MUltae, et graves provincialium, ac subditorum querimoniae hodiè passim de Quaestorum ac Officialium negligentiâ, superbiâ, avaritiâ, iniustitiâ et crudelitate audiuntur, quaetamen in Aulis Principum, per ministros aulicos, quos Officiales illi vel muneribus, vel obsequiis sibi devincos habent, plerumque supprimuntur. Cùm verò ab
Officialibus multa fieri soleant, quae ut vitiosa, et cum peccato coniuncta minimè agnoscantur, visum nobis fuit, certas conclusiones, concientiae examinandae inservientes eis proponere, eosque simulex officio ac debito charitatis Christianae piè monere, ut ea, quibus fides intemerata, et conscientia illaesa servatur, exsequi, contraria autem fugere studeant.