30 May 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

IN NOMINE IEHOVAE!

CONCLUSIO PRIMA. PECCATIS, QUI, CUMPRIMIS SI NON FUERIT SATIS IDONEUS, LARGITIONIBUS, MATRIMONIO, AUT ALIO ILLEGITIMO MODO OFFICIUM SIVE POLITICUM, SIVE ECCLESIASTICUM, CAPTAT. I.

ADeo exspectanda homini vocatio, nec praecipitanda vitae ratio. Legitima vocatione munera publica capessenda. Qui verò, (ut saepissime hodiè fieri solet,) per ambitum, datis scilicet vel promisis pecuniis: aut per matrimonium, cum Aulici vel Ministri cuiusdam filia, sorore, nepte etc. contrahendum, aut contractum, sele ingerunt, et obtrudunt, omninò peccant, eò qnidem gravius, si digniores et magis idonei hoc modo excludantur. Ad officia namque publica accessus honestus non est,


page 2, image: s016

nisi hic fiat per media ordinaria, tale autem medium neque pecunia, neque matrimonium esse potest. Non pecunia; quia honor et dignitas officii propter virtutem debetur, non propter largitiones Quin pecuniae datio non tantum commaculat dignitates munerum, sed et administrationes publicas aut inutiles, aut Reip. perniciosas reddit. Non matrimonium, quia huius causa et finis diversissimus à fine muneris publici, adeoque eius intuitu illud minimè captandum. Vid. D. Ziegl Dicastic. conclus. 8. Saepè ne. que dos, (ait Ising de promot. honor. c. 3. n. 9.) neque forma, sed promotio ad amandum in vitat procos, additque filiabus vim planè Magneticam, sive, ut aiunt Medici, Epispasticam, ad modum nasturtii hortensis, autanemones. Et haec quidem promotio hodie frequens, praesertim in Aulis est, neque improbanda, sr coetera sint paria Cavendum enim, ne forte monopolium fiat, meritis simorum Ministrorum liberis praeclusâ Promotionis spe. Quod iustum est, iuste exsequaris: Es mus nicht allein die intention und Meinung gut seyn, sondern man muss auch gute und verantwortliche Mittel dazu gebrauchen. D. Mengering Scrutin. conscient. cap. 19. q. 2. Add. Dn. Dillherr. b. m. Propheten Schul. pag. 488. ubi scribit: Zu der Compagni der


page 3, image: s017

verborgenen Abgötterey gehören auch die jenige, welche zwart wohl wissen, dass sie von solchen Qualitäten nicht seyn, dass sie einen Kirchen-oder andern Dienst mit Nutz und Chren, versehen könnten, aber doch durch Rennen und Lauffen, durch Schmieren und zuführen, es so weit zubringen vermeinen, dass sie anderen tüchtigen Personen fürgezogen, und zu verrichtungen beruffen werden, denen sie gantz nicht gewachsen sind. Ist denn nicht Gifft und Gabe, Schmir und zufuhr solcher Gesellen ihr GOTT? Denn sie letzen ja ihre höchste Zuversicht darauff.

CONCLUSIO II. PECCAT MINISTER, QUI PRINCIPI SUO INHABILEM ET INID ONEUM, OBFAVOREM, SANG VINEM, VEL AFFINIT ATEM, EXCLUSIS DIGNIORIBUS, AD OFFICIUM VACANS COMMENDAT. I.

PUblicè interest, officiis ac dignitatibus, tàm in militiâ togatâ, quam sagatâ, in Ecclesiâ, Schola, Aulâ, Curiâ, etc. non alios praefici, quam qui rebus gerendis satis idonei; Hoc si negligatur, publica res non potest non damnum pati.


page 4, image: s018

Saepè bonis consiliis obstat, et multorum fundorum calamitas oritur ex munerum erogatione, favoreque cognatorum ac sanguine iunctorum, dum nullo habito respectu eorum, qui de Rep. benè sentiunt, promoventur, et officiis praeficiuntur, qui largitionibus et clientelis coeteris superiores. Besold. de Consil. Polit. c. 2. n. 12. Viri sanè officiis dandi, non officia Viris Virtutum praemia tribui mer entibus convenit, et aliorum honores aliis damnorum occasionem fieri non oportet. Impp. Theodosius, Arcadius, et Valens. C. in l. ult. C. de stat. et imag. rescribunt Contra pessimè se habet in Republicâ, si neglectis veris Virtutibus, ac optimis pietatis et prudentiae testimoniis, tantum respiciatur ad eos, quos favor, sanguis, aut affectus commendatione sua profert, et officiis administrandis dignos caecâ et corruptâ opinione censet. D. Ziegl. Dicastic. concl. 1. §. 23. Atque hinc fit, ut pleraque Reip. officia tàm prodigiosis hominu m portentis, tamque indignis afinis conferantur; Illi interim dum se pascunt, et ornant, officia dedecorant, tenuiores opprimunt potentioribus adulantur, omnesque Reip. partes miserè vexant: Viri verò benè meriti, et qui digni in hanc rem essent, ob sui neglectum mendicantes, fame, squalore, contemptuque sui et pecunià rerum saepè pereuntes in angulo habitant. Ziegl. d. l. De isthac morum huius saeculi,


page 5, image: s019

in conferendis officiis publicis, perversitate graviter etiam conqueritur D. Dietericus, in Comment ad Eccles. Salom conc. 10. ubi inter alia ita ait. Es geschiehet heutiges tages östers, dass gelehrte, verständige, weise, wohlerfahrene, und geübte Leute mit ihrer Weißheit und Geschickligkeit sitzen bleiben, hingegen ungelehrte, unverständige, ungeschickte, unerfahrne, grobe Püffel und Narren, die nichts gelernet, nichts wissen noch verstehen, und also weder zu schmeltzen noch zu saltzen, weder zu sieden noch zu braten dienlich, durch Gnade und Gunst denenselben vorgezogen werden etc.

II. In hoc autem saepissimè hodiè peccare videmus non tantum primarios Principum ministros, sed et horum exemplo, eos, qui vix umbram aulicae gratiae meruerunt, ut amicos, consanguineos, aut adfinitate aliquà iunctos promovere omnibus viribus nitantur, licet optimè sciant, quod rebus gerendis idonei non sint, ac alii longè digniores adsint. Unde non rarò accidit, quod eiusmodi hominum dissoluti mores, ignorantia, impudentia, superbiaavaritia, ambitio et fraudulentae actiones illis imputentur, qui eos Principi commendarunt, aut viam ipsis ad officium sternere laborarunt. Add. D. Ziegl. d. tr. concl. 8. §.


page 6, image: s020

13. ubi ait: Fuit haec perpetua omnium saeculorum labes, quod qui ad fastigium aliquod dignitatis in Republ. adscenderunt, ad propinquos etiam, et cognatos atque affines suos rransferri honores et officia publica velint, exclusis illis, qui potioreiure et maiore merito promoveri ad ea deberent. Non nunc Iosephum imitantur Aulici nostri, qui fratres suos haut satraparum voluit esse loco, aemuli sunt magis matris filiorum Zebedei. Besold. de Consil. Pol. c. 14. n. 28. Add. Zevecot. ad Florum lib. 3. c. 7. Schupp. in Orat. de Opinione. Aliter sentit prudentissimus Aegypti Pro Rex, Iqui cum potuisset fratres suos Regi suo commendare, eos intra status sui humilioris limites manere maluit. (Genes 47.) ad quem locum Lutherus, in Commentar. ita scribit. Ioseph hat seinen Brüdern männlich und treulich gerathen, dass sie in ihrem Beruff bleiben, und in dem Ambt, darinnen sie bisshero gewesen, dass sie in einem frembden Lande nur nicht nach grosser Ehre und Herrligkeit stehen, sondern mit ihrem Stande und Ambte wollen zufrieden seyn, und dass sie ihnen nicht in Sinn nehmen, dass umb der grossen hohen Ehre Willen, darinnen sie ihren Bruder sitzen sehen, sie eben auch müsten nach gleicher Ehre und Herrligkeit trachten. Und


page 7, image: s021

dasselbe wird ietzt beides nicht gehalten, und man siehet itziger Zeit solcher Exempel nicht. Denn itzt sihestu unter den hohen Dienern ihrer viel, wenn sie etwann zu hohen Aemtern kommen sind, daß sie sich alsdann bald unterstehen ihre Verwandten und Nechsten Freunde auch hoch zu haben, und reich zumachen. Add Saavedr. in Ideâ boni Princip. Symbol 50. Tract. nostr. de Gratiâ Princip. erga Ministrum. c. 3.

