10 May 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s001

IN NOMINE IESU! AHASVERI FRITSCHI AULICUS PECCANS, SIVE TRACTATUS DE PECCATIS AULICORUM. Accessit ULRICI DE HUTTEN, Equit. Germ. DIALOGUS DE AULA. Ante centum quinquaginta annos Editus. OSTERODAE, Sumptibus BARTHOLDIFURMANNI, Bibliopol. RUDOLSTADI, Literis CHRISTOPHORI FLEISCHERI, ANNO M. DC. LXXXII.


image: s002

VIRO EXCELLENTISSIMO, DOMINO MATTIAE HARTMANNO, ICto, Sacrae Regiae Maiest. Sveciae Regiminis Pomerano-Stetinensis Consiliario eminentissimo. etc. Domino et Amico suo honoratissimo, Testandi sinceri amoris ergò, Cum Voto omnigenae felicitatis, Libellum hunc sacrat AUCTOR.


image: s003

AD BENIVOLUM LECTOREM.

QUod de Palatinorum vitiis brevissimè scribere libuerit, id non aliâ intentione factum est, quàm ut conscientiis eorum aliquo modo consulamus, qui sibi falsò persvasum habent, Aulicorum huius saeculi pravos mores non esse peccata. Equidem corruptissimi huius saeculi mores, ebrietatem, turpiloquia, mendacia, deceptiones, invidiam, iras, duel. la, multaque alia peccata pro peccatis, vel peccatillis non agnoscunt, ea tamen nihilominus in iudicio dicino damnabilia. peccata esse dignoscuntur. Optamus igitur seriò, ut lectio harum pagellarum Aulici Lectoris, eiusmodi peccatis inquinati conscientiamè somno securitatis excitet, utque veritatis viam agnoscat, et in eâ constanter ambulare studeat.


[Gap desc: toc]


image: s009

IN NOMINE IESU! AULICUS PECCANS.

CONCLUSIO I. Peccat Aulicus, qui ob temporale com~odum, et opes velhonores, ad Religionem Principis sui se adcommodat.

HOmines, ait Ioh. Brentius, in Iohannem. homil. 62. tacito animi ardore consectantur opes, ut aliàs sese, non nisi ad Principum suorum Religionem, sive ea vera sit, sive falsa, modò sit tuta, et ad facienda compendia utilis,


page 2, image: s010

comparent, aliàs Principum suorum Religionem magno tastidio contemnant, siin ea non affulgeat ipsis spes aliqualucri. Exempla in principum aulis hodiè sunt quottidiana, sed quid? (Pergit idem Theologus) Sterquilinia sunt, non homines: Deum ventrem, non Deum verum colunt. Pecora sunt, porci sunt; immò melior est pecorum conditio, quàm istorum hominum. Nam porci diu vivunt, fruuntur suo luto, post, cùm mactantur, abit anima eorum in nihilum, nec quidquam adversi amplius patitur: Isti autem homines, cùm adhuc vivunt, non fruuntur suis opibus, sed abutuntur, vel tenacissimâ avaritiâ, vel perditissimo luxu; cùm verò mortem oppetunt, obiciuntur perpetuis cruciatibus. Quid ergò his aut miserius aut turpius, quibus porci videntur beatiores? Et sanè tales Aulici qui Religionis fuere sophisticae, plerumque infelices fuêre.


page 3, image: s011

Horrendi sunt casus, inquit D. Spizelius, amicus noster, comment. 7. de Literatorum ambitione; exitusqueillorum, qui veram quidem doctrinam amplexi, ast mutato (urgente ambitione vel avaritiâ) consilio ad dignitates vel opes ampliores, vel consequendas, vel non amittendas turpiter defecerunt, spe verò illâ suâ omnino frustrati, loco optati honoris vel commodi calamitates gravissimas, et fulminantes miserias adspexêre. Et haec est merces, gloriam magis hominum, quàm DEI diligentium. Vid. Tract. nostr. de peccat. Ministr. princip. concl. 41. Seriò igitur monemus Aulicos, ne in gratiam Principum suorum ad captandas dignitates aut opes humanas fucatam et Sophisticam Religionem (Hof-Religion) sectentur, semper cogitantes illud Apostoli: Pietatem non esse quaestum 1. Tim. 6. Die Gottseligkeit sey kein Gewerbe: kein Handelchen,


page 4, image: s012

damit man Ehre oder Güter möge suchen, und GOtt nicht alleine dienen. Luth. in Glossa Margin. Vera autem Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens huius atque illius vitae. Quid quaeso prodeslet homini. si mundum universum lucraretur, animae verò suae detrimentum pateretur? Matth. 16. Nulla sane comparatio omnium Regnorum huius mundi, cum salute unius animae. Anima hominis immortalis, coetera omnia transitoria, caduca et peritura. Quisque g. Christianus, etiam Aulicus, suae animae salutem pluris faciat, quàm totius mundi honores, dignitates, opes ac voluptates. Consideret, quod scribit Malvezzi, in persecut. Davidis pag. 5. Religionem, ait, in hypocrisin transmutare, Deum offendere, ex eadem sede pendere, tantum abest, ut sit Deo servire, ut potius dici debeat, à Deo nobis serviri, et cum is decipi non possit, nos per eum


page 5, image: s013

decipere velle. Etenim, qui aliter credit, quàm se credere simulat, fucum quidem sacit mundo, et imperito vulgo obtrudit palpum, et de eo, quòd ista simulatio tam seliciter sibi succedat, cum internâ quadam animi laetitiâ gratulatur. Ast, O homo! quid est alios decipere? cùm interea te ipsum decipias, Deum verò, quem esle nègas, quem exsistere non credis, cum tuo autem in comparabili animae damno, in aeternum, ut hor??? numquam possis sallere.

CONCLUSIO II. Peccat Aulicus, qui mala, et atheistica Principia Domino suo, atque aliis aulicis suggerit.

AUlici ex Galliâ vel Italia, ubi Atheismus maximè grasltur, redeuntes in Germaniam, referunt


page 6, image: s014

saepe ad Aulas impia et Atheistica principia, de quibus non tantùm liberè, vel potius temerè loqui, verùm ctiam Principibus atque aliis ea inculcare, non verentur. Proh Deum! Quàm horrenda et impia de dei verbo, eiusque veritate, de Religione et vita Christiana, de salute hominis protruduntur non numquam, ac defen duntur dogmata! Es gellen einem manchmal beede Ohren, und die Haare stehen einem zu Berge. Non pudet eos, sacris Bibliis non tantùm sqeopneustian, sed et omnem humanam fidem denegare, eaque profarragine tantum diversorum Tractatuum, ausu privato conscriptorum, blasphemè venditare, historiarum sacrarum veritatem in dubium vocare, im mò penitus negare: Deum in curan dis rebus humanis negligentiae, immò iniustitiae et cru delitatis arguere, eius providentiam apertè negare, nullatenus Deum precibus invocandum


page 7, image: s015

esse contendere, omnia naturae, fortunae, prudentiae, atque humanae industriae adscribere, et quae alia sunt ex cerebro mendaci Cacodaemonis nata dogmata. Haec ex colloquiis forte familiaribus vellectione librorum Atheisticorum, quorum, proh dolor magna ubique copia, hausta, ex peregrinis terris ad Aulas quandoque reportantur. Est autem peccatum gravissimum ac morte piandum, non tantum pernicio sissimorum principiorum, ac impurissimarum opinionum temeraria recensione innocentes scandalizare, verùm etiam impietatis semen in aulâ spargere, atque noxiâ doctrinae labe eam inficere. Tales homines, utut donis egregiis, variaque rerum experientiâ instructi fuerint, velut pestes fugiendi, ex Aula eicien di, et ad Saramantas et Indos relegandi. Vitanda profana, ait S. Apostolus. 2. Tim. 2. et vaniloquia, quippe quae multum


page 8, image: s016

proficiunt adimpietatem, et Atheorum sermo, ut Cancer, qui plurimos corrumpit, et letali veneno pectora hominum inficit. Vae autem illi, qui vel sermonibus, vel factis impiis alteri praebet scandalum, melius ei eslet, ut in maris fundo suffocaretur. O bone Deus! in quae tempora nos refervasli! quanta est impietas huius saeculi hominum, qui Christi nomen profitentur! Vid Spizel. Scrutin. Atheismi, et de viti is lit er atorum comment. 1.

CONCLUSIO III. Peccat Aulicus, qui Principem suum à cur is Regiminis, publicis que negotiis per voluptates callidè abstr abit.

TOt sunt hodiè, et tàm variae repertae artes, quibus optimi Principes decipiuntur, ut nullâ neque sagacitate persentiscere, nec acumine


page 9, image: s017

omnes Aulieorum fraudes perspicere possimus. Besold. in Axiom. de Consil. Polit. c. 17. n. 51. Hae autem artes praecipuè sunt aulicorum, rerum summa affectantium, ut Principes à rebus publicis cognoscendis avertant, illisque varias voluptates, venationes, scilicet frequentes, ludos scenicos, comessationes, peregrinationes, aleam ac tesleras, pro Regiminis taedio obiciant: aut in seceslus aliquos procul à consilio publico abducant. Tunc enim ipsi rerum omnium arbitrisunt. Peller. addit. in Polit. sceler. c. 28. Persvadeas Principi, inquit sceleratus ille Politicus, ne princeps omnibus causis sit praesens, pugnare id cum auctoritate eiusdem, indè enim redundat tibi commodum, ne Princeps, ex crebris ecundationibus astutorum mores tuos animadvertat, aliorumque candorem experiatur, et tibi praecludatur copia, ad beneplaeitum tuum omnia referendi, et


page 10, image: s018

animum Principis in sententiam tuam flectendi.

Sunt atutem eiusmodi Aulici homines pestilentissimi, dum enim Principes à gravissimis Reip. negotiis, et curis avocant, ut sibi dominentur, et pro arbitrio res agant, eos auctoritate apud populum spoliant, otio et voluptate corrumpunt, statumque publicum in summum saepè periculum coniciunt. Qui prudentes sunt Principes, sibi ab eiusmodi hominibus, qualis olim Rizius ille, Mariae, Scotiae Reginae minister aulicus fuit, de quo Thuanus lib. 35. histor. summo studio cavent, ne decepti non tàm regant, quam ipsi à Ministris regantur. Gloriosissimus Imperator Ferdinandus I. aliquando à proceribus suis monitus, ut sibi paululum à laboribus temperaret, ac valetudini consuleret, egregiè respondisle dicitur: Imò, ut laborem, in hoc Caesareo solio positus sum à Deo, non ut otio


page 11, image: s019

indulgeam. Qui publico bono consultum vult Princeps, parcere suae valetudini non potest. Malo mihi deesse, quàm officio meo. Addebat, se beneficium insigne à Deo accepisse, quòd labores amaret, iisque delectaretur. Vernulei. de Vict. August. gent. lib. 2. c. 1. et c.7.

CONCLUSIO IV. Peccat Aulicus, qui homines fallendi artem exercet.

INtuenti mihi, ait Forstnerus, in Not. Pol. ad lib. 1. Ann. Tac. 10. n. 4. quae in Aulà geruntur, et Principum sortem, quibus praecipua rerum ad famam dirigenda, et totum denique aurati Iiminis genium videtur illud simile tabernae, in quâ fuci venduntur, ubinihil est sincerum, omnia personata, et ad fallendum facta. Pervicacissima ars aularum est, amorem fingere. Omitto dicere, infidas spes, et trepidos metus, et numquam


page 12, image: s020

quieta aulicorum vita. Si totam aulam excuteres, nihil invenies praeter fucum et fallaciam. Ita enim sceleratus ille pOliticus Aulicum suum instruit: In omnibus, inquit, actionibus, honori et dignitati tuae servientibus, ut fallas alios, fallaris à nemine, diligenter attendendum. Nam

Qui fidus nullis, affabilis omnibus, omnes
Decipit, hunc primo suscipit Aula loco.

