A Primo illo die, DOMINE GRATIOSISSIME, quo fatis ita volentibus, vitam Academicam plane praeter spem et intentionem meam cum aulicâ spartâ commutans a Perillustri Regimine tutorio studiis tuis Politico Iuridicis adsociatus fui, fideli curâ atque sollicitudine, Te in aludatissimo liter arum stadio decurrentem, ad praefixam earum metam, prudentiam dico civilem, deducendi, nihil maius nihilque antiquius umquam habui; sperato feliciore successu, cùm Vir Praestrenuus et Nobilissimus Dn. Ioh. herm. a Biesenroth, in wengelsdorf et Pretsch. Consiliar, aulic. et Ephorus tuus per annos paene multos fidissimus, altera veluti dextera tua, eundem unice scopum collimans directrice prudentiâ viam TI BI sternat faciliorem. Cum igitur eâ fine liberius in amoena publici privatique iuris vireta evagantes, hactenus mellitos iucundae utilitatis flosculos, queis Regiminis tui, Gratia caelesti adminiculante, aliquando futuri corona pulchre exornata timpora condecor et tua, collegerimus,
occurrit mihi in viridario nostro iuris prudentiae flosculus, Medicorum filiis herba betonica vulgo dictus, otii scilicet et mendicitatis subditorum odium, Principum purpuram contra venenatas vitiorum scelerumque tineas ac blattas integram et incorruptamreddens, quem sub umbr a frigida latitantem sine morâ decerptum inpraesente formâ informi, non alii nisi TIBI, DOMINE GRATIOSISSIME, obferre placuit. Nec immeritoquidem. Vidi namque non sine cordolio, paim liber alitatem in pauperes et egenos opem tuam humillime implorantes laudabiliter exercitam, variis vagabundorum mendic antium fraudibus ac technis hactenus fuisse expositam, dum errones et otiosinebulones quidam, laborem cane peius et angue fugientes, dignioribus aliis eleemosynas plus vice simplici indignissime praeripientes sese subducere, alios que similis farinae homunciones ad easdem imposturas impellere, et compluries adicere satagunt. Cum vero publica et otiosa mendicitas, cuivis civitati dedecorosa, tamquam omnium malorum fomes et incentivum, nullâ ratione, ex communi Politicorum calculo, fovenda, quin potius e Rep. benè constitutâ ad Garamantes et Indos eicienda sit, sacri etiam Romano Germanici Imperii constitutionum auctoritas saluberrimam huius mali coercitionem Magistratibus demandarit: TE vero, GENEROSISSI ME COMES, supremus Pater luminum in Orbe Schvvartzburgieo Solem constituer it, cuius pru lentiae et benignitatis radiis sublunaria omnia (subditos intelligo) illustrentur, giatoque patrii amoris aestifota, inerementum capiant, praesente hoc
libello monendus eras, ut iusto otiosae ac fraudulentae mendicitatis odio flagrans vigilanti oculorum lumine in hunc etiam angulum orbis tui vulgo satis obscurum penitres, et in catharmata eiusmodi severitatis ac censurae aciem stringas, ne dumpigri ventres pascuntur, vere pauperes haut sine gravi Reip detrimento egeant, et per aliorum fraudes impunè grassantes eleemosynis se inique defraudari doleant. Suscipe igitur, DO MINE GRATIOSISSIME, alterum hunc ingenioli mei partum sereno vultu, non oblati muneris vilitatem, sed obfer entis flagrantissimum TI BI inserviendi studium aestimando. Quod superest, Deum Opt. Max. devotissime precor, ut Generositatem Tuam cum perillustri prosapia Schvvartzburgicapublico Ecclesiae et Reip. ecommodo salvam et incolumem ex ardentissimo subditorum omnium voto diutissime conservet, prosperitatem in eius palatiis, et intramuros auream Pacem ciementissime largiatur. Dabam in Aulâ tuâ Rudolphi- politanâ 10. Ianuar. Anno reparatae Salutis 1659.
Tuae perillustri Generositati Devotissimus Ahasverus Fritschius Tuae Generosit a stud. iurid.
IN hâc extremâ et effetâ mundi senectâ, imminente eius panoleqri/a|, sursum versum omnia in universo terrarum orbe agitari, non nisi caput in calcaneo, et peponem loco cordis habens (ut proverbialier dicitur) inficiabitur. In illa profecto ultima incidimus saecula, quae gentium Doctor praedixit fore kairou\s2 xalepou\s2 i. e. difficilla et periculosa tempora; e)/s1ontai ga\r, e)/fu, o(i a)/nqrwpoi fi/lautoi, fila/rguroi, a)lazo/nes2, u(perh/fanoi, bla/s1fhmoi, goneu=s1in a)peiqei=s2, a)xa/ristoi, a)no/s1ioi, a)/storgoi, a)/s1pondoi, dia/boloi, a)kratei=s2, a)nh/meroi, a)fila/gaqoi, prodo/tai, propetei=s2, tetufw/menoi, filh/donoi kma=llonh)/ filo/qeoi. *e)/xontes2 mo/rfws1in e)us1ebei/as2, th\n de\ du/namin a)uth=s2 h)rnhmenoi. i. e. Erunt homines sui amantes, avari, fastuosi, superbi, maledici, parentibus immorigeri, ingrati, impii: carentes adfectu, nescii foederis, calumniatores, intemperantes, immites, sine benignitate. Proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei. Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. in Epist. poster. ad Timoth, cap. 3. v. 1. et seqq. Haerent in oculis nostris signa mundi panoleqri/an ex vaticinio Veritatis praedecessura, Christianismus agonizans et ferè in paganismum degenerans, vivâ fide penitus exstinctâ, verâ Religione pressâ, charitate in hominum pectoribus emortuâ, et sub intolerabili Tyrannidis atque iniquitatum ingemiscente servâiustitiâ. Summa sanè et plus quàm Sodomitica mortalium praesentis aevi securitas tot nefanda
scelerum procreat monstra quae vel ipsa quondam gentilis exhorruit Barbaria. Seriem aetatis huiusce malorum contexere nostro instituto haut convenit et praestat aliàs mali remedia quaerere, quàm describere morbos, qui iam mysticum Reip. Christianae corpus nimium quantum occuparunt. Rem tamenlacrimis dignissimam iudicamus, quòd publica morum censura ac disciplina in Imperio nostro Rom - Germanico adeò neglectim hodiè habetur, ut effrenis ac malè feriata hominum licentia in extremam impietatem erumpat, et infinita Ecclesiae ac Reip. quà publicè quà privatim adferat detrimenta. Paeniteat certè quemquam nostri Imperii, qui anteacti saeculi conscius ea quoque quae nunc impendent: (omnia quippe minantur ruinam) animo prospicit. Saluberrimis propublicâ disciplinae honestate inviolabili custodiendâ, (ut nunc reliqua praetereamus) resp. Germanica gaudet legibus; sed proh dolor! nolam (ut vulgo dicitur) sine pistillo habemus. Idipsum exemplo saltim pro instituti ratione unico demonstrare licebit. Imperiales sanctiones optimâ ratione plus vice simplici otiosam ac odiosam damnarunt mendicitatem, tamquam omnium malorum fomitem ac fontem. Ubi veròearum legum exsecutio et observantia? Heic exclamare licet!
O Proceres, Proceres! Romanam condere gentem
Quantae molis erat! nutant nunc sceptra Potentum.
Rem Germanorum propere servate ruentum,
Robore consilii, legum fulcimine sacrô,
Grataque concordi traducite foedera nexu
HANNIBAL ANTE FORES vobis extrema minatur.
Ingenti commiseratione saepius permovemur, cum puerulos puellulasque centunculis indutos ac seminudos, squalentesque ad viatores adcurrere, et cùm primùm ex infantilibus annis excesserint, nec admodum articulatè adhuc
fari sciant, panem autobulum in victum diurnum rogitate, vagire, et sordidis ac laceris pannis involutos nuper natos, parentes permy steria nostra supplic antes, recentesque et miserabiles fetus humi positos praetereuntibus intenta manu demonstrantes adspicimus, graviterque misellorum vicem dolemus, quodque cura corum publica, quam tamen dilectio proximi, Reip. necessitas, legumque, sacrarum postulat auctoritas, adeo negligitur. Non maior enim nota Reip. male constitutae, ex sententiâ Keckermannis System. polit. c. 14. quam si multae miserabiles personae in eâ oberrent, et subsidia vitae non inveniant, quae res et maximam confusionem in câ parit. Dolemus itidem et indignamur, otiosos errones, validos mendicantes et impostores, hominum faeces et purgamenta, pauperum elecmosynas iniquissimè praeripientes, neglectâ penitus cöercitionis ratione ac modo inquisitionis legitimo, ita liberèatque impunè huc illuc divagari, optantesanxiè, in Repb. nostrâ Romanorum exemplo censores et nomofu/lakas2 constitui. Cùm verò omnibus non satis constet, quomodo in Rep. paupertati consulendum, quatenus publica mendicitas permittiaut vetari debeat, et quomodo cleemosynae distribuendae sint, quaeque, alia huiusce rei consectaria; operae pretium nobis visum fuit, brevem ac specialem hâc de re tractationem ex SS. gentium moribus, et Imperii iuribus collectam publicae luci dare. Tu, LECTOR BENIVOLE, haec nostra meleth/mata, qualia qualia fuerint, candido animo accipere et inter pretari velis illius Galenici memor: Difficile esse cum, qui homo sit, non in multis errare, quaedam verom ale iudicando, quaedam etiam negligentius scribendo. Vale L. B. et hasce meditationes et conatus aequi bonique consule. Cum Deo ac Die forte meliora sequentur. Dabam in Aulâ Rudelstadio-Schvvartzburgicâ. 10. Ianuarii Anno nati verbi M. D C. LIX.
Nobili atque Clarissimo Viro,
Dn. AHASVERO FRITZSCHIO,
I. U. Candidato meritissimo.
Nec non Perillustris ac Generosissimi
Comitis ac Domini
Dn. ALBERTI ANTONII
Comitis in Schwartzburg et Hohnstein.
Ephoro dignissimo
Tractatum de PAUPERIBUS coercendis
publicant;
S. P. D.
Dum ius pauperibus dicis; mox doctior orbis:
En opus, exclamat, divitis ingenii!
singulari benevolentiae testandae addeb. Ioh. Ern. Gerhardus, SS. Th. D. et P. P. Ienae.
LArgiflui fontes, thesaurus magnus in orbe:
Largiter ex animo sic dare pauperibus.
Pauperibus donare bonis, gratissima Christo
Res est, nosque pares officit esse Deo.
Hanc bene si torris urges, Clarissime Fritschi,
Non deerunt caelo premiae larga Tibi,
quae precatur Rudolstadi Iustus Söffing D. Superintendens ibid.
MEndicos validos, impostoresque dolosos
Dum tua pellendos scribit, Amice, Themis:
Approbo conatus, et dignis laudibus orno,
Quos eriam grato carmine fama canet.
Certe nostra Themis (docti merere labores)
Largiri gestit praemia digna Tibi.
Clariss. Dn. Auctori honoris et amoris causa. Christoph. Philip. Richter D. Com. P. C. Consil. Saxon. Prof. P. Fac. Iur. Senior, et h. t. XII. Drcanus.
MEndici Themidos miseri sunt iure vocandi
Ex variis qui mendicant sua scripta libellis.
Tu scriptum hoc edens, redolens lat mentis acumen,
Non es mendicus talis. Non ergo fururae est,
Augur sum, menditaendo Trbi splendida sparta.
deprop. Ernestus Fridericus Schröterus I. U. D. Prof. in alma Salana Publ. Cons. Sax. Curiae Prov. Sax. Facult. Iurid. et scab. Assor.
IAm tua diffusum volat inclita fama per orbem,
Clarumque ostendunt scripta polita Virum.
At iam aliud sequitur, fortasscque plura sequentur:
Si Tibi, quod voveo, vita superfuerit.
Vive Tuo Comiti, Comitumque Ducumque Coronae,
Cumque illo Pylii saecula vince Senis!
Emque F. Norimbergae. Iohannes Michael Diherrus.
IHr folget Natur, und gebet itzt herfür
Ben dieser Frühlings Zeit, was emrer Sinnen Zier,
Bey Winters lange Nacht, bey später Abend Zeit
Von Müssigang erdacht, das sieht man weit und breit,
Das güldne Feder-Schwerdt bezeuget in That
Daß es gar keine Lust, zum müssig liegen hat
Drumb wird euch wehrter Freund, diß ewer ander Thus
Bey der gelehrten Schaar, besödern grossen Ruhm
Auch zeiget Themis Euch, die lengst verdiente Kron,
Vnd sein hochwehrter Hert, der Arbeit gleichen Lohn.
Dieses setzet des Herrn Auctoris wolmeinender und beständiger Freund Christoph Uölschenius der beyden Rechten Doctorandus
Scopus boni Principis SALUS PUBLICA num 1.
Non propter se sed propter subditos eligitur, n. 2.
Differt a Tyranno. n. 3.
Homero dicitur P. stor populorum. n. 4.
Thesauros suos insubditorum loculis reconditos habet. n. 5.
Reip. interest locupletes babere subditos. n. 6.
Officium boni Principis. n. 7. 8. 9.
Opes et inopiâ quatenus Rerump. pestes. n. 10.
Ex oppressione subditorum multa nascuntur mala. n. 28.
[Note: 1] Ut gubernatori cursus secundus, Medico salus, Impetatori victoria: fic moderatori Reip. beata civium vita proposita est: ut opibus firma, copiis locuples, gloriâ ampla, virtute honestasit; benè ac prudenter more suo flos ille illibatus populi, suadaeque medulla Cicero lib. 5. de Rep. scribit. [Note: 2] *kai gar o bas1ileu\s2 airei=tai ou)/xi(\na eautou= kalw=s2 e)pimelei=tai, a)ll) i(\na kai\ oi( e(lo/menoi dia\ tou=ton eu)= pratgous1i: i. e. Rex eligitur, non ut sese molliter curet, sed ut peripsum, vi, qui elegerunt, bene beateque agent, gravissime ait Xenophon in memorab. Socratis lib. 3. [Note: 3] Hàc una in remaxime abit ille a Tyranno, quod o( me\n *tu/rannos2 to\ e(autou= s1umfe/ron s1kopei=, o( de/ bas1ileus2 to\ tw=n arxome/nwn. Arist. [Note: 4] 4. Pol. 10. Undeab Homero, vereris sapientiae parente,
benignissimâ appellatione poime/nos2 law=n, populorum pastoris insignitur: cuius vigilantia omnium somnos defendit, omnium orium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio; qui scit civium non servitutem sibi traditam, sed tutelam, nec Remp. suam esse, sed de Reip. Seneca de Element. subiectorum commodum esse suum proprium Imperator ait in l. un. §. hoc autem 14. [Note: 5] C. de ead. toll. et thesauros suos insubditorum pecuniis atque loculis reconditos esse sibi persuasum habet, cum iacobo [Note: 6] I. Angliae Rege lib. 2. bas1ilikou=dw/rou; cum sciat, Reip. interesse [Note: 7] locupletes habere subditos. Nov. 5. inpraef. operam omnem impendit, ut subditi pace tutâ et tranquillo otio fruantur et ditescant, urbibus sua libertas, sua iura et commoda serventur, libera ubique sint commercia, agricolae coererique extraordinariis et immodicis triburis lev entur, ne Magistratus ramquam hirudines populi sanguinem exsugant, neve ulli alii per causam decimarum, vel tributorum exigendorum, vel quibuscumque aliis honestis nominibus miserae plebis fortunas impune agant, ferantque, iuxta monitum Anti-Mechiaveli lib 3. de Polit. Theorem. 32. Wahremundi [Note: 8] de Ehrenberg de Regni subsid. et oner. subdit. c. 7. Quid enim sequeretur, si caput totum sanguinem, medullam, nutrimentumque insuper membrorum traheret? nihil certe aliud, quam lapsus et interitus totius corporis, membrorum [Note: 9] et capitis simul, ubi disserit Bornitius in praefat. de Aerario. Non audit bonus Princeps Machiavellum eiusque adseclas, praesentissimum Reip. libertatisque conservandae remedium [Note: 10] statuentes, ne cives opibus augeantur. Licer enim civilissimus Pla to duas Rerump. antiquissimas pestes appellârit opes et inopiaem, gravior tamen est inopia, ex scatentiâ politikwta/tou Bodini lib. 1. de Rep. c. 2. non tantùm propter inediam ac famem quâ nihil acerbius, sed propter insitum unicuique
egestatis pudorem, qui plerisque paupertate ipsâ durior est, quamquam victum lanâ telaque autopificiis quaerere non tam metuendum est, quàm pernicies ac pestis illa, quae ab [Note: 11] isto pudore profecta familias ac civitates evertit. Indè oriuntur depraedationes, Iatrocinia, mendicitates otiosae, factiones et complurima odia Reip. saluti ac tran quillitati millc modis detrimentosa.
Pauperes semper nobiscum habemus. num. 1.3 Int ellectus cap. 14, vers. 7. Marci. n. 2.
Eleemosynas dare non est res meri arbitrii.
Probatur SS. dictis. n. 4.
Princ pibus cura pauperum incumbit. n. 5.
Liber alitae Principum recte exercenda n. 6.
Veteres Ebraeipauperes foverunt. n. 7.
Probatur exemplo. n 8.
Rationes quae Principem moveant ad curam paupertatis n. 9. 10. 11. 12. 17.
Res publicae felices, quae pauperes foverunt n. 14.
Contr à infelices, quae deseruerunt, n. 17.
Deus ipse insignem pauperum curam gerit. n. 18.
[Note: 1] *pantote tous2 pi)wxou\s2 e)xete meq e(autw=n kai\ o(/tan qe/lhte, du/nasqai a)utou\s2 e)n poih=s1ai. i. c. Semper pauperes habetis vobiscum: et quandocumque volueritis, potestis illis benefacere: verba sunt Salvatoris a pud Evangelistam Marcum c. 14. vers. 7. ubi in mero nostrum arbitrio minimè positum existimes, pauperibus [Note: 2] subvenire, siquidem verborum o(/tan qe/lhte hic
intellectus videtur: quandocumque Vos charitatis proximo debitae legem exercere vultis, uri debetis, occasio numquam deerit. Si mendicantes forte circum vos non habetis, alii erunt [Note: 3] consilio atque ope vestra sublevandi. Quod vero eleemosynarum largitio non in arbitrio nostro posita, sed in sacris literis [Note: 4] exserte praecepta sit, videre est ex Deut. 13. v. 11. Esai. 38. v. 7. Prov. 9. v. 7. Eccles. 11. v. 1. et seq Ezech. 18. v. 7. Sirac. 29, v. 12. et cap. 13. v. 2. et 6. Tob. 4. v. 7. Matth. 19. v. 21. Luc. 3. v.11. c. 11. v. 41. c. 14. v. 26. et 33. item cap. 16. v. 9. Ioh. 3. v. 18. 2. Cor. 8. v. 18. Gal. 6. v. 9. et 10. Ephes. 4. v. 27. et ex iis quae plura in hanc rem adducit D. Conrad. Theodoricus Theologus in discursu suo de Eleemos. q. 2. per tot. Eleemosynas debitas non erogare, est pauperes suo victu spoliare, quod scelus Deus numquam sinet esse impunitum [Note: 5] Osiand. in Deut. c. 14. Maximè verò Principibus ac Magistratibus cura pauperum incumbit in Rep. nam, ut ait Carol. Molinaeus celeberrimus Galliae Ictus tract. de usur. 9. 2. n. 77. Ethnici etiam, ut Arist. in libr. Polit. rectè censent, magistratum Politicum tenniorum et pauperum curam habere debere. Et praeceptum illud divinum Deut. ió. ibi: Et omnino indigena et mendicus non erit inter vos. non solum spectare ad singulos (ut quemque concernit) sed praecipuè ad Reges seu Magistratus et polia/rxas2, quorum officium est non cauponatoria sed liberalis et sincera aequitatis et iustitiae distributio, et omnium subditorum, praecipuè pauperum, [Note: 6] protectio et subventio. Misericordia et liberalita fontibus adsimiles esse debent, qui in arenosis, aliisque locis siccis scaturire frequentius solent. Perze. in aphorism fol. 29. et seq. Magnates sanè animaerebusque suis malè consulere videntur, qui in pompas et homines indignos prodigeè sunt liberales; interim bene meritos praemio, pauperes subditos [Note: 7] victu amictuque carere patiuntur. Religionis ac sapientiae
Principes illi, veteres Ebraei, divitiarum monumentum omnium maximum ac firmissimum esse reputarunt, ele emosynam ac benignitatem adversus egentes. In tractatu quodam Thalmudico cap. 1. legitur, quod Mombaz Rex prodegerit thesauros suos et patrum suorum. Monitus hâc de re ab amicis, respondit: Patres mei recondiderunt thesaurosinfrà, hoc est, in terrâ, ego suprà, hoc est, in caelo. Item recondiderunt in loco, ubi non dominatur, ego recondo in loco, ubi non dominatur manus. Patres mei recondiderunt, quod nullum fructum profert, ego quod fructum profert. [Note: 9] Patres mei recondiderunt aliis, ego mihi. Ad hanc igitur Pauperum curam promitus suserpiendum excitet Principes [Note: 10] 1. mandatum Dei, de quo supra. 2 officium quod sustinent; sunt namque nutricii, patres, pastores, tutores, curatores, defensores populi et maxime pauperum a DEO OPT. MAX. constituti. Invitet eos gratiosa ac largissimabenficiorum retributio. Mihi quidem ait Gallus ille, res humanas propiùs intuenti, nullae familiae, nulli Principes, nulla Imperia opibus ac victoriis tam floruisse videntur, quàm quae maximaum egentium ac tenuium curam habuerunt. Huc pertinent [Note: 12] cumulatissimae eleem osynarum laudes, quae cùm in sacris literis, tum in scriptis Patrum passim exstant, et diligentor congesta sunt a praelaudato Theodorico tract. de eleemos. Huc etiam refer infinitas illas et uberrimas promissiones, qualis est illa apud Isaramer c. 58. Si porriges esurienti panemptuum ex animo, et hominem adflictum satiaveris, orietur in tenebris lux tua, et fiet caligo tua sicut meridies, et Deus Perpetuo tecum erit etc. Item: pauperes sine tecto induc in domun tuam, te clamantem exaudiet Dominus, et adhue loquenti [Note: 13] respondebit: en adsum. etc. Et ita sem per iudicarunt viri pii, Argentinensem Remp. à gravioribus malis forc tutam, quoad pauperes aliique miseri ita largiter nulloque respectu
fovebunt. idem de belgio optimâ pauperum nutrice alii [Note: 14] prodiderunt. exstant 4. tot exempla optimorum Principum [Note: 15] tam Ethnicae quam Christianae religionis Ludovicus sanctus Galliarum Rexocto et viginti rerum divinarum et humanarum Collegia suis opibus fundavit; tamesti centum ac viginti pauperes, qui cum consequebantur, humanissime, et codem victu, quo se ipsum quottidie sustentaret. Itaque mirum videri non debet si annos quatuor et quadraginta summâ cum sui nominis gloriâ im peravit, ut hostibus quidem formidulosus, carus amicis, Deus subditis, Sancius omnibus haberetur. Idem ex remâ cohortatione Filum regni succusorem studiosissime admonuit, ut DEU Mimprimis veneraretur, deinde egentes ac tenues quàm maximâ [Note: 16] posset benignitate cumularet. benignitas etiam Roberti Capeti Filii in egentes clarissima exstitit: is enim mille pauper es humanissimè sem per fovit, eisque iumenta praebuit, ut se quocumque iret, consequerentur, ac pro se vota sacerent. Nec comittendus est Iacobus U Scotorum Rex, is qui egentium Rex. dicitur, qui cùm omnes sui temporis principes benignitate vinceret, maiores tamen suos opum magnitudine [Note: 17] longè superavit. 5. Moveat metus divini Numinis, quod. pauperum lacrimas tristesque querclas, videt, audit, ac severissimè [Note: 8] vindicat. Qui egenos spoliant, magnas sibi et Reip. accersunt clades: quod cominatur Iehovah per Amos. c. 5. v. 11. Idcirco, ait, quod diripuistis pauperem et praedam electam tulistis ab eo: Domos quadrato lapide aedific abitis, et non habit abitis in eis, vine as plantabitis amoenissimas, et non bibetis vinum earum. Schönborn. lib. 7. Polit. c. 11. Illustres hodiè familias, imperia, civitares cum Principibus in exitium ruere, aut gravissimis calamitatibus et egestare conflictari videmus, quae tenuium bona diripuerunt, aut quasi praedam militibus ac latrociniis publicanorum obiecerunt.
Resp. constat pauperibus aequè ac divitibus. num. 1.
Circa pauperum curam multis modis peccatur. n. 2.
Cura pauperum rectè instituenda. n. 3
Pia veterum liberalitas. n. 4. 5. 6. 9.
Episcopi olim fuere eleemosynarum distributores. n. 7.
Prima pauperum cura in ptochotrophiis. n. 8.
Bona Ecclesiastic a pauperibus restituenda. n. 10.
Curatores et Oeconomi Xenodochiorum fideles constituendi. n. 11. 12. 13. 14.
Sacrilegia huius saeculi. n. 15.
Aerarium sacrum instituendum. n. 16.
Modus colligendi eleemosynas. n. 17. 18. 19. et seqq.
Eleemosyna ex rapinis impia. n. 24. 25.
An in casus necessitatis sub ditis collectae eleemosynaria iure imponi possit? n. 27.
Rationes affirmativae, n. 28. 29.
Bona Ecclesiastica in casu nec essitatis collectario possunt. n. 33.
Ordinationum eleemosynariarum in Rep. necessitas. n. 34.
Indigentia hominum inaequalis. n. 35. De eleemosynis remissivè. n 36.
[Note: 1] Cùm constet omnis Resp. pauperibus aequè ac divitibus, aliisque personis miserabilibus, publicè interest rectè corum curam atque, exhibitionem suscipi, ne querelis ullus relinquatur [Note: 2] locus. Nam utin aliis ita ethâc in re haut minoris momenti [Note: 3] infinitis pec catur modis. Quomodo vero cura et hlimentatio egenorum sit instituenda, varia tam Politici quàm
[Note: 4] Theologi suppeditarunt consilia. Si antiquitatis venerandae mores et pia consuleris statuta, ex singulari zelo liberalissima [Note: 5] fuit erga pauperes. Carolus M. Imperatorum gloriosissimus religionis amore constituit Capitulat. lib. 1. c. 87. Ut quatuor partes ex omnibus Ecclesiae reditibus fierent, unaque ad fabricam Ecclesiae relevandam, altera pauperibus distribuatur, tertia presbyterio cum clericis suis detur, quarta Episcopo reservetur: nisi forte a datoribus, ubi specialiter res dandae sint, constitutum fuerit. In syndo Aurel. ita est statutum: [Note: 6] Unusquisque Episcoporum incolis, quos infirmitatem incurrisse tam territorii sui, quàm civitatis agnoverint, de domo Ecclesiae iuxta possibilitatem victui et vestitui necessaria subministret, ur non eis desit misericordiae cura, quos per duram infirmitatem intolorabilis constringit inopia. It m: Episcopus pauperibus vel infirmis, qui debilitate faciente non possunt singuli manibus laborare, victum et vestim entum, in quantum possibilitas habuerit, largiatur. [Note: 7] Synod. Aurel. L. 1 c. 16. Hi Episcopi fuêre eleemosynarum distriburores constituti. Et in hunc finem amplissima bona [Note: 8] Ecclesiae donata. Prima autem cura pauperum et miserabilium habeatur in ptochotrophiis exstruendis et dotandis, [Note: 9] in aufbauung der Armen-Häuser und Hospitäle. Immortali hâc in re maiores nostri laude dignissimi, nullis sumptibus in hâc piâ causa parcentes. Testaturidipsum Constitutio Iustiniani in l. sancimus 22. C. de SS. Eccl s. ubi fit mentio Xenodochiorum, monasteriorum, prochotrophiorum, orphanotrophiorum, brephotrophiorum, gerontocomiorum, nosocomiorum. Tanta autem maiorum in Ecclesias fuit liberalitas ac munificentia, quae tandem ipsi Ecclesiae Romanae exitiosa fuit. Ita enim Gregorius Turon. histor. Franc. c. ult. verba Chilperici Suessonum Regis de anno 565. dicentis refert. Eccè pauper remansit fiscus noster: eccè
divitiae nostrae ad Ecclesias sunt translatae. Nulli penitus nisi soli Episcopi regnant: periit honor, translatus est ad Episcopos civitatum. [Note: 10] Ceterum isthaec bona Ecclesiastica maximam partem superrore saeculo a Principibus in Imperio nostro saecularibus fuêre occupata, iure an iniuriâ cum balduino in cas. consc. Ernesto Cothmanno vol. 2. Resp. Acad. ult. aliisque meritò ambigere licet. Ea sanè in hunc cusum iterum essent revocanda.
[Note: 11] Cum verò non sufficiat prochotrophia aliasque venerabiles domos exstruere, largiterque bonis ac reditibus dotare, nisi sint, qui benè administrent, oeconomiac provisores locorum piorum rectè constituantur, quorum munus cùm sit pium atque religiosum, ad illud adspirare nemo debet per largitionem, aut prcoirm, sed per iudicium et adprobationem Episcoporum l. 32. §. praeterea C. de Episc et Cler. quo suscepto munere, curam maximè habere debent occonomi personarum miserabilium, tum rerum: ita ut illas adfectione paternâ sustentent; has conservent, ne alienent, augeant potius quàm diminuant. Omnia piè ac religiose curent, defendant, rationes administrationis reddant nullum [Note: 12] indè lucrum sperantes. l. 42. §. necessarium. l. 46. §. 1. l. 49. C. d. t. Neigitur pauperum curatores, uti non raro fieri consuevit, reditus sacros in propriam convertant utilitatem, [Note: 13] magistratus loci diligenter providere debet. Also hat Carolus M. bey seiner Regierung von den geistlichen gütern es also verordnet Capitul. L. 7. c. 290 Es sollen sich die Geistlichen erinnern, daß der Zehend und frommer Christen Opffer, der Armen im Lande und fremb der Bilger Unterhalt sey, und der Kirchen Güter, als ein entlehnt und nicht eigenthümlich Gut gebrauchen, davon sie Gort Rechenschaffe zu geben schuldig, und so sie nicht auffreche damit gehauset, der ewigen Verdamniß gewerlig seyn müssen. Wie sie aber solcher Güter zu
verwalten, daß hetten sie auß den geistlichen Rechten zu studiren, darinn verordnet, daß dieselbe in vier Theil zuvertheilen etc. [Note: 14] Et ita saluberrimè dispositum legitur in R. I. de Anno 1530. R. I. de anno 1545. et Reform. Polit. de anno 1577. tit. von Bettlern. ibi: Eine jede Obrigkeit sol an Orten da Spitäle seynd, daran und darob seyn, daß solche Spitäle fleissig unterhalten und gehandhabt, der Verwalter oder Spitalmeister Rechnungjährlich abgehört, auch die Spitäle auffs wenigste ein Jahr einmalvon der Obrigkeit visitiret, und ihre Rützunge und Gefällen zu keinen andern suchen, denn allein zu Unterhaltung der Nohtdürfftigen Armen, und zu gätigen barmhertzigen Sachen gekehret und gebr aucht werden. add. dict. Ref. Polit. tit. von der Pubillen und minderjährigen etc. verb. dieweil mit den Kirchen Renthen, gefäll sund Gütern zu Zeiten auch gefährlicher und betrieglicher Weise durch die Pfleger gehandelt wird, so wollen wird den Obrigkeiten, denen solches gebühret, hiemit auch befohlen haben, daß sie gleicher gesialt auch einsehens thum, und verfügen, die Kirchen Pfleger und Fürsteher mit Eyden und gelübden zu beladen, der Kirchen getrculich vorzu sein, unnd jährliche Rechnung zu thun. Et Ordinatio Polit. Elector. de Anno 1355. tit von den Kirchvätern etc. ibi: damit auchden Kirchen, nund derselben Gütern recht und wol vorgestanden, so sollen bey jeder Kirchen feine ehrliche, gottfürchtige und redliche Leute, zum weinigsten zweene zu Kirchenvätern ihrer Kirchen zumbesten erwehlet werden, die alles Einkommens und Außgebens richtige Register halten und dasselbige auch jährlich vor ihren Erbherren, Pfarrherren, Richter und Eltisien der Gemeine verrechnen sollen [Note: 15] Hodiè proh dolor'ex perientiâ reste detestanda mortalium avaritia haut veretur sacrilegas manus hisce bonis inferre, et quitutores pauperum esse deberent, plerumque tollitores ac spoliatores sunt.
[Note: 16] Cùm etiam publicè intersit, ad sustentationem pauperum in rep. ex pecuniâ publicâ aerarium in promptu haberi. Iacob. Bornit de arar. redit. L. 10. c. 2. à pr. sacri aerarii sive. Gazophylacii des Gottes-Kastens usque valdè utilis ac necessarius [Note: 17] est. Consultum esset, ait, P. Martyr in comment. 1. Cor. 16. p. 236. ut publicum in Ecclesiis Gazophylacium haberetur, in quod eleemosynae deponerentur, et quisque prosua tenuitate non folum offerret singulo quaeque conventu sacro, sed ter aut quater in anne adornaret aliquam honestam oblationem et qui praeessent gazophylacio, non solùm oporteret, ut haec distribuerent, sed expensi et accepti rationem Ecclesiae redderent. Neque est, quòd quisquam praetexat, se velle suas respro suo arbitrio distribuere, quoniam est difficile, ut aliquis omnes norit, et per homines ad hoc deputatos res faciliùs explorentur, ac magis expetendum est, ut omnia fiant ordine quàm temerè haec Martyr, d. l. [Note: 18] Et illud doctrinae Apostoli d. 1. Corinth. 16. v. 2. admodum consentancum est, qui vult, ut quilibet certum diem in septimanâ constituat, in quo apud se seponat, quod erogaturus est in pauperes etc. Quidni etiam, in quo eroget in pauperes, quod distribuere constituit? Xemming. ad dict. loc. [Note: 19] Ita Tertullianus de consuetudine suorum temporum scribit: modicam unusquisque stipem menstruâ die vel cùn velit, et si modo possit, adponit, nam nemo compellitur, sed spontè confert. Idem usitatum fuit tempore Originis et Chrysostomi, uti constat ex Homil. 16. Originis in Matthaeum: et ex Chrysostomi homil. 37. ad populum Antiochenum. D. Bulduinus de casib. cinsc. lib. 4. c. 4.
[Note: 20] Possunt autem colligi eleemosynae singulis diebus dominicis vel Festis von Hauß zu Hauß. In hospitiis publicis in Herbeigen num Gesthoven, deßwegen Allmosen Bücksen allezeitsollen auffgesetzt werden, ut peregrini pau peribus quid
conferant: quamvis fatendum sit, nimis exiguam esse hospitum ae peregrinantium in alimoniam pauperum liberalitatem. Ita in conviviis sollemnibus, sponsalium, nuptiarum, baptismalium, exsequia rum, auff Verlöbnissen, Hochzeiten, Kindtauffen, Leichbegängnissen freri solet. Huic aerario adscribendae pecuniae pro pulsu campanarum, Glockengeld, ex pretio sedium in templis Stulgeld. Item pro sepulcris in coemereriis [Note: 21] publicis et templis. In quibusdam etiam civitatibus mos inolevit, ut emptores et venditores rerum immobilium, quàm primù convenerint, aliquid nummorum ad pios usus in cistam publicam, quae huius rei gratiâ in templis collocata, recondere tenetur, vulgò den Gottespfenning einlegen. Bornit. d. l. vid. Besold. thes. pract. voc. Armkast. et ex eo Maximie. Faust in Oper. Consil pro aerario. add. ordinar: Elector. D. Augusti de anno 1557. tit. Wessen sich die weltliche Gerichtshaltere zu verhalten ibi: damit der gemeine Kasten solche eleemosynas ertragen könne, soll man im Jahr einen Tag dazu nehmen, und etliche Bürger herumb sehicken, und in den Häusern, und ob den Tischen darzu samlen lassen mit vorgehender Erinnerung und Vermahnung des Volcks von der Cantzel, daß solches ersamlet Geld solte dahin gewand werden, daß die Armen, den dißher Kranckheit halben in die Häuser zu gehen erlaubt were worden, solten damit gestillet und abgewiesen, und die Bürgerschafft forthin solcher vielfaltigen Uberlauffens uberhaben werden, so würde jederman, dem solch täglich Uberlauffen beschwerlich ist, gern und leidlich etwas darzu geben. Solch Geld solten nochmals die Kastenherren frembden gebrechlichen Leuten nach Gelegenheit des Schadens treulich un~ mildiglich außtheilem, und zu keinem andern Nutz anwenden, unnd jährlichen in einem besondern Capitel verrechnen mit Verzeuchnüß der Nahme 1, des Orts und der Zeit, da solches [Note: 22] gegeben worden seyn. Sed quid si aerarium forrè ob
calamitatem bellicam fuerit exhaustum, nec alia suppetant subsidia [Note: 23] pauperibus prae standa; annè ex rapinis colligenda? Minimè gentium: cavenda maximè est eleemosyna illa impia, quae cum rapinâ coniuncta, da mann die Unterthanen beraubet und hernach Kirchen bauet, also nmb Gottes Willen Allmosen stifftet. Aliter D. Apostolus: Quilibet, ait, laboret manibus fuis, ut habeat quod det pauperibus. Chrysoftomus in Marth. c. 17. homil. 57 Foeneratus sum, aiunt, sed pauperi obtuli. Bona verba quaeso. Talia Deus sacrificia non accipit. Noli cavillari legem, multò melius est, non dare pauperi, quàm hoc modo dare etc. Vid. Dede Renn. vol. 2. consil. Eccl. p. 204. [Note: 24] Huc peritanet historia, quam refert studiosissimus harum rerum codlector Casp. Ens. Epidormit. lib. 2. quam praeterire non lubuit: Thomas Quadagnius, inquit, mercator Florenrinus, usitatis etiam hodiè artibus tantum lucrifecit, ut Francisco I. Franciae Regi quinquies centum scutatorum milia mutuò dederit. Hic post mortem aliquam sui memoriam et monumentum relinquere cupiens, Lugduni Noso comium exstruere instituit. Praeparato iam ad fundamenta soleo, quencumque amicum aut notum nactus, cò ducebat, consilium operis, quàm poterat optimâ formâ et modo ex aedificandi, exquirens. Quum verò inter alios aliquando Nicolaum Salterellium florentinum, itidem hominem facetum, et architectonicae artis non imperitum eò duxisset, eique omnia aedificii lineam enta, et partes commonstrasset, rogans, ut si quid mutandum, aut commodiùs faciendum animadverteret, indicare id ne gravaretur. Salterellius, coetera, inquit, mihisatis placent, unum tamen desidero, quod scilicet mihi nimis parvum et angustum videatur. Cur hoc dicis, aut alter, non tu vides, quantum hoc universum fit spatium? Est magnum sanè, inquit Salterellius; fi tamen omnes huc veniant, quostu ad paupertatent
redegisti, nimis scio, angustum erit, immò vix dimidiam eorum capiet partem. Tales hâc rempestate etiam reperias, qui ex miserorum depredationibus ditati sacram in depauperatos liberalitatem exercere gestiunt. Sed apage has oblationes ex sudore et sanguine aliorum collectas.
[Note: 25] Undè verò subsidia pauperum, si deficientibus aerarii sacri reditibus nemo eorum inopiam sublevare velit? anne [Note: 26] subditi à Magistratu Politico in casu extremae necessit atis ad subsidium aliquod pauperibus praestandum compelli possunt? Negandum videtur indè; quòd eleemosynae non debeant esse coactitiae extorsiones sed voluntaria largitio. 2. Corint. 8. v. 8. et 11. cap. 9. v. 7. Syrac c. 35. v. 11. Quodque in formali suâ ratione actus quidam interni sint, qui nullâ lege civili praecipi possunt. Didac. Covarruv. inc. peccatum Part. 2. pr. n. 7. add. Baldnin. d. ll.
[Note: 27] Sed re penitiùs inspectâ rectissimè adfirmantium partes tuemur cum Auctore consil. 86. part. 1. consil. illustr. Francof. impress. D. Theodorico laudato discursu de eleemos. q. 4. ubi inquit: Das wegen des publici interesse der Magistratus bey einem oder den andern, der sich der Gebühr nicht angreifft, ex officio einfehen zu haben befugt, massen jedes Orts Herkommens, ingleichen es auch die gemeine Notherfordert: Alswenn eine grosse Theurung oder Hungersnoht unter dem gemeinen Volcke, da kann die Obrigkeit bey denen Reiehenwol das Compelle brauchen, daß sic denen Armen das Allmosen [Note: 28] geben, wenn sie es nicht thun wollen. Piam hancce sententiam post alios novissim è am plectitur, et nernosè nromnia more suo deducit Magnif. Dn. Frantzke, Ic. solidissimus, Lib. 2. var. resol. 7. per tot: ob sequentes potissimum rationes. 1. quod Magistratus Politicus tamquam custos uttiusque, tabulae decalogi bonis legibus robur addere subditosque ad officium im peilere debeat. 2. quod eleemosynae; uti
supervis ostensum, in sacris literis sint praeceptae. 3, quod earum intermissio statui publico valdè noccat. 4. quòd collecta seu contributio ista, die Allmosen-Steur non amplius pro nudo charitatis actu habenda sit, sed naturam debiti civilis induat, cuius virtute ditiores por modum iustitiae egentioribus succurrere tenentur. 5. arg. l. 2. v. cùm eadem in fin. ff. ad L. Rhod. de iact. l. quo naufragium 3. v. 3. ff. de incend. ruin. naufr. l. 21. vers. excepto videlicet. C. de S. Eccles. Rationibus dubitandi plenissimè satisfecit idem d l. n 52 et seq. quem vidisse haut pigebit. add. Consultiss. D. Hahn. in observat. ad Wesemb. vol. 2. p. 73. ubi benè ait: Civili porestati ius est praecipiendi quoque alia virtutem opera, quae in iustitiam commutativam non cadunt, ut sunt charitatis, honestatis, pietatis, puta alendi liberos, dotandi, abstinendi à nuptiis propinquorum, oboediendi veto: Arist. 5. Ethic. 3.
Tertia ratio opitulandi pauperibus et miserabilibus in [Note: 29] eo versatur, ut Magistratus provideat, ne bona Ecclesiastica in usum pauperum destinata et conversa prochotrophiis aliisque piis locis tursus eripiantur, sed potius omnibus modis ac mediis sanè conserventur et adaugeantur. Bona etiam monasteriorum ad alimenta inopum, qui in orphanotrophiis, xenodochiis seu Hospitalibus, prochotrophiis et brephotrophiis vitam degunt, optime destinari possunt, praesertim cùm talia loca, in quibus senes, infantes, debiles et aliae personae miserabiles et languidae recipiuntur, alunturque et opera charitatis exser centur, dicanturque locapia. l si quis. l. orphanotrophis. C. de Episc. et Cler. Satius enim esset talia bona inter pauperes distribui, quàm ita inutiliter a pigris ventribus dissipari et decoqui. Quid multis? bona Ecclesiastica [Note: 30] sunt patrimonium Christi, undè cuiuslibet boni et fidelis egestas est sublevanda, Quae Deo oblata, pauperibus oblata censentur. Hâc ratione Reip. aerarium alià fortè satis
exhaustum pauperum sustentatione non ita gravabitur. vide consilia theolog. Apud Dedekennum. vob. 1. De bonerum Eccles, hodicrnâ saecularisatione, et Blaudin. in casib. conscient.
[Note: 31] Tandem huic rei inservit rerum sacrarum distractio, quae ut necessitati pauperum subveniatur, et ut sumptus ad eleemosynam praestandam suppetant omni iure licita ac permissa. d. l. sancimus 21 ibique Dd. C. de SS. Eccles. Novell. de Eccles, §. interdicimus. Et hoc ipsum etiam venerabilis memoriae ambrosius in talibus necessitatibus in dubitater esse faciendum et dixit et seri psit lib. 2. offici. c. 18. Sicut auror est Posidonius in vitâ. D. Augustini c. 24. cuius etiam praeclara et sanctissima sententia refertur in can, aurum Ill. q. 2. Aurum habet Ecclesia, non ut servet, sed ut eroget in necessitatibus. Quid opus est custodire quod nihil adiuvat? Et Paulòpost: nonne meliùs conflat sacerdos pro alimoniâ pauperum, si aliquasubsidia desunt, quàm si sacrilegus contaminat et asportathostis. et porrò: melius fuerat, ut vasa viventium servares, quàm metallorum. Dices, titui, ne templo Dei orratus deesset: aurum sacramenta non quaerunt, neque auro placent, quae auro non emuntur, ornatus facrorum est redemptio captivorum, etc. Huc pertinet memorabile exemplum D. Augustini, qui vasa Dominica propter captivos, et quam plurimos in digentes frangi et conflari iubebat, [Note: 33] et indigentibus dispensari. Quod in simili casu sequuti fuêre Principes et status Imperii, pro avertendo communi Germaniae periculo, imminente Turcarum immanissimo Imperatore bonis Ecclesiasticis tributa imponendo. R I. de anno 1494. un~ demnach sollen. 1500 1542. §. und nemlich sollen. §. es sollen auch alle. 1544. und nemlich sollen. add. R. I. de anno 1603. §. nach dem 1613. §. nach dem nun.
Postremò in omni Rep. non minus utlies ac necefsariae
existimantur ordinationes eleemosynariae Allmesen, Ordnung, ut habeatur ratio paupertatis et mendicitatis, cuius variae traduntur causae. 1. Quibusdam causa est velsua, vel maiorum suorum ignavia 2. aliis vita flagitiosa, quia sua velludendo, vel potando temerè consum serunt. 3. nonnullos im pellunt morbi et defectus corporaies, utpote ceocos, claudos, inutlies, ulcerosos, 4 alios perdidit casus quidam tristis, vel privatus vei commuis: privatus, ut solet incendio fieri: communis, ut vastatio bellica S. sunt quos Trrannis divitum et potentum ad incitas redigit. Philipp. Camerar. medit, histor. c. 74. in fin. cent. 2. In qualibet igitur Ecclefiâ deceret, ut essent viri delecti qui nomina descripta omnium pauperum haberent, diligenterque inspicerent, et quantâ egestate premerentur, et quibus laboribus pares essent, et ita elcemosynas distribuerent, ut otiosos non alerent, et iis qui laborare nollent, eas detraherent. P. Martyr d. loc. Hoc acdendum: cos, qui eleemosynâ iuvantur, vicissim operas suas Ecclesiae, à quâ sustentantur, offerre debere v. g. hominibus aegris adsidere, et talia officis gratitudinis ergò praestare. Qui verò eleemosynas accipiunt, neminia. inservire volunt, etiamsi possent, ingrati sunt et impii. D. Osiander in Syrac. [Note: 34] c. 12. Praeterea non aequalis omnium est egestas, undè nec subsidia aequalia iis debentur. A Moralistis indigentiae tres gradus constituuntur, extrem a gravis et communis. vid. sis. [Note: 35] Fernand. Moure p. 1135. Quamvis autem hic locus latissimum de eleemosynis in pauperes erogandis dicendi campum aperiat, cùm tamen tamen ad Theologos huius arbumenti explicatio pertineat, eam hic omittimus, nos remittentes ad Theodoric. tract. de Eleemos. Lucam de Penna in l. ult. C. de annon. civil. et in rúbr. C de valid. mendic. lib. 11. ibique Ioh. à Platea, ubi ait in liberalitate eleemosynae consideranda esse plura, scilicet fidem, causam, locum, tempus, modum,
necessitudinem, atatem, debilitatem, conditionem. can. nonstie, dist. 86. ibique gloss. cum plurib. can. seqq.
Continuatio. num. 1.
Mendicates qui dicantur. n. 2.
Differentia inter mendicitatem et paupertatem, n. 3.
Notatio vocis peni/a n. 4.
Paupertas per se non est reprehensibilis. n. 5.
Romanis et Gracis olim laudata. n. 6.
pgwxoi\ undè dicantur? ibid.
Mendicitatis divisio. n. 7.
Duo mendic cantium genera. n. 8.
Mendicitas licita quae talis. n. 9. 10.
Salvâ conscientia veris pauperibus non potest denegati eleemosyna n. 11.
Mendicitas Religiosorum anprobinda. n. 12.
Alia species mendicitatis licitae n. 13. 14.
Sententia Lutheihâc dere. n. 15.
[Note: 1] Hactenus de curâ pauperum certis modis in Rep. prudenter instituendâ. Cùm verò publica mendicitas hodiè maximè inter eosdem recenseatur, pro instituti nostri ratione [Note: 2] fusiùs de eâ nunc agendum erit. Mendici autem vel mendicantes appellantur omnesinopes, pauperes et nihil hoabentes, undè vivere possent. Auton. Perez. in parat. ad l. unic. [Note: 3.] C. de valid. Mendic. n. 1. Ut verò inter mendicitatem et paupertatem dircrimen observetur, sciendum est, quòd haec sit
[Note: 4] modica in digentia, labore necessaria quaeitans. Dicitur enim [Note: 5] peni/a para\ to\ po/nesqai à laborando. Ideoque ea per se reprehendenda [Note: 6] non est; imò olim apud romanos et Graecos commendata, et in pretio habita, ita ut Graecia alumna paupertatis et virtutis habita denominatque fuerit, Illa verò (mendicitas) extrema imopia, et rerum omnium penuria sit, undè [Note: 7] dicuntur pgwxoi\ para\ to\ ptw/s1s1ein, â trepidatione quòd omnibus sint supplices, vel para\ to/ e)kpepgwke/nai tou= e)/xein, quod ominibus [Note: 8] bonis exciderint. Camer. d. tr. c. 74. Dividitur mendicitas in licitam ac illicitam. D. Thomas 22. q. 187. [Note: 9] art 5 arg. d. l. ur. C. de valid. mend. Undè et duo mendicantium genera. Quidam enim vel ob aetatem, vel propter corporis infirmitatem manuum labores tractarenequeunt, ac proinde ipsâ nece ssitare ad colligendam stipem adiguntur. Quid am verò validis adhuc lacertis in structi, sed ignaviae ac socordiae morbo laborantes, mendicitate sibi victum quaerere malunt, quàm labores manuum suarum [Note: 10] manducare. Licitam igitur mendicitatem Ludo vicus Peguera in decis. crim. c. 4. n. 4. appellat illam, quando pauperes necessitate cogente, ut quia debiles, auto miniò invalidi, et ad laborem minimè ido nei mendicant, ut ab aliis alantur. Nam hitantumnodo suntalendi ut in l. un. C. de valid. mend. et l, si quis ad declinandum § ubi autem C de Episc. et Cler. et in can. quonodò dist. 31 et can. 1. dist. 82. de quibus exemplum in Lazaro apud Lucam, cap. 16. de quo Salvator dixit pgwxo/s2 tis2 h)n o)no/mati la/zaros2, Etat quidam mendicus nomin Lazarus Et de hâc mendicitate, quae propriè pauperum est sacrae scripturae auctoritates ex veteri ac novo Codice cumulatas intelligit Peg???irera d. l. quàm non modò toleratc, sed et communibus eleemosynis sustentare, suadet aequ tas pariter et chariias Christiana Herm. Latherus de censin lib. 3. c. 19. n. 35. Frid Baldnin. de casib. consc. lib. 4. c. 17. cas. 9.