III. Quamvis autem literae commendatitiae ad favorem alicuius scriptae scribentem non obligare dicantur. Bald. in l. si literas C. mandat. Köppen. decis. 36. n. 10. Secus tamen est, cum fraus vel dolus accesserit. Fraudulenti enim consilli et commendationis est obligatio. l. consilii, ibique Iac. Godofred. et Dd. omnes. de R. I. Dolus autem esse censetur, si quis hominem ut rebus gerendis idomeum commendat, ac laudat, quem tamen imperitum et inhabilem esse scit, aut scire debet. Quemadmodum enim, teste Gregorio Sayro in Clave reg. lib. 12. c. 13. n. 1. is peccat, qui officium, quod ignorat, publicum sibi exercendum arrogat, propterea, quod indè publicae rei damnum nasci possit, ita et eum, qui talem hominem ad officium gerendum commendat, ob temeritatem suae commendationis peccare, recte


page 8, image: s022

dicitur. Nulla resl (ait Conzen. in suo Daniele. c. 61. §. 1.) gra viore commendantium culpâ, maiore Principis damno peragitur, et ferè eorum, qui auctores honorum illis sunt, rubore aut etiam detrimento, si indigni promoveantur. Idem d. Tract. pag. 88. scribit: Neminem facile ommendaveris. Horat:

Si quem commendes etiam atque etiam aspice, ne mox
Incutiant aliena tibi peccata pudorem.

Addendum, quod ille nescivit: ne tibi et illi adfer ant damnationem, etiam atque eiam aspice. Qui apud Romanos ad munera publica certos homines nominabant, illi ob favorem utilitatis publicae tamquam sponsores in periculo et obligatione erant, si postea inepti et damnhosi reperirentur. l. 2. §. 1. ad municip. l. ult. C. qui aetat. se excus. l. 1. et 2. C. de peric. nominat. l. ult. C. quo quisque ord. conven. Iis similis erat, qui substitutum in officio ordinat, pro quo fide iubere censetur. l. 1. in fin. C. de Praepos. agent. in reb. Hering. de fidei. c. 18. n. 36. Dav. Mevius ad Ius Lubec. lib. 3. tit. 10. art. unic. n. 13. Sanè, in datione literarum recommendatitiarum cautione opus est, ne affectui, sanguini, amicitiae, precibus aut pretio id tribuatur, quod veritati, iustitiae, ac saluti publicae debetur: Is qui alium scopum in commendatione sibi propositum habet, peccat et damni intempestiva aut temeraria commendatione sua dati sese obnoxium reddit. Vid. Tr. nostr. de liter. Commendat. et earum abusu. Subicimus verba D. Arnoldi


page 9, image: s023

Mengering. Scrutin. conscient. c. 8. q. 94, ubi ait: Obrigkeiten fragen sich; Ob sie ihre Kinder, Verwandten, Schwäger, Freunde befördert, nicht dem gemeinen Nutz zum besten, und dass sie tüchtig und geschickt darzu wären, sondern nur aus fleischlichen affecten, Eigengesuch, Geniss, und eiteler Ehre, dass sie ihr Geschlecht und Freundschafft mögen wohl anbringen. In diesem Paß versahe es der fromme Samuel 1. Sam. 8. v. 1. 2. in dem er seine Söhne zu Richtern in Israel machte, da doch andere geschicktere und frömmere hätten können gebraucht werden. Imprudenter egit Samuel, quod in tanta re, inconsulto Domino, carnali suo affectui, in promovendis suis liberis nimium indulsit, ait Luc. Osiand. in d. locum.

CONCLUSIO III. PECCAT MINISTER, QUI ALIAM, QUAM DEI GLORIAM, PRINCIPIS SUI AC REIP. SALUTEM, MINISTERII SUI SCOPUM SIBI PROPOSITUM HABET. I.

UT Gubernator cursum secundum, Medicus aegri salutem, Imperator victoriam; sic Minister publicus Dei gloriam. Principisque sui, ac


page 10, image: s024

Rei publicae utilitatem sibi proponit, et in eam rem toto animo ac studio incumbit. Hunc scopum bonus Princeps imperando, fidelis Minister consulendo, vel exsequendo, et pius subditus oboediendo, intendit. Felix illa Res publica, in qua Princeps, Ministri, ac subditi faciunt, quod ipsorum est officii; qua illud saluberrimum Poetae debitè servatur:

Tu civem patremque geras, tu consule cunctis,
Nec Tibi, nec tua te moveant, sed publica vota.

II. Peccat autem Minister omnis, qui privatam Principis utilitatem quaerit, publicam verò prorsus negligit. Commodum namque publicum non tam Principis intelligi debet, quam Rei publicae. Et Princeps etiam ipse privatam negligere debet utilitatem, si cum publicâ pugnet. Hippolitus à Collibus in suo Consiliario Peccat et ille, qui suis commodis, suaeque gloriae studet, Dei autem gloriam tuendam vel promovendam in consiliis et actionibus suis minime respicit. Qui in Politico Regimine (ait ad mortem damnatus Hiberniae Pro-Rex, Comes Straffortus) ad commune bonum, tamquam ad scopum summum actiones suas dirigit, iusti viri titulum meretur: Qui vero e contrario machinationibus suis proprio commodo inhiat, aut alium finem perversum et illicitum sibi proponit, haut immerito delinquens aut


page 11, image: s025

peccator appellandus, nec poenae dilatio veniae, aut condonationis privilegium indulget.

III. Memoratu dignum est, quod de nominatissimo Regni Galliae Ministro, Cardinali de Richelieu, Vittorio Siri, tom. 2. Histor. lib. 4. pag. 1468. scribit:

Hic scilicet Minister Regius in mortis lectulo cum iam accepturus viaticum ad tremendum Iudicem sub Sacramentalibus speciebus latentem, os et animum convertens sic dicebat: Eccò là il mio Giudice, che ben tosto dourà sententiarmi; lo prego con tutto il cuore, di condemnarmi,se altri oggetti nell' uso del suo ministerio varagono per la mia mente, che 'l bene dela Religione, è dello Stato. id est: Hic est meus Iudex, qui cito iudicaturies est me, illum ex toto corde oro, ut me condemnet, si in usu et administratione mei ministerii aliud babuerim, aut cogitarim, aut intenderim, quam bonum Religionis et Status. Quam obtestati onem Richelianam se cum horrore animi referre, ait D. Wilh. Ignat. Scütz. Reflex. Polit. c. 2. §. 25. Nec sine causa; quis enim homo tam sincerus et perfectus in omnibus ac singulis actionibus suis, ut ne in minimo quidem peccare, coram tribunali DEI, severissimi Iudicis, se gloriari, poenam aeternae damnationis conscientiae securissimus rogare possit? In multis sanè labimur omnes. Et habet cor hominis multas latebras, quae impervestigabiles


page 12, image: s026

sunt. Sane testimonium bonae conscientiae cuivis homini cordi et curae esse debet, cavendum tamen maximè, ne decipiatur. Quin tutius est, cum Psalte Regio orare: Proba me Deus, et scito cor meum, proba me et cognesce semitas et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via aeterna. (Psal. 139. v. ult) Quae ucrba sic explicat Osiander Paraphrastes: Explora cor meum, cogitationes et actiones meas, non rigore iudicii tui in me animadvertas, sed ut, quod pravum in me est, tuo Spiritu corrigas.

CONCLUSIO IV. PECCAT MINISTER, QUI OFFICIUM PUBLICUM PROPRIAE, NON COMMUNIS AC PUBLICAE UTILITATIS GRATIA, QUAERIT, I.

FInis debitus dignitatum et officiorum non sunt ipsae dignitates et officia, sed is, propter quem dignitates et officia instituta sunt. Quem finem qui non intendit, dum dignitates et officia petit, ille deficit in actione morali ratione finis, et hinc actionem suam malam reddit. Non enim tam respondet eius intentio intentioni primaevae, et quà officium primitus institurum est. D. Ziegl. Dicastic. conclus. 5. §. 4.

II. Primus autem et proximus dignitatum, ac officiorum publicorum finis est Utilit as sive salus publica, Principis scilicet ac


page 13, image: s027

populi, (vid. Robert. Anderson. de Obligat. conscient praelect. 10. §. 10. per quam Gloriae 'Dei velut finis ultimus, quem omnes hominum actiones ultimato dirigendae, promoveatur. Hunc finem, qui in susceptione officii non attendit, sed ut suis praecipuè commodis ac fortunae inserviat, contra DEUM et Remp. peccat.

