismi. Ex eius familia lustrati sunt quindecim, in ijsque prudens senex, penes quem omnis erat administratio familiae. Huic probe instituto, atque edocto in suo digressu Xauerius instituendi alios, et pueros excipiendi baptismo negotium dedit. Id quo tutius, atque constantius a sene fieret, reliquit apud eum libri exemplar, quem ad informandos Iapones Congoximae composuerat; vbi inter cetera Christi vitam, et septem psalmos de poenitentia, litaniasque descripserat: iussitque omnes singulis diebus festis, cum ad decantandas litanias, tum ad audiendum aliquid de Christo Domino. Sexta vero feria ad concinendos eos, quos dixi psalmos vnum in locum congregari: sacros etiam Ecclesiae fastos, rationemque perfacilem, qua praecipuam quamque feriam in eis recognoscerent, inuenirentque, apud eos reliquit. Atque haec omnia Iaponico sermone conscripta. His senex adiumentis tantum in colendis nouis illis plantis irrigandisque profecit, vt procedente die, non Iaponicos inter Idololatras Neophyti illi, sed Europaeos inter Christianos viderentur educti. Prudenterque Xauerius fecerat, vt quoniam Iaponum ingenia senserat ad voluntarias vexationes corporis esse propensa, verberandi sui corporis consuetudinem, cum suos conuentus agerent, [Note: 134 Flagellum et litaniae a B Xauerio tradita Neophytis mira efficiunt.] introduceret, et in eam rem spartea apud eos flagella relinqueret. Ea deinde flagella obseruantissimi Xauerij filij, velut in sacris habita, et asseruata reliquijs, non tam ad castiganda, quam ad curanda corpora conuerterunt. Constat eorum appulsu multis ab aegrotis morbos fuisse depulsos: eademque admota coniugi, ipsius praefecti, cum doloribus tentaretur acerrimis, vel in summa desperatione salutis, omnem mitigasse mali acerbitatem. Nec minus in litanijs sanctorum Xauerij manu descriptis ad pellendos, fugandosque morbos repertum est virium, Quas quidem cum ad praefectum ipsum adhuc Ethnicum in extremo vitae discrimine pia coniux applicasset, protinus ab eo morbum, et perniciem auertit, toto obstupescente praesidio. Digressus a nouo Grege Xauerius, cum multa terra, marique pertulisset, in hoc praedonum, tempestatisque [Note: 135 Firandenses mul ti ad Christum adiuncti.] pericula, in illa sarcinularum onus, quod erat sacerdotale instrumentum, pedumque labores, tandem praecipuum in Figeno Iaponiae regno Firandi portum tenuit. Hic a Lusitanis primum, dein etiam ab Rege Firandi multis, ac magnis gratulationis, et honoris significationibus est exceptus: factaque ab eo comiter potestate promulgandi Firandensibus Euangelij, primis viginti diebus, centum circiter ex eis, plures quam Cangoximae multis mensibus, Christo peperit. Horum opera, studioque Lusitanis etiam, [Note: 136 Amangucium Xauerius petit relicto Firandi Turriano.] adiuuantibus sacram aedem Lusitanis ipsis, et Neophytis excitauit, His deinde Neophitis CosmoTurriano commissis, Amangucium ipse, Meacum inde petiturus, cum. Ioanne Femandio traiecit. Distat Firando id oppidum passuum millia ferme trecenta, nobile inprimis, et amplum: in quo familiae per id tempus numerabantur ad decem millia. Cuius Rex opibus, viribusque praepotens, cum ipso Meacensi Rege omnium
[Note: 137 Amangucianae Ecclesiae primitiae peresiguae.] maximo de imperio contendebat. Complures hic tam e nobilitate, quam e plebe Christianae legis cognoscendae percupidos, de qua multa iam ipsi fama, et auditione cognorant, Xauerius reperit. Quorum studijs vt morem gereret, in compitis triuijsque bis in die de scripto, nondum satis nactus Iaponici sermonis vsum, Euangelium diuulgabat. Magni ad eum concursus fiebant: tametsi non omnes aeque prospere Dei verbum excipiebant. Nec deerant, qui eum petulanter illuderent. Nam per vias transeuntem, velut insanum, ac stolidum puerorum turba, populique faex vltima a tergo insequens conuicijs onerabat, ac probris: perque iocum, ac ludibrium ea ipsa Christianae legis mysteria, nominatim quae audierat, inculcabat. Prudentiores tamen, et qui iudicio aliquo valebant, admirabili eius patientia, et aequitate perspecta, fatuum non ducebant, praesertim cum audirent, nouae eum duntaxat afferendae legis causa per immensa Oceani spatia, tantosque terrarum tractus, inde vsque ab Europa in Iaponiam traiecisse. Quae res Dynastas quoque non paucos impulit, vt explorarent, quid alio ex orbe religionis adferret: eumque ad se frequenter accerserent, patrijs religionibus se vltro, polliciti peregrinas, et aduentitias, si probarentur, ante laturos. Diebus aliquot per priuatorum aedes, et compita, magno eorum bono transactis, euocatur a Rege: iussusque legem illam, in qua vna omnium salutem hominum sitam esse diceret, explicare, bonam sui voluminis partem, magno silentio, ad horam circiter recitauit. Vtinam pari fructu, et sicut aures ad audiendum, sic animum ad assentiendum Rex barbarus inclinasset. Sed in suis ille tenebris se continuit, nihil animo commutatus. Nec ex eius popularibus, [Note: 138 Statuit Xauerius Meacum petere.] nisi pauci salutarem amplexi sunt legem. Quorum Xauerius paucitate nequaquam contentus, satius censuit Meacum petere, quo iam animo destinarat, quam in ea vrbe cunctari, vbi pretium operae non sperabat. Multa namque in ipso itinere, cursuque Iaponico, priusquam in eas insulas, pedem poneret, de Meacensis vrbis magnitudine, Collegiorum celebritate, Coenobiorum multitudine, varietateque cognorat: et iam tum in animum induxerat, eo recta contendere. Sed Cangoximam, appulsa nauis, et subito iniecta spes illic rei bene, feliciterque gerendae, primam in ea vrbe moram, stationemque suasit. Hinc pristino repetito consilio, Meacum statuit pergere, vt ab eo Rege, qui propter imperij magnitudinem, magnus Rex appellabatur, Euangelij diuulgandi veniam, et facultatem peteret. Extremo igitur discessit anno gemino cum comite, altero de Societate Ioanne Fernandio, altero e Neophytorum grege bono inprimis viro Bernardo, qui Christi legem Cangoximae nuper allatam primus acceperat. Id iter, quoniam sequentis anni terminatur initijs, rectius eo reijcitur, quam interrupta narratione seiungitur.
ANNO post quinquagesimum primo, cum iam aliquandiu Romae Dux Borgia consedisset, et pia Vrbis loca Martyrum infecta [Note: 1 Dux Borgia aperte Societatem profitetur.] cruore lustrasset; venerandaque vetustate oculos, animumque satiasset, sensit non esse dissimulandum diutius occultum suum de ineunda Societate consilium, et elegantem nitorem vestium, ornatumque profanum vna cum fortunis vniuersis, Ducisque titulis deponendum. Eius rei gratia Gasparem Villalonum honestum equitem cum literis in Germaniam ad Cesarem misit, vt eius vountate sibi liceret Gandiae dominatum, atque ditionem Carolo tradere natu maximo. Dum responsum affertur, serpere primum obscuris sermonibus coepit, deinde etiam tota curia dissipari consilium Ducis: vt iam de eo in Cardinalium Collegium cooptando, ne [Note: 2 Cogitat Pontifex de eo Cardinali creando.] tantum lumen sub modio delitesceret, Iulius Pontifex cogitaret. Quod vbi Dux resciuit, perinde ad id expauit, vt exultare, et triumphare gaudio, honore illo iam parto, quem tantopere concupierint, vulgo homines solent. Ergo de B. Ignatij sententia, decreuit e conspectu Pontificis propere se subducere, et celeri in Hispaniam reditu honoribus se eripere. Sed priusquam auelleretur a Patribus, vt vestigium aliquod suae virtutis impressum apud eos relinqueret, exorauit ab Ignatio, sibi vt liceret in communi coenaculo cum ceteris cibum sumere. Vbi cum princeps ei locus (vt par erat) in accubatione datus esset: is postea, vt hoc quicquid erat honoris pari humilitate compensaret, extorsit precibus ab eodem, vt in humillima omnium mensa, quae poenitentiae nomine in medio coenaculo sterni [Note: 3 Borgiae Humilitas.] solet, vna cum filio suo Ioanne, nonnullisque alijs amicis accumberet. Hic ad maiorem animi demissionem, vt eius pietati mos gereretur, super mensam obiurgator inducitur, qui de more disciplinae, conuiuae poenitentis errata, noxasque perstringeret. Accessit ad hoc exemplum egregia Ducis humanitas in epulo dando domesticis vniuersis ipso Dei Matris Purificationi festo, sacroque die. Quo die et mensis ipse cum filio aperto semper capite ministrauit, et lancium sordes, ac coquinaria vasa detersit. Qua in re dum nimio inter sese ardore Pater, Filiusque eius ministerij haud sane multum periti decertant, Ioannes ex argilla fictam patinam casu fregit. Qui cum paternae humilitati non cederet, non dubitauit, id quod in nostris moribus animaduerterat, recentem errati culpam ad coqui nutum cunctis enunciare conuiuis, et suae inconsiderantiae quodammodo praeco fieri. Atque his, alijsque domi nostrae relictis praestantissimus genitor, et proles aemula documentis, veniaque ab Ignatio paternae benedictionis accepta, post caros singulorum amplexus, [Note: 4 Primordia Romani Collegij.] salutationesque solennes, in Hispaniam, vnde venerant, eodem equitatu, comitatuque domestico, Patrum etiam aliquot adiuncto solatio, remigrarunt. Post Ducis abitum ducta sunt primordia Romani Collegij duodecimo Kal. Martij conductis aedibus perangustis ad arcis capitolinae radices. Atque huc primo e Professorum domicilio, numero tredecim studiorum nomine, et qui eis praeesset, Ioannes Pelletarius natione Gallus commigrarunt. Alebatur is numerus pecuniarum subsidijs a Duce relictis, vnde modicum vectigal in annuos sumptus capiebatur: nec aliae initio tradebantur artes praeter eas, quibus vel ad humanitatem iuuentus instruitur, vel haebraici, graecique sermonis eruditio continetur. Verum cum domesticorum pariter, et externorum dies ipsa progrediens numerum duplicaret, ex ijs conductae domus angustijs migratur in laxiorem ad aream vltimam Farnesianae [Note: 5 Inopia Romaui Collegij et fiducia B. Ignatij.] Basilicae, qua flectitur ad Mineruae. Ea erat olim Familiae Frangipanae. Iam noua capitum incrementa vberiora quoque alimenta poscebant. Ea cum deessent, redacta est
e confecto vectigali pecunia, vnde ad tempus aliquod auctus numerus sese aluit. Quo exhausto praesidio, cum iam nihil Ignatio restaret, vnde suorum vitas, ac corpora tueretur, erat ei pro vectigali constans in Deum spes, erat ingens ardor amplificandae publice rei, bonique communis. Atque hoc erectus animatusque praesidio conuolante ad se Societatis gratia, cuiusque conditionis, et ordinis multitudine, nemini, qui videretur idoneus, aditum denegabat: vt operarum suppeteret copia, quas in varias orbis terrae partes virorum [Note: 6 Vexatur Collegium a secularibus Ludimagistris.] principum nuitatu, Ciuitatumque dimitteret. Ad interiorem inopiam, et egestatis incommoda accedebat externa magistrorum petulantia: qui cum institutum docendi nascentis collegij suis aduersari vel emolumentis, vel existimationi sentirent, iniquo scilicet ferebant animo tot aemulos repente Romae in erudienda iuuentute succrescere: quorum nomen, et gloriam, suam nimirum interpretabantur infamiam. Ergo ad eam obtundendam, et primos eius ortus opprimendos, peregrinis magistris obtrectare: interdum suis effusi palestris cateruatim currere ad ludum nostrum cum lasciuiente discipulorum iuuenta, fores quatere, conuulnerare fenestras, docentibus oblatrare, mediasque in exedras petulanter irrumpere: irrisione, scommatis, conuicijs, omni ope noui gymnasij nomen, famamque doctrinae apud auditores in inuidiam vocare. Quae tamen omnia Dei benignitas, [Note: 7 Deprehenditur inter domesticos explorator haere ticus.] eiusque famulorum denique virtus, animique magnitudo, et quod caput est, probata in vulgus docendi ratio, perspectaeque literae superarunt. Nec ab ipsis Haereticorum insidijs nascenti collegio licuit esse securo. Quippe anno insequenti proditus est domesticos intra parietes haereticus, qui latebat, a Philippo Melancthone, alioque haereticorum antesignano, eo Romam consilio summissus, vt res Societatis, ac mores curiosis oculis exploraret, ex eaque nonnullos, si consequi posset, ad execrandum suum, ac detestabile dogma. traduceret. Hunc oris dignitas in robore commendabat iuuentae (erat enim natus annos tres ac triginta) et, vt erat apprime versutus, belle simulabat se esse catholicum: admirabilique facultate sermonis, atque congressus in Societatem sese nostram intrusit. Ad tyrocinium admissus obeundis fuis rite partibus nemini cedere: saepe exomologesim inter hebdomadam, aepe sacram iterare synaxim, voluntarijs suum plagis corpus accipere, colere externa pietatis officia, totum se ad disciplinae praescriptum et Moderatorum nutum, vultumque fingere: nihil denique, quod ad caelandam sectam, et nefaria sua dissimulanda consilia pertineret, omittere. Coenaculo in struendo praepositus, Socium sui muneris, ac laboris adiunctum Oliuerium Manaraeum habuit, quem ille remotis iam arbitris, rescibusque domesticis, vt peregrinis doctrinis abduceret, tentare non semel aggressus, crebro cum eo de controuersis in religione quaestionibus agitare: crebros de sacrarum imaginum vsu, de potestate Romani Pontificis, de fide, et operibus, deque ijs denique rebus, in quibus minime catholicis cum haereticis conuenit, miscere sermones. Sensit Oliuerius post multa, ac varia colloquia foedis, ac perniciosis imbutum opinionibus socium, hominemque suspicatus haereticum, obseruare eius omnia dicta, ac facta dissimulanter instituit: paucisque diebus quinque et viginti exitialia dogmata a catholicis abhorrentia ex imprudentis ore collegit. Admonitus ea de re B. P. Ignatius, eum sine cunctatione ad summum haereticae prauitatis Inquisitorem Cardinalem Ioannem Petrum Carafam, qui summum postea Pontificatum gessit, deferendum curauit. Is comprehensum hominem, et in custodiam inclusum, cum postea suis se reus confessionibus indicasset, sententiamque mutasset, ne peccandi licentiam augeret impunitas, perpetuas ad triremes, et probrosa tranitra damnauit. [Note: 8 Mittunt Haeretici ad inescandos Romanos Socios dono eis inter probatos libros complures haereticos.] Non hic Haereticorum contra Societatem animus stetit: sed rem vnam omnium praeclarissimam facturos arbitrati, si quos ex ea sibi tam infensa, tamque suis rationibus aduersaria deciperent, ad suasque partes traherent, luculentam ad eam honesto eleemosynae nomine vim librorum, ac supellectilem transmiserunt, eo ordine collocatam, et in arca depositam, vt summma in arca Carholicorum monumenta subito se offerrent, in ima con derentur Haereticorum. Sed ne haec quidem peruersarum mentium ars, et veteratoria [Note: 9 Tybure e subur bio migratum in vrbem.] astutia processit. Ignatius patefacta fraude, probra illa pestilentissimorum codicum mandari flammis, et in cineres redigi, ne vel auram inficerent, ac pestem lectoribus inhalarent, confestim iussit. Tybure suburbanis Societas aedibus ciuium inuitatu relictis, in interiorem migrauit vrbem: ita melius et Tyburtinae iuuentutis commodis vicinitate gymnasij, et domesticae valetudini salubritate loci consultum. Eodem anno constitutum in Hetruria Collegium est: cuius haec fuerunt exordia. Florentini Ducis vxor Eleonora Petri a Toleto Neapolitani tum Proregis filia Iacobum Lainium ex Sicilia reuocatum, interposita
summi Pontificis autoritate, nutuque, Pisas, quo cum Duce se contulerat, euocauit. Hic inchoata iam Quadragesima Lainius diebus festis diuina praecepta legis apud Benedictinae familiae Monachos, quo Eleonorae iussu diuerterat, explanabat: profestis autem in varijs Gynecaeis Archiepiscopi procurationi commissis, amore virtutis incendebat ancillas Chrilti. Nec tamen interim plebeculam infimam, mendicosque deserebat. Eorum ingentem [Note: 11 Lainij industria in alliciendis pau peribus ad Catechismum.] numerum nempe plus centum ad sanctam confessionem, a qua per solennia Paschae abstinuerant, comitate sua, et caritate pellexit. Quos et orationem Dominicam, et salutationem Angelicam edocebat nummulosque quotidie aliquot ijs, qui pridiana dictata edidicissent, largiebatur de pecunia, quam pius mercator distribuendam obtruserat, deque suo etiam commeatu. Ita pariter et animis, et corporibus consulebat, ac praemiolo illo ad conueniendum libentius ediscendumque solicitabat: vt esset lucelli cupiditas animi esca saginandi. Quo tempore (vt ad eum scripsit Polancus) Romae Pontifex Concilium generale Tridenti repetiturus, rursus illum nominatim theologum pontificium cum Salmerone decreuit; vt appareat, inquit, tuas literas in Christi pauperibus erudiendis optime collocatas: summoque Pontifici in ea opinione te esse, qui non orationem modo Dominicam edocere possis, eosque auditores, quos mercede conquiras. His igitur Lainius studijs intentus, non destitit opportune de collocando Pisis, Florentiaeve Collegio (vt ab Ignatio habuerat in mandatis) agitare cum Ducibus, docere per otium quanta ipes esset messis, nisi idoneae deessent operae: animoque se iam cernere periclitatis incolarum moribus, quanta inde ad vniuersos commoda, quanta rediret vtilitas. Quanquam autem Cosmus non ita calebat: Eleonora tamen maxime ardens, summam pecuniae quandam Ducis nomine, quandam etiam suo quotannis in id spopondit, Lainium cohortata, vt ea de re ad Ignatium quamprimum scriberet: se quoque literas ad eum daturam; et, vt Dux ipse ad suum in Vrbe legatum ea de re scriberet, perfecturam. Oblatae sunt insuper ad habitandum aedes, et certus quotannis in alimenta Collegij frumenti numerus, vinique prouentus, et ea denique omnia, quae ad conflandum Collegij corpus, tuendosque de Societate duodecim vsui forent. Scripsit, vti receperat, ad Ignatium Lainius, et Ducum mentem exposuit: simul admonens, vt e suo numero duodecim ad exordia noui Collegij designaret: et quoniam sibi discedendum propediem esset Tridentum ad oecumenicum Concilium iussu Pontificis, Elpidium Vgolettum, si ita videretur, a Patauino Collegio sibi sufficeret: qui et ceteris praeesse posset, et simul vrgeret [Note: 12 Perseuerantia in bene coeptis Ignatij.] Collegij recentis initia. His acceptis literis Ignatius, Elpidio per literas mandat, vti quamprimum se Pisas conferat: ipse vero Sociorum Romae manipulum instruit, adiuncto, qui hos omnes regerer Ludouico Codretto, eosque ad Pontificera duci iubet, vt proficiscentibus bene precatus, de more veniam, et commeatum daret. Haec agenti, et meditanti afferuntur Pisis ab Elpidio literae, rem Collegij frigere, haerere studia Ducum, et ab discessu Lainij in sententia non manere: quod ea conditione dicerent se postulasse Collegium, vt apud se, et in sua ditione Lainius permaneret. Sensit Ignatius apertam Satanae fraudem: nec tamen ab incoepto desistere, quin etiam multo acrius; quasi nihil de immutata Principum voluntate ex secundis literis accepisset, ex primis Lainij rem totam gerere: propterea quod integrum sibi non esset; admonito iam de Ducum voluntate Pontifice, instituta deserere. Ergo sine cunctatione de Societate duodecim, vt Lainius scripserat, Florentiam destinat, sperans fore, vt ipse Religiosorum, quos postulassent, conspectus Ducum animos permoueret. Extant praecepta, ac monita quae B. Pater [Note: 13 Monita, quibus hoc tempore Societatis Collegia regebantur.] tradebat ijs, qui nouas in colonias per id tempus dimittebantur, et vim legum non dum alijs promulgatis, habebant, et his quoque sunt tradita, qui Florentiam abicre. Tria, inquit, vobis proposita esse debent Fiorentiae, primum vt Societas ipsa conseruetur, atque proficiat cum pietate, tum literis: deinde vt ciuium animis consulatur, postremo vt Collegij rationes ad perpetuitatem stabiliantur. Ex primo autem pendent duo sequentia. Quanto enim meliores ipsi fueritis, tanto adminicula vos praebebitis aptiora, quibus et ad animarum salutem, et ad firmamenta Collegij diuina manus vtatur. Igitur eo quisque sincere dirigens mentem, vt nolit quaerere, quae sua sunt, sed solum quae Iesu Christi, magnum assumat animum, generosamque voluntatem, ac serium studium, vt omnino velit verus, ac fidelis Dei, ac Domini nostri seruus esse: seque probare per omnia, cuicunque addicatur muneri, cum abdicatione perfecta suae voluntatis, atque sententiae, subijciens se gubernationi diuinae per sanctae obedientiae arbitria siue ad humiliores procurationes, siue ad altiores
adhibeatur: crebrisque et ardentibus precibus ab omnium largitore bonorum insistite, hoc vt vobis donum concedat: et Rector haec eadem identidem suis in memoriam reuocet. Quo ad eius fieri poterit, Romanae domus, atque Collegij cum in oratione quotidiana, et examinatione conscientiae, et reliquo vsu pietatis disciplina seruetur, tum praesertim in custodia obedientiae, et vsu non habendo cum externis, nisi prout Rectori videbitur. Quotidie domi scholastici per vices exerceantur habendis super mensam concionibus, vnam duntaxat horam praemeditati. Et certis diebus super proposito argumento varijs linguis etiam graece declament ex tempore. De suo quisque in doctrina progressu et aliorum solicitus sit. Scriptio sit frequens, et collatio, ac disputatio: ex vsuque erit ad auditorum quoque exterorum inflammandam pietatem, si octauo quoque die, aut certe quintodecimo, qui longius in eloquentia processerint scribant diligenter orationem de Christianis virtutibus, coramque condiscipulis accurate pronuntient. Quod vero ad ciuium vtilitates pertinet, praeter assidua precationum auxilia, eas per haec maxime curabitis, primum omnibus, qui accesserint latinas tradetis, graecasque literas; sique locus feret, etiam haebraicas: seduloque auditores et disputando exercebitis, et scribendo. Deinde quaque hebdomada semel, seu diebus Dominicis, seu quo alio die Christianam ijs doctrinam exponetis: curaeque erit, vt quotidie ex ea partem memoriter discant. Praeterea adnitemini vt magis magisque probis moribus excolantur. Audiant sacrum quotidie, concionem sacris diebus: semel in mense noxas confessione detergant: ab execrationibus, iurandique prauitate, ac dictis foedis abstineant. Videbitis quoque num ad iuuandos clericos sacrarum litecarum schola aliqua, aut quaestionum conscientiae, aut subtilioris doctrinae futura sit vsui: praecipueque curabitis, vt errores cognitos habeatis, qui serpunt hoc tempore, vt internoscere eos, redarguere, et extirpare possitis. Diligenter ad sacramenta frequentanda confessionis, atque communionis quotquot dabitur, traducetis et ad ea ministranda promptam ipsi, et alacrem operam conferetis. Exemplis vitae, religiosaque consuetudine vtilis esse ciuitati quiuis potest. Ad exercitia spiritualia hebdomadae primae multos, ad omnia non nisi, qui perfectionis statui videantur idonei licebit adducere. Suo tempore custodijs publicis atque valetudinarijs nunc opera, nunc alloquio, idoneaque cohortatione. nunc confessionibus excipiendis adeste. Ac semel vt dicam, quae fuerint in vrbe pia opera cognoscite: eaque siue per vos, siue per alios conamini promouere. Ad extremum ex multis iuuandi proximos vijs, prudentia quae culque tempori, ac Ioco aptiores sint, edocebit, dum semper spectetur diuini obsequij maior fructus, ac bonus Societatis odor, ratioque habeatur munerum, quae propria Collegiorum sunt. Porro ad Collegij firmitatem, quae singulis diebus cuique in precibus, et sacrificijs ad maiorem Dei gloriam curae esse deberet, vtile erit eorum, qui maxime adiumento queant esse, conciliare, tuerique beneuolentiam modestia, sinceraque obseruantia, et vera significatione virtutis. Haec ferme erant monita, quibus Collegia id temporis tanquam legibus regebantur. Addebatque ad extremum B. Parer, vt octauo quoque die Romam de rerum statu literas darent, quo opportune iuuari, regique possent. Iam Florentinus manipulus post multas precationes ad opem Numinis de more implorandam, dulcesque fratrum complexus ad praeclara omnia parato animo ab Vrbe discessit. Euntium porro iter maiorum scilicet more fuit. Pedites ambulabant, et vacui, tametsi cantherius aliquis ad subuehendas sarcinulas, Ieuandamque nonnuliorum imbecillitatem, forte non defuit, Ceterum pecuniae subsidia subministrabat occursantium emendicata benignitas. Ambulationem varia de Deo [Note: 14 Prima Sociorum Florentiae commoratio Rectore Ludouico Co dretto.] vel cum Deo collocutio condiebat, Exacto die non prius in hospitijs suam ipsi quietem, quam animorum commodum diuini verbi praedicatione captabant. Ita Florentiam vsque traductum est iter. Quo cum extremo Nouembri peruenissent, a Ioanne de Rosis perstudiosissimo familiae nostrae (Medicus erat natione Germanus) tecto excepti, paucos post dies duos de suo numero Pisas ad Duces mittunt, Christophorum Lainium Iacobi fratrem, et Petrum Ailon. Quorum aduentu Duces sane gratulati, facillimos eis ad sese aditus praebuerunt, Hic multa Patres super re Collegij cum Ducibus collocuti, ad extremum Ignatij rationes, cur Florentiae praestret Collegium esse, quam Pisis, conductis praesertim in ea vrbe iam aedibus, in scriptis proferunt, Eae Ducibus probatae sunt maxime, et in eam quoque venit Eleonora sententiam, vt Florentiae Collegium conderetur. Et eo denique par illud Patrum re deliberata, ac constituta, non sine itineris subsidio remisit, aliquanto etiam aeris ad rem domesticam, et primam Collegij supellectilem attributo. Ea in vrbe dum idoneu? literariae palestrae locus instruitur magno ardore animi per sacerdotum
confitentibus operam dabat: tertius etiam ad D. Pauli Christianis moribus ac praeceptis erudire multitudinem orsus est. Haec Florentini Collegij fuere primordia. Neapoli [Note: 15 Neapolitani Collegij origo.] quoque principes inter viros, et Societatis amicos agitari de Collegio coeptum est. Eius praecipui autores Hector Pignatellus Montis Leonis Dux, et Ioannes Carafa Montorij Comes, Hieronymus Fonseca, et Lupus Mardones, Familiae Magister in aula; Diony sius Caesenas e Benedictina familia Monachus, et Hieronymus Vignes vnus omnium ardentissimus, vnde res ferme tota originem habuit. Hi literas ad Ignatium dederunt, vt in proximam Quadragesimam concionatorem ad sese mitteret, quo cum ipsi agere, ac deliberare de re Collegij possent. Missus est Salmeron: et magna omnium gratulatione, [Note: 16 Salmeronis Nea poli conciones.] humanitateque praesertim Petri de Toleto Proregis exceptus. Is praeoccupatis nobilioribus iam in vrbe suggestis, explanare pomeridianis horis inter hebdomadam ad B. Mariae Maiotis, epistolam ad Galatas orsus est, ea doctrinae copia, eoque ardore animi, atque vultus, vt delitescentes haereticos, qui clandestinis suis venenis multos iam infecerant, redargueret, et omnium per ora traduceret. Sed dum importatam pestem auertere, et errorem noctem suae praedicationis luce conatur eripere, reuocatur ad Vrbem, vt Tridentinum ad Concilium, Pontifice iubente, se conferat. Perculit hic nuncius animos amicorum: non tamen a suscepta Collegij mente, voluntateque deterruit: nec principum virorum studium, ac diligentia deferbuit. Syngraphae ab ijs factae sunt duae, quarum in altera Prorex, et Montis Leonis Dux, Principesque complures: in altera alij honesti viri, ciuesque diuites, quicquid ad fundandas Collegij res collibitum esset in commune conferre, suo quisque chirographo confirmabant. His ita constitutis, scripsit Prorex ad Pontificem Maximum, et Cardinalem Carpensem, scripsit etiam ad Ignatium, vt ad initia iacienda Collegij de suo numero destinaret. Spopondit Ignatius omnino duodecim ad occasum anni, Bobadillamque praemisit. Interim Montis Leonis Dux [Note: 17 Missi duodecim Rectore Andrea Ouiedo.] ad eos, qui mittebantur, excipiendos conduxit aedes, easque rebus omnibus, quae vel ad domesticam habitationem, vel ad tradendas publice disciplinas vsui esse videbantur instruxit. Sitae erant in vico, quem vocant Gigantis: et iuxta erat, qua vterentur, sacra aedicula: quae hodieque cernitur, addito titulo primae eius commorationis indice. Huc socios Bobadilla deduxit, simul ac Neapolim mense Decembri duce, rectoreque Andrea Ouiedo, venerunt. Postridieque, dum ex Ignatij mandatis salutaturi Ducem tam de Societate meritum adire volunt, Dux anteuertit, et eos comiter inuisit. Deinde ex eo numero quatuor Puteolos, quo se receperat Prorex, ab eodem Duce deducti: a Prorege ipso beneuole item, et peramanter excepti sunt. Erat autem ea de B. N. Patre, vel de eius familia claros apud viros opinio, vt prius quam ex ea quisquam Neapoli compareret, Ignatij prudentiae, atque pietati Montisleonis Dux, Comesque Montorius Orborum domum, quo cum alijs vitijs haereses irrepserant, per literas commendarint, rogarintque vt eius loci procurationem Florentio cuidam Pauletto sacerdoti gallo, quem fama erat a nostris in Sicilia viuendi disciplinam hausisse, sua autoritate committeret. Erat is Florentius moribus probatissimis, Societatemque diu in votis habuerat: sed cum legibus nostris, quod alienae religionis cultu aliquando vsus esset, excluderetur, studebat domesticae sanctitati, et vitam suam e Societatis disciplina, institutoque temperabat. Ad hunc cum scripsisset Ignatius vt illius, quam dixi, domus procurationem acciperet, paruit ille monenti, et Deo placendi studio, quod imponebatur, onus accepit: idque ea cum laude sustinuit, vt partim vitae, morumque sanctitate, partim excipiendis cuiusque confessionibus, et singulis cohortandis, disciplinam illam breui correxerit, mores recuderit, totam denique domum breui in alteram commutarit. In Sicilia cum ex magna sociorum copia, quam hic annus effudit, Nouitiorum palestra Messanae [Note: 18 Moritur in Sicilia Io. Antonius Apulus: cuius virtus eximia narratur.] floreret, tempestiuos subinde suos dabat seu Societati, seu Paradiso fructus. Ac Caelo quidem Ioannem Antonium Apulum, natione Calabrum sane immaturo, sed tamen exoptando obitu dedit. Is vndevigesimo aetatis anno tyrocinio non dum exacto, cum tradendis graecis, latinisque literis, quas callebat, destinatus esset, morbo extinctus ad Deum abijt. Tantum autem ille modico temporis interuallo in schola Christi profecerat, tantoque ardore cucurrerat viam Domini, vt altissima humilitate, suique despicientia, et ceterarum progressione virtutum suos post se collegas, aequalesque longo interuallo relinqueret. Summittebat se omnibus, et abijciebat vbique: in eoque se pulchrum,
ac beatum putabat, si similiter despiceretur ab alijs. Nullum eius auribus acroama dulcius, quam vox obiurgantis, ac reprehendentis: et ardentius ille contumelias, et ignominias, quam ceteri gloriam, et praedicationem sui nominis, sitiebat. Et ea sane virtus saepius a Magistro periclitata Cornelio, crebrisque tentata conuicijs minime ficta, atque adumbrata, sed vera, ac solida reperta est. Nec sinceram minus, ac firmam ipsa Nouitiorum periclitatio deprehendit. Nam cum Ioanni Antonio partes sarpe suas delegaret Cornelius: isque Magistri seueritatem in frangendis sociorum voluntatibus ita repraesentaret, vt nonnullis aspetitatem nimiam accusantibus, tota eius, quae celebrabatur, perfectio in suspicionem veniret, permisit semel, iterumque Magister, vt suo illam ipsimet explorarent arbitrio. Qui cum subitis, frequentatisque et inter se aduersantibus imperijs, monitis, atque increpationibus importunis, et id genus tentamentis bonum sodalem versassent in omnes partes, ac vexassent egregie, successit in locum suspicionis admiratio, praedicatio pro querelis, nec minus sua infirmitate, quam illius virtute perspecta, caepere perinde venerari eum, ac sese despicere. Nec mirum, cum ipsemet in sese macerando, edomandoque nulluni, nisi obedientia praescriberet, modum haberet: nominatimque silentij studio sanctorum virorum exemplo, saepe in ore calculum, quasi monitorem gestaret. In morbis autem, in quibus fractior esse solet animus aegrotantis, constantiam, et aequitatem animi semper tenuit; vt nec acerbioris morbi frangeretur incommodis, nec vsitata pietatis munia, virtutisque desereret. Nullus ex eius ore exceptus est sermo, vel vita deficiente, nisi de Deo. Pridie quam e vita decederet aegre animam trahens, cum Sorori, et Nouercae inuisendi eius potestas facta esset, (non dum enim ea Tyronum sedes claustro omnino impenetrabili sepiebatur (simul ac Sororem vidit, Quid tu hic agis, inquit, quid vis adhuc in seculo es? quid moras nectis? non ne vides me pene consumptum? vix vnus vitae dies superest: propera, festina, curre ad Christum. Quid respondes? Demum sic vrsit, vt sese reciperet in coenobium abdituram. Conuocatos quoque socios tanquam concionabundus ad religiosum acriter currendum [Note: 19 Singularis obedientia.] stadium, ac praecipue ad perfectam obsequij laudem incitans, multum singulis lacrymarum excussit. Adeo vero cunctis ipse erat obsequens administris, atque praefectis, vt non modo nihil eorum extra praescriptum, vel appeteret, vel respueret; sed nec mortem quidem ipsam appropinquantem, nisi eius qui praeerat nutus interueniret, posse videretur oppetere. Namque a Fratribus saepe rogatus, quando tandem emori vellet, vnum, et idem semper respondebat, cum primum venia data fuerit. Cumque idem ex eo Cornelius Vishauaeus Nouitiorum magister interrogasset, Cum tu Pater, inquit, veniam dederis. Nam tuo iniussu hinc abire qui possum? Cui Cornelius, do tibi veniam, vt postridie hora circiter diei prima, vel altera vita cedas. Tum ille, at hostem humani generis pertimesco, ne truci suo me conterreat aspectu. Et Cornelius, nihil est, quod ad eius paueas, et conturberis aspectum, ego illum abs te arcebo, ego Deo adiuuante fugabo. Deinde ab aegroto digressus, priusquam ad quietem vesperi se conferret, vni de fratribus mandat, se duas vt ante lucem horas e somno suscitet. Mane non dum albente caelo reuertitur, quo ipso tempore Satanas affuit volitans circa cubile: cuius ad aspectum aeger excitatus e lecto pugnis arete compressis, contra acriter minitari. Cornelius quoque ipse nimio horrore perfundi, totoque corpore perhorrescere, et igneum cernere quasi globum per cubile circumagi, indicem eius, qui praesens aderat, quique apud inferos aeterno igne torretur. Ergo stratus in preces, adiurare funestissimam bestiam, Christique nomine vt illic facesseret, imperare: quod nullum in eam animam ius haberet, quae per poenitentiae salutare mysterium sua paulo ante peccata. Domini sui cruore lauisset: proinde sine cunctatione eo se loco proriperet, nec cursum euolantis in caelum moraretur. Huic adiurationi, sacrisque precibus nolens volens Satanas paruit, nec vsquam amplius apparuit. Quo spectro liberatus aeger aliquantulum conquieuit, dein secunda circiter hora diei, qua videlicet facta erat, abeundi potestas, septimo idus Augusti die Veneris hinc ad superos est profectus, vt quam Deo sit cordi purum parentis obsequium, et tam decantata obedientiae simplicitas testaretur. Interim [Note: 20 Pericula ex Tur cis diuina precatione auersa.] socijs dum omni ope, magnoque successu in excolendis animis, ingenijsque Mamertinorum desudant, nouam laborum segetem turcicus terror attulit. Ingens classis mare thyrrenum ingressa, incertum quam in partem effusura esset tempestatem, tanquam nubes
horrifica late omnibus imminebat, Siciliae maxime, ob captum superiore anno Aphrodisium. Itaque Hieronymi Natalis monitu, Proregis iussu, ciuitates lectae sunt quindecim, in quibus partitis varia in templa temporibus dies, ac noctes perennis haberetur oratio, aliaque multa irae placamenta caelestis indicta. Stetit tandem barbara classis in Messanae conspectu: nunciantque Proregi se bona cum venia Maiestatis Caesareae Aphrodisium recepturos adesse, contra inducias inter Ferdinandum Romanorum Regem, et Turcarum Imperatorem pactas Dracuto ereptum: id pacate si redderetur, nihil ab se violatum iri, sin autem minus, omnia habituros infesta, et ante omnia Siciliam, ipsamque Messanam adorituros. Quibus Vega respondit. Nequaquam contra [Note: 21 Natalis cum Si cula Classe in Africam soluit.] inducias factum, quod piratis importunissimis sublatum receptaculum esset: nec constare sibi, vellet ne Caesar, vt ea vrbs Turcis traderetur. nec vero consuesse amicos, quales illi volebant videri, armatas classes ad prouincias foederatorum, ipsis non praemonitis, agere: denique id ipsorum esse consilij; expectare ne vellent dum Caesaris exploraretur voluntas: se quidem non minus ad defendendam vim, quam ipsos ad inferendam, paratum fore. Hoc accepto responso barbarus postridie Catanam versus discessit. Sed quia omnino putabatur Aphrodisium tentaturus, classem instruxit Vega, quam in subsidium mitteret. Natalis ne tot militum, ac vectorum animae sacerdotis auxilio solatioque carerent, ad eam expeditionem vitro se obtulit, eo etiam consilio, vt Aphrodisij eadem curaret, quae in Sicilia Dei exposcendae paci institueret. Quinto Kal. Iulias Praetoriam. Antonij Auriae Isidoro Bellino comite conscendit. Isidorus, qui idem Sbrandus appellabatur, [Note: 22 Isidori Bellini finis.] e primis fuit, qui Societati se Romae adiunxere. Post operam bene positam in humanis diuinisque literis Lutetiae, et Conimbricae, Philosophiam Messanae docebat: miroque Dei beneficio, dum solicitatus saepe, ac grauiter a Monacho suo fratre, vt eius in ordinem transiret, eum demum sequeretur, apertis in itinere mentis oculis, Diabolum esse exclamans, qui ab vocatione se prima sua deduceret, ad socios qui inter im pro eo preces ad Deum nunquam intermiserant, reuertit: et, quia emanarat inter discipulos fuga, congregatis omnibus non dubitauit egregia cum Societatis praedicatione suae veniam inconstantiae deprecati, et palam religiosa vota in eorum instaurare conspectu. Inde nouo impetu perfectae cursu sapientiae repetito, ipsa in vrbe Messana, dum classis adornatur, priuatis congressibus, publicaque verbi diuini praedicatione vtilitates militi [Note: 23 Classis tetra tempestate perit.] singulares attulerat. Post generali confessione, iobelaeoque cum domesticis alijs expiatus multa praeclara moliens a Natali, comes abducitur. Ecce autem quarto Nonas Iulias, cum ad Lopadusam insulam venisset classis (ea inter Melitam et Aphrodisium iacet.) foeda adeo tempestas duas ante Iucem horas teterrima cum caligine extitit, vt e quindecim triremibus octo demergerentur, in hisque Praetoria. Quibus robur, ars, animus suppetebat, in saxum, ad quod fluctibus tritemes allidebantur, euadebant: quo et Natalis, quamuis natandi imperitus, et vsque ad vltimum in media morte pro animarum [Note: 24 Isidori constantia.] caritate moratus, non sine peculiari Dei tutela, nescio quo arrepto fune, saluus euasit. At Isidoro idem tentanti brachium allisa ad saxum triremis interceptum abscidit, sic vt modica e cute penderet: qui diu inter fluctus luctatus, in triremem tandem rursus receptus, nihil praetermisit, quod non solum optimum religiosum, sed fortissimum etiam virum deceret, non modo vincens dolotem, sed et constantissime, quae eo articulo [Note: 25 Res a Natali in Africa gestae.] opus erant, periclitantibus clamans, quoad ipsa soluta triremi, et hausta fluctibus, ipse cum quamplurimis perijt. Superstites Aphrodisium tenuere. Hic natalis ad quatuor menses magno vsui militibus fuit. Praedicabat Dei verbum, paces conciliabat: Nosocomium instituit, in quo ministrabat aegrotis: inopiae pauperum consulebat: sacerdotibus quibusdam, qui inter praesidiarios versabantur, rationes officij explicabat: multos etiam ab religiosis castris profugos ad sancta reuocauit vexilla. Demum sic ceperat omnium animos, vt cum Aluarus Vega Proregis filius qui ex desiderio natu maximi, quem priore anno mortuum diximus, a Patre Ferdinandus vocatus est. Siciliam [Note: 26 Nauata Messanae opera aegrotis.] repeteret, relicto Aphrodisij Sancio Leiua praefecto, is, ne simul rediret Natalis, militarem custodiam disposuerit. Sed, vt amplior tam strenuo operario parabatur a Deo campus, pias insidias, pia celeritas anteuertit. Non minor interim socijs Mamertinis opportunitas adfuit caritatis in publicum explicandae, quam praecipue Antonius Vinkius pro Natali Collegio praefectus arripuit. Ex verbis muniendae laboribus, continentibusque
dum hostis immineret, excubijs increbuere in populo morbi. Ea fuit operarijs Christ non tam quidem expetenda, quam cupide amplectenda materia. Auxit hanc Rhegij quod modico ab Messana freto dirimitur, miseranda calamitas. Quippe cum in arce tormentarij pulueris apotheca forte incensa mutos mortales extinxisset, multos foedum in modum ambussisset; ex his triginta Mamertinum ad nosocomium a vertice ad pedes horrendam in speciem exulcerati, intolerandum exhalantes odorem, totique scaturientes vermibus deportati, ob foeditatem mali, derelicti iacebant. Inuisit eos continuo Vinkius: voce et opera recreauit, perrexitque deinceps miserorum et corporibus, et animis adesse: quanquam et multa iam aderat ciuium aeque virorum, ac mulierum excitata Palmij concione Caritas. Verum ex vniuerso numero nouem duntaxat superfuere: quibus demum cum etiam vestes Patrum sedulitas compatasset, ipso S. Laurentij die ab nosocomio egressi in Collegij templo sanctissimo Christi refecti corpore, tum etiam viatico instructi, ad suos laeti remissi sunt. Nec minus actum est bene cum mortuis: quos omnes diligenter expiatos Vinkius irreuocabilem illam summae rei clausulam egregijs [Note: 27 Natalis Drepanitatis consulit.] cum salutis indicijs magno suo gaudio consummantes aspexit. Ceterum Natalis, antequam nauigaret in Africam perutilem operam nauauit Drepanitanis: Magnopere autor fuit nobilis extruendi coenobij, quo et innuptae foeminae, quae a conuersis nomen habent, et vero etiam nuptae, quae suis a viris dissidebant, dum gratiarum reconciliatio fit, includerentur. Id ilie caenobium suis institutis temperauit, ac legibus sodalitio insuper e viris nobilibus excitato, qui eius commoda, et quotidiana cibaria procurarent: et ne quid eis omnino deesset, quomipus placido otio fruerentur, idoneum quoque pascendis animis administrum Iacobum ab Augubio de ciuitate Drepanitana optime meritum e B. Francisci disciplina praeposuit. Eadem in vrbe e promiscuo hominum genere sodalitatem aliam condidit, quae et festa quaque luce suos conuentus ageret, et singulis saltem mensibus Exomologesis, sacraeque synaxis mysteria renouaret, perscriptis irem luculentis ad eam regendam, ac moderandam legibus, tanta approbatione Proregis, vt inter ceteros continuo iusserit se sodales adscribi. Panormitano Collegio in locum [Note: 28 Panormitano Collegio Paulus Achilles praeficitur.] Nicolai Lanoij, quem in Austriam mittendum B. Pater Romam accersijt, Paulus Achilles Rector successit. Petrus Venustus tyronibus instituendis praepositus. Hic inter cetera gesta praeclare, vsus toto anno sacrae concionis inductus est, dum in templo sancti Antonij nostris Dominico quoque die sanctioribusque alijs verba continenter facientibus, [Note: Tyrocinio Petrus Venustus.] pulchra aemulatio alios quoque Dei praecones exciuit. Optauerat et Ferraris Dux de familia hac inprimis meritus Hercules ex ea Collegium: et hoc tandem anno Ducis nomine Alfonsus Rosetus, is, qui non ita post eius vrbis renunciatus est Archiepiscopus, [Note: 29 Ferrariense Col legium Rectore Io. Pelletario inchoatur.] ad Ignatium scripsit, vt sibi quoque de suis copijs aliquid impertiret. Fuerat eo missus, vt supra demonstrauimus, iam ante Paschasius, ibique amicorum opera conductis aedibus adhuc haerebat. Itaque cum ad tuenda Collegij primordia aureos quotannis ducenos Dux Hercules spopondisset; ad eamque rem explicata, et confecta iam essent omnia, B. Pater Ducis postulata non distulit: sed Io. Pelletario moderatore, cui Bernardus Oliuerius in Romani administratione Collegij successit, de suis copijs ad eum octo summisit. Ergo plurimas Ignatio gratias egit Dux per literas: et per eam occasionem [Note: 30 Ignatij constantia in cura Sanctimonialium repudianda.] ab eo prece contendit, vt vnum aliquem ex ijs, quos miserat, Gynecaei, quod Ferrariae materna quondam pietas excitauerat, procurationi praficeret. His vero postulatis Ignatius, quoniam institutis suis senserat aduersari, quanquam ex Duce sociorum. spes ferme omnes Ferrariae, fortunaeque pendebant, non dubitauit abnuere. Nec iniquo tulit animo repulsam egregius, et pius inprimis Dux; siue quod intelligebat, nostrorum iam integritate perspecta, non sibi ab ijs sine causa grauissima negatum iri, qui priuartis emolumentis, commodisque posthabitis, nihil nisi de alienis commodis cogitarent: siue, quia proprias, ac multas ab Ignatio rationes acceperat, cur foeminarum molestissimum onus Societas dudum ab se repelleret: quibus ipse non poterat, non acquiescere: praesertim quod in extremis Ignatij literis addebatur, Societatem ei contubernio, cum res exigeret, seu pabulo diuini verbi, seu excipiendis semel, atque iterum in anno singularum virginum confessionibus minime defuturam. Primo fere in eam vrbem ingressu conuocare populum Pelletarius, deque Deo verba facere, non minus erudite, quam ardenter instituit: tametsi vsum sermonis italici non dum nactus balbutiebat interdum.
Ceteri sacerdotes rite poenitentibus omni sedulitate vacabant. Ad vtrosque miri concursus, cum vicinis etiam ex agris ad presbyteros sanctos Romanos (hoc enim eos nomine [Note: 31 Paschasius sactamento poenitentiae energumenam liberat: et alteram exor cismis.] designabant) paganorum turba conflueret. Paschasius autem, penes quem erat etiam cura quaedam Collegij magis vniuersa, dum iudex sedet in poenitentes, ac reos, pertinacem e muliebri corpore Daemonem, quem nulla exigere sacerdotis adiuratio poterat, imperata facinorum confessione fugauit. Consimilis nequitiae Daemonem ex alia foemina, quam sex septemve homines regere, ac continere vix poterant, sacris de more carminibus, et exorcismis abegit, Scholas vix aperuerant, cum eas centum, et viginti [Note: 32 Scholae Ferrariae celebrantur.] celebrabant adolescentes, ad easque longe plures aduolassent, si eae literarum ad elementa discenda puerorum quoque aetatulis patuissent. Sed videlicet pretium operae non putabat Ignatius ea tempestate, in tantis operarum angustijs Magistros nostros in Europa, praetermissis lucris vberioribus animarum, totos dies in tradendis literarum apicibus fe conterere, Bononiae vero vsitatis suis Societas artibus, atque praesidijs, praecipueque meditandi, orandique vijs a B. Ignatio traditis, eam conformationem morum in eorum, [Note: 33 Accessus ad Societatem Io. Bap tistae Eliani, prius ex Hebraeo ad Christum tra ducti.] quos tractabat, animis efficiebat, vt toto vulgo circumsonaret haec vox, Quid tandem agunt isti? aut quid artis adhibent, vt quotquot ad eos accesserint, eorum penitus versem mentes, totosque commutent? Praeclarum Venetijs Andreas Frusius Ecclesiae, Societatique operarium addidit. Adolescens erat hebraeus, Elias nomine, sic vocatus, vt celebritati famae succresceret, quam in ea natione maternus Auus eius Elias Aschenatius librorum editorum multitudine quaesierat: a quo et puer institutus, et in Germaniam ductus est. Mox adita Aegypto, Hierosolyma, Constantinopoli ingenio, et memoria pollens, praeter haebraicam, latinamque linguam, italicam, et hispanicam, etiam germanicam, turcicam, arabicam didicerat. Venetias nuper reuersus, quo fratrem christiana sacra aliquanto ante complexum ad emortuam retraheret synagogam, dum praedae inhiat, magno suo lucro captus est, Cum ad varios doctrina, et nobilitate principes viros deduceretur a fratre, ex eorum numero Ioannes Baptista Contarenus, Volo, inquit, [Note: 34 Vires modestiae ad iuuandos homines.] hominem hebraice perdoctum, sanctumque vita conuenias: ac recta deducit ad Frusium. Hunc vt vidit Elias, singularem oris modestiam, et suauissimam grauitatem admirans, Angelum sibi visus est intueri. Vbi vero Pater exorsus est loqui, cum sacrorum vatum multa proferret, apteque enuclearet oracula, quicquid is diceret, sensim adolescentis in animum lenissime influebat: qui non tam ipsas res perpendebat, quam quemadmodum dicerentur: insignemque illam modestiam contemplabatur. Itaque nihil magis cupiens, quam rursus in colloquium redire, digreditur: ex eoque die dies aliquot ea consuetudo tenuit: cum interim secum ipse domi, tum quae disputauerat Pater, tum perspecta in ceteris socijs religionis eximiae documenta versaret. Quippe omnes adeo pios, obseruantesque inter se, tamque moderatos cunctis in rebus animaduerterat, vt nihil tale vspiam, non inter Iudaeos modo, sed ne inter Christianos quidem videretur sibi ad eam diem vidisse. [Note: Homil. 10. in epistolam primam ad Timotheum et alibi.] Nimirum rapax est humani animi virtus, tumque maxime, cum per exempla illustria caelestem suam pulchritudinem delibandam oculis offert: iamque prorsus, vti vere sentit, pronunciatque Chrysostomus, si ipsi, quales debent, fideles essent, nullus alienus a fide superesset. Ergo Elias minus iam frequens synagogam adire, titubare animo, et studio veritatis ardere. Inter quae subijt cogitatio, vt in aliquem se tranquillum secessum ieiunijs, ac precibus diuino exposcendo, excipiendoque lumini abderet; nec id alibi opportunius fieri posse, quam apud Patres. Nec mora, domum ab Andrea recipitur humanissime, vesperique dum cubitum parat concedere, ecce tibi vnus Patrum linteo praecinctus apparet, peluim gestans calida plenam, pedes hospiti abluturus. Haesit ille primo attonitus ad eam speciem, vt vellent sibi Iudaeo homini pedes abluere. Deinde vrgente Patre, idque moris esse domi aduersus hospites memorante, ad Christi Dominiqui discipulis suis pedes lauit, exemplum, cessit bonus Israelita adeo commotus, vt insomnem prope noctem exegerit, quae videbat, quaeque audiebat mente volutans, ac ponderans. Intentius inde precibus insistentem, suasque cum Frusio dubitationes conferentem grauissime malus Daemon adoritur, vt aegre se cohiberet interdum, quin fuga arrepta euolaret in synagogam, et prostratus in medio coetu veniam precaretur, quod legem ab paterna diuersam curiosius explorasset. Sed mirandae sunt plane viae, quibus Pater caelestis, quos sibi delegit, ad sese perducit. Volitabat in Collegium candida
columba: quam cum Patres sancti Spiritus in ipsum e Caelo lapsuri praesagiumdicerent, valde id audiens Elias recreabatur. Ea mox forte in puteum labitur: extractamque Socij continuo ad Eliam, vt erat humentibus plumis afferunt, iam significari suscipiendi tempus baptismi interpretantes. Hac re, praeclarisque eorundem hortatibus delinitus, demum inter orandum statuit baptisma suscipere, sperans inde sibi firmiorem constantiam, vberioremque lucem diuinitus affuturam. Ita sacro Apostoli Euangelistae Matthaei die tingitur, nomine Ioannis Baptistae delecto. Vt quoniam in Euangelio legerat S. Ioannem Baptistam in spiritu, et virtute Eliae venisse, ipse qui adhuc inter hebraeos Elias fuerat, inter Christianos esset Ioannes Baptista: cognomentumque ex veteri nomine, Elianus, adsciuit. Sacram inter asperginem caelestibus redundans laetitijs, et quadam perfusus luce, per quam sentiebat quodammodo omnes vitae suae maculas elui, precabatur enixe Deum, ne vlla in posterum labe pateretur illum obscurari nitorem; ad hoc animum constanter obfirmans, vt nullum postea vnquam mortiferum crimen admitteret. Ab sacro fonte cum viri nobiles apud se multi inuitarent, non existimauit eo die curis inanibus, leuique laetitiae locum aperiendum, modesta inter Patres Domini benedictione contentus. Iam plane in hominem nouum renatus sumebat in manus sacra Biblia: quosque locos nuper opinabatur ambiguos, ita manifeste iam sanctam contestari fidem iudicabat, vt nullo modo intelligi fecus possent: acerrimisque incitabatur stimulis, vt subito ad Hebraeos redarguendos prosiliret. At vbi prodibat in publicum, ex tranquillitate, pietateque inter famulos Dei degustata, peius morte rebatur; cum tot vndique verborum foeditates, execrationes, deierationes aures, animumque Neophyti vulnerarent. Itaque, quo suum illud nunquam peccandi consilium permuniret institit a Frusio primo, vt in Collegio aliquandiu pateretur esse: deinde ea magis, magisque [Note: 35 Prouincialis primus Italiae Paschasius Broettus] in dies consuetudine illectus, indicarumque lectione literarum, quae super mensam recitabantur, incensus contendit, vt in Societatem ipsam reciperet: quod Ignatio consentiente, ad multarum (vt suo constabit loco) animarum remedium impetrauit. Quoniam autem extra Neapolitanum, Siciliaeque regnum, Collegia per Italiam constituta non pauca, vel inchoata iam erant, placuit Ignatio, tot occupationum oneribus presso vigilias suas, curasque diuidere, eaque Collegia, veluti in vnam redacta Prouinciam Paschasij curae commitrere. Huic in Italia primum extra ea, quae dixi, regna, Prouincialis tituli dati. Nam Panormitani, Mamertini, et Neapolitani Collegiorum [Note: 36 Lainius, et Salmeron rursus in Concilio Tridentino.] summam B. Pater administrabat ipse per se. Tridentum lapso fere Iulio Concilij causa Lainius, et Salmeron peruenerunt. Eorum aduentum Sedis Apostolicae legatus Cardinalis Crescentius, praecipuique Antistites plurimum gratulati. Vbi dies consessus affuit, legatis Apostolicis placuit, qui Concilo praeerant, Theologos, qui conuenerant, suam quemque sententiam ex ordine dicere. Is autem erat ordo, quem cuiusque Principis, ac Dynastae dignitas, vnde illi mittebantur, exposceret. Itaque Lainio, et Salmeroni cum a Romano Pontifice mitterentur, primae videlicet datae sunt: et ex bis duobus Lainio priores. Hic causam modestissime praefatus, cur primus sententiam diceret, [Note: 37 Lainij eruditio insignis.] quod legati iusserant, vnum est eloquutus, quod mirationem in conuentu fecit: quoniam in ijs rebus, quae ad orthodoxam fidem, et ea, quae disceptanda in Concilio forent, pertinerent, non humano standum iudicio, quod saepe fallitur, sed mens esset sequenda diuina, quae sacris in literis (vt eas nobis S. Patres illustrati diuinitus interpretantur) apertissime declaratur; nullum se pro sua sententia Patrem, atque Doctorem in medium allaturum, quem non ipse totum a capite ad calcem peruolutasset: ex eoque locos ea de re complures, quae in controuersiam caderet, collegisset, quo planius et velut a fundamentis de Doctoris mente, sententiaque constaret. Haec professus, atque pollicitus, vbi ad praescriptam de augustissimo Eucharistiae mysterio disputationem ventum est, sex circiter ac triginta ad ea, quae diceret confirmanda protulit Patres: in ijs Alfonsum Tostatum, cuius tam multa extant monumenta doctrinae, vt ne ad ea quidem euoluenda, ac lectitanda satis esse vnius aetas hominis videatur. Et tamen ea Lainius cum aliorum monumentis, ac scriptis deuorauerat vniuersa, eorumque summam sibi ipse admirabili contractione confecerat. Excipiebatur cum ille diceret, summo omnium silentio, et approbatione mirifica: eratque cunctis Patribus ingenij foecunditate, et singulari doctrinae copia prope miraculo, cum vnus ipse nonnunquam in instituta disputatione
[Note: 38 Quanta in opinione Lainius Tridenti.] tres horas vnum, eundemque locum semper vrgeret. Sed accidit perincommode, quod in ijs curis versantem quartana febris inuaderet: cuius depellendae causa, cum secessum aliquem cogitaret, et dierum aliquot vacationem a Concilio peteret, non impetrauit. Nec enim Apostolicis legatis est visum frequentissimum illud Concilium, et Orbis terrae theatrum eius sententiae luce priuare, quae cum ex omnibus esset princeps, dux etiam quaedam ad disceptandum omnibus esse posset. Verum vt aegrotanti consulerent, nec morbo vires adderent, communi consilio, ac prouid entia cauerunt, ne quo die febris accederet, in eum ipsi diem publicos suos conuentus indicerent. Ac ne tum quidem, cum vel priuati haberentur extra Concilium conuentus scribendorum Canonum gratia, vel theologorum item priuati coetus fierent, in quibus multa statuebantur vtilia, ac salutaria, carere Lainio potuerunt. His ille coetibus cum Salmerone semper interfuit: et vtrique grauissimum quodque imponebatur onus. Quibus etiam autoribus plurimis de rebus ad Concilium referebatur: a quo multa, ac praeclara in rem Ecclesiae sancita, et constituta sunt. Hinc videlicet rursus toto fere terrarum Orbe nobilitata Societas: et quae multorum alibi laborabat inuidia, ea tunc in oecumenico Concilio caput extulit, seseque ipsa quodammodo, quamuis id non ageret, illustrauit. Viri namque clarissimi, totaque in Ecclesia facile principes, quibus non dum erant eius perspectae rationes, nec de ea, vulgi ducti sermonibus, satis commode sentiebant, ea deinde Tridenti cognita, atque perspecta suum posuerunt errorem, et ad suas subleuandas Ecclesias inde praesidia requirebant, domique suae Collegia condiderunt. Nec ex Episcopis, et Pastoribus defuit. (Is Aegidius Foscarius ex Praedicatorum Ordine Mutinensis Episcopus fuit) qui scriberet haec, Lainius, et Salmeron maximo cum splendore de Sanctissimae Eucharistiae Sacramento contra Lutheranos disseruerunt: et re vera me felicem duco, quod in haec tempora tam doctorum, quam Sanctorum Patrum inciderim.
[Note: 39 Inititam Collegij Viennensis Rectore Nicolao Lanoio.] Viennae Romanorum Rex Ferdinandus pius admodum Princeps, et de catholica religione egregie meritus, acri quodam incitatus studio instaurandae Viennensis Academiae, in qua Doctorum bona pars, non satis bonae, castaeque religionis erant, tum etiam ad haereticorum coercendum furorem, continendosque in Orthodoxa fide catholicos, mores componendos, pietatem inserendam, tredecim ab Ignatio viros in primis nauos, et ad rem gerendam industrios impetrauit. Quorum decem addito Rectore Nicolao Lanoio ab Sicilia reuocato ex Italia, reliqui duo Iaius, et Scorichius, ex Bauaria missi sunt. Hos a Rege perhumaniter acceptos Vrbanus Labacensis Episcopus, qui regijs confessionibus praeerat, primis apud se diebus, dum stabilis habitatio perquiritur, hospites habuit. Inde illi Dominicanos apud Patres, in aedium parte quadam diuerterunt. Atque, vt semel intelligatur, quantos ad labores eo esset euocata Societas, is erat id temporis, [Note: 40 Austriae status hoc temprore.] cum eo se contulit, Austriae status. In Prouincijs Romanorum Regi subiectis decima vix pars, et, vt alij sentiebant, vix trigesima ab haeresis contagione libera, et pura erat. Cuncta quippe tetra illa pestis inuaserat. Haereticorum volumina tractabantur impune: circumferebantur vbique: et ex ijs potissimum suam puerorum aetas educationem, ac disciplinam hauriebat: vt cum vitiosum sanguinem teneris ab vnguiculis collegissent, nihil postea in omni vita sani, nihil integri retinerent. Ingens erat Coenobiorum solitudo, Coenobitae vulgo ludibrio: quorum vitam cum in summum iam esset ab impijs adducta contemptum, qui eam inire, ac sequi vellet, inueniri vix poterat. Ne sacerdotum quidem nomen erat in pretio, et eruditi quoque viri a sacris ordinibus abhorrebant. Constat totos annos viginti ex Viennensi tam celebri Academia neminem initiatum Catholicorum plerique, Papistarum vocabulum per ludibrium ab haereticis inditum non ferentes, erubescebant se videri quod erant: nec huic malo, quod manabat in dies latius, qui occurreret, prasto erat. Rex cum exquisitissimum delectum haberet, viros non reperiebat idoneos, quibus Ecclesiae praefecturas, et Episcopatus, Pontifice assentiente, mandaret. Ne Viennensis quidem Ecclesia ceterarum in ea vrbe princeps, et quasi parens inueniebat, qui diuino cultui se addiceret, et sacris alligaret. Parochiae vel a suis erant destitutae pastoribus, vel ab improbis occupatae. Iam sacramentorum vsus inter Catholicos vel rarus admodum, vel vitiosus. Impertiendam vulgo putabant sub vtraque specie sacrosanctam Eucharistiam, et in peccatorum Omologesi nemo ad singula descendebat: sed cum ea summatim, ac breuiter perstrinxisset, expectabat amens,
dum se ab ijs imperitissimus Sacerdos absolueret. Concionatores in vna extollenda fide, Christique meritis toti erant. De ieiunio, de precatione, de misericordiae, et caritatis officijs, deque reliquis benefactis ne verbum quidem. In has errorum tenebras, [Note: 41 Primi de Societate magistri Viennae.] atque in hos mores incidit Societatis aduentus: quos vt corrigeret, sanaretque diuino auxilio nixa suos omnes neruos, et curas intendit. Claudius Iaius, quo plures haberet ansas ad reuincendos haereticos explanabat publice Pauli Epistolam ad Romanos. Nicolaus Lanoius, quae quarto libro disputat sententiarum Magister; Petrus Scorichius Graecae linguae rudimenta tradebat, Rhetorices artem Erardus Auantianus, Grammatices Ioannes Victoria. Hi pro se quisque studebant, laborabantque, vt suam docendi rationem, quoad eius fieri posset, ad sanandos mores, instillandamque in auditorum animis [Note: 42 Ferdinandi Regis benignitas in Societate.] pietatem, auitamque religionem accommodarent. Sed, quoniam sine Theologiae: adminiculo non facile confutantur Haeretici, illud quoque sapienter a Ferdinando prouisum, vt ad eam disciplinam quam plurima iuuentus ex ea prouincia conuocaretur, quae talibus instructa praesidijs laboranti postea nationi, et iam pene cadenti succurreret. Itaque paucis diebus conuenere iuuenes quinquaginta, quibus in contubernium Collegio nostro proximum aggregatis, prudentes viri praeerant, e communi vita delecti, non sine ductu, consilioque nostrorum. Nec minus studiose Rex, cum in Styriam iter haberet, priusquam Vienna discederet, Collegij memor, vt certa pecuniae summa ei quotannis, nulla interiecta mora numeraretur suis administris, et ijs, qui sibi a consilijs erant, graui oratione mandauit. Viennam mox reuersus, cum cognouisset desiderari Collegio ad sacerdotales amictus, arasque conuestiendas supellectilem sacrae vestis, eam sane lautam, atque magnificam gemina varietate distinctam dono misit. Interiecto dierum spatio tota fere cum Curia Collegium ipsum, haud obscura suae erga nos voluntatis, humanitatisque significatione conuisit: domum comiter intrauit, et vniuersam inspexit: et quoniam male materiatam, et ruinosam aspexit, suis illico sumptibus muniendam, et concinnandam curauit. Coloniae Leonardus haerebat semper in tutandis animis sui similis, semper vigilans, eorum praesertim, quorum corpora morbi prostrarant. [Note: 43 Ruardi Tapper de Societate iudicium.] Hos euocatus interuisebat, hos enunciantes sua rite commissa sedulus audiebat, et eo fere praesidio salutem optatissimam et animis, et corporibus afferebat. Louanij Ruardus Tapper, dum Adriani ab Adriano solennem professionem excipit, egregium Societati testimonium edidit: cuius hic summam iuuat inserere, vt extet doctissimi, et grauissimi viri [Note: Cap. 13.] beneuolentiae erga hunc Ordinem monumentum: atque ex eo posteri quales debeant esse, certe cuiusmodi institutum profiteantur, agnoscant. Thesi posita ex Euangelio S. Ioannis mandatum nouum do vobis, vt diligatis inuicem, sicut et ego dilexi vos; prius latine ante sacrum, mox vero post sacrum, vt frequentissimae multitudini seruiret, vernacula lingua, studio, sensuque animi maximo, in lege, inquit, veteri carnalibus, rudibusque [Note: 9 [reading uncertain: print blotted] in Ioannem cap. 23.] Iudaeis mandatum fuit, Diliges proximum tuum sicut te ipsum: hoc vero nouo Christi mandato, quemadmodum S. Cyrillus exponit, iubentur discipuli diligere proximum supra se ipsos: nempe sicut Christus dilexit nos. Idque est, quod haec sancta, et noua IESV Societas studet, hoc eius filijs propositum est, ex hoc nouo Christi mandato nihil caritate fraterna prius habere, sui nullam rationem ducere, se ipsos exinanire, totos se ad Dei honorem, et salutem proximorum effundere, quemuis laborem, quoduis discrimen subire, denique vitam ipsam pro Christo, et animarum salute contemnere. Nouus, inauditusque caritatis modus, quem Christus Dominus transiturus ex hoc mundo ad Patrem commendauit suis. Hoc itaque nouum mandatum pro fundamento, et radice sancta haec Societas habet. Qui enim ei se mancipant, non vni cuipiam, vt aliae religiosae familiae, caritatis officio sese dedicant, sed plane omnibus, ad quaecumque quascumque terrarum in oras mittantur. Quod quidem adeo praestans, et sanctum est, vt omnem superare intelligentiam videatur: mirumque non sit, si haec sancta Societas cognoscatur a paucis. Quae merito plane sanctissimo IESV nomine appellatur, non vt quidam peruersae dicunt, quasi alij sint de Societate Diaboli: Sed quia Dominum Iesum, eiusque Apostolos praestantissimo modo sectatur. Haec cum dixisser, explicassetque quam esset rite autoritate Apostolica comprobata, contestans a se diplomata, et instituta eius, et spiritualia exercitia accurate perspecta, etiam quae pertinent ad communem eius in victu, cultuque rationem vitae excellentissimae docuit inseruire. Deinde
singularem praestantiam in paupertate, quod Professis non modo nihil in commune possidere; sed ne pro sacrificijs quidem, et alijs ministerijs quicquam fas esset accipere; tum in obedientia demonstrauit; quod se ad quamcunque profectionem, siue ad Turcas, siue ad Indos deuoueret. Denique etiam sapientissime, et summa caritate factum, vt tenerae aetatis institutio in rudimentis Christianae disciplinae susciperetur, quod vnicum sit Christianae rei corrigendae fundamentum: eoque pacto non in alijs modo regionibus, sed etiam in Indijs, et in Aethiopia plurimum iam esset profectum. Quibus ex omnibus rebus colligens nihil mirum videri si talia profitenti Ordini pro Satanae odio, et inuidia, multi existerent aduersarij, quanquam se aiebat credere plerosque ex inscitia aduersari, moxque veritate cognita, studia mutaturos, magno cum auditorum motu orationem conclusit. Ve [Note: 44 Aliquid turbarum Louanij.] rum et hic subinde tranquillis rebus sese turbidae admiscuerunt. Turbarum causa Iacobus quidam Academicus fuit: qui dum Philosophis operam dat, Societatis institutis, et vita captus, quae id temporis disciplinae causa publicam frequentabat Academiam, mentem, cogitationemque de ea ineunda suscepit. Erat is suo Doctori percarus, seu quod ingenij laude floreret, seu quia liberalium artium curriculum fere emensus magisterij laurea donandus prae ceteris videretur. Sed morae impatiens iuuenis e contubernio, quo se studiorum causa receperat, ad Socios se contulit. Magister statim mouere omnia, vt eum ab suscepto consilio auerteret: atque etiam schola sua duobus de Societate velut impostoribus interdixit. Qui cum nec monitis vllis, nec precibus flecteretur, statuit Adriarnus, vt ijs se molestijs, et suos pariter fratres periculis expediret, Iacobum extra Louanium cum duobus illis, quos dixi, socijs silentio noctu dimittere. Porta egressis nobilis adolescens occurrit Otho Briamontius nomine, condiscipulus, et iam pridem Societatis percupidus, qui causa cognita illius intempestiui, nocturnique discessus, velut occasione sibi diuinitus data, qnartum sese illis adiunxit: Coloniamque versus iter cmnes arripiunt. Pupugit vehementer haec inopinata fuga Magistrum: in ius Adrianum vocat: nec ante quiescit, quam vir mitis, et innocens, qui se veritate duntaxat, et aequitate animi tuebatur, falsis calumnijs, et accusationibus circunscriptus ducatur in custodiam. Quanquam inde eodem die, rebus agitaris, atque discussis, educitur: conditione tamen imposita, reuocandi per literas, quos dimiserat. Mittuntur confestim equites, peditesque varijs itineribus cum Adriani literis, ac mandatis, quibus illi medio in itinere (pedibus enim faciebant iter) acceptis, cum ex ijs alij parendum censerent, Iacobus vero, et Otho id esse affirmarent in apertum discrimen salutem suam, animamque prouehere, nec in eo aduersus Adriani iussa fieri, cuius extra prouinciam iam egressi, ab imperio viderentur immunes: haec per eosdem nuncios Adriano rescribunt, et coeptum iter Coloniam vsque simili alacritate conficiunt. Inde anhelitu vix recepto, Viennam, quo longius ab insidijs, periculisque discederent, prudenti sane consilio. Namque eorum celerem ex ea vrbe discessum mox alijs cum equitibus subsequutus Pater Othonis, dum filium sursum, deorsum quaerit, vt ex itinere eum retrahat, totam illam ciuitatem in nos commouit: quo non inuento, cum stomacho, et rabie Louanium, redijt, vbi et nostris, et nostrorum amicis multae a multis irrogantur iniuriae. Quae tamen omnia ad extremum Dei bonitas bene vertit. Nam praeter insignem patientiae coronam, quam suis ille famulis in caelo texuit; nobilissimum quemque concionatorem, qui nostram et ad populum, et in circulis causam ageret, excitauit, eo maiore pietatis commodo, quod argumentum nacti peropportunum, de sequendis Christi consilijs, atque vestigijs, de audienda interiore voce Dei, de iuuentute dicanda Coenobijs (quod antea pro concione non solebant, nisi perraro, et quasi pe transennam) copiosissime disputabant. Auctus deinde confitentium apud Patres numerus mirum in modum: quique ante in Sancti Michaelis aede sacerdotalia exequebantur munera, eadem in aede quoque Sancti Petri totius vrbis principe obire Pastoris rogatu coeperunt. Aucta Societas ipsa multis, ac praeclaris adolescentium ingenijs. Aucta amicorum studia, confirmata beneuolentia. Denique rebus perferendis aduersis (vt olim sancto Iob duplicata sunt omnia) longe plura, ac maiora paucos intra dies collata sunt nostris, quam multis annis ante in ea vrbe meminerint. Fuit ex Societatis amicis vir ornatissimus, florens opibus et e spatijs theologiae cum splendore dimissus, qui cum Adrianum vna cum alijs honestis viris ad conuiuium inuitasset, secundum cibum
ad eum oratione conuersa, Nostis, inquit, Adriane cur ego ad has vos epulas inuitarim? certe nullam aliam ob causam, nisi quia me magnopere delectauit egregia vestra in rebus asperis patientia. Ea me plane cepit, si verum quaeritis, et in antiqua mea sententia, voluntateque de fundandis Collegij vestri rebus, atque fortunis, maxime confirmauittidque iterum vobis spondeo, atque polliceor: quod et ad Ignatium vestrum meo nomine scribatis censeo. Porro ipsos quoque aemulos ad extremum carceris Adriani [Note: 45 Vocationes turbulentae non raro male respon dent.] suppuduit. Rector suo iussu id factum negabat, et culpam ab sese quisque in alium reij ciebat. Adeo admirabilis vel ipsis aemulis, et aduersarijs fortitudo animi, et robur est. Ceterum duorum Adolescentium, propter quos est orta tempestas, Otho prae scrupulorum angustijs Societati non plurimum commodauit: pestilentiaque tandem ictus, eam in Parisiense Collegium intulit, vnde ipse, et Paschasius, et alij sublati. Iacobo autem post coepta tam praeclara firmitas, et perseuerantia defuit: cuiusmodi exitus turbulentarum (vt sic dixerim) vocationum obseruare non raros licet: siue id hominum ingenio vehementiore accidat, quod acrius, quae varia pro tempore obijciuntur arripientes, difficile possunt in vna, eademque re obtinere constantiam; siue ex negligentiae agendarum caelesti de munere gratiarum, conseruandique eiusdem, et excolendi, cum regnum caelorum [Note: 46 B. Ignatius non probat Adriani zelum.] ablatum ingratis, ac segnibus, tradatur facientibus fructum eius: siue etiam interdum propinquorum adeo obluctantium in poenam quidpiam Deus permittat. Nec tamen Adriani zelus in praesentia visus est Patribus vsquequaque consideratus: qui non dum recepta [Note: 47 In Gallia fit So cietati potestas Collegij Parisij fundandi.] in Belgium, nec satis cognita Societate, modici incrementi auiditate summam rei in discrimen adduxerit. Itaque ab Iacobi Magistro etiam veniam, si quid hominem offendisset, iussit eum Ignatius humiliter petere. In Gallia permissa est Societati potestas collocandi Lutetiae Collegij Rege Henrico annuente Cardinalis Lotharingij postulatis, ac votis. Nec defuerunt aduersarij vehementes, qui regio priuilegio totis viribus intercederent, et ipsum Cardinalem abalienare a nobis conarentur: sed is constantiam, industriam, studiumque tantum adhibuit, non modo vt beneficium denique Societas impetraret, idque ab interiore illo secretoque Concilio, quod priuatum nominant, subscriberetur; verum etiam Cancellarij Galli signo, sine quo priuilegium illud minimum virium, momentique habuisset, obsignaretur. Qua in obsignatione haud obscure declarata est diuini Numinis prouidentia. Cancellarius enim Societati non amicissimus, ne vsitato signo priuilegium communiret, grandem ab ea pecuniam pro sua mercede poposcit, ratus fore, vt pecuniae magnitudine Societas deterrita, cum propter inopiam soluendo non esset, rei exitum desperaret, negotioque desisteret. Sed res accidit longe secus. Nempe is suo repente munere spoliatus, alteri sigillo cessit nostri Ordinis fautori, qui causam illam iam egerat apud Regem. Ita breui, minimoque sumptu transacta res est. Illud tamen restabat vnum, vt, quo vim suam priuilegium obtineret, ab eo quoque Senatu probaretur, cuius est e Galliae legibus recognoscere, atque in acta referre, quae in regio sunt decreta, et approbata Concilio. Quo in Senatu quanquam non deerant, qui prolixe fauerent, moleuolorum tamen inuidia, et iniquitate contractum est, vt paucorum suffragatione contempta, multitudo superaret. Ita Deo moderante res, vt quo diutius nostrorum esset tentata constantia, eo vbique redderetur illustrior. Illud etiam ex his moris, quae non modo Parisijs, sed et Louanij, et Coloniae offerebantur, quasi diuinitus existebat commodi: quod cum egregij operarij haud paruo numero ibidem reciperentur, dum in ijs prouincijs explicare minus licet industriam, in alijs, vbi benignior offerebatur materia, opportunissimam conferebant opem ad propaganda Collegia: interimque ipsorum etiam mores, et prudentia, et literae excolebantur, vt tanto instructiores, paulo post ad suas terras aditu patefacto, redirent. Ita dum per angustias rei domesticae, ac bellicos tumultus Parisina fuit minuenda familia, exitu huius anni Euerardus Mercurianus, Adrianus Candidus, Eleutherius Pontanus cum alijs tribus, pauloque post Oliuerius Manaraeus cum socijs duobus Romam missi: qui cum externis diu prouincijs subsidio fuissent, demum pondere autoritatis maiore profuerunt suis. Et Oliuerius omnia ferme praeterquam summi magistratus, domestica gessit munera, [Note: 48 Bogiae res in Hispania.] Euerardus etiam generalis Praepositus ab Ignatio tertius fuit. Hispaniae rebus praecipuo splendori fuit, quem supra nominaui, Dux Borgia. Is in Cantabriam cum venisset, de natali Ignatij solo cupide percunctatus, beati viri incunabula religiosus inuisere, et stratus
[Note: 49 Pie salutatis B. Ignatius incunabulis Ognatium. secedit.] humi prima nascentis vestigia pie osculari; immortalique Deo, quod talem inde virum toti terrarum edidisset orbi, gratulari studiose coepit, simul orans, atque obsecrans, vt quem sibi vitae ducem, ac magistrum dedisset, eius sibi virtutes, ac sanctitatem liceret imitari. Deinde Ognatum venit oppidum a Loiola passuum millia fere duodecim, vbi Petrus Michael Araozius Antonij nostri patruus e vita cedens, nulla prole suscepta aedes quasdam remque suam exaedificando Collegio legarat. Interim Caesaris literae a Gaspare Villalono, quem ad eum missum supra demonsflauimus, proferuntur; in quibus Caesar collaudato Ducis consilio, atque pietate, qui se a rerum humanarum strepitu in religiosae vitae sinum, portumque conferret, potestatem ei faciebat sua cedendi ditione Carolo [Note: 50 Abdicato Ducatu religiosas vestes assumit summo sensu pietatis.] natu maximo. Quo allato Nuncio, ingenti quodam Franciscus gaudio delibutus, domesticum ingreditur Oratorium, et ad Christi pendentis effigiem supplex stratus, se, suaque omnia verbis ardentissimis, totoque pectore Deo consecrat. Inde ab oratione digressus tabelliones aduocat, et per publicas tabulas suum Carolo principatum, qui tum aberat, tradit: seque vniuersis vitae huius spoliat bonis. Confectis his tabulis tanquam graui onere liber respirans, festinansque ad optatos sanctae paupertatis amplexus, Ducis ponit insignia, et cunctas prioris hominis vestes, plenus sancto ardore, et gaudio veluti singula Deo reddens, et sacrificans exuit: tum pauperem Societatis habitum, et talarem tunicam induit: barbam de more tondet, proximeque initiandus summum verticem circum radit. Intuebantur haec domestici moerentes, ac taciti: fluebant ex omnium oculis vbertim lacrymae, perinde ac Dominum suum iam, iamque abeuntem e vita, et animam viderent agentem: abrasique capilli reliquias, quas in thesauris suis haberent, atque reconderent, furtim legebant. Sed Franciscus iam penitus nouus denuo in priuatum sacellum incredibili animi voluptate se abdidit. Et, vt aliam se personam gerere, alium induisse cultum, quod tamdiu, tamque ardenter optarat, animaduertit, ad eandem Redemptoris effigiem genis rotantibus se prostrauit, gratiarum nullum finem faciens: quod ea se luce, menteque donasset, vt rebus humanis valere iussis, in eius se familiam, militiamque dicaret. Postea suos famulos amice dimissos, partim Ioanni Borgiae in clientelam tradidit, partim Carolo Duci liberis suis per literas comendauit. Hic ego oratione vix consequar, quanta esset tum in Francisco tranquillitas, quanta iucunditas, quam inusitata gaudia eius animum pertentarent, cum sese Ducis onere, et speciosis titulis leuatum sensit. Tum demum sibi ipsi reddi: tum suus esse sibi videbatur: tum apertum, et expeditum iter ad [Note: 51 Fir Sacerdos.] Deum vere colendum, eique totum, ac penitus se tradendum. Quod vt ardentius faceret, sacerdotio initiari non abnuit: et ad obeundum pro dignitate aliqua tam graue munus multa se prece, attentaque meditatione, voluntaria etiam corporis afflictatione limauit. Sacrificij quoque ritus, legesque perdidicit, vt nihil non rite, nihil non more, institutoque perficeret. Tum Loiolam religionis ergo, pietatisque contendit, et in priuato sacrario, quod eius loci Domini ad id ornarant, primum suum Kalend. Augusti sine cantu musico sacrum fecit: alterum vero solenni ritu coram frequentissima multitudine Vergare, quae abest ab Loiolaea domo passuum millibus fere sex non in aede sacra, quantumuis ampla, sed in campestri loco, turba pene innumera concurrente, partim commendatione famae sanctissimi viri, partim amplissimo excitata iobelaeo, quod a Iulio Pontifice ijs impetrarat Ignatius, qui placato suis confessionibus Deo sacris illis [Note: 52 Concionatur ad ingentem multitudinem.] adessent. Tanta autem vis hominum affluxit ad accipiendum de eius manibus Christ corpus, vt sacrificium illud vltra meridianam horam extraheretur. Sequuta deinceps concio a nouo item habita sacerdote, eaque per attentis animis, et largis lacrymis est excepta. Quanquam autem plerique vix dicentis vocem, quia longe aberant, assequi poterant, neque castellani vim, notitiamque sermonis, quo Dux vtebatur, satis intelligebant; tamen interrogati, cur cum suis auribus, mentibusque nihil acciperent, ita attenderent, respondebant satis habere si Ducis sancti concionantis ad populum sespectatores praeberent: se, seque voces quasdam intus accipere, quae sibi quodammodo eius essent orationis, et concionis interpretes. Inito sacerdotio Franciscus, et Societatis [Note: 53 Studia P. Borgiae in Ognaten si secessu.] IESV Professus iam declaratus, interiorem adhuc recessum, ac solitudinem, quo ardentius studia pietatis, ac poenitentiae coleret, adamauit. Ergo secessum illum, qui passibus mille non amplius abest, Beatae Mariae Magdalenae sacrum, ab Ognatensibus impetrauit. Hic humiles, et perangustas aedes, vt paupertatis ferebat amo, rudi e materia,
atque impolita construxit. Hic totos dies in oratione traducere, hic suas strenue cupiditates frang ere: hic corpus, et animum pariter edomare, studere humilitati Christians, et omnes numeros perfectae sanctitatis explere. Facta autem a Michaele Ochioa qui socijs praeerat potestate, orssus est coquo domestico famulari, et tanquam mediastinus aliquis sordida munera non refugere, perpurgare lebetes, et ollas; inquinatas suo digito patinas attrectare, feruentique aqua diluere, verrere pauimenta, comportare aquam, et ligna, focum extruere, nihil non sua manu obire, nihil horrere. Denique detersis coquinae quisquilijs, et vniuersis scite compositis, veniebat in caenaculum, vt suis fratribus ministraret, quorum et pedes singillatim osculabatur interdum, et venia suis perorata delictis, cuiusque preces supplex ambiebat, et vota: ac ne vmbratilis exercitatio virturis, sibi tantum, domesticisque prodesset, impositis humero manticis, dexterae scipione, laetus, et alacer exibat ad colligendam stipem, et ostiatim emendicanda cibaria. Quo spectaculo exciti viri, foeminaeque promiscue, seu quia de facie notus plerisque iam erat, seu quod eius fama iam cuncta compleuerat, certatim ex aedibus aduolabant, gestientes illius vel ora cominus intueri: et panem osculati, quem dabant, benedictionem ab eo, et orationum suffragia reposcebant. Nec minore alacritate deinde cum tintinnabulo vicos, et rura finitima circuibat, vt puerorum coacto gregi Christianae legis enuclearet initia. Docentique non modo infirma, sed saepe etiam corroborata aetas, quacunque ingrediebatur, operam dabat. Tale vitae genus, [Note: 54 Nauat operam Proregi Nauarrae.] et institutum, singularisque viri virtus diu latere non potuit. Celebrabatur vbique, et eius fama longe, lateque manabat; vt ea etiam viri principes inuitati non dubitarent ad eum vel se ipsi vltro conferre, vel de suis familiaribus mittere, qui de sanctissime instituta ab eo vita suo nomine gratulati, salutare aliquod consilium exquirerent, et pro sua salute castas preces exposcerent. Bernardinus certe Cardenas Dux Maquedae, et in regno Nauarrae tum Prorex, virum e sua familia nobilem cum literis destinarat, quibus pergratum sibi fore significabat, si de rebus, quas ad animi sui commodum, quaeque ad regni illius administrationem pertinerent, vna conferrent. Cui Borgia rescripsit, eius se studio deesse non posse, nec recusaturum, quominus ipse Pompeiopolim se transferret. Nec aliter fecit, ac scripsit. Vix remisso nuncio, duobus e vestigio comitibus viae se dedit. Cumque ad Ducem peruenisset, et liberali exceptus esset hospitio, sane quam inuitus, multas cum eo horas post vsitata salutationis officia colloquendo, et disputando consumpsit. Et quoniam Dux Duci serio et fidenter discipulum se praebebat, Franciscus operae non pepercit, neque verecundiae suae paruit, ingenitaeque modestiae; sed libere, et audacter amicus amicim, et vltro se credentem, cum ad eos pie regendos, quibus vt Dux imperabat, tum ad obeundas Christiana cum laude Proregis impositas partes luculentis praeceptis instruxit: et roganti praecepta in scriptis postea reliquit: eodemque Duce comite (nunquam enim ille a Patris latere [Note: 55 Ab Ludouico Regis Lusitaniae fratre gratulatorias literas accipit.] discedebat) varijs in coenobijs, ac locis conciones opportunissimas habuit, quod ipsum mox digrediens vnde discesserat, ex itinere non semel fecit. Non his finibus Borgiae fama se tenuit; peregrinata est longius, et in Lusitaniam penetrauit. Namque inde ab Ludouico Regis Lusitanorum fratre, et Imperatricis Isabellae germano literas plenas laudis, et gratulationis accepit, quod id esset salutis iter ingressus, quod plures possent admirari, quam persequi. Tametsi non defuerunt, qui eius capti admiratione [Note: 56 Michaelis Nauarri Curationes.] virtutum, etiam ipsi terrena haec, atque infima premerent, et supera illa, ac caelestia spectarent, cumque in nostrum Ordinem, tum in alios nomina darent. Michael autem Ochioa Nauarrus, quem eo loco nostris praepositum diximus, abigendis diuinitus morbis sanctitatis opinione collecta, laetos et ipse fructus ex agro illo colendo percepit. Concurrebant ad eum multi longinquis ex oppidis vna spe salutis allecti, quibus haud ita, magni negotij erat persuadere, vt animorum saluti consulerent, cum acciperent corporis. Hic est ille Michael, quem supra narrauimus curationum gratia fuisse donatum: qui cum in Italia versaretur, pellebat persaepe morbos, et praecipue febribus imperabat. Sed Ognati propter praestantem populi fidem eo se auctum munere, donoque sensit; vt non afflicta modo febribus corpora, verum etiam alijs impedita, et diminuta vitijs, manu duntaxat imponenda curaret. Constat claudos, debilesque non paueos, et ipsis etiam luminibus captos ab eo integros, videntesque dimissos. Et mutae foeminae
loquendi redditam facultatem. Quibus praesidijs, dum in his partibus beneuolentia multorum Societati comparatur, ne rebus ad voluntatem fluentibus inflaretur, [Note: 57 Exagotatir a Io. Silicaeo Societas.] paterna Dei cura prouisum est, vt turbidis exagitata Toleti, quadam se in aequitate, velut aequatis lancibus, contineret. Exarserat in eam acrius Ioannes Silicaeus, de quo supra memorauimus, Toletanus Antistes, et irae causa ea fuit. Erant in ea Vrbe ornatis moribus sacerdotes nostris iam antea meditationibus instituti, qui cum multum in pietatis curriculo processissent, vti supra significatum est, ad alios similibus moribus informandos, erudiendosque studium suum, magno vtique illius ciuitatis commodo contulerunt. Suis enim et exemplis, et verbis incendebant omnia, et sacramentorum, aeuitaeque religionis studia, quae ante iacebant, ijs adhibendis, admouendisque praesidijs, quibus sibi ipsi profuerunt, renouarunt. Horum gloriae sacerdotes alij, nec moribus satis culti, nec imbuti doctrinis, cum inuiderent, etiam celebritatem illam virorum, ac foeminarum ambitiosius expeterent, docere alios et ipsi, qui nullam disciplinam virtutis attigerant, temere et imprudenter aggressi sunt. Inculcabant et ipsi mysteriorum frequentem vsum, et ne in eo viderentur inferiores, facile (vt quidem rumor emanauit) concedebant, ijs, qui sibi operam dabant, vt bis in die Christi corporis verenda mysteria regustarent: tanta erat illorum inscitia, atque vecordia: Nec tamen quantam maculam in se susciperent, sentiebant. Tota autem infamia in nostros videlicet redundabat. Nam cum eodem cultu vterentur, ac probati illi presbyteri, quos constabat ex nostrorum disciplina profectos, Theatinorum omnes vocabulo, quod errore vulgi praecipue [Note: 58 Qua causa Silicaeus se alienum significaret.] nostris erat impositum, notabantur. Haec cum ad aures Toletani Antistitis peruenissent, acriter nimirum contra eos sacerdotes exarsit: acerrimeque contra Societatem, vtomnium caput, ac seminarium. Sed veriores offensionis causae ab obtrectatoribus, et inuidis, qui quotidie multa in aures Praesulis insusurrabant, iactabantque eam Complutum ingressam, in aliena dioecesi coepisse impune ad populum verba facere, passimque aures arbirratu suo confitentibus dare, profiterique se nemini nisi Romano Pontifici in agendis illis partibus esse subiectam: cuius concessu, atque permissu ea sibi rite exequi apud omnes, et vbique liceret. Quin ipsam in vrbem Toleti velle quaqua via irrumpere, eo indignius, quod id hominum genus, magnam partem ex ijs esset, quos ipse in Toletana Ecclesia ab honoribus sacris arceret. Haec, et similia his fecere, vt edicendum pro suggestis, et concione curaret anathematis praesenti poena proposita, ne quis ex suis popularibus apud nostros aut peccata confessione deponeret, aut alia vlla sacramenta susciperet. Neve Parochus quispiam, aut Ecclesiae Toletanae sacerdotijs obnoxius, quenquam in suis templis de Societate permitteret vel populum pro concione docere, vel vulgo sacramenta praebere, ac ne vti quidem suo iniussu ad rem diuinam cultu vllo, apparatuque sacrorum, omni insuper potestate, quae ad eam diem Societati facta esset, adempta. Quod postremum vt adijceret, ea causa fuit. Villanoua Rector Collegij Complutensis (hoc enim ea tempestate in Toletana dioecesi vnicum erat) cum Archiepiscopus ante vetuisset, ne sacramenta suo iniussu quisquam administraret, eos, qui de Societate illa tractabant, Visitatori se sistere ab eo misso iusserat: isque eorum, et pertentata doctrina et Societatis diplomatibus inlpectis, potestatem fecerat, yt suo more, quos vellent diuinis mysterijs adiuuarent. Quae cum Villanoua, turbarum anteuertendarum causa fecisset, ita secus res accidit, vt grauia, quae retuli, edicta, et anathemata Antistes addiderit. Adeo famulis Dei confirmandus in eo est animus, vt nunquam [Note: 2. Cor. 16.] sperent se placere omnibus posse: sed nemini quantum in ipsis est, vllam dantes offensionem in omnibus exhibeant se sicut Dei Ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustijs, et quae alia Apostolus numerat, per arma iustitiae a dextris, et a Sinistris, per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam. Quanquam autem summa amicorum contentione pugnatum est, ne locis omnibus haec promulgarentur edicta, supprimi tamen adeo non potuerunt, quin vario hominum rumore tota diuulgarentur Hispania, cum alij Societatis instituta, et Apostolica diplomata, alij tanti Antistitis autoritatem, et statuta defenderent, quem verisimile non esset edicta illa contra ordinem adeo iam celebrem sine causa grauissima promulgasse. Et sane magna erat, et publica Christianae plebis offensio, et magna impendebatanimarum iactura. Nec deerant viri graues, qui iam diu suboffensum se ferente Silicaeo, nimiam
Sociorum in ea restinguenda flamma socordiam potius, quam patientiam accusarent. Haec Villanoua intelligens propitiato prius non modo sacrificijs, et votis, verum etiam [Note: 59 Nuncius Pontificius Poggius egregie Societatem defendit.] ieiunijs, supplicijsque voluntarijs caelesti Numine, ad Pontificium Nuncium opis, et consilij causa confugiendum Madritum censuit. Non potuit maiore studio, quam Poggius fecit, causa suscipi. Is ante omnia iussir literas Apostolicas de Societatis confirmatione, et priuilegiorum iure prolatas Senatui regio exhiberi, vt constaret licere ex ijs quemcunque vsus posceret, conuenire. Quod Senatus literis accurate perspectis, reuerenterque probatis, perbenigne concessit. Tum censuit Poggius pro singulari sua modestia, prudentiaque nequaquam statim prolatione Diplomatum aggrediendum Antistitem, sed vias prius molles, humanasque tentandas. Suas itaque dat Villanouae, cum quibus pergat ad Archiepiscopum perstudiose conscriptas literas: addidit et Eleonora Mascarenia suas: quae plurimum apud eum autoritate, gratiaque poterat. His ita Praesul, vt solebat in causis, quas confici nolebat, respondit, venturum sese Complutum: ibique quid facto opus esset, acturum. Interim tamen ad Complutensem Canonicum scribit, vt aedes e regione domicilij Patrum sitas ad vnam omnes sine cunctatione quoquo pretio coemat: quod non eo solum agebat consilio, quo suis ex angustijs Collegium egredi prohiberet; sed vt aiebat, quo ijs aedibus solo aequatis, Coenobium ibi Virginum excitaret, tanta altitudine, vt lunae nostris, solisque prospectum penitus impediret. Emptae sunt a Canonico aedes: nec tamen ex sententia processit Silicaeo consilium. Namque eas Societas postea, vt eo ipso tempore, quo vendebantur, Villanoua praedixerat, Archiepiscopo vita functo, minimo pretio sibi comparauit. Quae nisi ab eo de multis Dommis fuissent coemptae, emi prorsus a Societate nec sine magno sumptu, nec sine magno strepitu potuissent. Haec ergo cum fierent, Poggius, alijque beneuoli, acriora expediri remedia suadebant. Sed Araozius Prouincialis pro ea obseruantia, quae sacris Pastoribus, et praesertim tanto Praesuli debebatur, iterum, atque iterum modestia, submissione, precibusque agendum ratus, Villanouam rursus, cumque eo Michaelem Turrianum, magno apud silicaeum in pretio virum, iubet Toletum sese conferre. Exitus is fuit, vt cum mentio literarum Apostolicarum fieret, homini vehementius commoto aduersus supremam potestatem, verba parum considerata exciderent. Seuocato mox Turriano dixit, se quidem Societati optime velle: id autem quod agebat aggressum, vt ea vexatione compeleret id sancire ipsam in aggregandorum sibi hominum delectu, quod in Ecclesia ipse Toletana sanxisset: neque vllis, quae contra afferrentur, causis induci potuit, vt animum, [Note: 60 B. Ignatius laeta tur procellis in Societate sine eius culpa, coortis.] vel aures aduerteret. Interea literae de tota hac procella, tantisque rurbis redduntur Ignatio: qui re cognita hilari statim fronte, explicataque dixit, quod ijs literis nunciaretur, id in latis numerandum videri: tempestatemque illam contra Societatem sine Societatis culpa Toleti coortam, significationem quandam esse futuri in ea vrbe prouentus. Eo enim vberiores, laetioresque terrae solum fruges effundere, quo maior esset hybernae tempestatis antegressa tristitia: Societatemque in ijs semper locis fuisse foecundiorem, vbi magis vulgo depressa, maioribusque iactata iniurijs, et agitata fuisset. Verrum, [Note: 61 Studium Tulij Pontificis in Societate tuenda.] quoniam id res grauissima postulabat, in dicta suis omnibus precatione, quo Deus bene omnia verteret, Pontificem adijt: eique rem totam exponit. Pontifex, cum Ignatium comiter audisset, bono animo esse iussit, aequissimum Societati se fore pollicitus, et eius causam sibi maxime commendatam. Deinde Bernardino Maffaeo Cardinali, qui erat ei ab epistolis, et arcanis, negotium dar, vt ad suum in Hispania Nuncium, qui, vt dixi, erat Poggius, idemque iam Cardinalis Legatus; et ad ipsum Archiepiscopum Toletanum suis verbis scribat, vt iniqua illa contra Societatem edicta, quamprimum reuocet. Eas literas, priusquam darentur, cum Pontifex inspexisset, tametsi magnas, ac praeclaras Societatis laudes continebant, tamen ad ceteram commendationem, hoc insuper addi voluit, Societatem toto Christiano orbe amari, humaniter acceipi, in pretio esse. His acceptis literis Poggius, eo maiorem cepit animo voluptatem, quo studio acriore ipse sua iam dudum sponte laborabat, vt exemplo tam perniciabili medicinam aliquam reperiret. Ergo priusquam Archiepiscopo Summi Pontificis mandata denunciet, quo facilius et eius iniustam iram, et obtrectatorum mendacia, calumniasque redarguat, inquirendum diligenter in Socios Compluti curat. Cuius inquisitionis actis, quae nil nisi Religiosorum continebant laudes, ad se perlatis, continuo cum Archiepiscopo
de reuocandis edictis, et per literas, et coram agit. Obluctari ille, et fixus in sententia permanere: instare hic, vrgereque et premere, quam summa ope citra apertum dissidium poterat: quoad videns Anristes legatum serio agere, causamque toto pectore suscepisse; nec nisi perfecta re quieturum, maluit videri eius autoritati, quam potestati cessisse. Contrario itaque prioribus decreto edixit, anathemate, alijsque propositis poenis, ne quis Societatis iura ab Apostolica sede concessa, et in obeundis eius ex instituto muneribus, libertarem imminueret. Quanquam hic quoque verba adiecit Societatis iuribus aduersa: quae cum Poggius eo solum, quo maiore cum Praesulis dignitate ressecaretur, addita affirmaret, Patres contenti rite contestari, nihil se quod Pontificum beneficijs aduersaretur, suscipere; cum summa obseruantia, ac modestia quieuere. Hoc optatissimo compositionis accepto nuncio B. Ignatius, literas officij plenas ad Archiepiscopum dedit, partim studium religionis excusans in eo, quod iam fecisset, partim factum eius nouissimum in beneficij parte numerans: et vt eum aretiore vinculo colligaret, [Note: 62 Quem vsum Pri uilegiorum probaret Ignatius.] duo illi detulit sane grata, atque in primis optanda. Alterum ne quem in posterum Societas eo reciperet inuito: alterum ne eodem non approbante, maximeque consentiente, suis priuilegijs, atque immunitatibus vteretur. Atque haec per literas Villanouae mandauit, cura vt omni, studioque praestaret. Aiebat enim priuilegiorum praesidia, tum demum in animorum causa perutiliter adhiberi, cum ad eos ita iuuandos voluntas proximi Pastoris accederet: cumque ea de causa ab Apostolica sede priuilegia tribuantur, vt eo facilius animis consulatur: nisi ex eorum vsu, haec ad animos deriuetur vtilitas, imo potius retardetur, quo Pastores non consentiant, satius esse ea omnino non adhibere, quam contra eorum nutum adhibendis, sua spe, ac labore frustrari. Laborabant Caesaraugustani quoque Collegij exordia: neque ex eo, quod loannes Consaluius donarat, tametsi vltro est redditum, nihil nisi non parum collectum erat inuidae, Non facile aliud fuit in Hispania domicilium, quod plures a principio siue fautores, siue oppugnatores habuerit. Cauta quippe sunt inclytae eius Ciuitatis ingenia, et lenta ad probationem: vbi vero satisfactum est, in omnem fluunt humanitatem. In magno etiam [Note: 63 Petri Esquiuelij ex ordine Praedi catorum in Societate studium.] numero necesse est et sententiarum esse, et studiorum diuersitatem. Nihil igitur mirum si principio dubia adhuc Societatis fama, et cunctante Antistite multorum languebant studia, multorum aduersabantur. In fautorum primis vel pietate animi, vel operis effectu Praedicatorum fuit Caenobij Prior Petrus Esquiuelius religione vir, et pietate magna. Is cognito Alfonsum Romanum, et alterum sacerdotem, qui soli de Societate tum Caesaraugustae sedebant, profectionem Ignatij iussu moliri, quod tanto interuallo nihil esset ad diuturnitatem constitutum, bonum e prima nobilitate numerum Ciuium, quos propensiores nouerat suum in Caenobium conuocauit. Tum longam, accuratamque habuit orationem de nouae huius familiae institutis, et laudibus; edocens quantum amplissimo illi populo commoditatis afferre posset; et ad extremum adhortans, ne aliquot annos iam Caesaraugustae haerentes Dei famulos paterentur domiclij, et alimentorum inopia sedes alias quaerere: nec recentis Ordinis suae Ciuitati, suisque posteris nouum hoc et ornamentum, et praesidium abesse vellent. Valuit apud liberales animos religiosa cohortatio: opesque suas, operamque polliciti, inter sese conueniunt, vt causam ad communem ciuitatis Conuentum referendam curent: et ob eam rem suos quisque amicos e Magistratu, et quorum ius est ijs interesse Concilijs, tempestiue conueniat. Quibus sedulo procuratis, conuocatur in publicas aedes Concilium. Accessit et Prior Esquiuelius: quaeque priuatim in suo Caenobio ad amicos, ea ad Iuratorum Magistratum, frequentemque conuentum sedulo agit. Ac sine mora tribus iuratorum e numero, et alijs quibusdam negotium datur, vt idoneus conquiratur locus. Ceterum tanta benignitate non licuit nisi sero, nec sine magnis certaminibus frui. Nam ne loci iniretur possessio, quem procuratores negotij ciues delegerant, Religiosi Carmelitae, suorum finium iura vt tuerentur, grauissime tetenderunt, vt eo quoque abstinendum pacis causa, tandem fuerit: deinde aliae, atque aliae vt suo loco referentur, controuersiae extiterunt. [Note: 64 Primus Societatis Burgos ingressus.] Interim Burgis iactus est primus quasi gradus, et aditus ad Collegium. Contulerat eo se superiore anno votiuae peregrinationis nomine par Sociorum Ioannes Baptista Sancius, et Ferdinandus Aluarius, vt reuerendum Crucifixi Domini signum prodigiorum magnitudine nobile, quod in ea vrbe magna religione colitur, salutarent. Quo functi
pietatis officio, ne de animis bene merendi tempus vllum amitterent, pueros ad catechismum nudo pede conquirere, et in foro negotiatorum frequentia percelebri docere populum orsi sunt. Cuius rei insolentia, ac nouitate perculsus Vicarius Burgensis Episcopi, missis Satellitibus suis, comprehendi homines iubet, et in custodiam tradi, dum de eorum aduentu, doctrinaque cognoscit. Sed cum ingentes animorum motus ex ardentibus eorum sermonibus, atque colloquijs in populo facti essent; compluresque eos regustandi auiditate incitari, requirerent oculis, quos amiserant, Consaluus Tamaius, et Baccalaureus Ruisecus qui Patres ad Sancti Aegidij, vbi ille sacerdotium habebat, hospitio exceperat: alijque nonnulli magnificis commendata verbis pietate eius generis hominum, integritateque doctrinae; Vicarium denique perpulerunt, vt eductis e carcere libere docendi potestatem, praedicandique permitteret. Ea Patres accepta, tanto se ardore, studioque ad instituta munera retulerunt; vt ciuium animos, ac voluntates cum ad omnem Christiani officij laudem, atque decus, tum ad expetendam Societatis disciplinam, atque Collegium mirabiliter inflammarint. Accedebat ad hanc ciuium propensionem, atque iudicium Francisci Mendozae Cardinalis, eiusdemque iam Burgensis Episcopi praeclara voluntas, qui cum Romae singulare Societatis studium in animorum conseruanda salute suis oculis perspexisset, duos ab Ignatio, qui sui ditionem Episcopatus inspicerent, postulauit, et ea peragrata Burgis deinde subsisterent, vbi Societatis Collegium, quod dudum erat in animo ciuium saluti, ac disciplinae fundaret. Mittuntur Ferdinandus Aluarius, Ioannesque Fernandius, qui tota illa dioecesi (vt optabat Antistes) non sine laude, et animorum quaestu percursa, Burgos denique se recipiunt. Diuerterunt ad S. Aegidium anni prioris hospitium dum domicilij proprij opportunitas se offerret: atque hic Franciscum Stradam, et Petrum Puteum ad fulcienda Collegij primordia destinatos, paucis diebus post in suum numerum, et easdem aedes accipiunt. Hos vna omnes in ijsdem studijs, atque muneribus, tum Ferdinandi Mendozae, qui Cardinalis fraternas vices gerebat, tum Benedicti Vguccionij, aliorumque ciuium copiosa benignitas sustentabat. Interiecto mensium aliquot spatio, demigrant alias in aedes, quas Benedicti Vguccionij praecipue liberalitas comparauerat, Templi tamen vsu S. Aegidij non intermisso, vt haberent, vbi rem sacram facerent, et sacerdotale suum munus [Note: 65 Ioannis Carrerae Vocatio, et virtus.] obirent. Concionibus Strada praeerat, quarum fructum frequens sacramentorum tractatio, et sociorum non vulgaris testabatur accessio. Accessit et auxiliarius quidam socius Ioannes Carrera, puer ille quidem, nec dum per aetatem satis aptus ad Marthae labores, ceterum senili prudentia, et grauitate maturus, quem cum tam tenerum in coetum recipere Strada non auderet, contra tamen ardentissimum animaduerteret, in petendoque prope morosum; vt eum cohiberet, et ab sese abigeret; geram, inquit, tibi morem, si quae postridie pro concione dixero, reddes omnia. Ioannes conditione accepta, postero die Stradam diligenter audit, dein post epulas ad eum redit, vt concione fideliter reddita, promissa reposcat. Dat illi operam Strada, et eodem sentit ordine, ijsdemque pene verbis omnia, quibus ipse concionem habuerat, ab eo reddi. Cuius admiratus ingenium, praestantemque memoriam, Esto, inquit, bono animo Fili, nunc demum intelligo, sic decretum, et constitutum a Deo, vt socium te nobis adiungas: cito quod postulas, impetrabis: datisque ea de re ad Prouincialem literis adolescentis postulationi concessit. Qui cum se voti compotem factum vidit, totum se contulit ad exercitationem, disciplinamque virtutum. Multus erat in adhibendo Deo precibus: multus in colendis cum poenitentiae, tum pietatis officijs: praecipue vero erga sanctissimam Dei [Note: 66 Angeli Custodis cum Carrera familiaris vsus.] Matrem, tutelaremque Angelum suum inflammato studio rapiebatur. Quo cum tanto erat, et tam familiari coniunctus vsu, vt velut intimo cum amico sua consilia, sermonesque conferret: saepe ad eum de suis rebus dubijs, arduisque referret, saepe interrogaret, exquireretque consilium: vicissimque ei Angelus ad omnia notis hisce, vsitatisque vocibus responderet. Denique in eam S. Angeli familiaritatem venerat, vt ab eo quotidie horis ante lucanis ad orationem excitaretur e somno. Quanquam hanc aliquando consuetudinem Angelus intermisit, quod excitatus ab se mane Ioannes languore, ac lassitudine victus, non e cubili protinus surrexisset. Sed si haec culpa fuit, certe per dies plurimos occultante se Angelo poenas dedit. Cuius praesentiae desiderio multis ad Deum placandum precibus, ac ieiunijs adhibitis, vix tandem aliquando, quod amiserat, recuperauit.
Namque eum Deus multo post pro sua eximia suauitate quamplurimis caelestium voluptatum blanditijs, atque inusitatis inter precandum iucunditatibus delinitum, ita est consolatus, quod abstulerat etiam redderet, excitatorem suum Custodem Angelum, qui quotidianae praecationis, vt antea consueuerat, matutinis temporibus admoneret; et quo cum simul agere, et sermocinari liceret. Receptum in pristinam familiaritatem Angelus monuit, idcirco suam se occultasse praesentiam, quod ad orationem se suscitantem non protinus audisset: Deumque ab eo poenas voluisse repetere, vt documentum ei esset inposterum, ne in surgendo moras necteret. His ab initijs profecta viri virtus, eos habuit cum aetate progressus, vt vltimis etiam nationibus profutura crederetur: missusque ad obeuntis Solis Indos, multis in Florida, et Mexicana [Note: 67 Initia Collegis Methymnensij Petro Siuillano Rectore.] regione laboribus, magno Societatis, et illius Ecclesiae commodo functus sit. Conitituta sunt etiam Methymnae autore Roderico Duena pio imprimis, et copioso ciue, initia Collegij. Qui cum magnum iam pridem vsum cum Petro Fabro habuisset, eaque cognosset, quae in ijs partibus anno superiore ex itinere nostri gessissent; adeo ad Societatem visus est inclinare; vt non ante quieuerit, quam in suam patriam oblatis vltro prouentibus eam euocaret. Dati sunt ei quatuor e Salmanticensi Collegio, alijsque Societatis sedibus Sacerdotes, alijque nonnulli, quibus Petrus Siuillanus praeerat, non dum sacris ille quidem initiatus, caeterum plurimis Dei donis ad id munus ornatus. Alebat eos partim suis sumptidus Rodericus, partim aliena implorata benignitas. Coeptae sunt a Maximiliano Capella publice Dialectica, et de Christiano officio explicari quaestiones. Ad populum autem agebat is, quem supra nominauimus Baptista Sancius: [Note: 68 Initium Eboren sis Collegij Rectore Melchiore Carnerio.] alij alijs functionibus, atque muneribus pro se quisque Ciuium commodis consulebant.
Apud Lusitanos item Collegium Eborae Societatis est coeptum: cuius vrbis Antistes Henricus, idemque Cardinalis, dum egentibus suae dioecesis Sacerdotibus contubernium exaedificat, animaduersa Societatis in animis lucrandis industria, opus illud in eius vsus, atque collegium mutata voluntate conuertit: annuamque pecuniam, quam ei contubernio decreuerat Summus Pontisex, amplificauit. Eius rogatu Simon Rodericius ad ortum noui collegij Conimbrica nouem, in ijsque caeterorum Rectorem Melchiorem Carnerium destinauit. Nos in vetere domicilio, quod sanctimonialium coenobium quondam fuerat, dum Collegium opportune concinnatur Archiepiscopus collocauit: atque huc frater eius Ludouicus filium suum inclusit Antonium, vt pariter cum socijs theologiae operam daret, missis ad eam rem egregijs Doctoribus ex externis: [Note: 69 Ludouici Granatensis de Societae iudicium.] Atque etiam ad ipsos socios (si ita e re diuina visum esset, et afflaretur a Deo) se sodalem adiungeret. E Socie tatis aduentu Ludouicus Granatensis ex Dominicana. Familia nobilis Ecclesiastes, et scriptor; deque tota Christiana re suis voluminibus optime meritus, magnam hausit animo voluptatem, Cardinali insuper, qui eius opera plurimum vtebatur, ea de re tanquam de sua mirifice gratulatus. Amabat enim pro sua benignitate, et magnifaciebat hunc nouellum Christi coetum. Itaque cum vicissim ei Cardinalis mandasset, vt ipsius pro concione consilium de instituendo Collegio significaret: id ille prolixe, nec sine magna Societatis commendatione fecit: cum diceret eam apostoli cum quendam coetum esse, qui ad hominum salutem omni ratione tuendam, renouandamque in Ecclesia Dei veterem sanctitatem totis viribus conspiraret. [Note: 70 Multae, et frugiferae per Lusitaniam missiones.] Cuius praedicationem, ac vocem, vt veritatis comprobaret euentus, accurata Patres suorum munerum administratione certabant. Et sane si vnquam, hoc maxime anno tota late Lusitania, sparsorum per vrbes, et oppida ex hoc numero praeconum. Christi, et operariorum vocibus, laboribusque excitata est, et perculta religio. Eborensem dioecesim sex euangelizando lustrauere Sacerdotes: duo Episcopatum Guardiae, [Note: 71 Consalui Sylueriae summa labe rum contentio.] duo Portalegrensem, alij Algarbios agrum alij Conimbricensem. Ad Vrbem Portus, et Bracaram Consaluus Sylueria cum socio missus non modo pedes iter ingressus est, et absque sacculo, et pera; sed etiam ea sibi mendicitatis indicta lege, vt nihil ab ijs, ad quos verba de pietate fecisset, stipis acciperet: ne videretur idcirco praebuisse diuina, quo humana corraderet: vnde non raro euenit, vt alijs abunde coelesti pane ab se saturatis, indigus ipse terreni, ieiunus dies, et noctes exigeret. Bracarae nec alias, quam communes Pauperum aedes, vt incoleret; nec alio, quam ostiatim ab se collecto, vt vesceretur cibo, propelli potuit. A suggestu ad confessionalem sedem transiens, si quid
inde otij supererat, tum varijs animotum remedijs per colloquia familiaria, perque Exercitia spiritus impendebat, tum subleuandis aegrotorum corporibus, leprosorum praecipue suscepta cura. Quibus in laboribus exacto die de necessaria noctis subducebat quiete, quod praemeditandae concioni, precibusque tribueret, nusquam corporis memor. Haec nimirum tanta seueritas admiranda magis, quam imitanda posteris, eum decebat, quem Sanctus Spiritus ad Indicas, Aethiopicasque aerumnas, et gloriosum Martyrij certamen erudiebat.
[Note: 72 Res Brasilicae.] In Brasilia multa, ac praeclara Leonardus Nunnius e Christiana re gessit. Templum [Note: 73 Leonardi Nun nij ad Sanctum Vincentium labores et pericula.] in colonia S. Vincenrij Populo, diuersorium socijs extruxit, egregie nauata Lusitanis opera: quorum alijs vitiorum probra, atque dedecora; multis lupas, et scorta sustulit: quos et Brasiliensibus aequiores reddidit, ne sibi eos inique seruos addicerent: quos demum coercuit, ne indicta, atque imperata ab Ecclesia, quae ante vix norant, ieiunia violarent. Ad mediterraneos multorum itinere dierum Ethnicos penetrauit, Europaeum hominem cum susceptis ex Brasilia liberis Brasilice viuentem ad consuetudinem, vitamque Christianorum reuocaturus. Erant inter Ethnicos quidam tanta autoritare, et sanctitatis fama magistri; vt quicquid illi imperassent, quantumuis atrox, et immane, caeteri non abnuerent. Spoliabant vita quemcumque illi iussissenr, pudicitia, dignitate, fortunis quem inuenissent. Scyphos ab eis quosdam sibi traditos ad oris humani similitudinem elaboratos, et plumis versicoloribus pictos habebant conditos in thesauris: quorum beneficio cuncta sibi fausta, cuncta laeta pollicebantur. Petrus Correa in Brasilia diu versatus, et gentis idioma percallens, ibique Societati adiunctus, comes ibat Leonardo: quem sepius Pater ad caecas turbas verba facere de poenis, gaudijsque aeternis iussum, audiebant illae prolibenter, et sacrum baptisma poscebant. Sed non dum maturum videbatur (tanta erat hebetudo gentis, vitiorumque consuetudo, tanta et paucitas operarum) passim sancta vulgare mysteria. Itaque praeparando nouali, simulque e Lusitanis hominibus, qui linguam nossent sibi adiungendis, praecipue erat Leonardus internus. Reuersus ad S. Vincentium optata cum praeda, qui barbarorum manus, et saeuitiam famis euaserat, parum abfuit, quin impotentium Christianorum immanitate concideret. Ioannem Ramallum hominem publice vetustis criminibus infamem, et anathemate obligatum moneri iusserat, vt a templo facesseret, quo peragi sacrificium rite posset. Is cum paruisset, duo eius filij ex Brasilia matre suscepti, materna barbarie Sacerdotem ad templi fores opperiuntur armati; vixque ille apparuerat, [Note: 74 In portu etiam S. Spiritus cum Alfonso Blasio elaborat.] cum ferrum ex templo trucidaturi distringunt. Leonardus nihilo segnior ad ictus excipiendos procumbit in genua: sed siue haec rara pietatis species, sine circumfusa multitudo, siue diuina vis multarum prospiciens animarum saluti, sacrilegos conatus inhibuit, facinus perpetratum non est. Hoc item anno Leonardus ad Portum Sancti Spiritus iussu Nobregae, quos ex iniqua seruitute in libertatem exemerat, suas reducturus in terras maritimo cursu prouectus, peropportunum ibi maiore studio, quam successu laboranti Alfonso Blasio auxilium tulit. Maximam populi partem a dulcedine scabieque vitiorum ad ea detestanda, et pari dolore punienda conuertit. Domicilium recipiendis Ethnicorum liberis, et ad Christi cultum instituendis extruxit, et vnius mora mensis crebris concionibus, tradendoque sub noctem Christianorum famulis catechismo operam cum fructu locauit: quorum ea turba erat, vt cum aedes non caperet vniuersam, subiectam etiam aream occuparet. Inde non sine fletu populi, desiderioque digressus, leucas ferme quindecim a Sancto Vincentio aberat, cum id, quo vehebatur nauigium leptem indigenarum lintres circumsistunt. Et quia non aderat, qui Brasilice responsum daret, rati esse Gallos (nam Lusitanis erant pacati) continuo sagittas expediunt. Teterrima ipsa species pene exanimabat: corpora nuda, et subfusca rubro maculati, vel atro, plumis cristati versicoloribus, rauco ad haec cornu perstrepentes, Daemonum potius, quam hominum agmen, oculis obiectabant: nec segnius tela vibrabant, quibus vectorum duobus pessime sauciatis, vnum penitus confecere. Vix demum spatium fuit in littus euadendi, vbi pro Lusitanis agniti, amiceque dimissi. Haec inter pericula Patres assidue versabantur, diuina haud dubie manu protecti; vt possent cum Apostolo profiteri, quotidie morimur, et ecce viuimus. Vbi vero S. Vincentium. Leonardus attigit alios, atque alios in circumiecta loca fecit excursus, vt alios e Christianis
veteribus, quos cognouerat Ethnicis intermistos, in spurcissimos eorum mores, vitamque ferinam degenerasse, humanitati, sanctitatique redderet: qui quando ab occupatis sedibus auelli non poterant, persuasit, vt vna omnes seorsim viuerent: et sacerdotem saltem aliquem, vnde Christianae praecepta vitae, et sacramenta salutis acciperent, euocarent. Ad extremum expiatis quorundam per sacramenrum confessionis animis, et Caelesti Pane refectis, ad Indigenarum pagos sedesque perrexit: a quibus tantus ei habitus honos est, vt accuratissima diligentia vias, qua incederet, exornarent. Hic quoque ad Christi legem, ac disciplinam Ethnicorum pectora praeparauit, christianosque, quos inter eos offenderat, ne qua superstitionis inficeret labes, in Coloniam S. Vincentij [Note: 75 Ioannis Azpilcuetae res.] transferendos curauit. Denique multis functus periculis, ac laboribus, multaque a deprauatis, corruptisque christianis, quos corrigere, et sanare tentarat, indigne hic quoque perpessus, vnde abierat remigrauit. Incolas Portus securi Ioannes Azpilcueta pro sua parte adiuuit, hoc etiam facilius, quod ad intelligendam linguam interprete non egebat. Quanquam rei initium (vt vsu plerumque venit) difficultate non caruit, pauidis ad eius orationem incolarum animis, atque suspectis, aliorum nimirum sacerdotum offensis exemplo, quos ad Euangelicae praedicationis munus, non tam audientium vtilitate duci, quam suis commodis sentiebant. Contra vero cum Patris, sociorumque voces audissent, quos nullo emolumento perspexerant laborem suum, ac studium subleuandis animorum periculis impertire, tum demum induxerunt in animum purum Dei cultum, veramque religionem amplexari. Qua opinione ducti, tanta firmitudine animi, grauitateque in Christi fide perstabant; vt in defendendis Patribus, vbi vsus esset, suis se amicis, et intimis, nulla habita propinquitatis, necessitudinisque ratione, non dubitarent opponere; praesertim cum vel institutio christianae doctrinae, vel obseruatio festae lucis crimini vertebatur: qua in re ne priscis quidem Christianis facile concedebant. Et quoniam in eorum pectoribus Christi sensus, et susceptae religionis vigebat amor, Azpilcuetae circum vicos, et oppida concursanti, sese illi comites adiungebant, vt vel aeternam, veramque salutem vna cum eo quoquomodo possent, Ethnicis annunciarent, vel morum corruptelam superstitionis pedissequam, exprobrarent. Ita copiosa ex ea peregrinatione messis in horrea Domini condebatur. Leuca procul ab huius [Note: 76 Dum aedes Deiparae aedificatur fons mire oppor tunus emanat.] Portus Oppido Franciscus Petrius Beatae Virginis Adiutricis Oratorium indigenis pariter, et aduenis excitauit, gratum sane opus caelestibus. Constans etenim fama fuit, ex eo tempore in maxima aquae humanis vsibus aptae penuria, saluberrimum fontem paululum dehiscente terra diuinitus erupisse, qui nunc manare ex ipsa Virginis ara videtur limpidus, ac perennis, magnarumque virium ad pellendos morbos aspersa aqua, vel epota. Quam ob causam concurritur: e longinquo: et ipse quoque longe, lateque salutaris latex differtur. In eo etiam diuina erga gentes indulgentia perspecta est. Brasilorum pagos lustrans Azpilcueta, per vnum transijt, vbi ferme omnes capitis dolore conflictabantur: rogatus vt laborantibus sua precatione succurreret, cum id fecisset, mox eos in reditu liberos, et morbo omni leuatos inuenit: quod quidem illorum in. [Note: 77 Res gestae in vrbe Baya, vel Saluatoris.] Deum fiduciae vir modestissimus, illi vicissim tanti Patris acceptum precibus referebant. In Vrbe quoque Baya Neophytis informandis siue Ethnico vtroque parente, siue Lusitano Patre, Brasilia vero Matre prognatis, domicilium Sodales suis ipsi manibus construxerunt. Tanti autem fiebat haec domus; vt eius capti Pusiones amore non dubitarent ab Ethnicis vel Parentibus in eam transfugere. Puer in ijs quidam, vt in eo contubernio pedem poneret, toto die per inediam exacto, et plaga insuper accepta de paterna domo profugit. Aderat aetas illa quotidie Missae sacro, ad modestiam, pietatemque composita, et christianae praecepta legis pijs cum canticis ediscebat: quae postea facto agmine toto oppido decantaret. Christiani quoque veteres, cum e vitiorum emersissent illecebris, ad antiquam officij formam sese opportune commoniti referebant, nihil vt fere iam in eis nisi pudicum, nihil nisi e Christiano more, sanctissimaque disciplina cerni posset. Ad hosce curandos illa inter ceteras Nobrega est vsus industria. Quorum notabiliora extabant vitia, inter socios distribuit, vt hi e numero sibi decreto singulos singulis diebus adorsi ex apostolico praecepto opportune, importune ad mutandos mores vrgerent. Qua sedulitate cum alij, tum omnium prope miraculo quidam in Lusitania, et in Brasilia, quo deportatus in exilium fuerat, improbitate nobilis, conuersus
[Note: 78 Vis recti exempli.] est ad insignem virtutem. Hic frustra diu fatigatus, dum quodam die serius aliquan to quam consuesset, regreditur, reperit domi sese opperientem socium illum, cui assignatus erat curandus, et exorsum recta monere, non modo non audijt, sed vt abigeret, contemptim, atque cum stomacho, Melius, inquit, vas illud purgares (sordidum vas designabat) et aquam, cuius nihil est domi, afferres. Ac bonus Dei famulus. Et ista, inquit, libenter, dictoque citius vas purgat, tum vrna sumpta festinat ad fontem. Ecce autem onustus aqua dum redit, vix pedem intra limen intulerat, cum hominem inuenit quasi fontem effectum. Durum illud cor ad tantae exemplum modestiae, caelestis illapsu gratiae, vt olim petra Araonicae ictu virgae, concussum liquebatur in vberem fletum. Tantaque fuit voluntatis, ac morum mutatio, vt inter socios deinde optarit degere: totamque operam suam, ac vitam Brasilorum puerorum ministerio dedicarit. Iam ipsimet Ethnici nefandis humanae carnis epulis assueti, cum per summam impudentiam, atque licentiam ante conuiuia celebrarent, postea Patrum tacti reuerentia, atque pudore extremae ventris insaniae, quam poterant occultissime, omnique dissimulatione parebant. Hac in amplitudine messis operarum paucitate commotus Nobrega, [Note: 79 Vincentius Rodericius ex obe dientia conualescit.] cum Vincentius Rodericius dolore capitis, alijsque morbis toto iam anno langueret, tali ille destitutus auxilio, diuino prorsus, vt videtur, instinctu, imperat aegrotanti, vt obedientiae nomine morbum abigat, et se proximis reddat. Mirum dictu: morbus [Note: 80 Res Nobregae Pernambuci.] illico Patris cessit imperio, et restitutus aeger, idoneisque auctus viribus ad sua munera, laboresque se retulit. Ex Baya Pernambucum, quae prima ad Septentrionem numeratur Lusitanorum Colonia profectus Nobrega statis concionibus, congressuque quotidiano magnum concubinarum numerum a Christianis auellit, quarum iugo, ac seruitute misere oppressi, totos annos viginti nonnulli sacramenta corporis Domini non attigerant, hoc etiam impunius, quod insigni nequitia sacerdotes publice ante docuerant, concessum esse cuique, nec vlla lege vetitum, aut foeminarum id genus alere, aut per vim abdudta mancipia possidere. Qui cum animaduerterent Sociorum doctrinam, atque institutum suis vitae rationibus, ac doctrinis in omnes partes aduersari, nec ab ijs vllam pro diuinis sacrificijs, et pretiosissimis Hostijs mercedem admitti: in eoque se, et lucrorum emolumenta, et peccandi libertatem simul amittere; tanto in eos incitati sunt odio; vt nisi Praetorem, primariosque viros rebus studentes Societatis extimescerent id exsaturare, innocentium Dei famulorum sine sanguine, ac caede non possent. Nobregae socius, et si non satis ille quidem a doctrina erat instructus, tamen ne multitudinis studio deesset, conciones quasdam vulgi sermone conscriptas publice recitabat: et ea erat animorum vbique permotio, id in Societatem bonorum omnium studium; vt quicquid ad aedificium domus, et Dei cultum pertinet, vniuersum ei se daturos vltro reciperent, ac sponderent. Qui vero ex Brasiliensibus Patrum consuetudinem, nondum vsu, tractandosque cognouerant, ij sola fama permoti sese ad eos salutandos, et de legis Christianae mysterijs audiendos cupidissime conferebant. Quibus in conuentu auditis, eo non contenti, priuatim etiam eos extra conuentum adibant, vt ea ipsa, quae cum ceteris audierant, soli per otium regustarent, meliusque interrogando perciperent. Deinde ab eis, vt aequis se caelestibus expiarent multis lacrymis extorquebant: quod animaduerterent rite tinctis, atque lustratis magis adesse Deum, et externis etiam significationibus [Note: 81 Ioannis Nunnij et Ignatij Bogati in Africa patiens benigna ca ritas.] plus eis fauere quam reliquis. Inter haec Tituani in Africa Ioannes Nunnius, Ignatio Bogato comite, non intermisit captruis Christianis, quos partim in nosocomio, partim apud se morbo oppressos habebat, misericordiam suam solicitus impertire. Huius fidei, integritatique tantum vel Saraceni tribuebant ipsi, vt magnam ei pecuniae vim mutuae captiuorum in vsus persaepe darent. Ex ijs ille nonnulos, missis sibi ab Hispania, Lusitaniaque subsidijs, non sine magnis incommodis, ac molestijs, contumelijs, ac colaphis, plagis, ictibusque saxorum, e seruitute redemit. Quibus tamen non perinde angebatur, ac leuitate quorundam, qui turpiter a Christo ad Mahometanas labebantur insanias. Quanquam accensa eius caritas tantum valuit, vt in acerbissimo seruitutis iugo, alios in auita religione, sanctissimisque ritibus contineret, alios ad eam, quam per summam impietatem, et inconstantiam eiurauerant, reuocaret: Nullum ipse neque mortis, neque seruitutis periculum subterfugiens, vt cuique laboranti succurreret, modo captiuarum consignandis infantibus, modo dispertiendis, ministrandisque sacrosanctae
[Note: 82 Goam veniunt ex Lusitania. Melchior Nunius Antonius Heredia Consaluus Rodericius, Emmanuel Morales, et alij.] Ecclesiae mysterijs. Apud Indos orientis Solis ex suis Europaea Societas incrementis auxit etiam Goense Collegium, quod hoc anno penitus in Societatis iura concessit: Viros eo lectissimos misit, in ijs Melchiorem Nunnium, qui primus scholasticorum in Conimbricensi Collegio Societati se addiderat, et Antonium Herediam, Consaluum Rodericium, et Emmanuelem Moralem sacerdotes. Hos omnes cum socijs octo, multis, maximisque defunctos in mari periculis, denique in tutum Septembri mense, vna Dei prouidentia prouexit. Illud inter cetera praestantissimum superauere discrimen, [Note: 83 Pericula, et pietas nauigationis.] quod cum errabundi coeca vada sulcarent, arenis impressa nauis, tam pertinaciter haesit; vt nullis opibus extrahi, nulla arte circumagi, conuellique posset. Tentata erant nequicquam omnia, deque omnium salute, fortunisque iam actum: cum, praeter spem, atque expectationem nulla ad leuandum onus facta iactura, nauis ipsa euasit in altum. Credirum id Patrum precibus, et tot supplicum votis fuisse donatum, quorum in iuuandis animis accuratio toto illo nauigationis cursu perspecta docere nautas, vectoresque potuit, quae causa fuerit euitatae fortunae. Toti erant illi Patres in curandis, et custodiendis humanis mentibus occupati. Excipiebant sedulis auribus, quos suorum facinorum, et ante actae poenitebat aetatis: reconciliabant inimicos in gratiam: collocabant in matrimonio stabili famosas, et vagas: persuadebant inique parta restitui: ludendi, temereque iurandi consuetudinem minuebant. Denique nunquam cessabant: sed in animarum, Deique negotio desidiosum nauigationis otium consumebant. Goam vt ventum est, vix e nausea maritima recreati vna cum Goensibus socijs, Pauloque Camerte, qui pro Antonio Gomio, Collegio praeerat, et cuius ad nutum, ac voluntatem se iam paratos, et expeditos ostenderant, suos impetus renouarunt, acriusque ad defendendos animos exarserunt. Interim Gomius tribus adhibitis socijs in Ceilanum cum Praetore discedit: vbi Rege Ethnico iam interfecto, dum de successore deligendo, qui propensus ad Christum videatur fore, decernitur, Lusitanorum desiderabatur auxilium, studiumque Praetoris. Eodem tempore Gaspar Berzaeus, de cuius iam virtute commemorata sunt multa, ex Armuzia cum Xauerij literas, quibus accersebatur in Iaponiam, accepisset, pias retinere conantium furtim elapsus insidias, re bene gesta, reuertitur; et in sua reuersione bimestri, de animis egregie [Note: 84 Gasparis Berzaei et Armuzia reuerti Goae labores.] suo more promeruit. Cuius in locum suffectus est is, quem modo nominauimus, Consaluus Rodericius e Lusitania recens aduectus sub medium ferme Nouembrem Goam attigit Gaspar. Inde cum Melchiore Nunnio in aede Collegij conciones habebat ad frequentissimum populum: quem cum aedes illa non caperet, in laxiorem aliam Franciscanos apud Patres, ijs scilicet enixe rogantibus, concio transfertur: quantis quaestibus animorum quotidianae gratiarum reconciliationes documento fuerunt. Constat Ciues centum, et quinquaginta cum inter se mutuis flagrarent odijs, menstruo non amplius spatio suis cum inimicis in concordiam redijsse: conquerentibus actuarijs, et scribis, quod ex quo se Apostoli finiendis Ciuium inter se litibus, ac controuersijs interposuissent, ipsi se relictos sentirent; nec ad causam vllam, atque iudicium adhiberentur; cum tamen antea duplo plures cum essent, multitudine litium, et varietate causarum, [Note: 85 Paulus Camers Goae valetudinarium Neophytorum curat.] scribendo, conficiendisque tabulis non essent satis. Quae res si perpetua foret, constitutum in animo se habere, interuersis suis iam lucellis, et emolumentis, aliunde sibi prospicere, et alijs artibus, atque vijs suis lucris, commodisque seruire. Publicum, propter Collegium Sancti Pauli Paulus Camers hospitium, quo eius loci Christiani Ethnicique se curandi gratia colligerent qua inchoarat alacritate, ea sustinebat constantia; quibus ipse toto oppido emendicata cibaria, non minore caritatis, quam humilitatis significatione suis manibus ministrabat. Quanquam enim socijs vniuersis, qui versabantur in India cum potestate tum praeerat; tamen haec modestissimus vir prima sibi censebat munia, has potissimum partes; vt magis multiplici exercitatione virtutis, quam imperio, ac potestate praeesset. Instruebatur sexta feria, cum aduesperasceret, [Note: 86 Verberatio voluntaria populo ad virtutem magnae vtilitati.] prodeuntium agmen ad aedem Collegij, vbi de acerbissimis Christi cruciatibus lugubris, et miseranda habebatur oratio: quae cum altius in auditorum animis insedisset, et multitudini lacrymas expressisset, subducto repente velo, quo Crucifixi obtendebatur imago, ad eius miserabilem speciem, modulatumque psalmi quinquagesimi carmen, durissima
suorum corporum verberatio sequebatur. Qui sane mos cum vniuersorum pietati, tum restituendae veteri disciplinae tota in India mirifice profuit, ac prodest Verum cum in tanta munerum occupatione, et contentione laborum plerique Patrum valetudini non satis parcerent, crebros delabebantur in morbos: vt necesse Paulus Camers haberet, pro imposita sibi prouincia, noua sibi sociorum auxilia ab vrbe deposcere, [Note: 87 Melchions Con salun Bazaini, et Tanaae pia munera.] qui pro aegris Goae docerent: vbi quanquam multi de Societate iam erant, ijs tamen occupationibus, ac laboribus se frangebant, vt iam non esset, cui vires ad docendum, et studia mentis persequenda sufficerent. Bazaini Melchior Consaluius multos a suis sectis, multos etiam Tanaae in Bazaini Salsettis, non longo dierum spatio ad [Note: 88 Duae Salsectae in India.] ouile Christi conuertit, minimum subducta summa nongentos, compluribus vtrobique sublatis, et euersis Idolis. Duae sunt enim Salsettae in India, prope Bazainum alterae, alterae prope Goam. Hae certa sunt regio continentis, sex et sexaginta Pagos complexa, vti vocabulum ipsum Salsettarum lingua gentis sonat, quas multis post annis Rodulphi Aquauiuae, Sociorumque martyrum gloriosa nex notas, ac celebres fecit. Illae vero sunt insula non tam magnitudine, quam feracitate nobilis. Hic est Tanaa vrbs olim, quod vel hac tempestate vestigia monstrant, ingens, atque magnifica, nunc mediocre [Note: 89 Cocinenses res.] oppidum, quod longe supra priscam felicitatem Consaluius coepit euehere, multis incolarum in municipium caeli conscriptis. Ibidem templum in honorem Dei Matris, contubernium instruendae Christianorum soboli aedificanda curauit. Ineunte anno Cocini Francisco Henricio moderatore sociorum aream exaedificando Collegio, et pecuniam in sumptus eleemosynae nomine corrogatam, Praeses oppidicum proceribus assignauit. Templum autem Dei Matris nomine dedicatum haud inelegans, et animarum vsibus opportunum concessit Antistes. Qua ciuium pietate Lusitaniae Rex suis literis commendata, cohortatus est, vt inchoata peificerent: simul et ad suum in India Praetorem scripsit, vt ex annuae pecuniae fructibus, quam Goano Collegio decreuerat, aureos mille circiter noui operis fundamentis addiceret. Henricius quanquam fabricae inchoatae principijs solicitus imminebat; institutum tamen suum, seu tradendi pueris [Note: 90 Initium Scholae Cocini: et puerorum pletas.] catechismi, seu audiendi rite peccata, quoad affecta valetudo permitteret, non deserebat. Collegij administrationi Antonius Heredia abeunte iam anno praeficitur. Cuius ab aduentu ductum est scholarum initium e pueris Indis, Lusitanisque fere centum, et quinquaginta: qui dum literarum formas agnoscere, et stylo docentur effingere, bonis etiam moribus, quibus exculti nondum erant satis, diuinaeque legis notitia sensim imbuebantur explorata propespe, vt cum haec teneri combibissent, ea et sibi, et alijs vsui forent ad degendam perpetuo cum virtute vitam. Nec spes irrita fuit. Namque e ludo vix egressi, cum domum suam reuertissent, si cuiusquam ex ore maledictum, vel inane iusiurandum excideret; statim eum peccati e Christianae doctrinae praeceptis insimulabant. Alij autem simulacris, ac testandis Idolis, quibus suos aliquando filios parentum mactabat impietas contumeliosas flammas inijciebant. Ne in templis quidem eorum desideratae sunt partes: in quibus statis horis, atque diebus, atque litaniarum vsitata carmina cantitabant, aut caeli, terraeque Reginam ex concepta formula salutabant. Quam in rem, Orphanorum, qui numero nouem, hoc anno ex Lusitania aduecti sunt, et Cocinum appulere, cum essent in [Note: 91 Rex Malduarum fit Christianus.] sacro cantu in primis exercitati, oportunissimus fuit vsus. Haud minor in tuendis Christianis antiquioribus locabatur opera: creberrimae habebantur ab Heredia conciones: condonabantur pro potestate peccata, inuisebantur aegroti, mutua odia placabantur: Qua officiorum sedulitate Mauri pariter, et Ethnici promouebantur. Ac Rex quidem Maldiuanus a suis regno pulsus, Christianae legis admiratione captus, ab impio Mahomete ad Christi signa se transtulit. Eius imperio modicae insulae ingenti numero subiacebant. Quarum caput est Maldiua regni sedes, vnde cognomen ceteris, Has alioqui non admodum felices genus palmae nobilitauit: cuius ex fructu (coccum, vel indicam nucem Lusitani appellant) praeter alios vsos complures, Cannabinum quoddam fartum extrahitur, cui nomen, Cairum ad pertexendos funes nauticos, atque rudentes summae praestantiae. Is igitur Rex natus annos viginti tandiu apud Patres fuit, quandiu Christianis moribus, et institutis imbutus per baptismum renasceretur in Christo;
mox nouo auctus sacramento, honestissimi matrimonij (duxerat enim nobilem [Note: 92 Et Trichinamali princeps.] virginem Lusitanam) adhuc exul inter Christianos, et extorris a regno vltimum diem clausit, meliore vtique potiturus, si e Christiana lege vixit, (vt credimus) quam quo exutus, et spoliatus hic fuerat. In Promontorio quoque Commorino Trichinamali Princeps (ea est prouincia Ceilani regno subiecta) Parauarum opera, quibus ad hanc rem vtebatur: Henricus, adiunctus est Christo Is puer cum esset annos natus non, plures, octo, magna est inter administros, et curatores de eius pueritiae rectore facta dissensio. Quocirca ex eius familia numero quadraginta puero assumpto ad orae Piscariae Christianos, quibus cum eis conueniebat, auxilij gratia contendunt. Nec magni admodum negotij fuit Christianis illis, quibus cum versabatur, quotidianis doctrinis, atque praeceptis molli persuadere ingeuio, et ijs item, qui cum puero venerant, vt sese Christo, Nutritio non repugnante, dicarent. Quos vt bene animatos Henricus, et constantes in fide perspexit, vniuersos sacro baptismate, admirabili Christianorum plausu, ac gratulatione lustrauit: qui pro suis etiam copiolis, auxiliarem praesidio cohortem discedentibus assignarunt, vt in possesione sui dominatus puerum collocarent. Ij in Ceilanum cum peruenissent, et perturbata omnia seditionibus offendissent, non ibi diu commorandum, deficiente commeatu putarunt, sed spatio iam exacto bimestri, praesidium patruo pueri relinquendum, puerum vero ipsum vnde adduxerant, reducendum. Quem Goam illico Praetor, quo maiores in suscepta Christi fide radices ageret, dum eius prouincia p. aecaretur, deuehendum curauit. [Note: 93 Res Commorinenses.] Sane Henricus Commorini agrum strenue cum socijs colebat: nec paruo labore solatijs quidem certe maioribus, quae Deus affatim dabat in contrahendis ad Christum Ethnicis desudabat. Nec vero pro Catechistarum industria, et singulari in tractandis Ethnicorum ingenijs humanitate, facilitateque fuerunt fructus exigui. Tenebant [Note: 94 Benignitas in magistro maxime vtilis.] enim Xauerij praeceptum nulla re magis allici ad Christum Ethnicos, quam comitate, beneuolentiaeque significatione. Atque ea nimirum causa erat, cur tantopere pij illi magistri non a Neophytis modo, verum etiam ab ipsis Mauris, et Ethnicis amarentur: quod illos saepe a Christianorum militum contumelijs, conuicijsque prohibuerant. Vsus autem ipse docet ad inserendam in humanis pectoribus laudem aliquam, breuem et compendiariam viam esse, si des operam super omnia, vt eorum capiantur amore, in quibus ea laus, et virtus elucet. Ad cetera vero adiumenta Henricus nouae sibi linguae subsidium comparauit, et ad Malabaricam Maleamicam adiunxit, quam et ad artem reuocauit, et in eam contulit vniuersa, quae ad recentissimi cuiusque Christiani disciplinam, scientiamque pertinerent. Deinde elucubrationem suam ad sacerdotes omnes, qui Cranganori versabantur, ne quid in ea insolens, et ab vsu communi, consuetudineque abhorrens deprehenderetur, recognoscendam misit. [Note: 95 Vsus sacrarum historiarum pictura expressarum.] Commorinensium quidam Christianorum sacrarum historiarum argumenta, quae ab Henrico didicerant, depingenda sibi Goae curarunt: quae quoniam illiteratis videbantur vsui esse posse pro libris, atque magistris, adeo ceteris sunt probata Christianis; vt certatim omnes in suis locis, et Oppidis aliquam eius generis picturam, vnde praecepta vitae, disciplinamque caelestem peterent, sibi compararent: vt quod non semper a libris, non semper ab Ecclesiaste, Magistroque possent; id a mutis illis imaginibus vno aspectu sine defatigatione, imo etiam cum delectatione perdiscerent. His industriae praesidijs adeo propagabatur in Cori Promontorio lex Christi, vt in eo Christianorum iam millia quadraginta, praeter eos, qui nimis longo terrarum tractu disiuncti per Patrum occupationes numerari non poterant, censerentur. Tot enim obruebantur [Note: 96 Actio cum hominibus miscen da consuetudini cum Deo.] Patres illi curis, atque negotijs; vt saepe secum deliberaret Henricus, praestaret ne ad temnus aliquod, animarum quaestibus intermissis, dulci in otio diuinae contemplationis sine vllo curarum strepitu conquiescere, et Deo sese explere, an potius nunquam Deo saturum, animorum causis continenter insistere. Atque vbi sensit, eo tutius in animis operam poni, quo se quisque arctius diuina cum mente coniungit, denique sic statuit, ita sibi temperandum vtrumque, vt nec in degustanda suauitate diuini colloquij causas desereret animorum, nec in animorum sitienda salute Dei familiaritatis oblitus, se ipse negligeret: sed haec ita coniungeret, vt alterum alteri
[Note: 97 Lib. 4 in 1. Regum c. 9.] vsui esset, cum et frequens collocutio cum Deo studium alat alienae salutis, et animorum vicissim caritas mutuos foueat cum Dei Maiestate congressus. Redemptor enim noster (Gregorius inquit) sic vult nos quaerere salutem alienam, vt non negligamus nostram. Vult vt vocentur peccatores ad poenitentiam; sed non vult vt pereant ij, qui peccatores ipsos vocant: vult vt conuersus peccator iustitiam quam non habuit, habeat, [Note: 98 Alexij Madeirae feruor ingens.] sed non vult vt iustus eam quam habet iustitiae palmam perdat. Ceterum qualis esset eorum caelestium pietas colonorum, potest vel inde conijci. Inter eos, quos ex Europa hoc anno aduectos modo narrauimus, fuit Alexius Maderia sacerdotum socius, et adiutor, qui in Lusitania non receptus in Societatem, eam ad Indos ipsos sequi non dubitauit: neque potuere commoda, quibus honeste licebat frui, retinere; neque pollicitationes amplissimae propinquorum. Et hi quidem ad extremum etiam pallium ei ademere, vt hominem Olisippone notum (quippe in Ludouici Infantis aula versantem) ipse pudor arceret a publico, non considerantes ad nuditatem Crucis, et probra tendenti in beneficio esse spoliari, ac vilipendi, vt inde primus oriatur gradus, in quo figendus est summus. Ergo Alexius, cui vel ipsum nomen supra res mortales omnes animum erigebat, et propinquos, et res, et vestimenta, denique sese contemnens per vrbem non modo sine pallio, sed etiam, sine calceis, quasi vnus e turbae nauticae vilissimis mancipijs contendit, cados aquae, et quicquid opus erat, suis humeris in nauim importans: vt, qui prudentiam hominis [Note: 99 Eiusdem magna fides.] ignoraret, satis ne sanus esset, posset vereri. Hoc relicto in Europa generosi pectoris documento, clarum in India candidissimi ingenij, innocentiaeque, et fidei specimen edidit. Baticala orae Canarinae Oppidum est vltra Goam in meridiem passuum millia circiter septuaginta. Hic dum tendens in Commorinum Alexius, ex itinere ad Christi fidem homines hortaretur, interpellantibus his, et dictitantibus, se credituros si mortuum, qui tum forte efferebatur, reuocaret ad vitam, conditionem fidenter accepit, modo ea se illi sponsione serio obligarent, vt, si mortuus reuiuisceret, cultum Christi susciperent. Tum aestuare dubiratione Barbari, animoque labare, et hominis demirati fiduciam, qui conditionem ab se latam, non modo non respuerat, sed eam sine haesitatione descenderet, capere inrer se consilium, pedemque referre. Summa deliberationis ea fuit, vt cum rei exitum magnopere formidarent, ne sua Numina in discrimen offerrent, acrius hominem non vrgerent. Rogatus deinde a suo Rectore Madeira, quid tandem in ea re consilij caperet, si oblatae conditioni stare Barbari voluissent? eadem animi constantia, et alacritare respon dit, sine vlla dubitatione futurum, vt ad Christi nomen mortuus inclamatus rediret ad vitam. Tanta erat diuinae fiduciae vis, quae in ipso necessitatis articulo candidum pectus, [Note: 100 Xauerius in Iaponia per summa incommoda, et pericula Mea cum petit.] et simplices medullas imbuerat. Dum haec a socijs in India e Xauerij praescripto geruntur, ipse apud Iapones Meacense iter vrgebat, quod extremo anno superiore institutum, hoc demum inchoato confecit. Duos in eo circiter menses posuit: cuius superandis incommodis, et laboribus splendidissimam sibi patientiae coronam in Caelo contexuit. Erat non modo saxis asperum iter, et alta niue constratum, propter anni tempus: verum etiam bellis, quibus tota illa regio flagrabrat, et frequentibus latrocinijs infestum. Id Xauerius ne sine certo duce, et viarum gnaro susciperet, haud indignum ratus pro eximio suo in Christum amore hominem homini famulari, Meacensi Equiti famulum se adiunxit. Ergo equitantis impedimentis vna cum suis sarcinulis elatis in humerum, citatis gressibus praecurrentem subsequebatur herum: cui non tam peditis alienigenae commodum propositum erat, quam vt latronum ipse pericula equi velocitate vitaret. Durissimo (vti diximus) anni tempore faciebat iter, tempestate perfrigida, et pede nudo, aquilonibus exulcerato, cum crebros amnes, et torrentes intercursantes vado traijceret: via adeo lubrica, et conglaciata frigoribus, vt eam ingredi praesertim sub sarcinis, et oneribus sine frequenti casu, et prolapsione vix posset. Exacto per has aerumnas die, cum ad diuersorium versperi peruenisset, fame, et algore confectus, totusque imbribus madefactus, subsidij nihil ad se reficiendum, ac recreandum erat: totoque illo itinere nullo alio cibo nisi oriza emendicata, et semitosta se aluit. In
Pagis autem et Oppidis, qua transibat, vexabatur omnium conuicijs, ignominijs appetebatur, et saxis, ijsdemque excipiebatur in naui probris, ac contumelijs cum transmitendi essent sinus maris intercurrentes. Denique quocunque ingrediebatur homo longinquus, et sui contemptor exagitabatur vt stolidus. Sed haec ille velut inferiora, multoque minora flagrantissima Dei caritate, et animarum siti, qua totus ardebat, non modo deuorabat alacriter, sed numerabat in lucris. Nec tamen in tot, tantisque laboribus, ac molestijs, ac ne medijs quidem, praesentissimisque periculis locum vllum praedicandi Christi, vel ab Idolis Ethnicos abducendi praetermittebat. Fama Goae fuit Alfonso Noronia Prorege, Xauerium priusquam Meacum attingeret, quod in Idola grauiter esset inuectus, semel, atque iterum varijs in oppidis ad necem raptum. Sed ex ipsa ceruici intenta securi mirabiliter ereptum. Tantam enim, tamque horribilem coortam subito tempestatem, vt cum extremam cuique perniciem minitari quasi sumptis armis caelum videretur, ac terra, perterritis omnibus, sibi quisque consuleret, et parricidas illos, iam ad inferendam caedem paratos tanto piaculo prohiberet. Id Goae quidem dictitatum est. Et quanquam nobis consilium non est, nisi certa prodere, potest tamen argumento esse, quam omnes intelligerent diuinae prouidentiae tutelam fuisse Christi praeconi necessariam, vt inter tam feroces populos sic agens, tot inter intolerandas [Note: 101 Meacensis vrbs; quidque ibi Xanerius gesserit.] asperitates, ac certa discrimina perseueraret incolumis. Denique non pretiosis modo cumulatus aerumnis: sed etiam aliquot Christianorum in itinere capta praeda Meacum Februario mense peruenit. Meacum est vrbs amplissima totius Iaponiae caput, et sedes imperij, quae quondam familiarum millibus prope ducentis, vt vulgi ferebat fama, et murorum etiam num ambitus, et amplitudo demonstrat, celebrabatur. Hodie vero quamuis bellorum assiduitate, ac depopulatione vastata millibus amplius centum. Floret discipulorum Collegijs, et Academia percelebri, innumerisque virorum, foeminarumque caenobijs. Huius Xauerius Imperatorem, ac Regem cum ex constituto saepe tentasset adire, vt ab eo diuinae legis promulgandae potestatem, et literas impetraret, omnes aditus interclusos inuenit. Sed cum eius comperisset imperia, atque decreta, quantumuis amplam potestatem faceret, a Regulis, Dynastisque contemni, abiecto regij diplomatis impetrandi consilio, ad explorandos ciuium auimos se conuertit, vt quemadmodum ad Euangelij satus accipiendos essent affecti, atque animati perspiceret. Sed horum etiam aures belli ingruentis expectatione suspensas, clausas, et obstructas offendit. Ita cum in tanto armorum strepitu minime opportunum Euangelicae praedicationi tempus animaduerteret; ne Meaci diutius operam perderet, Amangucium per easdem [Note: 102 Amangucium regressus Regem sibi conciliat: et potestatem im petrat Euangelij praedicandi.] itinerum difficultates, eodemque ferme spatio temporis remigrauit. In reditu ab ea barbarie digressus Dauidicum illum psalmum, cuius est initium. In exitu Israel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro, pie admodum, nec minus apposite decantabat: et ad leniendum irritae profectionis euentum, hoc identidem in reuersione canticum eructabat. Amangucium reuersus nihil habuit antiquius, quam vt eius vrbis Regem pollentem viribus, opibusque, quique rem christianam sua autoritate prouehere satis poterat, conueniret; eumque sibi donis etiam, atque muneribus, quae Meacensi Regi animo destinauerat, Firandique reliquerat, obligaret. Et quoniam experiendo cognorat, plurimum Iapones, communi naturae vitio, externa specie moueri, et ex cultu corporis, ornatuque vestis de vnoquoque existimare, statuit ad eorum sese mores, quoad salua religione liceret, tantisper fingere, et obsoletam vestem cum eleganti, ac splendida commutare. Firandum igitur cum celeritate regressus, ea dona sumpturus, Amangucium splendido cultu, et duobus tribusve Iaponibus, veluti pueris comitatus ad Regem redit. Hac commendatione vestitus, specicque comitatus protinus introductus, ab Indico Praetore literas, Antistiteque Goano, et sibi misse munera Regi reddit. Erat in ijs muneribus Lusitana vestis, et ad horas indicandas elaboratum e rotis horologium, cuius machinatione, atque solertia mire Iapones capiuntur. Hisce Rex donis, ac literis magnopere delectatus, vt aduenae munificentiam quam simillimo muncre remuneraretur, magnum ei auri, argentique pondus obtulit. Quod cum Xauerius actis de more gratijs, constanti animo recusaret, Regemque potius enixe rogaret, vt, si quid gratum aduenae dare Vellet, diuinae sibi legis in sua praedicandae ditione, suis autem popularibus suscipiendae potestatem, edicto faceret: hoc enim nullum ab eo maius, nullum
sibi gratius munus posse concedi, Rex altitudinem animi, continentiamque suspiciens, primum ei Bonziorum inane coenobium ad habitandum tribuit: dein publica per vicos edicta proponit, placere sibi, vt vnius Dei lex, atque religio cunctis sui regni finibus promulgetur, et eam accipere liberum cuique sit: planissimeque vetare ne legis eius impediantur interpretes, aut vlla ratione laedantur. Inde igitur ad Xauerium nouae religionis [Note: 103 Disputationes Xauerii cum Ia ponibus.] cognoscendae studio concursus maximi. Bis in die dicebat ad populum, perorationem excipiebat bene longum de religione certamen. Ita perpetuo aut habendis pro concione sermonibus, aut profligandis curiosorum quaestionibus ad multam noctem distinehatur; vix vt curando corpori spatium esset. Celebrabatur assidue domus eius omnium ordinum, aetatumque, et vtriusque sexus auditoribus; eaque erat saepe vis salutantium, atque frequentia, vt tecto excluderentur: percunctantium vero numerus tantus, siue eorum, qui priuatim nosse per otium, quae publice inaudissent, auebant; siue eorum qui, risus captandi gratia balbutientem hospitem irritabant (non enim deerant, qui de industria disputationem extraherent, et animi causa varijs eum quaestionibus fatigarent) vt respirare vix posset. Quibus ille tamen ita singulis respondebat, vt Deo illucescente non pauci, et quam futiles, vanaeque suorum Numinum religiones essent, et quam vera, ac solida Christireligio, atque doctrina plane perspicerent. Pluribus diebus percunctando, respondendoque consumptis, magnus eorum numerus manus dabat, nec Christi legem dubitabat amplecti, praesertim, qui se tam acres in concertationibus aduersarios Xauerio paulo ante praebuerant. Commendabat apud Iapones Christi legem in eius legis praeconibus ac magistris non modo ipsum naturae lumen, et humanae vitae dux ratio; verum etiam doctrinae comes sanctitas, virtusque perspecta. [Note: 104 Ioannis Fernandij singularis aequitas in perferenda iniuria: vnde p imus Amangucij baptismus.] Docebat in triuio pro concione Ioannes Fernandius comes, sociusque Xauerij, cum praeteriens forte Iapon collectam in ore saliuam concionantis in faciem sordidus excreauit. Qua ille macula, ignominiaque notatus sine vlla animi perturbatione, motuques, ac ne verbo quidem reddito, linteolo ora detersit: eodemque tenore sermonem ab se institutum, eodemque prorsus vultu pertexuit. Id contemplatus ex auditoribus quidam, haud iuiquus rerum aestimator, cogitare apud se coepit, diuinum profecto philosophiae genus illud esse, quod homines ad tantam aequitatem, constantiamque perduceret: dimissaque concione domum ad Fernandium venit: cognitisque probe legibus, institutisque Christianis Amangucianorum omnium primus christianus efficitur. Ab hoc fonte, atque initio ducta est postea tot Iaponum ad Christiana sacra conuersio: vt appareret quanto sint potentiora ad persuadendam virtutem facta, quam dicta; quantasque habeat vires cum moribus, et vita consentiens concionantis oratio. Ergo primum illum alij deinceps subsequuti sunt multi. In his Laurentius Luscus, quem in Societatem Xauerius adlegit, insignis postea concionator, et suis popularibus salutaris. Namque alij alios deinceps ad cultum veri Dei, suis vel exemplis, vel sermonibus perducebant: ijque cum e varijs disciplinis antea fuissent, maximo erant vsui Xauerio ad rem Christianam in Iaponia gerendam, nimirum suis prodendis sectis, ac disciplinis, enunciandisque earum omnibus accurate mysterijs; quae deinde Xauerius conquisitis rationibus, et argumentis euerteret, christianaeque religionis hostes, nominatimque Bonzios suis quodammodo telis, et institutis vrgeret. Quos quidem cum propius ad certamen ventum est, tam apertis argumentationibus reuincebat, vt capti vndique, interclusique qua effugerent, non haberent. Ad haec gaudere, et ouare Neophyti, cum animaduerterent silentium tumidis imponi magistris, et in suscepta fide, ac religione firmari, Ethnici vero magistrorum perspectis erroribus vna cum suis sectis, et ipsi labare, et Christo denique, Xauerioque se dedere. At Bonzij disrumpere sese, et suos grauiter accusare, quod nouam sequuti sectam, desererent patriam: quibus illi respondebant, nimirum Christi legem magis quam suam naturae congruere, cum oppugnatam a Xauerio suam [Note: 105 In sectis Iaponicis nihil de mundi origine, vel animorum.] defendere Magistri ipsi non possent, nec decertantis impetum sustinere. E nouem sectis, quas tum virorum, tum foeminarum supra diximus in Iaponia vigere, nullam Xauerius reperit, quae de mundi, et animorum procreatione quicquam traderet. Omnes enim sectas in eo consentire nullum earum rerum esse principium, Atque adeo nihil de Solis, ac Lunae, nihil de stellarum, globorumque caelestium, nihil de terrae, maris, ceterarumque rerum molitione praecipere. Quarum rerum omuium, et nommatim animorum
opificem, et autorem Deum cum Xauerius induceret, mirabantur quomodo Deus ille non modo Iapones, verum etiam Sinas, vnde ipsi religiones petitas haberent, tot saeculis latuisset. Iapones enim in rebus, quae ad sacrorum cultum, ac religionem, quaeque [Note: 106 Iapones Mortalium sapienussimos putant Sinas.] ad Reipublicae administrationem spectant omnibus, prudentiae, ac sapientiae primas Sinis deferunt. De hoc igitur principio multa ex Xauerio cupide sciscitari. Et quoniam iam saepe dictum est fuisse concertationes cum Bonzijs Iaponumque gentem sagacem, et rationum vimaxime duci, locus postulat, vt praecipuae interrogationum exponantur, additis Xauerij, sociorumque responsis; et quidem his, vt omni lectorum generi consulatur, paulo interdum explicatius, quam extent in veteribus literis, quae ad earum quaestionum peritos scribebantur. Primum igitur cum libenter audirent vnum rerum omnium esse autorem, ac principem; studiose percunctabantur bonus an malus esset. [Note: 107 Vnde malum, cum Deus sit summe bonus.] Cumque esset responsum summe esse bonum, hoc illi non probabant, quod Deus tam bonus, vti dicebatur, Diabolostammalos, et tam capitales hostes humani generis procreasset: ac mentes quoque humanas non potius condidisset propensas ad bonum, quam procliues ad malum. Ea nimirum quaestio, quae in omni aeuo extra diuinam scholam vagantis sapientiae studia fatigauit, Iaponum Amangucianorum torquebat ingenia: vnde nam, cum Deus vsque adeo bonus, ac potius bonitas summa sit, mala, et vitia inopificium eius irrepserint. Cuius explicationem difficultatis docens Xauerius, nusquam nisi in vera Dei philosophia tradi, repetito ab Angelorum procreatione exordio, demonstrabat, naturae, quae capax rationis sit, id maxime consentaneum, ac proprium esse, voluntate libera, atque arbitrio vti. Quae libertas quantum sit bonum coniectari potest ex eo, quod inter mortales seruitus, et vincula, quibus tamen solum corporis, idest eius partis, quae in homine deterior est, potestas minuitur, soluto etiam num animo, ac libero, vbique gentium in malis maximis numerantur. Sapientissimum vero mundi opificem hunc habuisse honorem rebus ab se genitis, vt quemadmodum earum naturae maxime erat conueniens, ita progigneret, ita etiam regeret. Non enim ferre sapientissimam eius bonitatem, vt vel statim, quae condiderit deserat, negligatque, vel quos liberos genuerit, vt eos necessitate coactos ad quae velit, compellat. Quis enim inter homines ille, sit Pater familias, qui filios, quos susceperit, non instituat, ac regat? nec tamen similiter eos, atque iumenta, sed paterne, ac liberaliter. Cum igitur Deus quasdam naturas humana superiores, quippe ab omni concretione corporis abiunctas, ratione, ac voluntate praeditas condidisset, quoque sua clementia oppido instruxisset, vt possent vtrum mallent seu vitium, seu virtutem complecti: ipsarum peruersitate factum, vt ceteris adhaerescentibus summo bono, seque pie procreatori suo subdentibus pars contumaciter rebellarent. Hos esse malos Daemones, qui libertate, quam suae congruentem origini ad beatam sibi aeternitatem quaerendam acceperant, contra suum Dominum, et Parentem abusi, poenis inde meritis torqueantur: hos pertinaciter in suo scelere inhaerentes, odioque in Deum, a quo iustissime cruciantur, iniquissimo ardentes; quoniam contra eum moliri nil possunt, iram, et inuidiam in hominum genus effundere. Sed tamen praesto esse Dei potestatem, coercereque feroces: nec permittere nisi eatenus progredi, quoad vtilitati nostrae, ad exercendam virtutem, magisque animos cum Deo iungendos, expediat. Neque vero admodum in Christiana lege esse terribiles, quin ipsis potius formidandos esse Christianos. Sed neque mirum, si in Iaponia, vbi verum Numen ignoratur, suam tyrannidem (cum vbi eis rite non resistitur, crudelissimi sint) intolerantius exercent. Porro et ipsum hominem natura liberum esse, Deique praesidia (si modo vti velit) ad pugnam atque victoriam habere parata. In certamine, congressuque cum aduersario, in peruincendis difficultatibus elucere animi magnitudinem, exacui, exercerique virtutem, acquiri triumphos. Denique hominum genus ad honestatem natum satis intelligi; quod laudat quisque virtutem, gaudetque honesta quapiam actione perfunctus, atque e contrario angitur, et latere optat in vitijs. Quia omne malum aut timore, aut pudore natura perfudit: et quamuis tutus sit, qui peccat; sua tamen illum conscientia non sinit esse securum. Visa est huiusmodi disputatio Iaponibus valde consentanea rationi: sed rursus argumentari coepere, [Note: 108 Cur aetemae sce leratorum poenae.] Deum bonum esse non posse, qui tenebricosum inferorum carcerem, eundemque sempiternum vexandis impiorum animis aedificasset, nec eorum vnquam misericordia
tangeretur, quos semel aeternis, et acerbissimis cruciatibus addixisset, id scilicet concoquere nullo modo poterant; quippe cum eorum clementissimae disciplinae profiterentur, eos, qui suarum sectarum autores, et principes implorassent, vel e medijs inferorum ignibus emersuros. Hic vero Xauerius pio cum gemitu. Clementia, inquit, quam vestrae praeseferunt leges, crudelitas est, quo in speciem blandior, eo re magis exitiosa. Non clementia ista est, Fratres mei, sed fallacia dira, partim ab auaris hominibus vestras animas nundinantibus, sed maxime ab Satana introducta; vt per impunitatis illecebram in omnem vos licentiam, et omnia scelera prouoluat, et inde in exitium sempiternum. Id enim Daemonibus humani generis teterrimis, et astutissimis hostibus propositum est: id conantur semper, viam aperire peccatis. Qui cum videant, pro ea procliuitate, quae cuique inest ex vitio corruptae naturae, proque blandientium vi cupiditatum praesentium, nullos ad coercendam peccandi libidinem satis fore metus futuros, si redimi aliquando possint, verum timoris eleuant pondus, et pollicitatione veniae fallacis, hominum cupiditates inflammant. Ceterum cum animi sua inter peccata aeternum victuri sint, miramini poenas eis repositas immortales. Nonne quandiu quis peccat, tandiu iuste plectitur. At ijs, quos mors in sceleribus opprimit, si diuturnior vita, atque adeo sempiterna suppeditasset, ita erant affecti, vt nullum essent finem imposituri peccatis. Neque aliter, verum deterius multo sunt affecti, post mortem, ita vt iusta omnino futura poena non sit, nisi aeternum peccatis affixos comitetur aeterna. Humanis legibus certa crimina nece plectuntur: nec earum seueritatem legum quisquam accusat. At cui vita eripitur, bonum humana vi nunquam reparabile, quem tandem finem id habet supplicium: quantum a poena distat aeterna? Agite, nonne grauiore multo dignus piaculo est, si quis Regi optimo, et maximo manus attulerit, quam si mancipio nequam? Ita est. Omnium sententia gentium, quo laedit humilior, quo praestantior persona laeditur, eo est crimen atrocius. Diuini igitur Maiestatem Numinis homuncionibus impie violantibus, praestantissimam, optimam, infinitam, sempiternam, vnde nostra vita manat, vigetque; vnde nostra omnia, vnde haec pulcherrimarum moles rerum, quae excogitari poena par, quamuis sempiterna queat? Fac certum deberi supplicij spatium ei, qui Regem inter mortales eminentissimum per summam iniuriam enecet; haec certe iniuria finita cum sit, exaequari forte poterit certa die supplicij: verum immensam, nullisque comprehensam limitibus Maiestatem violanti, spatium certum praescribi non potest. Quin adeo si capax humana natura esset poenae non solum in aeternum viuacis, sed etiam in sua grauitate immensae, eius esset reus, qui in Dominum Maiestatis impie contumax esse non dubitet. Et tamen ea est Numinis clementia, vt et supra merita recte factis mercedem, [Note: 109 Diuina lex omnium antiquissima, et in humanis mentibus infita.] et citra merita noxijs poenam rependat. Nihil habuere contra haec Iapones, quod afferrent: solum institere quaerentes cur Deus, si bonus vsque adeo erat, ceterarum regionum praeterquam Iaponiae memor ante Xauerij aduentum, non aeque se Iaponibus indicasset, ne maiores sui caelesti luce fraudati summa cum desperatione salutis ad interitum praecipites ruerent. Hic Xauerius diuinam legem omnium antiquissimam esse, et ante leges ab Sinis adscitas, Iapones potuisse perfacile natura duce, bonum a malo secemere: et ea magistra perspicere nefas esse hominem occidere, furari, peierare, et cetera illa, quae diuinis legibus continentur. Argumenti loco esse, quod vti supra ostenderat, sua quemque conscientia morderet, ac stimularet, cum quippiam sceleris in se admisit: nec vnquam sineret, quieta mente consistere. Id adeo experiri in homine agresti licere, qui sme vlla disciplina, vel literis in solitudine aliqua vitam egerit: quem si interroges malum ne sit aliena diripere, iusiurandum violare, necare hominem, et eiusdem generis alia, quae diuina lex vetat, responsurum vtique malum esse; vt etiam ab ijs temperare, salubre: facile vt appareat nequa quam illum esse diuinae legis expertem. Ex quo effici volebat ante latas ab hominibus leges, supremam illam Dei legem, in omnium mortalium animis impressam, et consignatam esse, iustisque eos multari supplicijs, qui diuinam legem naturae insitam violassent, quam si Deo adiuuante, obseruassent et custodissent, caelestis eis oboritura lux esset. Atque adeo plane indignos commiseratione esse. Agnoscerent tamen ipsi singulare in se beneficium Dei: darentque operam, vt tanto impensius saluti suae consulerent, ne in easdem miserias sempiternas inciderent, tanto grauius cruciandi, quanto plus diuini luminis accepissent. Hae rationes
tantum apud eos ponderis habuere, plane vt acquiescerent: nec dubitarent eorum permulti suaue Christi subire iugum: idque accepto baptismo scribit ipse Xauerius, duorum mensium spario subijsse quingentos. Inde alijs ad alia conuersi rogare, quae mundi fabrica, quae figura, qui Solis, Lunae, astrorumque cursus, vnde crinitae stellae, fulmina, imbres existerent, et quae sunt generis eiusdem: Quorum Xauerius originem, causasque cum explicaret, mirifice tenebat aures tum nouarum delectatione rerum, tum doctrinae admiratione suspensas. Quae opinio magnum ei ad serendam in eorum animis religionem aditum patefecit: et quantum dempsit autoritatis, et commodi Bonziorum familijs, tantum addidit rei Christianae; vt affirmarent pro certo Christiani e centum Bonziorum, Bonziarumque coenobijs (tot enim erant id temporis Amangucij) [Note: 110 B. Xauenj multa miracula.] complura ciuium destituta subsidijs paucos intra annos interitura. Tam secundis rei Amangucianae principijs, ne sociorum auxilia deessent, Firando Cosmum Turrianum Xauerius accersijt: et obsecundabat eius conatibus Deus, interdum etiam signis, atque prodigijs, ad confirmandam, illustrandamque legem suam. Proditum est literis, et in eo fama consentit, multos ad Xauerium adductos varijs oppressos, impeditosque morbis, repente ab eo liberos, et expeditos, vel salutari Crucis signo, vel piaculari lustratos aqua fuisse dimissos. Eundemque muto linguam, surdo aures, capto pedibus impedimenta soluisse. Nec minus mirandum illud: cum in conuentu, plurimaque turba eodem tempore multa a multis inter se discrepantia, maximeque disiuncta curiosissime quaererentur, Xauerium ad omnia vno eodemque responso perinde omnibus fecisse satis, ac si vnicuique separatim proprieque respondisset; idque ei non semel, atque herum, sed saepe vsu venisse. Bonzij porro quanquam dolore ardentes furebant in Christianos, et pro concione multa in Deum, multa in Xauerium contumeliose iactabant; vt qui Christianae rei incrementum, suum esse decrementum sentiebant; non deerant [Note: 111 Banduensis Aca demiae disciplina.] tamen ex eorum disciplinis, ac sectis, quibus diuina lex probaretur, praesertim in Banduensi Academia, quae nobilitate, et numero celeberrima est, institutis. Mira enim Dei benignitate factum est, vt ea sic instituat auditores suos (quorum tum erat numerus ad quatuor millia) vt rerum futurarum commentationi se dedant, et quid sibi futurum sit post mortem, quemve habituri sint exitum, et alia generis eiusdem cum suis animis crebro reputent. Quarum commentationum beneficio complures eo demum delabebantur, vt statuerent in suis disciplinis nihil ad animi salutem opis, nihil esse praesidij. Namque oportere vnum rerum omnium esse principium, cuius in suis libris nulla fieret mentio. Si qui vero e suis maioribus cognitionem eius aliquam accepissent, eos profecto, quod nulla forte literarum, aut hominum autoritate confirmare possent, sibi habuisse, posteris occultasse. Quo ex numero Academicus nobilissimus doctrinae laude praecellens, cum ante Xauerij aduentum in animo haberet sese ad Bonzios aggregare, postea comperta superstitionis Iaponicae vanitate, quod huius vniuersitatis opificem, ac molitorem sibi colendum intelligeret, mentem mutauit, vxorem duxit, ac postremo [Note: 112 Ter mille Chri stiani anni spatio Amangucij.] ex B. Xauerij colloquijs, atque praeceptis ad Christum transijt. Eius accessu, quod sapientiae facile primas in sua ciuitate tenebat, plurimumque autoritate valebat, quantum Bonzijs doloris est auctum, tantum gaudij Christianis. Omnino florebat in dies Christus Amangucij, et ad eius cultum, atque baptismum ea quotidie fiebat accessio; vt trium millium summam annuo interuallo confecerint. Et quidem in ijs insulis, ac regionibus, quae ne fama quidem, et auditione, vt in suis Xauerius literis eius rei diligens indagator affirmat, aliquid aliquando cognorant. Iam Neophyti, et qui veritatis lucem repudiatis Iaponicis fabulis acceperunt, adeo firmi, stabilesque in proposito sunt inuenti; vt per varias deinde clades, bellicosque tumultus, suis saepe destituti magistris, atque rectoribus, acceptam Christianae vitae disciplinam annos vigintiquinque religiose coluerint.
