Tu, qui sis, te ipsum interroga, nec conscientiam ac bonam famam neglige.
B. Parens. in Moral.
EDITIO ALIERA, PRIORE CORRECTIOR. IENAE, Typis ac sumptibus IOH. GOLLNERI, ANNÔ MESSIANÔ M DC LXXV
QUòd, VIRI EXCELLENTISSIMI, Amplissimo Collegio vestro Libellum hunc sacrare decreverim, cumprimis me movit Vestra insignis erga me meaque studia
benivolentia, quam superiore anno reapse contestari voluistis, dum in almâ vestra HEIDELBERGENSI primariae professionis Iuridicae spartâ, tunc temporis vacante, me prae aliis dignum iudicàntes, adstipulante Serenissimo ac Potentissimo Principe Electore, Domino nostro Clementissimo, Collegam vestrum seriis votis exoptare, multisque ad spartam eam splendidissimam capessendam non contemnendis rationibus me impellere, non dedignati fuistis. Quamvis autem ambigua valetudo, ac tristissimibellorum motus aliaeque causae mihi in praesens mutationem dissvadere videbantur, nihilominus tamen singularis vestra erga me adfectio publicam grati animi tesseram optimè promeruit. Accipite igitur, Viri Honoratissimi, hunc Libellum, quem, ut quale quale signum gratitudinis, Vobis offero, serenâ fronte, vultuque benigno, eumque contra invidos Zoilorum morsus patrocinio vestro dignamini. Deum opt. max. calidissimis votis precari non desinam, Halcyonia Pacis ferè agonizanti Patriae nostrae Germaniae largiri, florentisfrmam ACADEMIAM HEIDELBERGENSEM, et in eâ Amplisimum Ordinem Vestrum Iuridicum, pro communi Reip. Christianae salute fovere, sanctissimam Iustitiam contra
Machiavellisticarum artes obtegere, Vosque omnes diutissimè incolumes servare ac tueri velit. Dab. Rudelstadii è Museo. d. XIIX. April. Anni M DCC LXXIV.
Amplitud. et Excell. Testr.
indefessus Cultor
AHASV. FRITSCHIUS.
COnclusiones hasce de Peccatis Ministrorum Principis brevi ac simplici sermone conscriptas, inter concatenatas occupationes publicas, horis subsecivis natas esse, Benivolus Lector sciat. Contestamur coram DEO omniscio, eas eodem animo, quô nuperè de Principum Paccatis, à nobis editas Conclusiones, solo scilicet pietatis, veritatis ac iustitiae amore, nos conscripsisse, spe non dubiâ, ex quali quali hoc sibello, si is sincerto, et a pavis adfectibus libero animo legatur, aliquam ex lectione istâ in Christianam Rem publicam redundaturam esse utilitatem. Facile equidem est, (ut nonnemo scribit) Palatiorum mores carpare: et benigna materia est in vitia dicere. Multi etiam sunt, qui peccatis fieri convitium gaudent, nec in suam tamen conscientiam descendunt, latebrasque et receslus explorant, ac vitia emendant. Admittebant equidem, quin et postulabant nonnullae Conclusiones, heic brevissimè saltim tractatae, et ferè primis (quod aiunt) labris attactae, prolixiorem,
magisque curatam pertractationem, sed animus noster fuit, omissa candidi Lectoris iudicio permittere, cui non difficile erit, si non mores et exempla depravatis simi huiies, ad panoleqri/an vergentis saeculi, sed aeternam et infallibilem DEI legem, pro nomâ habeat, ea supplere. Si quid forte nimis generaliter dictum deprehendatur, id forte excusabit frequens negotiorum intercapedo, corporisque aegritudo. Iustissimum DEUM humillimis precibus ac votis imploramus, Nos omnes, quibus partem aliquam Reip administrandam commenda vit, Spiritu suosanctissimo regere velit, ut nihil quidquam intendamus, nihil loquamur, faciamus, aut exsequamur, quàm quod ipsius Numini gratum et acceptum, ac Reip. Christianae salutare. Faxit Ille, qui omnia potest, et sine quo nihil sumus, nihil possumus. Dab Rudelstadii, in Aulâ. die XVIII. April. Anni M DCC LXXIV.
SUlpitius prisci, nostri Cuiacius aevi
FRITSCHIUS haec scripsit: Urbis et Orbis Honor:
Roma Rudolphopoli submitte, et Gallia cristas;
Ecce parem vestris, qui absquè fuere pari!
fecit
IOH. LUDOV. HARTMANN, SS. Th. D. et Superint. Imperial. Rotenb. ad Tubarim.