[Note: 11] Nec enim absque conscienriae vulncre eiusmodi mendicis eleemosyna denegari potest, obstante semper lege divinât Siunus de fratrius tuis ad paupertatem devenerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahcs manum tuam, sed aperies eam pauperi. Deut. 15. v. 2. et 8. Frange esurienti panem [Note: 12] tunm. Esai. 58. v. 7. Aliam, quoque licitam adnotavit mendicitatem D. Thomas d. l. voluntariam scilicet, quam in Christianâ Rep. viri Religiosi, qui relictis patrimoniis in usus pauperum, seu alios pios religionis caussâ profitentur, ut sic liberiùs Dei ministerio inserviant, et suae saluti insudent, ut ex communi Papicolarum errore statuit Perezius d. l. n. 13. Sed de hisce infrà dicetur cap. XI.
[Note: 13] Denique nallâ poena, sed magnâ dignos eleemosynâ iudicat Iacobus Monochius lib. 2. cent. 6. A. I. 2. cas 532. n. 24. illos mendicantes, quipro suâ nobilitate clàm et occultè mendicant, cùm palam petere erubescant, iuxta illud Matthaei cap. 8. Fodere non valeo, et mendicare erubesco: sicut constitutionem d. l. un. de valid. mendic. explicant Rebuffus. [Note: 14.] n. 9. Ioh. à Platea. n. 2. Tholosan. d. l. Cessant enim in his rationes illae et causae, quibus validi mendicantes reiciuntur. [Note: 16] Conf. B. Lutherus in aureo comment. ad Genes. cap. 43. ubi in haec verba scripsit. Die jenigen, so anderer Leute milden Allmosen recht wol bedürfften, werden offtitzrer selbst eigenen Blödigkeit halber auffgehalten, und abgeschrecket, daß sie sich scheuen, die Gemeinde unnd sonst gottselige Lente umb Hülffe und Steur zu bitten, sit schweigen aber sitlle, und fressen ihren Armuth, damit sie beschwert sind, in sich, lauffen nicht umbher im Lande, sondern leiden ihren Armut, Jammer und Elend mit Gedult, wiewol sie oftmals das Brod nicht haben zu essen, diese solte man ja für nemblich für endern ernehren, und unter hal???, ??? Haec Luth. d. l.
Pauperum ac debilium in Rep. cura est habenda. num. 1.
Constitutiones imperii hâc dere. n. 2.
Constitutio Electorio Saxonica. n. 3.
Novella Iustin. n. 4.
Atheniensium consutudo. n. 5.
Quis Magistratus mendicitatem publicam permittat. n. 6. 7. 8.
Constitutio Elector Saxon. n. 9. 10.
Quis in Academiis permittat mendicitatem 2. 11
Num Magistratus salvâ conscientiâ public am mendicitatem den offenen gassen-Bettel, prohibere possit. n. 12.
Rationes negantium. n. 13.
Intellectus Deut. 15. v. 4. n. 14. 15.
Rationes affirmantium. n. 16. et seqq.
Tempore Christi Resp. Iudaice arguitur. corrupta ob mendicitatem publicam n. 18.
Ius divinum, praxis Ecclesiae Apostolicae et primsvae prohibent mendicitatem n. 19. 20. 21.
Platonis lex de mendicis expellendis n. 23.
Caroli M. constitutio de iisdem. ibid.
Indecora est civitati mendicitas publica. n. 24.
Sententia Lutheri, Gerhardi et aliorum hâc dere. n. 25. 26.
Respondetur ad contraria. n. 27.
Declaratur sententia negativa. n. 28.
Ordinatio Saxon-Elector. n. 19. 30.
Quae praecedere debeant concessionem mendicitatis publicae. n. 31.
Querela de neglectu huius legis. n. 32.
Anper egrini mendicantes simpliciter repellendi? n. 34.
Constitutiones Imperii et Saxon. n. 35.
Earum declaratio. n. 37. 38.
Necessitas non est subiesta legi. n. 39.
Ordinatio Polit. necssitatis casum excipit. n. 41.
Ordinario Magdeb. Polit. n. 42.
Anmendicis sine diplomate eleemosyna sit danda? n. 43.
Ordinationes imperii hâc de re. n. 45.
Sententia B. Lutheri. n. 46.
Leges generaliter scribuntur. n. 47.
Iudex viva vox iuris, n. 48.
Declaratio constitutionum Impirii. n. 49. 52.
Notoria non egent probatione n. 50.
Praesumitur quis scire quae fiunt in viciniâ. n. 51.
Testes non minorem fidem merentur quàm instrumenta. n. 53.
Ocularis inspectio fidem facit infirmitatis n. 54.
Quid de obsoletis et antiquis mendicorum literis testimonialibus statuendum? n. 56. 57.
Cessante caussâ benesicii cessat ipsum benesicium. n. 59
Privilegia amittuntur abusu. n. 60.
Abusus diplomatum. n. 61 68. 69.
Diplomata antiqua sunt suspecta. n. 62.
Ordinatio polit. magdeb. laudatur. n. 64.
Declaratio praecedentium. n. 65.
Sententia D. Chrysostomi hâc de re. n. 66.
De mendicis è loginquâ regione ad nos venientibus. n. 67.
Quo gravius subest fraudis periculum, eò cautiùs est agendum. n. 70.
Committenda res religioni Censoris vel Inquisitoris. n. 71.
Inquisitio fideliter instituenda. n. 72.
Diplomata benè consideranda. n. 73.
An mendici ad iuramentum admittendi? n. 74.
Iudex periuria cavere debet. n. 75.
Mendici suspecti ad tempus in vinculis contineri possunt. n. 77.
Ordinatio polit. Elector. Saxon. 78.
Quid statuendum in dubio. n. 79.
Melius est de misericor diâ rationem reddere, quàm de crudelitate. n 80.
Liberalitas Gentilium erga omnes n. 82.
An diversae religionis homines eleemosynis nostris sublevandi? n. 83. 85. 86. 87.
Satius est fideli quàm infideli dare. n. 89.
Quantum pauperibus dandum? n. 90. 91.
Avaritia ac pleoneci/a hominum huius saeculi magna n. 92. 93. 94.
An sufficiat, si Nobilis vel dives pauperibus nummulum det? 95.
Inexplebilis mendicorum cupiditas, 97. 98.
Multi mendicitatem pro arte habent. n. 99.
Mendicantium liberi ad operas ac studia artium vocandi. n. 100.
Laudatur ordinatio Imperii. n. 101.
Neglectus harum Corstitionum. n. 103.
Eorum, qui vitio corporis ad fliguntur, vel morbo laborant [Note: 1] diuturno, decrepiti, vel absque culpâ fortuitoque casu facultatibus lapsi sunt, curam à Magistratu esse habendam, praeter iura divina superiùs adducta imperiales sanxêre Constitutiones. Ita enim in Reccssu Augustano de anno 1500. rubr. [Note: 2] von Bettlern. cantum fuit: Es sol eine iede Obrigkeit, der Bettler halben ein ernstlich Einsehen thun, damit niemands zu betteln gestattet werde, der nicht mit Schwachheit oder
Gebrechen seines Leibes beladen, und des nicht nothdürfftig ist. Idem [Note: 3] reptitum legitur in Ordinat. Polit. Elector. Saxon. de anno 1612. n. 18; §. Wollen derowegen etc, in verbis den Obrigkeiten befohlen haben ein ernstlich Einsehen zu thun, damit niemande zu bettlen verstattet werde, der nicht mit kundbarer Schwachheit und Gebrechen seines Leibes belanden, und sich sonst mit Hand-Arbeit nicht erhalten könne. add. Novell. 80. [Note: 4] c. 5. verb. Loesos aut losas corpore aut caicie graves sine molestiâ esse iubemus. in hâc nostrâ civitate, aut piè agere volentibus [Note: 5] adscribendos ect. Ita apud Suidam in verb. a)du/natoi, le gitur, quòd invalidi corpre et mutliati, si à Senatu Atheniensium tales probatifuissent, diebus singulis, ut quidam referunt binos, vel ut aliu, singulos obulos ex aeratio accepe rint. Godofred. ad. dict. Novell. in not.
[Note: 6] Primùm autem quaeritur hia; Quis Magistratus eleemosynas ostiatim vel alio modo colligendi licentiam [Note: 7] mendicis largiri possit, seciilaris an Ecclesia sticus Et pro illo sacit, quod facultas stipem colligendi, vel saltim modicollectionis praescripitio videatru quasi actus esse iuris dicitionalis, qui irrequisito magistratu saeculari exerceri haut debet. [Note: 8] l. 5. C. de iurisd. cùm etiam aerarii Eclesiastici interesse hâc in re versetur, quippe quod nomine, totius universitatis quandoque exsolvit stipem; eius autem ratio et cura Magistratui incumbat, de eo minus dubitandum est. D. Carpzov. [Note: 9] Iurispr. Consist. lib. 2. def. 326. Benè ramen in Electoratu Saxon. constrtutum legitur, ut auctoritas et consensuc Consistorii simuladhibeatur. Decret, synod. de anno 1624. § daß demnach hinfuhro. Ut ita liccntiâ colligendistipem mendicis à Consitorio datâ testimonium seu literae consitorii cuiusque loci Magistratui debeant in sinuari, ad hoc, ut eo inloco eleemosynarum collectio auctoritate iudiciali ritè instituatur [Note: 10] ac disponatur. Carpzov. d. l. n. 5. Idem in aliis
[Note: 11] Principum territoriis obset vari meminimus. Quis Verò in Academiis mendicitatem permittere queat ex iurisidictione iudicare licebit. Ita Rector Universitatis licentiam concedit eleemosynam colligendi, à scholaribus Magistratus autem saecularis quandoque percerros cives ad collectionem eleemosynarium deputatos à concivibus eam exigit.
[Note: 12] Porrò dubitatur, num Magistratus, ne ostiatim men dicantes stipem colligant conscientiâ salvâ in Rep. suâ prohibere [Note: 13] possit? Negare videtur Besoldus in thesaur. Pract. voc. Bettler: sunt, ait, qui putant, rem se egregiam praestitisse, So sie den Gassen, Bettel abschassen; sed voluit Christus Salvator noster pauperes semper esse circa nos, Ioh. 12 v. 8. cùm commoveamur magis, si eos videamus, et cum iis conversemur; quàm si illi extra societatem quasi humanam relegentur Idem placet Ludovico Pèguerae quaest. crim. 4 n. 2. non possunt, inquit, nec debent iudices terrae proh bere ea, quae in lege DEI permissa; et plurimùm commedata sunt, [Note: 14] ut est ipsa mendicitas, Legitur enim Deut, 15. v. 8. Deum summopete pauperes mendicantes amtare, ibi: Et omninò indigens et mendicus non erit inter vos: Quibus verbis Deus imponit praeceptum divitibus, ut illis necssaria suppeditent, ac si diceret; eam liberalitatem in pauperes ostendite, ut nullâ urgeantur necessitate mendicandi. Ita declarat Didac stella in c. 18. ad Lucam et Guliaula super Matth c. 20. [Note: 15] verba illa: Omninò indigens et mendicus non erit inter vos, sic exponit. Res publica vestra ita constituatur ut pauperes sua habenat alimenta, ne cogantur publicè mendicare. Et quamvis quibu dam visum fuerit, illis verbis Deum prohibere voluisse mendicitatem, existimantibus, ibi pauperibus praeceptum fuisse impositum, ne mendicent, eorum tamen sententlam erroneam et falsam, et Claudii et Stellae, atqueveu aliorum adhaerentium interllectum
veriorem esse atque tenendum ipse fateor. etc. Hactenus ille.
[Note: 16] Verùm enim verò contrariam praebnatiores statuminare videntur rationes, quas latè proposuit egretium illud par Theologorum D. Cunradus Dietericus, et D. Arnoldus Mengeringius. Ille in außführlicher Erklärung der Frage: Ob eine Christliche Obrigkeit die offenen Land-Stadt-und Gassen-Bettler mit guten Gewissen abschaffenkönne und solle: apud Georg. Dedekennum volum. 2. consil. Theolog. sect. 14. n. 1. Hic in suo Informatorio conscient: Evanglico ad Domnic. 1. Trin. 9. [Note: 17] 4. Illius verba hace sunt: Deut. 15. v. 4. stehet also: Es soll allerdings kein Bettler unter euch seyn, Allhier wird nicht geredet von den Stadt-und Land-Armen, sondern von den Bettler, das ist theils von den gesunden, faulen, frässigen, müssigen, unküchtigen Lenten welche da sie sich mit ihrer Hand-Arbeit wolernehren könten, doch nicht wollen theils von Armen, schad-und breß hafftigen, welche zwar wegen Breßhafftigkeit und Mangel nicht arbeiten können, und demnach sich auff den faulen Bettelstab lehnen, von einer Stadt und Flecken, ein Land zum andern auff und abziehen, daselbst ihr Brodt und Nahrung, und also mit offenen Stadt und Land-Betteley ihr Leben zubringen. Einen solchen offentlichen Stadtund Land-Bettclwil der h Er??? unter seinem Vollck so gar nicht dulden und haben, das aller dings kein Bettler sol unter den Iüden gefunden werden. es sol allerdings kein Bettler unter eveh seyn Allerdings, sagt der h Erz, sol solcher offen bettel verboten seyn, und gantz und gar keinem nicht es sey auch mit ihm beschaffen wie er wolle, gestattet werden, sondern wo arme und dürsftige Brüder unter ihnen gefunden werden, gegen denen sollen die Reichen und habhafften von dem Seegen, welchen ihnen Gott geben wird, ihre milde Hand auffthun, und ihnen
entweder geben und mittheilen, oder leihen und dorstrecken, damit sic ein nohtdürffeiges Außkommen haben, und nicht also von einer Stadt zur andern, von einem Flecken zum andern, von einem Hause zum andern in öfentlichen Gassen herumb terminiren, und ihren Bettel einsamlen, Summa, den öffentlichen Bettel wil der H Erz gantz, und gar abg schaffet, das Armuth aber mit anderwertiger noth dür fftigen Unterhaltung der [Note: 18] Gebühr versehend haben. In eodem sensu locum stum scripturae turae accipit Schönbornerus Lib. 3. polit. cap. 15. depravatum Reip. Iudaicae statum, et à primis legibus degenerantem Christi tempore suisse indè colligens, quod sub eomagna fuerit mendicantium copia. Luc. 16. v. 20. et c 18. v. 35. Ioh. 9. v. 8. Act. 3. v. 2. Rationes autem adserti sui sequentes adfert Dietericus, quas breviter repetit Ludov. Dunte de casib. consc. quaest. 122. 1. Prohibitionem divinam [Note: 20] in praelaudato scripturae loco Deut. 15. 2. Praxin Apostolicae Ecclesiae. 3. observantiam verteris ac primitivae Ecclesiae, de quâ restantur Iustinus, Tertullianus, Origines [Note: 21] et alii It a in canon. 5. Coneil. Turon. placuit, ut unaquaeque. civiras pauperes, egenos incolas alimentis congruentibus pascat secundum vires, ut tàm vicini presbyteri, quàm cives omes suum pauperem pascant. Quo fiat, ut ipsi pauperes [Note: 22] per civitates alienas non fatigentur. 4. unanimem veterum ac recentiorum patrum Ecclesiae consensum. 5. leges [Note: 23] ac constitutiones multorum Princi pum ac Rerump. Platonis lex fuit Lib. Il. de LL. Nemo in nostrâ vit ate (Atheniensium) mendicus esto quis quis id tentaverit et iniserabilibus precibus stipem victumque collegerit, cum praefecti è foro, adiles totâ urbe, agrorum praefecti totâ exterminent regione [Note: 42] etc. Caro li M. Imp. Constitutio, apud Beat. Rhenanum lib. 2. histor. Mendici per regionem vagari non permmittuntur, suo quaeque civitas pauperes alito: illisque nisi manibus
operentur nihil quid quam dato. Postremò et haec addi potest ratio, quòd satis indecorum sit, mendicos cum perâ et sacco omnes civitatum angulos et plateas petreptare, ausam et occasionem furandi srpè arripientes, vid. Keckerm. in [Note: 25] system. part. 2. p. 1276. Ipse etiam suo saeculo B. Lutherus in sermone du usuris consulit, ut cuiuslibet civitatis alantur pauperes à civibus, nec mendicatio publica permittatur. Ea enim opprobrium Christianorum est, iudiciumque non spernendum, quod studium charitatis erga verè pauperes refrixerit, ad quod exercendum admonemur, quoties clamores isti mendicorum in plateis audiuntur. conf. inferiùs [Note: 26] 26 dict ad cap. XIII. Hisce ratio nibus examinatis huic posteriori sententiae adstipularinulli dubitamus, cui et suum addidisse calculum D. Ioh. Gerhardum, Theologum de Ecclesiâ nistrâ optimè meriutm pst haec scripta deprehendimus in iudicio suo de quaestione, in mendic antes in Rep. tolerandi? apud Dedekennum cit. loc. p. 366. Cuius verba huc convenientia ita sonant: Quod attiner mendicos invalidos stipem ostiatim colligentes, illis omininò iure divino et natruali iexigente benefaciendum, quam vis praestaret, curâ Magistratus in qualibet Rep. instit vi prochotrphia, in quibus alerentur mendici. item orpanotrophia, noscocomia, gerontocomia, xenodochia etc. delectos viros constitui. qui ex publico aerario, in quod à singulis tempore conventuum scrorum pecuniae eleemosynariae inferendae essent, pauperes alerrentur, quàm in plateis illos vagabundos oberrare, et stipem sollicuè quaerere, 1. hâc enim ratione dignosci posset, an et quantâ egestate quibis prematur, ac illi; qui laborare nolunt, ab illis, qui laborare non possunt, et eleemosynis digni sunt, dicernerentur, 2. mendicitas illa vagabundorum hominum est publicum Christianorum propudium, et evidenstestinnonium, charitatem acstudium
in pauperes erogandi nimium refrixisse, 3. multi extremâ cum egestate confilictantur, atque interim pudore prohiberi se patiuntur, quo minus in publicum prodeant, et vitae necessaria petant, illis hâc Magistratus curâ prospici posset. 4. Quidam mendici ulceribus, epilepsâ, leprâ, peste, aliisque soedis morbis correpti sunt, illi per plateas cberrantes in consortium huius mali sacile alios pertrahunt, quod praecaveri posset, si ex publico mendici alerentur. Sunt qui huc accommodant dictum Mosaicum. Deut. 15. v. 4. Omninò non erit inter vos indigens et mendicus. quorum sententiam confirmare videtur particula
[Gap desc: Greek word]
tantum, quòd non erit in te mendicus, velut exprimatur sinis praecepti proximè praecedentis, septimo quoque anne erit debitorum remissio, ut non sit inter vos mendicus, Alii verò putant esse promissionem sub oboedientiae conditione accipiendum, uti oftendit sequens membrum. Non erit inter vos mendicus, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus, si tamen audieris vocem Domini Deit tui. Hactneus Gerhard. d. l. videatur Idem novissimè in comment. ad Deut. d. cap. 15. v. 7. add. Theod. Klincking. de R S lib. 2. class. 1. c. 7. n. 7. ibi: praestat in Xenodochiis communi vel publico sumptu pauperes detinert, quàm ostiatim per plateas victum quaerendi permittere.
[Note: 27] Nihil movet Besoldiana dubitandi ratio, quòd sc. iuxta D. Chrysostomum ipse etiam pauperum conspectus ad elcemosynariam largitionem multum conferat; quam vis enim in se verissimum sit, hâc maximè saeculi infelicitate ac malitiâ lacrimas, gemitus et querelas pauperum aspernante, propterea tamen modus ille stipem colligendi in Rep simpliciter adprobari non debet, cùm 1. vera eleemosynarum datio, quae haut postremum inter charitatis opera habetur, liberrimum exigat animum ac voluntatem 2. aliâ
commodiore viâ pauperibus subveniri possit, Dieter. d. l. §. Nun [Note: 28] wieß ich wol etc. Quid quid sit, si praesentem rerum statum sanè deploratissmum respicias, quô aeraria publica, et privatorum loculi penitùs exhausti, viresque facultatum nimium quantum, subtractâ benedictione divinâ, attenuatae sunt, et charitas Christiana paene refrixit ac emortua est, tutò adserendum videtur, peregrinis mendicantibus quandoque mendicitatem publicam permitti posse, modò in eorum conditionem benè inquiratur, nec ad collectionem ellemosy narum quis quam admittatur, priusquam miseriam ac paupertatem suam docuerit, licentiamque colligendi stipem à Magistratu obtinuerit. Ioh. de Platea d. l. n. 3. ibi: Si dubituatur an egeat vel sit pauper vicinorum relatione declaratur. D. Carpz. Iurispr. Consist. lib. 2. def. 225. n. 9. veluti [Note: 29] sancitum in ordinat. Eccles. Saxon. art: general. 34. §. Solches zu verhüten sollen erstlich alle Bürger von der Cantzel vermahnet werden, daß sie in ihren Häusern keinem das Allmosengeben, der nicht schrifftlich Erlaubnüß des Raths oder Bürgemeisters auffweisenkan, et §. seq. Nachmals sollen die Bürgemeister vermahnet werden, daß sie den jenigen keinem, so Brieffe anderswo her bringerr, und Erlaubnüß bitten, das Allmosenzu samlen, wol warnehmen, und fleissig nachforschen, woher sie kommen, und auff die Brieffe und Siegelgute Achtung geben, daß sie damit nicht betrogen werden. [Note: 30] Quod et repetitum legitur in Ordinat. Polit. de Anno 1612. n. 15. §. wollen derowegen in verb. den obrigkeiten befohlen haben, ein ernstliches Einsehen zu thun, damit niemande zu betteln verstattet werde, dernicht mit kundbahrer Schwachheit und Gebrechen seines Leibes belanden, und sich sonst mit Handarbeit nicht erhalten könne. Et in Decretv synodali, de anno 1024. quod laudat Dn. Carpz: Iurispr. Consist. lib. 2. des. 325. n. 15. sancitum legitur. daß hinführo niemand sich unterfange bey
Leibes-Straffe, wer der auch ausser Landes, oder im Lande seyn möehte, offentlich oder von Hause zu Hause, das Allmosen zu samlen, es seyn dann seine Zeutgnisse vorhin von unsern Consistorien einem authorisiret, und ihme in einem oder dem andern Creyß umbzugehen außdrücklich erlaubet worden. [Note: 31] Tria igitur praecedant necesse est, antequam publica eleemosynarum collectio mendicis concedatur 1. inquisitio in mendicantium personas, an debiles, invalidi, pauperes et eleemosynarum largitione digni. 2. Testimonii publici de vitâ moribus, miseriâ et pavertate mendicantis oblatio. 3. Licentiae stipem colligendià Magistratu facta impetratio. [Note: 32] Cùm verò hâc tempestate publica morum censura passim nglectui habeatur, adeoque omnis honesta disciplina, proh dolor! collapsa ist, et in agone quasi laboret, etiam haec saluberrimè sancita malè observari deprehendimus. Scilicet laudamus veteres, sed nostr is ut imur annis.
[Note: 33] Mendicis aliundè adventanitibus elcemosynarum publicam collectionem à Magistratu permitti posse, hactenus adsertum ivuimus, in nostrâ autem Rep, nati et educati pauperes faciliore longeque commodiori modo in ptochotrophiis [Note: 34] sustentantur. Sed quaeritur. anperegrè accedentes mendicos illaesâ charitatis Christianae regulâ ullo subsidio ab aeditum nostrarum limine repellere que amus? Ita quidem dicendum videtur per Reform. Polit. Rudolphi II. de anno [Note: 35] 1577. rubr. von Bettlern. ibi: Daß auch die Obrigkeit Versehung-thue, daß eine jede Stadt und Commun ihre Armen selbst ernehmre und erhalte, und den Frembdennicht gestatte, an enem jeglichen Ort im Reiche zu betteln. Ordinat. Polit. Ducum Saxon. friderici Wilhelm. et Ioahnnis, tit 85. ibi: Frembde außwärtige Bettler, und Landfährer sol man im Lande gar nicht dulden, noch denselben darn~en zu betteln gestatten.
[Note: 37] Veruntamenistae const tutiones de eo mendicantium
genere suntaccipiendae, qui tam quam vagabundi circulatores omnes provincia, ac civitates pervagari solent, quique eleemosynarum collectionem ut artem licitam profitentur. 2. Eo in casu loqui videntur, quo mendici citra necessitatem civitate vel Magistratu ipsis de victu profpicere volente relicto solum vertere, atque stipe ostiatim collectâ otiosè vivere malunt, hi sanè remittendi, et ut in terrâ partiâ [Note: 38] suum quaeritent victum, admonendi sunt, Diversa eorum ratio est, quos praedurum necessitatis telum exules redidit et extorres, ad aflebile mendicitatis adiutorium, ut in simili loquitur Iustin. in l. penult. C. de his qui hon. ced. venire iussit. [Note: 39] Est enim necessitas igens telum nulli subiectum legi, sed ipsa legem faciens. can. remissione,, vers sed notandum. I. 9. 1. can. sicut. can quando. de consecrat. dist. 1. et facit licitum. [Note: 40] quod aliâs et per se est illicitum. arg. can. si ulla XIII. q. 8. nec iure divino nec humano necessitati lex ferri potest Andr. Gail. lib. 1. observ. 102. n. 6. et seqq. Wesem becconsil. [Note: 41] 40. n. 28. Et huius necessitatis rationem omnino laudatissimum Imperatorem habuisse ex dict. ordin. Politpatescit. vers. Es were denn Sach, daß eine jede Stadt oder Ampt also mitovielen Armen beladen, daß sie der Ort nicht möchten ernehret werden, so sol die Obrigkeit die selben Armen mit einem briefflichen Schein und Urkundt in ein and Ampt [Note: 42] zuefördern Macht haben. Idem in Archi Episcopatu Magdeburgensi Reverendissimum Dominum Administratoem, Dominum AUGUSTUM, Principem ac Dominum nostrum clementissimum in Ordin Polit. rubr. von Bettlern. nuperè sanxisse deprehendimus. in verb. daß auch ene iede Stadt oder Commun ihre Armen selbst ernehre, und unter halte, wer es aber nicht in den Vermögen, als sollen sie , wennes die eusserste Nohtdurfft erfordert, ihren Armen, biß sie
versorget werden können, so es wol angewendet, kundtschafften geben, damit sie an andern Orten Allmosen betteln mögen.
[Note: 43] Ergone igitur Mendicis diplomate vel teftimonialibus non instructis de miseriâ, debilitate ac indigentiâ conquerentibus nulla fides attribuenda, ac propterea eleemosyna planè deneganda est? Ita generaliter dispositum legitur [Note: 44] in dict. Reformat Imperii vers. Es were dann. ordin. Eccles. Elect. Saxon. art. gener. 34. §. solches zu verhüten. dict Ordin. Meagdeb. vers. Et novissmè in Decreto Visitat. Magdeb. de Anno 1656. p. 42. ita cavetur: Dieweilen eine zeithero verspüret worden, daß unterschiedene Vaganten und außländische Bettler sich eingfunden, unnd unterstanden, auuf Patente und Vorschrifften zu betteln, darbey aber offt grosser Betrugund falsch gefunden worden, so verordenen wir hiermit bey Leib und Lebens-Straffe, daß keiner dergleichen Allmosen auffsamle, es sey dann seine Gezeugnüsse von der Obrigkeit reichtig befunden, und ihme in unserm Ertzstifft umbzu gehen außdrücklich erlaubet worden, darauff dann jedes Orts Obrigkeit fleissige Auffsicht geben, und andere Gestalt [Note: 45] einige Auffsamlung nicht verstatten sol. Adprobat idem B. Lutherus, quando in suprà laudato commentario in Genes. cap. 43. ita scribit: Mann sol aber gleichwolnicht so gar leichtlich Iederman auffnehmen, und beherbergen, es sey dennm daß er auch von andern gute Zeugnüß habe: Denn die Boßheit der Landstreicher und anderer Betrieger wird dermal eines fromme gottselige Leute zwingen daß sie mit ihrer Mildigkeit und Wolthaten gegen die Armen müssen Masse halten, diweil so viel Heuchler umbher lauffen, die sich gar zum betteln gewehnet haben, welche unter dem Nahmen und Schein, als weren sie recht elend, den rechten Armen die Wolthaten und Allmosen für dem Maulhinweg nehmen. Ein solcher Betrieger kan sich leichlich eindringen, und nimmet das hinweg, was man den reichten
Armen geben solt, verspielets und verschlemmets noch wol dazu, und spottet darnach unser, daß wir ihm so leicht gegläubet und gegeben haben, was er begehret hat, und in solchen Dingen thut die Obrigkeit auch nicht, was ihr Ampts halben gebühret zu thun, denn sie solte solche Mörder und Diebe auß ihren Lande und Städten hinweg weisen, und solchen unbekandten Bettlern solte mans nicht geben, die ohne Zeugnüß frommer [Note: 46] gottseliger Männer daher gelauffen kommen, etc. et ad cap. 24. da etliche mit guten ehrlichen Zeutnüssen zu uns kommen, dieselben sollen wir freundlich und willig annehmen, ihrer warten und pflegen, und sie zu uns nötigen, etc.
[Note: 47] Verùm cùm neque leges neque Scta ita scribi possint, ut omnes casus qui quandoque inciderint, comprehendantur: Sufficit einim ea, quae plerumque accidunt, contineri. Iulianus [Note: 48] in l. 10. ff. de L L. ideoque; Iudex tamquam viva vox iuris et di/kaion e)/myuxon, rigorem et asperitatem iuris inflectere: adsumptâ legis mortuae animâ, i. e. ratione, quae magis adficit rem demittendo se ad specialia, in quibus aequitas aliqua suadet recedi à lege. Doctiss. Ictus Iacob godofredus [Note: 49] in commentario singulari ad tit. p. de R. I. ad l. 85. Ita et mo dò laudatae constitutiones aliquod aequitatis temperamentum minimè videntur respuere eo primùm casu, quod vel ex loci vicinitate, vel communi famà, vel alindè de miseriâ, infirmitate ac paupertate advenientium mendicorum constet. Ad quid enim testimonia petas re satis exploratâ? [Note: 50] Siquidem notoria non indigent probatione l. continuus 137. [Note: 51] §. 2. ibique Godofred. de v. o. et praesumitur quis scire ea, quae fiunt, in viciniâ. cap. 8. ibi: latere te vicinio non putuit, quod ad nos in longinquo pervenit extr. de praesumpt. ibique in praelect. magnif D. Ungepaver Ic. et antecessor salenae emeritus. Patronus meus Parentis ad instar cultus colendus. add. Platez d. l. n. 3. Si indubitatâ testium fide innixi
probabilem diplomatis vel denegati vel amissi vel non petiti [Note: 53] rationem mendicantes adferre queant; cùm regulariter testes non minorem fidem mereantur quàm instrumenta. arg. l. ult. C. de probat. et aliàs quaelibet cuassa eriam iniusta et bestialis à dolo et ponâ excuset. l. igitur 12. §. 3. de liber. caus. Matth. Berlich. part. 1. concl. 21. n. 100. ubi plures more suo cumulat: in hâc potissiumu re non odiosâ sed favorabiliac [Note: 54] piâ. Tiraquell. de privil. piaecauss. inpraefat. 3. Si ocularis inspectio corporis fidem faciat in firmitatis ac debilitatis, eamque eleemosynario dignam iudicet subsidio. arg. l. Labeo 1. §. si intelligatur 6. ff. de aedil. edict. Breviter, cùm non una [Note: 55]ac eadem sit mednicantium conditio, hactenus tradita pro diversitate eius accipi volumus.
Cùm igitur praeter hosce similesque casus mendicis fide [Note: 56]testimonialium haut instructis publica eleemosynarum collectio non facile permittenda sit, ulteriùs disquiritur, an ea mendicitatis diplomata, quae quasi obsoleta, et per quinque decem vel plures etiam annos usurpata censurae notam effugiant, recteque à Magistratu admittantur.
Non paucos sanè hodiè passim reperias, qui laceris chartis ob vetustatem saepè literarumque obscuritatem vitiosis ac corruptis suffarcinati stipem petere non erubescunt, suilicet, quod si Diis placet, antiquitas non deroget fidem instrumentis sed potiùs augeat. Bald. in l. 20 C. de fide instrum. n. 25. Verùm alia eiusmodi diplomata reiciendi [Note: 57] subest ratio, quod 1. causa primitus concessi testimonii per longi temporis intervalla penitus cessare possit. Etenim qui verbi gratiâ, ante decennium corpore debilis, vel ob paupertinam sortem miserabilis fuit, hodie viribus tam [Note: 58] corporis quàm fortunae melioribus uti poterit. Cessante, verò beneficii caussß cessare debet benesicium. cap. cum [Note: 59] cessante 60. 3xtra de appellat. 2. quòd ut per abusum
[Note: 60] amittuntur privilegia can. privilegium 63. XI. q. 3. Sic et isthaee gratiae diplomata ex câdem ratione vim suam amittere debcant. [Note: 61] Quis autem in ficiabitur, mendicos iis ad palliandum turpe otium abuti? praeterea 3. diplomata isata, quo antiquiora eò magis suspecta redduntur indè quod ea saepè vel hereditario quodam iure ab aliis forte nunc defunctis emendicata, ucl alio etiam titulo experientiâ teste possideantur. Conqueritur de hâc mendicantium imposturâ D. Elector Augustus in artic. general. Wie es ufbeschehene Visitation in Kirchener. gehalten werden sol. tit. Wessen sich die weltliche Gerichtshabere zu verhalten. dc anno 1557. verb. Nach dem auch viel Leute auß frembden Orten in den Städten herumb gehen, und mit Erlaubnüß des Bürgemeisters bißweilen auch wol ohne Dieselbe in alle Heuser kriechen, das Allmosen zu samlen, darunter etliche gefunden worden, die falsche Brieffe umbtragen, oder die vor viel Jahr gegeben und verneuert seyn, darunter etzliche, wann sie lange sind im Lande herumb gestrichen, und gnuggebettelt haben, verkauffen solche Vorschrifften andern Streichern, die darnach auch darauff betteln, und wird also durch solchen mannigfaltigen Betrug den Bürgern in den Städten viel abgezogen, sonderlich geschicht solches zu Abbruch des gemeinen Kastens Einkommen. Ecquis enim omnes mendicantium [Note: 62] fraudes enumerabit? Denique 4. literae vetustiores istae illaudabilem mendicandi atque in otio divagandi consuetudinem [Note: 63] arguere videntur. Et hoc suboluisse serenisso Domino Augusto, Principi nostro clementissimo ex praelaudatâ [Note: 64] Ordinat. Polit. cap. 22. animadvertimus, ubi prudenter cavit, ne mendicorum testimonia vel literae annali spatio antiquiores admittantur, in verb. Ausserhalb solcher glaubwürdigen Kundschafft, derer keine über ein Jahr gültig, sollen keine frembde Bettler, so den betteln nachziehen, gelitten werden. Idem iisdem verbis cautum legitur in ordinat.
Elector. Polit. D. Augusti de anno 1555. und nach dem unser: ubi: do es die Notherfodert, mögen die Obrigkeiten und Kirchspiele ihren Armen biß sie versorget werden können, so ferne es wol angewandt, Kundtschafft geben, damit sie an andern Orten, Elemosynen bitten mögen: Ausserhalb solcher glaubwurdiger Kundtschafft, deren keine sol über ein Jahr wehrnn, sollen keine frembde Bettler gelitten werden. Arbitrium sanè boni [Note: 65] ac prudentis Censoris ne heic quidem planè excludere possumus, quandoque enim personarum circumstantiae, quas omnesrimari bono Inquisitori eonvenit, mitiorem exigunt sententiam. Nec parum hic facit, quod hanc in rem [Note: 66] D. Chrysostomus homil. 14. ad Roman. disserit: Mendicos, ait, paupertate liberemus: quod sietiam negotium nobis facessant, ne quid plus iusto indagemus: eiuscemodi enim et nos quoque salutis indigemus, videlicet, quae vemiâ, humanitate, misericordiâ magnâ coniuncta sit. Fieri enim non potest, fieri, inquam non potest, salvi ii ut evadant, quorum vita summo acrique examine fuerit excussa: sed supplicio omnino adficiantur, ac pereant ii necesse est. Absit igitur, ut cum aliis summo iure agamus, et severissimo iudicio utamur, ne et nos quoque exactè rationem reposcamus etc. Quid verò de mendicis statuendum, qui ex longinquâ regione, [Note: 67] puta, Bohemiâ, Ungariâ, Poloniâ, Turciâ aliisque locis peregrinis advenientes scripta proferunt testimonialia, de quorum fide non immeritò saepè dubitatur quippe quod neque scribentis nomen, neque sigillum commodè agnosci vel probari possit? Hisce sanè quàm plurimos vagoebundos impostores saepissimè abuti, cottidiana nos edocet experientia, eos praeprimis, qui ex captivitate Turcicâ ferreos compedes et vincula gestantes pro Christianorum redemptione elecmosynas colligere solent, publicâ ac plenâ, si diis placet, diplomatum in Arabicà, Turcicâ, Graecâ aliâque exoticâ
[Note: 68] linguâ conscriptorum fidenitentes. Difficilem quandoque veritatis pervestigationem frequentissimus hâc tempestate earum reddit abusus ob falsi exindè nascentem suspicionem. [Note: 69] Quo igitur gravius ac frequentius subest fraudis ac im posturae periculum, eò pleniùs erit consulendum. arg. cap. 3. de [Note: 70] elect. in 6. Quid igitur? Religioni, prudentiae, ac sagacitati, Inquisitoris committendum iudicamus, quem ex sententiâ animi sui aestimare oportet, quid aut credat, aut parum [Note: 71] probatum sibi opinetur, ut ait Hadrianus Imp. in l. testium 3. §. 2 infin. ff. de testib. exploret diligenter mendicantium conditionem, vitam, et mores, observet eorum narrationes et dicta, an verisimilia, contraria, dubia, incerta, vaga. add. d. l. 2. §. 1. ibi: tu magis scire potes, quantafides habenda sit testibus, qui et cuius dignitatis, et cuius existim ationis sint: et qui simpliciter sint visi dicere, utrum unum eundemque meditatum sermoxem attulerint, an ad ea quae interrog averas ex tempore verisimilia responderint. Nec parum ad veritatis [Note: 72] exquisitionem faceret, si vicinorum attesationes adhiberentur, ex quibus constare possit, an eadem, an diversa vel [Note: 73] contraria deposuerint. Examinatâ personarum fide, diplomatum fidestrutinanda est, videndumque an visibili aliquo vitio laborent, cum dictis et attestatis mendicantium conveniant, an antiqua vel nova, sigillo vel subscripione publicâ munita an non, et quae plura de instrumentorum fide tradunt Nostrates ad tit. ff. et C. de fide instrum. Menochius et Mascardus in latissimis de praesumpt et probat voluminibus. [Note: 74] Dixeris fortean, conscientiam mendici religione iurisiurandi esse terrendam, ut scilicet iuret, diplomata velt estimonialia esse vera, uti in aliis quidem terminis sentiunt Dd. à Berlichio laudati part. 1. concl. 44 n. 34. Sanè si producens esset bonae fidei et integrae famae de quâ constret, quandoque iuriiurando locus esse possit, attamen cùm dubia sit
eiusmodi vagantium fides, sine metu periurii haut facile iuramenta exigerentur. Iudex autem periuria cavere debet [Note: 75] cap. 3. extra de cohab. Cleric. D Carpzov I. F. S. part. 1. const. 12. def. 21. Expeditior est veri indagatio in illis, qui ex vicinioribus [Note: 76] locis ad nos transeunt; hinamque de fraude ac malitiâ suspecti à Magisratu in vinculis vel custodiâ publicâ [Note: 77] detineri possunt, donec veritatem bonamque fidem docucrint. Ipsa etiam diplomata, quorum fides suspecta redditur, à Magistratu rectè custo diuntur, donec ea mendicus legitimè probaverit. Quo pertinet Ordinatio Polit. Frid. Wil [Note: 78] helmi et Iohannis Ducum Saxon. tit. von Bettlern. ibi: Weil auch durch die Brand und andere Bettler-Brieffe täglich viel Betrugs geübt wird, so sol kemem außwertigen in Städten oder Dörffern mit solchen Brieffen umb zu gehen, oder die Allmosen darauff zu samlen verstattet werden, es habe sich dann derselbe zuvor bey unsern Beampten oder Richtern in Städten angeben, die sollen fleissige Nachforschung und Auffachtung haben, ob die Brieffe auch richtig und unverfälscht seyn, auff welchen Fall sich ein jeder wird zu erzeigen wissen, wie es die Christliche Liebe von ihm erfordert, werden sie aber die Brieffe verdächtig oder baufellig erfinden, so sollen sie die Betrieger in Hafft nehmen, sleissige Erkündigung haben, und gegen sie ungespart alles Unkostens schleunig und ernstlich verfahren, darmit dem Ubel gesteuret, und andere daran ein Abscheu haben. Quid verò in dubio statuendum, si Magistratus, omni [Note: 79] adhibitâ diligentiâ, ut quandoque fieri adsolet, diplomatum veritatem explorare nequeat, nec tamen adcò urgentes falsi suspiciones contra mendicos militent, anne elecmosyna iis simpliciter deneganda? Tutius in conscientiâ videtur, [Note: 80] eis aliquid subsidii dare, quàm inanes dimittere: cùm melius sit, de misericor diâ licet intempestivâ, rationem reddere, quàm de crudelitate. conf. Lutherus dict. comment. ad Genes. c. 18
verb. Es geschiehet ohne derer Schaden, die gegen Frembde Bettler gutwillig seyn, denn die also einfeltig milde seyn, und wolthun, verlieren damit ihre Belohnung nicht, ob wol ihre [Note: 81] Wolthat verlohren und übel angewandt wird. Idipsum observavit olim Gentilis quidam, qui erga omnes etiam ignotos liberalis et beneficus fuit, dicebatque se non dare et largiri homini petenti, sed humanitati indigenti: /ou)k a)ndrw/pw|. a)ll) a)ndrwpo/thti. [Note: 82] Camer. med. hist. cent. 2. cap 74. Quaeritur porrò, an etiam diversae religionis et sectae mendicantibus, ut Pontificiis. Zvving liariis, vel etiam Iudaeis ac Pagais, si de miseria atque egestate eorum certò constet, eleemosyna siteroganda? [Note: 83] omninò adfirmandum videtur, per text. Epistol. ad Galat. 6. v. 10. Undè Episcopus Atticus, cùm Calliopio Ecclesiae Nicenae Presbytero 300. aureos mitteret, hanc addidit monitionem: Erogato pauperibus, neque in hâc officii parte ullam sectae aut religionis cuius quam rationem ducas, neque porrò respectum ad eos, qui à nobis in fidei sententiâ dissentiunt, habeas. Sed in illud unum in cumbas, ut qui fame cruciantur, eos alimentis subleves etc. Socrates histor. Eccles. lib. 7. [Note: 84] c. 25. Add. dictum Salvatoris apud D. Matthaeum. Omnia quaecumque volueritis. etc. non obst. textus in Deuter. 15. v. 7. [Note: 85] ibi: cùm videris fratrem tuum. etc. Huc etiam facit l. 3. ibi: cùm inter noscognationem quandam natura constituit ff. de 1. et 1. et l. 7 ibi: cùm beneficio adfici hominem intersit hominis. ff. de serv. export. Eandem probat sententiam Martin. Colerus [Note: 86] tract. de aliment. lib. 1. cap. 17. n. 47. in haec verba scribens, si de alicuius summa necessitate constet, eleemosynam propterea solum modo quod sit infidelis et à religione Christianâ alienus, denegandam ei non puto. cap. qui escamus vers siverò pro nutrimento. dist. 42. cap. si cupis 5. v. excepta cleemosyna, quae indifferenter omnibus patet XV I. q. I. Ol. drad, consil. 264. n. 2. Petr. Royz. decis. Litvan. 5. n. 319. et
seq praeter quae iura longè magis movet Salvatoris nostri [Note: 88] auctoritas. Luc. 10. v. 30. et seq. sic et excommunicatis egenis debemus subvenire. cap. quoniam 103. in fin. et ibi gloss. XI. q 3. Franc. Marcus decis. 887. part. 2. Si verò non sit facultas [Note: 89] succurrendi omnibus, satius erit religionem Christianam profitenti quàm in fideli opem ferre. dict text. ad Galat. 6. v. 10. cap. non satis 14. §. perfecta. et ibi: gloss v. domesticos. dist 86. Coler. d. l. n. 49. add. Ioh. de Platea d. l. n 3. Quantum verò pauperibus dandum sit, lege civili determinari [Note: 90] nequit, cùm eleemosynmarum largitio debeat esse liberrima, nec charitas Christiana sibi patiatur praescribi fines ac terminos, quos intra coarctetur. Pro modulo autem [Note: 91] ac mensurâ facultatum dandam esse eleemosynam historia probat de paupertinâ viduâ apud Lucam: et notum est illud Apostoli, qui largè seminat, largam messem faciet. etc.
[Note: 92] Multi sanè in hâc re nimium quantum illiberales ac tenaces sunt, cùm tamen pro tuendâ status decentiâ, quam vulgò Regulation vocant,) satis promri et saepe numero prodigi reperiantur. Quàm multi turpe sibi putant, si equos suos numquam oratissimos producant, iidem interim Christianos homines, candem imaginem etc. quàm ipsi ferentes nudos obambulare, adeoque fame ac frigore perire patiuntur: sumptuosis conviviis amici excipiuntur, in quibus, si quid ad summum quoque luxum desit, probrosum putatur: at egenti obolum negare frugalis hominis esse ducitur. Adeò hâc tristi morum temporumque tempestate Redemptoris nostri pia admonitio apud Lucam cap. 14. vers. 12. impiè negligitur. Quid multa? [Note: 93] Falsis opinionibus Mundus regitur, nec tàm quid fieri debeat, quàm quid fiat consideramus. Audiant omnes, quod D Nazianzenus Orat. ib. piè monet. An leprosos, ait, mendicos, [Note: 94] ut perniciosissimos quosque serpentes ac feras deseremus?
Alienum id ab humanâ naturâ, quae commiscrationem ucluti latâ lege sanxit, utpote ex eâdem infirmitate ad pictatem et humanitatem erudita. Quid? illine sub dio vexabuntur, nos autem splendidissimas domos incolemus, omnis generis lapidibus exornatas, atque auro ac argento coruscantes, ac tenuium calculorum dispositione, varioque piciurae artificio, fallacibus oculorum illecebris: atque alias quidem incolemus, alias autem exstruemus? Quibusnam autem? ne heredibus quidem fortasse nostris, sed exteris et alienis, iisque ne amicis quidem fortasse nostris, sed inimicissimis, maximeque in nos invidiâ flagrantibus quod quidem malorum omnium extremum est. Quid? Illine in asperis et laceris pannis obrigescent, immò ne cos quidem fortasse habebunt, nos autem in mollibus et circumfluentibus vestibus, telisque ex tenuissimo lino ac serio contextis lasciviemus; atque in aliis quidem indecorè potiùs, quàm honestè atque ornatè nos ipsos geremus (sic enim quidquid superfluum et curiosum est, voco) alias autem in arcis recondemus, curam inutilem et incommodam à tineis exedendas, et à tempore, quod omnia conficit, absumendas. Atque illis ne necessaria quidem alimenta suppetent (ô profusas meas delicias ô gravem illorum adflictionem!) verùm prae foribus nostris iacebunt, languentes et fame laborantes, ac ne instrumenta quidem ad petendum à corpore habentes vocibus privati, quibus miseriam suam lugcant, manibus, quas supplicandi caussâ protendant, pedibus, quibus ad divites accedunt, respiratione, quâ lugubre carmen contentâ voce fundant, atque, quod malorum omnium acerbissimum est, levissmum esse iudicantes, oculisque dumtaxat gratiam habentes, quod ipsorum labem minimè videant etc [Note: 95] Dn. Arnold. Mengering in suo Informat. conscient ad Domin. I. Trin p. 542. movet quaestionem: Ob Edel und reiche
Leute der Sachen gnug thun, wenn sie etwa für der Thür einem armen Menschen einen Pfenning oder bissen Brods reichen lassen? Et negativè respondet ex Epist. ad Roman. 12. 2. Cor. 8. et 9. laudat etiam Chrysostomum tom. 1. homil. 21. in Fpist. ad Corinth. his verbis: si vel exiguum quiddam argenti exhibuistis, tamquam omnia vestra consum seritis, commovemini, nescientes, quod non dare, sed largè dare, id demum est eleemosyna. Idcircò Propheta non dantes simpliciter praedicat, et laudibus extollit, sed abundè elargientes.
Non enim simpliciter dicit, dispersit, deait pauperibus. Quaenam, quaeso, tibi utilitas? cùm ex divitiis tuis tantum exhibeas, quantum si quis ex pelago cyathum daret, neque viduae mulieris magna nimitatem desideres. Quomodo autem dices: Miserere mei, Domine, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam: Cùm tu non secundum magnam misericordiam miserearis? Fortasse autem neque secundum parvam. Etenim vehementer erubesco, cùm video multos divites auro opertis equis vectari, et servos auratis vestibus indutos ducere, argenteos lectos habere, et alia plura vanitatis plena. At cum in pauperes erogare oporteat, pauperrimis pauperiores factos videmus etc. Viderint hi quid olim respondeant Domino, qui cùm elecmosynâ iuvandus est proximus, aut nihil, aut sordidè contribuunt causantes suam tenuitatem. At cùm copiosa pecunia profundenda est in convivia, in vestes luxu diffluentes in aleam, quin etiam in scorta, sem per habent promptam pecuniam. Hi erunt maledicti in hoc et futuro saeculo. Osiandr. in Luc. c. 21.