Sed audi, Aulico-Politice, quid antiquissimus ille Graecus Theognis scripserit:

*zeno\s2 a)/udr) e)zolei/s1eien o)lu/mpios2, o(/s2 to\n e(tai=rw
*maldaka\ kwti/llwn e)zapata=|an e)sqe/lei.
Deus virum perdaet caelestis, qui Sodalem
Mollia garriens fallere vult.

Est profecto Sathanicum vitium, aliud dicere, aliud corde fallendi, ac


page 13, image: s021

nocendi gratiâ, premere. Multa promittere et nihil intendere servare: In omnibus Polytropum ac Polypum agere. Ipsi etiam gentiles falsitatem animi detestati fuerunt. Notum illud Ovidianum:

tuta frequensque via est pro amicifallere nomen:
Tuta frequensque licet sit via, crimen habet.

Crimen hoc longè turpius ac foedius in homine Christiano, quem sancta fides docet servare sinceritatem cordis, veritatem oris, constantiam in verbis, et fidelitatem in factis, quae damnat omnes fraudes, technas, mendacia, falsitates, deceptiones. Eiusmodi sanè Aulicis, qui nec Deo, nec hominibus fidi, nullus in caelo dabitur locus, sed eorum pars erit in stagno sulpureo inferni. Foris enim, et extra coetum beatorum erunt omnes, qui amant, et faciunt mendacium. Apoc. c. 22. Audiant hoc


page 14, image: s022

Aulico-Politici, et Diabolicam decipiendi artem detestentur, ne aliàs serò nimis audire cogantur illud: fumo punitur, qui fumum vendidit.

CONCLUSIO V. Peccat Aulicus, qui per avaritiam maius stipendium, vel salarium à Principis sui benignitate exigit, vel precibus extorquet, quàm mereri potest.

HOdiè duplo serè vel triplo praecipuorum Aulicorum stipendia maiora sunt, quàm olim fuere; Quippe splendidiùs hodiè, ac delicatiùs, vivere solent Aulici, quàm antiquis temporibus factum, der Staat wird heutiges Tages viel prächtiger gesühret, denn vor Zeiten; da man hiebenvorn zu Fuß gangen, lässet man sich itzo in


page 15, image: s023

Carossen führen. Cùm ergò magni sumptus requirantur, magna quoque stipendia ad eos faciendos captantur. Quid igitur mirum, si aerarium Principis depauperatur. Si saepiùs quaerelae de vacuo aerario audiuntur? Subditi enim, ex quorum loculis non exigua pecuniae summa in Principis Cameram deferri solet, non ditescunt, sed exhauriuntur, sumptus autem ac stipendia ministrorum non tàm minuuntur; quàm augentur. Ministrum autem peccare, quando maius stipendium à Principe benigno extorquet, quàm forte unquam meruit, vel mereri potest, nemo dubitet. Ita enim expressis verbis optimae notae Theologus, Cyriacus Spangenbergius, in epist. ad Romanos homil. 10. docet: Es ist ein Geitz, da einer mehr Besoldung annimmt, und von einem Herrn auszwinget, denn er mit guten Gewissen verdienen kan, also auch Ungnüge, unnötiges und unziemliches


page 16, image: s024

Betteln; quod in Auiis nonnullorum Principum hodiè admodum frequens est. Si enim mulcta forte pecuniaria ad fiscum deferenda, vel feudum aliquod Camerae apertum fuerit, ab iis saepe ministris emendicari, vel potius importunis precibus, et querelis extorqueri solet, quibus satis est, undè vivere possint, et quorum servitia tanti non sunt, ut reiectis dignioribus, extraordinaria beneficia mereantur. Sed haec vulgò ridentur, et ne quidem inter levissima peccatilla hos ditescendi modos corrupti mos saeculireferrc vult.

CONCLUSIO. VI. Peccat Auliciis, Aulico invidens.

INsita mortalibus natura, recentem aliorum felicitatem aegris oculis introspicere, modumque fortunae â nullis magis exigere, quàm quos in ae quo videre. Tac. lib. 1. Hist. c. 20. Hinc


page 17, image: s025

diu abhinc superiorem haut facile tanget, sed nuper parem, et modò elatiorem, tum etiam commodinostri usurpatorem, et fortunâ benigniore usum. Omnis enim transitus ab humiliore sortunâ ad splendidiorem trigis istis, invidiâ, indignatione, et aemulatione vehitur. Peller. in sceler at. polit. c. 32. Non sum nescius, ait apud Thucididem, 6. Histor. 33. Alcibiades, Atheniensium dux, quicumque splendore aliquo excellunt, in praesenti sua vita graves cum panbus maximè, deinde, et aliis, quibus vivunt. Cum primis autem in Magnatum Aulis inter Aulicos Invidentiae. Malum, velut pestis graslatur. Die Hof-Leute, inquit D. Mengering. scruten: Consc. c. 21. sind gemeiniglich untereinander neidische Hunde, da keinel dem andern das seinige gönnet, und ver dreust flugs diesem, wenn jener etwan eine fettere Suppen kriegt. Inde tot fraudum, ad inventionum, ac


page 18, image: s026

detractionum myriades deprehen. duntur, quos aemuli invicem, ad impediendum alterius cursum, non secus, ac murices ferreos, inspergunt. Sistemus ex historiâ sacra notabilissimum Exemplum patientissimi Aulici, Danielis; Cum Satrapaei Regis (verba sunt Strigelii, quae laudat Richterus. Axiom. Polit. 152. n. 2.) propter inertim suam, eundem, in quo Daniel erat collocatus, dignitatis gradum asse qui non poslent. Gloriâ Danielis ureb antur, et omnia in eius pernitiem parabant, atque meditabantur. Cùm enim Daniel estet exul, et omnium gentium atque omnis memoriae clarissimum lumen, omnibus telis invidiae propositus fuit, et tamquam ovicula inter multa luporum agmina versatus est. Nec desensorem habuit certum, nisi Filium Dei, qui solus est fidelis et firmus amicus. Cùm autem invidi Satanae nullam notam infidelitatis, aut


page 19, image: s027

iniustitiae in gubernatione Danieli inurere ad ignominiam sempiternam possent, insidias astutissimè cogitatas doctrinae nam profite batur Daniel, de verâ cognitione, et invocatione Dei, collocarunt. Impulerunt enim Darium Regem sa pientem et iustum, ut veram invocationem DEI prohiberet: et huius prohibisionis praetextu Danielem leonibus obiceret. Talis Furia insernalis adhuc hodiè Aulicos malos maximè exagitat, et ad impia odia, iras, fraudes, persecutiones, caedes impellit Christlanos, ut merito cum Salomone exclamemus: Quis consistere potest coram invidia? Prov. 22. 4. Nemo illae sus occulta livoris condet ipicula, nemo incolumis coram invido versabitur, ita ut clam felicitati suae non succenseat, aut de intervertenda paupertate noxia non agitet consilia. Vid Spizel. felic. Literat. Comm. 4. Soliloq. nostr. Bibl. ad Historiam Danielis.


page 20, image: s028

Sciant autem Aulici, invidentia veneno infecti, ipsos centra charitatis Christianae Regulam gravissimè peccare, ac sese Sathanae mancipia reddere. Est enim invidia, teste Cypriano, radix omnium malorum, fons cladium, seminarium delictorum, materia culparum. Livor unus est, in quo multa sunt mala, ut S. Besilius, serm. de ira, invidia et avaritiâ. Invidia, Idem d. l. inquit, proprium est Diaboli vitium. Non enim Diabolus statim crcatus est Diabolus. sed Angeli potestatem sumens in Daemonis naturam conversus est, et factus iniquus Daemon. Hoc itaque Diaboli proprium malum. Caveant ergo Aulici invidiae vitium, ne socii gestorum Diaboli reddantur, et ecdem cum ipso condemnati iudicio reperiantur. Si enim Pharisaeus ille superbus in Diaboli iudicium incidit, quomodo invidus paratam Diabolo poenam effugiet? Nihil enim mortalium animis


page 21, image: s029

invidiae perturbatione perniciosius contingit, quae ante omnia ipsi nocet auctori, aliis vero quàm minimum. Quemadmodum enim verenum ferrum, sic et invidia hos, qui eam possident, absumit, atque vastat. Fugiant Aulici invidiam, intolerabile malum; serpentis id praeceptum, Diaboli inventum, inimici satio, punitionis arrabo, pietatis impedimentum, via ad Gehennam, Regni caelorum privatio. Quid verò vobis sit faciendum, ut hanc amici pestem, aut abinitio minimè patiamini, aut eâ fortasse adfecti, facilè liberamini? Audite S. Basilium Serm. in invidiam: sinihil, inquit, rerum humanarum magnum, aut supra naturam existimemus, non potentiam, non gloriam, non opes, non amoris habitudinem prosperam, non denique quidquid felicitatis humanae reperitur, sed tantùm sempiterna, caelestiaque inter vera bona connumeremus. Omninò


page 22, image: s030

autem, quires humanas rationi subiecerit, et ad veram pulchritudinem laudemque se coverterit, et multitudinem rebus invigilantem terrenis non fuerit initiatus, et demum eo fuerit animo, ut nihil usque huma. num admiretur, huic procul ducio dominari nullo modo poterit Invidia. Si quis verò ita gloriae cupidus suerit, ut omnes antecellere cupiat, nec secundos facile patiatur, maximam profectò occasionem, causamque invidiae dabit. Vid. Analect. nostra sacra lib. 1. c. 29.

CONCLUSIO VII. Peccat Aulicus, qui impedit, ne Princeps inbenè meritos liber alitatem suam exerceat.

SUnt canes nonulli Aulicorum invidi, qui aegerrimè ferunt, ac dolent, quando Princeps erga fideles,


page 23, image: s031

ac bene merentes, Ecclesiastici vel Politici ordinis, viros, libera litatem exercet. Cùm audiunt, Principem huius vel illrus viri merita vel servitia aestimantem, remunerari decrevisse, tunc quovis modo impediunt, ne bona Principis intentio ad effectum deducatur. Si apertè rem dissvadere intutum, callidè extenuant aliorum merita, vel ad minimum eò laborant, ne tantum, vel tàm cito praestetur, quàm initio sperabatur, moras noctere solent varias Domini Camerales, modò aerarii tenuitatem, modò maiorem, ac publicam expensarum necessitatem praetendentes. Et quis omnes Aulicorum artes ac technas enarrabit? Est autem reverâ peccatum magnum, non tantùm proximo nihil prodesse, sed etiam ne alii id faciant, per meram invidiam impedire: pro viris benê meritis apud Principem nihil loquvi velle, quin potius ex malevolo adfectu obloqui, et


page 24, image: s032

contraniti, Et hoc est vulgare Aulicorum ingenium, quod sentiant, aliorum commoda sua esse incommoda, ideoque in videant alienis commodis, et varias excogitent rationes, quibus alienam felicitatem impediant. Sed alienis commodis iniquitate obsistere prorsus est Sathanicum, inquit Brentius in Iohan. homil. 30. Cum enim simus inter nos membra invicem, nullus sentire debet, quod alterius commoda sintincommoda, sed potius agnoscat, tantum sibi utilitatis contingere, quantum Dominus largitur. Sed haec sententia nimis dura, quam Spiritus Aulicus nec capit, nec audit, sed potius, ut vanam ac stultam, ridet.