[Note: 113 Accitus a Rege Bungi Xauerius ad eum se confert.] Cum haec Xauerius ageret Amangucij afferuntur ab Rege Bungi literae plenae humanitatis, et officij: auere se Lusitanorum sermonibus inflammatum, quorum nauis eo erat appulsa, videre eum, cum eoque colloqui: proinde ne in Bungum grauaretur accedere. Eodemque ferme tempote Odoardus eum Gama classis Lusitanae praefectus ad Bungi portum leucas ferme quadraginta ab Amangucio per literas inuitarat. Itaque Xauerius relictis, Turriano, Fernandioque curae Neophytorum, duobus ipse, tribusve
comitibus e Neophytorum item numero, qui vt Goae instituerentur, ei se adiunxerant, [Note: 114 Excipitur a Lusitanis perhonorifice.] in viam se dat. Ij domi suae nobiles Xauerij iussu vehebantur in equis decoro vestitu, ipse vero pedibussubsequebatur equitantes in obsoleta veste, sacraeque supellectilis sarcina dorso imposira. Leucas a portu Bungensi duas aberat, cum Lusitani aliquot a Gama missi propere cum equis obuiam veniunt. Equum de via fesso statim admouent, et singularem hominis admirati modestiam, se ipsum despicientis, et fatigantis, sarcinae onus extorquent. Sed cum precibus ab eo nullis, vt equum inscenderet, impetrarent, ipsi quoque pedibus, vel reclamantem, quod reliquum erat itineris, comitantur. Vbi cognitum in portu est iam Sanctum Patrem adesse, extemplo Lusitani omnes ingenti cum gaudio, et gratulatione obuiam effusi, crebra cum bombardarum displosione salutant. Bungense regnum ex tribus praecipuis Iaponiae partibus, quas supra descripsimus, in ea est, quae Ximus nominatur. Vrbs regia, vnde nomen regno, Bungum, nomineque alio, Funaium. Rex annis adolescens, consilio, et prudentia praecurrebat aetatem. Qui (cum portus ab vrbe non procul absit) Lusitanorum strepitu excitus insolito, veritus ne cum praedonibus depugnarent, confestim ad Nauarchum mittit sciscitatum quid rei tandem sit: vt, si qua sit imposita succurrendi necessitas, cum celeritate succurrat. At vbi renunciatum est festo illo bombardarum fragore Xauerium honoris ergo exceptum, admirari Rex vehementer, et aegre sibi persuadere pannoso homini, atque mendico (talem enim ei descripserat rumor) tantum honoris ab Lusitanis haberi: Studuerant quippe Bonzij eius apud Regem, ac populum nomen, ne Bungi similiter, vt Amangucij suo nomini officeret, impudentissimis mendacijs, et obtrectationibus obscurare, famamque omnem eius sanctitatis obterere. Sed eorum mox fraudes aspectus ipse Xauerij, in quo sanctimoniae quidam splendor, ac dignitas elucebat, vulgo omnibus patefecit. Rex illum per adolescentem propinquum suum, triginta nobilibus viris, et morum magistro comitatum cum literis non minus reuerenter, quam amice scriptis, in insequentem diem inuitat. Quem vt regius adolescens aspexit nullo vestium nitore conspicuum, oris tamen habitu venerabilem, summoque in honore apud Lusitanos, obstupuit. Redditisque ab Rege literis ad magistrum suum in digressu conuersus, Praestantissimum, inquit, necesse est esse huius gentis Deum, qui Lusitanas naues pauperrimo parere homini velit, tantoque bombardarum strepitu declarari, quanti sit apud superos, pene cunctis inuisa mortalibus, paupertas. Literarum autem quas ab Rege reddidit exemplar hoc est. [Note: 115 Epistola Bungensis Regis ad Xauerium.] Fortunatus tuus ad nos aduentus Deo, quem colis, sit perinde gratus, vt ei grata est laus sanctorum. De tuo ab Amanguccio ad Figen (hoc erat portui nomen) accessu cognoui ex Quansio, quanto cum gaudio testes tibi sint omnes mei. Proinde rogo te etiam atque etiam, si studio, quo te complector, obsequi velis, priusquam lux insequens oriatur, pulses fores domus meae, vbi te expecto: nec importunitatem meam grauate feras, neve meos abhorreas amplexus, quibus ego proiectus ad terram supplico Deo tuo, quem Deum Deorum, et optimum optimorum, quotquot in Caelo degunt, esse profiteor, vt clamoribus doctrinae tuae hominibus aeuo inflatis aperiat, quam ei sit grata ista tua paupertas, ac sanctimonia ne nostrorum coecitas filiorum vanis huius vitae pollicitationibus decipiatur. Ceterum de tua incolumitate nos admone, vt per quietem noctis placidus obdormiscam, quoad me gallorum cantus exsuscitet, deque tuo ad nos itinere, aduentuque [Note: 116 B. Xauerius cum splendido comitatu ad Regem adit: magnoque apparatu ab eo recipitur.] praemoneat. His redditis literis, postero die Gama consilio adhibito, summo omnium consensu decreuit, e re Christiana sore, si prima illa Xauerij cum Ethnico Rege congressio quam splendidissimo apparatu, pompaque celebraretur: quae Bonziorum obtrectationes, calumniasque prosterneret, et insolentissimorum hominum partam fraudibus, atque mendacijs existimationem obtunderet. Extemplo igitur preciosissimis Lusitani pro se quisque vestimentis induti cum Xauerio ad regiam pergunt. Triginta erant numero aureo torque decori, totidem instructi famulis, et pedissequis non ineleganti vestitu. Xauerius quoque ijsdem cogentibus Lusitanis egregie togatus, exoletam mox rediturus ad vestem, carbasinam superinduerat. Sacerdotalis stola e serico villoso viridi ad genua vsque de ceruice pendebat aurea cum appendicula, quali tum sacerdotes vti consueuerant. Hos initio parua nauigia vehebant sericis intenta velis, et praeclaris conspicienda vexillis. Nec deerant tubae, lituique per interualla modulate canentes. Cuius rei nouitas tantos vndique indigenarum concursus ad spectandum
exciuit; vt nisi confertissimam turbam regij satellites summouerent, locum omnem ad exscensum Lusitanis obstrueret. Praesto fuit ad litus Xauerio excipiendo lectica a Rege missa, quam tamen ille gratijs comiter actis, cum remisisset, pedibus perrexit. Prosequebantur ex Iaponica nobilitate complures. Praeibat Nauarchus oeconomi instar virgam praeferens manu: proximi autem iuuenes lectissimi quinque ministrorum speciem gerebant. Vnus serico in inuolucro ad vsum sacerdotis Dei summi Breuiarium, alter crepidas holosericas, tertius e Bengalensi arundine scipionem aureo capulo praefulgentem, galerum alius, denique postremus Dei Matris praeferebat effigiem cum damascenae rubrae vestis integumento. Ceteri deinceps Lusitani quadrato velut agmine sequebantur. Atque hoc splendore, pompaque nouem celeberrimis vrbis vijs ad regiam, incredibili indigenarum frequentia, studioque visendi ventum est. Hic Xauerius praetorianos milites in propylaeo luculenter armatos numero sexcentos offendit: eorumque ducem, atque praefectum nomine Fingendonum pro foribus obuium habuit: dein in spatiosa porticu e regia cohorte complures. Hic quinque illi, quos dixi, iuuenes venerabundi quod quisque ferebat, submisso genu Xauerio reddunt, attonitis admiratione Iaponibus inque suos frementibus Bonzios, qui longe alium sibi, Regique Xauerium, atque oculis cernerent, descripsissent. In aulam deinde ingredienti; plurima nobilitate refertam regius adolescentulus ab sene ductus occurrit, rarae prorsus indolis, vt indicauit oratio; qui beatum virum patrio more salutans, Tuus, inquit, felix ad nos aduentus perinde Regi gratus erit, vt tempestiuus imber segeti sitienti. Ingredere igitur ad nos laetus, bonis iuxta carus, ac malis inuisus. Cui cum Xauerius comiter, et eius salutationi consentanea respondisset, rursusque alia puer adderet supra aetatem de rebus grauissimis disserens, deductus est cum Lusitanis vlteriorem in aulam, vbi procerum liberi expectabant. Hi pro gentis more, statim vt apparuit, exquisitis humanitatis indicijs excepere. Sed ex eo numero duo pro omnibus eloquuti. Tuus, inquiunt, faustus, et fortunatus aduentus sacerdos sancte, tam erit Regi nostro carus, quam mammas praebenti puerperae dulcissimi risus infantis. Haec et alia eiusdem generis cum dixissent, in interiorem Xauerius deductus aulam, vbi Regis frater, qui mox Amangucianum in regnum adscitus est, primis cum proceribus versabatur, omni item verborum honore consalutatur. Illud in ceteris verborum officijs germanus Regis pronuntiauit, beatiorem sibi visum esse Regem peregrini sacerdotis aduentu, quam si cunctis Sinarum thesautis (ij tres et triginta numerabantur) auctus, ditatusque esset. Tum prehensa Patris manu in intimam eum aulam magnifice ornatam, vbi Rex stans venientem praestolabatur, induxit. Procumbentem de more ad genua manu confestim alleuans Rex inhibuit; vicissimque ipse Xauerium ter more patrio, inclinatis ceruicibus veneratur, pari in strato, sedeque collocat. Secundum haec gratulationis officia fratrem, Proceresque respiciens, elata voce Rex, Vtinam, inquit, ex huius caeli, terraeque opifice sciscitari fas nobis esset, cur aut nos in tanta errorum caligine, tantisque tenebris iacere passus sit, aut his, qui vltimo ex orbe venerunt, tantum lucis, sapientiaeque donarit. Constat enim inter omnes, quaecunque ab his dicantur, quantum vis nostris religionibus aduersaria, consentaneis firmari rationibus: vt si rationem ducem sequi velis, nihil omnino [Note: 117 Faciandoni Bonzij contumacia.] habeas, quod opponas: Bonzios vero nostros in explicanda religione, institutisque maiorum miserabiliter haesitare: tam in docendo varios, tam inconstantes videmus. Huic orationi Faciandonus haud ignobilis Bonzius, qui forte aderat, confidenter, libereque respondens. Religionis, inquit, causa non eiusmodi o Rex, de qua ipse doctrinae non satis gnatus statuere queas. Si quid ambiguam mentem torquet, atque solicitat, praesto est, quem consulas. Nae ego non modo scrupulum tibi omnem eximam, verum etiam perficiam, vt id ipsum, de quo ambigis, hoc ipso sole clarius aspicias: liquido vt omnes iudicent, et vera esse, quae Bonzij doceant, et recte apud eos doctrinae pretia collocari. Ergo a Rege iussus homo confidentissimus abstrusa suae religionis enunciare mysteria cum multa de suis fabulis commentitijs, multa de Bonziorum fucata sanctitate incredibili deliratione dixisset, ad extremum iracundia prouectus contra Christianorum disciplinam, et Regem ipsum insolenter exarsit. Quapropter imposito ei per summum dedecus, et ignominiam filentio furibundus, et aestuans e regia se repente proripuit; Regem ipsum, qui talia in Deorum auderet Antistitem execrans, eique subitum
de Caelo ignem, ac pestem imprecans: vt satis magnum ex eo summae Bonziorum sanctimoniae specimen capi posset. Xauerius autem, vbi post multa potestatem abeundi, Regem rite venerans impetrasset, enixe ab eo Rex ipse contendit, vt se ex interuallo reuiseret, et Christianis mysterijs imbueret, simul et appositi cibi particulam sua manu comiter obtulit: quam ille, ne Regis humanitatem aspernari videretur, praesertim quod Iaponicarum mensarum insolentiam excusauerat inuitatus, accepit. Lusitani porro vniuersi, et Nauarchus in primis, qui circumsteterant, in genua paritet procumbentes Regi gratias egerunt, quod tanto honore sacerdotem Dei inuitis Bonzijs, atque furentibus [Note: 118 Rex Xauerij vsu sit melior.] affecisset. Xauerio autem quandiu regia in vrbe substitit (substitit autem sex, et quadraginta dies) antiquissima cura fuit, arcta sibi Regem consuetudine deuincere, eumque prauis Bonziorum moribus, ac doctrinis imbutum contrarijs dedocere praeceptis: detractisque quam plurimis vitijs, in eius pectus Christum inserere. Dum in hanc curam excubat, nemini Bonziorum ad sese aditum patere Rex voluit, vt quem flagitiorum nimius incesserat pudor, quibus Bonziorum se nefarijs hortatibus inquinarat. Sed meliore inuento magistro sua vitia quam plurima exuit: delicias, et amores eiecit, et contra Bonziorum praecepta ad leuandam, fouendamque multorum inopiam animum adiecit: vt iam praeter baptismum ab eo, quod requireres, non multum esset. Castigatis, damnatisque moribus suis, corrigere et alienos instituit. Infinitam peccandi licentiam, impunitatemque coercuit: tetra multa, ac facinorosa, quae Bonziorum inuexerat impudentia, de ciuitate sustulit: infantium caedem, vsitatum apud eas gentes facinus, seueris legibus vindicauit. Ex altera parte Xauerius, Regis cura non intermissa, multas quotidie horas in erudienda multitudine collocabat, et suas quoque Lusitanis impertiebat: vnam ante [Note: 119 Xauerij studium, et fames animarum.] lucem ad eorum animos expiandos, alteram sub noctem ad eos cohortandos, et incendendos. Ita diem totum per summam sui corporis negligentiam distinebatur. Quaerentibusque domesticis, et amicis, quod nimium sero se tecto reciperet, respondebat nihil esse quod sui rationem ducerent, cum instaret hora conuiuij, aut se de die numerarent in viuis: si secus facerent apud se grauiter offensuros: suum cibum animarum esse [Note: L. 31. mor. c. 22.] salutem; et in summis se habere delicijs, si Deo suo, vel vnius Iaponis animam lucrifaret. Esca quippe iustorum, vt Gregorius Pontifex recte dixit, conuersio est peruersorum. Ad hanc pellendam, explendamque famem, vel potius leniendam apponebat ei subinde Dominus Ethnicos: de praecipuis, qui in ipsum crederent, et ei se dicarent. Bonzio primario insigni nobilitate, atque doctrina Xauerij rationibus mutua concertatione deuicto adeo Christus illuxit, vt in medio foro frequentissimo procumbens in genua non dubitarit eum verissimum Deum, Deique filium libera, clarissimaque voce profiteri: sublatisque in caelum manibus, oculisque genis rorantibus ei se totum tradere: Deinde madidis item oculis a circumfusa Iaponum multitudine, omni animi demissione contendere, vt et ipsi sibi cognoscerent, et id ab alijs, quos obuios forsitan haberent, suis peterent verbis; quod toties ea pro veris populo vendicasset, quae tum demum ipse, quam essent falsa, et inania intelligeret. Tam egregia fidei contestatio a Bonzio nobilissimo; eodemque doctissimo in maximo Ethnicorum conuentu edita, quantos in eorum [Note: 120 Bonziorum odia in Xauerium.] animis motus effecerit existimare, me tacente, quiuis potest. Constat suo ore affirmasse Xauerium nullo se negotio, si collibitum esset, quingenta amplius Iaponum capita statim potuisse lustrare. Sed temperandum suis putauit ardoribus, ne quid tentaret auidius, quod incredibili dolore saucios rei Christianae successu Bonzios exulceraret. Iam enim cum Xauerio saepe congressi e certamine victi discesserant, iam absentis famam falsis criminibus, et calumnijs obterere, praesentis autem lacerare conuicijs, ac contumelijs conati erant tum, cum per ludibrium egentissimum illum mortalium omnium, canem putidum, voratorem humanorum cadauerum appellabant. Iam caelestes iras frustra populo denunciarant, si relictis patrijs religionibus susciperet nouam: denique cum suam in animis ciuium autoritatem exoleuisse iam cernerent, tentatisque rebus omnibus nihil se contra Xauerium, Christianosque proficere, vltima experiri decreuerant, nimirum vt eum, Lusitanosque tumultum ex composito excitatum, de medio tollerent. Quae cum Lusitanos, Xaueriumque non fallerent: quanquam is in maximis Dei beneficijs id, quod hostes minitabantur, enumerabat; tamen non committendum putauit, vt incaute, imprudenterque praecipites ad iram animos incitaret. Quorum minas, atque
[Note: 121 Fucarandoni no bilissimi Bonzij cum B. Xauerio disputatio.] terrores cum Regis tecti praesidio Lusitani contemnerent, alio videlicet suos impetus conuerterunt. Bonzius erat aetate prouectus nomine Fucarandonus, doctrinae praestantia inter suos vnus excellens, qui celeberrima in Academia reconditas Iaponum literas annos triginta docuerat. Is tum Bonziorum coenobio praeerat ab eo loco passuum millia quadraginta. Hunc Bonzij ad delendam superioris congressus maculam confestim euocant; exploratam sibi victoriam, et domi quodammodo conditam de peregrino sacerdote polliciti. Cum is Bungum celeriter aduolasset, homo inflatus opinione sui, audacter in regiam venit sex, septemue Bonzijs doctissimis comitatus, vt per salutationis officium Xauerium ad certamen eliceret. Contulerat eo se commodum cum, Lusitanis Xauerius, vt Amangucium remigrandi commeatum, et veniam ab Rege postularet. Rex vt Bonziorum consilia sensit, rem esse existimans aleae plenam, atque periculi: quippe qui Xauerio quamuis satis confideret, verebatur, ne doctorum multitudo suis vel clamoribus, vel contentionibus veritatem obrueret, principio coepit haerere: postea tamen eodem hortante Xauerio, pro quo veritas stabat, et loquebatur, ea cura liberatus, columen illud Bonziorum introduci iussit, et ad colloquium admitti. Qui facta a Rege potestate cum Xauerio certamen ingressus deliramenta loqui coepit, et eaobijcere, ac perconctari barbara quadam arrogantia elatus, quae si mandentur Historiae, risum lector hoc loco vix teneat. Summa tendebat ad Pythagorica somnia. Iam pridem ante mille, et quingentos annos Xauerium sibi ipsa in Iaponia cognitum mercatorem mercatori, et ab eo se emisse sericam vestem, qua reuendenda vberem quaestum fecerit tum irridere Xauerium, quod talia non recordaretur, et deliramenta alia. Quid enim homine consilij, ac mentis compote, aut literata altercatione dignum afferat, qui huius vniuersitatis parentem, ac Dominum non agnoscat? qui dominatu rationis excusso, coeco cupiditatum impetu rapiatur, qui denique vitiorum probra pro virtutibus colat, et nefandorum scelerum turpitudinem, dedecusque non sentiat? Tales sunt fere Bonzij, et eorum, de quo agimus, signifer, ac dux Fucarandonus: vt iam non ambigas vter de duobus aestuarit in eo certamine magis, Bonzius ne pro mendacio, an dimicans pro veritate Xauerius. Procliue quippe est pro veritate pugnare, quae pro se mittit voces, nec cuiusquam desiderat patrocinium. Et quidem minimo Xauerius negotio, et ea, quae Bonzius obijciehat elusit secundissimis Regis, ac Procerum acclamationibus; et ea ipse obiecit elato, quibus se expedire sine furore, et rabido clamore non posset. Cuius peruicaciam, atque proteruiam, insanissimasque vociferationes Rex, ac Proceres stomachati pariter vniuersi exclamant, si bellandi causa eo se contulisset, facesset et Amangucium, vbi tum armis cuncta perstreperent: ibi belli copiam, quam Vellet inuenturum: sin autem disputandi gratia venisset, rabiem eijceret, poneret itacundiam, et peregrini sacerdotis aemularetur in dissetendo modestiam. Quae cum homo impotentissimus audire non posset, exarsit acrius, et Regi, Proceribusque petulantissime maledixit, vt exturbandus illico e regia fuerit, insigni Bonziorum dedecore, atque dolore: quo efferati, et in rabiem versi, Fanorum valuas tota vrbe praecludunt, populumque, ac Proceres sacris prohibent: iamque ad seditionem plebis deducta res erat, cum gliscentem Bonzionum furorem, populique morum callida Rex dissimulatione [Note: 122 Xauerij magnitudo animi.] sedauit. Inter haec Lusitani Bonziorum iras, tumultumque multitudinis veriti, in portum propere se receperant, autoresque Xauerio fuerant, vt ipse quoque tempori cederet: neque vitam suam in periculum audacius, temereque proueheret. Cum ille prorsus abnueret de Catechumenorum magis, quam de sua salute solicitus, Praefectum ipsum hortantur Odoardum, in vrbem redeat, indeque Xauerium abstrahat, priusquam ei a Bonzijs periculum procreetur. At ille ad omnia pericula subeunda paratus, mortisque oppetendae pro Christo sitientissimus, nullis neque precibus, neque rationibus adduci potuit, vt procellam temporis euitaret. Quam enim perniciem ijs accidere posse maiorem, quos in Domino genuisset, quam vt a suo deserti, ac destituti parente, Bonziorum irae, furorique obijcerentur? Quid porro Bonzijs ipsis optabilius, quam vt qui eorum argumentis, ac rationibus non cessisset, is eorum minis, terroribusque concederet? partamque de ipsis victoriam ad extremum turpi fuga foedaret? Proinde cum lacrymis rogare Praesectum, reuerteretur ad socios eius reditum praestolantes. Quae cum Praefectus Lusitanis eodem animi sensu, vti acceperat, renunciasset: et simul addidisset fixum sibi, et statutum esse in vrbem redire, vt vel Xauerium, si qua posset ope, protegeret,
vel cum eo mortem panter occumberet; Lusitani egregia eius collaudata fide, certatim et ipsi in tam gloriosi periculi Societatem sese offerunt, obuersaque prora (nam prouectam in altum habebant in anchoris nauim) portum repetunt. Expectantes quorsum tandem eruptura res esset. Is nuncius vt Xauerium, et catechumenos recreauit, ita [Note: 123 Instauratur disputatio cum Fucarandono.] Bonzios debilitauit, ac fregit, genus hominum tale, cui si os ostenderis, experiaris ignauum, si terga verteris, animosum. Instant a Rege tamen, vt ad intermissam disputationis pugnam, contentionemque redeatut. Idque a Rege certis conditionibus est concessum. Primum vt sedatis animis, vocibusque tota res gereretur. Deinde vt ad ea finienda, ac diiudicanda, quae in controuersiam vocarentur, darentur arbitri: quorum etiam esset disputantium argumentationes, si quando delirarent, ad rectae rationis normam, regulamque dirigere: tum vt post disputationem de vnoquoque religionis capite eorum staretur arbitrio, et ceterorum auditorum: quodque plures iudicassent, id ratum, ac fixum esset, denique vt Bonzij nemini essent impedimento, si quis vi rationum, ac momentis inductus Christiana sacra susciperet. His conditionibus dicuntur Bonzij aegre cessisse, quod essent laici homines de re sacra iudicaturi: nec dubium est, quin Xauerius quoque, indignissimum existimarit arbitros de luce assumi caecos, ac de religione Ethnicos, eosque solos, quorum causa agebatur: tamen et Regi sciens summe probari Christianas res, et quia salua religionis diuinae existimatione declinari nequibant, veritatis vi, causaeque bonitate, atque inprimis Dei ope confidens, magno animo suscepit. His igitur propositis conditionibus postridie Fucarandonus tribus Bonziorum millibus stipatus, atque succinctus, quasi proficisceretur ad bellum, in Regiam animosus ingreditur. Sed exea turba Rex per speciem euitandi tumultus, consulendique Bonziorum dignitati, quatuor duntaxat admisit. Negabat enim Bonzijs satis decorum fore, aut satis amplum ad famam, si dici posset tria ipsorum millia, cum vno peregrino suscepisse certamen. Lusitani ad hanc noui certaminis formam in vrbem reuecti luculentiore adhuc, quam antea, comparuere vestitu, vt eorum inusitatus splendor, et singularis erga Dei famulum veneratio Bonziorum acies, sensusque perstringeret. Simul in consessum ventum est, Rex ex Fucarandono quaesiuit, quid tandem causae afferret, cur non censeret allatam ex alio orbe religionem, rationi tam consentaneam in vrbe regia peruulgandam. Cui ille probro iam mitior factus, leniter, etquiete respondit; quod nihil magis auitis religionibus, et institutis, nihil tam reipublicae, Bonziaeque nationi, quae Deos pura, et incorrupta mente coleret, aduersaretur, quam noua Numina, nouas religiones inducere. Eius rei grauissima Iaponiae Regum extare iudicia, et locupletissima testimonia, vt nefas esset eos aliunde salutem petere, quam vnde Patres eorum, maioresque infinitis prope saeculorum aetatibus hausissent. Ad ea iussus respondere Xauerius postulauit a Rege, vt Fucarandonum si videretur, ea nominatim iuberet exponere, quae vel ipse, vel cereri Bonzij in christianis doctrinis, atque dogmatibus improbarent, [Note: 124 Non potest esse nisi vnus Deus.] vt respondendi ad singula copia fieret, et hoc manifestius demonstrari veritas posset, quo distinctius tractaretur. Cum Rex annuisset, nec Bonzius abnuisset, is quaerere de Xauerio coepit, cur ipse Iaponum Dijs, quos ipsis tanquam per manus traditos reliquisset antiquitas, obtrectaret. Et ille, quia, inquit, tam insigne nomen in eum duntaxat conuenit, qui natura aeternus, et immortalis est, quique fabricatus est omnia, et suo nutu regit omnia. Nam Xacam, Amidam, et alios, quibus vos Deorum vocabulum consecrastis, et quos vestrae literae, ac monumenta docent homines fuisse mortales, hos Deos numerare qui decet? Namque hic tantus ornatus mundi, tanta varietas, pulchritudoque rerum caelestium, atque terrestrium, tam illustris siderum ordo, atque descriptio, quae in omne tempus conseruant progressus, atque regressus admirabili, incredibilique constantia; aequabilitas motus caeli, solis, lunaeque circuitus conficientium vicissitudines anniuersarias cum summa salute, et conseruatione rerum omnium, in quibus nulla temeritas, nec vanitas, nec erratio; contraque omnis ordo, veritas, et ratio apparet: tanta etiam vis et magnitudo maris atque terrarum, tanta florum, herbarum, arborum, frugumque foecunditas, quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur; haec, inquam; et innumerabilia ex eodem genere, quae magnis vocibus Dei gloriam enarrant, nonne satis indicant architectum tanti operis, tantique muneris ipsum esse verum, aeternumque Deum: cui propter excellentem, praestantemque naturam omnis ab omnibus adhibendus
sit cultus, ac veneratio? Nec vero id nomen cadere vllo modo in multitudinem potest. Sed quemadmodum vna in domo vnus est Paterfamilias, vnus in regno Rex: ita in hac quasi magna domo, magnoque mundi regno vnum necesse est Parentem, vnum Principem esse. Quippe diuinitatis Maiestas eiusmodi est, quae non nisi in eam naturam iure conueniat, quae ex se, ac per se sit, rerum fons omnium, et origo, nullo ipsa ortu, nullo occasu, summam bonorum omnium perfectionem complexa, cui nihil addi queat, qua nihil praestantius, nihil ditius, nihil potentius, nihil in vlla laude possit excogitari perfectius. Quae perfectio nisi vnica cogitari non potest: quia si cogites plures, poterit earum vnaquaeque additis aliarum bonis augeri: atque adeo omnes erunt finitae, omnes indigae, nulla Deus. Qui locus a Xauerio tractatus vberius, fidem nimirum auditoribus fecit, et eos plausus excitauit, vt omnium iudicio primae litis contentione dirempta, pergendum porro videretur ad alia. Ergo aliam Bonzius ponere quaestionem iussus, quaerere de Xauerio coepit, cur Bonziorum chirographa, quibus pecunia mortuis permutaretur in caelo, vitio verteret: praesertim cum illorum beneficio vita [Note: 125 Chirographa, quibus Bonzij pecuniae acceptae promittunt post mortem larga premia, cur damnanda.] functi apud superos repente diuites, et abundantes existerent. Bonzij enim, quemadmodum supra demonstrauimus, vt argento suos ciues emungant, pro concione pronunciant, qui pecuniam Bonzijs in vita dederint, eos deinde post mortem decuplo cum foenore eam exigere: ijsque suo Bonzij chirographo cauent, quod illi diligenter asseruant, et vt secum efferatur, cum hinc abierint, curant. Quas Xauerius Bonzianae auaritiae artes, superiori capiti, quo vnicum esse verum, ac summum Deum docuerat, orationem attexens: nec nisi ab eo expectanda esse post mortem praemia demonstrans: et quidem pietatis verae cultoribus argento, auroque longe superiores repositas in caelo diuitias, haud magno negotio dissoluebat. Sed ea re plane euidenter, quod iniquissimum esse Deum concluderetur, si acceptam ab hominibus pecuniam, potius, quam eorum facta remuneraretur. Ergo ne si pecuniam des Bonzio, et auferas innocenti, mercedem a Deo decuplam capies? Si ciues, si exteros spolies, et vndecumque rapias, dummodo Bonzium locupletes, tibi non solum impune apud Deum, sed etiam quaestuosum erit? Summa est iniuria Maiestatis illius iustissimae, et optima? existimare tum tibi propitiam sore, cum praedam iniquam eris cum ea partitus, et in Societatem latrocinij vocaris. Tum vero Deus sit peior hominibus pessimis. Namque homines iudices, si pecunia corrupti inique iudicent, digni poena, et infames habentur: at Deus non solum pecunia deprauatur ista Bonziorum opinione, sed etiam decupla mercede corruptelam suam mercatur. Quid igitur pauper quantumuis bonus, piusque sit ista sententia caelo exeluditur. Rapiat igitur; latrocinetur, vnde vnde faciat rem, vt rapinarum ex affluentia superest, vnde Xacae, Amidaeque gratiam emat; eoque praemium luculentius ferat, quo grauiore debuit poena mactari. Quid vero tum certi, quid fidei, quid iuris inter homines reliqui fiet? quomodo stabit humana Societas, si impijs, et consceleratis (modo a Bonzijs chirographum emant) non solum impunitas proposita est, sed etiam felicitas? Audite igitur quid Christiana religio, quae sincera est, quae verum Deum pure, integre, incorrupteque colit, quam Christus Dei filius deuocauit e caelo, ac miraculis maximis confirmauit; audite quid doceat. Aditum ad aeternitatem non pauperibus, non foeminis, nonnulli hominum generi interclusum esse, qui pie, conuenienterque disciplinae viuant. Quippe cum Deus caeli, terraeque dominator foeminas iuxta, ac mares, pauperes aeque, ac diuites procrearit, omnes amplectitur, omnes sine discrimine saluos, ac beatos vult, modo vitam cum virtute, ac pietate degant, fidem colant, communem Societatem tueantut, praesto sint inopiae miserorum, abstineant dolis, ac fraudibus: denique in religione vera, recte factis insistant. Itaque non in pecunia, qua vel Reges ditissimi subita rerum commutatione possunt carere, sed in voluntate cuiusque, ac potestate, ipsomet benigne, vt facit, iuuante Numine, situm est, aeternas sibi quaerere opes, et nunquam perituram felicitatem. Huic quoque disputationi vehementer a Rege, ceterisque arbitris assensum est, ingenti Bonziorum pudore, nec animi cruciatu minore, quod Regis, procerumque iudicio victi, explosique discederent. Alij deinceps Bonzij doctrinae, et eloquentiae laude celebres, ne debellati viderentur, Xauerium agentem ad populum, redintegrato quodammodo bello, multis,
ac varijs interrogationibus fatigarunt. Tenuit ea pugna quinque amplius dies, nec Rex vnquam abfuit: seu vt fructum e quotidiana illa disputatione capesseret, seu vt receptum in suam fidem hospitem suo patrocinio, atque autoritate defenderet. Is vociferantes Bonzios, et cateruatim in eum irruentes inhibuit, clara voce contestans, si quis congruentem rectae rationi religionem explorare vellet, eum non oportere similiter, vt illos a ratione discedere. Surgensque e vestigio Xauerium manu prehensum honorificentissimo Dynastarum comitatu ad eius deduxit hospitium. Qui honos Xauerio habitus nouum Bonzij nominis probrum, nouus sibilus fuit. Disrumpebantur inuidia, et Deos suos magnis vocibus inclamabant, vt vim coruscam fulminis in Regem iacerent, eumque momento consumerent, qui patriam auitamque religionem tot Regum autoritate firmatam, peregrina secta posteriorem duceret: et Bonzij nominis autoritatem prae vili, atque ignobili homuncione contemneret.
[Note: 126 Res gestae a Cosmo Turriano, et Io. Fernandio Amangucij.] Dum hos Xauerius triumphos de Bonzijs Bungensibus victor ageret, de ijsdem socij eius crebas Amangucij victorias referebant. Nam protinus vt videre Amanguciani abijsse Xauerium, rati Cosmum Turrianum, Ioannemque Fernandium, tanquam patrono, ac magistro spoliatos facile opprimi posse, magno numero confluunt: domum complent, totosque dies inopes peregrinos quasi obsessos habent, alijsque super alias [Note: 127 Adest singulare Dei auxilium Turrian ac Fernandio disputan tibus.] quaestionibus assidue vexant. Adfuit Christi lux disputatoribus suis, Cosmoque quamuis non ita docto, rationes suggerente, ac Fernaodio, qui iam linguam gentis probe tenebat, eloquente, omnibus abunde factum est satis, cum tamen quaestionum quaedam essent eiusmodi, quas ne Sanctus quidem Thomas, aut Scotus ingenij sui, ac literarum magnitudine (vt loquitur Cosmus) posse viderentur ita dissoluere, vt Genti doctrina fidei destitutae probarentur. Ex quo, inquit, plane apparuit, nequaquam esse nos, qui loquimur. Explicabant igitur religionis Christianae dogmata, oppugnabant impias fabulas, anilesque superstitiones, conuincebant insanos errores, exagitabant disputando fraudes, et intoleranda flagitia: cuius pugnae genus, cum diu ferre mendacissima Bonziorum natio non posset, non argumentis, ac ratione, sed dolo, atque fallacijs sibi [Note: 128 Fallaciae Bonziorum.] repugnandum peregrinis doctoribus existimauit. Itaque ad opprimendam eorum autoritatem, abrogandamque doctrinae fidem tale commentum excogitant. Protinus in vulgus iactant, Deorum simulacra locuta, et ex ijs Diabolum pronuntiasse, duos illos nouae sectae doctores suos fuisse discipulos, nimirum ad euertendas religiones auitas, et instituta summissos: proinde cohortari omnes, vt si regnum, ac Regem incolumes vellent, infensissimos Deorum hostes, et tartareae scholae discipulos enecarent. Id quo probabilius facerent, nouum mendacium affingunt, fulmen se vidisse de caelo supra regiae cecidisse fastigium, quo suam Dij significarent iram, Regique celerem denuntiarent exitum, nisi nouae sectae, et eius interpretibus, atque internuntijs fauere desisteret. Commodum Satanas mendacij parens, et architectusqui nimirum totam fallaciae seriem praestruxerat, vt ea commenta firmaret, et rata faceret, potentissimum totius regni Dynastam in suum Regem incitarat. Qui cum vrbem ex improuiso magna manu, ciuibus [Note: 129 Amangucianus Rex manus sibi affert, vrbs vastatur.] nec opinantibus, aut suspicantibus occupasset Regem ipsum exegit, in easque compulit, et coniecit angustias; vt cum popularis sui vim effugere, manusque non posset, ne in eius potestatem veniret, filio, quem secum duxerat interfecto, in sua, quoque viscera ferrum strinxerit: admonitis ante domesticis, vt et filij cadauer, et suum, ne vel mortui in Tyranni manus inciderent, cremarentur. Tenuit vrbis vastitas, depopulatioque dies octo, magna corporum strage, igne, ferroque gliscente. Tum vero Fatidici Bonzij suis in flati praedictis apud populum, et nostros intolerantissime gloriari, et subitam illam rerum conuersionem, clademque communem, Deorum interpretari supplicium, quo Iapones monitos vellent nouam vti sectam cum suis autoribus ex vniuersi regni finibus exturbarent. Plebs etiam omnis, quae plerumque res euentis, non ratione, iudicioque ponderat, maxime perturbari, tot immemor cladium, quas ante Christianorum aduentum ea ciuitas pertulisset: nec satis animaduertens quam [Note: 130 Vetus calumnia Christianae legis per eam afferri calamitates.] crebae id temporis in reliqua Iaponia, vbi nondum Christianus aliquis apparuerat, conuersiones, rerumque mutationes existerent. Verum enimuero antiquissimum Satanae inuentum est, vt ad infamandam Christi legem, ab eoque mortalium animos auertendos, vulgo existiment homines, omnis publicae cladis, omni popularis incommodi causam
esse Christianos. Si Tyberis ascendit in moenia, Tertullianus inquit, si Nilus non ascendit [Note: In Apol. c. 39.] in atua, si caelum stetit, si terra mouit, si fames, si lues, statim Christianos ad leonem. Et tamen ante Christi aduentum magnis cladibus vrbem, et orbem vir doctissimus coesa commemorat, et tum accidisse leuiores, cum a Deo Christianos terrarum, orbis accepit. Quem etiam locum, vt omittam Martyrem Cyprianum, in ijs libris, [Note: 131 Cyp. ad Demetrianum.] quos de Dei Ciuitate conscripsit fuse persequitur Augustinus, cum quosdam confutat imperitos, qui affirmare nitebantur in vulgus, clades, quibus per certa locorum, ac temporum interualla necesse est affligi genus humanum a Dijs inuehi Christiani nominis causa, quod contra Deos suos ingenti fama, et praeclarissima celebritate longe, lateque [Note: Ang. l. 2. de Ciu. c. 39.] manaret. Recolant ergo nobiscum, inquit, antequam Christi nomen, ea cui inuident, gloria populis innotesceret, quibus calamitatibus res Romanae multipliciter, varieque contritae sunt; et in his defendant si possunt, Deos suos, si propterea colantur, ne ista mala patiantur cultores sui, quorum si quid nunc passi fuerint, nobis imputandum esse [Note: 132 Cosmus, et Io. ex magnis seruantur periculis.] contendunt. Eadem igitur, edocti a Satana Bonzij, vt in duos illos Xauerij socios populum inflammarent, Christique disciplinam in inuidiam vocarent, multitudinis auribus inculcabant. Sed Dei prouidentia, quae maxime in opportunitatibus est adiutrix, in tantis periculis suos famulos non deseruit. Namque opulentissimi Dynastae Naetondoni coniugem excitauit, vt in suam fidem, atque tutelam turbulentissima illa tempestate Cosmum, Ioannemque reciperet: et in Coenobio primum, quod suis sumptibus Bonzijs [Note: 133 Creatur Rex Amangucij Regis Bungesis frater.] extruxerat, et alebat, deinde in posticis suarum aedium partibus occultaret. Hic eorum salutem ac vitam, fideli adhibita ministrorum custodia tandiu texit, quoad se datis tam feris fluctibus, exaturatisque Regis interitu inimicorum odijs, Rex nouus eligitur. Ad Regis Bungensis fratrem (de quo supra meminimus) Procerum consensu per legatos delatum est imperium. Xauerius, vt eum Amangucij Neophytis, socijsque suis conciliaret, precibus a Bungensi Rege contendit, vt eos tutelae, fideique fraternae commendatos vellet. Fecit Rex, quod rogabatur, impense: et vt verbis pondus adderet, facere aggressus est ipse sua in vrbe, quod Fratri suaserat. Nam et defendendos singulari fide Neophytos, fouendosque suscepit, et certum Funaij domicilium Societatis Patribus destinauit. Ergo Rex Regi, et Frater fratri benigne omnia, prolixeque pollicitus, [Note: 134 Xauerius staruit redire in Indiam multis de causis.] summa deinde fide promissum suum exoluit. His rebus ita compositis, domitisque disputatione iam Bonzijs, reliquum Xauerio fuit, vt quod iam dudum agitabat reditum in Indiam maturaret. Maturandi ea causa fuit, quod apud nobilitatem, et proceres Iaponios, quorum in vtramque partem plurimum valet autoritas, nihil omnino proficeret: siue quia propositum ante oculos ipsius Bungi Regis habebant exemplum, qui cum tantum vna ex parte Christianis rebus faueret, ex altera vero domestica retineret sacra, suo damnare iudicio eos, qui peregrina susciperent, videbatur: siue quia Bonzij Christianis institutis infensi, vt ab eis suos quoque ciues auerterent Sinarum autoritatem, quam apud Iapones maximi ponderis fuisse docuimus, obtrudebant: illud identidem vulgo iactantes: si vera esset religio, quam Christiani colerent, vtique futurum fuisse, vt eam Sinae tanta praediti sapientia susciperent. Quocirca ad eos protinus excurrendum sibi esse Xauerius censuit: vt expugnata superstitione Sinarum, ea deinde facilius illato Euangelio Iapones liberaret. Ad haec magnus ille animus nequaquam tot ante exhaustis saturatus aerumnis, vel regionibus Christo apertis contentus ad labores et pericula [Note: 135 Xauerij sapientia in regionibus semper nouis Euangelio aperiendis, et Socie tate in ijs constituenda.] noua, nouasque tentandas prouincias ferebatur. Hoc enim fuit sapientissimum Xauerij institutum; vt certo loco se non contineret: sed alijs, atque alijs regionibus aditis, ijsque sociorum tanquam praesidio imposito, ipse vlterius sanctae Crucis signa proueheret. Ita cum primum in Indiam venit ipsa in vrbe Goa rem Christianam aggressus, statuto ibi omnium sociorum seminario, primam in Commorinum expeditionem suscepit: ibique Societate relicta, Malacam, et in Molucas tetendit, ac socios vtroque induxit: postremo in Iaponiam cum penetrasset, et felicia rei Christianae fundamenta iecisset, relictis ibi quoque, opus qui promouerent, simul praesidijs, quae iam statuerat muniendis imminebat, simul statuendis nouis. Ita factum est, vt socios nullum fere Xauerius in locum dimiserit, quem non ipse ante lustrasset, magno cum publico, tum domestico bono: cum et primordiorum ipse difficultates peruinceret, morumque gentium, ac locorum peritus, totum tam vastae prouinciae statum ordinare aptius, ac regere posset. Denique
etiam domestica sociorum sibi tradita ab Ignatio cura reuocabat tantisper in Indiam: quia nec omnino in tanta Ethnicorum iuuandorum sedulitate erat posthabenda carissimorum institutio fratrum. Nec alioqui propagatio Euangelij cursum tenere prosperum poterat, nisi propagatores ipsi solidarum virtutum stadium sine defatigatione decurrerent. Haec igitur voluens animo, meditansque Xauerius Cosmo Turriano, quem cum Ioanne Fernandio Amangucij relinquebat, Iaponicis rebus, socijsque etiam venturis [Note: 136 Discedit e Iaponia cum Mattheo, et Bernardo Iaponijs, quos ad specimen Romam mitteret.] iusso praeesse, ex Iaponia se, quanquam inuitus auellit. Discedenti comitem e suis familiaribus Rex Bungensis cum literis, ac donis ad Indiae Praetorem dedit. Ipse vero duos secum e Neophytis egregie cordatos, Matthaeum, et Bernardum, quos ad vrbem vsque Romam Iaponicae specimen indolis destinaret, assumpsit. Digressum eius multis Rex ipse prosequutus est lacrymis, simul illud Lusitanis, qui eum comitabantut affirmans, talem se illis comitem inuidere, quo carere ipse sine dolore non posset. Cui Xauerius actis impense gratijs de tantae humanitatis indicijs, celerem spem reditus, si vita suppeteret, cum saluberrimis monitis dedit; praecipue, vt meminisset se esse mortalem; et saepe secum animo reputaret, quot, et quanta mortem eius essent subsequutura piacula, nisi ea dum viueret, expiaret: simul et in animum illud induceret, qui Christum non agnosceret, nec veri Dei cultum amplecteretur, eum sine controuersia funditus periturum, aeternisque apud inferos cruciatibus tortum iri. Qui vero diuina accepta luce, ex ea mores, vitamque componeret, aeternam ei in caelo beatitudinem a Deo paratam. Quae cum Rex audisset, Iacrymis temperare non potuit. Adeo in eius animo sancti viri insedit oratio. Bonum videlicet eum natura genuerat, et quanquam religionem, quam tantopere probabat, amplecti diu nimis ille quidem seditionis metu cunctatus est; tamen ex quo Lusitanorum in amicitiam venit, et Christianae religionis causam, partesque suscepit, in fide, officioque colendo sui similis semper fuit. Is ceteris e Societate qui in Iaponiam postea sunt missi, proprium in suo regno domicilium, vti destinauerat, assignauit. Is eis ad Regum finitimorum gratiam, et amicitiam literis, ac nuncijs aditum munijt. Is in maxima temporum varietate, grauissimisque bellorum ac seditionum procellis, eorum incolumitati praecipua quadam solicitudine, curaque consuluit. Denique eo fauente mirum in modum amplificata, et propagata Christiana res est. Quibus ille officijs, ac benefactis diuina iuuante gratia, certissimam sibi viam ad animi salutem munijt, misericordiam extorsit: sexto et vigesimo anno ab Xauerij e vita discessu sacro tandem renatus est fonte: deque tanti Patris nomine Franciscus est appellatus. Hic est eorum princeps Regum, ac Dynastarum, ex quibus anno millesimo quingentesimo octuagesimo quinto Legati ad Gregorium decimum tertium Pontificem Maximum venerationis, et obsequij nomine peruenerunt. Ij numero quatuor indole, et stirpe clari adolescentes in Europam toto triennio ancipiti nauigatione deuecti, quam iucundo populorum spectaculo, quanto hominum concursu, admiratione, fauore, quantis et Philippi Regis, et aliorum Principum studijs Hispaniam, Italiamque peragrarint, et ab alijs mandatum est literis: et nostri, Deo adiuuante, suo loco tradent annales. Biennio igitur Xauerius in Iaponia exacto, soluit Nouembri mense prospero statu. Sed die septimo coorta tempestas nauim in ignota nautis loca vi aestus abreptam, coecisque [Note: 137 Xauerius in maxima tempesta te suecurrit onerariae, qua vehebatur, et amissam scapham diuinitus recipit.] in fluctibus errabundam summo cum naufragij periculo transuersam egit. Totos quinque dies, intendentibus sese nubibus caeli horror, perpetuaeque pene tenebrae vix vsquam intermicante sidere, tenuerunt. In tanta aetheris perturbatione, salique tam aperto terum omnium discrimine, sedula Xauerij caritas nullo loco desiderata est, seu nautis diurno, nocturnoque labore iuuandis, seu tranquillandis animis pauore perculsis. Mox cum saeuire coepisset ventus, tumidioresque iam fluctus tolleret, nautae ne grauior aliqua procellae vis scapham ex oculis repente surriperet, validis eam rudentibus ad onerariam deligant: sed validior nimirum procella fuit, quam retinacula, quibus mox abruptis scapham et in ea praeter alios facile quindecim, duos e nautico ministerio Mahometanos ex omnium conspectu momento sustulit. Cumque illuc Nauarchus onerariae cursum, quo illam ferri senserat, direxisset; pelago inhorescente, et efferuescente turbinibus, incursantium vndarum impetus Onerariam ipsam prope demersit. Supplicabat tum Deo Xauerius in Nauarchi cubiculo, cum nautarum, vectorumque exaudito clamore Deiparam inuocantium, festinus accurrit: et ijs praesentibus Christi nomen inclamans, praesens periculum
deprecatur. Vix precem absoluerat, cum nauis iam pene demersa vndis superatis emersit. Hoc perfunctos periculo, scaphae adhuc discrimen angebat. Nam et subsidium necessarium inter maritimos casus desideraturi erant, si illa periret: et vt in ea quisque propinquos, ac necessarios habebat, ita certatim eorum casum, ac vicem miserans deplorabat. Quos Xauerius collacrymantes intuitus, bono animo esse iussit, omni [Note: 138 Pradictiones Xauerij.] asseueratione confirmans filiam redituram ad matrem, scapham ad onerariam. Postridie eius diei prima luce nauiculario speculari de malo iubet, num scapha compareat. Cui senior, experiensque nauicularius illudens, tum demum, inquit, amissa scapha recipietur, cum amittetur altera. Atqui ego non diffido, Xauerius inquit, eam benignitate Dei, Deiparaeque Malacensis praesidio propediem incolumem affuturam. Nihil difficile Deo, vbi fides in promptu est. Verum vbi renunciatum est, eam de malo omnino non conspici; Xauerius regressus ad preces bonam diei partem ante Deum lacrymabundus extraxit. Exin laetus ab oratione digressus, eadem ille rursus canit, et sine haesitatione confirmat scapham propediem affore. Erant enim eius praecordia diuinae fiduciae plena: quae plerumque ex vsu Dei, colloquioque concipitur, luculentissimum exorati numinis testimonium. Sed vt aegre persuaderi solet ijs, qui animo perturbantur, minor est habita ab hominibus pauore perterritis praedictioni fides. Reditur ad speculam Xauerij iussu, obseruatur acriterscapha, expectatur cum ingenti onerariae periculo, aerumnoso fluitantis in salo, dum aliquando compareat: nec tamen laeti aliquid a speculatoribus renunciatur: cum ille iterum, ac tertio idem vaticinans affirmaret; nec satis audiretur, aegreque impetraretur a nautis, vt vel scapham in tantis fluctibus opperirentur, vel eam identidem in speculis obseruarent. Tandem in maxima omnium desperatione, tristitia, pauore ecce tibi scapha repente conspicitur, et quidem recto cursu ad onerariam aduolans, quasi manu duceretur a Deo. Extemplo versus est luctus in gaudium, et ad insperatum schaphae reditum moeror omnis abstersus. Tum demum. senserunt omnes vera cecinisse Xauerium, et ea animo praesensisse, quae si ipsis oculis perspexissent, vix sibi persuadere potuissent. Is Dei adhuc concitatus afflatu, cum aduentanti scaphae funem pararent inijcere, nihil opus est, inquit fune: ipsamet sua sponte ad onerariae latus accedet. Neque aliter factum est: ipsa sese ad onerariam cunctis inspectantibus, miraculoque obstupefactis applicuit. Ipsa retinente nemine in medijs fluctibus [Note: 139 Xauerij species in scapha periclitantibus adest.] stetit, dum religaretur ad puppim. Super haec Ferdinandus Mendius Pintus Lusitanus vir honestus, et grauis, qui rei praesens interfuit, narrabat reduces illos in onerariam receptos, cum inanem iam scapham, religatamque submouere nauicularius vellet, inhibuisse clamantes, vti prius Xauerio manum, qui adhuc resideret in scapha porrigeret; respondentique nautae Xauerium in oneraria semper fuisse, nunquam abfuisse, certatim illos affirmasse, quandiu ipsos afflictasset in schapha tempestas, prorsus affuisse cunctos solantem, et confirmantem, scaphaeque cursum ad onerariam solicite dirigentem. Tum demum intellectum est Xauerij speciem periclitantium oculis obuersatam pro eorum salute supplicantis, et satagentis, vt intelligerent eius ope a praesenti illo discrimine fuisse seruatos. Quae res cum omnium sermone celebraretur, summa cum admiratione Xauerij; modestissimus Christi seruus nihil sibi ex ea laude decerpens, totum id Deo, vt par erat, adscripsit simul et gubernatorem admonuit, vela celeriter expediret, mox enim secundos ventos aspiraturos, et fore omnia tranquilla. Vix nautae vela sustulerant, cum secundissima aspirans aura, mari tranquillitatem reddidit; nauimque ad Sancianum Sinarum insulam, quo Lusitani eo tempore commeabant, prospero cursu prouexit. Ad eius rei miraculum illud par Saracenorum, quos cum ceteris in eadem scapha periclitatos significauimus, haud aegre Xauerius induxit, vt Christo nomen darent, et aquis salutaribus lustrarentur, quorum potissimum animis valde metuens, ne simul cum corporibus [Note: 140 Deliberat Xaue rius cum lacobo Pereria de legatione ad Sinarum Regem instituenda.] interirent, scaphae incolumitatem tantopere concupierat. In Sanciani portu Sanctus Pater peropportune Iacobum Pereriam nauarchum experientem, et industrium, nec minus diuitijs nobilem, suique studiosum, qui propediem Indiam versus nauigationem adornabat, offendit, Cum hoc de sua profectione Sinensi, suoque ad Regem introitu consilia contulit. Ea erant eiusmodi: vt quoniam acceperat peregrinos omnes praeter legatos, Sinarum aditu antiquis eorum legibus prohiberi, in Indiam reuersus a Praetore, Goanoque Antistite legationem curaret ad Regem, cuius ipse legationis comes, inuento
sic aditu, et admissus ad Regem, vel palam si per eum liceret, vel certe dissimulanter Euangelium Sinis inferret. Probauit Xauerij consilium Pereria vir prudens, et simul [Note: 141 Praedicit obsidionem Malacae, et eius solutionem, et alia.] addidit commodissimum esse, si cum legatione munera iungerentur. Ad eam rem suam ipse operam, fortunas, ac nauim liberaliter offert: decretisque in idipsum aureorum triginta millibus, certum cum eo hominem Goam destinat. Naui conscensa de Malacensi obsidione Pereriam solicitum omni cura Xauerius esse liberum iussit; quod frustra vrbe tentata hostis abscesserat. Praedixerat triennio ante Xauerius cladem Malacae aliquam ob insigniter deprauatos mores, diuinitus impendere. In Iaponia deinde apud Bungum, cum iam graui vrbs illa Iauorum obsidione premeretur, conuocatos Lusitanos iussit auxilium ferre si possent. Nec multo post precibus, vt creditum est Xauerij, cui propterea rem Deus, quod placari per eum vellet, patefecisset, soluta obsidio est. Quod cum Pereria obsidione duntaxat siue aduectorum ex Iaponia sermonibus, siue aliunde cognita, ignoraret, non temere angebatur: cupiebatque antequam propius accederet, rerum statum cognoscere. Verum Xauerius, et saluam penitus vrbem sine ambagibus denunciauit, et loco insuper opportuno, quicquid de statu rerum cuperet, cogniturum. Ad haec cum idonea profectioni tempestas pene iam abijsset, solicito, suspensoque Pereriae, ne vlla iam foret reliqua Malacae nauis, quae Xauerium in Indiam transportaret, omitte curam istam, Pater inquit, Antonius enim Pereria parata iam dudum naui nos ad iter expectat. Quin et tempestiue Cocinum deuehar, vt in Europam quod opus est scribam. Quae plenus Deo vir vsque eo habebat certa, vt cum ad Sincapuranum fretum venisset, triginta ab Malaca leucis, pxaegredientis nauigij facultatem nactus, tum ad ipsum Antonium Pererium literas daret, rogans vt sibi praestolaretur, tum ad P. Franciscum Petrium, admonens, vt sibi Ioannem Brauum obuiam mitteret. Quem cum ipsemet anno ante mitti Goam iussisset, missum non esse, vt Petrius obseruauit, humanitus nosse nequiuerat. In hoc ipso ab Sinis Malacam cursu coniectura est, et illam admodum celebrem praedictionem accidisse, qua; dum oborta saeuiret procella dixit, propediem onerariae, quae ante ipsos e Sanciano soluerat, sparsas mari reliquias conspecturos: nauim autem Pereriae, qua ipsi vehebantur, cui nomen sancta Crux, non nisi senio, vbi aedificata suerat, nempe in litore Cocinensi soluendam, cuius vaticinij priorem statim partem fluitantia in solo corpora, tabulae, caeteraque naufragij argumenta, non sine commiseratione spectantium affirmarunt: posterioris exitum trigesimo ferme post anno, cum interim mira fiducia ex Xauerij fausta pollicitatione Orientis maria nauis ea peruolitasset, facile Cocinum totum perspexit, cum, vt reficeretur vetustate fatiscens, eadem, quae coagmentauerat, naualis officina dissoluit. Has inter praedictiones Malacam ventum. Continuoque ciuitas, vt antea incolumi eius in Iaponiam aduentu cognito, diem festum egerat, publica ad aedem Societati traditam supplicatione, gratulationeque decreta: ita in praesens optato, felicique reditu, tam laetis Iaponum nuncijs, tantis iam positis apud vltimas gentes rei Christianae principijs, nullam laetitiae, gratulationisque significationem praetermisit. Sed Xauerius in effectum rerum maximarum, quas moliebatur intentus, Antonij Pereriae onerariam, quae prorsus, vt ille pronuntiarat, instructa ad cursum opperiebatur, ingressus, Cocinum, inde nouo iam suborto anno Goam celeriter aduolauit.
HVNC annum maxime insignem, ac memorandum Claudij Iaij, [Note: 1552] et ipsius Francisci Xauerij acerba mors fecit. In his nobile par [Note: 1 Duo e primis decem mortui an. 1552.] e Patribus primis Societas, magnum Septentrio, magnum. Oriens auxihum; ac sancta Ecclesia egregium illic sui propugnatorem, hic propagatorem, vt suo loco dicetur, amisit. Pugnandum et pro viribus Societati fuit, ne Franciscum quoque Borgiam, quod non leuius morte ducebat, sibi honores eriperent. Quos consulto fugitantem ex oculis se subduxisse Pontificis, et in Hispaniam remeasse, ibique Ducis posita, religiosae humilitatis assumpsisse personam, supra demonstratum est. Sed sanctissime instituta [Note: 2 Magno conatu tenditur, ne P. Borgia fiat Cardinalis.] vita longe, lateque celebrata serm onibus Imperatorem Carolum impulit, vt a Iulio Pontifice postularet, talem vt virum tam illustris exempli, tantaeque sanctimoniae meritis ornaret praemijs, et sacra purpura decoraret. Nec difficile fuit Pontifici sua sponte ad id propenso, qui cum Francisco in Vrbe iam egerat, et in eam ipse mentem, sententiamque vltro venerat, persuadere, vt spectatissimam virtutem illustrissimum in locum eueheret, et gradum dignitatis amplissimum. Ergo Caesaris accedente iudicio, ac voluntate, Franciscum absentem, in angulisque Cantabriae delitescentem S. R. E. Cardinalem creare constituit. Quod vbi audiuit Ignatius suarum partium esse censuit, ei rei quamprimum occurrere, et omni ope prouidere, ne tam longe progressa perduceretur ad exitum. Ante omnia ad rem transigendam cum Deo, tridui spatium sibi sumpsit. Quo tempore quotidianis domi precibus, ac sacrificijs indictis, sentiebat se interdum, trepidantius, timidiusque, non tota animi fiducia, libertateque ad eam rem discutiendam, ac disturbandam accedere: interdum vero trepidationes illas, haesitationesque diminui, dum ad extremum continuandis precibus die tertio, omni trepidatione sublata, tanta est in eius animo consecuta tranquillitas, tanta fiducia; vt omne suum studium, [Note: 3 Fieri potest vt diuersa vel de re eadem studia a Deo sint.] atque omnem operam interponendam esse decerneret, ne res ad exitum proueheretur: idque ab se praetermitti salua prorsus religione, non posse: cum tamen fieri posse prositeretur, vt etiam, qui contra sentirent, et agerent ad id incitarentur a Deo: neque hac in re vllam repugnantiam esse. Quod disciplinae spiritualis rudioribus vtile documentum est, ne facile alteram partium condemnent in vna, eademque re per sese non mala promouenda, disturbandaque certantium. Nam tametsi exitum sortiri non potest vtraque, fieri tamen potest, vt Deus velit pro se vtramque conari. Eo igitur decreto, ac constituto Ignatius Cardinales aliquot, qui Societatis causam agerent, confestim adijt; eosque vt in suam sententiam perduceret, explicatis, quae ex eo honore in hanc familiam redirent, incommodis, laborauit. Deinde faciles nactus aditus ad Pontificem, causam tam prudenter, tamque efficaciter perorauit, vt eius prorsus orationi Pontifex acquieuerit. Rogauit ille sanctissimum Patrem, ne honorem deferret inuito, offerret quidem certe si placeret: recusantem nullo vrgeret imperio: scilicet quod ea ratione et Caesari, et Cardinalibus, quibus cum de ea re egerat, cumulatissime satisfaceret: [Note: 4 Borgia Cardinalatum saepius recusat.] et ipsum porro Borgiam, Societatemque omni cura liberaret. Pontifex Ignatij autoritate aeque, ac rationum momentis impulsus fidem dedit, et praestitit. Nam, et purpureum galerum obtulit Borgiae, et inuitum nullo coegit imperio. Securus in Ognatensi recessu tum Borgia, et nihil suspicans, sibi Deoque vacabat; cum tristem
illum, et inexpectatum ab Vrbe nuncium accepit: et tam longe prouectam Pontificis voluntatem, vt ad honores se vocaret, ingemuit: proque eo ac debuit, is qui vestium squallorem, religiosique cultus humilitatem cunctis purpuris praeferebat, indoluit. Sed laetior ab Ignatio nuncius, qui rem sua iam industria, ac labore discusserat, subinde perlatus tristitiam omnem, moeroremque detersit. Non hoc vnum perspecta viri virtus, ac singularis sanctitas discrimen euasit. Ille ipse Pontifex Iulius eum iterum in amplissimum illum orbis terrae Senatum Philippi Hispaniarum Principis postulatu conscribere iam decreuerat, cum ea de re Borgia mentione sibi Pontificis verbis a Poggio Cardinali facta sedis Apostolicae legato, Philippique ad eam rem conficiendam interprete, atque adiutore, sua et oratione, et constantia Cardinalis animum ita flexit; et quo voluit, adduxit; vt ille ipse magnopere autor Philippo, Iulioque fuerit, ne Dei famulum, qui e medijs vitae curis, et humanarum rerum strepitu ad optatissimam quietem, et silentia solitudinis se receperat inde abstraherent: ad eaque rursus, quae nuper ille [Note: 5 Martini Olauij ad Societatem accessus.] tam studiose fugisset, quodammodo adigerent. Accesserunt hoc anno ad Societatem viri aliquot insignes. In his eruditione praestans Martinus Olauius Hispanus ampla familia, diuiteque natus in vrbe Victoria, quae Alauensis prouinciae in Cantabris caput est. Studiorum sedem Complutum adolescentulus habuit: quo tempore eo se studiorum causa Ignatius quoque contulit: cui primum ipsum largitum in eo oppido stipem diximus, ingenti profecto cum foenore. Transgressus deinde Parisios, publiceque Philosophiam nec sine laude professus, in rerum diuinarum disciplina pari laude versatus est: ex qua multis ingenij, doctrinaeque proditis argumentis, honorificos Doctoris titulos reportauit. Hinc profectus ad Carolum Imperatorem eius nominis Quintum, et in eius familiam adscitus sacris domesticis praefuit; in eaque Petro Soto sibi ad amicitiam adiuncto, cum eodem ad retundendum haereticorum furorem, in Belgium abeunte Carolo, remansit in Germania. Interim Otho Cardinalis Truchses Augustanus Episcopus exaedificandum Dilingae Collegium ad instruendam, armandamque theologiae praesidijs contra gliscentem haeresim iuuentutem curabat. Eius rei gratia doctissimos viros accersijt; quorum primas facile tenebant ij, quos nominaui Sotus, et Olauius. Sed re plurimis difficultatibus circumsepta, atque impedita, Sotus in Hispaniam se recepit, Olauius ad nouum orbem, quem Americam, vel Indiam obeuntis solis vocant, vt Ethnicos illos ad Christi cultum traduceret, animum vertit: eaque de causa satis instructam bibliothecam Hispalim, inde in eam Indiam transmissurus, praemisit. Haec eo meditante, intermissum Tridenti Concilium Pontifice Iulio imperante, reuocatur, quo et Olauius ipse Cardinalis Othonis nomine, et flagitatu se contulit: vbi multa praebuit suae documenta doctrinae. Sed cum ad Indos suscepta cogitatio recurreret, Romam ad Polancum veterem amicum scripsit; vt quem Patres nostri modum in vocandis ad Christum Ethnicis apud Orientis Indos tenere consuessent, sibi per literas demonstraret: eum enim se sequi velle, et ex eorum consilijs moderari omnia. Rescripsit Polancus rem illam longioris esse sermonis, meliusque coram, quam per literas agi posse: proinde priusquam in Hispaniam discederet, ad Vrbem accederet: vbi et sanctae antiquitatis vestigia martyrum nobilitata cruore conuiseret; et de sua in Indiam profectione per otium vna conferrent. Hoc Olauius accepto responso, haud temere suspicatus, ne occulto rete se Polancus inuolueret, et in Societatem includeret, non mediocriter est offensus; et alienatione quadam animi statuit a nostris in posteram abstinere. Verum vnde ipse alienationis initium; inde Deus adiungendi ad Societatem hominis captauit ansam. Progrediente die, tot tantisque scrupulis angi, tot pungi stimulis coeptus est, dubius, et anceps, praestaret ne in Indiam proficisci, an in religiosem aliquam familiam se dicare; vt ad deliberandum in Coenobium Benaco situm in lacu, passuum Tridento millia ferme viginti secesserit: vbi toto Quadragesimae spatio continenti supplicatione Deum, et sui corporis afflictatione consuleret. Quo consulto, atque explorato, statuit denique longe sibi praestabilius, ac tutius esse in coetu aliquo religioso sub alieno imperio suae studere sanctitati, quam in communi, vulgarique vita suum ad arbitrium, ac voluntatem, aliorum animis deseruire. Eo constituto, decretoque consilio illud restabat alterum; vt e tot familijs, ac disciplinis quam potissimum amplecteretur, matura deliberatione decerneret. Quae quidem deliberatio quam proxima difficilior, vehementius hominem
torsit. Cumque omnium instituta, leges, vitaeque rationes accuratissime perpendisset, ad omnes, aeque se paratum, atque animatum praeterquam ad hanc nostram reperiebat. Namque ab hac ita abhorrebat; vt cum supplex esset Deo, sibi vt illucesceret, quam potissimum arriperet, Societatem vnam semper exciperet. Qua in pugna, consultationeque diu, multumque versatus, ad extremum ipso anniuersario gloriosae Anastasis die, inter sacrificandum, cum Christi corpus in manibus sustineret, magno ardore animi, lacrymisque precatus est Deum, vt eo se angore, ac solicitudine liberaret: et cui familiae [Note: 7] potissimum se addiceret, indicaret, Societate semper excepta. His fusis precibus sensit se a Deo totis tentari praecordijs, et interiore quadam huiusmodi compellari voce. Hie ego te volo: in hac tibi Societate et viuendum, et moriendum est. Aequum est te meae, non me tuae obsequi, et morem gerere voluntati. Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Ad hanc ille vocem ex imo pectore, cum suam protinus redderet, O Domine, inquit, seruus tuus sum ego, seruus tuus, et filius ancillae tuae, Societatis tuae. Tam vehemens, tamque acer instinctus Sancti Spiritus fuit; vt illico coram Augustissimo Eucharistiae sacramento, quod prae manibus habebat, Societatem se Deo vouerit initurum, omni animo, studioque diuinae gratificandi voluntati. Quo ex tempore totus est animo commutatus, et plane alius euasit: nullum vt ipse faceret sui mirandi finem, qui tanto ardore illud ipsum expeteret, et concupisceret, quod tanto paulo ante horrore, odioque defugerat. Tridentum igitur reuersus, suum cum Lainio, et Salmerone consilium, communicauit: ac Romam subinde venit, vbi ab Ignatio receptus, primo fuo tyrocinio vir pius suam et Deo, et Societati virtutem in omni munerum humilitate probauit. Postea vbi disciplinae vsum, et scientiam institutorum celeriter est adeptus, placuit Ignatio hominem acri ingenio, et excellenti doctrina, rebusque omnibus ornatissimum, [Note: 8 Cum B. Ignatij iuuandae Germaniae, et Collegij Germanici exordium.] breui inter Professos adscribi, et Romano praesidere Collegio: cui multum et dignitatis, et nominis acquisiuit. Excubabat interea continenter Ignatij cura pro sua virili ad emendandas vitiosas Reipublicae Christianae partes, Germaniam praesertim, et transalpinas regiones, quae omnium maxime laborabant. Qua de re cum Ioanne Morono Cardinali illato sermone, censuit singulari prudentia vir, firmissimum ad tollendas haereses, et minuenda Germaniae mala praesidium fore, si Pastores in ea praeficerentur eiusmodi, qui et vitae sanctimonia, et integritate doctrinae, vitia, quae clericorum erroribus, et eorum contaminatis moribus irrepsissent, radicitus extirparent. Cum autem in prouincia tam vasta, tamque multis labefactata locis tot, talesque viri, qui Ecclesiarum gubernacula prehenderent, reperiri non possent, commodissimum esse Collegium in Vrbe condere, vbi Germanorum delecta iuuentus catholicos ritus, literasque perdisceret. Probauit sapientissimi viri consilium vehementer Ignatius, et suam ipse operam, studiumque, vbi esset vsus, ad id obtulit. Ergo Moronus Cardinali Sancticrucio sibi adiuncto rem ad Pontificem defert. Probat Pontifex, et vltro suscipit, vt qui in eam cogitationem ipse quoque aliquando venerat: et de conflando ex ea natione collegio, instruendoque suis vectigalibus, ac fortunis agere coepit. Confici ea de re diplomata, et literas apostolicas imperat, eamque procurationem Societati tradit. Ignatio insuper dat negotium, vt quas conditiones statuat ijs, qui in id Collegium admitti debeant, quasque leges imponat, scripto mandet. Facit imperata B. Pater, et e vestigio adolescentes quatuor et viginti varijs e Germaniae, ac Belgij partibus (quanquam postea Belgus, vt quibus catholica Academia Louaniensis erat in promptu nulla causa visa est accersendi) Romam vocat. Ex quibus Henricus Blyssemius, Hermannus Tyreus, et Paulus Hoffaeus ad Societatem transgressi, non solum in ceteris cum populo muneribus, sed etiam in domestica administratione virorum partes excellentium impleuere. Dies sanctorum Simonis, et Iudae Apostolorum natalis, Petro Ribadeneira nuper e Sicilia regresso in S. Eustachij ad praestantissimam Cardinalium, Praesulumque coronam instituti rationes, et laudes explicante natalis Collegio fuit. Id nullis dum firmatum [Note: 9 Quanta cura B. Ignatius Col legium Germanicum sustinuerit difficillimis temporibus.] reditibus, cum eiusdem Iulij Pontificis, tum Cardinalium aliquot benignitas sustentabat: regebat autem certis legibus ab Ignatio praescriptis Pontificis nutu, Societas in aedibus Collegio nostro proximis, opportunisque gymnasio. Ceterum Ignatio quandiu vixit, ita cordi fuit, vt id Collegium secundos cursus, et progressus haberet, vt morte dein extincto pio, liberalique Pontifice Iulio, cum vsitata subsidia deficerent, veritus
Pater, nec quod tanta spe frugis inchoatum esset, aut annonae caritate, quae postea Romae consequuta est, aut bellico tumultu, qui Paulo Quarto Pontifice repente extitit, dilaberetur; iuuentutem illam in varias Societatis sedes, domosque distribuerit, vt eorum vitis, commodisque prospiceret: partim etiam ipse Romae magnis suis laboribus sustentarit, conquirendis omni via, rationeque pecunijs, et fidem suam creditoribus obligans pro illius orbitate Collegij. Quanquam pro eximia eius in Deum fiducia, omni postea aere alieno, suppeditato ei largiter pijs ab amicis argento, vnde nomina omnia dissolueret, liberatus est. Eodemque famis, ac penuriae tempore monuit eos [Note: 10 Praedicit aliquando abundaturum.] Ignatius, qui procurationi illi praeerant, ne animo deficerent, neve Collegij rebus, salutique diffiderent, quasi victus inopia, et necessariarum penuria rerum diu stare, conseruarique non posset: futurum enim aliquando, vt non modo nihil ad victum, sed ne ad ceteras quidem vitae commoditates illi deesset, id quod nostris temporibus accidisse pia Gregorij decimi tertij liberalitate, studioque sentimus, et Deo gratias agimus. Inter eiusdem initia Collegij, Cardinalis Augustanus Otho Truchses strenuissimus catholicae fidei propugnator, et singularis illius Collegij patronus, cum et ipse addubitare, et subuereri coepisset ne institutum opus, tot intercurrentibus passim malis, difficultaribusque promoueri, prouehique non posset, renunciari ei iussit Ignatius, vt timorem omitteret, et curam illam in Deum, solicitudinemque proijceret, quo adiutore et fautore, ad eam ipse rem tam illi acceptam, tamque ex vsu rei catholicae prouehendam [Note: 11 Exit ab vrbe B. Ignatius vt dissidium quoddam tollat.] vsurus esset: quod si susceptam sua ille voluntate, vel necessitate desereret, non dubitaturum se Deo fretum eam vltro suscipere, et constanter vrgere. Vergebat iam ad occasum annus, cum exeundum sibi tantisper ex Vrbe putauit Ignatius, dum Ascanium. Columnam, et Ioannam Aragoniam coniuges animis pariter, et habitatione distractos, pro ea, qua apud vtrumque autoritate valebat, pristinam in gratiam reconciliaret. Exijt aeger, et valetudinarius B. Pater, foedoque imbribus caelo cum Ioanne Polanco, fratribusque duobus. Adeo eum animorum salus, ac pericula stimulabant. Atque vt initium conciliandae pacis ab vxore facilius duceret, ad eam se contulit in Oppidum, quod Aluitum appellant in Neapolitani regni finibus: vbi vix triduo commoratus, cum facilem quoque vir sese praeberet, rem pene omnem ex sententia transegit. Ac praeter complures de peccatis a Io. Polanco salutariter auditos, Ioannae Ducis autoritate constituit, singulis vt mensibus Oppidani restitutis per poenitentiae sacramentum ad suum nitorem animis, augustissimum Christi corpus reuerenrer acciperent, non modo Parochis, qui id vrgerent, monitis, sed etiam primis oppidanorum, qui exemplo praeirent illectis. Inde haud ita procul ad Ciperanum profectus, cum ad Cardinalem Burgensem in eo versantem Oppido, diuertisset, noctemque non plus vnam substitisset, ei quoque persuasit, vt eandem sacramentorum tractationem eodem ex interuallo in Ciperanensium [Note: 12 Sebastianus Romaeus Ciperani vtiliter operam ponit.] mores curaret induci. Cuius rei procurationi Sebastianum Romaeum, quem iam illuc non dum sacris initiatum, ipso Antistite postulante, praemiserat, praeficiendum putauit. Multa autem in eo oppido Sebastianus e diuina re gessit, praecipueque scholam ad informandam Christianis praeceptionibus, bonisque moribus pueritiam instituit. Ignatius autem exactis in ea peregrinatione diebus decem, ad vrbem, re confecta, reuertit. Interea Societatis bonus odor toto terrarum fundebatur orbe: cumque eius magnitudo fructus vna cum exempli, et doctrinae splendore non lateret; palamque fieret vniuersis, quantis eam foueret studijs Pontifex Iulius, quamque honectis iudicijs, nouis quotidie beneficijs, nouis dandis immunitatibus decoraret, vndique expetebatur. [Note: 13 Non censet B. Pater diuersos ordines Societa ti adiungendos.] Per id tempus Hieronymi Saulij Archiepiscopi Genuensis literas B. Pater accipit, plurimum adhortantis, vt cum Societate clericos Regulares S. Pauli, et Barnabae Mediolanenses, quos vulgus Barnabitas appellat, ad maius Dei obsequium vellet in vnum quasi corpus coniungi. Optime Ignatius de eorum virtute, ac Sanctitate Patrum, et sane iure optimo sentiebat, praecipuoque amore, ac studio Mediolanensem familiam. complectebatur, postquam ijs Emmanuelem Mionam, dum Parisijs Romam venit, aegrotum in Collegio suo caritate summa curauerant. Huius officij memoriam semper B. Pater recentissimam conseruauit, consuetudine inde, et officiorum vicissitudine aucta, non aliter veneranda illa domus obseruare Ignatium, ad eumque confugere, quam ad communem parentem: neque aliter ipse eos, atque filios, ac fratres carissimos ducere,
et vbi facultas daretur, ornare, atque tueri: quod egregie nuper in quadam eorum difficultate praestiterat. Haec igitur fecere, vt pro sua modestia, maiorisque laudis diuinae studio illi Dei famuli tanta iam caritate cum Societate coniuncti, libenter se penitus, vnumque in ordinem conuenturos ostenderent. Ceterum B. Pater respondit, quamuis virtutem eius familiae, eamque voluntatem plurimi faceret; tamen existimare se, maioris fore diuini obsequij, si fraternis quidem animis, verum vterque seorsim ordo initum stadium perseueranter decurreret. Quod ipsum clericis quoque Regularibus Theatinis, cum idem optarent, aliquot ante annis sine dubitatione responderat. Quam beati viri sententiam, facile hac tempestate nostra, ipse commendat euentus. Nam et Societate, et ijs ordinibus feliciter auctis, quibus in Ciuitatibus nunc e tribus hisce coetibus familiae collaborant, si exitum permistiones illae habuissent, haud dubie, quanto pauciores [Note: 15] cultores animarum, tanto esset fructus angustior. Tria hoc anno in Italia inchoata Collegia Perusiij, Eugubij, Mutinae. Praeclara Societatis opinione, et fama fructus, quem Christi ferebat Ecclesiae, Cardinalis Perusinus adductus Fuluius Corneus eius vrbis Antistes, consilio inito cum principibus ciuitatis, decem, duodecimue ab Ignatio de suo numero ad inchoandum in ea vrbe Collegium postulauit. Annuit B. Pater eius postulatis, menseque Iunio decem de suis cum bona venia, benedictioneque Pontificis Maximi Perusium misit. In his Euerardum Mercurianum, qui Parisijs ineunte anno Romam venerat, nouae coloniae Rectorem eum, qui postea Societati vniuersae cum potestate praefuit, et Edmundum Augerium non dum sacerdotio initiatum biennio ante in Societatem adlectum, qui postea excellenti concionandi laude in Gallia floruit. Cum in eam vrbem socij more suo pedestri itinere peruenissent, beneuole eos Vicarius Episcopi, et Iulius Feltrius a Robore Cardinalis Vrbinas Legatus Romani Pontificis exceperunt. Et quoniam super eam domum, quae Collegij videbatur vsibus destinata, nescio quid litium ortum est, de Vicarij consilio assignata est eis de Praesulis habitatione suprema pars aedium. Sed ea ventorum flatibus, et hybernis infesta frigoribus, non eorum modo incommoda valetudini, quae fere omnium tentata febribus est: verum etiam proximis adiuuandis, litium strepitu, populique frequentia minus erat idonea. Consederunt tamen hic, nullis alijs inuentis aedibus, anni spatium ibique quoad per valetudinis, et habitationis licebat incommoda, suam animis nauabant operam. Nam varios de Deo sermones, non in templis, coenobijsque modo; verum etiam in triuijs, medijsque foris multorum animis peropportunos habebant Edmundi in primis laetissima indole, quasi praecoquarum gratia frugum efflorescente. Auertebant ociosam, ac desidem a circulatoribus multitudinem, et aduocata iam concione, atque praesenti, illis abeuntibus, vtebantur: vt necesse haberent ex ijs aliqui, cum merces suas fallacissimas, quibus exponerent, non haberent, vrbe relicta, alio se recipere, vbi sua impune mendacia sine interpellatoribus venditarent. Patres vero forensi illa, subitaque dictione complures, qui decimum iam annum, et eo amplius ad sacerdotis genua non acciderant, ad sua enuncianda peccata, et deponenda tot annorum onera perpulerunt. Expositae sunt initio ad publicam disciplinam scholae tres. Sed increbescente discipulorum numero (erant enim iam centum, et quinquaginta) extremo anno quarta insuper est addita. Eorum autem in literis, et in virtute processus, erant parentibus, qui filiorum posteriores progressus cum superioribus comparabant, admirationi pariter, et voluptati. Porro in magna rerum penuria, ac caritate, quae Collegium vehementer angebat, etsi par erat fidelibus operarijs patientiae facultas, non deerat tamen vel amicorum, vel Ciuitatis tempestiua benignitas. Ac praeter Fuluij Cardinalis subsidia, praesto erat indigentibus Sodalitas sancti Saluatoris, cuius consuetudo iam antea fuerat publicis magistris, quae ad vsus quotidianae vitae pertinent, pro sua parte suggerere. In praecipuis autem amicis, quorum liberalitate, vel gratia Collegij nitebantur initia, tres Societatis reponebat, Guilielmum Pontanum, et Marcum Antonium Oradinum iurisperitos; tertium vero ex Dominicana familia Matthaeum [Note: 16 Eugubinum quoque coeprum Collegium Rectore Alberto Ferrariensi.] Lachi haereticae prauitatis Inquisitorem. Verum progrediente die cum priuatorum benignitas relanguesceret, paulatimque remitteret; prouinciam omnem sustentandi Collegij, vnus ipse Cardinalis Corneus singulari voluntate suscepit. Non longo internallo
Eugubium Perusio abest, in Vmbria situm. Huc instituendi causa Collegij, de Societate missi sunt octo, Sancticrucio Cardinali qui eius vrbis Episcopus erat, rogante, sumptusque ad victum, et cultum suppeditante. Erat inter eos Albertus Ferrariensis, qui iuris prudentia, aiijsque laudibus praestans, Romam Ferraria cum venisset, suaque obtegeret ornamenta, quo infimis ministerijs addiceretur, cognita ab Ignatio excellenti viri virtute, Rector noui huius Collegij quinto tyrocinij mense creatus est. Rhetoricae vero humanitatisque Magistri Oliuerius Manaraeus, et Io. Baptista Velatus. Eorum aduentum Vicarius Episcopi, Canonicique, ceterique ciues extremo Octobri cum perhumaniter excepissent, ineunte Nouembri latina habita a Velato, non sine suis plausibus, oratione, publice factum est erudiendae iuuentutis initium prope aedem S. Nicolai, scholae erant numero quatuor, ad easque adolescentium, puerorumque grex multus, sed vna cum ijs eorum quoque doctores atque magistri, qui paulo ante inuidiae stimulis incitati Societatis doctoribus obtrectabant, disciplinae causa ventitabant. Concionatorem illuc nondum destinatat Ignatius; sed qui scholae praeerat Baptista Velatus, is et Concionatoris, et obsonatoris, et magistri simul partes, ac munus explebat. Cuius saluberrimae conciones dominicis duntaxat habitae ferijs adeo sunt probatae Vicario; vt cum Cardinalem iam per literas monuisset, desiderari in eo Patrum numero vnum aliquem, qui conciones haberet, postea audito, probatoque Velato, alium, qui pro concione verba faceret, non requireret; affirmaretque se obstrictum religione teneri, nisi [Note: 17 Et Mutinense Rectore Caesare Auersano.] id ipsum Cardinali rescriberet, et suam quasi retexeret orationem. Mutinam quoque ad initia capienda Collegij Ignatij missu profecti sunt alij postulantibus ciuibus, et Episcopo, sed multo magis Cardinali vrgente Morono, qui plurimum auebat eius Ecclesiae, cui diu praefuerat, commoda promouere. Erat inter eos, qui missi sunt Rector, Caesar Auersanus: Magistri vero Adrianus Candidus, et Franciscus Scipio, alijque nonnulli. Qui cum octauo Kal. Octobris. Mutinam essent ingressi, tanta fuit ciuium omnium Iaetitia, gratulatioque vt ad Deum laudandum Ambrosij hymnum, Augustinique publice decantarint: nominatimque foeminae illae, quae Conuersarum se intra claustra concluserant, cum Societatis institutione formari, praeceptisque percuperent, quotidianis ieiunijs ac votis, assiduisque precibus fatigauerant caeleste Numen, vt sua in vrbe Societas domicilium collocaret. Biduo quieti, mutuisque salutationibus dato, scholae apertae sunt quatuor, antegressa publicae orationis prolusione de Societatis in instituenda iuuentute consilio. Sumptus ad degendam Collegio vitam, cum vectigal stabile non haberet, Cardinalis Moronus, et Ciuitas, partim etiam Ferrariae Dux Hercules, et Mutinensis Episcopus suggerebant. Assignata est insuper ei sacrorum causa S. Bernardini aedes cum adiunctis, proximisque cubiculis. In praecipuis porro Collegij fautoribus, et amicis (ne beneficorum memoria intercidat) numerabantur hi, Ioannes Casteluerulus, Benedictus Carandinus, Hercules Purinus, et vna omnium beneficentissima Constantia Pallauicina. Ac ne nostrti vno duntaxat officiorum genere bene de ciuibus mererentur, ad institutum docendi munus adiungebant in aegrotos, et vinctos officia, [Note: 18 In Corsicam Missi Syluester Landinus, et Em manuel Gomius.] interuisendis studiose custodijs, et valetudinario. Ex hac vrbe destinati sunt in Insulam, Corsicam cum diplomate, mandatisque Pontificis maximi sacerdotes duo, Syluester, quem saepe nominaui, Landinus, et Emmanuel Gomius Lusitanus a Monte Maiore, Genuensi Republica postulante, cuius ditioni, imperioque insula illa subijcitur: quae cum septuagesimum prope annum Pastorem suum, et Episcopum non vidisset, multisque non iam et erroribus scateret, et vitijs, impetratum est a Pontifice Maximo vt eam viri de Societate cum autoritate, potestateque Sedis Apostolicae, veluti quidam proepiscopi, ac Visitatores inspicerent. Verum ex itinere Landinus, Genuae Emmanuele relicto, Archiepiscopi illius dioecesim postulante ipso, et Pontificem Maximum per Cardinales aliquot interpellante, percurrit, ingenti animorum bono, atque compendio. Sacramentorum frequentem, et accuratum vsum docuit. Desertores catholicae fidei ab animorum procuratione remouit, vitiosas consuetudines sustulit, probas intulit. Denique continentibus animorum saluti vigilijs, laboribusque omni ratione consuluit. Vix dabatur aliquid ad reficiendum corpus spatij, ita aliae ex alijs occupationes animum distinebant, et ad tertiam vsque hotam noctis aurem sedulam enunciantibus commissa
praebebat. Beneigitur opera in ea dioecesi locata, et ex sententia re gesta, Genuam ad Emmanuelem comitem redijt, qui labores interim strenue, ac feliciter in vrbe posuerat. Hinc vna digressi, et suum pergentes iter, tota illa peregrinatione, perinde ac si certo loco consisterent, nec continenter ingrederentur, suos serebant in animis fructus. [Note: 19 In Vallem Tellinam missus An dreas Galuanellus.] Anno occidente Corsicam tenuerunt. Hic ingens item animorum collecta messis; et ad normam antiquitatis, et veterem sanctitatem redintegrata complura. Ad Vallem Tellinam in oppidum, cui Morbinium nomen, Bononiensis Collegij Rector Andreas Galuanellus est missus; vt Pontificis ex praescripto illius Ecclesiae curam, dum coorta inter curiones lis dirimitur, susciperet. Celebratus est eius introitus cum honore, magnaque populi voluntate. Et quamuis magistratus haereticus a principio durior in eum inuentus sit, suoque vti iure, potestateque vetaret, et ipsam quoque diuinam rem facere prohiberet; ad extremum tamen victus seu modestia Patris, agendique prudentia, seu pij populi obsecundantis iudicio, facile et ipse passus est, quicquid ad animorum curationem [Note: 20 Lainius fit Prouincialis Italiae.] pertineret ab eo geri. Qua rerum tranquillitate deinceps vsus totum ibi consedit annum, plurimo rei communis, et animorum bono. Tridenri suspensis Oecumenici Concilij rebus, et vsitatis conuentibus intermissis, cum Lainius inde Patauium non dum plane confirmatus e quartanae reliquijs recessisset, Ignatius eum Paschasio, quem in Galliam (reuocato ob valetudinem Io: Baptista Viola) misit, subrogandum in Italiae administratione prouinciae putauit: quod ille munus cum a primo defugeret, plurimisque nominibus recusaret; eoque maxime, quod non dum satis (vt aiebat) parere didicisset [Note: 21 Quanca libertate B P. etiam primos Patres admoneret.] ad extremum coactus B. Patris imperio, ne pugnare cum Deo velle videretur, accepit. Iuuat autem hoc loco ex re non ita magna Ignatij, Lainijque in dissimili genere aestimare virtutem. Cum Lainius Prouincialatu inito semel, atque iterum per epistolam leniter expostulasset, quod sociorum Romam accitu Collegia per Italiam necessarij carerent operis, respondit B. Pater, dolere sibi quod ita ille sentiret, ac scriberet, cum praesertim prioribus literis esset admonitus, communia anteponenda priuatis. Proinde posteaquam super ea re aliquandiu cogitasset, renunciaret an ne errasse sese cognosceret, sique [Note: 22 Reuerentia Lai nij erga Ignatium, et obedientia.] deprehenderet culpam, simul adijceret, quid subire poenae paratus esset. Rescripsit Lainius Nouembri mense Florentia, iterum, ac saepius se has legisse literas, et in eis materiam erubescendi multam, collaudandique diuinam misericordiam, augendaeque magis, ac magis caritatis, ac reuerentiae suum erga Praepositum iuuenisse. Inde humiliter rogans, vt vbi opus existimaret, adhibere monita omni cum libertate ne grauaretur, quod quamuis aegre ferret causam, tamen agnosceret gratiam, et Deo iuuante laetus acciperet, sua nominatim in ea re, peccata, quae multa (vt loquitur) et notabilia agnoscebat, exequitur. Nam praeterquam quod ipsum Ignatij iudicium, vt diuino lumine vberius collustrati satis persuadere sibi posset, tamen se quoque quamuis exigui luminis, ac male domitarum perturbationum hominem videre talia esse mali exempli, aepotuisse diuinae maiori gloriae impedimentum afferre: conatum se summae prouidentiae ordinem detorquere: suo Praeposito, cui vt totam, ac certius gubernanti nauim, accommodare suam partis gubernationem debuerit, molestiam, et dolorem creasse: cum proprio quodam iure ob ipsum munus, quod administrabat, eo incumbere, quo ille propendebat, deberet. Quod vero ad poenae attineret optionem, non multos ait esse dies, cum animaduertens annum iam prope vigesimum agi, ex quo per consilia Euangelica instituerat Deo seruire, tantumque ad id praesidiorum habuisse, tam parum profecisse, iamque non longe finem abesse, singulari quadam tactus erat cupiditate sibi, suisque rebus penitus moriendi, viuendique soli Deo, eique soli placendi. Tum venisse sibi in mentem, si foris perinde vti meritus esset, acciperetur, hoc est vt homo nihili, ac vile mancipium, id auxilio fore, vt secum habitaret, vnaque cum Deo, rationesque suas omnes, et studia omnia in eius laude reposita haberet. Itaque, inquit, Pater cum reddita est mihi epistola Reuerentiae vestrae habita ad Deum precatione multis cum lacrymis (quod rarum in me est) elegi, et nunc ipsum haud item sine lacrymis eligo ad ista vindicanda peccata, et radices vnde prodeunt, tollendas, vt Reuerentia vestra (in quam totam hac in re conscientiam meam reijcio, aequissimo animo quicquid iusserit amplexurus) per viscera Domini nostri remoueat me ab alijs
regendis, et ab concionibus habendis, et ab omni literarum tractatione, vnico relicto sacerdotali breuiario: iubeatque Romam mendicantem ire: ibique in culina, aut triclinio, aut horto, aut alio quouis ministerio vltimo: vel si minus ad haec idoneus sim, in Grammaticae infima schola contineat, exerceatque vsque ad mortem, nunquam respiciens, curansque me, nisi vt quisquilias, ac peripsema. Atque haec poena est, quam primo loco eligo, ac deposco. Haec cum dixisset secundo optat loco poenam eandem sed in certum tempus, in biennium, aut triennium, vel quandiu Patri videretur. Quod si ne id quidem probaret, adijcit tertiam, multa flagella, ieiunia ad mensem, vt a Prouinciae cura amoueatur: atque in posterum quotiescumque scripturus ad eum sit, prius adhibeat ad Deum preces, dein scribenda meditetur, tum scripta recognoscat, obseruans ne verbo, aut sententia vtatur, vnde Patri molestiam, sed solum leuationem, ac solatium, sicut plurimis debet nominibus, pariat: et alia id genus ad scribit. Nobile sane obedientiae studiosis exemplum, quanto studio, quantaque obseruantia, ac veneratione ad Praepositum suorum voluntatem, ac sensum sua ipsos iudicia et dicta, et facta acclinare aequum sit. Ignatio promptus ille animus, ac submissus [Note: 23 Neapolitani Collegij res.] pro satisfactione fuit. Neapoli, vt etiam Patauij, Florentiaeque hoc anno primum literarius publice ludus apertus est. Neapoli Collegio praeerat, vt supra est demonstratum, Andreas Ouiedus, praesidebat vt tempus illud ferebat, Superintendentis nomine, Bobadilla. Hos tamen inter duos nequaquam satis conuenire videbatur, cum quicquid ille adstringeret, hic laxaret. Putidum Bobadillae videbatur sanctitatem Societatis exiguis quibusdam legibus alligari: censebatque domesticam disciplinam non tam ad minutissimarum legum normam, regulamque, quam ad solidae virtutis rationem, [Note: 24 Nihil in studio perfectionis tan quam minutum negligendum.] officijque dirigendam. Quasi vero solida virtus quicquam quod gratum sit Deo minutum putet: vel consistere, et absolutionem suam habere sine his ornamentis, et coloribus possit. Fraus est haec communis fere mortalium, et eorum maxime, qui fugitant laborem: suisque res ponderibus non expendunt; vt minima parui pendant, et quae videntur minuta contemnant; cum tamen haec plus habeant saepe in recessu momenti, quam in fronte. Sed Bobadillae sententiam breui refellit euentus. Namque ex solutiore quodam vitae genere, et leuiorum neglectu legum, veluti quibusdam fractis vinculis, fluere sensim disciplina domestica visa est, nonnullisque de Societate dilabi. Quod vbi cognouit Ignatius, iussit Ouiedum suo munere tota libertate defungi, nec se inter ponere Bobadillam; aduigilarique ad custodiam legum minutissimarum. Sentiebat enim in his violandis plus plerumque latere periculi, quam in maximis: propterea quod maximarum damnum, si violentur, apparet, facileque in promptu est: at earum, quae pro minimis habentur exitium, nisi progrediente tempore, non sentitur. Et quoniam semel coepimus, ne illud quidem exiguum forsitan ad historiam, non tamen ad praeceptum praetermittemus. Ioannes Franciscus Araldus vnus e magistris, quod in adolescentulo coercendo exclamasset voce contentius, contraque [Note: 25 Iubet discipulos Ignatius semel in mense apud Sacerdotem de Societate confiteri.] Ignatij praescriptum sontem haud expectato lorario, suis ipse manibus verberasset, iussus est in poenam a Bobadilla de terra cibum sumere, eum scilicet, qui esset appositus nec nisi frigida leuare sitim. Primo ille suam valetudinem per eos dies morbo tentatam apud Ouiedum excusauit. Deinde cum Pater adhortatus esset, vt alacriter pareret, sibique persuaderet frigidae poculum salutis sibi calicem, et medicinae fore: paruit, ac firmior exinde viribus, et robustior factus est. Tantum in alacri obedientia latet boni. Quod ad scholarum disciplinam, pietatemque discipulorum spectat, cum vaga eorum apud quoslibet sacerdotes sacra confessio multis pateret incommodis: nec posset cognosci, quam saepe sanctum illud mysterium obirent, prouide. ab Ignatio factum est, vt singulis mensibus apud sacerdorem de Societate confiterentur; isque mos hodie literarijs in ludis tota Societate viget. Messanae dum reconciliandis inter se inimicis opera datur, ferae, atque immites restinctae sunt irae. [Note: 26 Insignes inimicitiae sublatae Messanae.] Vt mittam ceteras: alte insederat ciuis in praecordijs, cui digitos in rixa (manuum praeciderant inimici) decimum iam annum implacabilis odij virus inueteratum. Nulla temporis longinquitate poterat, nulla die (quae ad obliterandas iniurias valet plurimum) consenescere: semper erat viride, semper recens, perpetuo ante oculos tam probrosa
obtruncatione proposita. Cuius aspectu tanquam subditis ignibus efferuescebat subinde sanguis, cumulabatur ira cor, totusque homo foedus ad aspectum, ad vsum inutilis, et animo, et corpore commouebatur. Is deinde singulari Dei benignitate, vsu, colloquioque Patrum ad eam sensim aequitatem, tranquillitatemque animi lapsus est; vt non modo Deo donaret iniuriam, omnemque eius memoriam, quae tam praesenti documento exuri ex animo nullo modo poterat, voluntaria obliuione contereret; verum etiam ex eo tempore mutilas manus, ac diminutas, tanquam si denuo integras, et suis ornatas, instructasque digitis recepisset, sine vlla animi perturbatione respiceret. Sed illud Mamertina Ciuitas communi gaudio, longe autem fama per omnem Siciliam celebrauit. [Note: 27 Conuersio Sebastiani Ansalonij.] Sebastianus erat Ansalonius ex familia opulenta, ac nobili, cui ob interemptum fratrem, cum alio item ciue nobili Papardo odium inexpiabile annum iam septimum intercedebat. Hi multos propinquorum, ac necessariorum trahebant in partes. Multi ob eam rem in exilium acti. Papardus iam pridem datus in carcerem, saepeque tortus supplicium in dies vltimum expectabat. Ceterum Ansalonius quamuis in vltionis rabie obstinatus per huius anni Quadragesimam coepit non illibenter Benedicti Palmij concionibus interesse: nec raro vehementer incitabatur animo ad Christianam lenitatem: sed inolitus, penitusque medullis insitus furor caelestem flammam pectore concipi non finebat. Ecce autem Feria sexta maioris hebdomadae Benedictus, quanquam dicendi genere concitatissimo semper, et lacrymarum promptissimarum copia vtebatur, praeter morem incensus, post horarum prope septem dedamationem, cum de more Crucifixi effigiem populo pararet ostendere, iamque eam paululum detexisset, repente haud sine diuino instinctu rursus obuoluit, et accensas faces iubet extingui, magna voce contestans, nequaquam se ei populo Christum Dominum, quem suis peccatis in Crucem egerint, ostensurum; nisi nunquam eius Maiestatem violaturos in posterum eodem loco sponderent. Cunctante hic multitudine, partim attonita, partim artificio quodam ea agi existimante, conuertitur ad Crucifixum Palmius: atque ita vt erat nigro velamine obtectum, arete complexus cum lacrymis, ae voce lamentabili. En, inquit, Domine mi IESV, Non ne verum est quod dicimus, Populus hic labijs me honorat, cor autem eorum longe est a me? En seruos tuos profiteri se nolunt. Hac voce cordibus auditorum tanquam pugione perfossis; continuo gemitus, et comploratio extitit, strepitusque confusus, Volumus ingeminantium, volumus, Crucifixum reuela. Ansalonius inter haec, qui multum concione tota profuderat lacrymarum, aestuabat, angebatur: et [Note: 28] quia linguam dolor, ac fletus impediebat, saepe animo secum, Volo, iterabat. Famulum quin etram misit, qui fidem Concionatori faceret, Ansalonium, quae ille vellet acturum. Sed antequam ad suggestum famulus perueniret, exundantis impetum pectoris, angoremque ipse non ferens, erupit repente, ac voce, quanta potuit, maxima exclamauit. En Domine faciam, quod voles. Qui clamor tantus strepitu concionis represso, concionatorem quoque sic perturbauit, vt vix sui potens, latine quaereret, Quis es tu? Cui ille, Ego sum Sebastianus ille Ansalonius. Hic vero ad sonitum eius nominis in vniuersopopulo, cui notissima erat hominis pertinacia, et optatissima conuersio, immensa lacrymis mista sunt gaudia. Palmius iussis rursus accendi facibus optatam tandem Domini effigiem e Cruce pendentis remoto velo spectandam offert: ac de clementia Saluatoris immensa disputans, iterumque ad detestationem scelerum, et noua vitae exordia omnes adhortans, finem dicendi fecit. Opperitur Ansalonius descendentem suggesto, ruensque in eius amplexum negat se ab Collegio recessurum, donec quod spoponderat, cumulate perficeret. In eandem sententiam dat literas ad propinquos, neutiquam se elaturum ab Collegio pedem, nisi et ipsi in pacem consentiant. Aduocatur publicus Scriba, res tota componitur. Papardus qui ad supplicium vltimum iam se Christiana aequitate composuerat, e carcere liber educitur, exules reuocantur, cuncta Ciuitas gaudio gestit. Ansalonius vero penitus iam alter, totus primo in expianda priore vita occupatus, deinde mortiferi criminis, quod causa necis Christo fuisset, horrore concepto grauissimo, ne quid vnquam tale committeret, octauo quoque die diuinis se communire mysterijs exorsus, postremo tanquam in arcem, in Capuccinorum confugit ordinem; ibique vitam tantae conuersionis celebritate dignam peregit. Sacrarucntorum non vna vtilitas fuit. Ea saepe ab animis ad corpora redundauit. Mulier in
[Note: 29 Saerae confessionis vis.] vitae genere dissoluta, cum ad aedem Collegij venisset, visa est sibi quandam veluti flammam ex ore vomere, haud dubium nequitiae interioris indicium: et semiuiua corruit sacerdotis ad pedes, cui dolenter aperiens in confessione peccata, libera ab eo, incolumisque discessit. Puero Energumeno Daemonis vitio iugulum intumuerat, vt nec vocem reddere satis posset, nec in stomachum alimenta traijcere, dies aliquot nihil omnino gustarat: ducitur ad S. Nicolai et expiato rite pectore Daemon auolat, vox puero redit, cibum fauces excipiunt, et tumor residet indecorus. Alius insanabili vrgebatur abscessu, magnosque sumptus in curatione fecerat; sed cum frustra tentarentur omnia, de amicorum sententia, in exomologesi spe reposita, Patres conuenit, animique sanatis vlceribus, haud ita multo post ipsum quoque corporis vlcus, mirantibus amicis, et gratulantibus [Note: 30 Res pro communi bono a Natali Messanae gestae.] sustulit. Complura sunt hic etiam a Hieronymo Natali in rem communem, et publicam bene gesta. Vt enim pauperum solitudini, inopiaeque succurreret, euicit tandem, vt institueretur in vrbe communis pecuniarum aceruus, (Mons pietatis vulgo cognominatur) quo in vltimis necessitatibus paratum miseris perfugium esset. Idemque operam dedit, vt, qui recipiendis aegris publicae custodiae locus esset inuentus, quoniam minus salutaris corporibus habebatur, cum salubriore permutaretur. Cuius valetudinarij curam penes Natalem ipsum esse Vegae Proregi placuit; quod sodalitati cuidam est tradita. Eademque in homines caritate vir pius aureos mille nummos ad redimendos [Note: 31 Cornelio Visha waeo autore virginitas floret.] e Turcarum seruitute captiuos cum a Ciuibus Mamertinis, tum ab ipso Prorege collegit. Puellarum vero numerus magnus viridem suae virginitatis florem partim intra septa religiosi Gynecaei, partim domesticos intra parietes Deo dicauit autore in primis Cornelio Vishauaeo, cuius idcirco nomen tota iam Messana nobile, et clarum erat: eaque vox iactabatur in vulgus, vix in ea vrbe reperiri virginem, seu viduam, quam non ille Deo, si in eius forte manus incideret, consecraret. Qua populi voce Virgines inductae tres, quae certo, deliberatoque iam animo mortales sibi sponsos destinarant, cum se Cornelio, vt eius rei periculum facerent, credidissent, magno suo bono senserunt, vera esse, quae de eo fama ferebat: princeps ex ijs vna confessionis nomine cum accessisset, in medio cursu repente mutata, non prius enumerandi peccata finem fecit, quam vt Patri sibi esse in animo confirmaret, non alium sponsum quaerere, praeter Christum: cuius ille mente, consilioque probato, et collaudato, ne quid duabus comitibus indicaret, admonuit. Accedit deinde altera, et tertio Tertia, singulaeque in eandem mentem, cum de alijs aliae nihil omnino nossent, repentino Dei afflatu similiter impulsae terrenas extemplo nuptias cum caelestibus commutarunt. Ita quae per ludum experiundi causa venerant, eae ipsae sanctius, veriusque delusae, et meliore imbutae spiritu discesserunt, Mulier erat supra ceteras flauo, rutiloque decora crine: qua specie cum nimium sibi ipsa placeret, et plauderet, coenobij nomen horrebat, ne cogeretur id aliquando decus ton denti committere. Monuit eam Cornelius, si crines ilios pluris, quam Deum faceret, caueret ne in illis ipsis crinibus, quos tantum diligeret, poenas daret. Diebus interpositis non ita multis, sensit Patrera verissimum fuisse vatem; laborare ex capite coepit, [Note: 32 Natalis Romam accitur, ad promulgandas per Societatem Constitutiones mittendus.] totaque illa pulchritudo capilli morbo vrgente defluere. Ergo ne caluitij turpitudinem euulsis ad vnum crinibus ostentaret, necessitatem in virtutem vertit; coenobijque sese latebris, quod ante sic horruerat, occultauit. Interim Natali in medio cursu rerum gerendarum accitu Ignatij discedendum ad Vrbem fuit. Quaerebat enim B. Pater hominem inprimis idoheum ad promulgandas tota Societate: quas nuper ediderat, constitutiones: Natalisque prae caeteris in mentem venetat. Ergo is Romam accitus Messana Catanam venit: vbi tum Vega Prorex, cuius confessiones excipere consueuerat, morabatur. Hic [Note: 33 Catanae multa ex vsu pietatis procurat.] suum ante discessum multa in rem communem perficienda curauit. Aureos mille nummos ad exaedificandum orborum solitudini domicilium prouocata piorum benignitate, collegit. Capuccinorum coenobium male materiatum, et ruinosum conquisita item pecunia resarciendum. Valetudinarium insanabilium instituendum: Pauperibus passim obuijs aureos nummos centum ex ijsdem alienae misericordiae fontibus erogandos, diuidendosque curauit. Quibus rebus, alijsque generis eiusdem sanctissime gestis Catana Proregis cum venia, nec sine ingenti celeris sui reditus desiderio, profectus, ad Vrbem venit. Hic ab Ignatio in Professorum numerum, quem ille gradum iam antea per summam modestiam recusauerat, octauo Kalend. Aprilis adscribitur. Deinde prolato Constitutionum
[Note: 34 Edita Romae professione cum Conttitutionibus in Siciliam redit: vbi primum illae promulgatae.] codice suum illi B. Pater de ijs tota Societate diuulgandis, perferendisque consilium exponit, in Siciliamque remittit. Ibi eas primum diuulgat, communicatque cum Socijs, et ad actionem reuocandas sedulo curat. Deinde dum in alias Societatis partes, quod propediem futurum senserat, mitteretur, ad institutum suum de hominibus benemerendi reuersus, curauit orbarum domibus Calataierone, Catanaeque se autore constructis vectigal stabile decernendum, alijsque eiusmodi rebus suas quotidie curas, et vigilias impartiens, cessabat nunquam: cum tamen interim hebraicas tradendi literas, explicandique de interiore foro quaestiones, statisque temporibus concionandi prouinciam non intermitteret. Adeo non vno tantum officij genere, munerisque contenti naui illi Patres, multis, varijsque modis studebant animis, populoque prodesse.
[Note: 35 Claudius Iaius Viennae moritur.] Hac multiplici varietate laborum Claudius Iaius tanto enixius Viennae defungebatur, quanto asperiores Germaniam difficultates angebant, hinc bellis ardentibus intestinis; inde Turca post Pannoniam pene subactam, Imperij sedibus imminente; vndique autem haeresi depascente omnia; cum Arbitro rerum aequissimo non modicum illud tantorum leuamen malorum subducere ob scelera mortalium placuit. Octauo idus Augusti non diuturno illo quidem, grauique morbo, sed summo languore confectus, ac potius continenti opera, zeloque domus Dei consumptus, sacramentis rite nouissimis communitus, aeque carus domesticis, et externis in caelum abijt; vt eximia eius virtus, et perspecta vulgo sanctitas pollicetur. Quanta beneuolentia Viennensis eum prosequeretur Academia, moeror, et amplitudo funeris indicauit, quo ad eius cohonestandas exequias vniuersa conuenit. Quod metus erat, ne templum, quo socij tunc moenibus proximo [Note: 36 Breuiarium rerum Iaij, et mores.] vtebantur, breui ingruente hoste, necesse esset profanum facere, amplissime Franciscanos apud Patres, a quibus plurimum diligebatur, in templum S. Nicolai (quod postea ipsis ad S. Hieronymi transgressis, orphanorum fuit) elatus est, et multis lacrymis decoratus, nobili comitante Doctorum corona, et flore ipso Academiae iuuentutis. Is in amplificanda, propugnandaque religione catholica apud Italos, et Bauaros, Sueuos, ceterosque germanos magnopere laborauit. Is in Augustano, alijsque concilijs pro Ecclesia Sancta Romana ingenti catholicorum bono, strenue, fortiterque se gessit. Multum siue apud humanarum, siue diuinarum rerum potentes autoritate valens, et gratia. Is Haereticorum contra mendacia, eo vsque restitit, ac repugnauit; vt eius illi admiratione doctrinae in Saxoniam ad ineundum, cum suis magistris, ministrisue certamen importunis eum precibus inuitarent. Quo tamen ille Viennensi fundando Collegio implieatus, constrictusque concederepro voluntate non potuit. Is catholicos apud Germanos Societatis nomen, originem, progressionem, ea dicendi prudentia, facultateque persequutus est; vt eorum sibi animos, voluntatesque conciliarit, et ad ipsius Societatis vsus adiunxerit. Vir fuit facillimis naturae moribus, ore iucundus, atque hilaris, grauitate comite suae personae consentanea, patientia paupertatis ornatus, quamuis in vsu frequenti Magnatum detrito, vilique cultu spectandus, nec quicquam admittens, etiamsi multa illi deferrent, quo decora paupertatis suae minueret. Studio precationis, et meditationis excellens, praeterque alia singulis diebus tum caput e ceteta Christi Domini vita pto tempore, quod repraesentabat Ecclesia, tum vnum e sacris cruciatibus retractabat. Tenax temporis, atque parcus, mira id subtilitate partitus in vitae quotidianae functiones mira praescriptum tenens constantia: moderatus in congressu, atque in omni actione modestus. Nihil in eo insolens, nihil arrogans, nihil elatum. In disputationibus ea vi, atque modestia, vt orthodoxos valde confirmans, aduersariorum errores conficeret, nil laederet voluntates. Docendi ratio in scholis plana, distincta, firma. Grauissimas de Iustificatione, de praedestinatione, de fide, atque operibus quaestiones, et id genus, ijs necessarias locis, atque temporibus [Note: 37] facilitate, ac felicitate maxima euoluebat, et explicabat. Tergestinorum Episcopatum, vt supra demonstratum est, tanta constantia reiecit, vt quandiu subeundi tanti oneris metu suspensus, incertusque fuit, in perpetuo quasi luctu, lamentisque iacuerit. Qua deinde solicitudine releuatus ad pristinam hilaritatem, iucunditatemque se retulit. Vbi decessit, Angelus Dei, Pater; patronusque catholicorum vulgo nominabatur. Is autem, qui haec scripsit, Canisius etiam Germaniae Apostolum appellare non dubitat. Ingolstadiensis Academia, vbi Iaius aliquando docuerat, inter cetera theologorum monumenta,
quae ibi in theologiae schola visuntur hoc illi, nomine IESV pro insignibus picto, elogium posuit. Claudius Iaius Sabaudus, theologus Doctor, et Professor Societatis, vir placidissimorum morum, et qui doctrinam cum pietate perpetuo coniunxit. Hic, si quispiam alius, in hac schola sanctitatis opinionem apud summos, medios, insimos, sibi comparauit: cunctis aeque carus, et salutaris; qui etiam ex prima decade fuit eorum, qui sanctae Societatis IESV autores, et fundatores extiterunt. Hinc euocatu Viennam Austriae, ad ea, quae semper in pectore tenuit, et ob oculos habuit aeterna [Note: 38 Nicolai Lanoij operosa caritas.] migrauit gaudia anno millesimo quingentesimo, quinquagesimo secundo. Iaio ex humanis exempto tota Viennensis Collegij administratio ad Nicolaum Lanoium redacta est. Is erga genus omne hominum, sed praecipue erga Italos milites post Pannonicam cladem nudos, saucios, vel alioqui aegrotos, ac rerum omnium egenos Christianae caritatis vires explicauit. Nemo etat, qui misere per vias abiectis, vel palearum aliquid, vbi caduca corpora reclinarent, subijceret, atque subterneret. Est igitur his affatim et lectulorum, et vestium, cibariorum, et medicaminum opportunitate consultum: plurimique ea ratione seruati, qui talibus orbati praesidijs, atque solatijs funditus perijssent. Quosque conseruare viuos non licuit, eos Patres cum bona aeternae spe vitae [Note: 39 Iuuat, sanatque pestilentes.] elutis confessione criminibus dimisere. Accessit pio labori in exteros, fortioris occasio pietatis in ciues, lue pestifera Viennenses aggressa. Fuit autem in Lanoij pectore siue caritatis, siue fiduciae tantum (quemadmodum accepimus) vt cum aegrotos, quos pestilentia perculerat, interuiseret, eos saepe sola manus impositione mirabiliter persanaret, singularique Dei munere factum est, vt animis intenti Patres, corporibusque iuuandis, cum ab aegrotorum pestilenti spiritu non refugerent, ab eorum tamen contagione [Note: 40 Canisiu per sacram conf ssionem aegris simul animis, et corporibus medetur.] semper integri, intactique seruari sint. Nec parum hoc anno in sacramentorum reuocanda consuetudine profectum est: cui rei plurimum etiam profuit vuigi opinio de sanctitate Canisij non obscuris iudicata prodigijs. Magnus namque numerus eorum, qui corporis, animique saluti prope desperauerant, confessionis ergo Canisium vel adibant ipsi per se; vel, si id non poterant, accersebant. Mulier malo pariter morbo, maloque Daemone diu torta, simul ad Canisium venit, suasque rite sordes apud hominem exuit, non modo pertinaci Daemone, qui nullis vinci sacris carminibus poterat; verum etiam omni morbi tentatione, molestiaque libera missa est. Grauius alia et animo laborabat, et corpore. Obsidione mali Daemonis grauiter oppressa, dudum aeterna de salute penitus desperarat; grauia propter scelera traditam iam se Satanae in aeternum clamitans. Haec quoque cum de Canisij consilio repetitis iam inde a pueritia in confessione peccatis, rite animum expiasset, omni Daemonis obsidione, morboque eiusdem Canisij precibus, et exorcismis exempta est. Ex eoque tempore sibi reddita, in terendis liminibus sacris, exequendisque Christianae pietatis officijs, atque muneribus multa fuit. Hae res et copiosam ad extirpandas morborum causas, flagellique diuini poenitentiae mysterio multitudinem stimulabant, et nomen, autoritatemque conciliabant Societati, quae deinceps eo est amari coepta vehementius, quod eius in repudiandis, remittendisque [Note: 41 Extremae vnctionis vis.] muneribus abstinentia vulgo cognita, magno exemplo, miraculoque fuit. Sed sacramentorum quanta sit efficacitas, atque vis in nostris etiam hominibus Deus corruptos apud populos declarauit. Laborabat Nicolaus Gaudanus, alijque germani duo sane quam grauissime: nec enim a summo vitae periculo longe aberant, cum extremae vncitionis adhibito sacramento, ex ipso morbo protinus emerserunt.
[Note: 42 Res Borgiae in Hispania.] Apud Hispanias in Cantabria continebat se Franciscus Borgia suae studio sanctitatis intentus, et ex vmbratili illa recessus Ognatensis exercitatione prodibat subinde in solem, ac puluerem loca finitima docendo pererrans, vbi proximorum saluti vtilitates prope incredibiles attulit. Incurrebat in omnium oculos splendor paupertatis, fulgor humilitatis; in aures animosque vox vrens, et ad pietatem incendens. Quaeritabat in paupere cultu victum sibi precario, pedibus suis iter scipionis adminiculo faciebat, nunquam linguae parcens, siue vt Deo laudes, et dulces hymnos caneret, siue vt ad omne officij decus populos inflammaret. His velut calcaribus etiam e longinquo incitati complures (neque euim latebant) splendore generis, et literarum eruditione praeclari, spretis humanae vitae commodis, et nuncio libertati remisso, coenobiorum subire iugum, et Christi paupertatis incommoda non dubitarunt. Atque vt eorum magnum numerum
mittam, qui ceteras repleuere familias, huic certe nostrae, nec pauci nec contemnendi dedere nomina. Nam et aetate, ingenioque florentes adolescentes et matura grauitate viri multis ornati literis, omnique laude cumulati, et veneranda canitie senes sese [Note: 43 Vocatio ad Societatem Antonij Cordubae repudiato Cardinalatu.] Ognatum ad Borgiam, vt cum eo, et sub eo vitam degerent, contulerunt. In ijs Antonius Corduba Laurentij Fiqueroae, et Catharinae Femandiae a Corduba Feriae Comitum, et Marchionum de Plego filius, vir non modo genere; sed etiam virtute clarissimus, et Borgiae nostri Consobrinus: qui studiorum causa Salmanticae degens, eius Academiae Rector (qui honos non nisi nobilissimo cuique mandatur) renunciatus est. Hunc Hispaniarum Princeps Philippus cum in dies esset auctior meritis, ac virtute, statuit etiam honoribus augere: eiusque commendatione Caesar, vt in Cardinalium numerum legeretur a Iulio Pontifice postulauit. Iamque illuc Iulij voluntas incubuerat, et in eo ornando consentiebant omnes; cum vnus ipse dissensit Antonius. Is iam pridem Frandsci Stradae concionibus incensus, sub Michaelis Turriani disciplina, interius degustata virtutis dulcedine, vt ei se totum, ac penitus dederet, stimulis crebris incitabatur. Sed cum tot vndique speciosa saeculi blandimenta distraherent, ac potissimum sacrae purpurae fulgor, publici etiam ostentatione commodi ad sese pelliceret, ipsum super ea re Ignatium [Note: 44 Antonij a Corduba epistola ad Ignatium de Cardinalatu repudiando.] perlonga epistola, cuius haec est summa, consuluit. In eorum, inquit, numero, Pater, quos Caesar a Pontifice impetrauit, vt faceret Cardinales, me quoque rerulit: proximisque Pentecostes solennibus, quantum certis comperitur nuncijs, creatio fiet. Ego cum ad certamen id sustinendum, omni caream propugnaculo, Societatem IESV, (turris enim fortissima nomen Domini) mihi delegi. Tamen vt de Dei mente sim certior, per Christum Iesum, qui ad hoc me quaerenetum ex te incitat, precor, vt quid sequi debeam indices. Nam quod Caesar, qui lapsorum Ecclesiae morum restitutionem vsque adeo vrget, adolescentem annorum quatuor, et viginti nullis prope literarum praesidijs ornatum, cum in philosophia nunc verser, in eum velit locum euehi: deinde, quod rebus suis munimenta, idoneosque administros quaerens, hominem deligat omnis negotij publici rudem, neque autoritate, neque facultatibus pro tam grauis personae amplitudine instructum: quoniam id ab humana videtur abesse prudentia; interpretari diuinae prouidentiae argumentum licet. Honor porro ipse quamuis amplissimus; tamen cum onus pastorale non afferat, videtur mediocri doctrina fore contentus, si modo mnocenda, sincerumque diuini obsequij studium adsit, quae in huius loci adolescente ad exemplum quoque valerent. Et sane sacerdotes, religiososque virtutis egregiae Ecclesia complures habet, Cardinales fortasse non ita multos. Denique Societati etiam, [Note: 45] quo magis ea in commune proficeret, vsui esse possem. Haec mihi succurrebant in eam partem, cur oblatus honos neutiquam fugiendus videretur. Verum plura, et grauiora succurrunt in alteram. Primum excelsissimus gradus, et muneris amplitudo plane dotes exigit singulares. Quanta enim scientia, quanta prudentia, quanta in rebus agendis exercitatio, quanta etiam aetatis maturitas: quantum vero zeli, constantiae, religionis, amoris, timorisque Dei requiritur in eo, qui e consilio Vicarij Christi, sanctaeque Ecclesiae columen, et quasi cardo futurus sit? Quibus tamen ornamentis ego me penitus nudum agnosco: neque sentio eas me egisse radices humilitatis, et mortificationis, vt fructus debeat expectari: sed potius verendum sit; ne ad primos aestus, ac ventorum afflatus, si quod est semen, aut germen exarescat, et illam pariter diuinae lucis auram, quae menti nunc meae per diuinam bonitatem affulget, ille paulatim inanis splendor extinguat. Sed singamus necessaria ei personae praesidia mihi nulla deesse, quid haec valerent, vbi rerum, quae tractantur, adeo perplexa et lubrica, et periculi grauissimi plena natura est? Tam arduum, viam tenere, vt nec Principes mortales, nec immortale Numen offendas? Quid? ipsa vitae ratio hisce temporibus vsitata per ingentes, ac superuacaneos sumptus, quantum periculi habet, praesertim Ecclesiae bonis abutenti? quod feciendum mihi necessario esset, cui nec alia ferme pecunia, quam sacra suppeteret, et nationis, familiae, et fratrum, qui non opulentissimi amplissimos apud Imperatorem, et Principes gradus obrinent, seruiendum esset ingenio, ac dignitati. Quid dicam de occasionibus, ac temporibus, quae incidunt talia, vt vel aetate, ac virtute prouectos, nunc superbiae, nunc auaritiae, nunc liuoris, malaeque aemulationis, nunc aliarum perturbationum quasi tormentis euertant? Atque vtinam non esset ipsomet experimento compertum,
quanto pronius sit viros vel robustae virtutis euanescere eo loco, ac perire, quam [Note: 46] quicquam proficere. Exempla vero sanctorum aperte docent quid in his rerum articulis agendum sit: qui istos honores contentione summa fugerunt: atque nostris hisce etiam temporibus cernimus viros praestantes abdicare magnas ditiones, vt Deo seruiant, ne dum vt noui quicquam assumant. Et fortasse nouum etiam hoc exemplum posset hominum mentes excitare, vt intelligerent quam parum in seculi prosperitate sit; si adolescentem repudiare id vitro cernerent, quod tam multis est summa votorum. Denique duabus e vijs, quae se mihi nunc offerunt, altera Crucis, et aerumnarum, altera splendoris, et commodorum, hanc Dominus IESVS, cum vellent eum Regem facete, omnino refugit: illam in omni vita sequutus est; cuius item tam certus videtur exitus felix, quam alterius periculosus, et anceps. Atque haec quidem incommoda res habet ipsa. Iam ne id quidem quod initio pro voluntatis diuinae signo retuli, vllarum est virium. A meis enim negotium id omne, neque nisi caduca spectantibus commoda, neque nisi per vias terrenas tractatum est. Quid autem de caelesti licet nutu conijcere, vbi vitiatae naturae studia, carnisque, et sanguinis consilia dominantur? Haec Pater, omnia, vti scripsi, nemo mihi mortalium (nam ne cum Patre quidem Michaele rem contuli) sed Deus, vt opinor, suggessit. Expecto Paternitatis tuae consilium, idque mature, vt remedium sit promptum in tempore. Et quoniam ab illarum viarum altera declinare non est, nisi in alteram transeam, peto, quaesoque Pater, vt quando in Ecclesia sua Deus te collocauit, qui receptum aberrantibus dares, mihi quoque patere ad te aditum velis. Pridie Kal. Aprilis anno millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo. His datis ad Vrbem literis, cum subinde Salmanticam vsque huius anni vere Borgia excurrisset, eius exemplis illustribus, incensisque sermonibus victus, non expectato Ignatij responso Deo cessit vocanti: gloriam premens humanam, et requirens aeternam, Societatis humilitatem multo potiorem fluxi honoris titulis duxit. Eodem ferme tempore e praestantissimi concionatoris Auilae disciplina migrarunt ad nostram Iacobus Gusmanus et Gaspar [Note: 47 Barptholomaei Bustamantij vocatio.] Loartes: easdemque vitae rationes Barphtolomaeus Bustamantius sacerdos theologusque et concionator idoneus vltro suscepit; is, qui Ioanni Tauerae Archiepiscopo Toletano fuerat a secretis: et grauissima negotia, cum is Antistes vlterioris Hispaniae procurationi praeesset, saepe tractarat: nec potuerat vnquam pellici, vt sacerdotium nisi vnum exciperet, multis et opimis oblatis. In eo sacerdotio seduli Pastoris munere multos annos cumulate perfunctus, cum studio flagraret ardentissimo omni ratione probandi se Deo, omnemque vitae suae cursum ad eius maxime voluntatem, vt ad optimam, et rectissimam regulam dirigendi, dies ac noctes ei supplex erat, vt viam sibi, quae eo ferret, atque deduceret, commonstraret, interim vigilanter obseruans, quo res Societatis, de qua tam multus, ac varius sermo perstrepebat, euaderent. Sed dum maxime excitata ab Silicaeo procella feruet, siue, vt aliqui produnt, ex sermone Villanouae cum ipso Antistite, cui praesens adfuerit, siue aliunde re cognita, Villanouae se voluntati permisit. nec [Note: 48] tamen omnino quieuit ardor voluntatis diuinae penitus pernoscendae. Cuius rei causa, cum quotidie vota, precesque solicitus duplicaret, ad extremum inter Missa solennia vi lacrymarum, atque singultuum Christum illum, quem habebat in manibus, oculisque cernebat, quodammodo perpulit, vt significationem sibi aliquam ederet voluntatis suae, sibique genus illud vitae, quod ei maxime probaretur, ostenderet. Hic ille, vt ipse poflea non sine teneriore pietatis sensu commemorabat, permotione quadam mentis insolita, impulsuque vehementi, et veluti voce quadam interiore se moneri sensit, vt in Guipuzcoam sine cunctatione profectus, quod a Francisco Borgia fieri animaduerteret (de cuius recenti vita nondum plane cognorat) id ipse suis moribus conaretur exprimere. Fuit haec Dei vox in auribus Busiamantij tam efficax, tamque vehemens; vt e vestigio domo, negotijsque posthabitis de Villanouae quoque sententia, in Guipuzcoam se conferret. Quo cum esset ingressus, vbique reperit Borgiae sanctitatis impressa vestigia, et suaui eius velut odore omnia redundare. In Ognatensem deinde recessum vltra progressus, commodum in Borgiam ipsum incidit, lapides, et caementa ad aedificium conuehentem. Huic consilium suum exponit, huic totum animum, et pectus aperit: dimissisque illico famulis, cum eo permanet; dein Societate receptus, complures annos ipsi Borgiae cum in eius itineribus, tum in explicandis, conficiendisque negotijs magno
[Note: 49 Laboranti inopia Collegio Salmanticensi Deus succurrit.] vsui, ac leuamento fuit. Salmanticense Collegium, vt eius tum ferebant initia, graui premebatur inopia. Et incidit aliquando dies, cum domi nihil esset, nec inueniti posset vnde famem Dei serui leuarent. Aridus ducendus is dies erat, iam annona consumpta; cum haud immemor diuinae fiduciae qui praeerat, iubet rem Deo diluculo, tum cum [Note: 50 Collegij Methymnensis vexatio.] ad orandum surrexerant vniuersi, accuratis precibus commendari. Vix orandi finis campanae significatus est cantu; cum extemplo pulsantur fores, et pecuniae subsidium affertur, quo et omnes affatim satiarent desideria naturae, et in Dei fiducia, qui volucres caeli pascit, suos animos confirmarent. Methymnae Campi Collegio, quod nuper inchoatum supra diximus, res non defuerunt aduersae, quo altiores radices ageret. Namque eius loci Abbas, et Vicarius idem Episcopi, qui ad eam diem fauerat, ab hominibus, qui parum Societatem norant (vt opinio fuit) concitatus, ipsa S. Martini sacra luce per Tabellionem edixit, ne sacris confessionibus, concionibusve operam darent; nisi prius de eorum vita, doctrinaque specimen sumptum esset. Noua res videlicet visa Patribus, et valde insolens, vt qui Abbate ipso nec inscio, nec inuito, cui et literas Apostolicas, et summam priuilegiorum inspicienda iam dederant, iure suo suis in obeundis muneribus vterentur. Protinus ergo Petrus Siuillanus, qui non dum sacerdos Collegio praeerat, et doctor Castellus pergunt, quo propius mentem explorent Abbatis planiusque de re tota cognoscant. Qui simul ac in eius venere conspectum, verbis contumeliosissimis, latrones, seductores, et id genus maledictis compluribus appellantur: atque vt facta verbis accederent, cum Rector modestissime precaretur, vt quando iam Pontificia diplomata viderat, vellet Patres rationem sui reddentes audire, exclamans, diplomata eorum fallacias, ac scelera esse, vibratum pet aera baculum quem gerebat, in eos cum stomacho torsit, irrito tamen ictu. Quod idcirco retulerim, vt appareat nisi perturbationes sedulo comprimantur, quas ad indignitates interdum personas vel graues impellant. Neque is finis fuit. Digredientes Dei famulos, cum cedendum exundanti flammae viderent, iubet a satellitibus comprehendi. Confestim abripiuntur in vincula. Hic diem totum arcte tenentur, dum amicorum summis precibus inde missi ad sua se munera Abbate conniuente se reserunt. Animaduersum est toto illo turbinis tempore non modo aut sociorum autoritatem, opinionemue apud homines, aut hominum in aede Collegij celebranda frequentiam, vsurpandisque rite mysterijs nihil imminutam verum etiam auctam, fructusque ad animos longe vberrimos redijsse. Quin Abbas ipse rebus agitatis mitior iam die factus odium in amorem vertit: et is ipse nouum in aedificium postea primum lapidem rite misit. Gandiae cum Taurica, et alia quaedam [Note: 51 Gandiae impeditur spectaculum tauricum.] (quae arundinum vocant) spectacula danda essent sub sancti Iacobi Maiotis solennia, in quibus cuncta ciuitas Iobelaei se expiatione renouarat, tametsi Rector Baptisma Barma Valentiam abierat, tamen octo sociorum e numero, quorum pars dimidia sacerdotes, conuenere inter se, vt rem periculi plenam, et quam saepe hominum interitus, et sauciatio comitatur, euerterent; neque ita subito recens animarum nitor theatrali macularetur licentia. Ergo Prorectoris voluntate sic instructi, ornatique e Collegio prodierunt. Procedebant numero quatuor, quorum princeps fune de ceruice suspenso, ingens manu signum Crucifixi Domini praeferebat, postremus reste item ad collum alligata defuncti hominis cranium ad terrorem ostentabat: intermedij vero duo nuda sua terga flagellis perpetuo verbere laniabant. Opportune in caueam peruenerunt primo agitato, iamque incluso tauro. Ad nouum spectaculum oculi repente omnium cum stupore quodam conuersi. Sacra Domini effigies, mortis imago, sese lacerantium fragor, et foedata cruore terga commouebant, cum vnus e quatuor in quosdam gradus euadens, addere clamores terrificos coepit, vt iam totum theatrum misericordiam inclamaret. Ita perculso populo ex alia parte prope sedilia Ducis, et coniugis eodem ornatu, ac terrore alij quatuor apparent, paribusque etiam verborum facibus spectatorem incendunt. Inde tantus excitatus est in populo fletus, tantus animi dolor, vt ploratibus, et vociferationibus omnia Dei clementiam implorantibus perfonarent. Ergo auersa a spectaculis multitudine, quanquam sumptu non modico apparati, missi sunt ludi, et sanus domum suam quisque reuertit, vt si de templo non de theatro discederet. Pars tamen maxima redeuntes domum Patres certatim prosequuta eo motu, vt non pauci, quos nec temporum calamitas, nec Iobelaei indulgentia flexerat, exemplo illo
[Note: 52 Feruor Valentinorum sociorum in coercenda licentia bacchan tium.] deiecti ad confessariorum pedes acciderint. Hoc salubri terroris exemplo socij Gandienses aemulati sunt Valentinos. Ex his enim sex pridie Cinerum, quo maxime die Saran, et licentia dominantur, nudi pedes, ac verticem, longum ab ceruice funem trahentes pendulum, ac duo etiam nudi terga flagellis armati, ceteri Crucem, caluariamque alterni manu gestantes obiere vrbis celeberrimas vias, dantes se in bacchantium turbas: subinde clamores horrificos, demorte, de supremo iudicio, de Tartari poenis aeternis, et similibus horum concionabundi eiaculantes inter duorum se diuerberantium crepitum, cruoremque, haud sane poenitendo exaestuantis licentiae temperamento. Ceterum nec illud quidem pietatis genus Gandiae praetermissum est. Cum multos iam menses terrae pluuias negaret Caelum, ingenti metu sterilitatis, ac famis; eodemque tempore Turcicae classis metus accederet, quae maritimas illas prope oras nuntiabatut adesse. Rector conuocatis socijs populi moerorem, ac luctum exposuit, interrogans, quibus armis aduersus caelestem iram tendendum esset. Cumque ad omnia. se quam paratissimos cuncti offerrent, decretum est tandem, vt octiduum, quod ad Assumptam in Caelum Deiparam intercedebat, ei negotio praecipue dicaretur. Eo spado ter diuinam synaxim instaurarent singuli: quoque die id fieret, ter singuli voluntariam adhiberent suorum corporum verberationem. Praeterea ä quinta ante meridiem hora, ad nonam pomeridianam quotidie continuata, supplicantium vicissitudine haberetur oratio. Quorum preces, atque supplicia liberaliter audita largissimi mox imbres toto biduo continentes testati sunt, quibus satis supetque sitientibus agris, etiam proper arescentibus consultum est. Nunciatumque haud ita multo post Turcarum classem, [Note: 53 Diuiditur Hispaniae prouincia in duas.] quae tantum incolis terroris iniecerat, longe alium tenuisse cursum.