[Note: 96] Vidi nonnullos, scribit Casp. Ens lib. 1. proscen. vitae humanae cap. 18. ac praecipuè divites, et bènè nummatos, quúm mendicum aliquem praeterirent, consistere, tam in
extracto marsupio tamdiu piscari, donec num mulum aliquem aut vetitae monetae, aut nullius invenirent valoris, eoque pauperem bearent. Vide quo loco homines isti Deum habeant. Persuasum habent sc. quod pauperibus datur, Deo dari, interim Deo dant, quod datum alii recusarent. Videas etiam, qui nequaquam singulis dabant eleemosynam, sed magnam mendicorum patiebantur confluere multitudinem: quibus deinde magno cum strepitu, nescio quid distribuebatur, quos quidem non divinum mandatum aut praemium, sed hominum laus, quàm indè venabantur, incitabat. Dabant alii, non quod dare vellent, sed quod non dare cos pudebat. Sed haec videritis qui datis, alia qui accipitis elecmosynam.
Habenda autem ratio conditionis ac indigentiae mendicantium, quidam enim sibi colligunt clecmosynas ob morbum vel aliam calamitatem, alii verò casu fortuito omnibus bonis lapsi sunt; hisce pinguius subveniendum, quando publicè vel ex aerario sacro datur eleemosyna, uti prudenter in Electoratu Saxon. laudatissimus Elector Au gustus constituit in citat. artil. general. visit. de anno 1557. vers. nochmals sollen ibi: da die Obrigkeit Brieff und Siegel, und andere Kundschafften rechtschaffen befunden, sollen sie gleichwol Unterscheid machen zwischen denen die für sich allein samlen, etwa einer Kranckheit oder Leibes Gebrechen halben, oder dergleichen, und unter denen, die mit Feuer oder andern Land-Schäden umb alle ihre Haab und Gütern kommen seyn. Die nun für sich allein samlen umb Kranckheit willen, sollen die Bürgemeister zum Kasten-Herren weisen, der ihnen nach Gelegenheit des Schadens eine elecmosyna auß dem gemeinen Kasten gegeben, von etlichen Groschen oder einen halben Thaler etc. und sie damit abgewiesen, neben Vermeldung der Leibstraffe, so sie darüber in die Häuser gehen, und betteln
würden. Damit also die Bürger von ihnen weiter nicht beschwerer werden. Denen aber, so durch Feuersnoth, oder andere erschreckliche Fälle umb ihre Nahrung kommen seyn, und dessen gute warhafftige Zeugniß für legen können, und zuvorn an dem Ort nicht gesamlet haben, mag der Bürgemeister erlauben mit einem sonderlichen schrifftlichen Bekämniß in allen Bürgershäusern das Allmosen zu samlen, und sollen die Pfarrherren zuvor auff der Cantzel solche Noth der armen Leute verkündigen, und die Bürger vermahnen, ihnen milde Hülffe nach Vermögen zu erzeigen. Jedoch sollen deroselben Leute Nahmen verzeichnet werden, damit sie nicht zum offtermaln an einen Ort kommen.
[Note: 97] Coeterùm iustissimam reprehensionem incurrit quorundam mendicantium in explebilis cupiditas, qui modicô non contenti vel murmurant, vel quandoque mala quaeque hominibus impiè imprecantur, pinguiores elecmosynas ex voto forte non accipientes. Et vulgò notum est illud Graecorum hâc de re:
*ptwxou= ph/ra ou) pi/mplatai.
*ptwxou) a)ulai\ a)iei\ kenai/.
Mendici pera non impletur:
Mendicarum loculi semper sunt iunes. Der Bettelsack ist bodeloß.
[Note: 98] Non minus damnanda corum malitia, quiob temporis huius annonae abundantiam (quam meritò omnes grato in Deum animo agnoscere deberemus) pro obulo panem inviti accipientes, in Deum ac homines iniurii, vel canibus eum proiciunt, vel dantibus cum murmure restituunt. Hi sanè gravissimâ correctione digni à liminibus nostris non immeritò repellerentur.
Cùm multi etiam hodiè mendicitatem tam quam artem licitam profiteantur, pflegen von betteln eine Kunst und
profession zu machen, familiamque famelicam saepè satis numerosam, uxores ac liberos alere, eorumque ministerio atque operâ ad corradendam stipem saepè turpiter abuti soleant, occasionem otiandi, divagendi, mentienti ac furandi [Note: 100] malo exemplo iis praebentes, quaeritur, quid hâc in re Magistratui statuendum sit? cùm Reip. maximè intersit, mendicantium atque otiosorum hominum numerum decrescere [Note: 101] potiùs, quàm augeri. Optimum aliquando Legis latoribus Romano-Germanicis visum fuit, mendicorum liberos ab otio ad operas avocare, vel ad artium mechanicarum studia, adstringere, prout patescit ex Reform. Polit. Rudolphi II. de anno 1577. rubi von Bettlern. ibi: Daß der Bettler Kinder, so die ihr Brodt zu verdienen geschickt sind, von ihnen genommen, und zu Handwercken oder sonst zu Diensten geweist werden, damit sie nicht also für und für dem betteln anhangen. [Note: 102] Eadem verba reperiuntur in Ordin. Polit. Magdeb. cap. 22. et dict. Ordin. Polit. Saxon. d. l. ibi: Sollen nicht gestatten, daß ihre Kinder, wenn sie ihr Brodt verdienen, zu betteln gezogen werden. Cùm verò et hic constitutiones in Civitate nostrâ [Note: 103] pessimè hactenus neglectae fuerint, indè latentes fures, latrones, sacrilegos, proditores, et omnium scelerum auctores passim reperire licet, quos tandem non sine praesentissimo Reip. nostrae malo nomina militiae dare extrema iubet desperatio. In popularibus civitatibus, ait D. Lyser. harmon. c. 136. videre licet petulantem iuventutem totâ die otiosè per plateas discursantem, et ostia ditiorum stipis causa pulsantem, quam tamen more vel lusu vel aliter perdunt. Nec quisquam est, qui tales ad mechanica artificia adlibeat, ut in sudore vultus panem suum adquirere discant: Hic et Magistratus et verbi ministri consilia sua, et operas suas coniungere debebant, ut perniciosa haec vitia. eradicarentur. Et hactenus de mendicitate licitâ.
Vita hominis ferro consentanea. num. 1.
In Rep. singuli suos habeant labores. n. 2.
Grave est in Rep. vel unum alere otiosum. n. 3.
Otium quare omnibus invisum. n. 4.
Est balneum ac pulvinar Sathanae. n. 5.
Inter quinque peccata Sodomae refertur. n. 6.
In SS. literis otium prohibitum legitur. n. 7.
Homo in creatione tribus praesidiis armatus est. n. 8.
Eleemosyna iustis laboribus ministranda. n. 9.
Otium et ignavia mendicitatis mater. n. 10. Ignavo non debetur panis. n. 12.
Mens otiosa non nisi mala parturit. n. 13.
Otia dant vitia, n. 14.
Otiosi ut pecudes vivunt. 15.
Severè in eos animadvertendum n. 16.
Cor otiosi instar molendini. n. 17.
Quae damnae civitatiex otio proullulent. n. 18. 19.
Atheniensium di/kh a)rgi/as2. n. 20.
Otiosè hodiè malè foventur. n. 21.
Querela de otiosâ malitiâ nostrae aetatis. n. 22.
[Note: 1] Vita humana, ait Agellius lib. 10. N. A. cap. 1. ut ferrum est, quod si exerceas, usu conteritur, et cum splendore quidem, sin minus, rubigine eSic homines honestè se exercendo conterentur, si non exercentur, inertia atque [Note: 2] torpedo plus illis detrimenti adfert, quàm industria. Quapropter ut in benè constitutâ Rep. sustentationis
habenda est ratio in universum, ita et singulis sanè ut dimensus sit labor; curandum. Christ. Besold. class. 2. Disp. [Note: 3] Polit. 4. thes. 4. quia grave est in Rep. vel unum alere otiosum Keckerm. lib. 1. system. polit. c. 10. quorum multitudo [Note: 4] facile Reip. mutationem causari potest. Lips lib. 4. polit. c. 11. Et meritò otium omnibus invisum esse deberet, cùm secundum S. Bernhardum cap. 5. de vitâ Christian. id cogitationum actentationum malarum sit incentivum; vitiorum omnium fomes et parens. Herm. Lather. de censu lib. 3. cap. 19. n. 76. Undè ex sententiâ D. Augustini balneum [Note: 5] ac pulvinar Sathanae vocatur. Et memoratu dignum est, [Note: 6] quod otium inter quinque peccata Sodomae, ob quae igne caelesti deleta est, à Proplietâ Erechiele cap. 16. v. 49. recenseatur. Ecce, ait Propheta, haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae, superbia, saturitas panis abundantia, et otium ipsius; et filiarum eius, et manum egeno ac pauperi non porrige. [Note: 7] bant. Et in sacris literis non minus ad perferendum laborem, et fugiendum otium admonemur, quàm nobis alia delicta prohibentur. Genes. 3. dicitur: In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Tobiae 5. v. 7. et can qui non potest. XIII. [Note: 8] q. 4. homo nascitur ad laborem, utavis ad volatum, adeoque in primâ sratim creatione divinâ Maiestas hominem tribus armavit praesidiis: Ingenio ad inventionem necessario rum; sermone ad auxilium, manibus ad perfectionem omnium eorum, quae velingenio excogitasset, vel sermone ab aliis didicisset. Hieron. Cardan. lib. 11. Et Psalmista ait, Laborem [Note: 9] manuum tuarum manducabis. Psalm. 128. Ideoque S. Augustinus de vitâ Christianâ. piè ac. rectè scribit, illam eleemosynam Deum adprobare, quaede iustis laboribus ministratur. Porrò Eccles. 9. v. 10. dicitur: quicquid manus tua invenerit, labores totis viribus. Quo loco 2. Lutherus in annot. scribit. Labor adsit, curae mordentes et adfligentes absint,
corpus labore fatigandum, corverò à curis sit quietum, et praesentibus contentum. Quandoquidem hominum industriâ, et improbo labore multa perficiuntur, quae facta naturâ difficilia videntur. Salomon sanè in proverbiis itadamnat [Note: 10] otium et ignaviam, ut dicat, qui ignaviâ suâ non arat, ei hiberno tempore mendicandum esse. Undè dicterium [Note: 11] illud: Segnis iuventa, egens senecta. Notum etiam est, [Note: 12] quod Paulus Apostolus praecipiat 2. Thessal. 3. v. 19. Qui non laborat; non manducet. Etenim unum quemque recepturum mercedem secundum labores vel operasua. Item Ignatius coaetaneus Apostolorum in epist. ad Antiochenos: Nemo; ait, iners et otiosus edat, ne vagus fiat et scortator. Et ad Tarsenses. Nemo intervos otiosussit. Mater enim egestatis inertia: Et Iustin. Imper. in Auth. de Monachis ait. [Note: 13] Mens inerti otio dedita, haut sanè quidquam bonorum peperit, quod ex Sophoelis Iphigeniâ sumptum putat Camer. medihist. part. 1. c. 15. qui prudenter monet:
*ti/ktei ga\r ou)de\n e)sqlo\n ei)kai=a o)xlh/,
*qeo\s2 de/ toi=st a)rxou=s1in ou) pari/statai.
Nihil boni parit otiunt inane,
Deus enim otiantes non adiuvat.
[Note: 14] Tritum est: otia dant vitia. Ob eamrem antidoti loco, ut vitiis quasi compedes inicerentut, multae salubres leges passim exstant, ex quibus apparet, quàm variis modis, et meritò quidem, otium, quod Seneca mortem et hominis vivi sepuliur am dicit, semper eosum, industria autem et filoponi/a, sicut Graecinomine fat eleganti exprimunt, commendata [Note: 15] sit. Qui enim desides ignavi et oscitantes vivunt, non herclè magis vivum se cundum P. Crinitum lib. 2. de honestâ discipl. c. 12. quàm stolidae pecudes et merae beluae. Neque erim vivunt, sed spiritum trahunt, sicut pecudes soient. [Note: 16] Camer. d. l. severèg. in otiosos est animadvertendum,
quia Reip. sunt perniciosi, bonorum industriae in vident, aliena appetunt, et rebus semper novandis student, inquit [Note: 17] Hippol. à Collib. de inerem. urb. c. 23. Etque cor otiosi hominis, ait Gerson. in opusc. de remed. contr. pusillan. instar molendini, quod, cùm non habet ad mosendum bonum frumentum, quia in continuo est motu, molit et consumit [Note: 18] se ipsum. Rectissimè igitur Dion, Halicarn. lib. 5. antiq. Rom. n. 10. in prudentissimâ oratione de sedandis discor diis intestinis ab inopi plebe excitatis, ait. Quos videmus ventri et foedissimis voluptatibus indulgere, et propterea patrimonia, absumfisse, dedecus et detrimentum Reip. existimandos, et Remp. magnam facturam quaestum, si ipsi ultrò ex urbe excederent, et in malam rem abirent, quos verò cognoscent (Magistratus) fortunae iniquitate suâ patrimoniâ amisisse, iis de bonis privatis benè faciendum, dicebat. Undè teste Xenopbonte, desidem et otiosum alere hominem grave, gravius verò familiam, omnium verò gravissimum exercitum sustentare. vid. Salust. in bello Catilin. Tacit. lib. 1. et 11. Annal. Spinae us lib. 5. [Note: 19] de tranquissl. anim. Bodin. de Rep. lib. 5. c. 2. ubi ait: Nihil in Rep. tàm perniciosum esse, quàm otiosorum ac tenuium hominum huc illud errantium multitudinem, quique privatorum bona diripiunt, et in eversione Reip. spem omnem fortunarum [Note: 20] suarum posuêre. Quapropter, ut mala isthaec evitentur, in optimà Athenien sium Rep. peculiaris actio, quae a)rgi/as2 di/kh appellatur, contra ignavos et otiosos in stituta fuit, quam LLatores Draco et Solon ab institutis ac moribus Aegyptiorum mutuasse videntur. Conrad. Ritterhus ad Nov. part. 12. c. 15.
[Note: 21] Ut ut verò perniciosissimum sit, cum privatis singulis, tùm Reip. in genere otiosos tolerare, nemo tamen est, cui calamitas nostrae aetatis cordi ac curae sit; hodiè, proh dolor! multa milia hominum labores fugientium in militiam, sive iustam sive iniustam, parum pensi habetur, catervatim profugientes videmus, undè tot Principum, Nobilium, civium
ac rusticorum de damnosissimâ fidelium ministrorum ac [Note: 22] mercenariorum inopiâ querelae oriuntur. Audiamus D. Arnold. Mengering. Theologum de Ecclesiâ Hallensi optimè meritum in suscitab. consc. Dom. Sept. Gleichwie Müssiggang zu aller Zeit viel Unglück un~ Hertzeleid angerichtet hat, also sonderlich in dieser letzten zeit, da es der Müssiggänger und Faullentzer mehr gibt als es je gegeben, un~ eben dieser Müssiggang vermehret das Unkraut desto mehr in den jetzigen Krieges läufften. Arme Leute verzärteln und verwehnen ihre Kinder wol am ersten, lassen ihnen allen muthwillen nach, halten sie zu keinem Gebet, Schule und Gottesfurcht, ihr Hänsgen, ihr Töffelgen ist ihnen viel zu lieb, daß sie ihnen solten lassen wehe thun, dafür ligen sie Jahr und Tag auff den Spielplatz, hinter dem Ofen auff der Bärenhaut, treiben alle Uppigkeit, lernen alle Büberey von Eltern und Nachbarn, gewehnem sich an die Naschbarten fressen und sauffen mit dem Eltern weil was da ist, greiffen auch bißweilen zu berücken, und bestehlen die Nachbarn. Wenn sie denn ein wenig zu erwachsenen Bengeln werden, lernen sie grobe Zoten reissen, den Mägden nachgehen, und dergleichen, wenn denn Juncker Schlinckschlang daheime nicht mehr zu beissen und brocken hat (denn die faule Schelmhaut wil nicht arbeiten, so schämet sie sich zu betteln) und höret das Kaibfell, so bindet er auff, und laufft in Krieg, und wird ein vollmächtiger Epicurer und Teuffelskind, das numnehr meynet, es darff für keiner Sünde noch Schande schamroth werden. Reiche Leute ziehen ihre Kinder zu aller Pracht und Wollust, die müssen hoffieren und pancketieren, pracharieren, junckerieren: Wenn dann das Gütlein nicht mehr zureichen wil, und Gold und Silber verthan, so muß man nothwendig dz Eisen angreiffen, un~ gilt dann einè Soldaten. Sihe lieber Mensch, dz bringet uns der Müssigtang heute zu wege, darauff nichts denn Jammer und Elend, Angst Noth, zagen und klagen in der Welt entspringet. vid.
Idem in Scrutin. Conscient. Coeterum quomodo otiosi sint coercendi, infrà dicetur.
Otii ac desidiae comes et paupertas. num. 1.
Ex otiosis fiunt validi mendicantes. n. 2.
Improba mendicit as quae et quare odiosa. n. 3. 4. 5. 6. et seqq.
Eleemosyna non est saturis danda. n. 5.
Eleemosynae sunt deposita pietatis. n. 9.
Mendicorum delectus est habendus. n. 10.
Sententia B. Lutheri. n. 11.
Constitutio Caroli M. de valid. mendic. n. 12.
Gentilium erga valid. mendis. et otiosos odium. n. 13.
Chinenses in suâ Rep. non patiuntur otiosos et mendicantes, n. 14. 15.
Turcae alunt suos pauperes prohibitâ mendicitate publicâ. n. 16.
Sententia Plauti Comici eiusque declaratio. n. 17. 18.
Mendicis validis pro obsonio debetur pugnus. n. 19. 20.
[Note: 1] Otii ac desidiae comes est paupertas, cui adfinis mendicitas, summum Reip. malum, quae et otiosos bomines reddit, et scelerum genus omne secum invehit, fovet et alit. Theod. Reincking, de R. S. lib. 2. class. 1. c. 7. n. 7. Mendicando, [Note: 2] ait Iulianus ICtus, ad Novell. 80. n. 773. homines ad delicta proniores fiunt. Evadunt ex otiosis validi et ignavi mendicantes, sibi ac toti Reip. pernitiosi, qui tempus otiando et vagando miserè perdunt, et instar fucorum circa alvearia
volitantium aliorum domos perreptant, stipemque ab alus [Note: 3] importunè et imprudenter extorquent. Timplet. lib. 1. Polit. c. 5. q. 16. Isthaec improba mendicitas, quam Lud. Peguera d. quaest. crim. 4. n. 5. validam appellat, quando quis ex cupiditate habendi divitias vel victum, otiosè mendicat, cùm tamen ex proprio labore, si vellet, victum parare possit, [Note: 4] omni iure otiosa ac illicita est ob du plicem maximè rationem 1. ne praetextu elcemosynae otiosorum hominum foveatur inertia 2. ne panis à validis mendicantibus verè debilibus et infirmis auferaetur. Nam utilius iis esurientibus panis tollitur, si de cibo securi iustitiam negligant, quàm esurientibus [Note: 5] frangatur. can. nonomnis V. q. 5. et potiùs expediret negatis alimentis hosinertiâ deliquentes fame perite, quàm in de licto fovere. l. bona fides ff depos. Pegnera d. l. n. 7. [Note: 6] Communissima igitur est Theologorum et Politicorum sententia, validam et otiosam eiusmodi mendicitatem in Rep. [Note: 7] benè constitutâ tolerandum non esse. Saluberrima continetur doctrina in Ecclesiastico cap. 4. Fili, vitam mendicantem ne degeris: mors enim mendicitati est praeferenda. Viri mensam alienam spectantis vita non est pro vitâ reputanda, animum namque suum alienis contristat cibis. Cavebit autem vir prudens et eruditus. Ori imprudenti suavis est mendicitas, et inventae eius ignis ardet. D. H eronimus [Note: 8] ad Ezech. c. 18. super verb. et virsifuerit iustus col. 4. Elec mosyna, inquit, non saturis facienda, sed esurientibus: nec paucis dandus his, qui ructant plenitudine, sed qui inanitate cruciantur; et alibi: non danda est ad pascendam pigritiam, velad luxuriam, sed ad supplendam necessitatem. Huc respexit Atticus Episcopus, cùm Calliopio Ecclesiae Nicenae presbytero trecentos mitteret aurcos cum hâc monitione. Velis autem in eos conferre, non qui ventris caussâ quasi mercaturam per totum vitae tempus mendicando exercent,
sed qui mendicare crubescunt. D. Tertullianus de consuetudine [Note: 9] suorum temporum scribit: Eleemosynae quasi deposita pietatis sunt, nam indè non epulis, necpotaculis, nec ingratis voratrinis dispensatur, sed egenis alendis, humandisque et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis, iamque domesticis senibus, item naufragis, et si qui in metallis, et si qui in insulis, vel in custodiis dum taxat ex caussâ Dei facti alumni confessionis suae fiant etc. Balduin. d. l. S. Basilius [Note: 10] in Psalm. 14. Mendicorum delectum vult haberi: Qui arte, inquit, ad fallendum cantilenas mendicitatis edocti, ulcera, corporisque mutilationes quaestus caussâ praetexunt, his non oportet suppeditare, aut exiguo dono eorum latratum depellere, ne ad ignaviam et malitiam sumptus suppeditentur, sed veris et exploratis pauperibus liberaliter largiendo, Domino foeneraberis, dicenti: Esurivi, et dedistis mihi edere. Matth. [Note: 11] 25. v. 35. B. Luth. superiore saeculo Magistratus fidelissimè monuit, ut otiosâ mendicitate sublatâ ac legitimè punitâ verè pauperum rationem habeant. Ita enim in aureo ad Genesin commentario cap. 43 scribit. Es gebühret den Für sten und welt. Regiment, daß sie im Lande und Stadten ein fleissiges Einsehen hetten auff solche Triegerey und Rauberey der vielen Bettler, und solten solche faule Schelme, die nicht arbeiten, und doch immer fressen wollen, ernstlich straffen, denn dieselben berauben uns, unnd nehmen den Armen, die bey uns wohnendas Brodt, so ihnen gottselige Leute geben wollen, für dem Maul hinweg. Denn fromme gottselige Leute wissen wol, daß et OTT haben wil, daß wir in der Gemeine Gottes milde und wolthätig seyn sollen gegen arme Leute, darumb geben sie auch den Armen Herberge, essen und trincken, Kleider und Schue, etc. Aber es ist verlohren und umbsonst, wenn wir schon lange solche Vermahnung thun, dieweil ietziger Zeit alle Zucht unnd disciplin auffgehaben, unnd
die Leute so gar muthwillig und frech sind, cc. Idem tom. 5. oper. Iehnens. fol. 390. Ob gleich ein Christ sol gerne jedermann, der ihn bittet leihen und geben, doch wo er weiß, daß er ein Bube ist, ist er ihm nicht schuldig zu geben, denn das heist mich Ehristus nicht, daß ich sol einem jeglichen Buben das Meine geben, und den Meinigen und andern entziehen, so es dürffen, denen ich ohne daß schuldig bin zu helffen, und darnach selbst solte mangeln und andere beschweren: Denn er spricht nicht, daß man einem jeglichen geben unnd seihen sol, sonder dem der uns bittet, als der es nothdürfftig ist, etc. nicht der es muthwillig abdringen wil, als die sonst wol haben, auch sich ohne Arbeit mit anderer Leute Beschwerungen nehren wollen, darumb solte man hie darauff sehen, unnd wissen, was man vor Leute in einer Stadt hätte, welche arm unnd unvermögen weren oder nicht, unnd nicht einem jeglichen Buben oder Landläuffer zulassen, die keine Noht haben, unnd sich selbst wol könten nehren, denn desselben Juncker Unraths gehet jetzt überall viel im Lande jrre, die auff andere Leute Gut zehren und prassen, und so von einem Ort zum andern streichen, solche sol man zu Meister Hansen weisen, unnd anders lehren lassen, daß sie nicht ihres Muthwillens fromme Leute betriegen müssen, etc Vide sis Iohann. Gerhardus et Cunrad. Dieteric. consilia de mendicis apud Dedekennum vol. 2. sect. 14. Mengering. in scrutin. cons. tit. de mendic. et in Inform consc. Com. Esto mihi q. 2. p. 138. Balduin. de cas. caonsc. lib. 4. c. 4. ubi in legitimo vitae generae validos mendicantes vivere pernegat. Dunte simil. tract. q. 221. et alii. Ex Nostratibus Ictis. Dd. ad l. un. C. de valid. mendic. P. Heigius part. 2. quaest. 27. per tot. Lather. de censu lib. 3. c. 19. ibique allegati.
Addantur Constitutiones imperii et Principum Germaniae, [Note: 12] interque eas sanctio Caroli M. vel ex Carolingis
ipsius successoribus, quàm integram refert Camerar. d. tr. cent. 2. c. 74. et haec est: Mendici per regiones vagari non permittuntor: suos pauperes quaeque civitas alito: illis nisi manibus operentur, nullus quidquam dato. Mangones vagabundi et Cotiones, qui imposturis homines ludunt, cocrcentor. Facinerosus oculum pro primâ culpâ perdito: Culpam iterans naso truncator: tertiò deprehensus capitalem [Note: 13] poenam luito etc. Gentiles quoque ut pote viri prudentes, eodem modo hoc vitium mendicitatis detestati sunt, et monuerunt, mendicis validis nihil esse dandum. Mendicos nullos in Rep. suâ Plato esse passus est lib. 8 de Rep. et lib. XI. de LL. eosdem ex Ut opiâ suâ Thom. Morus exesse voluit. [Note: 14] tit. de artific. In Politiâ Indorum Chinensium neque in viis, neque ad tem pla ulli feruntur mendici, et laborare etiam caeci et manci membris coguntur estque nihilominus alendis iis, quod victum sibi parate nequeunt, modus certus constitutus, dequo videatur descriptio regni Chinae Lib. 2. c. 10. Ioh. Boterus de statu Princip. lib. 4. tit. de pauperibus. Ita [Note: 15] Matthias Bernegger. in quodam programmate 3. Febr anno 1619. Argentinae adito, quod laudat Faust. ab Aschaffenb. de aerario class. 19. cons. 35. scribit. Daß im Königreich China niemand müssig gehen oder betteln darff, denn die Kinder müssen ihrer Eltern Handthierung angreiffen, und werden von denselben desto fleissigerunterrichtet, wie man denn solches in ihrer Arbeit, wennsteunverfälseht zu uns gebracht wird, gnugsam verspühren kan. Ja auch die Blinden müssen ihr Brod mit der Hand verdienen, und so lang als einer zur Arbeit [Note: 16] täuglich ist, wird ihm kein Müssigang verstattet. Optarem heic, ait Iodoc. Damhond. prax. crim. cap. 110. nostram Christianorum pietatem comparari posse Turcis et Ethnicis, apud quos nulli fas est ita mendicare ostiatim, sed unaquaeque civitas suosalit pauperes et verè pauperes. Otiososautem coguntad labores.
[Note: 17] Huc pertinet Plautinum illud in Trinummo:
De mendico malè meretur, qui ei dat, quod eadt, aut quod bibat;
Nam et illud quod dat, perdit, et producit illi vitam ad miseriam.
[Note: 18] Quae sententia non est de charitate et beneficientiâ erga proximum egentem accipienda, quo in sensu detestandam eam esse dixit Lactantius lib. 6. c. 11. sed de malitiosis ignaviae sectatoribus, qui suâ pigtitie alimenta verè indigentibus de industriâ surripitunt, quum sese laboribus suis honestis, in socordia obstaret, sustentare et alere commodè possent. Camerar. cent. 2. med. hist. c. 74. Lepidè autem hisce, si non [Note: 19] rectè, mendicis validis et otiosis, qui mendicandi victus quasiartem quandam factitant, iubetur panis dari, et insuper quasi pro obsonio pugnus impingi. Illud quidem, quia homini panem petenti negare vix hominis videtur: hoc autem, ut discant ab illâ foeda parandi victus rationc absistere, et intelligunt, se bonis omnibus meritò odiosos esse. Versiculus Graecis, sicut à Mureto lib. 13. var. lect. c. 4. inducitur, hic est:
*do\s2 a)/rton pgwxw=, kai\ kondu/lon o)/yon e)p) a)utw=|.
[Note: 20] Quamvis publicae utilitati magis convenire videntur Martino Colero, si alia de ipsis sumatur à Magistratu poena, praesertim cùm non sit verisimile, quod nebulones isti hanc veunt mussitare iniuriam, tract. de aliment. lib. 1. c. 17. n. 51. Sed de his infra cap. 15.
Qui sint validi men dic antes. num. 1.
Quisint debiles ac infirmi, Magistratus arbitriorclinquitur (n. 2.)
Inspectio corporis heic necessaria. n. 3. 4. 5.
Etiam privatus potest inspicere mendicicorpus. n. 6.
Robur corporis etiam ex adspectu aestimari potest. n. 7.
Medicorum iudicium hâc in re an adhibendum? n. 8.
Annorum robur in mendicis exquirendum. n. 9.
Senectus per se est morbus. n. 10.
Senibus mendicitas permissa. n. 11.
Senectus ex adspectu aestimaripotest. n. 12.
An mendicitas utrique sexuiprohibita. n. 13.
Otium ac mendicitas in quovis sexu turpis. n. 14.
An nobilitatis vel dignitatis mendic antium habendaration. 15. (n. 19.)
De his quis dicuntur gartende Knechte. n. 17.
De militibus invalidis qui honest am miss onem impetrarunt
De his qui ob artis professionem peregrinantes mendicant. n. 20. 21. 23.
Quid in Electorali Dresdâ usu obtineat. n. 22.
Arbitrium Magistratus non excluditur. n. 24.
[Note: 1] Mendicantes validos eos esse dicimus, qui omni infirmitate corporis carentes, ostiatim mendicare, et ex alieno vivere, quàm propriis laboribus et industriâ sibi victum quaerere malunt, sicuti explicat post Accursium in l. un. C. de valid. mendic. Iacob. Menochius, A. I. C. lib. 2. cent. 6. cas. 532. n. 6. Perez. in d. l. un, n. 1. Sive ut scribit Peguera quaest. crim. 4. n. 6. qui se gerant, quasi non haberent artem, cum habeant, qui se fringunt debiles, cùm sint fortes, quia nolunt laborarc, [Note: 2], sed mendicando sine labore vivere. Quemadmodum verò, qui sint debiles et infirmi, iure definitum non est, nec definiri potuit, cùm ab aequalitate personae dependeat, adeoque iudicis arbitrio relinquendum. Menoch. d. l. n 3. ita etiam, qui validorum mendicantium numero sint habendi, Magistratus aestimare debet prudentia. arg. l. 1. §. ult. ff. de iure delib.
[Note: 3] Arbitrium illud iudicis vel ensoris inspectio corporis ocularis praecedat necesse est. d. l. un. ibi: exploretur insingulis integritas corporum, et robur annorum. C. de val. mendic. Novell. 80. c. 5. ibi: Corporum eorumstatum, qualis quis est, inspicere: Ex inspectione namque corpris potest comprehendi sanitas velinfirmitas. Ioh. à Platea ad d. l. un. n. 2. Cùm verò [Note: 4] inspectio alia sit corporis nudi, alia exterioris eius habitus; [Note: 5] Quaeritur, quaenam heic videatur necessaria? et quamvis corporis nudi inspectio censeatur turpis, ac propterea reiecta, §. 1. Inst. quib. mod. tut. fin. ibique Dd. eam tamen heic quandoque adhibendam esse nemo negabit. Quid si enim mendicus membrum aliquod corporis fractum, vitiosum vel debile simulet, eoque otiosam mendicitatem palliare satagat, anne iudex. hominis quidem facie diligenter inspectâ consideratâque membrorum externâ qualitate semper certus esse poterit de praetenso corporis vitio, nostrâ cum primis aestate, quâ experientiâ docemur, variis saepè artibus ac technis mendicantes sese elumbos, ulcerosos, scabiosos, mutos, claudos aliâve corporis parte mutilos ac invalidos simulare? vid. infr. cap. XIII. Et quid si mendicus membra lineis lacerisque fasciolis involuta, aut emplastris oblita ostendat? his sanè casibus de validitate membrorumque sanitate aliter iudicari non potest, nisi detractis vestibus [Note: 6] ac fasciis probè membra inspicias, et contrectes. Licitum autem privato ctiam homini tangere tumefactiones corporis, et evulsiones oculorum praetensas, an sint verae ac niturales, vel fictae ac superficiales add. Iohann. à Platea. [Note: 7] d. l. Quandoque tamen ex solo adspectu robur et habilitatem corporis aestimari posse haut abnuimus. Quid verò? si vitium corporis obtenderetur latens, necin oculos hominum incurrens, vires tamen ad laborandum
[Note: 8] reddere videatur inhabiles? Medicorum iudicio standum videbitur, quod in eiusmodi rebus dubiis Icii saepè sequuntur. vid. l. septimo mense ff de satu homin. Paul. Zachias tr. de quaest. Medico. legal. nisi forte dixeris, rem tanti momenti ac praeiudicii non esse, ut Medicorum sententias perquiramus, sufficere scilicet in hâc caussâ aliàs, piâ ac eleemosynariâ saltim aliqualem infit mitatis probationem. Prudenter [Note: 9] etiam Impp. in d. l. u. explorare iubent annorum robur, de quo ut probabiliter Censori constet, Reip non parum interest, puta in imponendis operis et laboribus. Robustiores namque iuvendes, quorum aetas *en a)kmh=|, illis, quorum vires longa aetas attenuavit. Ut laboris sic et aetatis gravitas frangit atque [Note: 10] consumit hominem. Et aliàs senectutem per semorbum esse vulgi [Note: 11] sermone iactatur. Dum verò roboris annorum in d. l. mentio fit, decrepitae aetatis homines veniam mendicitatis merentur. Platea d. l. Robior autem annorum Iudex hominis facie diligenter inspectâ consideratâq membrorum [Note: 12] habitu, probabiliter iudicare potest. Menoch. A. I. C. lib. 2. cent. 2. cas. 117. Platea d. l.
[Note: 13] Quaeritur h. l. an otiosa mendicitas utrique sexui sit prohibita? et licet d. l. un. C. de valid. mend. de masculis tantùm loqui videatut, cùm tamen par ferè prohibitionis ratio contra mulieres militet mendicantes, eam ad hunc etiam sexum [Note: 14] extendere nulli dubitamus. arg. l 32. ad L. Aquil. Otium quippe ac mendicitas in quovis sexuturpis, Reip. perniciosa, multorumque malorum fomes ac propterea legibus coercenda est. Quidverò? Nummum nobilitatis vel dignitatis [Note: 15] mendieantium ratio aliqua erit habenda? Imp quidem in saepius lautatâ Consttutione tam ingenuè natos, quàm servilis conditionis hominasab otiosa mendicitate repellunt: quin tamen nobiliores, vel in aliquo dignitatis gradu
constituti à Magistratu huius sanctionis vinculo rectè eximantur, facilè quis persuaserit.
[Note: 16] Cùm igitur ex iam adductis, qui validorum mendicantium numero sinthabendi, patescat, non absonum videbitur hoc et seqq. cap. tem quibusdam exemplis declarare.
[Note: 17] Reperias in nostra Rep. qui sub praetextu militiae rusticos exsugunt, et ab iis stipendium vel victum colligunt, vel in vitis extorquent, vulgò Gartende Knechte. de quibus non absurdè quaeritur: an validorum mendicantium gregi rectè accenseantur? Et eis hosce non absimiles esse rectè statuisse videtur Theod. Reinking. de R. S. lib. 2. class. 1. c. 7. n. 9 Exstat de iis Constitutio Imperii R. I. Augustae de anno 1555. §. vnd damit, quae repetitur in Ordinat. Polit, Francof de anno 1577. tit. von den Herrnlosen und gardenten Knechten. verb. und damit angeregte vergnaderung, versamlung, auffwicklung und zusammen lauffen der Knechte desto stattlicher vorkommen und ehe sie sich häuffen ihr nachtheiliger fürsatz mit weniger beschwexde gebrochen, so sollen alle und iede Stände in ihren Fürstenthümen Graffschafften, Herrschafften, obrikeiten und Gebiehten mit allem fleiß bestellen, und durch ihre Ambtleuthe und Befehlhaber in acht nehmen, wo einer oder mehr solcher gardenten Knechte in einiges Kräys-standes, Obrigkeiten und gebiethen auff der Garde betreten würde, und über das Garden sonsten weiter nichtz mishandelt, oder verschuldet hette, das der oder dieselbe durch ieder Stände und herrschafften Obrigkeit und gebieth des Kräyß darinn er oder sie mit dem Garden betreten, sich des Garden nicht zu gebrauchen, mit der angehengten bedrohung, wo der oder sie darüber in eints oder des andern solcher Kräyß, Obrigkeiten und gebiethe mit dem Garden weiter betreten, das der oder sie gefänglich angenommen, in das nechst Hoch ordentliche gerichte geführet, und gegen ihn oder ihnen als meineydig gehalten
werden soll etc. Es sollen auch die Stände und Obrigkeiten ihren unterthanen verwandten und zugehörigen insonderheit beynamhaffter straffe gebieten, das dieselbe ihre unterthanen verwandten, und zugehörige, solchen umblauff enden und Gartenden Knechten, nichts geben noch sie hausen und herbergen, sondern iederzeit ohne einige gabe abweisen. Da sie sich aber nicht wollen güttich abweisen lassen, als dann sie greiffen, und folgends ihren ordentlichen Amtleuten, die gebühr gegen ihnen dieser ordnung gemäß fürzunehmen, und zu verfugen, über antworten, quch alle unterschleiff den Gartenden. Kuchten in ihren Städten Märckten, Dörffern und Flecken, abschlagen, und keines weges gestatten, das solche Gartrnde Knechte, was sie an einem Ort den Armen unterthanen abschätzen, und für sich [Note: 18] selbsten nehmen an einem andern Ort verz. hren etc. add. Ordin. Polit. Magdeb. de anno 1654. cap. 23. von Zigeunern, und herrnlosen gesinde: ibi desgleichen die herrenlosen Knechte in ihren befohlnen Amtern und habenden gerichteugar. nicht leiden noch dulden, viel weniger ihnen zu Betteln, Garten und Hausiren, auf den Dörffern oder Flecken hinführo gestatten, sondern auff solche Landes-beschädiger mit ihren Knechten und Pferden streiffen lassen, und sie ab und aus unserum Ertzstifte [Note: 19] weisen etc. Quid verò de militibus veteranis velaliis statuendum, qui in bello pro patria stipendia meruê, honestaque vel causariâ missione impetratá, claudi, caeci, debiles corporèque mutilati ad nos redeunt, anne et hitamquam validi mendicantes repellendi sunt? Non videtur, Sed his potiùs commodiore ratione, quàm vulgò fit, subveniendum esse adserimus, puta receptione in Ptochotrophia vel Xenodochia, quod si negligatur, ut hodiè fieri adsolet, publica mendicitas ipsis. prohiberi nequit.
[Note: 20] Praeterea de iis quaeritur qui artem aliquam mechanicam vel opificium profitentes, obtentu peregrinationis,
ipsis vigore statutorum collegii. der innungs-statuten ad certos annos iniunctae oberrantes ostiatim stipem mendicare solent, die starcken Hand-wercks Gesellen, so auff der wanderschafft herumb vagiten. an validorum mendicantium numcro [Note: 21] sint habendi? Multae hodiè de eorum otiosâ mendicitate passim audiuntur hominum querelae, quippe quod experientiâ edocti eiusmodi errones deprehenderint corpore validos, artium ignaros, et ignavo tantùm otio turpiter indulgentes, cumque rarissimè eorum praetensae artes explorentur, eò plures et nequiores quottidiè redduntur impostores. Profitentur sese fabors et architectos, nequitiae scilicet ac fraudum: sutores atque sarcinatores, sudelarum sc. ac velamentorum otii. Hossanè tam quam ex tribu validorum mendicantium prodeuntes nequaquam tolerandos esse intrepide statuimus, cùm ex industriâ suâ artis bonâ corporis habitudine praediti victum quaerere, non verò aliorum damno impinguescere debeant. Reinh. König in [Note: 22] theatr. Polit. Part. 2 c. 10. n. 47. Undè in Electuratu Saxoniae stipem pleteatim colligere illis prohibetur. vid. Dresdische Bettel, ordnung de Anno 1628. confirmata ab serenissimo Dn. Electore saxon. ad quam sese refert Decretum Consistorii supremi, laudatum à D. Carpzovio Iurispr. Consist. lib. 2. tit. 2. def. 324. n. ult. quo senatus seriò monetur: das sie die gäntzliche abschaffung der ümb-und anlauffenden Bettler, zuförderst der starcken Handwercks Gesellen auff den Gassen und vor den Häusern nicht unterlassen möchten, damit Sie (die Herren Consistoriales) Ihre Churf. Dnrchl. auff der verortenten Herren Cantzler und Räthe inständiges anhalten und gebührliches einsehen solches unterthänigst zu erkennen [Note: 23] zu geben nicht veranlasset würden. etc. Cùm verò peregrinatesisti opificum filii plerumque mendicitatem eâ ratione excusare soleant, quòd ad laborandum semper quidem
prompti in praesens neminem reperiant, qui eorum operâ ocindustriâ uti velit, quaeritur quid de hisce statuendum? Primum omnium in rei veritatem inquirendum, non enim illicò fides dictis est habenda, cùm mendici plerumque sint mendaces, quâ ritè ostensâ exarca collegii fiscali aus der gemeinen Handwercks Laden, viaticum praeberi potest, ubi verò arca non habetur, vel nimium exhausta omnium indigentiam sublevare nequit, tunc ex publico potiùs aerario iis elecmosyna solvi, quàm publica mendicitas permitti debet: praedurum namque videretur, indistinctè omnes etiam [Note: 24] ad laborandum paratos sine ullo subsidio repellere. Arbitrio sanè ac prudentiae Magistratus relinquendum putamus, qui consentaneum aliquod pietati, honestati, ac utilitati Reip. medium hac in re reperiet, quod si negligatur, cavendum erit, ne desperatio ex famis impatientiâorta ecs in militiam cum corporis atque animae, ipsius etiam Reip. periculo ac detrimento abire iubeat add. Menger. d. tr. p. 931. ubi scribit: was die ienigen anlangt, so ihrem Handwerck nachziehen, Ehrlich und Fromb sich halten, ob sienoch wohl einen guten Zehrpfennig haben, aber gleichwohl denselben spahren, und ihn nicht, es dringe sie denn die Noth, angreiffenwollen, nicht allein wegen ihrer Wanderbrüder, die offtmals, wann sie Geld bey ihnen vermuhtig, einer bösen Thatsich Unterstehen dörffen, sondern attch, das sie etwas heim bringen, oder wann sie in Kraneke Tage gerathen, etwas haben mögen, seynd nicht zu ver dencken, das sie wohlhabende Leute ümb eine Gabe, stück Essen, oder einen Trunck trincken ansprechen etc. Aber wenn sie nicht Arbeiten wollen, ziehen nur im Lande herunb, oder wollen keinen Meister gehorchen, und guts thun, verschalcken sich, müssen heimlich die Flucht geben, verbringen unnützlich das ihre und sagen darnach, sie können keine Arbeit kriegen, seyn so und so weit gezogen, haben das ihre verzehret, seyn so lange Kranck gelegen, oder was sie gehabt, sey ihnen gestohlen,
und durch böse Buben genommen wordne, oder geben sich für Handwercker aus, die sie doch nicht seyn, wie solche und der gleichen Practiken offt gebraucht werden, so versündigen sie sich gantz schwerlich und werden müssen zu seiner Zeit Rechenschafft davon geben. Ambros. Pape im Bettel- und Garte Teuffel Theatr. D 2. fol. 167. Tantum de hisce.
Gravis querela de adflictâ Ecclesiâ Lutheranâ num. 1. Ferdinandi 11. Imper atoris Zelus religionis Pontificiae maximus. n. 2.
Salvatoris vaticinium de adstictione Ecclesiae. n. 3.
An exules facti propter Religionis veritatem stipemque petentes in validorum mendic antium numero sint habendi. n. 4.
Erubescenda bominum praesentis aeri immisericordia. n. 5.
Poena immisericoridiae. n. 6.
B. Lutheri querelae de adflictione pauperum suisaecul. n. 7. 8.
Laudatur Commentaeriut Lutheri in Genefin. n. 9.
Adhortatio seria ad saecram liber alitatem ergae exulantes. n. 11.
Restitutio bonorum Ecclesiasticorum quare facienda. n. 10.
Quod non capit Christus, rapit fiscut. n. 12.
Excusatio quorundam refelltur. n. 14. 15.
An inquirendum in exules praetextu religionis. n. 16.
[Note: 1] Meritò hodiè omnes de terrâ marique profugâ Ecclesiâ Lu. theranâ acerbissimè dolemus. Cùm universum paenè orbem Europaeum flagrare incendiis; tot provincias ferro atque rapinis exhaustas, tot civitates in eineres redactas, tot animas insontes cruciatibus damnatas aut immani mortis genere exstinctas videmus. Meritò inquam de adflictissimâ Christi Sponsâ dolemus, quae tam miseris modis adflicta in tantos lacrimarum imbres prorumpit, squalore luctuque fordida testes suae infelicitatis caelum et sidera inclamar,
per omnem Europam profuga et oberrans hinc cogentc Antich risti tyrannide, illinc immani hostium impellente crudelitate nusquam tuto loco subsistit, sed miseriarum omniu noppressa mole per acerba suspiria per molestissimos eiulatus nusquam aerumnarum asylum exulans videt Religio. Testis es, ô dulcissima Patria, Germania, quae saepiùs inter horribiles ignium flammas et tricennalia Mavortis incendia profugas exulum turmas vidisti tota in lacrimarum imbres soluta. Adeò omnem irae suae inundationem fremens Sathanas, et impia Babylon in Ecclesiâ Evangelicâ totis cataractis superiore bello civili effudit. Horret etiamnum animus, quoties cruentissimae inquistionis Hispanicae, quam hoc et superiore saeculo passa est natio Belgica, exsurgit memoria: mens stupescit humana persecutionum recordatione, quae sublmper. Ferdinando II. nostram miserè adflixerunt [Note: 2] Ecclesiam et Religionem. Testem saevissimae huius oppressionis audiamus Pontificiae superstitionis Virum P. Lei. mermannum in vitâ Ferdin. 11. lib. 1. c. 1. laudatum Dn. Theod. Reinkingio in Polit. biblicâ lib. 2 axiom. 136. cuius verba haec sunt: haut segnius votum restituendae Religionis Pontificiae Deoreddidit, quam conccpit. Primò, ut alibi vidimus, Styriam, Carinthiam, Carnio iam penitus expurgavit. Deinde ex Bohemiae Regno, Moravia, et utraque Austriâ Acatholicos praedicatores omnes dimisit, Catholicos suffecit, eo animarum proventu, ut non nulli absque temeritate adfirmare posse existiment, Ferdinandi zelo et cperâ, centies centenamillia hominum ad Ecclesiae Catholicae gremium esse revocata, adeoque Ferdinandum omni iure posse ac debere harum provinciarum Apostolum dici, aut Apostolici Imperatoris cognomento decorari. In Ungariâ ac Silesiâ ca recuperandae Catholicae fidel iecit fundamenta, quibus hodiè strenuè Ferdinandus III. paternae aemulus pietatis
[Note: 3] superaedificat. Sed videant hibuccinatores zeli Apostolici, ne in ipso cadat illud Salvatoris apud Iohannem cap. 16 vers. 2. a)pos1unagw/gous2 poih/s1ous1in uma=s2. e)/rgetai w(/ra, i(\na pa=s2 o( a)poktei/nas2 u(ma=s2, do/ch| latrei/an tros1fe/rein tw/| qew=|. kai\ ta=uta, poih/s1ous1in u(mi=n, o(\ti ou\k egnws1kn to\n pate/ra ou)de e)me/ h. e. Excommunicabunt Vos. Veniet autem hora, in quâ omnes, qutoccidunt vos, credent. se Deo cultum offerre gratum, et hoc indè, cùm nec patrem nec me [Note: 4] cognoverint. Sed forte nimium extra oleas. De hisce exulibus, quos omnis generis, aetatis et sexus dispalantes et elcemosunas ostiatim colligentes cottidiè videmus, quidam Eucliones nimium duriter, immò impiè sentiunt, cosin numero validorum mendicantium habendos, ac propterea sine subsidio charitativo ad patrios lares relegandos, vel ad labores, quibus tamen impares vel aetas, vel senium vel aliud infortunium manifestò reddidit, adstringendos esse. [Note: 5] Mireris profectò, quin potiùs lacrimis amarè deplores beluinam hominum crudelitatem, qui sanctissimo Christi nomine turgidi, miserabili fratrum atque sororum sorte ad commiserationem minimè commoventur. Itane omnis charitas in Christianorum etiam pectoribus refrixit? proh. pudor! anne haec s1plagxna s1ikthrmw=n, misericordiarum viscera? Profectò, si Christiani invicem sese Fratres ac membraesse mystici corporis Christi firmissimè crederent, e)k tw=n a)duna/twn esset, non moveri calamitate acmiseriâ papuerum. [Note: 6] Terribile erit iudicium Super eos, qui misericordiam neglexerunt. Videte, ne aliquando in magno illc Die coram tremendo Christi iudicis iudicio rerribili voce terrcamini: Non novi Vos: esurivi et noluistis me cib are etc.