CONCLUSIO IIX. Peccat Aulicus, qui Domino suo adulatur,

Aulici plerique sunt Placentini, qui sermone ac gestibus, omnia


page 25, image: s033

simulando, dissimulando superioribus sese adcommodare, et adsentationis, vel adulationis crimine praecipuum locum obtinere student. Nulli enim in Aulis acceptiores, nulli seliciores parasitis ac palpatoribus, quibus plurima Principes largiuntur; ii verò, quibus onus gubernationis incumbit, vix admittuntur, raròque laborum remunerationem accipiunt, ut ipse sceleratus fatetur Politicus, in suo Homine Politico c. 13. Adulatorum autem ingenium ac mores egregiè depingit D. Ioh. Lud. Hartmannus. Amicus noster. Tract. Von Schmeichel- und Fuchsschwantz Teuffels-Natur; ubi inter alia ita scribit: Die Schmeichler, Fuchsschwäntzer, Leisetreter befleißigen sich mit Geberden zu in sinui ren, indem sie nicht allein mit allerley complimen ten männiglich begegnen, sondern auch iederman freundlich grüssen, und dancken, und sich also erzeigen, als freveten sie sich


page 26, image: s034

anderer Leute Wohlfart und Glücks, item, hätten ein hertzliches Mitleiden, wenn einem ein Unglück betroffen, wie Syrach am 12. Cap. schreibt: Er gibt wolgute Worte und klaget dich sehr, und stellet sich freundlich, kan auch darzu weinen: aber, das musta wissen, all sein Bücken und Nicken, Grüssen und Dancken, kömmt vom Hertzen wie Judas Kuß. Er stellet sich freundlich, es ist nur Heucheley. Cùm aliqua mutatio fit in deterius, tunc aufferuntur adulatorum personae: tunc chorus histrionum, et rei simulatio aflumitur, aperiunt omnium ora, ex ecrandum, improbum, et hominem pessimum vocitant. At enim heri assenta beris ei, et manus eius de osculaberis: Persona haec erant. nunc tempus venit, ion quo personam abici, et animi mei sententiam declaravi. Chrysost. Es sind Schmeichler rechte Füchse, voll aller Rencke und List, sie sind schädliche Wölffe, ia rechte


page 27, image: s035

Katzen, welche forne lecken, und hinten kratzen. Sie reden alles, was sie wissen, und vernichten, daß einem lieh und angenehm ist: Sie haben scharffe Augen, und mercken schnell, was ihrer Herren und Patronen Natur und Humor sey, wohiner inclini re, woran er sich ergetze, als denn flicken sie sich ein, loben was ihm gefället, und schelten, was ihm zu wider ist. Ihrer Herren Laster werden von ihnen vor Tugenden ausgeruffen, oder doch gelinder interpretirt. Iuxta mundanum affectum vitia magnorum, vel pro virtutibus praedicantur, vel pro criminibus accusantur, vel omnia in peiorem partem interpretantur, dicere solent cum illo: Mihi plaset, quicquid Rex sacit. Adulator. quis clavum figit in oculo illius, cum quo sermonem confert, ait Chrysostomus. Summa:

Für Augen dienen ist kein Kunst
Damit er ihm kan machen Gunst,


page 28, image: s036

Zu Hofe bey dem Herrn seyn
Fälschlich dient er in gutem Schein.

Miserrima autem Principum conditio, quibus quottidie tanta adulatorum caterva sustinenda. Sed ipsi sunt huius miseriae suae auctores: Si blandientes assentatorum voces non audirent, et grandiloquâ meritorum iactantiâ delectarentur, sed eiusmodi pecora, velut humanae mentis pestes, ex Aulâ eicerent, ab eiusmodi hiantibus corvis non deluderentur.

Fugiant erga Aulici, velut pestem quandam, gravissimum adulationis vitium. Beata mens, quaenec adulatur aliquando, nec adulanti credit, quae nec decipit, nec ipsa decipitur. Hieronymus. in Epist. ad Demetrianum. Cogitent, quam turpis ac servilis res sit, adulatio. Die Schmeichler ( sunt verba laudati Hartmanni d. Tr. 1. p. 2. Von des Schmeichlers Abscheuligkeit) sind rechte elende und erbarmens bedürfftige, mühselige,


page 29, image: s037

Sclavische Leute, die bey Hofe das placebo singen, sie sind Cains Geschlecht, Labans Freunde, Sauls Nachkömlinge, Judas Brüder. Es sind die Schmeichler nichts anders, als emissarii, und Mundboten des Teuffels, in dem sie das Gute verachten, und das Böse loben, dadurch des Satans Reich helffen vermehren. Es sind in Summa Schmeichler, Grundschälcke, in aller Büberey durchtrieben, schämen sich keiner Lügen, keines Betrugs, keiner Meüterey. Quis non abhorreat ab eiusmodi pessimo et odiosissimo vitio?

CONCLUSIO IX. Peccat Aulicus, quimalis artibus Primatum in Aula adfectat.

AMbitio, quae à S. Bernhardo, Serm. 6. in Psalm. qui habitat: dicitur malum subtile, virus secretum, pestis occulta, doli opifex, mater


page 30, image: s038

hypocrisis, livoris parens, vitiorum origo, criminum fomes, virtutum aerugo, tinea Sanctitatis, excaecatrix cordium, Palatinos acriter exstimulare solet, ut quibuscumque artibus et technis in Aulâ pote statem ac Primatum obtinere laborent, non eo animo ac intentione, ut Principi suo ac Reip. serviant, sed ut cupiditatibus, propriisque commodis litent. Vix dici potest, quantum saepè damni ac periculi ex eiusmodi primatu ambitiosi ministri, vel ut hodiè vocant, Ministrissimi, in Rem publicam redundet, cum primis, quando in detestandum illius ???celeratl Politici Consilium, ut saepe fit, sequitur; ad omnia officia, superiora praesertim homines, vel timidos, vel abiecti animi, aut avaros, vel indoctos, vel deniqueiuvenes, qui per aetatem nec iudicio pollentes, nec experientiâ eodctos, inconstans Consilium, nec pertinax rectê faciendi propositum habentes, et ab ipsius


page 31, image: s039

nutu pendentes, promovendo. Sanè indigna res est, ait Forstnerus, in Not. Polit. ad Tac. 4. Annal. 1. n. 3. Princeps, qui saepenumero non extraneorum modò, sed filiorum quoque, et proximorum ambitionem suspectam habent, nec dominationis socium ullo modo ferre queunt, vel suâ stupiditate, vel alienâ fraude eò adduci, ut se infamia saciant servorum suorum mancipia. Res miraculo proxima, illos, qui ante susceptum Principatum Spiritus ambitione inflatos, animum extremè dominationis sitientem, praetulerant, post, abdicato quasi à se omni imperio, pudenda metamorphosi, omnem potentiam aliis transscribere, Nocet, nocuitque Dominis, in uno homine reponere omnia sua. Svadet contrarium Ordo divinus, qui Principibus sive nascendi conditione, sive delectu potestatem tribuit, non ut eam omnem in vicarium transferant, sed ut ipsi negotium suum agant,


page 32, image: s040

partitis in plures officiis et curis, de quibus postea rationem exigant, numquam vacui, sed in omnes intenti. Tàm magni porrò momenti res est, tractare rem salutemque mortalium, ut non uni permittenda sit capiti in hac imbecillitate et inconstantiâ himanae naturae, suo semper pondere in deteriora fatiscentis, nisi Principi, cui Deus maiorem semper genium dedisse, singulareque auspicium indidisse, quisque prudentior videt, stupetque. Peller. in addit. ad sceleratum Polit. impugnaet. c. 25. Cogitet ergo Aulicus dictatoriam potestatem ac Primatum in Aulâ prae aliis adfectans, quàm molesta ac Iubrica sit via, quam ingreditur, quàm brevis possessio humanorum, quàm vana et inanis omnis honos, et gloria mundi, quàm multi ante eum ex summo honoris, atque potestatis culmine in baratrum extremae, tàm temporalis, quàm aeternae infelicitatis, et


page 33, image: s041

ignominiae praecipitati fuerint, discatque hanc pestem et bestiam, Ambitionem, quâ stimulatur ad summa petenda, surgere. Vid. Tract. nostr. de Gratia Princip. erga Ministr. Tr. de peccat ministror. concl. 34.

CONCLUSIO X. Peccat Aulicus, qui, ut Principi suo placeat, cum ipso impiè vivit.

VUlgo dicitur: Regis ad exemplum totus componitur Orbis (tota componitur Aula) wie der Herr ist, so sind auch gemeiniglich seine Diener: Wie der fürst ist, so sind auch seine Amtleute. Hartman. anatom. rat. stat. lib. 4. c. 2. Si Princeps avarus, prodigus, libidinosus, ebriosus, iniustus, venator, vanitatum sectator, Ministri ipsius Aulici plerumque tales esse solent. Ovi enim sunt in culmine constituti, aut plurimos secum


page 34, image: s042

perdunt, aut secum multos in vià salutis adquirunt. Magna tales aut poena manet, si multis praebeant malaeimitationis laqueum, aut gloria, si multis ostendunt sanctae conversationis exemplum. Fulgentius epist. 6. de Convers. ad Theos. Non facile reperias castum Iosephum in aulâ libidinosi Principis, aut pium Danielem in Aula ebriosi Belsazer. exempla satis rara sunt. Cùm enim Aulici communiter summopere studeant Principibus suis placere, gratiâque Aulicâ persrui, necessarium ipsis videtur, moribus Principum impiis et corruptis sese adcommodare. Qui mores suos ex superiorum ideâ et exemplo scit firmare, is etiam Aulae imperare potest, ait Schuppius in Orat. de opin. Sic gratia Principis eis potior, quàm innocentia vitae, conscientia bona, et gratia Dei. Malunt cum Principibus suis (ita nonnumquam impii impiè loquuntur) in inferno,


page 35, image: s043

quàm sine illis in caelo esse: Hoc ipso autem satis ostendunt, nec infernum, nec caelum ipsos credere. Omni autem laude digni sunt illi Aulici, qui malunt gratiae aulicae iacturam pati, quàm impiorum Principum moribus et actionibus sese ad commodare, contra Deum peccare, ac salutem propriam perdere. Vid. Tr. de peccat. Ministr. Princip. Concl. 20.

CONCLUSIO XI. Peccat Aulicus, qui superbit, ac alios iuxta se contemnit.

AUlici plerumque animi elatioris esse, aliosque inferioris sortis homines contemnere solent. Rara avis humilis Aulicus. Undè nonnulli Germanicum Hoffart dici volunt vom Hofund seiner Art. D. Hartm. Alamode Teuffel. Part. 2. c. 1. Hos-Leute, inquit D. Mengering. Scrutin. Consc. c. 21.


page 36, image: s044

sind gemeiniglich mit Ehrgeitz besessen, wie schlimmer, ie stöltzer, daher ihnen andere ehrliche Leute selten gut gnung seyn, und dieser Ursachen wegen sehen sie, wie sie es machen, daß sie ein Aemtlein bey Hofe erschnappen, dadurch sie mögen erhaben werden. Est autem superbia horrendum ac detestabile crimen. Homo enim superbus Deum negligit, Diabolo servit, verba divina despicit, vana et inutilia diligit, dum terrena sequitur, fugiunt ab eo caelestia, dum transitoria concupiscit, aeterna amittit, vanitates concupiscens. Diabolicas perpetuas incurrit poenas. August. serm. 62. ad fratres in Eremo. Intolerabilis est homo superbus, habitu superfluus, incessu pomposus, sibi quoque inest cervix erecta, facies torva, truces oculi, de loco superiori semper tractat, melioribus se praeferri affectat, sententias suas, factaque et verba iactat, reverentiam in obsequio non servat.


page 37, image: s045

Fugiant ergo Aulici, pessimum superbiae malum, nullumque ne quidem minimum infimae sortis hominem, alto supercilio despiciant. seriò cogitent, quod non tàm hominem, quàm Deum creatorem, ac suorum liberrimum distributorem contemnant. Cogitent, quòd nihil potestatis, vel auctoritatis, vel felicitatis habeant à se ipso, sed omnia à Deo, et quod nihil meruerint apud Deum. Cogitent, quòd omni die, omni horâ ac momento, et vitam et honorem, et omnia amittere possint, et quòd brevissima ac incertissima rerum omnium temporalium sit possessio. Cogitent denique quod vulgo dicitur: Homo non esset superbus, nisi esset fatuus: Verae non simulatae humilitati studeant, quae eos apud Deum et homines gratos reddere potest. Saepiùs ingeminent illud pii viri suspirium: Nilsum, nilsum, quidquid verò sum, id ex deo; Pla haec meditatio


page 38, image: s046

superbiam eis reddet odibilem, et humilitatem gratiosum.