Hoc anno Hispaniae prouincia (crescente sociorum in dies numero) tributa est in partes duas, in vlteriorem, et citeriorem. In illa relictus est Prouincialis is, qui toti Hispaniae praefuerat Antonius Araozius: Huic vero, quae Tarraconensis nomine continetur, praefectus est is, qui Lusitaniae praeerat, Simon Rodericius. Cuius rei maturandae [Note: 54 Res in Lusitania turbulentae.] ea fuit occasio. In Lusitano regnosocietas non ijsdem, quibus in alijs ferme terris orta, et adulta principijs, mole iam sua (vt praesestinata assolent) laborabat. Quippe cum firma alibi fundamenta fere in rerum penuria, insectationibus, et omnibus aerumnarum generibus iacta essent: in Lusitania pro benignitate Regis, ac gentis humanitate euenerant plane contraria. Cumque messis amplitudo totum late per Orientem. blande se offerens, ad multiplicandas operas inuitaret, Rexque siue subsidijs affatim conferendis, siue benignis verborum hortatibus incitaret: ac primorum exempla Patrum ad Dei famulatum allicerent plurimos, recepti sunt sane permulti. Adeo vt anno superiore alumnos centum et quadraginta Conimbricense Collegium numeraret. Tyrocinij disciplina pene nulla dum erat constituta: leges vero domesticae omnino perpaucz. Neque Simon curiosius laborabat, vt quam audiebat Ignatium tenere Societatis regendae viam, eam et ipse consectaretur. Sed suapte natura lenis, et indulgentior, alios [Note: 55] tractabat saepe remissius. Inde quod numeroso in coetu, ac perexigua interioris hominis disciplina, in summo aetatisardore, inliterarum assidua tractatione necesse erat, facile est consequutum: solui paulatim obedientia, curari studiosius corpora; frigere studia diuinae sapientiae; contraque sic terrenae vigere; vt nec deesset, qui scommata iacere, et mordaciores condere versus auderet. Manabat late malum: tametsi longe plures viam perfectae virtutis strenue, constanterque capessebant: quorum exemplis, fructuosisque laboribus cum fama Collegio prima constabat, tum quae supra relatae sunt, vtilitates creabantur in publicum. Simon tamen perinde amabatur ab omnibus, cum ipsa indulgentia remissiores allicerer, strenui vero sapientiae sectatores nec facta sociorum, multoque minus Praesidum scrutarentur: et quicquid se non aperte improbum offerret (quod Dei gratia nihil admodum erat) meliorem in partem didicissent accipere. Haec, itemque ea, quae Prouincialem proprie contingebant, in victu, cultuque subrepere superuacaneas commoditates, et alicubi sumptus fieri religiosae paupertati minime consentaneos, cum comperisset Ignatius; neque his incommodis vllam satis reperiri posse medicinam, nisi ea prouincia alteri traderetur, remedium ex hoc aggressus est capite. Quoniam, vero Prouincialis apud Regem, ac Proceres gratia multum valebat: nec semel in cassum tentata ante res fuerat; quo nunc certius, suauiusque perduceretur ad
exitum, literas, quibus Simonem ab eius prouinciae gubernaculis remouebat, suo chirographo consignatas in Lusitaniam mittit ad Leonem Henricium, Vrbanumque summae fidei Patres interposito obedientiae praecepto, vt eas literas Simoni reddant. Aliud insuper literarum testimonium, quo Lusitanae prouinciae Praepositum declarabat Iacobum Mironem misit, et proprias ad Simonem, quibus potestatem, faciebat, vel in Brasiliam (quod is saepe ante postulauerat) nauigandi, vel admimstrationem nouae prouinciae, quam dixi modo in Hispania institutam, suscipiendi. Super haec, ne forte coeptis autoritas intercederet Regis, ad eum etiam et Catharinam coniugem, [Note: 56] Henricum Cardinalem, et Ludouicum germanos ea de re scripsit: itemque ad duos illos, quos nominaui Patres: quorum fidei, prudentiaeque plurimum tribuebat, vt, si opus esset, suum Regi consilium exponerent, ac probarent. Eademque de causa ad Michaelem Turrianum Salmanticam, et Ognatum ad Borgiam scripserat, vt in Lusitaniam sese conferrent. Turrianoque, quem visiratorem constituebat, folia pura permulta dederat suo chirographo communita, vt, si vsus esset, in ijs quicquid videretur, inscriberet: et suo nomine quibuscumque expediret, reddenda curaret. Sed non potuit sapienti Regi ea Prouincialis mutatio non probari, cum ad eam ipse sua sponte, nutuque priusquam ab Ignatio literas vllas acciperet, inclinasset: consiliumque iam suum cum Mirone contulerat; ita vt necesse non duxerint Turrianus, et Borgia se loco mouere. Quae regiae inclinatio voluntatis pro eiusdem in Simone retinendo ante constantia, perillustre visa est Dei tuentis Societatem, atque regentis indicium. Simon etiam ex Ignatij literis eius voluntate perspecta, quibus et se prouincia liberabat, et eam Mironi tradebat, tanquam gratissimo accepto nuncio, literas ipsas capiti imponens, ac pectori apprimens, signa edidit permagna laetitiae, vel quod onere se leuari sentiret, vel quod secum, vt dicitur, viuere, et secum sibi esse iam liceret: continuoque literas ab Ignatio missas reddendas Mironi curauit vna cum suis ad Conimbricensis Collegij socios; a quibus sibi vt ignoscerent, postulabat, quicquid in eius prouinciae administratione peccasset. Prouinciam vero ipsam Mironi tradidit illacrymanti, haud ignaro quantum suis humeris onus imponeretur. Is manum illico ad opus vertere, eoque modo res coepit, quo Romae fieri ab Ignatio senserat, ordinare. Rectorem Conimbricensis Collegij Emmanuelem Godinium [Note: 57 Ludouicus Consaluius et Iacobus. Miro refugiunt Ioannis Regis confessiones audire solum Audio humilitatis.] nominat, eique adiutorem Antonium Quadrium sussicit; eum qui postea annos permultos Indicam prouinciam omni laudum genere cumulatus administrauit. Haec mense Maio gesta, ac secundis fere omnium excepta plausibus. Quo tempore Ludouicus Consaluius, et Miro egregium religiosae documentum modestiae ediderunt. Nullus Regi tum certus sacerdos a confessionibus erat: aliquandoque cum Ludouico consessus, quia is onus auersabatur, octauo Christi corporis die Mironi coram praesenti, ipsum sibi conscientiae suae arbitrum lectum esse significat. Qua Pater denuntiatione non leuiter primo commotus, vbi animum paululum collegit, grates Regi plurimas agit, quod tam praeclara de Societate iudicia faceret, ceterum non bene se cognitum illi contestatur, quod sibi nec idonea ad id onetis facultas, nec aetas adsit, praeterquam quod etiam esset in Lusitania peregrinus. Nemo, Rex excipit, vestro mihi de numero peregrinus est: mitte istam causam: nec est quod facultatem ad audiendum me singularem desideres: Dei gratia, quicquid censueris, et iniunxeris, ad id omne paratum habebis. Cur autem si ceterorum mortalium confessiones excipitis, refugiatis meas? Hic miro haud sine animi pio sensu. Tuas Rex optime, cuius religiosissimam mentem, vitamque videmus, confessiones sane non fugimus: sed speciosa ista munera disciplinae nostrae non admodum quadrant. Nostrae vocationis est Nosocomia terendo, docendo infimam plebem, ministeria humillima obeundo, iuuandis simul animis, nostrae simul humilitati conseruandae insistere. Nec est obscurum, ceteris religiosorum familijs, quam parum splendidorum officiorum tractatio commodarit: et nos iam nunc satis multi gratiam consectari Principum arbitrantur. Itaque tum priuatae Societatis, tum publicae vtilitatis causa, precor, quaesoque tuum vt istud singulare cohonestandi nos studium temperes. Tum Rex nihil se fore impedimento dicens, quo minus abiectissima pariter munia pro voluntate tractarent, consultare
amplius ea super re, ad seque quid statuisset, postero die referri iussit. Re domi de integro consultata, primaque confirmata sententia, remissus Consaluius ad Regem, non solum pro Mirone causam strenue, ac prospere gessit: sed insuper [Note: 58 B. Ignatio non omnino probatum Consaluij, ac Mironis factum.] impetrauit, vt sibi quoque qui dudum conscientiam Ioannis regebat Principis, cum bona Regis gratia, onus liceret ponere. Quae vulgata per aulam, secunda admurmuratione celebrata sunt. Quanquam B. Pater, qui Societatem Regi tantum debere intelligebat, non omnino probauit in ea re siue Mironem, siue Consaluium tam acriter concertasse. Simon interim, qui prouinciam tanta inirio voluntate posuerat, coepit post paulo dubitare, an ea procuratione, quoniam Ignatius iusserat Regi parere, iure esset Rege inconsulto solutus. sed statim Rex non solum Ignatij consilium probans, sed etiam gratulans Simoni, quod B. Patri tam alacriter paruisset, omnem ei dubitationem exemit. Tum demum valetudinem, fessasque vires excusans, ne vel in Brasiliam nauigaret, vel nouum Aragoniae Prouincialatum exciperet, statuit in praedium Collegij Conimbricensis, cui a S. Felice est nomen, se cedere. Eo dum pergit, Olissippone Conimbricam venit, ac protinus in Collegio turbari coepta sunt omnia. Non satis noui Moderatores Miro, Godiniusque prouiderant, nej multa statim principio innouarent: atque seueritatis quiequid opus foret, paulatim, mollesque per gradus inducerent. Sed vt erant ipsi sibi asperrimi, deque virtute vocationi huic debita opinionem praestantissimam mente praeceperant, confestimi, et ex abrupto in eam redigere absolutissimam formam cuncta conati sunt. Ac Miro tanquam existimans, sicubi desideraretur quicquam, ineuria sua peccari, omnibus locis adesse, cuncta praefectorum inferiorum officia attingere, vbique se admiscere. Vnde fiebat non modo, vt ipsis munerum singulorum procuratoribus grauis esset; sed etiam rei non satis intelligens, nonnihil interdum autoritatis amitteret. [Note: 59] Perturbata igitur domus erat tota: nec Sane causam, si quaerimus, leuem sustinebant, noui Praepositi, qui dum superioribus mederi volunt incommodis, nec in exigenda disciplina consulunt imbecillis, nimirum exuleerarunt, quae sanare non poterant. Vt enim Praepositorum dissolutione torpescunt: ita nimia seuerita, [Note: Quaest. Vet. et no. test.] te exasperantur ingenia: et, si peccantibus respondeas ad singula (vt ait Augustinus, non deerit vbi pecces. Tum vero Simonis aduentu, siue admonente ipso (vt suspicio fuit) siue aliquis ex maxime turbulenris, et Crucis osoribus (quod potius crediderim) ex ipsius conspectu Simonis, et Collegij in eum carirate, occasione arrepta, satanicum opus adiuuit; coepit prior administratio cum posteriore conferri, remoriaque veteris indulgentiae grauior esse seueriras praesens. Denique multi Simonem velle, non alium Praesidem. Atque is quidem ad sanctum Felicem breui secessit. In Collegio vero rebus in dies turbulentioribus, accersitur Salmantica Turrianus, qui mense Augusto adfuit. Nec quicquam vrgendum prius existimauit, quam vt e Lusitania Simon exiret. Itaque in vno e folijs puris, quae accepisse diximus ab Ignatio exaratis literis primo quoque tempore ad Aragoniam se Prouinciam iubet conferre. Accessit et Regis epistola adhortantis, vt quamuis valetudo minus ferret, in obsequij tamen exemplum volens, libensque proficisci non dubitaret. Nec sane cunctatus est Simon. Ac Turrianus ad sedandas res totus incubuit. Multi, qui medicinam non patiebantur, et noxij erant exemplo, vel emissi, vel sponte dilapsi. Tredecim e iunioribus tanquam recudendi sub Tyronum magistro ad sanctum Felicem missi: ex quibus tandem vix [Note: 60] vnus, aut alter, in Societate permansit. Res compositae videbantur: iamque recesserat in suum Collegium Salmanticam Turrianus. Miro in oppidum Moram, euangelizandi causa secesserat, cum grauius discrimen exoritur. Michael Gomius, qui socius in Prouincia Simoni fuerat, eique comes abierat, diu natali solo carere non potuit. Relegatus sibi quodammodo videbatur a patria. Itaque eius desiderij non ferens igniculos, valetudinis excusatione, vnde abierat, reuersusest. Hic, vt primum facultas est data, quo Simonem in prouinciam restitueret, Regis, ac Procerum aures fictis criminationibus, ac calumnijs aduersus virum sanctum Ignatium onerasse dicitur. Criminabatur eum ambitione ductum neptem suam in matrimonio collocandam Ioanni Borgiaecurasse; quem Societatis edidisse iam vota Gomius
affirmabat. Pecunias e Lusitana prouincia, vt alijs prouincijs consuleret, auertisse: qua in re cum grauem aduersarium Simonem haberet, eum a prouinciae gubernaculis deiecisse. Prouinciam ipsam spoliasse viris doctis, et indigenis, auxisse rudibus, et externis: qui prouinciae suraptibus, et impendijs, lirerarum se doctrinis ornarent, semper videlicet reclamante Simone. Quibus raendacijs, maleuolisque sermonibus adeo breui Regem, Proceresque nonnullos immutauit, et abalienauit Ignatio, vt putaret vulgo Societas in Lusitania ad nihilum reditura. Sed non desuerunt, qui Regem melius edoctum de errore dcducerent, et B. Patri, cuius in coronam noua haec gemma inserebatur, continuo restituerent. Exposuit enim Franciscus Henricius Matrimonium neptis cum Ioanne Borgia, non modo antequam fieret, Ignatium ignorasse: verum etiami postea improbasse factum: non quidem quod vota Societatis emisisset Ioannes (vt fallo, inuidioseque narrabatur) sed quod sane existimabat eum iuuenem ad statum celsiorem diuinitus incitari. Ceterum cum huic neque Patrimonium, nec bona ad haeredem transitura vlla adessent, ad Laurentiam vero Loiolaeam vnicam gentis stirpem, [Note: 61] ingens pecunia, ac Loiola ipsa recidisset, vtriusque consanguineos suapte sponte, nec Francisci, nec Ignatij explorato consensu, connubium transegisse. Adeo vero pecuniarum nihil interuersum prouinciae, vt Lusitani Patres, cum hoc ipso anno de generali causarum procuratore communibus Romae impensis habendo consulerentur, eam conditionem, ne quid amittendum ex prouincia esset pecuniae, omnino respuerint. Homines quidem euocatos nonnullos, qui olim remitterentur instructiores. Verum tamen ipsum nosse optime Regem, et in Lusitaniam, et maximein Indiam plurimos, et egregios ex alijs prouincijs missos cum lucro incomparabili nationum Lusitanici imperij. Haec cum omnia Rex, simulque quid Gomius esset hominis didicisset; quae mens, quae studia, quid alij pauci, qui sermones de viro sanctissimo Ignatio tam improbos sererent, et in regias quoque aures conarentur irrumpere, quam non religiosi, neque germani Societatis filij, quam nulla verae, solidaeque virtutis laude praestantes: contra vero quantus consensus bonorum omnium, quantus amor disciphinae, quanra integritas vniuersae familiae moderatoris Ignatij, quamque eius in ea tota administranda mens recta, in quem nulla posset earum rerum suspicio cadere, quas comminisci, ac iactare talem in Patrem Filij degeneres auderent. Haec, inquam, et alia complura cum Rex sapientissimus non solum ex Henricio, et Consaluio hominibus de Societate, sed etiam ex Cardinali, et Ludouico germanis suis, qui constantia admirabili patrocinium gessere huius ordinis, accepisset, suspiciones omnes abstersit, amorem, et benignitatem redintegrauit, et auxit; Probauitque vt Michael Turrianus, quem praeclaris Ignatij praeceptis ad eam prouinciam constituendam instructum nouexat, in Lusitaniam rursus euocaretur; itemque acciretur Borgia, ad quem et suas prorie literas dedit. Fuit omnium sententia B. Ignatium quicquid incommodis, quae subierunt, anteuertendis erat necesse, ipso ab initio pene diuinitus prouidisse, nec euentura fuisse, si Turrianus, et Borgia (vt ille censuerat) mature in Lusitaniam concessissent. Ita est profecto. Summa potissimum capita Deus mouet, docetque, ac multa in rebus gerendis per imprudentiam prudentium nimis adminiatrorum saepe peccantur. [Note: 62 Emmanuells Godinij feruor per vrbem sese diuerberantis.] Inter haec Rector Conimbricensis Godinius et ex defectione multorum, et ex rumoribus inde per vrbem gliscentibus acerbissimum animo dolorem capiens, seque potissimum tantae autorem tempestatis interpretans, tum quia mos est optimarum mentium, vt poenas a Deo immissas, quamuis innoxij sint, Suis imputent noxis, tum quia praecipuus ipse administer seueritatis suerat, aemulatione priscorum Patrum, quos vehemens impetus spiritus, saepe admiranda coepta proripuit, consulto multis cum lacrymis Deo, primisque domesticoram, exemplum de se ipse publicum constituit sumere. Ergo die Sanctorum omnium octauo, conuocatis in sacellum socijs, monitisque, vt preces pro certo homine multum indigente (sese intelligebat) simul pro Societatis totius, ac potissimum Lusitanae, atque etiam egressorum ex ea culpis, ad Deum enixe facerent: nec inde pedem priusquam admoniti essent, efferrent; nudato tergo, armatus flagello prodit in publicum. Totamvrbem sese diuerberans obit: ac duodecinu serme locis celebrioribus prouolutus ingenua, vocibus magnis, fletu, singultuque
interruptis exclamat, Nobiles, populusque Conimbricenses per Christi redemptoris piagas, quicquid offensionis ex Collegio I E S V vobis est praebitum condodonate mihi. En ego ille sum, cuius peccatum est culpa, quicquid peccatum est. Iram hanc Dei mea commissa commeruere. Sic obita vrbe ad socios in facello perseuerantes cum magno verberum fragore repentinus ingreditur. Attonitisque [Note: 63 Totum Collegium publicam verberationem per Vrbem subit.] ad nouam speciem, quid egerit, et quam ob rem, plenus lacrymarum exponit. Nec mora ceteros ardor idem inuadit, Quadrium maxime, qui veluti fuerat administrationis adiutor, ita culpae, si qua esset, se participem contendebat. Ergo certatim is, alijque idem sibi vt concedatur piaculum instant. Emmanuel tantisper cunctatus, dum res consultaretur, denique calentibus animis ratus obsecundandum, iussis iterum in sacellum conuenire, Hic, inquit, patiter cogregati, quo fiat diumissimae Trinitati acceptum, obsequium vestrum cum acceptissimis Christi Saluatoris consociate supplicijs, qui se hostiam pro nobis obtulit Deo, et Patri in odorem suauitatis. Proponite igitur vobis eam speciem, qua totus cruentus cum horrenti spinarum serto in ioculari purpura est productus ad populum: et Praesidem audite, Ecce homo clamantem. Tum horae vnius spatio in spectaculi huius contemplatione exacto, diuina iuuante gratia, et nos in publicum cum Cruce nostra prodibimus. Vix hora abierat, cum accensi omnes, iratique sibi, et diuinum quendam spirantes ardorem, praemoniti, vt non tam lacerando corpori intenti, quam Dominum Cruce oneratum per Hierosolymae vias cogitatione sequentes, et quasi adiutantes irent, numero amplius sexaginta valide sese caedentes egrediuntur. Praeferebatur insigne vexillum pendentis e patibulo Christi, praeibantque ex adolescentioribus duo sacris litaniarum carminibus intonantes, quibus reliquum agmen inter plagarum crepitum succinens moesto murmure respondebat. Sequebatur ingens populi multitudo admirabunda, quae ad id spectaculum conuolarat. Ita ad aedem misericordiae ventum est. Hic mora aliqua supplicando ducta conuertitur sub fores aedis ad circumsusam multitudinem Rector cum socijs vndique conglobatis: et suis peccatis tribuens, si qua in eorum animis facta offensio sit, supplex veniam rogat: insuper obtestans, vt ad propitiandum Deum suas et ipsi preces adiungerent. Quae cum dolenter, et per quam [Note: 64] flebiliter enunciasset, in eundem fletum auditores suos adduxit. Tum prope aram regressi, Rector certas recitat preces, ac subinde pariter omnes cum clamore, et lacrymis, misericordiam comprecantur. Non defuere, quibus haec sancta quaedam stultitia videretur. Necessarium certe exemplum tale non fuit. Mirum tamen quantum et animos Ciuium calumnijs desertorum exulceratos lenijt, et Sociorum pectora, quodam quasi horrore perfusa, grauiterque concussa, ad suscipiendos caelestis sapientiae satus instaurauit. Inde quasi ab secunda origine rite consitum, radicibus per aduersa alte actis, ac stirpibus segregatis incommodis, Conimbricense Collegium laetius, feliciusque refloruit: ediditque deinceps perenni vbertate [Note: 65 Egregia de Mironis virture opinio.] Europae, Africae, extremisque Asiae gentibus saluberrimas fruges. Laboriosa quoque Patrum praecipuorum valuit vehementer industria ad nomen pristinum, decusque Collegij sustinendum: ijs enim per Oppida ad euangelizandum sparsis, quae feliciter vbique gerebant, secundo rumore longe, ac late celebrabantur, tam clara Mironis fama, vt non nemo diceret, proxima ijs, quae India de Xauerij sanctitate sentiret, Lusitaniam de virtute Mironis existimare. Is in Archiepiscopatu Eborensi cum interesset concioni, quam pene omnem bonus Ecclesiastes in Societatis accusatione ponebat, stomachantibus, et digredientibus multis, humilitate, ac modestia summa perseuerauit: atque vbi descendit e suggestu Praedicator, coram populo Miro ad eum accedens, manum suppliciter ad exosculandum poposcit: porrectamque summa reuerentia osculatus est. Praeclara enimuero maledicti ratio diluendi, quam spectatores vel lacrymis comprobarunt. Verum [Note: 66 Mors Io: a S. Michaele et Consalui Mederij.] e vetustis Lusitaniae Patribus, nec magis antiquitate, quam virtute praestantibus, duos hoc anno mors rapuit. Ioannem a Sancto Michaele virum Dei donis multis insignem, solidaque suggesti laude pollentem, et Consaluum Mederium, cuius in seuerissimo
vitae inssituto aequabilis, perpetuaque constantia eminebat. Quippe compluribus annis senas quotidie praeter sacerdotale pensum, precationi, meditacionique horas impendit ternas a caenula ante quietem; totidem polt degustatam quietem ante diluculum. Vbi dilucesceret, descendebat in templum, flexisque ante Diuinissimum Sacramentum genibus primas sacerdotalis officij preces exequebatur, tum alias ex interuallo. Denique sacrum faciens, dansque operam confitentibus (ab quo sacro iudicio sermocinationes alienas seuerissime dicitur arcuisse) nunquam toto matutino tempore pedem de templo, nisi quid obedientia interdum, caritasue praescriberet, efferebat. Spatium vero pomeridianum, si otium daretur a confitentibus, rerum studijs sacrarum totum dicabat. Porro quotidianam senarum meditationem horarum, nunquam nein innere quidem omisit: magna quin etiam ex parte retinuit supremis vitae diebus, cum pessime affectum corpusculum pene spiritus defecisset. Paulo ante excssum aliquot Patrum accitis, sacrum cereum iussit accendi: tum symbolo Apostolorum prolato, in hac, inquit, fide institutus sum, in hac vixi, in hac morior: testorque, si quid forte in extremo agone excidat mihi, iam nunc indictum, et irritum velle: ac protinus brachio porrecto, cereoque manu prehenso, vt lumen hoc, inquit, oculos illuminat corporis, sie ego credo Dominum IESVM illuminare omnem hominem venientem in hunc mundum: quia ipse lumen verum, et aeternum est. Quae magno sensu cum protulisset, continuans inde fancta cum Deo colloquia, Ecclesiae mysterijs omnibus praemunitus, euolauit e corpore pridie nonas Aprilis.
[Note: 67 Res Brasilicae.] In Brasilia ad incrementa religionis barbarorum mitescebant ingenia. Pernambuci, quae ex praecipuis Brasiliae colonia est, magnum Ethnicorum numerum fama Patrum longe, lateque manans, ad eos visendos, et audiendos, e locis etiam remotioribus excitabat. Confluebant ad eos onusti muneribus, et commeatu, benedictionis vt fructum, munusque referrent. In eo tractu Pagi cuiusdam Ethnici, cum Patrum consuetudinem non ignorarent, in statuendis, quacunque ingrederentur, certa per interualla, venerandae Crucis insignibus, ad eorum aueupandam, obsidendamque benedictionem anteuerterunt ipsi, quod erant illi facturi, locoque percommodoaugustissima illa fixere trophaea. Hic Patrum praestolantes aduentum eliciebant denique quod volebant. Quos cum sic affectis, et paratis ad baptismum animis Praecones Christi sentitent, eorum de [Note: 68 Fatua calliditae Brasili Impostoris.] numero centum in cathecumenos adscripserunt. Verum inde regressis praecipua Veterator e gente astutia, magnae olim autoritatis in populo, sed tum iam, Christo conualescente, nullius; vt fidem recuperaret amissam, mentitus est apud vulgus, se generis propinquitate Patribus esse coniunctum, et vera esse, quae docerentur ab ijs, vt item illa, quae doceret ipse. Etenim se ita, vt Patres docebant iam abijsse semel e vita, et herum in eam redijsse. Quibus artibus, atque mendaeijs suarum opinionum commenta simplicibus obtrudebat, plurimosque fallebat. Quod cum Patres in reditu cognouissent, et veteratoris fraudes aperuissent, odio iustissimo populus inflammatus contineri nulla ratione potuit, quin scelus illud, immanemque pestem de medio repente tollerer. Haec Pernambuci cum fierent, inde ad vrbem S. Saluatoris sub ieiunij magni exordia Nobrega reuersus, non Lusitanis modo excolendis ingenti labore (vt praeter cetera, etiam [Note: 69 Vltio diuina in malos Neophytos.] ipsa in vrbe, et in Oppido, quam Villam veterem, vocant, bis diebus fanctioribus, cum rem diuinam faceret, tum populum alloqueretur) sed nihilo minore cura in Ethnicis docendis versatus est. Horum circa Bayam aliquot Pagi tum erant, inter quos nonnulli sacro iam perfusi lauacro vna cum paruulis filijs, cum vitam nihilo minus ferinam, et vitia pristina retinerent, animaduersum est, eos fere omnes, intactis bonis extinctos vna cum liberis, sic vt vlcisci parentes noxios, innocentium puerorum misereri voluisse Deum satis perspicue cerneres. Quae res ceteros sic exterruit; vt qui duci ad officium nisi coacti initio non poterant, vbi deinde admonerentur, ne simili supplicio plecterentur, sine recusatione parerent. At Satanas, qui vbique sui semper est similis, hinc occasionem [Note: 70 Satanae fraus in deteriendis a fide Ethnicis.] arripuir exacuendi suorum satellitum linguas in nomen, famamque Christi praedicatorum. Iactabant eos, quocunque vestigium ponerent, eo morbos, eo lues importare: nihilque ab eis tutum, nihil periculo vacuum esse. Quibus obtrectationibus redulum vulgus in fraudem, et errorem inductum, quam longissime a salutaribus refugiebat
magistris congressum horrebat, vitabat aspectum: cumque auditum esset eos per vias aliquas iter esse facturos omnis commota vicinitas, incenso pipere, et sale, vt solent in abigendis prodigijs, eos conabantur arcere. Sed tam impudens Ethnicorum mendacium contrarius refutauit euentus. Nam qui certam quocumque venissent, [Note: 71 Adest Deus mira vi Praedicatoribus Euangelij.] putabantur importare perniciem, ij suo aduentu salutem plurimis afferebant. Faciebant Patres iter adiuncto sibi puerorum agmine per vicos, pagosque nonnullos, vbi tussis importunissima omnium sere pectora quatiebat, plurimosque stetnebat, et enecabat; cum repentino Patrum eliditur, et finitur aduentu. Quae res vt obtrectantium ora conclusit, et mendacia aperte coarguit, ita eos, qui se abalienarant reconciliauit, planeque restituit. Obeunti vicinos pagos sacerdoti nostro puer iam moribundus, et derelictus a suis, sanandus offertur. Hunc Pater ad baptismum a parentibus depoposcit, qui cum aegre quippe Ethnici concessissent, intinctum illico sanum reddidit. Contubernio puerorum praecrat Saluator Rodericius, quos ita virtutis ad omnem laudem informabat; vt magna in ijs spes Brasiliae adolesceret: ij cum in publicum de more procederent, litaniarum, diuinaeque legis carmina concinentes, adeo spectatorum oculos sua pietate, totiusque oris compositione tenebant, vt Lusitani patresfamilias non dubitarent liberos suos ad eundem numerum, et gregem adiungere. Sequebatur eorum agmen cantus suauitate suspensus populus frequens, et ad carmen litaniarum modulatis vocibus [Note: 72 Musicus cantus mirifice tenet Brasilos, vt in eo fummam felicitatem reponant.] respondebat. Circumducebantur instructo agmine interdum Cruce praelata, Ethnicoruminter Mapalia vocum, et quibusdam gentis de more crepitaculorum cantu. Animaduersum quippe est nihil tam in Brasiliensium animos molliores influere, quam varios canendi sonos. Sic enim concentu permouebantur, vt in eo felicitatis summam reponerent; ac Patres ad Christianam religionem eos adhortantes, vt sermonem ad eorum captum accommodarent, hanc dicerent concentum musicum esse verissimum. Ea. causa pleraque Christianae disciplinae mysteria, quo dulcius asperis mandarentur ingenijs, pijs cantibus intexebant. Et erat in ea sententia Nobrega potuisse perfacile lumen Euangelij vel in vltimam inferri Brasiliam, si prima eius praedicatio iucundis modulationibus condiretur, vt captis animis suauitate concentus ad vsitatos, familiaresque sermones sensim delapsa descenderent. Simplicem quoque innocentium puerorum [Note: 73 Puerorum Christianorum effieax fides.] fidem non raro Deus admirandis operibus comprobabat. Diuerterant hi forte pueri nobilem penes Ethnicum, et Christianis amicum: hic cum suam ad eos filiam grauiter aegrotantem adduxisset, vnus e pueris praeter ceteros fide accensus, filiae salutem nihil haesitans pollicetur. Fusis a toto grege praeibus promissa redduntur: melius fit puellae: paucis diebus tota sibi ipsa restituitur. Cuius rei admiratione permotus Erthnicus pater, Filium insuper eis, quem habebat elegantissimum, sacris imbuendum mysterijs, et Christianis praeceptionibus excolendum vltro dedit, quem illi in suam disciplinam acceptum, breui temporis interuallo ad sontem sacri baptismatis perduxerunt. Tantum autem his pueris Ethnici tribuebant, vt quacunque nossent eos iter habere, vias sternerent, et iter illud ornarent, eosque veluti singulari quadam sanctimonia praeditos, omni signisicatione honoris, et humanitatis exciperent: nec in eorum conspectibus auderent exiguum aliquid ex humanis carnibus delibare. Quem ferinum morem cum merito sacerdos [Note: 74 Feruor vnius Pa trum in tollendo esu humanarum carnium.] noster horreret, ad eum tollendum, totaque ex ea prouincia stirpitus extrahendum id salubriter excogitauit; vt quaecunque per oppida, pagosque transiret, cunctis inspectantibus, nuda terga multo verbere cruentaret: percunctantibusque respondebat ea se ratione tentare, posset nec ne supplicium imminens diuinae iustitiae ab humanae carnis voratoribus deprecari. Quo documento, spectaculoque perterriti resipuere complures, sibique ipsi legem seuerissimam indixere, ne quid in posterum e tam nefandis dapibus attrectarent. Ceterum puerorum speciosis exemplis die progrediente siebat, [Note: 75 Domicilia excitantur pueris educandis.] vt omnibus pene locis, vbi sua Lusitani propugnacula, et arces habebant, certa eis domicilia extruerentur: in eamque rem sumptus suggererentur, et serui, qui quotidianum eis victum colendis agris, piscandoque conquirerent: quod erat profecto satis agrorum tum feracitate, tum rerum vilitate proeliue. Tres igitur iam domus erant continendis hisce, educandisque puerorum gregibus institutae, in vrbe S. Saluatoris de qua hactenus fuit sermo, in oppido S. Spiritus, quae ingens accepit incrementum, deductis eo
a P. Emmanuele Paiua tribus de orborum numero pueris, quos optime eruditos Petrus Domeneccus e. Lusitania miserat. Tertia, et florentissima in colonia S. Vincentij. Quibus, aiijsque in praefecturis pari propemodum laude sociorum elaborauit industria. [Note: 76 Primus Brasiliae Episcopus.] Hoc primum anno primum habuit Pastorem Brasiliensis Ecclesia Petrum Ferdinandium, qui vrbis S. Saluatoris proprie Antistes, cetetae autem Brasiliensis orae generalis Commissarius (vti et successores deinceps est nominatus.
[Note: 77 Indicae res.] Apud Brasilos haec gerebantur, haec apud Indos. Remeauerat e Iaponia Xauerius cunctis expectatissimus. Auxitque Cocini gratulationem publicam singularis exemplo modestiae. Sodalitas honestissimorum virorum sub Dei Matris patrocinio, et nomine suam aedem Societati tradiderat, non tamen tanto consensu, quin aliqui sodaluim reclamarent. Quorum vocibus ita ceteri commoti sunt vt ad litem postea veniretur, et [Note: 78 Cocini res a Xauerio gestae.] Alfonsus Noronia Prorex non neminem e primarijs impotentius ebluctantem daret in vincula. Inde cuncta concussa est Ciuitas, et in Societatem grauissima exarsit inuidia, ac praesertim in Antonium Gomium (quo Prorex plurimum vtebatur) tanquam in alienatecta, ac templa per vim vellet irrumpere. Haec flamma tametsi cum die, tum sociorum sedulitate magna ex parte consederat, tamen Xauerius, cui nihil erat potius recto exemplo, bonoque Societatis nomine, ne qua Euangelio poneretur offensio, rescissis Gomij actis, rite contestatum voluit, socios deinceps, si sodalitati videretur, precario [Note: 79 Modestiae vis.] aede illa perinde, vt ante donationem, vsuros. Quae res non exulceratorum modo Ciuium persanauit animos: sed omnes modestiae sancti viri admiratione compleuit. Et, vt intelligas nihil esse sincera virtute, ac praesertim submissione animi quaestuofius, non longo post tempore summa Ciuitatis gratulatione vitro a Sodalibus, et quidem melioribus conditionibus eadem Societati aedes est reddita. Xauerius cursu repetito, Goam, quo iter intenderat, Februario mense peruenit: cuius aduentus, quo diutius, ac longius abfuerat, eo maiorem vniuersae ciuitati laetitiam attulit. Vix egressus, e naui, priusquam Societatis tecta subiret, recta suis moribus, ad aegrotorum hospitium. Hic eos blandissima oratione solatus ad Collegium continuo pergit, vbi agebat Gaspar Berzaeus: vt perbeata sibi videri posset tum Goensi Ciuitas, cui duo illa Orientis lumina vno tempore [Note: 80 Aegrotum Goae fratrem sanat.] spectare lieuit. Post primos, ac dulces amplexus, post mutuae salutationis, et gratulationis officia, quaesiuit ecquis domi iaceret aegrotus. Cum responsum esset, decumbere duntaxat vnum, eumque cum extremo vitae periculo: hunc videlicet sibi visendum protinus, et consolandum censuit, priusquam in cubiculum se reciperet, Vt autem ex viro sancto suauitas quaedam spirabat, et caritas omni melle dulcior, oppressum vi morbi fratrem fiducia tamen animi plenum (nunquam enim, quamuis desperatus a ceteris, spem ille abiecerat, modo ante supremum diem Xauerius adesset) suis Xauerius ipse sermonibus, impositisque capiti manibus, et consueta in ea re ex Euangelio effatus verba, [Note: 81 Antonium Gomium ab Socie tate dimittir.] velut a morte ad vitam mirabiliter reuocauit. Ceterum domi non vsquequaque res laetas offendit. Collegij Rector Antonius Gomius, existimans Paulum Camertem, quem Xauerius vicarium suo loco reliquerat, prae nimia simplicitate Societatis rebus administrandis minus idoneum, non solum, quae Rectoris erant muneris, tanquam Paulus nullus esset, arbitratu suo gesserat: sed eius quoque paulatim partes inuaserat, tum Goae praescribens, quod ipsi venisset in mentem, tum in sedibus prouinciae reliquis. Itaque Paulus mitissimus, ac modestissimus vir, facile ne contenderet cedens, in valetudi narij sui procuratione se cum tranquillitate animi maxima continebat. Gomius autem (nam sane nisi paulo contumacius, imperiosiusque ingenium cuncta corrumperet, donis humanis, diuinisque compluribus eminebat) nobilitate ad se conuersa, ipsoque Prorege, eo demum processit, tantumque sibi potestatis assumpsit; vt Indos adolescentes semel vniuersos, corruptiores quorundam mores non ferens, e Seminario amandaret, eorumque loco pueros Lusitanorum sussiceret. Id vero impleuit admiratione, et sermonibus Goam, eos eiectos e Collegio, quorum causa ipsum primo esset Collegium institutum; tamque late manans, et spei tantae opus interuersum. Haec igitur Xauerius vbi cognouit, prout res poscebat, eiusque caritas, quae ad Ethnicorum, recentiumque Christianorum opem tanto studio ferebatur, vehementer indoluit. Atque, vt modo Cocinensem plagam, ab eodem homnie factam sanauerat, ita Goanam curaturus, protinus Seminarium restituit, diuersarum nationum adolescentibus pristino ritu adlectis, facta insuper potestate
Gaspari orborum contubernium puerorum condendi, quod is meditabatur, et Ciuitas exoptabat. Posthaec aliquod de ipso Gomio sumpturus exemplum, durum, ac restitantem reperit: cumque remouendum Goa censeret, quamuis multi Procerum, ac Prorex contra omni ope tetendisset, constantissime vrsit incoeptum: eoque impensius, ne exitiale posteris traderetur exemplum, religiosam obedientiam per exterorum potentiam [Note: 82 Obedientia quam curae es set Ignatio, et Xauerio.] conuellendi. Non igitur abstitit quod tandem euicit, vt in arcem Diensem concederet, quin et postremo Goa recedens, adiecit, vt penitus a Societate segregaretur. Tanti modestiam, tanti religiosi obsequij custodiam faciebat. In quo licet agnoscere consensionem beatissimorum Patrum Ignatij, et Xauerij plane mirabilem. Hoc enim ipso tempore dum tot alioqui insignem dotibus virum, sequutosque eum nonnullos Xauerius in India ab Societatis recidit corpore, Ignatius in Europa datis in omnes prouincias literis, seuero obedientiae imperio cauit, ne quis Moderatorum pateretur contumacem quempiam inter suos versari, sed continuo eijceret: praesertim si illi ipsi, qui praeessent, obedire negligerent. Ne qui debent ceteris officij omnis, sed obsequij in primis quasi facem praeferre, eorum si toleretur contumacia, sit in commune nocentior. Nimirura vnus, idemque spiritus tantis interuallis disiunctas Ignatij, et Xauerij mentes afflabat. [Note: 83 Duorum Gomij comitum, eiusque ipsius exitus infelix.] Quo certius appareret praecipuum decus huius familiae, et quasi characterem non humano eius conditorum sensu, sed consilio plane, institutoquediuino in praestantissima obedientia situm esse. Nec illud fuit obscurum aeternae illius mentis indicium: quod Michael Nobrega, et Andreas Monterus paulo postquam ab Societate, Gomij causa recesserant, apud Maschatum comprehensi a Turcis, turpis suae fugae dedere poenas. Ac Montero quidem per summam barbariem caput a ceruicibus est abscissum. Nobrega vero seruituti misere addictus, ac Memphim abdictus, cum Christianos alios Lusitani redimerent, aequissimo Dei iudicio, vnus ipse in compedibus est relictus. Tametsi multis intermissis temporibusab Armuziae Praefecto et ipse redemptus, suum pertaesus errorem, ad societatem vnde abierat, se recepit. Ipse autem Gomius misericordia Ignatij claris poenitentiae signis exorata, dum ad illum in Europam nauigat, facto naufragio perijt, elutis quemadmodum sperare fas est, ea poena noxis, quas bonis tam multis minus [Note: 84 Decernitar legatio ad Sinarum Regem.] caute passus erat interseri. Interim Xauerius, vt erat ad liberandos superstitionibus Sinas internus, totus versabatur in eo, vt Alfonso Noroniae Indiae Proregi, Ioannique Albuquercio Goano Antistiti suis, et Pereriae consilijs apertis Sinensem legationem vrgeret; cuius ipse comes, ac socius in regnum illud tam vndique septum, et peregrinis omnibus interclusum libere penetraret. Eius legationis princeps declaratus est Iacobus Pereria vir singularis integritatis, et ad Xauerij voluntatem, ac studium quodammodo factus. Is quanquam Malacae substiterat, tamen eius Procuratores in adornanda profectione illa, comparandisque pro dignitate muneribus, totoque legationis apparatu nullis impendijs, sumptibusque pepercere. Xauerius autem tali comitatu merito laetus, confectis, et ipse rebus omnibus intra mensem, quae ad maturandam profectionem pertinebant, acceptisque a Praetore, Epidcopoque diplomatis, et conciliandae fidei literis, ac muneribus ad Regem Sinarum, oeius ad ordinandam accurate Societatem, ne quid [Note: 85 Xauerius prouinciae Indicae statum ordinat.] per eius absetiuam detrimenti caperet, animum contulit. Omnia autem perinde constituit, vt si nunquam amplius ad ea componenda rediturus videretur. Per eos dies in cohortandis, instituendisque domesticis creber fuit: quorum studijs, atque rationibus, vbi saris superque consultum existimauit, conuersis extemplo curis ad alia subleuanda, et suis operis instruenda domicilia, ex sociorum manipulis illis, qui sub manu erant, alios alio pro locorum ratione, munerumque distribuit. Ac Bazainum quidem Melchiorem Nunnium, Tanaam Consaluum Rodericium, Cocinum Franciscum Henricium: ex soci js autem auxiliaribus, quique praediti sacerdotio non erant, Meliaporam Ioannem Lupium, In oram Piscariam Ludouicum Mendium, qui vitam ibi gloriosa, (vt post referam) nece finiuit, abire iussit. Tres in expeditionem Iaponicam destinauit, Balthasarem Gagum sacerdotem, et laicorum par fratrum Petrum Alcaceuam, et Eduardum Syluam, quos Malacam vsque ducebat secum. In Lusitaniam vero, atque inde Romam ad demonstrandum Ioanni primum Regi, tum Ignatio Indicae prouinciae statum, et petenda ab vtroque sociorum auxilia, Andream Fernandium singularis innocentiae virum, Armuziae ad Societatem adiunctum a Gaspare cum Fernando Iapone misit.
[Note: 86 Gaspar Berzaeus loco Xauerij Indicae prouinciae praeficitur.] Nam Matthaeum eius comitem mos abstulerat. Ad extremum Goano Collegio, vbi triginta amplius de Societate degebant, Gasparem Berzaeum, et simul Indicae prouinciae vniuersae suo loco praefecit. Cuius Xauerius prouolutus ad genua, vt ceteris praeiret exemplo, qui dignitate praeibat, primus eius se imperio, potestatique subiecit: postque cum, si quid humanitus eueniret, deinceps successuros Emmanuelem Moralem, et Melchiorem Nunnium nominauit. Non potuit non commoueri siue illa Gasparis tanta modestia studijs humilibus assueta nouo onere praefecturae, siue latissima illa caritas iam Sinas, et Iapones, et orbem complexa totum procurationis domesticae quasi constricta compedibus. Verum obedientiae tandem ad normam gnarus omnia religiosis hominibus exigenda, Xauerij autoritarem veritus, onus impositum haud pertinaciter repugnans accepit. His alijsque rebus cum e domestica disciplina, tum e publica vtilitate compositis, cum dies profectionis instaret, orsus est in digressu non sine multis, mutuisque lacrymis, veluti praesagis supremi congressus domi singulos amplexari, illa identidem inter amplexus iterans, et ingeminans, quae saepe alias vsurpauerat verba, Constantia, Frattes, in antiquo proposito, Amor instituti Societatis. Alta humilitas in agnoscenda conditione vestra, obedientiae alacritas non in actione modo, sed in voluntate insuper, et iudicio. Quibus breuibus, nouissimisque praeceptis in memoriam cuiusque redactis, Goa discessit feria quinta maioris hebdomadae, qui dies, vt ex Mathematica [Note: 87 Tempestatem sacris reliquijs sedet.] ratione constat, in decimum octauum Kalen. Maias incidit. Medium fere Malacense iter emensos foeda tempestas adoritur. Cuius horrore perstrictos aeque nautas atque vectores, Xauerius certo vultu sermoneque confirmans, et effusos ploratos inhibens puppim scandit, sacrorum cinerum thecam linea suspensam Vnius, Trinique Dei nominibus inuocatis eiaculatur in fluctus; rursusque ad preces, et ad expiandos confitentium [Note: 88 Multa praedicit.] animos sub tabulata succedit. Interea e sacrae illius thecae contactu tumidum mare deferbuit, ventus remisit, et tempestate commutata, laeta tranquillitas remeauit. Ita quos modo pauor insolens occupauerat, hos excipit tanta repente securitas, vt admonendus Nauarchus s Xauerio fuerit, s gubernaculis oculos ne deijceret, haud enim Ieuius superesse discrimen: nec falsa praedixit. In breuia, syrtesque mox illata carina, nihil factum est proprius, quam vt allisa funditus interiret, interitura fortasse, nisi praeuisum ante discrimen Xauerius deprecator auerteret. Non hic vaticinandi sinis suit. In eodemMalacensi cursu, cumlonge adhuc abesset ab vrbe, nec vllus intemuntius per eos dies inde venisset, a vectoribus repente contendit, vti Dei numen ciuibus Malacensibus, qui praesentibus morbis tenerentur oppressi, solicita prece placarent. Cuius haud inanem, leuemque suspicionem fuisse, sed notitiam iniectam diuinitus, tum demum illi fensere, cum appulsi Malacam, graui lue populatam vrbem, vexatamque viderunt. Quae lues orta primum e recentis obsidionis angustijs, per ciuium deinde vagata capita, aduenas quoque magna clade corripuit. Denique in ipsam, quae Goa recens aduenerat, classem serpendo peruasit. Quanquam diuina benignitate perfectum est, vt, cum in ea ipsa naui, qua Xauerius est vectus, homines sex et triginta ceciderint lue illa grassante, [Note: 89 Legatio Sinensis impeditur, et alia a Xauerio gesta Malacae.] ex eius tamen comitibus desideratus sit nemo. Ipse autem tanquam in paratam sibi messem continuo manum inijciens, simul calamitati publicae leuandae, simul maturando legationis negotio, animum caritate, qua sblebat, adiecit. Aluarum inprimis Taidium decumbentem inuisit, eique deinceps omnium sedulitate officiorum adfuit. Vetus erat is Xauerij amicus, iamque Malacensis designatus arcis praefectus, eidem maritimam eorum tractuum praefecturam Xauerius ipse Goa detulerat. Itaque tametdi nulla erat cauda, nullum ius, tamen si qua forte hominem libido transuersum ageret, poterat legationi moras inijcere. Ac Xauerius, qui videbat quanta res ageretur, Diabolum nequaquam quieturum intelligens, semper timuerat, ne quid tam felicibus coeptis obstaret. Hoc igitur impensius hortabatut domesticos, vt eam expeditionem Deo precibus quam accuratissimis commendarent: hoc item officiosius Aluarum demereri studebat. Ceterum nec timor inanis fuit, nec beneficia vlla quic quam, aut officia valuere. [Note: 90] Sensit Pater e primo congressu Aluarum legationem illam Pereriae decretam tam honorisicam, ac quaestuosam animo non satis aequo tulisse. Pereria non dum ab Sunda, quo negotiorum abierat causa, reuerterat. Sed vt mox adfuit, sedulo eum Xauerius monuit, quam se modestissime gereret, nec summo vellet iure contendere: sed totam rem
Aluari potestati permitteret, vt hac illum modestia deliniret. Is autem Pereriae inuidens incrementis, vt qui iam pridem ei erat infensus, ne legationem illam obiret, impendentem vrbi causatus obsidionem, atque infrequentiam coloniae, Pereriae nauim ipsumque Pereriam portu excedere omnino vetuit, ipso ad se nauis gubernaculo afferri [Note: 91 Xauerij patientia simulque constantia in Euangelij causa.] iusso. Xauerius autem pro causae grauitate solicitus, allegare principes Ciuitatis, amicosque communes ad Aluarum, orare per sese omni animi demissione, ne cursum moretur Euangelij, obtestarique per Christum ne se cum legato, quem Praetor Indiae destinasset, Sinarum profectione prohibeat. Verum, vbi nihil proficiunt preces, coepit sensim intermiscere terrorem, explicans quanta sibi ipse damna conscisseret. Primum igitur Franciscus Suarius Malacensis Pastor, et Vicarius idem Episcopi ad illum cum literis Goani Antistitis accessit, grauiterque admonuit, videret etiam atque etiam quantam rem disturbaret; nec committeret vt Antistitis obsistens imperio, iram in se diuinam, atque etiam Regis accenderet. Sed nihil Episcopi literae, et Vicarij valuit denunciatio, nisi vt obfirmatus animus obduresceret magis. Tum Franciscus ipse Aluarus, qui Malacensis ea tempestate Praefectus, et Iudex erat, eundem conuenit simul cum literis Regis Lusitani, in quibus sui esse consilij testabatur, cum Xauerium in Indiam mitteret, vt Euangelium per omnes Orientis oras promulgaretur: simul cum Alfonsi Noroniae [Note: 92] Proregis decreto, quo, si quis legationem Sinicam impediret, reum perduellionis faciebat. Haec coram multis recitata cum audisset Aluarus, stomachabundus ab sella surrexit, solumque pede percutiens, Quid mihi negotij cum Proregis decretis, clamat; cum sciam magis e Regis re futurum, haec si legatio non mittatur? Tum igitur Xauerius qui nunquam ad eam diem publice se pro Apostolico Nuncio gesserat, vt praesentem ei terrorem irae caelestis incuteret, illud esse tempus existimauit, quo modestiae, et humilitatis Christianae magnanimitas proderetur. Pontificis Romani diploma diu reconditum, quo Apostolicus Nuncius creabatur, et anathema grauissimum infligebatur ijs, qui eius in augenda religione conatibus obstitissent, inuitissimus quidem, sed profert tamen, non tam vulneris imponendi, quam deterrendi gratia. Eius denunciandi negotium Ioanni Suario tradit, qui continuo Aluarum adit, nec magis Iudicis, quam Patris officio, dirum anathema vbi proposuit, orat per Christi mortem, et obtestatur, ne in tam graues, mortiferasque plagas cum dedecore, probroque coniunctas sciens, ac prudens se ipse praecipitet: neve tam grandi, et inexpiabili scelere se obstringat: pro quo poenas sua opinione maiores caelesti Numini sit datutus. At ille, quem ipsa iam pugna pertinacius fixerat, ne intentato quidem tam graui vulnere, autoritateue Romani Pontificis ab ostinata voluntate discessit. Quin potius (vt nunquam potest scelus sine scelere defendi) sancto viro conatur infamiam aspergere, tanquam sanctitatem, et apostolicas [Note: 93 Xauerius anathemate constri ctos declarat qui legationi obstiterant.] ementiens literas, deludendis gentibus nomen sibi celebre venaretur. Ita consilium omne Xauerij, et diuina illa instituta legatio vnius hominis vitio euersa est. Tum vero Xauerius tam proiectae infestus audaciae, vt suae statueret seueritatis exemplum, ceterosque redderet tardiores ad impediendos conatus pro Euangelio, proque animis laborantium, pronunciandum curauit, Praefecto maris, eiusque administris, ac satellitibus nominatim Pontificia autoritate interdictum esse sacris, non vt eis nouum vulnus infligeret, sed vt memoriam inflicti reuocans, medicaminis admoneret. Ea de causa ad Gasparem Goani Collegij Rectorem ex Sanciano literas dedit, vt ex Episcopi autoritate pronunciandum idem rite curaret. Nihil autem ex omnibus aerumnis, atque molestijs, quas perpessus erat in omni vita Xauerius, acerbius ei accidit, quam quod per eum, a quo minime oportebat, tanto rei Christianae damno, ad nihilum profectio illa recidisset. Non enim diuinae gloriae, et saluandarum zelus animarum hebes, ac stupidus est, sed eorum, in quibus vere est, vrit, depascitque praecordia. Quod si vel ad vnius offensionem vrebatur Apostolus, quid aequum erat, quamuis multum a Pauli caritate abesset, sentire Xauerium, cum de regno inter omnia terrarum regna florentissimo et maximo, et populis innumerabilibus ageretur? Tot aequorum spatia ab Iaponia Goam, inde rursus Malacam decursa, tot frustra tempestates exhaustas, tantum etiam a Pereria frustra factum impendium: denique Christi causam per eum, qui promouere maxime debuit, debilitatam, oppressam. Moestus igitur non tam sua, quam Praefecti vice suomet scelere periclitantis ingemuit, elata voce canens violatorem illum humani, diuinique
[Note: 94 Diuma vltio in Aluarum, qui legationem Sinicam impediuit.] iuris breui suae cupiditatis, ambitionisque supplicium, non pecunia solum, et honore, sed etiam corpore luiturum. Neque aliter cecidit. Nam paulo post Aluarus lepra teterrima coopertus, cumque alia multa in omnium oculis deliquisset, et eadem audacia, qua Xauerij autoritatem, Proregis contempsisset imperium, confestim quasi deficere moliretur ab Rege, comprehensus oneratur catenis, et, vt erat vinctus Goam, inde in Lusitaniam ad Regem pro meritis multandus abripitur. Ibi vltore Deo fortunis omnibus spoliatus, notatus ignominia aeternis tenebris addictus supra lepram foedissimam ab amicis demum, et propinquis ob apostema intolerandi foetoris derelictus interijt. Porro Xauerij solida, et perfecta virtus nunquam magis eluxit. Maximae enim tempestates magnorum etiam virorum persaepe animos si non frangunt, obstupefaciunt. Is autem toto hoc acerbissimo tempore nunquam destitit saeuiente per vrbem lue aegrotantium animis, corporibusque consulere. Obibat vias, et litus, passimque sub dio, vel sub bombardarum tegminibus stratos solabatur alloquio, recreabat munusculis, deducebat in tecta, ostiatim receptaculum miseris per Dei amorem conquirens, postquam valetudinaria et ipsas Collegioli complerat angustias. Noctes autem ante aram maximam genu flexo ducebat insomnes: illud necessitati quietis impertiens, quod interdum furtim lassitudo decerperet. Super haec ad illustriorem patientiae coronam tot, tantisque suis presso calamitatibus placuit aequissimo rerum arbitro, etiam quas id tempus in Lusitania Societas patiebatur procellas adijcere. Certum est pridie, quam Malaca discederet, cum se demisisset in lectulum, eoque perstaret habitu, vt nec sopitum, nec sane vigilem posses dicere, socijs inter admirationem, et curam interpellare non audentibus, sed in euentum intentis, demum instar hominis ex labore grauissimo spiritum colligentis surrexisse, Ignoscat tibi Deus, ignoscat tibi Deus ingeminantem, cum procellae [Note: 95 Xauerius impedita legatione tamen in Sinas pergit tendere.] eius autorem ex nomine compellaret. Iam vero tamersi tanto praesidio, ac spe legationis subito destitutus, in consilio tamen fortiter perseuerans, quoque magis deessent (humana praesidia) hoc Deo fidendum amplius intelligens, eam penetrandi ad Sinas rationem excogitat. Sinae alicuius colligere, seu mercari gratiam statuit, per quem in continentem furtim abijciatur. Nam quia fama acceperat in Sinarum regno plurimas esse custodias, easque vinctorum numero refertissimas: peregrinos autem, qui sine fide publica eo penetrassent, aeternis vinculis, tenebrisque mandari; hos inter vinctos Xauerius, quae erat eius incensa in animos Caritas, vt conijceretur optauit: vt his primum tradita Christi lex, per eos deinde missos e tenebris ad proximum quemque manaret. Sperabatque per eosdem insuper, si Deo cordi foret, curatum iri, vt ipse quoque missus e vinculis Christi legem, doctrinamque diffunderet. Ergo spem ingressus, quod Christianus homo prohiberet, id per Ethnicum consequendi, Balthasare Gago, Oduardo Sylua, et Petro Alcaceua, quos Goa duxerat pergere in Iaponiam iussis, Ioanne vero Beira, qui ex Molucis adsuit, Goam ad auxilia deducenda misso, ipse Malaca, vno sibi relicto socio Alexio Ferreria, cum interprete Sina conscensurus egreditur, multas interim vrbi illi clades, calamitatesque denuncians. Prosequebantur abeuntem officiose [Note: 96 Qualis Malaca discessus Xauerij.] permulti. Quorum e numero Vicarius modeste suggessit, vti Praesectum salutaturus adiret, ne sermonem hominibus daret, si praetermisso salutationis officio, velut alienior, iratiorque discederet. Cui Xauerius ego ne, vt hominem a Fidelium communione seiunctum, atque seclusum salutandi causa conueniam? Nunquam ego iliurn, nec ille me in hac vita videbit, ac ne post mortem quidem, nisi tum, cum apud Christum Iudicem eum in Valle Iosaphat accusauero, quod insanae cupiditatis aestu, et ambitionis ardore, tantam rei Christianae amplificationem impedire sit ausus. Neque sane vereor hominum sermones, atque iudicia, cum iam omnibus vulgo constet ei sacris omnibus interdictum. Illud potius metuendum est, ne meum salutationis officium erga hominem execrandum, ceteris sit exemplo, vt illi pariter cum eo consuetudine, colloquioque iungantur. Haec vbi dixit, templum quod erat e regione respiciens, genua flexit, supinisque manibus, humentibus oculis Numen ei placare diuinum homo mitis, et misericors coepit, verbis, quae circunstantes exaudiebant, amantissimis. Tum [Note: 97] deiecto in terram vultu meditabundus aliquandiu perstitit. Posthaec erexit se ore ardenti, et pleno maiestatis, nec vllum verbum effatus, in conspectu omnium exuit calceos, et ex euangelico praecepto puluerem excutiens, omnes, qui ea spectabant, terrore,
lacrymisque compleuit. Quin etiam deinde Franciscum Petrium cum omnibus socijs iussit Malaca discedete. Pereriae vero legato, ne mutuo conspectu, vt sit, vtriusque moeror augeretur, e naui salutem per literas misit, ea illum consolatione permulcens futurum breui, vt contumeliam illam, quam damno implicitam pertulisset, alia vicissim emolumenta, et noua decora compensarent: id quod ipsemet commendatitijs suis a Rege literis impense curauit. Ab hoc enim ille deinde magnis, et honoribus et fortunis est auctus. Huius in naui, quam ipso retento Pereria Aluarus demum misit, e suis hominibus manipulo maxime fido imposito, Xauerius Iulio mense soluit, et ad Sincapuranum fretum delatus, cum aliquandiu substitisset, indeque dehuo Pereriam consolatorias [Note: 98 Sinarum situs mores, et alia.] per literas salutasset, nauigatione repetita, dum in duobus curandis comitibus, qui in diuturnum morbum inciderant, assidua benignitate versatur, secundis ventis, non multis postquam Malaca soluerat diebus, fines Sinarum attigit. Sinarum regio vltima in orientem Asiae plaga, longitudine ab vndeuigesimo gradu exoriens, ad tertium circiter, et quinquagesimum Aquilonem versus ascendens, leucas sexcentas fere porrigitur, latitudine patet ad quadringentas, frequens vrbibus, oppidisque, cuius etiam flumina quaedam distentis constrata nauigijs propter gentis multitudinem incoluntur. Cingit eam ab oriente, meridieque Oceanus, ab occidente spectat Indiam, a septentrionibus muro latissimo, ac propemodum infinito Scythae, Tartarive determinant. sinae autem vni Regi duntaxat obtemperant, cum inter eos Reguli Dynastaeque sint nulli. Is Rex vnus omnibus aeque imperat, et per Praefectos prouincias administrat, quorum Seminarium Academia est. Regis enim propinqui, necessarijque nullam prorsus gubernationis partem attingunt. Sed ex gymnasijs, qui ceteris eloquentia praestant, iurisque prudentia, ij ad Ciuitatum, ac prouinciarum gubernacula deliguntur: quorum numen propter nimiam seueritatem, acerbitatemque magis, quam Deos ipsos populi horrent. Nam Deos suos penates adeo non verentur, ac colunt; vt si vel suis precibus surdi fuerint, vel grauior aliqua calamitas ingruat, eos perinde vt seruos plagis accipiant. Pacis, quam belli sunt artibus aptiores, ceterarumque nationum mutuos congressus fugiunt, easque terrore mortis iniecto a suis finibus arcent. In horum potestate [Note: 99 Aliae Xauerij praedicationes, et gesta in Sanciano insula.] Sancianus est Insula inculta, atque deserta leucas a continenti triginta, quo per id tempus commercij causa commeare soliti Lusitani, Sinaeque raptim sibi tuguria e ramis olim, vel stramine construebant. Hanc dubitanti Nauarcho, ne forte praeterisset, et vela vlterius facere iam paranti, liquido Xauerius confirmauit plane esse praeteritam: qua ille affirmatione permotus, vt quae ad illam diem nunquam fefellerat, quanquam animi dubius, et anceps iactis ancoris certos per scapham homines, qui rem diligentius explorarent, propere mittit. Biduo, triduoue transacto cum scapha non rediret, moestique essent omnes demersam rati, ac sibi a repentino aliquo typhonis impetu metuerent, Xauerius eos leni otatione confirmans, mittite, inquit, timorem, duas enim intra horas remeabit huc scapha. Eo ipso, quo praedixerat spatio scapha comparuit, Sancianum Insulam praeteritam esse renuncians: in eaque ad cumulandam laetitiam, Lusitanorum in Insula diuersantium vehebantur aliquot, qui officiose opiparis cum Xenijs occurrebant. Conclamant obstupefacti nautae, id Xauerio diuinitus indicatum, sublatisque ancotis, et velificatione conuersa portum repetunt. Vbi ad incolas perlatum est aduentare Xauerium, cuius sanctitatem satis habebant perspectam, Lusitani gratalabundi se obuiam ad litus omnes essundunt. Vt exscendit in litus, ad Georgium Aluarium veterem amicum diuertens, Lusitanos ante omnia obsecrat, vt temporariam aediculam, vbi diuinam rem faciat, institutoque suo catechismum pueris, seruitijsque tradat, ex obuia materia sibi raptim extruant. Ibi sedulo sacras obire suas functiones, et modo in nauibus aegrotantes obsequio omni recreare, modo stipem subleuandis egentibus corrogare: interdumque cum Sinis mercatoribus varios de religione conferre sermones. Quibus in officijs, laboribusque cum duos amplius menses studiosissime consumpsisset, magnum sibi [Note: 100 Vaticinium insigne Petro Vellio editum.] nomen apud Sinas cum sanctitatis, tum sapientiae comparauit. Hacitem in Insula illud insigne PetroVellio editum est vaticinium. Puellae egentis vt pudori, pudicitiaeque consuleret Xauerius corrogare ei vndique dotem coepit: et a Vellio homine pecuniosissimo vetere familiari mutuum petit argentum cumtriplicato foenore in caelo reddendum. Is cum alienae domi sese latrunculis oblectaret, clauem arcae nummariae Xauerio
tradidit, vt inde auri promeret, quantum vellet. Erant in ea arca aureorum condita facile triginta millia, sed Pater trecentos tantum abstulit, clauique reddita, Petro renunciat, quantum inde deprompserit. Tum Petrus, facis, inquit, iniuriam amicitiae nostrae Xaueri, qui tam exiguam particulam abstulisti; multo minus sumpsisti, quam volui. At ego vbi tibi clauem tradidi, ita destinaui animo, vt illam auri summam partiremur ex aequo. Cuius pia liberalitate Xauerius magnopere delectatus. Et ego, inquit, [Note: 101 Misericordiae in pauperes virtus.] Dei nomine tibi polliceor, atque confirmo, nullo loco eius tibi misericordiam qui in alios fuisti misericors, defuturam; futurumque insuper vt extremum tuae vitae diem, quo paratior ad Deum abeas, eo praemonente cognoscas. Ex eo die Petrus vir alius euasit, praecipreque beneficentiae, pietatisque studijs ita se dedit, vt interiecto annorum aliquot spatio, dignus denique, idoneusque sit habitus, cui Deus diem sui obitus indicaret. Composita quippe re domestica, magnaque ex parte suis fortunis in egentes, ac miseros erogatis ad aedem pergit, Parochumque hortatur, vt pro Petro Vellio funebre sacrificium ritu solenni faciat, cui interfuit ipse, se iam numerans inter mortuos. Inde amicis singillatim valere iussis, tanquam peregre discessurus, cum rogaretur, quo tandem discederet, respondit, in Caelum. Iocari hominem lepidum, et ceteroqui facetum rebantur amici. Verum vbi in eo perseuerare Vellium, remotoque ioco, serio loqui senserunt, audierantque iam illum sacris funeribus rite animo procurato, praestolari domi abditum mortis aduentum, insaniam illam interpretati, vel aegritudinem animi, domum eius coiere frequentes, vt eum pro se quisque ab ea tristitia, aegritudineque deducerent. At ille gaudium animi, oris hiliaritate contestans, Xauerij praenunciationem amicis exponit, rogatque suo vt funeri eo ipso die mox obituri dent operam. Nec ita multo post affecta iam aetate hominem repentina mors abstulit; eodemque die ad aedem elato, amici tam inusitato mortis genere obstupefacti funus, et iusta curarunt. [Note: 102 Mira Xauerij constantia in tentando in Sinas ingressu.] Haec postea euenere. Xauerius autem hoc tempore totus in suam expeditionem conuersus, percunctabatur ex Sinis, Lusitanisque, ecqua tandem via reperiri posset insinuandi se in eas vrbes, hominumque colloquia. Cumque illi omnia regni claustra acribus septa custodijs, nullum omnino aditum, qua aspirarent, relinqui aduenis respondissent, edictis seuerissimis interpositis, si vel peregrinus Praefectorum iniussu continentem attingeret, vel indigena peregrinum introduceret: veniam autem a Seuerissimis Magistratibus potere, ne Sinas quidem ipsos, ne dum Lusitanos audere, Xauerius ad hos terrores impauidus, cum alia nulla rei consicienda pateret via, consilium esse suum exposuit contemptis periculis omni ope, atque arte moliri, vt in Vrbem Sinarum aliquam clam deuectus, ipsemet Praetorem adiret, negotiumque transigeret. Quod consilium cum nimis audax, ac pene temerarium Lusitanis esset visum, non defuerunt, qui ab eo reuocare hominem, ne se in apertum vitae, seruitutisque discrimen offerret, totis viribus conarentur: et recens memorabant exemplum quorundam e suis, quos tempestate ad eorum litus eiectos, immites ille magistratus, verberibus laniatos, etiam tum in tenebris, et squallore carceris continerent, spe in perpetuum pristinae libertatis abscissa. Quam Lusitanorum denunciationem consentiens Sinarum confirmabat oratio. Quibus tamen Xauerius respondebat intrepidus nihil se tam malle, quam vt Sinarum salutem, de quorum indole, ingenioque tam multa audisset, suo repraesentaret interitu, [Note: 103] nec metuenda sibi esse pericula, vincula, seruitutem, atque adeo peracerbam necem, vbi de liberandis animis ab aeternae mortis, seruitutisque periculis ageretur. Has inter curas febri correptus, et per dies quindecim afflictatus, vt primum melius habere coepit, ad pristina studia, laboresque se retulit, nihilo segnius idoneum aliquem mercatorem quaeritans, a quo transmitteretur in Sinas. Ergo Lusitanos primum, deinde Sinas omni artificio sibi deliniendos ratus, multas rei caelandae vias in medium protulit, obtestatus sibi, vt in tam honesto studio morem gererent. Sed in tanto fortunarum, capitisque discrimine aures omnium munierat metus: nec qui se periculorum socium adiungeret, repetiebat. Augebat rei desperationem ingrauescens comitum morbus, et Antonius Sanctae fidei natione Sina Collegij Goensis alumnus, quem, pro interprete ex India secum aduexerat ipsa loquendi desuetudine, patrij sermonis oblitus, nulli iam vsui poterat esse Xauerio. Quibus incommodis quanquam spes eius infringi, debilitarique poterat; ea tamen excitabatur, et reuirescebat aliunde. Norat
eo ipso tempore Sinarum Regem quoquouersus dimisisse legatos, aliorum leges, et instituta regnorum exploraturos. Quam Sinis, Sinarumque Regi mentem a Deo donatam Xauerius interpretatus, in spem venerat, fore vt Euangelium aliquando in eos fines illatum, toto regno longe, lateque propagaretur, hortantibus praesertim Sinis suum vt ad Regem fidenter accederet. Credebant enim, cum Christi legem e Xauerij sanctitate perpenderent, eam illum Regi sacile probaturum: in animumque iam induxerant legem aliquam sua meliorem libris illis, quos circumgestare secum Xauerium aspexerant, contineri. Interim difficultates superante constantia alius interpres non modo lingua, sed domesticarum etiam literarum bene peritus, sua sponte [Note: 104 Paciscitur Xauerius cum Mer catore Sina, vt clanculum se deuehat in continentem.] comitem itineris se se obtulit. Inde mercatorem Cantoniensem paulo fidentiorem nactus, spe, ac pollicitationibus ad audendum impellit, magnoque piperis numero, quod erat aureis amplius ducentis a mercatoribus Lusitanis in eleemosynam acceptum, cum illo transigit, vti se cum interprete, libellisque suis, atque sarcinulis silentio noctis quam occultissime deuehat, et ante lucem in litore Cantonij portus exponat. Ille vero, quo occultiora essent omnia, neque Nautarum dubiae fidei committeret caput, ita rem gubernandam susceperat, vt liberis suis, seruisque fidelissimis pro remigibus vteretur, et intempesta nocte Xauerium lembo transmitteret: vltro etiam illi pollicitus apud se bidui, triduive receptum, donec e latebris tuto emersus, causam sui aduentus suo periculo Praefecto Cantoniae exponeret. Geminum in ea re aggredienda periculum denunciabant amici: alterum, ne Sina mercator pernumerata mercede receptum cum Socijs inermibus peregrinum, vel e naui deturbaret in mare, ne quid emanaret indicij, vel in solitudine aliqua, scopuloque relinqueret: Alterum, [Note: 105 Quae pericula formidaret Xauerius.] ne aduenam contra Regis edicta sine fide publica se se insinuantem, Praefectus vrbis flagris atrociter caesum, aut supremo supplicio afficeret, aut perpetua seruitute, vinculisque mulctaret. Xauerius tamen pericula longe plura, vt Malacam ipsemet ad Petrium scripsit, longeque grauiora considerans, ne vel diuinae prouidentiae diffidere, si prouinciam eius instinctu susceptam, hominum terrore desereret, vel Christi discipulus videretur indignus, si tam aperte denunciantem, Qui perdiderit animam suam propter me inueniet eam, non audiret: vel demum regno Dei non esset aptus, si manu ad aratrum apposita retro respiceret; tutius omnino censuit per vitae discrimina Sinarum regna perrumpere, quam (vt loquebatur) animi salutem in discrimen adducere. Existimabat enim, velut Apostolus Paulus, Vae sibi esse nisi euangelizaret. Sed dum noua animo concepta fiducia, suum iter adornat, nouae difficultates oboriuntur. Recens eius interpres, seu occulta Lusitanorum arte vt Xauerium retinerent, seu terrore periculorum inductus, nec opinantem illum subito deserit. Perstat tamen in sententia Pater, et cum vetere interprete, quanquam non satis idoneo, proficisci constituit. Adoriuntur deinceps eum ex composito Lusitani, non tam illius, quam sua causa soliciti. Circumfusi pro se quisque rogant, si suo non tangatur, at alieno periculo moueatur. Sinarum Praefectos, si Sinas conetur irrumpere, vnius irritatos audacia, nomen omne Lusitanorum ad supplicium vocaturos. Quod si certum, fixumque sit aleam tentare fortunae, tamdiu certe eunctetur, dum opportuna profectio naues suas periculo subtrahat. Quibus ille quod ad ipsorum incolumitatem, ac mercimonia pertineret, omnem illis timorem dempsit, persancte pollicitus, non ante se, quo tendebat, iturum; quam ipsi se se recepissent in tutum. Ita maturantibus illis suum, Xauerius quoque suum iter, ac transmissionem in id tempus apparabat. Sed ecce nouum, et iam ante denunciatum ab amicis incommodum. Mercator, quo cum deciderat, seu horrore supplicij, seu inuidi hostis instinctu, cum diu Xauerius cupidus expectaret, non comparebat, nec promissis stetit. Ita paulatim cum Sanctum Dei praeconem cuncta deficerent, vnus non deficiebat animus, et erga Deum fiducia. Quin potius haec ad humanotum diminutionem praesidiorum amplificata, eorum loco omnium succedebat. Accessit et illud solatij, quod cum audisset Sionis Regem legationem in annum insequentem ad Regem ipsum meditari Sinarum statuebat si Cantoniensis ille portitor condicto tempore non occurreret, adnauigare Sionem, omnique ope conniti, vt cum regio legato penetraret. Iam Lusitanae naues fere omnes vela fecerant: ac Ferreriam socium suum longo implicitum morbo, ne sibi in tam ancipiti re impedimento foret, in Indiam
tempestatiue remiserat; ipse cum interprete Sina, alioque puero in Sanciano remansit erga reliquos inquilinos vsitata obtinens munera caritatis, incredibili ardore agendi quamplurima, patiendique pro Christo, Mercatorem adhuc illum opperiens, quo cum pepigerat; inque omnia occasionis momenta vigilanter intentus. Sed videlicet Deo cordi magis fuit praemium inde quasi perfecti operis Xauerio reddere, quam vt perficeret. Non dum satis forsitan ea Regna ad Euangelij sationem erant idonea. Reseruabat [Note: 106 Summa B Xauerij solitudo.] illud decus eius posteris Deus: et tot ab eo susceptos, exantlatosque labores aeternis maluit condecorare praemijs, quam aperire cursum ad nouos. Quo vero pluribus ad se filij sui Christi Iesu ornatum insignibus euocaret, permisit vt vir sanctus ab hospite quoque, quod vnum ei ex humanis restabat solatium, repente relinqueretur. Faciebat rem diuinam tum forte Dei Sacerdos cum ille omisso, cui intererat, sacro, Malacam versus e Sanciano soluit tam insana festinatione, cursuque, vt nec veterem salutaret amicum, eundemque hospitem; nec nauim, quam in alia Sinarum insula emendam curauerat, expectaret: cui subinde Xauerius triste vaticinium canens absenti. Quam [Note: 107 Praedictiones Xauerij aliae, deque sua morte.] vereor, inquit, neillum hominem sua conscientia extimulet, qui ita discesserit. En iam nauis aduentat, quam grauatus est opperiri. Sed abeat sane Malacam, vnde abiturus est nunquam; ibi vitam miser amittet. Vix qui aderant, templo excesserant, cum e Xauerij praedictione nauis illa comparuit. Hospes autem profugus paucos post dies, quam Malacam venerat, dum in sylua materiam caedit, a latronibus caesus miserrime, foedum sortitus est exitum. At Xauerius cum suae mortis aduentum diuino admonitu praesentiret, in Lusitanorum circulo dixisse fertur. Numerum diligenter inite eorum qui hic adsumus: nam intra annum plerique moriemur. Vera cecinisse declarauit euentus, e septem, qui tum aderant, eo anno desiderati sunt quinque, in ijsque vates ipse Xauerius. Quanquam multo ante suum ille e vita discessum animo praesagiebat, eumque temporis defininone sublata nec semel, nec vni praedixerat. Goa quidem hoc anno digrediens vnum amicorum graui cohortatus est oratione, strenuam vti operam daret, vt in caelo se mutuo reuiserent, quando id in terra futurum non esset amplius. Alteri se ipse commendauit addens fore, vt in mutuum conspectum non quidem in terra post haec, sed in caelo venirent: alij vero cuidam id ipsum interroganti, ecquando essent se inter se reuisuri? in Valle Iosaphat, respondit, eo modo, quo Malacae nuper de Aluaro Taydio pronunciauit. Quae pronunciata tametsi formulae discrepent, non vltra ego interpreter, quam praecognitam Xauerio velocem tabernaculi sui depositionem. Quin etiam affirmauit deinde non semel, qui eum sepultura mandauerat Nauta, et diem, et horam sui e vita discessus a Xauerio fuisse praedicta. Quanquam quae praesagitio maior, atque praesensio, quam per cos fere dies insolens quoddam in eo, et ardens studium visendi fruendique Dei? et cuius causa vitam iam optauerat longiorem (vt quadam ipse testatur epistola) eius repente desiderio, vitae, rerumque omnium, quae in ea sunt, satietate teneti? Ceterum exiguum illud, quod restabat lucis, desertus a vetere, nouum sibi quaerendum hospitem vir patientissimus non putauerit; sed defungendum victu precario mendicorum more, tum cum vna duntaxat reliqua illa, in qua venerat, naui, paucisque hominibus magnam partem a Taydio missis, deserta erat loci facies, et rerum non solum caritas, sed et penuria omnium: et praefectorum Sinarum acriter excubabant oculi, ne quis annonam exportaret e continenti. Cuius mendicitatis in commodum [Note: 108 Supremus morbus Xauerij.] assiduis aerumnis, aetateque grauiore confecto iam corpori, nec dum satis e proximis tentationibus confirmato, quo insuper accedebat ingens animi cura ex desiderio Sinensis itineris, morbum facile reuocauit. Ita duodecimo Kal. Decembris, secundum rem diuinam, quam pro mortuo fecerat, noua febri corripitur: cum eaque progressus ad nauim, aegros de more conuisit, diuersaturus vtique inter eos, nisi maris, nauisque iactatio terram repetere coegisset. Hic igitur iacentem in publico Lusitanus, aestuantemque summis ardoribus conspicatus, misericordia captus in suum tugurium curandum, et pro sua tenuitate tractandum suscipit. Erat id tugurium ex ijs mapalibus, quae ad extremam litoris oram Lusitani a Sinis aedificatione prohibiti, subito excitabant, et in discessu disturbabant, ventis, et frigoribus peruium. Hic hospes hospitem venam rogat sibi patiatur incidi. Nec abnuit obsequens aeger, cunctis se professus in rebus, quae ad curationem sui corporis pertinerent (tametsi non erat nescius,
quales tandem ea insula medicos ferret) in medentium potestate fore. Misso sanguine non sine conuulsione, et contractione membrorum, fastidium cibi subsequutum est ingens. Cibus porro ipse idoneus aegroto praeter paucas amygdalas serius a Nauarcho Lusitano traditas erat nullus. Eo enim iam creuerat cibi horror, vt prorsus omnia respueret, toroque biduo nihil gustaret. Iactabatur pestifera febri subsidijs omnibus destitutus, et morbus vrgebat in horas, cum tanta animi aequitate Xauerius et morbum, et morbi incommoda perferebat, nulla vt exciperetur ex eius ore querela, nulla vox alienam implorantis opem, vt grauiter aegrotantibus vsu venit. Illud vnum placide non [Note: 109 Pietas moribundi Xauerij.] ferebat, vulgari, communique se laeti genere in lectulo mori, sibique optatissimam martyrij palmam e manibus quodamodo rapi. Quo tam insigni beneficio cum se profiteretur indignum, ad diuinae prouidentiae rationem, animum denique suum ipse composuit. Atque, vt in morbis grauioribus natura fere cuiusque se prodit, sic aegrotante Xauerio: singularis eius virtus, eximiaque pietas ita se extulit, vt eadem propemodum faceret moribundus, quae consueuerat sanus, nunc defixo in caelum obtutu cum Christo sermocinans, nunc e psalmis pium aliquid suaue recinens, et eas subinde voces suae salutis ingeminans, lesu fili Dauid miserere mei. Mater Dei memento mei. Quibus alijsque consimilibus vocibus duos ipsos extraxit dies. Aderant moribundo Antonius a Sancta fide, et alter iuuenis Indus, quos, vt supra retulimus, aduexerat Goa. In hunc Indum pridie quam decederet, fixo obtutu, heu te miserum, inquit, heu te miserum. Nec verbum addidit. Quae quidem tam tristis appellatio, comminatioque visa est eius fuisse praenuncia, quem miser ille sortitus est, exitus. Mense enim vix interiecto sui Patris institutionis oblitus, deflexit ad vitia: Cumque ad omne nefas essusis habenis auidissime rueret, repente glande traiectus infelicem efflauit animam, aeternis tartari mactandam incendijs. Xauerius autem vt affuit hora migrandi, tum vero preces intendere, et arrepto Crucifixi Domini signo, crebros ante Deum gemitus edere, et imis e praecordijs mixta praecibus suspiria ducere. Cum autem gemendi, precandique finem nullum faceret, voce pariter, atque anima destitutus extremum spiritum edidit quarto Nonas Decembris ipso sanctae Bibianae Virgini die sacro, anno post Christum natum Millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo aetatis quinto circiter, et quinquagesimo, indicae vero suae peregrinationis vndeeimo in ipsa cura, ac meditatione Sinarum? Compertum est Xauerij mortem in eius natali solo, domoque prodigio quodam mirabili pramonstratam. Ligneum simulacrum Saluatoris in cruce traiecti sane religiosum, et in eius familiae aedibus perantiquum, eo ipso anno, quo Xauerius post tot sudores, laboresque Christi causa susceptos e vita migrauit, sexta quaque feria per annum totum, sanguine sudauisse; eamdemque Redemptoris effigiem, quoties ille viuus grauius aliquid pateretur in India, id quod ab eius domesticis ex ipsis Xauerij litteris collatis vna temporibus animaduersum est, haud obscuro sudore manasse, quasi caput in laborante membro, et Dominus in [Note: 110 Figura corporis B. Xauerij, et summarium virtutum.] patiente famulo pateretur. Lusitani, qui in Sanciano remanserant, tam tristi nuncio exanimati ad eius funus certatim accurrunt, et circumfusi grabato lamentari tanti viri iacturam incipiunt; lacrymis, et gemitibus cuncta complere, conuerberare pectus, ferre osculum sacris manibus, membrisque virginibus, pascere oculos mortui specie pietatem adhuc spirantis. Cui tanta inerat in ore laetitia, et quasi quaedam ex animi beatitudine redundans hilaritas, vt eo satiari animi, oculive non possent. Ac si quis statuere sibi ante oculos velit tantae virtutis exemplar, et qualis erat in vita Xauerius: intima sibi cogitatione depingere (auemus enim viros magnos de facie nosse, vt cum eorum facta recordamur, eorum quoque species subito nobis ad pectus aduolet) facie fuit honesta, ac liberali, colore candido, vultu hilari caesijs oculis, naso moderato, nigro capillo, sed aetati magis, quam curis praematuracanitie, statura procera, non tamen vltra modum. Prodibat in publicum tunica talari discinctus, vulgari illa quidem, tenuique, sed munda, quaeque togae vicem, pallijque praeberet. Hic erat exterioris habitus hominis, at vero interioris facies, ac figura longe pulcherrima; quam quidem per hactenus exposita in his annalibus facta quasi per rimulas licuit intueri. Excelsus, et ingens erat animus, magnitudineque Christiana, idest vera praeditus,
quae in euangelica humilitate fixa ambiens infimum sibi locum, Dei gloriae studio ardua, et magna aggrediens, non suis viribus, sed diuinis innititur. Illa Christiani excelsitas pectoris cum flagrantissima caritate coniuncta angustum reddebat Xauerio orbem terrarum. Accedebat constantia, et sedulitas in vrgendis, perficiendisque coeptis. [Note: 111] Comitas, ac dexteritas ad capiendos hominum animos, quo facilius ad virtutem fingeret. Sagacitas, et felicitas in odorandis, peruestigandisque rationibus quam aptissimis cum ad singulorum ingenia hominum, tum gentium vniuersarum. Ad haec laborum, vigiliarum, iniuriarum anni, famis, sitisque patientia, et auiditas inexplebilis. Commotionum animi ea tranquillitas, ac potestas; vt ponere, assumereque ad rationis praescriptum videretur quasi personam. Iam precationis, agendique cum Deo, diuinarumque omnium rerum impensum ante omnia studium, mens semper in caelo habitans. Sed vbi otium daretur, ac praesertim in silentio noctis, totum se in fontem illum summi boni immensum immergebat: vnde illa obruebatur ipsas inter aerumnas deliciarum affluentia beatarum: diuinisque donis supra hominum modum tot, tamque praestantibus complebatur. In Societatis administratione admirabilis fuit eius cum Ignatij mente consensio. Apparebat optimum discipulum omnem magistri non modo hausisse doctrinam; sed etiam mentem quodammodo, et animum induisse. Facillimus erga obsequentes, ac modestos, seuerus in contumacibus coercendis: nullam perniciem dicens maiorem peruicacibus ingenijs posse contingere, quam si timide indulgenterque tractentur, consideratus, et parcus in adlegendis in Societatem, multus in periclitandis adlectis, nequaquam tenax in dimittendis, quos minus idoneos experimenta ostenderet. Obsequij inprimis exactor diligens, quod ipse Ignatio, re, voluntate, iudicio, ac sententia mire prestabat; vt vel hoc nomine a B. Patre praecipuo quodam sensu diligeretur. Amabat summe, plurimique faciebat Societatem. Eius precibus, ac meritis tribuebat, quae sibi Deus munera impertiret, quodque in aimarum procuratione succederet. Idem autor socijs erat vt sentirent, ac facerent: ac vota quotidie renouarent, tanquam acerrimum telum contra Diabolum, et firmissimum constantiae monumentum. Gaspari quoque Berzaeo cum multa monita tradidisset, omnia illo conclusit. Memor Societatis Iesu membrum te esse, cura in omnibus factis, dictisque tuis, vt tali capite, et corpore dignus existas. Exquisitae, caelestisque eius sapientiae documenta Tursellinus accurate collegit, ac digessit digna plane quae cunctis animarum magistris et in manu semper et in mente versentur. Accessere his ingentia, et crebra miracula, ac praesertim illa quasi perennis rerum futurarum praedictio: tanquam omnino clementissimus Deus hunc suum vellet fidelissimum famulum nihil facere, aut habere minus a magnis Apostolis. Postero, quam obijt, die sacerdotali indutus amictu, ligneaque inclusus [Note: 112 B. Xauerij corpus viua calce sepelitur.] arca funere effertur, quam potuit in ea solitudine, barbarieque celeberrimo. Iamque erant iniecturi glebam, cum repente placuit aperto loculo, corpus ipsum cum vestimentis inclusum viua operire calce, quo celerius ossa nuda exesis acrimonia carnibus, deportarentur in Indiam: ipsam vero arcam diligenter occlusam in praeparato loco recondi, tumuloque grandes imponi lapides indices sepulturae.
[Note: 113 Gasparis Berzaei socios regendi ratio.] Atque hic fuit Xauerij cum ex India, tum ex ipsa vita discessus. Cuius vicarius, atque successor Gaspar Berzaeus haud ignarus eo vberiores e proximis capi fructus, quo sanctitate fuerint, qui eis nauant operam, instructiores, simul atque Indiae prouinciam accepit, totis fere sex mensibus nullis alijs voluit eos, quibus praeerat, occupationibus esse distentos, nisi exercitatione virtutis, studioque cognoscendi se ipsos, et suis omnibus cum voluntatibus, tum cupiditatibus repugnandi. Ad eos incitandos placuit Eucharistiae sacramentum in sacello domestico ad id exornato quoad potuit elegantissime, collocari, quo domestici ex interuallo recurrerent; et in eo dulcissime conquiescerent. Cumque a principio spiritus exercitium ex Ignatij formula, peccatorum expiationes praeteritorum mensium, vel omnis aetatis, votorum instaurationem de more omnibus indixisset, hoc eis insuper et exemplo suo, et cohortationibus persuasit, vt horas quotidie multas, ex capitibus, quae ipse bis proponebat, in reputanda, ac recolenda Christi vita, ac morte consumerent. Quo in studio sex fere, vt dixi, mensibus iam exactis, cum saris alta humilitatis initia, ceterarumque fundamenta virtutum posita viderentur, tum demum eos ad doctrinarum studia, scholasque conuertit: ipsoque die Sancto Hieronimo
sacro adire gymnasium de Societate ferme viginti, ex orphanis quadraginta, e prima nobilitate triginta faustis sub externo satis docto, pioque magistro coeperunt initijs. Horarum descriptio, iungendaeque doctrinae cum pietate ratio a Caspare tradita [Note: 114] (quoniam nondum vllae Constitutiones ab Vrbe venerant) erat haec. Quarta post mediam noctem hora cuncti surgebant, continuoque egregia aliqua Christi Domini facta secum ipsi horam totam commentabantur. Dein cum reliquo discipulorum grege intererant Missae sacro: inde ad gymnasium egressi tres in eo commorabantur horas. Domum regressi priusquam accumberent, rationem ab se traducti temporis reposcebant. Secundum cibum semihorae circiter interuallo colloquijs diuinis animos relaxabant. A meridie tres item horas literarum disciplinae dicabant, vnam insuper mutuo retractandis, et inter sese, quae didicerant, recolendis: tum ad orandum denuo recurrebant, in quo cum effluxisset integrae puluis horae, Gaspar ad semihoram diuinis de rebus, interdumque ad vnam, et alteram sermonem habebat. Hunc claudebat litaniarum carmen ad exposcendam Caelestium opem in communibus Indiae difficultatibus, quotidianisque seu publicis, seu priuatis incommodis. Ad extremum nocturna vbi quies appeteret, reputabant secum ad semihoram accepta Dei beneficia tum vetera, tum recentia: tantundem spatij in precando prospero a Deo euentu Goensi classi, quae contra Turcas soluerat, ponebatur. Hic erat Gasparis ardor in eo moderando Collegio, quod eius curae, fideique creditum erat, magis vtique laude dignus, quam vt ab omnibus imitatione posset exprimi. Caelum quippe indicum tantam mentis agitationem saluo, incolumique capite, non ferebat. Et erat in ea sententia Xauerius, vt qui ex Europa destinarentur [Note: 115 Gasparis ardor in iuuandis Proximis.] in Indiam, ij iam exculti literis, ac doctrinis, ne diuturno studio contabescerent, mitterentur. Conformatis adhunc modum, institutisque domesticis ad externorum Gaspar vtilitates, et commoda studijs sese paribus explicabat. Agere ad populum tam adenter est orsus, tantoque hominum cursu, vt tria saepe, quatuorue hominum millia ad eum audiendum, et quidem remotis ex oppidis conuolarent. Quam populi frequentiam Pontificis Maximi Iobelaeum ab Ignatio missum non mediocriter auxit, vt cum ea templo excluderetur, statuendum esset in atrio patenti suggestum, ne confertissima multitudo vicissim se compressa et coarctata perimeret. Tantaque erat audiendi sitis, vt cum propter frequentes imbres, locique longinquitatem (erat enim ab vrbis celebritate remotior) significasset pro concione Gaspar, sibi in animo esse conciones institutas omittere, aut eas solito rarius habere, excitatus ex ipsa concione vir grauis, idemque senex cum alijs compluribus clarissima voce, ne id faceret, obsecrarit: sed postpositis ipsorum commodis institutum suum teneret, nec auidissimam concionem suo pabulo fraudaret: id quod incredibili cum fructu, ingentique castigatione morum a Gaspare factum est. Cui sane rei non publica modo, verum etiam priuata, et inter administranda [Note: 116 Ad confessionem quidam miro modo com pellitur.] saramenta vox hominis vsui fuit. Erat, qui ab aperiendis suis rite peccatis cupienti, paratoque Patri nimis obstinate refugeret: sed is in suo lectulo nocte vigilans, cum sibi manu fauces arcte comprimi, et gulam interstringi sentiret, implorata illico Dei Matre, ex eis est ereptus angustijs, relicto aliquo doloris duntaxat aculeo, vt obstinationis suae poenas penderet, quod sacerdoti Dei cunctaretur aduolui. Verum mox ei per quietem visus est Gaspar sciscitans, cur sic angeretur; expressoque manu faucibus crucis signo, reliquias omnes angoris abstersit. Ille somno solutus, et quod gestum [Note: 117 Sodalitium con ditur in Clientela vndecim millium Virginum.] erat animo reputans, magnam vim lacrymarum profudit, et e cubili se confestim proripiens expiandi sui gratia cucurrit ad Gasparem. Instituit Gaspar idem in honorem Virginum vndecim millium, quarum vnius in aede Collegij conditum cranium erat prodigijs inclytum, sodalitium. Cuius initus numerus, adscripto etiam Prorege, ad sodales iam bis mille peruenerat. Quorum is erat ardor, vt non modo suos e virtute fingere, et ad normam Christianae disciplinae dirigere; verum etiam alienos corrigere, et emendare mores omni ope contenderent. Ea de causa eorum indicem, qui vel aliquo essent irretiti flagitio, et cum offensione hominum suis in vitijs, et peccatis haererent, [Note: 118 Solertia Gasparis in Goana vrbe excolenda.] vel exercerent inimicitias, vel multos annos se sacerdotibus non ostenderant, ad Gasparem deferebant: cuius illi opera, auxilioque ad iustitiam remigrarent. Gaspar vero super haec cum in varias partes distribuisset vrbem, ipse, tresque sacerdotes, quos ad id adhibebat, suara quisque regionem obibant: conquirebant, et conueniebant ex indice,
quem dixi, publicis peccatis implicitos, reddebantque virtuti. Tantumque industrij hominis vigilantia, Deo conatibus obsecundante, profecit, vt vni illi, qui cum inimicis in gratiam ea sedulitate redierant, reperti sint septimum intra mensem mille amplius quingenti. Pellicatus rescissi complures: Mulierculae amplius centum a meretricio quaestu abductae. Satanicus etiam quidam, qui perhonestas domos multo cum sanguine vagabatur ardor libidinis, Gaspare perorante restinctus: et matronarum quarundam mores ad pudicitiam, cultus ad modestiam compositi. Feruebat itaque pietatis opus. Nihil in templis nisi abiectos ad sacerdotum pedes mortales, inter seque vel damna illata resarcientes, vel mutuis amplexibus gratiam redintegrantes, veniamque vicissim precantes cernere erat. In orbis adolescentulis, quos Paulus Camers homo impiger in [Note: 119] contubernij Societate regebat, magnus item elucebat ardor. Hi Gasparis ex praescripto quater in hebdomada ad aedem sacram instructo agmine procedebant, lepide psallentes, ac pie, candidisque induti togis, ac pileis, quibus intertextae rubrae, minutaeque cruces rapiebant oculos occursantium. Excipiebat puerorum agmen virorum acies fere nonaginta asperis instructa flagris toto itinere se pulsantium: quorum contemplatione mirum sane quanta pietas excitaretur in ciuibus. Praeter, hos pueros erant alij fere trecenti, qui prima a nostris tum legendi, scribendique, tum Christianae legis elementa discebant. Quorum id erat studium, pietatisque feruor, vt pueri nonum egressi vix annum, sese ad viros aetate prouectos adiungerent, vt vna cum ijs sexta quaque feria in collegij aede se caederent, adeo luculenter, vt subinde stillae sanguinis subsilirent. Non his finibus curae Gasparis tenebantur, sed ex interuallo per suas copiolas, nonnihil opis vicinis etiam oppidis afferebat. Antonius quippe Fernandius ad oram quandam maritimam (Salas est loci nomen) eius iussu profectus, cum multos ibi Saracenos, et Ethnicos offendisset, adeo eos ad accipiendum Euangelij satum instruxit, ac praeparauit; vt id [Note: 120 Gasparis immensi labores.] omnes breui susciperent. Alij vero cum exercitu, qui contra Turcas ducebatur, profecti, suos quoque fructus in horreum Domini condiderunt. Denique alijs alio dimissis, cum ad tot ferendos labores Gaspar vnus auxilijs destitutus domesticis non valeret, facile in morbum decidit. Nec tamen animis minus attulit ad salutem momenti cum morbo languebat, quam cum recte valebat, Quanquam enim tanta erat nauseantis imbecillitas stomachi, vt edulium fere omne respueret, proximorum tamen commodis, et saluti quacumque posset ope, nullo loco deerat, Ter in hebdomada dicebat ad populum, et cum festa lux intercurreret, ter in die. Respondebat strenue consulentibus. Dabat operam confitentibus; atque his laborum quasi fomentis morbum suum contemnendo, non irritando leuabat. Quem tantus habebat ardor penitus exterminandi peccata; [Note: 121 Etiam pacta pecuma hominum a peccato abltrahit.] vt hominem plebeium, alijs frustra machinis adhibitis, mercede illectum, traditisque ex pacto aureis nummis viginti, quos in eam rem ex eleemosyna corrogauit, ab crimine Ciuitati manifesto remouerit.
[Note: 122 Res Armuziae.] Armuziae Consaluus Rodericius Gasparis vestigijs insistens, suis concionibus mirea profuir. Eo autore saepe discessum est ab armis, duella sublata, res suae cuique redditae, diuturno compressa silentio enunciata peccata, alieno e thoro multiplex exacta, fugataque pellex. Quae inter munera, concurrente vndique ad eius pedes innumera pene vi hominum, vt longo interuallo animos repurgaret, coactus est suburbano tecto telicto, in vrbem intimam transmigrare. Hic nullius socij opera subleuatus, ne nimijs laboribus frangeretur, auxiliarius ei frater Aluarus Mendius submittitur, eximiae vir sanctitatis, et dignus Gaspare magistro discipulus; quem in Armuziam cymba dum Arabes pauci Maschato transueherent, praedones celocibus quatuor insequuti, cum praeuolantem modico interuallo nauiculam consequi Deo remorante non possent quem aggredi non poterant comminus, sagittis eminus petunt, et coniectione telorum. Sed feruidas inter preces Aluaro procumbente, sagittae, mirum dictu, oratione tanquam adamantino scuto retortae neminem e vectoribus attigetunt. Armuziam igitur ille cum incolumis appulisset, strenuam e vestigio operam Rodericio nauauit, modo plebi, puerisque diuinae legis tradendis initijs, modo solandis, et subleuandis aegrotis, quotidieque excitanda sub noctem aere campanulo multitudine, ad leniendum suis precibus purgantem ignem animis mortuorum. Quibus in officijs dum accurate versatur, Armuziae repente [Note: 123] nunciatur classem aduentare Turcarum. Eo allato nuncio, commodissimum vrbis Praefecto
visum est, vt qui in ea Christiani degerent, partim se in arcem cum Consaluo reciperent, partim cum Aluaro (ne multitudo grauis esset arci, praesertim in aquae penuria) Magostanum egrederentur, oppidum in Arabiae continenti, ab Armuzia passuum millia sex et triginta. Vtrobique vtriusque virtus magis enituit. Nam, vt de Consaluo multorum perferebatur ex literis, is vnus vniuersum pondus arcis, exercitusque fustinuit. Sed Dei clementia non tulit, vt vacuam vrbem ingressi Turcae arcem ipsam diuturna oppugnatione lacesserent. Quippe cum ferreis globis arcem assidue quaterent, ac verberarent, globi ipsi vel grandioribus explosi tormentis, quos basiliscos appellant, in hostem retorti, nullum figebant ictum. Quo animaduerso barbari, praecipuo etiam ipsorum disrupto multorum cum strage tormento, metuentesque ne ab Lusitana classe deprehenderentur, deseruerunt incoepta. Domicilio nostro, cui a S. Paulo nomen erat, semel atque iterum circumdederunt ignes; nihil tamen damni factum; vt gratulabundus populus dictitaret, Paulum ab hoste praesenti aedem suam suo minacissimo gladio defendisse. Ex altera parte ijs, qui Magostanum se receperant, fuit Aluarus magno bono. Nam et corporum commodis, vt praefectus arcis optabat, et animorum cura omni consuluit: is quidem, dum diem nullum intermittit Christianae disciplinae praeceptis populum erudire; illis autem, dum centum, et quinquaginta ex ijs, qui ab Armuzia Turcarum metu profugerant, conquisita stipe sustentant. Quae caritatis partes eo erant id temporis duriores, quod tum fere omnes aduersa valetudine tentabantur, id quod in ea regione quotannis solenne, et vsitatum est extremo Septembri, duobusque deinceps mensibus exortu Syderis, cuius noxius putatur aspectus, atque contactus praecipue vitis, [Note: 124 Res Bazaini, et Tanaae] corporibusque mortalium. Cognito Turcarum discessu Aluarus ad extremum, quos secum Magostanum adduxerat, omnes reduxit Armuziam, quatuor duntaxat ex eo numero infantulis, muliere vna desideratis. Bazaini, Tanaaeque consimilia a Melchiore Nunnio, Franciscoque Henricio eorum, quae de Armuziae fructibus commemoraui, sunt gesta. Sacrorum insuper vsurpatio ijs autoribus admodum viguit; vt prae confitentium turba nihil illis ad sua curanda corpora daretur ocij. Cocini gratiarum reconciliationes [Note: 125 Cocini, Colani, et orae piscariae.] plurimae Antonio Heredia suasore sunt factae: eodemque autore sexta quaque feria introducta flagella populo plaudente. In Oppido Coulano, oraque Piscaria Nicolai Lancillotti, et Henrici Henricij industria ingentes hausit Christiana res vires. Cumque prae socijs ceteris regionis linguam teneret Henricus prae ceteris etiam laborauit vberius: vsuque longo animaduersum est, sermonis inscitia non multum consueuisse [Note: 126 Ludouicus Men dius a Barbaris interemptus.] profici, quamuis idonei non deessent interpretes, vt multum vidisse B. videatur Ignatius, qui suis in institutis, ac legibus hoc nominatim praecipit, vt in qua quisque regione versetur, eius sermonem regionis ediscat, quo facilius id quod in tuendis animis propositum habet, Societas assequatur, Ad oppidum e primis orae Piscariae Ludouicus Mendius e socijs auxiliarijs ab Henrico legatus, vt Christianorum, qui in eo erant, animis aliquid opis et salutis afferret, a barbaris interimitur. Caedis autem ea causa fuit: quod cum potestatem Rex oppidi homini facinoroso peramplam diripiendi, praedandique pro libidine, dum lucra cum Rege partiretur, peruerso barbarorum more fecisset, Christiani, quorum e bonis, atque fortunis haud exigua praeda fiebat, id inique ferentes, cum Badagis, quibus pacis nomine tributa pendebant, multa sunt questi. Badagae vt tributarios suos, eosque innoxios ab iniuria defenderent, facta manu, quotquot e praedatoribus nacti sunt, omnes ad vnum obtruncant. Hac caede cognita Rex, qui praedandi potestatem fecerat, vt delatores Christianos vlcisceretur, suas illuc copias intempesta nocte submittit, quae magna eos internecione delerent. Barbari facta in oppidum irruptione, cum omnia caedibus, et cruore foedassent, ignes templo circumdant, vbi cum alijs compluribus Ludouicum in oratione defixum offenderant, vt eodem omnes conflagrarent incendio. Ad has turbas Ludouicus egressus delinire precibus impiorum furorem, ne diutius in innocentium caede baccharentur, et ab aedis incendio temperarent, instituit. Sed eas inter preces a Mauro quodam graui vulnere secundum ceruices accepto in terram sternitur, prostratusque denuo vulneratur in femore, deinde caput a ceruice praecisum ab hostibus asportatur. Hac caede saturi Barbari illi, cum alios nonnullos inflicto vulnere partim exanimassent, partim debilitassent, reuertuntur ad Regem. Damnum ingens hoc eodem anno fecit Ecclesia Commorinensis
[Note: 127 Moritur etiam P. Paulus Vallius.] Paulo a Valle Punicali extincto. Sacerdos erat pius in primis, et impiger, iamque linguae gentis peritus. Venerat et ipse in hostium potestatem. Quippe inter concionandum circumsteterant Badagae, postque contumelias, et probra in gesta comprehensum, interiorem in plagam abduxerant, vbi ad ceteram vexationem inedia macerabant, nil ad trahendam vitam praeter aquam, et perexiguum orizae tradentes. Nec multo post Neophytorum armis ereptus, et ad litus perductus parum abfuit, quin periret in vndis. Iterum enim ingruentibus magno numero barbaris, in mare coacti sunt Patres se se conijcere, eorum vt manus effugerent: ac peraegre Paulus, de quo loquimur, in piscatoria cymbula euasit. Denique multis ex aerumnis mala valetudine contracta, eaque diu exercitus his veluti caelestibus margaritis, vbi terrenas alij venantur, quaesitis in caelum diues migrauit.
[Note: 128 Emmanuel Morales in Ceilanum mittitur.] In insulam Ceilanum rogante Prorege de Societate Sacerdos missus Emmanuel Morales cum Antonio Diazio: Eius Insulae Rex vnum e praecipuis suis proceribus Goam legarat, qui dum legatione sua fungitur, assiduo christianorum vsu, consuetudineque relictis sensim patrijs tenebris, et luce veritatis oborta in sancti Pauli Collegio baptismate consignatur. Huius Prorex admonitus, et animatus exemplo, in animum induxit ipsum quoque per praecones Euangelicos aggredi Regem, vt ijsdem e tenebris, si Deo cordi foret, conuerteretur ad lucem. Ad eam rem legit Moralem, cuius in eam insulam iter, quanquam rebus nondum maturis ad exitum perduci Regis conuersio non potuit, ceteris tamen praesertim Lusitanis, mirificas vtilitates attulit. Nam qui praesidij causa in Lusitani Regis arcibus excubabant, quorum erat numerus sane magnus, ij Sacerdotibus destituti eo iam loci venerant, vt per summum diuinarum, humanarumque [Note: 129 Corrup issimos praesidiariorum mores corrigit.] legum neglectum in naturam vsu conuerso, quantis essent illaqueati peccatis, et erroribus aegre sentirent. Diebus festis perinde, ac profestis manus ab opere non cessabant; stata, imperataque ieiunia ex Ecclesiae fastis profundus venter exemerat: pudor exulabat: dominabatur libido: et erat famosarum, quam pudicarum numerus maior. Implicati erant Saracenorum familiaritate Christiani, deque illorum faece non sentientes hauriebant. Egeni opprimebantur, et laedebantur iniuste: nec peccatorum erat vlla confessio. Statuta vero sanctae matris Ecclesiae cunctis erant pene ludibrio. Quibus tot, tantisque malis Morales illacrymans, aggressus est pro suggestis hominum vitia, peruersosque mores tanta laterum firmitate, et pietatis ardore perstringere; vt in quibus ea altius insederant, ij cum sani esse coepissent, ad ea tollenda, et euellenda Sacramentorum medicina frequenti, et eorum ingenti detestatione consurgerent. Quibus audiendis, curandisque (ea erat hominum vis) ne longitudo quidem lucis diurnae par erat. Ergo castigata superioris vitae licentia, meliores inducti (Deo opitulante) sunt mores, et vultus praesidij renouati. Quae res non modo Christianos, vbi sua agnouerunt, et posuerunt errata, verum etiam ipsos ethnicos, in quibus splendor aliquis rationis emicuit, magnopere delectauit. Quo ex numero sane multi Christi legem, vt naturae legi [Note: 130 Aerumnae in excolendis Molucis Patris Io. Betrae.] maxime consentaneam non dubitarunt amplecti. Dum haec in his oris geruntur, in Molucarum cultura vix credibile memoratu est, quantum aerumnarum Euangelici coloni, quantum discriminum exhaurirent, Ioannes Beira in primis, qui Mauricas percursabat oras. Viarum labores, ardores Solis immensos, iniuriasque alias locorum, caelique hic numerari non decet. Aestu iactatus acerrimo febrium, nihil necessitati cedebat, quo grauiores ab incolarum animis morbos depelleret. Naufragia, et pericula alia supra perstrinximus. Tot erat per mortes currendum, ne coeptam in eo agro sementem inimicus homo zizanijs venenatis obrueret. Quippe Saraceni, atque Ethnici Principes Euangelio iniqui, atque infesti, et Lusitanorum conspirantes in caedem Caciziorum instinctu, ad deterrendos a Christi cultu Neophytos, vires omnes, atque consilia partim suadendo, partim insectando verterunt. Itaque cum alij, tum vero qui Mauricas insulas [Note: 131 Suppl cium diuinum in Apostatas Tolanos.] incolebant, quorum ingens in Oppido Tolo numerus erat, B. Xauerij, Patrumque institutionis obliti ab Ecclesia, Christoque defecerant, templum folo aequarant, sacras Cruces, et Sanctorum effigies comminuerant, Geilolijque tyranno se dederant. Cuius tantae persidiae, impietatisque celeres dedere poenas. Primum ager totius regionis antea seracissimus pristinae suae vbertatis oblitus repente exaruit. Conditae in horrea fruges, tabe sunt, carieque peresae: aquae salubres, ac dulces, noxiae, et amari saporis inuentae,
fame denique, ac pestilentia mortales multi cuiusque ordini, et aetatis absumpti. Nec tamen reliquos tam dura caelestis irae experimenta mouerunt: sed in impietate nihilominus obstinati, cum compertum iam haberent nouum sibi bellum a Lusitanis instare, omni arte se se ad resistendum compararunt. Collocarunt pro locorum opportunitate praesidia: cunctos aditus obstruxerunt: et quacunque transeundum Lusitanis erat, praeacutas taleas, stimulosque, in quos se induerent, defoderunt. Sic armatis, atque munitis Lusitani pauci numero superueniunt, et priusquam bellum inferant, blando per nuncios, ac benigno sermone desertores, ac perduelles interrogant, malint ne sine ferro, et sanguine ad Christi cultum, et Lusitani Regis amicitiam scelus suum detestati redire, an experiri vim suam: et diuini, humanique violati foederis poenas dare? Cum illi superbissime respondissent, se neque Christianos vllo pacto futuros, neque diutius externi Regis dominationem laturos, exercitum in eos ducunt: continuoque in amentes vindicta quoque caelestis apparuit. Circa meridiem sol repente subductus: et e vicini montis vertice crebris cum tonitribus, et horrendo mugitu, toto triduo tetrum erupit incendium: ac tanta cinerum, pumicum, lapidumque egesta vis, vti non modo insidias solo sparsas obrueret, verum etiam propugnacula, et muri coronas aequaret. Accessit terrarum ingens motus, quo et arbores euulsae radicitus, et tecta omnia diruta praeter vnum pusillum templo nuper euerso contiguum, quod fuerat Societatis Patribus diuersorium. Locus etiam propinquus passuum millia fere duodecim late restagnante palude, multis cum incolis, et domicilijs obrutus. Ita defensoribus exitio sublatis, terroreve dilapsis, egressi e nauibus Lusitani potiti sunt arce: Geilolijque tyrannum vna cum oppido, totaque regione viuum in suam potestatem sine certamine redegerunt. His rebus cognitis Ioannes Beira, qui in eis iam populis desudauerat, illuc confestim ab Ternate transmisit: suauique oratione dispersos in vnum locum congregatos admonuit, quam nefario se scelere per eam defectionem astrinxissent: solennique [Note: 132 Benignitas diuina erga poeni tentes.] ritu per confessionem expiatos, Ecclesiae sacrosanctae restituit. Inde noua rerum facies: simul ac omnibus recta mens, suus quoque sapor aquis, atque dulcedo, sua campis, agrisque foecunditas redijt: et inaudito miraculo noxij mures, qui sata per id tempus in vltionem illius gentis eroserant, aspersione aquae sacrae repente fugati, Ethnicorum migrarunt in arua, tam infesta populatione frugum, tanto barbarorum damno; vt cum Christianis vulgo quererentur iniuriam. His tantis, tamque varijs promoti prodigijs cateruatim ad Beiram baptismi gratia concurrebant, vt interdum vno, eodemque die quina hominum millia, interdumque spatio hebdomadae quindena confluerent, quibus cum ministrare singulis non posset vnus, Sacerdotem e Societate Alfonsum Castrium sanctum postea Martyrem, fratresque laicos Nicolaum Nunnium, et Melchiorem Figeredium cum alio quodam euocauit. Qui numerus cum ne is quidem tantae messi par esset, ipsemet vltro in Indiam ad petenda maiora subsidia proficisci decreuit. Quo in itinere Malacae (vti supra narrauimus) Xauerium nactus, eiusque instructus monitis, et recreatus [Note: 133 Res Iaponicae.] alloquio Goam perrexit. Apud Iapones reliquerat Amangucij Xauerius: cum in Indiam remearet, Cosmum Turrianum, Ioannemque Fernandium: qui cum perturbatis, [Note: 134 Erant in laponia soli Cosmsu Tur rianus, et Io. Fer nandius: cum peruenere tres alij Balthasar Gagus Eduardus Sylua, Petrus Alcaceua.] permutatisque rebus ex caede Regis, cuius supra meminimus, Bonziorum se furori, certisque periculis subduxissent, vbi in demortui locum, Bungensis Regis suffectus est frater, et ciuitati pax reddita, ipsi quoque nouo fauente Rege se se libere ijs, quos ad aeternam vitam diuina clementia destinauerat, reddiderunt. Soli tum in omni Iaponia duo illi desudabant, soli barbarae superstitioni resistebant, et amplificandae rei christianae studium pro sua parte nauabant: cum tres, quos supra memoraui, Balthasar Gagus, Eduardus Sylua, et Petrus Alcaceua xix. Kal. Septembris Iaponiam secundissime tenuerunt. Delati Cangoximam, et a Regulo comiter excepti, octo dies ibi subsistunt. Deinde repetito nauigationis cursu septimo idus Septembris, Bungumappellunt. Hic honorifice iussu Regis accepti, certisque in aedibus collocati, postridie ad Regem ipsum cum muneribus adeunt ab Indiae Prorege transmissis. Ea Regi fuere gratissima, et is ea de causa Patribus omnem cultum honoris, et hospitalitatis exhibuit. Interim Ioannes Fernandius Iaponicae linguae peritus Amangucio profectus pro interprete Bungum venit. Cum eo non ita post ad Regem iterum redeunt: redigunt ad memoriam, quae ipse ad Indiae Praetorem quadam scripsisset epistola, de promulganda in
suis regionibus Christi lege, recipiendisque eius doctoribus, ac magistris: proinderogant, vt quando ipsi ad id venissent, omnem sibi potestatem faceret eius libere promulganda, libereque item suscipiendae ijs omnibus, qui cognitam, ac probatam patrijs sacris, institutisque praeferrent. Rex haud immemor voti sui, pristinique propositi, dolere se primum dixit, quod in suo regno nulla, vt alibi Christiana soboles fieret. Deinde sui esse consilij, voluntatisque, vt intra Regni sui fines Christi cultum libere propagarent: et hanc suam voluntatem, potestatemque suis se diplomatis testaturum. ipso die si vellent, curaturumve id publice locis omnibus edicendum. Balthasar actis de tam prolixa voluntate gratijs, supersedeat ea re tantis perhortatur, dum ad Cosmum Turrianum, qui Amangucij versabatur, excurrat, et ex eius consuetudine ediscat, quemadmodum in ea sibi re progrediendum sit. Annuit postulationi Rex, eique de suis hominem certum ducem itineris ad Cosmum dedit. Ita Balthasar ad Cosmum duobus antea praemissis comitibus Sylua, et Alcaceua cum Ioanne Fernandio, praecipitante anno se contulit. Ab eo cunctis de rebus singillatim edoctus, non ante Bungum, quam Februario subsequentis anni se retulit.
[Note: 1553] VOLVEBATVR iam annus huius seculi tertius, et quinquagesimus, cum Summus Pontifex Iulius secundis de Societate rumoribus, famaque permotus (nam et Ciuitates, atque Dynastae, et animarum Pastores ac Praesules, operas ex ea domosque poscebant, cum ad suas ordinandas, et componendas Ecclesias, tum [Note: 1 Iulius Pontifex Societatem Hierosolimae, et Constantinopoli, et in Cypro collocare constituit.] ad euellendas haereses, et errores, qui late serebantur (Luthero gliscente) decreuerat ipse quoque de ea non nullos in Asiam ad reuocandos Nestorianos ab haeresi, et catholicae reconciliandos Ecclesiae cum Patriarcha mittere. Et quo magis egregius Pastor de Orientis mereretur Ecclesia, Petro Zarate Ordinis militum sancti Sepulchri Commendatario instante, Collegia in his regionibus tria confectis iam rite diplomatis, condi iusserat, Hierosolymis vnum, Constantinopoli alterum, tertium in Insula Cypro. Verum cum ratio, quam ad ea stabilienda repererat, ex sententia non procederet, et mors insuper subsequuta debilitasset praeclaras Iulij cogitationes, atque consilia: apparuit aliud Dei fuisse consilium, atque decretum, cuius in abditissimis aeternae mentis arcanis latent causae, cur in eas barbaras regiones tam sancte excogitata profectio, et tam salutaris mortalium iudicio Collegiorum apparatus ad nihilum momento reciderit. Comparabat tamen [Note: 2 In Romano Col legio explicari coepta Philosophia, et Theogia.] suas ad eius generis incoepta, si quando vsus foret, Societas operas, exquisito cultu pietatis, ac literarum: et in Romano quidem Collegio ad trium linguarum disciplinam facta est accessio geminae theologiae; tum eius, quae tota in disserendo conteritur, Martino Olauio doctore; tum eius, quae sacrorum explanatione codicum continetur, interprete Frusio. Praepositus est etiam, qui sacris ferijs interioris fori quaestiones, causasque tractaret, Quintinus Karlat: Philosophiaeque partes singulae singulis a magistris vno eodemque tempore tradi coeptae, Ioanne Rogerio Dialecticam, Guido Roiletto Naturalem, Balthasare Turriano primam, summamque philosophiam, ac disciplinas praeterea mathematicas explicante. Quibus doctoribus, ac disciplinis dabant operam pro suo quisque gradu, atque processu e domestica iuuentute ferme sexaginta. Nam, quae fuit [Note: 3 B. Ignatij in Deum fiducia.] animi celsitas in Ignatio, vel in summa annonae difficultate, quae copiosis quoque Ciuibus grauis admodum erat, vna Dei fiducia nixus, copias suas, cum minime augendae videbantur, tum maxime auxit. Cur enim paternae Dei curae in communi fame, caritateque diffideret, qui ad eius vineae culturam operas vndique tam strenue, tamque auide conquirebat? Nec spes eum concepta fefellit. Borgiae solertissima caritas non modo in praesens, verum etiam in annos aliquot laboranti Collegio, et nullis instructo reditibus tempestiue consuluit. Is praeter eum pecuniae numerum, quem ab Imperatore quotannis ad annum quintum in eius alimenta Collegij, vsusque vitae necessarios impetrauerat (ij erant aurei mille quingenti) totidem insuper ab eius gnato Principe in id ipsum, ad idem annorum spatium impetrauit: quo deinceps alia priuatorum subsidia, vnde aucta familia sese aleret, accesserunt. Nostrates porro, domesticosque discipulos, [Note: 4 Primordia Scho larum superiorum apparata.] qui speciem gymnasio aliquam, pompamque praeberent, tria ex eadem Societate Collegia, Coloniense, Louaniense, Parisiense, ceteris Collegijs in augenda per Italiam, et boreales tractus Societate foecundiora suppeditarunt. Atque vt a superioribus doctoribus quam splendidissima docendi primordia caperentur, visum est ea capi publico ab ingenij, doctrinaeque certamine nobilissima spectante corona purpuratorum Patrum,
grauiumque virorum, non sine vario, ac specioso Rhetorum apparatu, et prolusionibus oratorijs. In arenam, ac certamen theologicae disciplinae descendit vnus Martinus Olauius Collegij Romani (vt tunc appellabatur) superintendens, praestansque theologus, nullo adhibito de more praeside, vel patrono, ipse sibi praeses, ipse patronus. Cum philosophis decreta pugna Theodorico Ammenstardamiensi praeside Balthasare Turriano: [Note: 5 De Romano Collegio B. Igna tij iudicicum.] cum Rhetoricis Benedicto Pereriae Fuluio Cardulo duce. Cuncta prorsus ex dignitate, et celebritati par plausus. Summa autem cura in eius Collegij conformationem intendebat Ignatius: quod, vt aiebat, cum ceterorum Societatis Collegiorum tanquam formam volebat esse, tum in ipsa Christianae religionis arce, Summique Pontificis oculis specimen extare vtilitatum, quas Collegiorum eiusmodi institutio haberet. Nec dubitabat fore olim e Pontificibus, vel alijs Principibus fundatorem. Quamobrem de certis reditibus nihil laborans, quasdamque minus operi sufficientes oblatas [Note: 6 Conciones Romae apud Argen tarios.] dotes repudians, id studebat vnum, vt praesenti necessitati succurreret. Aliquot huius anni supremis mensibus apud Argentarios, vrbis loco percelebri, Palmius, et Ribadeneira singulis hebdomadis suo quisque die conciones habuere ipsa in via, inde occasione accepta, vt Concionatorem id damnantem compitalium dictionum genus facto ipso refutarent. Plurimus confluebat, et honestissimus auditor, et fructus extabat ingens, ac multiplex: cum parum abfuit, quin et pessimum inde Satan facinus perpetraret. Inductu maleuolorum (qui nunquam desunt vitiorum insectatoribus) vrbanorum Praefectus satellitum, cum suorum armata manu interuenit: ac protinus magna voce pro imperio tacere, ac descendere Palmium iubet. Qui cum statim obsequi vellet, obseruandam dicens in administro publicam potestatem, ecce in concione tumultus, cursarique et corripi arma, nec vox concionatoris demulcentis audiri. Denique satelles coactus sibi fuga consulere. Eodemque die Praefectus qui veniam sibi ab Ignatio exoraret, sub vesperam misit, excusans si quid per eam concionis frequentiam turbaretur, veritum se ne sibi id fraudi esset. Accepta Ignatius satisfactione, postero die Palmium eodem redire, ac purgare inter concionem Praefectum iussit. Nec postea [Note: 7 Natalis Commi sarius declaratur, et in Hispaniam ad promul gandas constitutiones mittiur.] amplius reuerti permisit, vir modestissimus, et cui lucra animarum ea placerent, quae quantum fieri posset, nullius in offentionem incurrerent. Hieronymus Natalis e Sicilia reuersus ad Vrbem, acceptis ab Ignatio monitis Commissarij nomine quinto Idus Aprilis mittitur in Hispaniam, vt Constitutiones recens editas promulgaret, ampla cum potestate decernendi, vbique iubendi, corrigendi, immutandique quicquid e re diuina, communique visum esset: cuius siue prudentiae gerendis in rebus siue scientiae [Note: 8 Bobadillae res.] institutorum multum tribuebat Ignatius. Bobadilla Phaliscorum Episcopatum Episcopo ipso rogante, lustrabat: inde in Picenum Commissarij et ipse nomine ab orthodoxa religionis iudicibus, et praui dogmatis inuestigatoribus destinatur, vt omni conquisitione cunctos haereticorum libros, Iudaeorumque collectos infami concremaret incendio: et Cardinali autore Carpensi Lauretanum quoque Clerum inspexit. Quae omnia haud exigua ab eo cum laude sunt gesta, seu pijs instituendis Anconae sermonibus ad aedem sancti Francisci frequenti conuentu, seu conquirendis impiorum voluminum probris, igneque comburendis, praesertim ex eo genere plurimis, quae Lusitano conscripta sermone, pestilentes homines in Indiam vsque transmittere, totoque oriente diuidere occulta fraude decreuerant. Par in Collegijs felicitas siue confirmandis, [Note: 9 Collegium Florentium certam sedem nanciscitur.] et augendis, siue ordiendis, et eorum veluti seminibus iaciendis. Confirmabatur in Italia Florentinum dato iam Societati loco cum ad habitandum, tum ad colendum suis functionibus Deum, angusto illo quidem, et perexiguo, celebri tamen, et in ipso pene Vrbis vmbilico, quem ab antiqua sancti Ioannis aedicula, sanctum Ioanninum diminuto nomine vulgo nuncupant. Eius erat aedis penes presbyterum procuratio, qui ex ea quotannis vix quinquaginta capiebat aureos. Hunc Dux Cosmus, ne suam grauaretur aedem Societati concedere, Laurentinae Basilicae, cui perantiquo curiae iure a Florentinis Ducibus nomen est, Canonicum legit. Vt autem in possessionem loci pes a Socijs est positus, tum demum scholis numero quatuor plus celebritatis, ac famae, plus existimationis est additum. Aedes vero sacra ab omnibus antea deserta, [Note: 10 Item Collegium Perusinum.] atque relicta, celebrari ipsa quoque piorum hominum ad sacramenta, et Dei verba concursu, non sine magnis fructibus coepta est. Perusino quoque Collegio
Fuluij Cornei Cardinalis, eiusdemque vrbis eius Antistitis cura, et autoritate, certa attributa est Sedes ad imum forum, quod paruum appellant, vbi scholae quaedam [Note: 11 Lainius Genuae concionatur: et Collegij aliquod initium ponitur.] publicae habebantur, hodieque Collegium Ciuitatis vsibus peropportunum visitur. Genuae statuebantur initia Collegij, compluresque in ea vrbe ciues, cum in Hispaniam inde solueret, Natalis offendit, qui de aduocanda Societate consilia inter se se igitarent. Consilij principes Thomas Spinula, et Franciscus Baua. Quorum postulatis, ac votis concessus est Lainius, qui suis creberrimis, inflammatisque concionibus, vt erat illi solenne, sic vniuersos incendit, vt non vnum modo, sed duo sua in vrbe Collegia, alterum Ciuitas ipsa, alterum Sauliorum fundare familia in amoenissima totius vrbis regione, quam Carignanum appellant, deliberarent. Nihil tamen hoc anno, quod ad Collegium attinet, actum est, nec stabilis reperta sedes. Iacta sunt duntaxat Lainij ab aduentu principia quaedam, et Reipublicae, Vicarijque nomine (is erat Caborlensis Episcopus) Patres euocati duodecim. Sed quo res facilius perduceretur ad exitum, placuit Reipublicae ad eos, quos dixi, duos e nobilitate par alterum, Augustinum Lomellinum, et Stephanum Ragium, veluti Collegij curatores adiungere; quorum patrocinio, autoritateque cum idonea Societati sedes, tum quae ad eam alendam, ac sustentandam vsui forent, compararentur.
Corsicam extremo anno superiore Syluester Landinus, et Emmanuel a Monte maiore [Note: 12 Syluestri Landini, et Emmanuelis Gomij res in Corsica. 13 Corsicae staetus hoc tempore.] cum attigissent, misere laborantem, quod ad animarum salutem, et cognitionem Dei pertinet, eam insulam inuenerunt. Quanquam enim sex illa Sedes Episcoporum habet ab antiquitate relictas; ijs tamen Episcoporum Pastorumque praesidio destitutis in summa rerum ignoratione, maximaque licentia tum viuebant. Erant e Sacerdotibus, qui nullius Sacramenti conficiendi rationem, ac ne consecrandi quidem augustissimi Christi corporis formulam satis norant. Presbyteri nullo fere cultus, vestitusque discrimine seiungebantur a laicis: atque hoc impunius, liberiusque se se scortis, concubinisque iungebant. E corruptela vero Pastorum, Sacerdotumque, quod necesse erat, mira labes in populo. Flagrabant vitia apud eos innumera, superstitio, veneficia, caedes. Contra fas, et ius matrimonia, nulla habita necessitudinis, et propinquitatis arctae ratione, iungebantur: plurimi superstite prima coniuge secundam sine religione ducebant. Quin etiam priusquam soetus ederentur in lucem, despondebantur vxores, modo sexus muliebris, et quae futura erat sponsa prodiret: id quod factionum Seminarium erat, et origo dissidij, nolentibus iam adultis Parentum obseruare conuenta. Quae tot in populo probra, atque dedecora par comitabatur inscitia, tenebraeque tantae, vt communem Christiani hominis notam, et sanctae Trinitatis symbolum, Crucis signum non pauci, praesertim agrestium ignorarent: aetateque iam cani precationis Dominicae formulam, et salutationis Angelicae non tenerent. Patres igitur distributis inter se se varijs Insulae locis, Bastiae quae praecipua vrbs est, Landino plurimum commorante, minora oppida percursante Emmanuele, strenue eam colere, et ad antiquam Ecclesiae normam, formamque reuocare quotidianis concionibus, et catechismo coeperunt. Par in populo necessitas, et voluntas reperta est vitae melioris. Adeo multi ad enuncianda sua facinora pudibundi confluebant, [Note: 14 Patrum labores in Corsica.] vix vt restaurandis cibo, somnoque viribus strenuis operarijs locus superesset. Surgebant antem lucem, et ad densas vsque tenebras seduli praebebant aures: quarum defatigationem, atque laborem die profesto partim matutinus concionandi labor, prius quam suum ad opus opifices se referrent, partim vespertina catechesis interpellabat. Festo vero die quadruplex saepe concio vel remotis aduocabatur e Pagis tam conglobata, tam frequens; vt nunquam in ea Insula studia maiora, et ardentiora senes grandaeui meminerint. Dominicae porro celebritas lucis caelestis fractione panis, ipsam propemodum paschalis diei celebritatem referebat: et erat apud omnes eo in honore, et existimatione Syluester seu perpetuo concionantis ardore, seu commutatione in populo morum, vt ad eum certatim cupidus spectator accurreret: [Note: 15 Sermones aduersi de Patrum laboribus in Corsica.] perbeatique sibi viderentur illi, qui propius eum adire, affarique possent. Sed ne fecunda nimis aura Patres, et praeclarissima inter homines fama tota insula percrebescens efferret, prouide, vt solet, diuina sapientia comparauit, vt subita procella, ac tempestate perculsos, in officio modestiaque contineret. Is
enim totius Insulae cum esset profectus, et plausus, Romae sermo plane contrarius perstrepebat. Magna caritate Franciscani Patres Landinum exceperant, rectoque exemplo concioni vltro omnes quotidie, et catechesi eius intererant. At Maxianensis Episcopi Vicarius inde ab initio parum gratum sibi accidisse eius, et Socij aduentum ostendit. Is ergo, et quidam coenobij desertores, alijque nonnulli, vt erant non optimae vitae, nec praeclari admodum inter suos exempli, veriti ne Patres illi, qui Visitatorum nomine ab Apostolica Sede mittebantur, solutis suis moribus, effraenataeque licentiae, disciplinae fraenos inijcerent, aut ad eandem Petri Sedem per literas se deferrent, mendacissimis anteuerterunt epistolis, et extremae eos elationis, et arrogantiae, intolerandaeque seueritatis insimularunt, qui ne Religiosorum quidem ratione habita Sedis Apostolicae autoritate intemperanter abuterentur. Et quo certius collimarent, totaque res ex sententia magis caderet, consulto facinorosum quendam conuictum, notatumque non semel haeresis, multaque alia ob crimina collum iam in laqueum inserentem, protinus ad Vrbem mittunt. Qui vt literarum mendacijs, coram etiam meditatis calumnijs pondus adderet, tam multis curiam querelis oppleuit, tot mendacijs onerauit; vt Cardinales praecipui, in ijsque Societatis amantissimus Marcellus Ceruinus, Ignatium monendum pro amicitia putarint, Ordinis vti [Note: 16 Ignatius Sociorum res in Corsica explorat.] famae, nominique consuleret: Patresque illos suae prudentiae, modestiaeque per literas admoneret. Ea re permotus Ignatius, suspicans id quod erat per calumniam traduci innocentes, Sebastianum Romaeum silentio aduocat, hominemque non dum sacris illum quidem initiatum, vnum tamen de suo numero probatissimum, et cuius fidei plurimum tribuebat, indutum communi cultu in Corsicam mittit, qui suorum in mores ac vita dissimulanter inquireret, et cum accurate omnia, explorateque lustrasset, ea mox et publicis, et priuatis consignata testibus ad se referret. Contulit eo se Romaeus Societatis persona posita, vt erat ab Ignatio perscriptum: et rebus omnibus exploratis, atque perspectis abstulit ab insulae Praefecto, Magistratibusque, et vniuersis oppidis, itemque a Ministro Prouinciali Franciscanae Familiae, alijsque viris grauissimis tam honorifica testimonia, et tot laudibus cumulatas epistolas ad Pontificem, et Cardinales, vt eas omnino Patrum pudor, ac modestia non ferret: multaque iam antea in eorum commendationem, ac laudem Respublica Genuensis ad Vrbem scripserat. Quibus omnibus tam luculentis, tantique ponderis testimonijs obstructum est videlicet obtrectatoribus os, sparsusque tota iam curia, totaque vrbe iniquus rumor oppressus.
[Note: 17 Res gestae per Italiam.] Hac aestate B. Pater cum Lainium Prouincialem Florentiae tum degentem iussisset theologicae summam doctrinae in Societatis vsum conficere (cuius tamen perfectionem operis publica deinceps munera impediuere.) Collegia per Italiam Eugubinum, ac Perusinum per Olauium inspici iussit; quem Ariminum quoque misit, vt de Collegio, quod ea Ciuitas auebat, cognosceret. In ceteris vero prouinciae lustrandis Collegijs, atque regendis Ioannem Baptistam Violam Commissarij nomine, ac munere Lainio [Note: 18 B. Ignatij Sententia, imitandam Angelorum et sedulitatem, et tranquillitatem in proximis adiuuandis.] sussecit. Quo in munere cum angore immodico, vbi res minus e sententia caderet, Viola cruciaretur; admonuit eum B. Pater, id quod saepe habebat in ore, Angelos vt imitari studeret, qui in animarum sibi commissarum custodia, omnem quidem diligentiam praestant, sed euentus quicumque sit, nihil de tranquillitate, nihil de beatitate sua deperdunt. Ceterum ingruente morbo Commissarius, praesertim cum per Collegiorum inopiam, vel longa itinera conficere pedibus cogeretur, onus illud sustinere diu non potuit.
[Note: 19 Sicilia declaratur prouincia: eique Hieronymus Domeneccus imponitur.] Sicilia hoc anno noua est constituta prouincia: cui praepositus Hieronymus Domeneccus ac prouinciale munus suum ceterosque communis disciplinae labores, alia pietatis adiungebat officia. Is Messanae gynecaeum instituit ex eo mulierum genere, quae cum ad pudorem se reciperent, receptum ipsae apud conuersas faeminas habere non poterant, vel quod consilium non esset perpetua se custodia coenobiorum includere, vel quod in refertissimo contubernio, loco prorsus excluderentur. Quod opus vt ad diuturnitatem stabile permaneret, dedit insuper operam Domeneccus, vt e viris nobilibus Sodalitium, cui coenobij Conuersarum patrocinium erat, hoc item in suam
fidem, tutelamque reciperet. Idemque cum multas huius pietatis partes a nobili Ciuitate per aerarij copias, atque rationes suscipi posse non ignoraret, coaceruandam publice sua curauit autoritare pecuniam, vnde multorum consuleretur inopiae. [Note: 20 Domicilium in monte Regali Societati tubuitur, et Collegium inchoatur.] Eidem Roma discedenti Farnesius Cardinalis, qui Societatis Collegium in monte Regali (ea est Archiepiscopi sedes) expetebat, dedit litecas ad vrbis Praefectum, nostris vt tectum suo sumptu praeberet, eisque annuos reditus assignaret. Empta est domus, et in eius possessionem Bernardus Oliuerius, qui valetudinis gratia ab Romani Collegi administratione translatus in Siciliam, primus eo loco praefuit, Societatis nomine missus est: Eaque Iunio exeunte coli, et habitari coepta. Ineunte vero Iulio tam subitis auditorum incrementis apertus est ludus, vt quadraginta supra ducentos trimestri vix spatio celebrarent. Extremam sub hyemem dum Natalis, et Palmius Romam venturi, transmissionem Panormi opperiuntur, ille coenobium eius generis, quod Messanae nuper a Domenecco, et in vrbe olim sanctae Marthae nomine institutum a B. Patre narrauimus, inchoauit. Palmius autem suggesto conscenso aduocatis in concionem mulierculis, quas inter dicendum non modo ad lacrymas, sed ad miserabiles vociferationes, eiulatusque percelluit, in eius contubernij exordia tredecim a flagitioso quaestu traduxit. At per aestatem ingens in [Note: 21 Recti exempli vis.] Mahometanis mancipijs ad Sanctam fidem ardor exarsit, ab Mahometano nobili sparsis igniculis. Qui donatus Panormitano Collegio post triennij hortatus, ac preces, tandem nulla re magis, quam assiduis sociorum expugnatus exemplis, animum ad catechismum adiecit. Is aduersus Diaboli acres impetus, ac spectra deformia [Note: 22 Vi. mira signi sanctae Crucis.] vim sanctae Crucis admirandam expertus, statim factus de catechumeno praedicator, ante omnia sanctae Crucis compertam sibi virtutem in religionis Christianae testimonium celebrabat: persuasitque gentili suo foeda ancillae consuetudine implicito, vt ad flagitium quandocunque incitaretur, nihil dubitans, Cruce sibi frontem, ac pectus Christiano ritu muniret. Nec fuit inanis hortatus. Cum inclita consuetudo, et Satanas hominem ad amicam retraxisset, is in eius conspectu recordatus repente catechumeni salutare consilium, non prius ad frontem, ac pectus horrenda spiritualibus nequitijs signa formauerat, quam veluti supersusa gelida toto corpore obrigescens, patefacto statim mulieri miraculo, et mox per vrbem vulgato, ipse cum alijs ad vitalem fontem accessit.