Sed iam dudum suo saeculo Beatus Lutherusde tantâ hominum erga exulantes verbi ministros immisericordiâ conquaestus est, quando in aureo suo ad Genesin Commentario cap. 19 scribit: Heutiges Tages lesset mann in deutschland
viel arme Pfarrherren und Kirchendiener schier hunger sterben, und der arme Christus leidet Hunger, wird schier zu Tode geängstes und gemartert, und ist so gar überall in den Leuten [Note: 8] keine Barmhertzigkeit. et ad cap. 18. Ietzund haben Gott lob, unter unsern Gnädigsten Herrn (Churfürst Friederich zu Sachsen) arme und versagte Prediger eine Zuflucht in seinem Lande, da sie sich sicher auffenthalten können; Ich habe aber Sorge, es wird ein ander kommen, der den armen Joseph nicht wird kennen wollen, und wird soiches geschehen ümb der aller greusschsten unfreunblichkeit, keiner Gastfreyheit und Geitzes willen der Leute, den~ weder der Adei noch Bürger nech Bauer den Kirchen mit einem Heller behülsslich seyn, auff das sie Tich gegen den Armen und Frembdlingen wiederumb dien stlich und milde beweisen könten, sondern was wir haben, das haben sdiv von dem, das nnter dem Papsth umb zu Kirchen gesamlet und gestifftet ise. Denn jetzund wil niemand etwas geben, in Papsihumb aber war des gebens kein ende, da mann doch Lesund deste Reicher und Nilder geben solte, dieweil frommer Christen, die im Elende und Armut umbher zichen, jetzund mehr seyn, denn zuvor jemals etc. et ibidem: die Kirche istia zu allen Zeiten eine zustucht gewesen der Elenden und Armen, darumb kann und soll sie in solcher Noth und Armuth ihrer Brüder nicht müssig seyn, denn nach Gottes gebot, und der vorfahten Lehre und Unterweisung, muß sie die Wereke und Barmhertzigkeit üben, die Hungerigen und Durstigen Speisen, die Beriagten und Frembdlinge beheibergen die Gefangenentrösten, die Krancken besuchen etc. Also das zu dieser unser Zeit das Wort aus überschw änglicher Güte Gottes wiederumb reichlich an Tag kommen ist, würtet der Teuffel auch, und macht durch den Paust, Bischoffe, und Gottlose Tyrannische Fürsten die Welt voll Armen, die im Elende iämmerlich umbher ziehen, Durst und Hunger leiden, und auff mancherley Weise
gedruckt und geplagt werden, darumb muß srgend ein frommer Loth und Abraham seyn, und jrgends eines frommen Fürsten Ländlein, darinne solche arme und verfolgte. Christen beherberget werdne, denn wo nicht ein Hauß ist, da kan keine Gastfreyheit bewiesen werden, etc. Sequamur exemplum in Iudaica Ecclesiâ Patriarchae Abrahami, de quo idem Lutherus in iam laudato tract. cit. loc. scribit.
Es ist Abraham ein gar schön Exempel und Bilde eines milden und wolthätigen Menschen gegen die Brüder, die umbs Wort willen verfolget seyn, den~ für solche hat diese drey Manner Abraham angesehen, darumb wartet er nicht, biß sie an die Thür pochen, und umb Herberge bitten, sondern sitzet an der Thür und da er sie von ferne sihet, leufft er ihmen entgegen als habe er Sorge, es möchte ein ander Wirth solche Gäste auff der Strassen auff angen, so gar ein williges und geneigtes Hertz hat er gegen ihnen, etc. Darumb wird er zum Exempel billich gesetzt allen Kirchen, daß sie lernen, das man die Diener des Worts auffnehmen sol, wie den Herrn im Himmelselbst, wie denn Paulue solches von seinen Galatern rühmet, daß sie ihn gehalten haben wie einen Engel Gottes, und ob wol die Gewonheit sich für frembden Gästen auff die Erde zu bücken bey uns nicht ist, so sollenwir uns doch im Hertzen für unsern Brüdern bücken umb des HErrn Ehristi willen, der in ihnen wohnet, denn dieweil er sagt, was ihr gethan habt einem auß meinem Geringsten, das habt ihr mir gethan, etc. Aber ach uns armen und verblendten Leuten, denen man solches alles ohne Furcht für prediget. Denn die allerwenigsten glauben, das solches wahr sey, da es aber iemand mit Ernst glauben könte, daß er Gott den HErrn selbst auffnchme, wenn er einen armen Bruder auffnimpt, so were solcher fleissigen, embsigen, sorgfeltigen und hertzlichen Vermahnungen zu den Wercken der Liebe nicht von nöthen, sondern da würden unsere Beutel,
Kasten, Küchen und Keller unsern Brüdern ohne alle Ungunst und Beschwerung offen stehen, unnd würden wir mit dem lieben Abraham von uns selbst den Armen und Dürfftigen entgegen lauffen, würden sie zu uns laden, andern zuvor kommen, unnd solche Ehre fürlauffen, unnd sagen: Ach HERR JESU, komme du zu mir, und brauche meines Brods, Weins, Silbers und Goldes, denn wiewol ist solches angewandt, wann ichs auff dich wende, etc. Weil wir aber dieses nicht thun, so ist gewiß, das wir solches nicht gläuben, darumb seynd wir gegen solchen der Patriarchen Exempel taub, aber eigendlich werden uns solche Erempel zu unser Schande fürgeschrieben, unnd wird zu seiner Zeit [Note: 9] solcher verstockter Unglaube seine Straffe antreffen. Haec singulari studio tàm prolixè ex praelaudato B. Lutheri Megalandri commentario in Genesin Teutonicè reddita huctranscribere placuit, cùm tantam vim atque emphasin in hisce aureolis verbis latere nobis visum fuerit, quae chalybe et quovis adamante durioris emollire, et ad piam imitationem permovere queant Christianorum pectora.
[Note: 10] Agite igitur, ô Christiani Fratres! exules Ecclesiae ministros pauperesque Abrahami exemplô in verae charitatis gremium recipere, eos fovere, illis opem manumque adiutricem porrigere ne dedignemini, ut aliquando in tremendo illo iudicio ex ore Salvatoris Iudicis iucundissimam vocem [Note: 11] audire mereamini: Venite, Benedicti Patrismei, possidete regnum paratum vobis à constitutione mundi: Esurivi et me cibastis filii, et me potastis, hospes tui, et me recepistis etc. Matth. 25. v. 34. et seqq. Si nec his, ô Christiani! moveamini, [Note: 12] rationibus, vulgati illius meminisse velitis: Quod non capis Christus, rapit fiscus. Dedisfes superiore bello tricennali saepè militibus Christi, nisi rapuissent milites Diaboli.
Quoties usque ad saccum et peram ab impio milite excussus, fortunisque omnibus spoliatus es? quoties sub gravissimo exactionum et super exactionum onere gemebundus in [Note: 13] triste exilium abire cogitasti? Sed eccè furore Martis nunc quiescente laeta Pax refulsit, benignaque Dei manus Tibi inopinanti agellos ac praediola restituit, agedecimas tuas serenâ fronte, largaque manu pauperibus, Christo offer, et distribue, nc iterum rapiat fiscus quod non cepit Cbristus. Sed fortean Te excusabit rei samiliaris angustia, quam et [Note: 14] pace nunc reflorescente vel in explebilis fisci voracitas et avaritia, vel continua praedioli sterilitas, vel notoria negotiationis causavit infelicitas. Age, accedito cum Salvatore [Note: 15] tuo ad gazophylacium Hiero solymitanum, viduamque pau pertinae sortis omnem substantiam suam, obulum puta, in aerarium sacrum recondentem intuere, et laudabili eius exemplo excitatus pro patrimonii tui viribus tantillum elargiri ne graveris. Es dencken und sagen manche heute zu Tage: Ich habe selber mit mir gnug zu thun, ich muß so und so viel zur Contribution und Schatzung geben, ich habe meine Noth ohne daß wol, etc. Daher lässet man arme Exulanten Noht leiden, und behilfft sich damit, es sey die Beschwerung so groß, die Eontribution könte man kaum auffbringen, etc. Daher kömpts das man weder Kirchen noch Schulen helffen wil. Aber auß Betrachtung der Historien von der armen Witben Marc. 12. v. 41. 42. 43. Und auß der 2. Corinth. 8. v. 2. 3. erscheinet, das Armut und Beschwerden nicht befreyen von Allosen geben. Denn wir sind alle schuldig Allmosen zu geben, Esa. 58. v. 7. so wol Arme als Reiche. Denn hastu viel, so gib auch viel, hastu wenig, so gib auch von dem wenigen, das du hast. Tob. 4. v. 9. Non enim propter nostras miserias
periclitantibus fratribus opem denegare debemus, quam praestare possumus. Osiand. 2. Cor. 8. et in Marc. 2. c. 12. Qui tenuioris sunt fortunae, non habent, quo se prorsus à dandâ eleemosynâ excusent. Nam vel ohulus à paupere datus pluris est coram Deo, quàm si dives quispiam aliquos aureos exponat. Menger. d. tr. c. 11. cas. 44. Christus spricht Mitth. 26. (verba sunt B. Lutheri in d. com. c. 28. v. ult.) Ihr habt allezeit Armen bey euch, etc. Fürnemlich zur Zeit, wo das Evangelium geoffenbahret wird, denn es gehet dem Wort Gottes, und denen die es tehren und predigen, wie es sonst den andern Künsten allen auch gehet, wie man im teutschen Sprichwort saget: Die Kunst gehet nach Brodt. Derohalben laut die göttliche Verheissung im 47. Psalm also: Wol dem der sich des Dürfftigen annimmet: Dieses solte uns fürnemlich darzu vermahnen, daß wir beyde Schülern und Lehrern gerne solten helffen, denn solche Allmosen werden an diesem Ort, Zeende genandt, die nicht ihnen, sondern Gott gegeben sind. [Note: 16] Quaestio autem rectè movetur, an etiam in eosinquirendum sit, qui seseob Evangelii confessionem exules factos conqueruntur? Quod adfirmatur, cùm validi saepè mendicantes exilium tale fingentes aliis dignioribus elecmosynas praeripiant, et ab hisce cavendum esse iam dudum monuit Lutherus d. tract. c. 18. his verbis. Es klaget Paulus über die geilen Wittben, die man auß dem gemeinen Kasten speisete, und den Kirchen beschwerlich waren 1. Timoth. 5. So nun solches dazumal geschehen ist, was ists denn wunder, so zu uns auch viel kommen, unter dem Nahmen als seynsie im Elend, und umb des Worts willen von den Ihren vertrieben. Von solchen haben wir nicht Gastfreyheit, sondern Rauberey und unbillige Beschwerung, damit die Kirchen beladenwerden, darauß sol man sich hüten und fürsehen, und sich für solchen Landleuffern wissen zu hüten, etc. Sed vide supr à Cap. V.
Scholae sunt officinae ac seminaria Rerump. n. 1.
Sublatis artium studiis concidit Resp. 2.
Ez contemptu literarum prima civitatis labes oritur. n. 3.
Literature fastidium hoc aevo. n. 4. 5.
Negligens scholarum cura saluti publicae damnosa. n. 6.
Europa multitudine studio sorum laborare dicitur Perezio. n. 7.
Eius sententiae declaratio. n. 8.
Honestae liter ae tam quam meretrices saepè ad quastum servire coguntur. n. 9.
Promiscua seholarum turba literarum parit contemptum. n. 10.
Delectus ingeniorum habendus. n. 11.
Resp constat ex Medico et Agricolâ. n. 12.
Laudatur Iani Huarti sententia de scrutinio ingeniorum instituendo. n. 13.
In Academiis ingeniorum scrutinium per Censorem instituatur. n. 14.
Parentum hâc in re cura. n. 15.
Ostenditur ezemplis. n. 16.
Vires patrimoni explorandae eius, qui animum studiis liserarum adplicare vult. n. 17.
Pecunia rerum agendarum nervus. n. 18.
Studia requirunt sumptus. n. 19.
In crumenis scholarium quandoque datur vacuum. n. 20.
Antenuioris fortunae adolescentes adstudia literarum sint admitendi? n. 21.
Magna et egregia ingenia saepè inocculto latent. n. 22.
Nontàm patrimonii quàm bonae indolis in iuvene habenda ratio. n. 23.
Unde pauperibus scholaribus subsidia sint petenda? n. 24.
Miserabilis modus colligendi sumptus per mendicitatem n. 25.
Moecenatum liber alitas promovet studia. n. 26.
Encomium liber alitatis sereniss. Elect. Saxon. n. 27.
Laus Reverendiss. tui Administr. Archiep Magdeb. n. 28.
Quarundam civitatum Imperii liberalitas in scholares. n. 29.
Stipendia sunt elemosynae non nisi dignis et egenis conferendae. n. 30.
Ordinatio Elector. Saxon. de stipendiatis. n. 31.
Decretum Dni. Principis Augusti etc. n. 32.
Ingeniorum qualitas antestipendiorum collationem examinanda. n. 33.
Querela de neglectu huius constit. n. 34.
Indignisaepè praeripiunt dignioribus stipendia ibid.
Pauper ubique iacet. n. 35.
Adhortatio ad Principes n. 36.
Stipendia non debent esse nimis exigua. n. 37.
Inclinat hodiè Resp. literaria ob neglectam eius curam. n. 38.
Vagabundi scholares hodiè multi reperiuntur. n. 39.
An eis mendicantibus aliquid dandum. n. 40.
Ex aerario publico scholaribus paupertinis succurrendum. num. 41.
Ordinatio Dn. Principis Augusti hâc de re. n. 42.
Etiam studiosis admi nicul studiorum petentibus succurrendum. n. 43.
Querela de hodiernâ hominum illiber alitate erga studia eorumque cultores. n. 44. 45.
Qui scholares vagabundi validorum mendicantium numero sint habendi. 45.
Vagabundi scholares rarô ad frugem redeunt. n. 46.
Non fovendi illi sed fugiendi. n. 47.
[Note: 1] Ex Schola tamquam officinâ quâdam sive seminario necesse est, ut prodeant, quicumque Ecclesiae et Reip, inserviunt: quibus benè se habentibus cuncta in Rep. florent. vigentque. Vivant igitur Scholae, vivant Athenae, artes ac scientiae, quae suntradii divinae sapientiae adgloriambeatae Triadis in sempiternum vivant. Pius est, qui adsentitur, improbus, qui Amen non inclamat, prout non minus vere quàm pièe Ioh. Boterus lib. [Note: 2] 2. de orig. urbium cap. 4. disserit. Sublatis enim de medio bonarum artium exercitiis brevi concidere Remp. oportet. Quam nemo unquam bonis consiliis administrare nemo rectis legibus intra modestiae cancellos retinere potest, wi praeclara sapientiae studia, quae unicum magnarum [Note: 3] rerum fundamentum, pro vili et abiecto habeantur. Neque dubium est, quando illa malorum pestis semel Remp. invaserit, et nulli meritò suus honos acreverentia habeatur, quin à doctrinae contemptu literarumque dispendio prima [Note: 4] mali labes prognascitur. Nunc sanè literaturae fastidium ac nausea sic invaluit, ut saeculi nostri iniuriam plus quam lacrimis deplorare deceat, vacat aliqua honoris in Rep. curulis sella, parum adspectarur, an aliquis gravem Reip. càussam suo consilio atque humeris tueri ac sustinere, possit; partium studia, prensationes aulicae, amicorumque ultrò citroque favor plus efficiunt, quàm omnis [Note: 5] virtutum appatatus. Quin et supina ac neg igentissima Scholarum et Academiarum cura, quae disruptis bonae disciplinae honestatisque repagulis ubique frena malitiae iuventuti Scholasticae laxat, non contemnenda [Note: 6] Reip. literariae adfert detrimenta. Erubescenda
sanè barbaries eam aliquando occupabit, quàm sera tandem, [Note: 7] si quae futura, loquetur posteritas. Sed fortean in tantâ studiosorum multitudine, quâ hodiè Europa Antonio Perezio, Antecessori Lovaniensi et Maiest. Hispan. Consiliario laborare dicitur. In nuperè edito tract. de iure publ. tàm grave malum à Rep. nostrâ longiùs abesle, adeoque minimè metuendum dixeris, quin potius cavendum esse legibus, ne quilibet ad studia literarum admittatur, non habito prius ingeniorum delectu et patrimonii quantitate cum codem [Note: 8] Perezio statuens. Ut enim hoc ambabus largiamur manibus, invigilandum esse Principi, et illis, qui eius consilia dirigunt, ut selectae sint Academiarum leges, selecti Professores et discipuli, quos scilicet vitae integritas et ingenium pro bavit, et ut reiciatur nimia illa turba sectantium iuris coeterarumque disciplinarum studia, praesertim plebeiorum et [Note: 9] miserorum, ne artes tam praeclarae tamquam meretrices propter tenuitatem à religionis auctoritate abducantur ad mercedem et quaestum: cùm summa sit perver sio iuris prudentiae omnis que literaturae, quod solo divitiarum voto discatur et ad quaestum convertatur, benè monente Perezio in Paralit. l. ad tit. Cod. de Profess. qui in urbe Constantinop. Lib. 12. n. ult. cui addatur Ulpianus in l. Praeses 1. §. 5. verb. est quidem res senctissima civilis sapientia, sed quae pretio nummario non sit [Note: 10] aest imanda nec dehonest anda ff. de extraord. cognit. Quo facit novissima Ordinatio Scholast. Magdeb. cap. 7. §. 7. ibi: Gute Ingenia bescheret der Allerhöchste GOtt noch täglich, wann sie nur bey Zeit fleissig geprüfet, und nicht einem jeden seines Gefallens zu stndieren nachgelassen, sondern die Untüchtigen zur Schreiberey, Haußhaltung, Handwercken, und dergleichen Verrichtungen mit Ernst angehalten würden.
[Note: 11] Exindè Reip. literariae nullum planè adiumentum, multò minùs incrementum aliquod enascitur, quinimò
promiscuam illam scholarium turbam literarum parere contemptum, viamque ad imminentem sternere barbariem [Note: 12] intrepidè statuimus. Quare omninò Magistratui incumberet, huic rei legali remedio consulere, ut delectu cumprimis ingeniorum habito literarum studia ab omni iniuriâ vindicata foveantur, et ad pristinum florem reducantur, aliis tamen artibus in Rep. necessariis in vigore ac flore suo manentibus, cum iuxta Philosophorum Principem Resp. non constet ex Medico [Note: 13] et Medico, sed ex Medico et Agricolâ, id est, ex diversis hominum generibus. De delectu ingeniorum observando [Note: 14] notabiliter disserit Ianus Huartus, Doctor Medicus Hispanus, quem latine loquentem fecit Aeschacius Maior in suo ingeniorum scrutinio, circa init: Proaem: Abs re non fuerit, inquit, certos quosdam magni iudicii magnaeque prudentiae viros in quâlibet benè constituta Rep. soli huic curae incumbere, ut ingenium cuiusvis ac naturam in tenerâ eius aetate scrutentur, eaque ex amussim perspectâ, haut guaquam voluntati eius adfectuique libertatem committant electionis, sed ad eam, quae genio ipsius maximè respondeat. ad discendam artem etiam ingratiis eius destinent. Atque idem ipsum institutum velim omnes tenere horum regnorum Academias, ita ut primò quidem nemini uni scholarium libertas adaliam transeundi facultatem permittatur, nisi antè rectà latinae linguae cognitionem, ingenium eius umbraticus Doctor deleverit, dein certos optarim iuventuti sive censores sive examinatores deputari, penes quos plena sit cognoscendi iudicandique porestas, an qui vel Logices, vel Philosophiae, vel superiorum facultatum, uti Medicinae, Theologiae ac legum studio animum adplicare cupit, eiusmodi ingenio polleat, quod addiscendo cuilibet illarum scientiarum generi
aptum natum sit, quippe si secus resse habeat, ultra detrimentum, quod ab hoc tali Resp. capere solet, qui artem malè adgnitam malè in eâ factitat, medius fidius et digna res commiseratione est, videre hominem ita sine spe praedae morari in scapulo, ac laborando nequidquam caput sibi (quod aiunt) rumpere in studio aliquo, in quo progressus vel minimos facere aequè proclive eisit, quàm benè olere illis, qui in culinâ habitant et porro: Curiosi parentes intelligere discant artem ac modum scrutandae filiorum suorum naturalis habilitatis, eos adplicare sciant ei soli seientiae, in quâ maximè possunt proficere. Cuiusmodi monitum parenti suo à Daemone quoniam datum esse. Galenus memorat, cùm dormienti ei consuluerit, ut filium Medicinae destinaret studio, ideò, quòd ingenio ad eam scientiam unice apto ac velut singulari polleret. Undè facile colligere est, quantum intersit, instituere huiusmodi examen ac censuram ingeniorum, in deligendo certo vitae genere, cùm mediante Medico Galeni studio tantum mtilitatis non modo ad sanitatem aegrorum illius temporis recuperandam è curâ eius et praxi, sed et aliis post saeculis ad morbos recte curandos è doctissimis huiusdem scriptis resultarit. Ubi èdiverso Baldus magnum illud iurisprudentiae spectaculum, si medicinae dare operam perseverasset, non nisi è vulgatissimis cuiusmodi iam tum erat, at que imi subsellii evasisset Medicus, quòd naturali, quam id studium requirit, aptitudine destituatur: ac iuris contrà studium summam, quae in ipso erat, legum declarandarum amisisset facultatem etc. Haec prudenter et optimè Huardus d. l. de quo fortè alio tempore [Note: 15] plura dicentur. Adprobat hoc scrutinium novissimè Reverendiss. [Note: 16] Dn. Administrator ArchiEpisc. Magdeb. Princeps noster clementissimus, quando in nuperrimè editâ Ordinatione Scholasticâ Magdeb. p. 37. §. 17. ita disserit wiewohl ein
accuratum fcrutinium ingeniorum und genaue Prüfung zum studieren tüchtigen oder untüchtigen leuten hierbey höchst nötig, dieweil es nach dem gemeinen sprichwort heisset, Non ex quovis ligno fit Mercurius, und aus sonderbarer verordnung des Allerhöchsten ein Mensch zu dieser, ein ander aber zu einer andern Wissenschafft mehr Lust und Beliebung hat, daher, so wol die Obern, Eltern und Praeceptores hierinnen gebührende sorgfalt erweissen, und niemand zu solchen dingen,wo zu er gantz keine Lustoder inclination, mit ungestüm unnd gewalt zwingen müssen, den es bleibt wohl dabey: Tu nihil invitâ dices faciesve Minervâ.
Serutinio ingeniorum feliciter peractô patrimonii [Note: 17] cuiusque, vires explorandae sunt. Uti enim cunctis mortalibus, ita etiam scholaribus alimenta sunt necessaria, nec enim vivitur vento l. 2 infin. C. de alim. pupill. pr aest. nec magnos in studiis progressus facere possunt scholares curâ victus [Note: 18] et amictus praepediti. Uti enim pecunia omnia rerum agen darum nervus vulgò habetur, quidni et studiorum? id fatente ipsomet sacratissimo Imperatore Friderico I. in Constitutione suâ Authentica de Scholarium privilegiis sub tit. Cod ne filius pro patre. ubi dicitur: quòd literarum cultores amore [Note: 19] scientiae de divitibus fiant pauperes. Et hoc multis fieri solere modis refert Rebuffus tract. de privileg. studios. fol. 667. et seqq. laudatus Magnifico et Consultissimo viro D. Christoph. Philip po Richtero, Patrono nostro colendissimo in comment. ad dict. Auth. pag. 14. maximè propter varios sumptus, qui in peregrinationibus, comparandis libris, alimentis, aliisque necessariis requiruntur, et ita patrimonium [Note: 20] diminuunt, ut licet secundum mentem Philosophorum regulariter non detur vel inveniatur in rerum naturâ vacuum, illud tamen in crumenis studiosorum reperire liceat, [Note: 21] quae communiter vacuae inveniuntur. Rebuff. d. l.
Ergone igitur tenuioris fortunae adolescentes à studiis liberalibus planè arcendi sunt? minimè gentium. Nec mentem praelaudati Perezii hanc esse censemus, indistinctè sortis paupertinae iuvenes removere. Quin potiùs hi aliis nobilitate generis veldivitiarum splendore coruscantibus quandoque [Note: 22] praeferendi, cùm saepè, ut Comicus ait magna et egregia ingenia inocculto lateant: et aliàs plerumque Petronii iudicio: bonae mentis soror sit paupertas, contrà vero Heroum filii vulgò [Note: 23] praedic entur noxae. Ratio igitur habenda est non tam generis vel patrimonii, quàm bonae indolis,o studiorum aviditatis, pietatis ac morum elegantiae. Etenim ut dicitur in prover bio: non ex quovis ligno, pulchro licet et benè exasciato, fit Mercurius. [Note: 24] Sed undè pauperculis scholaribus subsidia, si res fuerit angusta domi? num forte eos stipem ostiatim vel vicatim colligere debere dixeris? sanè tristi hoc aevo vagabundos scholares divitum fores pulsare saepè videris, quos partim alimentorum inopia, partim vilis conditio ab aliis despectui habita excusat, multos etiam, ut paulò post dicetur, turpis [Note: 25] otiosê divagandi libido inexcusabiles reddit. Verùm hic modus studiorum sumptus colligendi ut miserabilis ita plerumque inutilis, cùm animus, qui altioribus patere cogitationibus deceret, à Musisac literis reddatur ferre alienus, ad otia veròetinde nascentes turpitudines invalescente oberrandi consuetudine reddatur promptissimusipsâ rerum Magistrâ experientiâ id cottidiè attestante. Quid ergò?
Sint Moecenates, non deerunt, Flacce, Marones.
Epigr ammatista canit. Moecenatum ac divitum liberalitas [Note: 26] heic necessaria, quam bonis et facultatibus abundantes, vel ipsimet Magistratus ac Principes, quorum fastigio dlgnissima haec virtus, ac propria dos esse dicitur, exercere, strenuisque literarum cultoribus certâ stipendiorum
[Note: 27] largitate prospicere debent. Quâ in re Consultissimus Carpzovius Iurspr. Consistor. Lib. 2. tit. 25. def. 409. n. 6. insignem ac palmariam tribuit laudem serenissimis Saxoniae Electoribus, quorum munificentiâ sat opimis stipendiis quàm plurimi sustentantur alumni: ut vel ex solâ Ordinat. Eccles. colligere est sub tit: Ordnung wie es in beyden Universiteten zu Leiptzig und Wittenberg mit unsern Stipendiaten in der Lehre, Zucht und andern gehalten werden soll. c. 1. vers. haben wir nicht allein bey denselben eine besre Ordnung vorgenommen, sondern auch das unsere liebe und getreue Unterthanen in Wercke zu spühren, das uns zu fürderst die Ehre Gottes, reine und unverfälschte Lehre seines heiligen seligmachenden worts und ihrer ewig Heil und Seeligkeit mit ernst angelegen seyn beydes zu Leiptzig und Wittenberg die anzahl der Stipendiaten mit einer nahmhafften summa erhöhet, da zuvor bey der Univer sitet Leiptzig siebenzig. Knaben, und zu Wittenberg allein vier Stipendiaten in Theologiâ, und zwanzig in Philosophiâ neben den Chorschülern in der Stifftkirchen daselbst gehalten, jetzund an jedem Ort hundert und funfzig und also in einer summa 300 Knaben, ausserhalb wen wir auff die Stipendiaten in Iure et Medicinâ biß dahero auffgewendet, bey den hohen Schulen Künfftiglich erhalten.
[Note: 28] Nec minore condignus laude optimus patriaeque amantissimus Princeps Augustus, postulatus Archi Ep. Magdeb. Administrator, Dominus noster clomentissimus, cui per omnes felissimi Regiminis sui annos egregiâ stipendiorum liberalitate literas earumque cultores ad florentissimum [Note: 29] felicitatis fastigium deducere cordi ac curae fuit. Depraedicanda etiam quarundam Imperii civitatum in easdem munificentia, ut Lubecentium, Ratisbonensium, Norimbergensium etc. quam publica loquitur fama, seraque commendabit posteritas.
[Note: 30] Ut verò in eleemosynarum distributione iuxta superiùs tradita, delectus semper haberi debet, ne mendicitas fallat liberalitatem, monente D. Basilio in Psalm. 14. Ita nec stipendia, quae et ipsa certo respectu sunt eleemosynae, omnibus indifferenter sunt conferenda, sed tantummodo iis, qui exploratâ ingeniorum qualitate non habent, ut literis operam [Note: 31] navare queant. D. Carpzov. d. l. n. 8. quod optimè cautum citatâ sanctione Elector - Saxon. ini dict. Rubr. von den Stipendiaten cap. 2. §. darmit aber in verb. und fürnehmlich armer Leute. Kinder, so dieselben bey den studiis zuerhalten unmüglich/ in unser stipendia eingenommen. Et postea: zuförderst von der Obrigkeit desselben Orts, da fie wohnhafft ihrer Armuth und unvermögen Zeugnüß auflegen, auff das den armen geschickten, der reichen und offtermals zum Studieren untügendlichen Kinder nicht aus Gunst vorgezogen werden etc. [Note: 32] add. publicirte Stipendiaten Ordnung reverendiss. Dn. Administratoris AUGUSTI, eiusdemque Decretum, Auff der in Kirchen und Schulen ergangenen visitation etc. de anno 1656 pag. 34. verb. weilen die löblichen Vorfahren gewisse ansehnliche Stipendia verordnet, welche entweder ihren Freunden, dero Geschlechts und Standes, oder aber sonsten andern studierenden dürfftigen Schülern zu fortsetzung ihrer Studier auff Academien gereichet werden solten, so begehren wir, das die verordente Stipendia in handen, und ihnen die aufsicht committiret und aufgetragen, allen vermöglichsten fleiß anstrecken, damit solche zum Studieren gewidmet Stipendia hinwiederumb in gang und schwang kommen, nichts davon absondern vielmehr alles, was in den Testamenten zur verbesserung verordnet, herbey gebracht, und tüchtigen, uothdürfftigen subiectis, die es nützlich, und nicht etwa zu prächtiger üppiger kleidung, oder sonsten zur quaserey anwenden conferriret [Note: 33] werden. Quare omnino ingeniorum qualitas ante
beneficiorum collationem examinanda, quod iterum inculcat Saxo Serenissimus in d. c. 2. in verb. ihres ingenii, wandels, fleisses, und wie fern sie in ihren studiis kommen, zeugenüß auflegen: et postea und ohne ansehn der Person allein die besten ingenia, geschickteste und tügendlichste Knaben auserlesen, und zu solchen beneficien besördert werden, et cap. 2. §. wie denn. in fin. ibi. das jedereit mit recht qualificirten Personen unsere stipendia bestellet, damit wir und unser getreue Landschafften uns derselben so viel mehr in vorfallender Noth zu getrösteni haben [Note: 34] mögen. o saluberrimam constitutionem! utinam nomofu, lakes2 Magistratus inferiores eam custodirent, debiteque exsequerentur! Sed proh dolor! querelae et tristes pauperum gemitus, quos cottidiè, audire licet, deploratissimo hoc saeculo de iniquissimâ literariaeque Reip. damnosissimâ eius transgressione abundè testantur. Ubi namque clanculariae sollicitationes, favoris aulici captationes, et emendicata exsecutorum suffragia plerumque praevalent, ibi nec iustus ingeniorum delectus, nec sortis paupertinaeratio, [Note: 35] nec exacta probitatis morum cura habetur. Ita hodiè Pauper ubique iacet dum nobiliorum, ditiorum, Amicorum et Euclionum filii ad studia saepè non magis quàm o)/nos2 tro\s2 lu/ran idonei, eleemosynas hasce turpissimo more ac modo praeripiunt, quas in Academiis otiosè acluxuriosè viventes nullâ vel satis exiguâ spe eruditionis adquisitae relictâ pessimè abliguriunt ac decoquunt. Vigilent igitur hâc in re Principes, nec corruptissimos Officialium mores sacratissimarum legum auctoritatem in potestatem suam saepè tyrannicam trahere patiantur. add. dict. Ordinat. Scholast. Magdeb. cap. 7. §. 8. ibi: So können auch die ingenia idon ea also dann desto ehe mittelzu stipendien und förderung haben, wofern sie nicht zum öfftern in tantâ ingeniorum copiâ da manchmal der favor mehr als solida eruditio zu gelten pflegt
[Note: 37] zurück stehen müssen. Praeterea non satis prudenter Principes ac Civitates quandoque pluribus scholaribus nimis exigua elargiri solent stipendia, quae, cum alimentationi viae vix saepè sufficiant, absque felici studiorum progressu in Academiis consumuntur. Consultissimum igitur videtur, non nisi selectioribus optimisque ingeniis ampliora conferre beneficia, queis literarum cursum felicius ac citius absolvere; maiorique cum emolumento, fructu et gloriâ Reip. inser. vire queant. Etenim quis sanae mentis inficias ibit, solida n atque egregiam unius viri eruditionem Ecclesiae vel Reip. maiora praestare posse commoda, quàm decem aliorum proletariam ac semipag [Note: 38] anam rerum cognitionem? Cùm verò hactenus tradita malè passim observari, experientia nos edoceat, dum nimia Scholarium multitudo legibus haut coercetur, scrutinio atque delectu ingeniorum posthabito pauperes spernantur, stipendia indignis conferantur, Scholarum atque Academiarumcuia negligatur, mirum non est Remp. literariam demum languescere, et ad interitum declinare.
[Note: 39] Ex hoc malo frequens Scholarium oberratio hodie nascitur. Videas enim quottidiè pannosos et laceros scholares [Note: 40] ad divitum ades stipem et viatica emendicantes; audias eos de lacrimabili studiorum conditione graviter conquerentes, quos cum vulgus saepissimè tamquam validos mendicantes et errones otium sectantes inanes à sese dimittere soleat, disquirendum omninò est, an iure an iniuriâ illi [Note: 41] repellantur? Si scholares amore scientiae exules facti, ut loquitur suprà laudatus Imp Fridericus in suâ Auth: de scholarium privilegiis, eaque fine ac intentione subsidia pecuniaria petant, ut ini literarum stadio, quod feliciter ingressi sunt, hac liberalitate adiuti pergere possint, audiendi omnino sunt, largaque manu corum tenuitati ac inopiae suc currendum, tetimoniorum nihilominus veritate, ingeniorum
qualitate et studiorum conditione probè priùs examinatâ. Quin et hisce aerarium Ecclesiae vel fiscus Principis optimè subvenire poterit loculis civium forte exhaustis vel occlusis. Adprobat hoc B. Lutherus in saepiùs laudato ad Genesin comment. c. 28. v. ult: cùm ait. wo du armen Schülern etwas giebest, so hastu es Gott selbst gegeben, und solt wissen, das du GOtt damit ein sehr angenehmen Dienst, und ein solch Opffer gethan hast, das diesen herrlichen und hohen Titul hat, daß es ein gelübte GOttes genant wird, wer aber das gleubt und thut, der soll wissen, daß eine sonderliche Gabe GOttes ist, denn die Welt acht dessen nicht, und darumb kömbt auch der Türcke und nimmt das alles hinweg, was wier zusammen gespahret, unnd denen geweigert haben zu geben, denen wirs billich solten geben haben, denn GOtt wil mit uns Essen, oder will uns nichts von den Gütern lassen, die wir haben. Ist aber das nicht eine grosse Chre, darnach uns alle billich verlangen solte, daß ich GOtt selbst nehre und speise, wenn ich irgends einen Lehrer oder Schüler nehre, denn so gibstu den Zehenden zum Hause GOttes, welches ohne die Schulen unnd [Note: 42] Schüler nicht kan crhalten werden etc. Et hûc pertinet, quod Illustriss. Dux Saxon. AUGUSTUS in Ordinat. Polit. Magdeb: pie ac prudenter constituit cap. 22. von Betlern vers. Ingleichen verb: Es sollen aber hiemit arme Knaben, und Schüler, frembde unnd einwohner, die für den Häusern mit Lateinischen oder Teutschen Gesängen von Luthero sehl. Gedächtnüß gemacht, Allmosen suchen, gar nicht gemeinet seyn, sondern wir vermahnen einen ieglichen ernstlich, daß er denselben mildiglichen nach seinem vermögen gebe. So bald auch ein frembder Knabe an einen Ort kömmet, unnd sich für einen Schüler ausgiebet, dempselben soll auff dem Lande
fortgeholffen, in der Stadt aber, da er zu bleiben gedenckt, zu dem Schulmeister des Orts gewiesen werden, und wo sich befindet, das solcher mit rechten sachen umbgehet, ob er gleich zum Studieren nicht segar tüchtig, sol sich der Schulmeister desselben annehnen, und nicht allein fleiß haben, das er ihme bey den Bürgern Bettlein und Wohnung zu wege bringen möge, sondern soll ihme aus der Currende auch Wochentlich geben [Note: 43] lassen. Quod heic cautum est de recipiendis pueris scholaribus, id ipsum optimâ ratione ad grandioris aetatis iuvenes, academica studia saepè ob sumptuum inopian: de serere coactos extendere licer, Nam et hisce adminicula ad continuandum cursum literarum iustè suppeditantur.
[Note: 44] Sed tanta est huius saeculi hominum, proh pudor! Christicolasum pleoneci/a ac detestanda avaritia, ut paupertinae sortis scholaribus esuriales feriae ferè sint quottidianae. Quotus quisque est, qui ad DEI gloriam hisce subsidio aliquo succurrere velit? Heutiges Tages (uti ex pio quodam Zelo Christianus scribit Theologus) stirbet mancher Reicher Mann, der viel tausend hinterlassen, und zu Unterhaltung Kirchen und Schulen, zu pslegung der armen nicht einen Reichst. giebet, das ist des Geitz-und Teuffels Art, das er seinen lieben getreuen hilfft die Kasten voll Geld samlen, aber er behelt den Schlüssel darzu, und die Geitzhälse müsten nicht ausgeben denen Personen, welche ihm sein Höllisches Reich [Note: 45] zerstören können. etc. de eodem suâ aetate conquestus est Lutherus ad cap. 31. Genes. ibi: wenn irgends die Reichen vermahnet werden, das sie armen Schülern zu ihrem studio helffen sollen, hilff Gott, wie hats damit so grosse mühe und arbeit, dasolte einer wohl bedürffen, das er so beredt were, wie Pericle gewesen ist, daß du auch gar ein wenig von solchen reichen Wanste erlangen mögest, welches doch noch ungerne geung, und mit wiederwillen und grossen stoltz gegeben wird.
Illi verò scholares, quibus peregrinationis obtenta [Note: 46] vel sub alio minus laudabili praetextu huc illuc per 3. 4. vel plures annos in otio divagari, mos est, quin validorum mendicantium numerò rectè accenseantur, nulli dubitamus. Primùm enim non amore scientiae, sed potiùs literarum [Note: 47] toedio ac servitiorum impatientiâ oberrant, ut mendaciis, fraudibus variisque technis nummulos corradere, eosque in tabernis ac popinis turpiter consumere possint. Dein exigua vel saepe nulla emendationis spes in illis apparet, dum plerumque emendicatis vel planè fictis commendatitiarum diplomatibus ut saepè experimur, instructi Eruditorum examina studiosè subterfugere non erubescunt, sed consuetis mendicitatis formulis vel ore vel scripto malè prolatis, magis muti quàm pisces vix tertiata verba, nescio quo inscientiae et ruditatis tegumento, non sine haesitatione proferunt Hi sanè tamquam Reip. literariae dedecora, odio potiùs quàm favore digni, cùm rarò ad frugem redeuntes utilem Reip. operam navare soleant, imò eos mendicitate pertoesos desperatio tandem, quae, ut vulgò fertur, aut Milidem aut Monachum facit, in bellum abire iubet. add Pape laudatus Menieringio d. tr. p. 932. verb. hieher gehören auch die vaganten und scholaten, so keiner disciplin Unterworffen seyn wollen, und darumb von einem Ort zum andern herumb vagiten, und terminiten. Solche Gesellen, das sie Essenund Trincken, und des Abends in den Krügen zu Sauffen, und zu iubiliren haben mögen, sagen sie, wie sie in den nechsten, oder sonst bekanten und nahmhafften Städen ftequentieren, und von ihren Praeceptoribus etliche Tage herumb zu ziehen, und ihrem studio zuhülffe von den Pastoribus etwaszu bitte, erlaubnüß haben. wenn mann sie den fragt, in quâ classe sie sitzen, was sie für lectiones hören, wie ihr Praeceptor heisse, wie er sehe, und dergleichen, so befindet mann, das sie mit lauter Lügen
ümbgehen etc. Etliche von den Maioribus die zwey oder drey Wort Latein können, und etliche stücklein Figural singen, die meinen, sie dörffen nun nichts mehr lernen, sie wissen mehr, als sie benötigt, und verlassen sich sonderlich auff das siugen, darumb sie sich denn mitetlichen copuliren das sie drey oder vier Stimmeni können zusammen bringen, wandern damit herumb, und singen vor den Thüren. etc.
Origo Religiosorum Mendic antium num. 1.
Ordines eorum quatuor, et hodiè plures num. 2.
Eorum mendicitatem Pontificii sanct am esse credunt. n. 3.
Intellectus c. 18. v. 22. Lucae, remissivè. n. 4.
Iudicium D. Gerhardi hâc de re num. 5.
B. Lutheri sententia de voto paupertatis S. Franciscin. 6.
Lex Massiliensium contra in ertiam Monachorum. n. 7.
Otium Monachale sanctis Patribus exosum fuit n. 8.
D. Hieronymi fententia. n. 9.
Aventini iudicium. n. 10.
Votum paupertatis Scripturae Sacrae praedicatur contrarium. n. 11. et seqq.
Iesuitae mendicantes sunt divites. n. 20.
Mendicitas ista recte illicita habetur. n. 21.
[Note: 1] De origine Ordinum Mendicantium sequentia ex Emanuele Roderico v. Ordo: refert Besoldns thes. pract. voc. Bettel-Orden. Licet omnes Religiones, quae vivunt ex eleemosynis, secundum etymologiam vocabuli possint dici Mendicantes; illaetamen, quae ab initio hoc sibi nomen vindicarunt, [Note: 2] sunt quatuor: Ordo Praedicatorum, Francisci, Eremitarum, Augustini et Carmelitarum, qui propriè et principaliter
Mendicantes appeliantur, quamvis aliqui eorum bona stabilia in communi possideant. Et his adiuncti sunt per Conslitutiones Apostolicas Ordo Minimorum servorum B. Mariae, Iesuatorum S. Hieronymi et Societatis Ieus. Ordo Praedicatorum initium habuit à Dominico circa annum Dn. 1216. Fratrum Minorum ordo auctorem habet Patrem Franciscum. Eremitarum societatem instituit Augustinus. Ordinis Carm elitarum auctores fuerunt devoti quidem in monte Carmeli, B. Virginem praecipuo honore colentes, quibus Iohannes Patriarcha Hierosolymitanus vivendi regulam conscripsit etc. Horum mendicitatem omnino licitam et sanctam [Note: 3] habet D. Thomas de Aquino 22. q. 187. art. 5. et cum eo omnes Pontificii. Nolumus autem b. l. multis examinare Adversariorum dogma de istis Mendicantium Fratrum Ordinibus in Ecclesiâ Catholicâ adprobandis, cum Theologi nostrates iam dudum erroneam istam de voluntariâ mendicitate eligendâ sententiam firmissimis confutarint argumentis, ut ad eò illorum errori nihil patrocinerur locus ille [Note: 4] apud Lucam cap. 18. 22. Vade, et vende quae habes, et da. pauperibus, et habebu thesaurum in caelis vid. Luther. in igloss. marginali. D. Cunrad. Dieter. in Catech. tit. de vot: monast. Non tamen abs re fuerit, brevibus saltim Nostratium sententias [Note: 5] adferre. Exstat B. Garhardi de religione Evangelicâ optimè meriti Theologi iudicium apud Dedekennum vol. 2. consil. Eccles. pag 365. qui, cùm de validis mendicantibus è Rep. expellendis disseruisset, haec subicit verba: Ex quo facile colligitur, quid de Monachis mendicantibus sit statuendum. Petrus de Aliaco Cardin. in Reform. Eccles. ini cap. de reform. Eccles. varietatem illam Monachorum reformandam, et aliquos tollendos arbitratur, quia veris pauperibus nimium officiunt, totam que Remp. Christianam molestant. Apud Socratem l. 8. c. 1. Hist. tripart:
recitatur veteris cuiusdam Monachi dictum, quod hodiernorum [Note: 6] instructio esse poterat: Monachus, nisi oper atus fuerit, suri iudicatur aequalis. hactenus Gerhard. Meretur heic ad notationem sententia B. Lutheri Megalandri in explicat. Evangel. die omnium Sanctor. ubi it ascribit: Also könt ihr nu wohl richten und achten, welche arm sind oder nicht, nemlich die den Muth nicht auff das Gut legen. Aber sehet wie sie das Armuth haben heraus gezogen in das euserliche wesen, als Franciscus gethan hat, der doch ein frommer Mann gewesen ist, so, das mich wundert, wie er so närrisch und grob hie gestolpert hat, der sich hie hat in Armuth begeben, und seine Brüder in eine Regel verfasset, nicht mehr zu haben, denn voni der Hand im Mund, über Nachts nicht zu behalten, und wie es daselbst lautet, hat das Evangelium also heraus in zeitlich Armuth gezogen wieder Ehristus meynung. Den die Armuth muß in Geist gehen. das Geistliche Regiment, das Evangelium, lesset sich mit keinem Wegcheraußins Liecht, und in das euserliche Regiment ziehen, gehet im Hertzen daher etc.
[Note: 7] Lex Massiliensium omnibus, qui per aliquam religionis simulationem alimenta inertiae quaerunt, contraria fuit; et mendosam et fucosam superstitionem submovendam esse perspicuè explicatur ab Impp. Valentino et valente in l. quidam C. de decur. Lib. 10. Eruendos videlicet è latebris eos esse qui ex igna viâ praetextu fictae religionis, onera et munera civitatis evitant, atque ad municipia patriciorum revocandòs, aliosque eorum loco substituendos, qui publicarum essent subituri munera functionum. Haec tamen Lex Eutropio et Orosio, quasi contra Monachos et eremitas lata mirisicè displicuit;o Cùm tamen sanctis Patribus otium Monachale [Note: 8] quoque exosum fuerit: quorum unus dixit: Monachum, qui manibussuis non laborct, violento, aut si mavis, latroni iudicari aequalem. vid. Augustin. de oper. Monach c. 17.
alter: non licere Monachis de alieno vivere, etiamsi adsidui sint in contemplationibus, in orationibus, ini studiis. [Note: 9] Undè S. Hieronymus seribens ad Rusticum Monachum de vivendi formâ, unum illud admonet, ne otiosus unquam sit, sed vel viscellam texat iunco, vel canistrum lentis plectat viminibus, humum sarriat, areolam aequo limite dividat, plantas per ordinem ponat, aquas irriguas ducat, texat lina capiendis piscibus. Hunc enim et similem Monachis Aegyptiis morem, ut neminem inter ipsos otiosum esse fustinerent, ibidem restantur. Et Chrysostomus nullam illos horam exercitatione vacuam habuisse fcribit. Hic D. Basilius in homil: de vitâ Monach: monasteriorum fermentum otiosos vocat. Camer. d. tr. c. 74. graviter in eosdem invehitur [Note: 10] Ioannes Aventinus in libr. de rebus Turcic. Numquam sanè, inquit, ab eo tempore, quo mendicantes Monachi exorti suêre, status Ecclesiae fuit felix. Novationibus semper studuêre, plebem adversus Ecclesiastes suos Episcoposque concitare; more corvorum cadavera hiante rictu sectati sunt; vetera tam Christianorum, quàm gentilium Philosophorum monumenta et artes oppresserunt. Profectò quocumque tandem modo suam hypocrisin tucantur, extra controversiam est, mendicare, aequè atque fornicari a Deo prohibitum esse, nec apud veteres illos Christianos mendicantibus locum ullum fuisse. Sacra scriptura mendicitatem ut summum probrum detestatur. Christiani illi veteres tripartitò decimas distribuebant: Una pars erat pauperum qui vel per aetatem, vel per languorem corporis laborare haut valebant. Mendicare inter eos nefas erat. Huc usque Aventinus [Note: 11] ipsoe Pontificius add. D. Frieder: Balduin tract. de casib. consc. lib. 2. c. 8. ubi latè ostendit, votum illud paupertatis diversimodè cum sacris literis pugnare. Viderint, Invit, Monachi Mendicantes, quomodo vel DEO vel hominibus
[Note: 12] placere, suamque conscientiam tranquillare possint. Nam et à DEI instituto, et à moribus priscorum Monachorum recedunt, qui ut Epiphanius scribit ini compend. doctr. catechet. artes tenues sibi ipsis excogitaverunt, ne otiosam vitam degant, aut panem grav atum edant. d. tr. lib. 4. c. 4. [Note: 13] in fin. Quod verò in specie votum paupertatis attinet, id Deus expressè prohibuit, ne sit mendicus in populo suo. Deut 15. v. 4. Monachi verò ad mendicandum voto obstringunt, et nonnulli sibi laudi ducunt quod mendicantes [Note: 14] appellantur. 2. Universa Evangelii doctrina est, non abicere bona, sed retinere, ut beneficentiam erga pauperes exercere [Note: 15] possimus 1. Tim 6. v. 17. 18. D. Apoostolus Paulus non vult nos mendicare, sed egentibus dare, et propterea manibus [Note: 16] nostris laborare, quod bonum est Eph. 4. v. 28. 4. Paupertatis votum exemplo Christi et Apostolorum (quorum imitatores esse decet) non congruit, quia Christus pecuniam ab aliis oblatam noni devovebat, aut abiurabat, sed in loculis reponebat. Matth. 26. 9. Ioh. 13. v. 29. Apostoli pro pecuniâ emebant necessaria. Ioh. 4. v. 8. et Paulus testatur, se abundare, et penuriam pati posse. Philipp. 3. v. 12. eleemosynas quoque nos ita dare vult, ne ipsiad mendicitatem redigamur. [Note: 17] 2. Cor. 8. v. 10. Deinde votum paupertatis est contra regulam Monachorum veterum, qui bona sua distribuebant pauperibus, hodierni verò Monachi conferunt ea in monasteria, ut tamquam ex communi fisco absque curis eò [Note: 18] lautiùs vivant. Sed olim non erat sis. Non licet tibi, in quit Hieronymus in epist. ad Heliod. quidquid habere de rebus tuis. et Cassianus lib. 4. de instit: Monach. c. 4. Monachos olim pecunias usibus coenobii profuturas non suscepisse testatur. [Note: 19] Praeterea votum paupertatis mera est illusio. Aut enim pauperes sunt, qui votum illud faciunt, et sic stolidè vovent id, quod iam sunt; aut divites, et sic fiunt hypocritae,
quia bona sua destinant monasteriis, ut indè absque sollicitudine vivant. Impii quoque dum meritum aliquod ex illo vot [Note: 20] effingunt. Denique votum paupertatis in plerisque fallax. Nam fingunt se perpetuò fore pauperes, et tamen Benedictini fundos amplissimos possident, maxima vectigalia, summasque opes habent. Franciscani in Angliâ Pontifici Romano magnum auri pondus obtulêre, ut sibi facultatem bona stabilia possidendi concederet, ut habet Mattheus Parisius in Henrico III. Iesuitae in ordinem Mendicantium se referunt, satis ridiculè, cùm regias opes possideant, Principumque palatia passim inhabitent, et nunc vigesies centies aureorum milia quotannis ex vectigalibus suorum collegiorum percipiant, ut refert matthaeus Sutlivius de Monach. institutis cap. 21. Hi nimirum sunt illi pauperes, qui dum se nihil habere simulant, omnia possident, ut scribit Cranzius Metropol lib. 7. cap. 42. Reliqui Monachi ex missis, donationibus, confessionibus, et aliis mille artibus penum et cellam suam replent, et tamen omnes paupertatem voverunt, undè iam tum suo tempore S. Hieronymus scripsit ad Nepotioanum: sunt ditiores Monachi quàm fuerunt saeculares: possident opes sub paupere Christo, quos sub locuplete Diabolo non habuerunt. Suspirat eos Ecclesia divites, quostonuit mundos antea mendicos.