III. Id modò cura, (ita Besoldus, in Consil. Polit. c. 3. n. 13. et 14. ex Antonini vita, lib. 1. Candidatum officii publici hortatur) ne quid pro tuo commodo amplectaris, quod possit aliquando te compellere ad fallendam fidem, pcrdendam verecundiam, odium alicuius, suspiciones, imprecandum, simulandum, adpetendumque aliquid, quod parietes et velamenta desideret. Nemo bonum virum ad Magistratum, nisi commune bonorum omnium studium deferre debet. Principi non nisi ex publico amore adhaerere debemus: Sic tueri debet Minister civium utilitatem, ut quidquid agit, ad Remp. referat, commodi propril oblitus. Respectus enim rerum privatarum (das privat interesse) semper offecit, officietque publicis Consiliis. Besold. d. Tr. c. 14. §. 26. Aulici verò, aliter qui saciunt, perversi iudicii, sensusque planè reprobi exsistunt. Catonena maiorem imitentur, munus Reip. quaerentes, qui (teste Plutarcbo in Vitâ illius) cum neque gloriae causâ vel avaritiae, neque casu et fortuito eslet ad Rem publicam capessendam


page 14, image: s028

delatus, sed eam actionem, ut munus boni viri proprium elegisset, acriorem Reip. curam sibi quam api favo ducebat intendendam. D. Peller. in Politico sceler. c. 15 Verum equidem est, quod scribit Cauriana discors. supre. il. 5. lib. Tacit. Annal. pag. 639.) L' Utile ha appresso ogn' huomo tanr aforza, rispetto all' insatiabil sete delle ricchezze, che negl' animi degl' huomini si truova, che chi vulo l' intentione di qualche persona sapere d' interno a qualche fatto, ch' egli o dica, o faccia, fa di bisogno, che quelli conosca, e vegga se da quella, epli ne puo qualche utile et emolumento trarre: Percioche movendosi natur almente quasi tutti l' huomini dall' utile piu che da qualumque altro sini si voglia. etc. Utile tamen ac Interesse privatum apud bonum civem et Ministrum Reip. minimè publica utliitate praevalere debet.

CONCLUSIO V. PECCAT MINISTER, QUI PER SOCORDIAM OFFICIO SUO DEBITO MODO NON DEFUNGTIUR. I.

QUod S. Apostolus (Rom. 12. v. 7.) Ecclesiae Ministria inculcat, id eum omnibus Officialibus Politicis simul iniunxisse dicendum. Si quis ministerium gerat, (ait is sit occupatus in ministr ando i. e. (ut explicat Osiander) si functioni graviter incumbat, qui praeest, is praesit


page 15, image: s029

in sollicitudine. Quae verba Lutherus ita vertit: Hat iemand ein Ambt, so warte er des Ambts. Regieret iem and, so sey er sorgfältig. Vult scilicet Apostolus, ut quisque suum, non alienum officiu faciat: nec alienum sibi exsequendum sumat. Osiand. in d. l. Quae praecepit tibi Dominus, (inquit Ecclesiasticus c. 3. v. 21.) illa cogita semper; dessen nim~ dich stets an, ut habet Lutheri versio. Non aetas, non valetudo, non oracula et colloquia caelestia Danielem, optimum Ministrum Regium, Virumque sanctum, â laboriosis functionibus avertebant. Conzen. in Daniele c. 32. §. diligenter.

II. Non potest igitur non graviter peccare Minister, qui negligens in officio, illudque per somnolentiam, segnitiem, aut socordiam debitè non exsequitur. Peccat is contra Deum, in foro conscientiae, dum fidem iuramenti, sub qua sese obstrinxit, pro viribus mandato officio defungi, nach besten Verstande und Vermögen sein Ambt treulich zuverrichten, (ut vulgata sonat iuramenti clausula) non servat. Peccat eontra Principem in foro soli, dum negligentiâ suâ communem illius aut Reip. utilitatem vel non promovet, vel speratam impedit. Maledictus (ait Propheta) qui facit negotium Domini negligenter. Minister ignavus, suique muneris negligens, cum paccato falarium constitutum accipit, Er nimmet


page 16, image: s030

seine Besoldung, und isset sein Berod mit Sünden. Et pro modo et qualitate negligentiae malitiosae vel culposae talis minister vel officio privari vel alia poenâ arbitrariâ puniri potest. Coeterum de negligentia iudicis vid. D. Ziegl. Dicastic. Concl. 25. §. 10. ubi ait: nèg ligentiam in omnibus promiscuè Officialibus poenam mereri.

CONCLUSIO VI. PECCAT MINISTER, QUI CUM NEGLECTU DEMANDATI MUNERIS, NEGOTIIS SUIS PRIVATIS, AUT RECREATIONIBUS QUIBUSCUNQUE VACAT. I

HAut postrema pars est obligationis, qua Minister publicum officium suscipiens Principiac Reip. tenetur summa cum industria, rebus gerendis vacare, nullumque tempus occupationibus et administrationibus neceslariis suffurari. Minister non suus est, sed Principis sui et negotiorum.

II. Sunt tamen Ministri, qui studiorum privatorum amoenitate capti, malunt in museo latere, quam mandato munere defungi. Alii nimis ad rem intenti domesticis negotiis sese implicantes, frequentiores in campo, quam in templo, in area, quam in Curia esse solent; Alii aliis rebus non necessariis sese immiscentes frigidi, tardi et negligentes sunt in expeditionibus.


page 17, image: s031

Minus rectè, Tempus destinatum commodissimè rei gerendi, minime auferendum, et alienae vel domesticae rei mancipandum. Species furti est, tempus negotiis Reip. debitum rei privatae elocare. Nec otiosa studia officio publico anteponenda. Minime igitur Minister per privatas occupationes patiatur sese abstrahi ab administratione muneris sui, pa/rerg/a non fiant e(/rga. Si quid temporis rebus peractis superest, id licite suis negotiis suisque commodis promovendis aut recreationi corporis et mentis, impendere potest, modo id sine publicae rei fiat dipendio. E convenevole cosa (ait Cauriana. Discors. in Tacit. lib. 4. Annal. p. 569. che ogn' huomo doppo l' havere tra vagliato nei negotii, o per sesteslo, ò pel publico, si goda ritirato; suoi spassi, et i suoi piaceri per ristauro dell' animo, et del corpo: intendendo pero di quei piaceri, i quali per quanto comporta la fragilita humana savano senza offesa di Dio. Notabiliter scibit Audin, dans les Maximes politiques et mor ales. part. 2. chap. 10. Nos plaisirs ne nous doivent pas estre si cures qu' als ruinent nos affaires. Et quoyqu'en certaines saisons, ils semblent licites et honorables; ils diviennent criminals', s' ils nous surprennent dans un temps destinè à des occupations plus serieuses: C' est pourquoy tous ceux, qui sont en charge, doivent disontinuer leur passe temps, lors qu' ils se voyent obligez de satisf aire le Public.


page 18, image: s032

Omne autem damnum. quod à Ministro in alia re occupato per neglectum officii, eius culpâ, Reip. infertur, ei imputatur, quippe qui officio commisso rectè vacans id vel praecavere potuisset, vel saltim debuisset.

CONCLUSIO VII. PECCAT MINISTER, QUI, UBI SPECIALI PRINCIPIS MANDATO OPUS EST, PROPRIA AUCTORITATE QUID PERAGENDUM SUSCIPIT.

I.

SUnt quaedam Rei publicae negotia suâ natura tàm ardua, gravia, et periculosa, ut sine longâ deliberatione, ac speciali Principis ipsius mandato gerenda numquam suscipi debeant. Inter ea sunt, privilegiorum vel novorum concessio vel veterum abolitio: Cultus Religionis immutatio: novarum legum sanctio: armorum sumptio, etc. Haec atque alia similia negotia, si Minister, sive bonâ sive malâ intentione, forte quod prudentiam atque dexteritatem suam maioris faciat, quam Principis sui, absque praescitu, consensu et consilio eius gerenda suscipiat, non potest non ob temeritatem suam gravem culpam contrahere, poenamque indeprecabilem incurrere. Si enim Ministro nec mandati principalis fines temere excedere licet, multo minus sine mandato rem arduam,


page 19, image: s033

cuius planè est dubius eventus, ex qua vel personae Principis, vel Reip. damnum emergere posset, suscipere licebit. Notabile est illud Mahometis, supremi trium Imperatorum Ottomannorum Ministri, quem nonnulli Minitrissimum hodiè appellant, dictum, quod saepius in ore habebat: Se numquam, etiam de re minimâ, quamvis sibi id licere scivisset, inscio Principe statuere voluisse. Hippol. à Collib. in Paelatino suo. pag. 780. edit. nov. Sanè apud Romanos in rerum publicarum administratione impune ei non fuit, qui contra mandatum Imperatoris (idem est, si absque necessario mandato fiat) quamquam egregiè et feliciter rem gesserat, quod Manlius Torquatus domestico exemplo docuit. Vid. Liv. lib. 8. Histor. Rom. qui ibidem subdit: Triste quidem exemplum, sed in posterum salubre iuventuti.