[Note: 23 Viennae doceri coeptum.] Viennae placuerat Collegio expositas de more scholas, gratis et in vulgus habere: Sed ne id grauius publica ferret Academia, supplices ei debere libellos, vt per eam sibi quoque liceret erudire publice iuuentutem. Verum cum illa sine regio consilio, quod Regimen appellant, huc grauate descenderet, Patres supplicandum Concilium illi putarunt. Nec abnuit supplicationi Concilium, modo id Ferdinandi Regis ex voluntate fieret, qui fuerat autor, parensque Collegij, et illud multum auebat. Interim redduntur etiam ab Ignatio literae, quae iubebant priuilegiorum vi, atque iure ab Apostolica Sede concesso ceterorum more Collegiorum vulgo disciplinas exponi, quod e vestigio fieri tripartita scholarum varietate et numerosa iuuentute coeptum est. Vbi vero Academia in disciplinam Societatis magnum tradi numerum liberorum a prima nobilitate, laetis admodum cum literarum, tum virtutum progressionibus sensit, contendit ipsa pro viribus Collegij vt scholae suum velut in gremium, sinumque Transirent. Quod Patres, quanquam omni ope studioque vitabant, ne quam conditionem subirent, vnde domestica disciplina fieret obnoxia: tandem perspecta Regis de se meritissimi voluntate morem Academiae gessere, cum eo tamen, vt nulla subirent vincula promissorum, quibus alienis se se legibus, statutisque subijcerent; [Note: 24 Canisij operae Academiae Vien nensi perutilis.] nisi quatenus sua vel instituta, vel moderatorum iussa permitterent. Ea de causa Rex Ferdinandus Canisio mandauit (qui etiam Episcopo Viennensi morte sublato concionator in aula successerat, eodem die statim ab aulica dictione ad populi concionem digrediens) vt Tergestino cum Episcopo, et aliquot regijs consiliarijs omnem illam Academiam, eius partes omnes ad catholicos magis mores, pietatemque recuderet. Erat enim in more positum, vt in habendo doctorum, magistrorumque delectu non praeterirentur haeretici, modo suos illi se intra fines, cancellosque tenerent, nec in docendo
egrederentur ad ea, quae cum religione coniuncta essent, quod fieri sine ingenti illius Academiae periculo, et rei catholicae detrimento omnino non poterat. Facilis enim est ad ea flexus, vbi prauo dogmate te semel infeceris, et in docendo magistrorum mores plerumque se efferunt, nec potest eorum tuta esse doctrina, quorum est corrupta religio: qui dum suis se discipulis tradere scientiam profitentur, ac literas, vna cum scientiae dulcedine haeresum venena clam temperant. Canisius autem cum suos in ea obeunda [Note: 25 Precum in Societate pro oris Septentrionalibus initium.] prouincia Collegas tantum periculum paruipendere, nec sibi religioni ducere, quod tales doctores inducerent: ex altera vero parte impune videret haeresim longe, lateque grassari, exorauit per literas ab Ignatio, vt tota Societate menstruo quoque spatio singulis Sacerdotibus Sacrificium, ceteris alias preces indiceret, vt Dei Numen Christi cruore placatum coeca Germaniae populo discussa caligine, praeferret lumen catholicae veritatis. Id quod ex eo tempore. addita nominatim Anglia, de qua spem optimam Mariae regnum attulerat, ab omni Societate fieri coeptum, nunquam postea desitum est. Quae dum Canisius totus in rem catholicam augendam intentus dies, ac noctes animo voluit, et vias omnes perdendae haeresis inuestigat, tantum sibi nominis viros [Note: 26 Canisius Viennensem Episcopatum ab se repellit.] apud principes comparauit, vt post Federici Nauseae Episcopi Viennensis occasum, de eo in Episcopali cathedra subrogando serio agitatum, decretumque sit. Qua de re cum inter Romanorum Regem Ferdinandum, et Nuncium Apostolicum Hieronymum Martinengum optime conueniret, maiorem in spem venerant exorandi Pontificis, quam cum de creando Episcopo quondam Iaio, nequicquam interpellarunt: propterea quod Societatem adoleuisse iam dicerent, eoque iam loci perductam; vt, si Canisio mandaretut Episcopatus, quem in alia vrbe reformidauerat Iaius, par ipsa periculum non adiret: conueneratque inter eos, vt occultam per epistolam, seuerum curaretur a Petri Sede mandatum, quo Canisium cogeret religionem iam professum, et voti reum, traditum sibi munus sine cunctatione suscipere. Sed odorati rem nostri, vna cum Canisio, (nemo enim plus habet virium ad repellendos honores, quam is, cui deferuntur) tam multis, tanque grauibus apud Nuncium rationum ponderibus, atque momentis suam egere causam, vt ille abiecto scribendi consilio ad Pontificem Maximum, ad Ignatium duntaxat ea de re literas dederit. Cui rescripsit Ignatius, id haberet apud se ratum, et velut exploratum, nullo modo e diuina re fore, ac ne Societatis quidem, vt Canisio deferretur is honos. Multis autem praestare partibus, si nos nostra in humilitate relinqueret, quam si ad honores, et tam decoras cathedras nos eueheret. Simul illud insinuans, si vsus forent, non sibi defuturum, quo minus ipse adeundo Pontifice, totam illam (vt olim in Iaio fecerat) rem discuteret. Denique, ne quid ad dissuadendum dehortandumque Nuncium Apostolicum praetermitteret, supplici oratione contendit, ne in ea re longius progredi vellet. Nec vero Martinengus, vt erat nostri Ordinis studiosissimus, et nutus omnes obseruabat Ignatij, progressus est vltra. Coloniae cum e grauissima pestilentia hoc vno duntaxat anno, quinque et viginti hominum millia, vt fama [Note: 27 Coloniae Socij pestilentibus nauant operam sine vlla sua noxa.] fuit, perijssent, Socij qui metu omni deposito praecellenti caritate quadam aderant morbo tactis, singulari Dei beneficio integri ipsi, intactique seruati sunt. compluresque ex eorum numero, quibus aderant, suo curabant aduentu; vt eae interdum voces exaudirentur in populo, quotquot sua Leonardo peccata aperirent, eos protinus conualescere, et vitam instituere sanctiorem. Louanij ne pusillus ille grex virtutis materiam [Note: 28 Louanij aliquid molestiae ex calumnijs.] forte requireret, conspirauere in eum Parochorum multi, et Curionum. quod ille omnem confitentium celebritatem, atque frequentiam ad se se raperet. Ergo acerrimo interdicto cauerunt, ne suis in confessionibus quispiam de sua curia Iesuitarum se iudicijs, potestatique subijceret sponsioneque voti ad id eos studebant adigere. Verum cum demonstratum illis esset coram Cancellario, virisque principibus Satanae ex inuidia talia vota, et interdicta prodire, populus sitientissimus in instituto permansit: nec eorum tribunalia refugit, atque subsellia, quorum in dies experiebatur opem, et auxilium; praesertim vbi ex calumnia, quae poterat suspectos eos facere, autoritatis publicae testimonio laus, et commendatio accessit. Libellus inuentus in vrbe est, nescio quae vota, et certas corporis verberationes continens autoris incerti. Sed vt in eo noua, et singularis quaedam pietatis species apparebat, Societati tribuebatur. Super ea re Louaniensis
Academia saepe conuenit, multaeque inde extitere offensiones in populo, vbi praesertim emanauit, quasdam esse faeminas pias, quae semel in hebdomada a confessarijs [Note: 29 Quae tandem ce dunt in commen dationem innocentium.] pietatis gratia vapularent. Nec falsa narrabantur. Sed tota in innoxios redundabat infamia, eo facilius, quod Societate non satis dum cognita, pronioreque vulgo ad suspicandum, quam oculato ad dispiciendum, Sacerdotes aliquot, talium architecti ludibriorum, Iesuitae et ipsi nominabantur. Verum postea re comperta, ac patefacta intellectum est libellum illum ita ex officina nostra non prodijsse, vt ipsimet autores coram Academiae Rectore professi sint eas res ab Adriano saepe grauiter esse damnatas. Proposita sunt igitur edicta publice ad contestandam Societatis integritatem, deducendosque ab errore complures: et per eam occasionem interdictum onmibus, ne sacra confessionis causa Sacerdotem alium extra suam curiam sibi deligerent, praeter Societatem. Hoc moderatorum, Principumque iudicio aucta sunt in hunc Ordinem hominum studia. Increbuit piorum vis ad capienda Sacrosancta Ecclesiae mysteria, vt in vna aede sancti Petri, quo se Adrianus, relicto ad sancti Michaelis Arnoldo, transtulerat, Natali Domini die duobus amplius millibus, quod in ijs partibus nunquam fuerat auditum, ea rite sint praebita. Tantam vero Adriano vim, facultatemque impertiuerat Deus, vt [Note: 30 Vis sacrosancti Sacrificij.] nemo fere ad eum accederet consilij causa, quin nouo gaudio cumulatus, animoque tranquilliore discederet. Is cum ex amicorum narratione rescisset puerum trimum nocturnis, diurnisque Daemonum spectris perterreri solitum ad horrorem vsque pilorum et in eiulatus, ac lacrymas continenter erumpere, accersitum in aedem sistit ad aram, et sacris operatus a tetris illis monstris liberum, atque incolumem parentibus reddidit: [Note: 31 Ludouici Blosij in Societatem studia.] cuius etiam frater natu maior, cum in easdem spectrorum formidines incidisset, eadem ab eo liturgia percuratus est. Inter ceteros, qui se Louanij ad Societatis orandi, commentandique disciplinam salutariter exercuerunt primas tulit Ludouicus Blosius Abbas Liciensis, vir suis scriptis, ac monumentis, nec minus virtutum memoria nobilis. Cui vsque adeo probata Societas est, vt nisi per institutorum dissimilitudinem staret, affirmaret, eam se cum suis omnibus initurum. Sed quando id integrum sibi non esset, perfecturum certe, vt quibus esset integrum, id illi se suasore, et autore facerent. Neque id modo praestitit luculenter, vtque in Belgium Societas reciperetur, omni ope adnisus est; verum etiam operam dedit, vt ex sua prouincia Monachi ad eandem se orandi formam, atque rationem paulisper excolerent. Superiore aestate Paschasius Luteriam cum [Note: 32 Libellus exercitiorum B. Ignatij vnhementer in Hispania exa gitatur.] venisset, reperit latiorem exercendae campum tolerantiae, quam depromendae in animis curandis industriae. Non tamen intermisit ad sancti Germani praebere aures conscientiae onus ponentibus, et multis priuatim exercendi spiritus dictata praescribere. Prima tamen eius curarum in eo consumebatur, vt Societas autore Parisiensi Senatu rite [Note: 33 Galliae status.] Galliae regno reciperetur. Carolo Cardinali Lotharingo patrocinante, alterum super hac re iussum dedit Henricus Rex. Sed nihilo magis maturata est causa. Ad extremum Senatus, vt eam ab se siue curam, siue inuidiam amoueret, cognitionem morum Societatis, institutorumque, et pontificiorum, quibus probabatur, diplomatum Sorbonicis Magistris, et Episcopo delegauit. Multi ê Senatu, plures e Theologis erant, qui nouas Religiosorum disciplinas omnino sine exceptione damnarent: Episcopus vero huic nostrae aduersarium se sine dissimulatione profitebatur, concessas illi immunitates, et alia beneficia Apostolicae benignitate Sedis, negans potuisse concedi, vt quae Hierarchiae Ecclesiasticae soluendae essent. Quid viarum non obijt Paschasius? Quid dimicationum non adijt. Quibus non os conuitijs obtulit, sua illa antiqua bonitate hos precans, illos edocens, dedocens alios, cum plerisque disceptans, vt exitus tandem, qui cum Societatis, tum ipsius Galliae causa expetebatur, contingeret? Nihil tamen, vt deinceps constabit, nisi ad patientiae suae lucra profecit, causa in deterius prouoluta semper, quoad tandem praecipitata est. Ex institutione exercitiorum cum ingens oriretur vbique fructus praesertim in Hispania huius exitu anni Toletana in vrbe, lateque per regnum grauis aduersus diuinum illum exercitiorum libellum exoriri coepit procella. Silicaei vetus offensio, tanquam male curatum vlcus sub cicatrice viuebat. Melchior Canus Canariensi abdicato Episcopatu cum apud Carolum, ac Principem offendisset, suspicionem ino Araozium velut sibi obstantem intendit. Horum et autoritate nixus, et voluntanbus
obsecundans (vti est creditum) Thomas Pedroccius bellum Exercitijs indixit. Sed multo est certius, immensos inde vbique terrarum pietatis fructus dolentem Satanam, conatum, vti sempet, obruere salutare illud inuentum, et abolere. Ergo Pedroccius multa ex eo libello quasi temere effutita colligit: alia, quae piae aures, catholicaeque respuerent: quaedam etiam (si Deo placet) quae perspicuam continerent haeresim, et digna essent censoria virga, et sacri animaduersione iudicij. Quae omnia scripto comprehensa, Silicaeo, cuius erat e familia, et Sacris Quaesitoribus tradit. Anno iam seculi huius duodequinquagesimo autoritas Apostolica, sicut eo docuimus annali eum libellum comprobarat luculento diplomate, et laudarat, plurimum hortans omnes Christi fideles, vt tam pijs documentis (sic enim loquitur) et exercitijs vti, et illis instrui deuote velint. Quae cum essent, in libelli eius causa iam Pontificiae quoque autoritatis reuerentia agebatur. Et quidem calumniae ipsae plane erant eiusmodi, vt si venirent singillatim in lucem, per se se conciderent, tamen Dialogo in primis gestiente (qui quo absurdius humanis illudit mentibus, eo triumphat insolentius) confuso rumore per multitudinem didito, superstitionum, et haeresum, graue pietatis damnum minitabantur. Tanto igirur malo Araozius occursurus, memor mansuetudinis Christi, hanc molliffimam extinguendae flammae viam iniuit. Doctores magni nominis rogat, suam vt et ipsi de eo opusculo sententiam scripto edant, et suo chirographo subsignent. Quod prae ceteris Alfonsus Vergara Conchensis Canonicus, pietate, ac doctrina inclytus, Doctorque Ioannes [Note: 34 Barptholomaei Torres de exercitiorum libello sententia.] Costa, et Barptholomaeus Torres, ambo deinde Episcopi, ille Legionensis, hic Canariensis, cuius etiam extant insignia de sanctissima Trinitate monumenta, luculenter fecere. Ac Torres quidem multa super ea re edidit scripta: ex quibus iuuat hic ad doctrinam multiplicem vnius partem adscribere. Testis est Deus, inquit, quam ex voluntate mea ceciderit, vt de Societatis Iesu Exercitijs sententia mea postularetur. Cupio enim simpliciter, et Christiane quid hac in re sentiam, palam facere toti Orbi terrarum. Ac primum, ne quis existimet ex priuato me quopiam affectu loqui, aio me hominem. de Societate Iesu non esse: quanquam si serio essem virtutis cupidus, dudum in ea, vel in alia sanctarum religionum versarer. Aio deinde, quamuis Doctorum e numero, ipse sim indoctissimus, posse me tamen satis interrogationi propositae respondere; cum et Societatem ab eius exortu nouerim, et pridem Salmanticae cum Ignatio, deinde cum eius disciplinae alumnis perfamiliariter egerim, diligenter obseruans, quo res ordinis huius euaderent, oculis assidue ipsa in facta coniectis, quae minime patiuntur diuturnam fieri fallaciam. Aio praeterea, ex qua die sanctam hanc Societatem noui, nullum vnquam errorem, crimenque compertum in hominibus, qui quidem vere ex ea essent. Nam rerum imperiti, vbi de Sacerdote quopiam forte rumor minus commodus exijt, de Societate esse eum loquuntur. Super haec, nego quempiam vere, ac perfecte Exercitiorum [Note: 35 Ad rectam Execitiorum intelligentiam necessarius eorum vsus.] posse vim aestimare, nisi in ijs seipse exerceat. Etenim cum tota referantur ad inserendas virtutes in animis, et vitia extirpanda, nemo est, qui possit virtutis percipere vim, gustumque sentire, nisi in ea prius elaboret. Vidi ipsemet homines doctos, qui Exercitiorum res cum tam clarae, catholicaeque sint, ex Euangelio depromptae, sanctisque Doctoribus, intelligere non possent; quas tamen, qui eas ad vsum referunt, negotio nullo intelligunt. Nimirum longe aliud est scire literas, ac res percipere spiritus, quae praeter literas actionem, orationisque vsum, ac virtutum postulant ceterarum. Me quidem profiteor Compluti ad eam formam exercitum; ac Deum testor triginta annis, quibus versor instudijs sapientiae, et permultis quibus Theologiam doceo, nunquam ad meam vtilitatem didicisse tantum, quantum me Exercitia diebus paucis docuerunt. Quod si cuipiam Doctorum, cui sua placeat scientia, mirum fortasse accidat, experimentum appello: tentet idem, atque existimabit idem. Nequi in obscuro est ratio, quod priora videlicet studia ad docendum, Exercitia vero ad agendum referebam: [Note: 36 Omnes qui experti sunt laudant exercitia.] valdeque interest scire vt doceas, ac scire vt facias. Addo cognitos mihi permultos, qui Exercitationes illas suscepere, multisque me meorum auditorum cum religiosis, tum secularibus persuasisse, vt susciperent: nec tamen cognitum quempiam, qui non pietatis magnum inde profectum retulerit; palamque praedicaret nihil omnino e mortalibus rebus se voluisse ijs antelatum. Atque vtinam quanti est ille thesaurus, tanti aestimare nossemos. Nam cum tanti sit momenti oratio, ac meditatio; propter rationem,
[Note: 37 Quid exercitia sint.] ac viam, quae commodissima, ibi traditur, multi per ea plus breui consequuntur, quam longo alij tempore, ac labore eo praesidio destituti. In summa qui cupiat nosse, quid Exercitia sint, pronuncio, aliud nihil esse, quam considerare attento, et quieto animo eapita fidei, legem, ac praecepta Dei, eiusdemque beneficia, vitam, et mortem Christi; recognoscere anteactam vitam, statuere de futura. Hostem vero gentis humanae, cum videat ingentia eorum ad pietatem emolumenta, machinas admouere omnes, vt e rerum natura tollat. Verum vel inde apparet negotium esse diuinum, quod insectationibus proficit: quantoque acrius oppugnarur, tanto fortius conualescit. Simulque pronuncio Exercitia, quaeque in ijs continentur, vniuersa, et singula autoritare Apostolica comprobata esse, adhortante insuper Pontifice fideles, vt ijs vtantur: planeque indignum esse viro sapiente affirmare Pontificem id comprobare, et ad id exhortari fideles, quod errores contineat. Nec dubito, quin, si homines Societatis, quibus pro Christi amore gratae sunt ignominiae, ad Sacrum Quaesitorum consilium aduersariorum [Note: 38 Nefas est asserere in Exercitijs quicquam erroris esse.] deferrent nomina, in eos seuere animaduerteretur. Ceterum cum Sedes Apostolica. Exercitia comprobarit; aio, ac pronuncio nemini fas esse, asserere in ijs errores esse, neque id agere vt emendenrur. Verum si quid forte (quod tamen non est) difficile, deprehenderetur, id modo curandum, vt declaretur. Omnia ergo, quae in ijs sunt, Vera, et catholica sunt: et contraria ijs, errores. Quae vero obijciuntur, vt alio loco singillatim refutans ostendo, plane inania, multa etiam ridicula esse confirmo. Haec Torres, et alia multa, praesertim de hominibus in Societate doctis, fructuque per eam in. Hispania, ac ceteris terrarum oris parto, cum disputasset. Illud, inquit, postquam nomen meum huic disputationi subscripseram, mihi succurrit. Qui se deprehendisse in Exercitijs errores dictitant, sine dubio diligentiam in ijs expendendis adhibuere, at non minorem adhibuit Pontifex. At isti condemnant, Pontifex commendat. Respondeant ipsimet vtrius autoritatem me deceat sequi. Haec ratio mea, inquit, sententia quemuis qui modo sapiat, cohibere potest, ne posthac, nisi ad commendationem libelli huius verbum audeat facere. Et plane ita euenit. Vulgaris hisce, aliorumque Doctorum scriptis, rumor paulatim vulgi omnis, conatusque aduersariorum per se se consenuit. Plurimum deinde profuit ad eam rem Mancij quoque sententia, qui sacro Praedicatorum ex Ordine vir magni nominis in Hispania, Complutique nobilis prosessor diuinae sapientiae e principe sella; idemque cum perstudiosus familiae nostrae, tum ipsi Praesuli Toletano percarus erat. Cui cum Praesul ipse legendum Exercitiorum volumen, expendendumque tradidisset, is eo accurrate perlecto per dies aliquot, libera voce respondit, nihil se in eo deprehendisse censoria nota, vel animaduersione dignum. Cumque alium ei codicem Praesul a Cano sugillatum impingeret, respondit Mancius, ne in eo quidem quicquam mali esse, praeter vnam sugillationem Cani. Hunc in modum veritas patefacta, Maleuolorum technas, atque mendacia sua luce discussit, eademque seipsa, cum vi sua, tum Sedis Apostolicae autoritate deferidit. Inter haec oppida, vrbesque tam multae Societatis Collegia flagitabant; vt, si mos singulis gereretur, auertendus esset suus cum dispendio [Note: 39 Cordubensis Collegij principium.] numerus ab institutis, susceptisque Collegijs. Concessum tamen est Cordubae, in prouincia Boetica primum, cuius ordiendi autor Antonius Corduba, de quo superiore anno retulimus. Is, vt Societati se addixit, mirum quam breui, quantos in humilitate Christiana, et in omni virtutum genere processus habuit. Creatus itaque Sacerdos, et bonum, quo potiebatur, agnoscens, nihil habuit antiquius, quam vt eos etiam, qui non norant, ad eius cognitionem, amoremque perduceret; Societatique sedem locaret in patria, adiuuantibus maxime suis, qui praecipua in ea vrbe autoritate, opibusque pollebant. Autumno igitur ineunte cum Alfonso Lopio, vt propius ea de re ageret, Ignatij iussu Cordubam Villanoua se contulit, tam incitato parendi studio, vt ab morbo vix dum mortifero emersus, assiduaque etiam num implicitus febri, Deo fretus iter capesseret. Sua illi perpetua virtus, et obedientia in primis tum valetudinem inter labores reddidit, tum secundauit incoepta: ad quae spectabilem aliquam facundiam, et rarae eloquentiae laudem, quae primos in Boeticam ornaret ingressus, vel ipse Ioannes Auila [Note: 40 Ioannes Corduba Societati conciliatur.] requirebat. Sed quam humilibus, suaeque dexterae aptis adminiculis potius, quam speciosis Deus praepotens delectetur, hic quoque testatum voluit. Eo tempore Cordubae versabatur illius Decanus Ecclesiae Ioannes Corduba, vir generis splendore clarissimus,
idemque opulentus, ac diues; sed non ita virtute abundans. Is Societatis non dum hominem interius conspicatus falsam de ea opinionem maleuolorum, siue imperitorum praeoccupatus sermonibus animo comprehenderat. Verum vt de Villanouae, ac Socij cognouit aduentu, conquisitos ad se vocat, et ad conuiuium inuitat, tum Catherinae Marchionis Plegi Antonij nostri parentis literis impulsus, tum sua sponte commotus, ea mente, atque consilio (quemadmodum ipse postea commemorabat) vt nouorum religiosorum res curiose cognosceret: et suis ipse oculis exploraret, an, quae fama, et auribus accepisset, ea cum ipsa re, et oculorum fide congruerent. Epulis exceptos, multis precibus vt ad se diuersarentur inuitat, et quodammodo cogit. Qui cum denique paruissent, interim ille nusquam ab eis oculum. Nam, et in congressibus varia, ac multa in sermone dissimulanter inijciebat, omni ratione tentans, vt eos ad se prodendos eliceret, exprimeretque tale aliquid, vnde eorum de moribus, ingenioque conijceret: et cum soli essent, eorum dicta, ac facta dies, noctesque ex inopinato curiosis et oculis, et auribus obseruabat. Ea tamen aspexit (Deo gubernante suorum res) vt qui alios deprehendere, ac capere se putauit, is deprehensum, captumque se viderit, et melius in rete quam quod alijs tetenderat, implicatum. Eorum enim et collocutionibus, et exemplis adeo se se ad eorum consuetudinem, et caritatem applicuit, vt cum Cordubae stabile domicilium Societati quaereretur, is domum suam vbi habitabat, pretij non vulgaris diuite cum instrumento sacros in vsus, dono dederit: ad extremum fructus etiam annuos statuendo Collegio, tuendoque decreuerit. Atque haec omnia tam effusa beneuolentia, tantoque impetu voluntatis, vt negaret se vnquam, siue cibum caperet, siue somnum, Collegij cogitationem posse deponere: nec mentionem legis, aut conditionis vllius faceret: et ipsa quoque gentilitia vellet insignia donatis aedibus remoueri, vt sui memoria aboleretur. Porro in miraculis habebatur tam subita eius in Societatem animi, sententiaeque commutatio, multoque magis commutatio morum, ac vitae, quae plane maxima fuit: neutrum enim propter amplitudinem, et autoritatem nobilissimi in Hispania viri latere poterat. Tantique vulgo fiebat a publico eum, perque vetusto mulierculae vsu (quod nulli quamuis maximi Principes impetrare potuerant) tandem abstractum, vt id vnum opus satis dignum aduocatae Cordubam Societatis pretium ferrent. Domus autem, quam dono dederat, cum esset obaerata aureis mille sexcentis, Ciuitas se de suo, quicquid erat nominum dissoluturam recepit. Et Ciuitatis item sumptibus coeptum illic aedificari Collegium. Sed cum ea percuperet studiorum ocius spectare primordia, dum in his aedibus ludus struitur, in minoribus [Note: 41 Ludus Literatius Cordubae aperitur.] alteris aperitur ab eodem Ioannes commodatis. Iam Montillam apud Catharinam Marchionem conuenerant noui Collegij futuri incolae cum Antonio Corduba, qui primus fuit Rector, et ipso Borgia, ac Bustamantio ex Lusitania nuper reuersis. Hi cum; ceteris colonis S. Catharinae Virgini, Martyrique clarissimae sacro die translati Corduam, vnde Montilla sex leucis abest, communi cum gratulatione temporarias illas in aedes a Decano introdueuntur. Hic igitur ludus primum apertus, tertio idus Decembris quina classium varietate distinctus. Quarum in vna dicendi et eloquendi, in ceteris apte, congruenterque loquendi tradebatur ars. Dein Ioannis Auilae postulatu graecae quoque literae tradi coeptae, et officiorum explicari rationes. Agebat Cordubae [Note: 42 Ioannis Auilae gradulatio de Collegio Cordubensi.] cum alumnis suae disciplinae tum Auila: qui simul nostros in ea vrbe conspexit pro qua re egregie laborarat magnitudine gaudij elatus in Canticum Simeonis erupit, Nunc dimittis seruum tuum Domine. Scholarum exordium ab oratore sumptum est, quem sua praesentia cohonestarunt Leopoldus ab Austria Antistes, Inquisitor, ceteraque nobilitas cum cateruis Academicorum. Adfuit ad ferias natalitias Hieronymus quoque Natalis ab Lusitania, qui et Constitutiones (vt vbique faciebat) in recenti promulgauit, explicauitque Collegio: et gymnasij exercitationes ad morem ordinauit Italiae. Per easdem ferias placuit Decano Ioanni consuetudinem Patrum, et otia Collegij remotis arbitris degustare; eoque tanta animi voluptare se abdidit, tantisque religiosos inter illos cumulatus est gaudijs, vt vnum aliquem de Societate diceres, et eum quidem de nouissimis atque postremis. Ipse domus pauimenta verrebat, ipse discumbentibus ministrabat, ipse sibi ex omni domicilio cubiculum contemptissimum reseruauit. Huic deinde Fundatoris dati sunt tituli. Quanquam enim monuerat ante Borgiam
vniuersorum parens Ignatius, vt Antonij Cordubae, et eius matris ratio, qui principes fuerant inchoandi Collegij, in deferendis haberetur, tamen, cum id honoris pia faemina recusaret, de eius voluntate atque sententia tributum est ei, quem nominaui, Ioanni. Porro et multum Ciuitati debetur, quae Collegium protinus excepit amantissime, et prolixe iuuit, ornauitque perenni benignitate. Ipsa vero mater Antonij cum suas partes desiderari nollet, haud aliter quam parentem se Sociorum omnium ferens, certa ex [Note: 43 Abulensis Collegij exordia.] interuallo subsidia eleemosynae nomine summittebat. In hunc etiam annum Collegij orsus Abulensis incurrunt adiutore Sacerdote nostro Hernando Aluario eius vrbis Ciue; qui cum Socio missus in patriam, vt constituendi Collegij, quod Ciuitas postulabat, viam aliquam indagaret, dum per amicos id tentat, offertur Societati templum, et aegrotorum hospitium, quod a sancto Secundo Apostoli Iacobi discipulo, primo eius vrbis Episcopo, quique hic pie conditus perhibetur, nomen inuenit. Verum, quoniam extra muros situs erat is locus, nec ad legendam messem idoneus satis, aliam domum hospitalem, et aedem aliam celebri vrbis loco, Beato Aegidio sacram Aluarius praeoptauit. Ea erat aedes Sodalitij cuiusdam perexiguo instructa reditu, quam non grauate Sodales illi dederunt, Hic primum habitari coeptum, ex eoque tempore Abulense Coliegium, quanquam in summa rei familiaris difficultate (vt plerumque sunt initia) tacitis incrementis est auctum, praesertim Ludouici Medinae opibus, annuisque subsidijs: qui cum Societati se tradidit, tum Collegio trecenos ipse in annos singulos assignauit, et vt germanus frater centenos aureos relinqueret, autor fuit. Ideo hunc potissimum Borgiae placuit Collegij Patrem, ac fundatorem agnoscere. Ognati Michael Nauarnis dum tradendis vulgo doctrinae sacrae praeceptis, sanandisque de more mentibus occupatur haud otiosam patiebatur esse, quam ei donatam a Deo diximus, ad sananda corpora facultatem: nonnullosque subinde morbos hoc anno ad vnum duntaxat dexterae tactum pro cuiusque indigentia, ac fiducia fugauit. Barcinone domicilio sibi Societas [Note: 44 Barcinone templum aedisicari coeptum.] comparato ad aedificium quoque templi ex collatione piorum celerem vertit manum; primique lapidis, qui xviij. Kal. Maij in fundamentis est positus, superiore in parte Iesu nomen, in inferiore B. Nostri Patris grandibus literis est incisum. In alijs vero lapidibus varia domorum, et collegiorum nomina sunt insculpta, tanquam ob commeandi vltro, citroque opportunitatem in Italiam, Hispaniamque et inde remotiores in oras toti Societati sacra aedes non vni solum Collegio conderetur.
[Note: 45 Res Lusitanicae aduentu Borgiae, et Turriani et Natalis, magnum capiunt incrementum.] In Lusitania interim rerum status, is fuit. Simon Rodiricus ab Aragonia Prouincia cum per valetudinis causam Olysipponem se recepisset, inde Romam, Ignatij ex obedientia accitu, iter intenderat, cum Natalis Commissarius in Prouinciam venit. Adfuit et Michael Turrianus. Aduocatus est tum ab Rege, tum a Natali Borgia. Itaque horum maxime trium sanctitate, autoritate, prudentia res praeclarissime gesta est. In eo itinere Borgia dum praeruptum, et saxis asperum montem superat vltra Mundae ripam fluminis, haud ira Conimbrica procul, praeitque in oratione defixus, et diuinarum rerum contemblatione suspensus; sequebatur Bustamantius sertum e globulis manu versans, quibus in singulis Dei Matrem ex vsitata formula salutabat. Qui dum perangusto tramite, loco sane lubrico, et scopuloso securus obequitat, mula, cui insidebat, [Note: 46 Bustamantius periculum in gens prece Borgiae superat et Deiparae patrocinio.] repente prolapsa, ruere in praeceps per rupes altas, et voragines coepit, aspectu ipso formidabiles. Magnae tum viro tenebrae magnus error: in eoque ille mente duntaxat constitit, quod dulcissima Iesu, Mariaeque nomina magnis clamoribus implorabat. Borgia, vt clamantem socium, et viatores quoque pastoresve vociferantes exaudijt, qui ad horribilem Bustamantij casum clamores illico sustulerunt, conuerso aspectu socium ipsum per salebras despicit volutabundum vna cum mula, cum eademque sursum deorsum, praecipitem ferri: tum coniectis in caelum oculis, et cari socij periculum deprecans, Iesus, inquit, tibi praesto sit: et tu Pater misericordiarum hominem protege. Vix hanc Borgia precem fudit, cum ipso temporis momento comitis multa constitit loco tam arduo, tamque ad imprimendum vestigium lubrico, vt admiratione propemodum obstupescerent, qui spectabant. Inuentus est illaesus, et integer Bustamantius vna cum iumento, suspensa e manibus, quam dixi, corona? is, quem iam fractum, et comminutum omnium ferebat opinio. Qui cum emergere, tanta ex voragine, baratroque non posset, extrahitur a viatoribus funium adminiculis, diuinam identidem praedicantibus
mirantibusque clementiam: quae illum tanto in discrimine, saluum, incolumemque seruasset. Non tulit videlicet Mater illa misericordiae, quae saepe etiam occurrit miseris non vocata, vt supplicem suum, tot se salutationibus inuocantem in tam praecipiti lapsu, tantaque ruina desereret. Et vero ille tam praesentis mortis effugium eius tutelae potissimum, deinde vero Borgiae precibus assignabat. Quo defuncti periculo, et quod reliquum erat itineris prosequuti, tandem pridie Kal. septembris Olysipponem perueniunt. Quo die Lusitaniae Rex e suis familiaribus vnum, qui Borgiam suo nomine salutaret, et alium quoque ea de causa Regina praemisit. Proceres deinceps alij, curiaeque Principes vltro ad eum salutandi, gratulandique causa prodierunt. In ijs Olysipponenlis Antistes, et Apostolicus Nuncius, Aueri Dux, et Ducis Brigantini par fratrum. [Note: 47 Quam honorifice Borgia a Rege Lusitano exceptus.] Postero die inuitatur a Regibus ad colloquium. Cuius ad ingressum Rex pariter, et Regina consurgunt, et perbenigne pariter aliquanto spatio ad excipiendum occurrunt. Ac Rex quidem sibi detraxerat pileum, quem honorem ne Ducibus quidem ipsis, ac Regni sui Proceribus vnquam habebat: cumque ad benignitatem adderet, instans, vt protinus assideret, euicit humilitas, ac modestia Patris, vt de more gentis Regem ex genibus afferetur; nec vnquam, quamuis saepius iussus consurgere, et in sella ad id parata requiescere, vir modestissimus tantum honoris admisit, quem tamen ei Reges honorem non habebant vt Duci, non enim tantum forsitan dignarentur, sed vt viro Sancto, qui quae ceteri tantopere admirantur, et stupent, ipse contemneret, pedibusque protereret. Vt tum denique planum fieret, quanto facienda sit pluris paupertas, et improperium Christi, quam cuncti mortalium, Aegyptiorumque thesauri. Nec minus honorifice postea soror eum Philippi secundi Ioanna, Principis Ioannis coniux, sororque [Note: 48 Ludouicus frater Ioannis Regis quantae virtutis.] Regis Maria, atque Elisabetha Eduardi Regis fratris vxor, et Ludouicus item Regis frater, vir suauissimis, atque optimis moribus exceperunt. Cum autem ad idoneam Ludouici natutam vsus Borgiae sanctissimus accessisset, et tanti splendor exempli versaretut ob oculos, adeo ad virtutis adytum, pietatisque processit; vt cum eo de capessendo eodem vitae genere, remittendoque funditus rebus humanis nuncio plane decreuerit. Verum propter infirmitatem, et aetatis, et valetudinis Ignatio, Borgiaeque visum magis e re diuina fore, si talis vir a fratris latere non discederet: sed domi suae cum Rege coniunctus, cunctis suo praeluceret exemplo: biennioque post suscepta in voluntate perstanti mors interuenit. Sed quanquam ad Societatem se adiungere pro voto non licuit, perinde tamen vitam egit, ac si vnus aliquis ex ea esset, nullo fastu, nullo regio apparatu, nullo splendore familiae. Qui vt exiret aere alieno, ex argentea supellectili, veste, gemmisque diuenditis magnam vim pecuniae redegit. Is Castimoniae, paupertatisque vota, pro sua conditione, statuque, praecipue vero obedientiae diuinas erga leges, atque praecepta vltro et sua sponte suscepit. Is erat in precatione frequens: et in templis, pietatisque muneribus sua otia traducebat. Facilis in conuictu, pius in alienis subleuandis, leniendisque miserijs, modestus in omni vita, denique humilitatis commendatione praecipuus. Is, qui cum in Enxobregam vicum, vbi degebat, e sancti Rocchi (de qua mox domo agemus) canfessionis causa, Sacerdotem accerseret, mandare puero consueuerat, ne quenquam certum e Patribus nominaret, sed tanquam priuato, vnique de populo sibi vnum aliquem postularet. Fundebat subinde lucrymas, et intimis sensibus sua nouissima memorabat, ita se ipse compellans, et secum ipse ratiocinans: Quid mihi tandem fiet? si supremo iudicij die puer hic Aethiops atque mancipium, caelum mihi praeripiat, ipse vero detrudar ad inferos? aut certe si plus apud superos ille, quam ego palmae consequatur, et gloriae? Totus hic in Ludouici pectore ad insignem religionem ardor, initium videlicet, aut certe incrementum duxit a Borgia. Verum, vt quae Patris eiusdem propria sunt prosequamur, alijs compluribus regij in illum amoris, et obseruantia significationibus praetermissis, is vt ex tanta beneuolentia fructum aliquem reportaret, Reges ipsos ad propagandum Dei cultum in suis Regnis, et colenda pietatis [Note: 49 Inuentum P. Borgiae ad augendum cultum Beatae Virginis.] munia, tempestiuis cohortationibus inflammabat. Illud in Principis Ioannae familia ad alendam iucundius venerationem caeli Regime, ex suae pietatis exeogitauit ingenio. Deiparae natali die, multis in schedulis varias eiusdem virtutes, ac laudes inscripsit, egregijs cuique virtuti appositis precandi formulis. Dein alijs in schedulis numero paribus matronarum, ac puellarum scripsit nomina, quae in Principis versabantur
obsequio: hisque singillatim nominibus vna ex parte, ex altera schedulis cum laude Virginis ac subiecta prece sortito eductis, quam cuique schedulam sors dedisset, totis deinceps octo diebus iubebatur e concepta in ea formula precem quotidie fundere. Quod inuentum cum mirum in modum arrisisset Ioannae, Borgia, qui immensa quadam cupiditate flagrabat incitandi homines ad virtutem pro sua mercede poposcit, vt quae mater esset, princepsque familiae, ea cum aula sua vniuersa ad honorem Virginis animum repurgaret, et alimentis deinde caelestibus confirmaret. Quod cum facile impetrasset, ipsemet lectus ad id Sacerdos. Diuinissimam Hostiam, antequam inciperet distribuere, manu tenens, pauca verba, sed ardentia fecit, ostendens quis esset is, quem manibus sustinebat, quae vis eius, maiestas, et sanctitas. Quanta e contrario suscipientis illum hominis vilitas, prauitasque. Ad quae verba eo prolata sensu, ac tempore ingens consequutus est audientium motus. Ex eoque tempore in Principis aula octauo quoque die sacra illa mysteria, minimum autem quintodecimo obiri salutariter, serioque coepta sunt. Et erat regia omnis tantis ignibus inflammata, siue hac industria Borgiae, siue eiusdem sermonibus, et exemplis, vix vt alius per eos dies inferretur inter aulicos sermo, nisi de Deo: ipsumque Gynecaeum, non e Principis, Reginaeque pedis sequis, sed ex ancilis Christi videretur esse Collegium. Quae instituta vitae ratio, quo constantior ad diuturnitatem esset, inter Borgiam Reginamque conuenit, Principemque [Note: 50 Natalis fructuosa industria.] Ioannam, vt festa quaque luce Societatis Sacerdos ad exponenda Christianae legis initia inuitatus accederet: eaque statim introducta consuetudo diu tenuit. Interim Natalis euulgandis Constitutionibus, componendaeque intentus domesticae disciplinae, tantum afferebat vniuersis vtilitatis, et gaudij, vt nullus ab eo tristis, aut contracta fronte discederet, nulli non ab eo cumulatissime satisfieret. Explanauit Constitutiones, quas ferebat, et primos vbique renouabat ardores: cumque in religiosae vitae forma, tum in ratione studiorum Societatem optime ad Ignatij mentem constitutam in digressu reliquit. Dederat in mandaris ei B. Pater pro singulari vtilitate, quae emanabat in publicum ex puetorum in Siciliae, Italiaeque Collegijs disciplina, vt in Lusitania quoque, et reliqua societate eam docendi rationem induceret: simul etiam videret, si posset [Note: 51 Instituitur domus Professorum Sancti Rochi Olysippone.] Olysippone Professorum domus institui: quod vtrumque magna populi, ac Regis voluntate perfectum est. Professorum Domus ad D. Rocchi sump sit initium. Id erat Sodalitij cuiusdam Opificum sub vrbis moenia secretius cum domicilio templum, ac desertius multa circum olea consitum. Quod Sodales initio grauate; deinde vero sperantes publicum bonum, sanctique Rocchi venerationem inde auctum iri, Petro Mascarenia Regis iussu curante, tanta propensione cesserunt, vt ingens se beneficium arbitrarentur accipere. Primo Octobris Dominico die, qui in ipsas Kal. incidit, in eius possessionem loci ventum est. Hic deinde Professorum et domicilium, et Templum regia munificentia dignum, nullis vel amplitudine, vel pulchritudine eius vrbis templis inferius, aedificata sunt. Nec sua hodie loco celebritas et nobilitas abest, extructis toto illo iam vico [Note: 52 Graduum in So cietate varietas Lusitanis declaratur.] praecipuis, et frequentibus aedificijs. Tum demum in Lusitania Societatis ratio, institutumque probe cognitum est, tum graduum animaduersa varietas, tum intima nostra perspecta, cum et Professi, et Coadiutores quos formatos appellamus, proprio a tyronibus domicilio, ceteraque iuuentute; quae literarum disciplinae dat operam, secreuere se se. Et publica quoque celebritate ratio interioris eius oeconomiae in conspectum data. Nam quo die aedis sancti Rocchi inita possessio est, post concionem Borgiae, quae motus maximos excitauit, Consaluus Sylueria postea Martyr, Consaluus Vazius, et Antonius Quadrius, ille Lusitaniae, hic Indiae Prouincialis, ac praestantissimi viri Professorum tum alij Condiutorum, alij quoque, quod tempus sic postulare videbatur, simplicia vota sacris operante Natali, vouerunt, cum taciti, ac permodesti quidam etiam Tyronumadessent. Cui ceremoniae, nouoque ritui spectator laetus, auidusque Rex ipse cum Principe filio, et popularibus multis interfuit, tanta animorum permotione, sensuque; vt ex praecordijs saepe suspiria, ex oculis saepe Iacrymae cierentur. Princeps huius domus Praepositus Consaluus Sylueria fuit, continuoque frequens ad sancti Rocchi excitata est populi vis, nominatimque diebus festis faeminae honestae complures cum matutinis sacrificijs, et concionibus adfuissent, pedem e Templo toto illo die non efferebant, ne locum frequentissima multitudo praeriperet, quae ad pomeridianas
Christianae legis explanationes vacua occupatura subsellia concurrebat. Erant enim tam multi, qui templo recipi quantumuis laxo, non poterant, vt cum ad sua tecta exclusi redirent, qui eos obuiam habebat, facile suspicaretur missam esse iam concionem. Ergo vt omnibus audiendi copia fieret, et fames multitudinis expleretur, faciendum saepius Consaluo Vazio fuit, qui caelesti illi doctrinae praeerat, vt docendi gratia patentem [Note: 53 Docericoeptum in Sancti Antonij Collegio.] prodiret in campum. Constituta Professorum domo ad amplificandum, firmandumque sancti Antonij Collegium versa cura. Hic vere iam primo latinas literas Cyprianus Suarius, et Emmanuel Aluarius quorum altetius de Rhetorica, alterius de Grammatica praeclari vsus monumenta extant, tradere iuuentuti euentu secundissimo coeperant. Secundum id documentum actum est cum Rege, et ex Regis nutu cum ciuibus, placeret ne Collegium quoque in eadem vrbe constitui, in quo praeter latinas literas, graecae insuper, et hebraicae traderentur, simul et schola aliqua de conscientiae quaestionibus adderetur. Cumque Collegiorum instituendorum ratio, ex ijs, quae in Italia constituta iam erant, satis esset omnibus indicata, placuit consimile Olisippone Collegium collocari. Sed cum ex bonis, fortunisque communibus alio deriuari sine regio assensu non posset, egit ea de re Ciuitas ipsa cum Rege: qui praecipuum consulem, nostrique Ordinis amantissimum Franciscum Corream negotio praeposuit, vt et Regis, et Ciuitatis nomine iuberet quamprimum scholas illas institui: et ne quid ad eam rem desiderari posset, efficeret. Curatum est mandatum regium diligenter a Consule, et Concionatores pro concione id operis commendarunt; in ijs Ludouicus Montoia Augustinianus, et ex Dominicana Familia Prouincialis Magister, viri grauissimi, magno et sensu animi, et pondere orationis. Continuo igitur ad nouum gymnasium cupida iuuentus plurima. Quam in primis ita instituebat Societas, vt menstrua per interualla minimum ad exponenda sua rite peccata, quotidieque ad Sacrificium altatis, festo vero die ad catechismi scholam accederet. Idque sibi magistri pro suis laboribus quasi mercedis loco deposcebant: nimirum id quod pro sua cuique salute mercandum, et requirendum esset. Ergo ingenti Ciuium gratulatione sacro B. Lucae die coeptae, inchoataeque sunt scholae splendido cum apparatu ex oratoris instrumento, et Rhetorum spatijs, officinisque petito. Dixit in corona, et dixit luculenter inter ceteros Cyprianus Suarius orator nobilis, et omni arte limatus. Dein ab adolescentulo annos quindecim non plus nato, sed excellentis ingenij theses sunt propugnatae Rhetoricae. Nec ip sa peristylia, vel atria fuere muta. Ea conuestita sunt vndique omni poesis, orationisque lepore, quae et ingeniorum tenerent aciem, et oculorum. Iam auditorum varietas quinis distincta classibus quanta fuerit, intelligere vel inde licet, quod vni Francisco Rodericio, qui conscientiae causis explicandis, tractandisque praeerat, dabant operam quadringenti. Administrabat Collegium Rector Ignatius Azebedius, is, quem postea multis cum socijs a Caluinianis oppressum in itinere Brasiliensi pro religione catholica, necatumque suus locus, et annus ostendet. Vt iure gloriari suis queant primordijs domus Olisipponensis, atque Collegium, quibus tanquam formandis teneris, et lacte imbuendis eodem praefuit tempore illustre par Martyrum. Collegij quoque Conimbricensis sub Leonis Henricij administratione ab superioris anni iactatione res ad pietatem, literasque proficiebant. Borgiae vero aliquot dierum spatio sanctitas ante oculos posita, et Commissarij Natalis in suis obeundis partibus solers cura cum solatium attulere domesticis, tum molestijs, rumoribusque externis, si quid ex ijs resederat, plane silentium. Ac Natalis quidem cum et industria, facultateque in dirigendis ad Societatis normam Socijs, et explanandarum Constitutionum vsu, prudentiaque valeret, quas quotidie per horae curriculum explanabat, inducta renouatione votorum ex certa, et communi formula eas in omnium pectoribus flammas spiritus, pietatisque succendit, quae non domesticis modo, sed etiam [Note: 54 Tyrones coepti separatim institui.] ciuibus vniuersis amabili spectaculo essent, Idem operam dedit, vt tyrones posthac diligenter erudirentur: quos ab ceterorum vsu discretos Antonij Correae disciplinae commisit. Itaque cerni licuit superioris anni iacturam in magnum cessisse lucrum, nec aduersa eorum studia, qui transfugis indulgebant, sine Dei concitata suisse permissu; vt quemadmodum Ecclesia vniuersa, nominatimque Societas, ac parens eius Ignatius rebus creuerunt aduersis, et ijs se corroborarunt, atque firmarunt; ita nostrorum in ea prouincia quies, atque tranquillitas cum spiritus incrementis, praeclaraque fama, nisi
per aspera et turbida non rediret, Ei rei tum preces, et gratia apud caeleste Numen [Note: 55 B. Ignatij senten tia de Prouincialium, et huiusmodi maiorum Praepositorum cura in rebus generalibus continenda.] famuli eius fidelis Ignatij, tum singularis eiusdem vigilantia, et sapientia quamplurimum profuit, qui Mironis Prouincialis vt temperaret, regeretque seduliratem, illa ad eum inter cetera monita per epistolam misit. Non esse aut Generalis, aut Prouincialis Praepositi officium minuta, ac temporaria praesertim, in administrando sectari: sed potius instar excelsi cuiusdam Motoris orbes subiunctos aequaliter, et cum grauitate ciere. Itaque cogitationes suas defigeret in totius prouinciae commodis, et in rebus quidem singuiis, cum opus esset, ordinandis versaretur, et peritorum sententiam exquireret: ceterum ab ijs per se curandis, et transigendis, vt plurimum abstineret. Ita plura facturum, et magis suo muneri conuenientia; futurumque multo opportunius, vt, si quid in agendo forte peccetur, ipse corrigat, quam vt ip sum, si forte erret, quod procliue est singula scrupulosius persequenti, inferiores emendent. Ad omnes vero communiter Socios epistolam, de obedientia quae extat, misit: qua disputatione non facile absolutius in eo genere quicquam, subtiliusve reperias: quae deinde per ceteras Societatis missa Prouincias vehementer vbique ad parendum alacritatem incendit. Hoc rerum Conimbricensium [Note: 56 Eborae quoque doceri coeptum.] cursu Cardinalis Henricus, idemque Eborensis Antistes Lusitani Regis frater, cognitis Olisipponensis Collegij frugibus, et industria, totum se ad Eborensis incrementa conuertit. Eboram igitur vt primum Miro, Naralisque venerunt, cum his ardenter de scholis egit, ocius vt inchoarentur exoptans. In eamque rem suum ipse Collegium, et aureos quotannis milie, prouentus nomine, luculentamque bibliothecam attribuit. Ita 4. Kal. septembris docendi initium factum est, habita ab oratore nobilissimo Petro Perpiniano, qui vnus erat e magistris ad Lusitanam iuuentutem oratione, sua facultate, ingenioque digna. Et quo maiore auditorum numero eius Collegij scholae celebrarentur, Cardinalis idem reliqua gymnasia ex vrbe sustulit. Ita rebus ex sententiae gestis primum Borgia, subinde etiam Natalis in Boeticam se, ad Collegij Cordubensis exordia, quae paulo ante descripsimus, recepere.
[Note: 57 Ioannis Nunnij, et Comitis Afii cani labores.] Tituani in Africa quintum prope annum Ioannes Nunnius suum tenebat institutum seu redimendi aliena misericordia captiuos, magno per literas, et pios amicos ex Lusitania, et reliqua Hispania studio conquisita; seu ad ouile Christi Domini palantes oues, quique ad Iudaeos, Saracenosve defecerant, vel cum vitae suae periculo reducendi. Cruciabatur enim, et angebatur intimis sensibus, vt rumpi cor ei videretur, cum plerosque praesertim pueros, puellasque cerneret, nisi mature redimerentur, ad impurum Manometem abduci. Itaque cum saepe pecunia praesto non esset, vel suo sanguine fepraesentare pretium earum animarum auebat, pro quibus suum omnem Christus Iesus effudit. Illud habebat modicum leuamentum, quod apud Iudaeos, et Ethnicos ea erat in existimatione, vt cum pecuniarum nihil haberet, vnde Christianos maxime periclitantes (his enim succurrebat primis) a seruitute redimeret, ipsi pecunia credita captiuos ei, quos vellet, addicebant. Super haec ipse, et Ignatius Bogatus socius eius duo aegrotorum, quae excitarant, curabant hospitia, custodiasque nonnullas Christianorum turba refertas quorum [Note: 58 Res Conganae.] leuandis omni ope laboribus, et aerumnis, laboriosam ibsi vitam, et aerumnosam ducebant. Ad Aethiopas in regnum Congi quatuor missos de Societate anno millesimo quingentesimo quadragesimo octauo narratum est. Cum res initio satis bellae procederent, deinde ob regis impotentiam optatum exitum non haberent, primo ad statum, prouinciae exponendum Iacobus Soueralius in Lusitaniam redijt, vnde in Indiaro postmodum missus est. Deinde ceterorum praefectus Georgius Vazius cum tabe consumeretur, coactus est ipse a Socijs iter in Lusitaniam ingredi, paucis diebus: vitae cursum absoluit. Reliqui post haec duo satis ostenderunt, quam firmam, atque constantem necesse sit eorum esse virturem, quibus peregrinationes diuturnae huius generis permittuntur procul ab communis disciplinae septis, ac vigili cura pastoris. Rumor enim fuit paulatim eos curam ab animarum lucris ad terrena negotia transtulisse. Quibus in Lusitaniam ad reddendam [Note: 59 Cornelius Gomius, et fructuo sus Noguera in Congum missi.] rationem accitis, Cornelius Gomius, et fructuosus Noguera ambo Sacerdotes subroissi sunt, optante plurimum Rege Ioanne, et Cardinali Henrico; vt eius quoque nouae in vineae, nec admodum ad vota re spondentis culturam Societatis coloni omnine susciperent. Tres ex Orborum contubernio pueros in carecheseos ministerium, et instituendarum ibi domorum stirpem duxerunt. Vna ibat Legatus a Rege Lusitano missus, qui Regit
Congani pectus ad officium excitaret, gaudentis quidem nomine Christiani, et gloriantis, sed facta parum consentanea nomini perpetrantis. Apud eundem Cornelius ante initam Societatem gratia valuerat. Itaque magnam ferebant spem propagandae longe, lateque religionis, quam tam miserum in modum elusit euentus. Priusquam Congum Cornelius attingeret, falso delatum est ad Regem per legatum eius, qui in Lusitania fuerat, Cornelium ipsum in ea prouincia sparsisse voces, Regem verbo tenus Christianum esse, non item re; Regnumque illius breui ad execranda simulacra, nisi eo ipse concederet, reuersurum. Quae quanquam Cornelium non latebant: et suspicari facile poterat, si se conferret ad Regem hac praeoccupatum calumnia, contractiore se vultu exceptum iri; studio tamen salutis adductus earum gentium, audacter ad eum contendit. Nec sane sua ipsum suspicio fefellit. Rex etenim toruo semper aspectu loquentem excepit. Quanquam non multis post diebus cum moestissimum illum esse audisset ex Lusitanis; neque tam sua causa in tam falsa calumnia commoueri, quam ipsius stomacho Regis, et tanto rei Christianae in ea regione dispendio, accersijt ad se se: placidissimoque ore, et animo confirmauit nullam ijs se fidem [Note: 60 Moritur in regno Congi Noguera.] adiungere, quae de eo ad se falso delata essent: placatioremque ab se se hominem, aequioremque dimisit. Interim Noguerae, qui grauiter decumbebat, peius fiebat in horas: et tandem, cum multas in eo morbo molestias, et incommoda pertulisset, continenter editis nec paucis, nec exiguis suae virtutis indicijs vitam ipsam abrupit. E tribus item pueris, qui tradendi pueris Congensibus catechismi gratia venerant duos morbus arripuit. Nec meliore Cornelius in ea re conditione fuit, quem molestus item morbus in his offensionibus occupauit: [Note: 61 Rex ingenlo inconstanti.] tametsi plus ei Regis improbitas, quam morbus ipse molestiarum exhibuit. Nam, vt erat ingenio commutabili, atque multiplici, ad inflictum paucis ante diebus in Patris animo tristitiae vulnus illud in super adiecit, quod populares suos eius vsu, colloquioque prohibuit. Idemque nulla habita Regis Lusitani ratione, qui amice hominem sui commonebat officij, Christianos acrius vexare, et insectari non destitit. Sacerdotibus, qui regijs ali subsidijs antea consuerant, diuidi pecuniam vetuit. Proepiscopo negauit aditum ad Colloquium: imo ad eius ingressum regiae repente fores occludi iussit. nec eius sacrificio intet esse de more voluit, sed Sacerdotem alium, qui apud se sacrificaret, accersijt. Cornelius autem simul ac emersit e morbo, quanquam haec de Rege cognouerat, [Note: 62 Cornelius libere de officio Re gem admonet] tamen partim superioris Colloquij facilitate inductus; partim, vt causae communi, suoque numeri non deesset, ad illum adire, et quae ab eo requireret, aperire non dubitauit. Ea erant omnino tria. Primum vt faeminas quasdam, quae suum vendiderant pudorem, Casae proximas, quam Patri Rex ipse tribuerat, alio amandaret. Deinde, vt ex fide Lusitanis data liberum eis introitum in suum regnum permitteret. Nam Cornelius, antequam Societati se datet, ab hoc ip so Rege Legatus in Lusitaniam, ab Rege Ioanne impetrauerat, vt non alio per eas oras, quam ad Congani Regni portus Lusitanae cum mereibus naues appellerent, spondente ipso Congano, apertum ijs certis locis, tutumque receptum fore, quod deinde minus praestabat. Denique postulauit, vt cum Ecclesia, ac Proepiscopo, cuius apud eum nomen iniuria delatum esset, in gratiam rediret, cleroque redderet vsitata subsidia. Rex, quanquam meliore non erat animo, neque mente, tamen audito Cornelio, quem superiore colloquio omni affabilitate mulcere, ac delinire studuerat, ne sui dissimilis videretur, omnia liberaliter, ac prolixe promisit, fronte magis, et oratione, quam re, et animo liberalis. Nihil enim fecit ex promissis: quin etiam cum ad eum postridie Vicarius, ac ceteri Sacerdotes, vt de promisso gratias agerent, accessissent, regiae repente foribus exclusi sunt. Ita Cornelius sex mora mensium Ethnicos non plus quatuor in ea vrbe, quo varijs ex locis plurimi subinde commeant, traduxit ad Christum. Nec sane multi contineri in fide poterant, si plures adiunxisset. Postulauerat simul a Rege, vti contubernium numerosum e pueris totius regni nobilissimis conflaretur, vbi vna cum literis Christiana pietas tradi posset: et Rex probare consilium visus erat, iusseratque prineipio idoneum ad id eligi locum, curarique omnia pro voluntate Patris: at idem, ne sibi dissimilis fieret, ne in hoc quidem [Note: 63 Res Brasilicae.] satis constans, inuentus est, leuissime nouis abductus, retractusque calumnijs.
In Brasilia sub anni exortum Sosa Praetor cum porrectam in meridiem oram inuiseret, [Note: 64 Nobrega nauigat ad Colonia m S. Vincentij] Nobrega quoque, quod dudum expetierat, regionis totius cogniturus ingenium, et instituta ab Socijs domicilia inspecturus, cum Francisco Petrio Sacerdote, et quatuor ex
Orborum nu mero pueris, administratione domicilii Bayensis Vincentio Rodericio delegata, in Praetoris classe discessit. Apud Illeos, quo primum ex Baya descensum est, pro exigua moru la solatus concione populum, expiatisque nonnullis, cupiditatem, qua Societas illic expetebatur, incendit. In Portu mox Securo, vbi Ioannes Nauantrus tum Lusitanis, tum Aethiopibus mancipijs, tum demum ipsis Brasilis, operam salutarem sine cessatione nauabat, exceptus peramanter ab Oppidanorum primoribus, rogatusque, vt puerorum educationi contubernium instituendum curaret; re Suscepta Praetore fauente, situm domui, et quae vsui erant, cetera designauit. Ad Sanctum Spiritum mox progressus peramplam ibi tenerae aetati iam domum pararam, et Alfonsum Blasium strenue desudantem, multamque in populo religionem inuenit. Rebus et hic breui compositis, Ianuarij flumine, vbi Praetor nouam Coloniam destinabat ponere, e nauibus prospectato, quod aecolae hostiles gerebant animos, ad Sanctum Vincentium repetitur curlus, Nobrega nusquam seduli munera Sacerdotis intermittente: qui quo latius toti classi prodesset, varia pererrans nauigia, vnus multorum vicem repraesentabat: in eoque nauigio, quod Lusitanos ab regno extorres vehebat, vt erat caelestis medicina necessaria magis, ita cum vtilius suscepta est, tum etiam quod mirere, libentius. Multas, vbi fert eius orae nauigatio, passos aerumnas, multa pericula elapsos, omnium maximum [Note: 65 Naufragium facit.] discrimen excepit. Repente non procul ab Sancti Vincentij portu procella immanis suborta, nauigium, in quo Patres ibanr, demersit. Haud vires dum Nobrega ex recenti morbo collegerat, et natandi prorsus erat ignarus. Nihil tamen (ita videlicet conscientia praeclaris in coeptis, ita fidelibus seruis solatio est Deus) in eo casu tranquillius, atque adeo laetius illo viro: vltimumque discrimen Brasilorum statim exceptus humeris, inque pusillam insulam, quae forte erat in proximo deportatus, euasit. Inde delatus in portum festo puerorum excipitur agmine, familiaeque totius, multorum praeterea oppidanorum occursu magnaque cum voluprate perampla videt in ea colonia religionis excolendae, et propagandae posira fundamenta. Sed statim gratulationem dulcissimam [Note: 66 Calumnijs vexantur Socij Co loniae S. Vincen tij.] iniquus delator calumnijs pessimis interrupit. Ioannes erat Ramallus opulentus, et potens multiplici pellicatu annorum ferme quadraginta infamis, multaque propagata sobole, nihilo videlicet meliore ipso progenitore, matribusque Brasilis: quin adeo Brasilica barbarie Europaeis spiritibus mixta hoc petulantius liberi omnes nudi barbarorum more volitabant cum pharetra, et arcu: multisque incoestibus et ipsi polluti, ingens religionis erant offensio. Quo de grege ij fuere, quos supra narraui, manus Leonardo afferre conatos. Ille igitur Ramallus, quod ab sacris, vt anathemate dudum obstrictus, excludebatur, doloris impatiens, quos audire magistros debuerat, ijs infamiae suae partem conatur aspergere. Quos itaque de Socijs libitum fuit, apud Nobregam criminatur. At Pater tum quia satis intelligebat quantum non modo in sanctimonia Societatis, sed etiam in illibata fama momenti sit ijs potissimum oris tum etiam experimentum seueritatis, quae adhibetur in eo genere, editurus; quia accusatot adeo notus erat, et calumnias late sparserat, extemplo eos omnes, quorum is detulerat nomina ab reliquorum coetu, ac domo amandat: tum seuerissimam quaestionem instituit, ipso cognitore Antistitis Vicario. Testes interrogantur coloni prope vniuersi: nihil tamen nisi reorum praeclara laus, nihil nisi accusatoris iniquissimi probra deprehensa. Tum demum suspicione abstersa publica, rursus, vt merebantur, domo et Societate qui segregati fuerant, [Note: 67 Cogitat Nobre ga nouam Ciui tatem condere et iuuare Carigios.] gratulatione geminata recepti. Rebus domi compositis videns Nobrega Brasilorum catechesim lento procedre, tum proprer hebetia, et ferocia gentis ingenia, tum propter odia exterorum, a quibus saepe in seruitutem per summam abducebantur iniuriam, ad haec ipsos Europaeorum perditos mores nouae Ecclesiae, perinde vti opus erat, instituenhae multum officere, consulto preribus, et sacrificijs Deo, decreuit ad centum in mediterrenea leucas penetrare, nouumque condere caetum in veritate religionis Christi, ac sanctirate fundatum. Iam cuncta erant in promptu, fratresque nobile opus ardentissime capessebant, cum Praetor obstitit, pio quidem consilio, vt erat vir religiosus in primis, sed fortassis non vsquequaque ex Christianae norma prudentiae. Verebatur quod Vincentianum solum non est admodum ferax, ne incolarum plerique vti dabant indicia, occasionem sequuti, et spem diuites auri venas reperiendi, solitudinem in colonia facerent: atque adeo noua vrbs conderetur, vnde olim Lasitanorum
aduersus barbaros arma retardarentur. Hac spe deiecto Nobregae alia offerfur vberior. Castellanorum quidam ex Paruuia ad S. Vincentium, alijque ex flumine Paragao transgressi, mira narrabant de populis Carigijs, quam abhorrerent a cetera barbarorum feritate, quam gererent animos ad Christi religionem propensos, quam Nobregam ipsum iam fama notum, quem Barcachum, idest sanctum, verumque Patrem vocabant, expeterent. Sed vineam sibi commissam non ausus est ipse deserere: dumque moderatores Europaeos consulit, quem expeditio ea sortita sit exitum, anno insequenti reddetur. Interim Pater ad longe positos vota calentia, et capacitatem caritatis amplissimam porrigens, hoc maiore conatu ad excolendos praesentes incubuit. Inter cetera tribus Brasilorum pagis in vnum, quo facilius excoli possent, contractis, et inter Lusitanos condita Pueri Iesu Sodalitate, quae subleuandam puerorum aetatem susciperet, cum ex omni Brasiliae tractu maxime paratam videret in hac colonia messem, hic ipse subsistere, huc maximum Sociorum numerum, misso, qui eos deduceret ad vrbem Saluatoris [Note: 68 Ex Lusitania veniunt in Brafilia Ludouicus Grana, Blasius Laurentius, Am brosius Petrius.] Leonardo Nunnio, decreuit accersere. Commodum per ea tempora ex Lusitania Eduardus Acosta nouus Brasiliae Praetor, cumque eo optatissima Sociorum auxilia tres Sacerdotes, quatuor laici peruenerunt. Sacerdotes Ludouicus Grana, qui Conimbricensi Collegio praesuerat, etiam num (cum haec scriberentur) superstes, Blasius Laurentius, corpore perpusillus, sed pietate, studioque salutis animorum par maximis, et Ambrosius [Note: 69 Gregorius Serranus, Io. Consaluius, Antonius Blascus, Iosephus Ancieta, qui deinde sanctitate floruit.] Petrius, qui nec in Brasilia, nec in Societate permasit. Laici vero Gregorius Serranus, Ioannes Consaluius, Antonius Blascus, et Iosephus Ancieta, omnes virtutis laudem egregiam adepti; Iosephus etiam mirae, ac celeberrimae sanctitatis. Hi, ne tempus nauigationis vacuum ab officio labi sinerent, multum in eo itinere nauigantibus modo conciliandis inter sese, qui simultates, irasque gerebant, modo vel animis docendo iuuandis, vel aegris ministrando corporibus profuerunt. Quibus pietatis muneribus bimestri nauigatione perfuncti, tandem tertio Idus Iulij Bayam applicant: vbi ea gratulatione, significationeque voluntatis, et iudicij excepti sunt omnium; vt cum praebere suas confitentibus aures ex instituto coepissent, nemo sibi alium suae confessionis arbitrum, iudicemque deposceret, praeter illos. Coepta sunt etiam abijs, qui Sacerdotes non erant diuinae praecepta legis puerorum auriculis instillari, nonnullis etiam elementa grammatices, et legendi, scribendique plerisque. Vincentius autem Rodericius, qui iam illud terebat, excolebatque nouale ad Ethnicorum pagum cum alio Sacerdote [Note: 70 Industria Vincentij Rodericij in baptizando Brasilo.] profectus, vt quendam sacris vndis exciperet, qui breui vorandus ferebatur a barbaris, satis habuit in eo lustrando, et expiando negotij. Namque cum rite ille catechismo esset institutus, et ad sacrum suscipiendum lauacrum paratus, id Ethnicorum odorata sagacitas, suis protinus interdixit, ne quid omnino aquae suggererent Patribus. Existimabant enim barbari illi humanas carnes baptismatis aqua respersas, velut excantatas de sua multum suauitate deperdere. Patres igitur, ne quid aquae sibi saltem denegaretur ad potum, quo mox furtim vti possent ad morituri baptismum, statuunt escarum aliquid degustare. Sed fallere barbaros in id acriter exeubantes solertia illa non potuit. Quippe veriti Ethnici, ne quid ad baptismum sibi Patres reseruarent, omni prouisione cauerunt, vt ne ad sedandam quidem, leuandamque inter cibum sitim, vlla eis fieret aquae copia. Sed Dei sapientia iliorum caliditate superior faeminam illac impulit gestantem cucurbitam aquae plenam: ex qua cum potum alter a Patribus poposcisset, et illa praebuisset, is per simulationem haustus strophiolum furtim imbuit; eoque deinde super cum, qui mactandus erat, expresso, conceptis rite verbis, et Sacramenti formula Caelo illum, Deoque transmisit. Ex nouis auxilijs statim Ambrosius cum Gregorio [Note: 71 Ioannis Nauarri labores.] Serrano ad Portum Securum missus, in locum Nauarri, cui cum militibus ad inuestigandas auri venas Regis iussu tendentibus, petegrinatio longa decreta est. Multum laboris Nauarrus in extirpandis veterum Christianorum vitijs assumpseraf, nec magno cum profectu, nisi tempestiuis e caelo supplieijs minas eius iusta Numinis ira exacuisset. Versabatur inpago quodam contentio partium, quae cum componi Patris monitis, precibusque non posset, tantum repente excitatum est incendium, vnde tamen, incertum; [Note: 72 Diuina in peccantes supplicia.] vt aedificiorum pars maxima conflagrarit. Ita Dei numine puniente irarum obstinatissimus ardor alio immisso resedit incendio. Alio item in Oppido, vbi multa peccabantur impune, cum ad Sacerdotis nostri vocem poenitentiam inculcantis populus obsurdesceret,
tantus repente, tamque validus suscitatus est ignis; vt cum superari nullis aquarum fluctibus, nullis opibus posset, Oppidum totum pene consumpserit: cumque in eo diuitis cuiusdam aedes, lucris iniquis, et domestico scorto infames flammarum vim euasissent, dum is se iactat, et gloriatur, quasi falso, et iniuria ijs criminibus notaretur, [Note: 73 Leonardi Nunnij, et sociorum nauigatio, et pericula.] postridie eius tecti fastigium dilapsus ignis inuasit, et quicquid in pretio erat, domumque omnem momento in cineres, fauillamque redegit. Iam Leonardus relicto Bayensis Collegij moderatore Grana, cum Vincentio Rodericio, et quatuor e Socijs re cens aduectis annum sub extremum festinabat ad Nobregam: sed ad portum Securum in aliam nauim eo transgresso, ea, quae socios reliquos vehebat, allisa primum ad Syrtes, deinde per omnium miraculum sacris reliquijs prolatis reuulsa totam noctem inter breuia iactata est. Inde ad flumen, quod Carauelarum vocant, quassatum, lacerumque nauigium appulsum, dum ex altero, quod eadem tempestas aegre hominibus, et rerum aliquanto saluis, ad litus fregerat, instauratur, fames vehementer exercuit. Syluestribus quibusdam pomis, quorum alia sorbis nostratibus, alia ruborum moris videbantur similia per syluas, dumosque quaesitis, necessitatem vltimam propulsarunt. Vbi ventum ad sanctum Spiritum recreati, assumpto Alfonso Blasio (quaerebantur enim Brasilice periti vtiles mediterraneis, vti Nobrega moliebatur, futuri) relictoque ibi Blasio Laurentio, demum sospites ad sanctum Vincentium peruehuntur. Hoc rerum statu nullus [Note: 74 Nobrega declaratur Brasiliae prouincialis.] ad hanc diem in Brasilia Prouincialis nomine, titulisque Societati praeerat, praeter eum, qui Lusitanam prouinciam administrabat, magno sane cum incommodo, cum passuum millium millia prope sex a Lusitania Brasilia distet. Fecit igitur prouide more suo B. Ignatius, vt Societate crescente, suum quoque Brasiliae praepositum designaret. Designatus est Emmanuel Nobrega, qui tum in Colonia sancti Vincentij rem animorum curabat. Guus B. Pater singulari perspecta modestia, animique submissione, ne munus impositum ea stimulante defugeret, grauiore imperio vtendum censuit, eumque obedientiae Deo votae vi, potestateque ad subeundum id onus adegit. Adiunxit ei, vt tempora illa ferebant, a latere socium Ludouicum Granam, praescripta vtrique ratione, quemadmodum se inter se vicissim gererent: nouoque insuper Prouinciali mandauit, vt e Sociorum numero quosdam magis experientes, et Societatis vsu prudentes, quos de more in consilium adhiberet, sibi deligeret, ex ijsque vnum aliquem suorum itinerum comitem: ita tamen vt in audiendis aliorum consilijs, atque sententijs libertarem ipse suam non arnitteret, si quid statuere vellet, quod e rediuina magis, Societatisque censeret. Penes eundem voluit esse potestatem designandi Collegiorum Rectoribus fidissimum quemque, qui eis esset a latere, modo Collegiorum magnitudo, et Sociorum, qui in vno quoque degebant iustus numerus pateretur. Ad extremum illud etiam addidit in mandatis, vt ipse pariter, et Grana suam rite Professionem in alicuius Antistitis sinu, manibusque conciperet. Quae hac aestate a B. Patre decreta, non nisi anno post ad Nobregam peruenere.
[Note: 75 Res Indicae, et Gasparis mors, et laudes.] Dum haec a Patribus tam late alibi per orbem pro animarum salute geruntur, non minore apud Indos solicitudine Gaspat Berzaeus in ijsdem Christi causis elaborabat, animo sitientissimo propagandae vel in vltimo oriente Christianae legis. Verum Deus, qui Caelo illum tot meritorum copia, omatuque virtutum, iam maturum inuenerat, ocius hinc rapuit, quam eius a laboribus inuictus animus expectabat. Qui cum perseueraret constanter ad populum agere, tantaque sedulitate proximo cuique adesset, vix vt eripere tantulum otij posset sussulciendis cibo viribus alta iam nocte; in ipsa concione, quam habebat ad aedem maximam, repentini animi defectione desinere summo auditorum desiderio, moeroreque coactus est: Vt quemadmodum decebat adeo strenuum Christi militem, prope agens, pugnansque ceciderit. Nam inde cum paulum reccpisset spiritum, reuersus ad Collegium, ac subinde acerrima febri correptus tanquam sui finis conscius, Alexium Diazium e laicis fratribus Bazainum ad euocandum Melchiorum Nunnium mittit, sibi ex Xauerij singrapha successorem in administranda prouincia destinatum. Interim cum se febris ardor intendcret, paucis diebus, exacto in Societate prope septennio, quod ipsum apud Indos egerat ferme totum, xv. Kal. Nouembris extinguitur. Elatus est ingenti omnium querela, vberrimoque fletu, conuolante vndique multitudine tam frequenti, vix vt humando corpori locum daret. Vir fuit prorsus
apostolicus, a Deo datus in salutem multorum, quos exiguo illo indicae suae peregrinationis curriculo lucratus est Christo, laboriosus ad miraculum. Haec fuit opinio, vix viros nauos decem sufficere posse laboribus, quos ille vnus in causa animarurfr obibat. Dicebatur et votum addidisse, nunquam cuipiam siue ad corpus, siue spectaret ad animum, modo posset, subsidium denegandi; adeo nihil sui reseruauerat sibi, sed totum Deo, proximisque tradiderat: et tamen adhuc asperiora appetebat. Iaponios, Sinas, Aethiopas, Abassinos, Scythas, gentes omnes, vbi spes aliqua blandiretur fructus, et aerumnarum, animo erat complexus. Quamuis, vt erat verae laudis aestimator intelligens, mira facilitate pateretur suos ardores moderatorum iudicio temperari, ac fingt. Itaque cum a Xauerio relictus est Goae, in haec verba ad Ignatium scripsit. Summa erant vota, quibus Deo sacrificare memet in Iaponia, Scythicoque Oceano exoptabam: Sed tamen semper comperio voluntatis propriae, et obedientiae sacrificium sacrificiorum ommlim Deo acceptissimum esse. Demum non alia solum multa per eum Deus admiranda fecit; sed etiam constans fuit sententia, in eius oratione ad permouenda hominum pectora, et ab impietate, ac sceleribus segreganda, vim prorsus fuisse admirabilem, longeque supra modum concionatorum communem. Henricus Henricius de eo recens ex Armuzia Goam reuerso, sic scripsit in Europam. Pater Gaspar egit, agitque [Note: 76 Gaspari succedit Melchior Nunnius.] res, quae videntur incredibiles, plane ad mulram Dei laudem. Sublato ex oculis tanto viro, dum successor expectatur nutu morientis Gasparis euocatus, prehenderat tantisque prouinciae gubernacula Paulus Camers. Sed non diu cunctatus est Melchior, qui cum ad extremum adfuisset Octobrem, reseruato suos humeros oneri, et iam parato supposuit. Qui quanquam Professorum non dum vota rite conceperat, Ignatius tamen, vt ea conciperet, per literas admonuerat. Sed Melchior cum ex Societate nuilus esset, qui se profitentem exciperet, et Goanus decessisset Antistes, caeremoniam illam distulit non inuitus: eamque moram maximo in lucro posuit, quod diceret sacrificium suae professionis poenitentiae sibi lacrymis interim expiandum. Is incredibilem quandam cepit animo voluptatem cum ad eum Societatis gradum silens ipse, nec de suo aliquid interponens lectus est ab Ignatio, non quod id quasi honoris vocabulum ambitiosius expeteret; sed quod aiebat ea Beati viri lectione, iudicioque auctam sibi spem esse diuinae lectionis, praedestinationisque. Suscepto igitur prouinciae munere verba facere ad populum festis quidem diebus semel, atque iterum in aede sancti Pauli, ceteris vero ferijs, (tertia, et Sabbato duntaxat, exceptis) varijs in Templis ac Sodalitijs instituit: cui frequens [Note: 77 Emmanuel Morales moritur.] dabat operam auditor, et frequentiae par respondebat vtilitas. Cesserat e vita duobus ante Gasparem fere mensibus Emmanuel Morales, nauus et ipse Sacerdos, et magni nominis, idemque designatus successor Gasparis loco priore in ijs, quas dixi, Xauerij literis obsignatis, modo vita suppeteret. Sed ea hominem cito defecit: qui cum in Ceilano fructus cepisset vberrimos, inde Goam reuersus, dum in concionibus, ceterisque ex instituto muneribus totus est, profluuio sanguinis repente surripitur. Visus est ouans exire de vita, vbi se fratrum corona, quibus in Ceilano caruerat, cinctum vidit, quos ille ad exhauriendum omnem pro Christo laborem flagrantissimis verbis extimulans, et Iesu, nomen ad extremum vsque spiritum intermortuis vocibus iterans, ad amoena paradisi his emissus vineulis, euolauit. Ita breui tempore Xauerio, Gaspare, et Morale [Note: 78 Pater Vrbanus in Indica nauigatione moritur.] praecipuis columinibus Societas Indica spoliata est eo mitiore desiderio, quod speraret eos e Caelo etiam cumulatius affuturos. Aucta est tamen et inde iactura. Inter ceteros, qui hoc anno mittebantur e Lusitania lectissimos viros ibat Vrbanus Fernandos, vir omni virtutis laude perpolitus, sed tenuissimae valetudinis, eo consilio lectus, vt appareret in apostolicum illud munus praestantissimos segregari, et interim etiam valetudini mutatio caeli forte prodesset, Qui cum eam nauigationem non tam perficiendi spe, quam obtemperandi studio suscepisset alacriter, medio in cursu cecidit, in portum [Note: 79 Armuziam missus Antonius He redia: resque illic ab eo gestae.] non Indiae, sed sempiternae felicitatis quasi compendio inuectus. Armuziam missus est Antonius Heredia, vt Sacerdotem alterum Consaluum Rodericium morbo implicitum labore suo leuaret. Quanquam enim ab obsidione Turcarum, de qua supra commemorauimus, pauci in arce, quam obsederant, caesi sunt; magna tamen postea lues, plurimique subsequuti sunt morbi, qui strauere non paucos, ne videlicet sedulae caritatis materiam, facultatemque desideraret Heredia. Qui non ipsa in vrbe, sed in recessu
illo sancti Pauli nomine, passibus abvrbe mille quingentis, vbi Gaspar conuerso ad Christum, qui ibi degebat, Iogue celeberrimo ad contemplanda caelestia tres cellas aedificarat, primo consedit. Deinde quoniam ex eo loco ad vrbem commeare, et inde vicissim remeare instar erat erucis, atque tormenti, propter immoderatos Solis ardores, quibus homines in ea caeli plaga pene torrentur (sex enim eo loci Societate receptos breui morbus absumpserat, Gasparemque bis terve tentarat.) Heredia Ciuitatis rogatu in vrbem ipsam sede sibi ad Xenodochium delecta, se transtulit: recessum vero illum vna cum Sacello, nostrorum vsu iam celebrem pio reliquit viro, qui et eius procurationi praeesset, et inchoata iam populi studia, celebritatemque foueret, instituto ea de causa inibi Iesu nomine Sodalitio. Qua ex migratione plus etiam fructuum demeti coeptum est. Extemplo pueros erudiendos Heredia ad quinquaginta suscepit: cum ijs per vrbem egredi sub prima lumina concinendis litaniatum versibus consueuit, simul et voce clara ciuibus admonendis, vt pro eis preces funderent, quos vel apud inferos purgans ignis excoqueret, vel inter mortales noxia capitalis vrgeret. Quartis in aegrotorum hospitio ferijs rite sacrificabat, et aures subinde promptas aegrotantibus diuidebat. Sextis ducebat agmen supplicantium discipulorum ad eum, quem dixi sancti Pauli recessum, vbi frequentem populum, qui conuenerat, diuini verbi facibus incendebat. Festis, Dominicisque diebus principe in aede Ecclesiasten agebat, et semel inter hebdomadam pomeridianis temporibus catechistam. Inita quadragesima longum se diuerberantium agmen singulis noctibus instruebat: deinde sequebatur ardens ad inflammanda pectora cohortatio. Cuius exempli vis tanta erat, vt non modo Christianos vndique ad spectandum, verum etiam ipios Saracenos et Ethnicos excitaret. Ingens igitur morum e quotidianis hisce, nocturnisque sermonibus conformatio: cum alij missas iras, et odia facerent, alij religiosam viram meditarentur, principesque viri diuina mysteria frequenti vsu, pioque tractarent: omninoque apparuisset e laboribus fructus vberior, nisi et Armuzianorum pene continens nauigatio vltro, citroque commeantium, in qua bonam conterunt anni partem, et Saracenorum, Ethnicorumque Christianis intermista colluuies impedimento forer. Vrbs enim Armuzia, vt omni negotiantium genere celebratur, vno eodemque tecto varias hominum sectas, multiplicesque ritus continet, vt prodigij videatur instar, atque portenti si se castos, integrosque Christiani in tanta religionum confusione custodiant. Cui tamen incommodo, vt pro opibus obuiam iret Heredia, dedit operam Christianorum vt familiae in vrbe seiungerentur a ceteris, ne tam intimis, et assiduis infidelium inficerentur exemplis.
[Note: 80 Rex orae Piscariae.] Pretiosarum ferax aerumnarum fuit hoc etiam anno ora Piscaria. Inductam eo classem Archipirata Maurus vocabulo Raia Alis prope Manariam insulam admouit, vbi margaritarum piscarum Parauae excrcebant, et Christianos aliquot comprehendit. Lusitanus Praefectus vir de Christiana religione optime meritus Emmanuel Rodericus Cotinius, videns sibi vires non adesse hosti pares, trepide auxilium Cocino accersit, et Francisco Petrio de Societate iliic vrgente rem, cui P. Henricius plurimum commendarat, Aegidius Fernandus Caruallius, cum aliquot nauigijs statim accurrit. Interim Mauri Punicale inuadunt, Ethnico Dynasta e mediterraneis Badagis sibi adiuncto ad praedae Societatem. Post breue praelium Christiani fugam ad interiora tractus capessunt: [Note: 81 P. Henricus Henricius capitue a Barbaris.] dumque vastatur, et diripitur Oppidum a Mauris, a Badagis illi capiuntur, interquej ceteros Praefectus ipse, et P. Henricius; quos continuo ferro onerant, vt ad redemptionem paciscendam maiore cum lucro compellant. Additur vexationi astutia. Submittitur Maurus, qui sui ducis nomine eos aureorum millibus decem licitetur: quod fecir, vt Emmanuel qui omnia malebat, quam Maurorum in manus incidere, in idem cum Badagis pretium conueniret. Sed Mauris nequaquam laetum fuit latrocinium. Quinto post direptionem die superuenit Cocino Aegidius: in eosque non dum digressos impetu facto, aliquot caesis, compulit ceteros arrepta fuga, desertisque nauigijs interiora petere. Id Erhnici Badagae conspicati, vt qui fidem ex vtilitate pendunt, in eos et ipsi irrumpunt, spoliant, mactant, vix vt vlluse praedonibus vel Lusitanorum, vel Badagarum manus, ac ferrum effugerit. Tum Aegidius captiuos e Badagis repetit: et quia sine pacta mercede non reddebantur, oppugnare quaedam maritima eorum loca aggreditur. Id enim vero exacuit Barbaras iras. Hernicum, et aliquot e primis Lusitanorum
crudelissimae neci destinant, praeacutis verubus configendos. Quod veritus Aegidius bello intermisso, eandem rursus mercedem promittit. Hoc saeuius in custodia habiti captiui; et quia Lusitani tantam summam cunctabantur exoluere, commodiorem conditionem, et forte ab Rege Bisnagensi, cui Badagae parent, Aegidium eos gratis impetraturum sperantes. Id raptores subodorati, vt cogerent antequam a Rege mandatum perferretur, repraesentare pecuniam, Henrico catena vix palmum ac dimidium longa collum, pedesque deuinciunt, ita vt misere conglobatus noctes, ac dies haereret in magno dolore, foedeque intumescentibus membris. Denique post trimestrem prope captiuitatem perlato a Rege Bisnagensi iusso, vt dimitterentur, persolutis aureis mille mittuntur. Liber dimissus Henricus ad institutum redit: erudit, confirmatque Neophytos, [Note: 82 Io. Beira in Mo lucum reuersus Resque Moluce nses.] Christum ingerit, omnique ope leuandis, quae Barbarorum clades inflixerat, malis insistit. Ioannes Beira In Molucas reuersus ex India, et cum Socijs aliquot ad Mauricas profectus insulas, in Oppido Tolo cum Francisco Godinio substitit, siue vt baptismo initiaret infantes, siue vt ceteris Christianos mores, et sanctiores insereret. Antonium vero Fernandium in Amboinum e comitibus vnum, et alios alio dimisit. Ternate in Insula, quam e Molucis praecipuam esse supra diximus, fautorem se Christianae rei Rex ipse Saracenus ostendit, homo versutus, et ad simulanda mire omnia, ac dissimulanda factus, vbi emolumenti spes affulgeret. Qui per id tempus ditioni cuidam, quam a Lusitano Rege petebat, imminens, cum animaduerteret Ternatinae arcis Praefectum magna militum manu ad insulas Mauricas proficisci, vt ab Ethnicis, Saracenisque Christianos vsu, conuictuque seiungeret, cum eodem et ipse defensor, adiutorque contendit, stricto minitans gladio, et terrorem cunctis incutiens, nisi Christianos dederent, liberosque dimitterent: et suum insuper adducebat exemplum, qui Christianis sororibus, quas habebat duas, potestatem inter veteres Christianos habitandi fecisset. Per eam occasionem alius e Societate Sacerdos Alfonsus Castrius elaborauit, vt inde puerorum quendam numerum in Molucense domicilium aueheret, quos deinde nostri literis expolitos, ad eorum imbuendas Dei notitia nationes adiutores et interpretes adhiberent. Sic in India traducebatur hic annus, cum Ignatius ad Xauerium literas dedit, vt, si ei commodum esset, Nicolaum Lancillottum ad vrbem mitteret: multa enim se [Note: 83 B. Ignatius cupiebat in Europa Xauerium re dire, cum igno raret mortuum.] habere, quae cum eo coram ageret: ijsdemque Xauerio literis imperabat, interposito obedientiae nutu, atque virtute, vt ocius ipse in Europam remigraret, non quod eius obtemperationi diffideret; sed vt ostenderet, quam sibi cordi esset eius ex India reuersio; quemadmodum et Apostolus Paulus cum ad retinendam puram, sanamque doctrinam, quae ei maxime cordi erat, Timotheum carissimum, eundemque sanctissimum adhortatur, interposito Dei nomine, qui iudicaturus est viuos, et mortuos, obtestari non dubitat, id quod nisi duros apud homines fieri plerumque non solet. Verum nec Lancillotto Romam redire per valetudinem, stratasque vires licuit. Erat enim instar prodigij posse illum tam attritis viribus tam diu animam, et artus trahere: Et Xauerius iam morte sublatus meliores in oras migrauerat. Quem idcirco in Europam summa Reges Lusitani voluntate reuocabat Ignatius, vt cum in Lusitania resedisset, tum Aethiopicam expeditionem apud Regem incenderet, Congique, ac Brasiliae conuersionem vrgeret, tum facilius de Societatis hominibus in Indiam destinandis homo illius Orientis experiens dijudicaret, ac constitueret. Mandabatque insuper ei B. Pater, vt in Professorum ordinem Sacerdotes sex, et in ijs Gasparem, quos in Indorum cultura relinqueret, cooptaret. Quod si plures cooptandi viderentur, id eius permittebat arbitrio, illud etiam atque etiam admonens, vt quoniam non dum illuc Constitutiones ab se praescriptae peruenerant, in cooptandis Professis rationem haberet probatae, spectataeque doctrinae, quae quidem theologiae cognitione potissimum continetur: simul et [Note: 84 B. Xauerij Cor pus incorruptum reportatur in Indiam.] profitendi formulam, ritumque transmisit, rationemque designandi consiliarios a Rectoribus, ac Praepositis adhibendos. Porro Xauerius ex his infimis ad superna translatus maiora iam pro Societate curabat. Pollicebatur hoc viri sanctitas, cuius indicia non obscura mortui corpus hoc anno dabat, quod viua obrutum calce in Sanciano cum arca defossum supra memorauimus. Nam cum adesset tempus, appetente iam vere, quo nauis, quae Malaca Xauerium vexerat, vnde venerant, remearet, placuit Nauarcho, ne tanti viri corpus in desertis locis, barbaroque solo relinqueret, explorare per aliquem
spectatae fidei virum, an id esset adhuc exesum, consumptumque calce, vt ossa in Indiam reportaret: effossoque loculo, ac patefacto, qui eius missu ad tumulum venerat, corpus cum vestimentis integrum, ac recens veluti modo conditum, et humatum reperit, nulla tabe tactum, nulla laesum ex parte, ne nasum quidem, quo nihil citius cadaueribus effluit; sed eadem facie, coloreque viuido, eadem carne succi plena, qua constat eum fuisse cum viueret: et, quod mirandum est magis, non modo nullo odore graui, verum etiam suaui, atque iucundo. Hic omnes pro se quisque diuinum efferre numen, et prae gaudij magnitudine lacrymas non tenere: sacrum corpus pijs et osculis, [Note: 85 Excipitur religiose a Malacen fibus.] et aspectibus venerari, rosarijs, coronisque contingere. Vbi cunctis affatim spectandi, contemplandique copia facta, in eadem viuae calcis arca delatum ad litus omni item veneratione in onerariam imponitur: quae cum e Sanciano mense Martio soluisset, secundissimo cursu Malacam tenuit. Praecucurrerat tantae rei nuntia pusilla Scapha, cuius admonitu Ciuitas omnis excita, vt veterem contumaciam nouo compensaret officio; et, quem cum aliqua contumelia dimiserat viuum, omni mortuum cum honore reciperet, maximo apparatu, solennique pompa ad celebrandum funus se se obuiam effudit. Curabat id sua impensa Xauerij amicissimus, qui Malaca non dum abierat, Iacobus Pereria Sacerdotum agmen Antistitis cum Vicario, maximaque vis cereorum processit ad litus. Arcam rursus aperiunt: et nihilo minus inuiolatum, et incorruptum corpus suaue redolens mirabundi conspiciunt. Ad eius tactum aegroti corpus, vt hoc etiam Deus indicio sui sanctitatem famuli declararet, momento conualuit. Postridie mane supplicatione frequenti multis cum facibus, accensisque funalibus, ad templum quod Societatis haud ita pridem fuerat, (nam Patres omnes Xauerij iussu Malaca excessisse iam diximus) [Note: 86 Fluit sanguis odoratus e cadauere B. Xauerij.] arca defertur. Dein Missarum solennijs, festo, musicoque concentu rite peractis, abstersa calce nouo loculo imponitur. In eo condendo cum paululum corpus esset loculi breuitate compressum, et non nihil inflexum, repente sanguis ex humero fluxit, admirabilem suauitatem odoris cunctis inhalans, ingenti stupore defixis; cum quintum iam mensem vacaret animo corpus. Placuit igitur arca exemptum sine loculo corpus condi, multoque honore veluti certum diuinae clementiae pignus studiosius asseruari. Contagiosa lues, quae magnam ciuitatis partem depasta iam erat, quo die Xauerio soluta, et celebrata sunt iusta, subito compressa est: vt appareret iram diuini Numinis, quae ex Xauerij vaticinatione in Malacenses exarserat, tanti viri meritis iam placatam. Quarto post circiter mense, idibus Augusti venit Malacam cum Molucum repeteret, Ioannes Beira, qui suis vt oculis, quae constanti fama de Xauerij corporis integritate cognouerat, exploraret, intempesta nocte cum Socijs rapide, et quam occultissime templum petit, et aperto Sarcophago, corpus totum prorsus integrum, et illaesum, et ea, quae ferebatur, odoris suauitate, nono iam post obitum mense, reperit: sudarium autem, quo facies eius erat obtecta, purpureo cruore tinctum, quem inter sepeliendum funeris administri, dum terram superingerunt, expresserunt. Ad haec vestimenta ipsa, crepidasque, et extremum linteum adeo intacta, atque recentia, vt ei dudum viderentur iniecta. Quo circa visum Beirae tale pignus tam honorifico Dei munere custoditum, in aedium conclaui sanctius asseruandum: admonitusque Pereria non immemor amicitiae, meritorumque Xauerij, arcam elegantiore materia, formaque, damasceno subsutam serico, aureoque textili desuper obtectam conficiendam curauit. In eam translato corpore, et ad tempus vsque nauigationis Indicae socio Emmanuele Tauora relicto, Beira [Note: 87 Malaca Goam B. Xauerij Corpus haud sine miraculis depor tatur.] ipse suum prosequutus est iter. Cogimur hoc loco quod initio praefati sumus nonnulla, quae in aduentantem annum incidunt vna coniungere, ne suspendamus interrupta narratione lectorem, et sua expectatione fraudemus. Vt igitur soluendi tempus adfuit, vna erat omnino in portu nauis vetustate inutilis, ac pene dehiscens. Quocirca Ioannis Mendoza Lusitani curator, qui Sinarum mercibus Malacae nuper expositis tempestatem captabat idoneam, cum tristis, et anxius haereret, ne mercium, quas e Sinarum regno plurimas referebat, iacturam in reditu faceret, vbi Xauerij corpus ea Goam vehendum naui cognouit, tam praeenti, ac salutari praesidio fretus, cum mercibus vniuersis ei se credere nauigio non horsruit. Quo ipso tempore Indiam repetens Cosmi Turriani missu Petrus Alcaceua Malacamex Iaponia delatus cum Emmanuele, quem dixi, Tauora sacrum loculum in nauim imponunt. Eam Nauarchi pietas, vt viro sancto meritos
haberet honores, multo vexillo, ac peristromate conuestiri, et ipsa quoque tormenta bellica sericis integi, et exornari iusserat. Iam erant in cursu, prospereque ac securi prouehebantur, cum repente nauis impacta vadis, gubernaculoque diffracto in summam desperationem nautas, et vectores adduxit. Sed ij Xauerij memores, quem vehebant, et in quo sua spes sitas habebant omnes, precibus ab Alcaceua contendunt, vt sacrum corpus in apertum proferat. Quibus ille cum gessisset morem, vniuersi cum cereis ardentibus ante venerandas Reliquias supplices coeunt, et diuinam ab se iram effusis gemitibus, ac ploratibus deprecantur. Ad eas implorationes, ac voces oneraria mox vadis emergit, et ventis obsecundantibus cursum repetit. Nec semel alias in vltimum discrimen adducta, maxime ad Ceilanum, praesenti illius, quem vehebat ope, Cocinum sospes enauigauit. Hic ad paucos morata dies, dum cupidae visendi corporis [Note: 88 Multa miracula ex B. Xauerij rel quijs.] Ciuitati fit satis, quae fama praemonita certatim ad nauim venerabunda concurrerat, cursum repetens Goam, Baticalae subsedit, a Goa ipsa passuum millibus octoginta. Quo in oppido Maria Sarrana regij Procuratoris vxor honesta faemina Lusitana cum graui affecta morbo de Xauerij corpore cognouisset, e vestigio eo se deuehi iussit: cuius cum fidenter et pie implorasset auxilium, protinus viri Sancti deprecatione conualuit. Eadem cum zonae frustulum, qua praecinctus Xauerius erat, summis precibus extorsisset, argentea inclusum theca, sibi ipsa, et ad memoriam percepti beneficij, et ad morborum remedia de ceruice suspendit: et quidem paruulum filium sextum iam mensem febribus conflictatum, eo admoto sanauit; eundemque postea diutino stupore corporis, et mentis oppressum, eodem cingulo releuauit. Ancilla vero in partu periclitans, eo ipso zonae frustulo ad collum alligato, nullo negotio faetum edidit: idemquae Mariae Viro febri, puerisque duobus spissa pustula laborantibus, his abstersit pustulas, et illi febrim. Quae [Note: 89 Quanta gratulatione corpus B. Xauerij Goae exceptum.] omnia ipsamet Sarrana iurata narrauit. Porro cum Onerariam Baticala digressam ventorum vis moraretur, Nauarchus celeri Goam actuario praecurrens rem totam Patribus enunciauit. Ad eum nuncium Melchior Nunnius Collegij Rector, idemque cum, vt diximus loco Prouincialis, impetrata ab Alfonso Noronia Prorege Celoce, cum praecipuis aliquot Patribus, et pupillorum agmine ad onerariam festine contendit. In eam transgressus, et vbi loculus asseruabatur, ingressus, beati viri corpus integerrimum, et qua fuerat specie viuens et velut etiam tum spirans inuenit, mira naribus hausta flantis odoris suauitate. Cuius pedes, sacratasque manus vna cum ceteris non sine dulci sensu, et laetis lacrymis osculatus, inde arcam, et loculum efferri iussit. Qui vt in conspectum venit, puerorum chorus quem Goa deduxerat Rectori sertis, ac floribus redimitus, manibusque virentes sustinens ramos Zachariae canticum pius intonuit. Eo concentu, et multis insuper ad laetitiae significationem tormentis maioribus reboantibus in Celocem corpus insertur. Oneraria vero reddito sacro pignore, mercibusque leuata, veluti suo perfuncta iam munere, illico sua sponte, caelo, marique tranquillo demergitur. Nemini vt ambigendi locum reliquerit cur iam vetustate fatiscens, laxatis compagibus, fluctus inter, et scopulos non ante sit mersa: sed omnes intelligerent suum ei pondus leuamini fuisse, et quasi vehiculo id, quod vehebat. Ea de re Nauarchus ipse prodromus Onorariae naufragium longe praeuidens, eo spoliari praesidio nauim suam, antequam Goam appelleret, omnino vetuerat. Sed videlicet in tanto ardore visendi, quo liquidius de admirabili prodigio, miraculoque constaret non est auditus. Celox autem ad aedem B. Mariae, quam appellant? Rebandariae, passuum a Goa mille ferme, et quingentis, secus fluuium qui Goam insulam a continenti scindit, appulsa est. Hic Melchior Rector, vt beatum illud pignus per otium relegeret oculis, concubia nocte, clausisque valuis, ita vt erat in amictu Sacerdotali, e loculo profert; et eandem prorsus in illo faciem, cutemque recentem, atque dum viueret, contemplatur. Sacerdotale amiculum (superpelliceum vocant) vestibus ceteris superiectum, egregiae suae pietatis studio detractum, secum postea detulit in Iaponiam, vt quemadmodum Pauli Eremitae Palmea quondam tunica S. Antonius; ita ipse ad celeberrimas quasque gratulationes illo inter Iapones vteretur. Dum in ea quam dixi, corpus custoditur aedicula, Prorex solennem, pompam in diem posterum instruebat. Patres autem, quibus praeire cum Rectore non licuit, noctem illam domi nimio visendi mirabiles dulcissimi Patris exuuias desiderio non quietem pati, non somnum capessere: sed pro se quisque templum frondibus, stragulaque
veste, et laetis peristromatis exornare. Quanquam enim funus illud in sextam feriam, quae maiorem praecurrit hebdomadam, incidebat, placuit tamen festo, laetoque cultu aras, quam ornatissime conuestiri, et ad laetitiam, iucunditatemque cuncta componi. Dies erat celebritati dictus xviij. Kal. Aprilis. Ille dies vt illuxit, amicissimus olim Xauerio Pereria et iam religiosissimus cliens, qui nuper Malaca reuerterat, magno comitatu, pompaque cum albis facibus actuario prodijt obuiam. Subsequebantur eiusdem Xauerij amici, sex dispertiti nauiculis, quinquaginta, singulis instructi facibus, puerisque lucenti cum cereo: inde alia ad duodecim e viris honestissimis Lusitanis, Sinis, ac Malacensibus eodem instructu, ornatuque luminum sequuta nauigia. Ad aedem appulsi, expositique cuncti pariter ad sacrum corpus sua ipsi corpora, precesque sternunt, et pijs lacrymis venerantur. Vbi huic pietati satis est, cumulateque factum, et in suum omnes se recepere nauigium, tum demum loculus aurea contectus stragula in Mioparone reponitur, crebros cereorum inter ardores. Dein albatis Patribus, et redimitis serto pupillis, Chtisto praeconia concinentibus Goam vehitur. Prosequebantur nauiculae ferme viginti fulgentibus cereis, et minoribus ignibus collucentes. Simul ac eminus luminum fulgor iliuxit, editaque non obscuta significatio ciuibus est corporis aduentantis, Proregis iussu campanarum cantu Ciuitas euocata, effusa est obuiam vniuersa: plurimique certatim desilierunt in mare, quo celerius ad sacrum loculum aspirarent. Prorex, ac Proceres, et frequentissimi ciues multa cum face praestolabantur in portu, et eminebat spectator plurimus e fenestris: erantque oculis plena omnia, litora, plateae, muri, tectorum fastigia. Processerant Canonici, Sacerdotesque cum Crucis vexillo linteati, et Misericordiae Sodalitium suis item cum insignibus, ac vexillis. Sequebatur feretrum attalica veste constratum, in quo ad augustiorem speciem, atque pompam reponendus loculus erat. Qui simul in terram a Patribus est expositus, tanti repente concursus facti sunt; vt ruens quam tumultuosissime turba Proregis esset submouenda satellite; ne dum alij alios premunt, vicissimque constipant, exanimarentur obtriti. Ea aegre submota instituta est, et poracta quam splendidissime supplicatio. Cuncto agmine praetergresso nouissime feretrum Patrum impositum humeris sequebatur: cuius vtrumque latus thuribulis cingebatur argenteis, odoribusque perpetuis. Prosequebatur cum cohorte, nobilitateque Alfonsus Noronia Prorex, et Ciuitas vniuersa, ingenti luminum, facumque numero, inusitataque omnium gratulatione, ac plausu. [Note: 90 Multitudinis concursus ad vi sendum B. Xauerij Corpus.] Quin ipsa vrbis itinera, quacumque funus ducebatur, pretiosis ornata peripetasmatis, floribus, et odoribus spargebantur. Vbi Goae in Societatis templum inuectum est corpus, feretro intra cancellos aduersus multitudinis impetum collocato, Missarum solennia decantantur: ijs peractis, quoniam rumoris nescio quid afflarat, Sanctum corpus vulgo patefacto loculo demonstrandum, tanta irruit repente vis populi, vt Sacelli septa perrumperet. Patres autem cum multitudinis impetum pertimescerent, hortati Proregem, vt cum vniuersa nobilitate se domum reciperent, quo deinde laxius semota turba sacrum pignus inspiceret; ne tum quidem impetrare potuerunt, vt eo digresso, turba facesseret, vestigiumque, quod semel fixerat, inde moueret. Ergo cum mora nihil proficeret, restitutis iterum septis, et paulisper turba submota, quo minus demonstraretur vulgo, negari non potuit. Sed demonstratio illa multitudinis sitim magis acuit, quam extinxit; quae videndi cominus cupiditate succensa, perfractis iterum clathris ingenti impetu ad loculum ruit, vt ad vim arcendam, et propulsandum impetum occludendus loculus raptim fuerit, et cunctis adimendus aspectus. Verum cum ex eorum, qui corpus [Note: 91 Per tres dies co pia fit cuique vi sendi.] integrum conspexerant, commemoratione ceteri magis accenderentur, multique item reuisendi gratia semel, iterum, ac tertio remearent, nec incredibilis videndi sitis, atque cupiditas expleretur, corpus in eo Sacello validis ad introspiciendum claustris communito, tres amplius dies, ac noctes vt eius contemplandi copia per otium cuicumque fieret, omnium ante oculos habitum est. Tum demum multitudini pene innumerae, quae rapta in miraculi famam toto triduo vndique conuolabat satis, superque factum, seu pascendis ad satietatem luminibus tam insoliti admiratione spectaculi, seu applicandis sacro corpori pro sua pietate rosarijs. Subsequuta sunt deinceps admiranda prodigia suis commemoranda locis. restituta ad eius funus aegris corporibus valetudo, et compluribus data salus. Quibus Dei numen indicijs, vel in hac ipsa vita voluit famuli sui
condecorare virtutem: et eam testatam esse ceteris ad exemplum. Id postea corpus, aedi veteri disturbata, in domesticum Sacellum translatum, magna religione colitur, priuatique ei tribuuntur honores, dum solennes a Pontifice Maximo decernantur. Quanquam tota India tanquam vir sanctus vulgo habetur, et honoratur ab omnibus. Et quidem Mercatores cum Sinicum mare percurrunt, et Sancianum praeteruehuntur, ob memoriam Patris, qui eum locum suo obitu consecrauit, salutare Insulam religiose solent. Inter haec ille iam dudum casibus humanis exemptus, aerumnarum suarum beatos fructus [Note: 92 Res Iaponicae.] capiebat in caelo: restabat tamen eius cum tota in India, tum in Iaponia sementis quae perpetuis Sociorum irrigata laboribus reddebat fruges hilariores in dies. Excurrerat Amangucium ad Cosmum Turrianum de voluntate Bungensis Regis cum Io. Fernandio Balthasar Gagus, qui deinde quarto idus Februarij cum eodem Ioanne, et Petro Alcaceua se Bungum retulit. Hi cum in spem maximam venissent propitio Rege promulgandae illico Christi legis: conuersis repente rebus trium Procerum defectione, qui contra Regem arma sumpserunt, tota eorum spes fracta, ac debilitata est, et salus [Note: 93 Tumuicus in regno Bungensi.] ipsa in discrimen adducta. Misit Balthasar in eo ciuili tumultu Ioannem Fernandium, vt sermonis Iaponici gnarum ad consolandum, et confirmandum Regem, ne deijceret animum. sed spe ad Deum verum, ac praepotentem sublata, atque expectatione melioris euentus erigeret, ac sustentaret: simul et sedulae precationis officium vltro obtulit: quod Rex libenter accepit, et sua sponte repoposcit. Nec precum fructum Dei bonitas diu distulit. Nam breui rebelles illi suis cum propinquis, et fautoribus vniuersis miseranda caede, atque internecione deleti sunt; eorumque domibus circumdati ignes innocentium etiam non sine dispendio, quorum aedes ferme trecentas eadem vis ignis longe, lateque peruagata corripuit. Cumque amici domus, apud quem tenuem suam [Note: 94 Prou dentia Dei in conseruandis Patrum rebus.] supellectilem Patres siue sacram, siue domesticam deposuerant, conflagrasset; illud vnum cubiculum, vbi ea condita erat, quod prodigio, miraculoque non caruit, reliqua incensa domo, flamma non attigit. Cuius domus deflagratione Rex cognita, tanti miraculi non dum conscius, puerum e regia misit, qui Patres in ea rei familiaris iactura suis consolaretur verbis, significaretque sibi in animo esse acceptam sarcire iacturam. Sed vbi cognouit singulari Dei tutela factum esse, vt ea supellex relinqueretur intacta, misericordiam in gaudium vertit, et praeclaram illam, quam de Christianis habebat opinionem, mirum auxit in modum. Bonzij contra toti a Patribus discrepabant. [Note: 95 Vexantur Patres a populo Bungensi.] Et quanquam perspicuis Gagi rationibus, qui quendam apud Bonzium Regis iussu diuerterat, saepe conuicti, quod opponerent, non habebant; exultabant tamen apud suos tanquam victores, et intolerantissime apud populum se iactabant: vt iam vulgo Patres omnium sibilis, et conuicijs exploderentur: nocturnisque eorum tecta lapidibus quaterentur. Quae cum Regis ad aures peruenissent, Patrum vicinis e vestigio mandat, vt collocatis dispositisque per vias silente nocte praesidijs populi petulantiam coercerent. Quod cum vicini regio iussu fecissent, fracta est multitudinis insolentia, et improborum contumeliae repressae. Tum demum erigere Neophyti animum, ac respirare coeperunt, nec se Christianos abnuere, sed profireri se esse, quod erant, ingenti Bonziorum dolore: quos alienae iam benignitatis deficiebat annona, siue quod maior in dies Christianorum [Note: 96 Ardor Iaponum Christianorum.] fiebat accessio, siue quod Ethnicorum studia suorum fraudibus Bonziorum e Patrum concione perspectis, algere, et congelare iam coeperant. Iam qui nouam renati erant ad vitam, inusitatus quidam ardor in eorum pectoribus eminebat, ingens pietas. Ex his vnus tanta animi inductione Christum, quem susceperat, praedicabat; vt nulla in eius vicinia domus esset, vbi non aliquem traduxisset ad Christum. Nec eo contentus, obibat ceteras vrbis partes, vt ad eundem quamplurimos aggregaret. Alius cum de morbo filij, qui sine baptisimo decesserat, non satis oportune Balthasarem monuisset, huius insimulatus incuriae, vt complurimum lucro vnius iacturam animae compensaret, [Note: 97 Quaedam miracula.] confestim suos omnes liberos, et vxorem, vt eos Christianos efficeret, ad Patrem duxit. Cumque non ita post, ex eodem morbo, qui filium extinxerat, filia quoque decubuisset iussit eam parens bono, et tranquillo animo esse, pro certo pollicens, atque confirmans bene illi omnia euentura. Nec mendax Neophytus est inuentus: postridie filia validis viribus, et morbo omni libera de cubili surrexit. Nec Bungi modo, verum etiam finitimis vrbis locis ab impia superstitione complures conuertebantur ad Christum.
In his adolescens iam inde ab ortu suo luminibus captus, simul ac salutari intinctus est aqua, recepit aspectum. Quod tam illustre prodigium et recentissimis [Note: 98 Aedificatur Bun gi sacra aedes magno studio gentis.] Christianis multum attulit roboris, et caecis Ethnicorum mentibus multum lucis. Vno in loco vno die nobilem apud Ciuem baptismum suscepere tringinta. Patres autem cum suorum laborum tam secundos spectarent euentus, dedissetque Rex eis loco peridoneo satis ad aedificandum spatij, sacram aedem, suaeque habitationi tectum extruere orsi sunt. In eam fabricam viri primarij, et qui Christianis rebus studebant, fauebantque, vt pro se quisque conferret aliquid, operam dabant. Qui cum negarent se struendi artem, et fabricandi praecepta tenere, id sibi saltem muneris deposcebant, vt fabris, et opificibus cibos coquerent, mensamque pararent. Alijque lapides, et caementa, calcem alij suis manibus, materiamque conueherent. Quos inter aestus, atque feruores ferrarius quidam faber non in postremis est habitus, cui cum domi suae per diei festi celebritatem, quem in ea vrbe suo ritu Iapones agitabant, esse in opere non liceret, cum ferramentis processit in publicum, iter carpens ad aedes Patrum, vt cum ceteris versaretur in opere: mirantibusque vehementer Ethnicis, et quaerentibus, quid ita ab opere non conquiesceret festo die? Quia vt in honorem, inquit, Daemonis vos vestris ritibus hunc diem colitis, sic in eius contumeliam, ac probrum hoc ego die pro Patrum fabrica clauos cudo. Ex eo tempore locus ille a Christianis non modo ciuibus, verum etiam a Paganis, et qui finitimis versabantur in oppidis teri, celebrarique coeptus est. Iamque erant numero septingenti, quotidieque augebantur tanta in tuendo, et retinendo Christo constantia, vt si incideret eiusmodi tempus, haud trepidis forent animis ad profundendum pro eo sanguinem, atque vitam.
[Note: 99 Pulchre Christiani Bungenses Bonziorum calumnias factis re futant.] Bonzij vero cum fentirent se multum de sua existimatione quotidie, populique fauore deperdere, dictitabant eos duntaxat Christianos effici, qui cum nimium essent in largiendo tenaces, ansam sibi denegandae consuetae stipis arriperent: cuius commentum fabulae, vt Christiani delerent, constituerunt inter se se, vt quando suas ad vtilitates vllam stipem Societas non admitteret, quae regiae pecuniae fructibus alebatur, bona certe illius venia sibi liceret arcam in sacra ade vulgo proponere, vbi ad leuandam mendicorum inopiam collecta pecunia seruaretur. Quorum etiam in gratiam eadem pietate placuit suos illud in mores inducere, vt eisdem mendicis Epulum apud Patres, magna ob eam rem vasorum coempto numero, singulis mensibus praeberetur: per quam occasionem animi quoque verbo Dei, pijsque sermonibus pascerentur. Dedit etiam Rex nostris [Note: 100 Amangucianorum Christianorum pietas.] aream in coemeterium Christianorum. Amangucij quoque, vbi Cosmus Turrianus rem Christianam gerebat, complures aggregabantur ad Christum: et ij quidem tam flagrantes, incensique erant, vt eos e media coenobiorum sanctitate prodijsse diceres: ita vero a suis auulsi parentibus, et amicis; vt cum eis agere, versarique plane nollent, nisi vei Dei causa, vel eorum salus impelleret. Et, vt erant maxime de aliena salute soliciti, ita suae virtutis sanctitatisque tam memores, vt excolendae virtutis gratia infimum quodque, et seruile munus ambirent; ijdemque Ethnicis inspectantibus idola frangerent, et comminuerent.
QVARTVS iam, et quinquagesimus subit annus laeta tristibus intermiscens, et alterna rerum vicissitudine, vt plerique aiij, foecundis Societatis frugibus, ac solidis, idem speciosisque incrementis exuberans. Censebantur iam Romae capita ferme centum, et quadraginta, cum tamen ad ordienda Collegia, multiplicemque messis varietatem non pauci toto anni curriculo mitterentur. Romanum Collegium, vt discipulorum, Sociorumque [Note: 1 Theses a Romano Collegio primum typis editae.] numero, sic opinione, et fama doctrinae, plurimis parta documentis, experimentisque florebat. Edita sunt concertationum spectacula in templo domus professae, vulgatis tum primum praelo thesibus de desciplinis omnibus, quas tradi a Societate per eius instituta licet; factaque omnibus congrediendi potestas: et quotquot pugnandi amor accenderat, ad certamen admissi; quorum ea frequentia fuit, vt cum totis octo diebus continenter literaria illa concertatio tenuerit, nullus tamen vnquam vel domesticis ad id instructis, atque paratis, vel alumnis Germanici Collegij locus ad impugnandas propositas theses relinqueretur. Aedes quoque apud Professos adeo celebrabatur, vt quanquam paucis annis ante laxior erat facta; frequentia tamen increbescente denuo laxanda, imo et instauranda de integro videretur, cum designatis anno Iobelaei vestigijs ob animaduersum in delectu situs incommodum aedificare non expediret. Quod vbi decreuit Ignatius, inuitatus est Barptolomaeus Cardinalis Cueuanus officij gratia, qui primum lapidem rite funderet praesentibus Lusitani Regis oratore Alfonso [Note: 2 Saerae aedis apud Professos noua posita fundamenta.] Alencastrio, nobilibusque compluribus. Cardinalis autem Ignatij nomen, personamque reueritus nullo modo adduci poterat, vt eas ipse partes acciperet, quas in eum quadrare magis diceret, qui molis huius Societatis fundamenta iecisset: cumque in eo perseueraret, vt eas obiret Ignatius, hic autem pro sua modestia eas vicissim abnueret, eique tota animi submissione remitteret; denique post mutuae humilitatis, pudorisque certamen Cardinalis ipse manu sua prehendens Ignatium, et sibi propius adiungens, primum cum eo lapidem in noui operis fundamenta coniecit: gemmasque duas Architecto admodum preciosas, quas ad perpetuam suae in nos voluntatis, amorisque memoriam lapidi iacto subijceret sua manu dedit. Per haec ferme tempora Lusitaniae [Note: 3 Ioannes Nunnius Patriarcha Ouiedus, et Catnerius Episcopi Aethiopiae perinuiti designantur.] Rex a Pontifice Iulio postulauit, vt Patres aliquot in Aethiopiam de Societate legaret: quo ex numero vnus aliquis eius regionis designaretur Episcopus, et Patriarcha. Tres ab Ignatio viri sanctitate, doctrinaque praediti nominati sunt, Ioannes Nunnius, cui mandaretur is honor, et Andreas Ouiedus, Melchiorque Carnerius, qui ei essent adiutores; et, si quando eiusmodi tempus incideret, successores. Ad eius honoris nuncium omnes quidem cohorruere: verum sic expauit Ouiedus, qui Romae tunc aderat, ad id Neapoli euocatus vt ad Ignatium confestim codicillum exararit, se quidem profectionem in Aethiopiam libenter accipere, et Patriatchae quoque in laboribus, et aerumnis omni ope adiutorem futurum: ceterum nullo modo adduci posse, vt Episcopatum seu mortuo, seu superstite Patriarcha susciperet: neque id sibi a Societate imponi posse. Proinde rogare Patrem, et infimis precibus obsecrare, ne sibi vlla ratione id munus conaretur imponere: alioquin aequi bonique consuleret suam ab se causam apud Pontificem maximum agi. Constitutum enim sibi esse vitam in Societatis obedientia omnem exigere. Ea re non modo nihil est animo commotus Ignatius, sed
eum item per literas collaudatum hortatus est, vt teneret in recusando constantiam. Verum Pontifex Lusitani Regis supplicatione permotus, vt Ouiedus ipse, reliquique duo munus, quod deferebatur, acciperent, imperauit: cuius rei causas infra pluribus [Note: 4 Cura B. Ignatij in tuenda discipli na.] exponemus. Superiore anno accessit ad Vrbem e Lusitania Ludouicus, quem alias nominaui, Consaluius, vt de rebus prouinciae Ignatium accurate, distincteque doceret. Et quoniam eodem euocatus accesserat etiam is, qui prouinciae praefuerat, Rodericius, vti supra significauimus et delatum se per calumniam querebatur, visum est Ignatio ad excidendas perturbationis in posterum causas, suarum esse partium praeterita [Note: 5 Iudicium institu it de Simone Ro dericio.] non negligere. datisque e Professorum numero iudicibus aliquot, quaestionem ijs de rebus institui, non forensi, sed religioso ritu, in autoresque diligenter inquiri: animaduertendi tamen iure sibi vni reseruato. Cumque delecti iudices cognoscendis rebus accuratam, vt imperatum erat, dedissent operam, consultoque precibus Deo iurati censuissent, superiorum motuum culpam residere penes Simonem videri, is, qui iudicio praesens aderat; aquo animo Iudicum accepta sententia (nam et lectionem eorum ante quoque nominatim probarat) suae pristinae modestiae memor, se se vltro ad pedes abiecit, et ad omnia se alacrem, ac paratum exhibuit. Qua summissione, modestiaque delectatus Ignatius, nihil in eum statuendum censuit nisi vt in Lusitaniam, ne nouis turbis causa daretur, ne rediret: sed vt frater fratrem reueritus, tanquam Pater filio carissimo veniam dedit: satisque habuit et erratum suum agnouisse Simonem; et ceteris, quibus sua dissimulatio forsitan obesse poterat, si sileret, constituendo iudicio satisfecisse. Verum hostis humani generis tam pulchrum religiosae obedientiae, et humilitatis exemplum nullo modo poterat ferre, vt illibatum ad posteros permanaret. Visus erat sibi per quietem Simon, quod et palam narrabat, arduum subire cliuum: cumque supino in ascensu, et aspero, deficerent vires, viderat accedentem Ignatium, a quo sublatus in humeros ingenti labore subuehebatur. Huius somnij satis fidem impleuit egregie ab eo exercita Sancti Patris patientia, et caritas. Nam paulo post iudicium, in opinionem ingressus agi existimationem suam, nisi reuerteretur [Note: 6 Per speciem con seruandae famae saepe magnis viris Daemon imponit.] in Lusitaniam, omnem mouere lapidem coepit, Pontificium vt diploma eliceret, quo per nomen Anachoreticae vitae in quodam eius regni secessu degendae ab Generalis Praepositi potestate exemptus eo se se referret. Intendant ad haec oculos humilitatis, et crucis disciplinam Professi: nec sibi ab callidissimo hoste patiantur illudi. Num enim quispiam certior suae famae iudex, quam is, quem loco Dei suae arbitrum vitae legit? quam lecti iudices, quorum aliena est causa? prudentia, religioque non minor, mens tranquillior? An vero vnius inferiorum vt famae consulat Praepositus, negliget suam? et autoritatem eneruabit, pessundabit disciplinam? Quanquam quid cum existimatione, atque opinione hominum, ei viro, qui Deo se probare studet? qui perinde, vti vulgus mortalium honores ambit, et magnum in terra nomen, ita ipse ignorari se velle, et despici profitetur, vt Christi decoretur insignibus? Quare non magis iniuriam accipitis: quare non magis fraudem patimini, inquit Apostolus, de pecunia exercentibus lites. Et quisquam existimabit non cum socio, sed cum suo Praeposito dimicandum sibi, et excutiendum sanctae obedientiae iugum, ne quid videatur de existimatione sua decessisse Istud vero est non conseruare famam, sed perdere. Christian laudis, et existimationis recta est via summissio, modestia, obedientia. Hanc insiste, qui Christum sequeris: cui Schola crux est, et Magister Dei filius crucifixus. Per hanc igitur dolosam existimationis tuendae opinionem, et ad praecipitandos in insidias, exitiumque religiosos praesertim viros machinam vel potentissimam bonus Simon, qui tam fuerat sedulus diuinae minister gloriae, ingens a Satana passus est bellum. Sed aduigilauit Beatus Pater pro socio, filioque carissimo, praeoccupauit aditus, omnia nequissimi tela demum infregit cura, sedulitate, precibus, et sacrificijs suis, et aliorum: aduocatisque Romam ex agro Piceno Bobadilla, Neapoli Salmerone, is ad vltimum rem ita composuit, vt Simon, omissa profectionis Lusitanicae cura, Hierosolymam, quemadmodum principio exoptauerat, pergeret: et Collegium, quod iam apostolica autoritate, vti demonstrauimus, excitare sanctam illam ad vrbem licebat, si daretur opportunitas, inchoaret. Nec Ignatius abnuit, sed socium addidit postulanti: numerarique quantum satis esset ad subsidium itineris pecuniae iussit. Quanquam Simon Venetias
cum venisset, iter prosequi valetudine interpellante ausus non est. Sedulo autem [Note: 7 Cura B. Ignatij ne suorum quis faeminas quasuis viseret sine comite, mit et spectator semper adesset.] Ignatij excubans cura in filiorum suorum tum sanctitate tuenda tot inter animarum iuuandarum diuersa munera, tum fama praemunienda, edixit tota Societate non modo vt faeminarum quamuis nobilium, aut decumbentium domos incomitatus nemo adiret, sed omnino ea esset in alloquendis obseruatio, atque prouisio, tametsi exciperetur confessio, vt aures quidem comitis, sed oculi nunquam excluderentur. Vtque doceret, quantum apud se ea lex haberet ponderis et custodiam exemplo sanciret, cum vnum e Sacerdotibus domesticis hominem senem, et antiquae bonitatis contra fecisse cognosset, sed per bonam simplicitatem: vt prorsus culpa vacaret; tamen ad ceterorum commonitionem octo Sacerdotes vnum conuenire iussit in locum, in eorumque medio reum flagello se caedere, quoad singuli ex ijs singulos e psalmis Dauidicis pronuntiarent, [Note: 8 Quanti faceret B. Ignatius modestiae regulas.] quorum primus psalmus esset quinquagesimus. Idem sub tempus quas condiderat modestiae regulas ad tenendum religiosum in omni motu corporis, atque in omni actione decorum, vt domesticis promulgaret, inculcaretque seruandas, Ludouico Consaluio professae tum domus Ministro seuere mandauit. Qui cum aliquando fuisset in parendo remissior, eius lentitudinem apud praesentes accusans, Tantum, inquit, in scribendis legibus laboramus, et Ministri nostri, quasi nobis eae gratis steterint, in ijs exigendis, inculcandisque [Note: 9 Quantam adhibuerit cuiam B. Ignatius in condendis Constitutionibus, et re gulis.] saepe sunt lenti. Caro etenim hae ipsae, de quibus loquimur, steterunt nobis: quas cum ederem, septies amplius Dominum Deum in precatione consului: saepe lacrymas fudi. Quibus ex verbis licet intelligi, quod suo loco demonstratum est, quid in grauioribus fecerit, qui tantum operae, curaeque contulerat in has minores, ac leuiores? Sane tanti faciebat religiosi decori leges, atque modestiae B. Pater, vt eas domi nostrae cunctis praesentibus explanari, quo ad eas custodiendas incenderentur ardentius, a Lainio iusserit. Nec quenquam vel antiquissimum in eo conuentu desiderari passus est. Quod haud temere, casuque, sed diuino prope instinctu, consilioque imperatum ab Ignatio patefactum est mox. Dicente enim Lainio, cunctisque ex eius ore suspensis ingens fragor exoritur, strepitusque tantus, vt insolitis terra motibus concuti, et tota domus videretur euerti. Exrerruit ea res quidem omnes, non tamen aut dicentem interpellauit, aut audientes. Dilapsa concione, cupide egrediuntur ad spectanda, si quae essent, argumenta fragoris, et ingentem in hortis aceruum lapidum, ac cementorum stragem recenti ruina reperiunt. Corruerat videlicet tectum illud, quo succedere post mensem animi causa seniores, et antiquissimus quisque solitus erat. Ea quippe hora habita est a Lainio cohortatio: ad quem audiendum nisi Ignatij iussu se se omnes ad vnum, excepto nemine, contulissent, aliquos haud dubie ea ruina oppressisset. Gratis igitur et ab Ignatio, et a ceteris multae Deo actae, qui praesentissimam pemiciem a suis ceruicibus auertisset. Ignatius insuper Dei collaudans prouidentiam; Visus est, inquit, Dominus significare suis voluisse famulis has modestiae leges, haud ei prorsus ingratas. Quod ipsum de grauioribus constitutionibus, ac legibus, quibus Instituti nostri vis, et natura continetur affirmare sane possumus, quas et vberiore, vt modo dicebamus, lumine sanctus Pater, maioribusque significationibus diuinae voluntatis conficiebat, et conficiendis plus curarum, operaeque tribuebat. Cum Ludouico Consaluio B. Ignatius familiarius aliquando colloquens, quoniam laeti vndique nuncij de Secundis Societatis rebus, ac progressionibus afferebantur, magno se in metu esse dixit, ne non strenue satis Deo Societas famularetur alicubi: vsu quippe didicerat, quod a sanctis Patribus scriptum est, perpetuae felicitati non satis fidendum; et tum metuendum esse maxime, cum ad voluntatem fluunt omnia. Sed non diu tranquillitas stetit: in Vrbe ipsa paucis diebus tempestate commota, eo metuenda magis, quod extiterat ab eo, cui et Societas plurimum deuincta erat, et ex quo omnis apta pendebat, ex ipso videlicet [Note: 10 Pontifex falsa suspicione irascitur Societati.] Pontifice Iulio. Edixerat in Hispania Carolus Caesar ex Concilij Tridentini decreto, vt qui Sacerdotijs, et Ecclesiae prouentibus gauderent, ij suis ab Ecclesijs, et Dioecesibus ne abessent. Quod edictum cum Hispanos, qui in vrbe versabantur, maxime peteret, hi cum Pontifice questi, suis impulere querelis, vt a Carolo per literas postularet, de edicti seueritate remitteret. Rescripsit Pontifici Carolus, Decretum illud non ab se, sed a Concilio Nationis factum, id maxime laborante, vt Tridentini de ea re decretum reuocaretur ad vsum, proinde edictum suum boni consuleret, facileque pateretur,
Concilij Tridentini decreta, cui Pontifex ipse legatus interfuisset, vim suam obtinere. Eo responso grauiter commotus est Pontifex. Et quoniam Caesaris ex aula, eius autotes edicti Societatis referebantur homines, quorum consilio Principes, Episcopique se regerent, in eam Iulius acriter exarsit, ab eaque adeo repente abalienatus est, vt nostri omnes tanquam publicani, Samaritanique ab eius aedibus arcerentur: nec quisquam pro illis apud Pontificem verbum facere, ne Carpensis quidem ipse Cardinalis Societatis protector, ac mtor, maximaeque autoritatis vir auderet. Ita iacebant apud nos omnia. Nec confici irato Ponrifice negotia de more poterant. Moerebat cum amicis Societas, et quod dolorem amplificabat, is, qui sua prudentia, et autoritate cuncta componere perfacile potuisset Ignatius, grauiore morbo ictus, metum cunctis incusserat, ne [Note: 11 Pontifex placatur.] subito raperetur ex oculis. Non tulit Dei bonitas, cuius in manu cor Regis est, vt diutius ira concepta in Iulij pectore resideret. Ea Romanorum Regem Ferdinandum impulit, vt cum ad Pontificem de rebus suis scriberet, ab eo peteret, ne grauaretur Ignatium pro se loquentem audire, habere illum ab se mandata, et sui pectoris arcana quaedam, quae cum eo suo nomine conferat; eodemque tempore de re tota Ignatium certiorem per literas fecit. Pontifex acceptis Ferdinandi literis, Ignatium accersit, qui cum morbo teneretut implicitus, aduersam valetudinem excusauit: paucisque diebus sibi restitutus ad Pontificem alacer adit, cunctis admirantibus, nec satis intelligentibus, vnde tantus repente animus in Ignatio, qui Pontificis infensi vultus, et conspectum, subiret. At Pontifex, vbi renunciatum est pro foribus adstare Ignatium, et proximos ad se se aditus obsidere, iussit eum illico introduci. Quem, vt in conspectum venit, non est passus propter recentem eius valetudinem, de genibus se affari, sed secum modo inambulantem, modo ad fenestram insistentem, et quidem pileolo opertum caput loquentem audijt. Ignatius, vbi Societatem apud eum permodeste purgauit, delapsus ad Ferdinandum exposuit ea, quae in mandatis habebat. Cui cum benigne dedisset operam Iulius, ad eummet sermonem transtulit, et Societatem vltro ipse purgauit, affirmans nihil de sua in eam beneuolentia, ac pristina voluntate falsis hominum sermonibus, quibus non satis crederet, imminutum, spondens insuper nullo loco Societati se defuturum, Romanoque Collegio aureos annuos bis mille, vel Abbatiam aliquam, quae prima suo possessore vacasset, assignaturum, curaturumque ea de re conficiendum rite diploma. Deinde quaerenti numquid Professorum domus desideraret ad victum, cum respondisset Ignatius, quanquam ea emendicato viueret, nihil illi deesse: Societatem tamen ipsam eius egere gratia, paternaque benedictione, discedendi veniam petijt. Sed priusquam dimitteret Pontifex accersito sui Praefecto cubiculi, mandat, vt quories ad se se Ignatius accederet, omnes ei confestim paterent aditus: neque committeret, vt is pro foribus moram traheret, sed se protinus de eius aduentu, quamuis cum Cardinalibus ageret, commoneret. Quae res magnum Societati nomen, magnam Ignatio ipsi opinionem comparauit. Postridieque Pontifex aureos coronatos quingentos eleemosynae nomine ad Ignatium misit. Ita subito exortam nulla Societatis culpa procellam paucis diebus laetus dies excepit. Verum egregiam hanc Iulij erga nostrum Ordinem voluntatem haud ita multo post intempestiuus obitus anteuertit rebus infectis, nec de pecunia Collegio decreta diplomate rite dato. Ea quoque re suam erga Ignatium, et Societatem Pontifex voluntatem paternam ostendit. Receptus anno superiore in Societatem fuerat adolescens Octauius Caesar nomine. Cuius Pater, qui Duci Montis leonis erat a secretis, [Note: 12 B. Ignatius quid curauit vt ado lescences qui religionem cupiebant, ne impedirentur.] facile initio placari se siuit. Verum hoc anno cum Octauium Romam e; Sicilia, Ignatius aduocasset, et ipse ad Vrbem profectus elicuit a Pontifice, vt causa Cardinali Theatino, apud quem gratia valebat, committeretur. Aduolauit Neapoli Romam, ipsa quoque adolescentis Mater, cui liberum ille carissimus, et suauissimus erat: ille habitabat in oculis. Ipsamet per vrbem discurrere, limina Praesulum, et Cardinalium terere, spargere vbique voces, quas vel muliebris impotentia, vel indulgentia matema suggerebat, quiritatione, eiulatu, lacrymis miscere, et incendere omnia: adeo vt Cardinalis, ad quem erat causa delata, Ignatium intentatis quoque censuris gnarum Parenti iuberet illico reddere. Sed cum B. Pater planius edocuisset Pontificem, is diremtis Cardinalis actis, non solum pro religiosa vocatione sententiam tulit: sed etiam cum lites eiusmodi frequentes inciderent, certos nominauit Cardinales, apud quos eae in
[Note: 13 Ioannis Ricasoli Vocatio.] posterum causae disceptarentur. Et accidit plane peropportune. Ioannes Ricasolus nobili in primis loco natus Florentiae, cum Societatem ibi diu flagitasset desperans Matris, vti iubebatur, exprimere consensum posse, adolescens annum agens non plus quintum decimum, delicatus, nec Florentia vnquam, nisi in vicinas villas egressus, candidissimi animi innocentiaeque, et modestiae singularis, vltro se nemine suorum salutato, Romam contulit. Hic apud Cardinales dictos ita causam suam defendit, ita alios multiplices propulsauit impetus: vt (quod de Sancto Stephano sacra prodit Historia) et intendentes in eum oculos, quasi vultum Angeli intuerentur, et nemo posset resistere sapientiae, ac spiritui, qui loquebatur. Eleonora quidem Dux Florentiae, quae Matre adolescentis rogante enixe contra certauerat, constantia eius cognita, sic commota est, vt perbeatum eum praedicans, sibi quoque admotos stimulos diceret ad eandem ineundam viam, si sexus, et vitae ratio pateretur. Atque vt intelligantur oeculta Dei consilia; Octauius ille posteaquam plurimas palmas fortiter retulisset, tum reuersus est in Aegyptum, cum Pharao destiterat insectari. At Ricasolus eodem, quo coeperat gradu, constanter iter tenens, vrgensque per sanctae religionis deserta, quam humanis nuda [Note: 14 Bernardus Iapon Romam venit.] iucunditatibus, tam opima diuinis, longa et frugifera sibi alijsque peregrinatione, promissam non terrae, sed caeli felicitatem intrauit. Eodem anno Bernardus Iapon, cuius supra facta est mentio, Romam vsque tantis terrarum tractibus a Xauerio missus communi omnium gratulatione venit. Is Cangoximae natus e primis in Iaponia Christi legem amplexus, primus Societati votorum nexu se se addixit. Consilium autem Xauerij fuit, vt et Romana Ciuitas ex vltimis terris venientem hominem iam Christianum, pulcherrimasque illius primitias spectaret Ecclesiae; et ipse Maiestatem Romani Pontificis contemplatus, Christianamque in adhibendo Deo cultu, sacrisque ritibus elegantiam, [Note: 15 Excellens Bernardi Iaponis virtus.] reuersus in patriam suis popularibus, quae hic suis spectasset oculis, renunciaret. Omnino videbatur e priscis illis Christianis vnus, et exemplar veteris sanctitatis. Quo etiam instructior ab disciplinis regrederetur, coepit aliqua edoceri. Sed valetudine ex tanta, mutatione caeli, tamque longo itinere afflicta, oratio solum Dominica est ei exposita diligenter: quam cum optime percepisset, etiamsi robustior valetudo iam erat, tamen nihil praeterea addiscendum sibi dicebat. Quicquid oportebat scire, in oratione Dominica inesse; illam sibi, et obedientiam, omnium loco studiorum satis esse. Et sane vir pius, et rerum diuinarum meditationi deditus, thesauros in sanctissimis illis verbis magnos inueniebat. Erga mysteria fidei summe afficiebatur, praecipueque erga diuinissimam Eucharistiam. Cum e Patribus quendam hebraice scire audisset, ferre non poterat vir antiquae simplicitatis, eum linguam didicisse Iudaeorum, qui Christum occidissent. Et erat ingenij peracuti, altaeque mentis, ita vt iussus aliquando de Angelis dicere, [Note: 16 Andreas Fernan dius ex India Romam venit.] grauitate sententiarum, atque subtilitate admirationem auditoribus teste Natali, eodemque iudice peridoneo, qui interfuit, magnam commouerit. Demum in Lusitania, quo repetiturus Iaponiam venerat, pie decessit. Simul primus ex India de Societate Romam venit hoc anno a Xauerio missus de statu rerum edocturus Ignatium Andreas Fernandius rarae, et ipse bonitatis. Is est, qui deinde reuersus in Indiam inter Caphras, quos Sylueriae Martyris comes adijt, aerumnas pertulit prope Martyrio pares. [Note: 17 Natalis in admi nistranda Societate B. Ignatio adiutor legitur.] Redijt ex Hispania Romam per autumnum Natalis plurimum exoptatus: paucisque post diebus in cuncta Societate administranda B. Patri subiunctus est. Cum enim pariter cum Societatis incrementis, curae eius regendae crescerent, atque Ignatius in assidua morbi conflictatione aegre iam vitam, ac plerumque decumbens traheret; pro eo quanti intererat quam diutissime eum institutae ab se familiae quasi liberis parentem adesse superstitem, autores illi fuere ij, quos ad consilia adbibebat, vt aliquem adscisceret, in quem partem oneris declinaret. Is re facile comprobata, conuocatis quotquot Romae degebant de Societate Sacerdotibus, vno alterove excepto Tyrone, rei grauitatem exposuit. Sacrificia in triduum, ac preces edixit, insuper admonens vt de idonea ei muneri persona inuicem interrogando cognoscerent. Quibus rebus peractis, die Sanctorum omnium solenni rursus vnum in locum coacti, communi consensu vix vno desiderato suffragio, Natalem designant. Et ratam habuit lectionem Ignatius. Quam potestatem cum hi Vicarij, alij Commissarij generalis nomine afficerent, ipse Natalis eius fuit sententiae, vt nomine nullo insigniretur. Quod nihil esset magis necessarium Societati,
[Note: 18 Caritas B. Ignatij erga aegrotos, et alios.] quam Praepositi generalis autoritatem summam, et illibatam vigere. Nec sane postea multum, vt ex narrationis cursu constabit, eius opera B. Pater in Vrbe vsus est. Ceterum eo maxime tempore patuit Ignatij caritas erga suos. Nam ceterarum rerum, etiam domus Romanae cura ad Natalem translata, vnam sibi excepit aegrotantium, de quibus voluit ad se se referri. Nec solum volebat statim, vt quisque decumberet, ac deinceps de morbi progressu commoneri: Sed etiam obsonatorem iusserat singulis diebus renunciare, num quae Valetudinarij praefectus expeteret, coemisset. Nec quantauis in pecuniae difficultate sumptui vlli parcebat, etiam stanneis lancibus, aut alia re e tenuitate domesticae suppellectilis diuendita, ne quid decumbentium cura desideraret. Illustrauit B. Patris caritatem Ioannis Guttani quoque calamitas, qui Sacerdos natione Gallus ingenio praestanti, probatisque moribus, dum ex Hispania philosophiam Gandiae professus in Italiam accersitur, delatus in Siciliam, et in litore captus a praedonibus Turcis, in Africam abductus est. Qua re cognita B. Pater continuo Siciliensibus Socijs dato negotio, vt in eius redemptionem omnem curam intenderent, iussit ad se hebdomadis singulis perscribere, quid nouae curae adhibitum esset ad rem primo quoque tempore transigendam. Nec tamen tanta Patris amantissimi sedulitas optato potuit gaudere successu. Mora saepe negotio alicunde interposita, praesertim ab auaritia praedonum; quae, vbi cognitum est aliquo in precio hominem esse, magis in dies, ac magis augebatur, bonus tandem Guttanus e vinculis seruitutis, et mortalitatis Lothoplagiti in Insula (Gerbas hodie vocant) in libertatem filiorum Dei perfectam properata aerumnis morte est vindicatus. Tybure habitabat etiam num in domo conducta Societas, neque satis laxa, neque satis commoda. Sed Laurentius de Virilibus Sacerdos, patria Tiphernas, [Note: 19 Domicilium, ac templum proprium Collegio Tiburtino comparatur.] qui propter eximia pietatis officia percarus erat Ignatio, B. Patris admonitu proprium eis domicilium, ac stabile comparauit. Summa erat boni Sacerdotis non modo in Collegium, sed et in calamitosos omnes benignitas: quae tum maxime cognita est, cum biennio post excessit e vita. Nam turba magna se se eorum prodidit, quorum occulte succurrebat miserijs, lacrymas, et testimonium patrono optimo reddens. Hoc eodem tempore et eiusdem maxime studio, impetrata est nouo propinqua domicilio sacra aedes. Praeerat tribus Paroecijs Sancti Saluatoris, Sanctae Mariae Montis Arsicij, et Sancti Pantaleonis vnus idemque parochus neque is Sacerdos Io. Dominicus Ciaccia. Is cupiens sibi, publicaeque vtilitati consultum, Paroeciam Saluatoris in Cruci Episcopi potestatem restituit. Episcopus tantam Paroeciarum frequentiam incommodam sentiens, rite illam vsibus Societatis addixit, procuratione animarum vna cum reditibus, et prouentu in aedem praedictam Sanctae Mariae, et Sacello quodam Sancti Nicolai, vbi statis diebus ex testamento diuina res curabatur, in aedem Sancti Vincentij de patronorum voluntate, translatis. Cumque inter aedem Sancti Saluatoris, nouamque domum interiectum esset aliquid ex itinere publico, Ciuitas vt eam liceret aedem vna cum habitatione coniungi, non minus pie, quam humaniter, id quod erat spatij, Societati concessit. Quae potissimum Andreae Ouiedi, qui Aethiopicae expeditionis causa Neapoli reuocatus, hanc Tybure aestatem exegit, pia industria, sanctisque laboribus parta sunt. Eodem tempore cum ad opera domestica vehementer fratre adiutore [Note: 20 Antonius Tibure recipitur, qui dein eximiae fuit sanctitatis.] Collegium indigeret, ac B. Pater, a quo petierant, iussisset aliquem, si offerretur, ipsos sibi Patres adiungere, Antoninum de Henricis recepere, qui multis deinceps annis, et initio in pueris quoque classis infimae edocendis elaborans, Tyburtinum Collegium fideli, atque irrequieta opera, et sanctitate vitae magna ex parte sustinuit. Nec contra votum, animique sententiam, quamuis inter fluctus, crebrasque procellas res [Note: 21 Collegij Perusini inter aduersa profectus.] Perusij gerebantur. Praeerat domesticis fratribus is, qui toti deinde Societati praefuit Euerardus; nec minus illi conflictabantur inopia, quam quorundam exercebantur inuidia. Erant non pauci, qui non probabant nostrorum magistrorum docendi rationem, nec doctrinae magnopere confidebant. Itaque dilabebatur auditor, et apparebant vacuae desertaeque iam exedrae Verum procedente die cum et odia relanguescerent, et manifestus fieret Societatis auditorum in doctrina processus, ad aequitatem, lenitatemque sunt lapsi, atque ita animos immutarunt vt, qui de imminuendo scholarum numero, quas alijs traderent, paulo ante cogitauerant, ij deinde gemini stipendia Magistri Collegij in vsum, egestatemque conuerterint. Auxit recentem beneuolentiam, quod inaudierant
Ignatium per literas imperasse ne quis e discipulorum numero, Sociorum in numerum parentum reciperetur iniussu. Quod ea tempestate necesse fuit edicere, ne Scholae viderentur ad captandos adolescentes apertae. Quo metu, curaque liberati plerique parentum tanto deinceps libentius Societatis in disciplinam suos liberos tradiderunt. Iam cum beneuolentia creuit etiam Ciuium in animis reuerentia, creuit existimatio, funestissimo quatuor exitu Ciuium, qui Societati infensi fuerant, animaduerso. Quorum vnus subita morte correptus terrorem vniuersis incussit, alter vtroque captus oculo perpetua in coecitate remansit, tertius grauibus maleficijs, criminibusque notatus ad triremes per summam ignominiam, et dedecus actus est. Postremus cara extincta coniuge extremas ad aerumnas, miseriasque peruenit. Restituta Scholis gratia, non defuere, qui aedis sacrae frequentiam imminuere conarentur, siue eam alio auertentes, siue tantam sacrorum tractationem notantes; quasi vero nimio vsu sacramenta illa sordescerent, et aestus ille consuetudinis obducto quodammodo callo, sensum omnem pietatis extingueret: sed et horum irriti cessere conatus. Paucos illos de Societate [Note: 22 Eugubio Socij omnes euocati.] qui versabantur Eugubij, cum nec domus, aut Templum Collegio, nec quicquam ad vitam sustinendam adesset, nisi quod Cardinalis Sancticrucius subministrare per interualla [Note: 23 Lauretani Collegij institutio.] consueuerat; Ignatius ratus eorum operam melius posse alibi collocari, Cardinali praemonito, qui difficilia videns futura incrementa, facile veniam dedit, omnes euocauit. Pro Eugubino vero Lauretanum constitutum Collegium est. Cuius constituendi ratio ea fuit. Rodulsus Cardinalis Pius Carpensis aedis Lauretanae Protector, cum minorem in eo templo Sacerdotum numerum animaduerteret, quam et assiduus aduenarum cursus, et loci sanctitas postularet, impulsu Gasparis Doctij (de quo est alias facta mentio) qui hoc tempore eius Oppidi procurationi praeerat, de collocanda in eo Societate, fundandoque Collegio agere coepit. Ea res cum Ignatio primum, deinde [Note: 24 P. Rector Oliuerius Manaraeus.] cum aliquot e primarijs Cardinalibus, et ad extremum cum ipso Pontifice communicata, adeo est probata Pontifici, vt e vestigio Ignatio admonito, de Societate quatuordecim eo mitti iusserit. Paruit illico B. Pater, et extremo Nouembri eum, quem Pontifex imperauerat, numerum misit: Rectoremque constituit Oliuerium Manareum, quem haud ita pridem Eugubio reuersum Romano Collegio praefecerat. Magna cum animi voluptate, vbi peruenere, vniuersi Sanctam Deiparae Cellam salutarunt: sensereque iuxta Patres, fratresque incalescere sibi, quodam recenti feruore pectus, et ad diuinum famulatum vires corroborari haud dubia ope Sanctissimae Matris suae illi Sedi fauentis. Excepti sunt et a Canonicis eximia caritate, gaudentibus addi sibi adiutores ad celebritatem sanctae domus augendam: et ad suum quoque profectum susceptis spiritualibus exercitijs, vti multi coepere. Quanquam nec defuere ex his (vt vsu venit in coetibus in quibus et ingeniorum, et sententiarum varietas cernitur) qui non satis aequis animis eorum ferrent aduentum, veriti ne vel tanto addito numero de quotidiana sibi diminueretur annona, vel suae libertati froenum sub religiosorum hominum oculis inijceretur, seu denique communi deprauatae vitio naturae, quo competitores, collegasque vulgo minime amamus. Tamen praesente Gaspare, qui princeps, et autor aduocandae Societatis fuerat, moliri in eos aliquid non sunt ausi. Primis illis initijs eodem coenaculo Patres quo Canonici in restaurandis cibo viribus vtebantur: postea Praefectus, acGubernator summam aedificij pontificij partem (est enim peramplum ac vastum) ad habitandum eis assignauit. Quae deinde pars progrediente die, ad vsus concinnata domesticos [Note: 25 Diuina signa Deo gratae Societatis operae Laureti.] praeclaram praebet Collegij formam. Commeatum vero quotidianum, et quae ad tuendam vitam pertinent, vniuersa satis affatim Domus sancta suppeditat. Patres porro, dum confitentium puotidie numerus increbescit, toti se cognoscendis, remittendisque peccatis addixerant. Quorum pro aliena salute susceptus labor, quam Deo cordi fuerit admirabili deinde significauit ostento, Visus est multis dum et concionem e Societate Sacerdos ad Canonicos, et circumfusam multitudinem habet, et Patres reliqui suis in thronis animorum iudices sedent, splendor quidam eximius, velut ardentis facis e templi labi fastigio supra augustam Deiparae domum, supraque Sacellum: vbi cum aliquandiu consedisset, inde ad concionem per sacra tribunalia digressus, in quibus noui de Societate presbyteri Poenitentiae sacramentum seduli ministrabant, supra comam, et confitentium capita discurrisse. Quo significari diuinitus visum est, vt saepe alias,
quantum ignis, atque flammarum, quantum splendoris, ac lucis in eorum esset animis paritura Deipara (nouis praesertim Sacerdotibus aduocatis) qui suam ad aedem natalemque domum se se pie, religioseque conferrent. Ea vero peregrinorum subito messis, ea fructus vbertas esse coepit; vt Gubernatoris autoritate fuerit ex Societate Sacerdotalis numerus augendus. Auctus est ad viginti. Nec fere quisquam est e tam frequenti peregrinorum, aduenarumque concursu, qui peregrinationis voto satis se fecisse putaret, nisi e sanctissimo illo domicilio per confessionem nitidus, expiatusque recederet. Iam Societatis ex aduentu Canonici non modo rei suae familiaris (quod quidam videbantur formidare) nullam fecere iacturam; sed potius vehementer Sanctae domus tum fundis, tum praedijs, tum oblata peregrinorum stipe vectigalibus amplificatis, copijs et ipsi omnibus aucti didicere sua interfuisse permagni illuc eam fuisse vocatam, nec in cuiuspiam cedere detrimentum nauos dominicae vineae colonos esse quamplurimos.
Eerrariae liberali Mariae Iessae pietate comparata est Societati domus, et exaedificando [Note: 26 Res gestae Ferrariae.] Collegio area, Ducisque autoritate, mercede item Aedes S. Mariae, cui nomen est a Rosis cum domicilio continens impetrata. Erat Duci coniux Ludouici Regis Galliarum filia Renata, quam impia haereticorum astutia in fraudem induxerat. Per eam occasionem pestiferae opiniones spargebantur per Vrbem. Porro iam inde ab initio, cum Ferrariam Collegium mitteret B. Pater, hoc Peletario dedit in mandatis, vt, si qua pateret via conaretur eam ab errore deducere. Id ipsum Dux Hercules, Princeps vere catholicus semper optarat, tentaratque saepe nullo successu. Verum hoc anno cum Francisco Regi Gallorum idem in votis esse cognosset, serio rem aggredi, et constanter vrgere animum induxit. Hanc animi praeparationem nactus Peletarius multa cum Duce contulit, quae ad tuendam catholicae Religionis integritatem valere plurimum videbantur. In ijs, vt ediceret, ne quid esset in ea Ciuitate cum haereticorum prauitate commercij, ne quid vulgo ederetur indicij, quod catholicis institutis, et sanctionibus repugnaret; quale esset statis ab Ecclesia temporibus, atque diebus nullum ciborum habere discrimen, autres in vrbe venales diebus sacris, et quietis exponi, aut aspersos prauo dogmate libros impune permitti. Quod si tales pestes inuenirentur in ciuibus, summo studio conquirerentur, et protinus conijcerentur in ignem. Eodemque pertinere, si Ducis iussu quotquot in suspicionem venissent haeresis, pestilentisque doctrinae, Ciuitate facesserent: et qui cadem essent infecti lue, ex ipsa curia coniugis viri, faeminaeve pellerentur. Quae Dux omnia pari probauit sapientia, et constantia praestitit. Cum Renata autem Peletarius, vt eam ad sanitatem reuocaret Ducis iussu, auctoritateque cum ageret, obfirmatamque pertinaciter in suo dogmate faeminam reperisset, in eaque reuocanda nec ipse, nec Matthaeus Ori Dominicanae familiae Theologus, et de religione Quaesitor ob eam rem Parisijs a Rege Galliae missus Suo quicquam labore proficeret; autor Duci fuit, vt ei saltem haereticorum libros, haeresisque fomenta subtraheret, catholicasque filias duas ab eius sinu, gremioque distractas, exitio, periculoque subduceret. Ea vero haeresim subinde dissimulans, mentiebatur sibi in animo esse catholico ritu sua confiteri peccata, non tamen apud presbyteros reformatos (sic enim in Ciuitate Societatis homines vocabantur.) Ab his ilia sibi timebat, et abhorrebat, praesertim a Peletario, quo vir eius Dux vtebatur. Verum sublatis insani dogmatis alimentis, et ad thronum diuinae clementiae piorum insinuante se prece (quantum humana tum licuit coniectura consequi) lapsus est radius supernae gratiae, qui fores obsidet humani pectoris, et dum eae reserentur expectat, mulieris in obstinata praecordia, quo semel ingressus, tenebras extemplo disiecit, et ferreum pectus emollijt, adeoque mutauit, vt quae Peletarij nomen horrebat, et tantopere declinabat, ea postea errore deposito, et simulationum reiectis integumentis hominem vltro vocarit, cum eoque de recipiendis catholicis ritibus, et amplexanda veritate catholica serio egerit. Hunc sibi ad exomologesim Sacerdotem, et iudicem legit, huic peccata ingenti animi sensu, multoque lacrymarum imbre retexit, plaudentibus, vt in Caelo Angelis, sic in terra mortalibus, maritoque praesertim in id momentis singulis exeubante. Ex eo tempore ponere apud eundem sua rite peccata per interualia et ipsa, et omnis eius domus instituit, felix si scipret donum Dei aestimare, et in recte coeptis adhibere constantiam. Eiusdem iussu Ducis
Argentam, quod eius ditionis Oppidum est, adiacens Eridano, infra Ferrariam ad [Note: 27 Argentam missi aliquot Socijt et ludus ibidem aptus ad excludendos impiae doctrinae magistros.] duodeuiginti millia passuum, de Societate Sacerdos cum alijs duobus, quorum alter non dum receptus, Societatem tamen habebat in votis, post biennij Oppidanorum postulationes missus est. Extorserant hoc Argentani Ciues interposita Archiepiscopi Rauennatis autoritate Ranutij Famesij Cardinalis Sancti Angeli, cuius illi Dioecesi, curaeque subijciuntur. Nec denegari potuit importunis, et aequis ab Antistite postulatis, diu iam magnopere cupiente, vt id a Patribus oppidum ab haeresum pestilentia purgaretur: quae maxime per scholarum occasionem, Magistrorum opera perditorum irrepserat. Quam ob causam non nisi de Societate Magistros Dux mitti volebat. Ceterum tam diuturna postulata, fecere Haeretici, et quorum erat suspecta religio, vt speciosa magis, quam solida inuenirentur. Nam cum hi nec pauci, ac fere ex principibus essent, palam aduersari coepere. Simulac e Nostris Andreas Boninsegnius vir latinis, graecisque literis eruditus conductis in aedibus gymnasium suum aperuit, alium illi quendam eodem, vt ferebatur, luto contaminatum fouere Magistrum instituunt, ne Andreae in disciplinam ciues vlli se traderent. Qui vero Societatis rebus antea fauebant, et propensos erga eam animos, ac voluntates ostenderant, eorum non pauci duorum mox ciuium abducti mendacijs, qui passim sparserant tota Veneta ditione Societatis homines pulsos, vt versutissimum mortalium genus, quod vel sapientissimum quemque in errorem, ac fraudem induceret, ita ab ijs sibi cauebant, se seque abalienarunt, vt satius videretur inde migrare, quam spe sructus adempta, illic haerere diutius. Vicarius quoque erat aduersus, nec parochi satis aequi: multaque insuper ab ijs erant ad Cardinalem Antistitem de Societate falso perscripta. Quae cum indigne ferret Andreas, e vestigio Rauennam ad Cardinalem se contulit, eique rei gerendae difficultates, et natas turbas exponit, falsas calumnias, et Vicarij aduersa studia commemorat. Quibus rebus pro eo, [Note: 28 Bononiae frequens vsus Sacramentorum impugnatur.] ac debuit commotus Antistes, dat literas ad suum Vicarium ne Patris bene coeptis impedimento, sed adiumento sit. Ita primus Argentam accessus non tam agendo est, quam patiendo, ac perferendo nobilitatus. Ne Bononiae quidem defuere, qui praeclaris Societatis studijs, ac conatibus se opponerent. Reuocauerat illa Bononiam magno animorum compendio priscum in saepe vsurpandis diuinis mysterijs Ecclesiae morem, cum ex aduerso surrexit Eremitarum par, qui diuturnae solitudinis latebris singularis sanctimoniae fama collecta, apud frequentissimam multitudinem, quae ad eos vndique conuolabat, morem illum vit o verterent, inque crimen vocarent. Quin ipsum quoque perpulerunt Episcopum, vt quod in tantam consuetudinem venerat, id quibusdam in locis, atque Coenobijs edictis suis, nutibusque dissolueret. Quae res cum diuinae, et animorum causae vehementer officeret (erat enim plena fraudis, atque fallaciae) Collegij Rector Franciscus Palmius admonendum eade re protinus putauit Ignatium. Rescripsit B. P. Eremitarum doctrinam e spiritu ortam non bono videri, quae tam acriter oppugnaret animorum singulare praesidium. Proinde Franciscus ageret ipse cum Praesule; sique vsus esser, doctorum ea de re sententias in scriptis ab Vrbe missum iri. Egit igitur cum Episcopo Palmius, et plus apud prudentem Antistitem erudita sanctitas, quam [Note: 29 Vis sacrae confes sionis.] sancta simplicitas valuit. Sententiam mutauit, et quae summa cum animorum incolumitate sacramentorum crebritas coeperat, eius autoritate ad hoc vsque tempus continuata permansit. Sacrorum porro quanta sit vis, non ad sanandos animos modo, verum etiam corpora, et nos alias docuimus, et nobilis euentus faeminae declarauit, quae graui Patauij labefactata morbo, cum in ea restituenda medicorum laboraret ars, daretque [Note: 30 Genuensis Collegij progreffio.] iam manus, accito Collegij Rectore Io. Baptista Tauono, et morborum causa, peccatis confessione sublatis, repente cum admiratione familiae tota conualuit. Genuam superiore anno Lainius, vt inchoando Collegio operam daret, Ignatij iussu profectus eo rem deduxerat, vt Ciuium efflagitatu missa sit illuc Octobri mense sociorum non parua manus. Excepta est hospitio apud aegros insanabiles per humaniter, quoad subito conducta domus, et intra eam Oratorium Societatis ad vsus instrueretur. Factum est postea docendi initium ineunte Nouembri, admonita de more prius in aede principe per Oratorem Ciuium frequentia, nobilique corona. Nec suis caruit oratio plausibus in actore iueundo seu sententiarum grauitate, seu lepore verborum. Et quoniam paratae pro numero classium (erant enim quatuor) exaedrae non dum erant, dum hae parantur,
et ornantur, illae varijs in Oratorij partibus, suo cuique doctore praeposito, distributae sunt. Menstruoque non amplius spatio tanta facta est auditorum accessio, vt quanquam literarum studijs non admodum dedita Ciuitas ea sit, quotidianis tamen auctibus [Note: 31 Lainij opera Ge nuae salutaris.] creuerint ad ducentos. Lainius autem ardentissimis suis concionibus incendebat omnia, studebatque pro viribus iniqua conuenta, perniciosamque consuetudinem, quae contrahendis in rebus nullo recti, prauique discrimine se se corroborauerat, abolere. Qua in arguenda, reprehendendaque cum creber, et multus esset in concionibus suis, Reipublicae autoritate peritissimis negotiatoribus mandatum est, vt omnia contrahendi genera, quae Genuensium in mores id temporis erant inducta, ad Theologos, Doctoresque referrent, quo deinde contrahendi ratio, si opus esset, ad Apostolicae Sedis arbitrium conferretur. Idem Lainius, cum per sanctam Quadragesimam verba faceret, incitauit praeter solitum Ciuium misericordiam in calamitosos, et pauperes: tantaque beneficentiae vis fuit, vt aureos semel e concione mille, iterum mille trecentos, tertio autem duo millia in pauperum, vel piorum operum subsidia corrogarit.