In multos sanè vulgatum illud cadit:
Vos Monachi, vestri stomachi sunt amphora Bacchi,
Vos estis, DEUS est testis, deterrimapestis.
[Note: 21] Illaudabilem igitur horum mendicitatem in terris Protestantium haberi, omni caret dubio, eos igitur validorum mendicantium gregi accensentes à veritatis tramite haut aberrabimus.
Idem ferre iudicium licet de iis, qui sub specie
singularis devotionis in peregrinantium habitu otiosè divagantur, quos vulgò Walfarts-Brüder appellant. Sed de his vide plurib. Theologos.
Zigeni vel Cingari variis nominibus appellantur n. 1. 2.
De eorum origine variae ac discrepantes occurrunt opiniones. n. 3. 4. et seqq.
Eorum origo habetur incerta. n. 9.
Zingari sunt manipulus validorum mendic antium. ibid.
Maxima Zigenorum pars sunt Germani. n. 10.
Iudicium de iis Cranzii et Aventini. n. 11. 12.
Cingari è Rep. eiciendi. n. 13.
Otiosorum errantium multitudo Reip. perniciosa. n. 14. 15.
In Roman German: Imperio Cingari non sunt toler andi n. 16.
Constitutiones Imperii de iu n. 17. 18. 19.
Ordinationes aliorum Principum Germaniae n. 20. 21.
Nec hodiè Germania à Zingaris purgata, et quare n. 22. 23.
Querela de neglectu Constitut: Imperii hodierno n. 24.
[Note: 1] Vulgò notissimum est, in Germania nostrâ et alibi genus hominum vagum ac inutile reperiri, qui vernaculâ nostrâ Zigeuner, quasi dicas, Zig, oder Ziehe euch er. Wehner in observ pract. verb. Zigeuner.
Quos aliena iuvant, propriis habitare molestum,
Fastidit patrium non nisi nosse solum.
[Note: 2] Italis Cingari, Hispanis Gittani, Gallis Aegyptii et Bohemi [Note: 3] appellantur. De eorum origine, et unde veniant diversae
diverersorum sunt sententiae, quas pro instituti nostri ratione, breviter attigisse non absonum fore arbitramur. Polydorus Virgilius de invent. rerum l. 7. c. 7. quem et alii sequntur, eos Assyrios et Cilices esse statuunt, eosque sacerdotibus Deae Syriae,o qui fraudum fuêre callentissimi, successisse [Note: 4] scribit. Alii eos à Chuso, quem ferunt filium fuisse Chami originem ducere putant, et oriundos esse ex Aegypto et Aethiopiâ, atque adhuc usque progenitoris maledictionem [Note: 5] luere per universum terrarum orbem vagantes. Raphael Volaterranus lib. 12. Geogr. ab Uniis ex Persiâ ortum suum habere credit. Ioh. Brodaeus lib. 8. miscell. c. 17. quem laudat Dn. Limnaeus de I. P. tom. 3. lib. 9. c. 1. n. 164. eos Walachos esse, h. e. Italos, illuc olim ad repellendos barbararum gentium tumultus ex Italiâ in Colonias missos, ubi Pataicum habitum per multos annos adhunc usque diem ex parte retinuerunt. Pierius in hieroglyph. allegatus à Doctissô [Note: 7] Camerario cent. 1. med. hist. c. 17. nonnullos arbitrari scribit, hoc hominum genus ab ave Cinclo (cuius pictura veteres extremae paupertatis hominem sigonificare voluerunt; undè proverbium, teste Suidâ, ortum Pauperior Leberide et Cinclo) nomen accepisse. Ita enim ait: cùm Cinclus inops adeò sit, neque certo usquam lare utatur, non nulli errones istos, quos nunc totum terrarum Orbem mendicabundi, cum Chiromanticis uxoribus et liberis peragrant, nusquam domos certas habentes, quos vulgò Cin garos vocamus, Cinclos ab avis huius firmitudine appellatos [Note: 8] arbitrantur etc. vid Erasm, in adag. De iisdem Bon. Vulcanius Brugensis tract. de literis et linguâ Getarum ita scribit: Nubiani, regni Nubiae incolae, inferioris Aegypti partibus contermini, sub Patriarchâ Alexandrino sacrâ linguâ Elkupti celebrarunt. Multi Episcopatus in eorum finibus fuerunt. Ante hos 160. plus minus annos à Sultano
Aegyptisedibus suis pulsi, Palaestinam, Syriam et Asiam minorem mendicorum specie pervagantes, traiccto Hellesponto, Thraciam, et circum Danubianas regiones incredibili multitudinc inundarunt. Itali Cingaros vocant, Galli Bohemos, quod indidem ex Bohemiâ prima illorum esset notitia. Item Aegyptios, quod Nubiam, etiam ipsi Nubiani minorem Aegyptum vocant etc. Omnino nomades2 et latrones sunt, cuiusmodi etiam ipsorun progenies Cingari isti, qui non solùm morem maiorum suorum, et furtorum licentiam, sed etiam linguam retinuerunt. Postquam autem non nulla vocabula Nubiani idiomatis posuisset, ita pergit Vulcanius: specimen hoc linguae Nubianorum occasionem mihi dedit cogitandi de idi otismo erronum quorundam, qui avorum immo patrum nosetrorum memoriâ, oppida omnia et pagos pervagari, et templorum fores catervatim obsidere solent, et inauditis technis atque imposturis vulgo fucum faciebant, Nubianis illis non absimiles, eo tamen ab iis diversi, quòd cum Nubiani chiromantices, et praeterita futurorum divianandi praetextu fallerent, hi sanctimoniae alicuius simulatione, et peregrinationis ab ipsis istitutae, ad loca variis divis dicata, quos diversorum atrocissimorum morborum, quibus sese obsessos fingebant averruncatores praedicabant, miseram plebem densissimis ignorantiae tenebris immersam atque obcaecatam, et piâ quadam credulitate ad commiserationem ipsorum ad ductam pecuniâ emungebant. Nubianos illos, quos Itali, ut diximus, Cingaros vocant, Hispani Gitanos, h. e. Aegyptios, Belgae Heydenen h. e. gentiles, propriam sibi ac peculiarem provinciae, è qua orti fuerunt, linguam habuisse, Iosephus Scaliger censet, cuius iudicio auctoritatique libens adquiesco. Existimaverim autem
Gallos et Hispanos, suos etiam habuisse huius generis errones, qui inter se linguâ vulgò incognitâ uterentur etc. Hactenus Vulcanius quem suprà laudatus Camer. d. l. refert. [Note: 9] Verum enim verò in tantà opinionum varietate de Zigenorum gente et origine ortâ vix certi quid adserere integrum est; experientia sane in superiore tricennali bello non sine ingenti rei familiaris detrimento nos edocuit, Zigaros nihil aliud esse, quàm manipulum validorum mendicantium, et colluviem otiosorum furum e variis nationibus Mauris, Aegyptiis Turics, Dacis etc. collectam, latrociniis, compilationibus clauculariis, subreptionibus chiromanticis artibus se sustentante. Friedlib. in medull. Theolog. locô de Magistr. Polit. q. 11. Christoph. Besold. [Note: 10] thes. pract, voc. Zigeuner. immo maximam eorum partem [Note: 11] Germanos esse, multi multis deprehenderunt indiciis. Praestat audire eximii Historici Alberti Crantzii de illis iudicium, quod legitur lib 11. c. 2. Saxoniae. Cùm ageretur, inquit, à Christo annus decimus septimus post mille quadringentos, primum apparuêre his nostris martitimis locis ad mare Germanicum, homines nigredine informes, excocti sole, immundi veste, et usu rerum omnium foedi, furtis imprimis acres, praesertim feminae istus gentis. Nam viris ex furto feminarum victus est. Tartaros vulgus appellat. In Italiâ vocant Cianos. Ducem comites milites inter se honorant. Veste praestantes, venaticos canes pro more nobilitatis alunt, sed ubi venentur, nisi furtim non habent. Equos saepe mutant, maior tamen pars pedibus graditur. Feminae cum stratis et parvulis iumento invehuntur. Literas tum praetulerunt Sigismundi Regis et aliquot. Principum, ut transitus illis per arbes et provincias incolumis permitratur innoxiusque. Ferunt ipsiex iniunctâ sibi paenitentiâ mundum peregrinantes circumire, sed fabellae sunt.
Hominum genus, quod usu compertum est, in peregrinatione natum, otio deditum, nullam agnoscens patriam, ita circuit furto, ut diximus feminarum victitans: canino ritu degit, nulla religionis illi cura, in diem vivit, ex provinciâ demigurat in provinciam: per aliquod annorum intervalla redit, sed multas in partes scinditur, ut non iidem in eundem facile redeant, nisi per longa intervalla, locum. Recipiunt passim et viros et feminas volentes in cunctis provinciis, qui se illorum miscent contubernio. Coliuvies hominum mirabilis, omnium perita linguarum, rusticae plebi graviter imminens: ubi foris illi laborant [Note: 12] in agris, hi spoliis invigilant casellarum. Haec Cranzius Aventinus lib. 7. Annal. Boiar: tradit, Zigenos in confinio Turcarum atque Ungariâ habitantes, Rege Zindelone vicinas regiones peragrare solere furacissimum autem genus hominum, colluviem atque sentinam variarum gentium, Turcarum emissarios atque exploratores osse, quod publicis edictis tum alii, tum imprimis Maximil. I. et Albertus parens Impp. testati fuerunt
[Note: 13] Cum igitur isthoc hominum genus, publico exitio repertum, validos mendicantes, proditores et exploratores hostium esse, saepè compertum fuerit, tamquam catharmata [Note: 14] et carcinomata è Rep eicienda sunt. Nihil enim in Rep. tam pernitiosum, quàm otiosorum ac tenuium hominum huc illuc errantium multitu lo, qui et privatorum bona diripiunt, et in eversione Reip. spem omnem fortunarum suarum posuerunt: [Note: 15] Ioh. Bodinus de Rep. l. 5. cap. 2. in fin. de Cingaris ita scribit: Arcendi sunt grassatores ac fures, qui Aegyptiorum specie acnomine im punè ubique praedantur, quos contra lex Aurelia magistratus armari iubet. Quae pestis quod in Hispaniâ quoque latissimè grassaretur, edicto Ferdinandi Regis anno 1492. coerceri cepit. Falso quidem se Aegyptios appellant, cum moribus ac linguâ Aegyptiorum dissimilimi semper
fuerint: nec probabile sit, ex uberrimâ fertilis simaque regione ad extremas Hispaniae infertilis oras emenso mari meditertanco advectos: sed illa sacrilegorum colluvies ex Alpium et Pyreneorum praeruptis saxis et latebris appetente aestate, quasi fucorum examina in regiones uberiores crumpunt. [Note: 16] add. Georg. Schönborn lib. 3. Polit. c. 16. Rectissime igitur iam dudum ante centum et sexaginta annos publicis Imperii nostri legibus cautum est, ut Zigineri nusquam securitate gaudeant, sed ad Garamantas et Indos removeantur. [Note: 17] Ita enim sacratissimus Imp. Maximil: 1. cum ordinibus Imperii in Comitiis Augustanis de anno 1500. Sanxit: etc. Der jenigen halber, so sich Zigeuner nennen und hin und her in die lande ziehen, soll per edictum publicum allen Ständen des Reichs, durch uns bey den Pflichten, damit sie uns und dem heil Reich verwandt seyn, ernstlich gebothen werden, das sie hinführo dieselben Ziegeuner, nach dem mann gläubliche anzeigung hat, daß sie erfahrer, Ausspächer und Verkunschaffer der Ehristen Land seyn, in oder durch ihr Land Gebiet und Obrigkeit nicht Ziehen, Handeln noch Wandeln lassen, noch ihnen da sicherheit und Geleid geben. und daß sich die Zigeuner darauff hie zwischen Ostern nächstkünfftig aus den Landen teutscher Nation thun, sich der enteusern, und darinnen nicht finden lassen, denn wosie darnach betreten, und jemands mit der That gegen ihnen zu Handeln sürnehmen würde, der sol darinn nicht gefrevelt, noch Unrecht gethan haben, wie denn [Note: 18] solches unser Mandat weiter inhalten wird. Idem repetitut a Carolo V. in Reform. Polit. Auguste de anno 1530. tit, von Zigeunern in R. I. Spirensi de anno 1544. §. aber der jenigen halben etc. Reform. Polit. de anno 1548. tit. von Zigeunern. [Note: 19] Cum verò, ut fieri adsolet faluberrimam hanc constitutionem Magistratus quidam ac Principes imperii vel ex conniventiâ velex negligentiâ exsecutioni non mandassent, optimus
Imperator Carolus in diaetâ Augustanâ de anno 1551. eam renovare haut dubitavit: cuius verba in d. R 3. Nach dem uns: ita sonant: Nach dem uns auch angezeiget, das die Zigeuner, welche aus beweglichen Ursachen eine zeitlang nicht geduldet, und sichausden Landen teutscher Natuon enteußern müßen, jetzund sich wiederumb eindringen: und ob gleich die Obrigkeiten die Gebühr gegen ihnen fürzunehmen gedencken, so sind sie doch mit Paßporten etwa dermassen versehen, deßwegen die Obrigkeiten die Gebühr gegen ihnen nicht zu verfügen haben, alles zu abbruch gemeines Nutzens, und dem jenigen, so in vielgemelter unser Policey-Ordnung räthlich bedacht, bewilligt, angenommen und auffgesetzt, zu entgegen. Damit nun in dem solche Ordnung auch gehandhabt und vollenzogen werden möge, so achten wir, das angeregte Paßporten, wo etwan eine Zigeumern, und von wem sie gleich gegeben werden, zu cassiren, abzuthun, und zu vernichten seyn, wie wir die hiemit wissentlich cassiren, ab thun, vernichten: Befehlen und gebiewten auch, das solche hinfürter nicht weiter gegeben werden. Wo aber über das angeregte pastporten gegeben, oder von den Zigunern auffgelegt würden, das nicht desto weniger, und deren unangesehen, die Obrigkeiten diese Zigeuner in ihren Herrschafften zu gedulden nicht schuldig seyn, auch nicht gedulden sollen. add [Note: 20] Constitutio Polit. Frid. Wilh. et Iohannis Lucum Saxon. tit. von Bettlern etc. ib: wo auch die Zigeuner, nach demihnen in Teutschen Landen zu wandeln in den Reichs-Ordnungen vielfeltig verbot geschehen, in Unsern Sächs. Landen hinfürter werden betreten, denen soll ihre haab und Güter genommen, und [Note: 21] sie samt Weib und Kinder daraus getrieben werden. Et Ordin. Polit. Reverendissi. Dn. Administr: Magdeb: cap. 23. tit: von Zigeunern ubi dicitur: Unser Haupt-und Amtleute, wie auch die von Ritterschafft und andere, so eigene Gerichte auff dem Lande haben, sollen wieder die Zigeunern, Herrenlose Knechte
und dergleichen lose Gesinde, inhalt der anno 1577. zu Franckfurt, erneurten Policey-Ordnung mit ernst exsequiren und gedachten Ziegeunern und ihren Anhange, wo die unsers Gebiets ankommen, einigen durchzug, viel weniger aber unterschleiff, oder Einlogierung nicht verstatten, sondern dieselbe stracks abe und zurück weisen. Verùm enim verò, licet totiens [Note: 22] non dolerandis in Imperio Cingaris unanimi Ordinum placito severè edictum fuerit, attamen Germaniam malis hisce hominibus in hunc usque diem non esse purgatam, [Note: 23] cottidiana nos edocet experientia. Mireris profectò tam pertinacem ac supinam Magistratuum quorundam negligentiam, atque erubescendam in tuendâ Imperii salute somnolentiam. Restituta est dulcissima Patriae post tot bellorum calamitates ex inenarrabili DEI misericordiâ aurea pacis tranquillitas, Sub quâ alias omnia florent, et incrementa capiunt, coluntur agri, vernant horti, prata rident, loetae sunt segetes, aedific antur villae, exstruuntur oppida, crescunt opes, vigent leges, floret Reip. disciplina, fervet Religio, valet aequitas, pollet humanitas, erudiuntur iuvenes, tranquillo otio fruuntur senes, bonis auspicis nubunt virgines, florent boni, minus peccant mali. Sed ubi sunt haec Germanicae Pacis commoda? sanè per duo lustra satis rara hactenus fuôre. Omnia adhuc furibus, mendicis, latronibus et grassatoribus plena. Videas quandoque Zigenorum turmas publicae securitatis literis stipatos oberrare, furtis et clanculariis pauperculae plebis rusticanae expilationibus graves esse. Ita proh dolor! omnem ferè legum auctoritatem corruprissimi praesentis aevi mores, pedibus quasi conculcarunt, nec maior cura huius constitutionis de Cing aris expellendis, quam de validis mendicantibus, luxu vestium, monetarum corruptelâ etc. fugiendis. Sed quis Reip. Romano. Germanicae [Note: 24] morbos ac vitia recensere, et quis Medicus cos curare
velit ac poterit? Eo hodie res rediit, ut pauci communem, plurimi propriam sectari felicitatem videantur. Tantum de hisce.
Ex otios â mendicit ate multa mala propullulant num 1.
Legis unicae Cod. de valid. mendic. neg lectus. num. 2.
Mendicantium artes ac technae sunt innumerae. num. 3.
Describuntur eorum fraudes. num. 4.
Lepida historia de quodam mendico Brugensi. num 5.
Alia exempla fraudis mendicorum. num. 6. 7.
Pigritia commune malum, quo mendici laborant. num. 8.
Fraudes mendicantium an aliquam mereantur veniam. n. 9.
D. Chrysostomi sententia refertur. num. 10. 11.
Et Gregorii Nysseni. num. 12.
Fraudes ac mendacia men dicorum nequeunt excusari. n. 13.
Immisericordia hominum saepe dat ansam fraudibus ac dissimulationibus mendicorum. n. 15.
Mores hominum quottidie fiunt deteriores n. 16.
[Note: 1] Ex otiosâ et improbâ mendicitate quot mala suppullulent in Rep. certius exempla quam libri perdocent. Tam frequentes sunt mendicantium versutiae et vagabundorum im posturae, ut si eas in memoriam revocemus, merito cum [Note: 2] Iodoco Damhoudero in prax. rerum crim. cap. 110. n. 57. doleamus, sacrosanctam illam legem unicam de valid. mendiclib. 11. Cod. tàm neglectam, atqueuè adeò paenè iacere sepultam, neque diligentius revocari in usum. Quod si namque
fieret, non tot nebulones otiosos, non tot scelerosos impostores alerent passim religiones, neque tot committerentur maleficia. Mendicantium artes, de quibus iam dudum [Note: 3] suo faeculo graviter conquestus est Lutherus, tom. 7. Ienens, fol. 382. verb: Es sind sonderlich diese Zeit über alle masse viel böse Schälcke, die sich arm nottürfftig und bettelisch stellen, und die Leute betriegen, welchen man solte meister hanssenlassen seine Almosen geben mit de Strange und Sacke, wenn die Obrigkeit nicht so lässig und faul were, und die Galgen so gar vergeblich an die Strassen setzen und feyren liesen, So sind auch der starcken Leute irtzt noch vielmehr die frisch, gesund und starck wohl arbeiten, dienen und sich nehren könten, verlassen sich aber darauff, das die Ehristen und fromme Leute gerne geben, und wo das geben nicht reicht oder gnug gibt, so erstat6tem sie es mit stehlen etc. quas innumeras esse recte dixer is, facetè descripsit Casp. Ens in vitae hum: proscenio lib. 1. cap. 17. [Note: 4] sequentibus verbis: Lacer ego (Mendicus) pannosus, squalidus (qui habitus et ipse à me non erat sine curâ concinnatus) ostia tim mendicans, Cardinalium, Oratorum, Principum, Episcoporum aliorumque Praelatorum ac Magnatum aedes praecipue obsidebam, usustam ductu quam instructione cuiusdam pueri trocho magis versatilis, et omnium urbis regionum peritissimi. Hic me docuit, quibus gestibus, quâ voce, quibus verbis in petendâ eleemosynâ uti oporteret: neque enim unum omnibus placere. Viros non delectani nugis, quibus feminae maximè capiantur. Aliis verbis divitem, aliis mediocris conditionis, aliis Religiosum appellandum esse. Hos per Dei amorem, illos per Deiparae reverentiam obsecrandos esse. Aliis optandum, quod quisquè maximè desiderare videatur, multaque alia quae dicere huius loci non est. Tam verò docilis ego (Mendicus) eram discipulus, ut brcvi non contemnendum mihi
comparaverim peculiolum. Panis reliquias iis vendebam, qui gallinis et gallis castratis, aliisque animalibus saginandis dabant operam: ex quâ unâ re mirum est quantum pecuniae confecerim. Nec fere dies abibat, quin nudo mihi obsoleti aliquid vestimenti obiceretur: quae omnia ego vendens nummos diligenter reconditos adservabam. Adhuc nescieram, esse certam Mendicorum tribum, certas leges ac statuta, quae non minus quam Magistratum sanctiones ac iussa transgredi periculosum sit: donec quodam die commilitonum meorum quodsdam inter se mussan tes audivi: Hispanus hic iuvenis multa quottidie peccat contra artem nostram, nobis multum obfutura, nec ipsi tamen utilia. Tum eorum aliquis; sane ita est. Vidi etiam nuper cum satur forte; nescio quid cibarii oblatum respueret, ex quo quid aliud potest colligi, quàm nos ita abundare, ut etiam fastidiamus. Alter hunc tu mihi, ait, castigandum relinque. Vocatum mox ac sedutrum rogat, quis, cuias essem quam ob causam Româ venissem: aliaque similia. Recepto responso, tam quam Cicero aliquis aut Posidonius officia mendicorum explicare mihi coepit. (Sed utilitatis tantum erat non mentio ulla honestatis) tum leges, statuta et alia ad impurissimam hanc societatem spectantia. Nugamenta illa erant omnia, quae antè à puero, quem dixi, didiceram. Româ Caietam profectus, ex artis praeceptis caput mihi ulcerosum effeceram: idque ostentans ante ipsas templi fores, et non minus secundum artis praecepta, modulatâ voce eleemosynas flagito. Inter illos, qui stipem mihi porrexerant, erat quoquoque Urbie Praefectus, diligenter me, ut postea expertus sum, contemplatus. Paulo post, die quodam nuptiali aliud adhibeo stratagema, non semel ante mihi usurpatum. Alterum pedem mirâ corte ita concinno, ut totus gangraenâ vidererur infectus. Sic ad aliud templum
accedens, ante fores consrdeo, et pedem ostentans miserabili [Note: 5] voce à praetereuntibus stipem efflagito. etc. Lepidam de quodam in civitati Brugensi anno 1536. plateatim mendicante historiam recenset idem Damhond. d. l. n. 56. ex quâ eandem hodiè in mundo fabulam agi, et prudentioribus hoc praetextu saepissime imponi Benivolus Lector videbit. Mendicus quidam plateatim mendicabat iuxta externam speciem planè, ut apparebat, miserabilis, mutus, elumbus, adeo ulcerosus, scabiosus et deformis, ut omnibus miserationem sui incuteret, aliis etiam lacrimas excuteret. Hic singulis Dominicis per fingula parochialia templa ante fores templorum sese prostraverat, straminibus incumbens mutum balbutie quâdam simulans, tintinabulum alterâ manu agitans, atque universam camque miserabilem corporis deformitatem praetereuntibus. ostentans. In quem praetereuntes conspicantes tantâ commiseratione adfecti sunt, ut saepè singulis Dominicis et festis ex hâc improbâ mendicitare corraserit quinque, sex aut octo ducatos. Quod cùm aequo diutius durasset, ad 3. menses, et in eodem statu semper per vices ad intermissas templorum fores tragoediam suam iteraret, et prae foribus D. Virginis Mariae prostratus iaceret, contigit, ut unus ex publicis satellitibus in hunc oculos intentius converteret, imposturae suspicione tangebatur, et quibusdam praetereuntibus dicebat, hunc ita deformatum, esse planum et astutum impostorem. Tandem curiosius et certiùs rem cognoscere cupiens propius accessit, et iterum iterumque pressius intuens coepit aliquant audacius aliquor fascias et pannos. lineos purulendos digitis fuis detrahere, quibus detractis comperit cutem ipsius esse nitidissimam, sanam et validissimam, idem conspicantibus multis.
Mendicus autem cernens per hoc imposturam suam detectam, qu``am ocissimè sese in pedes conicit, cervoque velocius fugam init. Sed deprehensus in carcerem deducitur, ubi purulentis fasciis abreptis compertum fuit ipsius corpus esse sanum, valens et purissimum, nullâ in partelaesum aut ulcerosum: Sed iuvenili aetate praeditum, fortem et a summo capite ad calcem usque sanum. Interim Senatores fallaciis atque huiusmodi imposturis apertè cognitis cundem mendicum admonere coeperunt, rogantes, quid ipsum movisset, qui iuvenis esset multis naturae deribus exornatus, ut ad tam abiectam, vilem dedecorosam vitam fese manciparet, et tam miseram mendicitatem potius complecteretur, quàm vitam per se modis omnibus honestam. Quibus isthunc in modum respondit: Postquam (inquit) video hanc im posturam meam esse detectam, meque infamiae iam fore subiectum, universum vitae meae ordinem nude profitebor. Parentes habui honesto loco natos et re lautâ, qui me etudiendum curarunt literis Latinis et Graecis. Postea ad iura et ad praxin me applicuerunt. Ubifamiliaritatem contraxi cum iis, qui me seductum prorsus corruperunt, adeo ut relictâ honestiore vitâ, relictâ patriâ, relictisque parentibus (in quorum conspectum venire metueram) malorum consortiis me adiunxerim, cùm quibus una in Italiam profugi, hinc in Franciam, deinde Neapolim, mox Cyprum quoque invisi hinc per Siciliam Romam reversus fui, hinc Venetias, indè Germaniam peragravi: ac tandem in Belgiam hanc regressus, hic sedem figere statui. Profusis autem rebus meis omnibus aleis atque omni voluptatum genere tandem honestis civibus inservire coepi, quorum famulitium impatienter ferens, planis ac nebulonibus meadiunxi, cùm quibus per varias civitates et Xenodochia vagatus nullum non im posturae genus feliciter didici, quibus
mundum hunc caecum astutè fallerem, pecuniam abunde corraderem, eoque modo commodam in otioac voluptate vitam degerem. His igitur modis multos ad commiserationem concitavi, quaestum ingentem feci ac non raro singulis diebus 4. 5. 6. aut 8. ducatos corrasi, quos per hebdomadam (detractis purulentis fasciis et indutus vestibus aliis elegantioribus, quarum quatuor aut quinque genera seorsim habebam) in nullo non delitiarum genere instimsi, et vitam Epicuri, aut certè vitam Sardanapali commodissime transegi. Absumptâ pecuniâ ad priorem piscationem meam redii, domunculam meam denuo subii, me autem prius ad speculum (quod in hunc usum habebam) ornavi, siligineam farinam fingulis membris, capiti, tibiis, pedibus pectori, scapulis superlinivi, quae eadem membra mox lineis lacerisque fasciis vestivi, hinc ardent emcandelam alterâ manu conplectebar, altera Sulpuris partem, quam ardore candelae per easdem fasciolas pasim instillans. Postremo columbam aut alium pullum accepi, quem discerpens permisi guttatim per cadem membra sulpure et farinâ oblitâ instillare, ut universum corpus tanto apertius appareret purulentum, miserabile et conspectu horridum, tandem ubi me ita probè ornatum ad speculum crntemplatus fui, ex tuguriolo meo quod ubique locorum circa moenia conduxi, ne quis me ibi instruentem perciperer, prodii, templorum valvas repetii, non numquam commeatum parare studui. Ad valvas me prostravi, tintinabulum in manu corripui, meamque miserabilem tragoediam peragere coepi, meis retibus populi transeuntis pecuniolam aucupari sategi. His omnibus cum risu auditis, Domini ipsum admonendo interrogabant. Cur ipse, qui iuvenis esset elegantissimus, variis literis et linguis instructus, mutlisque naturae dotibuspraeditus, quibus sese ab egestate facile vendicare posset, immò
lautissimam atque honestissimam vitam ubique locorum peragere mallet huius moditechnis, dolis et imposturis victum quaeritate, quam honestissimis mille aliis exercitamenmtis vitam protrahere. Quibus ille quoque ridendo ita respondit: Quid, inquam, miramini de hoc vitae meae genere? Ego talem vitam peregi, quâ ne meliorem quidem optare possem. Vixienim votorum meorum compos sine solliciturdine ullâ, in summâ rerum omnium voluptate, aleas et omnium ludorum genera tractavi, ad quae naturâ pronus fueram facilè conquisivi. Mulieres etiam formosissimas mihi indulgentissimè adiunxi, varias civitates, varias regiones, varios hominum mores conspexi, quid quid rerum gerebatur, vel apud Indos facile cognovi, atque omnia haec abque ullâ animi sollicitudine. Ah, inquam, quaenam vita huic vitae generi est anteponenda? sine curâ enim, inquam, vivere, felicem ac diaturnam vitam essicit, curae vere canitiem contrahunt, et praematur am mortem adcelerant etc. Verùm summa huius mendici nequitia hanc meruit sententiam, ut in catcere more solito exornatus ad semihoram palo adfixus in theatro populo ostentaretur, deinde a carnisice omnes fasciae sordesque tollerentur, ut cunctis nitor cutis et corporis sanitas innotesceret, deinde duodecim virgis ad essusionem sanguinis acriter caederetur, et tandem extra terminos Flandriae decem annorum exilio sub penâ suspendii relegaretur. etc.
Aliud ibidem Damhonderus enarrat exemplum non minus festivum: Gandavi, inquit, nobis adoritur Mendicus quidam, gemebundus, plorabundus, mirisque modis paupertatem simulans eleemosynam petit, habere se latens vitium, ac malum praedicat, quod pudor illius hominis conspectui exhibere deterreat: miserti singuli, mendico elcemosynam largimut. Mendicus à nobis digreditur. Unus
nostrûm iussit famulum suum hunc Mendicum insequi, et propiùs, quid latentioris virii habere, perquirere. Paretis mandatis. Mendicum rogat, quodnam sit illud latens vitium, quo se laborare dicebat. Inspicit faciem, videt pectus, videt brachia, omniaque nirentia et valida conspicit. Nihil, inquit famulus, in te mali video. Ah, inquit Mendicus, longè aliud est malum, quod me premit, quod à tuis obtutibus vemotum est, nempe tale malum, quod per universum corpus meum serpsit, quod per venas ac medullas ita grassatur, ut nullum sit mihi corporis membrum, quod sese laboribus ac operis trandere valeat, hoc malum vocari audio Pigritiam, et [Note: 7] desidiem, et his dictis scurra alio sese subdexit. Legesis memorabilem historiam apud Nicephorum lib. 12. histor. Eccles. cap. 46. Ubi duo impostores mendici convenerant, ut alter se interrâ prostratum mortuum simularet, pro quo sepeliendo alter ab Episcopo Epiphania praetereunte stipem peteret, eâ datâ, cùm ad socium rediret reverâ exstinctum eum reperit. add. Ludov. Milich. in Schreyteuffel Theatr. Diab. 1. fol. 283. ibi: Die Bettler pflegen mancherley betriegliche ursachen ihres bettelns fürzuwenden, denn etliche binden ihre Schenckel oder andere Gliedmassen mit Lumpen, als ob sie lahm und gebrechlich weren, etliche brauchen die Klapper,unter dem schein des Aussatzes, etliche verhälen ihre Rede, klingeln mit Schellen, und deuten als die Stummen, etlich lassen sich leiten als Blinde, etliche und der sehr viel zeigen erdichtete Brieffe als ob sie mit Brand, oder sonst Unrath ümb ihre Nahrung kommen, oder mit der fallenten Sucht und andern gebrechen beladen seyn, etlich besehädigen selbst ihre Kinder, oder wo sie sonst beschädiget seyn, wollen sie ihnen nicht helffen lassen, (ô extremam et horrendam impietatem.) geben sich für Kriegsleute, leutanten aus etc. Etliche gehem mit Leiren, Geigen und Gesängen ümbher etc. Solches alles ist eitel Dichstahl,
denn sie fressen das Brod mit sünden, beschweren die Leute, und sind in den gemeinen, wie Disteln in einem Garten oder Acker mit Frucht etc. Eiusmodi fraudes superioribus annis ad fontes Hornhusianus, ubi peraetatem stellionum eiusmodi magna erat eolluvies, sere multas vidimus; Recensuimus isthaec exempla prolixis quidem verbiseum in finem, ut in posterum imposturas ac fallacias erronum cavere discamus. vide etiam sis Thomam Garzonium in Piazza universali discursu 71. de mendicis. Personatum Expertum in Trussis. Ex hisce narrationibus quasi ad vivum depictas videre licer mendicantium artes, quarum nusquam non plura quam aequum est eonspiciuntur exempla, queîs Magistratus ad exquisitam eiusmodi impostorum, qui verispauperibus debitas e faucibus eripiuntelecmosynas, eo magis moveri et excitari deberent.
[Note: 9] At dixeris fortean, simulare mendicos ex necessitate et egestate propter hominum crudelitatem ac inhumanitatem, quae ad misericordiam non flectitur, adeoque aliquam mereri veniam, cùm alias communi Doctorum sententiâ receptum sit, propriè furtum non committi ab eo qui tempore necessitatis, propriâ auctoritate panem vel alia comestibilia aussert. post Thomam, ovarruv. Laymann. Moralistas H. Grotius de I. B et P. lib. 2. c. 2. n. 6. Benincassa de paupert. in nono special. n. 20. et seqq. Tiraq. de poen. temper. caus 83. aliique quos laudat Magnif. D. Frantzke lib. 1. varresol. 7. n. 33. quibus tamen ses opposuit D. Ioh. Otto Tabor racem crim p. 112. ad Nemes Carolin. art. 166. vinimo [Note: 10] aperte tales ecusare videtur D. Chrysostomus, quando in Homil. 21. adprior. ad orinth. epist in haec verba scribie: Si mendicus simulat, ex necessitate et egestate simulat propter tuam crudelitat em et inhumanitatem, quae huiusmodi opus habet personis, quae non flectitur ad misericordiam.
Quis enim est adeo miser et inselix, ut si nulla premat necessitas pro uno pane tam indecore se gerat, pulseturque ac laceretur; et tantas luat poenas? Illius itaqueuc simulatio tuam pronuntiat inhumantitatem. Nam quoniam obsecrans et supplicans et verba prosundens miserabilia lamentansque et lacrimans, et per totum diem cireumiens, ne necessarium quidem invenit alimentum, excogitavit forte hanc quoque rationem et machinationem, quae non tantum illi, quantum tibi adsert dedecus et vituperationem. (add. suprà laudat us Lutherus, qui non negat mendicitatem illam nobis Christianis dedecorosam esse) Idem Chrysostomus in Homil. 2. ad Epist Hebr. si audiverimus, inquit, aliquem de plorantem nausfragium, iudicium iniquum, furtum, morbum, casus alios, qui pauperarunt, si valde vociserantem, et nudum in caelum suspicientem et promissam comam alentem, et pannis obsitum, statim eum impostorem, planum et simulatorem appellamus. Non te pudet? quemnam vocas impostorem? Nihil dederis, et ne cum accuses. Sed habet, inquis, et simulat. Hoc est tui non illius accusatio. Scit sibi tem esse cum crudelibus et beluis magis quam cum hominibus, et quod etiamsi verbum eloquatur miserabile, neminem poterit attraherer et ideo necesse habet se miserabili habitu indnere, ut ruum frangat animum. Cur membra aperiunt mutilata? Propter te. Si essemus misericordes, non esset eis opus his argibus. Si à primo adcessu persuasissent, non tam multa essent machinati. Quis est adeò miser, ut tantum velit vociserari, ut se velit indecore gerere, ut velit publice lamentari cum nudâ uxore, cum filiis conspergi cruore? Haec sunt quâvis paupertate deteriora. Sed propter haec nos non solum eorum [Note: 12] non miseremur, sed eos eriam accusamus. Haec Chrysost. d. l. Cui concinit regorius Nyssenus Orat. 2. de pauper amand.
Egestas, ait, ad parandum victum ingeniosos et solet es facit mendicos. Hic praetendit mutilatas manus, ille tumidum ventrem ostendit: alius disamaram, faciem: crus putrescens alii, quâ denique quisque aegrotat parte. cam denadat, [Note: 13] etsuam miseriam ostendit. Verum enim vero non videtur Chrysostomus de validis mendicis, planis scurris et impostoribus huc illuc circumcursitantibus loqui, quibus in foro etiam conscientiae nemo quis quam eleemosynas eargiri tenetur, uti respondit Aegid. Wustsius, Ic. Brugensis intract. de alend. et continend. domi pauperibus. c. 1. etc. 14. quem tamen videre non licuit, laudatum Hermanno Lathero de censu lib. 3. c. 19. n. 128. et alias receptissima tam Theologorum [Note: 14] quàm Politicorum est sententia. Sed de iis potius qui miseri, debiles, et insirmi hominum misericordiâ quidem digni, quam tamen piâ quasi fraude extorquere satagunt. Eos non illicò tamquam impostores repellendos, neque nimium scrupulose in mendicitatis causas inquirendu messe [Note: 15] ait. Et sanè, nemo facile inficiabitur, hominum in expugnabilem misericordiam ac Christianorum, proh pudor! inhumanitatem saepe munero eiusmodi fraudum ac simulationum causam dare mendicis haut exiguam cum tamen eharitas non exspectet egentis petitionem, ubi neccessitatem. videt, priusquam petitur, opitulatur et auxilium offert, ut [Note: 16] dixisse fertur Maximil: 1. Caes. Quicquid tamen sit, cum nostrae aetatis malitia, ac srequeventissima mendicorum impostura superiorum saeculorum improbitatem superer longissimè, nam ut Lyricorum Princeps canit lib. 3 carm. odio.
Damnosa quid non imminuit dies
Aetas parentum peior avis tulit
Nos nequiores, mox daturos
Progeniem vitiosiorem.
Minimè peccam Magistratus, quando iuxta leg unic. C. de valid. mendic. in mendicanres studiosius inquirere solent, de quopleniùs infr. c. 14. et cap. 16.
Mendicantium hodie maximus est numerus n. r.
Censura morum publica perquam in Rep. est necessaria ac utilis. n. 2. 3.
Romanorum prudentia in Censorum constitutione n. 4.
Atheniensium Areopagitae in otiosos inquirere solobant. n. 5.
Idem de Corinthiis Graecis adseritur. n. 6.
Amasis Regis Aegypti severa constitutio. n. 7.
Persae artium Praefectos constituere solebant. n. 8.
Quodnam bonicensoris ossicium. n. 9. 10.
Neglectus officii censorii Reip. nostrae. damnosissimus n. 11. 12.
[Note: 1] Cum hac rerum temporumque intemperie tot hominum oberrent mendicabulae.:
Littora quot conchas, quot amoena rosaria flores,
Quotque Soporiferum grana papaver habet.
[Note: 2] Publica morum censura non minus utilis quàm simme necessaria cessaria laudabili Graecorum Romanorumque more et exemplo in nostrâ etiam Rep. prudenrer instituenda, instituta, fideliter exercenda, quam saniores politicarum rerum Magistri iam dudum maximè commendarunt. vid. omnino Ioh. Bodinus de Rep. cap. de Censoribus. Keckerman. in sist. [Note: 3] olit. lib. 1. c. 18. et in cursu Philos. Disp. 33. q. 12. ubi optime consulit, ut Magistratus constituat certum genus
ministrorum et apparitorum, qui vagabundos illos et ignavos mendicantes aliis ex locis accedentes ob servent, eosque in civitate stipem mendicando petere non sinant, sed in Xenodochium deducant, ibique eos examinent, hospitiumque et victum per unam noctem suppeditent matutino vero tempore statim [Note: 4] è civitare educant. Praeivere nos Christianos suo exemplo Gentiles hanc ob rem summâ laude dignissimi. Censoribus Romanis negotium datum fuit, ne quis otiosus in urbe oberraret: Sed ab universâ plebe otium prohiberent, ut haec haberet negotia sua, quibus a malo publico deterreretur. Keckerm. P. 2. System. p. 1636. vid Fenestella de [Note: 5] Magister. Rom. et Ioh. Rosinus de antiq. Roman. Athenienses suos habebant Areopagitas, qui in otium et lignaviam diligenter inquirebant. Cunrad. Rittershus. Part. 12. Novell. cap. 15. de quibus notabiliter ita scribit Isocrates in Orat Maiores nostri, ait, in Arcopagiticâ modestiae tantam rationem habuerunt, ut Senatum Areopagiticum censurae morum praefecerint. Curabantigitur, cum omnes cives, tum verò Adolescentes inprimis. Videbant enim eam aetatem turbulentissimis adfectibus agitari, et plurimis redundare cupiditatibus, maximeque necessarium, ita illam institui, ut honestis studiis et temperatis voluptate laboribus gauderet. Eos enim, qui liberaliter educati, et magnitudini animorum ad suefacti essent, in solis illis perseveraturos. Universis porro easdem exercitationes in tantâ rei familiaris inaequalitate prae scribere non potuerunt, sed ut singulorum facultates ferebant, ita singulis praecipiebant. Nam tenuiores ad agriculturam et negotiationes deducebant, locupletes animum ad rem equcstrem, ad Gymnasia, ad venationes, [Note: 6] et Philosophiam adiungere cogebant Et de Corinthiis Graecis Athenaeus lib. 4. deipnosoph. c. 20. et lib. 5. c. 2. ex Diphilo in Mercatore lib. 6. c. 2. haec tradidit iuxta versionem Erasmi.
Hoc lege cautum est hic apud Corinthios,
Si quempiam obsonare semper splendide
Videmus, hune rogamus, unde vivat, et
Quid faciat operis, si facultates habet
Ut reditus harum solvere expensas queat,
Perpetimur illum perfrui suis bonis:
Si forte sumptus suppetat ea quae possidet,
Prohibemus huit, ne saciat hoc imposterum
Ni parcat, iam plectitur mu ctâ gravi.
Sin sumptuosè vivit is, qui nil habet
Tradunt cum tortoribus. Proh Hercules!
Nec enim vitam absque malo ullo degere
Talem scias sed est necesse aut noctibus
Abigere pradam, aut fodere muros adium,
Aut haec patrantum iungier commercio,
Aut in foro agere Sycophantam, aut perfidum
Praebere testem. Nos genus hoc mortalium
Eicimus hâc ex urbe velut purgamina.
[Note: 7] Ita Amasis Rex Aegypti legem tulit, ut singuli quotannis apud Nomarchen i e. cuiusque pra fecturae praesidem profitereutur, unde viverent: Qui vero hoc non faceret, aut genus vitae praesidi adprobare non posset, huic poena extrenium supplicium esset. He od in Euterpe. Elian. 4. var. [Note: 8] hist. 1. Et prudentissimum Persarum consilium laudat Xenophon, quod artium Pra fectos et Magistros operum seu e)rgod w/ktous2 habuerint, quorum alter in alte um observaret, [Note: 9] ne officio suo deesse possu etc. Quod igitur Ulpianus noster officio boni Praesidis congrucre Seripsit in l. congruit 13. ff de ossie. Praesid. idem boni Censoris officio incumbere recte [Note: 10] dixeris. Ita enim in d. l. ait Ictus: Congruit bono, et gravi Prasidi curare, ut pacata atque quie asit provincia, quam regit, quod non diffioile obtinebit si sollicite agat, ut malis
heminibus provincia careat, eosque conquirat: nam et sacrilegos, latrones, plagiarios, fures conquirere debet: et prout quisque deliquerit in eum anim advertere: recepteresque eorum coercere, sine quibus latio diutius latere nen possit. Sic congnuit bono et gravi Censori curare, ut provincia malis hominibus, otiosis, putamendicis; ertonibus et impostoribus careat, eos aurem conquirat, et prout quisque deliquerit in eum animadvertere, receptatoresque eorum coercere. add. Nov. 80. c. 5. ibi: aliorum singulos interrogare, quâve venerint gr atiâ et inquisitis, quae digna sunt super eis agere, ut non pigri hic sedeant, sed competentia (pros1h/konta) agentes ad proprias revertantur [Note: 11] provincias. Cùm verò hodiè proh dolor! saluberrima haec morum censura ubique ferè locorum neglectui habeatur, eiusmodi Sycophantae, im postores et hominum catharmata sat graves in Rep. nostrâ creare solent molestias ac damna. [Note: 12] Verissimè namque scripsit d. Mengering. in praelaudato Infam. Conscient: p. 399. Wenn wir Christen uns die publicam morum Censuram einen solchen ernst, wie den Heyden zum wenigsten seyn liessen, würde es auch wohl so viel Müssigängger und Pflaster-treter in einer Stad geben? würden auch so viel umblauffende mutthwill-treibende Jugend und verwehut-Gesinde gefunden werden? würden auch so viel Prasser und Schwelger unter den Handwerckvolck zu hören und sehen seyn, die che und mehr in Bierhäusern und Branteweinschencken als in ihren officinen und Werckstädten angetroffen werden? würde auch so viel üppiger Pracht und schnöder Kleider-stoltz, so groß und unmässig Pancketieren und Braviren in Städen getrieben werden? Wenn Censores oder Zucht Herren verordnet weren, das die Müssiggänger zur Arbeit und redlicher Handthierung, die umbschweiffende Iugend nach Hauß und in die Schulen, das Gesinde zum Gehorsam, die luderliegenden Quaß und Fraß Brüder zur
Mässigkeit, die Nacht-Schwermer zum Schweigen und Schlaff, die versoffenen Handwercker zu ihrer Werckstatt sub poenis statutis mit Ernst anhielten, den Stoltz und Kleider-Pracht, Pancketieren und Pralen mit den Gastereyen zurück helten, und Strafften? Coeterum quomodo isthaec censura contra mendicantes et otiosos sit exercenda seque cap. dicetur.
Imminentibus malis maturè obviandum n. 1.
Mendicantes et otiosi in Rep. quomodo coercendi. n. 2.
Eorum coercitio quaenam sit de iure Iustin. n. 3.
Intellectus leg. unic. Cod. de valid mend. n. 4.
Poena d. leg unic. nimium gravis videtur. n. 5.
Mirum illud coercitionis genus Perezio videtur. n. 6.
Poena d. l un. apud Italos, Gallos et Germanos usu non obtinet. n. 7.
Oprimus coercendi modus habetur damnatio ad oper as pnblicas. n. 8.
Aliqua ser vitutis Romanae species ad coercendos otiosos raduci potest. n. 9.
Operum publicorum utilit ates in Rep. multae. n. 10.
Pyramides à Regibus Aegyptiorum quare exstructae. n. 11.
Impp Claudii et Vespasianiopera. n. 12. 13.
Veneti homines in operis publicis exercent. n. 14.
Idem coercitionis genus Iussiniano placuit. n. 15. 16.
Constitutio Würtenbergica laudatur. n. 17.
Exempla quaedam operarum public arum referuntur. n. 19. 20.
Ergasteria publica (Zuchthauser) in Rep. summè utilia. n. 21.
Laudatur Resp. Hollandica et civitas Ambstelodamensis propter erg steia. n. 22. 23.
Item incivitate Brugensi Flandriae commendatur. n. 24.
De Bremensi et Hamburgensi aliisque idem dicitur. n. 25. 26.
Magistr atui incumbit subditos ab otio ad labores avocare. n 27.
In nostrâ etiam Rep. ergasteria optimâ ratione exstruerentur. n. 28.
Princpes in res saepè inanes et pomposas ingentes faciunt sumptus n. 29.
[Note: 1] Prudentiâ civili malisimminentibus obviandum est, vel grassantibus medendum. lather. de censu lib. 2. c. 2. n. 1. Utrumque consistit in curatione. Bornit. lib. 4. part. polit. de Rep. curand. Quòd si nec exemplo nec argumentis mali moveantur, severitate, quam tamen attemperat e)piei/keia, opus [Note: 2] est. Cùm igitur in civitate otiosi ac validi mendicantes à Censoribus fuerint deprehensi, de coercitionis modo ac [Note: 3] poenae genare quaeritur. Variae et multae contra cos olim et nostrâ aetate latae sunt leges, et indictae poenae. Impp, Grarianus, Valens et Theodosius in l. unic. C. de valid mendic. lib. 11. statuerunt, quòd mendicus iste validus, si servilis est conditionis, efficiatur servus eius, qui inertiam mendici detexit: Si verò mendicus ingenuus vel liber est, colonatui perpetuo adscribatur ei, qui validum demonstravit. Ita cnim sonat textus: inertibus et alsque ullâ debilit ate miser andis necessitas infer atur, ut eorum quidem, quos tenet conditio servilis proditor studio sus et diligens dominium conse quatur; eorum verò quos natalium sola libertas persequitur, colonatu perpetuo fulciatur, quisquis huiusmodi lenitudinem (lentitudinem seu ignaviam Perez. in h. t. n. e.) prodiderit ac probaverit [Note: 4] etc. Et constitutionem hanc contra Bartolum sic interpretati sunt Hostiensis in summâ tit. de natis ex libero ventre.