II. Peius illi Ministri faciunt, qui auctoritatem mandati Principis, quam non habent, obiciunt, eâque facta sua temeraria, impia, aut iniusta defendere satagungt. Es sind nicht alles Fürstliche Befehliche (verba sunt D. Mengeringii, Scrutin. Conse. cap. 17. q. 104) die der Fürsten und Herren Titul tragen, denn manche Hochsprecher können leichtlicher sagen und auch erwann schreiben: Ihr gnädigster Herr habe es befohlen etc. Ist aber Sünde


page 20, image: s034

wieder das 8. Gebot neben andern concurrentien, die andere Gebot betresfen. Und sollen grosser Herren Räthe und Beambte ihr Gewissen prüffen, ob sie etwas im Nahmen, und unter dem Schein, als wenn es ihrer Gnädigsten Herren Befehlich, bewust, und willen etc. gethan, geschrieben, und gesiegelt, darumb sie doch keine Wissenschafft haben?

CONCLUSIO VIII. PECCAT MINISTER, QUI polopra/gmwn EST, ET OFFICII SUI LIMITES EXCE DIT.

I.

DEforme ac turbulentum vitium est polupragmos1u/nh, quod in quocumque hominum ordine magna inferre solet damna, maxima autem in Ecclesia et Republ. Nascitur illud vel ex inquietudine naturae, vel ex stulta aemulatione, vel ex ferventi et immodica ambitione. polupragmos1u/nh ruens in vocationem alienam, usurpans. quae sunt officii alieni, non tantum infelix est, et Reip. perniciosa, sed punitur etiam divinitus in ipsis auctoribus. Vid. tract. nostr. de gratia princip. erga Ministr. cap. 12.

II. Optime igitur monet Ecclesiasticus (cap 10. in fin.) ne quis se immisceat negotiis


page 21, image: s035

alienis, daß man sich in frembde Händel nicht mischen solle. Ad quem textum D. Osiander notat: Was dich nicht brennet, das lesche nicht. Rationem alibi Ecclesiasticus praegnantissimam subicit, (capite scil. 3. v. 22.) ubi ait: In supervacuis rebus (quae sc. ad te non attinent) noli scrut ari multipliciter. Quae mandata sunt tibi, cogita sanctè; plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi. Multos enim supplantavit praesumptio eorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. Lutherus ita vertit: Was dir GOtt befohlen hat, des nimm dich stets an, denn es frommet dir nichts, daß du gaffest nach dem, das dir nicht befohlen ist. Und was deines Ambts nicht ist, da laß deinen Fürwitz: denn dir ist vor mehr befohlen, weder du kanst ausrichten. Nemo est omnium hominum (inquit Osiander in not.) in his terris, qui affirmare ausit, se vocationis suae per omnia semper satisfacere. Itaque polupragmos1u/nh fugienda est: ne videlicet aliena curemus, nostra negligamus. Qui vel de viribus suis praesumunt, vel admodum sapientes se esse confidunt, turpiter confunduntur, et ab illa sua confidentia evertuntur. Est enim specics Idololatriae Confidentia in sua sapientia. Ideoque Paulus monet, ne simus apud nosmetipsos sapientes. (Rom. 12.) polupragmos1u/nh


page 22, image: s036

(ait Besoluds de Consil. polit. c. 11. n. 37.) numquam diligens est in sibi commissa functione. Ergò; cada uno se contenga en el cerco de su estado, si quiere ser de valor alcuno, ait A. Perez Hispanus, in aphorism. n. 284.

III. Peccat igitur Minister, qui viribus suis nimium confidens officii sui limites egreditur, et rebus ad se minime pertinentibus sese immiscet, sive bene sive male res exitum habuerit. Culpa est (inquit Iureconsultus Romanus in l. culpa. de R. J.) immiscere se rei ad se non pertinenti.

polopra/gmones2 plerumque attrahunt sibi calamitates et exitium lege et ordnine iustitiae divinae. Peucer. in lect. Chron. ad annum 1570.

Munia progenitrix odii in contraria vertit,
Poenisque involvit se polupragmos1o/nh.

Exemplum praebet Iohannes Funccius, Chronologus, qui Regiomonti in Borussiâ, eò quòd se alienis negotiis periculosè immilcuisset, decollatus, et sub ultimae plagae exspectatione dixit:

Disce meô exemplo mandato munere fungi,
Et fuge ceu pestem th\n polupragmos1u/nhn.

Transfer extrinsecus, et intrò converte curiositate, si quidem delectaris malorum tractandâ historiâ, domi tibi copiosa est materia.

Quantum ad Aliyona aquae est, folia aut quot germinat ilex.


page 23, image: s037

Tantam multitudinem invenies peccatorum in vitâ et perturbationum in animo, et delictorum in officio. Plutarch. in libello de Curiositate, quem refert Peller. in scelerat. Polit. 67.

CONCLUSIO IX. PECCAT MINISTER, QUI PLURA OFFICIA CAPTAT, QUAM QUIBUS RECTE ADMINISTRANDIS PAREST.

I.

REperiuntur Ministri, qui vel ex ambitione, vel ex nimio pecunias corradendi studio, desto stärckere Besoldung zuerlangen, vel ex invidiâ, humeris susi plus oneris et laboris imponunt, quam ipsorum vires patiuntur, dum non una atque altera administratione, licet satis laboriosa, contenti cum aliorum exclusione muneribus simul pluribus praeesse cupiunt. Idem autem publicè perniciosum esse, negare nemo poterit. Vulgò namque dicitur: quòd pluribus intentus minor sit ad singula sensus: Et nusquam esse, qui ubique est. Cavendum autem, ne(ut loquitur Imperator in l. ult. pr. Cod. de Adsessor.) Cùm quis ad utrumque festinat officium, neutrum benè peragat: et turpissimum esse ait Gregorius in can.t 1. dist. 89. Si singula rerum ministeria personis totidem non fuerint distributa.


page 24, image: s038

II. Ob hanc rationem de Romano iure nemo plus quam unius ordinis, militiae, vel cinguli nomen affectare potest: qui secus facit, poena 10. librarum auri mulctandus: nec quidquam ex eo fructus consequitur. l. 5. et l. ult. C. qui milit. poss. lib. 12. Eodem iure prohibetur quis Advocati et Adsessoris munere simul fungi d. l. ult. C. ibique Brunneman. de Adsess. item ne quis duobus Magistratibus eodem tempore adsideat, d. l. §. 2. Optime Tiberius Imp. (Tacit. lib. 1. Annal.) Plures facilius munia Reip. sociatis latis laboribus exsecuturos esse, ait. Percioche, (ait Caurian. in comment. d. loco,) l' ambitione, e lasete di havere, che naturalmente ne gl' huomini si truova, non si toglie via, con l' haver cio che si desidera, anyi con l' ottenere si fa maggiore. Equell' istesso per non haver à temere die persona, procura molte volte di terre la vita, â chi quello, che egli desideratiene.

III. Malè igitur agit Minister, qui duo, tria vel plura vel ambitione ductus, vel ut pinguius salarium capiat, officia ad se rapit, quibus tamen gerendis idoneus esse non potest. Nec minus male agit Princeps, qui ut nonnumquam fit, Ministro suo laboris patientissimo, velut gladio quodam Delphico uti vult, eumque negotiorum multiplicium iustitiae, militiae, oeconomiae etc.


page 25, image: s039

multitudine fere opprimit, cum tamen is omnibus istis rebus administrandis minime par sit. Vid. Tract. nost. de Resignat. Official. Cap. 4. n. 6. Inter omnes convenit (ait Seneca, de brevit. vitae. cap. 6.) nullam rem bene exerceri posse ab homine occupato: quando animus districtus nihil altius recipit, sed omnia velut inculcata respuit.

CONCLUSIO X. PCCCAT MINISTER QUI VARIARUM NOVITATUM, QUIBUS REIP. TRANQUILLITAS TURBATUR, EIUSQUE SALUS IN DISCRIMEN CONIICITUR, TEMERARIUS AUCTOR ET INVENTOR EST.

I.

VUlgò mutatio quaevis periculcsa dicitur, cumprimis in publicis rebus. Novitas eius, ait Ant. de Putrio. in in cap. non debet, de consangu. et affin. quod admodum diu obtinuit et aequum iustumque visum est, periculosa censetur. Unde novitates, anquam suspectae, et odiosae, utpote quae discordias pariunt, turbasque in Republ. excitant, vitandae, nec nisi urgentissima Necessitas, aut evidentissima Utilitas communis earum inductionem suadeat, inducendae. Es ist gewiß (scribit Theodorus Reinking. in Polit. Biblic. Lib. 2. axiom. 119.) und hat es die Erfahrung


page 26, image: s040

von Abeginn gegeben, daß alle Mutationes, und sonderbare Enderungen, so wieder alles Herkommen, Sitten und Gewohnheit in dem gemeinen geist- und weltlichen Wesen, von Regenten vorgenommen worden, gleich bey denen Ständenu nd Unterthanen eine diffidentz und Mißtrauen erwecket, daraus gleichfam als aus einer schädlichen Quelle, Auffstand, Krieg, und grosse Gefahr sich leichtlich entspinuet.