CONCLUSIO XII. Peccat Aulicus, qui ordinationem aulicam (vulgò die Hof-Ordnung) temere violat.

QUemadmodum militibus ordinatio militaris vulgò Articuls-Brieffe, et Scholaribus morum ac studiorum ratio. ita Aulicis certanorma, et regula praescribi solet, iuxta quam, cumprimis inferioris ordinis, disciplina ac mores Aulicorum reguntur. Ea ordinatio vulgò appellatur die Hof-Ordnung, qua tabella plerumque in der Hof-Stuben publicè affixa, omnibus legenda proponitur. Ad fidelem observationem huius ordinationis Aulici in Conscientiâ tenentur: eam vero negligenter, aut temere violantes non leviter peccare,


page 39, image: s047

extra dubium est; Dum enim refractarii et transgressores suis superioribus resistunt, simul ipsi DEO resistere dicuntur. Qui resistit potestati; ait Apostolus Rom. 13. Dei ordinationi resistit: Qui autem resistunt, poenas et supplicia sibi attrahunt. Non ergo sibi persvadeant Aulici, rem esse levem, semel atque iterum contra praescriptam ordinationem aulicam peccare, et per libidinem vincula legum disrumpere; Omni autem laude dignissimi, qui disciplinam amant. pietatem serio colunt, mandata DEI ac Doministudiosè servant, his benè erit in praesenti, et futoro saeculo.

CONCLUSIO XIII. Peccat Aulicus, qui castit atem Gynecaei aulici quocumque modo corrumpere audet.

VUlgò dicitur: Sine Cerere et


page 40, image: s048

Baccho friget Venus: Rectè etiam dicitur: Cum Cerere et Baccho calet Venus. Otium, ebrietas, nimia licentia, tria sunt in Aulicis Venereae libidinis incentiva. Hinc turpiloquium, turpis iocus, libidinosus adspectus, tactus et corruptio castitatis morum aulici Gynecaei. Nolunt equidem Aulici agnoscere impudicum oculum, libidinosum osculum, et lascivum tactum feminarum turpemque iocum, rem esse illicitam, et peccatum. Sciant tamen morem aulicum in hac re à peccati reatu eos minimè absolvere. Impudicus oculus, ait Augustinus, animi impudici est praenuntius. Omnis tactus libidinosus peccatum est, ait Mengering. Scrution. Conscient. c. 10. q. 34. Ubi hanc Conscientia casum proponit: Frage dich, ob du mit dem Hof-Fraven-Zimmer, oder andern Weibes Personen aus leichtfertigen Schertz dich gehalst, geleckmaulet, mit ungebührlichen Griffen, und


page 41, image: s049

Betastungen dein geil und unkeusch Hertz verrathen und zu erkennen geben? Obgleich solches liebzen und alfantzen Kurzweil, und Hof-Schertz seyn soll, als geschehe es in ehren, und guter Meynung, aus vertraulicher Freundschafft, so verräth man doch hiermit sein Hertz, Gemüth und Begierde, nicht wenig, und daß man des Caracallae Wunsch un~ Wahn nicht allerdings verwerffe, quàm vellem, si liceret! Welches für GOtt, und in foro Conscientiae ohnverantwortlich. Tutius, non adspicere, inquit Gregorius M. quod non licet concupiscere. Utinam Aulici, qui frequentes sunt in Gynecaeo S. Chrysolstomi consilium sequerentur, qui in Orat. de pulchritudine et ux. pulcrè scribit: cum vides venustam mulierem fulgidum habentem oculum, vultu hilari coruscantem, eximium quendam decorem adspectu praeferentem, urentem mentem tuam et concupiscentiam augentem, cogita, terram esse


page 42, image: s050

id, quod admiraris, stercus, quod te urit, et conquiescit furens animus.

II.

Longè gravius in Deum et se ipsos peccant Aulici, qui vagam Venerem sectantur, ac scortationibus ac adulteriis, clam vel palam, sese polluunt. Quod scortationis delictum, proh dolor! ubique ac praecipuè in corruptissimis magnatum Aulis grassatur; Ac relatum fuit, in quadam magni Principis Aula plures quam centum Aulicos motbo Gallico, quem Galanterie appellitant, laborare; Horrescat caelum; et contremiscat terra! Die Welt ist fast ein Sodom und Gomorra worden, deren Grevel biß an dem Himmel reichen. Man hält an vielen Orten Hurerey, Ehebruch, und allerley Unfläterey fast vor keine Sünde, man machet Kurzweil daraus, und die geilen Hengste, die nach ihres Nechsten Weibe wiehern, rühmen sich ihres Mutzwillens. Es ist dahin kommen


page 43, image: s051

daß die Teuffelsbrut einen frommen Menschen, der sich eines reinen Hertzens und guten Gewissens befleißiget, und die Gelegenheit zur Sünde, wie die Hölle fliehet, einen Joseph verächtlich nennt; das erschreckliche Laster der Hurerey hat sich dermassen, wie ein giffriger Dampff aus der Hollen ergossen und ausgebreitet, daß man davon leider! allzu viel zu hören und zu hören und zu sagen, von der Keuschheit aber fast wenig weiß. Verba sunt Dn. Scriverii, Amici nostri Part. 3. Seelen Schatz. conc. 21. O tempora, O mores! Fugite, sugite, ô iu venes, ac viri Aulici turpem carnis libidinem, velut pestem, et Iosephi ac Danielis Aulicorum exemplo, castitatem morum secatmini.

CONCLUSIO. XIV. Peccat Aulicus, qui voluptuariam vitam sectatur.


page 44, image: s052

IN plerisque Magnaturm Aulis voluptas propriam quasi sedem sibi fixisse videtur. Nulli non aulicorum voluptuariam amant, magnoque studio sectantur vitam de die in diem, à delitiis ad delitias transire, illorum mos est. Undè natum illud proverbium: Exeat Aulâ, qui volet esse pius. Es ist heutiges Tages die fleischliche Wohllust sonderlich eine abscheuliche Pest großer Herren, und anderer führnehmen Leute. Viel stellen ihr Leben also an, gleich ob sie nurt zu dem Ende in die Welt kommen wären, sich lustig zu machen, und ihr Leben mit stetigen Ergetzligkeiten zuzubringen. D. Harm. anatomiâ rationis status cap. 12. Sciant autem Aulici, vitam voluptuariam non esse viam ad virtutem, sed ad omnis generis vitia, non ad gloriam, sed ad ignominiam, non esse viam ad caelum, sed ad infernum. Carnalis voluptas, teste experientiâ, malorum omnium mater est,


page 45, image: s053

cuplarumque materia, radix criminum, origo vitiorum, omnis luxuriae soror, omnis superbiae parens, blandus Daemon, venenum dulce, peccatum suave. Quid quaeso turpius homine voluptuoso? Cui foetor in ore, tremor in corpore, qui promit stulta, prodit occulta, cui mens alienatur, facies transformatur, Caveat Ausicus, ne voluptatem sibi statuat summum bonum. Semper cogitet illud Apostoli: Qui dilig it mundum sectando cuncupiscentiam carnis, oculorum, et superbiam vitae, in eo non est patris charitas, adeoque salvarinon potest. 1. Ioh. 2. et illud Servatoris: quod voluptas vivificum verbi semen in corde hominis suffocet, ut fructum nullum ferre possit. Cogitet Aulicus, quòd difficile, immò impossibile sit, ut praesentibus quis fruatur bonis et futuris, ut his ventrem, et illis mentem impleat, ut de delitiis transeat ad delitias, ut in terra et in caelo gloriosus appareat!


page 46, image: s054

Ex Hieromymo Bernhardus. de animac. 45. Cogitet Aulicus, hominem non ad hoc de Paradyso voluptatis eiectum esse, ut alterum sibi Paradysum hic paret. Bernh. declam. de bon. deser. Sic ergò vivendum in hoc mundo, ut cum corpus coeperit à vermibus devorari in sepulcro, anima laetetur cum sanctis in caelo. Vid. Analect. nostra sacra. lib. 1. c. 72. et passim. Non curet Aulicus aliorum, qui voluptatibus immersi sunt, iudibria, et insultationes, sed cum Iosepho Daniele, aliisque piis Aulicis praeeligat potius rideri ac contemni, quàm Epicureorum, ac voluptuariorum hominum iudiciis ac poenis participari. Quod si tibi, Aulice, nimis difficile fuerit, suetam peccati ac voluptatis viam deserere, sequere consilium S. Chrysostomi, qui hom. 11. in Ep. ad Rom. ita scribit: Quemadmodum evenire videmus in iis, qui morbo laborant, ut cùm morbus non


page 47, image: s055

ingravescit, tùm sanitatis initium fiat: Sic et in ipsâ vitio sitate ulterius ne processeris, et tibi malitia finem habuerit: qui si id duos dies fereris, tertio facilius abstinueris, ac si post dies tres decem addideris, fiet, ut viginti, deinceps addas, ac deinceps centum, tamen autem vitam totam. Quanto enim magis progressus fueris, eò magis facilem viam in venies.

CÒNCLUSIO XV. Peccat Aulicus, qui totos dies per ignavum otium per dit,

IN sudore vultus tui vesceris pane tuô ait Dominus deus. Gen. 3. quod non rusticis solum dictum esse credendum, sed omnibus cuiuscumque conditionis ac sortis hominibus, adeoque etiam aulicis; non quòd omnes homines manibus laborare debeant, sed quod cuilibet in suo munere et administratione labores ac


page 48, image: s056

molestiae ferendae sint. Homo scilicet natus adlaborem, sicut avis ad volatum. Hiob. 5. Et si quis non vult operari, is non manducet, inquit Apostolus 2. Thess. 3. Peccant ergo illi Aulici, qui salkim otio et rebus frivolis dediti sunt, edunt, bibunt, dormiunt, ludunt, huc illucque vagantes, nihil utile operantes, sed curiosè agentes, nugantes, totos dies in otio transigunt, Qui homines mortuis magis, quàm viventibus similes sunt. In hos quadrare videtur illud quod Seneca scribit, de tranquillitate animi c. 12. Horum si aliquem exeuntem domo interrogaveris: quo tu? quid cogitas? respondebit tibi: non me hercule scio: sed aliquos videbo, aliquid agam. Sine proposito vagantur, quaerentes negotia: nec quae destinaverant, agunt, sed in quae incurrerunt, in consultus illis vanusque cursus est. Qualis formicis per arbusta repentibus, quae in summum


page 49, image: s057

cacumen, deinde in imum inanes aguntur. His plerique similem vitam agunt, quorum non immeritò quis inquietam inertiam dixerit: Sie sind gleich denen Schwalben, die den gantzen Tag nurt mit Zwirren und Mückenfangen zubringen. Vid. Balduin. Cas. Consc. l. 4. c. 4. cas. 1. Amesius de consc. lib. 5. c. 16. Mengering. Scrut. Consc. c. 10. q. 28. ubi ait: Solche negligenz und Faullentzerey ist nicht weniger in Gottes Wort gestrafft und gescholten, als anderer Leute, und sind nicht von dem befreyet, was Gott dem Adam nach dem Sündenfall Gen. 3. auferlegt. Hätten sie ja sonst nichts zuthun, so solten sie desto fleissiger zur Kirchen gehen, in der Bibel, geistreichen Schrifften, nützlichen Historien und Policey-Büchern lesen, Christliche gottselige Freundschafft und Gespräche suchen, und anstellen, und in allwege darauf bedacht seyn, daß sie nicht inutilia terrae pondera wären. etc.


page 50, image: s058

CONCLUSIO XVI. Peccat Aulicus, quilarvatus incedit.