Abbas in cap. iudicatum de immunit. Eccles. Guil. Benedictus in cap. Raynutius, qui poenam hanc perpetui colonatus censet indictum contra mendicantes validos, qui publicas elcemosynas fraudant: non adversus eos, qui discurrendo per aliorum domos ostiatim mendicant. Cùm verò constitutio9 absolutè acsimpliciter de mendicantibus validis loquatur, minim èid verum existimat Iacob. Menochius A. I. Q. lib. 2. cent. 6. cas. 532. n. 9. add. Ioh. à Platea ad h. l. un C. de val. mend. n. 2. qui d. legem accipit de mendicantibus aegritudines [Note: 5] fingentibus. Quam vis fatendum omnino sit, nimis gravem ac rigorosam poenam hanc mendicitatis videri. Et [Note: 6] mirum hoc coercitionis genus videtur Antonio Perezio in d. l. n. 8. ut ingenuus sine praescriptione et sollemnitate efficiatur colonus perpetuus eius, qui ignaviam prodiderit, et si servus sit, Dominum mutet, et delatori adquiratur, sed quod magis mirum est, agriculturae studium, quod tanto in pretio fuit apud veteres Romanos, ut ab aratro Consules et Dictatores accerserentur, id supplicii causa mandari servis, [Note: 7] de quo conqueritur Plinius N. H. lib. 18. c. 3. Coeterùm poenam hanc apud Italos usu receptam non esse, testatur, Menochius d. l. n. 10. nec in Galliâ eam observari adserit Gull. Benedict. cit. loc. nec in Germaniâ nostrâ teste experientiâ. Hodiè, inqui Perez. d. l. n. 9. mendicantes validi, otiosi, decoctores, qui invalidis et egenisw panem praeripiunt, et res alienas gratis ut mures exedunt, iubentur quantocius provinciâ excedere, ut omninò munda sit ab huiusmodi animalibus, ut ait Plato Lib. 11. de LL. si denuò undè expulsi redeant, virgis caedi vel ad triremes damnari solent in Hispaniâ et Cathaloniâ, uti notat Peguera d. deris. 4. add1. Ioh. à Platea d. l. n. 2. ubi ait: Nota, quod foren ses mendicantes inutiles possunt expelli decivitate, quando eorum mora est civitati damnosa et periculosa, et quia auferunt ac deminuunt
victum infirum is et invalidis maximè tempore caristiae et famis. [Note: 8] Omnium verò optimus ac Reip. utilissimus coërcendi modus ex unanimi Politicorum sententiâ habetur damnatio ad operas publicas in Romanâ oilim Rep. usitatissima, uti ex tt. ff. et C. de poenis apparet. Ita Besoldus, Ict. et Politicus egregius alia ratione, inquit, quàm vulgò fit, mendicis prospiciendum, et occasio laborandi praebenda, quod forsan [Note: 9] commodè fieri posset, si aliqua servitutis species reduceretur, iique publicis operibus adhiberentur, liberaliter tractarentur, et proletariorum civium loco haberentur, in [Note: 10] thesaur. Pract. voc. Bettler. Praeter alias operum publicorum utilitates, una est omnium maxima, quod scilicet duae rerum omnium publicarum pestes egestas, inquam et inertia decivitate depellerentur: quo nihil in popularibus et Optimatum imperiis commodiùs fieri potest: et in iis potissimùm regionibus, quibus homines ob ingeniorum praestantiam difficiliùs à rebus novandis prohiberi possunt: quales fuêere Athenienses et Aegyptii, qui suorum inertiam capitalibus [Note: 11] poenis coercebant. Plutarich. in Solon. Hinc illae pyramides, quae à Regibus Aegyptiorum, ne plebsotio et ignaviâ [Note: 12] langueret, exstructae feruntur. Quid Claudius Imp? nullâ re posteritati magis, quàm operum publicorum incredibili magnificentiâ commendatus est. Fucini lacus per tria passuun. milia partim effossis partim excisis montibus canalem absolvit post undecim annos continuis triginta milibus [Note: 13] operantibus. Quid Vespasianus? non modò Capitolium, sed urbis regiones 12. incendio Neronis absumptas, civibus certatim operi manus admoventibus parcis annis restituit, et cùm architectus aliquis grandes columnas exiguâ impensâ in Capitolium operducturum se polliceretur, praemium obtulit, operam remisit, praefatus sineret se plebeculam [Note: 14] pascere. Sueton, in Vespas. Quid Venetie quatuor
circiter hominum milia operibus publicis adsiduè exercent et fovent, quo nihil aut plebi utilius, aut civitati commodius, aut universis iucundius fieri potest, quod praeter opera publica civitati necessaria etiam publicas opes tenuibus alendis summâ benignitate largiuntur. Ex Bondino de Rep. lib. 6. c. 2. Maximil. Faust. consil. proarar. clas. 14. [Note: 15] cons. 58. add. Lather. de censu lib. 3. c. 19. Idem coercitionis genus Imperatori Iustiniano placuit in Nev. 80. cap. 5. ibi: si verò huius terrae fuerint, et corporibus quidem validis utantur, vitae autem eis decens on est occasio: hos non frustra esse terrae onus (e)tw/s1ion a)\xqos2 a)rou/rhs2) permittere, sed tradere eitius eos poerum publicorum artificibus ad ministerium et paepositis panific antium stationum, et hortos operantibus, aliis que diversis artibus aut operibus, in quibus valent simul quidem laborare: Simul autem ali, et segnem itaadmeliorem mutare vitam; si verò aliqui noluerint inservire operibus, quibus [Note: 16] traditi sant, hos sect ari hâc regiâ civitate. Ad quam Iustiniani constitutionem sese refert Ordinatio Politica Im perii de anno 1577. rubt. von Bettlern. in verb: So darüber solche starche Bettler befunden, sollen die selbige vermöge der Rechten oder sonst gebührlich gestrafft werden andern zum Abscheu und Exempel. Simile decretum Henrici II. Regis Galliae refert Augustus Thuanus lib. 3. histor. ad ann. 1547. Rex, ait, edicto mandat Decurionibus, ut publicis operibus mendicos validos exerceant, coeteri, qui aut morbo impediantur, aut mutilo corpore ad laborem sunt inhabiles ptochotrophiorum opibus sustententur, nulli in poblico ad stipem flagitandam vagari permittantur, quibus verò habitatio in civitate sit, sed suo labore se et familiam alerenqueant, stipe à contribulibus collatâ subleventur. Idem constituisse Ludovicum XIII. Anno 1612. testis est Thuani Continuator pag. 318. Quae damnatio ad publicas operas in otiosos,
mendicantes validos, prodigos, horumque similes publico edicto optimi [Note: 17] Principis Friderici Wilhelmi Ducis Würtenbergensis sub dato Stutgard den 22. Septembr. Anno 1627. sancita est. seqq. verb: Wir befinden, was für grosse Ungelegenheiten durch die freche Landrecken, und gesunde Bettler, Herrnlose gartende Knechte, und dergleichen Gesinde, uns auch den Communen, armen Kästen und Privat Personen zugezogen werden: Derenthalben denn wir nach Mittel zu gedeucken anlaß haben, wie auch selbiges abzuschaffen, dergleichen Gesinde zur Correction gebracht, zur Ar beit angehalten, und das Land von solchen gereiniget werden möge. In erwegung dessen allen, und damit die Ubelthaten, die nicht die euserste Todes.-Straffe auff sich haben, dennoch mit schäßrfferen Ernst angesehen, die senigen aber, bey denenoch einige Hoffnung zur Besserung nicht gar unehrlich, sondern nach gebührender Abbuß, hernach wiederumb unter Biederleuten geduldet werden, auch die so durch langwürige Gefängnüsse nur Mürbe und Faul gemacht, ihre Zeiten in Geschäfften zubringen, genötiget, nicht weniger das Umblauffende Müssig und Streuffende Unnücke Gesinde zur Correction solcher straffbaren Gesellen (darunder wird auch die Prodigos und Verschwender, bey denen alle gesuchte gradus unverfänglich, nicht weniger Unger atene Kinder, an denen ihrer Eltern Zucht nichts helffen, noch einige Besserung bey ihnen zu hoffen seyn wil, gemeynt haben wollen) ein Mittel Ernstlicher Straffe an zustellen, welches bißhero bey vielen wohl bestelten Landen, Städten, und Herrschafften mit Nutzen practiciret, und dadurch mancher Ungerathener Mensch wiederumb zum Nutzen gebracht worden, das nemlich selbige ad opertas publicas angehalten, darinnen in springen und eysinnen Banden, so lange zu schaffen, biß jeder sein verbrechen nach Bewandtnüß desselben, wie auch seine atzung, und was seintwegen sonsten auffgelauffen gäntzlich abgebüsset.
[Note: 18] Idem consultum esse reputavit Besoldus in tract. de poenis et in discurs. de aerario vid. Idem. in thes. pract. p. 706. Amiratus lib. 17. discurs. 6. Principes, air qui publicis moribs, antequam ingruant, in suis civitatibus occurrere solent, opera publica exstruere debent, adeò ut nemo se excusare possit, [Note: 19] quod cum materies laborandi desiciat. Simile excmplum in Argentoratensi Rep. inveniri in iis, qui damnantur ad publicum opus, vulgò das Schellen-Werck dictum teste D. Biccio in aureis sect. ult. §. ult. Et in Electorali Dresdâ damnari delinquentes ad operas publicas zum Stein-schneiden [Note: 20] vulgò notum est. Et in suo Ducatu laudatissimus Princeps Saxo Gothanus leviora delicat eodem modo vindicare solet. Huc etiam pertinet ordinatio Saxon. Dnn. Mauritii et Augusti fratrum de anno 1573 vers. es soll. ibi: Es soll kein Schencke, Kretzschmar oder taberner, keinen Müssiggeher, der seynes Müssiggehens nicht erbare Sachen hette, über drey nacht herbergen, wo aber einer befunden, der vorsetzlich aus einem Schenckhause in das anderegienge, und wolte sich seines vornehmens und wesens damit enthalten, und nicht zu Dienst begeben, oder den Letuten sonst umb ihr Geld Arbeiten, den sol man zu Handen nehinen, und seinen Handel von ihme erlernen, und so man den Sträfflich findet, solmann ihnen, alssichs seiner Verhandlung gehört, straffen, und der Wirth, der ihnen über die gesatzte Zeit mit seinem wissen geherberget, sol seiner Herrschafft ein Schock verfallen seyn. Ad eiusmodi operas commodiùs exercendos utilissimè in Rep. ergasteria publica seu domus disciplinares vulgò Zuchthäuser, exstruerentur, ut in Belgio omnibusque ferè civitatibus Hollandicis constiturae sunt, in quas otiosi, prodigi, mali et vagi homines nec non mendici validi culopatae conversationis, et despereatae paenè emendationis homines cuiusve aetatis et sexus deturduntur, et ad labores cuiusque ingenio, aetati et
viribus convenientes atctantur, ita ut si debitum laboris pensum praefixo tempore non perficiant, non solùm cibariorum tenuitate, verùm etiam fustibus, virgis et corporis [Note: 21] cruciatu ad id compellantur. Hoc enim modo sublato otio omnium malorum fomite, non solum flagitiorum radices circum ciduntur, verùm etiam petulantiae fibrae evelluntur, stirpes eliduntur, et virtutis semina substituuntur. Quare non prius eiusmodi farinae homines exindè dimitti solent, quàm signa emendatioris vitae exhibeant, et undè honestè vivere possint, addiscant. D. Theod. Reincking [Note: 22] d. tract. lit. 3. class. 1. c. 7. n. 3. et 4. Hoc coercendi regimine prae ceteris laudatur Ambstelodamum, nobilissimum Belgii Emporium, ubi eo fine carcer quidam publicus instar Palatii ampli et speciosi exstructus est, et cubiculis, officinisque diversis ad opificia mechanica opportunis distinctus. [Note: 23] Pontan. inhistor. Ambstelod. l. 2. c. 9. Undè sanè metu huius censurae publicae paucissimi reperiuntur in trivio mendicantes validi, otiosi, prodigi, et id genus inutilia terrae pondera. Bornit. de aerar. reditib. lib. 2. c. 2. Wolffius. in Colleg. Polit. Disp. de leg. th. 23. vid. miracula San-Raspini h. e. Historisehe Beschreibung der Wunderbarlichen Mirackel und Wunderwerck in der kauff- und Handels-Stadt Amsterdam an einem Orte, so das Zuchthauß genennet wird an ???ielen fürgangen. In civitate Brugensi Flandriae idem laudat [Note: 24] Iodan Damhoud, prax. crim. cap 110. n. pen Magnoperè, inquit, laudandae mihi Brugae, mea dulcissima Patria, in quâ institutae sunt duae clarissimae piissimaeque Scholae: puellorum una, puellarumque altera, quibus praesunt decem praestantes viri Rectores, illis sex, his verò quatuor. In has Scholas civitatis pauperes et paenè platearum faeces deducuntur, qui ibidem aluntur, vestiuntur, docentur et pro naturae dotibus instituuntur, donec adoleverint. Adulti
verò alii traduntur mercatoribus, canonicis mechanicis, alii liberalioribus studiis postea alitioribus facultatibus et disciplinis. Puellae in honestas familias serviturae traduntur. Ncc ab his manus ausiliares Rectores retrahunt primisquam ad. matrimonium elocentur, aut ad statum perfectionis provecti fuerint Undè contingit ex hisce scholis emergere multos viros probos, bonos, cives, mercatores, divites, sacerdotes, Canonicos, immò et Abbates. Ex alterâ matronashonestas, et aliquando religiosas, Abbatissas, qui fortassis omnes sine harum Scholarum institutione et auxilio ad nequissima pervenissent: alii ad furta, alii ad latrocinia, alii ad alia atque alia maleficiorum genera. Puellae quoque aut ad furta aut ad mendicitatem aut ad lupanaria, quaeistarum Scholarum ope ad honestissima feliciter conscenderunt. Quae quidem Scholaris institutio ita pia omnibus visa est, ut eam plures huius regionis civitates imitari studuerint. Imò et ipsa Francia easdem aemulari coeperit, formâ [Note: 25] et institutionibus à Brugensibus expetitis. Hisce addendendum videtur consilium Fausti ab Aschaffenburg d. tr. clas. 19. cons. 35. ord: 1526. ubi ita scribit. Eine Christl. Obrigkeit ist von Rechtswegenschuldig nicht allein ihre Unterthanen zu defendiren, Schützen und Schirmen, das übel zu Straffen, sondern auch für den Müssiggang Arbeit zuschaffen, da mit sich ia niemand in seiner Armut mit Mangel der Arbeit entschuldigen können. Darumb dann sonderlich in grossen Volckreichen Städten sehr nothwendig, das mann nach dem Löbl. Exempel etlicher in Niederland gelegener Städte werckhäuser, Zucht und Synin-Häuser anrichte, darinnen die Müssig-gehende Bürger samt dero Weib und Kinder, wie auch die Ungehorsamen bösen Buden und Mägdlein, die Verschwender, Vollsäuffer und Prasser, und das Verlosfene Gesindlein ohne schmählerung ihrer Ehre zu müßlicher
Arbeit angehalten und nach Verdienst entweder Speise oder Streiche empfingen. Das würde nicht allein den gemeinen Kasten wohl eintragen, sondern es würde so wohl Jung als Alt wieder zu recht gebracht, Ehrlichen Eltern grösserer Schande wegen ihrer ungerathenen Kinder befreyet, die Starcken Bettler, und das Müssig-gehende Gesendlein abgeschaffet auch die Bürgerschafft von deroselben überlauff mannigfaltig befreyer [Note: 26] werden. Ita ad Reip. Ambsdelodamensis imitationem Bremensis civitas magnis sumptibus eiusmodi domum ad salutarem Reip. disciplinam erexit, cuius benesicio multapraecocia ingenia terrentur et emendantur. Exstat ibidem, teste Reinkingio d. l. n. 6. columna in mediâ areâ, quae ferè abomnibus conspicitur, in quâ depictae sunt scuticae, virgae, fustes, ursi et leones, hoc addito emblemate: Kann mann doch Löwen und Bähren Zähmen, solte mann denn die Mutwilligen Buben auch nicht Zwingen. Tales etiam domos in quibusdam Germaniae civitatibus, ut Hamburgi, Lubecae etc. exstructas esse testatur Wolffius d. l. vid. Besold. thes pract. [Note: 27] v. Zuchthauß. Lather. d. tract. c. l. n. 59. et seqq. Utinam (liceat Latheri verba d. l. n. 73. nostra facere) et nos suadere hoc possemus, quo nostris in oris, in superiore Saxoniâ, Misniâ ac Thuringiâ pro compescendà indomitâ et promiscuâ pube crapulae, libidini omnique vitiorum generi dedita, domus eiuscemodi Belgarum exemplo aedificarentur, et praeterea carcer publicus pro obaeratis, validis mendicis, et otiosis, nae operam egregiè collocatum iti existimamus, minus certè esset vitiorum, exemplo quoque delinquentium [Note: 28] coeteri à peccando desisterent. Sed non credo, ait Petrus Heigius part. 2. q. 27. n. 17. in tantâ morum corruptela melioranobis esse speranda: ut qui graviora etiam invalescere [Note: 29] cottidiè videmus. Interim dolen dum maximè est, Principes saepè in alendo tubidinum, citharaedorum, Histrionum
aliorumque voluptatis artificum grege, neglectâ etiam aerarii publici ratione, nullis parcere sumptibus, pro restituendâ autem ac conservandâ morum censurâ et disciplinâ summè semper necessariâ tenues fisci facultates conqueri, vel ut rem inutilem tot sumptibus ac impensis indignam vulgò aestimari.
Mendicantes vagabundi saepè morbos ac vulnera simulant. n. 1.
Qui tamquam impostores meritò puniendi. n. 2.
Poena eorum in iure non est expressa. n. 3.
Tamquam falsarii sunt puniendi. n. 4.
Crimen falsi quid sit? n. 5.
Falsi poena est arbitraria. n. 6.
Mendicantes falsarii fustigationis poenâ plectuntur n. 7.
Olim ut fures puniti. n. 8.
Responsum Facultatis Iuridicae Witteb; n. 9.
Pronuciandi modus in Dicasteriis Saxon: n. 10.
Idem Facultatis Iuridice Helmstadiensis pronuntiandimedus. n. 11.
Poename andem merentur illi, qui absque literis falsis elcemosynas frandulenter extorquent. n. 12. 13. 14.
In Cathaloniae regno quâ poenâ impostores mendici plectan. tur. n. 15.
In minoribus aetate poena temperatur. n. 16.
Mendicantium receptatores quâ penâ adficiantur. n. 17.
Poena eius, qui falsas mendicantium literas conscripsit et sigillavit. n. 20. 21.
[Note: 1] Validos non tantùm hinc inde vagari mendicantes videmus, sed et eosdem saepè vulnera, morbos naturaeque defectus scitè simulare, literis ac sigillis abuti, et hisce praetextibus immensam quandoque pecuniae vim colligere, cùm interea membra habeant intera et sana, latrocinii furtique criminibus impensè dent operam, cottidiè non sine gravi [Note: 2] Reip. civiumque detrimento experimur. Hi sanè detestandi et graviter puniendi, die Grosse Schiden artlich simuliren et variâ calliditate repraesentiren, de quibus D. Schenck in observat. medic. fol. 335. laudatus Besoldus thes. pract. voc. [Note: 3] Bettler. Quam poenam verò tales im postores mereantur iure expressum non legitur. Angelus et Ioh. à Platea in d. l. unic. n. 2. C. de valid mendic. Lapus allegat. 18. ibique latè in addit. Q Mandosa, mendicantes validos, ait, qui fucatis coloribus se pailidos exhibent populo, fingentes seinfirmos, ut eleem osynas extorqueant, tamquam falsarios puniri, iuxta [Note: 4] cap. cum ex eo §. qui autem. extr. de poen. Lapum communiter ferè sequuntur Dd. Praevitellus tr de peste part. 5. c. 14. n. 2. Menochius A. I. C. d. cas. 532. Mart. Coler. tr. de aliment. lib. 1. cf. 17. n. 50. D Carpzov. prax. crim. q. 93. num. 72. [Note: 5] Falsum enim dici potest actus dolosus veritatis mutandae caussâ ad alterum decipiendum factus, quem L. Cornelia et aliae constitutiones pro falso habent et coercent; et committitur quinque modis, consensu, verbis, scriptis, abusu et [Note: 6] facto D. Hahn. in observ. ad Wesemb. v. 2. p. 764. Poenam autem falsi esse arbitrariam haut obscurè probat l. eos. 27. v. 2. ff. ad L. Cornel. de fals. ubi gerens se pro milite, cùm non sit, vel illicitis insignibus utens licet incidat in caput L. Cornel. de falsis, dicit tamen Ictus, eum pro admissi qualitate
gravissimè puniendum. Et sic manifestò probat poenam esse arbitrariam iuxta falsitatis qualitatem. Myns. in §. item lex n. 11. I. de publ. iudic. Bacchov. et Vinn. ibid. in comment. add. Nemes. Carolina art. 112. 113. et 115. Carpz. d. l. n. 21. ubi [Note: 7] n. 24. idem de iure Saxonico adfirmat. Coeterum mendicantes falsarios, qui literis ac sigillis alienis abutentes casum fortuitum incendii, morbi, deteriorationis aut similem fingunt, Brand-Bettler, so uff falsche Bettel-Brieffe das Allmosen falmen, poenâ fustigationis ac relegationis perpetuae plectendos esse, rectissimè scribit. P. Heigius p. 2. 9. 27. n. 21. [Note: 8] ubi ait: veteres Scabin os Saxon, tales impostores etiam ut fures laqueo puniisse, siqui dem tantam pecuntiae summam per imposturam illam corrogassent, quae ad furti poenam sufficit, allegans sententiam post Weiehbild tit. von Diebstal. Furto namque dissimile crimen non est, si quis falso utens diplomate, quasi incendio quodam oppido consumpto magnam pecuniae vim colligat. vid. Matth. Coler. part. 1. decis. 179. n. 3 Pet. Thedoric. in colleg. crim. Disp. 8. thes. 2. [Note: 9] lit. e. Testatur idem Georg. Schulz in synops. institut. imperial. tit. ult. p. 729 ubi anno 1624. à Facultate Iuridicà Wittebergensi, ita responsum fuisse scribit: Hat der Gefangene F. gütlichen gestanden und bekan, daß er sich fälschlicher Weise M. G. von L. aus Böhmen genant, und auff einen Erdichteten Besiegelten Brieff, so ihm einer, der sich mit Nahmen Johannes aus S. genennet zugestellet, bey 6. Wochen gebettelt, und darauff4. thl. erlanget, davon er den dritten Pfennig, und die freye Zehrung von ermeldten Johanne gehabt, welchem er auch das erbettelte Geld zustellen müssen, der nicht allein solches sondern auch fälschlicher Weife, anders unterschiedliches eingeschrieben, und neben ihme in der Ehurf. S. widdumbs Hoffhaltung zu L. am 8. Decemrb. dieses 1624. iahrs sich angcgeben, in der Schloßkirchen einen Fußfall
gethan, und ümh Baw-unb Brand-Steur auff die L. im B. fäschlich gebeten. Da nun der gefangene E. F. auff solchem gethanem Bekändtnüß vor Gerichten nochmals freywillig verharret, so wird er dieses begaugenen falsches Weges, mit Staupenschägen des Landes ewig nicht unbillig verwiesen. V. R. W. [Note: 10] Quem pronuntiandi morem etiamnum hodiè Dicasteria Saxonica sequi, non attendendo quantitatem pecuniae collectae, modò quidquam mendicantes falsarii fuerint lacrati, tcstis est Pragmaticorum nostri saeculi facilè Princeps Carpzovius P. 2. q 93. n. 73. ubi aliquot praeiudicia recensset, quorum numero et hoc est. So werden sie wegen solches Wetrugs, indem sie auff falsche Brieffe gebettelt, un~ die Allmosen gesamlet, mit Staupensch lägen des Landes ewig billich verwiesen. V. R. W.
[Note: 11] In eandem etiam sententiam saepius Facultatem Iuridicam Helmstadien sem pronuntiasse adserit Dn. H. Habn. d. l. Id tamen non ita accipiendum, ut iudex praecisè hanc fustigationis poenam mendicantibus falsariis irrogare teneatur: quippe circumstantiis concurrentibus mitiorem poenam reis hoc casu infligi nihil prohibet. Carpz. d. l. n. 74. [Note: 12] ubi ita pronuntiatum ait. Quam verò poenam merentur illi, qui literis ae sigillis, non abutentes, morbum, vulnera aut defectus naturae simulant, iisque praetextibus eleemosynas [Note: 13] colligunt? Eiusmodi fraudes acsimulationes mendicorum excusari non posse superius cap. XIII. probatum dedimus et cùm crimen istud falsitatis imaginem habeat, furtoque [Note: 14] similim um sit Iodoc. Damhoud. d c. n. 55. dubium nullum est, eos tamquam stelliones ac impostores fustigatione et relegatione plectendos esse, cum Heigio d. q. 27. n. ult. statuimus, ubi refert eam poenam cuidam Witebergae dictatam fuisse, qui linguae defectum mentitus, postea in salso deprehensus est, cùm illi valdè esurienti in ospanis immissus
esset, quem is mox comminuit, et deglutivit, ubi et iudicis minister statim manu in os insertâ, linguam antea abditam rursum protraxit. Similem poenam sustinuit mendicus, qui epilepsiam simulaverat modo admodum horrendo, referente [Note: 15] D. Carpzovio d. l. n. 77. In regno Carthaloniae mendici fingentes se debiles, cùm sint fortes, immò fictitiè adponentes sibi herbas, et alia suppositoria, per quae appareant in firmi, claudi et contra cti pedibus, vel aliud, propter quod faciunt sibi tumescere tibias, vel aliam apparere infirmitatem in maximam Reip. perniciem et iustitiae dedecus, non solùm ut validi mendicantes, sed ut errones et vagabundi puniuntur poenâ fustigationis, et serviendi in Regiis [Note: 16] trirenmibus ad quinquennium. Pegnera d. quaest. crim. 4. n. 10. ubi addit natu minoribus quinquennium temperari solere ad triennium. Pro admissi namque qualitate, iuxta personarum, aetatis, sexus et conditionis diversitatem poena velgravior vel remissior statuenda est l. 5. §. ult. l. 11. pr. l. 13. [Note: 16] l. 16 ff. de poen. Deillis porrò Q. qui uti loquuntur Impp. in d. l. un. C. de valid mendic. latebram fortè fugitivis, et consilium mendicitatis subeundae praestiterunt, quatenus puniendi sint. In d. l. unic. Dominis actio salva manet contraeos, qui servos fugitivos receperunt, vel mendicitatem improbam persuaserunt. Intelligimus autem actionem servi corrupti, quia corrumpitur maximè servus, si fugitivus recipitatur. l. 1. pr ff. de fugitiv. Ioh. à Plarea d. l. n. 3. ad fin. Tales autem mendicorum ac otiosorum hominum receptatores, quorum genus pessrmum vocat Marcianus in l. 1. ff. de receptat. quippe sine quibus nemo latere diu potest, extra ordinem puniendi sunt. Conf. Nemes Carol. art. 177. Huc pertinet severa constitutio in Ordin: Polit: Magdeburg cap. 21. in fin. ibi: Welcher dieselben Faulen Untreven Leute auffhalten und Fördern würde, der sol von seiner Obrigkeit am Gute,
oder wo er dessen nicht vermöchte am Leibe unnachlessig gestrafft werden, auch alle den Schaden, den sie theten zu erstatten [Note: 19] schuldig seyn. A poenâ denque non est immunis, qui diplomata mendicantium vel falsè scripsit, vel falsa sigilla adpendit, tenetur is enim lege Cornelia de falsis l. 1. l. 16. l. 23. l. 28. ff. ad L. Cornel. de fals. ac proinde absque dubio poenâ falsi, quae arbitraria est, carceris, relegationis, fustigationis, aut etiam multâ pecuniariâ pro qualitate admissi et damni dati ac subsecuti plecti debet. Matth. Wesembec. in parat: [Note: 20] ad lit. A. de fals. n. 5. Damhoud. d. tract. c. 122. Id quod clarissiniè patet ex art. 112. Ordin. crim. Cariol: v. ibi: Welcher falsche Siegel, Brieffe, Instrument oder dergleichen machen, die sollen am Leib oder Leben, nach dem die Fälschung viel oder wenig, boßhafftig oder schädlich geschicht nach Rath der Verständigen, oder sonst, als zu end dieser Ordnung gemelt peinlich [Note: 21] gestrafft werden. ubi Stephan et Remus in Nemes. Consideratis itaque ac perpensis circumstantiis cuiusque falsi in scriptis commissi, unam vel alteram poenam ex praedictis Iudextutò infligere poterit. Carpzov. d. q. n. 63. Tantum de poenis.
Crimen a)rgi/as2 est extraordinarium. n. 1.
Processui inquisitorio heic locus est. n. 2.
Iudex tenetur ex officio sub certâ poenâ in delinquentes inquirere. n. 3.
Negligentia Magistratuum ac Iudicum notatur. n. 6. 7.
Leges sine observantiâ sunt nola sine pistillo. n. 8.
Satius est dissimulare praevalida mala, quàm non posse nec velle ea vindicare. n. 9.
Novus Princeps plerumque novas condit leges, sed saepè sine custodiâ et exsecutione n. 10.
Adhortatio ad observantiam legum. n. 11.
Omnia vitia in Rep. simul emendarinequeunt. n. 12.
In reformandis gentium moribus multum discretionis adhibere oportet n. 13.
Conclusio tractatus. n. 14. et ult.
[Note: 1] Crimen a)rgi/as2 et mendicitatis improbae extraordinarium esse, omni caret dubio arg t. t ff. de extraord. crim. Rittershus. ad Novell. part. 12. cap. 15. quod propterea non ordinarium sed summarium sive extraordionarium postulat iudicium, in quo levato, quod aiunt, velo absque strepitu et figuirâ iudicii proceditur. Ioh. Zanger. iract. de except. Part. [Note: 2] 1. cap. 1. n. 60. Processui igitur inquisitorio heic locus est arg. l. un. C. de mendic. valid. Nov. 80 c. 5. qui hodiè remedium et ordinarium, uti patet ex verbis Ordin. Polit. Saxon. de anno 161.2 ibi: Auch von den Rechts-Lehrern dieses remedium ex communi consuetudine numehr pro ordinario, so in allen delictis statt habe gehalten wird. Farinac. prax crim. quaest. 1. n. 10. Reusner. lib. 1. decis. 24. et allegati à Carpzovic Prax. [Note: 3] crim. q. 103. n. 51. Undè porrò et hoc sequitur, iudicem non modò inquirere posse, sed et hoc facere ratione muneris sui obstrictum esse, adeò, ut negligens inquirere, ipsemet crimine non levi sese obstringat, uti rectè sentit Paris de Puteo de [Note: 4] Syndic atu in verb: Negligentia. c. 1. et 4. Heig. P. 1. q 39. n 24. d. l. unic. de Nov. 80. c. 5. Nov. 128. c. iubemus: ibi: Iubemus omnes iudices, tàm militares, quàm civiles, per se requirere eos, qui latrocinia, aut violentias, aut rapinas rerum aut
feminarum, aut alia quaelibet in provinciis illicita committunt, et supplicia eis legitima inferre, neque pro his caussia accipere aliquid consuet udinis nomine. add. congruit ff de offic. Praesid. [Note: 5] Poenam autem Imp. in eos, qui inquisitionem eiusmodi negligunt, neque delinquentes ad supplicium rapiunt, constituie dicta Novella 128. cap. iubemus verb: si quisautem iudicium hoc non custodierit cognosct, non solum se commisso sibi cingulo spoliandum, sed decem librarum auri poenam exsolvere, eò, quod praesumpserit talem causam adsumere: post tormenta verò et confiscationem substantiae [Note: 6] in exilium redigendum, et relegandum. Utinam nunc in custodiendis legibus contra mendicos validos et otiosos errones saluberrimò latis Magistratus et iudices vigilantiores essent, profectò non tot nebulones, ac sceleratos impostores [Note: 7] circum nos haberemus. Verùm multorum iudicum inertia, quosvis et ubilibet locorum mendicare permittit, qui eleemosynis non egent, sed otium duntaxat sectantur et voluptates, et ubicumque pulchram interim occasionem nanciscuntur, ibi ne à maleficiis quidem temperant, quorum maleficiorum causam praebent Officiariorum supina inertia, et corripien dorum pauperum pertinax toedium, uti verissimè [Note: 8] scripsit Dam houderus d. c. 110. b. 18. Quid, quaeso, leges ac decreta Principum sine observantiä et exsecutione proficiunt? c cum aliquibus 6. extra de sent. et re iudic. gloss. in rubr. Cod de exsec. rei iudic. nuda sunt corpora duntaxat, nisi vitam et intelligentiam mutuentur à iudicibus. Innuunt hoc verba Recessus imperii de anno 1522. sub. rubr. Römischer Keyserl. Majestät Ordnung etc. in pr. ibi. dieweil aber die Gesetz der Rechten nicht nütz und fruchtbar, woferne die mit stattlicher billicher und ernstlicher Handhabung und exsecution, auffgesetzter, gebührender Straffe, und sonst dernotturfft nach gegen den übertretern und verächtern nicht vollzogen werden.
[Note: 9] Dubitari meritò poset, num tolerabilius sit tolerare mendicos, quàm prohibere, cui tamen prohibitioni nemo paret, aut num satiùs sit dissimulare potiùs praevalida et antiqua, quàm hoc adsequi, ut palam fiat, quibus flagitiis impares sint Principes. Si prohibita im punè transcenderis, neque metus ullus neque pudor est, uti in simili ex Tacito prudenter disserit Doctissimus Hispanus Saavedra in Ide â boni Principis Symbol. 21. §. nec minus detrimenti: ubi etiam optimè monet, de Principis existimatione agi, quando remedia, quae ipse praescripsit, aut effectum non habent, aut non adhibentur. Et profectò ita hodiè fieri, cottidianâ edocemur experientiâ. [Note: 10] Quaelibet ferè Principis aetas, aut nova Reip. moderatio novas mutatis quandoque prioribus adfert leges, sed saepissimè nolam sine pistillo, neglectâ penitus earum adcuratâ custodiâ et severâ exsecutione, und è eiusmodi leges ac decreta, non sine perniciosissimâ auctoritatis Magistratus iacturâ 'et naufragio non cum adplausu, sed risu à subditis excipiuntur. Ut igitur, tàm grande malum, Magistratuum contemptus, quod neutiquam aliquod mikro\n Politicum dixeris, [Note: 11] evitetur, eique maturè occurratur, hâc in re Prin cipes ac Civitatum Rectores vigilent, constituant nomofu/lakas2 atque Censores, quorum vigilantissimâ curâ et Magistratuum Maiestas, et legum auctoritas sarta tecta conservetur. [Note: 12] Videant autem, si non omnia simul emendabunt, non tamen propterea more de successu despondendus est animus, sed paulatim ka h(s1u/xw| podi\ ad priscum morem recidenda, cùm iuxta sapientis monitum omnia ad vivum non sint resecanda in puniendis delictis, id est delicta morosiùs non sunt excutienda, prout Eccles. cap. 10. testatur ubi [Note: 13] Chytraeus in comment. Neque enim potest quisquam nostrùm subitò fingi, neque cuiusquam repentè vita mutari, aut natura converti, Cicerone teste. Tempore opus. P.
[Note: 14] Gregor. Tholos. lib. 4. de Rep. eap. 12. In reformandis gentium moribus multum discretionis adhibere ioportet, qui regit. Nam nec statim, nec omnia uno tempore effiei possunt. Alioquin turbas et tumultus magnios dabit, ut non minus politè quàm politicè Annibal Seotus lib. comment. in Tacit: docet.
[Note: 15] Sed portu iam viso vela ut eontrahamus, instituti ratio nos admonet. Finimus itaqueque Tractatum hunc nostrum, id enixè rogantes Benivolum Lectorem, ut scriptionem hanc festinatam et paenè extemporaneam boni consulat, ac si quid humani fuerimus passi, veniam nobis, quam ipse sibi exoptat, elargiatur; iuxta Petronium Arbitrum.
Inveniet quod quisque velit; non omnibus unum est
Quod placet: hic Spinas colligit, ille rosas.
Terminalia sunto.
*qew=| tris1upostatw| do/ca,
/ei\s2 tou/s2 a)iw/nas2 a)iw/nwn.
FINIS.
Princeps thesaures suos suos in subditorum loculis recondites habet. c. 1. n. 5.
Aerarium publicum in promptu haberi debet pro alendis pauperibus. c. 3. n. 16.
Pecunia rerum agendarum nervus, c. 10.. n. 18.
Quod non capit Christus, rapit fiscus c. 9. n. 11.
Censurapublica quàm utila ac necessaria in civitate. c. 14. n. 1.
Censores seu Inguisitores observare debent mendicantium fraudes, c. 5. n. 71.
Satius est dissimulare mala praevalida, quàm non posse nec velle vindicare. c. ult. n. 10.
In reformandis gentium moribus multum discretionù adhibere oportet. d. c. n. 12.
Non omnia Reip. vitiae simul et uno qs. impetu emendari possunt. d. c. n. 12.
Quodnam boni censoris officium. c. 14. n. 10.
Censuraeneglectus Reip. damnosissimus. c. 11. et seqq.
Charitati saepè aecentia status, seu Reputatio hodiè cedere cogitur. c. 5. n. 92.
Opes et inopia Rerump. pestes Platoni dicuntur cap. 1. num. 10.
Aurum habet Ecclesia, non ut servet, sed ut eroget in necessitatibus. c. 3 n. 31.
Quaelibet causa, etiam iniusta, et bestialis excusat à dolo cap. 5. num. 53.
Quò gravius sub ect ifravidis periculum, eò cautius est agendum. d. c. n. 70.
Eleemosynae non debent esse coactitiae extorsiones, sid voluntaria largitio c. 3. n. 27. c. 5. n. 90.
Subditi in casu necessitatis ad subsidia pauperibus praestanda cogipossunt. d. c. n. 28. et seqq.
Eleemosynarum intermissiostatui Reip. valdè nocet ibid.
Ordinationes eleemosinariae in Rep. necessariae. n. 34.
An diversae religionis bominibus eleemosynae denegari possint. c. 5. n. 13.
Etiam excommunic atis egenis subveniendum. n. 88.
Satius est Christiano, quàm infideli opem ferre. n. 89.
Eleemosyna pro modulo et mensurâ facultatum eroganda, n. 91.
Homines nimium quantum in hâc re tenaces n. 92.
Non dare sed largè dare est elecmosyna n 96.
Elecmosyna de iustis laboribus elargienda. c. 6. n. 9.
Pauperibus subvenire non est res meria arbitrii, sed in verbo Dei mandatum. c. 2. n. 3. et c. 3. n. 29.
Eleemosyna Hebraeis veteribus divitiarum munimentum maximum fuisse creditur. c. 2. n. 7.
Episcopi in veteri Ecclesiâ fuère eleemosynarum distribitores. c. 3. n. 7.
Eleemosynarum collectio quomodo instituenda, n. 21. et seqq.
Cavendum ab eleemosynâ cum rapinis coniuncta. d. c. n. 14.
Eleemosyna non est isaturis danda c. 7. n. 5.
Eleemosynae sunt deposita pietatis. n. 9.
Bona Ecclesiastica sunt patrimonium Christi c. 3. n. 31.
Eorum distractio ad alimentationem pauperum omninò licitae d. c. n. 32
Bonis Eccle siasticis iin casu necessitatis extremae tributa imponi possunt. c. 3. n 33.
Olim reditus sacri in quatuor partes distribuebantur. cap. 3. num. 5.
Bona Eccle siae an superiore saeculo legitimè occupata? n. 10.
Eorum administratio fidelibus committenda. n. 11.
Bona Ecclesiastica sactè ac studiosè adservanda. n. 30.
Bona monastica ad alimenta inopum optimè destinari possunt. ibid.
Ecclesia Lutherana hodiè adflictissima: c. 9. n. 1. et seqq.
An Exul nets ob confessionem veritatis Evangelicae sine subsidiis reiciendi? n. 4.
An inquirendum sit in Exulantespraetextu religionis? n. 15.
Cirminis falsi definitio, c. 16. n. 5.
Falsi poena ect arbitraria, n. 6.
Mendic antes falsarii hodiè fustigationis poenâ plectuntur. n. 7.
Mendici, qui falsis literis utuntur eandem poenam merentur. n. 12. et seqq.
Quifalsa diploimata scribit, arbitrariè puniendus. n. 20.
Hominu vita ferro similis. c. 6. n. 1.
Homo in creatione tribus armatuis ect praesidiis à natura. n. 8.
Inquisitorio processui in crimine otii ac mendicitatis locus ect. c. ult.n 2.
An mendici iuramenti religiione gravari possint ad docendam fidem diplomatum. c. 5. n. 74.
Iudex periuria carere debet. n. 75.
Princeps bonis legibus robur addere, subditosque ad officium compellere debet. c. 3. n. 29.
Leges ac Scta ita scribi nequeunt, ut omnes casus, qui quandoque inciderint, comprehendantur. c. 5. n. 47.
Constitutionies Imperii hoc aevo malè observantur. c. 12. n. 24.
Legis unicae Cod. de valid mendic. neglectus. c. 13. n. 2.
Leges sine observantiâ nihil proificiunt. c. ult. n. 8.
Liber alitas et misericordia fontibus adsimiles esse debent, qui in arenosis et siccis locis frequentiùs sc aturire solent. c 2. n. 6.
Liber alissima fuit antiquitas ergapauperes c. 3. n. 4.
Diplomata mendicitatis obsoleta et antiqua an admittenda? cap. 5. n. 56.
Antiquitas non derogat fidem instrumentis, sedpotiùs auget, n. 57.
An rigorosè in mendic antium diplomat a in quir endum? n. 66.
Liter arum testimonialium abusus, n. 67. seqq.
Quaenam in literis ipsis à censore observanda? n. 73.
Diplomata mendicorum susp cta custodienda sunt, donec eorum veritas doceatur. n. 77.
Quid in dubio statuendum? n. 79.
Mendicantium receptatores arbitrariè puniendi. cap. 16. n. 17.
Iudex tamquam viva vox iuris rigorem eius inflectit. c. 5. n. 48.
Iudex tenetur sub poenâ inquirere delinquentes. c. ult. n. 3. et seqq.
Negligentia Magistratuum reprehenditur. n. 67.
Mendicitatis et paupertatis discrimen. c. 4. n. 3.
Mendici sunt omnes inopes, non habentes, quo vivere possint. num. 2.
Mendicitas dividitur in licitam et illicitam. n. 7.
Mendicantes quidam infirmi, quidam validi. n. 8.
Mendicitas quae sit licita n. 9. 10.
Mendicitas Monachorum an licita? n. 12. etc. 11. n. 3. seqq.
Mendicis an sine testimonia libus fides habenda? c. 5. n. 43 et seqq.
Mendici suspecxti in vinculis retineri possunt, donec fidem literarum doceant. n. 77.
Inexplebilis mendic antium cupiditas n. 97.
Mendici pera non impletur n 98.
Mendicitatem quidam profitentur artem. n. 99.
Reip. interest mend cantium et otiosorum numerum decrescere. c. 5. n. 99.
Mendicantium liberi ad operas et labores sunt adstringendi. num. 100.
Mendicorum morbo laborantium et verè miserabilium cura omninò ect habenda. c. 5. n. 1.
Quis Magistratus licentiam menmdic andi concedat? n. 6.
Facultatis stipem collligendi concessio est iuris dictionis n. 7.
In Electoratu Saxon. auctoritas Consistorii praerequiritur. n. 9.
An Magistratus publicam mendicitatem planè prohibere possit in Rep? n. 12. et seqq.
Deus in Rep. iudaicâ mend citatem prohibuit. n. 19.
Idem inprimitivâ ac veteri Ecclesiâ observatum. n. 20. 21.
Indecorum est civitati, mendicos omnes plateas et angulos perreptaere. n. 24.
Mendicitas quandoque permitti potest. n. 28.
Mendicit as quàm perniciosa Reip? c. 13. n. 1.
Innumer aemendic antium fraudes et artes recensentur. n. 3. et seqq.
In fraudes ac simulationes mendiciorum quadantenus sint excusabiles? n. 9. et seqq.
Hominum immisericordia dat ansam variis mendic antium fraudibus. n. 14. 15.
Mendici et otiosi quiomodo in Rep coercendi? c. 15. n. 2.
Legis un. Cod. de valid. mendic. poena ab usu recessit. n. 7.
Mendici saepè morbos ac vulnera simulant. c. 16. n. 1.
Improba men dicitas quae et quare odiosa? c. 7. n. 3. 4.
Mendicorum delectuis est habendus. n. 10.
Gentilibus odiosa fuit mendicitas. n. 13. et seqq.
Mendicis quare pro obsonio pugnus dandus? n. 19. 20.
Qui sint mendicantes validi, debiles, infirmi. c. 8. n. 1. et seqq.
Annorum robur in mendicis exquirendum. n. 9.
Mendicitas utrique sexui prohibita. n. 13. et seqq.
Milites vagabundik (vulò Gartende Knechte) qui tales? n. 17.
Opificum filii persgrinantes an numero mendic antium validorum accensendi? n. 20. et seqq.
Monachorum mendic antium origo, c. 11. n. 1.
Ordines eorum quatuor. n. 2.
Otium Monachale veteribus exosum. n. 7.
Monachale paupertatis votum an SS. contrarium? n. 12. et seqq.
Monachorum mendicitas illicita habetur. n. 22.
Necessitas ingens telum, nulli subiiectuim legi. c. 5. n. 39.
Facit licitum, quod est ilicitum. n. 39.
Neciure divino nec humano necessitati lex ferripotest. n. 40.
Qui pro suâ nobilitate clam et occultè mendicant, eleemosynis noncsunt indigni.. c. 4. n. 12.
Nobiles nuimmum pauperi dantes an satisfaciant regulae charitatis? c. 5. n. 95.
An nobilitatis vel dignitatis mendicantium ratio sit habendai! c. 8. nium. 15.
Ocularis inspectio corporis fidem facit infirmitatis. c. 5. n. 54. et cap. 8. n. 4.
Etiam privatus potest inspicere mendici corpus n. 6.
Robur ciorporis ex adspectu aestimari potest. n. 7.
Otiosorum multitudo Reip. perniciosa. cpa. 12. num. 14. et seq.
Pigritia commune malum mendic antium. c. 13. n. 8.
Aliqua servitutis Romanae species contra otiosos introduci possit. cap. 15. n. 9.
Crimen a)rgi/as2 est extraordinarium. c. ult.
Otii ac desidiae comes ect paupertas. c. 7. n. 1.
Otium omnibus invisum. c. 6. n. 4.
Pulvinar ac balneum Satanae, n. 6.
Omniiure illicitum, num. 7.
Otiosa mens non nisi mala parturit n. 13. 18. 19.
Otia dant vitia. num. 14.
Otiosi velutipecora vitam transigunt. n. 15.
Severè in eos animadvertendum. n. 16.
Cor otiosi instar molendini. n. 17.
Otiosi hodiè foventur. n. 21.
Damnatio ad operas publicas optimus coercendi mendic antes ac otiosos modus. c 15. n. 8.
Operumpub 'ic arum in Rep. magna est utilitas. n. 10.
Exempla quaedam operuim publicorum. n. 19. 20.
Pyramides in Aegypto quare exstructae? n. 12. 13.
Veneti exercent plebem in operibus public is. n. 14.
Ergasteria in Rep. maximè utilia. n. 21. et seqq.
Ergasteria Batavica laudantur. n. 25. et seqq.
Egestatis pudor cuique paupertate ipsâ durior est. c. 1. n. 10.
Inediâ ac fame nihil acerbius. ibid.
Quae mala indè oriantur, num, ult.
Pauperes semper nobiscum habemuis. c. 2. n. 1.
Deus largissimè retribuit pauperum curam. n. 13.
Deus audit querelas pauperum, easque severè iudicat: num 17.
Pauperum cura quomodo instituenda, c. 3. n. 1. et seqq.
Pauperes in Xenodochiis alendi. n. 8.
Paupertatis variae traduntur causae n. 34.
Quibus egestas non ect aequalis, iis nec aequalia subfidia debentur. n. 35.
Pauperum nomina in civitate adnotanda. ibid.
Pauper ubique iacet. c. 10. n. 35.
In eleemosynae liberalitate quaenam consideranda. nun. uls.
Paupertas olim à Graecis et Lationis commendata. c. 4. n. 5.
Per se non est reprehensibilis: ibid.
Salvâ conscientiâ veris pauperibus non potest denegari eleemasyna. n. 11.
Mendici morbos artificiosè dimulantes incidunt inpoeinam L. Cornelioe de falsis. c. 16. n. 2. et 4.
Mendicantes falsarii olim ut fures puniti. n. 8.
In iunioribus mendicis poenatemperanda. n. 16.
Boni Principis scopus est beata civium vita. c. 1. n. 1.
Princeps populi Pastor.n. 4.
Differt à Tyranno. n. 3.
Ei cura pauperum incumbit. c. 2. n. 4.
Ex quibus causis sacra illa pauperum cura suscipienda? num. 9. et seqq.
Principes in res inanes saepè magnos impendere solent sumptus. c. 15. n. 29.
Cessante beneficii caussâ ipsum cessare debet beneficium. c. 5. n. 59.
Ob abusum amittuntur privilegia. n. 60.
Notoria non indigent probatione c. 5. n. 50.
Praesumitur quis scire quae fiunt in viciniâ. n. 51.
Testes non minorem fidem merentur, quàm instrumenta. n. 53.
Familiae, civitates et imperia multa in exitium ruêre ob diriepta tenuium bona c. 2. n. 17.
In Rep. singuli suos habe ant labores. c. 6. n. 2.
Grave est Reip. vel unum alere otiosum. n. 3.
Senectus perse ect morbus. c. 8. n. 10.
Senibus mendicitas permissa. n. 11.
Senctus ex adspectu aestimari potest. n. 12.
Scholae sunt officinae ac seminaria Reip. c. 10. n. 3.
Sublatis studiis concidit Resp. nuim 2. 6.
Ex contemptu literatorum prima civitatis labes enascitur. num. 3.
Literaehodiè ut meretrices tract antur. n. 9.
Studia requirunt sumptus. n. 19.
Inclinat hodièi Resp. literaria ob neglectam eius curam num. 38.
Ante stipendiorum collationem patrimonii vires explorandae. cap. 10. n. 17.
Pauperibus scholaribuis subsidia sunt praebenda. n. 24.
Moecenatum liberalitas promovet studis. n. 26.
Stipendia sunt eleemosynae. n. 30.
Stipendia non nisi dignis tribuenda ibid.