II. Sunt ingenia quorundam Ministrorum nimis subtilia et ignea, quae cum in adsiduo motu versentur, novandis quam gerendis rebus aptiora, Curitus. lib. 4. histor. Ea novitatibus semper student, quae plerumque exitus non solum minime exoptatos, sed exitiales habere solent.

III. Animadvertendum autem est, non quamvis mutationem, publice utilem a salutarem, odioso novitatis titulo, der Veränderung, mactandam esset. Es geschiehet in gemein, daß alles, ob es gleich löblich, nützlich, und erbaulich, Neuerung bey der Welt heisset, wenn es nur ein wenig dem alten Herkommen, und der Gewohnheit in geist- oder weltlichen Sachen zuwieder laufft, ut diximus


page 27, image: s041

in Resolutione propositionum von dem Ambte Christlicher Regenten, und derer Diener bey Erbauung des Chirstenthums quaest. 53. Sic Communitas quaedam pagi nuperrimè rogabat, Gnädige Herrschafft möchte sie doch mit der Neueruug verschonen, daß sie von dem Pfarr vor der Beichte ausdem Catechismo nicht examiniret würden. In Kirchen-Sachen (scribit Auctor, quem cit. loco lauda vimus) ist vielmehr gewisse, und zwart gar allein Neuerung, was ohne, und wieder die Gebot GOttes Menschen haben eingeführet, welche Neuerungen aus dem Mittel zu raumen, und hergegen alles, was nur müglich, nach dem Muster des Herrn Christi, und seiner Apostel-Kirchen, anzustellen. Optimè D. Reinking suprà allegato loco scribit: Dieses muß nicht dahin ausgedeutet und verstanden werden, als wenn gantz keine Enderung und Verbesserung im Geistund Weltlichen Statu, GOttes geoffenbarten Wort und Willen nach vorzunehmen, öffenrlich eingeschlichene Irrthüme nicht abzuthun, noch schädlicheder gesunden Vernunfft und


page 28, image: s042

natürlichen Billigkeit zuweder lauffende böse Sitten und Gewohnheiten, gar nicht zu ändern, sondern daß es nicht temerè, unvorsichtig, GOttes Wort zuwieder, ohne Noth, Recht, und Nutzen des gemeinen Besten, geschehe.

CONCLUSIO XI. PECCAT MINISTER, CUI POTIOR GRATIA ET FAVOR PRINCIPIS, QUAM SALUS POPULI.

I.

SAlus populi suprema Lex esse dicitur, bono Principi sanctè semper servanda: salus itidem populi suprema ac potissima Ministri consiliorum et actionum regula esse debet. Qui verò, (ut saepè fit) maiorem gratiae aulicae quàm salutis publicae rationem habent, ii contra officium probi ac fidelis Ministri peccant. Magis enim se ipsos quam Principem et Rem publicam amant. Eis propterea gratia et favor Principis potior ac eligibilior, quam salus Reip. Hanc perire aut in discrimen quodvis incidere facile sustinere possunt, modò eis salva maneat gratia Aulae et ex eâ fluens privata utilitas. Idolum Gratiae Principis colentes, non audiunt lamenta et


page 29, image: s043

gemitus subditorum, iniuriâ oppressorum; non moventur lacrimis viduarum, orphanorum, aliarumque miserabilium personarum. Obstruunt aures, occludunt oculos, ne videant malum in civitate. Mercenarii sunt, sibi potius, quam publicae rei servientes.

II. In eorum numero sunt et illi Ministri, qui ut Principi placeant, antiqua subditorum iura ac privilegia sub variis praetextibus, citra ullam Reip. necessitatem, evidentemque utilitatem violare, labefactare, restringere, aut penitus tollere, quovis modo laborant. Et sanè nec gratiores hodiè in multorum Principum Aulis, nec populo pestilentiores. Hisce pro oraculo est illud Machiavellisticum: Populum esse propter Principem. Sed magis conscientiosè Cauriana noster, discors. in Annal. Tacit. lib. 4. pag. 501. scribit. Il Principe debbe ridursi alla mente ad ogn' hora come egli è cosi strettamente, et à tutti insieme, et à ciasuno in partiscolare de i sudditi suoi congiunto, ch' d' essi il bene, et il male è suo proprio, come'l suo loro. Onde con Horatio sipuò dire; Tene magis populus, an populum tu salvum esse velis. Eandem mentem et Principis Minister habere debet.


page 30, image: s044

CONCLUSIO XII. PECCAT MINISTER, QUI MAGIS PRINCIPEM QUAM DEUM TIMET, MAGISQUE PRINCIPI, QUAM DEO PLACERE STUDET.

I.

INter cetera, quibus Minister, cuiuscumque sit sortis ac conditionis, munitus esse debet, principem facile locum obtinet vera Pietas. Prima ubique cura sit, placere DEO. Pietas enim ad omnia utilis. Nec quidquam ei deerit, qui Deum timet. Pietatis autem sincerae officium inter alia est, plus Deum timere, quam Principem, magisque studere DEO placere quam Principi. Illustre pietatis sanctissimae exemplar Iosephus in aulâ Pharaonis; et Daniel, in aulâ Regum Nabuchodonosoris et Darii, omnibus Ministris esse possunt: Felices, qui saepius-id meditantur, feliciores, qui serio studio per totum ministerii tempus id sequuntur!

II. Qui verò Minister magis Principem timet, quam Deum, illiusque gratiam maioris aestimat, quam Dei, is omninò graviter peccat, sic caducam creaturam aeterno Creatori anteponendo, ac vitam, fortunam, animamque suam summo perditionis periculo exponit. Nec melior ille,


page 31, image: s045

qui pietatem quidem prae se fert, nec tamen in administratione officii eam adhibet. Besold. de consil. pol. c. 9 §. 60. Piedad de ministros en palabras, y non en las obr as del officio, non se quenta entre virdudes. Enganno lallamaria yo, ait Pereyius in Aphor. n. 69. Praeterea Minister iram Principis. magis quam Dei timens, non potest non in perpetuo servili timore vivere, quod sanè miserrimum. Contra qui Deum piè timet, nihil timere potest, fumum, umbram, foliorum defluxus, mundana omnia aestimans. Deum igitur, ô Homo, time, ille dominus est, ama DEUM, charitas foras mittet timorem. Servi DEO in timore ac tremore, cetera non timebis, non. magis, quam spumas Indici maris. Nemo Deum timens, hominem forinidat, non timet, ubi non est timor, si timet, quod Deus iussit timere. Conyen. in Daniele suo. pag. 117. Cogitet Minister Principi suo, non autem Deo suo fidelis, quod aliquando quidam ex Angliae proceribus dixit: Si Deo meo tanta animi contentione oboedientiam debitam praestare studuissem, quanto quidem studio Regis mei honorem tutatus sum, stabilis mansissem, et non cecidissem.

III. Cogitet etiam Minister, quam fragile, fluxum et caducum bonum sit Gratia, et favor Principis. Ec favor de los Principes (ait Perey. Aphor. de Cas cartas. n. 49.) suelno: fresco


page 32, image: s046

del estio: Sossiego de la mar: El Est ado de la Luna. Et n. 42. ait: La Gratia de los Principes engannosa, caduca, mortal, sombra de la Mverte: la misnca Mverte. Gratia autem Dei praestantissimum homini bonum, securitate plenum, laetitiis adflues, non fallax, sed purum et constans. Vid. Tract. nostr. de Gratia Princip. erga Ministrum. cap. penult. et ult.

CONCLUSIO XIII. PECCAT MINISTER, QUI IN ACTIONIBUS SUIS NON DEI AC PRIN CIPISSUI, SED PROPRIUM HONOrEM. ET GLORIAM SECTATUR.

I.