[Note: 32 Syluester Landinus in Corsica religiose moritur, vir apostolicus.] Versabatur adhuc in Corsica Syluester Landinus, qui cum in refingendis hominum moribus, et lapsa religione reuocanda, nullis laboribus parceret, nec partem vllam quietis caperet, rebus conficiendis arduis, et operosis; Ex altera vero parte sexcenta ferret incommoda, quae tentata per id tempus bello gallico insula augebat, post incredibilem animorum messem, frugumque laetitiam tot laboribus partam, in grauissimum lapsus morbum totos dies viginti quinque praeter aquam, et alimenti, quod vix vncias sex conficeret, nihil gustauit. Ergo destitutus cunctis pene commodis, et quaesitis arte remedijs, admirabili patientiae documento, dum continenter in ore Christum habet, quinto Nonas Martij solutus est bis vinculis, vt in eo denique, pro quo tantopere desudauerat, conquiesceret: vir Apostolicus prorsus, raraeque pietatis, et ad reparandos animos plane factus. Gesta ab eo Fulginij, Mutinaeque, et alibi indurata sunt suis locis carptim potius, quam exposita singillatim. Volumen enim vel ingens implerent. [Note: 33 Testimonia de virtute Patris Syluestri.] Abeunti Fulginio has Isidorus eius vrbis Antistes sua manu exaratas literas dedit. Cum aliquot menses Dei gtatia nos dignos fecisset, qui Syluestri Landini de Societate Iesu opera vteremur, nouimus eum plane non quasi hominem, sed velut Angelum Dei: cui dedimus hoc nostri monumentum, cum referre gratiam nullo modo possemus. Episcopus autem Mutinensi Aegidius Foscararius e sacra Dominicarum Familia ad Ignatium in haec verba scripsit. Beneficium, quod per te mihi Deus concesso Syluestro largitus est, videtur mihi omnium, quae consecutus sum maximum, ac proinde profiteor debere me tibi quamplurimum, testificans virtutem, ac pietatem eius viri miraculo esse. Quae vero Deus per eum efficit, maiora sunt, quam cuiusquam assequi possit cogitatio. Haec ille, qui tanti faciebat Syluestrum, vt ei se totum regendum tradere, et obedientiam quoque vouere certum, ac fixum haberet: sed Syluester suas esse partes defendit ab doctiffimo et optimo Praesule disciplinam, et imperia capessere. Adscribam et domesticum nihilo sincerum, et idoneum minus Francisci Palmij testimonium. Venit huc (inquit Bononia scribens) Syluester spiritu, et virtute Eliae. Vitiorum est insectator acerrimus, Zeli vir flagrantissimi, parcus verborum, cibi parcior, laboris multi: mihi quidem prorsus admirandus est. In dicendo superat expectationem, in audiendis confessionibus inuictae patientiae. In summa de omnibus studet benemereri, qua alliciens, qua compellens intrare in regnum Dei. Tantaque est fide, et caritate; vt quicquid suscipit, cedat ei feliciter. Nuper in templum pariter descendimus, populo expectante concionem; genua fleximus ante sanctissimam Eucharistiam, Ego, qui mihi videbar illum praemonuisse, vt se ad dicendum pararet, praestolabar donec exurgens, ad suggestum accederet, (non enim tum passim habebantur conciones a linteatis) ille, qui re, [Note: 34 Obedientia Lan dini.] ipsa non erat admonitus, me concionaturum rebatur. Dum ita haeremus aedituo instante, apparet neutrum esse praemeditatum. Sed ille meo nutu recta in suggestum, suo more ardens, ac spirans. Ingens inde commotio populi ardorque, et multus fletus; vt audiretur lacrymantium strepitu, et fluentes per ora lacrymae cernerentur. Non pauci statim a concione Confessarij pedibus aduoluti. Multi virorum, ac faeminarum noua vitae, etiam rehgiosae consilia suscepere. Haec Palmius. Et sane, vt fere qualis quisque est, tales in pietatis quoque negotio, quos instituit fingit, ita hoc singulare habebat
Landinus, vt homines non ad mediocritatem quandam solum virtutis, sed ad egregios. praestantesque conatus adduceret. Moritur in Oppido Corsicae Bastia, et sepulturae mandatur in tumulo Canonicorum: qui vt in vita habitus est vulgo sanctus, ita mortui corpus vt viri sancti, deque Insula illa meritissimi magnae omnibus venerationi fuit. Ad exequias non oppidanorum modo, sed e circumiecto agro paganorum ingens multitudo pari cum dolore, ac veneratione confluxit. Certatim rapta vestimentorum frusta, vulsique barbae pili, et alia id genus ad reliquias conseruata. Mansit deinceps lapsa per manus ad posteros, hodieque viget apud Corsos viri memoria et admiratio. Multa enim commemorant ab eo praedicta diuinitus, velut de calamitatibus belli, ac popularis morbi, vnde afflicta est Insula; de Pago nobili, cui ex amoenitate, Belgodere, nomen erat, funditus excidendo, quae euenere. Multa item patrata referunt supra naturae vires in curandis aeque animis, atque corporibus. Quaedam de Ecstasibus in quas raperetur; deque luce mirabili, qua circumfusus conspectus sit, tum de itinere saepius facto per pluuias siccis vestimentis, ei parcentibus aquis. Nec illa mirand aminus, inediam durissimam, contentionem laborum, viscera misericordiae, sui contemptionem, sanctimoniam, modestiam et alia, apostolici praeconis ornamenta celebrant: quae vt meritas eius virtuti laudes rependunt, ita stimulos successoribus addunt, vt ad praelatam sibi adeo illustrem facem decore gressum accommodent. Dum sua Lainius Genuensibus facultate, sua quoque Salmeron [Note: 35 Salmeronis res gestae Neapoli.] Neapolitanis ciuibus eodem anni tempore consulebat. Cuius a cineralibus ad extremum vsque pietas erudita, flagransque dicendi vis frequentissimam concionem adeo tenuit, atque versauit, vt quibus anniuersarij huius ieiunij spatia videbantur antea prolixa, ijs iam diuini pabuli suauitate captis curta (vt aiebant ipsi) viderentur, ac breuia. Plurimis excussae sunt haereses, quas vel nefarij Doctores infuderant, vel sua pepererat inscientia; plurimisque item religio iniecta ieiunij, qui seu blandiente gula, seu quod haeresum venena iam suxerant, carnes, et oua, et quae ieiunij disciplinae non congruunt, [Note: 36 Duae conflatae sodalitates.] impune tractabant. Nec in postremis numerandae sunt fructibus sodalitates institutae duae sacro Antistiti commendatae, altera virorum, foeminarum altera. Ac virorum quidem, quae ab augustissimae Eucharistiae cultu de consilio B. P. Ignatij nomen hausit, eae partes erant, primum vt patefactis initio per omologesim anteactae vitae peccatis (id quod erat sodalitatis vtriusque commune) deinceps quintodecimo saltem die sodales illi pectus ab omni labe purgarent, et per sacrosanctam Eucharistiam Dei filium in se admitterent. Deinde vt priuatam erudiendi pueros in fide curam, imperitosque susciperent. Tum ciuium lenirent odia, pacemque inter eos, concordiamque conciliarent. Ad haec quamplurimos, et quam creberrime ad sacramenta pellicerent. Denique suam valetudinarijs operam, et aegrotis obsequium per interualla praeberent. Ea de causa nemo in eam sodalitatem, nisi lectus a probitate conscribitur. Foeminarum autem sodalitium, quae vulgo Iesu deditae, deuotaeque vocabulo ferebantur, in eo totum erat, vt sua rite pectora menstruo quoque expiata curriculo, diuinis epulis refouerent. Deinde christianae legis articulos, atque praecepta suis ediscenda domesticis, ac seruanda proponerent. Curarent etiam emergentibus e flagitiorum coeno mulierculis tutum receptum dum certo, honestoque vitae genere illigarentur. Tum ne se ipsae comerent ambitiosius, ne putidius ornarent, ne perderent ora pigmentis. Ea de causa, quae se coloribus, et fucis inficerent, nullus ijs patebat aditus in hunc coetum: quod (vt ait Martyr clarissimus Cyprianus) lenocinia fucorum non nisi prostitutis, et impudicis foeminis congruunt; vt etiam illud addat, eas inferre manus Deo, quae se fucant, atque colorant: quando id, quod ille finxit, atque formauit, istae quasi refingere, ac reformare contendunt; ignarae prorsus opus esse Dei omne quod nascitur, Diaboli quodcumque mutatur. Ac quo Deus acrius ad haec officia studium Societatis incenderet, excitabat amicos, et pios, vt rebus eius externis, commodisque prospicerent. Quos inter amicos principem sibi locum Hieronymus vendicans, quem alias memorauimus, Vignes, qui etiam B. Patris voluntati se voto sponte subiecerat, ad Collegij stabile domicilium animum appulit: nec ante quieuit, quam cum amicis, virisque nobilibus conquisito, quod satis erat, argento, percommodum illud sacris vsibus in ipsis [Note: 37 Stabile domicilium Neapoli comparatur.] vrbis pene praecordijs, Iocoque optimo comparauit. Ea vicinitas vnde migratum est iam. Collegij fructus experta magnum hausit eius e recessu dolorem. Habitari coepta est domus empta pridie assumptae in Caelum Deipatae, decimo nono Kal. Septembris, et apertus subinde ludus, vsitatis ad speciem orationibus, et cultae poesis illecebris. Non minora extant
[Note: 38 Panormitanae res.] apud Siculos anni huius, seu Societatis in proximos, seu proximorum in Societatem officia. Ac Panormi quidem Societas, (vtquae Mestanae gesta sunt, vsitata mittantur) aedificandas laxius Orphanorum curauit aedes. Ad habitationem adiuncta est vinea, vnde aureos capiebant annuos centum et quinquaginta. Sacerdotesque deinde quatuor spectatae vitae ijs regendis, continendisque praepositi: qui quos valere ingenij celeritate sentirent, eos sine controuersia doctrinarum studijs addicerent, Societatisque in ludum mitterent; quos vero plumbeos, hebetesque nec ad scientiam factos animaduerterent, eos ad artificium traderent, et in opere faciundo versarent. Illud etiam in gratiam pudicitiae iam prius inchoatum a Societate perfectum, vt aedes inuenirentur opportunae, quo foeminae illae, quae cum suis emersissent e probris, atque flagitijs, nec dum ad coenobium, et claustrum animum adiecissent, in tutum reciperentur; quo in contubernio dum de vitae genere, statuque deliberant, tam diu suis se praepositis, magistrisque probarent, dum vel ad conuersarum (vti vocant,) Coenobium, ei contubernio proximum, se transferrent, si decretum esset vitam illam sequi, vel si collocari mallent; aut coenobium abnuerent, matrimonium ac nuptias, honestamue aliquam vitae rationem inirent. Quanquam autem nullum erat omnino vectigal, vnde noui illius contubernij sustentarentur initia; Societatis tamen pijs laboribus, et industria tantum ex hominum misericordia corrogatum est aeris; vt id primis vnis mensibus quinque, non modo in earum alimenta mulierum, verum etiam in earum honestam dotem numero quadraginta fuerit satis. Nec minore laude Hieronymus Domeneccus Prouinciae Praepositus, quo melius in gratiam pauperum, et egentium, et ad diuturnitatem stabilius rei nummariae cumulus pietatis nomine institutus constitueretur, septem aureorum millia, et alia vndique subsidia comparauit, quibus annuum vectigal aureorum mille fundatum, et stabilitum est. Idemque cum Catana iter haberet corrogato aere precario reficiendam orphanorum labentem domum, instaurandamque curauit. Eius etiam consilio pius admodum Prorex toto Siciliae regno graui poena proposita edixit, vt qui probrosis essent concubinarum familiaritatibus implicati, ij vel a suis sinibus eas protinus amandarent, vel sibi matrimonij dignitate, et sanctitate coniungerent. Quod [Note: 39 Coepta sacra aedes in Monte Regali.] edictum tantae fuit vbique salutis, ac disciplinae; vt id denuo instaurari quot annis Prorex, proponique percuperet, Haec noua Societatis in proximos, illa vicissim horum in ipsam. Coepta est in Monte Regali pia Alexandri Farnesij Cardinalis Antistitis liberalitate sacra [Note: 40 Bibonae Collegium.] aedes aedificari, primis demissis a suffraganeo in fundamenta lapidibus, Duce Petro de Luna, nam per id tempus a Carolo V. ex Comite, Dux Bibonensis est factus, et Ferdinando Vega Proregis fratre praesentibus. Bibonae autem Collegium ipsum vrgente Isabel la Vega Proregis filia, Ducis coniuge, optimo loco coeptum. Erat enim piae in animo foeminae suis illud bonis, opibusque fundare, vel si gemmis suis ex vniuersis redigenda pecunia foret. Collegij tamen species, paucis in eo de Societate degentibus, dum id opus absoluitur, [Note: 41 Et Syracusis.] nulla erat. Sed quo celerius absolueretur, cum Bibonam Dux venisset, pro sua propensa in hunc Ordinem voluntate, certam in eam rem pecuniam suis popularibus imperauit. Syracusis item inchoatum Collegium est, cuius rei gratia praeter priuatam aliorum beneficentiam, aream ciuitas aedificio percommodam, perpetuumque Collegio vectigal aureos nummos ducentos in annos singulos assignauit. Et quoniam Syracusarum Praefectus Suerus Vega Proregis filius itemque Episcopus Hieronymus Bononia celerem Societatis expetebant aduentum, datum est eis, dum exaedificata sint omnia, Sacerdotum e Societate par, Antonius Vinkius, qui possessionem loci caperet, operique praeesset, et Ioannes Philippus Cassinus, qui sacramentis administrandis, et Christians doctrinae operam daret.
[Note: 42 Viennense Collegium in sedem stabilem, suamque transfertur.] Eisdem commodis augebatur in Germania Societas, vbi suum animi studium non minore opera, et contentione nauabat. Ac Viennae quidem diuersabatur etiam tum Dominicanos apud Patres separata quadam Coenobij parte; quae cum nec libera, propriaque esset, nec eius satis apta functionibus, Ferdinandi Regis iussu per opportunam in sedem migrauit. Monasterium peruetustum erat Viennae, Carmelitis olim Patribus ab Austriacis Archiducibus attributum, sed iam dudum pene vacuum, atque desertum, de quo priscis ex conditionibus frequentando, eius Praesides ordinis triennio ante praemoniti, per temporum difficultatem nihil praestiterant. Inde suam in potestatem id deuolutum Ferdinandus interpretans, cum Prouincialis Carmelitae summa voluntas accederet, Societatis addixit. Priori, qui vnus cum laico vno reliquus
erat e Monachis, paroecia quaedam tradita extra vrbem. Quae deinde etiam Pontificis summi autoritas comprobauit. Collegio certam in sedem translato benignissimus Rex annuos quoque fructus attribuit. Hic scholis quinque multo iam commodius iuuentus institui, eademque catholicis imbui motibus, auitaque religione, quae nitorem suum, in tanta haeresum nocte, tantisque tenebris obtinere non poterat, coepta est. Ac ne longius, vti coepetat, tam in Academia, quam in reliqua ciuitate ea pestis serperet, Rex Canisio, Gaudanoque mandauit, vt duobus adhibitis consiliaribus vna inter se conferrent quemadmodum haereses exscidi radicitus, et fides inseri catholica posset, ac propagari latius. Multa sunt ab ijs in eam sententiam excogitata, multa item consilij causa abVrbe petita: quae tamen ipsa difficiliora ad vsum, actionemque sunt visa, ne domestici forte tumultus, et intestinum bellum erumperent, si res acrius, ac praepropere, non pedetentim, ac leniter tentaretur. Continere tamen se Rex ipse non potuit, Canisij concionibus incitatus, quin vulgo ediceret, ne quis in posterum sacrosancta corporis, [Note: 43 Canisius Ferdinandi Regis ius su scribit Catechismum:] et sanguinis Domini mysteria sub vtraque specie capesseret: quod si quis Viennae iam talis esset, is extemplo ciuitate facesseret. Et quoniam non ignorabat earum gentium ad Ecclesiam reditum, et salutem sita esse maxime in integritate, et castitate doctrinae, magnopere autor Canisio fuit, vt catechismum, christianaeque legis summam aecurate conficeret, quam vnam omnes, ceteris deinde catechismis, quos haeretici passim spargebant, explosis, tuto et inoffenso pede percurrerent. Quod munus iampridem Iaio imposuerat: sed is, antequam opus aggrederetur, vitam absoluit. Fecit imperata Canisius, et catechismum luculentum summa cura, et eruditione perfectum, recognoscendum ad Ignatium misit. Qui cum in Vrbe cognitus, et exeussus, et deinde probatus vehementer esset, ad suum remissus autorem, iussu Regis, cui item perplacuerat, in lucem exijt. Idem postea ab Louaniensi Academia receptus, laudibusque summis ornatus, inque multarum translatus nationum linguas, ad hanc vsque diem omnium fere gentium manibus teritur magno commodo catholici gregis. Isque Catechismus, et concinnatus a Polanco libellus, quem Directorium Confessariorum inscripsit, item hoc anno primum editus prima ab hominibus Socictatis Vulgata sunt opera. Voluit insuper Rex Canisium talem, tantumque virum, non in angustis Collegij nostri latebris, sed in Professorum, Doctorumque Collegio Archiducum nobili monumento suas habere sedes. Quod cum modestissimus Pater saepe recusasset, ad extremum. Regis iussis, et ministrorum precibus obsecundans eo se transtulit. In eoque alter erat [Note: 44 Agitur rursus de Canisio Episcopo Viennae creando.] e parentibus (sic enim duos appellant ceteris quasi praefectos) et Theologiae Decanus eligitur. Sed paucos intra menses per ingruentis occasionem morbi se recepit ad suos: apud quos aiebat malle se coquo administrum subesse, quam praeesse alibi titulis quibusuis insignem. Verum propius factum est nihil, quam vt hinc rursus acerbius multo diuelleretur. Non dum Viennensium creatus erat Episcopus. De qua re cum ageretur, sedis Apostolicae Nuncius, qui Abbati Hieronymo Martinengo successerat, Regi iam persuaserat, vt inscio Canisio, graue mandatum a Romano Pontifice curaret, quo ad eam ille cathedram, vel inuitus adigeretur. Iamque ea de re ad Vrbem regiae ad legatum literae, Pontificemque, et Cardinales aliquot datae erant: Habebat Rex in vrbe Legatum Iacobum Lassum, qui cum primo Cardinales conuenisset, vt ad Pontificem rem ipsi deferrent; Cardinales autem minime rem tentandam, nisi societate assentiente, censerent; ipsemet ad Pontificem audacter adijt, et Regis voluntatem exposuit. Pontifex Regis studio collaudato, cum idem ei, quod Cardinales responderant, respondisset, Nos, inquit, horum Patrum opera indigemus, grauateque facimus, vt eos in hoc contristemus. Tu vide vt huc deducas Ignatium, cui si persuaseris, rem confeceris. Hic legatus, si consensus, inquit, et expectandus Ignatij hoc perinde est, ac si Regi res tota denegetur. Cui Pontifex, tantum, inquit, est. Nos Societate non id agemus inuita. Haec deinde legatus ipse narrauit Ignatio: simul et illud ingenue confessus si rem ex Regis voto, animique sententia transegisset, promissam sibi satis vberem sui laboris mercedem. Is cum extorquere non posset aliud, illud saltem exorauit, facile vt pateretur Ignatius ad annum vsque Canisium Episcopatum administrare, ita tamen ne quid de vectigalibus Episcopatus attingeret, aut in rem cuiusquam de Societate conuerteret: sed ea pios ceteros in vsus per probos, et fidos homines erogaret. Quanquam autem in
ea Germaniae parte Collegium aliud nisi Viennae de Societate non erat; tamen ardentissimis votis et in Poloniam ab Stanislao Hosio, qui fuit dein Cardinalis, et in Vngariam ab Nicolao Olao Archiepiscopo Strigoniensi, et in Bauariam a Duce Guilielmo, et in [Note: 45 Nouiomagi expetitur Collegium.] Boemiam ab ipso Rege Ferdinando acceraebatur: vt omnino, si messorum praesto esset copia, messis parata esset amplissima. In ceteris ciuitatibus, quae Societatis aduocandae spem dederant, Nauiomagum vna fuit, passuum millibus germanicis vndeuiginti Colonia distans. Hic alij alia in aduentum recentis familiae obtulerant; et aedes quidem Canisij Matertera satis amplas, commodoque loco sitas. Cumque eo se Leonardus Kesselius contulisset, ingentia ciuium studia, quae audierat absens, praesens inspexit. Tanti ad eum seu consilij, seu expiandi rite pectoris gratia fuere concursus, vt quamuis a sexta post dimidiatam noctem, ad sextam vsque pomeridianam horam sui copiam faceret; aegre tamen studio multitudinis posset obsequi. Lacrymarum porro ea vis erat in ijs, qui cum eo sermones conferebant, ea flagrans, ac gaudentis animi magnitudo, qua diuellebantur, vt negaret Pater, tale sibi quicquam vnquam vsu venisse, nec in ijs audiendis defatigari solitum, sed tam recentibus fuisse viribus post impositum laboribus finem, quam si tum primum ad eos se adiungeret. Negabat quoque hospes eius Canonicus annum ante centesimum tantos in ea vrbe fuisse conspectos, vel auditos ardores. Ergo collecta frugis vbertate laetissimus Leonardus Coloniam se recepit. Atque haec in inferiore Germania ciuitas Societati nostrae aedes obtulit princeps, quae tamen ob varios temporum successus adhunc vsque diem nullum ex ea contubernium habet. Nec deerant in ipsa vrbe Coloniae, qui Collegium in quo Societas doceret, studiorum exciti fama Romani Collegij, vehementer expeterent. [Note: 46 Gerardi Cartusiae Prioris in So cietatem ac nominatim in Romanum Collegium caritas.] Erat enim, qui in eam rem domicilium Coloniae Patribus emere iam decreuerat, Carthusiaeque Prior Gerardus Collegij cupidissimus, suis id vrgere sermonibus nunquam destitit: cumque alia ipse re non posset, rei nummariae subsidio nostris, qui domo conductitia Coloniae vtebantur, occurrebat. Ac praeter aureos centum coronatos, quos subsidij nomine Romano Collegio summiserat, cum literas in gratiatum actionem ab Ignatio accepisset, quibus etiam vna cum suis Monachis precum, et sacrificiorum Societatis, vt insigniter de ea meritus fiebat particeps, pergratum quidem hoc habuit, sed nec Societate prout ab sanctae memoriae Fabro cognorat, nec studio suo munusculum illud dignum dicens, statim Leonardo Florenos quingentos tradidit: addens nolle sibi, nec literas, nec gratae memoriae significationem vllam rependi. nec paulo maiora, si tempora ferrent, Romano Collegio subsidia transmissurum. Verum Ecclesiarum multitudo, coenobiorumque quae coloniae sunt, tum etiam senatus a clero dissidium non exiguo impedimento erant, quominus de [Note: 47 Louanienses res.] Societatis fundando Collegio certa consilia caperentur. Difficiliores Collegij Louanien. sis aditus, et exordia fuerunt. Quanquam enim pro eo constituendo pugnabant, et suam apud Mariam sororem Caroli, quae Belgium administrabat, eius item frater Rex Romanorum Ferdinandus, et Cardinalis Polus Apostolicae sedis legatus autoritatem interposuerant; tum apud eandem et Carolus Petrus Sotus Dominicanus, qui sacris Caroli confessionibus olim praefuerat, precator accesserat: mihil tamen ab ijs praeter verborum officia haustis iam malis de nouo coetu sermonibus, extortum est. Amabatur tamen Louanij vulgo Societas. Collegio Academicorum, quae ibi sunt multa, ei locum ad disciplinam, obtulerunt. Academici vero, qui ad suam omologesim Adrianum adhibere consueuerant, adeo erant moribus, et animis commutati, vt rehgiosis e claustris prodijsse viderentur. Populus etiam tantum Patribus habebat honoris, cum eis per vrbem occurrebat, vt eos rubore suffunderet. Aegroti, si quando impetrare poterant, vt ab eis, quod haud raro fiebat, inuiserentur, id in maximi beneficij numero reponebant. Nec deerant insignes Antistites, [Note: 48 Tornacensis sedes inchoatur.] qui Collegia in suas dioeceses cupide euocarent, vt Leodiensis, et Morinensis nuper electus Dominus Pictauia, vt Tornacensis. Ac Tornaci quidem noua Colonio coepta est opportunissima religioni, animisque periclitantibus. Serpebat toto Belgio exitiosum, Lutheri, Caluinique venenum, et iam Tornaci viscera permeabat; manans in dies latius et pestilenti ciue, cui Taffinus olim, occultus Caluini discipulus, pestem illam infuderat: cum hanc Deus iniecit Ignatio mentem, vt in eam vrbem de Societate Quintinum Carlatium theologum iam rude donatum, et aedis praecipue Canonicum, quique Collegio Romano praefuerat, destinaret, vt sacerdotij sui prouentu, quo non dum se abdicauerat, (nec dum enim inter professos erat adscriptus) vitam ibi cum Antonio Boucletto eiusdem Societatis sacerdote
degeret, et patriae laboranti succurreret. Erant enim pij admodum viri, et vbi de reparandis animis agebatur, laboris patientissimi. Quintinus igitur vt popularibus suis occurreret, et quam poterat, opem ferret, aggressus est pomeridianis horis diei Dominici catholicae veritatis articulos explanare. Bernardus autem Oliuerius, quem illuc etiam valetudinis causa legarat Ignatius, verba de superiore loco facere, Antonius autem modo catechismo, modo confitentibus operamdare. Tantumque horum conatibus Deo obsecundante, profectum est; vt increbescente quotidie ad conciones, et sacra concursu, magna breui compositio morum in ciuibus, nec minor haereticorum ad catholicum dogma conuersio consecuta sit. Nec se intra vrbis continebant moenia, sed vicina egressi in oppida, vbique pietatis causam diligenter, prospereque tractabant, Bernardus Oliuerius praesertim, euius ad eruditam, piamque facundiam ingens fiebat populorum accursus. Quae cum ardens inuidia Satanas non concoqueret, quotidieque praedis vteretur amissis, suo more, vti [Note: 49 Robertus Croius Cameracensis antistes parum fauet.] alibi saepe fecerat, vnde minus debebat, inde moram felicibus coeptis conatur inijcere. Tornacensis Antistitis Caroli Croij, frater erat Antistes Cameracensis Robertus Croius. Sed ille dum Societatem laetus amplectitur, is per literas suis ministris edixit, ne quenquam de ea permitterent in sua dioecesi concionem aduocare. Quod si quem eiusmodi nacti essent, carcere coercerent. Bernardumque modeste rationem conantem reddere, cum Ignatij monitu sedulo Patres cauissent, ne Parochorum vsquam iniussu quicquam aggrederentur, male verbis accipit. Ea re commotus Louaniensis Academiae Cancellarius Ruardus Tapper, de cuius prudentia, pietateque supra significatum est, acres, et incensas ad Cardinalem Polum literas dedit, vt sibi cordi Societas esset. Polus, vt erat iam pridem in hunc ordinem animatus, accersitis Cameracensis Praesulis administris sua prudentia, autoritateque perfecit, vt Episcopus reuocaret edictum, quod in praesentia fecit, facile patiens vt tres illi, Quintinus, Bernardus, Antonius suis rite muneribus defungerentur. Vetuerat id Antistes, quod acceperat quosdam e Mendicantium familijs, et numero parochorum litem staruisse nostris intendere, et lege agere quod cum nullam nos mercedem ex factitandis sacrificijs, laxandisque rite noxis, et concionibus habendis admitteremus, id nimirum sibi, quos aliena benignitas aleret, fraudi esset. Verum his quoque motibus quies cessit, non tamen longa. Namque Cameracensis Praesul prius illud, nulla prorsus oblata a Patribus causa, renouauit edictum; et Societatis homines tota sua dioecesi, quae cum Tornaco coniuncta erat, praedicatione diuini verbi, et sacrorum abministratione prohibuit. Nihil tamen ea res illi ad gratiam, nomenque siue apud Cardinalem Polum, siue apud plerosque bonorum valuit. At Ignatius nihil difficultatibus his commotus, et interpretans exordiorum moras in successus felicioris indicium [Note: 50 B. Ignatij aduet sus Ecclesiae Ptae sules obseruantia.] (quod plane in tantis per eas prouincias, tantoque cum earum bono, Societatis incrementis gaudentes, gratulantesque Deo conspicimus euenisse) satis habuit commendatitias a Cardinale Carpensi literas mitti ad Apostolicum Nuncium agentem cum Imperatore Bruxellis. Interimque suos (vti semper in eiusmodi causis solebat) admonet, quam modestissime sese gerant, neu quid asperius in Episcopum, vnde magis irritetur efficiant, neque sua iura contra eius edicta per Apostolicas literas, quod eis procliue erat, prolata defendant. Nuncius vbi literas Carpensis accepit, Bernardo Oliuerio, qui eas reddidit, se recepit non modo Cardinalis in gratiam, sed Societatis etiam causa, quam amabat, cum Episcopo verba facturum, et si vsus esset, Reginam ipsam interpellaturum. Nostri vero ex Ignatij praescripto submissione, et mansuetudine vtendum rati se tenuere Tornaci: nec in Cameracensem dioecesim egressi sunt; sed in eo templo, cuius procurationi Quintinus tanquam Canonicus, non vt vnus aliquis de [Note: 51 Res Parisijs du biae.] Societate praeerat, annum hunc suis rite parribus obeundis, vsitatisque functionibus exegerunt. Plus negotij, molestiaeque Parisiorum Lutetiae Societas habuit, vbi nec vectigal adhuc stabile, nec domicilium habere poterat, nec Eustachius Pellaius Parisinae Ciuitatis Antistes potestatem agendi cum populo dabat, nisi se vti vulgares Sacerdotes, eius ditioni subijceret. Quae fuit causa cur excurrens in vicina oppida, et dioecesim maxime Senonensem Robertus Claissonius diuinum semen latius, et fructuosius spargeret. Tumebat interim maius malum Parisijs, et passim audiebantur voces in Societatem, quae, vt Paschasius loquebatur, non ipsius simplicitatem, sed insignem aliquem doctrina virum, audentemque, ac fortem requirerent. Erupit tandem tanquam ex tetra nube fulmen decretum quoddam nomine Sorbonicum contra Societatis instituta
longe grauissimum: quod quanquam Kalend. Decembris est factum, tamen cum significatum non sit nostris nisi anno insequenti, eoque potissimum turbas excitauerit, de illo tum fusius commemorandum erit.
Felicior in Hispania cursus erat, tametsi per interualla res asperae sua vicissitudine recurrebant. Regressus e Lusitania Natalis Collegijque Cordubensis primordijs constitutis, dum cetera domicilia recognoscit, Constitutiones vbique promulgauit, et adhibitis explanationibus illustrauit, domesticamque disciplinam, et scholasticam composuit [Note: 52 Tres in Hispania constitutae Prouinciae Castellana Aragonensis Boetica.] ingenti simul gaudio Sociorum, ac profectu. Qui cum per literas docuisset Ignatium quo loco, statuque res essent, Ignatius incrementa praruidens, vtque tota moles quo recentior, et quasi tenerior, adminiculis eo pluribus fulciretur, nouam prouinciarum partitionem descripsit. Praeter Lusitaniam, duae iam erant in Hispania prouinciae Aragoniae, et Castellae nomine. Nam tametsi perexiguo tempore Simon Aragoniae praefuerat, nec eam diuisionem valde probarat Araozius, ad eumque Simonis discessu administratio vniuersa redierat, noluerat tamen B. Pater duarum prouinciarum nomen extingui. Quia vero iam prospere adolescebat in Boetica Collegium Cordubae, et alia per eam plagam multa parturiebantur, tres creandos prouinciales censuit, et Commissarium, qui pariter hisce, et Lusitanico Prouinciali praeesset, diserte denuncians, edique volens in vulgus, quod erat de Prouincialibus iam lege decretum, eas procurationes, nisi aliud Praeposito Generali videatur, triennio finiri: ne forte, si qua deinde mutatio fieret (id quod in Lusitania nuper euenerat) insolens ea videretur, et grauis. Igitur Natali per literas, et Collegiorum omnium distributionem in Prouincias suas descripsit vno excepto Salmanticensi Collegio, quod cui tandem Prouinciae subijciendum videretur ipsius Natalis permittebat arbitrio; et Prouinciales nominatim numero tres. (Nam Mironi in Lusitania quoad exiret triennium prorogabatur potestas) vna cum Commissario, ad quem illi de rebus suis subinde referrent, atque confugerent, designauit: relicto eius item ad arbitrium, consiliariorum, et collateralium delectu, qui singulis essent Praepositis adiungendi. Haec ab Ignatio mandata vbi Natalis accepit, Methymnae Campi Professorum conuentum indicit. atque is primus in Hispania conuentus (si tamen hoc dignus est nomine) est habitus e Patribus non plus quatuor, totidem [Note: 53 Prouinciales creati Araozius, Franciscus Strada, Michael Tur rianus.] enim erant in ijs regnis extra Lusitaniam Professi, Borgia, et Araozius, Turrianus, et Strada; qui cum inter se se de summa Societatis Hispaniensis egissent, Natalis Ignatij nomine Antonium Araozium Castellanae prouinciae praepositum, Michaelem Turrianum Boeticae, Franciscum Stradam Aragoniae declarauit, et suum cuique Collegiorum numerum [Note: 54 Commissarius Franciscus Borgia.] assignauit, quanquam Turriano Collegium duntaxat vnum, Cordubense recens obuenit. Vt intelligi possit Prouinciarum Praepositos id temporis ad noua potius excitanda Collegia, quam ad excitata regenda fuisse delectos. Iam Borgia totius Hispaniae [Note: 55 Causae Commis sarij constituendi in Hispania.] comprehensa etiam Lusitania Commissarius est appellatus. Nam cum Ignatius ei viro tam propitium Dei numen adesse perspiceret, intelligeretque quantum eius illustre valeret exemplum, dicendique vis apud omnes: et quam ex animi sententia quaecunque ille susciperet, cuncta conficeret, atque ea tempestate vix prima legum, et institutorum Societatis aura affulsisset, eaque (vt sunt ferme initia) communior, ac rudior non dum comprobata vsu, experiendoque distincta, demum omnia informia, inchoata, imbecilla essent, vt multiplicari Praepositorum excubias, curasque, et vires postu, larent, et ante omnia ad nouorum institutionem Collegiorum necessarius esset, qui in tanta paucitate operarum ex omnibus Prouincijs posset delectum habere, et ex vna in alias transferre, statuit illum ei, quam dixi, publici muneris procurationi praeficere Quanquam breui vel superstite adhuc Ignatio eiusmodi administrationis formam constitutis Prouincijs minus vtilem vsus ostendit. Namquevbi Prouincialium, Commissar rijque coepta distingui potestas cum se is commouere vix posset, quin eorum fines ingrederetur; tametsi inter viros res agebatur, qui primitias spiritus disciplinae huius, et ab Ignatio ipso parente acceperant, tamen expostulationes coeperunt statim oriri: ac modo Commissarius, modo Prouinciales mera se gerere nomina, titulosque [Note: 56 Monita B. Ignatij tradita Borgiae Commissario.] potestatis clamitabant: destruique vicissim, quod bene esset ab alterutris constitutum. B. tamen Pater et hominis, vt dixi, et temporis causa in praesens Hispaniae, ac Lusitaniae Prouincijs praesidere Commissarij nomine Borgiam voluit. Quod ille munus vt effugeret, plurimas rationes attulit. Sed scripsit Ignatius hanc suam fuisse meutem, fixumque
consilium, vt oneri, quod Deus imponeret ceruiccs, humerosque supponeret. Deum enim ipsum ferendo vires suppeditaturum. Studeret itaque in eo munere ad sanctitatem, perfectamque vitam Societatis homines incitare: Collegia recognoscerer, eadem augeret, quae inchoata iam essent, absolueret; noua vero ibi fundaret, vnde plus ad Deum gloriae, plus ad animos fructus rediturum videretur. Quod autem ex itineribus, et Collegiorum inspectionibus annui curriculi superesset, id eo loco fere traduceret, in quo curia regia versaretur: quod ea sedes ad facilius cum omnibus Prouincijs commercium, et ad agendum ei cum proximis, et quotidiana transigenda negotia videretur apposita. Quod nominatim propter eximiam viri humilitatem, qua lucem hominum fugitans, solitudinem quaerebat, et latebras, B. Pater adiecit. Huic tam singulari mandato Franciscus, vt erat obsequentissimus, ne verbo quidem ausus est repugnare: modeste paruit, et onus Commissarij, quod imponebatur, alacer subijt. Verum cum intelligeret, crediti sibi gregis, et animarum reposcendam ab se esse rationem, suae quoque animae plus curarum sibi habendum, rationisque duxit. Natalis deinde Hispania tota rebus optime gestis, in Italiam ante hyemem nauigans, secum inter alios duxit Iacobum [Note: 57 Ioannis Auilae monita Iacobo Gusmano, et Gaspari Loarti tradita.] Gusmanum, et Gasparem Loartem, qui quanquam biennio ante coeperant de Societate censeri, tamen adhuc in Ioannis Auilae disciplina permanserant. His ille vir magnus monita profecturis haec dedit. Quoniam ad eam Societatem acceditis, quae in subleuandis animis tota versatur, ante omnia proponite, ac persuadete vobis, vestrum id esse vnum fouere, atque alere voluntatem de omnibus bene merendi, et precibus apud Deum de salute omnium esse solicitos; delectum vero operum, studiorum, temporum, ac rerum huiusmodi, per quas in auxilium proximorum elaboretis, nequaquam pertinere ad vos. Ac, si qua interdum eius generis cogitatio animum pulsat, perinde, atque alia manifesta Diaboli tentamenta repellite. Haereat menti vestrae Monachi eius vox Ego veni iudicari, non iudicare. Atque adeo ab iudicandis alienis factis ita refugite, vti a re tanti periculi, quae possit ab gratia diuina deijcere. Crediti superiores a Deo regi; consiliorumque suorum habere eos causas, et fines, qui vos lateant. Denique nil iudicare optimum est: sed obiectare sibi: Quid ad te? Tu me sequere. Nisi ita vos extticatis, nulla vobis quies erit, nec vita vitalis. Credite vos, et permittite totos obedientiae, pro insigni eam habentes diuino munere concesso mortalibus, ac sperantes ea via fore, vt vos Deus regat. Quae spes non hominis regentis niti sapientia, sed Dei pollicitatione debet, qui humilibus praesto est. Perfruemini pace magna, multumque breui proficietis. si fiduciam in obedientia magnam locabitis. Nihil commoueat vos, qua qua tandem in re opera vestra adhibeatur. Etenim cum ex conseruatione, et incrementis huius familiae pendeat magnopere vtilitas animarum, quicquid ei conseruandae, ac promouendae conducit, vel ipsum lances, patinasque purgare, id demum est animas conuertere: et summa voluntate est peragendum. Cogitatione igitur a proprijs, ac certis abducta operibus, id curate duntaxat, vt pareatis: quodque vobis praecipitur non tam propter ipsam rem agatis, quam quia praecipitur, permagni aestimantes, quod eius corporis membra vobis Deus det esse, in quo Maiestati suae exhibeatur obsequium. Existimatevos ire ad crucem: et animo ite sic praeparato, vt causa nulli velitis esse querimoniae: sed quicquid vobis ex quolibet accidat, id pacate feratis, ac libenter. Dissimilitudo ingeniorum, atque varietas nusquam inter homines deest, vbi multorum est coetus. Itaque vobis mira non erit. Sed quem vitae communitas non probauit eum ne [Note: 58] facile creditote multum profecisse. Huc vos praecipue vires intendite, nullius vt cause vestra tusbetur quies, et cursus impediatur: iniurias feratis cum gaudio: proculcari velitis vt lutum: minimi ac nouissimi esse pro Christo. Hic vero attentione opus est. Nam si paulum haec cura remittitur, est ruina in proximo, quia oppugnatio non remittitur. Attendite vobis: fugiteque in caeteros quasi magisterium exercere. Omnia tractate ea reuerentia, qua par est Dei negotia, memores accessisse vos ad visionem Dei in rubo Christi; et locum in quo statis, terram sanctam esse, quae terrenorum affectuum emortua integumenta non patitur. Confortamini in Domino, et in potentia virtutis eius, vt penitus renuncietis vobis ipsis, non cupiditati solum, ac voluntati, sed potissimum intelligen. tiae, ac sensui vestro. Hic est consolationis caelestis exterminator, hostis pacis, satelles contumax, censor superiorum, pater dissidij, rebellis obedientiae, Idolum in loco sancto Dei
stans: quod iterum atque iterum moneo, vt demoliamini. vt Deus ibi per fidem regnet, multa [Note: 59 Ioannes Auila quae monita scri pserit ad Olauium.] fiducia persuasum habentes, eum id velle, quod Presides vestri praecipiant. Id vnicum solatium, ac perfugium habetote, id quandiu stabit, recte vobiscum erit. His Auila, cum Loartem, Gusmanumque supremis monitis instruxisset, eosdem insuper Olauio pro veteri amicitia, praeclara commendauit epistola, in qua et ipsum duabus praecipue de rebus admonuit. Primum vt gratias agens summas de religiosae dono vocationis, caueret inde quicquam sibi supra ceteros arrogare. Sed consilio S. Bernardi ad fratres de Monte Dei, ideo sibi plura, et maiora adminicula, ae praesidia necessaria fuisse crederet, quod infirmior, et ignauior esset. Saepe enim Deus homines, qui sibi de religiosorum ordinum excellentia placeant, ita vlcisci, vt sinat ipsosmet tam aridos corde, pauperes, ac miserabiles fieri, quam esse externos sibi ipsi fingebant. Deinde (vt inteliigas quam geminum illud Euangelicae sapientiae lumen Ignatius, et Auila consentirent) quod tam impense Gusmano, et Loarti de subijciendo sensu, iudicioque mandarat, id ipsum Olauio grauiter, multisque denunciat, vt ab iudicio proprio tanquam a capitali hoste etiam atque etiam caueat. Inde doctos discrimen maxime periculosum incurrere, quorum multi iusto Dei iudicio arcentur, ne degustent ex arbore vitae, quod immodice ex arbore scientiae pasti sint. Profundam orationem, simplicitatem cordis, consuetudinem cum fimplicibus contra inflantem scientiam remedia esse, contraque iudicij proprij pestem; in qua depellenda non minus diu laborandum esse, neque languidius, quam [Note: 60 Quid de Societate, et B. Ignatio Io. Auila sen tiret.] in remouenda prius inscitia laboratum sit. De ipso vero Io. Auila Michael Turrianus Cordubam cum venisset, haec ad Ignatium scripsit. Iuuat enim ipsas interdum magnorum virorum voces inserere. Quam, inquit, de Patre, ac Magistro Ioanne Auila con ceperam animo opinionem, eam confirmaui vehementer, cum in hominis congressum, vsumque perueni. Fuitque maximum mihi sinceritatis, ac veritatis eius spiritus argumentum, cum vidi, quam ex animo complectatur, et excipiat spiritum Societatis, et cuncta eius instituta: idque ait se facere naturali quadam quasi proprij amoris illecebra, quod omnia plane congruunt cum ea forma, quam in animo suo ipse descripserat. id esse, quod suo in spiritu sentiebat, ac sentit. Verum se paranymphum instar S. Ioannis fuisse, et gaudio gaudere propter sponsum. Nec aliter sibi contigisse atque si puer conetur lapidem ingentem attollere, qui dum prae virium infirmitate rem nunquam perficit, vir superueniens robustus, pro virium magnitudine nullo negotio tollit, suoque loco apte [Note: 61 Auila cum per valetudinem inite Societatem non posset, suos Discipulos ad eam misit.] constituit. Quo simili vir modestissimus se ipsum paruulum cum viro valido conferebat Ignatio, qui onus hoc alienae curandae salutis multo quam ipse melius ferret, ac suis humeris sustineret. Et addebat quamuis ipse pro voto Societatem coire cum illo per aetatem, viresque non posset, curaturum se certe, vt ad eam quamplurimos, quotquot idoneos reperisset ex sua disciplina submitteret; nec minus ei foris, quam intus prodesset. Haud aliter ab eo factum, ac dictum. Complures ex eius disciplina deinceps et quidem optimi ad nos prodierunt, et inter nos sancte, pieque vixerunt, sanctissimeque diem obierunt. Societati vero ipsi plurimum ille et autoritatis, et gratiae sua autoritate, eximiaque in eam beneuolentia comparauit. Ad extremum supremo suae vitae die corpus suam Montilla eius sit suae voluntatis, beneuolentiaeque pignus in aede nostra sepulturae mandari. Iam Borgia vbi se Praepositum alijs, et sui iuris quodammodo sensit, [Note: 62 Borgiae asperitas vitae: et quantumuis Societatem iuuerit.] nec habere, qui se pietatis in studijs, atque in suo coercendo corpore coerceret, auxit vehementer solitas precationes: et ciliciorum, verberationum, ieiuniorumque asperitates intendit magno cum incommodo valetudinis, cui tantum quotidie detrahebat, quantum studijs illis asperioribus adijciebat; vt necesse habuerit, ea de re commonefactus Ignatius froenos ei castigationis inijcere, et illius regendi corporis habenas alteri tradere; ne id suo, sed alieno tractaret arbitrio. Non facile dixeris, quam e re diuina, Societatisque fuerit commissam Hispaniam fuisse Francisco, quo plus haberet firmitudinis, et incrementi. Id enim temporis est ei credita, cum Societas ipsa tenera adhuc, et perpusilla erat, nec a paucis explosa, et exagitata, cuiusmodi solent esse, quae a Deo tacitis, ac lenibus oriuntur initijs. Borgia tamen eam suo splendore nobilitauit, sua administratione propagauit, suo exemplo ad sanctitatem excitauit, sua virtute, autoritareque multis ab incommodis, maximisque oppugnationibus defendit, atque protexit. Adsciuit in eam plurimos, quos partim aetas viridis cum raris, egregijsque naturae
donis, partim constans cum exquisitis literis, ac doctrina, partim cana, et extrema cum eximia prudentia commendabat. Collegijs orientibus, et modo natis robur, et vires addidit, noua perexiguis orsibus inchoauit, quae deinceps ipsa adolescere cum die, plurimumque in Ecclesia commodi pepererunt. Visus est Deus quocunque manum suam Franciscus verteret, eo ipse suam pariter admouisse: tamn ex sententia, tam prospore [Note: 63 Deus adest Bor giae caeptis.] cuncta gerebat. Nec deerant, qui cum res humanae prudentiae regula metirentur, existimarent, quae gerebantur a Borgia, ea nimio illo ex amore, spirituque gigni, quo ferebatur in peramicam paupertatem, non tam cetetis imitabili, quam admirabilli, dictitarentque tam multa amplecti Collegia tam nullis nixa principijs, ac fundamentis, id fraudi, damnoque tum ijs esse, qui ad ea Collegia mitterentur, dum ad ea velut vuae non dum suam maturitatem assecutae, deliguntur acerbi, tum Societati vniuersae, dum plura suo sinu complectitur, quam arcte contineat. Ignatius tamen, qui sublimiore quadam prudentia, et magis diuina praestabat, agebaturque a superno illo spiritu, qui per ipsum Societatem seuerat in orbe terrarum, eamque per Borgiam dirigebat, et propagabat, vsu quoque, et experimento perdidicit, non ipsum esse Borgiam, sed Deum per illum, qui Collegia moliebatur, et inchoabat. Proinde cum quid eum, si quid monendum videbatur, monuerat, de cetero quiescebat, et omnia eius permittebat arbitrio. Declarabatque dies ipsa deinceps Dei digito impelli Borgiam: nec ab eo potuisse, sub tali duce, atque Magistro non recte fieri, quae fiebant. Quam Dei prouidentiam, ac misericordiam agnoscimus etiam in alijs condendis, fundandisque familijs; vt in earum ortu primos autores, ap Patres suo instinctu multa moneret: quae si qui ad humanae prudentiae normam dirigeret, perspicuos errores duceret tum, cum a Deo tractata, et gubernata exitus admirabiles continerent, consiliaque tam alta, vt sine eo ipso Numine, [Note: 64 Boigiae administrationis ratio] vnde suo velut ex fonte trahebant originem, comprehendi, sentirique non possent. Ratio, quam Franciscus inibat regendi eos, quibus praeerat, et ceteros adiuuandi ea erat. Primum vt Deum ardenter, et continenter oraret, vt qui prouinciae dedisset onus, is etiam vires ad sustinendum, neruosque sufficeret. Dein splendor exempli, quo tanquam face quadam ceteris praelucebat. Primus enim ad labores, et omne officij munus, tanquam diligens vigilansque Pastor suo gregi praecurrens excitabatur. Postea dabat operam, vt et quae inhcoata iam erant Collegia recognosceret, et quaerecentissime condebantur inspiceret; ad eaque quoad eius fieri posset, se ipse conferret, non modo vt suo muneri satisfacetet, verum etiam vt eo maiorem patientiae captaret segetem. Admiratione digna res erat spectare hominem tanto iam fastu, tanisque vitae commodis enutritum, tot et tantos obire terrarum tractus feriente sole, imbribus ingruentibus, hyeme, et aestate pariter exurente, nocturnis aeque temporibus, ac diurnis, maximis incommodis, in magna cibariorum penuria, nec raro somnos de solo carpentem: et haec omnia laeto ferentem animo, atque tranquillo; solum vt per paucos, pauperesque Dei famulos de more conuiseret. Sane ingens erat Francisci gaudium, et serenitas oris cum sociorum tecta succederet: vt suo cunctos exhilararet ingressu, [Note: 65] cum eoque simul omnis videretur ingressa laetitia, accensa pietas, impertitus ardor spiritus, et amor omniapatiendi pro Christo. Quod si quis in ijs Collegijs contractiore forte animo languidioreque fuisset, is ad vnum Francisci aspectum se colligebat, et moeroris disiecta nebula cor, animumque mulcebat. Vnumquemque singillatim, et remotis arbitris affabatur, ad omnemque officij laudem impellebat, suggerendis opportune pro cuiusque necessitate praeceptis et morbi genere medicina, cuncta studens ad constitutionum quas a Natali acceptas tanquam diuinum opus venerabatur, vbique normam exigere. Interdum vnum cunctis coactis in locum constantiam in suscepto proposito, et singulare Dei beneficium ingerebat, quod e durissima Aegypti seruitute, tenebrisque caecis eductos, perhorribiles, et formidabiles Oceani fluctus sicco vestigio transmisisset: simul eos per desertam huius vitae peregrinationem caelesti pane sustentans. Reuocabat in mentem breues hominis dies, et circumscriptos tam exiguos humanae vitae cancellos, praemiorum aeternitatem, sanctorum virorum exempla, labores immensos, et contentiones inanes ceterorum hominum, quorum comparatione labores nostri quieti sunt, quam laboribus propiores. Perpendebat quanta demum infelicitas foret, quam extrema miseria, si cum per eos Deus tot homines a peccatis eximeret, et hostilibus ex insidijs eriperet,
ipsi in eas se induerent; et in ijs fluctibus, vnde alij per eos emergerent, mergerentur. Quod si quis forte ex ijs, quibus ille praeerat, vt homo in noxam aliquam incidisset vel leuem, antiquissima ei cura erat, vt is erratum agnosceret, atque corrigeret: offensoque Deo pro dignitate, ac viribus satisfaceret. Ad hoc illum suis verbis, et exemplis inuitans, sentio (aiebat) meis contractum esse peccatis, vt hanc tu noxam incurreres: sed aequum fuerit vt ad eam eluendam vterque nostrum poenarum aliquid subeamus. Ego quidem haec, atque haec subibo, tu vicissim quid subeundum putes tecum ipse delibera. Quis tam ferus, ac ferreus, non ad hanc tantam suauitatem, paternamque caritatem mitesceret? Quis non flecteretur? Rectoribus, ac Prouincialibus separatim praecipiebat, vt secum ipsi reputatent sibi reddendam esse rationem eorum, quos suscepissent [Note: 66] regendos, memores se patres esse, non heros; ministros, non dominos; eosque a se fouendos, et continendos vt filios, adhibita tamen cum comitate grauitate, cum facilitate, si vsus fuerit, seueritate: omninoque studerent eorum sibi animos propter Deum adiungere, quo solutiota, et faciliora essent omnia. Ac ne vnis duntaxat verbis, atque praeceptis Collegiorum niteretur inspectio, is vt ante dixi, cunctis in laboribus, humilitatisque muneribus suo praeibat exemplo. Ministrabat mensis, humi stratus singulorum pedes sanctis osculis excipiebat, et tanquam vnus e tyronibus nuper additus nauabat operam coquo: custodias publicas, et valetudinaria consolandis inclusis, et aegris frequentabat. Conciones varijs locis habebat, et ad discipulos pro aetate, captuque sermones. Ita in vno, eodemque misericordiae munere humilitatem pariter, et caritatem pulcherrimo quodam Societatis foedere copulabat. His maxime modis serebat Franciscus, et irrigabat noua germina Collegiorum, Dominus autem incrementum dabat: et quae ad animi, quaeque ad corporis commoditates pertinent, duplicabat. Saepe enim vsu venit, vt cum Franciscus ad Collegium aliquod perueniret, rebus omnibus egentissimum, eius ingressu, simul ingredi videretur diuina benignitas, et rerum omnium, quae [Note: 67 Io. Baptista Barma Stradae Prouinciali adiutor subiunctus.] natura desiderat abundantia. Prouinciales quoque suae procurationis partes pie, ac sa pienter aggressi. Verum Francisco Stradae, quo magis in Euangelij opus vacaret, datus vti cupiebat, adiutor, Ioannes Baptista Barma, in quem paulatim praeter nomen Prouincialis, cetera translata sunt omnia. Praeerat eo tempore idem Gandiensi Collegio, et Valentino egregijs christianae prudentiae editis documentis, magnae in eo tractu autoritatis. Pollebat multum dicendo, planeque videbatur in lingua eius singularis [Note: 68 Barmae virtus.] quaedam ad capiendos, incendendosque amore virtutis animos, vis, et gratia insidere. Quippe loquebatur in eo pariter cum lingua solida quaedam imago pietatis, et eminens in toto habitu oris, et corporis comitas grauis, sapiens bonitas, et erudita modestia. Per Quadragesimam Fontenetum (id oppidum est prope Valentiam honestum, ac frequens) concionum causa profectus, quamuis multi de eo apud se habendo certarent, nunquam potuit ab hospitio pauperum diuelli; cum diceret velle habitare in suo, idest pauper in pauperam domicilio. Idque ipsum inter cetera Fonteneti facta meliora, cum exiguum, neglectumque reperisset, amplum, et apte instructum reliquit, peregrinis simul excipiendis, simul curandisaegrotis. Amor autem erga eum oppidanorum inParasceue maxime est cognitus, cum post incredibilem vim lacrymarum, quas et fuderat ipse, et auditoribus excusserat, ita tamen mysterij; de quo dicebat, maiestate incitatus est, vt se ipse quamuis conatetur, coercere non posset. Tum ex ipsa concione aliquot e primoribus veriti, ne inter gemitus, et lacrymas spiritus eum, et vita deficeret, suggestum, curaturi vt sibi parceret, conscendere. Hac eadem caritate, cum per aestatem Satan totum oppidum factionibus distraxisset, nec pacis via reperiretur, accersitus per autumnum est Barma. Obduruerant pectora factiones ducentium, nec cessere ictibus primis: tamen paucis diebus regustata Patris suauissima caritate, eius se totos, ac penitus nutui permisere. Is vtriusque partis capita, et praecipuos asseclas vocat in templum, sacrum facit, conuersusque ad populum pacificam hostiam sustinens manu, multa de pace, quam Christus, qui praesens aderat, quem fidei oculo certiore, quam corporis coram sese spectabant, primam terris attulerat, supremam reliquerat. Multa de caritate mutua, quam idem filius Dei suorum voluerat esse discipulorum insigne, ac notam disputat. Quo spectaculo, pondereque verborum concitati auditores ruunt in amplexus, mansuramque gratiam communis gratulatione resarciunt. Ac Barma quamuis
[Note: 69 Valentini Collegij res.] certatim in alia vocaretur, atque alia oppida; tamen re bene gesta foris, ne quid longa peregrinatione domesticae res paterentur incommodi, Valentiam mature se refert. Hic surgebat feliciter noui templi constructio. Nec defuere, qui coepto operi conarentur obsistere. Sed Curionem id tentantem mors cita coereuit: Alios apostolicae super hac nominatim causa datae literae refutarunt. Quanquam autem aedes sacra nuper inchoata vsui esse non poterat, flagrabant tamen sacrorum studia, quae viris in priuato sacello, foeminis commodata in aede tradebantur. Cui rei non exiguo adiumento [Note: 70 B. Ioan. Mico ex ordine Praedicatorum Collegio Valentino egregie fauet: itemque B. Ludouicus Beltranus.] erat B. Ioannis Miconis autoritas doctissimi ex Dominica familia theologi, qui perditos interdum homines implicatissimae conscientiae, cum sani esse coepissent, et suos mores componere animos induxissent, auxilij, consilijque causa mittebat adnostros, maiori cum Societatis laude, quam reserre modestum sit. Insignis vir ille fuit, et illius decus aetatis, quem miraculorum commendatione sanctitas illustrata Beati vocabulo decorauit. Is magnopere Societatis existimationi, dum et a maleuolorum obtrectationibus [Note: 71 Catechsmi cele britas et vtilitas.] eam vindicat, et eius palam vsu, crebraque consuetudine retinetur, sua autoritate consuluit. Omnino delectabatur Sanctissimus Senex nostris rebus, nostrisque progressibus perinde ac si vnus aliquis de nostris esset: et fieri rerum omnium particeps accurate volebat, quae tota Societate, praesertim apud Indos gererentur. Nec secus ad eum nostri, quam ad Parentem consilij, auxilijque causa confugiebant. Haud dissimili et animo erat, et patrocinio ex eodem sacro Praedicatorum Ordine alterum Valentiae per idem tempus lumen B. Ludouicus Beltranus. Quorum quo conspectior autoritas erat cum sua luce, tum splendore per tot secula coruscantis familiae, hoc maiorem inde commendati sociorum labores in populis, ad eos iuuandos, curandosque habebant vim: quae per id tempus in aegrotorum etiam egestate leuanda in primis efficax fuit. Erat quidem Valentiae commune valetudinarium, sed ab omni cum corporum, tum animorum subsidio vacuum. Cui vt consuleretur, institutum est vigilantium nomine sodalitium, cuius alterna vicissitudine fratres nocturnis apud aegros horis, ac temporibus excubarent; feriatisque diebus suum quoque laborantibus afferrent obsequium, atque solatium. Explicabatur insuper tanto concursu populi catechismus, vt cum ea schola tribus haberetur in templis vix multitudini satisfieret. Cuius iucunditas fructus si non alia, ea certe maxima, et laetissima fuit, quod explosis iam vulgo profanis, atque lasciuis, pia introducta sunt Cantica; vt fora passim, et vrbis compita diuinae legis carminibus resonarent. Pari carminum sanctitate Gandiae expiabatur quodammodo Caelum. Gemin fratres quotidie in oppidi vias egressi cum tintinnabulo, duobus scite concinentibus pueris ceteram puerorum multitudinem congregabant, quam paulatim se adglomerantem, associantemque canentibus vocem, deducebant in aedem sacram, non minore natu grandium agmine consequente. Quod cum perenni mensium multorum institutione factum esset, salutares passim cantiunculae, et diuinae notitia legis increbuere, feracia semina cogitationum, actionumque sanctarum. Ad tollendum praeceps, et [Note: 72 Ad consuetudinem temere iurandi tollendam institutae permul tae sodalitates.] inutile iusiurandum (qui morbus magno cum Dei, et animorum probro ionge lateque vagabatur) multae toto Catalauniae Principatu institutae sunt sodalitates sub augustissimi nominis IESV a Petro Domenecco eo qui prosperrimo euentu Orphanorum domos instituerat in Regno Lusitaniae, vnde etiam opportuna ad catechismum auxilia puerorum in Congum, Indiam, et Brasiliam dimissa narrauimus. Is Abbatiae praeerat Villae Beltrani, quod prope Barcinonem est oppidum: editisque iam pridem Societatis votis, dum domesticis difficultatibus distinetur, quod non poterat Societate conuictus, id pietate, ac rebus agendis ostendebat, eiusdem se cum ceteris socijs esse membrum corporis; eodemque spiritu contineri, ac regi. Suae Abbatiae ad quandam quasi caelestem speciem statu composito excitata in oppido sodalitate nominis IESV, quo adscribantur ea lege sodales, vt certa sibi irrogata multa a temeraria iurandi consuetudine temperarent, cum successum ibi optatissimum vidit, ad late propagandum salutare inuentum curas adiecit. Sedis apostolicae legatus Poggius, ea faciens iter, fructusque delectatus sodalitatis, et Patris industria, coetus eos late excitandi potestatem amplissimam fecit, additis ex Ecclesiae thesauris indulgentiae muneribus. Barcinonensis Antistes, et sacri Inquisitores, quibus etiam boni sacerdotis industria vehementer arriserat, sua sponte rationem ea sodalitia statuendi simulque exemplum potestatis ab Apostolico legato factae,
et concessarum indulgentiarum magno numero edidere typis: quae exempla varijs dispertita locis ad eam consuetudinem inducendam, ac muniendam momenti plurimum attulerunt. Igitur octo ipsos Catalauniae Episcopatus breui sodalitia nominis IESV complerunt mira foecunditate, magno Domenecci gaudio: ad quem veluti ad autorem, ac principem, cum adire omnia ipse loca non posset, literae subinde afferebantur, hic quingentos, ibi sexcentos, alicubi mille iam numerari sodales; vnoque in Monasterio Montis Serrati paucis diebus iustum e conscriptis volumen expletum. Res eo deuenerat, vt pueri quoque inter se pulchro certamine poenas reposcerent: ac, si cui forte vetitum verbum per vias publicas excidisset, in eum ceteri impetu facto non prius dimitterent, quam poenae loco in genua procumbentem figere osculum solo cogerent. Caesaraugustae etiam [Note: 73 Caesaraugustae res turbidae.] num de ponenda alicubi sede laboratur inter multiplices aduersariorum obtrectationes, atque conatus. Non deerant, qui a frequenti sacrorum vsu, quem iam sane inter multos praecipue Alfonsi Romani cura sparserat, indignis modis, dictisque horrendis, quo maiorem propagatoribus concirent inuidiam, populum conarentur auertere. Verum vt a Deo res illa manabat, irriti, inanesque eorum fuere conatus: nec idcirco sacrorum studium in ciuitate deferbuit, cum pro veritate pugnaret euentus, et in optimo quoque viro minime fallax experimentum. At ne sedes vsquam tota in vrbe poneretur, qui, quoue modo contra pugnarint, rem memoratu odiosam non exequar pluribus. Namque vbi semel, atque iterum perspectum est Patres modestiae, pacisque studio optatis, paratisque domicilijs cedere, quo deinceps cumque accederent, illico qui erant vel longo interuallo proximi Curiones, aut sacrorum virorum, aut Virginum coetus contra cooriebantur. Nec obscura procellae, quae anno insequenti effusa est, signa dabat Antistes. Ceterum Strada Prouincialis cum intelligeret maius aliquod Caesaraugustae dandum Societatis specimen, eo cum per aestatem venisset, sua illa Euangelica tuba e clarissimis suggestis insonuit, et in celeberrima aede S. Mariae, quam a Columna ex prisco miraculo vocant, quod super eam Deipara etiam num viuens S. Iacobo apparuit, et ad nobile illud Valetudinarium et alijs in templis, Ecclesiarum Praesidibus certatim ad sese trahentibus, et populo auide quocumque vocaretur, sequente. Sub haec ad explorandam nobilium ciuium, incitandamque erga Collegium voluntate commodissimum esse duxit conuocare nobilitatem in aulam Proregis. Is erat Ignigus Mendoza, Mellitensis Comes, qui magnopere fauebat. Cum ergo ducenti amplius cum Prorege, alijsque proceribus conuenissent, Strada ingressus est duobus cum socijs, deque Societatis Institutis, et opportunitate Collegiorum quae ad Ciuitates populosque rediret, ad horae ferme curriculum disputauit. Cuius adeo probata est omnibus disputatio, vt suum studium, vniuersi in re Collegij promouenda detulerint. Aderat Iuratorum vnus proximus a Prorege sedens: qui consurgens officiose recepit, audita se apud ceteros Iuratos dicturum, vt operam suam ad sanctum illud incoeptum ipsi quoque conferrent. Sed Iurati, Consiliarijque ipsummet Stradam suo in Concilio eadem agere voluerunt: auditique sunt eo agente, qui dicerent, vel detractis suae, suorumque liberorum necessitati cibarijs, perficiendo Collegio se praesto futuros. Summa vtilitas haec fuit vt Ciuitas, cui minus nota Societas erat, de eius vitae rationibus probe edoceretur. Adeo vt dictitaret Prorex, qui in tanta iam luce detrahere ei conaretur, eum suae potius existimationi, famaeque detrahere, et suis potius luminibus, quam alienis officere. Ad haec tum Ciuitatis, tum ipsius quoque Proregis, vel in maximo aere alieno, reique nummariae difficultate, tum nobilium denique virorum voluntaria collatione ad opportunas Collegio aedes primo quoque tempore comparandas idonea summa confecta est. Interim commode cecidit, vt Aragonensis Regni Protonotarius, cum sese ad Curiam sua cum familia transferret, domum suam Societatis in vsus, dum aedes illa proprias sibi compararet, aedificaretue, liberaliter offerret: in eamque Patres Septembri ineunte migrarunt paulo magis ad eorum functiones appositam; quam quae fuetat mercede conducta. Canonicus etiam quidam iuris peritus, qui ad Societatem se adiunxit, non librorum modo, ceteraque [Note: 74 Martini Nauarri de Societate iudicium.] domestica supellectili, verum etiam nonnullis Ecclesiae vectigalibus eius inopiam subleuauit. Salmanticae mutuo certabant inter se studia sanctitatis, et sapientiae. Cumque hac Martinus Nauarrus Azpilcueta vir et doctrina, et pietate clarus in primis iter haberet, Patresque nostros salutatum venisset, cum diceret debere se obedientiam,
quam toti Societati detulisset, ei quoque deferre Collegio, pie omnes, deque genu complexus solicite monuit, vt Salmanticensis, Parisinique Collegiorum fundamenta quam optime constituerent, vt quae vrbes veluti fontes quidam literarum essent, quo externorum plerique confluerent: cumque Ignatius contra Satanam eam instruxisset, ornassetque classem, qua nulla maior vnquam esset instructa (sic enim ille loquebatur) magnas Societatis Collegijs, domibusque tempestates non defuturas. Quod opinor vir ea sapientia, modestiaque nequaquam comparandi gratia, nisi hactenus pronunciabat; quod Societas tota ad bellandum ipsa in acie constituta est, et omnibus pene machinarum, ac telorum generibus vtitur. Nam idcirco aduersus eam ipse vicissim teterrimus hostis pugnauit semper tam acriter, pugnabitque dum suum illa locum tenebit. In tuendis porro animis, et transmittendis in Caelum, non est reticendum boni sacerdotis exemplum [Note: 75 Vis orationis.] Gasparis Fernandij Toletani, qui moribundum vocatus ad aegrum, vt eius confessionem eliceret (saep etenim monitus, nimis diu tam salutare sacramentum quotidie differendo, ac procrastinando protraxerat) offendit eum ardenti iam febri delirum, cumque cohortando, monendoque aegro profici sublata mente non posset, ad orationis se praesidia conuertit, suoque cum socio in extremum cubiculi angulum se conijciens, in preces se totum dedit. Ea vis precum fuit, vt ruenti Deus ad interitum animae, et tam grauiter periclitanti succurreret. Mirum dictu, nec eius, quod de Beato Raymundo nuper in Sanctorum numerum relato commemoratur, absimile. Vix precem suam Gaspar absoluit, cum aegroto mens redijt. Quem cum resipuisse Pater animaduertit, sano confessionem suggerit, et tranquillissime confitentem absoluit, dein caelesti viatico communitum, iubet agere de more gratias ad horae quadrantem. Quae cum pie admodum ille fecisset, Gaspar amplius, inquit, quod requiramus nihil est: continuoque aeger quasi facta potestate, recidit in amentiam, nec vnquam amplius resipuit, vt qui modo per insaniam capax esse diuinae gratiae non poterat, is gratiam iam caelestem adeptus etiam per insaniam peccati capax esse non posset. Compluti quanquam vsitata spiritus exercitatio multum animis commodi superioribus annis semper attulit, cum per eam iam inde ab nostri Collegij incunabulis Complutensis Academia multorum, magnorumque virorum copiam in hanc familiam effuderit, hic tamen annus in ea re longe foecundissimus fuit: cum Societatem inieruit delecti viri viginti, qui vel suae disciplinae, studiorumque metam attigerant, vel adhuc in nobilissimo illo sapientiae domicilio [Note: 76 Initium Collegij Conchensis.] versabantur. E ceteris Collegijs, quae prouinciae Castellanae sunt addita, Conchense fuit: cuius inde fluxit origo. Cum e Complutensi Collegio per aesta tem interdum valetudinarij nonnulli salubrioris Caeli petendi gratia Concham mitterentur, per eam occasionem Petrus Tablares tum alios Conchenses ciues, tum Petrum Puteum e Canonicorum Collegio ad exercitia spiritus pellectum Societati adiunxerat, cui prius non leuiter erat infensus. Itaque cum Villanoua primo vere Concham ad Alfonsum Vergaram venisset, adeo Petrum iam deditum, addictumque rebus nostris inuenit, vt aedes, quas ipse ad delicias sibi prorsus ex animi sui sententia vna cum hortulis, et fonticulis extruxerat, Collegio instituendo concesserit. Aedem insuper sacram suis sumptibus extructurum, et quicquid ad domesticum, instrumentum pertinet, curaturum se benigne, ac prolixe recepit. Ventum est in earum possessionem aedium tertio idus Septembris, lecto a Canonico die, quod is dies eo loci sanctissimo Mariae nomini Dei Parentis deuotus, et sacer esset. Dum hae in religiosi domicilij formam rediguntur, apud Doctorem Vergaram sex de Societate Alfonso Lopio moderatore versati. Sed Alfonsus, et Pertusa impigri et industrij sacerdotes prima piorum laborum Conchae fundamenta nobilissima posuere. Neutri facultas aderat ad agendum e loco superiore cum populo, tamen conuisendo carecre, et erudiendis ignaris, admouenda confitentibus aure, et habendis familiaribus de plano colloquijs tantos in ea Ciuitate, tamque incredibiles motus fecere; vt, quod maxime optandum vbique est, autoritatem pijs rebus, quam merentur, ac dignitatem apud vulgus quoque conciliarent. Et quos ad eos ante suppudebat accedere, ne digito monstrarentur, ij postea vitioso pudore deposito, et eorum certatim consuetudinem expeterent, et ad
[Note: 77 Periclitatur fa ma Collegij Conchae ex erro re quodam.] pia frequentanda munera conuolarent. Verum vt haec quoque colonia suas alte radices ageret, tristia suo more Deus prosperis, ac laetis admiscuit. Deprehenderat domi suae ciuis in flagitio sacerdotem. Quam contumeliae notam, vt vindice ferro deleret, mortiferas incesto plagas inflixit. Sed is elapsus e manibus saucius ad Patres forte obuios, cruentatusque confugit. Cuius illi misericordia commoti nec quicquam praeterea gnari, facile passi sunt eum diei reliquum apud se ducere diem obligatis, officiose vulneribus, et plagis etiam animi confessione curatis, deportandum curarunt ad matrem. Sed vnde laudem referre consentaneum erat, inde probrum, ac dedecus reportarunt. Ex ea re rumor tota illa dioecesi manauit, vnum e Societate cum muliere deprehensum, multis plagis impositis fuisse necatum. Nec difficile fuic eam suspicionem in hominum pectoribus gigni, qui cruore infectum, oblitumque presbyterum Societatis aedes subeuntem, et exeuntem aspexerant. Sed fecit Deus pro sua in suos famulos prouidentia, ne presbyter ille tam subito ex aceptis vulneribus interiret, vt eo agnito patesceret veritas, erroremque plerique deponerent; nec Societatis nomini labes illa tantae turpitudinis adhaeresceret. Potuit tamen ea res esse posteris documento, [Note: 78 Placentini Collegij exordium.] ne cum incidunt eiusmodi tempora, partes has humanitatis, et caritatis temere, ac repentino quodam cum impetu sed iudicio, consilioque suscipiant: ne dum ceteris prodesse volunt, suo nomini, famaeque obsint. In eadem Prouincia iactum est initium Placentini Collegij: cuius autor Guterrus Caruaialius Episcopus fuit. Qui cum Lainij, ac Salmeronis in Tridentino Concilio notitiam, et vsum aliquem habuisset, Societatis opinione captus, et fama fructus, quem eius tum Collegia ferebant, ipse quoque consilium cepit constituendi in sua ditione Collegij. Ea de re cum sedulo scripsisset Tridento ad Ignatium, ac deinecps perseuerasset flagitans, missus est ad eum ineunte Augusto Villanoua cum Doctore Marco Salina: eodem postea cum Bustamantio, alijsque nonnullis Borgia ipse se contulit. Quorum omnium aduentus, licet eius autor fuisset Episcopus, homo alterius partis, atque factionis (erat enim Ciuitas infesta partibus) cunctis tamen optatissimus, et gratissimus accidit; vt instar miraculi videretur, tantis vniuersorum plausibus, religiosorum etiam Ordinum homines ibi nouos exceptos perinde ac si eorum esset opera, ac laboris industria ciuilis omnis tollenda discordia, et pacis otia referenda. Diuersabantur apud Episcopum separatim, dum ille Patribus domicilium, vt in animo habebat, templumque construeret. Borgia summa omnium approbatione ne concionandi initium fecit, quem confimili plausu sequuti mox sunt, Salinas et Bustamantius. Ac Salinas quidem mense Nouembri tradere in aede maxima frequenti clero notitiam officij, conscientiaeque causas instituit. Dionysius Vasquius praecipua diebus sacris capita catechismi, eademque quotidie socius alius magis ad captum puerilis aetatis. Mittebat Deus per id tempus tam multos, tamque idoneos ad Societatem viros e Salmanticensi, [Note: 79 Initium domus probationis Sep timancae.] Complutensique praesertim Academijs, vt ad eos proprie, ac separatim instituendos Probationis condenda domus, quae ad eam diem nulla in ea Prouincia fuerat, videretur. Et alioqui B. Pater, Natalisque decreuerant, vt singulis in Prouincijs quantum fieri posset, sua essent domicilia ad periclitandos tyrones, ac diligenter erudiendos: cum ipso esset vsu compertum magna proficisci incommoda, si Nouitij praepropere in lucem, ac puluerem proferentur: ac demum necesse esse in proprios Societatis mores, ac leges, quae iam publicabantur, nouellam sobolem conformari: vt vnum vbique apte cohaerens, compactumque, et quasi coloris eiusdem adolesceret corpus. Impulit ergo Deus honestum e curia virum, Ioannem Moscheram e Vallisoleti Rectoribus vnum, Hispaniae proceribus notum, quique ad id tempus a Societatis hominibus sic abhorrebat, vt eorum vbique declinaret aspectum vsque eo vt ipso die S. Antonij Patauini, cui Vallisoletani Collegij sacra erat aedes, cum ibi plena proposita esset indulgentia, et Borgia concionaretur, et ipse ante fores praeteriret, pedem inferre ea solum causa noluerit ne quem sociorum conspiceret. Hunc igitur Deus impulit, vt vix septimo post die, commutata subito voluntate, domum, quam Septimancae cum hortis habebat, sex passuum millibus ab vrbe Vallisoleto Societati donaret. Qua de re cum per literas Borgiam, vt illuc accederet, et aedes illas inspiceret monuisset; accessit hic, et sedem illam ad Nouitiorum recessum, et institutionem prope factam animaduertit. Ioannes igitur aduocata coniuge, de eius consensu, voluntateque domum
tradidit ad instituendum Collegium; quanquam statim vt in probationis domum commutaretur, probauit; et se vectigal quoque attributuros annuum ambo recepere. Hanc tantam Moscherae commutationem, vt ab extremis ad extrema repente migrarit, miraculo homines assignabant. Nec sane quid principio hominem ita conuerterit, [Note: 80 Exempla Humi litatis quantarum sint virium.] proditum est. Verum id quod penitus Societatis non modo in gratiam, sed in admirationem quoque rapuit, fuit spectata Borgiae modestia paucis diebus, quibus apud se habuit Septimancae. Obseruabat hominem, et admirabatur, ante omnia, quod sermone mensa, rebusque omnibus socio se laico (is erat Ioannes Paulus Borellus, quem Natalis comitem Roma deduxerat) coaequaret. Cum vero is aliquando antiquae homo simplicitatis mulae insidens euocari ad fores Patrem Franciscum iuffisset, ex eoque, qui statim prodierat, quaesiuit quid esset factum eius iumenti capistro: Tum vero haec videns, audiensque Moschera, nec humana lance, sed diuino quodam examine ponderans, cum menti se tanta simul humilitas Borgiae, ac totus superioris temporis splendor obtulisset, vsque eo permotus est; vt exinde passim negaret, quicquam esse splendorem humanae gloriae, quicquam magni nominis existimationem, sed omnia inanem ludum, et vmbras; cum talia ipsi suis spectare oculis contigisset. Tanta est exemplorum vis, et honoratae praesertim humilitatis. Nimirum longe amplius haec apud eum exempla, quam meditata concionatoris valebat oratio. Tantos autem habuit ad virtutem, pietatemque progressus, vt qui propter inimicitias nunquam vitam suam in publicum prouehere, nisi Sclopetariorum, ac millium manu succinctus contra inimicorum audebat insidias, is postea Vallisoleti vias, ac fora celebraret inermis, et sine telo, modo huic condonans iniurias, modo illi pro pace supplicans, ad omnemque se paratum satisfactionem ostendens. Et eo vsque beneuolentiae studium in Societatem exarserat, vt, cum in suis praeterea bonis haberet aliud Septimancense nobile domicilium, eius se possessione Societatis cause priuarit, eo consilio, vt e primis aedibus aes redigeret in annuos eius fructus, atque prouentus. Migrauit eo Societas quarto Nonas Octobris: vbi tum Patres non amplius quinque, duce Baptista Sancio, Ioannis sumptibus alebantur: quorum vnus Grammatices, et latini sermonis elemeuta tradebat: quae tamen ipsa eo, qui consequutus est, anno versis in Nouitiorum palaestram Collegij primordijs, tradi desitum est. Interim, vt erat paupertatis petamans Borgia, iussit eius simile rectum extrui, quod extruendum curarat Onati, rudi scilicet e materia, atque coemento, quae suis humeris vna cum tyronibus comportabat: in eoque aedisicio parietum loco storeae fragiles perexigua cubicula distinguebant. Borgia vero dum in his curis, vigilijsque totus est, et rem Societatis in Hispania strenue promouet, nouum rursus periculum adijt, ne ex obsoleti humilitate vestitus ad honorem purpurae vocaretur. [Note: 81 Noua studia de Borgia Cardina li creando.] Id enim Princeps Philippus agebat. Quod odoratus Pater ab eius sorore sui perstudiosa Ioanna (quae mortuo iam Ioanne principe nuper e Lusitania venerat, vt regni gubernacula pro fratre tractaret, dum is ex Anglia, quo Reginae ducendae gratia discesserat, remearet) summe contendit, suis vt literis ab ea mente deduceret fratrem, rogaretque ne pateretur, id ab eius vrgeri parente Imperatore Carolo. Fecit ilia ex animo quod rogabatur sua etiam causa, cum sanctitate, ac sapientia Borgiae plurimum vteretur; nec nihil profecit. Ignatius quoque, tametsi omnes Romae aditus occuparat, tamen vt hoc insuper accederet munimenti, iussit Franciscum e promulgatarum Constitutionum formula vota illa priuata concipere, quae ab edita professione priuatim professi nostri concipiunt, quorum vnum est, nullum vt dignitatis honorem admittant, nisi eius adigantur imperio, qui pro potestate, imperioque peccati vinculo detrectantes obstringat. Voluitque ea ad se vota B. Pater in scriptis mitti: qui mos etiamnum viget. Ipse vero Borgiae causam cum Iulio Pontifice tam ardenter egit, vt tutum illum ab huius imperio, et ab honorum periculo, metuque praestiterit. Cum vero tota Hispania nouas Societati sedes, Ciuitates, virique Principes offerrent, ijs ne morem omnibus Ignatius gereret, sociorum paucitas faciebat, quod minus poterat nouis Collegiorum initijs operam dare, sine veterum detrimento. Erat enim in ea sententia B. Pater, vt prius ad stabilitatem firmarentur incoepta, quam in ordiendis nouis
opera poneretur. Nec e re disciplinae putabat ad ea mittere nuper admissos, ipso iam vsu [Note: 82 Semina Collegij Hispalensis.] perdoctus, eos in Collegijs siue nouis, siue perparuis non tam commode ijs imbui posse moribus pietateque, quam susceptae vitae rationes exigerent. Quare cum tot inchoari, quot offerebantur vltro, Collegia non possent, dimittebatur in omnes terras, praesertim in eas, quae preter ceteras egebant ope, qui suppetebat numerus operarum, haud exigua diuini cultus amplificatione aqtue hinc Hispalensis primus ortus Collegij: vbi cum peruersi, perditique homines serere praua dogmata, et quae castae, Orthodoxaeque religioni sunt inimica coepissent, hanc Deus Borgiae mentem benignus iniecit; vt eo missis aliquot presbyteris Collegij semina spargerentut: quod multi ciuium postulabant, et Vicarius quoque Archiepiscopi Ceruantes Salazarius, is, qui deinde Tarraconensis Archiepiscopus, et S. R. E. Cardinalis, deque Societate meritus optime fuit. Primum ediderunt specimen hominum nostrorum Hispali Consaluus Consaluius, et Alfonsus Auila (qui deinde Basilius dictus est) in primo ipso ingressu praebito singularis modestiae documento. Nam cum ideo mitterentur quod Ioannes Fernandius ciuis perhonestus, et locuples Basilij Pater conspectum filij perdiu flagitasset, hi vrbem ingressi perexigua stipe emendicata ad Xenodochium, quod vocant Amoris Dei, recta tetendere: nec tamen eo recepti, quod iam clausis peruenerant foribus, ibidem apud ianuam pernoctarunt stratis humi corporibus et quidem longe, vt retulere, iucundius, quam si in molli culcitra iacuissent. Postridie agnitus Auila est, et a parente, ad quem peruolauit indicium, domum cum Consaluo deductus: ac protinus ambo Vicario summe volente, cum populo agere, ac militiae suae aduersum Satanam arma expedire exorsi magnam approbationem retulerunt, ac fructum. Sed breui digressi ad inchoandum circa ostium Boetis domicilium perrexere in oppido, cui Sanlucar de Barrameda vernaculum est nomen, Templum Luciferi olim, siue aestuarium Astae fuisse creditur. Portus hac tempestate inclytus est propter classes maxime, quas in occidentis Solis nouum emittit orbem, et inde recipit. Ducum Medinae Sidoniae, et Comitis Nieblae rogatu sedes eo loco ponebatur oblata spe Collegij tandem explendi: et opportunitas inuitabat tum propria ad commeandum per Oceanum, tum publica ad oppidanos, et conuenas, classiariosque, et nauticam turbam iuuandam. Dum Consaluus, et Basilius Sanlucari elaborant, Borgia, quem interior quidam instinctus ad festinandum incitabat, Ioanni Suario sacerdoti mandauit, qui tum Salmanticensi Collegio praeerat, vt vel aegrotus Hispalim se conferret: ageretque cum Medinae, Nieblaeque Dynastis nuper commemoratis, alijsque nonnullis amicis de domicilio aliquo tanta in vrbe: vbi tantisper diuersari de Societate possent aliqui, dum propriarum aedium opportunitas offerretur. Quo cum Suarius venisset, et Vicarium Ceruantem conuenisset, ab eo perhumaniter acceptus, ac iussus Societatis muneribus fungi, manu ad opus admota, boni sacerdotis curis, studijsque semper intentus, tractare sedulus Dei verbum, expiare animos sacris, interuisere aegrotos, omuium commodis seruire, aerumnosam ipse vitam, et tenuissimam degere; ibique diuersari, atque quiescere, vbi exciperetur, vt pauper, atque mendicus. Et tamen in tantis laboribus, et incommodis factum est, vt et e diuturnis suis, inueteratisque conualesceret morbis (fit enim interdum id diuinitus, vt qui Dei causa se ipsi negligunt, et animo, et corpore rectius valeant) et eo vsque se illi Ciues adiungerent, vt nobilis eques Ferdinandus Pontius Leonius cognita eius Hispalim aduentus causa, praecipuas illi ad diuersandum aedes, et alij alia, quae vel ad domesticam supellectilem, vel ad tuendas sociorum vitas pertinere videbantur, offerrent. Quibus Borgia cognitis ipsemet, misso Septimancam Bustamantio ad Probationis domum inchoandam, Placentia Hispalim venit, [Note: 83 Borgia amantissimus paupertatis.] Paulo Hernandio, et Prouinciali Michaele Turriano eodem accitis: qui simulac domum, quae nostros parabatur ad vsus, tam luculentam, tamque ornatam aspexit, grauiter est commotus, et cum Suario conquestus. Nam cum esset, vti saepe significaui, paupertatis flagrantissimus Borgia, gestiebat quodammodo cunctis eam locis, cunctisque in occasionibus amplexari, et in eius gratiam perpeti omnia: vt qui iamdudum intellexerat, quo paupertatis altioribus, humilitatisque fundamentis sanctitatis fabrica niteretur; eo firmius et ad diuturnitatem stabilius
fore, quod super imponitur aedificium. Quo circa cum Natalitiae feriae tum appeterent, nec per tempus quaerere liceret alias ad diuersandum aedes, diuersatus est tum quidem in ijs, sic instructis, et praeparatis. Sed enim haud ita postmulto in alias ruinosas, angustasque migrauit: quae cum vbique ruinas agerent, et imbribus essent peruiae, crebro fiebat, vt non modo cubile, verum etiam caput ipsum summa hominis cum voluptate perplueret: Adeo erat in amoribus paupertas. Cuius inter incommoda cum se denique positum pro voto cerneret, passis ad Deum manibus, oculisque defixis in Caelum laudes ei canere, et hymnos coepit, quod se tali munere dignaretur, quodque in eam vrbem tam nobilem tam praecipuam per hominem tam imbecillum, tam nullarum virium, Societatem videret inuectam. Durissima ea fuerunt initia, et dira Patres egestas exercuit, seu quod ipsi paupertatis amore dissimulabant, et negligebant incommoda, quae si suis corporibus indulgerent, facile propulsarent; seu quia noui homines ignorabantur a Ciuibus, qui re sua familiari notis forsitan occurrissent. [Note: 84 Diuina prouidentia in suppeditando suis famulis victu.] Sed occurrebat his, vt solet, temporibus Deus, et qui volucribus alimenta ministrat, non patiebatur suos fame, sitique famulos exarescere. Et quidem cum aliquando nihil esset omnino panis, nihil esculenti in cella penaria, ac ne nummorum quidem aliquid in arca, vnde parari cibaria possent, eademque luce superuenissent hospites Patres, recta Suarius Rector ad Borgiam, sciscitans iuberet ne signum de more dari, cum iam instaret hora prandendi. Borgia cum paululum hic haesisset, et quasi ad orandum animum collegisset, Rectorem intuitus, explicata fronte dixit, Vestram Pater pulsate campanam, et in Deo spem reponite. Vix campanae chordam Rector adduxerat, cum nunciatur adstare puer ad ianuam velatam fiscinam baiulans, qua retecta, et euoluta commeatus inuentus est liberalis, ac largus, missus ab Isabella Galindia, ita vt super fuerit etiam ad pauperum pastum. Quod vbi resciuit Borgia, Hae sunt, inquit, scholae quaedam, et documenta caelestis magistri, quibus nos ad eius spem erudit, ac fiduciam. Intelligamus itaque nihil illis, qui diuinae eius student gloriae, vel ad animi, vel ad corporis commodum defuturum. Non Hispali modo sed in re simillima Septimancae, Vallisoletique pia Deus supplicatione Borgiae domesticae necessitati, penuriaeque consuluit, misso Patribus, cum iam accumberent, tempestiuo, et copioso admodum commeatu, incertum vnde, silentibus obstinate baiulis munerum largitores. Patres tamen prouidentissimam Dei curam secum ipsi taciti reputantes omnis beneficentiae fontem, et autorem in occultis beneficis agnoscebant. Borgia vero ipse, quo vberiores diuinae prouidentiae fructus in Christi pauperes obseruabat, eo maiore exardescebat amore religiosae paupertatis. Qui cum esset Hispali discessurus, et ad eos, quos in eo Collegio relinqueret, verba faceret, dixit inter cetera; quae sibi discedenti laetitiae voluptatem afferrent, illud fuisse praecipuum, quod eos sine tecto, et sine vllo commeatu relinqueret; quos tamen ipsos iubebat sine cura, et solicitudine esse quod foret aliquando tempus, cum eis omnia redundarent. Haec vaticinatus est Borgia, et vaticinationem Dei numen impleuit. Ex his enim tenuissimis paupertatis initijs fusa est ramorum magnitudo, quam cernimus, et aucta messis vbertas, quam in hac vrbe quotidiano labore [Note: 85 Granatensis Collegij primor dia.] colligimus, vbi tres hodie Societas habet tam luculentas, et tanto Patrum numero refertas aedes, qui toti animotum saluti deseruiunt, et in educanda virtutis, doctrinaeque pabulis iuuentute tantis plausibus elaborant. Atque haec prima Hispalim Societatis ingressio. Nec minus felix eius Granatam introitus. Iacobus Sancticrucius e nostro Ordine sacerdos, eiusque frater Christophorus Sancius indidem ciues aliquantum annui vectigalis, et domum Collegio inchoando dedere. Petrus Nauarrus cum focijs tribus Corduba missus eius domus possessionem septimo idus Septembris accepit, in eaque postridie qui dies erat natalis Deiparae, vt idem quasi Collegij natalis esset, adornato sacello diuinam rem fecit. Sedes erat celebri loco, et excipiendis contubernalibus fere tredecim capax. Genus hominum ad honestatem est, pietatemque propensum, et Christianis moribus satis erat excultum. Nam post receptam e Saracenorum seruitio ciuitatemanno salutis millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo, pios admodum, a quibus ea coleretur, Archiepiscopos tulit. Et Ioannes quoque Auila nupet ibi sementem optimam fecerat, vt mirum non sit tam gratum et Archiepisco ipsi viro Praesulique optimo Petro Guerrero, qui nostra instituta cognorat, multumque probarat Tridenti,
et Academiae, et Ordinibus omnibus fuisse Societatis aduentum. Vbi cum ex Academia [Note: 86 Petri Guerrerij Archiepiscopi Granatensis in Societatem studium.] esset nemo, qui politioribus iuuentutem literis erudiret, hanc scilicet prouinciam Societatis hominibus reseruabat. Quibus in eam vrbem ingressis Curiones Archiepiscopus omnes, et qui sacerdotijs, et fortunis Ecclesiae sese alebant conuocauit, affatusque monuit, Societatem IESV tum potissimum a Deo excitatam, cum refrixisse caritas videbatur: proinde studendum esse cuique suas vt accurate partes ageret, ne ad eas agendas desideraret externos: quos ipsos cum pro sua Deus bonitate Granatam quoque misisset dandam esse operam, vt eos imitari studerent. Deinde Patrum tenuitati, inopiaeque cognitae re frumentaria, ac nummaria prospexit tam prompta benignitate, vt praecepto obedientiae imposito ab se peti quicquid necessarium foret, iuberet. Potestatem insuper sacerdotibus fecit ea condonandi peccata, quae suae de more cathedrae reseruarat, maiora praeter haec beneficia, et adiumenta pollicitus, quod cumulatissime praestitit. Orandi viam de Ignatij formula vsque eo probauit, vt publice eam depraedicaret: ac pro concione quondam de secessu disputans Christi Domini in desertum, tanquam ad exercitia spiritualia dixerit secessisse, vt omnes suo inuitaret exemplo, doceretque necessarium cuique subinde esse ad res animi sui considerandas locum, tempusque vacuum sumere. Rector etiam Academiae Doctor Sancius, et regij fori (Audientiam regiam vocant) Praeses Abulensis Episcopus societati valde fauebant. Nec his Canonici, Curiones, et Parochi quicquam in amore, ac nominatim Sacelli regij sacerdotes cedebant. Canonicorum e numero Franciscus Turrianus viri locupletissimi filius, cum in oppidum Sanlucar ad exercendum spiritum secessisset, Granatam inde reuersus coram Antistite eo se honore spoliauit, Societatique se, ac rerum suarum plerasque dedit. In Cantabria Michael Ochioa cum viuos, et oppida ritu Apostolico peragraret, plurimis animi salutem, nec paucis corporis more suo, qui totum annum aegroti iacuerant, porrecta ad bene precandum dextera, momento restituit. Tantumque ei secundum Deum in ijs partibus tribuebant, vt eius euocati fiducia remotioribus etiam e locis ad eum aegri, alijque concurrerent.
[Note: 87 Res Lusitanicae.] Inter haec ceterarum incrementa Prouinciarum Lusitania quoque suas progressiones habebat. [Note: 88 Poenae diuinae exemplum in desertorem Societatis.] Et quidem aestimando beneficio religiosae Vocationis, solidandaeque sociorum constantiae non mediocriter profuit inconstantis sacerdotis exemplum Petri Paradi, qui cetera minime malus vir, cum pertesus vitae susceptae in Societatis corpore contineri cum reliquis nulla ratione posset, ad extremum domum suam, haud tamen a votis liber, immunisque discessit. Cumque sua ipse sententia, ac iudicio Doctoris etiam cuiusdam autoritatem sequutus (non dum enim ita plane res nostras, vt postea factum est, Sedes Apostolica explicarat) nullo se teneri voto censeret, solutissimo, pacatissimoque viuebat animo cum cetero populo: et, quod deterrimum erat, nullo ore nulloque Dei timore munitus confidentissime sese ad instituendos, iuuandosque ceteros qui se ipse destituerat, peneque perdiderat, comparabat. Non tulit hominis audaciam caelestis vltio. In ipso articulo temporis, quo se ad Ecclesiae mysteria tractanda, proximisque administranda conuertit, dirum ei morbi genus immittitur. Tantis enim vri doloribus, torquerique coeptus est, cum sibi totus turgescere videretur, vt nullam caperet quietis partem neque diurnae, neque nocturnae: et quidem nulla antegresa febri, nulla causa: vt in ea inuestiganda, reperiendaque haesitaret, frustraque desudaret omnis ars Medicorum. Iam [Note: 89] curationis gratia deportandus erat propter paupertatem ad publicum aegrorum hospitium cum ad eum se confert Conimbricensis Collegij Rector Leo Henricius, et pro paterna caritate rebellem, vt ad Collegium redeat, ibique curetur, hortatur. Is haud animo minus, quam corpore tumidus, respondit suis se rebus, animique saluti, per seadmonente nemine consulturum. Ad eam vocem continuo pes laeuus enormiter intumuit: et a pedibus, quos in Aegyptum referre non puduit, primum orta pernicies. Rector tamen occasionem inde captans ad sanitatem hominis reducendi, acrius eum adhortari, vt quando in tanto vitae, salutisque discrimine versaretur, duritiem a praecordijs arceret, et mentem suam aduersus monitores amicissimos flecteret. Verum ille non modo monitis non acquieuit, sed cum votorum sponsione autoritate Praepositi Generalis liberaretur, quo tutius e vita discederet, beneficium derisit; perinde ac ijs vinculis solueretur, quibus nequaquam teneretur astrictus. Serpebat interim in pede tumor cum amplificatione
doloris, et deportatus ad aegrorum hospitium Chirurgis, Medicisque committitur, quorum de sententia digitus ei maximus, quo summa mali diritas confluxerat, ne proxima quaeque traheret, amputatur, Nec tamen compressus est tumor; sed cum manaret in horas latius, reliqui etiam amputati sunt digiti. Iam cunctis erat digitis mutilus, nec multiplex obtruncatio, totoque corpore vstiones adhibitae sistere vitiosum humorem, pestis pabulum, fontemque valebant. Neque reliquum erat aliud, nisi vt ipse quoque pes totus obtruncaretur. Lata iam erat sententia, iam expedita scalpella, quae Chirurgus immitis in putrescentem demergeret pedem: cum denique mens obstinata resipuit; et sui misertus aeger aperuit oculos. Tum demum ne totus, et animo et corpore funditus interiret, Rectorem accersijt, agnouit erratum, et professus, quam abiecerat, obedientiam, ad omnia se paratum ostendit. Mirum dictu simul ac Rectoris amplexatus obsequium, tumorem animi posuit aeger, tumor quoque corporis stetit: putredo serpens quieuit, tametsi antea Medici confirmarant nullam ad eum curandum morbum reperiri potuisse medicinam: vt appareret malum inuectum a Deo, cuius [Note: 90] compatatum est sapientia, vt in suo quisque vitio plectatur, et noxiae poena respondeat. Secandus tamen pes putridus fuit, et quod erat marcidum excidendum. Quem ille tantum subiturus ictum voluit nostros, quos antea fugerat, interesse, et ijs inspectantibus exsecari: qui cum super ferrum, manumque Chirurgi sanctissimum IESV nomen identidem inclamarent; tantum ille conecpit animo robur, vt postmodum affirmaret, in excipiendo vulnere vix se dolorem vllum sensisse. Is postea sibi restitutus, quamuis optaret redire, non tamen amplius in Societatem receptus est. Itaque ceteros inter homines mansit, segregatus a nostris mente quidem sanus, nec Conimbricensi Episcopo inutilis; ceterum altero pede mutilus, quo diuini beneficij quoties gradum faceret, veniret in mentem: et Societatem simul recordaretur amissam simul Leonis Henricij vocem, qui negligenti quondam sacrificare, fore tempus cecinit, cum vellet, nec posset. Nec minus admiranda facinorosi, perditique hominis resipiscentia fuit, eodem Rectore, et adiutore Leone. Is peccatorum turpitudine, ac multitudine quodammodo obrutus, atque oppressus ferre se ipse non poterat, et vt sui ipsius iudex, et Carnifex esset, sibimet exitium, atque perniciem veniae desperatione parabat: venenum hauserat, [Note: 91 Magni peccatoris conuersio.] et amplius hebdomadam certam potionem ieiunus hausit, obstinatus mori. Cumque multis indagatis sui interimendi vijs, nulla Deo prohibente, et miserente procederet, ad extremum se Satanae dedidit, totusque ei sese animo, et corpore mancipauit. Mox eius tyrannidem, cuius se mancipium fecerat, est expertus, tot tantisque ex eo die corporis doloribus tortus, tot animi cruciatus angoribus, vt ad eius inconditas voces, et miserabiles vlulatus omnis vicinitas expauesceret. Ea re cognita religiosi coenobitae quidam autores fuere propinquis, atque domesticis, vt aeger deduceretur ad nostros. Quem vt Leo Rector aspexit, et quem miser deuenisset in locum percunctando cognouit, ad diuina praesidia se contulit, preces indixit suis, et ipse supplex, humilisque Deo misericordiam elicuit. Deinde aggressus hominem de spe deiectum erigit, et ad spem reuocat: agit de animo componendo, et sauci opectore persanando: reditum in gratiam cum offenso Deo, qui benignus, et misericors esset, et praestabilis super malitia, pollicetur; modo humilem per confessionem, et anteactae vitae detestationem virus euomat peccatorum: quod, vt pacatius faciat, liberationem etiam angorum, atque dolorum, quibus conflictabatur, exorat, inducias impetrat, et spe bona completum excipit confitentem. [Note: 92 Vis lacrae confessionis.] Ab ea confessione omnia de cetero ei fuere tranquilla: conualuitque corpore pariter, et animo, initoque vitaemelioris initio perseuerantiam magna spe salutis aeternae ad extremum vsque retinuit. Ex Eborensi Collegio in Oppidum Eluas Henrici Cardinalis [Note: 93 Res geste Eluis, et in oppido Mo ra.] rogatu, par sacerdotum Emmanuel Fernandius, cui mox decreta est Aethiopica expeditio, et Petrus Sancticrucius profecti, quadrimestri labore nullam reliquere pietatis, aut publicae, aut priuatae partem non egregie cultam, ac perpolitam. Curatae conscientiarum veteres plagae, sublati pellicatus, odia restincta, iurandi execrandique lubricum, instituta sodalitate Sanctissimi nominis IESV, propositisque singulas per Paraecias in tabella vitandis verbis, miro modo coercitum, Cantilenae profanae catechismi exclusae carminibus, coetus menstruae homologeseos, et synaxeos institutus; quae sancta mysteria amplius centum iam frequentabant. Sacerdotes prima exercitiorum
hebdomada eruditi omnes, et ad suum munus, ante omnia ad aures benigne praebendas confitentibus incensi, rei precio explicato, ac sedibus quoque in eum vsum aptius concinnatis. Ita recte institutorum progressioni, constantiaeque consultum. Quanquam Eluij (vt est disciplina pietatis, vbi praesertim degustatus est fructus, conciliatrix blandissima) vt ijdem qui coeperant, coepta proueherent, contenderunt. Ipse Prouincialis Miro cum Antonio Quadrio Oppidum Moram reuisit, resque a se inchoatas olim, atque compositas hoc procliuius confirmauit, perfecitque, quod oppidanis vnice carus erat, [Note: 94 Mironis humilitas.] ac venerandus. Aderat Dioecesim lustrans Cardinalis Henricius, qui dum publicam hospitalem domum inuisit, Mironem, quem febris lecto affixerat, decumbentem in turba pauperum reperit, multum laetatus, atque commotus humilitatis exemplo. Sed Pater breui valetudini redditus, Olisipponem redijt, totus Prouinciae procurationi intentus. [Note: 95 Collegium S. Antonij magnae vtilitatis.] Olisippone hoc, si vnquam, tempore grata in vulgus, et salutaria Societatis munera extitere. Florebat Professorum domus, frequentiaque maxima celebrabatur. Collegium vero S. Antonij tanto erat in precio, vt magni nominis viri nullum Olisippone opus ab Rege fructuosius conditum praedicarent. Amplius sexcenti Auditores numerabantur, [Note: 96 Ab Conimbricensi seiungitur.] progressu in literis, pietate, modestia toti Ciuitati laetissimo. Alij, atque alij (vt tanta in vrbe) affluebant in dies: nec promptum erat vel ponere modum numero, vel facere satis innumeris, quamuis noui additi essent Magistri. Euentu tam prospero laetissimus Rex, cum adhuc id Collegium Conimbricensi, vt impensae indc sufficerentur, connexum fuisset, per se se stare voluit, ac proprijs niti subsidijs, quae posteriores [Note: 97 Lusitanae aulae pietas.] deinde Reges affatim suppleuerunt. Almerini, vbi frequens agebat Aula, ad domicilium Societati ante attributum sacra aedes hoc anno extructa. Plane regiae omnis domus, atque familiae in suscepto superiore anno cursu Christianae laudis, potius incitata, quam remissa contentio est. Frequens omnium confessio, et ad diuininam mensam accessus: ad cohortationes in Aula Consalui Vazij promptae aures excipiendae diuinae sementi, feracia corda frugibus edendis. Infans Elisabetha, non vt interdum prae malo pudore homines solent, latebras ad pietatis captabat studium; sed palam cum liberis omnibus stata piae meditationi tempora impendebat. Regina Prouinciali edocente ex primo orandi modo, quem B. Ignatius tradit, singulis diebus vnum e Decalogi praeceptis sedulo perpendebat. Itaque poterat videri gestire, ac triumphare religio tanto in splendore tam culta. Et apparuit in acerbo vulnere Principum illorum altitudo animi, atque constantia. Ipso enim ineunte anno Ioannes Princeps vnicum regni subsidium occidit. Mitigauit subinde publicum luctum prosper Ioannae Principis partus, eius, quam postea in Castellam reuersam in rerum administratione vicariam successisse Philippo Fratri narrauimus. Tum editus in lucem duodeuigesimo ab Patris obitu die posthumus Regulus est; cui ex die Natali nomen Sebastianus fuit. Isque est Sebastianus breue suae gentis solatium, longa spes, luctus aeternus.
[Note: 98 Cornelij cum Rege Congi disceptationes.] Apud Congum in Africa agebantur etiam num inchoatae superiore anno tragediae Regem inter, atque Cornelium, tum improbis sacerdotum consilijs, qui cum Rege versabantur in Curia, tum ipsius vitio Regis adeo perditae, solutaeque vitae, nihil vt habere Christiani (quod tamen minime videri volebat) praeter vocabulum videretur. Adduxerat eo illum iam prope Cornelius, vt eiectis e suo sinu domessicis scortis, et concubinis, voluptates suas intra matrimonij fines, limitesque redigeret: idque facturum se Rex ipse receperat: sed vt ad rem ventum est promissa non fecit. Consangrineam, quam habebat concubinae loco, et cui ius connubij non erat, per summam licentiam atque libidinem, frustra reclamante Cornelio, duxit: eandemque totius regni consortem, atque R eginam coram Clero vniuerso, cunctisque Lusitanis, et eo ipso, quem ad sacras confessiones adhibere cousueuerat, sacerdote, ipsius probantibus factum, et Concubinae manus osculantibus, declarauit. Non his finibus Regis erat circumscripta nequitia, sed ad vagas, nefariasque libidines, et ad innuptas nuptias, hominum adiungebat iniuriam. Subornabat falsos testes, qui fictis criminationibus, falsoque iureiurando innocentiam opprimerent: spoliabat vita reos causa non satis cognita, et multa palam peccabat alia: quae cum dissimulare Cornelij non posset integritas, nec in tanta hominum offensione silere, nihil ex suis admonitionibus praeter odium reportabat: nec tamen idcirco deterrebatur. Sed quod forti animo semel coeperat, vt Regis mentem
sanaret, id perseueranter vrgebat: monebatque Regem ipsum, et Proepiscopum, qui regijs confessionibus praeerat, nullo modo posse tot, tantisque sceleribus obligatum, et sua voluntate in nefas omne ruentem per omologesim absolui. Cumque in eius aures praeteruecta salutis monita non intrarent, statuit pro concione Cornelius ea, qua consueuerat, libertate docere omni iure prohibitum esse, ne extra legitimum thorum libidines vagarentur, pellendosque domo famulos esse concubinarum familiaritatibus irretitos, nec ea labe notatos admittendos ad sacra. Quae quidem ad Regem delata concio, ea demum insedit in animo, et contra quam metuebatur, nihil habuit offensionis, cum neminem perstringeret nominatim, et sine personarum designatione Regis in vitium inueheretur. Ita quanquam ipse suo non emersit e luto, suos tamen aulicos iussit omnes, qui concubinas alebant, earum impura coniugia, honestis cum nuptijs, atque legitimis commutare. Dissentiebant communes, vulgaresque presbyteri, qui canibus sanctum dabant, et proijciebant ante porcos splendidissimam Eucharistiae margaritam: [Note: 99 Libera increpatio non semper offensionem habet, cum palam est causa.] ita quicquid struebat magno labore Cornelius, ipsi vafre vno puncto temporis destruebant. Rex autem, vt erat ingenio non omnino hebeti, nec a natura pessime institutus, nisi praua indulgentium sacerdotum assentatio praecipitem ageret, nimirum Cornelij sinceram mentem, et Euangelicam libertatem eo coepit amare propensius, quod responsa quaedam ab Academia Conimbricensi perlata erant, admodum consentanea ijs, quae Pater saepe monuerat; significauit igitur omni deposita simultate, velle se cum illo in gratiam redire. Et quoniam diploma Sedis Apostolicae de promulganda in eo regno peccatorum indulgentia per id quoque tempus erat allatum, ad eam promerendam se quam accuratissime comparare, spondeos se non ante caelestes aepulas gustaturum, quam segregata propinqua offensioni publicae satisfaceret: neque eam reuocaturum donec ab Apostolica sede matrimonij copia fieret. Vicarius tamen Episcopi, quem eius praefuisse confessionibus dicebamus, omni ratione pugnabat, vt protinus sacrum Domini corpus sine trepidatione capesseret, nullum diuortium, satisfactionem nullam necessariam esse: vicissimque perstabat in sententia Cornelius, nec dimoueri de sua mente poterat. Peruicit tamen Vicarius culpam illam se praestatutum pollicitus. Eaque sponsione Rex fractus, ausus est sacrosancta illa mysteria polluto ore contingete. Ne tum quidem Cornelius tacuit. Conuenit Regem, et compluribus secum libris allatis de sententia Doctorum ostendit, quam fecisset imperite [Note: 160 Stultae poenitentiae genus.] Vicarius, qui ad id illum suis hortatibus impulisset, et quantam ipse in eo audiendo maculam suscepisset. Quibus autoribus, ac rationibus Rex conuictus, culpam suam agnouit, et ad eam diluendam meritas poposcit poenas, sed nequiter nimis; ac stulte. Quoduis enim poenarum genus potius, et voluntaria verbera cunctis inspectantibus erat subiturus, quam vt muliebrem illum congressum, vnde tota pendebat causa, dimitteret: idque ipsum cum demum promisisset, non diu perstitit in sententia; sed vt momento perleui in omnem partem rapiebatur, in eamque potissimum, quae sensibus arridebat, post multos Cornelij labores, obstrepentibus imbecillae menti sacerdotibus malis, ad ingenium facile redijt. Cornelium iterum ab se se repulit, contempsit monita: quodque dudum damnauerat stulte repetens in peius ruebat in dies, Patremque in Lusitaniam iam parantem rerum meliorum desperatione discessum, pedem efferre suo regno vetuit, minas insuper addens, et omni asseueratione contestans, si quid ab Lusitano Rege suo regno accidisset incommodi, id protinus se vlturum, et in ipsum, velut in autorem versurum [Note: 101 Ioannes Nunnius Tituano in Lusitaniam curaturus liberandos captiuos redit.] iras. Ita totus hic perpetuo rescindenda, et redintegranda gratia, sine fructu consumptus est annus. In propiore Africa Rex Algerij instructo exercitu Fessae regnum inuasit deuictum atque subactum Regem expulit, magnamque ei captiuorum praedam abstulit. Christianos in eis ducentos, eorumque nobiles multos, quos ille singulos emptori centenis addicere cogitabat aureis. Ea permotus occasione Ioannes Nunnius, qui cum Ignatio Bogato redimendis e conquisita stipe Christianis, et in fide Christi retinendis Tituani (quod regni Fessae est oppidi) operam dabat, ad eum quoque Christianorum numerum redimendum exarsit acrius, ne in eis periclitaretur simul cum libertate religio. Sed cum maius esset redemptionis pretium, quam vt conquiri, corrogarique Tituani posset, ad conquisitionis molestiam peregrinationis sibi laborem adiunxit: et eius rei causa in Lusitaniam vsque ptoficisci non piguit. Considerabat enim,
vt pius Martyr Cyprianus admonet, templa Dei esse, quae capta erant, nec pati nos longa cessatione, et neglecto dolore debere, vt diu Dei templa captiua sint, sed quibus possumus viribus elaborare, vt Christum Iudicem, et Dominum, et Deum nostris promereamur obsequijs. Hoc igitur incitabat, impellebatque Ioannem antiquae religionis exemplum, vt cum de redimendis captiuis fratribus e barbarorum manibus ageretur, nullis neque molestijs, neque laboribus parceret, tanquam in ijs redimendis redimeret Christum, qui nos redemit de periculo mortis, et e Diaboli faucibus eripuit. Is cum captiuis amplius triginta suo labore redemptis, quorum plerique aetate, et consilio imbecilles a Christo defecerant, relicto apud captiuos reliquos solatij causa, et auxilij Bogato, Olisipponem ad Lusitaniae Regem se contulit, eoque comitatu pium Principem exultantem in animorum lucris, atque salute mira voluptate perfudit. Olisippone vero Ioannes eam pecuniae summam paucorum dierum conquisitione collegit, vt aureorum millia viginti facile superaret. Cuius partem aliquam ad socium suum Bogatum misit captorum in vsus, et redemptionem aliquorum, reliquam vero partem, eamque praecipuam apud Ciues praecipuae fidei tres depositam secum ipse ferre ad eam, quam diximus, Christianorum multitudinem, cuius causa in Lusitaniam venerat, liberandam deliberarat. Haud tamen ex voluntate res processit. Nam et ab Algeriano Rege pretium redemptionis est auctum, vt ad constitutum millia amplius quatuordecim adijcienda forent; et ipsi Nunnio praeter expectationem parandum iter in Aethiopiam fuit. Quo factum est, vt Rex quoque Lusitaniae quanquam a Mirone Prouinciali contenderat, vt Algerium remitteret Nunnium postulante misericordiae sodalitio, et ad redemptionem captiuorum pecuniae reliquum offerente, tamen rem amplius vrgendam non putarit, ne si eo remitteretur Nunnius, ad Indicam transmissionem tempestiue non rediret. [Note: 102] Doceri tamen ab eo voluit, quemadmodum ducenta illa mancipia liberari pretio possent, vt ex eius deinde colloquio misericordiae sodalitio satisfaceret. Ac ne vis Christianorum magna, quae laborabat in ergastulis Tituani sacerdotis spoliata praesidio sacrorum solatia desideraret, datae sunt ad Natalem Commissarium literae, vt sacerdotem illuc alium pro Ioanne summitteret. Quod quanquam ab Ignatio, ad quem rem Natalis detuletat, est concessum, totaque res Prouincialis voluntati permissa; tamen tanta fuit operarum penuria. vt qui ad eam expeditionem idoneus esset, nouo praesertim in Indiam manipulo destinato, inuentus sit nemo. Mansit igitur vnus Tituani Bogatus, qui tam strenuus, et ardens in tuendis seruorum animis, et corporibus erat, tantae praeterea in perferendis eius rei gratia contumelijs, et incommodis tolerantiae; merito vt a vulgo praedicaretur vt sanctus. Nunnius quoque ipse, dum in Lusitania multa in [Note: 103 Aethiopicae mis sionis Causae.] humilitate et obedientia, ceterarumque virtutum exercitatione se continet, qualis, et quantus ex ea barbarie redierit, indicauit. Facile vt appareret, ea quoque negotia, quae dissipandi animi, euocandique vim habent, vel in medijs occasionibus, atque barbarie, si referantur ad Deum, et ex pietate, sanctitateque tractentur, non modo de [Note: 104 Preteiannes quis olim fuerit.] sanctitate iam parta nihil detrahere, sed etiam augere. Sed vt Aethiopica legatio Nunnio decreta paulo altius repetatur, non est silentio dissimulandum, quod optimi autores commemorant, vulgi errore factum, vt is, ad quem missa legatio est, Preteiannes nostro in orbe cognominetur. Namque olim inter Asiaticos Scythas, qui hodie sunt Tartari, in Prouincia Nataij, quam Scythiam extra Imaum Ptholomaeus, recentiores Catayum vocant, fuisse Principem Christianum, inter Asiae Principes potentem in primis, quem Tartari Ethnici Vncham; populares eius Christiani Ionanum, detorto ab Iona Propheta nomine, nuncuparint: eundemque, quod crucem in otio, tranquillisque rebus (vt memoriae prodidit vir sanctus Florentinorum Archiepiscopus Antoninus) indicem susceptae tutelae pro Christi fide gestaret, quam sub armorum strepicum geminabat, alteram solido ex auro, alteram pretiosis e gemmis, atque lapillis elaboratam praeferens, vt significaret se et opibus, et nobilitate ceteris orbis terrae Principibus anteire, et Christianae religionis propugnatorem esse: inde sibi speciosum Presbyteri nomen apud nostros homines inuenisse. Hunc igitur verum aiunt fuisse inclytum olim Presbyterum Ionanum, eamque appellationem ad ceteros deinceps illius imperij successores, sicut apud Romanos Caesarum permanasse Cuius imperij tanta ferebatur esse potentia, tantaeque opes, vt duobus et septuaginta Regibus imperaret. Verum id Imperium cum
ad Regem Dauid peruenisset, instigante Chingio quodam exercitus regij duce, vectigales Scythas, ne tributum in posterum penderent, defecisse: belloque exorto cum Dauid captus, et deuictus intetijsset, regnum ad Chingium redijsse autorem defectionis, et belli, anno millesimo centesimo septuagesimo secundo, vel paulo post, altero et quadragesimo anno, ex quo Nestorianam Preteiannes haeresim arripuerat, vt florentissimo, amplissimoque regno nihil nisi capitalis illa pestis attulisse videatur exitium. Chingius autem, cum ceterorum Regum nomen, quod velut haereditarium perueniebat ad posteros, reliquisset, Vlarcanum de Catayo appellari se maluit. Relictus tamen est Preteiannis e stirpe modici imperij Rex, vt quibusdam scriptoribus placet, qui Nestorianas Christianorum reliquias vna collectas vitro fouit, quas Innocentius Pontifex huius nominis Quartus, anno millesimo ducentesimo quadragesimo sexto a posteris Tartarorum Regibus diuexatas, missis illuc e Dominicana familia Patribus, Magno Cano Tartarorum Principi commendauit: cuius adhuc in regnis piurimi Christiani e Nestorij [Note: 105] secta reperiuntur, qui praeter diuinam in Christo personam, humanam insuper humanae naturae affingit. Ergo Reges illi christiani florentissimi de Schola Nestorij, quos in Europa Preteiannnes appellabamus, cum suum in Asia amisissent imperium, nihil nisi nomen in ore hominum reliquerunt: idque ad Abassinorum Regem ex Asia in Africam errore vulgi translatum, etiam num viget, et hominum sermonibus vsurpatur, quod hic quoque Rex venerandae Crucis insigne, velut auitae religionis et ipse defensor vbique circumferat. Et errorem videntur confirmasse quidam ex Monachis Abassinis, qui nostrum in orbem cum venissent, illudque celebre inuenissent nomen, et argumenta imperij quaedam suum in Regem caderent, plane ipsum esse Preteiannem asseuerarint. Et quamuis aliter ipsi nominent, tamen causas interrogati nostri vocabuli varias ex ingenio attulerunt. Vnde factum est, vt alij nostrorum autorum priorem partem nominis non presbyterum, sed pretiosum, alij posteriorem non Ionanum aut Ioannem, sed potentem [Note: 106 Preteiannes hodie quis sit.] reddiderint, quod Gian Abassina lingua potentem significet. Haec autores magni nominis et in primis Ioannes Barrius Lusitanus, de vulgi errore disputant. Illud certum est, quem hodie Preteiannem vocitamus, eum Dynastam quendam esse Christianum Iacobitam, qui totius Aethiopiae, Abassiaeue Rex appellatur a suis. Is certe publicis in literis, ac diplomatis magnae Aethiopiae Regem, Regnorumque eius, ac Prouinciarum Principem se subscribit, et plurimarum nomina Prouinciarum singillatim, adscribit: quatum impune multas in otio possidet, ceteras cum in Maurorum, Ethnicorumque manus venerint, verbo tenus. Ea de causa perpetuum ei modo cum Mauris, modo cum Ethnicis bellum est: ideoque loco nullo consistit, sed subinde solum vertit, quo necessitas vocat, tota cum aula, amplissimaque familia; omnemque ferme suam [Note: 107 Quo modo habitent Abassini.] in castris, locisque campestribus vitam agit. Cumque talis, tantusque sit Rex, totaque in Aethiopia copijs, quam qui maxime abundet, nullae tamen in eius regnis visuntur vrbes alicuius numeri, atque momenti seu aedificiorum magnificentiam spectes, seu incolarum celebritatem, atque frequentiam, cum tamen in Abassiae finibus, et eius extra ditionem; vel inter barbaros vrbes munitae non desint, frequentes insulis, et aedificijs, mercimonijs, commercioque celebres, diuitijs refertae, et earum complures muris armatae, quas aquarum plenae fossae circundant. Mirantibusque Lusitanis, qui versabantur in regia, cur suos illi vicos, regionesque contra quotidianas hostium irruptiones moenibus non includerent, respondebant, Regis sui vires, atque potentiam non in saxis, atque lapidibus, sed in populi neruis, ac robore sitam esse: qui si muris vndique septas vrbes, et iustructas haberet, intermisso paulatim armorum studio, ad inertissimum perduceretur otium; calce ac saxo aedificia priuata non substruunt, quod consentaneum esse dicant, discrimen aliquod inter Dei Templa, et priuatas hominum aedes interlucere. Huius ditionem Regis Nilus, et Astabora, et Astapus inclita flumina intersecant: quorum [Note: 108 Ditio Preteiannis.] posteriora vbi confluxere, in Nilum demum consociatas effundunt aquas ad Insulam Meroem Astapus ob magnitudinem pater aquarum ab incolis appellatur. Is oritur e lacu Barcena, quem Coloem Ptholemaeus appellat, ad latus eoum in media ferme longitudine totius imperij, regnorumque omnium, ac proninciarum, quarum se Dominum Preteiannes inscribit. Regio, quae plerumque sedes est Imperij ceteris regni partibus feracitate praestat: vberem fundit frugem, messemque praebet saepius quotannis, alijs
maturis segetibus, herbescentibus, et subnascentibus alijs. Opinio Abassinorum est Regem [Note: 109 Abassinorum opinio de sua origine.] suum, quem Negaz ipsi vocant, originem trahere ex filio Salomonis Milek e Saba Regina; se autem ab ijs ortos, quorum in comitatu Salomon filium suum remisit ad matrem: Christi vero legem ah Eunucho Reginae Candacis, quem in Actis Apostolorum baptizatum a Philippo Diacono legimus, accepisse: primumque accepisse fidem oppidum Tigia dicitur: Tigiensique lingua publicae etiam num tabulae conficiuntur omnes. [Note: 110 Abassinorum religio.] Ab Alexandrino Patriarcha, quem suum ipsi caput, et Doctorem agnoscunt, Abunam suum, sacrorum Antistitem accipiunt. Inde vna cum Cophtis Aegyptiacis, et Dioscori, Eutichetisque haeresim inciderunt; et multis praeterea suis, ac proprijs vrgentur erroribus. Nam cum ipsi doctrinam Alexandrini sequantur Antistitis, qui ab Ecclesia Romana, summoque in terris Christi Vicario disiunctus est, quid mirum si corrupto fonte eins quoque corrupti sunt riui? praesertim quod Abassini cum Romana Ciuitate commercium nisi per Alexandriam, et Aegyptum nullum habent: Auget inscitiam, labemque religionis Ethnicorum, Maurorumque consuetudo, quibus vndique cincti sunt; vt inter eos etiam promiscue multis locis, et sine discrimine versentur Ethnici. Verum vbi in Concilio Florentino, quod Eugenio Quarto Pontifice Maximo praeter alias Nationes a Graecis, Armenis, et Iacobitis summo studio celebratum est, omnes hae sectae profiteri palam non dubitarunt sanctam Apostolicam sedem, et Pontificem Romanum in vniuersum terrarum orbem obtinere principatum, eundemque successorem esse Petri, verumque Christi Vicarium, Patrem, Doctoremque Christianorum omnium, Rex Abassinorum Dauid Patre Nahau defuncto, quamuis adolesccns, et etiamnum sub [Note: 111 Abassini ad Ecclesiam reuersi.] Helenae Auiae tutela noluit amplius eum, qui mittebatur ab adulterino Alexandriae, Praesule Patriarcham agnoscere: sed fama excitus earum rerum, quae prospere a Lusitanis gerebantur in India, legauit Matthaeum Armenum vna cum alio e proceribus Abassinis ad Alfonsum Albuquercium Indiae Praefectum, vt amicitiam cum Emmanuele Rege iungeret: cui sui Regis literas, atque dona, vaecipue vero augustissimae Crucis Christi fragmentum, in aurea inclusum pyxide reddiderunt. Hinc aliquot post annos Abassinorum postea legatio ad Romanum Pontificem Clementem septimum initium duxit. Is enim, quem dixi, Dauid legatum suum cum muneribus illuc misit, qui suis Pontifici verbis celeberrimo in conuentu Bononiae, cum Carolus Caesar coronatus adesset, tanquam vniuersae Ecclesiae Pastori, summoque in terris Dei Vicario, solennem venerationem, obsequiumque deferret. Verum, cum diu postea gens Abassina suo orbata Praesule, sacerdotum penuria laboraret, redijt ad ingenium et Dioscori, Eutychetisque vestigijs pertinaciter inhaerens ab Alexandrina Ecclesia Patriarcham nomine Marcum accersijt; quae cum a sacrosancta Apostolica Sede, vti diximus, communique omnium capite Romano Pontifice sit seiuncta, non potest pastoralem autoritatem aut alteri impertiri legitimam, aut sibi ipsa recipere. Ferebatur inter Aegyptios oraculo editum, id quod Marcus ferebat ipse, futurum breui, vt e remotis regionibus sacerdotes illuc accederent, qui se cum ipso coniungerent, mittendumque ab Ecclesia Romana Pastorem, [Note: 112] qui Aethiopicae, Abassinaeque praeesset Ecclesiae. Quocirca Rex Claudius, filius Dauid, atque successor optimae initio mentis, atque consilij, seu oraculi religione admonitus, seu impulsus opportunitate Lusitani commercij, praesertim quod aliquot annis ante magna subsidia ab Lusitanis acceperat contra Gradaametem Regem Zeilanum, qui eum ad vltima pene deduxerat, per literas Lusitano Regi Ioanni eius nominis Tertio significauit, sibi gratum fore, si ab Romano Pontifice legitimum, recteque sentientem Patriarcham ad suos pascendos, regendosque populos impetraret. Rex autem Lusitanus iam pridem cupidus Abassini Regis, ac regni catholicam ad fidem, autoritatemque Romani Pontificis adiungendi, postulauerat in eam rem iam inde ab anno millesimo quingentesimo quadragesimo sexto (vti tum docuimus) Patres aliquot ab Ignatio: id quod tanto studio a B. Patre, ac contentione susceptura est, vt quos in ea regna transmitteret, ijs iam ad obeundam rite legationem illam praecepta quaedam, et do cumenta conscripserit. Vicissimque Ioannem Regem multis ipse rationibus incitarit, vt rem non modo diuinae Maiestati gratam, Ecclesiaeque vniuersae salutarem, sed ipsius etiam aptam commodis, regnoque perutilem, atque perhonorificam promouere, atque vrgere non intermitteret. Nihil tamen ea de re, nisi ad hunc annum quartum et quinquagesimum
[Note: 113 B. Ignatius deligit Socios in expeditionem Aethiopicam.] actum est: quo Rex denuo ad Ignatium fcripsit, duodecim vt e Societate viros non minus probitate vitae, quam eruditionis laude praestantes excerperet: e quibus vnum ipse Patriarcham, duos autem eius adiutores, et successores eligeret: ceteri vero suis concionibus, et colloquijs inueteratas e deceptis mentibus haereses, et errorum fibras euellerent. Ignatius regijs acceptis literis, quanquam exploratissimum iam habebat plurimos de Societate fore, qui cupide profectionem illam expeterent, ad eamque sese vltro, ac libenter offerrent, quo tamen id esset exploratius, monitos omnes voluit praesertim Lusitanae Prouinciae Patres nulla facta de honore mentione, vt quibus ad ea regna pronus esset animus, ij se per literas indicarent. Neminique tam arduam in expeditionem, iterque longinquum animus, et alacritas defuit. Ignatius igitur post accuratam precationem tres spectata admodum virtute viros, et per omnia in Societate probatos, Ioannem Nunnium Barrettum Lusitanum, qui sibi viam ad id honoris fastigium redimendis captiuis in Africa iam munierat, Andream Ouiedum Castellanum, qui Collegio Societatis Neapolitano tum praeerat, et Melchiorem Carnerium item Lusitanum designauit. Hos Regi nominauit, et de cuiusque virtutibus, et ornamentis edocuit. Quanquam autem valde auebat, vt ad Patriarchatum Nunnius eueheretur, duo vero socij episcopali dignitate Coadiutores, ijdemque (si quid ei grauius accidisset) successores eligerentur, eligendi tamen optionem, potestatemque Regi permisit. Sed eodem videlicet incubuerat regia mens, vt Nunnio mandaretur id munus, cuius de laude, et sanctitate tam multa vel ex ipso rumore vulgi, atque hominum praedicatione [Note: 114 Quam curae esset B. Ignatio Aethiopica expeditio.] cognorat. Et quoniam Ignatio visum erat, vt auquis e Societate Goae Apostolici Commissarij nomine ampla cum potestate, autoritateque resideret, qui Patriarcham ipsum ex interuallo reuiseret, deque eius muneris administratione cognosceret, quo facilius Pontifici Romano subiunctum in Apostolicae sedis obedientia, fideque contineret, Rex suum in Vrbe legatum per literas monuit, vt ea de re, et de Patriarcha, deque eius adiutoribus cum Pontifice transigeret, Ignatiumque moneret, vt quod spectaret ad Commissarij potestatem, id ipse statueret, quod esset a Pontifice postulandum. Ignatius autem ad id munus vnum omnium maxime idoneum Collegij Rectorem Gasparem, quem nondum diem obijsse resciuerat, nominauit: et legationis Aethiopicae cogitationem tanto ipse ardore suscepit; vt, cum legatum in adeundo Pontifice, et exhauriendis Regis sui mandatis cunctabundum animaduerteret, toto trimestri Ludouicum ei Consaluium tanquam calcar admouerit: qui tertio quoque die hominem conueniret, et excitaret. Adeoque fuit in eo constans Ignatius, vt cum tertio semper die Pater ille [Note: 115 Ioannes Nunnius quam alienus ab honorum studio.] recurreret, illud iam in ore multorum veluti prouerbium versaretur, Tertiana legati. Interim Prouincialis Miro Ioanni Nunnio, quem in Lusitaniam ex Africa reuertisse monuimus, et Regis, et Ignatij de legatione Aethiopica voluntatem, (vt habebat in mandatis) exposuit. Quamquidem Nunnius, quod ad itinetis capessendos labores, libenter est amplexatus, sed adiunctum munus honoris (a quo ante initam quoque Societatem refugiebat, tumque aiebat libentius totam vitam in catena exacturum grauissima, quam vt per eam procurationem periculum delicti cuiuspiam subiret) intoleranter ferens, supplices ad Ignatium literas dedit, vt per confossum vulneribus Christum, infirmis suis humeris parceret, nec illud sibi onus imponeret, quo suscepto animi salutem in discrimen adduceret. Cumque in rebus omnibus imperatis, quae culpa vacant, obtemperandum sibi esse intelligetet; id autem honoris admittere alieno coactum imperio, peccato vacare non ignoraret, se ipse iam tum, si quid in eo magistratu gerendo sua deliquisset inscitia, extra omnem culpam, causamque ponebat. Oratumque per literas Ignatium voluit, vt si in sententia permaneret, iuberetque prorsus oneri colla subijcere, voluntatem sibi suam scripto transmitteret, quam et ad solatium apud se conditam asseruaret, et ad defensionem suam, cum vsus esset, promeret contra technas communis hostis, et Diaboli tentamenta, dum ei desponsae Deo Obedientiae nutum, pro qua creditam sibi amplecteretur Ecclesiam, tutus, et tranquillus opponeret. Illud insuper ab eodem postulauit Ignatio, vt auxilij causa Patres sibi duos admodum doctos Franciscum Rodericium, et Antonium Quadrium comites profectionis adiungeret, qui sibi sui consilij lucem, doctrinaeque porrigerent, si quid in Dei causis, animisque regendis existeret ambiguum, aut obscutum: instans magnopere, vt Commissarius ille
Goae constitueretur, vel alius quispiam prope se, cuius potestati subesset, rationemque gesti muneris reddere cogeretur. Qua B. Pater plurimum delectatus Epistola, eam et in conuentu recitari saepe voluit, et adhibitis testibus ratum fieri, quo de autore constaret. Idemque quod diuturna semel deliberatione decreuerat, id fixum voluit. Nunniumque pro potestate coegit onus impositum non abnuere: simul et eius postulatis omnibus morem gessit. Verum hoc anno longius progressa ea legatio non est, quam vt Ouiedus, Carneriusque cum socijs aliquot ex Italia in Lusitaniam iter intenderent. Nunnium vergente ad exitum anno, morbus acerbissimus proxime ad suprema deduxit. Quo tempore cum vno, alterove post die se crederet migratutum e corpore, dictauit [Note: 116 Io. Nunnij obedientia, et de Societate iudicium.] ad socios literas, in quibus suam de Societatis vocatione voluit extare sententiam. Negabat genus vllum vitae reperiri sublimius, statumve vllum inter homines celsiorem videri sibi, et in quo magis expedita ad aeternitatem monstrarentur itinera; simulque testificabatur in Societate sibi certum vitam finire, quamuis eam ob causam hora eadem subeunda mors esset. Deum vero plurimum precabatur, vt penitus sibi intercideret vitam, si prospiceret onus impositum minus ex eius laude cessurum. Tanta simul ad parendum alacritas aderat, vt, si Ignatius innueret, nequaquam recusaret ita agens animam, ac vel postridie expiraturus, in nauim imponi: cum tamen, quandiu arbitrio vixerat suo, sic abhorreret a vita, mari, et fluctibus committenda vt tritum versiculum. At tu saeue Aquilo nunquam mea vela videbis, identidem sibi occineret. Tantum caritas [Note: 117 Res Brasilicae.] roboris, tantum obedientia securitatis puris mentibus inserit.
Paulo iam laetiores e Brasilia nuncij ferebantur: in qua Societatis curae ad annos aliquot euigilabant. Et in Collegio quidem sancti Vincentij plures de Societate, quam in tribus reliquis Brasiliae sedibus habitabant. Fructus quippe ex eo sperabatur vberior propter indigenas finitimos paulo ceteris mansuetiores, captusque melioris, et Lusitanis pacatos. quanquam ea quoque circum loca saginandis ad escam hominibus, mactandisque gens dedita ferino ritu viuebat exlex, et sine duce, sineque magistratu cuius contineretur, [Note: 118 Manicobae, et Piratiningae sedes.] et regeretur habenis, pronaeque ad omne nefas et omnem impudentiam mentes refrenarentur. Ea res Praepositum Prouinciae Nobregam videlicet impulit, vt euocatet de Societate complures, quorum assidua cura, perpetuoque labore et illa ipsa Vincentiana Colonia, et barbarorum loca finitima purgarentur. Ergo paucis culturae Lusitanorum relictis, interiore in tractu geminam sedem instituit, alteram Manicobae Leucas a mari circiter quinquaginta, vbi Vincentius Rodericius, et Franciscus Petrius sacerdotes cum totidem fratribus collocati Gregorio Serrano pueros elementa quoque literarum docente: alteram Piratiningae, quae amplius incrementum accepit. Leucis non plus decem, sed ardua et asperrima via, distat a mari campus ferax in primis, vnde quotidianus ad puerorum alimenta ex lignea farina, quae genti pro pane est, commeatus deferebatur. In eo campo Piratininga est. Itaque tum vt promptiora essent vitae subsidia, tum quod frequens ibi Brasilus ab prauis exterorum procul exemplis agebat, visum est Nobregae Collegij corpus eo transferre. Piratiningam cum ventum esset extremo ferme Ianuario, placuit ei domui, re diuina tum primum facta B. Paulo nomen, cuius conuersionis commemoratio in illum ipsum diem recurrebat, imponi, Tum Patribus octo numero nihil prius, quam vt catechumenos in fide firmarent, christianisque moribus perpolirent, nominatimque ab ebrietate, quo maximo vitio laborabant, ingentium apud eos malorum fonte, caedisque seminario cohiberent. Quanquam enim cum frugi, sobrijque erant ab inimicorum caedibus, et a caesorum vorandis carnibus temperabant: tamen vbi se vino, quo factitio vtuntur, obruerent, et mentem ebrietate perderenr, ad eorum continuo necem, sanguinemque fundendum exardescebant: nec quicquam illis erat antiquius, quam vt mactatis eorum [Note: 119 Institutio Puerotum Piratiningae.] crudeliter carnibus per summam ventris insaniam, suauissimam sibi coquinam extruerent, et suis dentibus inimica viscera laniarent. Diuina tamen ope nonnihil est a Patribus contra hanc profectum amentiam: et illustrior indigenis adolescentulis fructus, vtpote mollioribus ad flectendum et inserendam in eorum pectoribus humanitatem, extitit. Quo ex numero complures iam erant aqua salutis intincti, sed catechumeni multo plures. Eorum erat ea vitae ratio, atque descriptio, vt mane missis scholis priusquam accumberent, Caelitum in aede suffragia non sine cantu, vesperi Caeli, Terraeque Reginam, misericordiae Matrem praescriptis e formulis implorarent.
Sextis porro ferijs cruentabant se flageliis. Bis in die docebantur elementa Christians legis paucisque mensibus excepti sunt baptismate supra triginta. Nec enim continuo, qui Christo nomen dabant intingebantur, ne non dum actis radicibus eorum labefactata constantia cum sacramenti iniuria conuelleretur. Pueri vero ipsi eo Christi flagrabant amore, vt Ethnicorum parentum sensu nullo propemodum tangerentur, eosque sicubi delinquerent, accusarent, interdumque ne affarentur quidem. Iam Venefici, quorum non exiguus apud eos numerus erat, cum sua venditare mendacia praesentibus Patribus, et suas redarguentibus fraudes non auderent, solum vltro vertebant, et voluntario se quodammodo mulctabant exilio. Fuissetque [Note: 112 Vexantur Christiani et Paties a Mamaluchis.] omnino felicior rei christianae, pietatisque progressio, nisi propagati a Ioanne Ramallo Mamaluchi, malae stirpis peiora germina (ij sunt ex Lusitano Patre, et Brasila matre prognati) cuncta turbassent. Qui in oppido tribus inde leucis dissito commorantes, Piratiningam vsque suum virus iaculabantur: vtque Patribus se opponerent, et cunctis aduersarentur in rebus, ceteros ad vlciscendas inimicorum iniurias, et ad ferinum humanae carnis pabulum accendebant, ijdemque militiae tempore catechumenos, vt imbelles, et ignauos, (quod apud eos bellicam virtutem magno aestimantes, dedecori vertitur) probri causa praeteribant. Sed id probri genus, Piratiningae Dux, quem sibi gens ad aliquam iusti imperij speciem legerat Christianis praeceptis opportune edoctus, pro nihilo habendum duxit, nec quicquam in ignominiae maculis, numerandum praeter vnam turpitudinem peccatorum. Sedenim Manicobaeos, quos Vincentius Rodericius, et Franciscus Petrius longo labore tandem valde mansuefecerant adorti Mamaluchi, suadentes, vt sibi potius, qui arcu, et pharetra vterentur vt ipsi; quam ignotis presbytetis, in Brasiliam sua (vt aiebant) ob scelera relegatis fidem haberent, ita efferarunt, vt despetato fructu relinquenda ea statio fuerit. Ad haec cum oppidum illud tribus leucis a Piratininga, vbi Ramalliani Mamaluchi sedem habebant, visere frequens soleret Nobrega, et Lusitanotum sitientes animas saluberrimis subinde concionibus irrigare, primo Mamaluchi barbaro ac immani terrore minas iactare, et pericula intendete Patri coepere, ne eas conciones haberet: postremo eo minitantium processit furor, atque ferocia, vt ne maiores in atrocitates erumperet, de Lusitanorum consilio, cedendum turbulentissimis hominibus fuerit, et conciones intermittendae tantisper. Sed quanquam Euangelij cursum hominum morabatur improbitas, non deerat tamen ex altera [Note: 113 Crucis signi vis et alia mirabilia.] parte Dei bonitas, quae suis praesidijs, admirandisque prodigijs incitaret. Bello inter incolas Piratiningae, populosque finitimos excitato Piratiningani simul in aciem exierunt, inopinata multitudine hostium exterriti animos iam prope desponderant, cum Ducis vxor virilis animi foemina de more gentis comitata virum, nec ita multo ante lustrata baptismo, perculsos metu milites cohortatur, vti salutari signo crucis frontibus communitis impauidi ferantur in hostem. Factum vt imperarat: tantisque in hostem animis irruerunt, vt ingentem stragem ediderint, reliquasque copias partim ceperint, partim in fugam auerterint, nullis omnino e Piratininganis desideratis, ac ne vulneratis quidem, praeter duos spiculo transuerberatos (quorum alter extinctus est) qui piae mulieris consilium, et hortamenta contempserant. Nec vero victores prisco ritu captos ex hostibus vorarunt, sed solum neci dedere, terra insuper iniecta corporibus. Quos in tumulos cum paulo post incidissent hostes, rati non suorum, sed Piratininganorum corpora esse, asportasse voranda dicuntur. In eadem prodigiorum admiratione numerata sunt illa. Catechumenus a Christiano viro inuitatus ad pocula, vt de more secum frueretur voluptate potandi, cum diu Patrum interdicta reueritus, renuisset, ad extremum partim victus illecebra, partim precibus importunis, genio indulsit; et contemptis monitis magistrorum perpotauit egregie. Sed effusae potationis suae celeres poenas dedit. Baccho illo suo bene dilutum grauis repente morbus oppressit, et mox etiam extinxit, ceteris admiratione, terroreque perculsis. Verum plectentis commiseratio Dei, qui suam misericordiam in ira non continet, morienti non defuit; locumque dedit ad poenitendum misero, eluendasque sordes omnes in fonte baptismatis. Consueuerat is aliquando narrare paruulum filium iam expiatum baptismate vita functum, saepe sibi de Caelo visum monentem, vtad Patres se conferret, et animi saluti consuleret. Se autem visum illud pro nihilo habendum esse duxisse. Sed cum saepius esset admonitus,
induxisse tandem animum Patres adire, et catechumenis se adiungere: eam scilicet fuisse causam suae conuersionis ad Christum. Quamobrem patria relicta Corream a millibus passuum ferme trecentis erat sequutus. Puella vix quinquennis graui affecta morbo deportari a matre voluit ad sacram aedem. Ibi reptans imbecillis ad aram, et coram parentibus orsa preces, sana me Pater, inquit. Pater autem, qui genuerat, compellari a filia se ratus, vis inquit, veneficum huc accersam, qui medicinam morbo faciat? Quam illa vocem indigne ferens, strata humi clamat in parentem, non se a veneficis, sed a Deo medicinam petere. Nec sua frustrata spe. Adhibita enim a nostris fratribus meliori medicina Christianarum precum prope deploratam valetudinem recuperauit. Hoc puellae peculiare, illud vniuerso commune Pago. Quem cum tetra lues occupasset, et ea complures icti quotidie caderent, nec humanis posset occurri [Note: 114] praesidijs, ad diuina Patres conuersi publicas supplicationes indicunt. Prodeuntium agmen instruunt non ex Brasilis adolescentibus modo, qui se flagris prodeundo multarent; verunt etiam ex alijs, qui sustinentes in manibus faces, Sanctorum litanias ambulando concinerent: et erat nouies ducenda pompa ad implorandos Angelicos coetus custodes, ac tutores humanae salutis, vt eorum choris numero nouem supplicationum par numerus responderet. Nec incassum fusae preces. Expleto supplicationum praedicto numero lues abijt. His admirandis, diuinisque rerum euentis Brasiliensium continebantur ingenia: nec sine Patrum sudoribus colebantur, tametsi non respondebat culturae par fructus. Quid in eo subigendo aruo laborum, quid incommodorum, quid tandem [Note: 115 Epistola Iosephi Ancietae de aerumnis Sociorum in Brasilia.] pertulerint aerumnarum, testis est is, qui dabat ferendi constantiam, et cui se tam ex animo, tamque alacriter exercebant. Sed specimen aerumnarum iuuat ex Iosephi Ancietae, quam Augusto mense ad B. Ignatium dedit, epistola recognoscere. Ab Ianuario, inquit, vsque in praesens nonnunquam plus viginti (simul enim pueri catechistae degebant) in paupertula domo luto, et lignis contexta, paleis cooperta, quatuordecim passus longa, decem lata mansimus. Ibi schola, ibi valetudinarium, ibi dormitorium. Coenaculum item, et coquina et penus simul sunt. Nec tamen amplarum habitationum, quibus alibi fratres nostri vtuntur, nos mouet desiderium. Siquidem Dominus noster Iesus Christus in arctiore loco positus est, cum in paupere praesepi inter duo bruta animalia voluit nasci, multo vero arctissimo cum in Cruce pro nobis dignatus est mori. Porro domus angustijs cetera erat vita consentiens, frustra nauticorum velorum, quae nautarum donabat benignitas atro tincta, ipsimet sibi concinnabant in tunicas. Potio erat aqua ex milio cocta, esca legumen ferme, vel olera, vel aliquid mandiocae (id est ligneae illi farinae vocabulum) nec semel exhausto funditus domestico penu, opportuno in tempore, et quidem vnde minime sperabatur, pauperibus [Note: 116 Iosephi Ancietae industria.] suis Pater caelestis dona sua summisit. Iam is, quem modo nominaui, Iosephus cum Grammaticam fratres nostros doceret, et in ediscendam, redigendamque in artem Brasilicam linguam incumberet, etiam genus quoddam calceorum intexere in vsus Patrum, fratrumque perdidicit Idem Nobregae iussu (vt est mire docilis charitas) cum Brasilorum multi perirent, secare venam aggressus, vitam multis mortalibus conseruauit. Omnem igitur aerumnarum omnium amaritiem spes abstergebat luculenti quaestus animarum, cuius gratia necesse erat eo loci degere, vt non auditione tantum christianae vitae formam gens, sed oculis quoque perciperet: vsuque, et consuetudine rectorum exemplorum assuesceret virtutis decus agnoscere. Quin etiam Patres, ne cuiquam oneri essent emendicandis quotidie rebus ad vitae tutelam nessarijs propter communem hominum egestatem, extremamque miseriam, ipsi sibi apostolico more, suis manibus victum, ipsi suo labore quaerebant. Nec minimo erat adiumento Noguera laicus e Societate faber, ferrario opere faciundo, qui rustica ab se condita ferramenta cum Brasilis omnium artificiorum, et ante eam diem etiam agricolationis expertibus largiretur, duplex inde commodum reportabat; alterum, quod illis saepe aliquid ex agro reddentibus domesticas subleuabat difficultates alterum multo amplius; quod ipsamet gens ad laboris amorem pelliciebatur; et quaedam humanitatis quasi elementa discebat. In Colonia [Note: 117 De Colonia S. Spiritus.] sancti Spiritus Blasius Laurentius salubrem in primis sodalitatem instituit, cui nomen a caritate fecit. Ei sodalitati praeter expiationem conscientiae, et accessum ad sacrosanctam mensam in sanctissimis anni diebus, Magnaeque Matri sacris princeps erat institutum
temere iurandi, peierandique morem, et obtrectationes quae vitia duo plurimum increbuerant, amoliri. Itaque iubebantur sodales eius generis noxas non ab sese modo arcere cunctis viribus, sed etiam dare operam, vt cuncto eijcerentur ex oppido: certamque sibi vltro multam, si qui in alterutro peccaret, ex pecunia indixere, vnde eos vni Orbarum collocandae in matrimonium conflaretur. Iam Sa luatoris in vrbe, Portuque securo tenebatur idem tuendi animas institutum, vsitatis sacramentorum, doctrinaeque praesidijs, quantis item in aerumnis, et egestatis incommodis indicabat nimia imbecillitas Patrum, fractae vires, color exhaustus, vt spirantium mortuorum quaedam viderentur effigies. Sed leuamento erat et his dulcis caritas Dei, cuius promerendi gratia non [Note: 118 Mors beata Petri Correae, et Ioannis Sosae.] aequo modo, sed gaudenti quoque animo quaeuis aspera tolerabant. Auxit quoque animos spes coronae nobilioris, qua duos e socijs cognouerunt ornatos Petrum Corream, Ioannemque Sosam Lusitanum vtrumque. Ambo ad Societatem sub primum eius in Brasiliam accessum in Colonia S. Vincentij, et Correa omnium primum, adiunxerant sese. Ioannes candidissimi ingenij, et innocentium morum honesto viro famulabatur: sed ita, vt verius posses etiam tum inter Dei famulos numerare lectissimos. In suo sedulus ministerio erat, erga omnes officiosus, serio deditus, addictusque diuinis. Ter in hebdomada ieiunabat: in summa palam bonus, ac semper, haud ferebat vnquam coram se absurdius quicquam dicto, factoue committi, quamuis saepe pro pijs monitis probra, et cachinnos relaturum se nosset. Inde in sortem Dei, vt est oblata Societas, plane, auideque transgressus, quo celsiore coepit e gradu, eo celsius perfectae virtutis culmen ascendit; quocumque vsus ferret in ministerio, sed proprie in culinae laboribus humilitatem, et caritatem exercens. Correa principijs non perinde felicibus, sed [Note: 119 Petri Correae ad Societatem accessus.] studio progredient, nihilo minore, facultate etiam maiore exorsus est. Is erat claro loco natus, magnique vir animi, et ante Societatem cognitam, Brasilici nominis acerrimus insectator existimans se ea re beneficium Lusitano Regi, Deo sacrificium facere. Sed vt Leonardi congressu, Deo intus illucescente, cognouit quanto id piaculo fieret, quo veteres iniurias nouis obliteraret officijs, ac benefactis, se ipsum religioso iugo pro eorum libertate submittens, suas omnes curas ad eorum lucrandas animas, et ad Christum vocandas intendit: in eoque se studio totos quinque annos (tot enim in Societate vixit) magna animi cum summissione, magno cum ardore continuit, cum dicere esset solitus aliam sibi nullam restare ad salutem viam, nisi vt totam se saluti innocentium populorum quos tantum ante laesisset, impenderet. Multum autem apud Ethnicos in agendo valebat seu autoritate iam parta, linguaeque peritia maxima, seu prudentiae, sanctitatisque singularis exemplis, vt Brasilicae primitiae ei potissimum debeantur. Cuius virtutibus, ac recte factis communis inuidens hostis, haud semel eius insidiatus est vitae. Nam et antequam necaretur a Barbaris, dum ad eorum pagum Nobregae missu contendit, bina in itinere ligna palmorum ferme quadraginta longitudine, iustaque [Note: 120 Vis obedientiae, et orationis.] crassitudine praetereuntis in verticem inciderunt, foedo impacto vulnere. Actum de eius salute putabant omnes, et caput infractum: vulnus obligatur, vtque ex obedientia iter peragebatur, postero die perinde, ac si intactus fuisset, ita integer fuit, ac vegetus. Verum successit dolor oculorum acerrimus, quorum in ea caeli plaga difficilis, et operosa curatio est. Adhibetur a socis piae precationis medicina: eodemque die nullo penitus, quod perraro accidit, relicto vestigio, dolor abscedit. Tum Correa progressus ad destinatum barbarorum locum, ipso in introitu magnam vim mancipiorum, seruorumque reperit impiae lanienae paratam; quos e sagina multi temporis barbari illi suo ventri mactandos, et concidendos eduxerant. Id vir misericors indignissime ferens, vna cum Nobrega, qui eius dudum subsequutus erat aduentum, omni contentione pugnauit, vt barbarorum manus ab impia illa internecione compesceret: sed cum proficerent nihil, dederunt de cetero operam, vt deuota illa infelici carnario capita, christianis imbuta sacris vnda salutari respergerent. Verum cum ne id quidem barbarorum saeua crudelitas, et insaturabilis ventris cupido permitteret, quod dicerent, ex intinctis illis carnibus perniciem importari conuiuijs, caedentibusque, ac degustantibus mortem, Patres Vincentij Rodericij, quam olim retuli, tempore persimili industriam imitati, e madefactis aqua sudarijs, liquore dissimulanter expresso, vniuersas illas hostias, priusquam de more caederentur in epulas, christiano ritu lustrarunt, easdemque conuersas
in victimas Dei, monitis salutaribus, et appositis ad consolandum verbis, sub ipsa claua, cultroque carnario ad extremum vsque spiritum confirmarunt.