LArvarum usus, non aliunde, quàm à turpissimo Bacchanalium festo originem traxit. Et quamvis multa recreationis causa Principibus viris conceduntur, multa tamen et in aulis inordinata, quae bonos mores corrumpunt, ac pietatem laedunt. Certè iniurii sunt Larvarum auctores in creationem suam primaevam. Deus enim formavit hominem ad imaginem suam: Hi verò quandoque se transformant ad imaginem Diaboli, ex sanis fiunt insani, furiosi, Satyri, asini, nudi, in quibus non est intellectus, nec ratio, dum sermonem occultant, stultosque se simulant. Himmel. in passional Acad. hom. 4. Quod larvas attinet, ait Balduin 9. l. 4. de cas. Consc. c. 1. cas. 2. negari non potest, illas vix sine peccato usurpari posse, deformant enim faciem hominis


page 51, image: s059

nativam, reformant opus Creatoris nostri, qui cum imaginem etiam ex facie hominis elucere velit, patitur, ut à larvatis in bestialem aut Diabolicum vultum (prout larvae sunt) transfiguretur. Bona facies boni cordis est vestigium, inquit Syracides. Et Cic. lib. 3. de orat. Imago animi vultus est, indices oculi, quod in larvatis fallit: Sub larvis multa fiunt contra honestatem et bonos mores: sub larvis tentatur castitas virginum et matronarum: sub larvis luxuriant impudici mores et gestus, insidiae struuntur aliorum fortunis, et multa maiori fiunt cum audacia, quae quis vultu cuivis noto facere timuisset. Ex his colligere promptum est, quid sentiendum sit de mascaradis, quas vocant, quae in Aulis Principum, in ludis equestribus, in choreis nocturnis et Bacchanalibus, et aliàs sunt usitatae. Non desunt exempla, quomodo Deus etiam in magnis viris


page 52, image: s060

lavatorum lasciviam e)p) a)utofo/rw| punierit. Vid. Camerat. hor. sucis. part. t. c. 240. Zvvinger. in theatro p. 479. Optandum ergò esset, inquit Balduinus d. l. ut impia larvarum spectacula, quae hodiè Mascaradae dicuntur in Bacchanalibus, una cum ipso festo pagano, in nuptiis, et similibus conventibus, prórsus antiquari possent inter Christianos, tamquam facta scandalosa, et multorum scelerum incentiva. Multa fiunt in Aulis per conniventiam, à quibus mens pia abhorret. Vid. Gerhard. in Hom. Evang. p. l. p. 977. Meisn. medit. Evang. p. 233. Hunnius in epist. ad Rom. c. 12. Georg. Chr. Walter. postill. Theol. Iurid. Polit. p. 211. et seqq. Menger. Sorut. consc. c. 14. q. 25. ubi ait: Hof-Leute fragen sich, ob sie ihr Gesichter mit Larven und Mascaraden bergen und verstellen wollen? Solche Verstellung und deformation der von Gott geschaffner Angesichter aus lautern Frevel,


page 53, image: s061

Fürwiz, Uppigkeit und fleischl. Brunst vorgenommen, da man das Gesichte, aus welchem Gott sein Ebenbild unter andern auch leuchten lassen, und erkant haben wollen, in Teufl. oder viehische Gestalten und Formen, Ochsen, Vären, Wolffsköpffe etc. oder andere ungeheure Anblick, transfiguriren, oder verwandeln thut, kan Gott dem H Erm keines Weges gesallen, seinem allerheiligsten Wort und Willen gemeß, und daher dem Gewissen unschädlich seyn. Ceterùm legem Mosaicam de prohibitâ mutatione vestium. Deut. 22. non ceremonialem, vel forensem, sed moralem esse, et adhuc hodiè inter Christianos durare, volunt Theologi: Occasione namque mutati vestibus multa scelera committi possunt iuxta Mantuanum:

Cuncta sub ignotis lascivia veslibus audet.

Vid Dn. L. Reiseri Theatromania.

CONCLUSIO XVII.


page 54, image: s062

Peccat, Aulicus, qui sese inebriat, aut alios, ut inebrientur, provocat.

PEstilentissimum filopos1i/as2, atque Ebrietatis malum, plerasque Germanorum Principum Aulas à multis annis invasisse, lippis ac tonsoribus notum; undè Philippus Melanchton olim dixisse fertur: Germanos crebris ingurgit ationibus accer sere sibi tria mala, paupertatem videlicet, adversam valetudinem, et maledictionem divinam. Coler. de P. E. c. 8 n. 29. Plerisque, inquit Bernhardus, laus est, multum bibere, et non inebriari, quos Propheta increpat, dicens: Vae! qui potentes estis ad bibendum vinum, et virifortes, ad miscendum ebrietatem. Dolendum autem maximè, et lacrimis deplorandum, Aulicis nostris persvaderi non posse, Ebrietatem tàm grande, ac grave peccatum esse, cùm tamen Scripturae divinae poenam aeternae damnationis Ebriis


page 55, image: s063

minentur. Sed sciant Aulici, pessimum pessimi ac corruptissimi huius saeculi morem eos minimè excusare, nec ab ebrietatis crimine ac poenâ eos absolvere. Manet omnino ebrietas damnabile, et exsecrabile peccatum. Daemon quidam est Ebrietas, inquit S. Basilius serm. in ebrietatem et luxum; nobis spontè provocatus, qui per voluptatem animas nostras evertit. Ebrietas rationis interitus, fortitudinis pernities, senectus non intellecta, mors brevis temporis. Quid quaeso, sunt ebrii, quàm gentium idola? Oculos habent, et non vident, aures habent, et non audiunt: manus paralysi adfectas habent, pedes infirmos ac sacile offendentes. Ebriosus, ait S. Augustinus, cum absorbet vinum, absorbetur à vino, abominatur à Domino, despicitur ab Angelis, derivatur ab hominibus, destituitur à virtutibus, confunditur à Daemonibus, conculcatur ab


page 56, image: s064

omnibus ipse confundit naturam, amittit gratiam, perdit gloriam, incurrit damnationem aeternam. Idem alibi inquit: Ebrietas est blandus Daemon dulce venenum, suave peccatum, quam qui habet se ipsum non habet, quam qui facit, totus est peccatum. Vid. Mörlin. homil. in Dom. 12. Trin. Mengering. Scruntin. Consc. c. 10. q. 2. et 3.

II.

Non minus grave peccatum est, alios ad potandum provocare, eosque ebrios reddere. Qui alterum cogit, ut Aulici saepius faclunt, ut se plus, quàm opus est, bibendo inebriet, minus malum ei erat, sic carnem eius vulneraret gladivo, quàm animum eius per ebrietatem necat, inquit S. Augustinus. Grande peccatum est, ait Osiander, in Ester. c. 1. cogere alium, ut in ebrietur, etiam inhumanum admodum est, si rectè reputemus, praescribere aliis, quantum vini haurire


page 57, image: s065

debeant, praesertim cùm multorum valetudo non ferar paulò largiorem vini potationem. Quare Rex ille Persarum Ahasverus in novissimo die damnabit eos Principes et Aulicos, qui poculis mensuratis certantes, alii alios inebriant, sociisque suis usum rationis et membrorum eripiunt. Audianthoc illi, qui ridentes gloriari solent: Sie haben den Gast wacker zugedeckt, und ihme einen stattlichen Nausch bey gebracht, daß man ihn weg tragen müssen. O tempora! O mores!

III.

Non parum etiam peccant salutipotatores, die so genante Gesundheits-Trincker, quorum pessimum morem iam olim S. Ambrosius. lib. de Helia et Ieiunio. c. 17. damnavit. Quid, inquit, obtestationes bibentium loquar? Bibamus, inquiunt, pro salute Imperatorum, et qui non biberit, reus est in devotione. Videtur enim non amare Imperatorem, qui


page 58, image: s066

pro eius salute non biberit. O piae devotionis obsequium! Bibamus prosalute exercituum, comitum virtute, pro filiorum sanitate. Et haec vota ad Deum pervenire iudicant, sicut illi, qui calices ad sepulcra Martyrum deferunt, atque illic ad vesperam bibunt, et aliter exaudiri non posse credunt. O stultitiam homninum! qui ebrietatem sacrificium putant; qui existimant, illos ebrietate placari, qui ieiunio passiones sustinere didicerunt. Es war eine löbliche Rede jenes Edelmanns, als er bey einer Sauf-Gesellschafft war: Mit Gunst und Ehre gegen die Gesellschafft: Ich wil für die Gesundheit des Königes und der Obrigkeit beten, und nach meiner eigenen trincken. Vid. no vissimè D. Ioh. Lud. Hartm. Tr. Sauff-Teuffels Natur, Censur und Cur. Utinam tandem Aulici nostri è somno securitatis excitati damno sissimum ebrietatis malum congnoscerent, id cane


page 59, image: s067

peius et angve fugere studerent, quod Dei Spiritus per Prophetam exclamat: Vae surgentibus manè, et Sicer am potantibus: non exspectantibus, et diem in ebrietate consumentes, ac nullum tempus ad considerandam Dei sapientiam et opera manuum eius dignoscenda interponentes!

CONCLUSIO XIIX. Peccat Aulicus, qui ludo aleae vel chartarum deditus est.

ALearum usus, ait Imperator Iustinianus, in l. ult. C. de aleat. antiqua res est, verùm pro tempore abiit in lacrimas, multa milia extranearum nationum suscipiens. Eadem querela iustiùs hoc nostro corruptissimo saeculo repetitur, quo alearum ac chartarum usus, verè in lacrimas abiit, ac multa hominum milia perdidit, et ad incitas redegit. Neque enim ulla aetas, maximè in Aulis magnatum, ac Principum, tantum aleae usum, vel potius pessimum


page 60, image: s068

abusum vidit, quantum hodiè videmus. Aulicos saepè, non decem, vel viginti, quinquaginta, vel centum, sed multa aureorum milia in aleâ, et chartarum lusu, per tots dies, atque noctes continuato, perdidisse, comperimus. Neben andern Hof-Laftern (inquit D. Hartmannus, Spiel-Teuffel. part. 2. c. 5.) als Schmaussen, Huren und dergleichen, wird die meiste Zeit an grossen Höfen aufs Spielen gewendet; denn da siehet man viele, denen man die Karten muß in grosser Menge zutragen von allerhand Gattungen, wenn eine ein wenig gebraucht worden, wirfft man sie zum Fenster hinaus. Da setztet man bey dreysig, vierzig, funffzig, sechzig, hundert, tausend, und mehr Thaler und Ducaten auf, die alle durch gehen. Ein gelehrter Politicus schreibt an einem Orte, daß er selbst gesehen habe, daß ein vornehmer Herrin einer halben Stunde über die dreyzehen tausend Ducaten verspielet, setztet auch die vernünfftige


page 61, image: s069

Worte hinzu: longè satius fuisset, pecuniâ istâ munificentiam in bené meritum aliquem ministrum, vel in pauperes ipsos, erogasse.