MInister quanto demissiore cultu adorari se à subditis videt, tantò magis honores tales sibi nocituros repellere debet, non magis alios, quam se Principis Ministrum esse, cogitando. Qui vero in omnibus (ut nonnumquam fieri solet) proprium honorem fectatur, is contra Deum ac Principem suum peccat. Contra Deum, quod homo gloriam rei bene ac feliciter gestae sibi ipsi, non Deo, cui soli debetur, adscribat, cum Babyloniae Rege exclamando: Das ist die grosse Babel, die ich erbauet habe, zu Ehren meiner Herrligkeit. Tales sunt


page 33, image: s047

improbi honoris divini fures. Notabilia de hoc kenodoci/as2 crimine sunt Lutheri verba. (Tom. 1. Iehnens. pag. 232.) Das andere Werck des andern Gebots ist, sich hüten, flieheu und meiden alle zeitliche Ehre und Lob, und ja nicht suchen seinen Nahmen, Gerücht, und groß Geschrey, daß iederman von ihme singe und sage, welches gar eine fährliche und doch die allergemeinste Sünde ist, und leider wenig geachtet. Es haben alle heilige Väter über daß Laster geklagt, und einträchtiglich beschlossen, daß es das allerletzte Laster sey zu überwinden. S. Augustinus spricht, alle andere laster geschehen in bösen Wercken, ohn allein die Ehre, und eigen Wohlgefallen geschiehet in und von den guten Wercken. Darum wann der Mensch nicht mehr zu thun hätte, denn dieses Werck, hätte er dennoch sein Lebenlang überheupt zu schaffen, mit diesem Laster zu sechten, das so gemein, so listig, so behend und themisch ist auszutreiben. Nun lassen wir diese gute Werck alle stehen, und üben uns in vielen andern geringen guten Wercken, ia eben durch andere gute Wercke dieses


page 34, image: s048

umbstossen, und gantz vergessen, also wird dann der heilige Nahme Gottes durch unsern verfluchten Nahmen, eigen Wohlgefallen und Ehre-suchen unnütz angenommen, und verunehret, der allein solte geehrt werden, welche Sünde schwerer ist vor GOtt denn Todtschlag und Ehebruch. Haec Lutherus. Quae quidem verba satis dura, sed Dei verbo minimè contraria. add. Mengering. Scrutin. Conscient. c. 6. q. 41. et c. 12. q. 40. Baxter. de abnegat. sui. Discurs. nostr. de odio et contemptu sui. Ex omnibus vitiis (verba sunt Strafforti Hiberniae Pro-Regis) quae magnorum ingeniorum animos inquinare, et commaculare solent, nullum maius odium parit, quàm ambitio, cui avaritia ut plurimum se comitem adiungit. Qui contagiosis his morbis infecti sunt, ut propositum scopum attingant, nil pensi habent, sive Religionis et rationis limites egrediantur, sive necessitudinis et consanguinitatis vincula confringant. Maxima vanitas (ait Besold. de Consil. polit. c. 11. §. 31.) levissimique animi indicium est, Gloriam pro seopo suarum sibi actionum: cum nempe gloriam babere vel non adipisci, merè fortuitum sit. Gloria verò nostra, conscientiae nostrae testimoninium est. Qui res praeclarè gestas suae vel prudentiae, vel fortitudini adscribunt, ii reverâ sunt idololatrae, et hamo suo thymiama adolent. D. Osiander. in Habacuc. cap. 1. v. 16.


page 35, image: s049

II. Contra Principem suum peccat Minister, qui gloriam ei debitam sibi vindicat. Habuerunt hanc prae aliis laudem Germani veteres, apud quos Principem suum defendere, tueri, sua quaeque fortia facta gloriae eius assignare, praecipuum sacramentum erat. Tacit. lib. de Germ. morib. Sic Agricola numquam in suam samam gestis exsultavit, ad auctorem et ducem, ut, Minister fortunam referebat. Ita virtus in obsequendo, verecundia in praedicando, extra invidiam, nec extra gloriam erat. Tacit. in vitâ Agric. Commendat hanc Ministri prudentiam, ut maximè salutarem Saavedra Hispanus Symb polit. 10.

CONCLUSIO XIV. PECCAT MINISTER, QUI IN GRATIAM PRINCIPIS SUI INIUSTAM CAUSAM DEFENDIT.

I.

PErsuadent sibi nonnulli Ministri, in officio maximè fideles sese exhibere, si pro utilitate Principis sui quamcumque causam, licet iniustissimam defendere, et contra iustitiam commoda fiscalia augere laborent. Si fortè Principi lis est cum vicino Principe vel suo Vasallo, aut subdito super Castro, ikurisdictione, venatione, vel alio iure, et ex Actis publicis, literariis documentis, aut testium attestatis


page 36, image: s050

apertissimè constet, Principem iniustam fovere causam, non dubitant tamen tales ministri, putativae fidelitatis laudem captantes, eam acriter defendere, et minimùm adversam partem ad iniquam transactionem cogere. Ich muß von Ambts wegen, dicunt, meines gnädigsten Herrn Nutzen befördern, ich habe darauff geschworen. Besold. de Consil Polit. c. 14. §. 12. ubi ait: Officii ratio, et Principis utilitas, color vulgatissimus est, quem privatis intentionibus Consiliarii improbi obducunt. Vestido de Conseieros para sus fines, el servicio de su amo. Perez. aphor. n. 50. Qui verò ab officii sui necessitate, et praetensione Principis utilitatis patrocinium iniustitiae quaerit, hunc tu Consiliarium, non indè magis fidelem Principi, sed eum privatae cuidam intentioni colorem obducere praesagire potes. „Alterius enim commodum nemo praeponit conscientiae suae, nisi insimul privatum ipsemet emolumentum inde speret. Besold. d. l.

II. Haec sanè ministri Fidelitas non est fidelitas, sed perversitas. Vera fidelitas nec veritati nec iustitiae contraria esse debet. Maior sanè obligatio est, quam Minister Deo ac conscientiae debet, quàm Principi suo. Falluntur, qui fidelitatem ministerialem ultra iusti limites extendunt. Praeterea, non sufficit fidelem esse Principi suo,


page 37, image: s051

cumprimis Deo superiori Domino, fidelem esse convenit.

III. Videant igitur ministri, quibus sub specie fidelitatis aut obligationis potius est, quod Principi utile, quàm quod pium, iustum, ac honestum, quomodo in magno iudicii die, supremo Iudici Deo, rationem reddant. Feudistarum dogma est, in fidelitate Vasalli semper tacitè exceptum censeri Dominum antiquiorem ac superiorem. Antiquior ac superior ministri Dominus est Deus, hic in omni obligatione humanâ potior ac superior censeri debet.

IV. Examinent etiam hîc conscientiam suam Officiales illi, qui, licet sciant, Dominos suos in aliquibus locis, verbi gratia, Iurisdictionem non habere, nisi restrictam, quodammodo tamen per alluvionem quasi et latenter omnem iurisdictionem ad se trahere nituntur. Wie dann die tägliche Erfahrung zu erkennen gibt, daß die Potentiores, und deren Beambte den iurisdictionalien mit allerhand übergriffen hefftig nachtrachten, und die schwächere sich deren allgemachsam zu begeben nötigen. Vid. Hostiens. in cap. 1. de Offic. ordinar. in 6. Capyc. Decis. Neapol. n. 34. subiciens ibidem hoc vulgare proverbium: Ubi Leo tenet pedes, cetera animalia quiescunt. Sed Principes eorumque Ministri cogitent illud


page 38, image: s052

divinum sub maledictione omnibus hominibus iniunctum praeceptum: NON CONCUPISCES REM PROXIMI TUI. vid. Tract. de Peccat. Princip. concl. 14.

CONCLUSIO XV. PECCAT MINISTER, QUI PRINCIPI SUO MACHIAVELLISTICAM RATIONEM STATUS INCULCAT, EAMQUE IN CONSILIIS ET ACTIONIBUS SUIS UNICE SEQUITUR.

I.

CUm iustae, ac Christianae Res publicae ad sui salutem nihil exigant, quod ab honesto ac pio dissentiat, sed illa sola iis prosint, quae virtuti congruunt, habebit quidem verus Politicus pro scopo consiliorum suroum Rationem Status, (raison d' Estat) et salutem publicam supremam legem iudicabit, publicae rei tamen nihil commendabit, quod impium, turpe, aut ab honesti limitibus discedat. Qui secus fecerit, non magis illo ipso agit Politicum, quàm medicinam professus medicum se praebet, dum pro pharmaco miscet toxicum. Idem verus Politicus fraudum ac scelerum vias, quae calcandae veniunt iis, qui per iniuriam dominatus aliasque Res publicas parant, exactè quidem callet, non laudat tamen in numero bonarum artium,


page 39, image: s053

praetextu Rationis Status, aut publici emolumenti, quinimò ab iis quàm ocissimè abstinendum esse svadet, et quidem cùm, quoniam honestas ita suadeat, tum quia Rationi Status conveniens sit. Tenet verò Politicus eiusmodi flagitia et artes, atque Medicus venena, ut nempe et cavere illa doceat, et à iam grassantibus Rem publicam tueri, quoad conceditur. vid. Conring. de civil. prudent. c. 2. ubi ait: ante Machiavellum repertum non esse, qui eiusmodi malas artes tamquam leges prudentia, et rationes benè gerendae iustae alicuius Reip. scriptis tradere et Orbi commendare sastinuerit, semper tamen ab optimis et laudatissimis civilit prudentiae Magistris, sententias Machiavellisticat damnatas, et earum auctores ex consertio virorum benorum exclusos fuisse.