Ingeniorum quialitas ante stipendiorum dispensationem inquirenda n. 33.
Stipendia non debent esse nimis exigua. n. 37.
Rara est hominum liberalit as erga studia n. 44. et seqq.
Europa mulitudine stuidiosorum laborat. c. 10. n. 7.
Promisova Scholarium turba literarum parit contemptum. cap. 10. n. 10.
Scrutinium ingeniorum quàm utile ac necess arium in Rep. literariâ. n. 13. et seqq.
In crumenis Scholarium datiur vacuum. n. 20.
An pauperes ad stuidia liter arum admittendi? n. 21.
Magna ingenia saepè in occulto latent. n. 22.
Vagabundis scholaribs an eleemosyna deneganda? n. 40.
Ex aerario publico Scholaribuis sub veniendum. n. 41.
Vagantes scholares rarò ad frugem redeunt. n. 46.
Non fovendi sed repellendi: n. 47.
Reip. interest locupletes habere subditos. c. 1. n. 6.
Zigaeri variè appellantur. c. 12. n. 1. et 2.
De eorum gente disceptatur. n. 3. et seqq.
Sunt manipulus imposteram et validorum mendic antium. num. 9.
Maxima eorum pars sunt Germani, n. 10.
E Rep. eiciendi. num. 13.
In Imp. Romano non tolerantur. n. 17. et seqq.
Quare adhuc hodiè in Germaniâ oberrent? n. 22. et seq.
FINIS.
In Indice Caepp. c. XI. legi mendicantium, pag. 2. lin. 5. leg. sed. l. 6. l. clement. l. 8. l. de cad. l. 20. l. Anti-Machia Sell. p. 3. l. 1. l. plerisque. l. 25. l. Ev. l. ult. l. ërav. p. 5. l. 29. l. adhuc. p. 6. l. 12. l. successorem. p. 8. l. 15. l. item. p. 10. l. 21. l. 1555. p. 12. l. 14. l. Maximit. i. 13. l. 11. l. Dedeken, l. 13. l. Epidormid. l. 30. l. ait alter. p. 14. l. 3. l. depraedationibus p. 15. l. 12. l. Vertistum. l. 15. Pro. Veto. l. etc. p. 17. l. 11. l. Ecclesia l. 20. l. nemini autem. p. 20. l. 14. l. Menochius p. 21. l. 19. l. iudaica. p. 23. l. 30. l cautum. p. 25. l. 6. l. Eleemosynariam. p. 26. l. 21. l. im. p. 28. l. 3. ansam. l. 16. l. an. p. 29. l. 20. l. Reinking. p. 33. l. 9. add. G. in gleichen p. 36. l. 8. l. de l. 11. l. de. l. 25. l. Serenissimo p. 37. l. 6. l. währen l. 15. l. Geniai l. 27. l. Vagabundus. p. 40. l. 7. 8. l. a)nqrw/pw|, dll) a)nqrwpo/thti. l. 10. l. ZVVinglianis. It. paeganis. p. 44. l. 20. l. articul. p. 46. l. 4. di Vagandi. It. mentiendi. l. 12. l. rubi. l. 28. l. ad hibeat. l. pen. l. germina er adicarentur. p. 48. l. pen. loco. 2. pone. B. p. 49. l. 16. Sophoclis. p. 50. l. 3. l. incr em. It. Ectque. p. 52. l. 6. l. ect. p. 53. l. 22. l. impudexti. p. 55. l. 23. l. Gerhardum. l. 27. l. genere. p. 58. l. 26. fingunt. p. 60. l. 16. l. robur. l. 27. l. numnam. l. 28. l. Impp. p. 61. l. 15l. l. vergarderung. p. 65. l. 16. l. ae Vi. p. 69. l. 27. l. Frucht. p. 70. l. 28. l. Sitii. It. l. fui. p. 71. l. 22. l. Contribution. p. 73. l. 6. l. ex. p. 74. l. 10. l. Dn. p. 76. l. 20. l. paratil. p. 80. l. 22. l. ferè. p. 81. l. 30. l. Lubecensium. p. 84. l. 21. l. aedes. p. 87. l. 2. militem. l. 21. Mengeringio. p. 89. l. 23. l. Gerhardi. l. 28. l. Alliaco. p. 92. l. 12. loco. D. sit. I. p. 96. l. 21. l. institutae. p. 97. l. 11. l. claucularys. l. 22. l. istius. p. 101. l. 7. tolerandis. p. 103. l. 2. l. regiones. p. 105. l. 3. plateatiml . 30. l. purulentos, p. 107. l. 16. l. complectebar. l. 22. l. contemplatus p. 109. l. 2. l. Parei is. l. 10. l. sit. l. 11. l. tradere. l. 16. l. Epithanic. p. 110. l. 4. Hornhusianos. p. 112. l. 3. l. dilaniatamp. 113. l. pen. l. disp. 30. p. 114. l. 13. l. igna Viam. p. 116. l. 17. l. inform. p. 125. l. ult. l. nützlicher. p. 135. l. 26. l. ugi
Cetera aequus et benevolus lector, quae forteplura occurrunt, ipse corrigat.
Cùm praesens. Dissertatio Academica Dn. D. Andreae Dinneri Icti quondam Altorphini dudum desiderata fuerit, placuit eam im gratiam Studiosae iuventutis subnectere, quam operam aequi bnique consulere velis.
CUm auctor, post festuim Epiphaniae Anno Domini M. DC. XXII. absolutis Anno superiori tractatibus De mutatione monetae, novi alicuius argumenti aut tituli Codicis explicationiem meditaretur: Ecce illi literae ab amico quodam, quibus significat, se praesente, nuper, in celebri Germaniae civitate, cùm viri docti aliquot convenissent, deque annomae caritate praesenti sermo incidisset, de causa eiusdem magna contentione disputatum fuisse. Eius verò cùm, ut fit, propter naituiralem hominum ad dissentiendum facilitatem, variae allatae causae fuissent, et alius avariotiam mercatorum, alius collybum pecuniaeque permuttionem (vulgò Cambia vocant) alius monopolioiurum frequentiam, alius artes dardanariorum, alius denique monetae argenteae depravationem accusaret: Unum ceteris cerebrosiorem prosiliisse, et Rem accipite ô socii, exclamasse. Quibus attentis, veterum Iurisconsultorum thesin quandam in causa esse pronuntiavit. Mirantibus omnibus, quid in mentem ipsi venisset, ut hoc potissimum responderet: An non (in quit) duobus locis iidem inculcarunt, In pretio emptionum et
venditionis naturaliter licere contrahentibus se circumvenire? Et dubitamus adhuc. quin praeclarâ istâ sententia sua maiorem annonae caritatem mundo intulerint, quàm ipsi dardanarii: qui perniciosiusne ipsi sub auctoritate Iuris scicntiae errent, an impuniùs alios circum scribant, incertum est. Nec enim iusta rerum pretia esse possunt, ubi pro libidine quisque pretium rei suae avarissimè statuit, tantumque ex ea pretium redigit, quantum per fraudes obiquas circumvento emptore captavit. Nam vel Marco Tullio teste, (actione VI. in Verrem.) Idem modus est in his rebus capi8ditatis, qui est aestimationis: et difficile est finem facere pretio, nisi libidini fec eris, etc. Praeterea iniquum esse subieeit, ut qui in turba lapidem in altum sublatum proiecit, cuius casu homini nocitum esset, Lege Aquilia teneatur, aut extra ordinem puniatur: ICti verò, qui ut pretia rerum omnium intenderentur, eaque peste hiodie magna pars hominum periret, signum hoc in Pandectis sustulissent, venia et laude insuper digni iudicentur. Atque hanc ille tum vionsse sententiam nuntiabat: quam tantò maiori applausu et ceteri exceperunt, quantò minus ea ab omnibus exspectabatur. Verùm non ausus fuit is ex quo auctor hoc habet, quicquam tum contradicere, sivè syneretismo tàm repentino turbatus sivè quia ineptum iudricaret, loqui velle, ubi nemotacet. Ut enim, qui ad aquae cataracten citharam pulsat, non modò harmoniam omnem sepelit, sed etiaminani se ipsum labore fatigat: ita, qui proeliantibus decussatim plurium sermonibuis obloquitur. At postquam turbae ereptus, apud animum suum altiùs dicta expendit, homini ingeniosissimè nequam et diserto, malo Publico (quod apud Velleium Patercul. lib. 2. de Curio Trib. pleb dicitur) non ita favendum arbitratus est, ut quasi ipse lupus prior nostrum hunc vidisset, aliis rescitus de iure
civili sentientibus tacendum pepetuo esset. Quia videlicet non minus periculi ect semper tacere, quàm numquam, ut ait B. Hilarius in Psalm. CXXXIII. Quapropter petiit ab auctore, ut quid super hac re ipse commentatus esset, vel ex praelectionibus suis deroptum, vel novo studio collectum, sibine invideret, ut adversario vicissim occursandi, si ita occasio tuliset, et tela in eundem amentandi copia maior foret. Paruit auctor, et quae respondit, ad sequentia capita reduxit.
I. Quomodo accipiendum sit, quod à IC. dicitur, ICERE natur aliter contr abentibus in emptione et venditione se invicem circum scribere?
II. Quodnam iustum ac verum pretium rerum dicatur in iure?
III. A quib usnampretium iustum definiri debert?
IV. Et ultimum, Quarum rerum definiri pretium debeat?
PRincipio igitur ait Ulpiavus ex Pomponio: in pretio emptionis et venditionis natur alilter licere contrahentibus se circumvenire inib in causae 16. §. 4. Idem Pomponius ff. de minor. Et Pauluis in l. irem si 22. §. ult. ff. locati cond. Quemadmodum (inquit) in emendo et vendendo natuiraliter
concessuimect, quod pluris sit, minoris emere: quod minoris sit, pluris vendere, atque ita se invicem eircumscribere: ita in locationibus quoque et conductionibus iuris est, etc. ubi satios expressê, nullaque usus circuitione licere ait vel emere minoris vel pluris vendere, quàm iustum sit rerum pretium. Quas leges Augustinus Berous cons. 169. num. 15. lib. 1. ita interpretatus est, quasi circumventio et deceptio in pretio, essent de substantia emptionis venditionis per leg. 8. si volunt ate vers. quod si vide licet. C. de rescind. vend. Alii verò ita acceperunt, quasi leges civiles dolum in contractu emptionis probarent: quem tamen in aliis negotiis proposito Edicto generali prohibuerunt leg. 1. et tot tit. ff. de dol. mal. Mirantur igitur, quae res moverit Imperatores Diocletianum et Maximianum, qui circum scriptionem in pretio emptionis, ultra dimidium iustae aestimationis, causam idoneam arbitrati sunt, propter quam, nisi alius emptor optasset, venditio rescinderetur, eàque ratione circum. scriptionem ex emptionis contractu, quantum in ipsis fuit, sustulerunt in. l. 2. C. de rescind. vend. Contra certè statuendum videbatur, sivè de substantia sive de natura contractus circumventionem esse dicamus. Est namq, substantia contractius nihil aliud, quàm ipsius rei forma essentialis, per quam res est id, quod est et quo sublato ipse etiam contractus tollitur. leg pacta 72. inpr. ff. de contrah. empt. l. 9. Iulianus §. 3. sed si. ff. ad exhib. Natura verò contractus, est qualitas illi à iure tributa sivè adiuncta. §. Adeo. 3. vers. sed talis. Inst. de locat. et conduct. l. si unus. 27. §. 2. pactus. ff. de pact. l. 5. naturalis. §. 4. sed sifacio. ff. de praescriptis verb. Quorum neutrum mutari potuisse ab imperatoribus, videtur. Ut autem constare possit de obiectione ista, ante omnia explicandum esit, quomodo intelligi debeat, quod Ulp. et Paulus dixerunt, in emendo et vendendo NATURALITER
licere contralientibus se circumvenire atque circumscribere. in d. l. in causae. 16. §. 4. ff. de minor. et d. l. item. si. 22. §. ult. ff. locat. conduct. Sunt ienim variae hac de re doctorum et veterum et recentiorum opiniones. Albericius de Rosat. et Bald. ad d. l. 16 §. 4. deceptionem in prietio contrahentibus concessam esse putant, non quòd honesta sit, quia leges civiles hac in parte conniveant, nec dolum issum puniant. arg. l. semper. 197. ff de R. I gl. notab. ibid. Alii verò crassiùs accipiunt to/ NA TUR ALITER: hoc est, Naturae impulsu, qui homines lucri cupidos ad decipiendum alios instigat at que incitat. Quorum antesignanus est Domnic. Sotus lib. VI. de Inssit. et iur quaest. 2. art. 3. Alii, NATURALITER, in dd. textibus interpretantur de iure naturali, de quo est text, in pr. tit. Inst. de iur. nat. gent. et civ. § singulor. 11. Inst. de rer. divis. l. cum amplius 83. §. 1. ff. de R. I. ita Accuris. add. l. 16. §. 4. ff. de minor. Alii, NATUR ALITER, intelligunt, quia naturale dicitur, quod ex consensu oritur. l. 1. in pr. ff. depact. Videntur autem in hoc consentire, qui emunt atque vendunt, ut si qua cirdcum scriptio incidat, eam sibi mutuò remittant. Quodi sensit Didac. Covartuv. var. resol. lib. 2. cap. 3. num. 2. Alii, NATUR ALITER, capiunt de iure gentium deque popurum instituto, quo commercia et emptiones introductae sunt lib. 5. ex hoc iure. ff. de iust. et iure. Ne videlicet ex inimio studio aequalitatis servandae commerciorum usus quottidianus ac vitae hominum necessarius impediatur. Vix enim est, ut commercia vigere ibi possint, ubi proter quam cumque circumscriptionem distrahere contractum emptionis perfectum conceditur l. iusto 44 in pr. in verb. placuit ibi propter adfiduaem cottidian m comiar ationem sirvor. ita constitui, publicè inte fuit, etc. ff. de usurpat et usu cap. iunct. l. 3. et 6. C. de resc. vendit. l. 6. C. de act. empt et vena. l. 1. C. quand. lic. ab
empt. disc. Et quis litium finis futurus esset, libertate ista. resolvendi emptiones, eam ob causam, promiscuè admisà? Et sic, NATURALITER, Cuiacius ad d. l. 16. ff. de minor. et alii DD. Galli accipiunt, quos sequitur Doctor olim meus dominus Hubert. Giph. ad d. l. 2. C. de reseind. vend. Alii postremò verbum NATRUALITER ind. l. 16. §. 4. ff. deminor. et d. l. 22. §. ult. ff. lot. explicant: id est, secundum naturam contractus emptionis. Quam sententiam ipse quoque probo: quamvis neque priorem, hoc est, Gallorum explicationem reiciendam existimem. Quod autem circumventio aliqua in emptionibus, sit secundum naturam contractus illius, saltem ex voto contrahentium, pulchrè demonstrant. Impp. in l. 8. si voluntate. C. de rescind. vend. Quòd videlicet emptor viliore comparandi, venditor cariore distraehendi votum gerentes ad hunc contractum accedant, vixque post multas contentiones, paulatim venditore de eo quod petier as detrahente, emptore autem huic qud obtulerat addente, ad certum tandem consentiant pretium, etc. d. l. 8. Lucri namque causa, cùm omnes ferè contractus fiunt, tùm praecipuè emptio. venditio: l. actionum 25. §. 1. ff. de obl. et act. d. l. 8. C. de resc. vend. in eaque apertè obtinet, quod Seneca alicubi ait: Absque spe quaestus luget mercaturae. Qua propter et hoch e)mporikws2, sive, ut versio vulgata habet, negotiativè alium circum venire vocat Iustinianus Imp. in Novell. LXXIX. cap. 1. post. princ Dolum negotialem quidam alius dixit. Quibus ita constitutis, non dubitamus reliquas omnes interpretationes alienas dicere. Ac I. quidem ne Catoni quidem iuranti adsenserim, probum esse Augustini Beroi opinionem, existimantis, quasi circum ventio in pretio sit de substantia emptionis venditionis, hocqueveu sibi velle verbum NATUR ALITER in dd. textibus positum. Neque id probat allegata ab ipso lex. 8. vers. quod si videlicet. C. de rescind. vend. in qua
per contractus emptionis et venditionis substantiam Imperatores intellexerunt ipsum consensum contrahentium in rem atque pretium: perficitur enim emptio simul ac de pretio rei convenit l. 1. §. ult. et l. seq. §. 1. l. 8. nec emptio et l. seq ff. de contrahend. empt. l. 8. necessariò. ff. de peric. et com. rei. vend. Demonstrantautem ibid. Impp. ad consensum hunc vix unquam perveniri, nisi per vota contraria contrahentium, perque multas contentiones: ex quibus saepe inaequalitatem quandam inter rem venditam atque pretium eiusdem oriri necesse sit, ut paulò ante dicebamus. 11. Exiam dictis deducitur, errare eos, qui iure civili dolum probari in contractu emptionis tradiderunt. in d. l. 16. §. 4. ff. de minor. et d. l. 22. §. ult. ff. locat. Neque enim circum scriptio ista negotialis in pretio, verè ac propriè dolus est, quia facto et re ipsa ut plurimum contingit, ideoque toleratur in hoc genere commercii. Quòd si dolo et fraude inductum aliquem ad emendum proponamus, quia hîc verè dolus intervenit, causamque contractui dedit, ipso iure nulla erit emptio: sicut et quilibet alius bonae fidei contractus. l. 7. et eleganter in pr. ff. de dol. mal. l. 5. si dolo. C de rescind. vend. d. l. in causae. 16. §. 1. item ff. de minor. l. 3. in fin ff pro soc. l. 6. tenetur §. ult. ff. de action. empt. et vend. Talis verò dolus non est circumscriptio in pretio: quia, ut dictum est, in emptionibus licet, quod minoris est, pluris vendere, et quod pluris est, minoris emere, dummodò fraudatio intra pretii definitionem consistat. d. l. 8. si voluntate C. de rescind. vendit. Si enim fraus vel machinatio accedat contrahentium, vel mentientium aliquid de re vendita aut malitiosè celantium hoc fine, ut vel pretio cariore undant, quod minoris est, vel viliore comparent, quod pluris est: utique aliud dicendum est. dd. ll. Quam ob causam etiam aedilitia actio Quanto minoris prodita est, cùm videlicet res vendita non
reperitur integra, vel cùm ius aliquod eidem deest l. si quid venditor 18. et l. quotiens 61. ff de aedilit. Edict. l. sed si quid 15. f. de evict. III. Non potest consistere eorum interpreatio, qui NATUR ALITER ind. l. 16. §. 4 ff. deminor. et l. 22. § ult. ff. locat. interpretantur, quasi licita. quidem et impunita, non tamen honesta sit circum scriptio contrahentium in pretio emptionis. Quia circum scriptionem istam admit timus, dummodo dolus absit, et facto seu re ipsa circumscriptio contingat, uti dictum. Alioquin enim non tàm, quod licet, quàm quod honestum est, intuebimur. l. semper. 197. ff. de R. l. IV. Quod de naturae impulsu dictum est in lucri cupidis et ad decipiendum alios proclivibus, quasi ex co naturaliter permissa sit circum ventio in pretio: aequè non consistit. Quia ex depravata hominum natura ius constitui non oportet. Nec consuetudo licitum facit, quod naturali ratione prohibitum est, c: ult. Ex. de. consuetud. Natura verò aequvum est, nemin em cum alterius detrimento locup etari, aut damnum sentire per alterius lucrum. l. 6. iure §. ult. ff. deiur. dot. l. nam hoc natura. 14. ff. de condict. indeb. More malo perniciosoque hodie fit, ut qui alios nescit decipere, desipere aliis videatu. Sed quid tum postea? Si ab hominibus, quorum implevere medullas Nativae mala nequitiae (ut ait Iuvenalis Satyr. XIV.) hoc pro nihilo habetur, ergone et ab omnibus pro nihilo haberi debet? Quin potius illud Tullia num in Catilinaria prima exclamem. O Mores, qui haec impune fieri permittunt. Praeclarè quoque. Varro l. VIII. de lingua lat: Qui ad consuetudinem (inquit) nos vocant, si adrectam sequamur! Si ad eam invitant, quae est de pravata nihilo magis sequamur. Et divinitùs Apostolus cap. XII. ad Romanos in pr adhortatur omnes, ut nolint. conformari saeculo isti: hoc est, ut nolimt vivere ad exemplum hominum pravor. sed ad regulam voluntatis divinae vitae actiones divigant.
V. Consistere non potest interpretatio corum, qui, NATUR ALITER, accipiunt de iure naturali. Ratio est, quia natura cognationem quandam inter nos constituit: cui consequens est, hominem homini insidiari nefas esse, etiam incontractibus. leg. 3. ut vim. ff. de Iust. et iur. d. leg. nam hoc natura 14. ff. de condict. indeb. leg. iure naturae. 206. ff. de R. I. VI. Non potest locus esse eorum opinioni, qui existimant, NATURALITER, hoc est, ex consensu tacito contrahentium circum scriptionem permissam esse in contractu emptionis venditionis. Ratio est, quia non omne, in quod emptor et Venditor consenserunt, iure sustinotur. Nam, et cùm ultra dimidiam iusti pretii deceptus est venditor, verum est consensisse contrahentes. Sed quia ex contractu eiusmodi laesus est venditor, beneficium legis secundae C. de rescind. vend. eidem indulgetur: humanissimâ ratione, quia videlicet iactare suum nemo praesumitur, ideoque consensus ipse deficere aliquo modo videtur. l. cùm de indebito 25. ff. de probat. l. 8. sicut. §. non videtur. 15. in fin ff quib. mod. pig. velbyp. solv. cap. 5. super hoc Ex. de renunc. Idemque iuris est etiam in emptore decepto: (qua mvis ipsius d. l. 2. C. de rescind. vend. non meminerit) tùm quia natura correlativorum hoc postulat, in quorum uno quod dispositum est, in altero etiam debet obtinere: l. ult. ff. de acceptilat. l. 5 si dolo in verbo adversarii. C. de resc. vend. l. 1. C. de cupress. lib. XII. quid tamen. 21. §. pen. vers. absurdum enim esse etc. ff. de recept. qui arbitr. tùm quia causa legis illius est laesio atque deceptio ultra dimidiam iusti pretii, quae tàm in emptore quàm in venditore locum sibi vindicat: ideoque arguit beneficium legis non tàm personae venditoris tributum esse, quam causae. Certum enim est, non deficere auxilii rationem, ubi genus actionis hoc postulat, l. in omnibus. 68. ff. de R. I. Atque ita in aliis
quoque causis laesionis ex aequo tàm emptori quàm venditori consulitur, puta si dolo, vi ac metu extorta alicui emptio fuerit l. arbitrio. 18. §. 3. de eo et l. quod venditor. 37. ff. de dol. mal. l. 6. tenetur §. pen. ff. de act. empt. et vend. l. ea quae. 43. in fin. et l. in vendendo 66. §. 1. ff. de contrah. empt. Nullo enim modo admittere possumus illud Diogenis apud Ciceronem lib. III. officior. circa medium: qui etiam, cùm ex proposito fraudatus esset emptor à venditore, irridens emptori de dolo conquerenti, ista reponit: Num (ait) te emere coegit venditor, qui ne hortatus quidem est? ille quod non placebat, proscripsit: tu, quod placeba,t emisti. etc. Ex iis namque, quae ibid. apud Ciceronem ab Antipatro disputantur, et ex ipsa quoque Doli definitione Aquilianâ eodem loco propositâ satis superque Diogenes refellitur.
Rectè igitur Galli et Hispani Doctores verbum NATUR ALITER in dd. textibus interpretati sunt, illi quidem de iure gentium, consideratâ contractus emptionis et venditionis necessitate, frequentia atque utilitate: isti verò de natura contractus illius, et voto contrahentium, iuxta ea, quae supra diximus. Et de circum scriptione ista in pretio rectè etiam interpretamur textum in l. dolus. 10. C. d. titi de resc. vend. ubi iidem Impp. dolum emptoris qualitate facti, non quantitiate pretii aestimari dicunt. Non igitur, quod de circumventione contrahentium dicitur in saepe allegata l. 16. §. 4. ff. de minor. et l. 22. et ult. ff. locati. pugnat cum d. l. 2. C. de resc. vend. multoque minus per hanc Codicis legem utraque illa in Pandectis abrogata est, quod absurdè nonnulli opinati sunt. Quamvis enim contrahentibus circumscribere se naturaliter in pretio concessum sit: d. §. 4. et d. §. ult.: Modus tamen certus ei rei praescriptus est in d. l. 2. C. de resc. vend. Is videlicet, ne dimidiam partem iusti pretii circumscriptio excedat:
Existimantibus legum latoribus, inaequalitatis (quam non penitus excludunt hominum indigentia atque cupiditas, commerciorum verò libertas ultrò sustinet) modum hunc iustissimum fore, si inter nullam et maximam inaequalitatem mediam eligerent, camque ad dimidiam iusti pretii reducerent. Quem modum ipsi quoque Pontifices, tamquam rationi consentaneum approbarunt et in ius suum rece perunt, Alexander III. in c. cum dilecti et Innocentius III in c. pen. ex. de empt. et vend. Quod facturi non erant, si qualibet circum scriptione in pretio conscientiam contrahentium laedi putassent. Eam enim duntaxat contra conscientiam esse dicunt Doctores Pontificii, quando ex proposito dolus intervenit atque ita in pretio quis fuit deceptus, sivè cum dolus causam contractui dedit. Et ita sentiendum est, ubicumque ad est animus atque voluntas fraudandi in pretio, etiam infra dimidiam iusti pretii, deceptionem permissam non esse, turpem, inhonestam iustitiaeque inimicam esse. Eadem suprema lex est, quam DEUS opt. max. ipse contractui emptionis venditionis dixit Leviti c. XXV. v. 14. his verbis: Quando vendes quippiam civituo velemes ab eo, non contristes fratremptuum. sicut habet vulgata versio; vel ut Münsterus vertit: Si venditione vendideritis proximo tuo, aut emeris de manu proximi tui, non decipietis quisque fratrem suum. Et vers. eod. c. interprete eodem Munstero: Non igitur circumveniatis quisque proximum suum, sed timebis DEUM tuum: quia ego Dominus DEUS vester. Et divus Paulus primae ad Thessalon. cap. IV. v. 6. districtè praecipit, Ne quis circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex horum omnium Dominus sit.
Qua de re vide post innumeros alios, quos allegat, Andr. Tiraquellum in legibus connubialibus l. 9. num. 8, et seqq. praecipue n. 13. Didac. Covarruviam lib. 2. var. resol.
cap. 4. num. 11. Fortunium Garciam de ult. fin. iur. civil. canon. nu. 194. et multis seqq. Qui num. 198. reprehendit Bartolum adl. §. 3. non fuit ff. dal mal. dicentem DEUM quoque posse decipere, taliargumento, quia dolus aliquis sit bonus. d. §. 3. DEUS autem possit omne bonum, etc. Sed haec. opinio homine gentili quam ICto. Christiano est digntor: hausta fortassis ex Aeschylo, cuius hic est versus
*a pa/ths2 dikai\as2 ou)x) a)postatei= qeo\s2.
Hoc est:
A fraude iusta ne DEUS quidem abstinet.
Multò profectò rectiûs Accurs, in l. semper. 197. ff. de R. I. qui negat convenire viro bono contrahentem secum in pretivo decipere, hoc est, sicut suprà quoque interpreta. tus sum, ut sciens minoris esse rem, vendat eam pluris, quae fraus dolo non caret. Idcircò rectè etiam à Mar. Tullio damnata est in venditione Pythii argentarii lib. 3. officor. ante med. SUmma, in emptionis contractu eam tantum deceptionem toleramus, quae doto caret, licet damnum aliquod modicum emptoris contineat, atque ipsa quoque interdum fraus in iure appelletur: l. 7. iuris gentium. §. sed si fraudandi. 10. ff de pact. l. inter eos. 33. ff. ex quib. caus. maio. l. fraudis 79. ff. de R. I. et quidem eatenus toleramus, nisi fraudatio excedat dimidiam partem iusti pretii. Quod si enim metam istam circum ventio in pretio transgrediatur, decepto utroque iure et civili et canonico ita subvenitur, ut empotr vel rem redhibeat venditori, atque ita revocetur venditio: vel, si hoc potius elegerit, suppleat, quod deest iusto pretio. per text. in d. l. 2. et l. 8 si voluntate in fin. C de resc. vend. d. c. 3. et c pen. Extr. de empt. et vendit.
NEcessario nunc quaeritur, quodnam iustum ac verum, pretium rei dicatur. Nec enim in elligi potest, quod minus pretium sititaque ab Impp appelletur in d. leg. 2. C. de rescind. vend. nisi comparatione ad iustum pretium facta, sicut ostendunt verba illa in fin. d. legis 2, ubi Impp. minus pretium esse aiunt, si nec dimidia pars veripretii solutae sit. etc. Dicet aliquis, non esse necessariam hanc disquisitionem ideò, quia iustum pretium non sit de substantia emptionis venditionis. Sicut enim in quaestione praecedenti demonstratum est, toleratur in contractu illo circum ventio in pretio, (l in cuasae. 16. §. 4. idem Pomponius. ff. deminor l. item. 22. §. ult. ff. locati l. si quis donationis 38. ibi: quotiens verò utliori pretio etc. ff. de contrah. empt. l. si. usu fructus 66. in fin. ff. de iur. dot. ubi venditio etiam uno nummo rectè fieri dicitur) quae utique contraria est iustae rerum aestimationi. Sed respondetur, Licet deceptio aliqua toleretur inter ementes et vendentes circa pretii definitionem: sciri tamen non posse, ubi cessare deceptio debeat, nisi prius cognoscatur, quodnam iustum ac verum sit pretium; quo utroque nomine appellatur in d. leg. 2 C. de resc. vend. Est igitur iustum Pretium mensura omnis deceptionis: unde et Nonio Grammatico definiente, pretium dicitur, quod praeeat, et demonstret, quis cuiusque rei sit valor: estque dignitas rei, unde et timh\ Graecis dicitur. Alberic. Gentil. ad pr leg. Labeo. 14. in fin ff. de verb. signif. Principio autem sciendum est, Pretium aliud esse verum, aliud conventum. Verum pretium
appellatur, quod emptorem invenit, sivè quò res vendi atque comparati communiter solet. l. si quis uxori. 52. §. 29 si statu liber. ff de furt. l. 2. § 4. portio. ff. de L. Rhod. de iact. l. filius fam. 114. §. 5 si quid alicui. et l. si domus 71. §. 3. qui confitetur. ff de legat. 1. And. Geyl. tract. de pigno. cap. 18. num. 8. et 2. seqq. ubi pertestes probandi iustum pretium modum tradit. Unde vulgò dici solet, tanti rem valere, quanti vendi potest homini scienti qualitatem rei. per text in l. mortis 18. §. ult. ff. de mort. caus. don l. si servus. 14. in fin. principii. ff. de condict. furtiv. l. 1. §. si heres 16. ff. ad SC. Trebell. l. in quantitate 73. §. 1. et l. quaerebatur. 82. in pr ff ad L. Falcid. l. ul. §. 5. fin vero. C. de iur. dom. impetr l. ult. vers sed ne hac occasione. et vers seq. C. de iur. emphyt. Francischinus Curt. cons 165. incip: Praesupponitur in facto etc. num. 18. seq. Addunt nonnulli pretium iustum esse, quanti res in foro rerum vaenalium dictrahi potest, vulgò Nach dem gemeinen Marcktkauff. per text. in l. 12. septem diebus C. de erog at. milit. anno. lib. XII. cap. Ex. de empt. et vendit. in illis verbis: et non carius vendant transeuntibus, quàm mercato vendere possunt etc. Bartol et Alex. ad l. pretia, 63. §. ult. ff. ad L. Falcid. Paul. Matthias Wehner. in pract. observat. in verbo Anschlag der Güter, pag. 29. sed notetur obiter, quod non est necesse aut de forma, ut id ipsum articulis comprehendatur, vel valor rei ex loco publico fori vel mercatus probetur, licet inde facilius colligatur probatio. Arius Pinell. ad l. 2. part. 3. c. 4. num. 17. C. de resc. vend. Nec dubitatur, quin iustum pretium etiam fit illud, quod ex emptorum licitatione venditor consequi potest: velut in auctionibus et venditionibus sub hasta ar. Auth. Hocius porrectum C. de ff. Eccles. l. ult. §. ult. C. de administr. tut. Breviter, Iustum pretium nihil est aliud, quàm quantitatis aequalitas, qua pecunia, cuius publica ac perpetua est aestimatio, difficultatibus permutationum
subvenit, ut ait Paulus IC. inl. 1. in pr. ff. de contrah. empt. Nam cùm aliarum rerum et fructuum inprimis, tùm propter varietatem locorum ac temporum, tùm propter proucatus incertitudinem aestimatio variabilis atque fluxa sit, ita ut pretium cuiusque rei iustum atque verum definiri à lege non potuerit, sicut eleganter demonstrat idem Paulus in d. l. pretia. §. ult. ff. ad l. Falc. Addel. 3. ff. de eo quod cert. loc. l. si ea. 17. et l. oleo 23. C. de usur. Plinius naturalis historiae lib. 33. cap. ult. Pecuniae tamen et nummi perpetua aestimatio, ac una atque eadem potestas ubique esse videtur. d. l. 1. inpr. ff. de contrah. empt. d. l. 3. ff. de eo quod cert. loc. Plinii locus itae habet: Pretia non ignor amus (ait) aelia aliis in locis esse, et omnibus paenè annis mutari, prout navigationes constiterint: aut ut quisque mercatus sit, aut ut aliquis praevalens manceps annonam flagellaverit, etc. Pretia namque rerum exnecessitate crescunt, et ut Cicero ait: Quantiquanti benè emitur, quod necesse est. etc, lib. XII. epistolar. ad Attic. Epist. 22. incip: Putaram te aliquid novi etc. Quod igitur in his rebus pretium ab ipsis contrahentibus constituitur ac definitur, Pretium conventum dicimus: voluntate namque contrahentium statuitur. l. 8. si voluntate C. de resc. vend. in quo et naturaliter circum scribere se contrahentibus permissum est, sicut supra hac eadem et praecedenti quaestione diximus. Pretium viustum est, quantires valet communi hominum aestimatione, estque iusta aestimatio: l. si res 12. §. 1. ff. de iur. dot. Diciturque pretium verum, in d. l. 2. C. de resc. vend. l. 7. communi. §. 12. inter. ff. commun. divid. l. sed si vir. 31. §. 4. si vir uxori. ff. e donat. int. vir. et ux. l. si cui legetur. 49. aliàs incipit, si fideiussor. §. 8. meminisse. ff. de legat 1. et à Lucilio veteri Poëta, quilocus apud Lactantium exstat, hoc versu:
Virtus est pretium rebus persolvere verum:
quando videlicet res aestimatur se cundum veritatem. Huic opponitur pretium iniquum: in l. alieno. 31. §. ult. ff. de fidei commiss. lib. item pretium illud, quod ex affectu huius vel illius fingitur.
Praeclarè namque Sextus Pedius ait, Pretia rerum non ex affectione, nec utilitate singulorum, sed communiter fungi in l. si servum 33 ff. ad L. Aquil. Quod re petitur in pri. secundae legis pretia 63. ff. ad l. Falcid. et l. 1. §. 15. et aliàs ff si quid infraud. patron. ubi exempla affectionis huius singularis habentur. Existimavit quidem Francisc. Connan. lib. VII. comment. cap. 9. quidem num. 10. (et perperam existimavit) differre iustum pretium à Vero, cuius opinionem confutavit Dn. Hub. Gyphan. ad l. 2. C. de resc. vend.Et tantum de iusto pretio in genere, praecipuè rerum mobilium.
Quaeritur autem quodnam in rebus soli iustum pretium dicatur? Respondetur, Illud ex modo fructuum et redituum cuiusque fundi constitui debere. l. pen. si fundus. in princ. ff. de reb. eor. qui sub tut. ibi: cùm utique pro fructuum modo pretium inventurus sit. etc. l. sifundum. 92. ibi: secundum reditum etc. ff. delegat. 1. idem indicatur in l. si quos debitorum 16. C. de resc. vend. ibi: rei qualitas et redituum quantitas astimetur etc. ubi Bart. et Angel. notant. l. 2. vers. domus verò C. de praediis et om. reb. navic. lib. XI. Geyl. d. lib. de pignorat. §. 18. num. ult. Quomodo autem ipsi fructus atque reditus computari debeant, non est admodumtexpeditum. Putant tamen communiter fructus atque reditus computati debere secundum eam quantitatem, quae tribus annis proximis collecta fuit. per l. 3. quicumque C. de apoch. public. etc lib. X. Matthaeus de Afflict. ad cap. l. §. 1. sed et res. num. 40. lib. 2 Feud. tit. 3. per quos fiat investitur. etc. dicens se vidisse hocita observari, quem refert. Ar. Pinell, ad l. 2. Part. 3. c. 4. num. 30. C. de rescind. vend. Iustum verò pretium in reditibus,
pensionibus eensibusque annuis aestimandis, (der Jährlichen Güllt: oder Rehnten vonligenden Gütern) Doctores tradunt esse eam quantitatem, ad quam adscendere reditus vel pensio potuit spatio annorumviginti. Verbi gtatia. Constitui emere ex fundo tuo reditum annuum, vel domus tuae pensionem, quae erant V. florenorum in aunos singulos. Quaeritur, quodnam iustum sit pretium emptionis? Respondent DD. iustu pretium esse, si solvam tibi centum florenos: Centum, inquam, pro quinque florenis annuis, sivè reditus consistat in pecunia, sivè in frumento sive aliis in rebus. Iusta enim pensio est, quae vigesimo anno sortem aequat, hoc est, quando emptio redituum ita contrahitur, ut pro uno floreno solvam vinginti, vel centum pro quinque, ut modò dictum. Eadem enim proportio est viginti florenor. ad unum, quae est florenorum centum ad quinque. Text. et gl. in Novell. 7. de non al. aut permut. reb. Eccles. cap. 3. §. 1. quiae verò vers. si verò alicuius Ecclesiastici. gl. et alii in Auth. Perpetua. in verbo, Iusta. C. de SS. Eccles. Matth. de Afflict. decis. 284. n. alt. Ludo. Roman. cons. 423. n. 1. Andr. Tiraquell. de retract. municipael. §. 1. gl. 6. n. 19. Didac. Covarruv. var. resol. lib. 3. cap. 9. num. 4 et seqq. Pinell. d part. 3. cap. 4. num. 29. Bartholom. Chassenaeus cons. 11. num: 40. Aymo Cravett. cons. 145. n. 8. et cons. 189. n. 6. in fin. Tib. Decian. respons. 2. n. 175. lib. 1. Iacob. Menoch. cons. 343. n. 24. et alibi.
Hunc verò modum pretii iusti in reditibus annuis, censibus atque pensionibus etiam Imperii constitutiones probârunt, et ad rationem quincunicum usurarum reduxerunt, ne pluris florenum annuum census vendere liceret, quam florenis XX: florenos V. reditus, quàm florenis centum. Andr. Geyl. lib. 2. obs. cap. 5. num. 11. cap. 7. num. 15. etc. 9. num. Petr. Heig. quaest. iuris civil et Saxon. part. post eriori quaest. 1. num. 96. Disputat quidem adversus
rationem hanc computandi reditus Car. Molinaeus tract. de commerc. et usur. quaest. 5. num. 118. et seq. sed argumenta ipsius nunc expendere non est necesse. Quorundam loco, rum consuetudine, wird ein Neunjähriger Außzug der Gefäll, für ein beständig Gefäll oder Anschlag geachtet, und aus; so vielen ein Neuntheil für ein beständige Jahr gült gerechnet, da das Brach-Jahr, der Uff oder Abgang, Wettersehad und ander nothtwendiger Uncost schon abgezogen, erwogen und angesehen, Meichsner. tom. 2. decis. 5. fol. 214. quem laudat Wehner. in pract. obser. litera A. in verbo Anschlag der Güter p. 31.
Quaeritur nunc porro, An eodem mode iustum pretium computari debeat in venditione castrorum atque iurisdictionis? hoc est, an ex reditibus solis haec omnia aestimanda sint? Existimarunt quidem multi, arces et castra non ram ex sumptu aedificiorum vel ipsis aedificiis, quàm ex reditibus et fructibus aestimari oportere, per text. in leg. 6. qui bonis ff. de cession. bon. et d. l. si quos debitorum. 16. C. de resc. vend. d. l. pen. ff. dereb. eor. qui sub tut. etc. d. l. si fundum. 92. de legat. 10. Plerumque enim aedificia et domus eiusmodi pretiosae steriles sunt, quarum reditus pretio non repsondet: quod non latuit Iustinianum inl. ult. §. 4. sin autem aes alienum vers. sin autem non habeat. ibi: steriles quidem, non tamen inutiles, veluti domus in provinciis pretiosae vel ubi cunqne posita aedificia vel suburhana etc. C. de bonis quae lib. et voluit Bald. quem laudat Andr. Tiraquel. de retract. conventional. §. 7. gl. 1. num. 9. Sed verior est sententia, pretia castrorum, turrium, iurisdictionum etc. ad môdum reditus modò demonstratum revocari non debere, ut videlicet pro uno floreno viginti solvens iustum pretium solvere dicatur. Quod enim de aestimatione reditus dictum est, hoc ipsi etiam Doctores practici duntaxat admittunt in rebus soli, quarum exigui sunt reditus: non in aliis, quarum reditus est
amplior atque uberior: quae sententia probatur per text. in d. Novell. VII. cap. 3. §. 1. vers. si verò alicuius Ecclesiastici. etc. Andr. Geyl. lib. de pignorat: cap. 18. num. ult. Aedificiorum verò cum circumstantiis rationem habendam esse in aestimatione, docuit etiam Alex. in l. pretia. 63. num. 12. in fin. ff. ad l. Falcid. Riminald. iunior. cons. 5. num. 206. qui in eodem cons. num. 127. tradit duos aureos ex iurisdictione perceptos, centum ex sorte conficere, sicut aliis in rebusquinque conficiunt centum ex sorte: et plus esse trecenta ex iurisdictione capere, quàm octingenta exaliis rebus. Iurisdictio certè et dignitatem et utilitatem nobis affert. Novell. VIII. cap. 6. volumus. in fin. Novell. XV. in pr. vers. ult. Nos igitur quoniam etc. Quae autem circumstantiae considerari soleant vel in venditione vel divisione castrorum et arcium vide aud Wehner. in pract. obser. in verbo Anschlag der Güter etc. pag. 30. Addit Geyl. d. loco. Germaniae moribus aedificia eiusmodi certam et praescriptam aestimatioem habere, wie hoch man die Gebaw, Item Herrengüllt und das Getraidt anschlagen soll. hoc est, quanti aedificia, census dominici et frumentarii aestimari debeant.
Postremò de pretio illud quoque notandum esse duxi, quòd cum pretii mentio fit in iure, semper illud de iusto intelligitur. Roland, à valle cons. 71. num 8. in fin. et num. seq. vol. 3 per l. si cui 49 (aliàs incipit: Si Fideiussor.) §. 8. meminisse. ubi gl. ff. de legat. 1. Deinde, quòd pretium etiam conventum in dubio iustum praefumitur, et qui iniquum dicit, probare illud debet. Idem Roland. à valle cons. 64. num. 18. et seqq. vol. 4 per text. in l. si voluntate 8. C. de rescind. vend. Et tantum de altera quaestione, Quodnam iustum rerum pretium dicatur.
DIcendum nunc est, A quibusnam definiri iustum pretium debeat. Et 1. nullum est dubium, quin ad officium Praefecti Urbi pertineat, ut iusto pretio res praecipuè ad victum quottidianum necessariae vendantur, puta carnes. Textus est in leg. 1. §. 11. cura omnis carnis. ff. de offic. praef. urb. Ad cuius curam pertinet providere. ut carnes exagio vendantur, hoc est ut trutinae examine vendantur, non oculorum libertate pondus quaeratur. leg. 4. per singulas. ibi: Quibus in reb. illud quoque C. Theodos. de suar. pecuar. et susceptor. vin. lib. XIV. Petr. Poncet. dejur. municipal. num. 54. fol. 203. Ioseph. Sclaig. dissertat. de re nummar. (qui est liber posthumus) ubi sequentibus verbis hoc explicat: In edicto Turci Aproniani Praef. Urbis aliud est, SUB. EXAGIO. PECORA. VENDERE. Ibi enim Exagium est sta/qmhs1is2, pensatio ad libram. Glossae: e)ca/gion, pensatio. e)cagia/zw, examivo, perpendo. exagios a)/rtou e)ntupni/, apponebatur enim pani nota ponderis. etc. Iacobus Aug. Thuanus lib. VIII. histor. non procul à fin. Mox, inquit, sancitum est. petito à Graecis et Romanis exemplo, ut lanii ubique in Galliae carnes exagio vendere, pretio à magistratibus in libras singulas constituto teneantur. etc. Idem quod de carnibus dictuns est, intelligendum etiam est de frumento, ut et huius cura ad eundem pertineat. leg. 1. C. de frumento urb. Constantinopol. lib. XI. quae scripta est ad Ursum Praefectum urbis, ibi: Quoniam crescis inopia, si frumenta, quae pro annona tribuuntur, ad usus alios deputata cognoscantur etc.
Qui proinde constituet annonae susceptores viros nobiles, prudentes, fideles optimeque sibi conscios leg. 1. C. de condit. in publ. horr. lib. X. cuius inscriptio cûm vulgò talis legatur: ad Volusianum P. P. monuit Cuiacius ibid. et rectè, legendam effe ad Volusianum P. V. hoc est Praefectum Urbi: quia eius curâ populo praebentur panes et annonae etc. Iurant verò susceptores isti, se iniunctam sibi sollicitudinem pro iustitiae ratione peracturos. L. iubemus per hanc. 16. in princ. C de erogat. milit. anno. lib. XII. Io. Frnacisc. à Ripa tract. de pest. cap. Dereme iis confervandae ubertatis num. 2 et 3. Et hinc est, quòd pistoriae causae etiam feriatis mensibus ab aliis forensibus negotiis agi et examinari possunt ac debent, sicut etiam causae fiscales: l. 5 publicas. § 1. et l. 7. omnes C. de feriis: qui menses alioquin retervati sunt aestivis fervorbius mitigandis et autumnis fetibus decerpendis, ut loquitur d. l. 7, inpr et l. 2. C. Theodos. eod tit. de feriis lib. , prout leg. idem Cuia. de divers. tempora. praescript. et term. cap. 3. hoc est messis et vindemiatum feriis, quae iudiciariam curam relaxarunt, ut ait Minutius Felix in Octavio. Dicuntur autem Pistores, qui aliàs Harmenopulo et Basil. eis d cuntur mancipes, et sunt curatores pistrinorum, oi( proestw=tes2 tw=n a)rtopoihtikw=n e)rgasthri/wn in Novell. LXXX. c. 5 in pr ubi vulgata versio vacat praepositos panificantiun stationum, pro praepositis pistrinariis, l. 1. ff quod cuiu que univers nom. vel con. eam ag. in pr. ibi: veluti pistorum, pro quo verbo libri Basilicw=n habent mancipium. Cuiac. d. cap 3.
II. Eandem curam in rebus ad victum pertinentibus pretiique earundem definitionem ius Canonicum etiam Episcopo Urbis imposuit in cap. 1 E tr de empt. et vend. Quam provinciam antea quoque Imperatores Episcopo demandarunt. in leg. 1. C. de Episcopat. audient. Cassiodorus lib. 9. variar. c. 9. et lib. 11. c. 12. Diversi ab hoc
Christiano Episcopo sunt Episcopi, quorum mentio fit in l. ult. §. 7. hirenarchae. ff. de muner. et honor. ubi tamen Charisius hoc quoque pani et ceteri rebus vaenalibus, quae civitatum populis ad cottidianum victum usui sunt, praeesse scribit.
III. Pretii iusti arbitrium etiam civitatibus permiserunt Doctores: arg. l. sicui. 49. C. aliàs incipit. si fideiussor. §. meminisse. pen. ff. de legat. 10. Myns. cent. 5. obs. 26. ita tamen, ut lege generali iustum pretium constituere possint, non verò certis personis, puta Iudaeis. Ita Bartol. in l. nemo 9. num. 2 C. de Iud. et caelicol. per text. illum et per l. 6. annonam. in pr. ff. de extraord crim. et d. l. 1. C. d. Epis, aud. Et quod quaelibet Civitas pretium grani definiri possit, tradit Afflictus in cap. 1. §. 4. post natalem. De pace tenend et eius violat. lib. 2. Feudor. tit. 27. Cui non adversari dicunt, quòd Impp. antoninus et Verus rescripserunt inl. ult. §. l. ff. de L. Iul. de annona, Ius no ese ordini cuiusque civitatis pretium grani, quod invehitur, statuere, etc. Respondet enim bartol. rescriptum illud accipiendum esse de pretio inusto: iustum verò pretium ab omnibus civitaribus constitui posse ac debere. Purpuratus cons. 428. num. 34. et seq. Aliter textum illum interpretatur Petr. de Bellapertica, nimirum de grano et rebus non vaenalibus, quarum pretium definiri nequeat, quem ad hoc citat Bal. ad d. l. 1. C. Episc. aud. num. 2. Qua de re infra aliquid dicetur in quaest. seq. Quod si generali lege pretium in civitate definitum non sit, et lis oriatur inter contrahentes, an iustum pretium sit necne,m quod vel venditor indicavit, vel quod licitator obtulit: Iudicis ordinarii cognitionem esse volunt Doctores, cuius in potestate fit declarare iustum pretium. Bart, in l. non dubium 14. §. ult. ff. de legat. 3. Ias. in leg. et si aequo pretio. 66. n 2. ff. d. legat. 1. Roland. à vall. cons. 71. num. 14. et seq. vol. 3. per. l. ult. §. ult.