II.

Graviter autem Aulicos peccare, qui vel quaestus, vel pretiosissimi temporis perdendi gratia, aleae dediti, unanimis verè piorum, tàm Politicorum quàm Theologorum est sententia. S. Chrysostomus. hom. 6. in Matt. scribit: Non Deus docet ludere, sed Diabolus. Diabolus est, qui ludos in artem digessit, ut per eos ad se traheret milites Christi. Spiritus malignus, inquit S. Basilius, ludo talario et aleae assistit, furorum punctis ossibus illis ludentium insaniamque accendens. Easdem ille pecunias nunc adhunc, nunc ad alterum transfert; atque modo hunc victoria effert, illum elatum, hunc demissum ostendit. S. Cyprianus. orat. de aleator. tabulas aleae Diaboli venabulum, des Teuffels Jagt-Spieß appellat, ubi


page 62, image: s070

Diabolus est praestò ad capiendum. Mankönte ein gantzes alphabet derer Laster erzehlen, inquit Hartmann. d. Tr. c. 7. die aus dem Spielen herrühren, als Aberglaub, Betrug, calumnia, concupiscentia, Dieberey, Eydes-Verfälschung, Fluchen, Geiz, Haß Jachzorn, Klage über den Verlust,m Lügen, Mord, Neid, Otttergifft, Plage des Nechsten, Qvaal, Rachgier, Rauffen, Schlagen, Schmähen, Schelten, Teuscherey, Untreu, Wucher, Zanck, Zeitverderb. etc. Alea est mali alveus, ait Cyprianus, dict. Orat. de aleat.

III,

Quod verò quaestum ex aleâ quaesitum attinet, is multis sanctis viris furti instar est. S. Cyprianus. Orat. de aleator. aleatoris manum, qua pecuniam in alea lucratur, nequam appellat. S. Ambrosius. de Tobia c. 10. probat, ex aleâ quaestum captatum, furti instar esse, usurae victoriam, et ferarum vitam. Luther. Tom Jen. fol. 195.


page 63, image: s071

inquit: Das Geld auffm Spiel gewonnen, ist nicht ohne eigennützige sein selbst Liebe, und ohne Sünde, bekom~en. Lucrans lucro, non magis, quam furto fur, uti et frui potest. Natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, copias, et opes augeamus. Cic. l. 3. c. 15. Vid. pluribus Mengering. Scrutin Conscient. c. 11. q. 5. Avenarius. discurs. de alearum usu. D. Hartm. d. Tr. p. 3. c. 5.

IV.

Sed num temporis fallendi gratia, nurt um Kurzweil und Zeitvertreib, absque lucri cupiditate aleâ vel chartis ludere simpliciter illicitum? Hoc quidem ego non dixerim. Wenn das Spiel eine Ergetzligkeit ist, die zwischen Kopffund Hand-Arbeit eingeschaltet, und in gewisser Maß geübet wird, ist es nicht so gar verwerfflich, die Endursach machet hierin den Unterscheid, wie fast in allen andern Sachen. Harsdörff. Lehrgesch. 52. Mann muß nicht den halben


page 64, image: s072

oder den ganzen Tag, oder wol gar die ganze Nacht hindurch, wie heutiges Tages geschiehet, dem Spielen obliegen, und die leibe dele Zeit müßig verspielen. Optimè Seneca. de beatit. vitae c. 8. de re omnium pretiosissima (tempore) luditur, fallit autem illos, quia res incorporalis est, quia sub oculos non venit, ideoque res vilissima aestimatur, immò penè nullum pretium eius est, Annua congiaria homines clarissimi accipiunt, et sic aut laborem, aut operam aut diligentiam suam locant; Nemo aestimat empus, utuntur illo laxiùs, quasi gratuitò. Sed nemo tibi restituet annos, nemo iterum te tibi reddet. ibit qua coepit aetas, cursum suum aut revocabit, aut supprimet. Cogitandum, quod de quovis momento temporis Deo aliquando sit reddenda ratio. Wir müssen von einem iedweden Augenblick unser köstl. Zeit Antwort geben, wie er zugebracht sey.


page 65, image: s073

V.

Quare vos, Aulici, obsecro, abstincatis à lucroso aleae et chartarum lusu, non dicatis, hoc nullum, vel saltim leve esse peccatillum. Sit leve, quod tamen minimè conceditur. non solùm tamen gravia, sed et levia peccata sunt vidanda. Cùm multa levia, unum grade efficiant. Coram Deo nullum leve peccatum. Vid. Tr. nostr. de peccatillis fugiendis. Quae voluptas, quaeso, in alea esse potest, quae tot malorum causa est? quid si nulla est in aleâ voluptas? quid si maestitudo potius et tristitia? Obstinetè tamen ludo huic nefario operam dabis, ut in eo consenescas? An tibi periuria, maledicta, blasphemiae, inimicitiae, vulnera, caedes, quae ab aleâ frequentissimé proveniunt, voluptatis loco ponenda esse videbuntur? Haut incognitum est, eos non numquam qui multò essent amicissimi, primò voluptatis gratia, zur Kurtzweil,


page 66, image: s074

coepisse inter se ludere: deindè paultim incalescente vincendi cupiditate, non prius à ludo destitisse, quàm ad manus venientes mutuis vulneribus conciderint. Hi sunt aleae fructus, hae voluptates, quas insani homines tàm studiosè, tàm cupidè, tàm impotenter appetunt. Vid. Avenar. d. Tr. Nolite,m dicere, O Aulici, pecunia, quam aleâ lucramur, eius partem in pauperes distribuimus. Sed cur non potius ei, qui eam amisit, restituitis? Ita iudicat S. Augustinus. Et alius nostri temporis Theologus ait: Ich sage, es sey besser und ehrlicher, kein Geld aufzusetzen, denn ob ihr schon nichts zugewinnen begehret, so kan doch der andere, mit welchem ihr spielet, Begierde zugewinnen haben: Darum lasset die Gelegenheit zu allen Bösen fahren, welche mannigfaltig ist in vielen Dingen, und das Böse wird nachbleiben. Vid. Robertus Boltonus. Anglus. Noah Wandel. p. 235.


page 67, image: s075

CONCLUSIO XIX. Peccat Aulicus, qui vel ipse novas vestium formas fingit, vel exoticis introducendis studet.

NOn malè Theologus quidam Belga, in homilis ad Acta Apostol. c. 25. La mode dicit esse phantasiam Sartorum Parisiensium. Gallica haec Phantasia Germanorm nostrorum, cumprimis Aulicorum mentes, adeò occupavit, ut studium omne, opera omnis protsus videatur esse inanis, quae in eâ evellendâ impenditur. Multa sanè aureorum milia quotannis phantasia pestifera haec consumit ac perdit. Quidquid Theologi pii contra stolidissimum hoc vitium clamitent, nihil attenditur: Surdis narratur fabula. Nimium autem novi ac splendidi vestitus studium, hautleve peccatum esse, divinarum


page 68, image: s076

scripturarum auctoritate communis Theosophorum schola iam dudum probavit. In vestitu, ait Gerhardus tom. 6. p. 98. multis modis peccari solet, novitate. levitate, superfluitate, sumptuositate. Verissimè Flacius. in clav. p. 527. scribit: Studium vestitus splendidi certissimum est securitatis, impaenitentiae, immò et Epicureismi signum. Id, pro dolor! Res ipsa comprobat; Summa enim ubique hominum securitas, pertinacissima im paenitentia, et vita Atheistica. Sanè, quod olim optimus Theologus, D. Cramerus, in Sophoniam c. 1. v. 8. scripsit: id ipsum hodiè Germani nostri cum summo dolore experiuntur. Es ist ein Zeichen (ait ille) des bevorstehenden Unglücks, wenn ein Land nicht mehr bey ihrer Landes-Art Kleidern bleibet, sondern sich mit fremder Manier behenget, das solten unsere Allmodisten ieziger Zeit wohl bedencken, und solche


page 69, image: s077

Rache gottes mit Händen greiffen lernen, inquit D. Mengering. verba Crmaeri allegans. Scrut. Consc. cap. 10. qu. 83. quod enim Germaniam nostram, Deo permittente hodié tàm misere vexat Gallus, ac modò hanc, modò aliam adse rapit provinciam, hoc peccata nostra, quorum non postremum est, nimium tàm vestitus, quàm morum Gallicorum studium, meruêre. Utinam tandem Germani nostri in hac die cogno scerent, quae ad pacem ipsis sunt! Vid. Theat. Diab. p. 2. Ellingeri, Allamodischer Kleider Teuffel. Novissimè D. Hartm. Allamode Teuffel. et quos ille adducit Auctores. memorabile est, quod olim Imperator Carolus Magnus, teste Aventino l. 4. Histor. ad Germanos, Gallico habitu incedentes, dixisse fertur: O ihr Teutschen, wie seyd ihr also unbesonnen und unbeständig, daß ihr derer Kleidung, die ihr überwunden habt, derer ihr Herren seyd,


page 70, image: s078

annehmet? Ist nicht ein gut Zeichen, bedeutet nichts guts. Ihr nehmet ihnen ihre Kleidung, so werden sie euer herz nehmen. Ließ demnach Carolus ein Gebot ausgehen, daß man solche Frantzösische Kleider in Teutschland weder kauffen noch verkauffen solte. Verùm laudamus veteres, sed nostris utimur annis. Vid. Tr. nostr. de Regal. nund. iur. c. 6. §. 6.

CONCLUSIO XX. Peccat Aulicus, qui simpliciores homines ludibrio habet et vexat.