II. Inter alia autem impia et prorsus detestanda impoliti Politici Machiavelli dogmata sunt haec: 1. Religio rationi status famuleutr. 2. Princeps pietatem, quam non habet, prae se ferat. 3. Religionem statui pro tempore congruentem falsis miraculis firmet. 4. Religionem Ethnicam Christianae praeferat. (vid. Saavedr. Symbol. Polit. 24. et 27.) 5. Fortunae, non virtuti, casui, non DEO, felicitatem adscribat. 6. Moysis auctoritatem et leges, vi et armis, non fide et DEO Nixas fuisse credat. 7. Status servandi ampliandique causâ, cùm debeat omnia iura perfringere, ad omnem ventum vela vertere


page 40, image: s054

paratus sit. 8. Credat virtutes, si semper verè adsint, et serventur, perniciosas, si inesse putentur, fructuosas esse. 9. Belli iustitiam in eo, quod sibi utile videtur, statuat. 10. Tyrannum aliquem insignem imitetur, contemptâ crudelitatis famâ, (oderint, dum metuant) immanitatem uno impetu, sensim verò beneficentiam exerceat. 11. Ita Principi servanda fides, ut cum id utilitas flagitaverit, eam violare non dubitet. 12. Malis moribus implenda civitas, ut quando libuerit, vinmdicta sumi possit: alendae factiones inter subditos, et boni publici amantes è medio tollendi. 13. Ea demum promissa servanda, quae commodis nostris inserviunt. 14. Principi non tàm colenda pietas, fides, integritas, quàm danda opera, ut sanctè colere videatur simulando dissimulandoque. 15. Sic homines iuramentis fallendi, ut pueritalis. 16. Omnia sunt virorum fortium. 17. Si violandum est ius, propter imperium violandum. 18. Cura Regni terreni studio Religionis potior esse debet. 19. Princeps non debet esse mancipium fidei vicino datae. etc.

III. Haec atque alia huius farinae principia et dogmata hodiè proh dolor! in nonnullis Principum Christianorum aulis, pro summâ maximeque necessariâ sapientiâ venditari, magnisque laudibus eius


page 41, image: s055

professores, Machiavellistae, homines latae conscientiae et multae fidei; id est, nullius, evehi solent, alii verò regulas sanioris et Christianae Politicae sectantes, velut homines simplices et ad Remp. moderandam inepti, irridentur ac reiciuntur.

IV. Verùm enim verò, Pietas ac iustitia optima Status Ratio; qui hanc in consiliis et actionibus suis ubique sequuntur, felices, qui contrà eam negligunt, infelices. Fromm und warhafftig seyn, behüten den König, und sein Thron besteht durch Frömmigkeit. (Prov. 20. v. 18.)

Unica certò Salus imperantis, Dei lege gerere Rem publicam, iustitiam, aequitatemque tueri: haec norma, hic scopus, haec vita est Regis, hâc disciplinâ imbuenda est adolescentia, hâc viâ eundum omnibus Rem publicam capessentibus. Conzen. in Epist. dedic. ac Elect. Bavar. de Histor. Reg. Abyssin. Qui verò ministri pro consiliorum et actionum suarum unicâ normâ Machiavellisticam Politicam habent, illi Christiani Politici nomine minimè digni, sed pro Pseudo-Politicis et Atheis habendi. Solche Machiavellisten und Atheisten sind in einem praedicamento. Atheismus enim fundamentum Machiavellisticae Rationis status. Reinck. Polit. Biblic. L. 3. axiom. 38. ubi docet; impiam illam ac falsam


page 42, image: s056

Rationem status Diaboli Decalogum esse, deß Teuffels zehen Gebot, Divino Decalogo prorsus contrarium. Die ver meinte, (scribit Auctor axiom. 36.) und äusserlich zwar fein apparirende, aber in fich falsa et iniusta Ratio status, die bloß in Begierde fremder Herrfchafften, Land und Leute, und wie dieselbe durch Betrug, List, und Geschwindigkeit, auch unterm vermeinten Schein und Vorwand des boni publici, oder gemeinen Bestens, auch wohl gar der Religion, item simulirten Rechtens (wie es leider anietzo hergehet) mit Gewalt und Tyranney mögen occupirt, und an sich gerissen, und damit eines Staat grösser und mächtiger werden, Gott und seine Gebote, Treu und Glau ben, Auffrichtig- und Redligkeit zurück setzet, bloß uff daß Glück und eigen Nutz siehet, dieselbe ist keine vera status, sondern Diaboli Ratio, welche Idolum Principum, der ungerechten Potentaten Abgott nit unbillig genant, aber in aller erbaren, sonderlich aber Christlicher Regenten Hertzen vor ein abfcheulich monstrum und portentum generis humani


page 43, image: s057

geachtet werden soll. Es streitet diese vermeinte Status rario mit dem scopo, und Zweck, warunb Gott Potentaten, Könige Fürsten und Herrschafftem eingesetzt, nemlich, daß sie sollen Gerechtigkeit lieben, Recht und Gerechtigkeit handhaben, die unterdruckten wieder alle Gewalt schützen, selber aber nicht thun. Idem d. loc. graviter scribit: Ob angeführte Ratio status (welche auch eine böse Tochter, so ihrer Mutter nachartet, raisòn delguerre, oder Kriege- estat genant, ausgeheckt) ist nichts anders als Diaboli Decalogus, wer diesen in seinen Pholitischen Staats- Catechismum bringen, und des Machiavelli praecepta vor seine Bibel und Catechismum halten, oder weit praeferiren will, der kan es thun, suo periculo, deme er denn hie zeitlich gedient, der wird ihm auch den elvigen Lohn per eandem status sui Diabolici Rationem geben, in seinem Reiche oben an setzen, und warm genug halten. Worauß denn gewiß, daß ein solcher Staatist, oder Mann von Staat, so lange er ein Staatist ist und bleibet, kein Theil am Reiche GOttes haben und erlangen kan,


page 44, image: s058

und wann er noch Gnade bey Gott endlich finden und erhalten soll, so muß ihn GOtt durch Unglück und Wiederwertigkeit erst von seinem Staat gantz herunter stossen, in die Ereuß-Schule führen, und starck auff ihn zuschlagen, daß er die Teuffelische Staats-Gedancken fahren lasse. Benè H. Besselius, Cancell. in Tr. Richrer Stul Pilati: Rationgem Status appellat, den rasenden Staat, und Deckel aller Boßheit.

V. Qui verò Minister Deum magis timet et amat, quam Principem et Mundum, is detestatur Diabolicae Politicae dogmata. Einem Christlichen Ministro (scribit nonnemo) gehets hart zu Hertzen, welcher in eines solchen Herrn Dienste geräth, dessen Will und Befehl vor recht gehet, dessen Ebrgeitz alles weichen muß, bey welchem die heutige Pseudo-Ratio Status, oder vielmehr Idolum rationis gleichsam angebetet, und ad amusim observirt wird, es sey gleich die Intention wieder GOtt, wieder Recht und wieder die Liebe seines Nechsten. Wann nun ein sonst ehrliches und wohl aufferzogenes Gemüt in einem solchen Rath zu sitzen komt, wann er höret, daß der Fürst die


page 45, image: s059

Consultation von dem sic volo, sic iubeo anfängt: wann er siehet, daß entweder die sämptliche Räthe aus Furcht, oder aus Schmeichelung auff das placet zu votiren, oder dardurch gantz un Christliche maiora hervor kommen, mein Gott! wie ist es müglich, daß ein solcher Minister nicht bey sich hertzlich betrübt und bestürtzt werde! und gleichwahl erfahren und sehen wir an vielen Orten täglich, daß es ein gemein Ding sey: quid enim frequentius hodiè, quam praetexere pietatem ambitioni, voluntatem pro ratione et iustitia? Was ist doch gemeiner, als seine Unthaten, sein Gottloses Vorhaben, mit dem Mantel der unumbgänglichen Nothöurfft, der conservation seiner Land und Leute, Erhaltung des Friedens und allgemeinen Ruhestandes, und dergleichen zu bedecken, nicht anders, als wenn kein GOTT, oder ihme der Menschen Hertz und Gedancken verborgen wären. Audiamus adhuc D. Wilh. Ignat. Schuzium, Reflex. Pol. c.2. ubi de Machiavellisticis Axiomatibus ita scribit: Ist das nicht ein schöner Decalogus? Wann ihn die Bauren verstünden, meinestu nicht, sie würden mit Schelm