[Note: 121 Catigij multi dum ad baptis. mum pergunt, a Tupinaqumis occiduntur.] Interea Carigij interioris Americae populi, docile, ac mite genus hominum, cum Christianae legis admirati praestantiam, et ex ijs, quae de Patribus audiebant ex ore, consilioque Castellanorum, qui Paragaum ad amnem habitabant, Christiani fieri vehementer expeterent, postquam frustra aliquandiu expectarant Nobregae suas in oras accessum, tandem non dubitarunt, religiosiorum e numero amplius ducenti, hispanis aliquot intermistis Euangelij, baptismique gratia ignoto, ac periculoso itineri Brasiliam versus e sexcentis passuum millibus se committere. Sed a Tupinaquinis barbarae crudelitatis Ethnicis intercepti, trucidatique, et suomet cruore lustrati, breuiore, quo tendebant, itinere peruenerunt, tam exploratae spe salutis aeternae, caelestisque beatitudinis, vt percussores suos his inter necem vocibus compellarent, Vos quidem. arbitratu vestro, caduca haec, et mortalia membra concidite, animorum certe cursum, quo minus hodie ad suum creatorem euolent, non retardabitis. Hunc in modum necati [Note: 122 Correae labores, et pericula vt captiuis succurrat.] plerique, alijs iniecta vincula, vnus duntaxat e Castellanis euasit, qui cum ad Coloniam S. Vincentij perpetratae caedis nuncius peruenisset, missus est a Patribus eo Correa Brasilicae linguae peritus, non sine perspicuo capitis, vitaeque periculo: qui sanguinariae gentis ferocia blando mitigata colloquio duos e vinculis Castellanos exemit, et in Brasiliam saluos, incolumesque perduxit. Ipse vero Carigiorum indole delectatus, eam sibi Prouinciam a Prouinciali Nobrega depoposcit. Quod Pater, qui toto in eam pectore [Note: 123 Idem ad Carigios deltinatur.] ferebatur, nec sibi ipsi, nisi cura moraretur Prouinciae, tantae spei praeripi laborem sineret, eo libentius concessit, quod multiplicis seges caritatis offerebatur. Castellanos magno numero eorumque non paucos nobiles vna cum vxoribus, dum cursum ad Paragaum habent, tempestas in S. Vincentij litus eiecerat. Horum vicem, summamque rerum omnium egestatem Nobrega miseratus, inter alia solatia, id opportune abeuntibus addi posse existimauit, Correa terrestre iter tenens, pro autoritate, qua per eas valebat oras, notitiaque sermonis, ipsis mari deuectis, (sic enim Brasilico Praetori placebat) gentium, ad quas appellerent, pacem, benignitatemque conciliaret. Cum his Castellanis et illi duo abiere, quos Correa nuper ex barbarorum manibus, et faucibus vindicarat. Sed alter profectus est dolens, quod Ethnicam foeminam, qua concubina [Note: 124 Discedit cum Io. Sosa, et Fabiano.] abutebatur, eius e sinu Patres abstraxerant. Ergo Barptholomaei Apostoli die natali expiata conscientia, caelestique pane corroborati Correa, duoque cum eo socij Ioannes Sosa, et Fabianus, post dulces Patrum, Fratrumque complexus, iter ingrediuntur. Centum ferme, ac viginti passuum progressi millia, conati vbique populorum animos delinire, nec vspiam intermittentes Euangelij salutare praeconium, inueniunt alium ex Hispaniae regnis in hostium potestate, ac saucium, duosque Brasilos, quos laniena, et dira manebat ingluuies. Hos omnes Correa sapienter eblanditus a barbaris, Fabiano, qui saucio Hispano praesto esset, simulque diuinam in populo ordiretur sementem, relicto; [Note: 125 Fabianus redit ad S. Vincentium.] cum Sosa progreditur, duobus Brasilis, quos liberarat, officiose secutis. Ac Fabianus quidem vbi is, cuius substiterat curae, conualuit, grauiter ipse laborans, odioque barbarorum acerbissimo flagrans, quod quaedam ijs humanarum carnium erepta clanculum frusta in denso nemore sepelierat, aegre tandem ad S. Vincentium se recepit. Correa, et Sosa magnis laboribus Carigiorum fines ingressi, suis ambo sermonibus, et exemplis tantos fecere motus, vt non modo plebem; verum etiam primores demonstrato patriae superstitionis errore, ad studium Christianae veritatis erexerint. Sed tam praeclaris coeptis suus se quoque Satanas interposuit. Castellani qui ex Brasilia remeabant, hominem illum, quem seruatum a Correa, et spoliatum pellice memoraui, quod vsu longo sciens linguae, notusque, nec modicae autoritatis erat Carigijs, in litus expositum, misere ad conquirenda subsidia in proximos pagos vna cum homine Lusitano. Illum Correa per literas adhortatus, ne ad se propius grauaretur accedere, vt in tradenda Christi lege Castellanisque subleuandis, vnum et idem apud Carigios loquerentur, et saperent, nec alter ab altero dissentiret, nullum responsum tulit. Sed Lusitanus accessit, qui cum apud fratres pernoctasset, Correamque indigenas cohortantem ad deponendas iniurias, et ad redeundum cum inimicis in gratiam audisset, haec alteri retulit. Is autem (id quod degenerantibus vsu venit rebus) quanto ex meliore indole, tanto ipsis
barbaris vitiosiores in mores transgressus, dolorem auulsae ab impuro suo conuictu concubinae tempus ratus explendi, pro vsu, et autoritate qua apud Carigios valebat, varijs artibus, et mira calliditate quaesita contrarijs plane doctrinis, eos atque praeceptis instruxit, et ad vlciscendos inimicos contraque arma ferenda suam quoque pollicitus opem, et auxilium incitauit, et quem Correa paulo ante captum a Brasilis, et ad epulas de more mactandum, ex eorum faucibus eripuerat, is et Corream liberatorem suum vnaque Sosam insimulare apud Carigios institit, et in summum odium adducere, quasi in eorum perniciem cum vicinis hostibus conspirassent, plurimoque cum apparatu sagittarum, et arcuum hostilem praecurrissent aduentum. Ijdem mendacio fecit; quod Brasili duo, qui paulo ante a Correa seruati, ei se comites adiunxerant, arcus vterque gestabant, vt mos est genti, cum peregrinatur ad exteros. Nouember (quantum deinde [Note: 127 Et mactantur.] argumentari licuit) mensis agebatur. Iamque Correa quod Natalis Domini dies erat sibi a Prouinciali reuersionis terminus constitutus, propensis iam Carigijs, longeque optime animatis ad fidem, reditum adornabat. Redeuntem cum comite Sosa, et aliquantum progressos itineris ex insidijs repente Carigiorum manus adoritur. Quanquam enim clementes, vt diximus, mitique sunt ingenio Carigij, veteratoris tamen illius astutia, et proditionis falso metu compulsi, de medio tollendos non dubitauerunt innoxios. Ac primum quidem comites Brasilos duos, deinde Sosam illico ad preces in genua procurnbentem sagittis interimunt: postremo in ipsum Corream hortantem hostes, quantum conijci potuit, (nec enim exaudiri verba satis poterant) vt suae saluti consulerent, et ab impio facinore manus sacrilegas abstinerent, arcus intendunt. Cumque is inter ictus, et vulnera nihilominus placido vultu, sermoneque lenire Sicarios illos non intermitteret, ijque vicissim pro verbis spicula redderent, flexis et ipse genibus, baculoque suae peregrinationis abiecto, manus, oculosque tollit in caelum, et hostium piaculis ingemiscens, nouissimas inter preces sagittis obrutus, et confectus in terijt. Hic honos habitus carissimis socijs, haec gloriae merces, et corona tributa, vt Deo et animis suum sanguinem largirentur, et in caecis Ethnicorum mentibus vocandis ad lucem, huius ipsi lucis vsuram amitterent, mortem in muneribus obeundis obedientiae, et caritatis exciperent: et profundenda vita primos inter Martyres Societatis nostrae connumerarentur. Quanquam enim non religionis odio (si verum quaerimus) sed proditionis, vt ante diximus, suspicione Barbarorum mens incitata, veri Dei cultores suis confossos telis exanimauit: tamen si mens eius, qui barbaros incitauit, improbissima reputatur, reperietur, nihil ad perfectam martyrij causam, atque rationem his necibus abfuisse, nec quicquam desideratum esse, quo minus illi reponantur in Martyres. Veterator ille, quem diximus, Castellanorum interpres, odio veritatis, atque iustitiae; et auulsae sibi concubinae dolore percitus, ipse Corream, et Sosam Ethnicorum telis obiecit, ipse vita expulit, et, quod suis horruit, alienis manibus interemit; quasi ad homicidij crimen intersit, vtrum ipse tuis manibus, aut alienis mactes insontem, vita spolies virum bonum, et in alterum sis iniuriosus. His igitur sanctis testibus in Brasilia Societatis sunt decorata primordia, his Martyrum exornata primitijs: quos quam ingens multitudo deinceps ex hac ipsa Societate consequentibus imitata sit annis, suis locis, temporibusque [Note: 128 Gemitus Brasilorum ex Correae desiderio.] reddetur. Horum preciosa nex vbi nunciata est Piratiningam, aduectos ex Europa socios inter festas gratulationes sanctus quidam pudor incessit, quod nemo ipsorum, sed vterque ex cooptatis in Brasilia ea laurea digni fuissent. Nouella vero Christiana soboles, catechumenique, et oppidani ceteri ex Correae desiderio, tanquam ad amantissimi parentis obitum vberes in lacrymas, et gemitus moestissimos erumpere: postque priuatas querelas communem lamentationem media nocte exorsi Duce ipso concionabundo, saepeque interclamante, iam veri eloquij princeps mortuus est, iam vnicus nobis [Note: 129 Primus ex Brasi lia Romam pro curator missus] veritatis interpres ereptus est, qui sincero nos cordis amore complectebatur, iam Pater, et Frater, et amicus noster est mortuus, triste officium ad lucem vsque cum miserabili eiulatu produxerunt. Hac aestate primum missus in Europam est Leonardus Nunnius, qui B. Patri statum rerum Brasilicarum exponeret, et certa ex eo responsa difficultatibus, quas dies offerebat, referret.
[Note: 130 Res Indicae.] Cum haec in Brasilia gererentur, in orientis Solis India mortuo Prouinciae Praeposito Gaspare, Melchior Nunnius, Ioannis Nunnij, quem Patriarcham designatum modo
narrauimus, frater, e Xauerij morientis chirographo, vt supra demor stratum est, in administratione successerat: qui locis aliquot Indicae Societatis inspectis Goam concionandi causa, et vt inde reliquam prouinciam facilius regeret, se receperat. Nec ei socijsue defuit recens de animis benemerendi facultas, misso ab Vrbe Pontificis Maximi Iobelaeo, cuius promulgatores, ac praecones in ijs locis Societatis potissimum Patres, ipse Pontifex nominarat: quod vt amplum Patribus ad existimationem et nomen, ita ciuibus opportunum ad animarum commodum fuit. Eam opportunitatem nacti complures longo annorum interuallo suae vitaepeccata posuerunt. Pecuniam male partam vel suis dominis, si scirentur, et superessent, vel Christo Domino si nescirentur, nec apparerent, suis in minimis reddiderunt. Publica praeterea sunt, ac priuata, occulta, et aperta facinora, publicis, ac priuatis vocibus castigata, pietas excitata, sacra coenobia [Note: 131 Melchior Nunnius statuit Iapo niam petere.] amplificata, et nouis aucta Tyronibus, multorum denique bonorum facta sementis. Quibus in studijs, atque laboribus dum Melchior, socijque se continent, aduehitur ex Iaponia Petrus Alcaceua, cuius saepius est facta mentio, eorum missu Patrum, qui in ijs Insulis versabantur, tam laetos afferens nuncios, tam multa de pingui illo, feracique solo commemorans, vt inusitatum quendam ardorem eo traijciendi, et apud illos Ethnicos suam operam collocandi pene cunctis iniecerit. Auxere flammam trium Iaponicorum Regum literae Bungensis, Amanguciani, et Firandensis ad Indiae Proregem Alfonsum Noroniam, in quibus illi veram Dei legem, quam ex vltimis Orbis terrae finibus in sua regna Societatis homines deportauerant, agnoscebant. Ac Bungensis quidem suum ad eundem Proregem legatum cum literis, et muneribus destinarat, quibus se induxisse in animum affirmabat Christi legem amplecti, et cum Lusitano Rege consociari, magnique se beneficij loco, numeroque ducturum, si cum eo Rege, qui regno tam amplo, tamque opulento praeesset, Societatem, atque amicitiam religionis foedere confirmaret. Nec inania quaedam verborum officia, sed vera, et ex ipsis profecta praecordijs ea promissa fuerunt. Nam quo minus Christi legem acciperet, et Christianis se sacris addiceret, aliud nil essiciebat, nisi nobilitatis metus; ne, si nouam legem prior ipse reciperet, id illa ferret iniquius. Qui metus extrudi facile poterat, si suscipiendae nouae legis initium a quibusdam nobilibus esset factum. Sed Christianorum Iaponum ardor, quorum ad quatuor millia omnis iam summa conscenderat, et in suscepta fide constantia, quae nullo terrore mortis iniecto, nullis propinquorum, carorumque labefactari videbatur illecebris, ea ingens Patribus calcar erat ad iter illud tam arduum, [Note: 132] tamque laboriosum ineundum, praesertim quod Amangucianus, Bungensisque Reges totis vlnis Societatem exceperant, et ad extruendum Templum, ac domicilium aream ei, solumque decreuerant: eo insuper ad beneficium addito, ne Patrum in locis veluti socrosanctis comprehendi, vulnerarique ferro quis posset: et suo cuique arbitratu liceret citra cuiusquam iniuriam legem Creatoris accipere. Quibus rebus Melchior impulsus; quanquam eo propendebat interdum, vt in India, vbi nauos de Societate viros mors nuper ademerat, remaneret, quoad saltem ea Patrum iactura misso e Lusitania supplemento sarciretur; tamen ex altera parte veritus ne Xauerij de vita discessu, cuius iam nuncius erat allatus, conuertendorum ad Christum Iaponum studia relanguescerent, et memor insuper sancti Patris, qui vel eidem Prouinciae praepositus ad Iapones se contulerat, a quo praesertim fuerat ipse quondam in eas insulas designatus, censuit denique praestare, et e diuina re magis esse, si ad ipsos Iapones se conuerteret, quam si apud Indos haereret. Qua in sententia confirmabatur eo magis, quod Goae de Societate recentes expectabantur, et Balthasarem Diazium, qui in ea Prouincia degebat, ijs agnoscebat praeditum ornamentis, vt vel ab eo Indica tractari Societas pro dignitate posset. Verum ne quid non considerate, consilioque faceret, placuit Goenses ad Patres, Coenobiorumque Praesides Dominicanae, Franciscanaeque familiae, et ad Canonicorum summi Templi Praepositum rem referre. Quorum cum vna omnium mens esset, atque sententia, vt iter illud ingrederetur, reliquum erat voluntatem Proregis, vt exploraret. Ad quem vt venit Iaponicas forte literas perlegentem, vltro ille; Quin tu Pater in Iaponiam properas, vbi tam multa messis offertur? Tum demum eo sibi transmittendum, et diuinae voluntati tot significationibus indicatae parendum existimauit. Cuius profectionis fama vulgata, vel ex ipsis non desuerunt externis non modo
[Note: 133 Ferdinandus Mendius addit se Melchiori, socium.] viri, sed et matronae pernobiles, qui se cum Melchiore ad illud iter offerrent, vt in eas insulas patefacto iam aditu, ad animorum salutem quancumque possent opem viri viris, foeminae foeminis impertirent. Primas in ea re tulit negotiator opulentus, ac diues, et apud ipsos etiam Iapones, Sinas, Pegusianos assiduo commercio nobilis, Xauerio quondam peramicus, Ferdinandus Mendius Lusitanus. Is vt Melchiori se comitem itineris, socium laboris adiungeret, cum maxima facultatum suarum parte totum Societati sine retractatione se obtulit. Continuoque seruos, quos habebat multos, libertate donauit multa contulit in egentes, quaedam ad extruendam aedem Deiparae in Ciorano insula, piosque alios in vsus: multa quoque in magnificum munerum apparatum, quibus Iaponum Principum gratiam, studiumque Christianae religioni conciliaret. Atque his initijs aditum sibi muniuit ad reliqua. Quo Ferdinandi consilio Prorex cognito, commodissimum esse censuit, suo eum nomine ad Regem legare Bungensem cum literis, et muneribus. Nec abnuit Ferdinandus legationis id genus: nec spe Christianae propagandae rei recusauit hoc munus. Sed quanquam voto, et animo de Societate iam erat, tamen quo liberius, et honorificentius acceptam legationem obiret, mutandum cultum extrinsecus non putauit, tum etiam vt in Iaponia, vbi annorum quatuordecim mercatura notus erat, longe acrius gentem ad amorem christianae religionis suo inflammaret exemplo, cum viderent hominem antea splendidum honorifica legatione iam functum tantam subito ad humilitatem religiosae paupertatis, et sui ipsius despicientiam sua voluntate descendere. Nec aberrabat a coniectura consilium. Erat enim de Ferdinando apud Iapones tam excellens opinio, vt eum propter diuitias, quae comparatione eorum paupertatis ampliores etiam videbantur, quam essent; beatum, ac Dei propinquum vulgari nomine nuncuparent. Praeter hunc ducebat Melchior de Societate comites quinque totidemque orphanos ad vsum, et ministerium sacrorum, quibus adiunxere se vltro Ferdinandi famuli tres, qui quanquam manu missi, libertateque donati, sequi suum Patronum, [Note: 134 Abeut in Iaponiam Gaspar Villela, Melchtor Diaz, An tonius Diaz, Lu douicus Froes, Stephanus Goes.] a quo diuelli non poterant, voluerunt. Eorum vero nomina, quos sibi e Societate delegerat Melchior haec sunt, Gaspar Villela sacerdos, Melchior, Antoniusque Diazij, Ludouicus Froes, ac Stephanus Goes. Hos Prorex cum alijs ad nauigandum opportunitatibus, et commeatu, tum multa sacrae vestis supellectili discedentes instruxit: curarique orphanis sacrorum administrandis ex auro textas tunicas, ac dalmaticas iussit: vt quo augustiore cum pompa, splendoreque diuina tractarent, eo maiorem in admirationem, venerationemque christianos illos Iapones, et ipsos etiam Ethnicos raperent. Hoc instructu, ornatuque rerum Melchior Nunnius tradita Balthasari Diazio [Note: 135 Cioranus insula prope Goam.] Societatis Indicae cura, cum legato, socijsque processit ad litus ingenti hominum prosequente caterua. Magna in digressu vis lacrymarum effusa, et ex vtraque parte osculo pacis dato, venerum Patres propinquam in Insulam nomine Cioranum, mille haud amplius Goa passus, ad aedem Virginis Deiparae, quae tum recens extruebatur. Hic vt faustam a Deo sibi nauigationem exposcerent supplice tanta Matre, sua quisque vota ingenti animorum motu, pijsque lacrymis renouarunt. Ea re Ferdinandus animaduersa, ingenti quodam animi incitatus ardore, non ex certa formula ille quidem conceptis rite verbis, sed verbis suis, et quae tum diuini vis spiritus suggerebat, tria primum vota cum reliquo sociorum coetu concepit. Re diuina peracta Melchior, Ferdinandum, quando repentina illa vota emiserat, seducit et de Societatis vtcumque rebus, et institutis edoctum talari tunica ad exiguum spatium temporis induit; qui mox cum ad reficiendas cibo vires conquireretur, in sacello tandem inuentus est venerabundus ante signum Dei Matris puerum IESVM gestantis in vlnis, detractos sibi e digitis annulos in Pueri digitulos inserens. Verum paulo post ponere talarem iussus, et ad suum redire vestitum, breuiore quam vellet potitus est gaudio. Patres, vbi suae pietati satis in ea [Note: 136 Melichioris Num nij et sociorum res gestae Malacae.] insula, cumulateque fecerunt, in altum prouecti, post multa pelagi incommoda, tempestatesque peruenere Malacam. Hic sua diutius opinione persistunt, nullam in Iaponiam opportunitatem nauigationis nacti: et quod reliquum erat anni, suis ex instituto muneribus, et functionibus exigunt. Melchior quotidie semel, et iterum veteri ex instrumento, nouoque sacras literas explanabat. Diebus sacris et ante meridianas, et pomeridianas conciones habebat. Quarta quaque feria ad aedem misericordiae de misericordiae muneribus disserebat, enucleabatque symbolum Apostolicum pulchris adducendis
similibus, et rationibus ad persuadendam Ethnicis Christi legem, quibus cum tam frequens consuetudo eis intercedebat. Sexta vero septem Dauidicos psalmos poenitentiae vsu, vocabuloque nobiles explanabat; tradebatque tum peccata dispiciendi, ac distinguendi praecepta, tum ea deplorandi, ac poenitentiae lacrymis expiandi: quibus ex concionibus, sacrisque lectionibus ingens ad animos permanabat vtilitas. Ac, ne tenera desereretur aetas, vnus e Fratribus per vrbem egressus puerorum gregem tintinnabulo conuocabat: et christianis praeceptionibus, bonisque moribus informabat: cuius disciplinae vis ad eorum quoque propinquos, et domesticos pertinebat; cum et famulis, et ancillis pueri illi, quae didicerant, impertirent. Et, si quem domi, vel arcta sibi necessitudine iunctum temere vsurpantem augustissimum Dei nomen exaudissent, in eum acriter inuecti, suum illi facinus exprobrarent. Erat et suus quoque emendicandae stipi cum ad domesticas, tum alienas egestates leuandas dicatus dies: erat et suum gemino [Note: 137 Vis recti exempli.] valetudinario intetuisendo tempus ex interuallodicatum. Quibus in officijs nihil Ferdinandi luculentius exemplo nihil ad permouenda pectora magis efficax. Is quanquam ad pristinum cultum Melchiore iubente redierat, eo tamen iterum tantisper posito, et absoleto suscepto, quaeritabat tanta animi demissione, ac sui despicientia per vrbem stipem, et in ea vrbe, vbi diuitiarum splendore nobilis celebrisque iam erat, vt vere sibi gens illa persuaderet, et in animum suum induceret, alteram quandam post hanc breuem, et fluxam sempiternam esse vitam, cuius ille gratia tam constanter humana contemneret. Ex hac studiorum, munerumque varietate, et ex hac tanta exemplorum luce, atque fulgore, mira quaedam in ea ciuitate morum commutatio facta est, plane vt aliam faciem, et vultus alios ab eo Societatis accessu, moraque referret. Quas intet moras percunctanti ex Ignatio per literas Melchiori num ab alijs prouincijs esset Indica secernenda, an potius cum Lusitana iungenda, Respondit B. Pater, vtique secernendam, vt suum apud se praepositum, ad quem suis de rebus opportune referret, et a quo rectius administrari posset, haberet. Hactenus de Melchioris ex India discessu. [Note: 138 Balthasar Diazius Melchiori succedit: Goae praeclare rem diuinam procurat.] Goae Balthasar Diazius muneris pariter, laborisque successor Melchioris vestigia sequutus, institutum concionandi tenebat, plurimo cum fructu, saluteque multorum. Ad eius vocem mulieres ferme omnes, quae corpus publicauerant vulgo suum, vt ad verecundiam sublatis periculis se formarent, et voluptati fraenos imponerent, vrbem egressae se ipsae quodammodo relegarunt, in tutoque collocarunt. Sed cum sociorum magnopere [Note: 139 Peruenit in Indiam prorex Petrus Mascarenia et cum eo de So cietate Franciscus Viera, et Iacobus Soueralius.] Balthasar plura auxilia requireret, commodum nouus Prorex Petrus Mascarenia e Lusitania par sacerdotum adduxit Franciscum Vieram, et Iacobum Soueralium eum, qui operam Regno Congi nauarat. Nec enim iam plures supererant Goae, quam tres, numero sacerdotes, cum sociorum tamen esset numerus ad triginta. Cum his igitur tribus illi duo coniuncti partim sacramentorum administratione, partim diuini verbi praedicatione, totos reparandis se se animis addixerunt. Reliqui vero partim elementarijs pusionibus instituendis ducentis et quinquaginta, partim tota conquisitis vrbe ferme trecentis christianae pietatis instillandis initijs longa taedia superabant. Adeoque sibi omnes cum his, tum alijs obeundis caritatis muneribus non parcebant, vt eorum complures aut bonam valetudinem penitus amiserint, aut vitam ipsam nimio labore [Note: 140 Res Societatis Goae in maximis difficultatibus.] finierint. Cuius laboris incommodum penuria virtus reddebat acerbius, et earum rerum indigentia, quae ad tutelam vitae non modo Patrum, sed etiam puerorum; quos alendos susceperant, pertinebant. Quod alio rursus cumulabatur incommodo, quod non mediocriter Ethnicorum ad Christum remorabatur accessum, deerant idoneae Societatis operae, et qui pereuntibus porrigerent dexteram, ad salutemque vocarent. Deerat eorum non modo copia, qui rem gererent animorum; sed eorum etiam, qui domesticam iuuentutem literis expolirent, doctrinaeque praesidijs instruerent, vt tradendae dialecticae caufa, nondum enim ad altiora doctrinae fastigia iuuentus illa conscenderat, aduocandus fuerit ex Augustiniana disciplina magister. Atque hoc nimirum impulit Indiae Patres, vt ab Lusitania plus operarum tanta contentione tantam in messem efflagitarent. [Note: 141 De corpore B. Xauerij sucorrupto.] Illas vero exiguas copias, studia, contentiones, et proferendae religionis incoeptum sustentabant vtique Xauerij de Caelo preces, cuius apud se corpus, carissimumque pignus pie conditum huius anni vere Malaca aduectum asseruabant. Crescebat eius apud homines veneratio, et frequentibus concurrebatur agminibus ad sepulchrum;
afferebantur coronae, quae tumulum tangerent, florum spargebantur odores, et perpetuos in vsus luminis creber cereus incendebatur, Quo in genere illud admirabile, et dignum literis memoratur, cereum ad eius corpus accensum haud amplius magnitudine cubiti totos dies duodeuiginti, totasque noctes continenter arsisse nullius adminiculo, nisi Dei subministrantis pabulum ad fulgorem. Miraculo erat singularis illa corporis sesquiannum iam animo vacui, toties sepulti, ac per tot spatia aequorum delati perseuerans integritas, quae cum fidem superaret omnem, et suspicionem occulti balsami nonnullis afferret, Alfonso Proregi placuit aperiri corpus, et a Medico suo peritissimo Cosmo Saraiua curiosius inspici. Is toto corpore pertentato, ventre praesertim, qui facillime contabescit, nihil non solidum, integrumque reperit, nullo balsami oleiue latentis indicio. Cumque e Societate quidam suos in plagam digitos, quae secundum praecordia laeuo patebat in latere, Cosmo autore mersisset, cruor illico aqua permistus erupit, nil graue redolens, ne admonitis quidem propius consulto naribus. Iam crura, ceteraque membra carne adeo solida, natiuaque reperit; nullis vt medicaminibus conseruari tanto post obitum interuallo eo modo possent. Haec ille iuratus pro imposito sibi a [Note: 142] Prorege negotio multis audientibus testificatus est. Antonius quoque Ribera, qui Episcopo superiore anno demortuo, sacrorum administrationi praeerat, cum ea de re testimonium sua manu subscriberet, affirmauit se, cum rem sibi pro suo munere cognoscendam, rumore, qui de sancti corporis integritate manarat, impulsus existimasset, Templum vbi iacebat ingressum, arcam aperiri iussisse, facibus accensis vna circiter ante meridiem hora suis corpus oculis inspexisse, brachia, crura, coxendices, et reliquas partes corporis diu, multumque tractasse, totumque corpus integrum inuenisse tam expers omnis tabis, imo etiam tam recens, vt solida in eo caro, natiuusque succus, et color etiam viuidus appareret: vidisseque paruulum supra genu in sinistra coxendicae quasi vulnus, vnde carnis frustulum sectum erat: itemque vulnus aliud in ventre, quo cum digitos iniecisset, nil tabidum deprehendisse, nil olfactu graue. Quae omnia vti a se comperta essent, tabellionem iuffisse suum publicis tabulis consignare, et eis suo se subscripsisse [Note: 143 Reliquiarum B. Xauerij miracula.] chirographo. Porro studia populi, et hominum testificationes de diuturna corporis integritate prodigijs ipsa quoque diuina vis plurimis affirmauit, praesertim in aegrotorum redonanda salute, quam Goae constat ad eius corporis tactum recuperasse complures. Narrabat Antonius Sa indigenam domi suae foeminam partus iam dolore deploratam Xauerij capillis, qui inter sacra lipsana seruabantur, admotis statim foetum edidisse feliciter. Ancillam quoque suam inter parturiendum exanimatam, cum extinctus in aluo foetus, et in transuersum iacens extrahi sine parentis interitu, periculoue summo non posset, eodem admoto capillo mortuum foetum citra periculum effudisse. Nec minus admirabile, quod Antonio alteri contigit e nobili Rodericiorum familia, cui diuturna pituita sic hebetarat aspectum, vt ne eos quidem, qui se propius affarentur, aspiceret. Is medicamenta complura nequicquam expertus, cum ad Xauerij sepulchrum se duci iussisset, orassetque Patres, vt sibi loculum aperirent, Xauerij manus oculis suis admouit, et abstersa repente caligine cernere paulatim coepit, et suum breui recepit aspectum. Balthasar, cuius paulo ante meminimus, Diazius, cum ex angina, quae fauces arctius interstrinxerat, laboraret, nec in stomachum traijcere aliquid, ac diglutire iam posset, postulata claue Ioculi, vbi Xauerius est conditus, ea ipsa faucibus tactis, continuo concretos illos humores soluit, et iter escis interelusum aperuit. Illud admirabilius, longeque celeberrimum. Ioanna primaria foemina, quo die Xauerij corpus delatum est Goam, cum ex diuturno morbo morti iam esset proxima, excubarentque ad eius cubile domestici campanarum sonitu exaudito, tanto funeri consentaneo, et fama sanctitatis admonita, miraculorumque Xauerij, virum suum Christophorum Pereriam, et quotquot aderant praesentes obsecrat, vt ad Xauerij feretrum deportari se sinant. Cum illi negarent, ne perspicuo periculo prope iam moribundam committerent, in eoque obstinate perstarent, illa prae sancti viri videndi studio fiduciam concipit, et voto ipso subitam morbi leuationem sentit, dum ad extremum quotidianis aucta viribus, et bene confirmata conualuit. Quid? quod flagella ipsa, quibus se pro sua pietate Xauerius diuerberare consueuerat, hanc eandem vim morbos ab humanis remouendi corporibus habuisse reperta sunt: eaque a Neophitis asseruata, fuisse medicinae
nonnullis. Nec ipsae modo res defuncti iam viri, sed eius quoque nomen religiose appellatum, et deuocatae eius de Caelo preces, vel in Europa, locisque procul dissitis ad eius mortis nuncium, et admirandi funeris famam salutem aegrotantibus attulerunt. Testis est Lusitania, testes Societatis in ea Patres beneficium salutis experti. [Note: 144] Decumbebat ex febribus Conimbricensis Collegij Rector Leo Henricius, cum de felici Xauerij obitu literis, funereque perlatis, spe salutis recuperandae concepta, iubet eas ad se se afferri; sibique recitatis quadam auctus repente fiducia, cubito de lecto se alleuat, et passis manibus, versisque ad astra luminibus Xauerio supplicat, ne minus sit in propulsandis morbis benignus in suos, quam esset in alienos: continuoque depulsam diuinitus ab se febrim, et vires insuper sibi redditas animaduertit. Qui dum inter admirationem, et gaudium rem tacitus animo voluit, et Deo cum lacrymis gratias agit, non se tenere lectulo, sed cohibere clamans potuit, attonitis stupore domesticis: nec praedicandi, et celebrandi Xauerij finem facere; sed valens viribus, et acceptae salutis munus ostentans ad Andream Capredam eximium in audiendis confitentibus sacerdotem morbi socium laetabundus occurrit, beneficium commemorat, et suo mouet exemplo, vt ab Xauerio poscat opem, par experturus protinus auxilium, si fidenter imploret. [Note: 145 Rex Lusitaniae in Sanctorum numerum curat referendum B. Xauerium.] Is haud ignarus, quam modo grauiter afflictaretur Henricius, fiduciam excitat, inuocatoque Xauerio omnium opinione celerius febrim et ipse depulit. Haec et alia complura cum de Xauerij sanctitate Lusitaniae Rex non modo fama, sed multorum etiam ex literis, ac sermonibus cognouisset, quanquam tanti viri iacturam, totius cladem. Orientis pro eo ac debuit acerbe tulit: tamen vt dolorem suum aliqua ex parte leuaret, ac debitam virtuti gratiam solueret, ei qui summae rerum praeesset in India per literas accurate mandauit, vt illustria Xauerij facinora, miraculaque sedulo conquisita in publicas quam primum tabulas adactis iureiurando testibus referenda quam diligentissime curaret: easque tabulas vna cum testimonijs, et autoritatibus vniuersis, suo et chirographo subsignatas, et obsignatas annulo triplici itinere ad se transmitteret: sibi enim in animo esse testificationem illam ad Pontificem Maximum in Vrbem mittere, vt, si ei videretur, tantam sanctitatem meritis decoraret honoribus, et tot miraculis inclytam, venerandam, et colendam ab omnibus rite decerneret. Eas igitur tabulas Francisci Barretti studio, qui Mascareniae Proregi successit, sane quam accurate, exquisiteque confectas cum Rex accepisset, ad suum Romam legatum misit, vt referendi in sanctorum numerum tanti viri procurationem, causamque sustineret, et eam strenue apud Pontificem ageret. Sed pij consilia Regis intempestiua mors fregit, relictis regijs apud nos tabulis obsignatis, Regisque manu rite subscriptis, vnde ea fere omnia, quae et a nobis, et ab alijs de Xauerio mandata funt literis sumpta sunt. Iam de ceteris Societatis [Note: 146 Antonius Fernandius dum ad euangelizandum nauigat, naufragio rollitur.] in India locis nihil nominatim hoc anno, illud vniuerse mandatum est literis. Vberes vbique fructus, et in Christianis, et in Ethnicis editos, futuros etiam longe maiores nisi ipsa Europaeorum exempla, et regiorum ministrorum aliena studia essent in mora: et ipsa quoque paucitas operarum: ex quibus Antonium Fernandium inter insulas Amboini naufragium extinxit. Is vnus nec sacerdos cum Vincentio Pereria Amboinios edocebat, et solabatur, quos Mahometani crudelissime diuexabant, et ipse male fustibus acceptus nihil aiebat se laborare de plagis, modo vita superesset, ne penitus destituerentur eo solatio Christiani. Verum dum accitus magno studio ad insulam fidei percupidam nauigat, cum vectoribus pene omnibus merso nauigio perijt. Vincentius natatu cum fluctibus strenue colluctans, quanquam crebro ad praeacutas cautes allisu totus cruentatus, tandem saxum tenuit. Inde cum insistere vestigijs nequiret per ignota loca, et sola agens sese, totum triduum perreptauit haud dubie conficiendus inedia, nisi forte vnus e montium incolis inuentum, sublatumque in humeros ad pagum Christianorum deportasset. Is nondum in Societatem erat adscriptus. Sed [Note: 147 Res Iaponicae.] talibus experimentis cogebat caritas in illis operarum angustijs etiam candidatorum exercere constantiam. Apud Iapones duabus in vrbibus Amangucij, ac Funaij siue Bungi, vt ante significauimus, bono loco Christiana res erat; ibi Cosmo Turriano, hic Baltsahare Gago perpusilla cum sociorum manu operi instantibus. Nec intermittebantur Amangucij vllo puncto temporis conciones. Eae erant Xauerij elucubrationes hispanicae in vnum redactae volumen, et a Paulo Sanctae fidei in Iaponicum translatae
sermonem. Quae cum haberentur ex scripto, dum peregrina lingua procuditur, complebatur auditoribus Patrum aedes, quotidieque aliquot maxime de praecipuis a patria vanitate ad verae pietatis cultum, religionemque deducebantur. In ijs Bonziorum Meacensium fuit par, qui Christi lege, baptismoque susceptis, hic Pauli, ille Barnabae nomine, nihil dies, ac noctes aliud nisi de animi salute, deque Deo viuo, ac vero pure, casteque colendo cogitabant: quorum in exemplis, et opera multum videlicet Patres ad flectendos popularium animos reponebant: et eotum alter elucubrationes illas Xauerianas, vnde Patres e suggestu Iapones affabantur, Iaponice rursus vertit paulo luculentius, et ad vsitati sermonis consuetudinem magis accommodate, ne quid illi abhorrens ab vsu eorum etiam tum balbutientes efferrent, quod risu, et sibilis petulans vulgus exciperet. Nihil enim insolens Iapones in sermone, nihil ferunt obsoletum, et ad omnem linguae lapsum, atque imprudentiam miros in cachinnos erumpunt. Haud in vrbe modo, verum etiam foris circumferebatur et a Patribus, et a Neophytis Christi nomen: in eamque rem summo studio Christianis Iaponibus incumbentibus, populus, qui ambulabat in tenebris lucem vidit, et magnus Ethnicorum numerus Christi iugo saeua Satanae depulsa tyrannide, colla subdidit. Bungi vero multum erat Patribus cum Bonzijs litium, magna saepe cum inimicis capitalibus de religione contentio: cumque ex omni certamine, quod erat pugnanti pro veritate procliue, Balthasar victor excederet, nec id diffiteri Bonziorum auderet improbitas, verita ne falsitatis apud multitudinem redarguta, male rem suam gereret, eo denique se conuertit, vt persuaderi pro concione multitudini vellet, Iaponum sectam nihil a Christianorum disciplina distare. Sed ne fucum populo faceret: et, qui erant in eandem inducti fraudem, ab ea Balthasar opinione deduceret, librum edidit, inquo quantum inter vtramque disciplinam interiectum esset interuallum, perspicuis rationibus demonstrabat. Qui liber ad Regem Bungi perlatus, adeo probatus est, vt eum sibi Rex Consiliarijs praesentibus recitari, describique iusserit: codicemque ipsum suo chirographo communitum, quo plus ei fidei suos apud ministros, et commendationis accederet, ad autorem suum remiserit Magna igitur exinde rerum tranquillitas apud Patres, nec modica ad Christum Ethnicorum accessio Domino cooperante, et Euangelizantium sermonem perspicuis signis, atque miraculis confirmante. [Note: 148 Vis Signi Crucis: et alia miracula.] Septuagesimum iam diem exercebatur a Satana lapon: et erat infelici faucibus arcte pressis esculentis omnibus, ac poculentis iter obstructum: longam inediam, et ademptam vescendi facultatem certus sequebatur interitus, cum porrectam a Christianis aquam crucis signo lustratam, vna cum pronunciatione Dominicae precis Ethnicus hausit, et malum continuo Daemonem, qui eius se faucibus insinuarat, abegit. Tum demum patefactum est iter escis, et sumpto pabulo recreatus aegrotus. Paralyticus qui valetudinis causa multa prodegerat, varijsque ad eam recuperandam superstitionibus erat vsus sacra epota aqua momento conualuit. Eodem morbo conflictatus alius, eadem adhibita curatione leuari protinus coeptus est. Quidam autem diuturna lippitudine pene coecus de sacro fonte susceptus, vna cum peccatorum tenebris oculorum caliginem dispulit, et pituitae cohibito cursu pristinam aciem recuperauit. Alium vero quem nefarius spiritus afflictabat: et, iam elinguem, mutumque reddiderat, cum res suas omnes, atque fortunas in placandam Idolorum iram temere profudisset, signo Crucis Balthasar admoto, protinus ab infesto Daemone liberauit, loquentem reddidit, et sibi vndique restitutum sacris vndis intinxit. Illud etiam admirabilius, quod cum magnis ex febribus laboraret, iussus a Balthasare Crucis se aliquoties signo expiare, sanus illico discessit. Postea cum preces Idolo praua consuetudine ductus, ne febrium rediret ardor, adhibuisser, denuo iactari febribus coeptus est. Qui cum rem secum tacitus reputaret, piaculum sensit, et iusto dolore suscepto, recurrit ad Patres. Ab his eodem signo Crucis se iterum expiare iussus, iterum conualescit. Quid illustrius ad commendandam Christi fidem, veramque religionem? Sed longum sit omnia persequi, et varia morborum genera diuinitus persanata, seu febrium restinctos ardores, seu parturientium propussata pericula sacra duntaxat aqua, vel venerandae Crucis obiectu. Constat vno tantum beneficio salutis adductos Ethnicos ad trecentos suscepisse baptismum.
[Note: 1 Primi honores in Societate Patriarchae, et duorum Episcoporum ad Aethiopicam expeditionem.] ERAT in occasu iam annus, ac nouus oriebatur, cum quae de legatione Aethiopica supra memorauimus, perfecta in Vrbe sunt. Pontifex Iulius non sine Societatis laude praefatus eam, quanquam honores ab Apostolica Sede recusaret, eas tamen cathedras, quae recens offerebantur, plenas laborum, atque discriminum non subterfugere, summo Patrum Purpuratorum consensu Nunnium Patriarcham, Ouiedum, et Carnerium olim Patriarchae successuros, hunc Nicenum, illum Hierapolitanum Episcopos renunciauit, coactos pro imperio delatas infulas admittere. Patriarchae non in Aethiopiam modo, verum etiam finitimis in Prouincias summum ius, et potestatem dedit, et sacrum pallium misit. His in Societate principibus apertus est aditus ad honores: sed eos honores, in quibus plus inesset curarum, atque laborum, quam splendoris, ac pompae; si tamen est dicendus apertus, qui postea quadraginta prope annis praeter eos nemini patuit. Adeo constanter honoribus se Societas semper opposuit: et eos ipsos, quos refertos crucibus, periculisque dicimus, tamen quia honores erant, nisi admodum repugnanter, ac inuitissima non admisit. Idem sub tempus Lainius, et Natalis in Germaniam cum legato Sedis Apostolicae Ioanne Morono Cardinali ad comitia Augustana mittuntur; sed ob mortem Pontificis successu non magno. Lainius [Note: 2 Mors Iulij Pon tisicis magno So cietatis incommodo.] statim in Italiam redijt: de Natali infra narrabo. Decimo Kal. Aprilis moritur Iulius anno Pontificatus sui quinto: quanto cum Societatis incommodo, quam alieno tempore, sensit sociorum in Vrbe Collegium, cui annuum vectigal assignarat, sed testimonium publici diplomatis nondum dederat: sensit et Collegium Germanorum, cui certa pecuniarum subministrabat ex interuallo subsidia: quae cum eius obitu defecissent, tota scilicet eius curationis moles Societatis super humeros ruit: cuius erat expresso aere precario cum Alumnorum tueri vitas, tum locatarum aedium pensitare mercedem. Quo tempore tanta erat in vrbe caritas, tantus numerus sociorum (centum enim amplius, et sexaginta censebantur) vt ne quartae quidem alendae parti sedulo corrogata, collatave subsidia satis essent. Itaque ne tantae pietatis opus vna penuria victus intercideret, faciendum Ignatio fuit, magnum vt Alumnorum numerum per varias Societatis in Italia sedes, ac domicilia dispertiret: reliquos apud se Romae conquisitis eleemosynis sustentaret. Sensit [Note: 3 Marcelli Pontificis virtus, et pietas in Societatem.] denique immaturam Pontificis mortem Societas omnis, quae Iulium agnoscebat, vt Patrem, a quo amplissimo diplomate confirmata, immunitatibus aucta, munita priuilegijs, ornata iudicijs, et beneficijs erat. Non his modo potuisset incommodis Marcellus Ceruinus Politianus Iulij successor occurrere: sed longe maiora pollicebatur, si vita suppeditasset. Verum spem totius Christianae gentis, quae quidem vix Pontificem prius eum creatum, quam mortuum potuit audire, breui sustulit communis moriendi necessitas. Erat hic cum bonis omnibus, tum Societati, Ignatioque peramicus, vir integerrimus, et omni laude cumulatus, munerique tanto omnium opinione par. Cuius ob electionem cum e comitijs redeuntes amplissimi Patres sibi ipsi plauderent, exaudiebantur huiusmodi voces per aedes Pontificias passim mittere, ecquis audeat hanc Pontificis improbare lectionem? Inijt Pontificatum Marcellus (noluit enim mutare nomen) quinto Idus Aprilis ingenti bonorum omnium gratulatione, gaudioque. Quem cum adorandi gratulandiq. causa noster quoq. adijsset Ignatius, Pontifex hominem arcte complexus, et suauiter osculatus, cum eo inambulans de re componenda christiana, de Propaganda Christi fide,
de veteri disciplina restituenda, de sanandis denique affectis Christianae reipublicae partibus multa contulit. Deinde comiter ab se dimisso, mandauit suo vt nomine benedictionem cunctis Patribus impertiret, quos singulos aueret inspicere, et quasi suas copias, ac milites recensere. proinde curaret eos, vbi primus ille salutationum aestus deferbuisset, ad se adduci: cohortatusquead augendam religiosae militiae Societatem, Tu milites, inquit, collige, et bellatores instrue, nos vtemur. Duos etiam, quos apud se haberet theologos postulauit ea modestia, vt adderet, nisi forte vtilius putes operam alibi nauaturos. Quid multa laetissimus ab eo congressu B. Pater, et optima spe plenus abscessit: parque thelogorum, quod Pontifex postularat, Lainium, et Olauium affignauit. Sed, quae rerum humanarum est inconstantia, [Note: 4 Succedit Marcel lo Paulus IV.] diuturna illa laeritia non fuit. Marcellus (vt erat tenuissimae valetudinis) paucos intra dies in febrim incidit, et altero, ac vigesimo Pontificatus sui die communi omnium luctu moeroreque decessit. Ei suffectus est decimo Kal. Iunij is, qui Paulus eo nomine Quartus vocatus est, Ioan. Petrus Carafa Cardinalis Theatinus prope octogenarius, vnus e primis, qui sacrum Clericorum Regularium fundarunt Ordinem: ex quo etiam Theatinos vulgus appellat. Curam a principio nonnullam Societati iniecit hic nuncius. Erat enim opinio Carafam et olim offensum, quod cum is peroptaret vnum, eundemque ex hoc nostro, ac Theatinorum conflari Ordinem noluisset Ignatius; ac nuper, quod Ignatio eodem monente, in causa Neapolitani adolescentis, de quo supra narrauimus, acta eius Pontifex Iulius rescidisset. Verum B. Pater, cum in sacellum se tacitus recepisset, totamque rem commendasset sapientiae, bonitatique Numinis sempiternae, mox placido vultu, et animo per quam sedato egressus sperare se dixit fore, vt qui metuebatur infensus, eum Societas [Note: 5 Benignitatis eius in Ignatium, et in Societatem documenta.] experiretur propitium, nec diuina desideraret praesidia, si destitueretur humanis. Spem confirmauit euentus. Nam cum ad pedis osculum renunciati Pontificis cum suis aliquot accessisset Ignatius, mirum quam amanter ab eo, quamque honorifice sit exceptus. Eademque benignitate, honorisque significatione paucis post diebus Ignatium Pontifex accersitum, multa de suis, multa de Regis Ferdinandi rebus colloquentem non in genua prouolutum: vti mos est (neque enim passus est vnquam ab Ignatio se de genibus, ac ne aperto quidem capite, compellari) sed secum per cubiculum inambulantem, multis inspectantibus, et admirantibus audiuit: supplici concessit omnia, et quicquid pro Ferdinando postulauerat large dedit. Quin etiam Cardinalis Io. Michael Saracenus, qui gratia, plurimum apud Paulum, et autoritate valebat, quique eius Pontificatus initio vnus omnia gerere dicebatur cum quaedam et ipse a Pontifice postulasset, eius postulata Paulus ad Ignatium remisit. Narrabatque Cardinalis Augustanus Otho Truchses se ex ore Pontificis Ignatium admiratum, cum ea in sermone de eo diceret, Societateque vt, si sibi quippiam esset cum Pontifice transigendum, negaret se alium ad id conficiendum praeter Ignatium, cuius tanta esset apud illum autoritas, adhibiturum. Haud illa minor in Societatem benignitas, existimationisque significatio, quod cum rescisset Paulus prioris Pontificis voluntatem de sundando, et suis ornando fortunis Romano Collegio, negauit decretum a Iulio vectigal aureorum bis mille quotannis satis esse ad eius alimenta Collegij, et de maiore serio cogitandum. Erat enim refertissimum illud, et magna in egestate Collegium. Ex quo quanquam paulo ante centum, alij alio per orbem terrarum sparsi erant, vt suos de more fructus ferrent, in Vrbe tamen alijs ibidem receptis, vel aliunde accitis ad studia literarum, centum adhuc et quinquaginta, eoque amplius versabantur: et aliquot anni mensibus prope ducentos Collegium numerauit. Quibus alendis assignatio illa pecuniae, quam decreuerat Iulius longo interuallo satis esse non poterat. Itaque Paulus ad maiorem adiecit animum. Sed quominus cogitata perficeret exortum repente bellum inter eum, Regemque catholicum impedimento fuit. Quod quanquam breui deinde compositum est; ipse tamen bellicus apparatus, qui plerumque exhaurit omnia, et tumultus ipse domesticus [Note: 6 Fiducia in Deo B. Ignatij.] a destinata benignitate Pontificis animum auocauit. Nec tamen in tanta temporum iniquitate, tanta annonae caritate, tanta inopia Collegij, cui nullum erat vectigal annuum, indigentibus quicquam defuit. Nimirum grande vectigal spes flagrans in Deum, et accensa fiducia: qua nixus, et sustentatus Ignatius nullam expauescebat inopiam. sed perinde suae familiae consulebat, ac si plenas arcas, et refertas cellas haberet. Sat diues, qui Deum possidet. Cuius e thesauris B. Pater tanquam suis, suaeque domi conditis, ausus est in Vrbe villam a fundamentis extruere: et ob eamrem ad Thermas Antonianas, haud ab aede
S. Balbinae procul aedificium non inelegans inchoare, vt esset etiam aliquis recessus aegris, et valetudinarijs apricus, ac liber: vbi et Collegij iuuentus studijs interna perennibus interdum animos relaxaret. Et absolutum vix erat opus suis omnibus expletum numeris, cum die ipso, quo pretium operis operae reposcebant, large mittitur a beneficis, vnde sua merces fabris, ac structoribus reddi posset. Tam tempestiue suotum indigentiae paterna Dei benignitas prouidet: tam ex suo pacto fideliter in rebus cunctis occurrit. Nihil igitur rei familiaris egestas, nihil aspera domi res animum solicitabat Ignatij, cum ei Domino deseruiret, qui quaerentibus regnum eius, atque iustitiam, quaerendi victus solicitudinem eximit: et ea, quae natura desiderat, adijcit vniuersa. Quin etiam inter clarissimas eius praedictiones praecipui Patres illam notarunt, cum iussit Polancum ad quinque menses sustentare quoquomodo [Note: 7 Agitur de crean do Lainio Cardinali.] posset Collegij inopiam, postea res laxiores futuras, vt omnino, et quidem in summa totius vrbis penuria euenit. Illud igitur magis solicitum, ac suspensum habebat Ignatium, quod Lainium decreuerat Pontifex, cuius iam ante virtutem, exquisitamque doctrinam cum admiratione perspexerat, ornare galero, et sacra purpura decorare. Auditusque B. est Pater a suis cum diceret, nisi se Dei dextera interponeret, cito se Lainium in purpura conspecturos. Sed hanc curam, atque metum ea vicissim spes, ac consolatio leuabat, quod si Lainius ad eum vocaretur honorem, futurum esset plane, vt intellirent vniuersi, quam non galeros, atque thyaras Sodetas consectetur, et ambiat, imo vero quam ferat aegre, quamque refugiat; cum acerrime sese ille vir ijs vltro delatis, et imperatis opponeret. Qui, vbi suam rem agi sensit, et in tanto discrimine se versari, non dies, non noctes a placando Deo, obsecrandoque desistere, suis vt ab humeris crucem illam honoris auerteretn ne sese a suscepta pateretur humilitate, viraque illa quieta, et ab ambitione rernota distrahi ad strepitum tumentis curiae, et insanos fluctus, Euriposque rerum humanarum. His precibus praecipuum quoddam studium, curamque iungebat, ne res ad exitum perueniret, et quod timebat, euaderet. Eaque de causa nouo ambitus genere conueniebat ex amicis Cardinalibus vnumquemque, et cuiusque confugiebat ad opem; vt si quid decerneretur in se suae quieti aduersarium, humilitatique, id ipsi autoritate sua, consilioque discuterent. Is deinde iussus in Vaticanum diuersandi causa se transferre (significauit enim Pontifex velle hominem apud se consilij causa meditans quemadmodum res Datariae recte componeret, melioremque ad formam munus illud redigeret) ne Pontificis, mandata negligere, nutusque videretur eo se transtulit. Vbi cum diem duntaxat mansisset vnum, postridie reucrtit ad suos, quod diceret sibi esse necesse super negotia [Note: 8 Lainius quantopere honores tefugerit.] Pontificis, et libros varios, et viros doctos consulere, vt per eam occasionem Curiae oculos declinaret, et paratis honoribus se subduceret. Idemque vt hac in re animi sui sensum toti Societati testatum faceret, in schedula conscripsit haec verba suoque chirographo obsignauit. Quoniam idoneis autoribus, virisque grauibus comperi Pontificem Maximum nescio quid agitare de me, Testor ego Deum, et in eius conspectu candido pectore sinceroque profiteor, minime me esse ad id idoneum, quod in mentem Pontifici venit; ab eaque re toto abhorrere. Nam cum me ipse tentaui, et quae mihi ad id desiderantur, inspexi, ridiculum duco tale aliquid de me statui, et alienum prorsus ab ea, cui me dicaui, familia: in qua plus arbitror Ecclesiae Dei me meis laboribus profuturum, id quod ei Societatis ex instituto spopondi, votoque firmaui, quam si commutato vitae genere celsiore in gradu collocer: quod ipsum vt Pontifici persuadeam multis adductis rationibus contendam. In summa, si vrgere rem Pontificem cerneret, plane statuerat se fuga, et latebris sanctorum virorum exemplo praesenti necessitati subducere. Sed non inanis, quam adhuc adhibuerat sedulitas fuit, nec frustra cum ab eo, tum a ceteris Patribus fusae preces; quarum ardor, ac vis, vt etiam repentinus ille Patris e Curia discessus, pronos Pauli ad conferendum honorem impetus, ardoresque restinxit, et mentem mutare coegit. Quo depulso periculo Lainius incredibili perfusus est gaudio, nullum vt gratulandi Deo finem faceret. [Note: 9 Episcopatus a Societate recusantur.] Cuius inter insignia munera, ac beneficia superioris omnis aetatis hoc videlicet numerabat. Non id vnum hoc anno societas discrimen euasit. Ferdinandus Rex Romanorum nulluni faciebat tentandi finem, si posset suis ciuitatibus adeo laborantibus nostrorum Patrum aliquos impetrare Pastores. Ergo cum frustra rem ex Pontificibus Paulo Tertio, Iulioque contendisset, meliora sperans ex recenti Pontifice per suum Legatum Marcum Comitem ab Arcu machinas nouas admouit, instititque vt duobus, tribusue de
Societate viris mandaret Episcopatus, et, regionum illarum greges committeret. Sed Deo suam gubernante familiam nihil est a legato profectum, nihil a Paulo exoratum. [Note: 10 Ingruente bello domus Societatis ex Ioratur, num in ea lateant aima.] Exremum sub annum inchoatis iam in Vrbe tumultibus Neapolitanum bellum Pontifice apparante, maleuoli dissiparunt nostris in aedibus quippe magnam partem hispanorum, magnam vim telorum, tormentorumque clam reconditam. Pontisex autem, quanquam nullam his fidem sermonibus adiungebat Patrum integritate perspecta; tamen quo tutiora essent omnia, et in tanto armorum strepitu suspicionibus obuiam iret, Vrbis Praefecto dedit negotium. vt suis cum ministris, ac satellitibus Professorum ingressi domum specularentur omnia diligenter, et scrutarentur. Qui cum venissent, et sui aduentus causam exposuissent Ignatio, nullo perturbationis signo prodito, sed animo per quam sedato Pater iussic eos per domum duci; et quicquid erat clausum reserari, vt si quid telorum, armorumque deprchensum esset, sane arriperent, et auferrent. Illi vero cum omnes angulos, scrutati essent, omnes latebras explorassent, ne gladium quidem totis in aedibus deprehenderunt: admiratique modestiam Patrum, ac domesticam paupertatem, inde digressi, non sine Societatis commendatione Pontifici quicquid viderant renunciarunt.
[Note: 11 Lauretani Colle gij status.] Hic erat Societatis in Vrbe cursus: foris autem ad aedem Lauretanam aucto nostrorum numero sacerdotum, cum fortunis, ac copijs sacrae Cellae augebantur etiam animarum quotidiani prouentus, ingenti vndique Peregrinorum vi confluente, nouorum, vti supra demonstratum est, fama sacerdotum excita, qui varijs permisti nationibus, et linguis instructi, omni hominum generi suam in audienda omologesi operam impertirent, Ea res toto ex orbe Christiano innumerabilem peregrinorum multitudinem aduocabat; vt augenda prorsus operarum copia fuerit de sententia Cardinalis Carpensis, et Collegij numerus ad quadraginta capita producendus. Et quoniam Laureranum Caelum. corporum saluti noxium patatur aestate, domicilium Recineti, vbi saluberrimum Caelum est, eiusdem Cardinalis liberalitas Patribus assignauit, vt illuc per aestiuos calores, cum iam rarior ad sacra Deiparae tecta Peregrinorum accessus est, modo hi, modo illi [Note: 12 Molestiae ab Daemonibus.] alterna vieissitudine se transferrent. Sed dum acriter diuinum vrgetur opus, et peregrinorum animis reparandis insistitur, malus Daemon iactura dolens, furensque, varijs orsus est modis Collegij perturbare tranquillitatem, Deo id permittente, vt inde, sicut olim Antonio, alijsque viris sanctis, maioris adesset coronae facultas. Offerebat se quorundam aspcctibus, vt eos ab institutis abduceret. Commutabat personas, et alios palam, et aperte; alios ex insidijs, et cuniculis oppugnabat. Cuius generis hoc ego loco pauca quaedam ex Oliuerij Minaraei literis, ac fide subijciam, quae se Rectore in eo Collegio accidisse commemorat. Flander erat in Societatem nuper adscitus, seorsimque [Note: 13] ab alijs, vt mos est, in orationis exercitatione se continens. Huic Daemon per licentiam solitudinis spectandum Aethiopis specie viridi in veste se praebuit, hortans verbis, vt iucunditati se dederet, remitteret animos, et ab ea vitae seueritate discederet. Reuocabat in mentem anteactae vitae commoda: ponebat ante oculos praesentis incommoda, truculentos hominum vultus, et ora tristia, quibus cum viuendum, et continenter agendum esset. At ille cum hottatorem suum intellecta fraude, constanter repulit, Aethiops repulsam indigne serens, et ore foetido teterrimum ei odorem inhalans, quoniam meum, inquit, consilium abijcis, hae sint tuae deliciae, voluptatesque. Cuius odoris intolerabilis foeditas toto eius dispersa cubiculo, aulaque proxima in diem posterum [Note: 14] etiam tenuit. Non eadem constantia Satanam repulit alius quidam natione Sardus, qui cum humanitatis se literis perpoliret, et praesidia sibi compararet benemerendi de proximis, nouum ei genus insidiarum callido ab hoste praeparatum est. Pauli Apostoli specie visus est ei Daemon, hortans, vt ab Ethnicorum lectione desistat, et suas potius euoluat epistolas, Dei numine, et caelesti doctrina refertas. Quis consilium non probarat tam ad speciem salutare. Sed inexercitus athleta, quo specie recti veterator ille duceret non attendit, consilio paruit, et studium Tullianae lectionis ad diuinas Pauli Epistolas transtulit. Ita praepostero ordine, contra praescriptum, nutumque Rectorum, quae praestigiarum est nota certissima, tractare eas literas cum voluptate coepit, vnde plus sibi procreabat exitij, quam commoditatis. Caelabat haec Patres suos, atque Magistros, a quibus doceri, et dedoceri poterat, nouo inuento magistro: cuius alijs etiam
praestigijs, atque ludibrijs demum eo adductus est, vt prima sua vocatione deserta solilitudinis (vt ante significarat) studio, clanculum sese proriperet. Hoc iam insolentius aerij Daemones erant infesti, perque licentiam tenebrarum, quarum perhibentur esse rectores, in omnem effusi petulantiam insidiabantur somno sanctorum: nocturnisque turbis, atque fragoribus interpellabant nonnullorum praecipue quietem, quotum erat virtus maxime nota: vt sursum deorsum miscere omnia, et cunctam domus suppellectilem viderentur euertere. Audiebantur interdum super cubicula turbulentis errare vestigijs, et felium murmure imitando perstrepere. Nonnunquam insilire tanquam catuli super lectulos, et gressu horrisico cubantibus insidere, aut stragula de cubili detrahere. Interdum etiam orantibus geniculatium scabellum derepente subducete, atque alijs obturbare ludibrijs. Quibus Lemurum, Daemonumve terriculamentis, ne vani [Note: 15 Ipsi quoque Rectori molesti Daemones.] quoque timores, vt sit accederent, dabat operam Rector, ne res passim per Collegium vulgaretur. Sed ne ipsi quidem Rectori aegrotanti nequam spiritus pepercere. Nam cum ille fratribus, qui lacessabantur edixisset, vt, si quis eis noctu molestiam incuteret, adiuratum Dei nomine ad se se mitteret, idque ab aliquibus factum esset, Daemon ad cubiculum decumbentis Rectoris accessit tum, cum superiorum noctium vigilijs fessus sopori se dederat: pulsatoque semel, atque iterum ostio iussus ingredi, cunctabatur. Quod admiratus Rector suspicatusque quod erat, Aperi, inquit, in nomine Domini. Et quod a B. Antonio ijsdem hostibus dictum legimus, audacter et ipse iussit omnem in se potestatem, quam Deus permitteret, exercere. Tum ille tanto impetu irruit, tanto et ostium, et fenestras fragore reclusit, vt putaretur eas funditus confregisse. Nec semel duntaxat in Patrem procax spiritus nequam fuit: sed redijt iterum, cum is iaceret in lectulo, praecipitique lapsu per vaporarium ruit, vt obstreperet quiescenti. Nec molestiarum hic finis. Vigilabat Rector ad multam noctem in bibliotheca, quae ab ambulacri latere sita erat, cum in extrema Collegij parte, quendam quasi terraemotum exaudijt: egressus in ambulacium, et spatijs aliquot factis animaduertit motum illum, strepitumque nocturnum ad se propius accedere: qui cum ex coenaculo videretur existere signo sibi Crucis indito, eo vertit intrepidus. Hic cum se fragor semper intenderet, et magis, ac magis appropinquaret, et iam proximus fieret, tandem canis ater apparuit, tremefaciens pedum nisu et vasta mole corporis terrae solum, qui minacibus oculis Rectori occurrens, vt in eum irrueret, subito crucis obiectu repulsus, eo intacto praeterijt, timenda voce semel, iterum, ac saepius allatrans, adeo tamen profunda, atque recondita, vt intra vastum vas quoddam obscure resonans, latratus illi fundi viderentur. [Note: 16 Quo ram modo abactae molestiae Daemonum Lau reti.] Hanc ab Collegio pestem Oliuerius vt auerteret, de Ignatij sententia, ad quem rem totam scripserat, vsitatis exorcismorum rationibus, instrumentisque vsus, cum nihilo mitiores, modestioresque proterui spiritus redderentur, iterum per literas ad Ignatium communi consensu Patrum, cum quibus rem communicarat, confugit: et sacras reliquias ex vndecim Virginum millibus, fratribus, quos spiritus insectabantur, tradit. Ignatius re cognita Deum attente precatus, secundis eos literis ad spem celeris liberationis erexit, pollicitus se pro eis Diuinae Maiestati supplicem fore. Quibus in conuentu consciorum rei Patrum literis recitatis, iussit ceteros Rector bono animo esse, et spem in B. Patris precibus, meritisque reponere: Et earum vis precum iuuante sacrarum, Virginum patrocinio, consecuta protirius epistolam est. Namque ex eo tempore silentium Daemonibus est impositum, et fugata spectra, sua Collegio quies reddita. Tanti apud Deum Beati viri supplicatio roboris ac virium habuit. Iam reliquam per Italiam alia alibi pro animorum tutela sunt gesta: acFlorentiae domus excitata consimilis ei, quam in Vrbe quondam S. Marthae nomine excitandam curarat Ignatius: in eamque [Note: 17 Consilium quoddam nouum in Sicilia conditum quod voca tum Officium caritatis.] foeminae circiter octoginta receptae iam erant. At in Sicilia nouum est genus pij operis autoritate Proregis institutum: quod consilium, vel Officium caritatis placuit appellare, cuius essent partes cognoscere, et curare quicquid in eo regno ad misericordiae, pietatisque spectaret officium: quale esset vt pauperibus redderentur ablata, vt in iudicijs, ac ciuilibus controuersijs consuleretur solitudini viduarum, ac pupillorum: vt Templa, atque coenobia, et aedes hospitales, quae vetustate iam corruerent, sarcirentur, vt pia testamentorum legata, quae priuati causa emolumenti haeredes supprimerent, ab actuarijs, et tabellionibus ederentur. Cuius generis legatorum, pecuniaeque vis ingens regium
per edictum ab his sodalibus impetratum, paucis diebus indicata est. Id consilium Messanae primo coeptum est duobus Mamertinis ciuibus, totidemque theologis, altero e S. Dominici familia, altero de Societate, qui fuit Prouincialis ipse Domeneccus, ac duobus Proregis administris. Hi sex numero quaque hebdomada vnum in locum conuenientes, consultationem de ijs, quae decernenda viderentur in rem communem, habebant; et ad Proregem deinde quicquid statutum, ac decretum esset, decimo quinto quoque die referebant. Cuius etiam autoritate, ac sapientia comparatum erat, vt in singulis Siciliae vrbibus probi homines duo, alter ex cleri corpore, alter ex populo designarentur, qui menstrua per interualla consilio suggererent, si quid sanandum vspiam, et corrigendum esset. Coetus in Mamertino Collegio habebantur: eodemque modo e Panormitanis ciuibus, dum in ea Prorex vrbe versaretur, consilij numerus supplebatur; quoad aliquot post annis, cum ad hos nimis multae causae viderentur deferri, [Note: 18] totum opus regio iussu sublatum est. Panormi Prouinciae Praepositus Domeneccus communicato cum Prorege, Nobilibusque consilio, magnopere autor fuit, vt puellarum orbitas proprijs excepta sedibus, et priuatorum benignitate suis instructa reditibus pie, sancteque custodiretur ad nuptias, aut, si ita mallent, ad Monasterium. Perueneratque vectigal illud ad aureos iam septingentos, et sperabatur opimius. Quoniam vero non continebat insulae finibus sua Christianae rei studia Prorex, sed expeditionem Africanam moliebatur, cum spe successus optima, suos interim etiam Domeneccus milites adornans, in Monte Regali sociorum certum constituit numerum, qui Arabum ediscerent [Note: 19 Syracusinum Collegium inchoatur.] linguam ad Euangelium, vt primum daretur aditus, in Africa promulgandum. Syracusis cum Io. Philippi concionibus excitata ciuitas pati moras non posset, missis eo tribus magistris mense Septembri, quopaulo ante praecurrerat etiam Michael a Laetaualle Allobrox notae sanctitatis, et ciuibus admodum gratus sacerdos, inchoatum est Collegium. Ac ne sine pompa aliqua, splendoreve vsitato scholarum, Collegijve primordia ducerentur, dum decimotertio Kalend. Nouembris in templo principe vnus e Magistris Georgius Mercatus ad nobilem coronam praefatur, festo Ciuitas campanarum. plausu, et perhonorifica bombardarum displosione primum illum introitum excipiendum, et celebrandum duxit.
[Note: 20 Res in Germania.] Extra Italiam porro Viennae Petrus Canisius impositum sibi curationis Episcopalis onus, quod inuitus, coactusque subierat, vt supra demonstrauimus, molestissime sustinebat: proponebat sibi ante oculos pericula in eo ferendo non leuia, fructum nullum. Et quidem in ea vrbe, vbi nec Concionatores suspecti dogmatis, atque doctrinae, quos ob Dynastae sauorem, qui secundum Regem Romanorum primas tenebat, suggestu prohibere non poterat: nec sacerdotes imperitissimi deerant, qui sacris erant confessionibus, et rerum diuinarum procurationi praepositi: vix vt vnus aliquis in tanto numero ferri posset: et reperiebantur admodum pauci, qui sedis Apostolicae autoritatem vere, et ex animo sequi vellent. Quibus causis Canisius impulsus existimabat, vberiorem [Note: 21 Pragensis Collegij exordium.] se alibi capturum e suis laboribus fructum. Illud tamen, si non aliud, in ea administratione curauit, vt Societatem in suo robore conseruaret, propagaretque et quod ipse temporum iniquitate non posset, id illa die progrediente perficeret, compensaretque tarditatem frugum vbertate laerissimae messis. Ergo Pragam ab Romanorum Rege, qui Societatis in ea vrbe Collegium meditabatur accitus, opera eius, ac studio Ferdinandi eiusdem filij Societatis amantissimi Archiducis Austriae, Boemiaeque Proregis bona Dominicanorum venia Coenobium S. Clementis, quod erat scholis peropportunum, accepit. Aliud enim Rex eius Coenobium, cui ab S. Agnete nomen erat, et a Monialibus derelictum, annuente Pontifice, dedit, amoeno loco situm, et cum amplificatione redituum, curante Cauisio vt etiam ad vsum et ad elegantiam aptius, quam vnde migrabant, [Note: 22] concinnaretur: vt quantum fieri posset, ex eorum caritate Patrum, nulla (vt aequum erat) ipsorum iactura, et Societati commoditas crearetur, et Ciuitati. Ponebat suam Canisius operam Pragae iucundius, multoque laetius, quam Viennae maioris spe fructus allectus. Quanquam enim Pragensis populus sub vtraque specie libabat diuina, ac sacrosancta mysteria, ceteros tamen catholicos ritus, ac ceremouias etiam. tum retinebat: eratque ad honestum, ac rectum suo propensus ingenio. Cleri porro duces, atque primarij nihil tam optabant, quam vt ad suum aliquando candorem, integritatemque
religionis cultus reuocaretur. Et qui in ea vrbe versabantur haeretici, ij nec in suo numero viros doctos habebant, nec satis inter se de religione consentiebant: et, quod caput est, ipsum suum ducem, caputque Ioannem Hus, a quo pestem hauserant, et nomen, nullo iam loco, numeroque ducebant. Eorum est haeresis sacrosanctam Eucharistiam sub vtraque specie cum populo communicandam; eamque vel infantibus porrigendam: nec Apostolicae fedis autoritatem, Ecclesiaeque Romanae sequendam. Sed si eo concionatores mitteremur idonei, qui Boemice nossent, spes erat aliquando fore, vt pestis illa depelleretur ab vrbe, et res catholica reuiresceret. Quibus et Regis, et Canisij votis obsecundare quodammodo visus est Deus, duodecim fere hoc anno missis [Note: 23 Ferdinandi Regis et in rem Catholicam, et in Societatem pietas.] ad Societatem praestantis indolis Boemis adolescentibus. Miserat hos in Vrbem Ferdinandus Rex in Collegio Germanico instituendos, sed cum per inopiam eo recipi non possent, Socictati se vniuesi penitus tradidere. Quo Ferdinandus ita probauit, vt ex eo tempore, quandiu vixit, Romano Collegio quadringenos singulis annis aureos nummos perbenigne donarit. Nec pia Regis in commendanda suis et Ignatio, et Pontifici literis re Boemica desiderata sedulitas est: ne prouinciam tam indigam opis, ac prope depositam desertam prorsus paterentur: sed paterna caritate complexi per Societatis homines subleuarent. Canisius vero, dum accuratas in aede maxima conciones frequenti [Note: 24] conuentu per dies festos habet, Hussitas timor inuasit, ne aduocaretur idcirco Collegium, vt ipsos disputando reuinceret: eoque cunctis opibus remorari coepta conabantur. Quo metu animaduerso Canisius significandum eis censuit non eo consilio Societatem Pragam inferre vestigia, vt quenquam disputationis pugna lacesseret, sed vt iuuentutem non modo catholicam, sed reliquam etiam, et omne genus Ciuium ingenuas artes, optimasque literas mercede nulia doceret. Sperabat his Hussitas allectos inuitatosque promissis, cum se ad nouos, catholicosque doctores applicuissent, futurum etiam vt ad auitam religionem paulatim animos applicarent. et reiectis dogmatibus noxijs ad Catholicorum sensum, sanamque doctrinam nullo negotio laberentur. Inchoatis [Note: 25 Canisius in Bauariam euoca tus agit de Collegio Ingolstadij excitando.] his Pragae rebus Canisius, Duce rogante Bauariae, profectus est Monachium. Hic Dux Albertus additis ei tribus numero consiliarijs e suis, qui dignitate, consilioque praestarent, iussit vna omnes Ingolstadij coactos de Societatis fundando Collegio, de instituendo pauperum contubernio, qui theologiae literis operam darent, de loco, vbi ea collocanda, de vectigalibus quibus insttuenda, denique quemadmodum administranda, et regenda viderentur consilium inter se capere. Ita Optimi Principes Ferdinandus, et Albertus toti erantin arcendis erroribus; ob eamque rem in iuuentute formanda educandisque idoneis Ecclesiae administris, quorum maxima laborabatur inopia. [Note: 26 Natalis res in Germania.] Ceterum cum Societatis, tum publicas res non mediocriter iuuit sagax Natalis caritas, efficaxque sapientia. Is Lainio (vti supra ostendi) in Italiam reuerso, Moroni Cardinalis, et Ignatij mandatisin Germania consedit. Et Augultae dierum aliquot mora ducta Cardinalis Augustani rogatu Dilingam transijt. Hic cum Academiam illam, vt Augustanus ipse mandauerat, inspexisset, Viennam denique se recepit, vbi et si scholas ex praescripro constitutionum, et rem domesticam ordinauit, ad quinque discentium classes addita sexta: in qua vel prima literarum rudimenta traderenmr, vt simplices puerorum aetates ab Haereticorum venenis salubri institutione defenderet. Cumque alia multa e re diuina sapienter excogitauit; tum Regis nomine aduocandum curauit typographum, qui pijs edendis libris insisteret. Quippe cum Haeretici nullum facerent [Note: 27] finem pestilentes spargendi codices, autoresque etiam integros inquinarent, vix restabat locus catholicis, quo manus tuto porrigerent. Eam ob rem vehementer optabat Natalis vt Lainius stylum contra haereses stringeret: et Canisio, Gaudanoque opera multa proposuit, quae in vsum rei catholicae vel de nouo cuderent, vel expurgata ab haereticorum maculis ederent; interque alia (quod postea Canisius alijque fecere) vt Euangelia publicarent, et quotquot per annum in sacra liturgia recitantur, epistolas ex editione vulgata, notis adiectis illustribus, et obseruationibus tempestiuis ad reuincendos haereticos. Hanc Natalis fabricam ad eas sanandas regiones perditas, ac pene depositas [Note: 28 Consilia de Neomagensi Collegio disturbantur.] apparauit. Qui quo die Viennam attigit. eo die nobilis quidam concionator abscessit, qui et suis, et alienis fultus opibus praua dogmata libere, impuneque disseminabat. Superiore libro narraui Neomagensis populus quanto studio Collegium Societatis expeteret,
et a pia Virgine, quae suos Canisios Petrum, et Theodoricum sororis filios ino Societate habebat, aedes in cum vsum, et aream quandam fuisse delatam. Haec sub initium anni, cum sibi ex graui morbo supreraum vitae diem adesse sentiret, Fratrem, qui grauissime repugnabat, aduocat, et aureis octingentis eius mercata consensum, suoque vti iure permissa, tandem coram Scabinis (id magistratus genus est) et arbitros, vt ea donatio rata esset, possessiones illas inusitata quadam animi iucunditate Societati legat. Ea re celebrata, ac peruulgata, quidam e primarijs, qui conscientia praui dogmatis aduersariam sibi Societatem fore intelligebant: ac religiosorum non nemo, qui rationibus suis suspicabantur incommodam, Senatum adeunt, et fictis crimi nationibus, varijsque modis in eam commouent. Inde senatus turbas aliquas maiores veritus, continuo renunciari Leonardo Kesselio iussit, vrbe facesseret. Aderat tum ipsi illi virgini moribundae Leonatdus, vt migrantem animam consuetis Deo precibus commendaret: quo versantem in munere familiares interpellari non sunt passi. Dein accepto nuncio Pater ipse nobilium in comitatu consulares ad ades adit, quo cunctus senatus conuenerat. Expostulat iniuriam, causam sciscitatur edicti, literas Apostolicas exhibet confirmatae Societatis testes. At Senatus Pontificijs literis non inspectis Leonardo causas de scripto profert, cur ab vrbe iuberetur abesse: quarum eae praecipuae erant, quod sub noctem vrbem inissent: quod priuatos quosdam, occultosque conuentus egisset: quod excitasset tumultum. Quae cum essent inanissimae, non difficile fuit eas Leonardo refellere: sed cum in recenti tumore non audiretur, nec commotos apud animos disceptando proficeret, satius esse duxit inde migrare, quam noua repulsae [Note: 29 Vltio diuina in aduersarios.] contumelia cursus abigi. Nec tamen exacto Patre languidiora ceterorum ciuium in Societatem facta sunt studia quorum multi tanquam sibi certum, et exploratum esset de eius aduentu, sacra iam tum vasa, cunctamque templi supellectilem ad conuestiendas aras, eultumque sacrificantium compararunt. Qui vero refragari, aduersarique sunt ausi ij Deo vindici dignas, celeresque dedere poenas. Nam et consulis, qui Senatui fuerat autor exigendi praestantissimi Sacerdotis, gemina proles in rixa, atque altercatione mutua se caede necauit, liberorum necem cita parentis subsecuta mors est: et qui sententiam audax pronuntiaret edicti, lenta febri correptus in diuturnae tabis aerumnas atque languorem sensim decidit summa cum desperatione salutis: sed quod Principum indignitate prohibitus Dei sacerdos Neomagi non potuit, vt pro ardore animi sui, voluntateque proximorum saluti seruiret, id Coloniam reuersus, audiendis rite confitentibus assequutus est. Quo ex numero subinde non pauci, cum morbo tenerentur [Note: 30 Carthusianorum in Societatem caritas.] impliciti, recisis sacramento causis; atque radicibus sani vndique facti sunt. Nec deerat pijs sociorum laboribus vsitata Cartusianorum benignitas, qui non de bonis externis modo commodisque Societatis sed de fama quoque, atque existimatione soliciti, tam Euangelij praeconibus necessaria, cum celebris ex sua familia Doctoris Henrici Harphij mysticam theologiam vulgo edendam, typisque vulgandam curarent, in Ignatij societatisque apparere nomine voluerunt, adeoque multas in operis praesatione inseruere huius ordinis laudes, vt ijs Societas potius eorum caritatem Patrum, quam sua [Note: 31 Bernardi Oliuerij perutilis facundia.] merita aestimet. Satis feliciter Tornaci gella res est: vbi Bemardus Oliuerius suis concionibus commouebat omnia, non in vrbe modo; verum etiam foris, quacumque docendi causa vagabatur. Cui tam densus vbique dabat operam auditor, vt intermortui saepe complures e concione propter confertissimam hominum multitudinem, ac semianimes efferrentur. Ad eius vocem multa facinora ponebantur, abijciebantur haereses, inijciebatur sacramentorum ardor studium benefactorum; tantaque auiditate currebatur ad indicanda peccata, vt per dies saepe aliquot obsiderentur aures Patris; nec [Note: 32 Petrus Ribadeneiria in Belgium mittitur.] discederetur e templis, dum copia fieret rite pectoris expiandi. Fructus fuit illustris, et ad conciliandam ciuium beneuolentiam efficax. Cumque vatijs in Belgio locis offerentur aedes ad inchoanda Collegia, et ei pietati ciuitatum se Magistratus opponerent, faciundum Ignatio fuit, vt eo Ribadeneiram destinaret, qui et Constitutiones interim suis quas ferebat, explanaret; et Philippo Regi ibidem agenti, in quem Carolus regnorum suorum dominatum per id tempus transtulit, supplex esset, vt per eum Societati liceret, certas sibi quaerere in Belgio sedes, et suas libere functiones obire, necessarijsque firmari bonis, quae stabilium, vel immobilium nomine continentur: id quod non licebat
nisi Regis, Prouinciarumque consensu, quarum edicto Caesaris subsignato chirographo iam inde ab anno millesimo quingentesimo trigesimo sexto cautum erat, ne cuipiam liceret ex Clero possessionibus augeri; et ea, quae dixi, bonasibi tanquam Domino vendicare. Sed quid, quoque modo impetratumsit, volumen proximum in loco narrabit.
[Note: 33 Res Galliae.] Plurimum in Galliae Regno negotij, ac molestiae fuit. Expectabatur Lutetiae Sorbonicorum Theologorum sententia, quibus cognitionem causae demandatam supra docuimus, vt esse in eo regno Societati et beneficijs potiri indigenarum, vesarique ex instituto in animarum causis, quae Rex Henricus benigne concesserat, per Senatum quoque liceret. Ineunte tandem anno Decretum Paschasio traditut sane vehemens, et acre. [Note: 34 Societas cur saepe exagitetur.] Quod quia mirum plerisque videbitur: ex viris tantae sapientiae existere potuisse, opportunum reor, causas eius singillatim exponere: eademque opera ceterarum, quas prope vbique locorum excitatas in hunc Ordinem procellas ante narrauimus, narraturique deinceps sumus, causae et origines illustrabuntur. Necesse non est turbarum huiusmodi caput ab Satana autore repetere: qui suum dominatum exercens in regno vitiorum, quicquid honesti, sanctique inter mortales apparet, in ipso statim exortu conatur opprimere. Nota sunt in sanctam Christi Ecclesiara nascentem, ac teneram; nota in peculiares coetus commota bella, siue olim Monachorum, siue postea Mendicantium, contra quos non alieni modo a fide catholica; sed qui huius defensionem, sinceramque custodiam maxime profitebantur, acerrime exarserunt. ltaque in eadem Parisiorum vrbe ab Collegio Theologorum eodem decretum iam diu extitit de venerando Praedicatorum Ordine simillimum ei, quod hoc tempore de Societate fecere. Igitur Satan, cum tantum oderit bonos, et ad elidenda honesti semina tam vigil excubet, tam violentus assurgat, mirum non est, si in Societatem immani quadam, et inexplebili rabiesese infert, nempe in eum Ordinem, qui bellum aduersus eum adeo fusum, et grauem suscepit, inter Ethnicos, inter haereticos, inter catholicos tanto conatu, tot machinis, tamque aptis ad euertendam diri monstri tyrannidem. Hominum porro (vt missos faciam prorsus ab Christiano nornine alienos) genera duo potissimum sese aduersaria praebuere Haeretici, vitiosique catholici. Quorum item in aperto est caqsa. Quippe virtuti cum vitio numquam magis conueniet, quam calori cum frigore: Et quemadmodum haec, si prope admoueas, pugna cooritur; ita nisi remoueas te, ac seiungas, sed prodeas in aciem, et vitium aggrediaris, existet pugna, stabitque donec altera pars alteram ad sui similitudinem commutet, ac victoriam ferat. Quod cum ita sit, si quando tempus incideret, quo tempore Societati pax esset, pro deterrimo equidem interpretarer indicio. Nam quandiu quidem instituta sua retinet, argumentate, si pugnam non vides, vel iam debellatam cum mundo, eique similem factum, quod optandum potius, quam sperandum est; vel eam suo loco motam, et factam similem mundo, quod Deus auertat. [Note: 35] Praeter haec duo genera, certos quoque homines interdum aduersarios habuit hic Ordo ex alijs Religiosorum Ordinibus. Ac ne id quidem prudentibus potest mirum ac praeter opinionem videri. Non enim protinus cum profano vestitu perturbationes animi exuuntur numerosisque in coetibus hac procliuitate, et infirmitate naturae, illa impugnatione Satanae, quis bonos, et aequos praestet omnes, et concordiae studiosos? Ad haec hominum ingenia pro institutione, vsuque atque adeo habitu corporum adeo diuersa sunt, vt non minor sit in animi vultu, quam in faciei figura varietas. Haec illos studia, alios delectant alia: nec pronius quicquam est factu, quam vt quisque quae iudido ac sententia improbat, etiam voce ac sermone condemnet. Igitur assueti suis institutis viri, cum quaedam noua caput extulere, consequens videbatur, vt, cum sua amarent, probarentque maxime, ab ijs discrepantia refutarent. Nam quotusquisque est tanta vel caritatis amplitudine, qui alienos complectatur, vt suos; vel aequitate sapientiae, qui res, vti sunt, in suo quamque genere, neutram in partem praeiudicij inclinatus ponderibus iusto libret examine? Accedit, quod Societas non solum a veteri Religiosorum [Note: 36] forma habebat multa diuersa, sed vt instituti poscebat ratio, exteriora quaedam insignia, et stata seueritatis experimenta non assumpserat: commouetque nescio quem sensum, si quem videas eadem tecum profitentem conditionibus non ijsdem implicitum j et quasi stadium idem decurrentem non pondere pari grauatum. Docet quidem prudentia, non
[Note: Matth. 9. etc.] idem a quouis petendum. Sed tamen ipsi Baptistae magni discipuli peraegre ferebant, quae ipsi assumebant ieiunia, non item ab Apostolis suscipi. Haec autem in exoriente Societate conspecta multo poterant vehementius commouere, quod vitae genus ab ipsa susceptum etiam probabatur in vulgus. Super haec recentis huius asseclae disciplinae, cum totos se in proximorum dedidissent vtilitates, nullumque praetermitterent pietatis ministerium, quorum multa religiosorum veterum multi tractabant, nisi egtegia quaedam pietas [Note: Philipp. 1.] pene obstupefecisset sensum, necesse erat eos compungi. Paucorum est enim illa Apostolici pectoris generositas, Dum omni modo siue per occasionem, siue per veritatem [Note: Luc. 9.] Christus annuncietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Quin potius ex intima erat schola Christi qui dicebat, Vidimus quendam in nomine tuo eijcientem Daemonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum. Amat plus nimio naturae contumacia, [Note: 37] quod singulare existimetur, ac proprium. Ex hoc autem capite oriebatur duplex praeterea metus, ne et studijs religiosos ad ordines aspirantium, et liberalitate benigne facientium alio auersa, ipsi aliquando cum disciplinae, tum vitae subsidia defideraturi essent. Quibus rebus, qui miratur quempiam fuisse commotum, is naturam hominum ignorat; nec statum animaduertit, in quo Christus Dominus suam Reliquit Ecclesiam: cui ad vincendum maluit suppeditare vires, quam pugnae causas, et victoriae decus adimere. Par causa Ludimagistrorum non neminem incitauit, cum scholis, quas Societas publicabat, et lucra ipsis intetuerti, et aditus ad crescendum intercludi putarent. Fuere etiam e Praesulibus quidam aduersi, nomine quidem ac specie, quod iura Societatiab Apostolica Sede concessa poteltatem eorum conuellerent: sed, vt re vera his omnium. leuissima fuit causa dolendi, ita non multos priuata quaepiam perturbatio transuersos [Note: 38 Causae decreti aduersus Societatem Parisijs editi.] egit. Pars maxima intellexere ad leuandas eorum conscientias missum id a Deo subsidium. Harum, quas dixi, causarum pleraeque ad condendum decretum, de quo narrare institui, confluxere. Parisinus Antistes ante omnes aduersabatur, nec possis causam dicere, nisi quod ditioni suae subijci nostros perinde, ac clerum communem volebat. Nutum Antistitis Doctores vel obnoxij, vel assentantes non pauci intuebantur. Quidam etiam inter Doctores e religiosis erant familijs, quos quae dixi, tangebant. Quin adeo is, qui materiam, syluamque Decreti, et singulorum capitum rationes congessit, [Note: 39] priuatim erat offensus, quod sororis filius ipso inuito, ac reluctante, ad Societatem se aggregarat. Non deerant, quibus iam Pontificia Maiestas obsolesceret: quique satis credulas praeberent aures hominibus in orthodoxa fide nutantibus. Ad hasce difficultates summa accessit societatis solitudo, quae et causam prasecipitauit. Nulla ibi sapientia excellens, nulla faeundia, nulla acrior, robustiorque prudentia. Pauculi erant socij, innocentes illi quidem, et sancti, sed adolescentes, ac ferme tyrones. Summa in Paschasio erat, cuius bona simplicitas de sese metiri ceteros assueta, quid ageret contra callidas artes, contraque potentiam? Itaque dum nuda est defensoribus Societas, atque e contrario aduersarij acritet depugnant: omnibus locis praesto sunt; hos inducunt, illos demerentur, factum decretum est, quod Sorbonae equidem adscribendum nunquam censuerim, cum praesertim vel ita gesta re, non defuerint, qui nomen subsignare suum abnuerint, alij anceps suffragium dederint, cum id solum explicarent, se ad plures accedere. Capita vero tum omnia, tum quaedam praecipue ita sunt palam falsa, vt non magis dolere Societas possit, quod incognita causa damnata sit, quam ipsi Doctores irasci, [Note: 40 Vexatio sociorum Parisiensium.] quod falsa rerum narratione tam grauiter eis causae cognitores illuserint. Quod sane paulo post multis, cum rem clarius cognouissent, vsu venit; et mox apparebit, cum Decretum, et ad singulas eius partes responsiones interseram. Quod tamen, quamuis ex tam falsa rei cognitione, et opinione editum, sparsumque Parisijs, quantum maleuolis contulerit animorum, quantum dubijs tenebrarum offuderit, quantum amicis fiduciae detraxerit, quantam demum conuersionem rerum omnium fecerit, credi vix potest. Vapulabat adolescens Societas sermonibus omnium: petebatur vbique: inuehebantur in eam Concionatores de suggestis, in cathedris Ludimagistri, populus in circulis, Senatus in conuentibus, seruitia scyphos inter, et lances. Quibus insuper tanquam cumulus a Pastore vulnus accessit. Nam cum decreti autores existimarent Paschasium et socios ipsorum sententiam reueritos, deserta priore disciplina ad Carthusianos, quod suadebant, transituros: vbi tranquillissima eos vident in suis institutis perseuerare constantia,
apud Episcopum contemni iudicium suum expostulant. Tum vero is, cui maxime confirmatae ab Apostolica Sede religionis patrocinium Apostolicae iniungebant literae, decreto Theologorum armatus, praesenti intentato anathemate, ne conciones habeant, ne coetus cogant, ne sacramenta curent, ne diuinam rem faciant, interdicit. Huius ad exemplum vt Episcoporum, qui aderant Parisijs, plerique se singerent, desertissimam Societatis causam, sed tamen aequissimam deserere et ipsi; seseque eius institutis opponere non dubitarunt. Itaque nihil restabat aliud, nisi, vt pusillus ille grex, flagris, vt rumor ferebat, caesus, pulsusque toto regno facesseret. Et confecta res esset, si Henrici Secundi Regisin aures, animumque maleuolorum penetrare sermones, et ficta crimina potuissent. Sed quemadmodum olim cum Praedicatorum, ac Minorum exagitarentur Ordines, praesidio fuit Ludouici Regis sanctissimi studium, ita hoc tempore minime credulum nactae Henricum calumniae sua sponte denique conciderunt. Imo Rex ipse profitebatur sibi, et Cardinali Lotharingio pene solis Societatis patrocinium relictum; idque nunquam deserturos. Inquisitorem quoque violatae religionis Doctorem Sorbonicum, et pium ex Augustiniana familia virum, vt in Societatem inquireret aduersarij impulerunt. Sed vnde se putarunt illi obesse, inde mirifice profuerunt. Simul ille Societatem inspexit, et in eam quam diligentissime semel, atque iterum inquisiuit, tantum de eius integritate opinionis hausit; vt mirari non satis posset hominum os, qui tam multa de ea, et tam perspicue falsa nullo metu Dei, nulla religione confingerent. Haec cum feruerent maxime, furerentque obtrectatores, gliscerentque fabulae per vulgus, quod suo more gaudebat auditis addere, et impulsis instare, non licebat Dei famulis apparere [Note: 41 Paschasij modestia piaque industria.] in publico, nisi vt conuicijs, et probris obruerenrur. Nec amicorum nisi perpauci restabant, quos ab eorum consuetudine pudor, metusve non retraxisset. Hic Paschasius, cum permodeste ad Pontificem prouocasset, ne quae tempestiuis essent sananda consilijs, intempestiuis exulceraret: quanquam in Episcopi potestate per Apostolica iura, et priuilegia non erat, nec ideirco anathematum illaqueari vinculis poterat; tamen suo iure tantisper cedens, vacandum sibi publicis a muneribus censuit, intermittendam vulgo sacramentorum administrationem, priuatamque solum in aede S. Germani, quae nec Antistiti communi subijcitur, retinendam: vnde etiam saepe solicitatus Prior, vt nostros eijceret, semper respondit nequaquam id sibi fas este: cum semper in ijs multa Christians vitae egregia obseruasset exempla. Ceterum tam ampla sunt spatia caritatis, vt quibuscunque cancellis includas, amplum ei campum relinquere, per quem excurrat, seseque fundat cogaris. Tum igitur Paschasius, socijque vel nonnullis priuatim, et clanculum per exercitia spiritus excolendis occupabantur, vel publicis inuisendis, cohortandisque custodijs, vel (quod et late patuit, et maximam habuit commendationem) migrantibus e suis corporibus animis confirmandis, nonnullis etiam interdum erudiendis sacrarum virginum contubernijs; denique priuatis congressibus, atque colloquijs tum his, tum illis vocandis ad officium, et reducendis ad frugem. Verum vbi se primus ille tempestatis impetus fregit, et mitescentibus animis paululum resedit tumor, et prouocationis literas ab Episcopo Paschasius expressit; tum demum ad consueta munia [Note: 42] tota Iibertate se retulit. Nec Episcopus, quippe nonnihil ad sui curam forte conuersus, postea quicquam negotij facessiuit: paulatimque ex tetra tempestate aperiente se quasi sereno, etiam amici, ac ceterorum frequentia redijt. Sed praetermittenda non est Doctoris Fraricisci Piccardi, et Domini de Monte, viri nobilitate, et virtute praestantis, vera, constansque beneuolentia. Hi vni sinceri, et fideles amici in foedis illi turbinibus, ac coeca nocte Societatis causam palam, et vbique sustinere, aduersariorumque damnare facta, obluctari omni ope conatibus nunquam dubitarunt. Nam de Claramontano Praesule mox erit commemorandi locus. At vbi Romam de illo decreto allatum est, Societatis Patres, qui grauitate ceteris, et antiquitate praestabant, autores erant Ignatio, vt ei responderetur ab suis, vt qui Societatem longissime ignorarent, doctorum Patrum autoritate permori, malam, quam de ipsa irabibissent animis, opinionem abijcerent. Sperabant enim decreti conditores, si de rebus essent diligenter edocti, studio veritatis adductos, rescissuros vltro, quod pronunciarant, vtique non ex animi prauitate (sic enim interprerabantur) sed ex nouae ignoratione familiae, et eius institutorum, falsaque edocentium expositione profectum. Sic igitur Patres illi censebant. At Ignatius,
[Note: 43 Ignatij aduersus decretum Parisiense consilia.] qui meliore quodam spiritu ducebatur, sedato eos animo solitaque hilaritate oris excipiens, Velim, inquit, Patres memoria, et animo repetatis, quae Christus olim cum remigraret ad Patrem, suis fertur discisse discipulis, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis: et haec ipsa vobis quoque dicta in praesentia putetis. Nihil est mandandum literis, vel tale aliquid agendum, vnde aliqua oriatur acerbitas. Certis in causis praestat silere, quam loqui: nec vindice opus est stylo, vbi sui ipsius vindex, et propugnatrix est veritas. Magna sane Parisiensium Theologorum autoritas est, eoque magis reuereri nos eam decet. Neque tamen nos ea conturbet. Nihil diu praeponderat veritati, quae oppugnari illa quidem potest, expugnari non potest. Si vsus fuerit, lenius quoddam adhibebitur huic vulneri medicamen. Non acuentur irae stylo, sed tolerantia minuentur. Tutela nostra Deus est huic causa nostra committatur, haec et vincet. Ac ne cohortando ad patientiam commendare videretur inertiam; datis ad vniuersam Societatem literis, quae varijs orbis terrae partibus sparsas domos, et studiorum, sedes habebat, iussit eam cunctis a Principibus, atque Dynastis, Pastoribus, et Episcopis, Magistratibus, ac Praefectis, Ciuitatibus, et locis omnibus, vbi degebat publicas de suis moribus, atque doctrina, totoque vitae genere testificationes, et literas postulare: easque publica fide, autoritateque obsignatas ad se transmittere, vt paucorum iudicijs, qui non dum satis rem ipsam norant, vniuersi pene orbis testimonium, atque iudicium, si quando opus esset, opponeretur, factum vt imperauerat Pater, et ex omnibus ferme locis, ac Ciuitatibus, regnis, atque Prouincijs per quas erat dispersa Societas, pro ea missae sunt literae laudum plenae [Note: 44 Gesta Romae cum quatuor Sorbonicis.] maximarum. Quas tamen B. Pater non necesse habuit in apertum proferre, veritate paulatim se ipsam aserente. Illud opportunissime cecidit. Cum hoc ipso anno per autumnum Cardinalis Lotharingius Romam venisset, Doctoresque cum eo Sorbonici aliquot, visum est B. Patri hos coram planius edocendos. Itaque apud Cardinalem certo die conuentus instituitur. Intersuere Doctores quatuor Pansa, Sausciera, Brixanteus, et ipse Benedictus, is, qui singularum decreti partium inuentor, ac suasor fuerat. Accessere de Societate totidem, Lainius, Olauius, Polancus, Frusius. Cumque doctor Benedictus singula decreri capita conaretur tueri, ita Patres refutarunt obiecta, illustrarunt obscura, probarunt Societatis causam, atque Pontificis, vt Lotharingius graui oratione pronuntiarit male cognitam habuisse Theologos causam: fecisseque permodeste Ignatium ac peramanter, quod eorum placitum neque ad Cardinales, neque ad Pontificem detulisset: quod ipsum nec grauate agnouere tres Doctores, nec Benedictus potuit infitiari. Et quoniam eam disputationem scripto dein explicauit, et ad ceteros Magistros Lutetiam misit Olauius, gratum fore posteris reor, si tota hunc inseratur in locum, eo etiam nomine, vt Olauij, cuiuset pietas, et sapientia tantopere celebratur, id quantulumcumque specimen extet. Ea gratia ne stylum quidem sum ausus attingere, quo clarius ex modestia, et quasi natiuo colore eius orationis, pietas sapientissimae mentis, et religiosissimi pectoris candor eluceat. Ac decretum quidem hoc est.
[Note: 45 Decretum contra Societatem Parisiensium Magistrorum.] Hase noua Societas insolitam nominis I E S V appellationem peculiariter sibi vendicans; tam licenter, et sine delectu quaslibet personas quantumlibet facinorosas, illegitimas, et infames admittens, nullam a Sacerdotibus secularibus habens differentiam in habitu exteriori, in tonsura, in horis canonicis priuatim dicendis aut publice in templo decantandis, in claustris, et silentio, in delectu ciborum, et dierum; in ieiunijs et alijs varijs legibus, et caeremonijs, quibus status religionum disinguuntur, et conseruantur, tam multis, tamque varijs priuilegijs, indultis, et libertatibus donata praesertim in adminisratione sacramenti poenitentiae, et Eucharistiae; idque sine discrimine locorum, aut petsonarum; in officio etiam praedicandi, et legendi, et docendi in praeiudicium Ordinariorum, et, Hierarchici ordinis in praeiudicium quoque aliarum religionum, imo etiam Principum, et Dominorum temporalium, contra priuilegia Vniuersitatum, denique
in magnum grauamen populi, religionis monasticae honestatem violare videtur: studiosum, pium, et pernecessarium virtutum abstinentiarum, caeremoniarum et austeritatis eneruat exercitium: imo occasionem dat libere apostatandi a reliquis religionibus. Debitam Ordinarijs obedientiam, et subiectionem subtrahit, Dominos tam temporales, quam Ecclesiasticos suis iuribus iniuste priuat: lites, dissidia, contentiones, et aemulationes, variaque schisinata inducit. Itaque his omnibus, atque alijs diligenter examinatis, et expensis haec Societas videtur in negotio fidei periculosa, pacis Ecclesiae perturbatiua, Monasticae religionis euersiua, et magis in destructionem quam in aedificationem.
Olauij autem ad singula haec responsio est talis.
[Note: 46 Responsio Martini Olauij ad decretum Sorbonicum.] CVm cogitarem Magistri, et Praeceptores mei sapientiffimi, de mittendis ad vos Bullis Societatis nostrae vna cum decreto venerandae nostrae facultatis (nostrae ait, quia ipse quoque erat Doctor Sorbonicus) existimaui facturum me rem vtilem, et Christianam, si adhiberem purgationes aliquas, ex quibus cognoscere facile possetis, quam vehementer fuerit illis impositum, qui autores extiterunt, vt hoc decretum conficeretur. Quod ego sane semper sum arbitratus non ex iniquo, aut maleuolo animo, sed ex obscura, et falsa causae cognitione manasse.
[Note: 47 De Nomine Societatis.] Quod initio appellatio insolita reprehenditur res inhunc modum se habet. Cum nomen quaereretur, quod huic Societati imponi deberet, significauit institutor eius, post commendatam rem diu in oratione Domino cupere se, vt ea a sanctissimo nomine IESV appellationem acciperet; tum vt, qui in ea essent, intelligerent Iesum fontem, et autorem esse bonorum omnium, quae in ipsa gererentur, quemadmodum est etiam eorum, quae in vniuersa Ecclesia Christiana fiunt. Itaque gloriam in bonis soli ipsi attribuendam esse cognoscerent; confusionem vero in malis iniquis ministris: qui ab ipsius sanctissima voluntate discedunt: tum vt calumniantium ora obstruerentur, qui detrahere religiosis illis consueuerunt, qui ab institutoribus habent appellationem, quasi non Christi legibus, sed vel Benedicti, vel Francisci vel alterius hominis regulis, et institutis regi, gubernarique voluerint. Non fuit autem consilium, vt qui in hac congregatione essent, Iesuitae simplici dictione vocarentur (quamuis haec postea appellatio in vtraque Germania inualuerit) quod alij Religiosi iam pridem instituti inuenirentur, qui hoc prope haberent nomen, quales sunt, qui Romae Monasterium sanctorum Ioannis, et Pauli inhabitant. Non est enim noua, et insolita in religionibus appellatio, sed vetus, et vsitata etiam in ordine quodam militum religiosorum. Nec debet illa sane potius offendere, quam appellatio, quae vel a sanctissima Trinitate, vel a Spiritu sancto accepta est: praesertim cum fuerit tam pia intentione instituta, et a summo Pontifice approbata.
[Note: 48 De delectu cooptandorum in Societatem.] De personarum delectu, vt sincere coram Deo dicam quid sentiam, non equidem existimo vllum vnquam institutum fuisse ordinem, in quo exquisitius, et acrius vita anteacta eorum, qui admitti in eam vellent, examinaretur, quam examinatur in hac Societate, nec vbi infamibus, et facinorosis magis fuerit praeclusus aditus. Nam praeterquam quod in Bulla Pauli Tertij obsignata anno millesimo quingentesimo quadragesimo quinto Kalendas Octobris, haec verba habentur. Opportunum iudicauimus etiam statuere, ne quis in hac Societate recipiatur nisi diu, et diligentissime fuerit probatus, cumque prudens in Christo, et vel doctrina, seu vitae Christianae purirate apparuerit conspicuus: etiam nominatim cauetur in vna ex his constitutionibus, quae in hac Societate summa diligentia, et seuetitate seruantur: ne criminosus vllus, aut infamis recipiatur. Nec mouere quempiam debent alterius diplomatis anno millesimo quingentesimo, quadragesimo
nono Kalendis Iulij concessit verba quibus ampla Ignatio, et eius successoribus potestas permittitur absoluendi homines, qui sub obedientia eorum sint a grauibus criminibus, et censuris: primum, quia illa verba priuilegium continent magna pietate a Summis Pontificibus saepe concessum, ad submouenda obstacula multa, quae remorari, ac retardare in seculo nonnullos ex ijs possent, qui ex animo expetunt mundo penitus mori, et soli Deo cum perfecta voluntatis propriae mortificatione seruire; atque ad confirmandam etiam, et augendam Praelatorum autoritatem, quibus se, qui religionem ingrediuntur, perpetuo parituros, tanquam Christi Vicarijs pollicentur, et vouent. Nam eorum in subditos potestatem plurimum interest esse maximam, vt occurratur grauissimis incommodis, quae nascerentur, si Religiosi propter casuum reseruationem ad alia tribunalia essent ablegandi. Deinde est alia ratio efficacissima, cur nemo aduersus hanc Societatem moueri propter verba relata debeat; quoniam illa omnia ex illo diplomate accepta sunt, quod, mare magnum vocant. Quod quidem mare magnum omnium Mendicantium Ordinibus, atque alijs adeo quamplurimis Religionibus a varijs Pontificibus propter causam memoratam tributum est. Quae inuidia est igitur, priuilegium, quod in tot sanctissimis Religionibus non solum toleratur, sed necessarium esse a maioribus etiam iudicatum est, huic soli Societati exprobrare? in qua canta per Dei gratiam disciplinae seueritas obseruatur, vt nullus in ea feratur, cuius peccatum aliquod mortale superioribus extra confessionem innotescat, quod scandalum vlli homini attulerit. Nam hoc ego nunc non ad vllius hominis commendationem, sed ad diuini nominis gloriam (vt in animo meo sentio) coram Iesu Christo Redemptore nostro, qui me iudicaturus est, vere testari possum, me nec audijsse, nec quacumque alia ratione intellexisse quemquam esse in vniuersa Societate nostra, quae per maximam orbis partem diffusa est, cuius peccatum aliquod graue admissum in ipsa Societate notum sit. Interiora omnium qualia sint, Deus, qui scrutator est cordium, et confessarij, quibus ea reteguntur, nouerunt. Sed ea ego exterioribus respondere persuasissimum [Note: 49 Olauij de se, deque Societate iudicium.] habeo. De me autem non sic loquor. Noui equidem (atque vtinam doleret mihi hoc tam vehementer, quam oporteret) maiorem me habere occasionem accusandi, et vituperandi me, quam vlla ratione commendandi. Illud profecto affirmare vere possum, et scit Dominus me non mentiri, sed ex animi sententia loqui, me meo iudicio indignissimum esse, qui inter hos Angelos verser, ac viuam; ac varie affici me solere, cum in eorum mores intueor: et quanta in illis abnegatio, quanta humilitas, quam perfecta, obedientia, quam angelica vitae puritas eluceat, perpendo. Nam affert mihi haec commentatio nonnunquam incredibilem laetitiam, et consolationem, cum tactus desiderio sanctificationis diuini nominis video hos illi tam sedulo studere, et tam serio de gratia Christi saluatoris nostri, et immortalibus eius donis cogitare. Non nunquam autem confundor plane, et contremisco, cum me in eorum Societate, et contubernio esse video, a quorum mortificatione, humilitate, puritate, et in Deum, ac proximos caritate tam longe absum. Vnde intelligi potest, cum hanc ego de Societate hac non dubiam, et obscuram, sed certam, et efficacissimis signis confirmatam, et fixam habeam persuasionem, quo animo me esse oporteat cum hoc lego decretum, profectum ab illis, quos semper vti Patres, et praeceptores reuereri, et obseruare sum solitus.
[Note: 50 Cur Societas in habitu externo a secularibus sacerdotibus non differat.] Quod vero addunt de nulla differentia a sacerdotibus secularibus, mirum plane mihi accidit, tot Doctores eruditissimos id vitio nostto huic instituto dedisse, quod certo scio a Pontificibus maximis, et a sapientissimis, et religiosissimis viris in primis fuisse in eo commendatum. Omnes enim prudentissime factum esse iudicarunr, vt nos, qui nec otiosam, nec monasticam, et solitariam vitam elegimus, sed valde laboriosam, et in procurandis proximorum commodis perpetuo occupatam leges tantum vitae Christianae communes sequeremur: vtque vihil vel in vestitu, vel multis alijs externis rebus a more, et consuetudine honestorum sacerdotum secularium, quorum adiutores esse volebamus, discreparemus. Noua quidem asperitas ideo adhibenda non fuit, saltem vniuersim, ne impedimentum afferret obeundis grauissimis laboribus, quos ferre oportet quotquot in hac Societate versantur. Similitudo et consensio, quam in vestitu, et in alijs externis rebus cum Clericis secularibus seruamus, propemodum
fuit in hac Societate necessaria, cuius Institutor talem rationem vitae sequi se exprofesso velle Summo Pontifici ab initio declarauit, qualem iudicabat in Domino a clericis esse tenendam. Vnde factum est, vt Paulus Tertius, Iulius Tertius, et Marcellus Secundus semper soliti fuerint Presbyteros reformatos nos vocare, qua etiam ratione vocandi vtitur hodie Paulus Quartus, qui iam inde a principio maximus extitit non solum approbator, et fautor, sed etiam laudaror huius instituti. Quis autem non videat minime decuisse, vt vlla reformationis pars diuersitate [Note: 51] habitus, et earum rerum, quae retineri citra vllam pietatis iacturam possent, distinctione poneretur? Nostri has partes susceperunt, vt praesidio diuino muniti clericos seculares incitarent non ad vestitum quidem mutandum, aut ad alias res huiusmodi: sed ad exequenda Ecclesiastica ministeria, animo ab omni quaestu temporali alieno, et Dei, et proximorum caritate accenso, adhibita magna deuotione, coniuncta cum vera humilitate, et affectuum omnium mortificatione, ac insigni vitae puritate. Ad quae assequenda adhibemus iuxta rationem instituti nostri, frequentem conscientiae examinationem, et assiduam menus orationem, precantes a Domino, vt nihil vnquam cogitemus, loquamur, meditemur, agamus nisi in ipsius gloriam. Ac optaremus quidem (Deus nouit) vt omnes seculares clerici tanto studio ad haec incumberent, vt nos longo interuallo in his superarent, quo nomen Dei illustrius, et sanctius inter homines redderetur. Intelligimus enim ideo nos peculiaribus votis a mundo discessisse, vt nosmetipsos, ac nostra obliuiscentes soli illi mori, ac viuere velimus, cui nos totos, penitusque consecrauimus.
[Note: 52 Claustra, et Silentium Societatis.] Sed quid de claustris, et silentio dicam? Parcat Dominus ijs, qui nescio quo animo contra perspicuam veritatem haec de nostra Societate grauissimis Doctoriribus obtruserunt. In nostra Societate non solum habemus claustri, et silentij leges, quae sunt in primis in quocumque instituto religioso necessariae; sed curamus etiam, vt illae accuratissime seruentur. Nam vt in vnoquoque religiosorum Ordine aliquid, vt plurimum inueniri solet relatum quidem in optimum finem, in quo excellere conantur, qui illi Ordini se addicunt, ita animaduerti ego eos, qui in nostra Societate sunt, peculiari studio dare operam, vt in virtute obedientiae eniteant. Quanquam enim haec fuerit, et sit Institutoris nostri mens, vt neminem suis constitutionibus ad peccatum vllum vel mortale, vel veniale obliget, sed ad poenam duntaxat, tamen obedientiae studium tantum est in omnibus, vi stuporem saepissime mihi afferat tam religiose minimas quasque regulas obseruari. Quod igitur ad claustrum attinet, nos hanc legem habemus, vt ex domo egredi nemo possit, quin ianitori significet se id cum facultate facere, quam magna seueritate seruamus. De silentio autem hae sunt institutae leges. Non solum habemus praefinita tempora, sed etiam res et personas. Nam primum nemini licet vnquam de rebus mere secularibus, nominatim autem de bellis, quae Principes Christiani inter se gerunt; de laude item aut vituperatione Nationum, aut Prouinciarum, aut Principum loqui, sed de ijs tantum, quae ad pietatem, et ad aedificationem, et ad caritatem mutuam seruandam conducunt. Deinde nemo potest cum alijs, quam domesticis absque facultate superioris loqui: nec iuuenibus cum domesticis omnibus loqui licet, sed singulis praescribuntur ij, ex quorum colloquijs maiorem fructum possint percipere. Nec vero cum illis, quos quisque in suo indice praescriptos habet, loqui quouis tempore potest, sed vna tantum hora post prandium, et altera post coenam; quae sunt illis ad remittendos animos farigatos ex studijs, et ad tuendam corporis valetudinem concessae. Semel autem in hebdomada, et diebus festis paulo amplius haec licentia relaxatur. Qui has leges transgressus esse deprehenditur, grauiter multatur.
[Note: 53 Cur Priuilegia Societati concessa.] Iam de priuilegijs breuiter dico, quod res est. Summi Pontifices Paulus Tertius et Iulius Tertius cum exploratum haberent Patres nostros priuilegia non expetere, nisi ad submouenda obstacula, quae possent copiosiorem animarum fructum impedire, libentissime fuissent illis multo etiam plura; quam petierunt impertiti: ac obtinuissent quidem
nostri omnia illa, quae in Mari magno, quod vocant, Mendicantium Ordinibus, et alijs religionibus concessa sunt, nisi Pater Ignatius id recusasset, quod nonnulla inter ea esse videret, quibus veritus est, ne posteri abuterentur. Ea igitur illa duntaxat tribui nostrae Societati, concedique rogauit, quae maxime necessaria putauit; vt nostris sublatis impedimentis, quae remorari ministros saepe solent, iuuare proximos plurimum possent, in praedicatione praesertim diuini verbi, et institutione in literis, ac moribus Christianis, atque adeo in Sacramentorum Poenitentiae, atque Eucharistiae administratione. Haec enim sola sacramenta sunt, in quibus ministrandis exercemur. Administramus etiam extremam vnctionem nostris, et ijs, qui in obsequijs nostrorum morantur. Atque hoc est, quod verba Bullae obsignatae anno millesimo quingentesimo quadragesimo nono decimo quinto Kalen. Nouembris significant, quibus audio nonnullos ex Doctoribus fuisse commotos. Ego vero cum sciam multos ex Ordinibus Mendicantium in congregationibus facultatis adesse solere, satis mirari sane non possum, vel omnes tam oblitos extitisse priuilegiorum, quae in ipsorum Mari magno continentur, vel si eorum recordabantur, tam oblitos tamen fuisse christianae caritatis (quod minime suspicari velim) vt non commonefacerent reliquos, ne reprehenderent in nostra Societate ea priuilegia, quae essent illi cum tot sanctissimis Ordinibus communia.
Quod autem dicitur ea priuilegia ad praeiudicium pertinere Ordinariorum, certo scio [Note: 54 Priuilegia Socie tatis nulli noxia.] non hoc audijsse Magistros ab vllo Episcopo, cui nostra Societas satis esset nota. Nos enim Summi Pontificis primum, deinde aliorum Episcoporum serui, et ministri sumus: nec vllum hominum genus est, cui gratiores simus. Hoc ego, et ex plurimorum ore audiui praesertim vero ex sanctissimae memoriae Pontifice Maximo Marcello Secundo, qui quanquam esset in suo sermone moderatissimus, in commendando tamen instituto nostro, modum prae nimio amore seruare non poterat. Censebat enim ilie (faxit Deus vt deceptus non fuerit) per hanc Societatem Deum inopiae ministrorum fidelium, qua Episcopi maxime laborant, subuenire voluisse: tum copiosius quotidie percipio, et cum audio noua in dies Collegia pro nostra Societate in varijs Prouincijs ab Episcopis magnis impensis erigi, ac sufficientibus prouentibus dotari, et cum tam frequentes literas ab Episcopis ad Patrem nostrum Ignatium scribi video, quibus in subsidium sibi aliquos ex nostris sacerdotibus mitti vehementissime flagitant.
Non permittat Dominus, vt qui nouerunt institutum nostrum, in hoc decretum vnquam [Note: 55 Societas non est in grauamen Populi.] incidant, alioquin nescio quid cogitaturi sint, cum ea verba legerint, quibus dicitur esse in magnum grauamen populi. Certum est enim nullam rem esse quae magis nobis populorum voluntatem conciliet, quam quod minime simus illis graues. Nam cum perpetuo occupemur aut docendo, aut praedicando, aut audiendo confessiones, aut vigilando cum ijs, quibus vitae exitus impendere videtur, aut in carceribus, et hospitalibus exhortando, aut spiritualia exercitia ministrando ijs, qui ingredi cupiunt in penitiorem cognitionem sui, et eius obligationis, qua apud Deum sunt obstricti, aut exequendo alia ministeria, quae vtilia sint proximis, non possumus, ne obolum quidem vlla ratione directe, vel indirecte (vti dici solet) a quoquam accipere pro vllo ministerio. Sed gratis omnia, prompto, et alacri animo per Dei gratiam facimus. Victum, et vestitum in Collegijs suppeditant ipsorum Collegiorum erectores ijs prouentibus, quibus ea dotauerunt, vt sustentari queant, qui in eis viuunt: vel in vrbibus, vbi Collegia defunt suppeditant hospitalia, aut Episcopi, alijue viri pij, quos Dominus excitat. Cum haec omnia desunt, mendicant nostri ostiatim victum, cum sunt suis defuncti ministerijs. Illud tamen exactissime omnes obseruant, vt ne potum quidem aquae frigidae accipiant nomine exhibiti ministerij: nec hac potestate vtuntur, qua tamen possent, vt alienissimi a suspicione auaritiae liberius, ac maiore cum fructu seruire proximorum commodis valeant.
[Note: 56 Nullam occasionem dat Societas apostatandi alijs religiosis.] Sequitur decretum. Occasionem dat libere apostatandi a reliquis religionibus. Quo de loco idem, atque de praecedenti dicere possum, nisi quod hoc in loco multo apertius demonstrari potest, quanta fuerit ignoratio instituti nostri: in quo hanc habemus constitutionem, vt qui habitum alterius religionis vel vno tantum die gestauerit, in nostram Societatem admitti, nunquam possit. Quae constitutio, etsi precibus multorum
Principum tentata, et oppugnata fuerit, sanctissime tamen ad hunc vsque diem seruatur, et posthac cum Dei gratia seruabitur. Praeterea testari possunt religiosi aliorum Ordinum, Dominicani praesertim, Franciscani, et Carthusiani, qui in illis vrbibus viuunt, vbi Societatis Collegia extant, in primis autem, qui degunt in vrbibus, vbi publica, et celebria gymnasia literarum extant, multos in dies iuuenes ad ipsos relicto mundo conuolare ex ijs, qui ab Spiritu sancto, vel per exemplum nostrorum, quorum consuetudine [Note: 57 Neminem Societas suis iuribus priuat.] vtebantur, vel per eorum conciones, et adhortationes ad eligendam sanctiorem vitae rationem impelluntur. Nec minus aperte sunt falsa, quae subiunguntur, Dominos tam temporales, quam Ecclesiasticos suis iuribus iniuste priuari. Atque equidem vere excogitare non possum, quid in mentem venire potuerit, vel Magistris, vel ijs potius, a quibus causae cognitionem ille acceperunt, vt haec dicetent, quae ipsa rerum experientia ita refellit, et confutat, vt alienissima esse ab omni specie veritatis quiuis, qui inter nostros versatus sit, intelligat. Extensa est; ac propagata Societas haec per maximam orbis partem. Multa Collegia inter infideles in remotissimis regionibus erecta sunt, multa in Lusitania, plura in reliqua Hispania, non pauca in Germania, Italia, Sicilia, quae [Note: 58 Qui Societati aduersati aliquando fins.] cum summa approbatione secularium, ac ecclesiasticorum Dominorum, et cum magno populorum consensu fundata primum, ac postea conseruata sunt. Nec memini sane audijsse me inuentos vsquam esse in Prouincijs Christianorum, qui moliri aliquid conati sint contra nostram Societatem, aut qui infestiores nostris extiterint, praeter quatuor genera hominum, excepta vrbe Parisiensi, in qua quintum genus sapientissimorum virorum falsis (vt quidem existimo) delationibus seductum, non absque Dei singulari permissione excitatum est, vt ibi serius Societas haec sedem stabilem inueniat, vnde prima eius semina prodierunt. Ad primum porro illorum quatuor generum, haeretici, et homines de fide suspecti pertinent, cum quibus perpetuum nobis est bellum, praesertim in Germania. Ad secundum, homines nimium carnales, et vitae proiectissimae, qui ferre nullo modo possunt sectatores purioris vitae, et suorum vitiorum reprehensores. Ad tertium et quartum Auari aliquot Ludimagistri, auari item Clerici, et Religiosi, qui indignissime ferentes decedere multum de quaestu suo, nostris gratis docentibus, et ministeria omnia Ecclesiastica obeuntibus, nullum non lapidem mouere contra illos in aliquibus vrbibus conati sunt, cum quibus ambitiosos aliquos viros, qui sibi religiosi, ac spirituales esse videntur, non iniuria fortasse numerare possum. Nam hi gloriae stimulis agitati, quas constat multo esse acriores, quam quaestus, pati non possunt deturbari se sensim a nescio quo regno, quod occupauerant. Ceterum persecutiones a duobus prioribus generibus ortas, in lucro nostri ponunt: eas vero, quas a duobus posterioribus patiuntur, constanti patientia, et tolerantia, ac bonum pro malo reddendo vincere conantur. Datque Dominus pro sua bonitate, et misericordia felicem, vt experimur in multis locis, huic conatui successum. Sed iam clausulam decreti consideremus. Itaque his omnibus, atque alijs diligenter examinatis, et expensis haec Societas videtur in negotio fidei periculosa.
[Note: 59 Societas quam falso dicatur periculosa in fidel negotio.] Non ego hoc dolenter feram, Domini mei, excidisse hoc verbum tot grauiffimis Magistris nostris? atque eam illos Societatem periculosam in negotio fidei suis suffragijs decreuisse, ex qua sola postquam instituta est, Theologos Summi Pontifices acceperunt, quos cum suis legatis, et Nuncijs mitterent ad Concilium, et ad omnia religionis negotia, quae cum haereticis in Germania, et alijs Prouincijs vel fuerunt antehac, vel sunt modo transigenda? Sed, vt faciamus hanc nostrae Societati illatam iniuriam excusari, et tegi quoquo modo ignoratione, et sinistra nostri instituti informatione posse: Quis tamen quaeso praetextus obtendi poterit insigni contumeliae, quae summis Pontificibus, hac conclusione apertissime est irrogata? PaulusTertius post examinatum vno integro anno, atque eo amplius in iudicio contradictorio institutum Societatis huius, decreuit [Note: 60 Marcelli Secundi de Societate iudicium.] cum consilio Cardinalium Societatem hanc valde vtilem esse, ac salutarem Reipublicae Christianae. Eandem sententiam Iulius Tertius magnificis verbis saepe confirmauit. Marcellus Secundus tanto flagrabat amore huius Societatis, vt nonunquam cum de ea sermonem haberet, discedere ab ea verborum parsimonia, quae illi erat natiua, videretur. Aliquando in conuentu plurimorum hominum de hac Societate loquens dixit, se non
legisse (etsi in historijs esset versatissimus) vlli homini post Apostolorum tempora, concessum fuisse a Domino, quod Patri Ignatio, vt dum viueret, tantum operis, cuius fuisset ipse instrumentum, incrementum videret. Significabat autem apertissima hac testificatione declarasse Deum hominibus, quantum hoc institutum approbaret. Is paulo ante quam conclaue illud ingrederetur, in quo Pontifex renunciatus est, dicebat quodam die mihi, deplorans nostrorum temporum corruptelam cum ex plurimis rebus, quas in mundo geri videbat, grauissimum caperet animo dolorem, in illis tamen rebus, quas Dominus dignabatur per Societatem nostram operari, acquiescere, et recreari solere. Postquam electus fuit in Pontificem, P. Ignatio me praesente dixit, deliberasse se omnino duos sacerdotes nostrae Societatis apud se habere, cum quibus de grauioribus rebus communicaret: propterea videret, quos illi dare vellet. Addere multa alia possem, quae illius sanctissimi viri (cuius consuetudine diu sum vsus) beneuolentissimum erga nostram Societatem animum non obscure testabantur. Sed nimio plusquam satis dicta sufficiunt. Quid de nostro Paulo quarto dicam? Hic iam inde ab initio tam aperte [Note: 61] huic nostro instituto fauit, quod similis etiam instituti autor ipse extitisset, vt nomen ab eo acceptum, in Italia, et Hispania retineamus (vocant enim nos Theatinos,) atque hunc Pontificem primum fuisse nostrae Societatis institutorem plurimi existimant. Hunc igitur, quem omnes sciunt autoritate Sedis Apostolicae insignem, et maximum esse zelatorem, quo animo obsecro laturum putatis tam grauem iniuriam ipsi Sedi Apostolicae factam? Intelligere ex his potestis Domini, et Magistri, haud paruam extitisse patientiam, quam P. Ignatius Praepositus, et institutor huius Societatis erga almam Facultatem, quam semper est maximopere reueritus, tot menses obseruauit. Noluit enim mentionem de hoc decreto facere nec apud Iulium Tertium, nec apud Marcellum, nec adhuc apud Paulum Quartum; sed cum primum de hoc decreto certior factus est, curari iussit, vt ex omnibus locis, in quibus Collegia Societatis nostrae inueniuntur, testimonia huc mitterentur Principum ipsorum locorum, vel Episcoporum, vel Magistratuum, vel Academiaram, si Academiae in illis vrbibus essent: ex quibus cognosci posset, an cum fructu animarum, et citra cuiusquam iniuriam nostri conuersentur. Suntque iam quam plurima testimonia allata, quae in animo habet ad almam Facultatem mittere. Sperat, aut confidit potius colendissimos magistros nostros, vbi de ratione instituti nostri, et moribus eorum, qui in Societate viuunt, perfecte instructi fuerint, et se falsis delationibus circumuentos fuisse intellexerint, decretum reuocaturos, et nos vt humiles suos discipulos, ac seruos in Christo agnituros: nec expectaturos, vt haec res in tribunali summi Pontificis transigatur. Dominus Noster Iesus Christus concedat nobis illuminatos habere cordis oculos, vt quae sunt illi grata et placita perpetuo sequamur. Amen.
Vester in Christo seruus
Martinus Olaue.
[Note: 62 Doctorum Parisiensium longo post tempore sententia pro Societate.] Hanc disputationem vbi legissent quidam Sorbonicorum, quanquam piam magis, quam fortem dicebant: neque tam probari decretum ipsorum falsum, quam Societatis homines innocentes; quasi vero possit esse noxia schola, quae discipulos creat innoxios, plurimi tamen fatebantur, nunquam ita fuisse decreturos, si talia cognouissent. Nec quicquam postea mouerunt, imo quadragesimo post anno, in grauissimis temporibus, procellisque, quibus iactabatur in eo regno Societas, pronunciauit Facultas theologica retinendam eam esse in Gallia. Tantum aberat, vt iam prioris sententiae, qua perniciosam pronunciauerat, meminisset. Itaque, quod extremum solet esse mendacij, fictarumque rerum, vt ipsae per se occidant, et in nihilum redeant, decretum illud cum strepitum [Note: 63 Claramontani Episcopi in Societatem pietas.] initio late ingentem fecisset, sensim elanguit, ac fere prorsus euanuit: Verum licet hic bonitatem, prouidentiamque caelestis Patris venerari, atque suspicere. Guilielmi a Prato Claramontani Antistitis ea pietas in Societatem, sensusque tum fuit, cum petebatur ab omnibus; vt quo magis iactari eam, oppugnarique cerneret, hoc arctius ipse
libentiusque complecteretur. Qui cum Lutetiae non posset omnia quae moliebatur, efficere [Note: 64 Billomensis Collegij origo] sociorum vnum secum abstulit in Aruerniam Robertum Clayssonium, quem commendabat in flore iuuentae dicendi pariter, ac docendi facultas. Huius vsus industria nauus Antistes in Aruerniae ciuitatibus, quas ille docendo, et diuini verbi semine conserendo lustrabat, maximos fructus tulit, Billomi praesertim: vbi Canonicorum, ac Ciuium eam sibi Robertus, Ordinique beneuolentiam adiunxit, vt publicam illi Academiam Societatis disciplinae committere, curaeque decreuerint: ijdemque aream, ac partem vectigalis obtulerint ad Collegij primordia, cuius instituendi prouinciam sibi vltro pius Episcopus depoposcit, nec ita multo post, magno ciuium commodo quod inchoarat, expleuit: et huius anni sub exitum Hieronymus Bassius, qui praefectus est ceteris, ac Petrus Canalis a B. Patre ex Italia missi, additi Clayssonio sunt vt Societas tum firmiores in Gallia radices figeret, cum de ea stirpitus euellenda Satan maxime laboraret. Quod Billomi, ac Parisij Claramontanus moliebatur Episcopus; id Alexander Cardinalis Farnesius (qui eam legationem obtinebat) Auenione meditabatur; duosque secum de Societate deduxerat, Pontium Gogordanum, et Iulium Onofrium. Sed cum eo peruenissent, et incenso ad morum publicorum restitutionem legato, nauarent operam salubrem, et apta quaereretur Collegio sedes, allato repente nuncio de Romani Pontificis obitu Iulij Tertij, Legatus Pontio Auenione relicto, Romam coactus est regredi. Quo regresso frigescente Legati Vicario, res quoque ipsa Collegij refrixit. Pontius tamen, cum ab vrbe discedens haberet in mandatis a Cardinali S. Crucis Marcello Ceruino, qui suffectus est Iulio, vt sacrarum Virginum prope Bruniolam in Cella pago Coenobium fuis solutum legibus rite cognosceret, et ad veteris disciplinae notmam, regulamque redigeret, eo progreditur. Sed ne id quidem cessit e sententia. Nam perardua nactus initia, dum sensim captare aditus, et mollire conatur, laetifero corripitur morbo: moxque Marcello Pontifice, a quo rerum gerendarum potestatem acceperat, ex humanis erepto, cogitur et ipse cum per valetudinem primum licuit; infectis rebus ad Vrbem regredi.
[Note: 65 Caesaraugustae Societas grauis sime exagitatur.] In Hispania non tam inchoabantur noua Collegia, quam vrgebantur incoepta, fremente scilicet Satana, et nihil non moliente, vt prospera eorum incrementa subuerteret. Ecce enim post Parisiensem vexationem Caesaraugustana iactatio. Res Caesaraugustae turbulentiores superiore anno Franciscus Strada cum pia, sapientique facundia tranquillasset, incensaque vehementer ciuitate Collegij habendi cupidine aedes in eum vsum ex collatione, de qua supra narraui, certas emisset in quibus hodieque Collegium degit, optimo cuncta loco relinquens, Barcinonem ineunte anno recessit. Nec multo post tuendis coeptis, ac promouendis ad fuit Barma. Instaurantur coemptae aedes: in easque commigrant Patres, demirantes pacem, ac silentium omnium, cum ante quicumque situs legeretur, ita quasi coniuratione facta, seu religiosi, seu clerici contra coorirentur, vt nullus, in quo possent consistere, tota vrbe locus relinqueretur. Adornant Sacellum, et sacro primum faciendo, cum Ferdinandi Aragonij Archipiescopi voluntas accederet, quartam post Pascha feriam destinant. Nocte, quae eum diem praecessit iam multa, Lopus Marcus Abbas Viruelae, Archiepiscopi Vicarius generalis mittit rogatum, tantisper celebritatem vt differant, perlatas ad sese Religiosorum, et Clericorum in propinquo degentium querimonias Barma, cum iam nobilissimus quisque inuitatus, et Sancti Dominici Patres, sacrum cum cantu peracturi; et vrbe tota expectatio rei excitata esset, permodeste respondet, eo processum, vt dilatio integta non sit: postridie se coram illi satisfacturum. Postridie paulo antequam missarum inchoarentur folennia, adest homo ignotus: narrat se ab custode Franciscanorum claustralium, quem sibi conseruatorem Augustiniani delegerant, missum: eiusque nomine Ecclesiae censuris interpositis vetat eo loco peragi sacra, quod is locus Augustinianorum Patrum fines ingrederetur. Barma, quanquam sciebat Patrum eorum priuilegijs, si quae haberent, priuilegia abrogare Societatis, vetitumque illud nequaquam iusto more, ac ritu denunciatum, cum nullas ministerij sui literas testes, nulla potestatis indicia Nuncius attulisset, tamen vt ad quemeumque se praemuniret euentum, rite iudicium Summi Pontificis appellat. Tum raptim pijs, doctisque consultis viris, cum omnes consideratis Apostolicis
vtrinque diplomatis, ac beneficijs, sine dubitatione pergendum censerent, Deum precatus, vt ex eius gloria, et Ecclesiae commodo ea res eueniret, coepta prosecquitur. Apparatu non sumptuoso, sed mundo, ac nitido ceremonia magna sacrum peragunt Dominicani, sacrificante ipso Priore Ioanne Esquiuelio. Concionem habet in eo genere praestans Hieronymiano ex Ordine Ioannes de Azorola, qui per occasionem Euangelicae historiae, quae Petro piscatum abeunti alios Apostolos narrat adiunxisse se comites, in ea verba venimus, et nos tecum, multa grauiter de caritate disseruit, qua sacri Piscatores suscipiant aequum est, si quos Deus recens submittat diuini operis adiutores, ac socios. Prorex (Is erat Ignigus Mendoza Dux Francae Villae, quem titulum per id tempus assumpsit Comitatu Mellitensi in generum suum Rodericum Gomium a Sylua translato) cum praecipuo flore nobilitatis intererat. Sed interim, dum in Sacello hac celebritate, magnoque spectantium gaudio geruntur, ad Collegij fores Vicarij edictum affigitur, quo seucre iubebat Curiones suis quemque curialibus interposita anathematis poena interdicere aditum huius sacelli, siue sacrificij causa, seu verbi diuini, seu denique sacramenta suscipiendi. Neque aliam adscripserat causam, quam quod locus profanus esset. Duae erant prope id sacellum Paroeciae, altera Magdalenae, altera S. Michaelis nomine, quarum Praefecti propinquitatem Collegij ferre non poterant. Vicarius vero cum sua sponte ferebatur parum Societati bencuolus, tum maxime Curioni Magdalenae studebat, quo cum sanguinis etiam necessitudine iungebatur.
[Note: 66 Socij Caesaraugustani excommu nicantur.] Hi omnes cum religiosis, qui de vicinitate litem intenderant, alijsque non nullis conspiratione inita, dissimulante Antistite, ad Societatem Caesaraugusta exturbandam vires, et opes omnes intendunt. Barma cum Collegiolo Alfonsum Romanum praefecisset, accersito ad conciones Ludouico Santandero, lectoque Patrono ad conseruanda Societatis iura Episcopo Oscano Petro Augustino, Murciam, quo propere ab Carthaginensi Antistite euocabatur, discessit. Sed aduersarij, vbi parum successisse prima, vident, alia, atque alia intentant fulmina: ac demum res (vt in pauca conferam) cum nec vt pacate causa cognosceretur, nec vt aequa vlla conueniendi via iniretur, impetrari potuisset, eo progressa est, vt publica ceremonia Societas probroso notata sit anathemate, diris, maledictisque confixa, horrendis carminibus, et execrationibus proclamata, faces in eam accensae restinctae, dirarumque plenus psalmus Dauidicus centesimus octauus funestissima modulatione cantatus. Denique nihil praetermissum, quod in impios, et facinorosos, ac detestabiles Ecclesiae filios, inimicosque Dei fieri consueuit. Cumque in eos etiam esset anathematis fulmen intortum, qui contra Vicarij edictum apud Societatem vel sacris interfuissent, vel vsurpassent diuina, scrupulis omnia, et laqueis conscientiarum repleta sunt, et aucta aduersus nostros inuidia. Vulgo omnes auersabantur eos, detestabantur, et ab eorum consuetudine quam longissime refugiebant. [Note: 67 Vrbs interdicto Ecclesiastico su bijcitur dum in ea Societas manet.] Nemo salute, nemo suo dignos putabat alloquio. Quorum partes cum illustres viri pro sua pietate susciperent, ipsi quoque, vt anathemate illaqueati, et acommuni Christianorum coetu seclusi, sacris aedibus pulsi sunt. Super haec tota vrbe, quod Societas in ea permaneret, sacrorum interdicta tractatio. Qua populus inusitata animaduerfione perterritus abhorrebat a nostris, vt a funesta quadam, teterrimaque peste. Nec quicquam malebat aliud, quam vt illi protinus egrederentur, purgarentque vrbem, ne se tota Ciuitas eorum contagione pollueret. Accedebat obtrectatorum lingua flabellum odij, qui camino addebant oleum, et vbique flammas inuidiae tanquam flabris excitabant. [Note: 68 Effigies Patrum ad muidiam pictae propositae per vrbem.] Denunciabant simplicibus, et indoctis caelestes iras, et terrorem incutiebant anathematis, si se Societati sermone vllo, congressuque coniungerent. Cumque nihil non molirentur, vnde summum eos in odium, horroremque hominum adducerent, hoc insuper excogitarunt, vt eos in chartis, publicisque tabulis cum anathematis nota descriptos, passim tota vrbe proponerent, et de valuis templorum omnium, cunctisque viarum angulis, eorum suspenderent effigies, tam expressas ad viuum cum eorum togis omnibus, vsitatoque cultu; vt eos e ciuibus nemo non agnosceret. Ac ne quid omnino crearetur erroris, suum cuique nomen grandibus literis est affixum, Barmae quoque absentis; et pone Daemones truculenti, aspectuque terribiles, qui perstrictos anathemate reos in vastissimam voraginem, et ardentes flammarum globos abriperent. Nihil non foedum, nihil non probrosum in cos, et plenum dedecoris pictum elt. Dolebat bonus
Antistes Oscanus Societatis conseruator, suum duntaxat nomen in ijs appositum folijs, tanquam picturae, contumelia haberetur indignus. Sed triduo post in eandem ludibrij Societatem ipsum quoque coniecere cum mitra, et pallio inter Daemones pictum. Nostri quanquam sciebant tum alias ob causas, tum ob interpositam in tempore, ac secundum leges Apostolicae sedis appellationem, nihil earum animaduersionum ad se pertinere, tamen vitandae offensionis gratia ab obeundis publice sacris protinus abstinuerant: tum etiam suo se tecto, plurimum cum Deo agentes, dum is nimbus abscederet, continebant; [Note: 69 Imperus puerorum in Collegium.] non tamen in tuto. Quippe procacium puerorum caterua non sine grandiorum turba vna ex ijs foedis imaginibus pro vexillo in hastam sublata, conglobatur circa aedem, tecta lapidibus quatiunt, ianuas verberant, conuulnerant fenestras, insanis vocibus complent omnia, tanto strepitu; vt accurrendum Proregis administris, ipsique Proregi fuerit, cum populi totius timeretur tumultus. Colludentes quoque pila Equites multi, quique eum spectabant lusum alij, cum insusurratum esset, agmen improbum armatorum ad Patrum aedes coactum, vt quotquot in ijs erant, ferro conficerent; seminudi subito, [Note: 70 Funesta supplica tio circa Collegium.] ita vt erant, ab ludo digressi, strictis eo mucronibus conuolarunt, vt illos Dei famulos contra multitudinis impetum, furoremque defenderent. Neque haec omnia aduersarijs visa sunt satis ad populi animos religionis specie, quod acerrimum telum est, concitandos. Tribus deinceps diebus, funestam supplicationem circa aedes Societatis cum lugubri carmine instaurant: atro tectam velo, et auersam Christi e cruce pendentis gestantes effigiem, et inter maledicta, et execrationes iactantes in tecta lapides, et identidem misericordiam, magnis vocibus inclamantes. Haec omnia fecere adeo Patres illos vulgo inuisos, ac detestabiles, vt, si cui exeundum domo esset, hunc sibilis, et conuicijs hunc infestis a tergo clamoribus, vt formidabile monstrum insequerentur. Quae quanquam partim ab imperita multitudine, partim coeco aduersariorum furore gerebantur, prudentes tamen viri, qui suis res ponderibus aestimabant, nimium atrocia, et Christianis rebantur indigna. Qui tametsi grauitate et probitate praestabant, tamen nec Antistitis autoritati, potestatique se opponere, nec multitudinis inconstantiae, furorique resistere, nec aduersarios, qui tam longe processerant reprehendere, et accusare seditionis, atque discordiae, quam in populo concitauerant, audebant.