C. de iur. dom. impetr. qui ultos ad hoc allegat. Ceterùm non poterunt decuriones et civitatum rectores melius consulere civibus suis circa annonam et eiusdem pretium, niss repressa dardanariorum audacia. ut enim Ulpianus ait: annonam adtemptare et vex are vel maximè dardanarii solent: quorum avaritiae obviam itum est tàm mandatis, quàm constitutionibus. Mandatis denique ita cavetur. Praeterea debebis custodire, ne dar danarii ullius mercis sint, ne aut ab his, qui coemptas merces supprimunt: aut à locupletioribus, qui fructus suos aequis pretiis vendere nollent, dum minus uberes proventus exspectant, annona oneretur. Poena autem in hos variè statuitur: nam plerumue, si negotiantes sunt, negotiatione eis tantum interdicitur. Inter dum et relegari solent, humiliores aed opus publicum dari. Ita Ulp. in l. 6. annonam. ff. de extr aord. crim. ubi subiungit, onerarietiam annonam stateris adulterinis, de quibus divus Traianus edictum proposuit, quo edicto poenam Legis Corneliae in eos statuit, perinde ac si lege testamentaria, quòd testa mentum falsum scripsisset, signasset, recitasset damnatus esset. etc. De iisdem Dardanariis est L. 37. in dardanarios ff. de poen. et L. 3. in fin. ff. de crim. stellionat. Qui autem dicantur dardanarii, optimè explicat Cuiac. lib. X. observ. 19. ubi ostendit eosdem esse dardanarios, qui aliàs pantapolae et seplasiarii et pantametaboli in glossis antiquis dicuntur: iisque congnatum genus esse eorum, qui monopolia exercent. De quibus exstat nobiliss. et gravissima constitutio Zenonis Imp. in l. un C. de monopol. et convent. negotiator. illi cito vel artific. ergo lab. nec non balneator. prohib. et paction. illicit. Nec minus Imperii Constitutionibus prohibita Monopolia sunt, praecipuè verò in der Reformation guter Politey zu Augspurg Anno. 1548. auffgerichtet cap. XVIII. die Monopolia und schädliche Fürkauff belangendt. Cuius haec est summa: Monopolia, hisque similia pacta in toto Imperio irrita, in iusta et
reproba sunto. Ea qui inierint eorum bona meri Imperii dominis confiscantor: ipsis nulla uspiam securitate cavetor. Hanc legem Magistratus sub bonorum amissione, rigide exercento. Negligentes FIscalis Camorae officii admmoneto, iisque intra mensem non parentibus, cos, qui deliquerint ipse iure iudicioque per sequitor. In Camera conventis nullae exceptiones dilatoriae, declinatoriae vel avocationes competunto: remissio nulla indulgetor. Ipsi etiam magistratus monopolia exercentium conniventes ac poenam differentes, instante Fiscali Camerae centum marcis auri multantor. Indices bonorum ademptorum quadrantem, ope Magistratus vel Camerae capiunto: si socii criminis fuerint, impunitate contenti sunto: etc. petr. Denaisius in iure Camerali tit. 194. Horum enim omnium idem est votum atque studium: minus enim uberem annonam ex pectant, ut ex ea caritate lucrum faciant, annonam attentent, vexent, onerent, vastent, flegellent, incendant, excandefaciant. Petr. Ponc. de iure municipal. pag. (mihi) 285. 287. et seqq. Daß sie allerley Wahren und Kauffmans güter, auch Wein, Korn und anders dergleichen, von den höchsten biß auff die geringsten in ihr Land und Gewallt allein bringen mögen, für kauff damit zutreiben, und denfelben Wahren einen wehrt nach ihrem willen zusetzen, oder de Kauffer oder Verkauffer anzudingen, solche Wahren niemandts dann ihnen zukauffen zugeben oder zubehalten, oder das Er der verkauffer sie nicht neher oder anders geben wöll, dann wie mit ihme überkommen, zu welchem end sie dann in den Landen hin und wider gute Kundtschafft haben, sonderlich wann die Wahren verderben, oder sonsten in Auffschlag kommen, ehe die andern Kauffleuth solches gewahr werden etc. Cuiusmodi qui sunt, tamquam abominabiles ex templo DEI eiciendos ait Iohan. Hugo Selestadiensis tract. de offic quatuor Praelator. §. pen. De tuend. subdit. etc. nu. 4. auctoritate
Can. quoniam 12. et can. seq. distinct. 88. Dardanarios verò poena extraordinaria, Iudicis arbitrio plecti, auctor est menochius de arbitrar. iud. quaest. cas. 384. num. 1 et seqq. ubi eadem poena et illos feriendos dicit, qui pluris merces vendunt, quam taxatae sunt à magistratu. per d. l. 6. annonam. ff. de extraord. crimin. Illud pervulgatum est, Dardanarios à Dardano mago quodam sic dici, à quo et artes Dardaniae pro magicis dictae fuerint à Columella de cultu hortorum lib. X. (de quo tamen dubitatur, an Columellae sit) his versibus:
At si nulla valet medicina repellere pestem,
Dardaniae veniunt artes. ------
Quarum similis illa esse existimatur, cuius beneficio Thales Milesius praevisa olei caritate atque inopia, ut Plinius scribit lib. XVIII. natural. histor. cap. XXVIII. sed (ut Aristotel. tradidit. lib. 1. Politicor. cap. VII. M. Tullius lib. 1. de divinat. post med. Diogenes Laert. in vita Thaletis) praevisa olei ubertate, conduxit officinas olearias omnes eum instrumento, eoque monopolio brevi divitias paravit, ostendens facile esse Philosopis ditescere, si velint. Aristoteles, Cicero et Laertius Thaleti tribuunt, ex Astorlogiae cognitione hoc coniectanti, Plinius verò Dem ocrito: à quo et Dardanum è Phoenice illustratum ait, voluminibus Dardani in sepulcrum eius petitis, suis verò ex disciplina ipsius aliorumque magorum editis. Ita Plinius lib. XXX. natural. histor. cap. 1. Mandata verò et constitutiones Imperatorum (quorum emntio fit in d. l. annonam ff. de extraord. crim.) subsecuta sunt statuta plerarumque urbium et Civitatum, quibus interdictum est, ne propolae et similes lucriones emere possint, nisi per certam horam diei. ut not. Gl. in l. 2. in verbo, Tradere. ff. de nundin. Andr. de Isernia in cap. un. §. 4. post
natalem. num. 26. De pace temend. et eius violat. Matthae. de Afflict. ibid. n. 5. Dicet aliquis, Cuilibet licere conditionem suam meliorem facere, ideoque tanti ubique vendere res suas, quanti potest. Atqui hoc falsum est. Non enim meliorem conditionem suam quisquam facere potest, ut vel alteri noceat: l. 1. §. 4. sed et fossas et §. 11. Iidem. aiunt aquam. ff. de aq. et aq. pluv arc. l. nam hoc 14. ff. de cond. in deb. l. iure. 206. ff. de R. I. vel ut noceat Rei publ. SALUS quippe POPULI SUPREMA LEX EST, ut habetur in duodecim: Ad quas hoc retulit Ioannes Oldendorpius, non Ictus, quàm vir mclior, cuius ibidem haec est notabilis sententia: Sicut (inquit) omnium nautarum finis est incolumitas navis, tametsi diversa sint officia, et utilitas proinde ad unumquemque reditura sit singulatim, ut salvi perveniant in portum: ita finis omnium (ivium, dom: et militia est Publica Salus, seu defensio Rei publ. qua pereunte nemo potest esse incolumis etc.
Qua de re etiam tractat M. Tullius lib V. de finib. Iulianus in l. it a vulner atue. 51. §. ult ff. ad L. Aquil dicens multa iure civili contra rationem disputandi pro utilitate communi recepta esse, idque innumerabilibus rebus probari posse. Si namque in societatibus, non quod privatim cuiusque initerest, servari solet, sed quod societati expedit: L. octione. 65. §. 5: Labeo. ff. pro socio l. zudicem. 21. ff. com. divid. Multò magis idem observandum est, ubi publica omnium Utiliras periclitatur: ut privaterum conventionibus ac contractibus omnibus eadem praeferatur: l. 3. C. de primipil. l. lib. XII. Quod Iustinianus observasse se gloriatur nobili illa sententia Legis un. §. 14. haes autem. C. de caduc. toll. Quod communiter (ait) omnibus prodest, hoc rei privata nostra utilitati praferendum esse censemus, nostrum esse proprium subiectorum commodum unperialiter existimantes etc. Nullis autem conventionibus perinde laedi Utilitatem publicam, Popularemque annonam onerari
manifestum est, quàm monopolia exercentium, artificum item institorum, inter se statuentium, ut non minoris species negotiationis diversorum corporum vaeneant, quàm ipsi inter se statuerint. d. l. un. C. de monopol. etc.
Qua propter et Lege Iulia de annona, poena statuitur adversus eum, qui contra annonam fecerit, societatèmve coierit, quò annona carior fiat. l. z in pr. ff. d. L. Iul. de annona. Unde autem nata iura isthaec existimabimus, nisi exeo, quòd communis utilitatis derelictio contra naturam est? ut ait M. Tullius lib. 3. officior. Stare enim omnes debemus tamquam in orbe aliquo Rei publ. qui cùmiam versatur, eam deligere partem debemus, ad quamnos illius utilitas salusque converterit, utidem ait in oratione pro Cn. Plancio.
Suasit haec consideratio Publicae Utitharis, ut non dubitaretur, statuta locorum et urbium valere, quibus sub certa poena prohibetur. Ne ex territorio staruentium annona vel frumentum exportetur. art. l. cotem. 11. § 2 d' minus. ff. de publicanis et vectig. l. 6 si quis. C. de adif. privat. l. 1. et 2. C. que res exporta. non deb. Io. Francisc. àripa. tract. de peste, tit. Deremediis ad conservat. ubert. n. 40. et duob. seqq. Quamvis enim nulla civitas possit legem serre extraneis: l. 1. C. de summa Trin. l. uli. ff. de iurisdict. om. iuck. Suis tamen reibus legem, quam vult, cheere potest. l. in re mandata. 21. C. mand. Et inrerest quandoque Reip. modum commerciorum subditis praescribere, et aliquantulum à gentium iure recedere, cui ius civile per omnia non servit, ut ait Ulp. in l. 6. ff. de iustit. et iur. Exemplum restrictae commercier. libertatis exhibet nobis rescriptum Theod Imp. in l. 4. mercatores. C. de commer. et mercat. in quo mercatoribus ad Persarum nundias euntibus, et vicissim Persis interdicitur, ne ultra loca certa ibi expressa progrediantur, mercesque permutent vel vendant, sub poena amissionis mercium et pretii, itemque
exilii. Adde L. 1. et 2. C. quae res expertar. non debeant. Ex quo fundamento et illud nisi fallor, profluxit, Quòd Princeps potest nundinas auferre Opido vel civitati alicui, easque aliò transferre, qua mvis per longissimum tempus et ultra hominis memoriam ius nundinar. Civitas illa exercuisset, tradente M. Anton. Natta cons. 511. et cons. 512. Autonin. Tessaur. decis. 264. num 3. Semper namque magistratui licuitmodum privatis praescribere, quomodo commuibus uti debeant, iurisque naturalis aequitatem communibus ac publicis necessitatibus attemperare: nam si omnibus hominibus utendi rebs omnibus plena et libera semper potestas esset: nemo deinceps proprium aliquid esset habiturus. l. venditor. 13. ff. comm. praed. tàm urb quàm. rust. l. 3. litora. §. 1. ff. Nequid in loco publico, Petr. Heig. quaest. part. 1. quast. 15. num. 36. et 38. Sic quam vis omnibus pateat mare (dd. ll) prohibent tamen Reges Hispaniae et Daniae, ille, ne Belgae et alii in Indias, hic, ne in Islandiam aliasque Insulas abipsis prius occupatas, inque provinciae formam redactas navigent, ibique liberè negotientur. Io. de Platea et Augel. Aretin. in §. flu mina. I. de rer. divis. Idem Angel. cons. 290. Francisc. Balbus tract. de praescript. 4. part. 5. part. principal. q. 6. Benevenut. Straccha tract. de navigat. num. 6. et 7. Hiero. Schurpf, cons. 29. cent. 3. Barthol. Caepolla tract. de serv urb. prad. cap. 16. n. 3. et seq. ubi Venetos ait, tamquam fuperirem non recognoscentes, omnes homines prohibere posse, ne permare corum (vulgò Glofo di Venetia) navigent. Qua tamen de re videripossunt Fernan. Vasqui lib. a. controv. illustr. cap. 80. n. 30. et seq. Roder. Suarez. in cons. de usu mar. n. 4. 13. et seq. I. Bodin. de Rep. lib. 6. cap. 2. pag. 1016. et seq. Aliud quoque restrictae libertatis commerciorum in sale et salinis cernere est. Olim namque salinae iuris privatierant, corum relictae arbitrio, in quorum fundis
reperiebantur. l. generali. 31. § 2. uxori ff. de us. et usufr. legat. l. 5. §. 1. ff. de reb eor. qui sub tut. etc. l. 4. §. 7 salinae ff. de censib. Cuiac. lib. 3. obser. cap. 31. Postea tamen salis emptio et venditio solis mancipibus, hoc est salis et salinarum conductoribus concessa, absque quorum auctoritate nemo im punè vel emeret vel venderet: L. si quis 11. C. de vectigal. et commiss. l. 17. inter publica. §. 1. ff. de verb. sig. ubi Ioan. Goed. Petr. Heig. part. 1. quast. 14. num. 20. et seq. quorum etiam collegium approbatum est in l. 1. in pr. ff. quod cuiusque univers. nom. quare et reditus salinar. inter regalia recensetur in cap. un. Quae sint regal. in usib. Feud.
Instabitaliquis et dicet, statuta eiusmodi ipsi quodammodo gentium iuri vim afferre, quo iure commercia emptiones et venditiones sunt introductae, ita ut usus eatum liberrimus nullli penitus claudi debeat. l. 5. ex hoc iure ubi DD. ff de tit. iust. et iur. Sed respondetur, Ex eodem iure et hoc esse, ne quis invitus vendere cogatur rem suam: l. invitum. 1. C. de contrah. empt. cum simil in quast. seq. allgandis. Et tamen casus plurimi emergunt, quibus in vitus quis cogitur vendere: inter quos est etiam annonae caritas, de qua et nos hîc agimus Bartol. in l. 1. §. cura omnis carnis. 11. num. 1. ff. de off. praf. urb. et in l. 6. annonam ff. de extraord. crimin. Si namque subductâ ratione annonae eiusque quod in condito est, praetereaque civium omnium atque capitum alendorum conster, annonam singulorum necessitatibus non sufficere, necessariò ad statutum eiusmodi pervenietur, ne annona extra civitatem vel provinciam exportetur. Quo quid iustuis esse potest? Convenit fiquidem magistratui, ingruentem annonae penuriam à civium cervicibus avertere. d. l. 1. §. 11. de off. praef. urb. l. 1. C de Episcopal. aud. l. C. de frum. urb. Constantinop. lib. XI. L. 1. §. 2. personalia. ff. de
muner. et honor. Contra, quid absurdius, quàm cogi nos res nostras aliis vendere, quibus ipsi indigemus? contra d. l. invitum. C. de contrab empt. Claudio Imp durum et crudelitati proximum visum est, agmen aquaeex tuis pradiis ortum, sitientibus agris tuis, ad alioru usum vicinorum iniuria propagari. in l. 6. praeses. C. de servit. et aq. Quantò verò magis de annona et frumento idem pronuntiaturus erat, quae non pratis vel agris sed hominibus ad sustentandam vitam necessaria funt? Ea certè, quae postea emergunt, sicut improvisa annonae caritas, auxilio novo indigent: l. de atate. 11. §. 8. excausa. ff. de interrog. in iur. fac. ita, ut soleant numquam in publicam fraudem commercia contracta damnari. L. pen. C. quae res vaen. non poss etc.
Quae omnia ad candem rationem sunt, ut licet Ius naturale sit im mutabile, ita ut ab eo in totum numquam recedat ius civile: ta men modum praescribat, pro loco, pro tempore, pro personarum conditione, pro moribus cuiusque regionis: ut quod in genere iustum sit, in singulis quevoque partibus recta ratione sapientis regatur, et rebus communibus homines sine iniuria utatur, ut ait Eguin. Baro in §. singul. Instit. de rer. divis. Ita quibus ius est statuti condendi, possunt inter subditos suos disponere ad libitum, quam vis contractus sint iuris gentium et super dominio eorundem, id est, alienationem et translationem dominii planè prohibere possunt. l. dudum. 14. C. de contr ah. empt. in verbis: nisi specialiter, etc. Marcus Mantua ad eandem. L sivè deiur protimis. (mihi) pag. 155. additione secunda, et per totum trait at. illum l. 7. C. de prec. Imp. off cap. 7. qua in Ecclesiarum, Extra de constitution. et utrobique Doctores. l. si in emptione. 34. §. 1. ibi. vel mores civitatis commercio exuerunt. etc. ff. de contr. empt. Andr. Geyl. lib. 2. obs. 9. num. 2. 3. et 4. Cùm enim pacto Privatorum alienatio prohiberi possit, l. qui Romae. 122. §. 3.
coheredes. ff. de verb. obl. Multò magis idem statuto fieri potest. Proce dit enim argumentum à pacto ad statutum affirmativè, tamquam à minori ad maius. luit. C. de fideiussor. l non impossibile. 50. ff. de past. Mantua et Geyl. dd. locis. Adeò verò statutum hoc valere traditum est, Ut solus etiam conatus exportantis frumentum contra statuti prohibitiorem puniatur, puta depehenso eo in itinere ac fatente, se nisi impeditus fuisset, ex portaturum fuisse, sicut reiecta Doctorum distinct. decidit Ripa d. tract. de peste, tit. Deremediis ad conservat. ubertatis n. 71. cum. 3. seqq. et praecipuè num. 75. qui ea de re in utramque partem disputat. Iacob. Menoch. de arbitr. iud. quastion. cas. 360. num. 17 Ratio est, quia consummasse delictum censetur, per quem non stetit, quò minus consummaret. l. cotem. 11. §. 2. dominus. ff. de publican. et vectigal. ubi navem Paulus IC. ex eo solo fisco vindicari ait, si in cam vel dominus navis vel vectores imposuissent aliquid earum rerum, quarum exportatio ad hostes interdicta est, veluti ferrum, frumentum, cotem ferro subigendo necessariam etc. Nam perhibitum in termino, perhibitum etiam censetur in via, per quam pervenitur ad terminum. l. quid sit fugitivus. 17. §. S. idem Calius ff. de adilit. Ed. l. 3. §. et is 11. ff. de re militar. can. revera. 32 q. 5. ubi. Archidiaconus. cap. 4. nam concupiscentiam. Exir. de constit. ubi Bald. Exemplum affert Ripa in eo, quifalsam monetam percutere voluit, quam vis nondum totam falsam formasset. l. qui falsam. 19. ff. ad L. Cornel. de fals. Alberic de Rosate ad l. 3. si fugitivi. C. de furt. Io. Bertachin. tract. degabellpart. ult. quaest. 14. vers. circa praedicta. Quod si deprehensus non confiteatur animo exportandi frumentum impositum, sed vel sementis faciendae causa in agro, vel ut moleretur, aut in villa fructuaria conderetur: tunc ad coniecturas confugiendum:
leg. 4. Pedius §. pen. in fin. ff. de incend. ruin. neufr. Ita ut in dubio absolvatur, quamvis praesumptio aliqua contra cundem esset. l. absentem. 5. ff. de poen. Quae sententia multò magis recipi debet, quando deprehensus paenitentiâ ductus iam retrocedere coepisset: neque enim poena statuti tenebitur. Bartol. add. l. qui falsam ff. ad L. Corn. de fals. Imola ad cap. 2. in fin. Extr. de constit. Inter coniecturas autem eas, quae suspectum reddunt ac praegravant exportantem vel illa praecipua est, si ab itinere recto ac consueto deflexisset, et devia sectatus fuerit. leg. 5. si quis. C. de cursu publ. et angar. lib. XII. l. pen. C de navicular. seu naucler. etc. lib. XI. Quam illa sequitur, si qui exportabat, alià quàm per portas publicas, extraxceit velipfe egressus ingressusque fuerit. l. ult. ff. de divis rer, et qual. Vide de hac eadem re Albertum Gandinum de male fic. tit. De rebus non portand. contra Devetu. num. 6. Bertachin. d loco n. 18. vers. Item verum, etc. et num. 4. seqq. Communiter tum distinguunt DD. An statutum loquatur verbis praeteriti perfecti vel etiam plusquamperfecti, ita: Si quis exportaverit, etc. an verò verbis futuri indicativi, vel subiunctivi praesentis, ita: Quicumque exportabit frumentum, vel: Siquis erportet. etc. Ut priori casu poena statuti in deprehenso locum non habeat: Verba enim perfecti actum requirunt consummatum. per. text. l. 1. §. 2. haec autem verba. ff. Quod quisque iur. in alter. stat. etc. Ias. ibid. Felin. in cap. ad haec. 10. Extr. de rescript. et in cap. significaverunt 36. col. ult. Extr de testib. posteriori verò casu, locum poena habeat: Quia verbum futuri temporis rem quoque coeptam duntaxat includar. leg. 9. cùm fidei. et l. seqq. ff. de fidei commiss. libert. Bertachin. de tract. de gabell. seu vectigalib. part. 9. et ult. quaest. 14. num. 18. in fine allegans Baldum, Iacob. Butrium, Salicetum, Angel. Alex. Imolensem, etc.
Ripa d. partic. De remed. ad conservat. ubertatis num. 75. ubi plures citat. sed haec distinctio (ut supra quoque notavi) multis non satisfacit: inter quos est Iul. Clarus in §. fin practica crim quast. 82 statut. VII. num. 8. Et rectius ita distinguitur: Aut constat de voluntate exportantis frumentum, quod eo privare remp. voluit, contra prohibitionem, puta per confessionem ipsius: aut non constat. Prior casus paulò antè ex positus est, et oenae statuti locus est: nisi maturè paenitentia ductus consilium ac cuisum mutasset, priusquam fuisset deprehensus. Posteriori casu absolvitur reus: nisi in loco suspecto sit re pertus et aliae eundem premant probabiles coniecturae, quòd extra territorium extrahere frumentum voluerit: quia et hic punitur, sed mitiùs iudicis arbitrio, puta amissione pecuniae solius, si poena statuti erat amissio frumenti et in super decem florenor. arg. l. 1. §. ultim ff. de extraordin. crim. Nec enim innocens est, qui coepit delinquere, quamvis delictum non consummavit. Deprehensus verò in loco non suspecto iureiurando purgare se debet l. un. C. de littor. et itin. custod. lib. XII. Bald. in l. 5. fi quis non dicam. C. de Episc. et Clericis. Sed de statuto isto plus satis dictum est: de quo varias quaestiones collegit Fr. Vivius in commun. opinionibus. §. Statitum prohibens, quod non possit extrahi frumsntum etc. Editionis Perusina fol. 200. clarus d. loco et quaestione. Quando verò ex praedictis aliquo modo intelligi potest, Quinam pretium iustum rerum mobilium definire debeant: super est, ut pauca addamus e definirione pretii rer. immobilium sive soli. Sciendum igitur est et harum pretium, si de eo dubitetur, iudicem examinaturum, et vel ipsum in rem praesentem venturum atque inspecturum, vel citatis partibus missurum peritos aestimatores duos, qui prius iurent se bona fide rem aestimaturos, deinde inspiciaut et
referant ad iudicem: quorum taxationem iudex secutus pretium iustum rei declaret. per text. in L. hac Edictali 6. §. l. his illud. vers. mobilium verò. C. de seiund. nupt. Novel. VII. cap. 3. §. 2. scire. vers. quod autem dictum est. Bartol. in l. si sundus. 16. §. ult. num. 3. ff. de pignor. et hyp. et in l. 3. num. 25. C. eod. tit. et adl. 2. C. de rescind. ven. num. 20. et 22. Alex. Imolens. cons. 51. in fin. lib 5. roland. à Valle cons. 71. num. 15. lib. 3. Matthae: de Afflict. tract. de iur. protimiseos. §. 2. n. 17. In loeis aliquibus aestimatores isti Schätzer, sunt scabini iurari, die Landschöppen: in aliis Quatuor-viri. die Herren vierer, quibus adiungi solent artifices velut fabri lignarii, architecti, latomi, rustici et agricolae etc. Wehner. in practicis observ. lit. A. in verbo Anschlag der Gürter. Advertetamen obiter, quòd pretio rerum, quod iudices rebus soli in adiudicatione earum dixerunt, dissidearibus circa pretium partibus, creditores praecisè stare et adquieseere non tenentur: et illud prerium iustius habetur, quod emptorem invenit, sivè quo communiter, vel sub hasta vendi res potest, L. sptem. 12. C. de erogat. mil. anno. lib. XII. cap. 1. Extr. de empt. et vend. iunct. text. in Auth. Hos ius porrectum. C. de SS. Eccles. et l. ult. §. ult. C. de admin. tut. Matrlaias Coler. depracess. exsecutiv. part. 3. c. 9. n. 107. cum 6. num. seqq. qui latissimè de modo isto pretii per aestimatores indagandi, tractat. in eod. cap. num. 120. et plurimis seqq. usque ad fin. capitis. Eit haec quidem hactenus.
SUperest, ut Quarum rerum pretium iustum definiri debeat, paucis quoque exponamus. Id verò ex
praecedentibus aliquo modo intelligi potest. In annona enim, iisque, quae ad vitae sustentationem necessaria sunt, omninò statui illud debere, in quaeftione praecedenti indicavimus: ut videlicet iusto pretio.
Panis ematur, olus, vinisextarius: adde
Quîs humana sibi doleat natura negatis.
Ut Horatius Satyra 1. art. l. 6. annonam. ff. de extraord. crim. l. ult. ff. de L Iul. de az non. l. 1. C. de Episc. aud. et c. 1. Extr. de empt. et vend. Nam et vini pretium, non minus quàm aliarum rerum carnium puta, aut frumenti, magistratus (qui in Iure et passim à DD. etiam Iudexdicitur. Pet. Fab. ad. l. 137. ff. de R. I. Dn. Collega quondam meus Scip. Gentil. lib. 1. de Iuris dict. c. 15.) de finiet. Ioannes Saison ad Consuetudines Turenensestit. 10. artic. 1. in illis verbis: A pris reisonnable, selon le cours du pays etc. ubi negat vinum, quod acuit, quodre tur bidum est, aut, ut ipse lequitur, lympha subtentratum, vondi posse. Cui ut opinor ne Iuppiter quidem placeret, si idem saciat, quod caupones nunc solent. De quo elegans Poëma summi Poëtae ac Oratoris. M. Antonii Muretihoc loco adscribam:
Memini mag ftrum pueromî olim hoc dicere,
Summum Iovem facere item, ut caupones solent:
Qui vina ut vendant, turbant, miscent, diluunt:
Nec cuiquam vini simplicis donant cadium.
Itidem illum aiebat in vita mortalium
Numquam fortunam simplicem quoipiam dere:
Sed temperare fata laetis tristia.
Subiungit ibidem Saison, dominum feudi, à quo ex consuetudioe vinum in feudo natum emere coguntur subditi, per dies quad raginta: si vendere illud coepit per dies X. aut XX. postea verò vendere renuat, servare vinum volens in aliud tempus, quò cariùs vendat, audiendum non
esse allegat Bartolum et DD. in linon enim aquum. 9. ff. rer. amotar. Cui Iuri oenopelii (quod dreict de bantaige du vin idem Gallus appellat) affinia sunt privilegia Urbrum civitatumque multatum Germaniae, ne intra miliare proximum oenopola sit aut cerevisiarius aut venditor cerevisiae peregrinae, aut arrifex mechanicusque in suburbiis aut villis toleretur etc. Quibus quam vis mirificè constringatur commerciorum libertas ea tamen, cùm speciem omnem utilitatis publicae non amisserint, non planè damnare ausi sunt Hierony. Schurpf. cent. 1. cons. 14. num. 2. et cons. 32. num. 3. 4 et in fr. Modest. In pistoris part. 2. quaest. 84. Sächsisch Landrecht lib. 3. artic. 66 in pr. Sed haec extra propositum. Cur autem Episcopo cura annonae et definitio iusti pretii in rebus venalibus demandata fuerit in cap. 1. Extr. de empt. et vend. (sicut etiam in quaestione praecedenti dixi) nullo negotio ex d. l. 1. C. de Episcop. aud. intelligi potest, ubi Impp. Iuliano Orientis Comiti in haec verba rescripserunt: Ngotiatores, si qui ad domum nostram pertinent, ne modum mercandivideantur excedere: Christiani (quibus verus cultus est adiuvare pauperes et positos in necessitate provideant Episcopi etc. Et cùm ab aliis pater pauperum Episcopus dicatur, utique curare debet, ne res illis necessaria nimis carè vendantur, et pretium earum immodicè augeatur pura pannorum et similium rerum. Ioan Bertachinus tract. de Episcopis lib. 4. part. 4. n. 102. post Baldum in d. L. 1. C. de Episc. aud. Quae cum ita sese habeant, id, quod caput est commentarioli nostri, consequitur, Quòd, licet aliis in rebus circum ventio quaedam permissasit: (L. in causae 16. §. 4. idem Pomponius ff. d. minor. l. 8. C. de rescind. vend. cum aliis supr. quaest. 1. et 2. ad hoc allegatis) Non tamen licet ementibus et vendentibus se mutuò circum venire in annona, aliisq eiusmodi rebus ad vitae sustentationem necessariis: quamvis circumventio ista esset
infra dimidiam iusti pretii. per textus in pr. quaestionis nostra allegatos. Francisc. Cardinalis Mantica Vaticanar. lucubrat. lib. 4. tit. 20. n. 26. et 2 feqq. Quod bene est notandum contra eos, qui negant magistratum facere posse, nec ves et subditirres suasquaslibettanti vendant, quanti ipsi volunt et possunt.
Quî enim hoe liceat privatis circa annonam, cùm nobilissima constitutione Frideriei Imperatoris primi eius nominis (ut Cuiacius autumat) quae de Germaniae pace publica lata est, idipsum sub poena gravissima prohibitum sit? Exstat ea eonstitutio lib. 2. Feuder. tit. 27. De pace tenend et eius violatoribus. §. 4 post. natalem. Verba particulae illius ad argumentum praesens spectantis ita babent: Post natale (sic enim idem Cuiacius legit, non natalem) sancta Maria, unusquisque Comesseptem boni testimonii viros sibieligat; et de qualibet provincia cum ipsis sagaciter disponat: et quante pretio secundum qualitatem temporis sit annona vendend', utiliter provideat. Quicumque verò contra deliberationem ipsius intra anni terminum altius modium et carius vendere prasumpserit: tamquam violator pacis habeatur: et totidem utginti libras Comiti exolvat, quanti modtos sivè maldios altius vendidisse convictus fuerit. Hictenus Fridericus. Ex qua constitutione ea ferè omnia, quae hactenus à nobis tradita sunr, robur in victum adqutrunt. Nam, et quis et quarum rerum: et ex quo tempore pretium iustum definire debeat: denicque quibus poenis pluris distrahens contra magistratus definitionem teneatur, disertè explicat. Comitem ait Imperator definire pretium, debere, hoc est iudicem assumptis aliis septem de qualibet provincia pretium, inquam, non rerum quarumlibet, sed annonae, puta frumenti, hordei, leguminum aliarumque rerum similium vaenalium: et quidem definire debere quotannis post natale Peatae Virginis, hoc est, post Kal. Septembreis cuiuslibet anni: quo
tempore fruges et annona pleraque collecta est: eo fine, ut pluris per annum integrum vendi annona popularis nequeat quàm retrò mense Septembri vendebatur. Quae lex ne sanctione careat, hoc est imperfecta sit, subicitur, cariùs vendentem, quàm taxatae sunt res vaenales, tamquam pacis violatorem puniri, et totidem viginti libros magistratui poenae nomine exsolvere debere, quot maldios cariùs vendidisse convictus fuerit. O constitutionem Orbi Christiano salutarem, si saeculi nostri avaritia et yu/cis2 excrema charitatis, si monopoliorum impunita licentia in usu eandem habere permitterent. Verùm ita est, ut Comicus in Trinummo act. 3. ait, Mores leges perduxerunt in potestatem suam. Avaritia more nunc sancta est, libera est à legibus: annonae pauperum aliorumque honestiorum, qui facramentum Mammonae non dixerunt, quovis modo insidiari, dardanarios omnes improbitate vincere, more licentiam habet: Munerum vi PRAEFECTORUM annonae animos labefactare, ut eonniveant, more fit. Laudat eandem constitutionem Friderici Io. Hugo Selestadien sis tract. de officio quatuor pralator. cui et titulum fecir. Quadrivium Ecclesiae §. pen. n. 5. Quod autem ibid. linperatorait: secundum qualitatem temporis etc. vetustiorum Impp. reseriptis consentaneum est. Imperatores enim Antonius et Verus in haec verba rescripserunt: Minimè aequum est, decuriones civibus suis frumentum vilius, quàm annona exigit, vendere. in l. ult. in pr. ff. de L. Iul. de annon. Quod confirmans Paulus IC. in l. 5. decuriones ff. de administrat. rer. ad Civit. pert. Decuriones (inquit) pretio vilieri frumentum, quod annona temporalis est, patriasua prastareno~ sunt cogendi etc. Et hoc est, quod ait Io. Bertachin. tract. de Episcopis lib. 4. part. 4. n. 102. tempore carestiae per statutum rerum vaenalium atque victualium pretia taxari posse, nisi statutum hocessetcontra decuri ones.
De farina dubitari potest, An ca sub frumenti appellatione contineatur, ac proinde farinae quoque pretium definiri possit. Farinam namque non contineri sub statuto, quod defrumento loquitur. I. Ex eo dicendum videtur, quòd à verbis statuti recedendum non est: et quod verbis statuti non continetur, nec cominetur dispositione eiusdem arg. l. non alicer. 69. ff. de leg. iii. l. 7. item § 3. mutui. ff. de SC. Maced. sed farina non continetur verbis statuti de frumento loquentis. II. Quia quicquid ita mutatum est, ut in initia sua redigi, et ad formam pristinam reverti non possit, species nova et à priori diversa haberi debet. l. quaesitum. 78. §. 4. illud. leg. 9. Fulianus. §. 3. sed si quis ff. ad exhib. Talis autem est farina. III. Quia per medium non prohibitum, fieri potest transitusin effectum non permissum: ut statuunt DD. practici, ar. l. et per iusiur andum. 13. §. 7. si fideiussori. ff. de acceptilat. hoc est, quia licitum fieri potestid, cuius effectus prohibitus est, siad illum perveniatur per medium, quod expressè prohibitum non est. V. g. prohibita est frumenti exportatio extra provinciam: qua prohibitione non obstante, licitè farina exportari posse videtur, cuius prohibita exportatio non est, licet per huius quoque exportationem annona in provincia diminuatur. Sed contraria opinio verior est, sub prohibitione statuti, ut extra provinciam frumentum non exportetur, contineri etiam cum, qui farinam exportavit: item ut farinae pretium à Magistratu definiri possit, sicut et frumenti ipsius. Quamvis enim inspecta vi vocabuli, frumenti appellatione farina non veniat: ideoque frumento legato farina non debeatur: Bald. in l. 1. C. de fruct. et lit. expens. Bartol. in d. l. quasitum. §. 4. illud. ff. de leg. 111. Tmaen ex mente statuentium prohibitio producitur etiam ad farinam: quae mens non minùs est
attendenda, quàm verba statuti l. moninis. 6. §. 1. ff. de verb. signis. Probatur haec sententia. I. Quia eadem est ou)s1i/a frumenti et farinae, sicut eadom vini et aceti ou)s1i/a esse dieitur in l. 9. venditianibus §. ult. ff. de centr. empt. II. Probatur per. l. si cui lana. 70. §. 1. et §. ff. de leg. 111. ubi lanae appellatione venit etiam ea, quae neta est. Maiorque videtur ratio in farina, ut sub frumento contineatur, quia in ea detecta potius frumenti species videtur, quàm nova effecta. ficut dicitur de eo, qui spicas excussit, in l. 7. adeò §. 7. cum quis in fin. ff. de adq. rer. dom. III. Probatur per l. 7. item §. 3. mutui. vers. sed si fraus. ff. de SC. Maced. ex qua tale oritur argumentum: Quemadmodum prohibita datione pecuniae mutuae frumentum mutuo datum continetur in d. §. 3. Ita quoque frumenti exportatione prohibita continebitur farina: et tantò quidem magis, quantò maior cognatio est intr farinam et frumentum, quàm inter pecuniam et frumentum: quoties videlicet vel SC. to vel statuto fraus fieret. d. l. 7. §. 3. ff. de Sc. Maced. IV. Idem probatur, quia eadem est ratio prohibitionis in firna, quae est in frumento: Ne videlicet provincia vel civitas annona necessaria careat. Idem igitur ius in utroque statuendum est. l. illud. 32. ff. ad l. Aquil. sic quamvis stumenti appellatione paves non veniant, neque contra panum appellatione frumentum: l. 1. ubi Bartol C. de frument. urb. Constatinop. lib. XI. Ioh. Bertachinus tract. de gabellis, etc. actavae part. princip. membro 2. num. 16. Tamen panes prohibita frumenti exportatione continebuntur. Ripa loco mox indicando. Licita enim extensio est exidentitaterationis, ubiagiturde utilitate sivè favore publico, secundatio licet: l. hoc. medo 64. §. 1. ff. de condit. et dem. l. illud 19. C. de SS. Eccles. et licita est etiam in poenalibus. l. catera. 41. §. 6. hoc. Senatus. consultum. et duob. §. §. seqq. ff. de
leg. 1. Bertachin. d. loco ac num. Io. Fr. à Ripa tract. de peste tit. de remed. ad conserv. ubertat. num. 42. et aliquot seqq. Fr. Vivius in commun. Opinion. §. 277. incip. Statutum prohibens, quod non possit extrahifrunientum, etc. Iul. Clar. in pract. crim. §. fin. quast. 82. statuto VII. num. 6. Hierony. à Laurentiis decis. 96 num. 3. et 4. Rebuffu. in d. l. 6. nominis ff. de verb. sig. Cum verò idem favor Utilitatis publicae pretia rerum vaenalium definiri exposcat, idem in farina, quod infrumento recipiendum erit. Idemque in Leguminibus dicimus: Cardinalis Mantica Vatican. lucubrat. lib. 4. tit. 20. num. 27. quamvis certum sit legumina non esse frumenta. leg. Mela. 14. in fin. ff. de aliment. et cibar. leg. l. frugem. 77. ff. de verb. sig. ubi Alberic Gentilis.
Neque solùm frumenti, carnium, pannorum aliorumque similium, quae esui, potuique, cultuique corporis, quaeque ad vivendum homini necessaria sunt et uno verbo VICTUS continentur: (l. verbo victus. 43. et l. seq. ff. de verb. sig.) sed aedium quoque, quae locari consueverunt, pretium definiri debet. Bartol. in l. 1. §. 11. cura. ff. de offic. praef. urb. Atque ita Patavii factum est, ubi quaelibet domus, quae apta erat ut scholaribus locaretur, de scripta, eiusque pensio annalis aestimata atque definita fuit: ut seribit Abbas Panormit. ad cap. 1. num. 6. Extr. de empt. et vend. Victus namque appellatione et vinum (de quo etiam paulò suprà dixi) et vestes et habitatio et lectus et medicina venit. Alexander ab Imol. cons. 177. lib. 6. (quem laudat et sequitur Alberic. Gentil. ad d. l. 43. ff. de U.S.) per text. illum in verbis: quaque ad vivendum homini necessaria sunt, etc. Dicitur enim Victus, quia vitam retinet, Isidoro lib. XX. et verbum VIURKU non tantum ad cibum pertinet, sed etiam ad vestimenta et stramenta, et ad habitationem: sine his cum vivere
et aii corpus non potest. l. quod nos hostes 232. §. ul. et d. l. 43. ff. de V. S. leg. 6. legatis ff. de aliment. vel eibar. legat. Alii tamen contrà, etiam periti, Victus et alimentorum appellatione nihil venire crediderunt, praeter cihharia et vestimenta d. l. 232. Paulus Castrens. in l. si cum dotem. 22. §. sin. autem num. 2. et seq. ff. sol matrim sibi (ut videtur) contrarius, dum in l. 1. num. ult. C. de Ep scopali aud. ita scribit: Et dicit hîc Petrus, quòd cùm appellatione alimentorum contineantur vestes et etiam habitatio: potest imponi certa taxa in pensionibus domerum, et eriam in venditionibus pannorum, etc. Cum Petro sentiunt etiam Cynus et Bald. in d. l. 1. C. de Episcopali aud quem laudant. Postremò et illud hîc notare visum est, Fumi quoque sivè nidoris pretium olim arbitrio fatui cuiusdam Parisiensis peritè admodum statutum fuisse: quam vis ad argumentum praesens parum hoc facere videatur. Referre tamen libet, quia magno ingenio Doctores satis landare fatui illud laudum non potuerunt, nihilque iustitus ab ipso Catone decerni potuisse iudicarunt. Is namque orta lire inter cupedinarium et baiulum, quòd hic panem, quem secum in thermopolium detulerat, ad prunas capedinarii torruisset, atque ob id fictum alter oboluni vel denarium exegisset: prounciavit, Eum, qui non nisi fumo pastus esset, tinnitu nummi domino prunarum solventem rectè liberari: rei inani pretium etianr inane rependens. Vebalaudi haec refert Fr. Rabelaesus lib. 3. dictor. atque factorum heroicorum. Pantagruelis cap. cap. 36: Que le faquin, qui a son prinmagé à La fumée du rost, civilement a payé Le rostisseurau son de son argent, et c. Meminerunt sententiae huius. Ioh. Andreae, Panormit. Hostiens. Barbatias, Rochus Curtius allegati ab Andr. Tiraquell. de Legib. connub. ad L. XI. gl. 1. part. in num. 5. Iosep. Mascard. de probat. vol. 1. conclus. 39. n. ult. Similis huic est Bochordis
illa sententia, quam tulit in lite adolefcentis Aegyptii et scorti Theonidis, apud Erasmum lib. VI. apophtegm. mihi pag. 762. apophtheg. 81.
Quaeriautem hoc loco solet, An compelli quis possit, ea, quae ad victum sunt necessaria, in caritate annonae, iusto pretio vel etiam minus iusto vendere? Qua de re tractat Bartol. in l. 1. §. 11. cura omnis carnis. num. 1. et 2. ff. de offic. prefect. urb. et ad. l. 6. annonam ff. de extraord. crim. Panormitan. add. cap. 1. num. 6. et Additio ad eundem. Fabianus de monte tract. de empt. et vendit. 3. quast. principal. num. 38. cum duob seq. Summa haec est: Quamvis regulariter invitus nemo rem suam vendere cogitur, nec iusto neque iniusto pretio: ne videlicet in arbitrio cuiusque sit, per rapinam ab invito domino rem iusto pretio comparate: ut oquitur Pomponius in leg. nec quasi. 70. ff. de reivindir. et probat. leg. 9. non enim. ff. rer. amot. l. invitum. 11. et l. dudum. 14 C. de contrah. empt. leg. 9. nemo. C. de Iudae. et roalicol. l. nec. emere. 16. C. de Iur. delib. Cogitur tamen quis vendere tempore necessitatis et annonae caritatis, non tantum iusto pretio, sed etiam minus Iusto. Bartol. et Fabian. dictis locis. argumento ducto ex l. 2. §. 2. cum in eadem in fin. ff. del. Rhodia de iactu, ubi idem ius in iactu observatur. et per leg. ult. §. 7. hirenarcha. vers. item episcopi. ff. de muner. et honor. Nov ssin è Francisc. Cardinal. Mantic. lib. 4. Vaticanur. lucubrat. tit. 20. num. 30. Nec distingurmus hîc, an res ad victum quottidianum pertinentes vaenales sint, necue. Quamvis enim vaenalium tantum rerum pretium dfiniri possit ac debeat non aliarum: quia, ut dictum, invitus nemò res suas vendere cogitur: dict. leg. invitum. d l. dndum et dict. leg. nemo. iunct. leg. 5. sicut C. de oblig. et act. et rerum non vaenalium quisque liber moderator sit et arbiter: l. in re
mandata. etc. C. mandat. l. ult. §. 1. item scripserunt) prout textum illum Petrus interpretatus est) ff. de l. Iul. de annona d. l. ult. §. 7. vers. item Episcopi. Bald. ad l. 1. num. 2. C. de Episc. and. qui pro distinctione ista etiam adducit l. un. §. ult. ff. furti advers. naut. caup. stab. Tamen res ad victum quottidianum pertinentes etiam non vaenales, statutoearum pretio, quibus dominus ipse non indiget, vendere idem in annonae gravitate compellitur. Panormitan. ad. d. cap. 1. n. 6. Extr. de empt. et vend. Castrens. in d. l. 1. num. 3. C. de Epise. aud. Bald. ibid. num. 2. Fabian. de monte d. quast. principali 3. num. 39. Mantica d. tis. num. 24. et 2. seqq. Imò et viliori pretio, sive minus iusto, ut supra quoque dictum. l. si pendentes. 27. §. 3. si quid cloac arii. vers. ergò et quod ob transitum exercitus. ff. de usufr. et quemad. quis utatur. fru. Quanquàm autem indigentibus actio nulla adversus ditiores competat, qua eosdem communicare secum annonam cogant: iudieris tamen officio imploratò succurri illis oportet. Nam si divites peccant non largiendo, multò certè magis peccant, si vendere pro pretio annonam recusent. gl. et text. in can. sicut. 8. dist. 47. in fin. Panormit. ad d. cap. 1. num. 7. Extr. de empt. et vendit. Et hanc doctrinam etiam Camera Imperialis approbavit, ut videlicet in annonae inopia vendere quis cogatur res suas, alimoniae hominum necessarias, quam vis vaenales eas non exposuisset, iusto tamen pretio à principe vel magistratu definito, ne aliquin ob rei penuriam intolerabili fortè pretio res ea distrahatur. Myns. cent. 5. obs. 27. allegans praeter supra citatos Luc. de penna ad leg. 1. C. de quib. mun. vel prastat. nem. lic. se ex cus lib. X. in verb. tempus. etc.
Commentatiunculam nostram claudat quaestio de furto tempore famis et necessitatis commisso: quod alii planò impunitum relinquunt, alii mitiùs puniendum censent.
Illis adstipulatur text. in can. discipulos 26. distinct. 5. de consecratione et in cap. 3. si quis propter. Extr. de furt. Quae sententia admitti potest, ubi necessitas extrema suberat. Excusat enim necessitas talis à multis Iure alioquin prohibitis: et fami nulla alia par est necessitas; sicut innumeris allegationib. probat. Andr. Tiraquell. de poen. temp. aut remittend. caus. 33. n. 1. et 4. et de retract. municipal. §. 26 §. 2. àn. 16. usque ad n. 31. Barthol. Chassenae. in consuet. Burgund. rubr. 1. §. 5. in verb: Siln' a grace. n. 15. et seq. et n. 21. (mihi fol 47. Iul. Clar. loco moxcitando. Pro istis stat Bald in d.l.2. §. 2. cùm in ead. ff. de l. Rhod. de iact. n. 2. Iodoc. Daumhouder. in practic. crimin. cap. 110. n. 36. et 3. seqq. Peinliche Halsgerichts ordnung Caroli V. artic. 160. et seq. Wesembec. in comment. ad tit. ff. de furt. n. 15. qui ex benigna interpretat. furti poen. ordinariam cessare hoccasu testaturin curiis Saxonic. Necessitas enim (ut. Demosthenes ait) veniam aliquam habet apud humaniter iudic antes: multa namque cogit liberos inopia facere, in quibus misericordiam iustiùs, quàm poenam inveniant. Et in eandem sententiam Plato de legibus ait, pauperum peccata, ob huius vitae incommoda levius apud inferos puniri, divitum verò graviùs. Quae loca indicavit Tiraquell. d. cap. 33. n. 2. Et quam vis nonnulli poenae mitigationem eo tantum casu locum habere putent, quo necessitatis causa esculenta duntaxat et poculenta ablata fuere: per d. l. 2. §. cùm in ead. 2. in fin. ff. de l. Rhod. de iact. ubi cibaria tantum, si in navigationem defecerint, communia esse intelliguntur. Idem tamen dicendum est etiam in aliis rebus, non animo lucrandi, sed necessariae sustentationis causa subtractis: sicut vestis et pecudis exempla probant in d. cap. 3. Extr. de furt. ubi Marian. socin. n. 12. Chassenae. S. de loro n. 15. et seq. Aegid. Bossius in pract. crimin. rubr. d. furt. n. 25. Iul. Clar. lib. 5. sent. §. furtum num. 24. Io. Francis, à Ripa
tract. de peste. tit. de remed. praeservat contra pestem n. 197. Geyl. lib. 1. obs. 142. n. 8. Iac. Menoch. lib. 2. de arbitrar. Iud. quaest cent. 2. cas. 182. n. 27. Dicitur autem summa necessitas, quae vitae periculum continet. DD. in. d. cap. 3. Extr. de furt. Cagnol. in l. quae propter. n. 4. et 5. ff. de R I. etr Royzius decis. Litvan. 3. n. 287. ubi hoc declarat. An verò extrema necessitate urgente furtum commissum sit, Iudex pro religione sua arbitrabitur. ar. l. 1. ff. deiur. deliber. et cap. de rausis. 4. Extr. de off. deleg. Chassenae. d. loco n. 29. Haec igitur prima est distinctio intrnecessitatem famis extremam et non extremam. Secundo distinguituran furtum famis tempore commissum modicum fuerit, an verò insigne et magnum. Posteriori namque casu poenae furti ordinariae locum esse volunt Iodoc. Daumhonder. d. cap. 110. num. 30. quia enim tum lucrifacientid causa commissum censetut: l. 1. in fin. ff. de furt. ex eo fit, ut non tàm factum, quàm causa facti quaeratur. l. verum 39. ff. eod. Atque hoc modo etiam distinguit Carolus Imp. V. in d. Nemesi sua artic. 166. Quid si furtum factum sit alii, qui et ipse cum necessitare extrema famis conflictabatur? Et furem non excusari tradunt, ideo, quia in pari causa potior sitratio possidentis. leg. pen. in fin ff. de condict. ob turp. causam Chassenae. d. loco. n. 17. qui ad hoc Scoti auctoritatem adducit. Ioh. Baiard. in addit. ad Clar. d. loco. n. 97. An autem depulso periculo famis, quod famistempore sublatum est, restitui debeat domino, à fure ditiore effecto. vid. didac. Covarru. in cap. peccatum de R. I. in sexto part. 2. §. 1. n. 4. qui ait, Petr. Roy ius d. decis. Litvanica 3. n. 290. qui numeris praecedentib. praecipuè n. 264. eleganter examinat, quatenus famis necessitas legibus soluta sit. Ad quem lectorem remitto, simulque finemco. nmentatiunculae huic impono.
FINIS.