page 46, image: s060

und Dieben umb sich werffen, und fürterhin auch wahr und auffrichtige Politicos mit dergleichen unfreundlichen und disreputirlichen Maaß-Stab messen wollen? Und ob wohl von Zeiten Machiavelli sich keiner öffentlich herfür gethan, so solche Lehrstücke also ungescheut in Schrifften behaupten wollen, so findet man doch leider heutiges Tags der jenigen noch viel, so ihren Fürsten, Herren, und Obern, eben dergleichen, und bald ein ärgers fast täglich einrathen: der effect giebt es an Tag, in dem so langwierige Kriege, und daraus entstehender Untergang so vieler Land und Leuten, per solam status rationem, noch alleweilen defendirt, so unbegreiffliche coniuncturen, und zwar von den jenigen, welche in ihrem Thun und Lassen nicht besser als der Schandlose Machiavellus zu achten seind, noch täglich iustificirt werden. Wie ist es doch möglich, daß dieser grobe Geselle Machiavell, von einem vernünfftigen Manne könne oder solle Politco gehalten werden, der so effrictâ fronte, so quadratè und unverschämt heraus platzen darff? Wenn das subtil ist, was er geschrieben, so seind


page 47, image: s061

alle Sachen uff der Welt subtil. Wann das politisch, was er gerathen, so ist nichts mehr zu finden, so nicht könne politisch genannt werden. Der kein Gewissen hat, der kan dergleichen Zoten noch viele und weit andere vorbringen, und also leichtlich ein stattlicher Politicus werden. Es seind aber des Nahmens und der Ehre eines Politici nicht werth, die ohne Scheu und Gewissen ihre Seele und Seeligkeit in Wind schlagen, ihre von Gott habende talenta in eine so abscheuliche cloacam Vergraben, Fürsten und Herren nur zum Schertz und wohlgefalen dienen, andere unterdrucken, das idolum rationis Status muthwilliger weise in allen ihren Thun und Lassen anbeten, und sich, wie oben angezeigt, verhalten. Hactenus ille.


page 48, image: s062

CONCLUSIO XVI. PECCAT MINISTER, QUI METUENS INDIGNATIONEM PRINCIPIS, INIQUA CONSILIA ET ACTIONES TACENDO ADPROBAT.

I.

VIr fortis amicus est veritatis, infensissimus adulatorum hostis, severitatis observator, perpetuo tenore sibi constans, delatoribus inimicus, in sententia dicenda liber, à superstitione alienus, in dictis gravis: Principi iuxtà ac aliis sententiam minimè dissimulans. Furius Ceriolan. cap. 2. §. 15. Talis Minister omnis esse dcbet, qui Principi est à consiliis, is loquatur liberè, quod res est, magis Dei quam Principis sui, qui veritatem odit, iram et odium metuens. Italicum proverbium est: mal delibera, qui troppo time. Timidus non est fidelis, quia periculum plus timet quànm publico commodo commodare studet. Elque no habla con libertad, ô no idiscreto, ô no fiel Perez. Hispanus Aphor. n. 7.

II. Magnanimitatis in Ministro illustrem memoriam in se complecitur Papiniana securis, quam Romanus ille iustitiae Sacerdos Papinianus ferre maluit, quam detestandum fratricidium sui Principis


page 49, image: s063

exculpare. vid. Besold. in oratione, cui titulus, Papiniana securis. Gloriosum id tantum odium est, quod odio recti iustique in virum bonum derivatur. Idem de Consil. Polit. c. 10. n. 39. et n. 25. ait: nostros nunc Iurisperitos et Aulico-Politicos magis Placentinos quàm Papinianistas esse studere. Memini, Dn. Parentem meum Andream Fritschium, ICtum, et Consulem de Civitate Michliniensi praeclare meritum, nu=n makari/thn, in quodam loco suarum aedium, quem quottidie praeterire necesse erat, sequentem versiculum inscribi curasse:

Facere probè,
Sapere rectè,
Dicere verè,
Haec tria faciunt Politicum.

III. Minister autem, qui veretur liberè dicere, quae vera, iusta, honesta, ac Silentiarius esse mavult, is tacendo moraliter peccaeto cooperatur. Dum enim super re illicitâ, aut iniustâ, quam respondendo probabiliter impedire potuisset, interrogatus â Principe, non respondeat, nec contradicat, silentio suo rem istam comprobare videtur: Nec obtinet hîc vulgatum illud: Mit stillschweigen könne man viel verantworten; Ibi enim non tacendum, ubi loquendum. Potius illud valebit: Qui tacet, consentire videtur. Hippol.


page 50, image: s064

à Collib, in suo Consiliario. Qui taciturnitate aut alio modo iniustas sententias confirmant, haut multo lunt iis meliores, qui eas pronuntiarunt, et conscientiam suam alienis peccatis onerant. Osiand. in Syrac. c. II. Tempus loquendi est, (ait D. Schutz. in Commentariolo, de rectâ silendiratione, cap. 3.) cùm à Magistratu, Principe, vel te superiore inter rogaris: Tunc enim (ait Sapiens) vide, ut responsum tuum capus habeat: maxime, si eiusmodi quaestio causam, seu materiam contineat, quae peccatum, Reips. salutem, vel detrimentum, privatorum iacturam, vel damnum, directè vel indirectè ipost se trahere possit. Tunc enim semper eo usque respondendum erit, ut iis, quae DEI sunt, Reip. salus; huic verò privatorum commoda cedant: Man muß nicht Brey im Maul behalten, und mit der Sprache zu rück halten, sondern reden was vor GOtt im Gewissen zuverantworten ist. Neglectus Decalogi et eius ipraeceptorum facit, quod plerique metu calumniarum perterriti, si pro iustitiâ et veritate contra potentiores dicendum et pugnandum sit, patrocinium tale vel defugiant, vel in alios derivent, vel si officii ratione id suscipere tandem cogantur, ita leniter et tenuiter tractent, ut neque ulcus tangant, neque


page 51, image: s065

scapham dicant scapham sed molli animo praediti mollia verba fundant, et ut plurimum neque calidum, neque frigidum, spirent, denique vulgatum istud: Calumniare audacter, semper aliquid haeret, nimis timidè timeant. Quorum factum Viri Cordati numquam proba verunt, quod viderent ad silentii asylum eos confugere et interim iustitiam, ac veritatem silentio prodere. Ernest. Cothman, in Praefat. ad Lector. praemiss. Respons. iuris Academ. Fugit, non tantum qui mutat locum, sed et qui subtrahit solatium: fugit, qui se sub silentio abscondit: fugit, qui tacet, cum resistere deberet, ait Gregor. homil. 14. in Evang. Quisquis metu (ait Augustin can. 11. q.3.) cuiuslibet potestatis veritatem occultat, iram Dei contra se provocat, quia magis timet hominem, quam Deum. Uterque reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium profert, quia et ille prodesse non vult, et iste nocere desiderat. Sapienter vir sapiens Syracides ait: Pro veritate propugna etiam cum periculo vitae, et Dominus Deus dimicabit pre te. (Syr. 4. v. 33.) Candor, sive perspicus et aperta veritas, quae ingenue et sincere animi sensa, et quidquid optimum videtur, profert, libertatemque adhibet in Magistratu admonendo, eiusque erratis corrigendis, consiliarii quasi propria quaedam virtus est. Wenn aber


page 52, image: s066

das Glück, oder vielmehr Unglück (sic scribit nonnemo) einen Ministrum dahin getragen hat, wo es an die Thür mit grossen Buchstaben geschrieben stehet: VERITASODIUM PARIT, wo man das PLACEBO nur allein singen, und mit der lieben Warheit zu rück stehen muß, das thut einem Heroischen, und generosen Gemüth wehe, und schmertzlicher als der Todt selbsten.

Vespasianus Imp. cum per nuntium Helvidium Priscum monuisset, ne ingrederetur Senatum, respondit: In tua est potestate, ut me moveass loco, quousque igitur tandem me ingredi oportebit? Ingredere sanè, et os contine: sententiam non roga, et tacebo: At oportebit me rogare: ergo iustum aequumque mihi videbitur, conveniet me respondere. Si dixeris, interficiam, num me aliquando immortalem esse dixi? si interfeceris, tu tuum, ego meum praestabo, tuum est occidere, meum mori non trementem. Ab! utinam omnes Principum Ministri hoc animo secretum Consilium Regiminis ingrederentur, et ahene par)r(hs1i/as2 muro contra Principum minantium et indignantium impetus se munirent!

IV. Non minus et ille Minister peccat, qui Principi aliter suadet, quam sibi iustum videtur. Francisci de Almeida


page 53, image: s067

apophthegma est: Peccatum esse, fere proximum illi, quodcommittitur in Spiritum Sanctum, in consilii dandis aliter suadere, ac sibi iustum bonumque esse videatur. Di dire nelle consulte il pater loro, contrario à quel, ch' essi intende, vano doversi dire. Botero. i. d. detti. tit. Consigliere.