Stabant etiam a veritate, Societateque Nobilium plerique Equitum, ac Ciuium honestorum, qui suis haec oculis spectabant, et deplorabant: sed hi quoque multitudine victi defendere innocentiam pro sua pietate, ac voluntate non poterant. Nostri vero, cum in se conuersa multitudinis spectarent arma, populique tumultuantis ferociam in [Note: 71 Patres Caesaraii gusta exire statuunt.] dies maiorem: nec tamen Antistitem, qui motus hosce comprimere nullo negotio poterat, laborantem; grauius aliquod periculum veriti, eripere se confestim e flamma, et procellam temporis euitare constituunt: praesertim cum ad sedandam vim tempestatis, nec Apostolici Nuncij nutus, nec gnatae Caesaris Ioannae Principis, quae tum gubernacula tractabat Hispaniae, pij conatus, atque autoritas valuissent. Itaque quod Gregorium Nazianzenum Episcopum, aliosque sanctissimos viros olim fecisse meminerant, sibi quoque pro ampliori pietatis bono faciendum existimarunt, vt ea vrbe sponte cederent, et ciuitate illa carerent, quam nulla sua culpa, vel scelere, sua tamen causa tumultuantem, ac perturbatam viderent. Hoc igitur ad Senatum animo, consilioque venerunt, vt traditis suarum aedium clauibus, abeundi commeatum peterent, et ex ijs Petrus Tablares (Namque Romanus dudum Vallisoletum ad Borgiam edocendum abierat) [Note: 72 Suprema Patrum verba ad Senatum.] pro omnibus orsus loqui. Venimus, inquit, in hanc vrbem rogatu Principum. Senatus huius, iussu Praepositorum nostrorum; vbi quandiu fuimus, summe Deo adiuuante studuimus institutum tenere nostrum, vt qui nostris ex laboribus, vigilijsque capere aliquid ad animi sui fructum, ac salutem vellent, eis dies, ac noctes praesto essemus, nulla vnquam occasione data, vnde quisquam posset offendi, vel iure conqueri. Piget quidem non ea nos diligentia, ac contentione, qua decuit, vestris commodis inseruisse: ceterum in ijs quaerendis fides, voluntas, studiumque non defuit. Sed cum eundem gustum non omnes habeant, nec vna omnium sit mens, atque sententia: nimirum nostrum hoc studium, non aeque omnibus est probatum: atque hinc ille tanquam turbine excussus puluis, qui multorum coecauit acies. Sed quando huc deductae nostrae res sunt, auertat benignitas Dei, ne in ea vrbe, in quam vtilitatis eius gratia nos pedem intulimus,
discordia aliqua, vel perturbatio propter nos oriatur. Non enim Deus noster discordiae, ac dissensionis est Deus, sed tranquillitatis, ac pacis. Si propter nos tempestas haec orta est, mittite nos in mare, pellite e conspectu, gremioque vestro. Nam quod ad nos attinet, vbique pacem quaerimus, pacem expetimus, persequimur: et hac nos Deus spe sustentat, et alit, fore vt ea, quocunque gentium peruenerimus, potiamur: neque nobis occasio, regiove desit, vbi hoc exiguum, quod a Deo accepimus, facultatis in animorum causa collocemus. En vobis nostrarum aedium claues: cedere iure nostro in manu nostra non est: atque adeo testatum volumus profectionem hanc reipublicae causa susceptam fraudi Societati nunquam esse debere. Nos hinc discedimus, ne quod suscitatum est amaroris, et odij die progrediente, succrescat, et caritatis bonum funditus obruat, cum eoque simul ruant animae ad interitum, quas suo Christus sanguine redemit. Vnius vrbis non magna admodum iactura est, magna tamen caritatis. Ac ne res tanta dubia versetur alea, neque periculo committatur, perinuiti cogimur hinc abire. Sed si relegamur ab vrbe, non tamen ab animis vestris (Ciues optimi) nisi nostra nos fallit opinio, aut ab amore illo tam effuso, tam munifico, tam Christiano, [Note: 73] quem erga nos perpetuo demonstrastis. Hunc nos agnoscimus (vt par est) nec e memoria dimittemus. Ac nobis quidem nihil suppetit, quod pro amore isto soluamus, nec quemadmodum beneficijs, quae tam liberaliter in nos ab eo profecta sunt, respondeamus. Sed si mercedis loco pauperum preces, et sacrificia non aspernamini recipimus vobis nos non immemores, aut ingratos, ac ne iniquos quidem debitores futuros. Supplicabimus Patri pauperum, vbicunque degemus aetatem, vt quae propter eum in nos contulistis, ea ipse pro nobis aeterno apud superos aeuo, et mercede sempiterna compenset. Illud vnum vos rogatos volumus, vt quoniam personas istas geritis, et nobilissimam hanc vrbem, regnumque vniuersum, cuius illa caput est, gradu isto, ac dignitate refertis, multa nobis, quae in animorum, et vestra causa tuenda, tractandaque peccauimus, condonetis, bonique consulatis hunc discessum, certi de optimo animo, voluntateque nostra, quae nulla vnquam commutatione loci mutabitur, parata semper, et expedita placatis, vt speramus, his fluctibus, ac procellis ad iteranda sua in vos officia, denuoque suscipiendos in hac vrbe pro salute vestra labores: quod vtinam breui pro sua clementia det Deus, qui post horridam tempestatem laetam plerunque solet serenitatem, post atram noctem nitidum referre, et aperire diem. Ad haec paucis respondit Senatus, tumultum popularem tantum sibi attulisse molestiae, quantum Societatis egregia voluntas attulerat voluptatis, nec se nescire turbarum vnde oriretur initium, aut quis tandem lapides imperitae plebi suggereret, occuleretque manum; Societatem facere suae consuetudini, suoque nomini consentanea, quae tam singulare modestiae specimen, concordiaeque daret, nec minus esset admiranda ciuibus in digressu, quam salutaris in mora. Se huius quoque beneficij memoriam seruaturum, et paucos intra dies, quanti Societatem faceret ostensutum. Haec Senatus, a quo digressi Patres, honorifice deducti sunt domum a Senatoribus aliquot, qui simul aedes ingressi suis oculis perspexerunt, quanta Societas in egestate, inopiaque degeret, quamque vanum, et commentitium esset, quod rumor improbus dissiparat, profusis eam sumptibus, delicateque viuere. Nec defuerunt, qui talem in errorem, ac fraudem inducti suam in credendo [Note: 74 Discedunt Socij Caesaraugusta.] leuitatem accusarent, peterentque veniam. Dein exiguae illius, quam repererunt, supellectilis indice facto prosecuti sunt discedentes, et subsidium itineris egentibus obtulerunt, quod ab ijs totum, gratijs tamen actis, repudiatum est. Duo duntaxat ex vrbe sacerdotes Ludouicus Santanderus, et Balthasar Pinna cum aliquot fratribus egressi. Namque Romanus non dum Vallisoleto redierat: Tablares, in quem vt hospitem magis, quam ineolam nullum coniectum erat anathema mansit apud Proregem: nec post multo Vallisoletum accitu Borgiae demigrauit. Qui exierant, cum in sua Oppida a multis nobilium inuitarentur, Petriolam delegerunt, septem dissitam leucis, quo ab Ludouica Borgia Patris Francisci, et sanguine, et virtute germana tum Ripagorsae Comite, postea Villae formosae Duce mittebantur. Quam item sanctissmam, clarissimamque matronam, quod Societatis causae faueret, paulo ante aduersarij tanquam anathemate irretitam sacris ab aedibus exturbarant: id quod in alios multos e nobilitate patratum ante narraui. Petriolae Patribus non segne fuit exilium. Sed cum metuentes Archiepiscopi
offensionem Clerici eos Templis excluderent, in area ante Comitis aedes catechesim habebant, praecipue ad Neophitos Mauricos, quibus ea regio abundabat. Paulatim et ceteri oppidani ita conciliati, et incensi studio pietatis, vt perpetuas apud se eos ponere sedes peroptarent. Caesaraugustae continuo vt illi exiere, tanquam eiecto in pelagus Iona, procella quieuit. Restitutis ab Archiepiscopo sacris visa est populo serena lux redire, et amica tranquillitas. Consedit itaque multitudinis furor, mitigata est acerbitas, accessit animus Societatis amicis. Ipsos vero turbarum autores, atque satellites sui quoque pigere facti, ac poenitere coepit, partim solicitudine, et timore suspensos, ne celeres poenas darent, cum Princeps Ioanna dolens regiam, quam interposuerat, autoritatem neglectam, grauissimeque succensens ipsa ad se capita de Nuncij Apostolici autoritate, seuerissimo imperio perduci iuberet; partim conscientiae cruciatos angore, quae velut immanis carnifex eos accusando torquebat, quod se longius prolapsos animaduerterent; quam et veritatis, et aequitatis Christianae termini postulabant. [Note: 75 Honorifice reuo cantur.] Denique quoniam posteriores cogitationes, vt in prouerbio est, sapientiores sunt prioribus, Caesaraugustanus Antistes melioribus et ipse vsus consilijs, cognitione causae doctissimis viris permissa, de eorum sententia sua mutauit edicta, noua composuit, vulgauitque per templa, quibus voluit monitos vniuersos de veris, ac legitimis Sedis Apostolicae priuilegijs Societati concessis: tumque ob ea, tum ob interpositam eiusdem primae Sedis iustam appellationem irritas, et inanes fuisse siue in Societatem, siue in alios quosuis eius casa latas, promulgatasque censuras. Ergo confestim Caesaraugusta mittitur, qui Patres reuocet: interimque datur opera a splendidissimis honestissimisque viris, vt solenni apparatu quam honorificentissime reducantur. Quo illi cognito gratijs Deo summa humilitate actis, quod famulorum suorum meminisse vellet, precari insistere vt reuersionem hanc in magnam sui nominis laudem vellet cedere: non tamen se loco mouerunt, priusquam per internuncios e primarijs ciuibus prece contenderent, vt priuatim sibi liceret, vnde abierant, nulla pompa, nulla honoris significatione redire: ne plus caperent ex honore illo tristitiae, molestiaeque redeundo, quam acceperant ex contumelia voluptatis, et gaudij, quam Christi causa pertulerant, abeundo. Semel, iterum, ac tertio vltro citroque missi sunt nuncij, nec tamen vllis aut precibus flecti, aut rationibus expugnari ciues optimi potuerunt, quod dicerent aequum esse, vt publicum dedecus, ac turpitudo publico item honore compensaretur, et gloria. Patres igitur Iacobi Augustini de Castello ciuis perhonesti, et Societatis amantissimi imperio, cui Borgia iusserat hac in causa eos parere, coacti, Caesaraugustam iter intendunt. Venientibus prodiere obuiam magistratus omnes ad portam, regijque ministri, clarissimi, nobilissimique viri, flos equitum, populus frequentissimus, ipse denique Viruelae Abbas vicarius Antistitis. Hic Patres singulos vellent, nollent Equites bini de praecipuis medios excipiunt, ac mulis impositos ad eorum aedes publica, ac celeberrima per vrbis itinera comitantur. Praestolabatur ibi Prorex, et altet Inquisitorum peractisque missarum rite solennijs ab Episcopo Oscano, cuius supra meminimus, quique cum Iacobo Augustino de Castello singulari Societatem studio, virtuteque defenderat, Patres in possessionem [Note: 76 B. Ignatij fidu cia in Caesaraugustano motu.] aedium incredibili Prorex ipse bonorum omnium gratulatione restituit. Hic Caesaraugustanae tempestatis exitus fuit. Ex eo tempore tantis vsum est deinceps progressionibus id Collegium, tanto Ciuitatis et amore, et fauore semper exceptum, satis vt ostenderet nulla sua culpa, sed imperiti vulgi errore superiores extisse tumultus. Fuit hic euentus Ignatij fiduciae consentaneus: qui cum has turbas, motusque rescisset, inusitata quadam visus est iucunditate perfundi, et ea laetitiae signa prodere, facile vt declararet quanto acriores gelidae pruinae fuissent, quanto saeuiores turbines, vehementioresque aduersariorum oppugnationes, et impetus, tanto firmiores, altioresque radices, quas per ea Societas ageret, tanto suauiores, vberioresque fructus in ea vrbe fore, quos haec arbor adolescentula procrearet. Ipse quoque Borgia cum lapidibus appetitam domum audisset, fertur dixisse, diuina plenus fiducia: Istos igitur colligite lapides, et nouam exaedificate domum: tanquam quae exinde consecuta sunt incrementa prospiceret. Tam honorifica Societatis restitutio suspicionem, quam discessus attulerat, tota sustulit ex Hispania. Id autem ex ea procella boni diuina sapientia, vt alijs item e tempestatibus, aduersisque rebus, quae Dei causa subeuntur, excerpsit; maximum suae gloriae
decus, illustrationem, et victoriam certissimam veritatis. Quo circa non modo Societatis ea nomen, famamque non obruit, sed potius illustrauit, et in bonorum animis impressit altius. Et quoniam diuini iudicis aequitate comparatum est, vt noxae par poena respondeat, et qua quisque mensura ceteros emetitur, eadem illum remetiantur alij: qui suasores, autoresque fuerunt, vt suis exturbata sedibus Caesaraugusta Societas pelleretur, ij ipsi non ita multo post (Rege postulante Philippo) suo pulsu coenobio; quod alijs ex eadem familia, sed melioris difciplinae Monachis, legumque cultoribus traditum est, sedem sibi per aliena coenobia vagi quaerere, atque inquilini coacti sunt. Sed profecto aestimari non potest rerum humanarum momenta quantum ab nutibus pendeant eorum, qui praesunt. Societas dum tanta cum pietatis publicae iactura exagitatur, vexaturque Parisijs, ac Caesaraugultae, quod Antistitum vel aliena, vel anceps voluntas aditum dabat procellis, mira approbatione omnium, vtilitateque sedem Murciae ponit. Stephanus [Note: 77 Murciani Collegij ortus.] enim Almeida Lusitanus Carthaginis nouae Episcopus, cum ex hominum sermone, secundoque rumore Borgiae, quem Gandiae Ducem meminerat, et familiariter norar, sanctitatem; et saluberrimos Societatis labores admiraretur, optaretque vt ex ijs etiam ad suos deriuaretur vtilitas, Patres nonnullos ab ipso Borgia per literas, quibuscum et de animi sui rebus, et de toto munere Episcopatus ageret, postulauit. Borgia ex Aragonia Murciam Episcopi plerumque sedem tres misit, et in jjs par sacerdotum quibus praeerat is, qui primus Murciani Collegij Rector fuit Ioanne Baptista Barma. Excepti sunt omnes magna cum voluntate Ciuium, deductique ad aedes Episcopi hospitij causa: vbi separato conclaui suis obeundis muneribus magno et exemplo, et commodo proximo cuique fuerunt. Destinarat Episcopus quoddam domicilium condere, vbi operarij duntaxat degerent, ex quibus pars sacerdotum dioecesim assidue percursaret. Sed vbi vidit specimen operum Societatis, cognouitque ex Barma quantas allatura esset iuuentutis institurio commoditates Murciae, quae multas habet ciuitates in proximo, et procul Academias, adeo erectus est animo, vt quamprimum condere Collegium magnum decreuerit: domumque luculentam illis extruere cum aede sacra sit orsus. Rapiebat bonum senem innocens, sapiensque Barmae modestia, nec ea minus ceteros rapiebat. Non raro vsu venit, vt prae stipatione auditorum aditu ad suggestum ei nullo patente alicunde fuerit rimandus ascensus. Per autumnum cum dioecesim lustraret Episcopus, eum comitem duxit, non tam vt alios eius opera, quam se regeret. Quem tanti faciebat, vt si cuius suorum presbyterorum interdum, vt fit, dictum, factumve damnaret, hac fere vteretur obiurgatione, neutiquam talia cum monitis Patris Baptistae congruere. Eiusdem vtebatur oculis, et manibus ad explorandas, subleuandasque inopum angustias, aegre ferens sicubi nulla eleemosynae se obtulisset occasio, cum diceret, nihil in eo loco sementis factum. Valuit autem ea dioeceseos lustratio tum ad alia multa, tum etiam quod proposita ante Pastoris oculos necessitas Gregis, acres ei stimulos ad properandum Collegium [Note: 78 Thomae de Vil lanoua Valentini Antistitis in Societatem pietas.] admouit, quod principio Aragoniae Prouinciae subditum est. Id vero dum prospere oritur, Valentinum sancti Antistitis ex Augustiniana familia Thomae Villanouae studio roboratur: qui cum viuus, vt ante significatum est, paterna socios indulgentia complexus esset; adeo vt si quem amoueri Valentia cerneret, amanter expostularet sibi auxilia detrahi, moriturus cum quandam haberet in nominibus pecuniam [Note: 79 Salmanticae Societas in pretio.] (nam fere arcam aliam non habebat, quam pauperum manus) eius partem ampliorem Collegio legauit. Salmanticae quoque permultum gratiae Societas hoc tempore apud genus omne hominum nacta est: vbi etiam illud insigne diuinae prouidentiae pignus animaduertere licuit. Nam tanquam aduersus tenebras, quas alicubi Satan conabatur effundere, lumen Pater ille luminum compararet, fecit vt ex praecipuis religiosorum Ordinibus concionatores in suggestis, alijque in priuatis congressibus, viri doctrina, ac pietate illustres, nominatimque ex Dominicana Franciscana, et Augustiniana familia Societatis, et instituta, et homines praeclaris laudibus celebrarent. Par in populo studium, qui commutationes admirabiles morum
ab aduentu Societatis, praesertim in Academicis obseruabat. Par in ipsa florentissima Academia, quae suam erga Societatem beneuolentiam, opinionemque tum maxime declarauit, cum ex ea tot virorum decora, quatuor, inquam, et viginti testimonium pro Societate datum contra decretum Parisinum, (cuius supra meminimus) [Note: 80 Methimnensis Collegij progressio.] suis subscriptionibus comprobarunt. Erat rude Methymnae Collegium, quod suis sensim partibus explebatur, et ad eas explendas dabant nomina subinde nonnulli, ex ijs Hieronymus Acosta, qui quatuor alios in Societate fratres natu minores habebant, et Matthaeus Duenias Roderici filius, eius, cui sua Methymnense Collegium debebat exordia. Instructa est hac aestate suis classibus, vt Collegij ratio postulat, disciplina grammatices, et scholis ea de re tribus expositis, ventitabant auditores abeunte anno facile centum, atque triginta. [Note: 81 Vallisoleti noua aedes incolitur.] Vallisoleti quoque addebatur sua Collegio forma, et in eius aedes vltro Ioanna Princeps aureorum tria millia, factis etiam (vt cognitum deinde est) nominibus, [Note: 82 Ioannae principis pietas.] tanta erat eius caritas erogauit. In eas Societas ineunte Iunio migrauit, et ad structuram templi exiguas alias adiecit aedes. Non modicus Patrum quibusdam erat confessionum labor in aula, sed pietatis fructus vberrimus. Quippe Princeps e descripta viduis ab Apostolo forma, instans obsecrationibus, et orationibus nocte, et die, seque irreprehensibilem praestans, parique sanctitate, ac prudentia res Hispaniae publicas administrans, priuatae, publicaeque personae clarissimum, et iucundissimum edebat ijs regnis exemplum. Cumque ad Dominae (vt fit) ingenium domus cuncta componeretur, nobilium virginum, quae in eius degebant obsequio, plures ad sacra coenobia, et beatas Agni nuptias quam ad splendidas aedes, et spinosa mundi coniugia demigrabant. Procul inde profana garrulitas: nullus ferme nisi de virtutibus sermo: frequens ad omologesim, frequens ad epulas diuinas accessus: multiplex corporis maceratio, nec flagella rara, oratio pene continens. Obedientiae quoque studio, vnam de suo coetu singulis legebant hebdomadis, cuius nutibus religiose parebant: cumque secretum in conclaue recederent, vel de noxis, quae obseruatae in quaque fuissent, aut per se ipsae proderent, poenas ad eius arbitrium dabant; vel aliter ad humilitatem, virtutemque perfectam exercebantur, plerisque tum triumphantibus maxime, cum suismet famulabantur ancillis. Adeo aulam sibi virtutis gymnasium, rudimentumque coenobij fecerant. Ipsa vero Princeps pietatem suam erga Societatem cum alijs rebus luculenter ostendebat, tum pro ea singulis diebus vniuerse, ac pro certis hominibus nominatim preces fundens, in primisque pro Borgia, cuius profundam humilitatem, vt ipsa vocabat, et sinceram consuetudinem propter exempli vim, tanti existimabat momenti; vt nullis honoribus posse tantundem rebus Christianis prodesse [Note: 83 Borgiae insignis virtus.] eum diceret. Ac proinde, si sua esset in manu, ne summum quidem Pontificatum ei (cui tamen summa omnia cuperet) delaturam, ne tanti exempli obscuraretur splendor, et acies quodammodo hebetaretur. Et quidem aderat praecipuo quodam munere Christi gratia Borgiae, vt cum omnibus magis in dies, ac magis venerationi esset, ac procerum, et Praesulum clarissimi quique ei totos se, suasque conscientias committerent, nihil tamen inde sibi sumens, quanto alijs pretiosior, tanto sibi vilior fieret: interque curas, atque discursus, tanquam versaretur in solitudine, tranquillitatem mentis, otia sanctae contemplationis, austeritatem [Note: 84 Adest morienti reginae Ioannae Caroli V. matri.] etiam vexandi corporis retineret. Auxit vehementer de sanctitate eius opinionem Reginae Ioannae obitus. Erat haec Caroli Quinti Imperatoris mater, coniux Philippi Regis primi, qui quo anno venerat in Hispaniam, et regni gubernacula tractare coeperat, eo ipso vitam finijt: cuius ex acerbo funere coniux tantum hausit doloris; vt plane de potestate mentis exierit, amensque vitam reliquam Tordesillae multos annos egerit. Ad hanc grauiter laborantem iussus a Ioanna Principe Franciscus accurrere, cum haud ita procul a supremo periculo offendisset, aggressus est ocius pijs eam confirmare colloquijs, et moriturae succurrere. Obstabat votis continua dementia, quae nulla mente dabat integri luminis interualla. Borgia tamen Deo fretus, quem tacitis precibus obsecrabat, hortatur foeminam
Deo se committat, et poscat nouissima sacramenta; sibi vero protestandae ipsius nomine sanctae fidei partes, curamque permittat, quando per morbum ipsa non possit. Ad hanc illa vocem praeter spem omnium conuertit animum, et Borgiam iussit inchoare symbolum. Quod cum Pater inchoasset, et verba quaedam ipsamet e Niceno symbolo sapienter addidit, et eadem sapientia respondit ad extremum vbi pronunciandi finis est factus, Amen. Deinde Crucifixi Christi signo, eiusque Matris imagini pone propositis pia oscula fixit: eaque propius sibi admoueri, applicarique iussit. Sparso hoc per Curiam de Regina resipiscente rumore, commune fuit vniuersorum gaudium ingenti cum admiratione coniunctum: vt qui meminerant, quam ea vehementer in amentia a piarum rerum commemoratione abhorreret: idque Borgiae meritis assignabant. Is vero, cum tot compositae mentis indicia animaduerteret, autor familiaribus fuit, vt Salmanticam mitterent, qui Doctorum sententias exquireret, liceret nec ne Reginae: eo iam loci deductae suprema rite mysteria subministrare: consultoque inde venit Dominicus Sotus notae Doctor sapientiae Praedicatorum ex ordine, qui de Reginae statu, redituque mentis edoctus, et cum Borgia colloquutus, censuit rite foeminam inungendam. Nam Sanctum Domini corpus praeberi vetuit scilicet nauseantis stomachi conturbatio, frequensque vomitus. Rite igitur ad extremum inuncta certamen migrauit e corpore sexta [Note: 85 In Septimancensi domo probationis feruent maxime studia perfectionis.] feria in Parasceue, magno populorum gaudio, Caroli vero Imperatoris, et Regis tum Angliae Philippi longe maximo, quod eo Regina delibuta mysterio, et recuperata mente migrasset. Septimancae scholis iam non sine fundatoris approbatione sublatis, in quibus magna erat ab auditoribus solitudo, commutata est Collegij ratio in aedes domesticae probationis, et disciplina literarum in Catechismi. Diuersabatur in ijsdem aedibus Moschera fundator vir aeque pius, ac nobilis; sumebat cum domesticis cibum, et victu vtebatur eodem, eademque frugalitate. Nec eius conuictus erat oneri, sed exemplo ministrabat mensis: cum surrexisset a mensa famulatur coquo, vt vnus aliquis e Socijs. Oblectabat se humilitate munerum, et ea palaestra virtutis. Domesticos amabat, et agnoscebat vt fratres, eosque demum dictitabat suos esse germanos, verosque fratres, non qui eodem sanguine creati essent. Querebatur quod copijs maioribus non afflueret, nec gaza potiretur Imperatoris, quo de Societate mereri ex animi sui posset sententia: quam quidem serius se cognouisse dolebat, et tempus illud deplorabat, quo de ea non satis commode sentiebat. Augebatur suis tyronibus domus, et eorum iam numerus prope ad quadraginta peruenerat Bustamantio Magistro. Quorum in eo situm erat omne gymnasium. Quaternas horas quotidianae precationi dicabant. Nam et fanctis commentationibus quotidie duas, et geminae suorum pectorum discussioni, Psalmodiaeque in honorem beatae semper Virginis vnam, et eius percurrendo rosario, colendisque sacrae missae mysterijs item vnam tribuebant horam. Eosdem Bustamantius semel, atque iterum in die matutinis, inquam, vespertinisque temporibus sua voce formabat, et excolebat. Atque vt ea, quae docebat suo fulciret exemplo, quanquam alijs districtus erat occupationibus, et ad domesticas, priuatasque paraeneses publicas adiungebat, tamen quicquid alijs imperabat, primus ipse obibat.
[Note: 86] Ita nihil operosum discipulis et arduum, cum eorum ante conspectum magistri luceret exemplum. Quanquam non diuturnae fuere Bustamantio deliciae illae caelestis Philosophiae inter primos Tyronum feruores quodammodo aestuantis, ad Boeticam (vt infra dicam) regendam prouinciam inde traducto. Ne vero materia caritatis, et obsequij facultas in aegros, quae tyronum solet esse periclitatio praecipua Septimancae deesset, Vallisoletum, quod non longe distat, mittebantur vno quoque mense quaterni, qui Valetudinarijs bipertiti duobus, suam aegrotis operam, dies noctesque praeberent. Nunquam enim oportebat eos ab eorum lectulis, et obsequijs toto illo mensis abesse curriculo; sed vna cum eis ceteros vt famulos diuersari, ac pernoctare: quanquam tanto famulis diligentius, et accuratius in eo munere versabantur, quanto accuratiora debent esse ea, quae Dei, quam quae auri geruntur amore: facile vt affirmarent Nosocomiorum oeconomi cumulatius Nouitiorum par aegtis, quam multos famulos satisfacere. Non enim modo leuandis in aegrotatione corporibus, verum etiam tranquillandis in aegritudine animis praesto erant: exhilarabant suis officijs, et sermonibus omnes; nihil vt querelarum
toto in valetudinario cuiusquam exciperetur ex ore. Fodicantibus morbis nulla vox fractior, sed alter alterum ad tolerantiam, et morbi toedia perferenda mutuis hortabatur alloquijs. Adeo nouitiorum proficiebant obsequijs. Iam solidarum virtutum studia, et ante omnia simplicis, exquisitaeque certamen obedientiae, ita Septimancae vigebant; vt bonus eius domicilij odor latissime spargeretur: multique et magnatum, et Religiosorum quoque accurrerent, vt speciem illam antiquae sanctitatis oculis vsurparent. [Note: 87 Prompta obedientia.] Quippe ipsa domesticae disciplinae descriptio, ipsa tyronum conspecta modestia seges erat maximae, et sanctissimae voluptatis. leue dictum est, quod ex disciplina sancti Francisci veteranum Patrem in admirationem adduxit. Is ad B. Patris obeundas exercitationes in hanc domum cum sese recepisset, sacrum faciebat in sacello domestico, mox sancta mysteria persecturus, cum edito signo campanae Nouitij, qui examen conscientiae matutinum in eodem sacello peragebant, consurgunt; et quo euocabantur, abscedunt. Quam subitam parendi celeritatem peritus ille talium retum aestimator, depraedicans, aiebat multa sibi audita de Societatis obedientia, quae ante crederet amplificata sermonibus. Sed iam se perspicere eam plane vel fama esse superiorem. Venisseque sibi in mentem eius Monachi, quem audierat cum euocatus esset campanae sonitu, puerum IESVM, qui se illi tum forte videndum praebebat, reliquisse; cumque redijsset, eodem loco caelestem Puerum inuenisse: qui dixerit, recessissem ego, nisi tu ad campanae indicium recessisses. Atque huius Monachi obedientiae comparabat Nouitiorum illam alacritatem, qui ne tantillum quidem more interposuissent obsequio, dum sanctissimum Christi corpus protinus ostendendum intuerentur, et adorarent. Delectabatur hac institutione Tyronum maximopere Borgia, Gemmam Societatis appellans hanc domum, in suoque corde, si posset inspici, domum probationis affirmans inuentum iri.
[Note: 88 De Burgensi Collegio.] Auctum est etiam Burgense Collegium numero sociorum ad decem, et in quadripartito gymnasio Humanitas tradi coepta Quinto Nonas Septembris, tanto iuuentutis [Note: 89 De Conchensi.] accessu, vt auditores facile ducenti breui tempore sint recepti. Conchae, cum nullum adhuc esset Collegio templum, impetratum est a Canonico Puteo, qui futurus putabatur huius Collegij fundator, vt vnam ex aedibus, quam dedisset, sacelli liceret in vsum, quoad templi opportunitas esset data, conuertere. [Note: 90 De Placentino.] Quo deinde sacello pro aede sacra annos aliquot est vsa Societas, et eius in ornatum eadem liberalitate Puteus variam supellectilem dono dedit. Placentiae quoque literarius apertus est ludus quinque distinctus in classes, ad tradendas primas literas, artemque bene dicendi. Quo paucis mensibus centum et sexaginta confluxerunt [Note: 91 Antistes Placentinus cura, et precibus Sociorum proficit ad sanctitatem.] adolescentuli. Coeptumque ab Episcopo Caruaialio, (cuius supra meminimus) opus extrui Collegij, loco optimo a ciuitate tributo moenibus continenti: facileque passa est ciuitas moenia ipsa ad hortorum exitum perforari. Parabantur enim extra muros in pomoerio. Nec aperiendae modo portae potestatem in muro fecit, sed caeduae quoque syluae in operis domestici fabricam. Ab eodem Praesule vectigal est auctum in alimenta capitum quadraginta, et fundationis nomine aureorum millia triginta numerata. Hanc tantam Episcopi liberalitatem suis vicissim officijs egregie compensauit Societas, quae meliorem illum ad frugem, et vitae sanctioris reduxit exemplum. Habebatur quippe vulgo generosus antea potius Eques, quam pius, strenuusque Sacerdos. Sed cum ei plurimum se debere Borgia sentiret, propter summa eius in se, Societatemque promerita, placuit meritam referre gratiam: et eum crebris, et accuratis apud Deum precibus adiuuare. Monuit ergo, qui in eo erant Collegio Patres, vt et ipsi quam accuratissime Deo commendatum Episcopum vellent: suasque omnes precationes, ac sacrificia, ieiunia, et corporis afflictationes eo referrent, vt Deum Pastori placarent. Obtemperatum a Patribus totis est animis, ac praecordijs, et votis ardentissimis mense toto Dei mitigata Maiestas praesertim a Borgia; qui nimium de Pastoris salute solicitus conquiescere non dies, non noctes poterat, quod tacitam spem animo, fiduciamque concepit, (quae quidem exoratae solet esse signum diuinae clementiae) se voti compotem factum esse; quod etiam nonnullis Patribus
indicauit. Quibus ex oratione digressus obuiam factus, vultu inflammato, et ardetibus oculis, grates, inquit, agite Deo, qui nunc demum suam nostro Episopo misericordiam impertiet. Necvana cecinit. Nam cum ad eum posea Villanoua redisset, vt tota eura libertate moneret, curam vt geteret salutis animae suae. Tu quidem, inquit, Episcope, nos hic adhibes, vt tuo Gregi prosimus, feramusque fructus, ceterum a te Pastore prius faciendum initium est. Perculit ea vox insolens, et tam inusitata Pastorem, nec verbum addidit. Sed Villanoua cum in eius pectus quotidianis se monitis, ac consilijs insinuaret, eum tandem impulit, vt retortis ad anteactam vitam oculis, quo in statu versaretur attenderet. Statuit igitur ille, neglecti ad eam diem animi plus [Note: 92] rationis habere: secessit paulisper a populo, strepituque curarum; et precationi, lacrymisque se dedit. Dein hoc quasi iacto gradu ad maiora quotidie contendit. Edicendum tota dioecesi curauit, vt si quis se oppressum, ac fraudatum vel ab se, vel ab suis familiaribus quereretur, is apud delectos iudices causam ageret, et quod suum esset, reposceret. Tres autem delegerat viros, qui ius dicerent, et sua cuique redderent, Prouisorem suum, et duos de Societate Patres, alterum theologum, alterum iuris Pontificij peritum. Apud hos magnam vim auri, argentique deposuit, vnde ijs vniuersis, quibus fraus aliqua facta esset, commode satisfieret. Postea ad ordinandam familiam suam versus, eam omnem correxit ad frugem. Ipse vero reconciliauit se cum clero, alijsque, quibuscum ei litium aliquid antea fuerat, aut vnde in re aliqua Iaesus esset. Denique totum se in altetum vertit: et aliud vitae, quale scilicet personam illam decuit, inchoauit initium. Quod singulare Dei munus Societatis totum precibus, erga quam beneficus fuerat acceptum retulit. Tam vtiliter, et salutariter apud Dei famulos beneficentia collocatur. Is deinde dicere solitus est, neminem vnquam se magis reueritum, quam Villanouam; nec vlli se obsequentiorem, summissioremque fuisse: facile vt appareat, quanti in integro viro libera valeat, et tempestiua monitio. Ita se res Placentiae [Note: 93 Eximij fructus pietatis Collegij Hispalensis.] habebant, cum Collegium hoc a ceteris Boeticae nimio intetuallo disiunctum, visum est ad Castellae transferre Prouinciam, cui praeerat Araozius. Nequaquam pares ad sua firmamenta progressus habebat Hispalense Collegium; sed fructus in commune pietatis nihilo edebat minores. Non magnus hic sociorum numerus, sed lectiffimi, vita austeri, oratione actes, laboribus infracti, studio diuinae gloriae, et salutis animarum ardentes Ioannes Suarius, Consaluus Consaluius, Baptista Sancius, Basilius Auila.
Hi in templis, hic in coenobijs Virginum, hi sub dio, vrbis loco percelebri, cui nomen a Gradibus, hi in cateere, ipsoque Baetis in litore euangelica inflantes classica omne hominum genus aduersus vitia, et infernos Principes incendebant. Tantum Basilio facultatis erat elargita natura: eamque, quod caput est, ita caelestis perficiebat afflatus, vt eius audiendi causa occuparentur antelucanis horis in templo subsellia, compleretur omnis laxitas aedis, nonnullique prohibiti aditu, confertissimae turbae concursu summis e tectis proximarum aedium, atque fastigijs in concionem irrumperent. Hoc tam ardens concionis studium craebrae lacrymae sequebantur, crebra animorum commutatio. Cum de condonandis iniurijs verba faceret, elatis in media oratione clamoribus, multi professi sunt eodem se loco cuncta remittere, hic Patris necem, ille matris, quaedam filiae, inimitias alij alias inexpiabiles. Huius igitur, et sociorum constanti labore praeter cetera finitus est modus sumptibus muliebris cultus, castigatus luxus, vilior redditus sericae vestis vsus, sublatum praeceps, ac temerarium iusiurandum proposita a magistratibus graui multa: ad visendos, iuuandosque aegrotos egentes inflammata studia, vt in hanc rem e suis parietibus stragulam quidam vestem detraherent. Constituta sodalitas nomine caritatis, quae recreandis ex morbo viribus eorum, qui recens mittebantur a Nosocomio, subsidio esset. Gratum quoque ciuitati spectaculum Sancius, et Basilius praebuere. Hic vbi seruorum Aethiopum, quos a barbaris, lasciuisque tripudijs abduxerat, instructum per vrbem agmen diuinis operatum laudibus circumduxit: ille cum agmen bene longum prae se puerorum egit. Diuisi hi velut in acies armati fustibus colludebant, adeo multi numero, audacia prompti, et incalescentes in ludicro, vt terrorem lictoribus facerent. Quos cum blando sermone Pater sensim pellectos, modestia et religione complesset, vniuersos catechismi carmen, quod praeibat ipse concinentes ad
[Note: 94] Xenodochium laetissima Ciuitate deduxit. Ibi accommodata oratione rursus affatus, ita permouit, vt rude sua quisque ibidem pauperum igni donata, non fere postea minus alacriter ad catechismum, hoc est ad ludum pietatis magistrum accurrerent, quam ludicrum ante alumnum audaciae celebrarent. Laetum et illud spectaculum Hispalensibus accidit. Pertinax Lutheri discipulus rapiendus ad necem, cum ne subiectis quidem securi ceruicibus, vllis Theologorum disputationibus posset a suo diuelli, distrahique magistro, cuius se eruditum ad pedes gloriabatur, tandem a Ioanne Suario, cuius praecipua palaestra erat carcer, serio iussus Dei lumen exposcere, postridie leni eiusdem oratione, disputationeque eo sensim deductus est, vt perlpectis impuri, impijque nebulonis fallacijs ad orthodoxam redire fidem, et eiurare publice pestilens dogma non dubitarit: quodque maxime ad impiorum conatus prohibendos interfuit, qui religiosissimae [Note: 95 Cordubensis Collegij progres fionesicui adiunctum Tyrocinium.] eius ciuitatis pietati insidiabantur, eiusdem conscios criminis indicauit. Cordubae migratum est in eas aedes, quas Societati Ioannes, de quo supra commemoratum est, instructas, ornatasque dederat. Antequam veteres linquerentur, et discederetur in nouas, cognito Patrum consilio, Discipuli sponte sese baiulos ad transportanda scholarum subsellia, et, si quid erat e domestica supellectile, obtulerunt. Alij alia certatim onera sibi dorso imposita deferebant. Nec ciues honestissimi fuerunt immunes, qui demirati iuuentutis ardorem, et nouo illo spectaculo ad exemplum exciti, suam quoque ipsi ad id operam beneuole contulerunt. Aedes erant multo veteribus laxiores non modo capiendis Collegij Patribus ad viginri, sed etiam tyronibus totidem, et eo amplius idoncae. Placuit enim vna cum Collegio, secreto tamen ab antiquiorum habitatione conclaui tyrocinium institui, Borgiaeque de eo singulis in Hispaniae prouincijs instituendo consilium admodum probarat Ignatius. Anno igitur non dum lapso sub Ioannis Plazae disciplina coacti sunt huc noui, recentesque duodeuiginti, septemque insuper alijs sua sedes vacabat, vt quinque circiter, et quadraginta, numerari de Societate Cordubae breui possent.
His per Hispaniam Societas progressionibus vtebatur, nec in Lusitania sua incrementa [Note: 96 De Eborenfi Collegio.] requirebat. Eborae extremo superiore anno cum proprias in aedes migrasset, quas Regis Frater Cardinalis extruxerat, his ille Praesul nullum de nobis benemerendi finem inueniens, adiecit, et proximas; quas sacerdotum Collegio, qui datuti erant operam [Note: 97 Conimbricae Societari attributum Collegium regium, inferiorumque disciplinarum, et Philosophiae tractatio.] controuersijs, quae de officio incidunt, in animo destinauerat. Adiunxit etiam hortorum amoenitatem, quam omni pomorum varietate, et arborum foecunditate refersit. Conimbricae vero aucta est Societas onere perhonorifico nobilis Collegij, quod regium dicebatur. Atque vt res paulo altius repetatur, cum magnus Lusitanorum numerus studiorum causa Parisijs in Collegio S. Barbarae regijs sumptibus versaretur, commodiffimum visum est Ioanni Tertio Regi, ne liberales essent artes, atque doctrinae tam e longinquo petendae, studiorum sedem Conimbricae collocare, et luculentam Academiam, insigneque in ea Collegium condere, vbi Parisino more Philosophia, et humanitatis literae traderentur: eaque de causa, magnis propositis praemijs, ac stipendijs praestantes euocauit e Gallia magistros, atque Doctores Hebraicam linguam et Graecam, tum Latinam in multis classibus cum Rhetorica, et humanitate praeceptores duodecim; varias autem Philosophiae partes quatuor tractabant magistri: discipulique ad id Collegium iam circiter mille numero ventitabant. Cum igitur Collegij Romani famam Rex audisset, thesesque superiore anno impressas Olisipponem ex Vrbe missas, quas docti viri summe probabant, et Collegij Olisipponensis commoditates, ac fructus in conspectu haberet, quos ipsemet concertationibus quibusdam a Discipulis coraro se haberi iussis, explorarat: denique vt permolesta se ipse semel idoneos conquirendi, conducendique Professores in perpetuum cura liberaret, cum periculum esset, ne dum accersuntur externi facultate celebres, irreperent, religione corrupri, quod tum euenerat in Georgio [Note: 98] Bucanano: subijt sapiens eius pectus ea cogitatio, vt quoniam Conimbricae Societati Collegium meditabatur extruere, re in compendium missa, traderet ei suum illud, cuius item aedificationem magnis sumptibus inchoarat, modo Societas cunctis in scholis prouinciam docendi susciperet. Eodem fratres Henricus, et Ludouicus Regem impellebant, et grauissime regius Concionator Antonius Pinerius, qui dein Mirandensis Ecclesiae
Infulas gessit, et Societatis Brigantiam aduocandae pars magna fuit. Exposuit suum Rex Mironi Prouinciali consilium addens nullis velle posthac illud Collegium Academiae, sed Societatis duntaxat legibus subiacere: et in alimenta centum; ac quinquaginta sociorum subsidia spopondit annua: simulque ei literas ad regij Collegij Rectorem Pelagium Rodericium, (Paium gens vocat) dedit, vt is eam administrationem, totumque Collegium Societati traderet. Miro autem commonefacto per literas iam Ignatio, postulatisque nonnullis ab Vrbe Doctoribus regias literas Conimbricam pertulit. Quibus inspectis Rodericius mutationem illam non modo animo non tulit iniquo, sed ne parum aequo ferrent Academici reliqui, collaudata Societate, regioque consilio persuasit. Exceptus est igitur humaniter ab omnibus Prouincialis, et honorifice per scholas [Note: 99] omnes, comiterque deductus: Eandemque animi aequitatem, et approbationem in vniuersae Academiae Rectore, et Episcopo, ac ceteris primarijs doctoribus expertus est. Qui cum accepisset ab Ignatio responsum placere sibi Collegium quod offerrebatur, admitti; sed Doctorum ab Vrbe neminem posse mitti cum inde non modo Italiae, sed toti Septentrioni suppeditandum esset, conuocauit ipse suis ex copijs, numeroque Prouinciae, qui docendi facultate praestarent. Et quo placatiores, aequioresque doctores externi suas Societati cathedras, partesque concederent, perfecit cum Rege, vt eorum tuendae vitae, dignitatique bona quaedam addicerentur Ecclesiae. Deinde ad ordinandam rem literariam conuersus, totumque gymnasium, quo illustriora exordia faceret, locique tueretur dignitatem, praesertim quod magstris succedebatur praestantibus, accitis Olisippone, et Ebora peritis, notisque doctoribus, alijsque aliquandiu Olisippone tanquam in vmbra ad docendum exercitis, praefecit Rhetorices ordini Cyprianum Suarium proximisque duabus classibus Petrum Perpinianum, et Emmanuelem Aluarium, alijs alios: Vniuersae vero Philosophiae Ignatium Martinium, Petrum Fonsecam, Georgium Serranum, et Martialem Vazium. Praeter hunc Patrum numerum, atque doctorum, placuit abundare par alterum Sebastianum Moralem, et Cardosum, qui deficientium in locum, siquis forte casus incideret, suffici repente possent. Inspecto Collegio reuertit ad Regem, et eo assentiente, misit ad Ignatium illius instituta gymnasij, vt si quid in administrationis mutatione, mutandum aut addendum, demendumve ei videretur, significaret. Non dum erat in publicas tabulas ea relata donatio, nec vsitata stipulatione transacta, sed regio duntaxat edicto, nemine obstrepente, aut obloquente facta: receperatque se Rex insuper Collegij opus non dum absolutum, atque perfectum exaedificaturum. Septembri igitur exeunte magistri discipulique domestici [Note: 100 Duo veluti Col legia Societatis Conimbricae.] pristinis ex aedibus huc migrarunt, ijs modo ibi relictis cum suis institutoribus, ac magistris, qui nuper adlecti sui periculum faciebant, et aliquot sacerdotibus, qui vltro animarum causis insisterent. Quanquam mox et qui Theologiae dabant operam ijsdem in sedibus constituti. Monitu B. Ignatij factum est, ne domicilium vetus plane desererent. Quod percommode cecidit. Nam tametsi ex hoc temporre multos annos duo Societas veluti Collegia Conimbricae haud magno sine labore habuit; vetus suum, quod ab situ superius, et id nouum, quod regium, idemque inferius appellabatur: tamen exaedificatis tandem in superiori, ac veteri, quae vniuersam familiam caperent, aedibus, eodem vt opportuniorem in sedem translatum gymnasium est: regium hoc domicilium redditum, et in vsum sacrorum Quaesitorum conuersum. Inita rite possessio Kalend. Octobribus. Eodemque die horis pomeridianis praeclara oratione Petrus Perpinianus consilium Regis in tradendo, et Societatis in recipiendo Collegio explicauit, fuse disputans de literis cum pietate iungendis, cum vniuersa Academia, et Conimbricensis Antistes, et Patriarcha Nunnius, et concio praeterea honestissima, ac perfrequens ab aureo illo ore penderent. Decreuerat hoc anno Rex etiam sacrae munus Inquisitionis Olisipponensis Societati tradere, sed dum Ignatium per literas Miro consulit, ijsque non libenter recipit, tum ne nouis oneribus, tot iam occupationibus districta in eo regno Societas premeretur, tum ne alij viri praestantes praeripi sibi materiam depromendae virtutis, crescendique, et cuncta in vnum recens natum conferri Ordinem quaererentur; tum demum, ne quid magistratus ille domesticae disciplinae olim officeret, aperiretque siue ambitioni aditum, siue licentiae, cum eum qui gereret, soluendus legibus videretur, ac de suorum potestate Praesidum eximendus datae sunt eae partes e Dominicana familia tot iam annos
in hoc muneris genere cum laude summa versante, sacerdoti, qui eas cum approbatione [Note: 101 Michael Turriauus fit Prouincialis Lusitaniae, et Bustamantius Bostiçae.] gerebat Eborae; et in sua humilitate relicta Societas. Per autumnum, cum triennio exacto, Miro vt sibi succederetur, instaret, ac Regina Catharina ad Confessiones Michaelem Turrianum sibi legisset, is e Boetica missus est in Lusitaniam Prouincialis, et Boetica (vt supra indicaui) Bustamantio demandata. Eodem anno coactis iam Patribus in expeditionem Aethiopicam destinatis, cum Apostolica diplomata Patriarchae, et Episcopis consecrandis nondum essent Roma perlata, iamque nauigationis Indicae dies, et idonea tempestas appeteret, visum est Ioanni Regi legationis autori decem ex eo numero Patrum in Indiam praecurrere, ne nauigationis elaberetur occasio: ipsum vero Nunnium, et Ouiedum donec initiarentur Olisippone subsistere. Quanquam autem Ignatij mens fuerat, vt qui non dum solennia Professionis vota susceperant, ea suum ante discessum rite susciperent, quia tamen diu reliquos socios expectaturi erant in India, visum est eam quoque rem posse differri. Discesserunt e Lusitania decem Aethiopiae, [Note: 102 Discedunt duodecim in Indiam.] duo ipsi Goanno Collegio destinati Kalend. Aprilis: quatriduoque post petuenit Olisipponem cumPontificijs diplomatis tabellarius, et cum Ignatij literis ad Aethiopiae [Note: 103 Io. Nunnius, Patriarcha, et Ouiedus Episcopus consecrantur.] Regem Claudium quam accuratissimis. Ergo Nunnius, Ouiedusque a Iuliano Albano Portalegrensi Episcopo, duobusque alijs Hisponensi, et Insulae S. Thomae tertio nonas Maij, alter Aethiopicae Patriarcha, alter Hierapolitanus Antistes, vel inuitissimi consecrantur. Nam Carnerius praecucurrerat, Goae videlicet consecrandus. Ab ea consecratione steterunt tamen in ordine, nec a pristinis institutis, ac muneribus discesserunt, seu praedicandi verbi Dei, seu confitentibus assidendi. Vix adduci poterant recentes Antistites, vt Carbasinum induerent hyperendima: quaesitumque ab ijs est, ecqua lex, ecqua religio obstringeret, vt eo velati, amictique prodirent: adhibitisque Patribus in consilium, statuerunt denique ceterorum more Praesulum eo amiculo superindui. Nec Ouiedus afflictandi sui corporis consuetudinem intermisit: qui dum nimium indulget animo, parum corpori, morbum vltro sibi accersijt: sed mox ab Ignatio paterne commonitus, factus est in se ipse mitior. Nimirum apparebat sanctos viros non vnis duntaxat verbis, antequam acciperent, sed ipsis quoque rebus post acceptos honores ab honoribus abhorrere. Antequam initiarentur allato nuncio de Iulij Pontificis obitu, magnam venerunt in spem ad pristinam redeundi vitam, humilitatemque Societatis, et paratas cathedras euadendi: sed cum spes irrita caderet, sustentabant se [Note: 104] conscientia duntaxat optimae mentis ab omni ambitione remotae. Quanquam cum Ouiedo etiam in eo pugnandum fuit, quod cum intelligeret se per Coadiutoris non posse munus credito sibi Hierapolitano gregi suis oculis imminere, iuxtaque residere, omni animi inductione statuerat, nisi se Pontifex vel eo titulo, vel Coadiutoris, et successoris solicitudine liberar et, suam ei Cathedram resignare, delatisquese se titulis abdicare: quos vt omni ope supprimeret, et occuleret, liberum se, atque immunem fieri volebat ab ornandis annulo digitis, et carbaso vestimentis. Et quoniam non ignorabant optimi Patres quantae essent opes interiores, atque diuitiae, quas Societatis hominibus Sedes Apostolica largiretur, exorari per Ignatium a Pontifice Maximo voluerunt, vt sibi etiam tum sub illis ipsis personis inuite susceptis, liceret tantis potiri, et gaudere thesauris. Ab eodemque Pontifice postularunt, vt, nisi disiunctus ille Abassinorum a Romano Pontifice Patriarcha, Sedis Apostosicae autoritati parere in animum induceret, liceret lege ageret in eum, proque potestate sibi tradita coercere. Quae dum geruntur, hic annus effluxit. Inter hac Ignatij ad Patriarcham monita, et ad Regem Cladium literas, cum Rex Lusitanus vidisset, mirum quantum vtrunque collaudauit. Et sane earum hic ego literarum exemplum, quoniam non vulgarem prudentiam continent, atque doctrinam, non grauate subijciam. Id est eiusmodi.
[Note: 105 B. Iguatij literae ad Preteiannem.] SErenissimus Portugalliae Rex pro ea solicitudine, ac zelo, quem illi Creator noster, ac Dominus dedit gloriae sancti sui nominis, et salutis animarum, quae vnigeniti eius filij pretioso sanguine, et vita redemptae sunt, non semel ostendit mihi per literas pergratum sibi fore, si e Religiosis nostrae minimae Societatis, quam vocant IESV, duodecim viros designarem, e quibus ille Patriarcham vnum, duos Coadiutores pariter, et successores eligeret, ijsdemque a Summo Christi Domini nostri Vicario suppliciter peteret autoritatem et ius; quo iure ad suas quisque partes rite obeundas, ipsi cum sacerdotibus alijs in tuae Celsitudinis regna transmitti possent. Ego, pro eximijs inter ceteros Christianos Principes, eiusdem Serenissimi Regis Portugalliae meritis erga Societatem nostram vniuersam, nostraque vicissim omnium in illum obseruantia, et pietate, feci quod iusserat: consultoque sequums numerum, qui Christi Domini nostri, Apostolorumque eius Collegium referret, praeter ipsum Patriarcham, sacerdotes duodecim supplementi, ac velut seminarij causa e corpore nostro cunctos excerpsi: qui ad subleuandas, iuuandasque animas tuae Celsitudinis imperio, ac ditioni subiectas sese, vitamque suam in omnem laborem, atque discrimen offerrent. Atque hoc libentius parui, quod praecipua quadam alacritate sentio me, sociosque meos omnes ferri ad obsequium, et cultum Celsitudinis tuae, haud immerito: quippe quae inter tot citcumfusas vndique nationes infidelium, et hostium nominis Christiani, vestigijs maiorum suorum insistens ad conseruandam, ac promouendam Christi Domini, ac Dei nostri religionem, et gloriam diligenter incumbit. Quam ipsam ob causam optandum fuerat vti adhaec [Note: 106 Petrus caput Ecclesiae: itemquae successores.] tam recta tuae Celsitudinis studia, conatusque, subsidium accederet spiritualium Patrum, quibus et legitima potestas ab hoc sanctae Sedis Apostolicae fastigio deriuata, et fidei Christianae pura, et syncera doctrina suppeteret, quae nimirum duae sunt claues illae regni caelorum, quas Christus Dominus noster S. Petro, et omnibus, qui deinceps in eius erant solio sessuri promisit prius, dein ipsa re tradidit. Promisit tantummodo cum ad eum dixit (vt legimus apud Diuum Matthaeum Euangelistam) Ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam; et tibi dabo claues regni caelorum; et quicquid ligaueris super terram, erit ligatum et in caelis: et quicquid solueris super terram, erit solutum et in caelis. Tradidit, ac promissa patrauit, cum post resurrectionem, antequam in caelum ascenderet, sciscitatus ex eo ter (quemadmodum affirmat Diuus Ioannes Euangelista) Simon Bariona diligis me plus his? subiunxit in singula responsa, Pasce oues meas: committens illi non partem aliquam ouium suarum, sed totum prorsus gregem vniuersa cum plenitudine potestatis, ad alendos vitali Christianae religionis pabulo cunctos vbique fideles, eosdemque ad caelestia sempiternae beatitudinis pascua perducendi. Ac ceteris quidem Apostolis autoritatem Christus Dominus noster impertijt delegatam, ac veluti extra ordinem: at S. Petro eiusque successoribus ordinariam dedit, ac plenam: vti ab hoc summo Pastore, tanquam a fonte reliqui animarum Pastores, peterent, eidemque acceptum ferrent, quicquid omnino iuris ad suum quisque munus, ac regimen obtinerent: quod olim adumbrasse per Isaiam videtur Dominus, cum de Eliachim loquens Pontifice maximo, et dabo, inquit, clauem domus Dauid super humerum eius, et aperiet, et non erit, qui claudat: et claudet, et non erit, qui aperiat: quo videlicet typo figuratus est Petrus, eiusque successores, quibus datam integram potestatem declarant claues, consuetum vtique symbolum et insigne pleni, atque absoluti dominij. Quae cum ita sint, Celsitudo tua gratias debet ingentes Domino Deo nostro, quod ipsa regnante, potissimum dignatus fuerit istis nationibus mittere veros animarum Pastores, qui a summo pendeant Pastore, ac Vicario, quem reliquit in
terris Iesus Christus Dominus noster; et quantamcunque habent potestatem, quae sane perampla est, hanc ab eodem illo Vicario totam acceperint. Nec sine causa Patri, Auoque wae Celsitudinis displicebat sumi ab vrbe Alexandria Patriarcham: quippe sicuti diuulsum a corpore membrum neque motum, neque sensum, neque omnino vitam a corpore accipit suo: ita Aegyptius Patriarcha siue ille Alexandriae, seu Memphi degat, cum schismaticus sit, ac disiunctus ab hac sacrosancta Sede Apostolica, et ab Ecclesiae totius capite Pontifice summo, videlicet vitam gratiae, et pastoralem autoritatem, [Note: 107 Ecclesia Catholisa vna.] nec sibi recipit ipse, nec alteri cuipiam valet legitimam impertire. Ecclesia namque catholica, vna tantum est in orbe terrarum, neque fieri potest, vt alia Romano Pontifici, alia pareat Alexandrino. Vti sponsus eius Christus vnus est, sic sponsa illius vnica, de qua Salomon ait in Canticis ex persona Christi Domini nostri, Vna est columba mea Et Oseas Propheta, Congregabuntur filij Israel, et filij Iuda pariter, et ponent sibi caput vnum: et in eandem sententiam multo deinde post S. Ioannes, Fiet, inquit, vnum ouile, et vnus Pastor. Vna erat, quemadmodum in Genesi legimus Area Noe, extra quam nulla omnium salus. Vnum tabernaculum quod fabricatus est Moyses. Vnum Hierosolymae templum a Salomone conditum: quo in templo sacrificare, et adorare oportebat. Vna, cuius staretur iudicio Synagoga. Haec nimirum omnia Ecclesiam denotabant, quae vna est item: extra quam nihil boni. Etenim qui cum eius corpore coniunctus non fuerit, nempe nullum a Christo capite recipiet influxum gratiae viuificantis animam, ac praeparantis ad felicitatem aeternam. Huiusce vnitatis declarandae [Note: 108 Ecclesiae Catholicae caput Romanus Pontifex.] causa, contra quosdam haereticos in symbolo canitur, Credo vnam sanctam catholicam, et Apostolicam Ecclesiam: damnatusque a sacris concilijs error est, priuatas Ecclesias, ceu Alexandrinam, Constantinopolitanam, aut similes dari, quae communi omnium capiti subiunctae non sint Pontifici Romano, ex quo perpetua serie ab sancto vsque Petro (qui Christi Domini iussu, vti a Diuo Marcello Martyre traditum est, Romanam elegit sedem, eamque suo cruore sanciuit) perducti Romani Pontifices Vicarij Christi citra controuersiam a tot, ac tanta sanctitate Doctoribus latinis, graecis, omniumque nationum habiti; ab sanctis Anachoretis, Episcopis, et alijs confessoribus adorati; tot signis, atque miraculis, tot denique martyrum, qui in hac fide, et vnione S. R. Ecclesiae vitam profudere, testimonio comprobati sunt. Merito igitur consentienti Episcoporum omnium voce, qui ad Chalcedonensem conuenerant Synodum, Papae Leoni pariter acclamatum, sanctissimus, Apostolicus, Vniuersalis. Et in Constantiensi damnata est haeresis negantium super omnes, et singulas omnium terrarum Ecclesias Primatum Romani Pontificis eminere. Ad quas tam disertas, firmasque Patrum sanctiones, atque decreta, Concilij quoque Florentini, quod sub Eugenio Quarto praeter alias nationes a Graecis etiam, Armenis, et Iacobitis tanto studio celebratum est, in haec verba accessit autoritas. Definimus sanctam Apostolicam Sedem, et Pontificem Romanum in vniuersum orbem tenere primatum, ac successorem esse Petri, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae caput, et omnium Christianorum Patrem, et doctorem existere. Et ipsi in Beato Petro, pascendi, regendi, gubernandi vniuersalem Ecclesiam a Domino Iesu Christo potestatem plenam esse traditam. Iure igitur Serenissimus Rex Dauid tuae Celsitudinis genitor, misso ad obsequium Romano Pontifici deferendum legato, [Note: 109] sanctam hanc Sedem omnium matrem ac principem agnouit. Cumque alia multa, et praeclara ipsius pariter, et tuae Celsitudinis acta numerentur; tum duo haec eiusmodi sunt, vt eorum praestantiam nulla vnquam obscuratura videatur obliuio: ac proinde ab omnibus, qui sub isto viuunt imperio immortales autori bonorum omnium Deo debentur gratiae pro tam singulari in eos beneficio, vestra duorum opera, industria, virtute collato: cum alter omnium primus se in illius potestate, qui Christi vices gerit in terris perpetuo fore professus sit: alter item primus dictum ab eodem Christo Vicario Patriarcham verum, ac legitimum sacrosanctae Sedis huiusce filium in sua regna perduxerit. Etenim si in magni cuiusdam beneficij loco habendum est, vt profecto est, insitos esse corpori mystico Ecclesiae catholicae, quod a Spiritu sancto viuificatur, ac regitur, quam teste Euangelista idem spiritus docet omnem veritatem: si eximium est munus, lucem sanae doctrinae intueri, et Ecclesiae fundamentis insistre, quam Apostolus Paulus ad Timotheum scribens domum Dei, columnam, et firmamentum veritatis appellat, cui se promisit
in aeternum affore Christus Dominus, inquiens, Ecce ego vobiscum sum vsque ad consummationem seculi, vt legimus apud Matthaeum Euangelistam; et sane cur sine fine gratulentur istae Nationes Deo Domino et Conditori nostro, cuius prouidentia per tuam, parentisque tui celsitudinem, tanto illos bono dignata est: praesertim cum iure sperandum sit, ex hac ipsa conciliatione, consensuque fore, Christo Domino moderante, [Note: 110 Testimonium B. Ignatij de virtute Patrum, qui mittebantur in Aethiopiam.] vt cum spiritualibus temporaria quoque incrementa non sine amplificatione Imperij tui, et hostium abiectione proueniant. Sacerdotes, qui mittuntur istuc omnes quidem, sed praecipue Patriarcha, Coadiutoresque, et successores eius duo, spectata admodum virtute sunt, et nostra in Societate probati per omnia; ac propter illustrem, caritatem, et exquisitam, rectamque doctrinam ad hoc tanti momenti opus adsciti. Neque vero illis animus in id ipsum, aut alacritas deest, haud leui concepta fiducia, labores suos ad Christi Domini gloriam, tuae Celsitudinis rem, animarum auxilium pari cum operae pretio collocandi. Humanae quippe salutis amor illos, et Christi Domini aliqua saltem ex parte imitandi extimulat studium; qui cruciatus, ac necem subijt volens, ac libens, vti mortales ab aeterna calamitate redimeret: aitque per Euangelistam, Ego sum Pastor bonus, bonus Pastor animam suam dat pro ouibus suis. Hoc exemplo incitati Patriarcha, et ceteri parati veniunt, non verbo duntaxat, consilioque et spiritualibus adiumentis; sed ipsa morte, si res ferat, periclitantibus animis opitulari. Tua Celsitudo, quo interiorem illos ad consuetudinem, ac familiaritatem admiserit; eo [Note: 111 Ecclesiae autoritas.] maiorem, vt spero, capiet in Domino voluptatem. Iam vero quod pertinet ad fidem, ac pondus eorum, quae ab ipsis vel publice, vel priuatim exponentur, non ignorat Celsitudo tua, omnium, quatenus rite legati sunt, sed Patriarchae praecipue dictis, Apostolicae fidei pondus, et autoritatem inesse: ac perinde illis, et Ecclesiae credi oportere; cuius ab ipsis interpretanda sunt verba, et sententiae. Et quoniam Christi fideles cunctos Ecclesiae firmiter assentiri, eiusque decretis obtempetare; et, si quid existat ambiguum, aut obscurum eandem consulere necesse est: non dubito quin tua excellens pietas, probitasque publico edicto curatura sit in suis regnis, vti omnes omnium ordinum homines tum Patriarchae ipsius, tum eorum, quos ille sibi substituet, dicta, praecepta, responsa citra vllam dubitationem sequantur. Constat ex Deuteronomio de controuersijs omnibus, ac nodis ad synagogam Ecclesiae praenunciam referri solitum. Hinc illa quoque Christi Domini verba, super Cathedram Moysi sederunt Scribae, et Pharisaei: id ipsum in prouerbijs docet sapientia Salomonis cum ait ne dimittas praecepta matris tuae (ea est Ecclesia) et alibi, ne transgrediaris terminos, quos posuerunt Patres tui; ij sunt eiusdem Antistites. Denique tantum Ecclesiae suae tribui, ac deferri vult Christus Dominus; vt per sanctum Euangelistam Lucam, aperte denunciet: Qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit, et per Sanctum Matthaeum, si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus, et Publicanus. Ex quo apparet, ne aures quidem praebendas ijs, qui alienum quippiam a sensu, et interpretatione catholicae Ecclesiae attulerint, sancto quoque Paulo in Epistola ad Galatas id ipsum praemonente, cum ait: sed licet nos, aut Angelus de caelo euangelizet vobis praeterquam quod Euangelizauimus vobis, anathema sit. Ad summam hoc idem sancti Doctores, Conciliorum Canones, fidelium omnium consensus, et consuetudo plane demonstrant. Ac vicissim Patriarchae, ac socijs pariter omnibus certum est, fixumque tuam Celsitudinem assiduo cultu, submissionen, atque etiam quoad fas, piumque ferat, indulgentia prosequi. Nos vero quotquot in hisce terris, e minima nostra Societate retinemur, tua celsitudo ad omne obsequium in Domino paratissimos habeat. Nostris quidem certe precibus, et sacrificijs, vt iam instituimus, Deo supplicare pergemus, vt regiam Celsitudinem tuam, regnumque istud amplissimum in sancto Christi famulatu conruet: detque illi ita transire per bona temporalia, vt non amittat aeterna. Idem ipse Deus ac Dominus noster omnibus nobis ad sanctissimam ipsius voluntatem, et clare cernendam, et rite exsequendam perpetuum lumen, ac vires pro sua infinita bonitate suppeditet. Romae septimo Kalend. Martias millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto.
[Note: 112 Res Congenses.] Vix initiatis Praesulibus duobus illis de Societate Patribus haud mediocris reliquis iniectus est metus, ne Ioannes Rex alium ex eodem numeto postularet Episcopum, cui Congensis Cathedra traderetur. Erat enim in animo pio Regi Congi Regnum, et eam
Christianorum Ecclesiam magna ex parte vt supra ostensum est, vitio sacerdotum ruentem omni ratione fulcire. Cornelius, cuius in eo regno curas, cogitationesque desudare dicebamus, nec fructus pro voto ferebat, ac contentione laboris; et quotidiana inter pericula dimicabat, quae perditis ab hominibus eius capiti creabantur. Ergo Ecclesiae illi laboranti succurrere pro sua pietate Rex Lusitanus cum vellet, idoneum ei quaerebat Antistitem: et, vt viam sibi muniret ad haec consilia, legatum ad Congi Regem iam designauerat. Sacerdotes etiam idoneos animo destinauerat, cum ex Societate nostra, qui suis doctrinis, atque functionibus Congensium animos ad virtutis amorem excitarent, tum ex libero Clero, qui Parochorum partes subirent. Ad haec quo possent facilius deprauata corrigi, et emendari corrupta, statuerat etiam pius Rex contubernium instituendis adolescentibus excitare: qui a suorum auulsi gremio, complexuque haud aegre ab ipsis quoque vitijs, moribusque paternis auellerentur. Antequam Legatum Rex mitteret, haud ignarus Cornelium operae pretium non facere, si longiores in ea sede moras duceret, suspicans quod euenit, abiturum; monendum eum per literas censuit, ne Congo se commoueret: sed legatum expectaret ab Lusitania, quem pro sua ipse peritia, quippe homo diu in eo regno versatus, gnarusque consuetudinis regionis de rebus omnibus edoceret, et sui consilij luce in obeunda legatione iuuaret. Iam secesserat in portum Pindam Cornelius, leucas ab vrbe regia quadraginta, cum has literas [Note: 113] Lusitani Regis accepit. Nec mora, quamuis ad discrimina fructu cassa se reuerti non ignoraret, ne oprimae Ioannis voluntati deesset, neu quicquam intentatum relinqueretur, Congum magno animo repetit. Sed cum nec legatus appareret, nec suae disciplinae munermus in ea vrbe defungi perditi Regis pateretur impietas, iterum sese Pindam recepit: ibique Lusitanis aduenis, praesertim quod redeuntem ex India nauim illuc tempestas depulerat, magno fructu operam dabat: cum ab Congi Rege minax affertur edictum, omnes vt albi, (sic enim nostrates Europaeos appellant) regno facessant, misso insuper armato agmine, qui per vim exigant repugnantes. Hoc compulsus edicto Cornelius cum duobus orphanis, quos ad catechesim adhibebat (nam tertius dudum occiderat) secessit in insulam Sancti Thomae. Hic eos fecit in animis motus, et tam iucundum de se late odorem sparsit, tota vt insula ab Lusitaniae Rege, nonnullos, qui Collegij fundamenta iacerent, postuiarit. Ab hac insula in Lusitaniam denique soluit, et de Christiana re Congensi Regem singillatim, accurateque docuit. Tituani vero post Nunnij digressum, quem ad Patriarchatum euectum esse diximus, vnus eius socius, qui remansit Ignatius ad captiuorum solarium pariter, et exemplum, caritate laboriosa multorum obibat hominum partes, vt nihil esset prope miseris, quod desiderarent ad animarum [Note: 114 Brafilia.] subsidia praeter sacerdotem. Ab eodem Lusitaniae Rege duodeuiginti catechismi causa in Brasiliam missi sunt Orphani. Propagabatur pedetentim, et sine strepitu Christi cultus, sed conatus erat propagatione maior, vel quia populi illi nimium erant vitijs addicti, vel quia sacra semel amplexati Christiana perleui momento resiliebant, nec in sententia, propositoque perstabant. Maiorem spem dabat educatio puerilis aetatis, quae patrijs imbuta ritibus non dum erat: tametsi ne hoc quidem difficultate vacabat, partim quia ad Societatis disciplinam pueri illi vetabantur accedere, et eos matres, ne quis alliceret, syluarum intra latebras occultabant: partim, quia parentum insueti verberibus, cum ob noxam aliquam vapulabant, nuncium continuo scholae remittebant. Non enim temere virgis in Brasilia parentes, sed acrioribus obiurgationibus infirmam coercent aetatem. Remorabatur etiam rei christianae cursum infantium frequens obitus et baptismo; quod quanquam sine magno Dei consilio non fiebat, lustratas illas animas properantes educere, ne malitia, quod nimium saepe vsu veniebat, mutaret intellectum; tamen superstitiosi perperam interpretantes, id aquis illis salutaribus, vt mortiferis assignabant: tametsi ad confirmandam rem Christianam ex altera parte Dei prodigia non deerant. Nam in S. Saluatoris Praefectura, cum vis Brasilorum magna ex Ethnicis, Christianisque permixta in bellum proficiscens, Canoas (genus est lintrium) conscendisset, demersis Canois, Ethnicisque omnibus ad vnum extinctis, omnes superauere Christiani. Et apud sanctum Vincentium in pago Manicoba, cuius alias memini, vbi Christum disseminabat Societas, cum esset ab Ethnicis impie inde repulsa, ij postmodum, qui repulerunt, aut ingentes calamitates ad vnum omnes, aut extremam hausere
perniciem. Non tamen malignitate soli colonorum Christi languidior fiebat, sed potius (quod videre est in populis exiguas, nec admodum felices terras sortitis) excitabatur, et intendebatur industria. Itaque cum circumiectos Piratiningae pagos assidua catechesi obirent, etiam Iarnibatibae, sex inde passuum millibus, vt ipso perpetuo vsu magis prodessent, nouas fixere sedes. Verum in domicilio Bayensi opera sane insignis amissa [Note: 115 Io. Azpilcueta Nauarrus moritur.] est Ioannes Azpilcueta Nauarrus. Ex longa maximeque laboriosa peregrinatione, quam militum pretiosas metallorum venas inuestigantium pastor confecerat, quamuis labor irritus militum cecidisset, ipse tamen laboribus diues suis reuersus, et peregrinationis aerumnis, migrauit e terris in caelum: vbi thesaurorum, quos nouo illo in orbe collegerat, benigna aestimatio, et cumulata est merces.
Initio anni dum Aethiopica expeditio tam sedulo adornatur in Europa, in India [Note: 116 Res Indiae.] Petro Mascareniae Proregi placuit, vt in Aethiopiam praeirent, qui Regis explorarent animum, et aduentum Patriarchae, comitumque nunciarent: ne, si qua rerum, ac voluntatum commutatio facta esset, id quod postea euenit, eo Patriarcha contra suam, et Sedis Apostolicae dignitatem, personam suam ferret: et ad ludibrium, et contumeliam [Note: 117 Consaluus Rodericius mittitur in Aethiopiam ad statum rerum cognoscendum, reperitque non bonum.] genti illi ab catholico coetu seiunctae praeberet. Decreta est igitur a Prorege legatio Iacobo Diazio, adiunctique illi de Societate Consaluus Rodericius vir pius, et satis eruditus, sociusque alius non initiatus sacris Fulgentius Freires: qui multis, magnisque periculis seu ferarum, siue Turcatum terra, marique perfuncti, denique decimosexto Kalend. Iunij in magnam, feracemque planitiem Aethiopiae peruenerunt, vbi sedem, quam subinde mutat, Claudius Rex tum habebat. Biduo post ad colloquium admissis, [Note: 118] Lusitani Regis literae chaldaice conuersae in Lusitanorum corona publice recitantur. Lusitani erant e reliquijs militum, qui anno seculi huius quadragesimo primo Christophoro Gamma duce Abassinis auxilio missi aduersus Mahometanos, accepta clade, amissoque duce, sedes ibidem fixerant. Summa literarum erat, quod inhaerens Claudius Aui, Parentisque vestigijs orthodoxae fidei se, et catholicae communionis cupidum, ostendisset, id Christianis omnibus, sibique praesertim gratissimum accidisse, eaque de causa missurum se propediem certum e suis domesticis virum; cumque eo spectatae sanctitatis, atque doctrinae Patres, qui praeclaris eius consilijs fideli opera, ac studio praesto essent. Recitatis his literis Rex veluti oppressus, obducto vultu, sermone confuso, perplexa quaedam, et incerta respondit, vt appareret, vel improborum suasu, vel ingenij mobilitate mutatum: triduoque post detertis ibidem Patribus Auiam salutaturus octo dierum itinere abscessit. Diuersati sunt interim Patres apud Consaluum Herreram Lusitanum, qui Regis in aula versabatur: et dum Regis reditum expectant, Rex ipse ad Lusitaniae Regem literas vltro dedit, quibus significabat nulla se ratione posse, aut Societatis Patres in suum regnum admittere, aut Romani Pontificis autoritati parere. Proceresque suos multo malle Saracenis hostibus se subijcere, quam vt a maiorum institutis, ritibusque discederent. Haec qui regias literas exarauerat Lusitanus, vnus e Regis intimis, cum Consaluo narrasset, Consaluus autem omnes sibi ad Regem aditus, praedicandamque [Note: 119 Consaluus Rodericius conatur etiam scriptis libellis erudire Abassinos.] veritatem videret obstructos, de Lusitanorum sententia, qui norant hominum ingenia, moresque, constituit, ea persequi stylo, quae disputatione non poterat: et chaldaice libellum vtcunque conficere, vbi et veram, catholicamque doctrinam assereret, et Abassinae gentis errores, ac falsa dogmata confutaret: tum vt in ijs, quae illa praue sentiebat, proque certis, et exploratis habebat, scrupulum dubitationis inijceret, tum vt Regis animum pertentaret, penitusque perspiceret. Id quo faceret accuratius, a peritissimis Monachis de eorum opinionibus singillatim, deque tota illius Ecclesiae disciplina doceri voluit. Deinde multorum dierum itinere profectus ad Regem per internuncios, et literas, vt Abassinae genti mos est, duo postulauit, primum vt Monachos sibi aliquot assignaret, qui, quae ad tuenda catholica dogmata collegisset, chaldaice redderent: deinde, vt quoniam Alexandrini contra Chalcedonense Concilium; quod ibi Dioscorus quem ipsi virum sanctum numerant, condemnatur, librum conscripserant, eius libri copiam sibi fieri pateretur. Stomachatus est hie Rex, quod eius libri notitia ad aures Consalui peruenisset, datisque ad interpretandas eius elucubtationes monachis, quos petebat, ipsum codicem denegauit. Consaluus summam quandam
catholicae veritatis refutandis interim Abassinorum erroribus tota fusis Aethiopia dictauit, librumque ad Regem detulit. Quem cum Rex inspexisset, reperissetque in eo consutatos suae gentis errores, indignabundus ait, falso Aethiopibus errores illos adscribi: nec ab se datos interpretes, vt illa conscriberent, sed vt suae fidei dogmata, articulosque colligerent. Verum cum reuinceretur a Consaluo Monachorum locupletissimo testimonio, qui fatebantur, et admittebant errores, versus ad alia Rex negauit ea in eo libello a priuato sacerdote fuisse tractanda, sed id Episcoporum fuisse munus, atque Pontificum: ipsum autem ab Lusitaniae Rege missum, vt Lusitanis sacramentorum administratione consuleret, non vt ijs sese rebus admisceret. Ad haec respondit Consaluus nec alienum a sacerdote fuisse priuato scribere, [Note: 120] quae scripsisset, cum ea, quae in eum librum contulisset, illa ipsa essent, quae catholici Pastores, et Romanus Pontifex loquerentur: eademque ex Euangelijs essent omnia, et sanctis excerpta Concilijs: nec a Lusitaniae Rege se missum tantum, vt popularibus operam daret, sed vt cunctis Abassinis, si qua re posset, totis viribus deseruiret: simulque ab eorum Rege sciscitaretur, placeret ne vnum omnium Christianorum caput, et Pastorem agnoscere Romanum Pontificem, sacerdotesque ab eo missos doctos, religiosaeque vitae suum in regnum admittere. Non enim tanti Regis ferre prudentiam, vt rebus inexploratis viros tales, vbi recipiendi non essent, sumptibus magnis obtruderet. Cum Rex haec abnueret: negaretque se alium Antistitem, atque Pastorem praeter Alexandrinum Patriarcham agnoscere, aut in suo regno viros aeque doctos, ac pios desiderari; Consaluus ne tempus, et operam perderet, relicto libro ad suum diuersorium se recepit. Eo digresso sedatiore, et attentiore animo Rex librum illum euoluere, et lectitare coepit: et, vt in liberas, vacuasque perturbatione mentes facile descendit veritas, sic affici, tenerique [Note: 121 Perturbatur Religionis status in ter Abassinos.] ea lectione visus est, vt eum etiam legendum matri tradere, germanoque fratri, cunctisque regni proceribus non dubitarit, tantam demiratus in iuuene sapientiam, atque doctrinam. His Abuna cognitis, dudum Alexandria missus in Aethiopiam (Abunam gens suum Patriarcham nominat) graui anathemate cauit, librum illum ne quis attingeret. Sed cum eius lectione Rex mirifice teneretur, per internuncium legendi veniam petijt. Quam cum Patriarcha non daret, imo vero incussa religione, quod impia scripta legeret, reprehenderet: ea re grauiter Rex commotus, absentem maledictis incessere, haereticum appellare, ac Saracenum, qui cum Alcoranum ipse nulla religione tractaret, libri tamen adeo sancti lectione (sic enim Consalui librum appellabat) ceteris interdiceret, et religionem legentibus obiectaret. Proinde prouocare hominem ad certamen cum sacerdote aduena committendum: tum demum ipsum intellecturum, quanti essent latini faciendi Christiani. Cui Patriarcha renunciari iussit, non se in Aethiopiam altercandi cum peregrinis, sed ordinandi cleri gratia destinatum. Hinc partium orta contentio Regis inter, eiusque Matris Reginae familiam: cum haec vna cum Proceribus Patriarchae, ille sacerdoti latino faueret. Sed ea lis magnum peperit Consaluo nomen, dissipato interim per Aethiopiam secundissimo de eius libri doctrina rumore: quo exciti complures vndique cunctis ex ordinibus, vt eum de facie noscerent, confluebant; mirabanturque tantam in iuuentute doctrinam. Augebat doctrinae miraculum, famamque confirmabat, Monachorum, qui librum illum viderant, et chaldaice conuerterant, autoritas: qui summis eum laudibus extollebant; negabantque se tale aliquid vnquam vidisse: nec dubitabant profiteri palam Aethiopas in errore versari, se se que in Indiam cum Consaluo, nisi suas Rex opiniones deponeret, vt inde Romam discederent, concessuros. Rex quanquam vna ex parte videbatur studere Consaluo: ex altera tamen, vt eius libri causa tantos clamores excitatos animaduertit, ne partium dissidium aleret, supprimendum eum nec Autori reddendum existimauit, quin etiam petita e varijs Coenobiorum bibliothecis magna voluminum copia, quaerere diligenter instituit, quemadmodum refutaret.
Cumque nihil extricaret, ad extremum eo confugit, vt eandem esse diceret religionis colendae rationem Aethiopibus, ac Latinis. Incessit etiam cupiditas spectandi Romanos [Note: 122 Consaluus opitulatur Lusitanis inter Abssinos versantibus.] in re diuina facienda ritus: et instructo, paratoque sub tabernaculis ab Lusitanis Altari (mutabat enim de more statiua) Consaluus operatus est sacris, Rege ipso inspectante, virisque principibus, qui eam sacrorum rituum maiestatem valde probarunt. Ac dum Regis deliberationem
expectat, dabat operam Lusitanorum animis expiandis, qui longo internallo ad sacerdotum, quod nullus adesset catholicus, genua non acciderant. Fructus e labore manauit vberrimus. In ijs rei alienae plurima restitutio: quod tantum commendationis in vulgus habuit, vt negarent sacerdotem vllum Consalui similem inueniri; cuius nutibus, atque consilijs, vel ea, quae fraus vetus ademerat, quaeque in obliuionem longa dies adduxerat, suis quaeque dominis redderentur. Ad eam famam excitati permulti veniebant ad Consaluum, vt sua recuperarent. Nec committendum putabant, vt talis vir, publique rei tam vtilis, ac salutaris inde discederet. Iam dies reuersionis obrepserat, cum Consaluus, legatusque Iacobus veniam abeundi perierunt ab Rege, simul obsecrantes, missis vt ambagibus promeret, quid super aduentu Patriarchae, comitumque referri placeret Goam. Ille, quod ad Patrum pertineret aduentum, excepturum eos se recepit, et vbi eos coram audisset, tum se quid facto opus esset, deliberaturum. Simul auri decem vncias abeunti Consaluo in viaticum dari iussit, quas ille Regis voluntate accepta, remisit. Et confirmatis in officio Lusitanis, compositis iris, collocatis in matrimonio concubinis, lustratisque baptismate pueris, Goam denique remeauit. In reditu praesenti Dei Matris ope periculosissimae vim tempestatis effugit. Ad oram Zeilanam repentino turbine ita in latus impulsa biremis est, vt altera pars intra aequor depressa, et obruta, totum nauigium traheret in profundum, cum inuocato Beatissimae Virginis auxilio, subito demersum latus extitit: et redijt suam in sedem Carina, et exhaustis fluctibus biremis suum deinceps cursum incolumis tenuit. Cuius beneficij memoriam votina Goae tabula refert, in eiusdem Dei Matris templo suspensa. Is cum esset tam incertus, et anceps Abassinarum rerum status, longe aberat ab opinione Patrum, qui ei nationi curas suas, vitasque deuouerant. Ad ardua illi quidem omnia, omnemque casum, caritatem, tolerantiamque firmarant, tamen expeditiorem aditum sibi pollicebantur, Regemque commodiorem. E duodecim, qui (vti supra narraui) [Note: 123 Nauiganc ex Lusitania in Indiam Melchior Carne rius Antonius Quadrius Emmanuel Fernandius et alij nouem, etc.] Olisippone in Indiam soluerunt Kalend. Aprilis, praeter Marcum Nunnium, et Iosephum Riberium, qui latinitatis scholas habituri Goae tendebant, omnes erant in Aethiopiam destinati. Melchior Carnerius designatus Episcopus: Antonius Quadrius propter insignem, et doctrinae, et prudentiae indolem cum pietate singulari coniunctam, ceteris socijs praefuturus. Emmanuel Fernandius, vir omnium testimonio probatissimus, et rituum Ecclesiae peritus cum primis hac praecipue disciplina Aethiopicae Ecclesiae vsui futurus. Michael Barulus in Collegio Perusino, alibique ad docendum exercitus, vt scholis instituendis praeesset: Tum Ioannes Bocchius Belga, Hieronymus Concha, Andreas Consaluius, Paschalis, omnes sacerdotio praediti, et ad sacerdotum varia munia peridonei: nominatimque Paschalis contubernijs orborum formandis destinabatur, cum in hoc genere diu Olisippone plenam caritate prudentiam, piamque probasset industriam. Praeter hos erant duo non sacerdotes Alfonsus Lopius Compluto missus, doctus iuuenis speique magnae, et Antonius Acosta Nouitius. Hunc, cum arte musica excelleret, eaque re inter domesticos Cardinali Henrico famularetur, ille ipse Aethiopicae expeditionis apparatus impulit, eius vt in partem venire percuperet. Itaque cum simul (quod caput est) moribus commendaretur optimis in Societatem receptus, ad sacrum praecipue cantum ordinandum, regendumque in Aethiopia, ducebatur. Omnes hi terni quatuor in naues impositi, Mozambicum incolumes appulerunt. A Mozambico, dum vastum praecidunt Oceanum, [Note: 124 Andreas Consaluus, Paschalis, et Alfonsus Lopius facto nan fragio fame pereunt ne deserant turbam nan fragorum.] abducta a ceterarum conspectu oneraria vna (Conceptionem vocabant) qua ducenta quadraginta capita vehebantur, et in ijs de Societate tres Andreas Consaluius, Paschalis Catalaunus, et Alfonfus Lopius, vndecimo Kalend. Septembris per tenebras noctis in syrtes impacta haesit quingentis circiter a Goa leucis, vti tum scriptum est: trecentas posteri numerarunt, fit gemitus, et comploratio: et nox insomnis in confusa querimonia, fletuque traducitur. Vbi primum diluxit, auide circunspectantibus aridi quiddam non procul apparet. Aceruus arenae potius, quam insula erat, trecentos ambitu passus haud plus colligens: nudum solum, et ab omni humano cultu desertum. Fontem aquae non importunum habebat. Huc transuecti omnes lembo, et scapha: et quiequid ex commeatu potuit comportatum. Nauarchus re consultata cum suis necessario commeatu, et cophinis regijs in lembum impositis, prope furtim,
ad concertationes vitandas, eximijs cum viris triginta, plerisque mari assuetis Goam contendit, ijs, quos deserebat, si saluus appelleret, auxilium Curaturus. Eo digresso relicta turba, quo summa calamitas aliquo regeretur ordine, principem sibi constituit Aluarum Taidium Comitis Castaneriae nepotem duodeuiginti annorum adolescentem, addito a consilijs viro aeui maturo, casibusque grauissimis terra, marique in Europa, et India erudito. Qui aliquandiu Nauarchi reditu expectato, ne quod suturum metuebant, incerta spe, atque expectatione suspensi inedia contabescerent, e naufragij reliquijs concinnata rate, cui Misericordia Dei, nomen fecere, quod plane nisi singulari Dei misericordia tam fragili, incompositoque machinamento per tantam Oceani vastitatem salui esse non possent, cum alijs quadraginta tribus Dei se misericordiae crediderunt, haud sane irrita fiducia. Per innumerabilia discrimina, ac potius continuam mortem, admirabilia vbique succurrentis Dei documenta experti Cocinum incolumes tenuerunt, vulgo eos tanquam bis natos homines spectatum concurrente. Restabant in deserto illo, pusilloque arenae tumulo centum ferme, ac septuaginta, cumque ijs tres illi de Societate quos dixi, qui suam in ratem ab antecedentibus inuitati praecipuam conditionem in communi discrimine recusarunt, ne tot animas afflictas, periclitantesque suis quoque destitutas officijs (quo erant caritatis ardore) [Note: 125] desererent. Versabatur videlicet eorum ante oculos diuinum illud Euangelistae Ioannis praeceptum. Si Deus animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Paruerunt praecepto, posuerunt animam suam pro multis fratribus: nec eorum passi sunt animos diuini verbi pabulo fraudari, quorum iam deerant sua alimenta corporibus. Praeerat tum Indiae Franciscus Barrettus, qui Petro Mascareniae proregi magno bonorum dolore vita functo, ex regio chirographo successerat. Is eorum periculo cognito, cum duabus Caelocibus eundem Nauarchum ad naufragos conquirendos, ac deportandos abire confestim iussit: tamen cum et ingenti, vt diximus, interuallo distarent; et insula quo minor, eo etiam ad inuestigandum esset obscurior, diuturna cunctatio spem opis, et commeatus ademit. Ac tanto Patres impensius spe vitae futurae, patriaeque caelestis erigere exorsi, quos spes defecerat vitae praesentis, hortari ad tolerandos inediae cruciatus, admonere suae quemque salutis, excipere pro viribus confessiones diem sancte fallere, supplicationes instituere, et caeiitum nominatim patrocinia poscere: nullum non genus adhibere solatij. Sed cum fames acueretur in horas, et languida membra depasceret, existimari potest, qua misericordia Patrum viscera tangerentur: qui non minus alienis, quam suis commouebantur angoribus. Quae tum illis mens, qui sensus, cum ex ijs quosdam cernerent defatigari quaerendo nunquid vspiam reperirent escarum; alios aciem in speculis perdere, num rediret cum commeatu Nauarchus, aut afferretur aliquid alicunde subsidij: nonnullos Deo, ac caelestibus vota facere, vt [Note: 126 Patres consolantur naufragos in supremis malis.] extremum illud tempus, ac discrimen euaderent. Nonnullos execrari diem, et horam, qua caput suum pelago commisissent, lucri commoda detestari tanto vitae quaesita dispendio. At contra Patres, si Deus, aiebant, solicitus est nostri, nec humana negligit, quod diffiteri sine scelere nemo audet, si nullo negotio potest his cibaria parare corporibus, qui volucres caeli pascit, nec tamen extremae fortunae succurrit, documento esse potest nostris id animis non conducere. Quod in nobis est iam praestitimus, functi sumus officio, non defuit quaerendi labor, non precandi studium, non expectandi patientia. Quid igitur reliquum est, aut quid a nobis aliud exigat Deus, nisi vt in eius sinum conijciamus has animas, quarum vnus ipse laborem, doloremque considerat? Nouit ipse quid animarum saluti conducat, et apud eum est iam inde ab aeternitate decretum, quo tandem nobis ad eum sit itinere reuertendum. Si denegandis vitae subsidijs morti nos destinat, cur recusemus mori? Semel est omnibus occumbendum, serius, ocius: non magni interest vtrum hic alibiue; hoc, vel illo leti genere quis occumbat, si sit iter ad vitam. Vndique tantundem spatij ad caelum est. Tutius fames enecat, quam tempestas. Muneris diuini fuit ex teterrimo naufragio in hanc insulam euasisse, quo tranquillius, paratiusque diem vltimum claudamus. Si moriendum est integris sensibus praestat emori, non morbo obstupefactis: pacatis animis, non turbulentis: in solo constanti, non interfluctus, et vndas. Tutior haec mortis ratio quamuis longior; palmae, et coronae maioris, quamuis fortasse molestior. Dat poenitendi locum, non subito ad Iudicem rapit: dat componendi
animi spatium, non occupat ex insidijs: dat conciliandi, placandique sibi Dei facultatem, non importune trahit ad tribunal. Similia his monebant optimi Dei famuli famem corporum, vt vt licebat pabulo mentium lenientes. Praesto fuit ad producendam diu vitam magna vis maritimarum auium, quae facile vel manu capiebantur: aliquid etiam piscium fallebant. Sed cum iam mensis nonus fluxisset, plane mors erat in limine, et res iam in extremum adducta discrimen. Iam color miseris, vita se ipsam absumente, defluxerat: iam introrsus se condiderant oculi, obtutusque recesserat: iam aridae fluebant buccae miserabili oscitatione hiantes: genua succidebant: artus languore lababant: et cum haerere vestigio membra non possent, abijciebantur, et sternebantur in terram. Quid non tentatum credimus ad vitam in expectati subsidij diem prorogandam? Vnde non quaesitum necessitati leuamen? In summa, vt est pertinax vitae amor, cum frusta. adhuc quaedam fractae nauis restarent, quae aestus, et fluctus ad insulam compulerant, ratem aliam moliuntur haud quidem spe Indiam attingendi, sed vt circa specularentur, si quid vsquam appareret effugij. In hanc vnus et triginta viri conscenderunt, duobus aquae cadis, et aliquanto aridi piscis imposito. Adeo mors vrgebat vndique. Cum his pari omnium voluntate etiam Patres abiere. Nam et qui abibant, eos optabant ad solatium comites; et qui manebant, sperabant, si quid inueniretur opis, sua illos caritate facturos, vt et ipsi participes fierent.
[Note: 127] Alterum iam mensem per auia Oceani turba infelix errabant: et rebus omnibus ac viribus quoque exhaustis quatuor comitum cadauera, quos imbecillitas, et media consumpserat, marinis monstris escam abiecerant, cum plures numero conspicantur infulas. Quo aspectu paululum recreati, cursum ad vnam dirigunt, in qua palmae pulcherrimae cernebantur. Sed tanta fuit imbecillitas hominum, adeo inhabile nauigium, vt saepius conati, appellere nunquam potuetint. Consilium ergo capiunt ad insulam humilem, ac prope demersam fluctibus, eamdemque omnino sterilem leuandi nauigij gratia partem vectorum exponere. Quod cum fecissent, ac Patres quoque exposuissent, ad fertilem leuiore nauigio reuecti, conatique tandem appellunt. Hic vero laetissima rerum facies offertur, palmarum maxima vis matura cum fruge: vtilium graminum vbique prompta copia. Ceterum, vt fere fit, ab longa same, et lassitudine saturatos auidius, continuo vniuersos grauissimus prostrauit languor tandiuque tenuit, vt cum ad comites expositos in maligna insula redierunt, praeter duos, qui etiam num spiritum aegre trahebant, cum ceteros, tum illos de Societate fame consumptos inuenerint. Hac gloria patientiae, et caritatis illustres, tres illi fideles Christi imitatores exierunt e vita. Et erant singuli probatae, excellentisque virtutis. Consaluius, et Lopius ex omnibus Castellanae prouinciae, qui Aethiopicas ambierunt aerumnas, felici sorte lecti. Paschalis natione Cathalaunus Olisippone degebat in docendis, regendisque pueris orbis, vti supra dixi, diu cognitae, exercitaeque prudentiae; eoque nomine in eam expeditionem adscitus, vt eius generis conturbenijs in Aethiopia instituendis praeesset. Felices animae, quae tam decoris caritatis insignibus, tam illustri purpura prodierunt obuiam Domino suo: penetrarunt ad beatos: ingressae sunt caeleste conuiuium, et iam recumbunt in coena illa magna, quam Dei filius aerumnoso illi ieiunio praeparauit. Fortunata fames, quam mensa talis excepit: quam epularum iucunditas Dei Filio ministro, et aeternitas satiat. Breues fames illa fuit, saturitas sempiterna. Porro hic Patrum exitus non ante autumnum anni insequentis est cognitus, cum aliquot ex eorum comitibus aliquantum recreati in insulis illis repetito cursu tandem Cocinum vix in hominum figura delati sunt; vbi et prodigij instar spectaculo erant. Ceteram naufragorum turbam in prima illa perexigua desertam insula scilicet fames absumpsit. Reliquae naues cursum feliciter tenuerunt in easque distributi Patres ceteri numero nouem sospites peruenere Goam: tantisque excepti sunt plausibus, ac laetitijs, vt ad eorum Goenses aduentum diem festum egerint, ac magna vis hominum sese obuiam ad litus effuderit, vt nouos inde religiosos in suum Collegium tanto interuallo reduceret. Ibi vero maioribus multo gaudijs [Note: 128 Constitutiones Societatis in Indiam perlatas Antonius Quadrius explicat.] fratrum dulcissimorum, ac sanctiore gratulatione suscepti. Deinde prolatae per otium Constitutiones quas B. Pater ediderat, quae vt erant diu ab omnibus expetitae ita communem cumulauere laetiriam. Eae vero tantam legendi cupiditatem omnium animis iniecerunt, vt ad horae spatium recitandae diebus singulis in conuentu, explanandaeque
fuerint. Sumpsit has partes vnus e praecipuis qui recens aduenerat, Antonius Quadrius subitusque fructus tantae auiditati, studioque respondit, reuocandis sensim ad actionem, quae in ijs Constitutionibus perscribuntur: et ad earum normam vita, et [Note: 129 Prima votorum in India instauratio.] moribus effingendis. Cumque cetera inter statuta, atque praescripta, bina sit votorum in annos singulos renouatio, cuncti se ad eam Rectoris admonitu compararunt; et Nouembris inter initia ingenti vi lacrymarum, atque inusitato quodam ardore spiritus, et animorum, tum in India primum ritu communi instaurari sunt coepta: tametsi diuinum hoc inuentum, caelestemque caeremoniam, vt acre telum contra versutias Satanae, subsutasque fallacias, Xauerius ipse iam antea suadere priuatim, et commendare non destitit; vt Ignatij discipulus posset agnosci intelligique quam mirifice in tractatione diuinarum rerum, et praeceptione virtutis vtriusque sensus, spiritusque conguerent. Renouatis [Note: 130 Literarum studia excitantur Goae.] votorum instauratione animis vegeti, recentesque tum veteres socij, tum nuper aduecti, toto impetu dederunt se in Christianae rei procurationem. Ante omnia instituta sunt studia literarum, cum post Nicolai Lancillotti recessum in Collegio Goano externis ferme e magistris nostri discerent, nec iam nisi elementa prima ipsi docerent. Duae distinctae latinitatis classes, quibus tertia mox accessit. His additae scholae insuper duae dialecticae, et conscientiae. Huic interpretandae Patriarchae socius Melchior Carnerius, illi tradendae Antonius Quadrius operam dabat. Celebrabant gymnasium auditores facile quadringenti quinquaginta: quanquam, vt est rudium numerus multo maximus, infima quaeque classis refertissima erat. Concionum vero tum ardore, tum crebritate, non plebi modo, populoque Christiano, sed ipsis etiam Ethnicis subsidio erant: [Note: 131 Inchoatur domus Catechumenorum.] abluerantque salutis aqua promiscue post accuratam catechesim Brachmanas, Canarinosque numero centum: cumque animauerterent sacerdotum festinatione praepropera, qui salutaribus imbuebantur aquis, suas ad impuritates, magno Christians legis probro multos reuolui, huic vt incommodo obuiam irent, laxandum puerorum contubernium, et augendum curarunt, designata parte, vbi qui sacris essent expiandi laticibus probe Christum ante perdiscerent, et pararentur ad fontem. Quod opus miras vtilitates Indiae peperit. Nam Goanam Insulam, et magnam Indiae partem ea schola imbuit disciplina salutis? Recepti sunt in id domicilium Iogues celeberrimi duo, qui linguas dicebantur nosse duodeuiginti. Ita hoc tempore Goanum Collegium, et Nosocomio Indorum praecipue causa etiam Ethnicorum instituto, et catechumenorum domui, quae etiam prope Nosocomium erudiendis foeminis inchoata piae matronae commissa est, et Seminario puerorum e varijs Indiae gentibus praeerat. In hoc Seminario Proregis iussu per id tempus alebantur nobilissimi tres, Ioannes Rex Ceilani ferme octennis, et Dynasta Trichinamalensis ex Ioannis Ceilanij ditione Alfonsus, et quidam Armuzia missus Antonius. Tantaque inerat in annis teneris Christi sitis, tantus ardor in educata molliter pueritia, vt nec multa, nec magna incommoda contubernij, nec contubernalium Societatem longe imparis conditionis horrerent. Omnium vero ea erat constantia, vt non magistrorum modo sub oculis, atque custodia; sed medijs etiam in periculis, et custode remoto, pristinum retinerent pietatis ardorem. Inuenti sunt ex his pueris, qui cum Turcarum in potestatem venissent, captiuos Christianos ad constantiam hortarentur, et tam essent ipsi in Christi fide constantes, vt nullis ab ea precibus, blanditijsue diuelli, nullis minis, verberibusque possent. Cerni licuit in nauigio, quod piratas in Turcas incidit, vbi triginta cum veherentur pueri, virique promiscue; nemo ex ijs praeter vnum, et alterum inter cruciatus, terroresque defecit. In ceteris Indiae locis, alij alio suos labores haud irritos diuidebant: nec patientiae seges aberat, [Note: 132 Henrici Henricij in ora piscaria labores.] vt saepe alias, haud exiguum aperae, laborisque precium. Desudabat more suo Commorinensi in ora Henricus Henricius, cuius de virtute, laboribusque saepe memorauimus. Sacras aedes supetioribus anuis Turcarum vastatas incendijs, piorum sumptibus, et liberalitate restituit. Nec defuere benefici, qui templis hisce benignitate collata, e morbis, quibus tentabantur, emergerent. Eodem studio Punicali in Oppido Xenodochium, quod Turcarum item furor incenderat, reficiendum curauit, vbi egentissimum quemque susciperet, et conquisitis precario subsidijs multorum sustentaret inopiam. Et quoniam per valetudinem non licebat regionem illam omnem, vt consueuerat, oberrare, et sparsum vbique Gregem, sua solari, et confirmare praesentia, vtebatur bono literarum, et
modo ad hos, modo ad illos de suis rebus ad se referentes per literas respondebat. Satissaciebat omnibus cumulate, et dubitationum scrupulos eximebat. Ita seu absens, seu praesens nunquam parcebat operae: vt mirarentur omnes hominem valetudinarium tot implicatum curis, sociorum destitutum auxilijs tam multa posse, tamque diu aegram animam retinere. Ex eisdem Malacae laboribus dum Iaponicae nauigationis opportunitatem [Note: 133 Melchioris Nun nijin Iaponlam nauigatio.] expectat, pene amissus est Melchior Nunnius adeo periculose aegrotauit: Is sibi restitutus, cum ne tum quidem nauigij sese facultas offerret, commodata a Malacae Praefecto Antonio Noronia inermi quadam, et imparata naui, hanc partim viatici beneficio, partim subsidio Ferdinandi Mendij, quem Societati dedisse nomen supra demonstrauimus, adornat, et instruit, relictoque doctrinae causa Malacae Ludouico Froo (nam et hic ibidem collaborabat) ipse cum Ferdinando, ac reliquis socijs Aprili ineunte conscendit. Verum cum multis obeundis tempestatis, praedonumque periculis frustra nititur in Iaponiam, per nauigiorum nactus, quae Sinas transmittebant, his se associat, et in Sancianum insulam venit, vbi diem Xauerius obierat, indagatoque sepulchri loco, [Note: 134 Melchior Canto niam vrbem Sinarum adit: quo coepit post obitum B. Xauerij accessus patere.] et ab herbis vepribusque purgato (alte enim iam excreuerant) pie ibidem diuinam rem fecit. Inde Lampacaum in insulam vectus, duodeuiginti a Cantonia leucis, stationem hoc anno Lusitanorum, apud hos ferme quadringentos suam operam collocauit. Iam enim Sinae post Xauerij mortem suum in regnum Lusitanis vltro aditum permiserant, quo propius antea citra summum vitae, capitisque discrimen accedere nemini omnino fas fuit: id quod animaduersione dignum visum, et Xauerij precibus assignatum, qui quod tantopere exoptarat in terra, id cumularius impetrarit in caelo. Inde Melchior in vrbera Cantoniam bis excurrit, vt per occasionem redimendi captiuos quosdam Lusitanos, Euangelij lumen aliquod in eas gentes inferret: asserebatque secum redemptionis pretium, magnam vim succini, quod Sinarum apud Regem in pretio esse cognouerat, et aureos, quos in eam rem mutuos sumpserat, mille quingentos. Cantoniam igitur primum ingressus offendit in Fano magnifico sacerdotum Sinarum, quem cum per interpretem a familiari colloquio sensim ad certamen disputationis alliceret, pugnam sacerdos abnuit: quod diceret munus suum esse Deo supplicare pro mortuis non disputationibus altercari. Iterum in eandem reuersus vrbem, cum in sacerdotem alium magnae existimationis, ac nominis incidisset, cum eo certaminis causa coram Sinis ferme trecentis congredi coepit. Ea vero disputatione, quoniam multa Melchior afferebat in medium noua, et inaudita Sinis, de rerum omnium procreatione, cum earum, quae sub sensum, et factum cadunt, tum earum, quae nullis humanis subijciuntur aspectibus; magna videlicet admiratione, voluptateque eorum aures, animosque suspenderat. Sed cum in altercando acrius premeret aduersarium, et in arctum, angustumque concluderet, ille rabie accensus, quod se irretitum videbat, nec qua effugeret, reperiebat, ingesto conuicio, de pugna se repente proripuit. Eam fugam miri Sinarum. consecuti sunt risus, multoque ab ijs Melchior in posterum auditus auidius: tametsi promulgandae nouae legis potestate non dum facta, non tulit fructum. Quocirca cum effluxisset [Note: 135] iam illi biennium, irrito laponicae nauigationis consilio, deliberauit in Indiam remeare, Pauli se consolans exemplo, qui toto item biennio detentus est Romae, Melitaeque hyemauerat. Sed maiori ei solatio fuisset, si, quod susceperat iter, Praepositorum magis nutu, quam suae pietatis impulsu, sociorumue, Proregisque consilio, quod eum sequutum supra demonstrauimus, suscepisset. Aiebat enim errare se cum suis Praepositis quodammodo malle, quam suae ductu prudentiae, pietatisque recta tenere. Et sane laudata non est in Europa eius profectio tali rerum articulo, cum tam desertam Indiam reliquisset. Sed dum in ea deliberatione versatur, vt omisso Iaponicae profectionis consilio in Indiam remearet, aduehitur ex Iaponia repente nauis Eduardi Gamae viri de Societate meritissimi, qui praeclara quaedam de rei Christianae apud Iapones incrementis, ac progreffione nunciabat. Eo nuncio Melchior erectus, inuitatusque praeterea Firandensis Regis Epistola, qua plus constantiae promittebat signifi cabatque se ab amplexanda Christi lege, quam consanguinei complures, regnisque Proceres amplexati iam essent, non abhorrere; pristino repetito consilio, statuit omnino coeptum nauigationis cursum in Iaponiam vsque persequi. Quam propagandae religionis occasionem apud Iapones ne dimitteret, atque negligeret, missa sunt ei ab homine Lusitano Ludouico
Almeida, qui subinde Sociecati se addixit, in sumptus itinetis aureorum millia duo. Tametsi Melchior aliquot nauigia iam nactus, quae transmissionis Iaponicae tempestatem [Note: 136 Res Iaponicae.] aucupabantur, eo sudsidio, viaticoque non eguit. Interim in Iaponia orientis Ecclesiae (status hic erat. Vna in vrbe Amangucio, quaesedes erat Cosmi Turriani eo a Xauerio destinati, duo Christianorum millia censebantur, quos pernoscendi legis acceptae mysteria sitis ingens accenderat. Ea vero non iam de scripto, aut de codice, vt antea, sed a Ioanne Fernandio Cosmi comite linguae iam docto memoriter, ac proinde longe acrius explicabantur: ab eodemque ad populum sine haesitatione verba fiebant. Eandem nauabant operam Eduardus a Sylua Funaij in regno Bungensi, et vtrobique Iapones nonnulli; qui quanquam suis iam noti, non ita multum dicendi autoritate valebant; eorum tamen opera libri duo Iaponicis descripti notis, alter de Christi vita, alter de rerum omnium fonte, principioque diuulgati sunt. Non mediocriter Christiana lex vtrobique prouecta. Ex oppido prope Amangucium Dynasta trecentis cum popularibus suo subiectis imperio Christianorum numerum auxit, alijque complures, insignis vero inter ceteros in Bungo Bonzius. Is cognita Pauli vita persequentis Ecclesiam, deinde protegentis, ac propagantis, eodem nomine appollari se voluit, eiusdemque aemulatus est [Note: 137 Ludouicus Almeida magno bono Iaponicae Ecclesiae ibidem Societatem init.] studium in adiungendis ad Christum Ethnicis, et eius Ecclesia propaganda. Durus et asper in corpus suum, et superis contemplandis addictus. Verumenirauero multo maius Iaponicae Ecclesiae subsidium misit mira Dei clementia, quae blandissime nouit, mentes hominum a curis, negotijsque terrenis ad caelestia vertere. Venerat Funaium in Lusitana Eduardi Gamae naui Ludouicus Almeida solicitans et ipse pericula, quae nostro ab orbe natura seiunxerat, perque inauditorum antiquitati ventorum arbitria, sua (vti multi) sequens tanto errore compendia. Flos erat iuuentae, blandiebanturque successu ad id loci secundo negotia, cum Deo multo magis sequente animas hominum in vltimis rerum, quam aurum ipsi sequantur, statuit B. Ignatij meditationibus tantisper vacare, exploraturus num bene tot discrimina ponerentur: et quo demum discursus tam praeceps ferret. In eo sancto otio ad lumen diuinum rerum veros colores dispiciens, Iaponiam sibi patriam delegit, ac totum se remque suam Christo, eiusque religioni propagandae [Note: 138 Multis infantibus vita animi, corporisque seruatur.] dicauit. Chirurgus erat non malus. Hac ope Iaponium succurrere corporibus consilium capit, animas vt eorum pretium ferat, quas lucrifaciat Redemptori. Mos erat prae ceteris in Iaponia barbarus, vt de vulgo homines seu rei familiaris inopia, seu educationis taedio, quos genuerant ipsimet enecarent, parentes ijdem, ac parricidae. Admonitus a Balthasare Gago huius immanitatis Almeida certam pecuniam in opus destinat, quo vita innocentibus et corporis ematur, et animae. Legebantur nutrices Christianae, quae quasi cum lactc Christum renatis sacro latice paruulis instillarent. Praesto erat et supplementum ex lacte vaccino. Quid enim caritas Christi non excogitat? nec periculum erat, ne ex illo pabulo indolem minus generosam traheret alumnorum infantia: [Note: 139 Extruitur valetu dinarium Bungi.] cum si recte aestimetur non magis belluarum, quam caritatis aleretur vberibus. Id adeo Bungensi Regi probatum est opus, vt cum Gagus ad hoc eum hortaretur, summa voluntate, non edicto solum cauerit, ne quis suis infantibus eriperet animam, sed etiam nutricum suppeditaturum copiam, sese vltro receperit. Rege item suppeditante sumptus, valetudinarium Funaij extructum est, vbi idem Almeida suam cuique morbo cutationem sedulus admouebat. Opus acceptissimum caelesti miserorum Patri. Itaque non scientia medendi, qua nunquam tantum posset, sed plane diuino dono valetudines desperatas Almeida persaepe restituit. Idem hoc anno perfectae studio vitae Societati se dedit, pecuniaeque suae fructibus operariorum Christi in Iaponia multos annos difficultates [Note: 140 Christianorum Iaponumferuor.] sustinuit. Quae praeterea gessisset ipse feliciter, passusque sit fortiter in multis fundandis Ecclesijs, sequentium annorum prosequetur Historia, vt facile aestimari non possit quantum illi Iaponia, quamque multis nominibus debeat. In eadem vrbe Funaio Christianorum sese numerus, virtus, ardor, et vitae probitas intendebat Ethnicis admiratione suspensis. Exibant ad aedem sacram tam sitientes diuini verbi, verendique missae mysterij, duas vt ante lucem horas ad praeripienda loca nonnulli, et occupanda surgerent, aut in aede ipsa requiescerent, totamque noctem exigerent. Cum sepulturae quispiam e Christianorum numero mandabantur, conueniebant ad parentandum ceteri perfrequentes, quod cum pro maiestate Christianae legis apparatu fieret pio, atque
decoro, vis ad spectandum Ethnicorum plurima confluebat, et vehementer admirabatur, cum, quae in suos illi mortuos officia conferunt, nullo essent modo cum ijs comparanda. Cernebatur Christianorum maxime candor in adeundis consilij causa Patribus e longinquo. Nam et in Bungensi et Amanguciano regno non ipsis modo in vrbibus regijs, sed in oppidis aliquot circumiectis coepta erat diuina sementis. In insula quoque Firando praeclare successit labor ad finem aestatis Balthasari Gago, Ioannique Fernandio, et Paulo Iaponio, de quo nuper meminimus. Accersebat Eduardus Gama Patrem, Lusitanorum vt animos expiaret, qui nuper in eum portum venerant. Profecturo Rex ipse Bungensis occurrit, domum adijt, ducem itineris dedit, quo cum inter latronum pericula, iret, ac rediret incolumis: et quicquid ad vsus vitae necessarios, et itineris commodum pertineret suppeditari iussit. Non igitur Lusitanis duntaxat, opportuna ibi animorum remedia praebuere, sed multas ex Ethnicis misere errantes ad Christi [Note: 141] septa ouiculas compulerunt. Augebat vbique opinionem diuinae legis miraculorum fama, quae diuinitus interdum modo per Patres, modo per neophytos patrabantur, praesertim in abigendis, excutiendisque daemonijs: quorum vnum foeminam ab aetatis anno septimo cum vexaret, obsessamque teneret, neophytorum precibus, et aqua sacra, inuocatisque super eam augustissimis IESV, Mariaeque nominibus eiectum est. Quae fama longe, lateque vagata plurimum vtique valuisset ad conuincendos Ethnicos, et conuertendos ad Christum, si nobilitas, quam multitudo sequitur, manus daret, principesque viri se flecterent. Nam cum plebi Iaponicae nihil fere ad vitam tuendam sit, praeter subsidia, quae Dynastae impertiunt, inde fit, vt penitus illis obnoxia, quo secumque ij religione, aut alio animi studio vertant, ipsa vel compulsa fame sequatur. Sed ne sanctas Dei leges facile Dynastae complecterentur, peccata, quibus implicabantur obstabant. Ita nec ipsi, nec qui eorum parebant imperio, suis e tenebris emergebant.
[Note: 1 Status Societatis Romae.] ANNVS iam superest sextus, et quinquaesimus operis huius clausula, quem Societati beatus Ignatij Parentis eius excessus memorabliem, et honoratum fecit. Hoc ineunte anno, tametsi aequum se, ac propitium nostris rebus praebebat Romae Pontifex, tamen Ignatius, vt causam ei quippiam innouandi praeriperet, diebus Dominicis sacrum, ac vespertinas preces in Professorum templo cum cantu peragi iussit. Hac re Paulum, qui chorum maxime videbatur in Societate requirere, ratus fore contentum. Metus de Cardinalatu Lainij magna ex parte remiserat; quanquam Pontifex eius, et Olauij opera in consultationibus quas ad ordinandas Datariae res instituerat, egregie vtens, veritus [Note: 2 Multa a B. Ignatio decreta.] ne metu purpurae Lainius se fuga eriperet, seuero obedientiae iusso exire vrbe vetuerat. Fecit potestatem in Collegio Romano tum Societatis scholasticos, tum Germanicos alumnos ad quoscunque literarios gradus promouendi. Primique omnium in eo gymnasio cum rite triduo disputassent, scholasque theologicas habuissent, sacrae theologiae Doctores a Doctore Olauio Henricus Blissemius, et Io. Tilia creati sunt. In Indiam postulantibus Patribus ex Europa Prouincialem Consaluum Sylueriam Ignatius misit; Borgiaeque ad Indias quoque Commissarij ditionem extendit. Conuictorum procurationem, quam Conimbricensi Collegio Ioannes Rex offerebat, iudicauit suscipi posse, dum seiunctas haberent a Collegio aedes, atque oeconomum externum, qui res domesticas procuraret. Cum vero pertinere permultum existimaret, siue ad coniungendos inter sese domesticos, siue ad proximos adiuuandos, vt mente idem sentire focios, ita et lingua sonare, legem de ediscenda nationis, apud quam degitur, lingua ab se ante latam renouauit, et quotidie in Romano Collegio eam ob causam voluit priuatim explicari Italicae linguae praecepta. Exercitiorum quoque spiritualium vehementer vsum commendans, quo latius eorum manaret vtilitas, admonuit; vt, quae ad primam hebdomadam pertinent, coniunctis etiam matrimonio viris, ac foeminis impertirent. In superiore, atque inferiore Germania singulas instituit prouincias. Cum enim ad Viennense Collegium, Pragae alterum, tertium Ingolstadij (de quibus infra narrabitur) accessissent, Prouinciae ex his institutae Petrum Canisium licet e Christiana humilitate reluctantem praefecit. In Belgio erant Louanij, Tornacique de Societate nonnulli, Coloniae item aliquot, spesque erat hic vnius e Collegijs publicis, vti euenit, impetrandi: et Petrus Ribadeneira apud Philippum Regem, vt Societatem in eas Prouincias admitteret, exitum e sententia sperans, adnitebatur. Quae omnia cum secunda incrementa pollicerentur, fecere, vt noua Prouincia Germaniae inferioris nomine condererur. Quanquam Bernardo Oliuerio, qui fuerat designatus Prouincialis, antequam munus iniret, idem sub tempus, quo B. Pater sublatus est, ex humanis erepto, habet haec [Note: 3 Multa petuntur Coliegia.] Prouincia quidem, vt gaudere possit, se ab Ignatio institutam, ceterum Prouinciali praeposito diu caruit. Collegia miro plane studio vbique terrarum expetebantur. Vna in Italia, vt omittam minus nobiles Ciuitates, ac populos, Brixienses, Aretini, Asculani, Anconitani, Maceratenses, Callienses, Spoletini, Narnienses tendebant supplices manus, et prolixe omnia pollicebantur: quibus tamen satisfactum non est, partim ob sociorum paucitatem, partim quod stabat Ignatio, quantum liceret Collegia non instituere, vbi iustum familiae corpus haberi non posset. Amerinis tamen in Vmbria,
[Note: 4 Amerinae Sedis initium.] ac Senensibus in Hetruria, atquein Sicilia Catanensibus fuit aliquid indulgendum. Michael Botellius valetudinis gratia missus Ameriam, cum ciues vitae suae, dicendique genere commouisset, vt eiusmodi hominum perennem vsum expeterent, existimauit Ignatius praeter vtilitatem, quae conferri posset in ciues, tum propinquitate, tum salubritate caeli, opportunum Collegij Romani valetudinarijs eo loco fore secessum: eoque non absolutam per se ibi locare familiam, sed quasi membrum Collegio Vrbis meditabatur adiungere. Igitut cum Amerini instarent, ardentissimeque Doymus Naucius virtutis iuxta, et autoritatis magnae sacerdos; Georgius Passius natione Sardus, Botellij loco suffectus est, qui noui domicilij adornaret, ac moderaretur initia. Victus ex eleemosynis affatim suppetebat, qua benignitate ciuium, qua vtilitate annonae: quae tanta erat, vt [Note: 5 Senense Collegium inchoatur.] cum propter exortum inter Paulum Quartum, et Philippum Regem bellum de diuidendo vrbano Collegio, spargendoque per Italiam ageretur, compertum sit vndenos Ameriae nummos aureos in annua singulorum alimenta satisfore. Longe dispar erat Senarum status. Inclyta, et potens modo Ciuitas graui exhausta bello, priore anno in ditionem venerat Philippi Regis, cuius nomine administrationem primum Franciscus a Toleto, dein eo vita functo, Franciscus Mendoza Cardinalis Burgensis suscepit. Is foeda vbique cernens belli vestigia humanissimi populi calamitates summas commiseratus, subsidijs humanis diuina coniungens, quatuor e Societate ab Ignatio postulauit, qui ad tenues illas consolandas, recreandasquae reliquias operam suam conferrent. Digna res caritate Euangelica visa Ignatio, praesertim quod permagni intererat, statim spiritualium quasi Fabrum adesse copiam, per quos iam fornace calamitatis mollita gens fingeretur: vt tanquam renascens de integro Christianae formam pietatis indueret. Comes anno superiore in Poloniam Salmeron Pontificis missu iuerat Aloisio Lippomano Apostolico Nuncio, primus qui de Societate regnum illud ingrederetur. Inde redeuntem transire Senis iussit Ignatius, Cardinalique, ac Ciuitati, dum per Pontificem liceret, quicquid in se esset, nauare operae. Quod cum Salmeron accurate gessisset, non commode omnino cessit. Nam eo mox a Pontifice accersito Romam, missoque cum Cardinali de Motula in Belgium, Senas decimoseptimo Kalend. Maias ab Vrbe venere Hieronymus Rubiola Hispanus, ac sacerdos, qui Collegio praeesset, Hector Leonellus, qui superiorem, Petrus Regius, qui inferiorem discentium classem docerent; alterque sacerdos accessit Florentia. Hi omnes quanquam valde idonei, ac naui; tamen quod eloquentia, doctrina, autoritas Salmeronis occupauerat omnia, neque Ciuitatis, neque Cardinalis, opinantium similes Salmeroni homines ad fundamenta Collegiorum, ac primam speciem solere mitti, expectationem implebant. Kalendis Maij in destinatam sibi domum ingressi, [Note: 6] sancti Lilij, seu Aegidij templo vti coepere. Domus plane erat inanis. Non mensa, non sella, non scrinium, non scabellum vsquam: libelli, et quae secum attulerant paucula scripta, et si quid erat vestis, reponebantur in pauimento. Ad scribendum lectulo pro mensa vtebantur: quoad Ferdinandus Aluarus, et Franciscus Villanoua Hispani homines, ac pij, cum Collegium forte inuiserent, tantam inanitatem admirati aliquantum pecuniae ad instrumentum domesticum, et scholarum quoque subsellia contulere. Amicorum plerique diffidebant tam exinanita ciuitate stare Collegium posse. Nam cum ciues non voluntas, sed facultas deficeret, Cardinali, qui opus inchoauerat, in muititudinem ingentem miserrimae plebis dispertienda erat benignitas. At Rubiola, nec labori parcens, nec quicquam benignitate caelesti diffisus, nouos accersijt adiutores: atque vbi pascendis quatuor stipem alij desperabant, ipse extremo anno duplicatum numerum sociorum Dei fiducia, fundo nunquam fallente, alebat. Hi vero dum coniunctis impigre viribus in coenobijs virginum, in carcere, in domibus Hospitalibus, demum vbique diuini verbi semen pargunt, consenescente paulatim Salmeronis memoria, oculos ad se omnium conuertere. Milites praesertim, quorum plena erant Nosocomia, sociorum caritatem admirabantur, Deoque agebant gratias, qui sibi, quos in tanta calamitate commilitones deseruerant, et humana omnia leuamenta defecerant, tales consolatores, [Note: 7] et administros in tempore prospexisset. Rector breui (vt sunt volenti plana omnia) non pueros catechesim modo docere italice, sed suggestum etiam coepit inscendere: adeoque humilitate sua, et comitate ingenua carus erat, eaque patrabat, vt ipsemet fateretur experimento se discere, quod scientia ante perceperat, Deumad praeclaras res
imbecillibus adminiculis vti. Et sane videbatur diuma clementia pleno fidei viro insueto quoque fauore adesse. Namque Matrona nobilis, quae diuturno, grauique laborabat morbo, eo inuisente praeter omnium opinionem valetudini restituta est. Inter cetetos, qui Collegij initia fouere, nobilis Hispanus fuit licentiae gradu insignis Marciantes nomine: e ciuibus Senensibus Alexander Piccolomineus, vir genere, doctrinaque clarissimus, qui cum alia, tum complura volumina Sanctorum Patrum donauit benignitate [Note: 8 Missiones ex Lauretano Collegio.] peropportuna: atque Antonius Vitellius, qui cum se Societati dedisset, sua quoque paulatim ei Collegio dedit. Reliquam per Italiam strenue socijs, nec solum vrbes, in quibus habebant domicilia; sed adiacentia etiam oppida excolentibus, nulli tamen hoc anno lalius diuinam sementem Lauretanis fecere. Imminuerat paululum, et belli strepitus, et grauitas annonae ad Lauretanam aedem peregrinorum concursum. Tum [Note: 9 Maceratae res gestae.] Patres inter se, nunquid desidebimus segnes, et subsellia frustra tenebimus? Quin potius, quando populis non est huc veniendi copia, ad eos nos imus? Id cum placuisset, praesertim quod vltro a plerisque populis accersebantur, toto agro piceno latiusque peregrinati sunt. Maceratam initio anni Emmanuel Gomius a Monte maiore, et Ioannes Mortagna sacerdotes, ille Lusitanus, hic Belga ciuium rogatu venere, quibus paulo post ipse Oliuerius Lauretanus Rector accessit, ab trium dierum peregrinatione rediens, quam vt scelera quaedam prohiberet, de Ignatij sententia susceperat. Grauissime Macerata, vt pleraque Italia, rerum penuria laborabat. Igitur Patres non solum catechesi, sacramentorum administratione, tollendis inimicitijs, Nosocomio restaurando, sed etiam leuanda inopia commoditatis in commune plurimum peperere. Sodalitas erat S. Hieronymi nomine, quam principio inter se Ciuium primi inierant ad subleuandas egentium calamitates. Hanc collapsam, ac prope diremptam, addita lege, vt diuina mysteria singulis mensibus vsurparent, redintegrarunt. Dumque sodales illustrem sua beneficentia ceteris facem praeportant, omnium, quibus facultas aderat, excitata est, atque deprompta benignitas. Ad haec Ciuitate trifariam distributa, Magistratu, ac Praetore summe rem probantibus, binae grandes natu matronae, et virtute eminentes lectae sunt, quae corrogatam ex sua regione stipem inter egenos, quos praecipue senium, morbique premerent, dispertirent. Inter praeclara haec studia sempiternus virtutum hostis Satanas sibi non defuit. Principes iuuentutis (vt est Maceratensis iuuentus liberalibus studijs apprime dedita) comaediam silentio comparant, non vsquequaque sanctam, celebritate magna per geniales ante Quadragesimam dies habendam. Vbi fuere cuncta [Note: 10 Prima supplicatio horarum qua draginta diebus ante cineralia.] in promptu, vulgatur fama, et incenditur omnium expectatio. Tum Patrum quoque ad aures peruenit res; qui cognito quid fabulae esset, Diaboli lenocinia disturbare aggrediuntur. Ceterum Praetor ipse propter impensas in choragium factas, rem aiebac progressam longius, quam vt reprehendi pietatis cum lucro posset. Hic Patres, ne Diabolus, quasi victor triumphet, suum et ipsi spectaculum parant. Pulchre exomato loculo in eundem diem, quo danda era fabula, quadraginta horarum supplicationem ad sanctissimum Christi corpus palam propositum edieunt. Admirationem fecit omnibus rei nouitas, et multorum animos religio pupugit. Itaque distracta vrbs est, alijs ad templum, alijs ad scenam currentibus: et quidem (vti decebat, quanquam non saepe sit) plures, ac potiores habuit Christus. Quin ita multi non ad preces modo, sed ad sacram etiam Omologesim confluxere, vt Patres a prima luce ad multam noctem, prope assidue audiendo, pares tamen multitudini esse nequiuerint: nouumque id inuentum, vel ijs, qui scenam adiuerant, vt pote quamuis detetiora sequerentur, meliora probantibus, placuit. Et Patres apprime salutare experti ad licentiam eius temporis minuendam, ita posterioribus annis frequentarunt, vt suis in domicilijs prope omnibus in mores [Note: 11 Missio Cingulana.] tandem induxerint. His Maceratae gestis Oliuerio, atque Emmanueli noua offertur prouincia. Cingulum, quod peruetus, ac nobile oppidum est in Picenis, inimicitiae duas inter praecipuas familias iam inde ab centum, vt ferebant, annis, eoque amplius, in factiones foede distraxerant. Malo tam inuetetato frustra tentatis saepe medicamentis, Cingulani pro ea, quae aduersus Patres omnium erat reuerentia, communi consensu ex Lauretano Collegio implorandam opem statuunt. Eius rei gratia Oliuerius, qui nominatim accersebatur, et Emmanuel profecti, Deo aspirante non sine ingenti labore, atque certamine, fecere tandem adeo inolitae pesti medicinam. Oliuerio de hinc
[Note: 12 Et Camerinensis, et adiacentium populorum.] Lauretum reuerso, Emmanuel ad oppidum S. Seuerini transtulit se: inde post consueta seliciter obita excursionum munera, Camerinum contendit, comite Hortensio Androsio Fuluij fratre, qui vna cum Curtio vtriusque germano paulo ante Societati sese addiderat. Camerini inter cetera catecheseos ratio sic placuit, vt breuis eius summa typis ederetur spargenda per dioecesim; cuius partem maximam missu Episcopi Emmanuel peragrauit. Matilicae non male; sed Fabriani prorsus e sententia processit labor. Super alia consueta, in literarium ludum tradendi catechismi morem induxit, magna vi libellorum Camerino aduecta. Cumque octo essent Fabriani Monialium coenobia, ea in orbem obiens, deque vitae religiosae perfectione disputans, tum alia omnia, tum praecipue sanctae Margaretae coenobium, vbi Moniales ex magna supetiorum temporum sanctitatis opinione in magnam deciderant licentiae notam, ita correxit, stupente Ciuitate, atque Episcopo, frustra correctionem saepe ante expertis, vt collatis in commune rebus, quas quaeque habebat proprias, expiatae ad vnam generali confessione, instauratis magno feruore votis, insigni cum paupertate, sanctimonia, atque obedientia, vitae perfectae cursum, quasi stadium nunc primum ingressae, vegetis, ac recentibus animis inierint. Insignius tamen eodem in genere ad sanctum Genesium editum est opus, quo numerosius erat coenobium Religiosarum numero septuaginta. Hoc coenobium, et ipsum oppidum ita correctum, et honorifica apud vicinos in opinione positum est; vt fama celebraret, nullum ex longo interuallo memorabilius in toto agro Piceno facinus factum. Nec segnius alia sacerdotum paria Anconam, Montem Sanctum, Montem Luponem, Monticulum, Morrum, Ofidam, Firmium, Asculum, Nesium obiere. Talium rerum secundus rumor longe, lateque Italiam peruagans, studia vbique aduocandae Societatis [Note: 13 Fuluiu, Androsius Meldulam mittitur.] excibat. Eodem tempore Fuluius Androsius, qui anno superiore Doctor, et Lauretanae aedis Canonicus ad Societatem venerat, Meldulam diligenter exeoluit. Stephanus Capunsaccus e Societate aliquot ante annis eo profectus, exemplo, atque opera etiam supra vires contenta populum ita vniuersum commouerat, vt eo morte sublato, nihil ardentius cupetet, quam similem ei virum nancisci: idque potissimum flagitabat Leonellus Pius Rodulphi Cardinalis Carpensis Pater ea tempestate Meldulae Dominus. Ergo Fuluius ad id delectus, dum ex Vrbe properat, quacunque iret, addito scilicet ad maturam dudum virtutem tyrocinij feruore, vestigia apostolici hominis alte impressit. Apud Fulginium in Abbatia, cui nomen sancta Maria in Campis, exceptus hospitio, praeclaram hospitibus mercedem rependit. Vnius confessionem magno cum dolore, ac fletu totius vitae peccata retexentis excepit, alios adduxit, vt reciperent Lauretum se ad exetcitia spiritus profecturos: cunctos demum sanctis moribus inflammauit. Inter sacrificandum ad agrestes conuersus, sic ardore orationis, reique nouitate commouit simplicem turbam; vt quidam mox Fulginium profecti Apostolum apparuisse celebrarent. Inde Camerinum iter prosequitur cum Monasterij eiusdem Religioso: Cui cum forte ruens e montibus, inter quos iter erat, lapis, crus aliquantum laesisset, Pater illo in suum equum imposito, pedes Camerinum tetendit. Pari suauitate virtutum calens operarius, ac bonus vbique Christi odor, cum Camerinum, Lauretum, Anconamque replesset Meldulam attigit. Hic vero non abunde modo Leonelli respondit votis: sodalitatem domui hospitali praepositam restituit, pueros, rudesque Christianis dogmatibus imbuit, et diuina omnium animis studio insatiabili impertiuit: sed ita plena pietatis gerebat viscera, [Note: 14 Bibonense Collegium in Sicilia incolitur magno fructu.] nihil vt sibi reliquum faceret, quo humana quoque in egentes subsidia deriuaret. Atque adeo libros etiam quosdam, quos secum Laureto detulerat, vendidit, vt inopem senem ob aes alienum non magnum in carcere diu clausum vindicaret in libertatem. Sub autumnum ingenti relicto apud summos, et infimos desiderio sui, Senas translatus est ad nascentis ibidem Collegij firmamentum. Interim Siciliae gemina accessit colonia. Nam et Bibonense Collegium tertio ante anno susceptum, incolis frequentatum, et nouum inchoatum est Catanae. Peridoneas Bibonae aedes collatione Ciuitatis extruxerat Isabella Vega Proregis filia Petri de Luna Bibonensis Ducis vxor insigni opus caritate complexa. Nam quemadmodum ea Parentibus curarum prima est, vt eius filij, quem stirpem domus destinant, fortunas quam optime constituant; ita sibi dicebat eiusmodi instar filij Bibonense Collegium esse: neque curam potiorem vllam, quam eius luculenter
ornandi. Et sane si par votis vita adfuisset, haud dubie quod cogitabat, praecipuis illud Siciliae Collegijs adaequasset. Bibona est oppidum duobus ferme familiarum millibus frequens (ita tum censebatur:) populus vulgo inops. Nam nec agrum pro reliqua Sicilia opimum habent, nec vllum ab industria mercaturae subsidium. Iam duo de Societate illic agebant, quibus Eleutherius Pontanus Rector, nouemque socij accessere ipsis Ianuarij Kalendis. Eos oppidani gratulatione maxima acceperunt, prorsus tanquam parentes, et quosdam diuinos homines missos a Deo, ad restituendam candori pristino pietatem. Itaque non aliter coepere ad eos in difficultatibus suis habere perfugium, quam velut ad homines, a quibus humana pariter, ac caelestia sperare adiumenta possent. Ac placere sibi illam Deus de famulis suis opinionem significauit. Cum enim biduum, ac duas noctes parturiens foemina frustra leuamentis humanae artis adhibitis, grauissime torqueretur, ad Eleutherium, vt semper faciebant, Bibonenses accedunt: eoque negante sibi vel medendi scientiam, vel edendi miracula vim inesse, nunquam precando abstitere, quoad Pater partim perseuerantia fatigatus, partim eorum fide confisus, edicta domesticis precatione, tradidit eis aquae vasculum consecratae, iussis in fronte, pectore, vteroque laborantis crucem illa formare: [Note: 15] quod cum fecissent, subinde incolumi parente, ac prole facillimus consecutus est partus. Hac populi voluntate Patres ad eius culturam vsi, excidendis publicorum vitiorum sentibus securim continuo admouent: ludum alearum prope radicitus sustulerunt. Quae infelicissima stirps ita ramos late propagarat, vt toto oppido diebus praesertim sanctioribus nil nisi ludentium conuenticula, et circuli spectarentur. Licentiam cum persona bacchandi anniuersariae diebus insaniae valde castigarunt. Quod si quos etiam num intemperantiae consuetudo abriperet ij Patrum conspectum sedulo declinabant. Vehememer etiam superstitiosas praeficarum coercuere naenias, tenebrasque, quibus saepe anno longioribus vltro lugentes sese damnabant. Restinxere inimicitias, odiaque multorum. Nosocomium, publicasque custodias subleuarunt. Sed quam summo supplicio damnatis impendere operam, ea praecipue necessariae caritatis, et salutaris exempli fuit. Quippe increbuerat in vulgus opinio, qui cum eiusmodi hominibus agerent, infames esse, et eorundem postea animis infestari. Haec persuasio faciebat, vt ne sacerdotum quidem vllus in talium hominum venire congressum auderet. Et quidem vsu interdum veniebat, post damnatorum mortem, vt propinquorum aliquem Diabolus ad irretiendos tanto magis superstitione animos, Deo in poenam modicae eorum fidei permittente, corriperet. At vbi Patrum in temnenda infamia, et inanibus terriculis [Note: 16] est perspecta constantia, multis creuere animi, ne miseros supremo illo momento desererent. E scholis extabat felicissime fructus, ad quas etiam Sacca, Agringento, Burgio, Palatio, alijsque propinquis oppidis accurrebat iuuentus. Rector Eleutherius pueros classis infimae prima rudimenta docebat: iam Christianae doctrinae carminibus passim oppidum, agrique personabant, cum paruam illam familiam clades ingens attriuit. Iunio mense, cum ad eam diem conducta in domo habitassent, in Collegium nouum migrarunt. Verum siue ex recenti opere domicilij, siue quod alioqui non admodum salubre sit Bibonense caelum, ex duodecim Collegij fundatoribus, modico interuallo quinque sibi caelum primitiarum loco praecerpsit. Pridie Kalend. sextiles vnus e magistris Guido Antonius nomine, quem ceteri postea sequuti sunt, obijt. Is tota nocte cum morte luctatus, sub horam, qua Ignatius Romae expirauit, sibi redditus, Mira, inquit, hac nocte ostendit mihi Dominus, quorum memoriam, si vita supererit, profecto nulla vnquam expunget obliuio. Et quanquam humilitatis [Note: 17 Catanensis Collegij exortus.] causa, nihil aperte explicauit, tamen de B. Patris migratione, vt postea rem comparantes iudicarunt, visus est loqui. Hoc rerum Bibonae cursu Catanense Collegium inchoatur. Praeerat Catanae Ferdinandus Vega filiorum Ioannis Proregis [Note: 18 Io. Vegae, ac totius familiae cius in Societate benignitas.] hoc tempore superstitum primus: quem Pater, cum prius Aluarus vocaretur, mortuo vti supra diximus Ferdinando natu maximo, ob eius caritatem, vt in locum subibat demortui, ita etiam in nomen voluit succedere. Iam ipse Prorex aduocandae in Siciliam Societatis autor fuerat, Messanaeque constituendae: Eleonora Osoria eius vxor Panormitanum Collegium promouendum susceperat: Suerus horum filius, Ferdinandi minor frater Syracusis,
(cui Ciuitati praeerat) collocarat: amborum germana Isabella Dux Bibonensis in oppidum suum, bibonam adduxerat. Ergo Ferdinandus quoque faciendum sibi putauit vt Catanam; suam in praefecturam accerseret. Adeo cum viro coniux, cum Parentibus filij, interque se fratres, ac soror studio erga Societatem, Siciliamque certabant. Accedebat ad Ferdinandi studium Nicolai Mariae Caraccioli Antistitis voluntas, et Ciuitatis, quae perpetuos reditus promittebat. Ita attributo in vsum templo S. Ascensionis, ac propinqua domo, quam Ferdinandus emerat, Antonius Vinkius, et Sancius Ochioa Nauarrus sacerdotes, totidemque laici inducto statim catechismi vsu, Coenobijs Monialium vna cum Vicario Episcopi recognitis, aggressique Sancius concionari, Vinkius Episcopi rogatu quaestiones conscientiae Clero euoluere, laeta nouae coloniae exordia posuerunt.
[Note: 19 Instituitur Germaniae Superioris Prouincia sub Prouinciali Canisio.] Florente iam prouincia Sicula, et rebus gerendis, et operarum numero, et Collegijs stabili vestigalium sundamento nixis, superioris quoque Germaniae prouincia peramplis est orta principijs. Ineunte anno Summi Pontificis iussu, ex quo id Ferdinandus Romanorum Rex postulauerat, Ignatius socios Pragam mittendos duodecim legit: inter [Note: Pragensis Collegij institutio.] quos praecipui erant Cornelius Brogelmanus, Henricus Blissemius, et nouae moderator familiae Vsmarus Goisonius. Hos cum ceteris benedictionem petentes, Pontifex vt pietate, et eloquentia abundabat, praeclara incitauit oratione, vt tanquam oues inter lupos irent Christo duce audacter, columbae simplicitate, prudentiaque serpentis armati: nec dubitarent, si communis boni, et cultus diuini ratio posceret, vitam ipsam in gloriosum, beatumque discrimen offerre. Subinde Roma profecti, quod et quadragenarium agebatur ieiunium, ac fere pedites ibant, plurimum exhausere incommodum, praesertim in Germaniae terris: vbi ad ceteros labores contumeliae, et victus difficultas accedebant. [Note: 20] Quippe homines passim, vbi cateruam illam aduenarum non satis noto cernebant habitu, Eremitas, Monachos, Papistas, alijsque id genus nominibus per ludibrium appellabant, haud sine minis. Diuersoria vbi defatigati subibant, non ibi magis reperiebant itineris requiem, quam curriculum patientiae. Pinguia obsonia, et aceruos carnium hospites plerique Lutherani apponebant, quae cum illi reijcerent, aegre quicquam, vnde necessitati succurrerent, exorabant. Itaque pessime affectis, prostratisque viribus Viennam inclinato ieiunio peruenere. Paucis ibi diebus recreati, simulque inter socios Viennenses quasi inter veteranos tyrones ad praelia Domini conuenienter ijs locis praelianda exerciti, repetito itinere vndecimo Kalend. Maias Pragam intrant, vbi Petrus Canisius eorum operiebatur aduentum, conformato in Collegij vsum coenobio S. Clementis. Ad vectigal annuum attributum est celeberrimum, quod olim Caelestini Ordinis fuerat Monasterium Oybin, bidui itinere ab Praga. Canisij tanta vulgo existimatio erat, vt multi in beneficio reponerent sua illum aetate vixisse. Magistrorum quoque noui Collegij, vt quos tam procul accersendos Ferdinandus putasset, summa erat expectatio. Regi tamen cauenda videbantur inuidiosa principia, ne Haereticorum animos strepitus praeproperus irritaret. Nonis Iulij descensum in literariam arenam. Praeter Theologiam, Philosophiam, oratoriam, quae non magna habebant auditoria, quatuor discretae sunt rudiorum classes, quae vt affluebant numero, ita exuberabant fructu: breui vt fama caneret, [Note: 21] plus apud Iesuitas trimestri spatio, quam apud Vssitas biennio profici. Inde Magistratus Vssitarum solicitus, ne sui magistri desererentur, edito super ea re decreto compellere eos ad officium studuit: quod tamen parum valuit, ne plurimi Vssitarum ipsorum magistros e Societate suis liberis praeoptarent. Et erant puerorum ingenia simplicia, ac tractabilia, quae formantium manus ad virtutem, rectamque fidem facile sequerentur. Nullo negotio ab librorum lectione haereticorum abducebantur: se seque prodebant inuicem, si apud quem eiusmodi pestium quicquam viderent. Quo et literarum, ac morum prouentu excitatis ad plura speranda Ciuibus, atque Dynastis, eorum flagitatione, conuictorum quoque contubernio initium faciendum fuit. Et quanquam ex Ferdinandi consilio cautio erat, vt principia ingredientium potius, quam irrumpentium viderentur; tamen etiam alia suorum ministeriorum arma sensim, atque in loco expediere. Concionibus Blissemij praeter ceteram minus nobilem turbam, duo e celeberrimis Haereticorum praedicantibus ad catholica traducti castra, in ipsis Haereticorum coetibus palam veritatis se propugnatores
exinde praebebant. Canisius ab Archiduce Ferdinando Ferdinandi Regis filio pro Parente Boemiam administrante impetrauit, vt in tota Boemia mos renouaretur pristinus dandi sub meridiem signi ad orationem pro felici religionis contra hostes successu; vtque iuberet sexta quaque feria de Passione Domini peragi sacrum, probataeque vitae, ac fidei concionatorem apud se haberet. Quae obedienter Archidux monita, et cum actione gratiatum excepit. Interim ciues cum sociorum laboribus, catitate, officioque certabant: neque solum multi ad pietatem serio adiecere animum: verum etiam quidam ad religiosam [Note: 22 Adalberti Bausech insignis Vocatio.] in Societate vitam, inter quos extremo anno Adalberti Bausech insignis fuit vocatio, cui in Collegij templo preces ad Deum fundenti, pueri venustissimi specie in socrosancta Hostia IESVS apparuit: rogamique quid ab se vellet, Volo (Puer respondit) vt ibi sis, vbi es. Quae Adalbertus de ingredienda Societate interpretatus, receptusque diuinum visum non statim, sed paulo post consolaturus propinquos, qui negotium ei facessebant, aperuit: vitamque in Societate Vocationi diuinae consentaneam vsque ad extremum peregit. Hoc praesidio a Rege Ferdinando Boemiae imposito, Albertus quoque Bauariae Dux ditionem suam persimili munimento firmauit. Laborabat vehementer tota Bauatia idoneorum diuini [Note: 23 Collegij Ingolstadiensis initia.] verbi ministrorum penuria. Ei necessitati occursurus Albertus Ingolstadiensem Academiam valde collapsam restituere, et instituto adolescentium contubernio, idoneam sobolem statuerat educare. Horum operum adiutores coram ab Canisio, pet literas ab Ignatio homines ipsorum e numero viginti postularat. templum, domum, sumptusque vitae necessarios large pollicitus. Ignatius tum gratiam obsequio celeritate adiecturus, tum quosdam parum honorificos, qui de Duce Romae post Augustanum conuentum falso increbuerant, sermones refutaturus, maturauit socios mittere, vt appareret quemadmodum erga catholicam fidem animatus Princeps is esset: qui talia auxilia aduocaret. Octodecim salutato Pontifice sexto Idus Iunias profecti sunt pedites, nisi quod iumenta quaedam ad sarcinulas ferendas, et leuandos subinde fessos ducebant. Thomas Lentulus Neomagus iuit Rector, ceterorum praecipui Ioannes Couillonius, Hermannus Tiraeus, Hurtadus Petrius, Theodorus Peltanus. Itineris incommoda, et leuauit simul euntium multitudo, et interdum auxit; cum difficile tanto numero hospitia idonea inuenirent. Tertio nonas Iulij Monachium peruenere: inde biduo Ingolstadium profecti, tertio quam venerant die in Collegium, quod vetus appellabant, inducti sunt. Erat id Collegium publicae Academiae pars. Lecti, stanneumque instrumentum ex deserto S. Benedicti Monasterio quatuor Ingolstadio leucis allatum est: quotidianusque victus initio ex Collegio nouo interiecta via discreto afferebatur. Sacellum Academiae Diuae Catharinae sacrum assignatum est. Laboratum et librorum inopia: sed cuncta paulatim incommoda Ducis liberalitas sustulit. Populus Ingolstadiensis sat videbatur moderatus. Scholasticos in Academia septingentos aestimatio popularis censebat. Doctores Academici perbeneuolos sese nouis incolis [Note: 24] praebuere. Superabat adhuc fama Iaij, Salmeronis, Gaudani, Canisijque qui olim Ingolstadij docuerant; eaque memoria autoritatem nouo Collegio adiungebat. In Academiam publicam ad docendum admissi Ioannes Couillonius, et Hermannus Tiraeus, ille Psalmos Dauidis, hic quartum sententiarum librum explicare aggressi, scholas etiam in ferijs, quas vindemiatorias vocant, Principis iussu continuarunt. Statimque non solum doctrinae vbertate, atque praestantia, sed etiam inducta acriter disputandi consuetudine, quo destituta aculeo iuuenum studia frigus, et languor solet obtundere, vtilitates Academiae maximas genuere. Kalen. Septembribus, cum proximo biduo plausu sane maximo praefati essent, iniere curriculum. Theodoro Peltano priuatim graeca, et Rhetoricam docente. Singulos autem socios cum solenni sacramento in membra Academiae cooptari Princeps voluit: et duos, quamuis Philosophiam ipsi non docerent, tamen in Philosophorum ordinem assumi, qui consultationibus interessent, et promouendorum ad solennes gradus experimentis. Scholae latinitatis, quas maxime expetebat Ignatius, non ante Octobrem extremum impetratae sunt, sensim Duce sociorum industriae, vt sese probarat in prioribus, nouam suggerente materiam. Cuius, vbi non expleta solum, sed etiam longe victa expectatio est, mirum [Note: 25 Coloniae attribum tum Societati tuum coronatum Collegium.] in modum successu laetus, serio coepit de extruendo a fundamentis, certisque reditibus firmando Collegio, deque amplificando operarum numero cogitare: quod postea cumulatissime factum est. Coloniae quoque cum Leonardus Kesselius, pauculique socij conductitia domo vterentur, longe maiore, quam pro numero fructu, optimi quique ac fermedoctissimi
viri, qui Societatem interius norant, vehementer optabant ad conseruandam religionem, sustinendumque Academiae splendorem, suscipi munus docendi. Expetebant id, maxime Ioannes Gropperus probitate, scientiaque clarissimus, quem postea Paulus Quartus quamuis inuitum Cardinalem nominauit, Gerardus Amortanus Prior Carthusiensium, et Euerardus Vilichius Carmelitarum Prouincialis. His in omnem occasionem intentis, et multa incassum expertis oblata hoc anno rei perficiendae spes est, ex ea, quam subijciam opportunitate. Academia Coloniensis iam inde ab anno salutis millesimo trecentesimo octogesimo nono, quo anno genita ex Parisiensi, et propagata est quatuor habuit disciplinarum Humanitatis, et Philosophiae gymnasia, quae Bursas illi nominant. Ex his duo duntaxat Laurentianum et Montanum supererant hoc tempore, Corneliano, et Cucano collapsis. Horum autem in locum Senatus, populusque impensa publica gymnasium nouum erexerant in area S. Maximini, Trium coronarum, ab ipsis Coloniae insignibus imposito nomine. Huic nouae Bursae Regens (vt vocant (quem primum praefecerant, Iacobus Lichius, Lutheranus tandem apparuit. Ergo cum de haeretico summouendo, atque trasferenda inhominem idoneum praefectura agitaretur, visum est Groppero, ceterisque amicis facile impetrari posse, vt id Collegium traderetur Societati, si non habendum vt proprium, saltem administrandum, quemadmodum alia alijs procuratoribus credebantur. Hinc enim propriae opperiendae sedis, atque interim iuuandae reipublicae occasionem fore. Hac re Ignatius cognita, tres continuo egregios viros Henricum Dionysium, Franciscum Costerum, et Ioannem Rhetium Roma mittit, qui, si forte detur aditus, absque mora succedant. Decimo Kalend. Iulias optatissimi Coloniam attigere: maximeque quod Roma venerant cari vulgo erant, et venerabiles. Rhetium origo quoque indidem Colonia, generisque nobilitas, quippe Ioannis Rhetij olim consulis filium commendabat. Extemplo specimen ipsi suorum edere laborum exorsi, hinc ad populum concionibus latine, germaniceque habendis, hinc ad Academicos diuinae scripturae libris exponendis, [Note: 26] omnia implent celebritate nominis sui. Costerus sacram Genesim, Henricus Dauidicos psalmos, Rhetius S. Matthaei Euangelium in theologica schola explicabant; magistrorum gratiam approbante frequentia auditorum, quantam Coloniae ex longo tempore nemo recordabatur. Super haec Costerus cum Mundi Fabricae, caelestiumque orbium descriptionem, astrorum cursus, interualla, accessus, recessus, rationem dierum, ac noctium, Solis, Lunaeque defectionem, aliaque id genus ex astronomica disciplina certis demonstrationibus ante oculos ponit, et venustate sermonis exhilarat, auditorium maximum non voluptate solum, sed etiam admiratione complebat. Talibus conciliata experimentis Ciuitas Arnoldo Sigenio, atque Hermanno Surdemano Consulibus, itemque toto catholicorum Senatu fauentibus, decimosexto Kalend. Decembris nouum trium Coronarum Collegium Ioanni Rhetio nominatim attribuit, ex quo solenne Regentium ceterorum sacramentum exegit, aliasque praeterea conditiones adiecit: [Note: 27 Res praeclare gesta Louanij.] quae quanquam ab Societatis instituto paulo alieniores, tamen de virorum sapientum sententia, vt diuino cultui seruiretur, acceptae sunt: inque nouum Collegium anno proximo ineunte, familia egregijs iam tyronibus aucta, socij facile viginti migrarunt. Louanij non minor, quam Coloniae motus excitatus est varietate, et crebritate concionum huius praesertim initio anni. Conuenerant eo Petrus Ribadeneira, et Bernardus Oliuerius, de Societate in Belgium recipienda, quod apud Philippum Regem curabant, inter sese consultaturi. Dum negotium adornant, inuitat Ribadeneiram Rector Academiae, vt latine, quod iam pridem Franciscus Strada praeclaro cum pretio operae fecerat, aliquot conciones haberet. Eodem Ruardus Tapper Decanus, et Cancellarius vltro impulit: prorsus vt videretur Deus Ignatij votis ac precibus hanc viris illis iniecisse mentem, qui id ipsum Ribadeneirae ex vrbe proficiscenti dederat in mandatis, vt Louanij latine concionaretur. Qui cum prouinciam suscepisset, non fructum modo vberrimum, cuius vel luculentum est pignus Iacobus Ledesma, Societati quaesitus, sed etiam plausum, et admirationem, quod minime sequebatur, ingentem collegit, adeo inuidia maiorem, vt idem curriculum ante tenebant, indicto sibi silentio, auditores ei se palam, discipulosque profiterentur: in quibus erat percelebris Doctor Amerotius, qui solitus modo cum plausu audiri, iam cum omnibus suis Discipulis attentus spectabatur auditor.
Fuit etiam e S. Dominici familia pius, et eloquens concionator Hispanus, qui post collaudatum Patrem, qui latine verba faciebat, anditores suos inuitauit, vt concioni secum adessent: ac totum prae se agens agmen accessit, documento sane magno nostri Oratotis facundiae, sed modestiae suae non minori. Quo tempore cum Adrianus quoque Adriani vernacula indigenarum lingua, et Bernardus Oliuerius Gallica Euangelicas tubas secundissimis auditorum auribus inflarent, totius ciuitatis, tanquam ad subita tonitrua arrecti sunt animi: venusteque dicebant, in homines Societatis, quod tam diu audiendis modo confessionibus prope latuerant, ac repente ad concionum lucem, tanta vi, et linguarum varietate prodierant, videri, vt olim in Apostolos, sanctum spiritum incidisse. Neque aliam sane commodiorem existimabat viam Ignarius Societatis in hominum notitiam proferendae, conciliandaeque ei autoritatis, vt facile reciporetur, quam [Note: 28 Quantopere laboratum, vt Societas Belgio reciperetur.] vt eiusmodi constantia pignora laborum in commune salubrium traderentur. Quanquam ipsi Ignatio, vt creditum est, ea reseruabatur gloria, vt Societati et Caelo Belgium aperiret: quam in rem quantum sit ante laboris frustra susceptum, grati est animi recognoscere. Antuerpiae circiter idus Martias admissus ad Philippum Regem Ribadeneira, post redditas Ignatij literas, vt in mandatis habebat, exposuit, Hominibus Societatis non id esse propositum, vt sibi vnis viuant; sed vt enixe in proximorum quoque salutem, ac perfectionem, Deo bene iuuante, vigilias suas et studia conferant. Multos in ijs Belgas esse viros probitate, atque doctrina praestantes, qui exteris nationibus magnas afferrent vtilitates. Hos apud populares suos in Belgio, tum confirmandis catholicis, tum conuertendis Haereticis, tum erudienda iuuentute, quae incitatissime ad exitium rueret, haud dubie vtiles fore. Multos item magnae spei adolescentes eundem ordinem ex ijs Prouincijs ingressos, qui nihil aliud quam signum, quo in patriam reuocentur, ad alacriter in ea pro Dei gloria laborandum, expectent. Societatem, vti Rex optime norat, Religionem esse autoritate sedis Apostolicae comprobatam, multisque in Eutopae regionibus opportunam rei Christianae publicae nauare operam, conarique exemplo, autoritate, doctrina populos adducete ad officium erga Deum, ac suos Principes [Note: 29] conseruandum: cupere ergo Maiestati regiae, vti iam in ceteris Prouincijs, regnisque ei subiectis licebat, quicquid obsequij posset, exhibere; eoque studiosius, quo maturius incendio haereticorum in dies inualescente, opporteret succurri. Verum necessariam esse manum, atque benignitatem regiam, qua excipiantur, certisque collocenrur in sedibus: ac diuturnior quo sit fructus, vti reditus permanentes, si quos populi pietas donabit, ad sufficiendos in locum senescentium, ac morientium operarios nouos, recipere ius sit. Id Societatis Parentem, ac moderatorem Ignatium, pro eo quantum diuinam gloriam, et felicitatem commissarum regiae fidei gentium exoptaret, precari suppliciter, facturum Regem excelsitate animi sui, locique, in quo a Regum Rege collocatus erat, itemque suo perpetuo catholicae fidei propugnandae studio dignam rem. Et quoniam nonnulli cunctarentur Societatem admittere, quod a Rege non item in Belgium, vt in reliquam eius ditionem recepta esset, autoritate sua moram omnem exteris quoque populis nutum eius spectantibus ablaturum. Denique existimaret nihil nos nisi Dei, eiusque obsequium velle. Cum finem dicendi fecisset, benigne Philippus cuncta sibi recte percepta ait, et responsum daturum. Capita postulati, vt erant scripto comprehensa accipit, expendendaque Viglio Zuichemo consilij Praesidi tradit. E Proceribus regijs nemo vnus causam perinde suscepit, atque Gomus de Figueroa, tum Comes, deinde Dux Feriae. Erat is e Principibus, quos magnos Hispani vocant, praesidij regij Praefectus, familiariter vna cum Rege educatus, eidemque gratissimus, Societatis vero perstudiosus tum sua voluntate, tum suorum causa, quod Antonium a Corduba in ea germanum habebat: eandemque vtriusque mater Catharina [Note: 30] Marchio Plagi, et cuncta domus vnice diligebat. Is conueniri quos oporteret, sedulo autoritate sua, et colloquio praeparare, idem omnes conficiendi negotij vias rimari; non labori, non gratiae, non industriae vlla in re suae parcere, tanquam suam causam grauissimam ageret. Is demum, vbi traditum libellum a Rege Viglio accepit, vrgere Praesidem, docere, diluere quae obiectabantur. Et erat profecto acre, variumque certamen. Curiones populi, Episcopi, Pastoresque alij, ac nonnulli religiosorum Ordinum siue falsa imbuti opinione, siue quod detractum iri suis commodis accessu noui Ordinis suspicarentur:
in primis vero haeretici furtim, perque cuniculos obsistebant. Caesaraugustanus tumultus passim decantabatur, quo et amici auettebantur, et animos aduersarij sumebant. Ex Hispania item literae ad Regis Curiam peruenerunt, quibus nunciabatur Theatinas (hoc nomine describebant mulieres, quae Societatis templa frequentabant) ter in die communicare; de nocte media prodire domo, ita re ad Theatinos, (sic appellabant nostros) quam vsque eo impudentem fabulam, vt non defuerant, qui scriberent, ita non defuere, qui inter viros principes celebrarent. Adeo Diabolus nomen huius parui agminis, quod videbat contra se, et gerere fortiter bellum et in dies toto orbe terrarum latius; apparare, siue opprimere, seu ludicrum, ac despicatum facete apud eos praesertim, qui plurimum in vtramque partem poterant, conabatur. Calumniae illae enatae in Corsica superioribus annis, tametsi eas veritas cum insigni Societatis laude, nec mediocri obtrectatorum nota dispulerat; tamen inuidiose inter aulicos spargebatur: Denique tam multi quotidie varijs e terrae partibus famosissimi afferebantur [Note: 31] sermones, adeoque arripiebant multi auide, multiplicatosque proseminabant, vt amici optimum factu ducerent, si ad mendacia duntaxat extinguenda vir eo loco de Societate aliquis magnae autoritatis, siue Araozius, siue Borgia moram faceret. Dissentiebat tamen Ignatius: qui vbi duci negotium vidit, saepe admonuit Petrum, vt nequaquam desideret in regia, sed Louanij, aut quapiam vicina in ciuitate habendis concionibus, alijsque obeundis instituti religiosi muneribus occuparetur: id non ad tempus modo ponendum vtilius; sed ad negotium quoque conficiendum opportunius affirmans fore: quod publicae vtilitatis perlato ad regiam exemplo, et pignore, qualibet efficacius re fama ipsa esset patrocinatura. Opportune item perlatae sunt literae, quibus quam honorifice restitutum Caesaraugustae Collegium esset, exponebatur: quarum exempla Ferianus Comes, rerum ignaros edocturus, statim excerpsit. Ceterum Viglius aduersariorum strenue agebat causam; Episcoporum iura Societatis priuilegij imminui dictitans, subsidia mendicantibus, auersis alio piorum eleemosynis, defutura, aliaque huiusmodi, satis et autoritate Sedis Apostolicae, omniumque prope gentium, apud quas socij agebant, experimento, ac testimonio refutata. Nec Ribadeneira redarguebat obscure. Quam enim rationem esse, quenquam moleste ferre, si potestate Societas vtatur sibi a Christi Vicario impertita? Nempe potestatem in Christiana republica a Christo [Note: 32] Domino omnem duci, perque Romanum Pontificem inter homines deriuari. Ex hoc fonte manasse quicquid illi tantopere sibi conseruari integrum vellent: ex hoc eodem aliquid Societati aspersum si sua iura vellent intacta, cur vellent minui aliena? Rixari, vt tandem ad labores perrumpamus, nobis quidem rationes mortales intuentibus nequaquam expedire. Sed enim, quod vltro tot molestijs accersamus molestias, quas Prouincia sine dubio Belgica esset plurimas allarura; id quidem non nisi eo spectare, vt eos, quorum in humeros totum onus poriculo plenissimum incumbit, aliqua ex parte leuemus, quod profecto ne defugeremus vltro oblatum, verius erat ipsos a nobis contendere. Mirum plane videri in tanta custodum penuria, se vero etiam ignauia, perfidiaque, tam multis vndique luporum crudelissimorum agminibus misellum Christi gregem, vi, dolisque dirum in modum laniamibus, quempiam indignari, si quis pro tenuitate sua, animas, quas Deus sanguine aestimauit, emitque suo, vel cum periculo capitis studeat conseruare. Quid? aequum ne est quenquam censorem fieri Romani Pontificis, quaeque ille decreuerit vocare in iudicium, vtque voluntas ferat circumscribere, [Note: 33] corrigere, mutilare? Circumspiciant ceteras terrarum oras, intelligent Societatem Pontificia liberalitate, non nisi cum bona Pastorum venia vti: neque Belgicis Pastoribus aemulos, sed adiutores, et administros adesse. Haec, aliaque huiusmodi multa cum Petrus demonstraret, quid contra obijceret Viglius non habebat, nisi quendam timorem nimis in longum prospicientem; ne quando aliqui forte existerent, qui autoritate abuterentur: quasi vero tum coerceri non possent, qui id facerent: et pericula in rebus humanis praecaueri omnia vsquequaque, atque eorum omnes quasi fibras euellere, et et semina elidere mortalibus darum esset. Denique post multa certamina admissa Societas est, sed ob conditiones adiectas aditu perangusto. Quas postea conditiones anno quarto huius seculi et octogesimo idem Philippus Rex, vt moram boni publici, segetemque dissidiorum plane sustulit. Quicquid tamen impetratum nunc est, id Comiti
Feriae inter, mortales debetur, et Mariae Caroli Filiae, quae cum opportune in Belgium e Boemia Patrem recessum in Hispaniam meditantem salutatura venisset, Societatis causam apud germanum suum Philippum studiosissime egit. At vero inter beatos Ribadeneira Ignatio tribuebat. Cum enim septem mensium dimicatione nihil pene esset promotum, difficultatesque in dies nouae, aliae super alias coorirentur, tertio post Ignatij [Note: 34 Moritur P. Quintinus vir praestantis virturis.] obitum die transacta res est, tametsi literae paulo post Societati sunt datae. Idem sub tempus Tornacense Collegium lues pestifera denastauit. Perpauci in eo domicilio versabantur: sed tanta opinione sanctitatis, vt Ludouicus Blosius vir pius, ac doctus, affirmaret multos, vel sola sanctimoniae eorum fama ad meliorem frugem redire. Quinimo si quando in familiaribus congressibus Haeretici catholicis insultarent, quasi iam degeneraffent a moribus priscis, solebant eis Catholici sanctitatem opponere Patris Quintini, quem nam ei viro similem ipsi virum haberent, interrogantes. Hunc primum e socijs Iulio mense orta pestilentia, dum vitam suam caritati proximotum posthabet, communi [Note: 35 Itemque Bemar dus Oliuerius.] correptum malo die B. Mariae Magdalenae immortalitati transcripsit: virum plane excellentibus Dei donis, humilitateque in primis, se caritate insignem. Subinde et quidam nouitius Nicolaus nomine occidit. Postremo vndecimo Kalend. Septembris Bernardus Oliuerius ereptus est: ita vr solus Tornaci reliquus fieret Antonius Buelettus, grauiter ipse quoque laborans. Haec habuit nobilia fundamenta Tornacense Collegium, homines qui non operam modo suam, sed et vitam in auxilium animarum tradidere magnum vero damnum et Quintini et Bernardi factum est funere. Nam Quintinus praeter cetera singularia dona, quibus Societatem ornabat, Canonicatus sui prouentibus Tornacensis Collegij sustinebat initia. Praefuerat (vti supra memorauimus) etiam Romano Collegio: conuocatisque in discessu fratribus tria haec suprema reliquit monita. Primum obedientiam religiofissime colerent: deinde P. Ignatium plutimi facerent; postremo vsque ad mortem insisterent in orationibus ab Deo, vt verum sibi Societatis spiritum largiretur. At Bernardus non modo Louanij, Tornacique sic catholici praeconis perfungebatur munere, vt longinquis ab Oppidis audiendi studio mortales accurrerent, sed ipse quoque tenuissimam sui corpusculi valetudinem robustissima animi caritate fulciens, in vicinas excurrebat vrbes, vbique vel catholicorum corrigens mores, vel flammas coercens haereticorum: recensque institutam Prouinciam, vti supra demonstratum [Note: 36 Res Gallicae.] est, morte sua orbam reliquit. Ex superioris temporis nocte Societati paulatim luce in Gallia redeunte, Parisijs quanquam aegre, impetratum est tamen, vti liceret ad Societatem [Note: 37 Billomaei Collegij primordia.] tranferri ius aedium quas ei Claramontanus Antistes in ea vrbe donabat. Billomi vero in Aruernia magno nomine Collegium exortum est. Accessit ad eos, qui proximo anno praecesserant, cum sociorum manipulo ex Italia Ioanne Baptista Viola, et rite omnia comparauit. Tum distributis in classes quinque latinitatis, et eloquentiae studiosis extremo Iulio suscepta docendi prouincia Clayssonio sacrarum literarum interpretatio delegata, et rudimentorum dialectices explicatio, dum idonei philosophiae auditores succrescerent: qui quidem institutis in scholis initio quingenti, extremo anno fama vndique exciti facile septingenti numerabantur. Gestiebat Antistes ad fausta primordia. Gratulabatur sibi priuatim, ac publice vniuersa Ciuitas, nec vllum faciebat finem praedicandi disciplinae modum, et ordinem siue literarum, siue virtutis. Multique, dum quotidie missae sacrificio numerosa ea soboles interesset, ea solum causa confluebant in templum, vt nouo spectaculo singularis in ea aetate pietatis, atque modestiae fruerentur.