AUlicis pro oblectamento est, homines ingenio ac moribus simplicores, irridere, ludibrio habere, vexare, et ut tatuos et moriones tractare. Undè vulgò dicitur, wer sich einmal lässet bey Hofe in die Karte gucken, den wird man bald zum perfecten Narren machen. Impium


page 71, image: s079

autem est, ac contra legem naturae, et charitatem proximi, aliorum hominum vitiis ac defectibus naturalibus illudere, et in eis carnalem voluptatem quaerere, qui potius commiseratione, quàm vexatione, ac ludibrio digni. Nec excusantur Aulici, si dixerinta: ad aulam non veniat vel patiatur se ad aulam trahi, qui moribus Aulicis se adcommodare nescit: Wer keine Hof-Manier weiß, der bleibe vom Hofe. Vanum ac profanum hoc mundi iudicium, à quo Christianus homo alienissimus esse debet. Sanè, qui simpliciores homines superbè contemnit, irridet ac pro ludibrio habet, is in Deum ipsum creatorem iniurius est, nec divinam effugiet vindictam. Non possumus non cuiusdam Angli Scriptoris verba, quae in libello de regimine linguae sect. 7. habentur, huc aferre. Es ist eine unvernünfftige Grobheit, so wol einen Menschen verlachen, spotten


page 72, image: s080

und schelten welcher der Gaben der Natur mangelt, als den, der des Glücks Gaben nicht hat. Ia es mag vielleicht noch grössev seyn; denn ein Bettler kan sich selbst durch seine eigne Schuldarm gemacht haben, aber in natürlichen Mängeln ist nichts zubeschuldigen, es wäre denn, daß wir höher fliegen, und die Göttl. Versehung anklagen wolten, die es also verordnet. Mit einem Worte, wie der Uberfluß der Reichen von G Ott verordnet ist als eine Speise-Kammer für den Armen, also ist auch die Geschickligkeit des Weisen den Unweisen zum besten gegeben. Die nun, welche GOtt mit einen höhern Grad der Scharffsinnigkeit und geschwinden Verstandes gesegnet, haben nicht Ursach auf andere zu sehen, als auf Werckzeuge ihrer Verachtung und Spötterey, sondern vielmehr ihrer Vorsorge, und Mitleidens, und sich zubemühen, dieselbe aus


page 73, image: s081

diesem Unglück und Elend heraus zuhelffen, worzu ihre Schwachheit mag bringen, allzeit sich errinerend, daß GOtt dz Spiel möchte umgewendet, und sie selber also gemacht haben, was sie an andern sehen: Es ist ein Theil der Erweisung der Frömmigkeit Hiobs, daß er sey gewesen des Blinden Auge, und des Lahmen Fuß Hiob. 29, 15. Das ist, er befinesse sich allen Mängeln und Rothdürfftigkeiten anderer Leute zu helffen. Und gewißlich, es ist nicht ein geringer Theil eines ehrlichen und srommen Mannes, wenn er solches eben so wol thut in den Mängeln des Gemüths, als des Leibes. Aber leider! Viel unter uns wollen lieber den Blinden einen Anstoß auf den Weg setzen, und dem Lahmen die Kircken wegnehmen, daß wir nurt unsere Lust haben mögen, wenn wir sehen, daß sie fallen. Eine solche verkehrte Klugheit haben wir in


page 74, image: s082

Wahrnehmung und Ausbreitung der Unvollkommenheiten anderer Leute, daß es nun eine grosse Fürtreffligkeit zu dieser Zeit worden, wenn einer darzu geschickt ist, und etliche Leute wissen ihren Verstand nirgends besser anzuwenden. Wir leben warlich in einer närrischen Welt, Lachen ist unser fürnehmstes Geschäffte. Non maledices surdo, ait Dominus per Mosen. Lev. 19. nec coram caeco pones offendiculum, ad quod impingat, sed timebis Dominum Deum tuum, qui ulciscetur talem petulantiam et malicitam: quia ego sum Dominus, qui miserorum hominum cur am suscipio. Calamitoso ergo homini, ait Osiander in h. I. non est insultandum, nec affictis addenda afflictio. Neque hominibus simplicibus et infirmo iudicio praeditis, imponendum est, quod fallacias incelligere non poste videantur. Deus enim talis nequitiae ultor exsistet. Quis fecit os hominis, inquit


page 75, image: s083

Dominus, aut quis fabricatus est mutum et surdum? videntem et caecum? nonnego! Exod. 4. Non ergò eis illudendum, vel insutandum est Add. Tr. nostr. cui Tit. der Christliche Lastträger. per tot.

CONCLUSIO. XXI. Peccat Aulicus, qui placendi studio se ut stultum et insipientem hominem tractari patitur.

REperiuntur non numquam in Aulis Principum, viri non indocti et graduati, qui, cùm in Republicá cum talento suo aliquid honestè lucrari possent, malunt amore otii, et vitae aulicae, impetias et stulti loquia sectari, coram aulicis, oblectationem aliquam in hac re quaerentibus, pro Scurris et morionibus se, gerere, vexationes pati, et ita


page 76, image: s084

miserè vivere, ac in turpi otio tempus perdere: Lassen sich mit Nasenstübern tractiren, mit Schimpff-Reden vexiren, und vor Possenreisser und Hof-Narren gebrauchen. Proccare talem hominem in Creatorem ac se ipsum, quod ratione, à Deo donata, non melius utatur, extra omne dubium est. Homo in hanc lucem natus non ad ludibria, sed ad seria: non ad vanam oblectationem, sed ad proximi utilitatem. Sanè Principes sapientes eiusmodi hominibus minime delectantur. Fridericus III. Imperator dicere solebat: Stultis se nequaquam delectari posse, aut superbis amicum esle. Vernulaei. in dict. Aug. gent. Austr. L. t. c. 9. Aversissimus ab istis praedigiis sum, inquit Seneca. Ep. 50. Siquando fatuo delectari volo, non est mihi longè quaerendus, me rideo. Et pliniùs Iunior. lib. 9. Ep. 17. Nequaquam me, ut in exspectatum festivumque delectat, si quid à Cyneco petulans à Scurra,


page 77, image: s085

stultum à Morione prefertur. Vid. Piccart. obsorv. Hist. Polit. dec. 17. c. 7.

Quod verò exemplum Davidis attinet, qui in aulis Philistinorum Regis Achis stultitiam simulabat, l. Reg. 21. id non regulam sacit. David summa necessitate mortis compulsus se fatuum vel insanum hominem simulabat. In loco enim quandoque decipere, sapientia est, inquit Osiander. in h. l. factum Davidis excusans. Cùm ergo turpe ac probrosum sit, in gratiam Aulicorum, ut insulsum ac insipientem hominem sese gerere, fugienda potius Aula, quàm hoc vitae genere, victum et amictum cum peccato quaerere.

CONCLUSIO XXII. Peccat Aulicus, qui turpiloquio delectatur.

OTium dat vitium, et voluptuaria vitae generare solet sermones otiosos, vanos, putidos ac turpes:


page 78, image: s086

Quid frequentius in Aula, et inter Otiosos aulicos, quàm turpiloquium, ac turpis iocus? Es möchte manchesmal der Himmel vor dem Schändieren, groben Zoten und garstiger stinckenden Unfläterey sich entsetzen, sehr erschrecken und erbeben. Verissimè scribit Anglus ille. lib. de Regimine linguae, sect. ult. Es ist das Schändiren so gemein worden, daß einer gedencken solte, wir wären in eine solche Zeit gerathen, da sich alles verändert, und daß die unvernünfftigen Thiere nicht Poetischer Weise, sondern warhafftig redeten. Denn vieler Reden ist so Viehisch, daß es scheinet, solche sey nur der allergeilsten Thiere Gedacken mit Menschlicher Zunge bekleidet, und doch muß dies für eine Aufrichtigkeit gehalten, und diese verächtliche Verkleinerung, so der Menschl. Natur übel anständig, muß unter die höchsten Redarten des Verstandes gezehlet werden. Si quis verò Aulicis


page 79, image: s087

obscena et impura loquentibus obicit illud Christi: Aliquando de quolibet otioso verbo, in extremo die, reddendam esse rationem: Et illud Apostoli: turpitudinem aut stultiloquium, aut scurrititatem non decere Christianos: tunc benè monentem irrident, et Iudibrio habent. Sed sciant Aulci, ipsos graviter peccare. Linguam, ait Chrysostomus. hom. 22. ad pop. Antioch. sub duobus septis, dentibus dico et labiis, Deus conclusit, ut tamquam verecunda virgo nihil indiscretum loquatur: Videte, inquit Augustin. serm. 215. de tempore. An iustum sit, ut ex ore Christianorum ubi corpus Christi ingreditur, luxuriosum ac simile quiddam quasi Diaboli proferatur. De ore et verbis suis, ait Cyprianus, quisque proditur, et utrum Christum in corde suo, an verò Anti-Christum habeat, loquendo detegitur. Audiant Aulici turpiloquio delectantes, quae Theologus quondam


page 80, image: s088

Hallensis. D. Arnoldus Mengering. in Scrut. Confc. cap. 10. q. 19. scribit: Es soll ein ieder Christ (und also auch die Hof-Leute) sich hüten, daß er nicht Lust habe an unflätigen, unzüchtigen oder gottlosen Reden, denn daran hat GOtt gar keinen Gefallen, und wil der H. Geist nicht darbey seyn, wie das Buch der Weißheit saget Cap. 1. v. 4. und hierdurch wird der H. Geist betrübet und veriaget, wenn sich einer auf solche Unfläterey, und Leichtfertigkeit begiebt, so wird auch hierdurch der Nechste geärgert, und wird ihm Ursach gegeben, daß er dem bösen Exempel nach folget, wie Paulus saget 1. Cor. 15, 33. so ist auch, wie Cyprianus sagt, eine gottlose böse unflätige Rede gleich wie der Krebs, welcher erst ist wie ein kleines Blätterlein, daß einer nicht gedencken solte, daß das ihm solte gefährlich oder schädlich seyn, allein, es nimnt darnach also überhand, daß es den gantzen menschen hernieder legt, und ihn


page 81, image: s089

ums Leben bringt, so ists mit unnützen Geschwätz auch, da meinet wol mancher, das habe so viel nicht auf sich, wenn man bereit mit Worten sich zu weit vorthue, unflätige Wort rede, oder Lieder singe. Es folget aber offt darauff, daß er durch solchen Anfang so fern kömmt, daß nach den unflätigen Reden und Worten auch im Werck und in der That solches erfolget, daß den Menschen darnach ins ewige Verderben stürtzet, darum hüte sich ein irder dafür. Und Lutherus sagt: Wo unflätige Reden geführet werden, da spielen die Teuffel auf dem Dache, denn die haben hieran, als unflätige Geister ihre Lust und Kurtzweil.

Hie prüfen sich nun die groben Sauflegel und Garsthammel, die zum allerdeutlichsten, unflätigsten, gröbsten sich hierin mercken, hören und vernehmen lassen, und an solchen ihrem Schnabel und Gesang zuerkennen geben, was sie im Schilde führen;


page 82, image: s090

wenn nur Teutsch und grob gnug gesagt, genant, erzehlt, und ausgeredet werdenkan, das haben und thun sie amliebsten, achten hierunter nicht ihres Gewissens, scheuen sich gantz nicht vor den heiligen Engeln, schonen auch nicht des Nechsten und unschuldiger Kinder, in derer Gegenwart und Anhören die Saufincken offimals solchen Namen und Reden sahren lassen etc. Diese Gewissens-Frage gehet auch Fürsten und herren an, die offt auch grobe Garnspinner seyn, und rechte Saufincken, die auf den Jagten und bey andern üppigen Gelacken solche unverschämte garstige Zoten leicht lernen und weidlich treiben. Hiervor sollen große Herren an Salomons Worte und Exempel Prov. 8. v. 6. Ich wil reden was Fürstlich ist, das glossiret der Herr Lutherus also: Fürsten sollen ehrlich, löblich thun, reden, machen daß man ihre Grempel rühmen und folgen möge, nicht wie


page 83, image: s091

die Tyrannen, Unfläter, Cyclopen. etc.

CONCLUSIO XXIII. Peccat Aulicus, qui forte offensus, ir as in corde suo ad vindictae occasionem clàm fovet.

AUlici, ut hominès Spiritu elati, ne levissimas quidem offensas aequiore ferre animo poslunt. Quippe superbi animi nihil minus, quam contemptum, etiam homuncionum, tolerant. Osiander. in Esther c. 5. Wenn man sie ein wenig auf dem Fuß tritt, illicò ad vindictam properant, iram, et indignationem animi cautè prementes, commodiorem acriùs se vindicandi, occasionem captant. Exemplum praebet Amanus, impius ille Persarum Regis Ahasveri minister. Cùm enim Mardochaeus Iudaeus ei non flecteret genu, nec ipsum


page 84, image: s092

adoraret, valdè incandescens pro nihilo duxit propter hanc iniuriam, in unum Mardochaeum illicò manus suas mittere, et vindictam de eo sumere, sed quaerebat occasionem totam gentem iudaicam perdere. Esth. c. 3.

II.