[Note: 38 Natalis ad quaerenda Romano Collegio subsidia missus.] Huius initio anni Natalis, et Ludouicus Consaluius in Hispaniam nauigarunt. Vix Romam reuersus e Germania, perlustratisque Collegijs italicis Natalis attigerat, cum Hispaniensem illi profectionem B. Pater iniunxit; vt agens cum Borgia aliquid in Romani Collegij subsidium, ac, si fieri posset, perpetuum expediret. Consaluius remittebatur in Lusitaniam nouo Prouinciali Turriano comes futurus; Qui cum probe B. Ignatij disciplinam vsu, et obseruatione didicisset, quo eam facilius in Lusitania constitueret socios Roma duodecim deducebat. Prosperum nauigationis exitum praecognitum a B. Patre, Natalis existimauit. Cum enim discessuros Ignatius interrogasset, maritimum ne, an pedestre praeoptarent iter, Natalisque mari eundum videri sibi respondisset:
nihil tum ille responsi dedit; sed die postero maritimum vtique tenere iter iussit cum magna benedictione. Qua Natalis ex formula, fiduciaque loquendi spe bona completus, totam rem in sacerdotali Breuiario suo ad monumentum scripsit. Consaluio, ac socijs [Note: 39 Bustamantij in Romanum Collegium pietas.] Murcia in Lusitaniam porro tendentibus, Natalis demandatam sibi procurationem vrgens, pia Borgiae, et Antonij Cordubae liberalitate, confecit de sententia. Contulit et suum Bustamantius symbolum, ex conquisitis eleemosynis aureos nummos quingentos; idque tam prompto, largoque pectore, vt scriberet vir optimus libenter se quidem, vel Saracenis libertatem suam venditurum, vt Collegium Romanum totius Societatis nationumque commune omnium: quoque nullum toto orbe Christiano pium opus auxilio dignius agnoscebat, eo, quantulumcumque id esset, pretio subleuaret. Attulerat Roma Natalis nomina sociorum, quos in Hispania, ad solennem Professionem Ignatius destinarat. Borgia Baptistam Barmam Murcia aduocatum Vallisoleti cooptaturus, existimauit e re fore, si quemadmodum biennio ante in Lusitania coram Rege, ac Principibus cuncti Societatis gradus publice in conspectum dati fuerant, item in Castella darentur; [Note: 40 Varij Societatie gradus palam de clarati.] quo planius totius huius familiae descriptionem, ac membra viri principes intelligerent, ac sermonum auferretur materia quibusdam, qui Theatinos clanculum, ac furtim sua tractare calumniabantur, quasi lucem odissent, et hominum oculos formidarent. Id cum plerisque Patrum consilium probaretur, die S. Barnabae Nuncio Apostolico, Carolo Principe Philippi filio, multis proceribus, ac Dynastis, eque regio consilio primarijs viris, et cunctis ex religiosorum ordinibus praecipuis Praesulibus, ac magistris in Societatis templo spectantibus celebritas edita est. Verba fecit Araozius aptissime, maximoque cum audientium motu de Societatis institutis, atque functionibus. Deinde Borgia ad sanctum Altare sponsionem recipiente, accedens Barma quatuor solennia Professorum emisit vota: mox Hieronymus Portillus domus Septimacensis Rector tria Coadiutorum spiritualium, vnus ex Coadiutoribus temporalibus sua, itemque vnus e scholasticis sua emisere. Postremo quinque accesserunt, inter quos erat Caesarei ac Pontificij iuris Doctor Ferdinandus Solierus, qui vti postulabant, ad tyrocinium Societatis admissi sunt. Absoluta ingenti cum omnium approbatione in templo caeremonia, Religiosos ex cunctis ordinibus, qui interfuerant, Borgia inuitauit: quoque magis honorifice, et hospitaliter haberentur, super mensam anagnostes destinatur Natalis. Is dum recitat Apostolicas de Societate Iulij Tertij Pontificis literas, per internuncium admonetur a Commissario, latine vt aliquid ad earum literarum explicationem in medium afferat. Quo improuiso nuncio non nihil sese commotum Natalis, antiquae vir ingenuitatis profitetur, non tam quod dicere ex tempore difficile admodum sibi duceret, quam quod Franciscus, cui nulla in ipsum potestas erat; tamen quasi pro potestate, ne praemonitum quidem compellasset. Sed enim veteris Adam commotiunculis rationis [Note: 41 Domus Septimancensis seruor.] fraeno repente cohibitis, ita Deo iuuante, dixit, vix vt crederetur non accessisse praemeditatus. Multa idem ex occasione ad Romanae Societatis morem, in quibus fuit, Collegijs conformauit, praecipue in Septimancensi Domo Probationis: quanquam nulla re ibi, nisi fraeno opus erat. Multi erant Nouitij praenobiles genere, sed multo quam terna claritudine Christianae humilitatis magis luce conspicui. In his Ioannes Emmanuel vilissimo in amictu, tam omni vacuus malo pudore seruilia obibat officia, obsonatumque in forum prodibat cum sporta, ac si innutritus in eo fuisset munere: compensabatque hanc tyronis sui praeclaram indolem magister caelestis, liquidissimis eum caeli delicijs [Note: 42 Ioannis Emmanuelis, et Garziae Alarconij mortificatio.] inter ea ministeria complens. Quam Ioannes diuinae indulgentiae auram grato excipiens sinu, eaque longius ad despicientiam sui prouectus, cum consueta tria vota religiosorum emisit, quartum adiecit, si sancta obedientia sinetet in domestici adiutoris officio, Deo quandiu viueret, seruiendi. Haud minore alacritate Garzias Alarconius familiae suae splendorem, seque ipsum opprobrio exornare Crucis studebat. Coquo Septimancae inseruiebat cum Vallisoletum accersitus a Commissario Francisco, tanquam mendiculus perrexit in curto, ac lacero sago, tibialibus multifariam ruptis, sine pallio: eodemque habitu, vt penitus vanum seculi fastum crucifigeret, regias aedes ingressus, vbi multos habebat e primarijs propinquos, ac notos, bene diu se oculis omnium spectandum praebuit. Neque is duntaxat tyrones habebat ardor: sed veteranos quoque, inter quos nobile quasi vexillum praeferebat Antonius Corduba; qui cum Septimanca vt veniret,
impetrasset, nunquam videbatur melius habere, ac laetius, quam cum per oppidum agere asellum publice sineretur. Incurrebat inusitata iam veterum seculorum virtutis species non in peritorum modo oculos, sed etiam rudiorum. Inde genere omni venerationis eam domum prosequebantur. Oppidanis, cum quippiam ex eis emendum foret, prope erat pudor vendere. Itaque magnam semper remittebant pretij partem, nec poterant prohiberi, quin ipsimet domum nostram, quod emptum erat, deferrent. Superque haec stipem largiter praebebant. Iamque ex hisce exemplis, et opportunis concionibus, [Note: 43 Montis Regij coeptum Collegium.] colloquijsque et catechismi explicatione tota erat facies oppidi commutata. Hac aestate coeptum est Montis Regij Collegium. Est Mons Regius haud infrequens oppidum in Galleciae regno, dioeceseos Auriensis. Oppidanos, circaque accolas locorum asperitas, sed magis sacrorum cultorum inopia efferauerat: tetra mentium vbique caligo: scelerum, ac superstitionum vt in vasta, desertaque sylua, plurima, et horrenda monstra. Alfonsus Fonseca, et Azebedius Montis Regij Comes, Borgia Vallisoleti familiariter vsus, et Societate cognita, operas ex ea iudicauit idoneas illi solitudini repurgandae. Accessit ad voluntatem Comitis mire propensum Francisci Manricij a Lara Auriensis Episcopi studium: inter quem, et Comitem conuenit, vt sacerdotiorum quorundam partem, de qua lite inuicem contendebant, consensu in Collegij alimenta conferrent. Ioannes Valderauanus cum socio antecursor mox et Gollegio praefuturus, Vallisoleto missus pridie Annunciationis Deiparae, quam propterea auspicem, et Patronam noui operis adsciuit, in Montem Regium venit, fauebat rei benegerendae quadragenarij ieiunij sanctior instans hebdomada. Itaque admota illico opeti manu plurimos e populo, et quot quot in carcere reperit sortem hominum, quo magis indigam, hoc magis destitutam aliena ope, salutari poenitentia recreauit: idemque associans aurium patientiae, linguae laborem in vetera vitia e mortalium multorum exegit pectoribus, ac nominatim concione de sanctis Domini cruciatibus, eum vulgo ingenerauit condonandarum amorem iniuriarum, vt multa inimicorum paria, eodem loco simul cum fine concionis finitis [Note: 44] inimicitijs in mutuos amplexus concesserint. Paulo post certa domo, aedeque facta attributa, additisque aliquot sacerdotibus, ae laicis Collegiolum institutum est, cui a sancto Iacobo totius Hispaniae, praecipueque Galleciae Patrono, nomen Comes optauit. Tres institutae latinitatis classes: ter quotidie diebus profestis ipso in oppido, diebus vero sacris in circumiacentibus Pagis explicabatur catechismus. Missi et duo sacerdotes in Montana. Ita multiplici via ad instaurandam pietatem enixe desudabatur, et adaequabat euentus felicitas operae contentionem, et laboriosa sociorum studia grata populorum voluntas. Verum Franciscanorum Patrum, quippe quantum proficeretur aequius aestimantium, longe caritas eminebat. Vtebantur et ipsi consuetudine sociorum; quoque haec opportunior foret, suum prope coenobium poni Collegium exoptabant: nec quicquam timebant magis, quam ne aerumnarum moli sociorum valetudo succumberet. Itaque cognito vnum iam morbo implicitum pro salute eius sua sponte precationem ad Deum inter se perpetuam edixere Episcopi Vicarius perinde vti Patres in omnium, ita ipse in eorum excubabat commoda. Quarta leucae parte distat ab oppido secessus, cui ab dedicata Deiparae aede, S. Maria ab Remedijs est nomen. Huc Valderauanum, et Paulum Hernandium ignaros omnino quid vellet, bonus Vicarius duxit: simulque peruenere, Scribam quem ad id silentio duxerat, iussit rite in tabulas referre, Societati se eum secessum tradere, addens eo consilio facere, quo interdum ab laborum [Note: 45 Res Collegij Placentini.] perpetuo cursu diuerticulum eis, atque perfugium esset. Placentinis socijs, vt alijs ferme in Hispania, maximum attulere negotium aegri, quorum ingentem prouentum annonae caritas fecit. Eratque is vulgo sensus, nemo vt satis vitae suae, mortiue consultum crederet, nisi quempiam e Collegio aduocasset. Geminabat Societatis ad omnes gratiam praestans Episcopi virtus, quippe quae secundum Deum Villanouae, ac Borgiae merito adscribebatur. Is autem multitudine familiarium ablegata, paucis tantum sacerdotibus reseruatis, quibuscum in mensa, consuetudine, cunctaque vita, ex aequo quasi cum fratribus agitabat, in publicae pietatis opera, et alimenta pauperum suos reditus conuertebat. Quam ad rem ingruente hoc anno penuria, ac fame, multiplici est vsus industria. Primum robustos, ac beneualentes ad Collegij aedificationem accipiebat. Deinde familijs centum, quarum inopiam aggrauabat pudor, sibi assumptis, ceteras e
vulgo inter primores Ciuium alendas distribuit: quibus, cum Antistes tam illustri praeiret exemplo, verecundia fuit non sequi. Ad haec confluenti ex agris, pagisque turbae fere quingenis praebebat quotidie epulum, hominibus Societatis vtens administris. Ex quibus item duos in Castrum Iulij, quae altera Piacentini Episcopatus est Ciuitas, vt ibi centum ac viginti pauperes pecunia ipsius alendos curarent, misit. Interea Collegij aedificatio ducentarum, ac sexaginta operarum affiduitate procedebat egregie laetissimis Placentinis, nec non Deo haud obscuris opus significationibus approbante: inter quae illud vulgo referebatur; quod cum aream quandam prorsus necessariam vendere quidam Ciuium cunctaretur dum is celebrem ad aedem sanctae Mariae a Francia nomine, Salmanticam versus peregrinationis ergo pergit vna cum coniuge, hanc in itinere eiusmodi pressere mentis angustiae, is praeterea cordis dolor perstrinxit plane vt mori se proclamaret, neque alia causa, nisi quod vir aream illam diuino dedicandam obsequio [Note: 46 Caesaraugustae nondum certa tranquillitas.] vendere Antistiti cunctaretur. Quibus rebus vir commotus Placentiam relicta in diuersorio vxore, iter vertit; remque bonus, ac volens com Praesule transegit, tam praeter omnium expectationem, vt qui hominis callebant ingenium hanc eius mutationem propiorem miraculo ducerent quam coniugis aegrotationem Caesaraugustano Collegio ab foeda superioris anni tempestate non dum redierat certa serenitas. Erant, qui Pontificium iussum afferi ex Vrbe sermonibus spargerent, quo declarabantur nostri anathemate obstricti, et Collegium loco dimouebatur. Quod quanquam fabulosum, tamen rudem apud multitudinem vere nocebat. Erant qui palam e suggestu frequentem diuinorum mysteriorum vsum incesserent, eiusque commendatores in erroris suspicionem vocarent. Erant qui Sorbonico euulgando decreto nouas molirentur Tragaedias, sed omnia protegente suos famulos Deo, casso strepitu detonuere. Libellus de vsu frequenti Eucharistiae a P. Chritophoro Madridio Romae concinnatus, editusque hoc anno Neapoli, et Caesaraugustae vulgatus peropportunus fuit. Quippe planum factum est ea de re quid viri sanctissimi, doctissimique sentirent. Deinde quaedam literae de rebus, quae ab Societate in India gerebantur, ex Lusitania, vbi typis impressae fuerant, allatae, multorum animos demulsere. Omnes etiam vehementer mouebat sacrorum Inquisitorum autoritas, qui plurimum et consuetudine Patrum vtebantur, et opera. Horum alter erat Gaspar Ceruantes, qui paulo ante Caesaraugustam Hispali venerat: ac forte ex itinere transiens Corduba, Nouitijs non dum Granatam abductis, ita eorum adamauit disciplinam, vt ex eo tempore coeperit cogitare de Probationis domo instituenda, quam multis postannis tandem Archiepiscopus, et Cardinalis Tarracone instituit. Is animaduertens in contemptum Apostolicae sedis Decretum Sorbonicum euulgari; eaque re multis sermonibus, quibus obedientla Romano Pontifici debita sensim laxabatur, passim materiam suggeri, pro potestate edixit vt quisquis ea super re scripta haberet ad Sanctum Tribunal afferret: grauiusque de eo negotio obloquentes, tanquam de Pontificia, ac legitima religiosi Ordinis approbatione male sentientes sancto magistratui indicarent. Omnium autem maxime Societatis iuuit causam ipsa patientia, modestia, et [Note: 47] in recte factis constantia sociorum. Tres egregij Sacerdotes, Alfonsus Romanus, Ludouicus Santanderus, et Balthasar Pinna in eo Collegiolo versabantur. Hi dum omni ope student, nullam vt offensionum, aut sermonum praebeant causam, Deoque freti et conscientiae suae testimonio laeti, perinde ac si prospera irent cuncta, in omnen bene de omnibus merendi occasionem accincti vigilant, non solum dubitantium animos inclinauere ad suae innocentiae partes, sed etiam aliquot ex aduersarijs obstrinxere bene merendo. Ter hoc anno Santanderus sacrorum Quaesitorum missu, et ampla ab eis potestate instructus, in circumiectos populos, praesertim ad visendos, erudiendosque nouos Christianos excurrit. Quos ita paterna eius caritas, et suauissima comitas capiebat, vt qui nil ceteroqui grauius quam doctores Euangelicos pari possent; tamen Santandero lomum, ac victum daturos pollicerentur, seque bonos Christianos fore, si versari apud ipsos vellet. His rebus Caesaraugustanorum animis magna ex parte mitigatis, accessit extremo anno Ioannes Ramirius; dein etiam ipse Prouincialis Franciscus Strada, quorum singularis facundia prope omnes inuidiae faces extinxit. Dum autem aduersis ob [Note: 48 Murciani Collegij progressiones] luctatur fluctibus Caesaraugustana nauicula; aestu, flatuque secundissimo Murciana prouehebatur. Iamque Antistites septem sacerdotes, quinque non sacerdotes acciuerat. Ex
quibus assidue minimum duos volebat per pags, et oppida peregrinari apostolico ritu. Alijs interim in vrbana prouinciamagno animorum certamine consueta Societatis munia [Note: 49 Catecheseos frequentia et vtilitas.] tractantibus, feruebant vtique multae, et variae officinae virtutis. Sed nihil erat iucundius, quam, cum varijs in templis coetus magni nouellae sobolis catechismo erudirentur, audire totam Murciam innocentium vocibus personantem: quibus vulgo aiebant adultorum peccatis vitiatum, corruptumque perpurgari aerem et consecrari. Eadem catechismi explicatio coepta hoc anno Barcinone quotidie sub vesperam diebus festis sub meridiem, additis ad extremum conciuncula, ad prouectiores, et munusculis ad puerorum studia incitanda. Isque labor vsque eo probabatur in vulgus, vt vel ab ijs, qui ceteris Societatis laboribus obtrectabant commendatione exprimeret. Adultius [Note: 50 Ioannes Ramirius Societatem ingreditur.] hoc erat opus Gandiae, maxime si vsquam florens. Socij ei magis magisque fouendo per sese sportulas festiuas elaborabante sparto, praemiola, et illecebram tenerioris aetatis. Valentiae Ioannes Ramitius, is quem dixi, Caesaraugustam extremo anno profectum, veteranus Ecclesiae miles, tyro huius cohortis egtegia posuit fundamenta sui tyrocinij. Latissime ille notus, diuinoque plurimum verbo pollens magistri Auilae suasu, cuius e Schola prodierat, tanquam ad congruentem sibi locum ad Societatem accesserat initio anni, secumque Iacobus Miro Prouincialatu Lusitaniae defunctus cum ad Valentini Collegij rectionem veniret, Ocaniae receptum Valentiam duxerat. Annunciationis Deiparae sacra luce votis rite nuncupatis, visus est nouo quodam spiritu caelitus imbui. Itaque ad suggestum continuo remigrans, maiore vi, vt ipse magis ardebat, vibrare faces, et incendere honesti amore populos coepit. Inde carceri, nosocomio, alijsque per vrbem calamitosis subuentum, non laeta modo, sed stupente etiam Ciuitate, vbi vidit praecipuos nobilium stipem pauperibus emendicare per domorum ostia, et vrbis vias: nihiloque minus, cum perditissimorum hominum obdurata in scelere, immutata sunt pectora. [Note: 51 Constitutionum custodia diligens summae curae Bustamantio.] Postremo impudicidam in suis castris adortus, concione vnica ex triginta circiter famosis, duas et viginti ab foedo, et exitiali quaestu abstraxit, et collocauit in tuto. In Prouincia Boetica socijs ante currentibus nouum addidit impetum Prouincialis Bustamantius, quem Borgia testabatur, quam qui praestantissime muneris sui partes explere. Cunctae eius curae eo conferebantur, vt regularum, et constitutionum vel puncta, et apices seruarentur: sat ipsas cum diuina gratia ad perfectionem adipiscendam affirmans habere virium, nec praeterea quaerendum quicquam, sicubi in Hispania disciplina laxior videretur, inde esse quod neutiquam tanta, quanta oportebat cura, ad legum [Note: 52 Collegiolum in Sanlucari oppido inchoatum remouetur.] praescriptum omnis vita componeretur. Nec vero leges ex ijs vllam obseruatu difficilem: dum serio inducatur animus: et quia in paruis Collegijs, non possunt ita perfecte seruari, propterea negabat ea suscipienda: eamque ob rem Collegiolum quod Sanlucari in oppido ac portu celebri fuerat biennio ante inchoatum, vbi primum hoc anno Ducis Methymnae Sidoniae Vxor, quae praecipue id impetrauerat, alebatque, excessit e vita, quia certi firmamenti, incrementique iustam ad formam spes non nisi sera admodum apparebat consentiente Ignatio remouit. Ibi Ioannes Paulus cum tribus Socijs habitabat, fidelis operarius, sanctusque vir, re, et populi opinione, quam miracula interdum affirmabant: quo aegrius summi aeque, atque infimi tantum sibi columen eripi doluere. At Bustamantius multo amplius, ac diuturnius commodum, quam vnius, aut alterius populi domestica Societatis disciplina conseruanda intuens, ne Marcenae quidem Dominis item [Note: 53 Excursiones multae ac perutiles ex Collegio Hispalensi.] paucos ad Collegij initium postulantibus indulgendum censuit. Verum ita prudenter apteque exposuit, quam in Dei cultum, eiusque famulorum, atque adeo totius populi bonum cederet, ante certa ad victum subsidia, aedesque ad habitandum, ac diuina tractanda comparata esse, vt adiecta ad instituendum aedificium. cura, conquirendumque vectigal, ipsius sententiam sensui suo, si non libenter, peramanter certe praetulerint. Marcenam, Hieblam, Sigam, nouemque alia in oppida excursum ab Socijs Hispalensibus est id inter cetera curantibus, vt Scholas catechismi excitarent. Itaque non ad aliud ante se transferebant oppidum, quam virum idoneum, ac pium inuenissent, qui coeptum ab ipsis opus eadem ratione prosequeretur. Nec solum animis, sed etiam corporibus, cum dire fames in agrestium, ac vulgi turbas saeuiret, excitata opportunis clamoribus locupletum misericordia, subuenere. At ipsa vrbs Hispalis tota fere personabat catechismum vel discentium, vel docentium vocibus, cum cetera quoque religionis excolendae
[Note: 54 Granatensis Collegij praeclarae functiones.] industria belle procederet. Sed Granatae in primis cuncta erant secunda. Nimirum et ad Antistitis vsque eo propensi voluntatem formabantur studia ciuium, eiusdemque vicissim fauore prouecti socij, se ipsos, vti dabant in labores alacrius, ita reddebant amore, et obseruantia digniores: ex eoque nobili studiorum certamine messis exuberabat laetissima pietatis. Nullum hic vacabat Societatis officium, ad conciones, catecheses, spiritualia exercida, diuina Poenitentiae, Eucharistiaeque mysteria concursus optabilis: in custodijs publicis, hospitalibus dominus, Coenobijs Virginum, in plateis, et compitis crebra, ardensque declamatio, et mirifice salutaris. Ipsi lupanari frequenter diuini verbi faces inferebantur, multaeque ijs incensae mulierculae ad pudicitiam conformatae. [Note: 55 Basilius Auila moritur.] Basilio Auilae, qui huc Hispali venerat, ingens aderat ex vero nomen. Nullis capientibus septis affluentis ad eum concionis frequentiam, latis in areis, caeloque libero saepe tonabat: quem tamen ipso anni huius autumno ex Oppido Loxa, pietate egregie restituta, multis sceletum, ac vitiorum, prauarumque consuetudinum fugatis, profligatisque millibus, onustum spolijs, ac triumphantem reuersum, acerboque subinde raptum funere, non tam Granata, quam caelum excepit. Ingens reliquit sanctitatis nomen: egregiamque strenui, et frugiferi operarij formam. Nulla dum propria erat Collegio sacra aedes, sed autore, et adiutore Antistite, relicta, quam adhuc inhabitauerat, domo situ angusta, nec admodum salubri, domum conduxere peramplam, [Note: 56 Tyrones Cordu ba traducti Granatam.] vacuamque iuxta aream coemere templo aedificando. In eam domum vere medio commigratum est: eodemque Tyrones Corduba simul aedium laxitate, simul piorum beneficentia inuitante, traducti. Horum accessu amplius sociorum triginta nullo pene censu Granatae affatim pascebantur, plerisque ciuium ita de conquirenda ijs stipe laborantibus, ac si vnusquisque existimaret eam ad se proprie, nec nisi ad se prouidentiam pertinere. Inter Nouitios erat Petrus Martinius Archiepiscopi consobrinus, qui philosophiae ante professor, eius emenso curriculo ad perfectae virtutis stadium, cum vno e discipulis, Archiepiscopo summe volente, transijt. Hic Christianae quoque Philosophiae dudum in seculo studiosus, vtque putabat, magister, vbi inter Societatis Tyrones coepit discipulus fieri, ingenue, multumque admirans profitebatur plane vsque ad eam diem se iter verae sapientiae in tenebris coeco pede tenuisse: sed postquam ad eam scholam accesserit, clarum quendam sibi diem obortum viderique sicut ad certam viam, et rationem Aristoteles Philosophiam redegerat; ita eo loco reperisse virtutis exercitationem in ordinem, ac modum et quasi artem redactam. Quo diuino lumine vtens ita in sui de spicientiam proficiebat, vt infra hominem haben vellet: solebatque dicere, cum ad id temporis Deum inter pulchras conceptas mente imagines, sublimesque contemplationes inuestigasset, iam demum comperisse, non posse melius inueniri, quam si quis id quod de se Psalmista loquitur, vt iumentum fieret. Cordubae Leopoldus Episcopus, post diuturnum dissidium cum suo clero, haud nulla sociorum opera reconciliatus est. Visus inde, et magis ad Societatem adiungi. Concessit enim, quod ante negarat, vt in Collegij sacello sanctissimum Christi corpus asseruaretur: quod magnifico apparatu illatum est.
[Note: 57 Res Cordubae gestae.] Translatis Granatam Nouitijs Philosophiae curriculum institutum est Cordubae. Hic Antonius Madridius etiam num Tyro cum catechismum explicaret, ea loquebatur vi ipsas vulgo vt ferrent, columnas ad eius verba concuti, ac contremiscere. Cum aliquando mulieres ab impudicitia conuerfas rerum laborantes inopia auditorum beneficentiae commendaret; continuo viri ad quadraginta inter se Societatem coiere, vt in orbem ei Gynecaeo diebus singulis singuli alimenta suggererent. Verumtamen cum Madridius adhuc Nouitius parcius cum populo ageret, penes Antonium Ramirum erat suggesti gloria, quam famulo suo in modestiae, atque humilitatis pretium videbatur Deus rependere; Docebat is Grammaticam Cordubae, simulque ex occasione modo explicabat publice catechesim, modo concionabatur varijs per vrbem templis. Certatim huc, illucque accersebatur: et quo se cunque conferret, innumerabilis conuolabat auditor sic, vt cum templa, vicinaeque viae, et areae refertissimae essent, in templorum foribus statui suggestum necesse esset, quo semel ad multiplex auditorium vox eadem (et erat sonora, ac magna) caelestium aliquid mercium apportaret. Nec vero tanta audientium studia luxuriabant in plausus inanes, sed in vberrimam virtutis solidae frugem maturescebant. Non aures leuissima deliniti dulcedine abibant homines, sed compuncti corde, tacitique
ac meditabundi, et consilia nouae vitae coquentes. Inde iniusta mercimonia deserebantur, reddebantur Dominis male parta, lites componebantur, inueterata odia exscidebantur, emergebant e coeno flagitiorum voluptarij. Inter cetera die S. Matthaei quaedam virgo ita perculsa est diuini spiritu verbi, vt inter manus fuerit domum referenda: quae simul primum collegit animum, in vberem soluta fletum, omnem sibi extrahere ornatum, atque abijcere aggressa, nunquam prae stupore adduci potuit tota die vt aliquid degustaret.
[Note: 58 Res Lusitanicae.] In Lusitania plurimum valuit Ludouici Consaluij opera, et, quos ab vrbe duxerat, sociorum ad mores cum Societatis Romanae moribus conformandos. Conimbricae Regis [Note: Conimbricae.] postulatu non conuictorum modo quinquaginta institutio suscepta, quod initio memoraui, sed addita etiam graecae linguae schola extraordinaria, quam Theologi Philosophi, atque alij grauium studiosi disciplinarum, eorumque pars magna religiosi frequentabant. Iamque e scholarum superiore anno coeptarum semente, laeta albicabat virtutum seges. Noua erat iuuentutis facies. Nihil ferme dissolutum, ac petulans, nullam turpitudinem dictorum, nullam iurandi temeritatem, nulos clamorum, et rixarum tumultus, (vt assolet in eiusmodi hominum genere: quod saepe cum sapientiae studia profiteatur, quodcunque insipientiae documentum sibi decorum ducit,) vidisses, audissesue per vias, ac tecta Conimbricae. Adeo feroces feruidae aetatis impetus exomologeses menstruae, conciones hebdomadariae, familiares quotidiani sermones, comitas assidua, et recta sociorum exempla mitigabant. Ex diuersis religiosorum familijs triginta inter Societatis auditores numerabantur, quos inter, ac magistros mutuis caritatis, et obseruantiae certabatur officijs. Eborae, [Note: Eborae.] dum patetno plane studio Cardinalis Henricus suum fouet, promouetque Collegium ab Rege Ioanne suo fratre impetrauit, docere vt ibi philosophiam liceret: primaque doctrinae illius fundamenta Ignatius Martinius prospere iecit. Non admodum salubre est Eborense caelum; eo magis studebat Cardinalis Collegium tum aedificij genere, tum fontis, quem magno opere in medium peristylium deducta aqua, construxit, amoenitate, tum demum niagnificentia sacrae supellectilis ac ceteris hilaritatibus reddere opportunum, et expetendum: ac Patribus, quid religiosam deceret modestiam admonentibus, respondebat id [Note: 59 Andreae Ouiedi virtus Eborensem dioecesim visentis.] quoque considerandum, quid se deceret Principem. Ceterum praeter consueta erga ciues officia; quod hic annus in Europa foecundus morborum, ac funerum fuit, Eborensium Patrum aduersus decumbentes, et occumbentes, caritas latum habuit sese exercendi campum constanter, ac fructuose. At dioecesim Andreas Ouiedus Episcopus antequam nauigaret in Indiam, virtutum suarum paupertatis praesertim, submissionis, et caritatis suauissima fama compleuit. Postulatu Cardinalis sacrum chrisma ad populos per oppida, pagosque circumtulit. In viam dedit se prisco ritu pedes, vno tantum comite, ipse sibi rainistet ac famulus: quod Cardinalis, antiqua gaudens exempla repraesentari, non grauate permisit. Si quando defatigaretur, mulo clitellario vtebatur. Vetabat sibi obuiam iri. Ad Xenodochia diuertebac quod aegerrime ferebant populi, machinisque prohibere omnibus, [Note: 60] sed frustra conabantur. Cum saepissime obiectarent inusitatum id esse; respondebat Episcopus, fore vt posthac posset id quoque vsitatum dici: alias negantibus in Xenodochio lectum esse, humi cubabimus (aiebat) atque illic humi libentius, quam alibi in lecto. Ita fiebat, vt quamuis boni viri tanto studiosius in Praesulis commoda curam intenderent, quanto ille fugiebat modestius. tamen multa persaepe haberet ferenda. Quam tacita laetitia occasionem arripiens. nihil conquerebarur vnquam, nec petebat, quamuis interdum pro ceruicali, sarcinula, quam secum gestabat, vti inopia cogeret. Simul in oppidum venerat, vicatim ipsemet, ac prope ostiatim populum inuitabat in templum ad sacrum chrisma: [Note: 61] qui labor, vt erat superabundantis caritatis, ita superuacaneus non erat. Nam cum ante id tempus ex in frequendoribus oppidis solerent suscepturi chrisma, ad oppida frequentiora contendere, multa Andreas adiuit, in quibus nullus vnquam fuerat conspectus Episcopus: eoque sacramenti eius memoria prope funditus obsoleuerat. Congregatis in templum populis pari benignitate, ac studio explicabat rei maiestatem, quicquid praeterea ad doctrinam, atque exhortationem aprum videretur adijciens. Nec solum benigne Episcopali fungebatur munere, sed etiam vulgaris ministerio sacerdotis. Infimae plebi vbique ancillulisque humillimis parientissime aures confitentibus dabat, tanta insuper cura, nequam relinqueret diuinae consolationis expertem: vt saepe iam viam, quod satisfactum cunctis putaret, ad aliud perrecturus Oppidum, ingressus, cognito vel
ancillam, vel puerum superesse, qui Poenitentiae, aut Confirmationis sacramentum non accepissent, placidissime intermisso itinere in templum se se referret: ac tum demum cum reliquum neminem fecerat, cui quicquam deberet, ad populos alios [Note: 62 Brasilicaeres.] ire pergebat. Nihil magnopere laetum, ac nouum offert Brasilia. Infelix, ac sterile solum maligne colentium laboribus respondebat. Piratiningae in magnam spem perstudiose excultum tenerae aetatis seminarium penitus prope euanuit, Filijs ad Parentes (qui de vagae more gentis, mutauere sedes) fuga elapsis: neque, vti sperabatur, tanta instituti cura iuniores inueterata seniorum ingenia ad normam flexere humanitatis: sed ipsi, quod procliue vbique est, in eorum mores degenerauere. Solatium erant vnicum certa ex infantibus lucra, quos postea quam intincti fuissent, mors praereptos periculis transferebat in sinum beatae vitae. Coepit tamen hoc anno in proprios Societatis mores Brasiliensium sociorum disciplina formati, acceptis ab Vrbe Constitutionibus. Ac primum [Note: 63] Piratiningana sedes, deinde etiam Bayensis in Collegij formam redactae. Prouincialis Nobrega, eiusque collateralis Ludouicus Grana solennia vota quatuor emisere, commodata sibi inuicem opera susceptoris. Nullus ad eam diem in Brasilia e Professorum erat numero; et Episcopus quoque occiderat. Itaque cum ad S. Vincentij Praefecturam se Ludouicus ad Nobregam longo, et laborioso cursu ex Baya tulisset: atque vtrumque iuberet Ignatius profiteri, rem transegere hunc in modum. Prius Nobrega tanquam Prouincialis, atque praeses Ludouici; is deinde tanquam Professus Nobregae vota suscepit, addita conditione, vt vota de integro instaurarent, si forte Generali Praeposito minus ea ratio probaretur. Ceterum B. Patris sententiam explorare non licuit, cum ante allatas de ea re literas excessisset e vita: successores autem nihil censuere mutandum. Professione edita, quasi nouo impetu capto Apostolici illi viri ad propagationem Euangelij rediere, et Grana quidem in Praefectura S. Vincentij mansit omnium in ea sociorum Praeses: ad S. Saluatoris vrbem Nobrega, vnde diu aberat, remeauit. Piratiningae fratrum manibus noua excitata est sacra aedes, praesertim Alfonsi Blasij opera, et labore, in qua Kal. Nouembribus diuinorum coepta solennia.
[Note: 64 Res Indicae. Ipsi sibi Socij Prouincialem creant Antonium Quadrium.] In India vero, quid in rem diuinam, et animorum Antonio Quadrio Prouinciali sit gestum planius explanabitur, si de ipso Prouinciae Praeposito extra ordinem, moremque delecto, pauca disserantur. Xauerius enim profecturus ad Sinas, cum Indiae Prouinciae [Note: 65] Gasparem Berzaeum Praepositum reliquisset, duos post eius obitum successores in obsignato chirographo nominauit, Emmanuelem Moralem, et Melchiorem Nunnium; illo ex humanis exempto, successit hic ab obitu Gasparis. Sed cum eius autoritas, quoniam Xauerium mors prius quam Gasparem occupauerat, dubitationem Paoribus attulisset, an cum Xauerij occasu ipsa quoque pariter occidisset, Melchior in obeunda de more Prouincia, Cocinum cum venisset, praecipuos prouinciae Patres Henricum Henricium, Nicolaum Lancillottum, Franciscum Petrium, Cyprianumque ea de re consuluit, et suum ab vnoquoque suffragium ad eligendum nouum Praepositum, quoniam hanc Indis potestatem Petri sedes praecipue faceret, si vsus esset, accepit. Sed nullis comitijs habitis, relicto (vt supra demonstrauimus) Balthasare Diazio sui muneris administro, vicarioque in Iaponiam migrauit. Balthasar autem, quoniam expectabatur ex Europa Prapositus, comitia habenda non censuit. Verum vbi Praepositus nullus aduectus est, dispersos per Indiam Patres per literas monuit, vt, si legitimum Prouinciae Praepositum non censerent, vel ipsi Goam accederent ad comitia, vel sua suffragia, sententiasque transmitterent. Accesserunt Nicolaus Lancillottus, et Franciscus Petrius: ceteri suum quisque misere suffragium. Ergo coactis in vnum locum omnibus, tam ijs, qui nuper [Note: 66] e Lusitania venerant, quam Indicae Prouinciae Patribus, socijsque vel laicis, vocatur in deliberationem primum superior Melchioris electio, rata ne habenda, an irrita videretur: dictisque sententijs, irrita visa est, ea scilicet ratione, quae Goae primo disceptantes inter se Patres mouerat, et in eam mentem impulerat. Deinde quaesitum in eo conuentu est, qui nam suffragij habituri ius essent in eo creando Praeposito; neminemque censuerunt, qui modo vota nuncupasset, suffragio priuandum; quod omnes essent nuncupatis votis inter se pares (nemine adhuc inter Professos relato) praeter destinatos in Aethiopiam Patres. Et quia (cum nihil in eo lectionis genere, vel a Societatis constitutionibus
esset, vel ab Apostolica Sede praescriptum;) standum videretur iuri communi. Sed, cum maior suffragatorum numerus videretur, quam Comitiorum commoditas ferret, de rommuni omnium consensu delecti sunt tredecim, penes quos esset summa nominandi Praepositi. Quibus constitutis disceptatum deinceps est, quibus tandem mandandus videretur is magistratus, et quibus in eo non eligendo modo, verum etiam accipiendo [Note: 67] suffragij ius esse. Non enim deerant, qui censerent nullam eorum habendam esse rationem, qui mittebantur in Aethiopiam, quod essent hospites, et in itinere: denuoque post eorum discessum redeundum esset ad comitia. Sed re discussa, atque agitata visum est, ad hos etiam suffragijs ius pertinere, quod in ijs et theologiae doctrina praestantes, et Professorum ex ordine quidam essent, quibus liceret vnis per Societatis instituta regere, et administrare Prouincias. Dimisso conuentu preces indicuntur, et sacrificia. Deinde paucis diebus interpositis edito probae lectionis iureiurando, itum est in suffragia: cumque prima latione par fuisset cum Melchiore Carnerio Quadrius, in altera vero superior, et a Melchiore ipso Societatis nomine Prouinciae Praepositus renunciatus, hanc ille renunciationem multis rationibus abnuebat. Primum, quod tanquam hospes breui discessum in Aethiopiam parabat. Deinde quia docendi, concionandique cura distentus tot vnus onera sustinere non poterat. Tertio, quia commendationem non habebat aetatis, septem ac viginti non amplius natus annos. Postremo quod eius muneris recusatio magis congruere cum mente videbatur Ignatij, cuius esset in Lusitania iudicio varia ob incommoda valetudinis, consimili onere liberatus. Haec Quadrius apud Patres tametsi contentione magna disseruit; tamen iussus est omnium sententijs suam vnius submittere. Tum igitur ne videretur aduersando fratribus, cum Deo bella gerere, subijt onus, ita tamen vt cunctis audientibus, Deo vouerit, si se Patres ad sustinendum deprehenderent imbecillum, iudicarentque e re Prouinciae non esse eam ab se tractari, illico eam se apud alterum, quem ipsi deligerent, iuberentque depositurum. Eam ergo procurationem aggressus magna cum modestiae, tum prudenriae significatione constitutiones, ac regulas ex Europa delatas ad vsum referri iussit: cum interim ipse publice Philosophiam traderet, et cum Carnerio conciones haberet in Collegij aede frequenti conuentu: [Note: 68 Io. Nunnius Patriarcha, et Ouiedus Episco pus in Indiam perueniunt: et Consaluus Sylue ria prouincialis.] quae vt quadruplo laxior esset, vix concursum multitudinis caperet. Administrauit egregie Prouinciam ab orsu anni ad mensem vsque Septembrem, et aduentum noui Praepositi: a Commissario Borgia, Ignatio autore delecti Consalui Sylueriae. Venit hic cum Patriarcha Nunnio socioque eius Ouiedo Episcopo in Aethiopiam ex India profecturis, quos Ioannes Rex, qua solebat in diuinae gloriae causis liberalitate, atque magnificentia plane regia, ornamentis sacerdotalibus, et cuncto sacrorum apparatu instruxerat. Nauigatio tametsi exitu felix in paucis, tamen non potuit non plena esse periculis, per quae Patriarchae sanctimoniam, atque virtutem haud mediocriter illustrauit. Is in maximo tempestatis discrimine ad Promontorium bonae spei, et summa desperatione salutis, sacris aquis ab se expiatis: pelago iniectis, tranquillum, ac placidum mare reddidit. Is quodammodo suae personae, et dignitatis oblitus, serio ministrabat aegrotis: is aurem sedulam ad vnumquemque vectorem in sacris confessionibus demittebat, et dabat operam verbo Dei, nihil ex vsitatis Societatis functionibus intermittens. Nihilo segnius in sua naui laborabat cum sacerdotibus duobus Ouiedus, et in sua Prouincialis Consaluus. Quibus officijs, atque laboribus deponebantur irae, dexterae iungebantur, minuebatur temeraria iurandi consuetudo: et erant, qui quaesitam ludo pecuniam vltro redderent. Denique praesto erat sua cuique vitio temperatio, et mortis [Note: 69 Andreas Ouiedus in Aethiopiam mittitur.] animi medicina. Goam vt ventum est, Consaluum Rodericium ab Aethiopia re uersum offendunt, difficiles loquentem aditus in eas partes, et Regis animum a recipienda legatione alienum. Nec tamen ea Patriarcham commemoratio deterruit ad pergendum iter intentum, nisi domestici pariter, et externi, quorum placuerat audire consilia, reuocarent. Visum est enim, ne ludibrio committeretur existimatio Patriarchae, et Sedis Apostolicae autoritas carperetur; Coadiutorem eius Episcopum Andream Ouiedum binis cum sacerdotibus, laicisque socijs eo praemittere, qui viam Patriarchae muniret, et Aethiopiae Regem ad obsequium Romani Pontificis deferendum, dissimulans in praesentia pro Dei maiore gloria ceteros eius errores, induceret. Quod
consilium eo probatum est magis, quod in vrbanum apud Aethiopes ducitur, et supplicio vindicatur, si quis ad eos silentio ingressus, de suo aduentu nihil ante significet. Praetor igitur certum hominem quaesiuit Episcopo, qui dux esset in Aethiopiam. Et quoniam legatus, quem Rex Ioannes e Lusitania miserat, in itinere obierat, alium e suis substituit, lautumque viaticum addidit; et ne quid ab Rege cogeretur accipere, pecuniae subsidium in biennij sumptus obtulit. Deinde Saracenos aliquot reperit, per quos vltro citroque ex India in Aethiopiam tuto literae commearent, et vitae necessaria curarentut. Dum haec apparantur, inuentus est Goae senex Ioannes quidam Belmudes, qui Patriarcham Aethiopiae factum se a Paulo Tertio Pontifice praedicaret. Et quanquam praeter cultum corporis nullum testimonium Diplomatis Apostolici proferebat; non deerant tamen Goae, qui fidem facerent eum in Lusitania pro Patriarcha vulgo habitum, et vt talem ipsimet Archiepiscopo in regio sacello consessus dignitate praelatum, exceptumque item perhonorifice Goae. Quae cum Patriarcha Nunnius audisset, gaudio elatus, studioque tanti oneris deponendi, dat ea de re literas ad Ignatium, etiam atque etiam obsecrans per Christi viscera, si se Pontifex eo onere liberaret, ne sibi aliud alterius Ecclesiae pateretur imponi: quae si obtruderetur inuito, et iussis grauioribus vrgeretur, non dubitaturum se Romam vsque contendere et ad pedes Pontificis stratum totis supplicare praecordijs, ne salutem animi sui, nouam rursus in aleam periculumque conijceret. Hunc in locum Aethiopica res hoc anno processit. Melchior autem Carnerius [Note: 70] alter Patriarchae successor, et socius non dum erat consecratus Episcopus. Quanquam enim Sedis Apostolicae iam diploma cum Ignatij literis erat allatum, quibus honorem illum sub Antistitis Niceni titulo per Deo deuotae obedientiae votum iubebatur accipere, consecrationi tamen eius multum attulit morae, tum quod Antistitum non habebat India legitimum numerum, tum iniecta Melchiori religio, quod cum Episcopos Lusitaniae Pontifex, quorum ante conspectum fidem ille suam profiteri debuerat, appellasset, ijque ab se tanto interuallo distarent, coram alijs profiteri non auderet Episcopis. Romae autem idcirco nominati sunt Lusitani, quod nemini dubium erat, quin tres illi Patres omnes essent pariter in Lusitania consecrandi. Postea vero diu consecratione dilata nominati sunt alij. Fuit autem Ciuitati Goanae Patriarchae Nunnij gratus admodum, et opportunus aduentus; quae cum iam pridem suo caruisset Antistite, sacrum iam defecerat oleum ad inungendos in extremo certamine moribundos, et qui sacris initiari se vellent, neminem vnde mitiarentur, habebant. Ergo Patriarcha sacerdotes circiter quadraginta ex Dominicana, Franciscanaque familla, cum tribus quatuorue de suis solenni ritu, ac ceremonia consecrauit. Auxit Ciuium gratulationem, communemque laetitiam Patriarchae comitatus, qui cum ex Societate constaret, vt accessit [Note: 71 Consalui Sylueriae operosa caritas.] in cumulum operarum, ita cumulauit et fructum. Erant igitur omnino tum in India de Societate quinque, et nonaginta. Nam in vno Goano Collegio sexaginta, quo ex numero sex diuersi concionibus operam dabant. In ijs Melchior Carnerius, et Consaluus Sylueria Prouincialis: quorum hic cum magna apud Praetorem esset in gratia, multa per eum gessit e re diuina, multa publicum ad exemplum: grandem ab eo pecuniam, quam dispertiret egentibus, impetrauit, multos poenis curauit obnoxios saluis tamen legibus, et aequitaete, mittendos, multis autor fuit compositionis, et pacis. Praetorique Bazainum egresso comitem se adiunxit, Christum terra, marique circumferens, nominatimque in Oppido Ciaulo, vbi eos fructus cepit octo, non plus dierum spatio, eos motus in animis excitauit, vt ad impetrandum Societatis Collegium extructum iam templum incolae flagrantibus studijs, et aedes insuper extruendas offerrent. Quos tamen in aliud tempus, dum consiliarios suos adhibet Consaluus distulit. Hoc anno primum data est Goae forma domestici Tyrocinij; quod quanquam separatim institui, exercerique [Note: 72 Ordinaeur Goae Tyrocinium.] non potuit; ei tamen attributa est schola quaedam, vbi quoad eius fieri posset, suus a Tyronibus ordo, ac disciplina teneretur. Discipulorum numerus ad sexcentos, praeter pueros ferme centum, qui Patrum sub disciplina in contubernio continebantur. Multi ad ouile Christi perducti sunt Ethnici. Quo in numero vir praecipuus, et autoritate praestans, varijs prouincijs, ac regionibus peragratis, vt quam ad legem potissimum appelleret animum, exploraret, nullam reperit vbi tutius conquiesceret, quam Christianam. Ergo duobus comitatus famulis ad Collegium profectus, ad eam se excoli,
et erudiri voluit, vt ex ea et vitam duceret, et oppeteret mortem. Qui Christiani fiebant, quo Christum retinerent aretius, omni humanitate tractabantur a Patribus. Nam quos spes erat sua sponte in fide mansuros, eos blande domum suam, vt ijs cum, initijs adolescerent, remittebant. Eos vero, quorum de constantia, firmitateque non dum satis polliceri sibi ipsi poterant, paulo diutius apud se habebant, quoad suas agerent, firmarentque radices. Alljs quaerebant opificum adiumenta, a quibus cum artificia didicissent, in promptu haberent vnde sibi victum, suisque liberis compararent. Atque haec, et alia humanitatis indicia, siue ad eorum sustentandam imbecillitatem, tenuitatemque, siue ad minuendam offensionem, quam a quibusdam Europaeis accipiebant Ethnici misere oppressi, ac circumuenti per necessaria nostris erant. Cuius peccati vim grauitatemque multis verbis expendebant, et augebant pro concione Carnerius, et Quadrius; ferebantque fructus, vt item alljs tollendis, sanandisque vitijs. In [Note: 73 In Ciorano insula Christiani facti.] insula Ciorano haud ita procul a Goa dedere Christo nomina quinquaginta, et sperabatur idem reliquos esse facturos, iamque inibatur Christianorum numerus ad trecentos. Iamque vti potestatem Alfonsus Noronia Prorex fecerat, suas extruebant domos prope aedem S. Mariae, quam de Gratia vulgus appellat; quo commodior, et ad rem diuinam esset accessus, et ad explanationem Christianae legis, quam peracto mysterio sacerdos [Note: 74 Et Tanaae.] idem a Goano Collegio missus festis diebus habebat. Quoniam vero incolis illis angustissima domi res est, quaerebat Societas ipsa Neophytis vnde ea se in insula sustentarent; stupentibus ad eam humanitatem Ethnicis. Qui ex eo argumentabantur Christianorum legem eam demum veram, et a Deo datam esse, dignamque, quam sequerentur omnes. Tanaae, vbi sedes etiam Societas habebat, moderatore Francisco Henricio creber, et frequens erat Ethnicorum baptismus. Aspersi sunt ducenti, et octoginta. [Note: 75 Bazaini Collegium augetur.] Quibus autem baptisimi niecta mens erat, ij duas seorsim in aedes, viri foeminaeque recepti, Christianis praeceptis informabantut, ac moribus: ex vtraque prodibant omnes concionis et catechismi gratia cum Christianorum liberis ad aedem Patrum; quorum etiam vt egestati consulerent Patres, his quoque victum, cultumque precario, et in morbis medicamenta quaerebant. Bazaini vero autore Consaluo Prouinciali contubernij vectigal, vbi adolescens educabatur aetas, numeroque crescebat, quingenis Praetor Barrettus annuis amplificauit aureis. Dedit in hoc Oppido Societati nomen strenuus, nobilisque miles Paius Correa Portuensis, cui cum abunde vitae commoda domi suppeterent, ijs omnibus miro ardore contemptis, et vestimentis insuper cum ense proiectis Societatis aucupatus est tunicam, et ea corpus texit, cum etiam tum Cothurnatus incederet: fratrem suis consilijs officienrem repulit: eoque ac domesticis relictis cum Prouinciali Cocinum venit. Hic onustus manticis rogitanda passim stipe, multisque [Note: 76 De Cocinensi, sede, et Colana.] alljs suae despicientiae, ac summissionis exemplis, nobilibus fuit ad sanctitatem, et quibus erat militari virtute iam notus incitamento. Cocini ad Francisci Petrij, sociorumque trium perennes curas atque vigilias Carnerij non dum Episcopi, vti diximus, consecrati par labor accessit, cuius celebritas vrbis, et magnitudo, tum ciuium egregia pietas, et in Societatem beneuolentia suadebant, Collegij loco, quod nullis dum prouentibus continebatur, Professorum instituere domicilium: quod in Prouincia nullum erat. Scripseratque ea de re Consaluus ad Ignatium. Sed mortis interuentu B. Patris in praesentia nihil actum. Coulani aegre animam trahens, et pene semitabidus Lancillottus tanto tamen flagrabat amore alienae salutis, vt cum ei meliuscule fieret, continuo ad audiendi, dicendique labores, auide se referret, suspicientibus Ciuibus in infirmo corpore virtutem animi, et communi vocabulo etiam sanctum appellantibus. Is extruendum e lapide templum, atque Collegium, vt mos est in Europa, curauit. Aduigilabat ad custodiam Indicae iuuentutis, quae apud ipsum regijs sumptibus alebatur; tametsi diminuto iam numero, quinque et viginti non plus adolescentuli remanserant. Ventitabant tunc praeter hos ad Collegium pueruli septuaginta literarum vt notas, ac ductus, tum etiam scientiam numerandi perdiscerent. Quanquam autem quod erat in alimenta [Note: 77 De ora Piscaria.] Patrum a Rege decretum Ministri iussi non dabant, vitam tamen vt poterant, tolerabant, portantes pondus diei, et aestus. In Commorino Promontorio, totaque illa ora Piscaria, Christianorum erant loca Henrici Henricij tutelae credita quadraginta. Habebat in ijs tuendis socios Iacobum Soueralium, et par aliud e numero fratrum. Sed
cum longe maior operarum numero messis esset, ex veteri instituto Xauerij vtebatur spectatae fidei, virtutisque Christianis. Hos singulos singulis saltem locis voluit esse praepositos, qui et vltimis puerorum periculis tempestiuo baptismate subuenirent, et ceteros Christi legem, quam fusius ipse postea locis illis obeundis, cognoscendisque traderet, rudi quadam ratione docerent. Ita eam plerique tenebant, et praecipui cuiusque mysterij rationem interrogati reddebant. Optabat ille sociorum ad expiandos per confessionem animos, auxilia, et quo plus etiam suppeteret otij ad expoliendam, quam confecerat, elucubrando Grammaticam malabaricam, missis praesertim a Prouinciali peritorum interpretum adminiculis. Sed quanquam pertexere, ac perpolire pro voto, quod prae manibus habebat, occupationum aestu non poterat, scriptis certe contra fabulas Ethnicorum pro defensione diuinae legis editis, magnam Neophytis lucem praetulit. Erat enim Henrici consilium in tanta segete, vbertateque messis, non voce modo quoad poterat, sed stylo quoque, ac calamo sociorum supplere penuriam. Expiauit hoc anno baptismate quinquaginta; et. Plures expiasset, nisi Praefectorum, vt assolet, auaritia pijs conatibus offecisset: vt affirmaret plus aliquando fructus ex vno Societatis homine sub aequo, atque integro magistratu, quam ex viginti sub iniquo, et munerum largitione corrupto percipi potuisse. Sane ea erat in multis Christianorum veterum iniquintas, [Note: 78 Mirantur Ethnici Christianos cum caelum expectent, terrenis inhaerere commodis.] et corruptela, propter hiantem, atque imminentem auaritiam, vt essent Ethnicis ipsis interdum ludibrio, praesertim in vrbe S. Thomae, vbi Cyprianus agebat: quorum eae passim voces Christianorum iactabantur in aures: Quid causae est cur hi Christiani, peregrinique, cum post mortem caelum expectent, ita tamen in terris haereant, adeoque terrenis commodis sint affixi. Ad ceteras Henrici curas adiungebantur disputationum certamina cum Saracenis, et Ethnicis, non Punicali modo, vbi plerumque degebat, verum etiam locis, pagisque finitimis. In oppido Bembar a Punicali passuum millia viginti quatuor Iogues erat veterator, et sagax sunt autem Iogues, (vt supra docuimus) apud Ethnicos, vt apud nos Eremitae, vitae nimirum genere similes, sed consilio dispares: quod nostri Anachoretae sanctitatem sequuntur, illi barbara duritia sanctitatis famam aucupantur. Ergo ex his vnus, ceteris impudentior iactabat se non semel exisse de vita, et in vitam redijsse iussu Dei, vt homines edoceret, et ad faciendam fidem, proferebat indicia quaedam, et quasi notas obitae mortis, quas scite confinxerat. Tam elaborato, compositoque mendacio fucum rudi populo fecit: et multos, qui se audirent, et sequerentur inuenit, a quibus deinde pecuniatum emolumenta corraderet. Eius fama commotus Henricus, eo se contulit, et semel, atque iterum cum veteratore congressus, commissoque certamine praesentibus Ethnicis, christianisque primarijs, eius redarguit insaniam, et apertissime confutauit, sic, vt intelligerent vniuersi, non eo Ioguem vt doceret, sed vt argentum emungeret, irrepsisse. Eisdemque disputationum congressibus Saracenos, et alios Ethnicos fudit prorsus, et elingues mutosque reddidit luce veritatis oppressos, vt exultarent, ouarentque Neophyti, et eo constantius in fide perstarent. Multum enim his certaminibus tribuebat Henricus, quibus illustrata veritas suas exereret in animis vires, et humanae mentis caliginem, erroresque discuteret. Ea de causa ad scribendum se contulit, vt quod perpetua voce, ac praesenti disputatione non posset, vt errorum portenta refelleret, id scriptitandis impetraret libellis. Ea vero Neophytorum [Note: 79 Neophytorum constantia, et fuga morum Ethnicorum, quamuis ad religionem non pertinerent.] erat in fide constantia, vt quiduis perpeti mallent, quam tale aliquid admittere, vnde suspicari quis posset sibi cum Ethnicis conuenire, aut quod speciem aliquam superstitiosae nationis haberet. Quippe ab ijs quoque moribus abhorrebant, qui Christianis institutis, ac legibus repugnabant: nec ad profitendam fidem negandamue referebantur: vt in Neophyto cerni licuit, qui ne consentire cum Ethnicis videretur, carcere, et vinculis astringi maluit, vt ad supplicium raperetur, quam in Regis obitu suorum popularium ritu, capilium, barbamque radere; quod est apud eos moeroris insigne. Quanquam hic postea cum euasisset, et missus esset liber, doctus est a Patribus in his moribus, atque ritibus, qui toti ad ciuilem cultum pertinent, nihil ad religionem, nullum [Note: 80 Melchior Carnerius Christianos S. Thomae excolit.] esse peccatum, si quis ad Ethnicorum consuetudinem se ipse componat. Sed dum in his locis suae legit industriae fructus, laborisque Societas, auditum est Cocini, vbi Melchior Carnerius agebat, Armenum quendam Episcopum corruptissimae religionis hominem, spargere in populis S. Thomae, suae venena doctrinae: praedicare palam, peccatorum
confessionem superuacaneam, et otiosam esse: tollere cultum sacrarum imaginum, et perniciosis alijs, quibus ipse tenebatur erroribus, ceteros implicare. Melchior igitur, vt suo in ortu prauam sementem opprimeret, et extingueret eo confestim accurrit: et vt radicem morbi cum morbo recideret, studuit Episcopum conuenire, cum eoque blandius agere, si forte posset ad saniora consilia, sententiasque traduci. At ille lucis osor, et inimicus, vt de Melchioris accepit aduentu; ne in eius colloquium, congressumque veniret, in Ethnicorum interiora regna se abdidit: nec vnquam amplius hoc anno apparuit. Ita Melchior facultate Congressus adempta, quod erat in populis Haeretici [Note: 81 Malacae elaborat Balchasar Diaz.] contagione contractum, ne latius serperet, et in viscera permanaret, aggressus est totis opibus amputare: et quae pestilens ille magister edocuerat, dedocere. Malacam destinatus est Balthasar Diazius cum Petro Alcaceua, inde in Iaponiam traiecturo cum dono praetorio, quod esset subsidio venditum in ea Insula Patribus. Ea vrbs vt variarum negotiatoribus gentium, ita cunctis referta flagitijs, et superstitionibus execrandis, a Xauerij discessu, et successoris eius Franeisci Petrij, Melchiorisque Nunnij, difficile est memoratu, quam sesquianni spatio, quo ijs est orbata praesidijs esset effecta deterior. Erat fumma in ea vitiorum impunitas, tanta autem impudentia in contrahendis per fas, nefasque negotijs; vt ipsi quoque sacerdotes aequitatis immemores, turpissime in contrahendi ratione peccarent. Neglectus vero sacramentorum tantus, vt ne tum quidem, cum adeunda essent vasti maris, tempestatumque discrimina, veniret in mentem munire animos sacramentis. Foeminae sacras aedes vix semel in anno petebant, confessionis gratia, ne videlicet Ecclesiae animaduersiones incurrerent. Verum quanquam hos, aliosque Malacae mores Balthasar deprehendit, sustentabat tamen ipse se gratissimae, recentissimaeque memoriae solatio, quae de praestanti caritate Xauerij, comitateque in ipsis etiam Ethnicis, Saracenisque vigebat. Quin ipsi quoque pueri manu facta Balthasarem perinde ac Xauerium in vijs publicis circumfusi prehendebant ad osculum manus, et postulata benedictione, diuina subinde carmina cantitabant. Quibus relictis a Xauerio vestigijs Balthasar aniniatus, orsus est vitia de suggestu perstringere, nominatimque in gerendo negotio docere, quae contrahendi ratio aequa, quaeue iniqua esset, et ad crebriorem sacramentorum vsum populum incitare. Qua in re tantum profecit, vt confitentium multitudini audiendae, nec aures vnius sufficerent, nequevires. Renouato sacramentorum vsu, illud etiam, quod de Xauerio acceperat, renouauit, festis [Note: 82] vt diebus obiret vrbem: et pueros, puella, rudesque viros ad Christianam doctrinam tintinnabulo conuocaret. Cumque Christianorum liberi ex Indis suscepti matribus, suis tamen orbati Patribus ex Ethnicis multa traxissent, magno animorum incommodo, contra hanc perniciem ardentissime perorauit, et puerorum omnium nomina referri in tabulas voluit, vt eis ad disciplinam Christianae pietatis, et artis elementariae magistrorum praedia compararet. Breui igirur pueri centum supra viginti ventitare coeperunt ad Patrem: qui sacrificio quotidie pueris ipsis astantibus rite facto, scholam ad eos habebat. Praecipiebat his Balthasar, quae maxime aetati illi congruerent, vt noxas animi menstrua per interualla confessione delerent: et exacto die Christi doctrinam, quam didicissent ipsi, suis domesticis traderent; et, si quos deprehenderent, aut in templis altero tantum genu nixos, orarent vt alterum ponerent: aut vsurpantes temere iusiurandum, suis item precibus cohiberent. Has magistri curas excipiebant vinctorum, aegrorumque solatia, seu publicis valetudinarijs, seu priuatis aedibus adeundis. Nec modo pios et salutares vsus Balthasar inducebat, sed perniciosos etiam, improbosque tollebat. Vetuit Lusitanorum nauigijs contra consuetudinem iam adultam, et corroboratam excipi Saracenos, qui per eam opportunitatem invarias ingressi terras inficiebant omnia, et impurissimum suum Mohometem disseminabant. Viris etiam, foeminisque Christianis suis concionibus persuasit, vt festos, sacrosque dies, non relaxandis animis, vt mos erat antea viris, nec libere volitando per vrbem, sed pietatis colendis officijs, [Note: 83 Res Moluceses.] et sacris aedibus se continendo, quo foeminae vix in anno semel intrabant, cohonestarent. Ita fiebat vt aedes illae paulo ante vastae, atque desertae, mox vtriusque sexus frequentatae concursu, viderentur angustae. In Amboino, Molucisque Insulis Christianorum amplius millia quinquaginta iam censebantur, paucis admodum de Socictate collaborantibus. Sed paucorum is erat ardor iniectus a Deo, vt multitudinem exaequaret.
Ea vero diuinae tutelae vis in ea paucitate seruanda, vt eos e media morte, medijsque periculis frequenter eriperet. Vnus et idem socius, nec is sacerdos Nicolaus Nunnius, cum per Molucas iter haberet, in earum oppido satis amplo ad vnum omnes traduxit ad Christum. Vnus ipse baptismo mille trecentos sua manu lustrauit: eorum dilatis, praetertisque votis, qui non dum satis Christum ipsum didicerant. Quae cum iniquissime ferrent Ethnici, ex insidijs adoriuntur hominem, et oneratum vinculis perducunt ad Regem Geiolij infensissimum Christian legis hostem. Sed superuenientibus repente Lusitanis liberum, solutumque dimittunt. Eiusdem iussu Regis Ioannem Beyram, et eundem Nicolaum Nunnium conquisitos ad necem, manifestum item Dei numen eripuit. Ac Beyra quidem non semel hostile ferrum euasit. Dederat aliquando se quieri, sed eam dum nequit capere, animaduertit homines, qui se comites adiunxerant, sibi caedem moliri. Praesenti animo ad eos egreditur, perturbatosque cernens vultus, causam eius rei audacter interrogat: haerere illi, nec quo se verterent inuenire, deprehensos tamen intelligentes, nihil ausi: Lusitanisque postmodum confessi ad inferendam, Patri necem a Ternatino Rege summissos. Qui cum ad eum re infecta redissent, caesi ipsi, necatique sunt, siue ob neglectum imperium; siue ne conscij imperatae caedis extarent. Inter haec quotidiana certamina solatio erat Christianorum pietas, et singular aduersus Patres cum beneuolentia, tum reuerentia. Hos in suis calamitatibus, ac temporibus consulebant: ad hos confugiebant; hos ad suos vocabant aegrotos, vt (quod non raro veniebat vsu) si super eos Euangelium Christi Domini recitassent, protinus conualescerent. Obibat suo more pagos Nicolaus Nunnius cum in pago quodam caelum [Note: 84 Diuina quaedam miracula inter re centes Christianos.] imbres telluri negabat, sataque exarescebant hiantibus aruis. Ergo ad Nunnium pagani frequentes consilij causa: quibus ille fuit autor, vt in vnum omnes coacti locum, (nam templum nulium erat) caelum prece tunderent, caelites fatigarent, misericordiam extorquerent. Cum paruissent, continuo ad fusas preces ipsi quoque fusi sunt imbres. Tantos apud Deum aditus habet pia multorum consentiens supplicatio. Nec illud mirandum minus, quod cum innumerabilis multitudo murium, Christianorum popularentur agros, et agricolarum labores effoderent, atque consumerent, nec essent vlla medicamenta veneni; quae tantam soricum turbam extinguerent, Beyra sacris aquis per arua dispersis, mures omnes fugauit, et Ethnicorum in agros, ac praedia compulit: tanta eorum depopulatione, damnoque, vt cum Christianis grauiter conquesti sint Ethnici. Quibus illi suorum Deorum imbecillitatem cum exprobrarent, qui propulsare calamitatem ingruentem perinde non possent, ac Deus noster, orta est inter vtrosque contentio, vtri tandem potentiorem Deum colerent: cumque pugna incalesceret, et vtrinque pro Deo suo certaretur acerrime. iam a verbis veniebarur ad arma, cum interpositus Beyra partem vtramque accommodatis sermonibus, atque autoritate placauit.
[Note: 85 In Iaponia res turbulentae, et magna pericula.] Quietis iam diu rebus adolescentis Ecclesiae, lenique aura fluentibus in Iaponia, magni repente turbines Amangucij, Funaijque, vbi tuendo, augendoque Christi Gregi pusillus ille sociorum manipulus totus erat intentus, extiterunt. Amangucij, vbi cum Christianis ad duo millia Cosmum Turrianum versari supra diximus, caeso Rege, et in eius locum, Bungensis Regis germano suffecto, sursum, deorsum miscebantur omnia. Nec enim creationem noui Regis, quam non probabant, concoquere proceres permulti poterant; et cum diu partes latere non possent, erupit tandem Dynasta factiosus, vnus e praecipuis, qui contra Regem collegit exercitum, et prius quam adduceret, cum suis facta manu, vrbem, quae ligneis constabat ex aedisicijs, incendit. ita Societatis templum, aedesque consumptae. Quo in motu, trepidationeque rerum Cosmum aggressi Christiani per Deum obtestantur, periculis impendentibus se eripiat, et vitam suam Deo, hominumque saluti seruet. Nam praeter frequentes Bonziorum iniurias, et innumeras contumelias, quibus ei vix licebat tecto pedem efferre, exprobrabat ei pessima natio caedem Regis, tantamque editam corporum stragem, velut in vltionem nouae religionis inductae. Cumque propediem expectaretur exercitus, nouis erat Bonziorum probris, atque ludibrijs, nouis periculis obijciendum caput. Itaque non potuit precibus, consilijsque resisti. Paruit inuitissimus Cosmus, anxius, solicitusque, ne quid grauioris incommodi tenellus Christi grex caperet, et multis Christianorum cum lacrymis Amangucio, qui longo interuallo prosequuti sunt abeuntem, Bungum se transtulit.
Hic allatis ab Indiae Prorege ad Bungi Regem donis, in huius familiaritatem sese penitus [Note: 86] insinuauit; sed vt ad Christum perduceret, non euicit. Causabatur is procerum defectionem, et malae consuetudinis vitium chtistianae sanctitati, candorique contrariae Cum rogaretur saltem, Bonzios ad disputandura acciret, vt ex disputationis conflictu religionis veritas emicaret; facturum se recepit. Sed postea veritus ne offenderet apud Proceres Bonziorum affines, atque propinquos, promissa non fecit. Ceterum optima regia mens erat, et ad Christianos, Societatemque propensa; non dum tamen ad Euangelium idonea, et admittendum in pectus radium superni fulgoris. Cum cedrinam Rex Patribus aedem donasset, vt ijs locis, sane magnificam, eam adornarunt in templum, vbi in solenni omnium veneratione sanctorum primum sacrificari Christiano ritu coeptum. Regio item assensu continens area coempta, in eaque Nosocomium (de quo supra memorauimus) excitatum, ea partium ratione descriptum, vt duas quasi domos seorsim efficeret: quarum in altera elephantiaci, in altera ceteri curarentur aegroti; quibus Ludouicus Almeida, et alter vir bonus indidem e Iaponia ministrabant: idoneosque cibos, et omne genus pharmaci precario quaerebant. Hunc cursum cum teneret Christiana res Bungi, repente grauis est coorta seditio. Defecere a Rege Primarij nonnulli, vt ei molirentur exitium, et alium in solio collocarent. Quae repentina turbatio, non parum Euangelij progressibus intulit morae: tametsi ne tum quidem, qui Christo se [Note: 87 Melchior Nunnius in Iaponiam peruenit non ma gno operae pretio.] adiungerent, defuerunt. Compositis deinde rebus, et pace Regem inter, ac perduelles conciliata, sua Ecclesiae foecunditas redijt; quotidieque se ad eam deni, duodeniue spretis suis fabulis aggregabant. Ei rei magno adiumento fuit Melchioris Nunnij aduentus, quem huc tendentem, Sinarumad Insulas, supra diximus appulisse. Qui quanquam per affectam valetudinem, breuemque in Iaponia moram (mox enim remigrauit in Indiam) nauare suum Ecclesiae illi studium, operamque non potuit, reliquit tamen e socijs suis Gasparem Villelam sacerdotem, et non sacerdotes duos, qui nauarent. Ita sociorum in Iaponia numerus, eo digresso, si Balthasar Gagus, quem Rirandum excurrisse supra diximus, numeretur, ad octo peruenit. Erant enim in ea vrbe Christiani numero quadraginta, quibus alij Balthasaris opera accessere nonnulli. Amanguciani vero Christiani, cum iam annus esset in exitu; turbulentissima illa tempestate transacta, refectisque herum aedificijs, Cosmum ad reditum per literas inuitarunt. Cosmus ne [Note: 88 Amangucij Rex frater Bungensis occiditur.] inscio Bungi Rege discederet (solebat enim Societas, cum grauius aliquid agendum esset, id communicare cum Rege quo eum arctius nomini Christiano conciliaret) abeundi veniam petijt. Rex, quem clandestina forte consilia factiosorum hominum non latebant, profectionem illam dissuasit; et vt in aliud tempus reijceret, autor fuit, sapienti sane consilio. Paucis enim diebus post nunciatum est Bungum, nouos Amangucij tumultus excitos. Alium surrexisse magnis cum opibus, ac potentia Dynastam, qui rursus domicilia instaurata diruerit, Vrbem vastarit, Regem Bungensis fratrem necarit, ipse regnum inuaserit. Locum autem Societatis barbaro homini dederit, vt templum in eo fabricaretur Idolo. Conuersis igitur rursus in ea vrbe rebus, sed partium tamen ex victoria quietis; Christiani tentarunt denuo Cosmum per literas reuocare, et recuperato Societatis loco, vt in eius possessionem vnum aliquem ex socijs mitteret, monuerunt.
[Note: 89 Moriuntur Romae omnium Societatis domiciliorum Praesides. Olauius Collegij Romani, Andreas Frusius Germanici, B Ignatius Professae domus, ac to tius Societatis.] Sed iam vt ab vltimis terris ad vrbem Romam se referat labor; et vbi B. Pater suos dies clausit, ibi nos huius voluminis claudamus extsema; aestas, et autumnus cunctam Societatem, singulaque Romana eius domicilia parentibus suis orbarunt. Etenim praeter Ignatium, Martinus Olauius Collegij Romani superintendens, et Andreas Frusius Collegij Germanici Rector cumulatis funeribus sublati. Olauius dum B. Patris obitum amicis Cardinalibus, et quibus Societas officij causa debuit, tota vrbe nunciat: eoque magis adnititur, quo plus oneris in eum incubuerat: vt erat praeter morem etiam noxia Romae anni tempestas saeuiente canicula, facile in morbum incidit, qui ei vitae finem attulit. Cum morbus ingrauesceret, et morte appropinquante, vox eum, viresque deficerent, exaudiebatur intus cum Domino loqui, et intermortuis vocibus illud identidem vsurpare, Non intres in iudicium cum seruo tuo Domine: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis viuens. Nec ita multo post decimosexto Kal. Septembris candidissimam aninam egit, Vir fuit singulari anmi moderatione, humilitateque praeditus,
[Note: 90] eo admirabiliore, quod tanta humilitas, suique despicientia, tantae plerunque doctrinae, quanta in eo inerat, comes esse nonsolet. Praesedit Romano Collegio ferme quadriennium magna cum doctrinae, tum sanctitatis opinione. Scholisque suis Collegij nomen plurimum illustrauit: in quo theologiam illam, quae in disserendi subtilitate versatur, quaeque controuersijs huius nostri temporis continetur publice docuit. Andreas Frusius angelicae (sic enim habebatur) integritatis morum, atque sapientiae, ad ceteram rerum omnium excellentem cognitionem trium erat linguarum principum notitia inclytus, ac Poesi: Nec multo ante opuscula versu ediderat duo ad vsum adole scentium, alterum de verborum copia, alterum, quod magis autori placebat, quo syntaxim grammaticam explicarat: vtrumque laboriosum, quam speciosum magis. Sed quemadmodum, vt minutas per se res, ac spinosas poeticis indusas angustijs consequi, et amoenitate exhilarare musarum posset, mira ingenij felicitas dederat; ita caritas fecerat, nihil vt despiceret, quod publice opportunum speraret fote. Mortuus est longa [Note: 91 Iacobus Eguiae moritur vir maximae Virtutis.] tabe confectus ad septimum Kalend. Nouembris. Pridie eius diei, cum sacrum spectaret; et ea verba ex Euangelio recitarentur, Omne debitum dimisi tibi, sensu quodam intimo suauissimae fiduciae, tanquam ea sibi mox migraturo dixisset Dominus, perfusus est. Ante hos, decimoseptimo Kalend. Iulias, Iacobus Eguia obierat, quem olim Faber nunquam consueuerat, nisi Iacobum sanctum cognominare: et ipse fertur Ignatius dixisse, Beatos inter suspiciendum in caeli sede celsissima. Vir ingenij candidissimi vitae integerrimae, ardentissimaeque in Deum, ac proximos caritatis: magnus ad haec sui contemptor. Habebat frequenter in ore. Qui se existimat aliquid valere, valet parum; qui vero se putat valere multum, is valet nihil.
Dicebat etiam quemadmodum fractus, aut detritus nummus, si vnicus, per sequer sit, non recipitur; sed si magna in summa, numeroque proborum, neutiquam repudiari solet; ita sibi eam restare spem, fore vt a Deo minime reijceretur, quod esset sociorum numero, bonitatique permistus. Praecipue valebat in moestis, si qui inter domesticos essent, erigendis, confirmandisque nutantibus. Quam in rem summa cura se dabat: eorumque audiens quantumuis malas, deploratasque causas, nunquam abijciens spem boni exitus, haec prima semper, vbi quis finem dicendi fecerat, subijciebat verba, Bene habet. Tum paulatim mira suauitate, ac misericordia manum remedio admouebat. Mirifice Societatem; mirifice diligebat, et admirabatur Ignatium, quem B. Pater, cum ad confessiones suas adhiberet, tandem coactus est abdicare: quod a celebrandis quibusdam eius laudibus, tametsi generalibus formulis, tamen ita interdum in immensum elatis, vt possent quempiam e minus aequis offendere, nullo modo posset ne poenis quidem coercirus, abstinere. Et sane prorsus in stuporem homines adducebat, significans quid esset euulgaturus, si vel vnam horam Ignatio superfuisset, quem inter alia aiebat non vi naturae, sed miraculo viuere. Potentiora visa sunt tamen humilitatis Ignatij, quam Iacobi caritatis vota: ac prius illo, vti etiam praedixisse fertur B. Pater, et [Note: 92 De B. Ignatij excessu, et virtutibus.] quidem non amplius sesquimense decessit. Ceterum eo iam prouecta Societas educante qui genuerat, ac regente Ignano, visa est sapienentissimo Numini, vt tempus existimaret, quo et ipsa suum in caelesti curia, beatoque Senatu Parentem haberet, ac Praesidem: ac iustus Ignatius, fidelisque ac prudens seruus in Domini gaudium introiret, vbi fruens egregiarum adinuentionum suarum fructibus post seruatam in modico fidem supra multa constituetetur, simul Societatem triumphantem decorans, simul corroborans militantem. Iam toto pene orbe terrarum erant socij propagati, iam prope domicilia centum; et prouinciae praeter vrbanam, quae sine Prouincialis opera regebatur, duodecim constitutae: magnisque in dies auctibus nouellus Ordo in omni genere per prospera per aduersa [Note: 93 Tria maxime oprauerat B. Pater Ignatius.] proficiebat. Ipse B. Pater pridem cupiebat dissolui, et esse cum Christo. Tria expetiuerat antequam e vita concederet, videre perfecta. Exercitia spiritualia autoritate Apostolica comprobata, confirmatam eadem Societatem, Constitutiones conditas. Horum compos votorum factus, iam nihil nisi clamabat ad Dominum, vt seruum suum in pace dimitteret in eum locum, vbi totus sine vlla intermissione, labisque admistione posset in diuinae Maiestatis laudes impendi: praesertim quod hoc quidem in regno miseriarum, multo iam minus conatum animi corpusculum sequebatur: cum ille in dies fortior, hoc imbecillius fieret. Quippe iam valetudine plane erat nulla. Non
eam aetas modo grauis, diuturnae aerumnae, seuerissima disciplina, sed etiam peruersa assidui languoris curatio attriuerat, quam triginta fere annis necessitati contrariam fuisse adhibitam nuper erat compertum, fouendo stomacho intentis Medicis cum refrigerare iecur deberent. Ex die tertio Iduum Iuliarum, solito infirmior, minusque ad res gerendas sufficiens, sensit breui instare depositionem tabetnaculi sui. Itaque administratione [Note: 94 Secedit B. Ignatius in Collegij Romani villam.] Societatis Io. Polanco, et Christophoro Madridio permissa secessum spectare aliquem coepit, vt quod supererat vsurae lucis mortalis, Deo, sibique vacans, in adornando ad lucem immortalem transitu collocaret. In vrbis frequentia potius antiquae bellatricis, quam nouae sanctae Romae erat imago: cuncta ardens inter Pontificem, et Regem Catholicum permiscebat bellum. Dies, ac noctes vndique inconditi militum, vulgique clamores, tubarum clangor, bombardarum fragor, tympanorum strepitus, citatus campanarum tinnitus feriebant aures, et animos. Quas ille perosus turbas, animo ferebatur ad villam, quam intra vrbis moenia (multas enim Romana moenia solitudines includunt) non procul aede S. Balbinae, nuper extruxerat in Romani Collegij vsum. Verum, quia Patres caelum ibi aestiuum insalubre, ac tectum non dum habitationi ab recenti opere idoneum memorabant, consuli super ea re prudentes iussit. Adeo nihil aggrediebatur, quod non vsquequaque recta ratio temperaret. Cumque Alexander Petronius vir praestans, et scientia medendi clarissimus, villa diligenter inspecta, permittendum Patri [Note: 95 Supremus morbus B. Patris.] secessum pronunciasset, Ignatius in eum laetus confugit. Hic paulatim infirmitas grauescere: viresque decedere. Itaque paucis post diebus Professorum domum refertur, metu potius, ne quid locus grauioris crearet mali, quam quod periculi quicquam appareret. Consueta enim illa eius valetudo videbatur, et soennis multorum languor annorum: eoque nec medentes, nec domesticos magnopere habebat solicitos. Hac securitate, siue iniuria processum aliquot dies. sed non latebat vigilem seruum Domini appropinquantis [Note: 96 Iubet ibi [reading uncertain: print blotted] benedictionem ex Pontifice postulari.] aduentus. Tertio Kalend. Sextiles, cum biduo ante diuinissimum Eucharistiae sacramentum suscepisset, inclinato in vesperam die, accersit secreto Polancum, nihilque tale suspicantem placido animo, vultuque tranquillo iubet continuo adire Pontificem, commendare ei suo nomine Societatem, et postulare sibi benedictionem, et indulgentiam: atque insuper nunciare, si, quod de infinita Dei bonitate sperabat, migraret in locum, vbi suae valerent preces; se, quod in hac vita assidue fecerat, vt pro eius Beatitudine oraret, multo iam de se securum facturum impensius. Polancus nuncio, et iussu deprehensus nec opinato, Ita ne Pater, inquit, eo ventum est, vt breui te carituri simus? Ita Deo placitum, subiecit Ignatius: Perge ad sanctissimum Dominum, nec modo mihi, verum et alteri e Patribus benedictionem, atque indulgentiam refer Quae audiens Polancus, alterum quidem illum, quem Pater moriturum significabat, Lainium suspicabatur esse, qui prope depositus decumbebat, (quanquam non Lainij, sed Olauij mortem praesignificatam euentus ostendit.) Ceterum angebatur plane ancipiti cura, quid consilij caperet incertus. Nihil agnoscebat in argro, nisi veterem lassitudinem, vnde vexari potius, quam periclitari consueuerat: atque adeo persaepe multo [Note: 97] peiore a se loco perspectum recordabatur. Itaque nolebat videri praefestinasse, si protinus Pontificem conueniret: ex altera parte tam diserte, affirmateque iterata denunciatio deterrebat: praesertim, quod summae, cum prudentiae, tum modestiae virum asseuerandi parcissimum, nihil tam asseueranter locutum vnquam audiuerat, quam illud, quod iam euenerat, de subsidijs Romano Collegio affuturis, atque hoc de fine vitae sibi instante. Ergo rursus interrogat, liceat ne in diem posterum itionem differre: cui Ignatius ne iniectam diuinitus praesensionem quodammodo ostentaret: Tu vero vt voles, inquit. Aucta hinc Polanco non exempta est cura. Praeter Turrianum Medicum domus ordinarium, raptim Petronium aduocat, rogatque vehementer accurate explorent Ignatij statum: qui diligentia vsi respondent, nihil extare in praesentia, vnde obitum intepretari [Note: 98 Humilitas mira B. Ignatij in summa vitae, clausula.] liceat, postridie certius pronunciaturos. Digressis Medicis Pater de more cibi aliquantum sumit. posteaque multa iam nocte etiam de quodam negotiolo Romani Collegij disserit: postremo nullis adhibitis (quemadmodum mos est in graui morbo) vigilibus relinquitur soIus. Nam neque Polancus medicorum fretus iudicio, quae audiuerat a B. Patre vulgabat, et fratres quotidianae eius vitae administri, cum periculum nouum haud cernerent, nec diligentiam intendendam, nec addendas excubias putauerunt.
Interim optimus Pater solus relictus, laetus haud dubie, quod nemini esset incommodo, suique filij (se animam agente) securi quiescerent; totam eam noctem cum Deo Domino procreatore, ac redemptore suo, ad quem toto cordis sui impetu festiabat, dulcissime agens, consumpsit: eoque intentius, quod et supremum id tempus sibi concessum norat, ac liberum prorsus ab interpellatoribus, omnique strepitu praeter opinionem erat sortitus. Tenebris igitur et solitudine noctis in iucundissimo Dei, Beatorumque congressu, sic vt voces identidem a proxime cubantibus exaudirentur, pro arbitrio vsus, vita paulatim deficiente, ad lucem peruenit. Tum ingressi (vt fit) socij exploratum quemadmodum haberet, vbi leuiter, ac pede suspenso accessere ad lectulum. En tibi acerbum spectaculum, inueniunt sanctum Patrem iam animam quam quietissime exhalantem; ex inopinato casu stupor homines magis, quam dolor oppressit. Spargitur illico inter domesticos rumor, fit gemitus, concurritur, trepidatur, si quid opis queat afferri: alij ad Medicum, Polancus stultam prudendam suam sero incusans, ad Pontificem euoIat. Pontifex quoque ad iacturae publicae casum ingemuit; et large quod petebatur, indulsit. At Ignatius intetim sanctissimum IESV nomen ingeminans placidissime expirauit, hora prima ab ortu Solis, feria [Note: 99 Obitus B. Patris.] sexta, pridie Kal. Sextiles: aetatis anno quinto, et sexagesimo; fundatae Societatis decimo sexto vir plane humilis, suique contemptu admirandus, vti abunde vel id mortis genus ostendit, quod maluit obscurissimum esse, cum reddere clarissimum posset Nam si persisteret in sententia: nec solum pergere ad Pontificem Polancum iuberet, sed alios quoque ex amicis proceribus salutare: atque ipse interim statum Societatis componere aggressus, Vicarium, vti per Constitutiones licebat, diceret, socios aduocaret, filijsque catissimis verba vltima loquens, ac benedicens mandata suprema relinqueret, quis quaeso domi, forisque strepitus, ac motus existeret? Non deessent fortassis initio, qui cognita Medicorum sententia, quod contra eam iret, temetitatem hominis accusarent, quasi leuiter excitaret rumores, [Note: 100 Quare B. Ignatius illud genus mortis elegerit.] auram captans vaticinantis. Verum id ipsum quanto magis principio hominum animos dubia expectatione suspenderet, tanto deinde cum sensim deficiente vita praedictionis exitus ipsis cerneretur oculis, augeret admirationem, et sanctimoniae viri celebritatem. Sed enim haud quaquam tulit Ignatij modestia, non mirum illud tam promerendi singularia Dei dona, quam occultandi studium, non perpetuum aduersus eos omnes, quibus recta ratio parendum docet, obsequium; vt cum Medicis duobus facultate praestantibus altercaretur: quodque ipsos disciplina celasset, diuinitus reuelatum sibi contenderet. Itaque intelligens hanc esse Dei voluntatem, qui huiusmodi a se in supremo spiritu sacrificium obedientiae, et humilitatis exigeret, nnllo edito documento, quo vel eminere inter ceteros videretur, vel de Societate tanquam de sua re quicquam laborare; cum autorem eius vnicum, a quo nominarat, vellet haberi IESVM: nec dubitaret caram commendatamque ei esse, quicquid ad augendum desiderium sui, mortemque insigniendam pertineret, neglexit: imo etiam iustis se, sanctisque solatijs, atque praesidijs maioris diuinae gloriae respectu fraudans, quoniam non licebat Christum Dominum imitari, vt in publica moreretur infamia, id quod erat proximum, sequutus est, vt prope solus, ac veluti abiectus, et obscurissimo fine decederet. De ceteris sanctissimi huius viri virtutibus vulgata, et ante commemorata [Note: 101 Per quas vias Beatus Ignatius profecerit ad praestantissimam Sanctitatem.] sunt multa, et ire per singula singillatim non est operae. Exercitia spiritualia, et Constitutiones ab eo relictas, qui Ignadum aestimare vult, norit. Illa sunt Ignatij forma, hae imago: ex illis in his expressa eius est virtus: in vtrisque descriptae sunt viae, ac signata vestigia, per quae ad celsissimum perfectionis culmen ascendit: quae indicare hoc loco esse arbitrot meum. Hoc habuit eximie B. Pater vt ratione plurimum, et consilio vteretur, crebro vsurpans, [Note: 102 Maxime vsus consideratione.] A belluis hominem ratione differre. Et sane vti incuria, considerandique negligentia, vitiorum omnium seminarium; ita cura et consideratio cunctarum est parens, et alumna virtutum. Nemo quippe malum, qua malum amat, sed imagine fallacis boni deceptus. Rerum illecebrae caducarum, consuetudo sensuum, prauae vulgi opiniones, Daemonum in stinctus cupiditates inflammant, easque communes notidas, vel naturae, vel fidei lumine comprehensas, quibus vitanda turpia, honesta sectanda cognoscimus, paulatim obscurant, hebetant, languefaciunt, vt rado debilitata, et quodammodo exarmata, facile tot vndique oppugnantibus hostibus, succumbat. At consideratio fraenum est, quo mens perturbationes, atque sensus, ne abijciant se ferino impetu ad fallacem praesentis boni speciem coercet, ac sustinet. Lima est, ac malleus, quibus boni, malique notitias illustrat, exacuit, corroborat, vnde ad ipsam mentem, et voluntatem vis, et vigor emanat. Denique vt ait S. Bernardus,
consideratio est, quae primum purificat fontem suum idest mentem, de qua oritun deinde regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus componit mores, vitam honestat, et et ordinat, postremo diuinarum pariter, et humanarum rerum scientiam confert, agenda praeordinat, acta recogitat, vt nihil in mente resideat aut incorrectum, aut correctione egens. Hoc igitur acerrimo, ac generali telo plurimum B. Pater vsus est: atque ita vt nulla vnquam voluntatis appetitio, ac ne caelestis quidem dulcedinis copia intelligentiae eius vsui officeret. Nam duo cum sint caelestium Christi auxiliorum genera, altera ad afficiendas voluntates, ad mentes altera collustrandas, fere ita fit, vt cum vberius voluntati superna vis infunditur, agatur homo potius, quam ducatur: eoque rationis perexiguus vsus sit. At in Ignatij animo genus vtrumque et copiosissimum, et mire concors fuit, vt, cum incenderet vehementissime eius voluntatem flamma caelestis, suum tamen integrum regnum rationi, diuinaeque luci relinqueret; ab eaque regi, ac temperari ardor ille se sineret. Inde, quanquam Lainius ardentissimam sancti viri caritatem, et immensa diuinae gloriae studia, summamque cum summo bono coniunctionem, et quam facile ad caelestia auferretur, spectans, dicebat in rebus diuinis Ignatium patienti, quam agenti propiorem videri: vt Ignatius quoque ipse de se erat illi professus: ita tamen idem rationem adhibebat, ita contendebat neruos industriae, vndique sibi adminicula cura, et arte conquirens, et singula circunspecte dimetiens, vt ad studia quamuis pia nollet impetu ferri, sed consilio duci. Haec autem recta est via, qua Deus hominem ire vult: in cuius mente intelligentiae idcirco lumen accendit, vt illud sequens, rationabile offerat obsequium, matura scilicet consultatione delectum, et suis vndique conditionibus absolutum: atque hoc pacto simul ab fraudibus illudentis Daemonis defendatur; simul constantius, ac perseuerantius agat. Ergo siue complacens sibi summa bonitas in Ignatio erudiendo formare multorum magistrum, siue id generosae eius indoli, et capacissimae consilij menti maxime congruebat, suauissime illum per vias rectas ad perfectam, consumatamque iustitiam, regnumque suum deduxit scientia sanctorum plenum; videntem singula, ac notantem, gressusque suos assidue praecedentem [Note: 103 Vnde aettunanda B. Ignatij Sanctitas et me ritae apud Deum.] rationis oculis, ac iusto prudentiae pede praefinientem. Atque hinc aestimanda sunt Ignatij apud Deum promerita, et praeclara facta numeranda. Cum enim in actione honesta non spectanda solum materia sit, sed etiam modus, et finis, ex quibus rei quidem per se bonae honestas amplificatur, mediae autem impertitur: cum hic sanctus vir non modo res praestantissimas ratione summa tractaret; sed medias quoque et quotidianas vitae necessitates, ad prudentiae normam diligentissime exigeret, et ad finem altissimum erigeret; quasi mercator, qui non pretiosarum modo mercium magna exerceret negotia; sed viam inuenisset, qua et quam minima faceret impendia, et quicquid attingeret faceret pretiosum, haud dubie tot annorum assidua cura thesaurum quendam prope inaestimabilem diuinae gratiae, recteque factorum congessit. Ex eodem metiendum est capite, quantos in perfecta virtute progressus habuerit. Cum enim ad insignem progressum quolibet in studio necessaria ea sint; primum vt finis, ac terminus praenoscatur: deinde vt recta ineatur via: ne, si in incertum, vel per ambages erretur, sit labor itineris, non profectus: postremo vt assiduitas, conatusque progrediendi apte adhibeatur: qui totum vitae Ignatij cursum animo lustret, non obscure haec illum singulari Dei beneficio praestantissime omnia adeptum sentiet. Non errore viae per ambages vagatus est; non ignoratione optimi defatigatus circa media, sed ipso statim mutatae vitae exordio ab summo inchoans, simul vbi consideret absoluta virtus, simul rectam viam Deo monstrante didicit, simul denique eam incitatissimo capessiuit impetu, quem quinque, et triginta annis non relaxauit vnquam, sed continenter magis, magisque contendit. Vbi enim tanquam e densa veteris vitae caligine, et caeca nocte productus ad gratiae lucem, ac diem, aperuit oculos; perque totam rerum vniuersitatem circumtulit, intellexitque ad id hominem genitum, vt Domino, ac Procreatori suo seruiret, et vitam eo pacto sibi compararet aeternam: nec respiciendas ceteras res, nisi quatenus ad eum finem prosequendum vsui forent: hoc clare cognito, nec minus voluntate, quam ratione comprehenso, alteque in animum depresso veluti fundamento, vt erat cum diuina gratia nobilis, ac generosi [Note: 104 Poenitentia elus insignis.] pectoris, animaduertens nihil nec honestius, nec rationi congruentius posse praestari; induxit in animum nequaquam mediocribus officijs esse contentum; sed quam
posset maximis diuino se obsequio, diuinaeque gloriae studio mancipare nullo plane commodi sui respectu, ac perinde paratus per opes, et inopiam, decus, ac dedecus, vitam ac mortem recta ad propositum pergere. Eo in lumine tum ad anteactam vitam retorquens oculos, tum ad agendam intendens, illam videns retexendam, hanc de integro ordiendam; vtrumque admirabili vi aggreditur. Et illam quidem non satis habuit (vti suo loco narratum est) repetita ab prima memoria confessione generali (cuius tum vsus prope incognitus erat) sedulo expiare; sed etiam susceptis vltro grauissimis poenis institit abolere. Hinc impexus, et neglectus capillus, intectus vertex, barba foede promissa, vngues sordide permissi excrescere, terna diebus singulis flagellatio corporis, ac septenum horarum flexis genibus oratio, gelida modo, et pane, et hoc emendicato vita traducta, inter mendiculorum quisquilias diuersorium, assiduum praeter Dominicum diem, et aliquando hebdomadam ipsam nulla gustata re, continuatum ieiunium, humi cubatio, nox prope peruigil, aliaque id genus ardentissimi tyronis exempla. Adeo nihil erat tam vel despectum, vel asperum, quo se supplicia sempiterna commeritum, ac praepotentis Dei sacrosanctam Maiestatem violare ausum, non dignissimum iudicaret. Quae facta per se optima ad multo excelsiorem euehebat gradum praestantissima illa origo, et finis, quod e studio diuinae laudis orta ad idem referebantur. Retexta hoc pacto vita superiore, ad ordiendam, texendamque nouam vertitur. Praesto est ob oculos, [Note: 105 Summa fiducia elus in ope diuina, et summe ipse conatur.] quam sibi initio proposuerat scopi instar Dei laus quam maxima. Inde consilia sua ducens, ac metiens per eam lucis copiam, qua repletus diuinitus est; quaque per vias diuinae prouidentiae rectas, ac regias ducebatur, clara quadam, et efficaci cognitione duobus principijs Christianae sapientiae cardinibus apprehensis, primum quantopere homo ad recte agendum a Dei gratia pendeat, deinde quam Deus hominis laborem, atque operam adiungi suae gratiae postulet, ita vitam instituit, vt videretur dum suam adhibet operam, nihil aliunde sperare opis: dum ad opem diuinam confugit, in ea vna cuncta reponere. Inde enim praeter plurimum precandi vsum, et frequentia sacrificia, et sacramentorum susceptionem, perfectam diuino Numini subiectionem, familiaritatemque cum Deo in spiritualibus deuotionis exercitijs, tantura orationem, quae mente fit, coluit, interque mortales induxit, quod ea et patefaciat homini quid opus habeat, et a Deo petat, et impetret. Qua cum vteretur ad omnia, tamen quia et declinandum a malo, et faciendum bonum est, animusque non solum vitijs perpurgandus ad perfectam puritatem, sed etiam est virtutibus exornandus, ad vtramque hanc Christiani officij partem sua adminicula, et propria instrumenta quaesiuit. Ad eam quidem iustitiae partem, quae consistit in fuga vitiorum examinandae conscientiae seueram sibi legem praefixit. [Note: 106 Plurimum vtitur examine conscientiae, aljisque exercitationibus se se aduersus noxas praemunit.] Qua in cura ita processit, vt interdiu pariter, ac noctu praeter breues quietis inducias, singulis horis horologij sonitu admonitus, hanc secum accurate quaestionem exerceret, cogitata, dicta, facta in iudicium vocans. Neque hoc satis fuit homini ad summa tendenti, sed inuenit alterum illud genus examinis, quod particulare nominauit, quo ad vitiorum non solum victoriam, sed extinctionem, excisionemque vtebatur; vno sibi e molestissimis, et grauissimis assumpto, cum quo tanquam singulari certamine dimicaret. Aduersus quod vbi primum e somno excitabatur, erectus in sui custodiam, in eaque toto die persistens, si forte laberetur, statim animo dolens, admotaque manu pectori, vel alio edito signo, quod pro monitore sibi esset, ac si qui interessent, falleret; sub meridiem ac vesperam implorata ad reminiscendum ope diuina, exactas die singillatim excutiebat horas, numeroque inito lapsuum, et notato, ac proponens emendationem, intentioremque vigiliam, conferebat pomeridianum tempus cum matutino, diem instantem cum hesterno, hebdomadam cum hebdomada, mensem cum mense; attenti ritu negotiatoris lucri momenta ad calculum identidem reuocantis. Ad haec, ne qua forte subterfugeret sagacem virum alicubi latens labes singillatim praecepta Domini, atque Ecclesiae, et septem criminum capita scrutabatur proprio quodam exercitationis genere, considerationem semper cum precatione consocians. Eodemque modo, ne qua siue exterioris, siue interioris hominis pars neglecta, atque inculta maneret, vbi mala pullularent germina, sese circumspectans totum, singulas animi facultates separatim recognoscebat, singulos excutiebat corporis sensus: in eorum vsu imitandum sibi Christum Dominum, vel Reginam caeli proponens. At quoniam sensus portae sunt per quos hostes vel ad animi peruadunt
arcem, vel pabulum perturbationibus immittunt; ideoque per magni momenti est eos non solum ab hostium abduci partibus, sed etiam, quoad eius fieri potest ad rationis, ac pietatis partes adiungi, ad sacra eos vitae Christi mysteria vi cogitationis adhibebat, in sanctis illis percipiendis formis exercens, vt in quotidiano vsua a vili, ferinoque abstracti assectu, [Note: 107 Mortificatio B. Patris absoluta in omni genere.] sentire, et amare spiritualia, eorumque affici gustu consuescerent; quo iam pulcherrima consensione anima pariter eius, et caro exultarent in Deum viuum. Hac intenta cura, primum sul notitiam maximam; dein vitiorum, prauarumque consuetudinum amotionem, tum procliuitatum, commotionumque animi tranquillitatem, ad haec mirum illum linguae dominatum, toto praeterea in oris, et corporis habitu, singulisque membris, ac motibus compositionem, atque modestiam, denique absolutam in genere omni mortificationem, suique victoriam adeptus est, quam perraro in hominibus quantumuis virtute praestantibus omnlex parte videas. Quotus enim quisque est, cuius inter illustrissima decora non aliquis naeuus extet? Hic non penitus iracundiae, ille non linguae est potens. Alij in curando corpore necessitatis imponit species, non nemini species diuinae laudis in suis factis, virtutibusque commemorandis. In summa vir vsquequaque sui dominus, mortificationis quasi dolabra vndique perpolitus, atque perfectus, vt nihil vsquam in eo asperitatis, nihil offensionis, nihil eminens, aut lacunosum inuenias, cui nihil detractum, nihil additum velis, perrarus est. Quod tamen famulo suo Ignatio, quem multis eius disciplinae sectatoribus formabat exemplum, per attentam illam sui custodiam bonitas diuina ita concessit, vt vel carere perturbationibus, vel, sicubi vsus posceret, ijs vti videretur plane tanquam modestis famulis, non audentibus se ante praescriptum Domini commouere; quin etiam illa exterioris hominis [Note: 108 Vtitur plurimum regulis electionis proposita semper sibi scopi instar Christi Domini vita, quam imitaretur.] constanti, aequabilique modestia non paucos insignes viros ad ineundam secum Societatem pellexerit. Hac efficacissima ad conseruandum vacuum, atque intaminatum vitijs animum vtens via, et quasi agrum vepribus, malisque graminibus perpurgatum, ac molliter subactum ad excipiendos caelestes satus, laetissimamque fundendam segetem, et copiosam frugem congrue praeparans, quo expleret alteram illam iustitiae euangelicae partem, quae in recte agendo consistit, rationem haud opportunam minus inuenit. Versabatur illi ante oculos primum illud summae Dei gloriae destinatum: id, vt quam proxime attinggeret, non solum summouenda erant impedimenta, quod ratione nuper dicta faciebat; sed regula etiam, ac linea ad quam in recte factis quasi ictum dirigeret, adhibenda. Quippe illudit saepe coecis mortalibus vitium specie recti: nec raro si non vitium, certe minus honestum maioris imagine decipit; vt quamuis optimum pro meta intuearis, tamen praestigijs, et inauibus vmbris abductus circa bonum vulgare te verses, et pene operam ludas. Idcirco certam Ignatius regulam, ad quam se formaret exquirens, animaduertit Christi vitam nostram esse viam: datum enim ipsum hominibus non modo saluatorem, sed etiam exempluin: nec posse genus vitae singi, siue acceptius Dei voluntati, siue gloriae conuenientius, quam id, quod cum dilecti filij eius, in quo sibi bene complacuit, et quem nos audire iussit, vita maxime consentiret. Eius igitur expressurus in se modum, ac formam, ex ijs, quae inter mortales vsu veniunt, sapienter aestimationem transtulit ad diuina proposita sibi, (vt initio huius Historiae dictum est) Regis ad pium bellum inuitantis similitudine, et gemina altera, quae duo vexilla intuebatur, hinc Christi Domini, inde tyranni tartarei, audiens quid vterque Dux suis praeciperet, ita inflammatus est ad praeeuntem cum Cruce Christum Iesum sectandum, eiusque iussa facienda, praesertim ex eo tempore, quo in accessu ad Vrbem vidit se ab aeterno Patre gestanti Crucem filio tradi, atque addici, nihil vt aueret ardentius, quam vna cum eo agere, acerbissima perpeti, ludibrio omnibus esse, pro magno existimans beneficio posse sui Regis obaudire nutui, signa sequi, vestigia premere, insignibus decorari; vsque eo, vt non modo quantaecunque felicitatis conditione oblata, nullam quamuis leuissimam suscepturus esset labeculam, quae modo aliquo eius offenderet oculos: sed etiamsi hinc opes, nobilitas, sapientiae gloria, inde contraria, quae vulgus mala nominat, obijcerentur: atque vtrinque par Dei laus: ad maiorem tamen imitationem Regis sui Iesu crucifixi, mallet cum eo paupere, spreto, et illuso, pauperiem, contemptum, et insipientiae nomen, quam aduersa his seculo preciosa. Et plane profitebatur, nisi intelligeret, aliud maioris diuinae gloriae studium postulare, se per vias ridiculo, ac probroso habitu passim puerorum procacitati os ad contumeliam praebiturum. Ceterum tametsi ita ardebat obsequij diuini, Christique imitandi studio (quia tamen principium illud
tenebat hominem ratione, qua a belluis secernitur, etiam pijs in rebus duci potius, quam gustu debere) certa obseruauit praecepta, quibus quasi trutina vitae genera, in quibus Christiani omnes imitari se Christum Dominum profitentur ponderans, vnum sibi prudenti consilio, iudicioque recto deligeret, quod gratissimum autori vitae, salutisque [Note: 109 Ratio eius deliberandi.] suae fore putaret. Intentis ergo, vt semper in diuinum obsequium quam maximum, et Christi imitationem perfectissimam oculis, implorataque caelesti luce ad recte iudicandum conquirit diligenter, enumerat, expenditque quae quoque in vitae genere ad propositum diuinum obsequium, et Christi imitationem incommoda, siue commoda insint. Vt vero alieno cuiuis studio aditus obstruatur, nec alterutram lancium siue naturalis propensio, siue quidpiam praeter rationis momenta pellat, interim Deum ipsum quasi spectantem animo cernit, ac se ita componit, tanquam continuo moriturum, eiusque rei rationem scienti omnia Iudici redditurum. Huiusmodi in examine id sequens, quod maxime opportunum numerus, et qualitas commodorum monstrabat, quodque mallet, si mors ingrueret, sequutus esse: quia vidit ad propositum finem accommodatius, Christique Domini vitae similius non solitudinem sequi, neque vni vacare sibi; sed operam ad proximorum quoque salutem conferre; eamque ob rem plerisque hominum odiosae austeritati, et cupiditati ignominiae ponendum modum, potiusque curandum, vt sua lux Patris caelestis gloriam coram hominibus luceret, ad id vitae institutum cunctis voluntatis viribus delatus est, et est admirabiliter exequutus; tot exantlatis in studendo laboribus, tot in obeundo iuuandi proximos munere exhaustis aerumnis, adiunctis postremo, vt infra dicam, eiusdem consilij socijs; ac familia, in qua post obitum [Note: 110 Examinis conscientiae et regularum bonae electionis vsus via certissima ad puritatem animi.] quoque suum ipse quodammodo ad proximorum salutem viueret, instituta. Idem postea consultationis genus adeo sincerum, quasi libram omni tempore habens in manibus, quicquid in quotidiana vita acciderer, eo subtiliter expendebat, perducebatque iustum ad pondus; eo mediocritates rimabatur virtutum: atque hic resecans, hic apponens, vbique formam honestatis pulcherrimam exprimebat. Atque tum conscientiae, quae dixi examina, tum hae electionis regulae duo fuere singularia Ignatio adminicula, quibus ad puritatem animi, in qua sapientes caelestis philosophiae destinationem collocant, recto, ac celeri cursu peruenit. Nam examina arcebant vitia: deliberatio accersebat virtutes. Examina ijs, quae tractaret, nil sinebant prauitatis intermisceri: deliberatio nil desiderari perfectionis. Denique easdem actiones, quas consultatio praeformauerat, cura expresserat, postremo approbabat, vel perpoliebat examen. His item insignem illam consequutus est spirituum discretionem, et rectam virtutum aestimationem, vt nosset singularum momentum, et pretium: in qua prius, aut posterius, plus, minusue esset curae ponendum; sic tamen, vt nihil negligeret, nihil leue duceret, paruique momenti, quod esset vtile pietati. Et in ritibus praecipue, sacrisque rebus Ecclesiae, vt aequum est, et postulabant tempora, collaudandis, magnique faciendis excelleret. [Note: 111 Vnde in Beate Ignatio Prudentia, Constantia Aequitas animi tam insignis.] His praeterea totius spiritualis vitae cognitionem, et quasi artem percepit, vt non dirigeret modo viam suam; sed etiam intelligeret eam, et faciens recte, et facere se, quantum mortalitas fert, intelligens; quae peculiaris, ac praesens est merces eorum, qui in lege diuina, vt eam custodiant diebus, ac noctibus meditantur. Ex hac denique disciplina tria illa, quae mortales praecipue mirabantur, emanabant. In rimandis negotiorum vijs, peruestigandisque quam aptissimis sagacitas: in prosequendis summas inter difficultates constantia: in exitu, vtcunque caderet, bene ferendo aequitas animi. Quippe praeter lucem summae sapientiae, ad quam se oratione, submissione, operaque, sua praeparabat, vsus consultandi, iugisque animaduersio progressionum, atque collatio euentorum exacuebat prudentiam. Consultatio diligens, ac sincera creabat constantiam, vt quae nullum ferme nouis casibus locum relinquens, qua ratione suscipiendam rem suaserat, eadem suaderet vrgendam. Ex horum vero conscientia tranquillitas animi existebat: cum nec in suscipiendo, nec in administrando negotio quicquam fere a se commissum, aut praetermissum sciret, cuius poeniteret: et quamuis exitum res non haberet, non tamen suae rectae voluntatis, ac sedulae operae excidisse fructum apud Deum nulla re indigentem: apud quem voluisse fecisse est: qui operam magis, quam opus spectat: nec semper vult ab ijsdem perfici, quae gaudet attentari, cum Dauidis de aedificando templo consilium laudarit quod tamen aedificare ipsum prohibuit. Et erat frequens Ignatij praeceptum Angelos in rebus agendis, iuuandisque proximis imitandos,
qui ex vna quidem parte nullum praetermittunt in procuranda hominum salute genus industriae: ex altera vero successu, quicunque sit, nihil beatae suae, aeternaeque pacis amittunt. Quod praeclare faciebat B. Pater longe casus humanos animi altitudine supergressus, quod vel illa solennis ei vox palam faciebat. Si quando enim (quod saepe in recenti ordine, et indicto propalam bello contra vitia decertante, eueniebat deferrentur ad eum coniecta in Societatem ab improbis, vel ignaris rerum hominibus maledicta, pacatissimo animo, hoc tantum respondebat, illud auertat Dominus, ne quando [Note: 112 Contemplatio B. Patris excellens.] male nobis dicant, et vera dicant. Denique conuersatione in caelo, opera, et labore in terris: in eo quoque sanctos illos administratores spiritus aemulabatur: quod, sicut illi inter ministerij, ad quod mittuntur, sedulitatem, semper vident faciem Patris, qui in caelis est; ita ipse actionem cum contemplatione eminentissima mirifice copulabat: eiusque rei viam facillimam, et tutissimam sequebatur. Cum enim posuisset amorem magis ex operibus quam ex verbis pendere, ac cerni; diuina erga se beneficia communia, et propria naturae, gratiaeque considerans: dein summum opificem vbique in operibus suis praesentem, eisque tum naturam, et quicquid habent virium impertientem, tum pariter cum illis agentem, et quodammodo laborantem spectans: ad haec dona, ac bona quaecunque vspiam sunt caelitus tanquam ex immenso fonte, in quo infinita, et immensa sint, labi finita, ac circunscripta contemplans; ex huiusmodi consideratione, caritate inardescens, reputansque quid a se vicissim tot contestatus operibus amor posceret, admouendas operi manus intelligebat; prosiliensque ad actionem, nequaquam interim Domini Dei sui, cuius causa laborabat, intermittebat consuetudinem, suauissimaeque praesentiae fructum. Alebat enim caritatem illa quodammodo beneficiorum vicissitudo, dum tot accipere se considerans, aliquid ei ipse conabatur rependere. Nec distrahebat consuetudinem labor, sed astringebat, quod ipsummet Dominum, cuius causa laborabat adesse sibi adiutorem, vnaque quasi collaborantem cernebat: nec ab eius conspectu rerum mortalium formis auertebatur, quod in omnibus ipsummet Dominum tanquam in imagine, seu templo quodam intuebatur. Si vero quid pulchri, boniue, ac laudabilis ad oculos eius, animumue accideret, per ea continuo transcendebat ad autorem vsque eo, vt ad ipsum illum augustissimum, et immensum fontem contemplandum per sparsas in creatis rebus diuinitatis quasi guttas, non modo caeli, ac syderum, sed [Note: 113 Donum Lacrymarum.] flosculi quoque, ac leuissimae rei conspectu facillime raperetur. Animarum quidem a Christo redemptarum splendorem, ac pretium cogitatione ad hominum occursum sibi repraesentans, vix interdum laetitiae aestuantis vim, ne se extra effusius proderet, temperabat. Hinc nimirum e caelestis voluptatis torrente haustu illo adeo largo perfundebatur; vt cum in iugem suauissimarum lacrymarum fluuium superfusa exundaret copia, ne salsi humoris acrimonia oculos ei exesis luminibus cum proximorum detrimento extingueret, [Note: 114 Quod maxime contemplationis genus in Societate vellet.] implorandum fuerit temperamentum a Deo: a quo statim miras illas lacrymarum tanquam habenas accepit. Vsque adeo diuina gratia hominem sibi acceptum assidua vigilantia, et consideratione per illa consultationum, atque examinum adminicula ab terrenis vitijs, et naturae contagione secretum, summo bono coniunxerat. Atque hanc vir sapientissimus inhaerendi Deo, mysticaeque theologiae formam, per quam expurgato vitijs, ac perturbationibus animo, fixa in Dei gloriam mente, non in solitudine, pulchraque admirandarum rerum, quae formetur cogitatione, pictura; sed agnoscendo in suis operibus Procreatore, ac subleuando ad fontem e riuuli aspectu mentis intuitu, in arenam descenditur, maxime commendabat hominibus nostris, tutioremque existimabat, ac magis frugiferam viam; affirmans experimento sibi compertum, deditos vltra modo secessui, longisque contemplationibus praestigijs Daemonum esse propositos: ac ferme intractabiles fieri, contumaces sibique placentes. Quod recte existimanti minime debet admirandum videri. Nam nihil est in hac vita extra omnem vitij aleam positum. Sua quamque virtutem, vt fere celsissima iuga vastae rupes, abrupta circumstant, et in summis, vti pulcherrimum, ita difficillimum est recte consistere. Ergo operi praestantissimo superbiam, ceterorum contemptum, honestissimo otio segnitiem: exercitationi mentis sententiae pertinaciam, tendente vbique dolos subtilissimos Satana, procliue est adhaerere. Ei igitur contemplationis generi, quod dixi, inter negotia, et frequentiam habili volebat consuescere nostros homines, non modo in se vicissim, et in moderatoribus Christum Dominum agnoscentes, ac venerantes: verum etiam rectam
intentionem in tota vita, rebusque singulis conseruantes: id semper in eis sincere spectando, vt seruiant, et placeant diuinae bonitati, propter se ipsam, et propter caritatem, et eximia beneficia, quibus nos praeuenit, potiusquam spe praemiorum, vel metu poenarum: in omnibus quaerentes Deum, amore ab omnibus creatis rebus abstracto, vt vniuersum in earum procreatorem conferant, eum in omnibus creaturis amando, et [Note: 115 Progressiones B. Patris ad iuuandos Proximos.] omnes in eo, secundum ipsius sanctissimam, ac diuinam voluntatem. Atque haec, quae commemorata sunt hactenus, eo ferme pertinent, vt intelligatur, qua maxime via hic vir admirabilis propriae sanctitatis, ac priuatae personae summam in sese perfectionem expresserit, sequitur vt de personae publicae indicetur praestantia, quam non alijs, sed prorsus ijsdem, consecutus est adminiculis. Namque sub melioris mentis initia dum consectatur optimum, vitaeque Christi Domini imitationem perfectam, eoque toto pectore ad curandas proximorum vtilitates conuertitur, nec labore vllo in ea procuratione, nec ludibrijs hominum, nec custodijs, vinculisque terretur, experimento tamen edoctus, immenso animo suo nequaquam posse satisfieri, nisi robori pietatis auxilia literarum adiungeret; consilio quo magis spectes, eo magis admirabili, ad earum sese studia confert. Robusto iam aeui flore vir, militiae innutritus, non nisi arma, equos, trophaea bellica, et martia decora voluere animo, ore loqui, tractare manu solitus, animo excelsissimo ad puerorum inter pueros relabitur ineptias; parique constantia luctatur cum gramaticorum spinis, cum inopia rerum, atque adeo cum spiritus quoque iucunditatibus, studioque proximos adiuuandi, quae fuere rationis arbitrio temperanda. Barcinone, Complutum, hinc Salmanticam, Salmantica Parisios inter ingentes aerumnas pene profugus transmigrat. Superat hic totius septennij longinquitatem, quod spatium vel spem adolescentis infringat. Sicque humanarum, diuinarumque disciplinarum sibi ad nouum militiae genus arma comparat, vt gestis interim dum bellum parat, bellis maximis, in aciem non solum instructior, sed et fortior, et clarus victorijs reuertatur. Verum hic quoque intelligens perfectius ad proximorum se vtilitatem operam cum multis, quam solum, ad scitis in idem consilium lectissimis socijs, nihil mediocre mente agitans, statim ad augustissima Palaestinae loca indigna tyrannide, atque impietate oppressa, si quo modo queat, Christo restituenda, curam adijcit. Quae vbi non procedunt: sede delecta sibi Romae in Christiani orbis arce se, suisque Christi Vicario deuotis, dum [Note: 116] ipse sancta in Vrbe puerorum orbitati, puellarum, matronarumque pudicitiae consulens, Hebraeorum quoque, atque haereticorum adiumento internus, orphanotrophia, Gynecaeaque tum puellarum, tum mulierum male nuptarum, cathecumenorum domicilia, Collegia clericorum excitat: adhaec public, ac priuatim, bene, maleque valentibus, et omnium ordinum hominibus, praecipueque in Christianae reipublicae administratione Patribus purpuratis, summoque sacrorum Antistiti opera, et consilio praesto est; alios e socijs in orientem ad recens apertum orbem terrarum dimittit, qui vetustis Daemonum regnis sacrosancta signa crucis inferant: alios in septentrionis prouincijs Haereticorum furijs opponit: alios per catholicum orbem spargit ad restituendos recte sentientium mores frequenti vsu sacramentorum, diuini verbi praedicatione, iuuentutis, teneraeque institutione aetatis, edocendis rudibus, visendis Nosocomijs, adeundis custodijs publicis, noctes ac dies opera omnibus prompta. Iamque animo, laboribus, et successibus aucto, etiam aeterna posteritati subsidia parans, non contentus neque sua tantum vnius hominis vita impendenda, neque vnius tantum seculi mortalibus adiuuandis gloriae diuinae seruire, ad constituendam familiam, propagandosque ad venturas aetates eorundem oporum molitores cura transcendit. Opus aggreditur: statuto prae oculis consueto summae Dei gloriae signo, vniuersum noui ordinis corpus describit, et distinguit in membra; et legibus, atque institutis ad conseruationem, et incrementum aptissime factis illigat. In singulis deliberandis praeter sacrificia, orationem, sacramentorum vsum, macerationem corporis, ad exposcendam, impetrandamque a Deo lucem, suam illam adhibens normam, examina conscientiae, et regulas electionis. Quibus praesidijs ita sincere ad mentem ab omni aliena affectione purgandam, ac diuina solum collustrandam luce vtebatur; vt, cum ipse, si suo indulgeret gustui, amaret psalmodiam in Societate communem esse, tamen alia omnia praescripserit, quia sic ratio ad maius Dei obsequium plane persuadebat. Inde magna fiducia, si quem sociorum feruor ad opus incitaret ab Societatis vsu abhorrens, solebat hominem consolari, et coercere affirmans,
eius rei nequaquam ex nobis a Deo rationem esse reposcendam. Ceterum vt nunquam fuerat in sese mediocri virtute contentus, ita in republica, quam instituit, Euangelicae [Note: 117 Obedientiam perfectam in Societate cur tantopere B. Ignatius requireret.] perfectionis, quam absolutissimae formam expressit. In qua, cum omnes virtutes cumulatissimas vellet, et quidem Euangelicam paupertatem diligi vt matrem, custodiri, vt murum ac propugnaculum Religionis: ad castimoniam vero eiusmodi contendi, quae corporis, mentisque munditia integritatem aemularetur Angelicam, tamen quasi insigne proprium, ac notam voluit eminere obedientiam: iureque id sane optimo. Nam, cum obedientia in omnibus coetibus iure congregatis, ac praesertim religiosis momenti maximi sit, quia vno quasi ictu radicem vitiorum omnium, voluntatem cuiusque propriam, et appetitiones, ac propensiones excidit, perque omnes vagatur honesti partes, eoque vere dicitur ceterarum parens, custosque virtutum: atque haec praeterea via est, qua maxime diuina prouidentia vigorem, ac spiritum, quem cuique coetui proprium impertit, per vniuersum corpus vult permanare ac diuidi: est adhuc praecipuo nomine Societati necessaria: quod ipsa similior est exercitui in expeditionem educto, quam ciuitati pacatae. Quippe in Ciuitate, quae pace, et otio perfruatur, suas quisque priuatorum res curat; dumque leges fixas, et eodem semper tenore euntes serner, cum magistratibus, atque Principibus modicam rationem habet. Nec fere priuata contumacia magnopere in commune obest. At in exercitu cuncta pendent ex tempore. Ad subita imperia expoditos necesse est esse milites. Etenim vel in singulorum obedientia summa rei vertitur. Ita in Societate, cum tam multa, et varia, atque adeo periculosa ad Dei gloriam, et publicam animarum salutem tractet munia, tam multas amplectatur regiones, tam multae ex tempore incidant vel rei bene gerendae occasiones, vel priuatae, aut publicae necessitates, nisi vnusquisque ab cuiusuis loci, temporis, ministerij, priuati denique consilij mora expeditus in procinctu stet, vt dicto ocius eat, veniat, agat, quiescat: hoc, illud, aliud suscipiat, ponat, mutet, postremo totum se fingat, et accommodet Ducis ad nutum, ingentes necesse est accipi clades, praeclaras praetermitti opportunitates, maximam fieri animorum, gloriaeque diuinae iacturam. Eadem fuit causa, cur B. Pater tantopere coecam, vt appellabat, obedientiam commendaret: quod vt quidam e profanis [Note: 118 Prudentia B. Patris in demandandis negotijs.] ait, Tam nescire quaedam milites, quam scire oportet. Si vbi iubeantur, quaerere singulis liceat, pereunte obsequio, etiam imperium interdicit. Parendo potius, quam imperia ducum sciscitando res militares continentur. Hanc vndecunque absolutam obsequij laudem ab socijs exigens, vt in h ac sacra militia possent loqui victorias, haud minore consilio negotia impositurus, vbi vniuerse, ac generatim mandata dederat, relinquebat plurima gerentium arbitrio; vt integrum ijs esset consilium ex re capere, quod saepissime negotia postulant: quibus seruiendum esse docebat B. Pater, nosque accommodandos ipsis, non ipsa nobis. Sunt enim interdum nonnulli, qui siue tacita quadam laboris fuga, siue immodica aequabilitatis in vita quotidiana tuendae cura, in rebus gerendis, non tam quid earum successus postulet intuentur, quam ne de suo ip si curricula quicquam decedant. Ea veto libertate quam gesturis negoria permittebat Ignatius, tum autoritati Praepositi consulebat, animos inferiorum sibi adiungens, quorum se virtuti, atque solettiae confidere, ac multum tribuere ostendebat; tum ipsis rerum procuratoribus, quorum exacuebat, atque exercebat industriam; consuefaciens suis ire oculis, ac nare sine cortice: tum demum rei, atque negotio, quod et aptius, et acrius tractabatur. Nam et consilia pro re praesenti, ac tempore capiebantur: et, nisi procuratio e sententia procederet, nulla relinquebatur procuratori ex alieni praecepti obtenti excusatio: et natura comparatum est, vt vnusquisque, quae per se exeogitat consilia, amplectatur, vrgetque studiosius, vt quorum non nutricius, sed parens est. Itaque communibus praeceptis informando rem, porrigebat potius obedientibus facem, cum qua vltra per se tenderent, quam praeferebat ipse sua grauis vmbra. Quin etiam suauitati, perpetuitatique obedientiae, ac perfectae rerum agendarum administrationi prospiciens, abstinebat omnino praeceptis, si alia posset ratione id, quod volebat, consequi. Non itaque obseruabat solum quid cuiusque aequum et conueniens viribus, et ingenio foret: [Note: 119 Diligentissimus erat in exigenda ratione gestarum rerum.] verum etiam siue quidpiam decretutus, siue poenam impositurus, ita rem simplici quidem sermone, sed scite, positisque sub oculos rationibus exequebatur, vt qui audiebant, in eius sententiam non ducerentur, sed venirent, imo praeire viderentur, non sequi. Erat tamen in exigenda ratione diligendssimus, plurimumque in ea cura reponebat
momenti. Nempe vt reddendae rationis solicitudo errorem pariter, ac segnitiem ab rebus agendis excluderet; rerumque ipse statu perspecto opportuna in loco adiumenta suggereret: Nec vero in extraordinarijs negotijs duntaxat; sed etiam in consuetis ad proximorum auxilium ministerijs, quo pacto, quoque successu tractarentur volebat quam frequentissime, ac planissime, vel coram vel per literas edoceri, explicato numero eorum qui spiritualibus exercitijs excolerentur, puerorum scholas frequentantium, vsurpantium [Note: 120 Obedientia B. Ignatij.] apud socios sacramenta, rerumque aliarum id genus. Ad haec minime omittebat in tempore, quos idoneos norat, ad perfectum iudicij holocaustum absurdis prima specie atque intempestiuis exercere imperijs, eorumque patientiam sane quam liberaliter exornare. Argumento est Sebastianus Romaeus Collegij Romani Rector, quem hoc anno domum Professorum aduocatum iussit coquo inseruire, et aquam ex longinquo ferre, aliaque insignia ad laborem, atque humilitatem obire, quam seueritatem, absolutamque obedientiam non exigebat Ignatius magis, quam ipse praestabat, summorum iussa Pontificum plane tanquam Dei excipiem, atque ad tenuissimum eorum nutum paratus sine vllo viatico, et instrumento, innixus bacillo quocunque iuberetur pergere, vel sese male cohaerenti nauigio remisque, ac velis nudo committere. Et extant mira aduersus medicum obsequij exempla, siue cum peruersa curatione in vltimum vitae discrimen adduci sultinuit, siue cum quadragenarium ieiunium proxime ad metam perductum sine vlla tergiuersatione iussus abrupit. Nimirum perpetua illa sua norma, ac libra iam plane didicerat (vti supra significatum est) suum cuique virtuti pondus, suum modum tribuere. Idcirco etiam praecognito vitae suae sine, quoniam in eum locum medentium sententia adegerat, vt non posset sine ingenti strepitu agi res, neque vrsit Polancum vt continuo ad Pontificem pergetet, et alia consueta vel sanctis viris e vita decedentibus officia posthabenda duxit.
[Note: 121 Quas virtutes in Societate vellet eminere B. Igna tius.] Eandem intelligentiam ponderibus iustis virtutum honestates examinandi volebat in suae disciplinae alumnis excellere: quos admonebat, vt in ijs adminiculis, atque praesidijs, quae cum Deo maxime iungunt, disponuntque in strumentum, vt a diuina manu recte gubernetur, plurimum reponerent: ac proinde probitatem, ac virtutem, praecipueque caritatem, et puram intentionem diuini seruitij, et familiaritatem cum Deo in spiritualibus deuotionis exercitijs, ac zelum animarum sincerum ad gloriam eius, qui eas creauit, ac redemit, quouis alio emolumento posthabito; quas solidas appellabat virtutes, prima, ac summa existimarent, summoque in ea, et in rerum spiritualium studia conatu incumberent. Secundum haec ad propositum Societati finem, proximorum curandae salutis plurimum reponebat momenti in exterioris hominis sancta, piaque modestia, ac rectis exemplis. Nam qui sibi homines conciliandos Deo sumunt, oportet ipsos vtrisque esse coniunctos. Vt autem verae animi virtutes Deo, ita autoritas, quae praecipue rectis exemplis conciliatur, iungit hominibus: idcirco non modo scripsit, voluitque [Note: 122 In Proximis adiuuandis cauei volebat ne quid inter extruendum destrueretur.] seruari diligenter certa modestiae praecepta; sed etiam in suscipiendis diuini seruitij causis circumspectionem requirebat maximam: solebatque dicere in Societate hominum genera duo esse, vnum eorum, qui extruerent solum, alterum eorum qui simul inter extruendum destruerent. Primum sibi genus probari: et hos esse qui studio, ac zelo vterentur considerato, prouidentes, ne quam damni causam, non modo re, sed ne specie quidem darent; neve ij offenderentur, qui si aduersari fierent, possent nostrum in diuino obsequio, et salutis publicae studio impedire cursum: atque adeo quaedam, quae recte alioqui fierent, omittenda censebat, non damni priuati, formidine sed operum respectu potiorum; quia saepenumero dum parum caute quid attentatur, nec illud efficitur, et mora alijs multis obijcitur. Quibus ex rebus omnibus manifestum fit, Ignatij virtutes, quamuis ipse nihil in se notabile, supraque communem hominum modum vellet apparere; tamen modum Euangelicae perfectionis admodum excellentem implesse. [Note: 123 Iudicia Hominum grauissimo rum de B. Ignatij praestanti virtute.] Verum enim, quoniam praestans virtus difficile vel dissimulatur diu, vel simulatur; non potuit tanta lux vllo obuolui humilitatis integumento, quo minus late radios funderet, incurreretque in oculos prudentium, id consecuta, vt qui diutissime, proximeque inspicerent, ij suspicerent maxime: quod in ijs solum euenit rebus, in quibus, quia ad eximiam perfectionem perductae sunt, vsus et consuetudo nihil vitij vnquam, sed plus semper admirabilitatis aperit, vt de Deo egregie disputat Augustinus.
Necesse non est, quid eminentissimi e Societate viri Franciscus Xauerius, Iacobus Lainius, Ludouicus Consaluius, alijque de Ignatio sentirent, ab alijs iam prodita literis huc inculcare. Andreas Frusius, quem Ignatius, alijque noti, ob innocentiam vitae, singularemque sapientiam Angelo simillimum iudicabant, solebat dicere, caelestem Christi gratiam in Ignatio quasi ingenitam, ac naturalem videri: adeo constanter, vbique, ac semper, adeoque facile modum, virtutemque seruabat. Fuluius Androsius, doctrinae prudentiae, ac pietatis egregiae, cognita Meldulae B. Patris migratione, cum semel quanquam reluctante conscientia, pro eius anima, vt solet, sacrum funebre fecisset: iterum idem facturus, cum accessisset ad Altare, imperare inquit (sic enim scribit) mihi non potui, quin sacrum facerem de nomine IESV: nec in meis priuatis precibus videor mihi aliud posse exprimere, quam haec verba, Pater Ignati, ora pro nobis. et plane multis in rebus videor mihi eius patrocinium expertus. De Iacobo Eguia paulo ante narratum est. Denique adhuc ipso viuo, licet inscio, eius res pro sacris reliquijs habebantur. Porro aliorum praeter Societatem de Ignatij virtute iudicia aestimaturi circumferant per probatissimos eins seculi viros cogitationem; ijsque et Societatem, et nominatim Ignatium summo in pretio fuisse intelligent. Mihi vti longum facere consilium non est, ita religio est, non famulari aliqua ex parte Deo sanctum suum, qui tam se humiliter abiecit, ex tollenti. B. Philippus Nerius autor inclytae Congregationis Oratorij Romae, non solum Ignatium vt virum sapientem colebat, consulebat, ad eiusque institutum idoneos mittebat homines; verum etiam insolitum quendam, ac caelestem splendorem in eius ore affirmabat se cernere; scilicet oculos et ipse diuino beneficio eruditos, et diuinae lucis capaces habebat. Eundem persaepe alij in Ignatij facie videre splendorem. In Hispania Magister Ioannes Auila (vti iam vulgo est notum) cum quod ipse magno molimine mouebat, facile vidit ab Ignatio perfectum, de Societate instituenda, se puero, illum robusto viro comparauit. Ludouicus Montoya Augustinianus magni in Lusitania nominis cum sancto viro Romae congressus, scripsit deinde Conimbrica, nullas se vel pretiosiores, vel sibi fructuosiores reportasse ex vrbe reliquias, quam quod Ignatium vidisset, eiusque colloquij, benedictionis, magisterij esset particeps factus. Carthusianorum Patrum saepe ante commemorata sunt iudicia, officiaque praeclara. Clerici regulares, quos vulgo Barnabitas vocant, hac ad literam Epistola Romam Mediolano missa, suum cognito B. Patris excessu, animum explicarunt.
[Note: 124 Epistola Barnabitarum in obitu B. Patris Ignatij] Postquam nobis renunciatus est hinc in vitam meliorem recessus beatae memoriae venerabilis Patris Ignatij, non mediocris cor nostrum pupugit dolor, tum vestri causa, totiusque sanctae Congregationis IESV, quae tali magistro, ac patente orbata dolens, moerensque remanserit; tum nostri, quorum etiam Pater erat. Dolendum quidem quod raptus eit nobis hoc maxime tempore, quo bonorum virorum tanta caritas est; consolandum vero est, quod ad meliora transierit. Iustis enim viuere Christus est, et mori lucrum: quia et dissolui et cum Christo esse multo illis melius. quo fit vt cum Beatissimo Petro Kalendas Augusti corporeis solutus vinculis, ad caelestia laetus migrauerat. Hoc tantum metuendum est, ne aliquo nostro peccato ereptus sit mundo, et sicut de sancto Iosia legimus, quia Iudaeorum populo graue imminebac exitium, Rex iustus ante sublatus est. Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum: sed neque etiam omnino a nobis recessit. Viuit apud omnes, quocunque se per totum orbem nomen Christi protendit, dulcis et grata sancti viri memoria, qui tantum de Christiana republica meritus est. Quo magistro, ac Duce Christi fides, religio, doctrina adeo propagata est, vt ipsos quoque Antipodes penetrauerit; apud quos multa millia hominum ad fidem conuersa, nouam Ecclesiam primae illi Apostolicae aemulam, nouos apostolos, nouos martyres legimus extitisse. Praemisit filios; nunc post multos superatos labores pro Christi nomine subsequutus est Pater, non minus magnis curis excruciatus, multa Ecclesiarum solicitudine confectus, in otio martyr; in quem non tantum domus vestra tam magna tot annos recumbit, sed plurimorum aliae. Communis erat bonorum omnium parens. Et quem moerentem non est solatus dulci alloquio? cui afflicto non affuit benignus consilio? quem indigentem auxilio non iuuit? non est tutatus? Pes claudo, oculus fuit coeco, pauperibus solamen, et miseris omnibus praesidium. Reddat illi Dominus bonorum operum mercedem. Nos in tanto funere sacram Deo Hostiam
in altari non cessamus offerre, spargant alij tumulo purpureos flores; haec sacerdotum sunt lilia, magisque vernantia, et Deo amabilia, mysteria pro sancta illa anima, licet iam beatae vitae gaudia (vr credimus) perfruente. At his saltem illum, quem viuentem nobiscum pio amore coluimus, recedentem ab hoc seculo nequam, quibus possumus muneribus prosequemur. Dilectionem vestram rogantes, vt has amoris lacrymas, fidei, et obseruantiae nostrae testes libenti animo suscipiant, mutuoque nos diligant; memores in suis orationibus paruitatis nostrae. Dominus noster Iesus Christus sit cum omnibus vobis. Amen. Ex Coenobio nostro Mediolani Kalend. Septembris millesimo quingentesimo quinquagesimo sexto.
[Note: 125 Summa Epistolae Ludouici stradae.] Longam Ludouicus Strada vir egregie doctus, ac pius e familia S. Bernardi ad so, dos Septimancenses epistolam dedit hispanice: quae longo post tempore italico sermone in lucem edica Romas est. Exorsus ab animi sui tumultu, quo se ad communem gentis humanae Ignatij morte acceptam cladem diu constitisse mutum, atque attonitum instar Iobi amicorum ait; cum fuse stuporem hominum deplorasset, qui quia non intelligunt quanti referat in terris superesse eximia praeditos sanctitate viros, in eorum occasu minime commouentur, ex illa Isaiae voce, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma facti essemus, Homines Deo caros apte seminibus comparans, cum grano sinapis diligenter Ignatium confert. In primis, quod hoc semen cum sit minimum, fiat maius omnibus oleribus, Dei admiratur ingenium, qui gaudens rebus minutis, ac vilibus ad maxima opera, et praeclarissima vti, cum tam multi eodem seculo, eiusdem atque Ignatius consilij essent, ac praeter ceteros Paulus Quartus etiam Pontificatus Maximi ad quiduis perficiendum praesidio instructus, et magnus ille Doctor tota Hispania sanctitate, atque doctrina celeberrimus Auila, perfecti tamen operis titulum maiore quadam gloria Ignatio dederit: adeo vt ad nunc veluti Ioannes ad Christum discipulos [Note: 126] Auila suos vitro transmitteret. Tum de colonijs quasi ramis toto orbe diffusis, ac sociorum multitudine disserens, in his aetate, conditione, linguis, nationibus inter sese discrepantibus, conspectam a se narrat maiorem, quam si ab vna essent omnes stirpe, ac parente editi, consensionem, atque cor ita vnum, vnamque animam; vt carmine quodam diuino, caelestique philtro tanta conspiratio fieri videatur. Deinde ad conuolantes in hanc sacram arborem digressus volucres, inter cetera refert visos a se in Hispaniensi quadam academia iuuenes antea solitos alia sequi omnia, diebus quibusque sestis summo mane ad crimina sua deflenda, et ad sacrosancta vsurpanda mysteria surgere numero amplius trecentos: neque haec alijs in templis propter insolentiam fieri (ita enim erant tum tempora) cum id miri habeant commodi Societatis templa, quod in ijs inducto more, diuinam mensam frequentandi, neminem deterreat inanis metus, ne singularis, ac notabilis fiat. Adijcit his exercitationum spiritualium laudes, quas appellat [Note: 127] Nouitiatum quendam toti humano generi institutum. Quod sicut religiosi Ordines babent gymnasia, in quibus suos quique tyrones ad suam vitae formam exercent, ac fingunt; ita ex vniuerso mortalium coetu exercitationibus a B. Ignatio inuentis suo quique in vitae genere ad perfectam Christianae legis disciplinam erudiantur. Postremo obtrectatorum contra Societatem confutatis calumnijs, eiusque instituto non leuiter explicato, socios adhortatur vt B. Ignatij vestigia prementes, contra aduersarios spe in Deo collocata, modestiaque ac silentio dimicent. In silentio et spe, inquit, erit fortitudo vestra, quoniam voluntas Dei est, vt benefacientes obmutescere faciatis hominum ignorantiam. Addit scriptam a se pro Societate apologiam: et cur id ipse diuersi ordinis faciendum [Note: 128 Summa Epistolae Ioannis Vegae.] sibi putarit, exponens, epistolam claudit. Ioannes quoque Vega Siciliae Prorex scripsit: et militari sua eloquentia gratias agit Deo, quod cum ei visum est tempus, ad se famulum suum transtulit, relictis inter mortales tot bonitatis, sanctitatisque trophaeis, quae nec tempus, nec aer, nec aqua euersura vnquam sint, vti cernuntur euersa, quae inanis gloria statuerat, et secularis ambitio. Ait se considerare triumphum, quo receptum in caelo par foret, qui tot victorias praeferebat, totque feliciter pugnatas pugnas aduersus tot, tamque acerbos, ac barbaros hostes: quamque merito sancti huius Imperatoris signum in caelo possit inter signa statui sancti Dominici, Francisci, aliorumque sanctorum: quibus Deus dedit, vt tentamenta, et miserias seculi superarent plurimasque animas eriperent e faucibus Tartari. Pariterque considero (inquit) quam sit haec gloria, et
triumphus procul ab inuidia aliorum sanctorum Heroum, quamque diuersus ab seculi huius triumphis, et gloria miseriarum, et inuidiae plenis, et cum damno reipublicae, corruptelaque coniunctis: quae omnia eo valent, vt ingenti solatio, et firmamento sint nobis ad mitigandum quamuis acerrimum talis iacturae sensum; vtque expectemus adiumentum e caelo, quod melius, quam cum esset nobiscum, poterit praestare tum suae familiae, [Note: 129 Ioannis Ifl. Lusitaniae Regis de B. Patre iudicium.] tum omnibus, qui sancto viro noti, deuotique fuere ac sunt. Ioannes Tertius Lusitaniae Rex multis nominibus aeterna dignus luce memoriae, tum saepe quantum Ignatio tribueret, declarauit, tum aliquando cum demortuo Iulio Tertio Summo Pontifice, egregie facturos Cardinales dixisse fertur, si Pontificem crearent Ignatium. Ipsi Romani Pontifices [Note: 130 Pauli, Iulij, Marcelli Pontificum.] Paulus, et Iulius Tertius satis domestica prope familiaritate, qua excipiebant Beatum virum, ac priuilegijs, quibus Societatem ornarunt, declarauere, quo loco sanctum Patrem haberent. Marcellus quidem tanti sanctitatem eius, ac prudentiam, praesertim in rebus ad Societatem spectantibus, faciebat; vt in ijs Pythagoricorum more, pro quauis ratione duceret Ignatium ita censere. Paulum Quartum, quamuis ab eo non semel dissensisset Ignatius, et in controuersia eius tyronis (de qua supra relatum est) apud Pontificem Iulium causam obtinuisset; tamen verecundia tenuit, ne eo viuo in Societatis [Note: 131 Cardinalis Augustani Epistola.] instituto quicquam moliretur. At Cardinalium multi, pene in omni vita eius consilijs regebantur. duorum hic Epistolas addam. Otho Truchses Cardinalis Augustanus, in hunc modum Herbipoli scripsit. Haud facile dictu est (Venerandi in Christo, ac religiosissimi fratres) Sanctissimi nostri Patris ad vitam meliorem excessu vtrum nobis moeror, an laetitia maior acciderit. Nam si ex huius vitae calamitatibus ad praemia, quae promeritus est, euocatum Dei bonitate consideramus: impium esset id ei bonum, commodi nostri causa inuidere. Ex altera parte, est cur merito doleamus, vbi relictos nos orbos aspicimus, eoque parente destitutos, qui quauis in difficultate portus nobis tutissimus erat: tamen, quia caduca cum aeternis conferenda non sunt, id solatij, quod item capiendum vobis est, capimus: certi eam benedictam animam pro nobis, qui in tenebris hisce mansimus, supplicem apud Deum esse, ac precari, vt ea felicitate articulum [Note: 132 Literae Cardinalis a Cueua.] supremum exigamus, qua exegisse illum cognouimus. Gratiae sint diuinae Maiestati aeternae: cui nos ne graue ducite, vestris precibus commendare. At Barptholomaeus a Cueua has Neapoli literas dedit. Paranti mihi ad Epistolam recordationis optimae Patris nostri Ignatij respondere, nunciatum est illum a Deo euocatum ad suam gloriam: et quamuis hac in re certa illa consolatio praesto sit, quam nostra fides habet, animaeque eius negotium tantum agatur; non idcirco sensus in me non multum potuit. Quippe cum tam singulari amico, et parente orbatus sim: cui ego penitus confidebam in meis necessitatibus, tantum in eo consilium, ac prudentiam inueniens, tantamque modestiam, ac mansuetudinem, quanta sane reliquae eius sanctae vitae congruebat. Profecta Christiana respublica vnum praestantissimorum capitum quae habebat, amisit. Haec e plurimis de sancti viri virtutibus, atque existimatione libasse sit satis: iam pauca. quae eius obitum consecuta sunt, adijciamus. Romae, vt primum vulgata B. P. migratio est, vulgo ferentibus sanctum virum mortuum, concursus repente ingens est factus in templum, domumque Professorum. Inter ceteros Cardinalis S. Iacobi mancipium impetu fores prorupit cubiculi, vbi iacebat Beati Corpus, vt illud rosario contingeret. Est id cubiculum humile, atque angustum, et simpliciter laboratum longum vnde triginta, latum quatuordecim, altum decem palmis. In eo successores Praepositi vsque ad annum alterum post millesimum sexcentesimum habitarunt. Eo tempore cum in aedium partem ab Odoardo Cardinali Farnesio, quasi haereditariam gentis Farnesiae in Ordinem nostrum benignitatem perpetuante, extructam Praepositus Generalis Claudius Aquauiua migrasset, religiosum haberi est coeptum: idque ipsum ad memoriam, ac solatium posterorum, quod ibi egisset, sinissetque vitam B. Pater, et post eum omnes ad id temporis Generales vixissent, et primus habitus esset generalis conuentus, cum domus noua exaedificaretur, quanquam non sine incommodo fiebat, placuit Patribus cum tribus adiunctis cubiculis integrum conseruare. Eodem die, quo Ignatius obijt curatum corpus, ac sectum, insignem inediam viri manifestam fecit, mirantibus peritis, qui viuere, et quidem tam aequo et praesenti animo tandiu potuisset, vitalibus pene adustis. Postero die, tertia ante noctem hora conditum est ad latus dexterum Arae maximae: quo
die, cum Benedictus Palmius pro concione mentionem de eo modestam, ac piam fecisset, [Note: 134 Quaedam B Patris miracula.] quaedam e populo mulier Bernardina nomine in spem venit, posse filiae strumis laboranti valetudinem eius ope restitui: quod et consecuta est suspensa ab aegrae collo vestis beati viri particula. Venit Seprembris initio Romam Tybure Bobadilla longa febricula diu vexatus, qua cum in lectulo B. Patris recubuisset, se illico liberatum asseruit. Multaq. alia mira per famulum suum Deus perpetrauit, quae iusto per se opere explicabuntur. Illud notandum videtur, multa per ipsum Ignatij nomen, ex literis, quas sua manu subscripserat, auulsum facta miracula, quod genus reliquiarum, etiam auctoris causa memorabile est. Magnus enim ille noui orbis Apostolus Franciscus Xauerius viuo adhuc Ignatio, veluti sacrum pignus vnam ex hisce subscriptionibus in reliquiaria sua theca gestabat. Videtur autem (vt quidam animaduerterunt) hoc praecipuum Ignatij nomini diuina bonitas decus reddere, quod ille tantum in sanctissimi IESV nominis amplificanda [Note: 135 Sensus in tota Societate post obitum B. Patris.] gloria desudauit. At inter cetera, quae statim, vt excessit e vira, aeternam eius in caelo felicitatem testificata sunt, non in postremis numerandus est sensus, qui totam Societatem peruasit. Affirmat Polancus se quidem nescire, an cuiquam mortalium contigerit, ita diligi a suis, vt Societati carus erat Ignatius: tamen, cum ita vnice amaretur, temporeq. tam laeuo eam orbam reliquisset, nullus quenquam tetigit moeror: sed late per omnem terrarum orbem, vbi fusi erant socij, quasi ex vegeto capite in membra nouus permanauit vigor, nouus laborum, et perfectionis amor, noua fiducia, et spes incrementi Societatis, successusque in studio diuinae gloriae, publicaeque salutis. Multis praeterea in Collegijs animaduertere statim largius in summa inopia suppeditata a populis vitae subsidia, et aduersantium insectationes, vel extinctas, vel valde mitigatas. Quae omnia, quanquam fidem faciebant Ignatium ad sanctum Dei montem ascendisse, coramque sanctissima Trinitate, quasi sublatis manibus suorum adiuuare conatus vberius, quam cum ipse quoque hic staret in acie, incitabantque vt publicis obseruantiae documentis pietatem erga eum animi sui explicarent; tamen Praesides, ac Rectores modestiae causa nihil permittebant. Cum vndique res, quibus beatus vir vsus erat, pro reliquijs peterentur, vix quibusdam magnis personis, quibus negari nil poterat, concessere; vt Eleonorae Mascareniae, cui enixe petenti, quaedam beati viri tunica missa est. Imo, cum primum dies anniuersarius redijt, Romani Collegij socijs sacrosanctam suscipere Eucharistiam, et alia [Note: 136 A Casare Baronio Cardinali primum Romae B. Patris imago colenda proponitur.] edere signa cultus optantibus, non est concessum. Quam modestiam haud scio an nimiam, cum finem haberet nullum, quamuis iam Deus famuli sui gloriam in luce publica, et ante omnium oculos, plurimis passim per eius imagines, reliquias, inuocationem miraculis in omni genere editis collocaret, Caesar Baronius Cardinalis vir pariter animo, doctrina, et pietate magnus, et acer, diutius ferre non potuit. Anno 1599. in templum Professorum, die anniuersario B. Patris cum Cardinali Bellarmino ad socios e Romanis domicilijs congregatos adhortationem habituro, venerat. Vbi Bellarminus finem dicendi fecit, recessitque, ceteris omnibus ad sepulchrum B. Patris flexo genu paulisper orantibus, Baronius et ipse prostratus, solumq. vbi sacrae eius reliquiae seruabantur, exosculatus, interiore motu instinctus, interrogat cur B. Patris effigies publice honoranda proposita non sit: nostrisque de more modestiam obtendentibus: continuo, inquit, effigiem, scalasque afferte ad me. Quibus allatis, ipse acceptam tabulam primum religiose veneratur: dein scalis ascensis supra sepulchrum suspendit, adoratque rursus; plerisque sociorum, qui omnes in genua prouoluti perstabant ad insperatum dulcissimi Parentis conspectum vbertim flentibus. Vbi et illud animaduersum est clarum diuinae voluntatis indicium: quod cum Claudius Aquauiua Praepositus Generalis e Tusculano scripsisset vetuissetque certas ob causas quicquam in hoc genere attentari: cum tanta diligentia [Note: 137] Generalis Praepositi literae reddi soleant: illae partim obliuione vnius e Romani Collegij Fratribus, partim socordia mulionis, qui iussus ad Domum Professorum relinquere in Tusculanum retulit. nunquam ad Alfonsum Agazarium domus professae Praesidem, ad quem mittebantur, perlatae sunt. Quas si recepisset in tempore, totam rem haud dubie disturbasset. Anno demum Millesimo sexcentesimo quinto, Paulus Quintus Pontifex Maximus potestatem fecit legitime inquirendi in virtutes, et miracula B. Patris, vt in. sanctorum numerum more solenni authoritate apostolica referretur. Anno mox 1609. idem Pontifex omnium fere Principum, aliarumque Christianarum potestatum rogatu,
de sententia Cardinalium sacris ritibus praefectorum, post rite, diligenterque cognitam causam venerabilem virum declarauit Beatum: voluitque Societati: vbique terrarum suis in templis licere illum publicis missarum, officijque diuini honoribus venerari: addito, vt in diem B. Patris anniuersarium, cuiuis etiam non de Societate sacerdoti, in Romanae domus templo, vbi sacra eius ossa requiescunt, idem ius, fasque sit: Maturante iam diuinissima Trinitate suo fideli seruo tandiu dilatos inter mortales honores, quasi foenore longo multiplicatos reddere, ad sui maiorem gloriam nominis, opemque mortalium. Quae videlicet cura vnica fuit semper Ignatio.
[Gap desc: Index] [Gap desc: Errata list] [Gap desc: Regestum; sign of the printer]