Est autem longè peius, atrocius, ac pernicio sius peccatum, iras, et odia in pectore fovere, ac dissimuiare, quam apertè se vindicare. Es ist eine der allergefährlichsten Haupt-Sünden, die in die Welt sind kommen, daß wer Haß und Groll wider iemanden in seinem Hertzen hat, und ihn mit guten Willen aufhelt, derselbe, so lange er solches thut, nimmiermehr einen gnädigen GOtt, noch Vergebung seiner Sünden haben, noch seines Gebets erhöret werden kan, sondern er gehet in Gottes greulichen verzehrenden zorn, Fluch und Vermaledeyung. In welchen Fall keines weges entschuldigen mag, daß sich der


page 85, image: s093

Haßsichtige bedüncken lässet, er habe eine gerechte Sache wider seine Feinde. Denn die Gerechtigkeit der Sachen, wie groß und gut sie auch seyn mag, wird zur Sünde und Unrecht, wenn sie wider Gottes Willen, und die Liebe des Nechsten vorsetzlich gebraucht wird; So muß man auch Sach und Groll wohl unterscheiden. Recht haben in seinen Sachen, ist nicht Recht haben in seinen Grollen, denn daß eine ist Gott dem HErrn mit und wolgesällig, das andere ist ihm zuwider und mißgefällig. Je mehr einer Recht hat in seiner Sache, ie weniger er sich deswegen zu Haß und Groll soll bewegen lassen. Sunt verba optimi Theologi, D. Arnoldi Mengeringii, Scrut. Consc. c. 9. q. 19. Vitent igitur ac detestentur hoc Satanicum vitium Aulici, ne in aeternae damnationis barathrum se praecipitent. Cogitent illud sapientis Gentilis Senecae lib. 2. de ira c. 32. ita scribentis: Magni animi est, iniurias


page 86, image: s094

despicere, ultionis contumeliosissimum genus est, non esle visum dignum, ex quo peteretur ultio; Multi leves iniurias alitus sibi demisêre, dum vindicant: ille magnus et nobilis est, qui more magnae ferae, latratus minutarum canum securus exaudit. Ast, in quis, ira habet aliquam voluptatem, et dulce est, dolorem reddere. Minimè, non enim ut in beneficiis honestum est, merita meritis repensare: Ita iniurias iniuriis. Illic vinci turpe est; hic vincere. Inhumanum verbum est, et quidem pro iustoreceptum, ULTIO, et à contumeliâ non differt, nisi ordine. Qui dolorem regerit, tantum excusatius peccat. Non decet haec clandestinitas odii et irarum, ait Piccartus. Observ. Hist. Polit. dec. 9. c. 7. Viros ingenuos, aut nobiles, sed indicium est pusillanimitatis: Aristoteles magnanimum suum describit fanero/filon, kai\ fanero/mis1on, h. e. apertè, et


page 87, image: s095

sine suco amore amandos, et odio dignos odisle, quique Ennianum illud de se surpare possit:

Eo ego ingeniosum, ut iram
Atque amicitiam in fronte promptam geram
Peior a sunt odio tecta, quàm aperta.

CONCLUSIO XXIV. Peccat Aulicus, qui Ecclesiae ministros falsò accusando, odio et persecutioni Principis obicit.

PIi Aulici officium est, inquit Osiander in Ieremiam c. 38. intercedere pro iis, qui iniuriam patiuntur, cumprimis piis ac sinceris Ecclesiae Ministris. Talis in Aula Sedeciae Regis erat Abdemelechus Aethiops: et in aula Achabi Abdias 1. Reg. 18. Reperiuntur autem non rarò in Principum


page 88, image: s096

aulis, qui fidelibus, piis, atque cordatis Ecclesiae Ministris sunt infensissimi, eosque falsò accusare, et in discrimen vel honoris, vel vitae conicere, minimè dubitant, praesertim, quum Principes, ut non numquam fit, sese totos aulicae nobilitati in servitutem quasi tradidere, ut Rex ille Sedecias, de quo ieremias in laudato capite: Tunc enim clamitant: Iste homo non quaerit pacem populi huius, sed malum: occidatur. Vel ut Amazias ille: Non poterit terra (vel aula) sustinere sermones eius. Amos. 7. Putamt enim Aulici, Contiones verbi DEI, ad placitum principis et aulae adcommodari posle, ac debere. Es wird das Ministerium (Repeto verba D. Hartmanni, in libello de veri Christianismi impedimentis et adiumentis pag. 449.) von den Weltlichen auf vielfältige Weise despectirt, daß es heisset Psal. 69. v. 14. Die im Thore sitzen, waschen von mir. Die Distaats-Leute


page 89, image: s097

wissen die höfflichsten Possen von den armen Predigern zu erzehlen. Darnach findet sich der heimliche Haß bey vielen Weltl. gegen dem Ministerio: Denn es heisset: Warheit macht Ungunst. Dahero finden sich Doegiten wider die arme Preister, welche die Predigten wissen zu mercken, aber das Beste zu verfälschen, und bey Gelegenheit zu Unglimpff anzutragen: Fället etwan ein Streit für, der fein freundlich und brüderlich könte und solte beygeleget werden, so muß das Einhauen bey der Hohen-Obrigkeit das beste Mittel seyn, da ist niemand, der auf des Priesters Seiten das Beste redete, fromme löbliche Fürsten werden eingenommen, das Crucifige wird gesungen, der arme Pfarrhat Unrecht, das urtheil wird gefället, Victoria wird geschrien, da habt ihrs Herr Pfarr etc. Vid. etiam Lutherus tom. 3. fol. 230. et tom. 5. fol. 434. quàm grave autem peccatum sit, sinceros ac pios


page 90, image: s098

Ecclesiae Ministros falsò accusare, odiosos reddere, verbis vel factis clàm vel palàm prosequi, eorum osores ac persecutores, exempla penatum, quas die Priester-Feinde, Deo dedere, doceret.

CONCLUSIO XXV. Peccat Aulicus, qui alterum ad duellum provocat.

DUella pro detensione honoris, vel innocentiae suscepta legitima iuris ac iudiciorum via, omni iure illicita esse, pluribus in Tract. de pectat. Princip. probatum dedimus. Quam vis enim ICTO Baldo communiter accepta feratur haec sententia: pro defensione honoris licere duellum inire; quia crudelis sit, qui famam negligit. Can. nolo XII. quaest. 1. Et hanc collectionem valdè subtilem, egregiam, et singularem, ex Baldo, in cap.


page 91, image: s099

1. de Pac. tenend. eliciat, et posteritati commendet. P. Gerhardus de Petra sancta sing. 33. per summam tamen inscitiam, atque a)paideus1i/an sic colligitur: fama non est negligenda: E. per illicita etiam media aslerenda et vindicanda. D. Iohann. Tabor. armam. Iustin. c. 6. p. 354. Et haec Baldi sententia ut impia et iniusta, tàm à Theologis, quàm piis ICTis communiter damnata. Vid. Klock. vol. 3. com. 195. n. 40. et seq. Berlich. L. 4. concl. 16. n. 2. et scqq. Franck. L. 2. var. reso.. p. 347. et seqq. Brunnem, comm. in Cod. p. 944 Conclusum Imperatoris ac Imperii contra duellantes, de anno 1668. in suprà allegato Tractatu adduximus, nec aliorum Principum ac Statuum Imperii edicta et mandata distona sunt. In Edicto Senatus Argentoratensis contra duellatores edito, inter alia haec leguntur: Gleich wie durch solches unchristliches, bestialisches und abscheuliches Beginnen, unter dem


page 92, image: s100

nichtigen Vorwand Cavalirischen Austrags, zuförderst die Göttl. Maj. im Himmel, als in deren Mächten und Gewalt des Menschen Leib und Leben lediglich besiehet, zum hefftigsten erzürnet, versucht, und verächtlich auf eine Seiten gesetzt, dem Teuffel dagegen über Leib und Seele Gewalt eingeräumet, Stadt und land mit Blutschulden beflecket, Gottes Zorn und Fluch darauf geladen, der Weltl. Obrigkeit in Verrichtung ihres Amts vorgegriffen, und dem Politischen friedlichen Wesen der gestalt zu wieder gehandelt wird, daß es auch gar die weisen Heyden, nicht für unsträfflich angesehen und gehalten. Also können vielweniger wir, als eine Christl. Obrigkeit dergleichen gottlose, viehische und höchstschädliche Vornehmen Rauff-und Schlag-Händel, nachgeben, billigen, und vor ungestrafft hingehen lassen. Simile edictum ante duodecim annos in Comitatu nostro


page 93, image: s101

Schwarzburgico utriusque lineae, contra duellatores emanavit. Nec Auctoritas Principis vel Magistratus licitum facere potest, quod in se est illicitum, cum ea pugnet cum superioris. DEI sc. Optimi maximi lege, nec interponatur secundum ius et ordinem. Vid. Tabor. d. tract. c. 6. §. 34. Ubi addit, iuxta novissimam Pontificis constitutionem, in VII. decretal. de duello et duellum permittentibus cautum esle: Duces, Barones, Comites, Marchiones ac Domini temporales, campum ad pugnam praestantes, non solùm penas duellantium incurrere, sed etiam ab omni iure, quod in locis ac territoriis suis obtinent, ipso facto cadere, illudque ad Cameram devolvi. Ex Theologis vid. post alios Balduin. in Cas. Consc. lib. 4. c. 1. cas. 12. Mengering. Scrut. Consc. c. 9. qu. 35. Dedekenn. Cons. Theol. vol. 1. p. 332. Et sanè horrendum est, Duellatores nonnulos


page 94, image: s102

ante duelliactum, Sacramento Corporis et Sanguinis Christi uti, procul dubio ad maiorem damnationem. Vid. D. Simon Pauli Bedencken, ap. Dedekenn. d. l. Weil ja das leichtfertige Balgen eine fürtressliche grosse Sünde, so kan eine solcher, der sich mit einem andern balgen wil, das Heilige Abendmal gegen angehenden Kampff, und wenn et ietzt seinen nechsten, als seinen Feind, angreiffen wil, mit nichten würdiglich empfahen, sintenmal keine Christl. Bereitung zu wurdiger Empfahung an ihm ist, und dennoch keine würdige Empfahung an ihr seyn kan. Er ist voll Zorn und Zanck, voll Blutdurst, Haß und Neid, voll Fluchen und Schelten, voll Eyfer und Rache, ich meine, das solte eine Bereitung seyn, kan er in solchen Stücken für GOtt treten, Versühnung und desewigen Lebens Versicherung erhalten? Weil des Menschen Zorn nicht thut, was für GOtt recht ist.


page 95, image: s103

Menger. d. trr. c. 18. v. 10. He! quot milia in duellis periere! Utinam Aulicis duellatoribus aliisque omnibus persvaderi posset, quàm grande peccatum committerent, et in quàm grrave temporalis atque aeternae salutis discrimen hoc peccato sese praecipitent, ut eiusmodi barbaram, ac Christiano homine prorsus indignam duellandi libidinem, detestari, ac fugere discerent!

CONCLUSIO XXVI. Peccat aulicus, qui pro Principe suo pias ad Deum preces fundere negligit.

SCiant viri Aulici, magnorum Principum Aulas insidiis atque odiis Sathanae expositas esse, ac principes, etiam pios ac iustos, variarum tentationum, ac periculorum turbinibus, procellis, et fluctibus agitari.


page 96, image: s104

Quam graviter Sanctus Hiob, qui creditur fuisse Rex ille Iobab, ex posteritate Esavi, permislu Dei à Sathana tentatus fuerit, ipsius historia abundè docet. Sic Sathanas, pro summâ astutiâ, Regem david incitabat, ut numeraret populum Israel. 1. Paral. 22. Idem per falsos prophetas persvadebat Regi Achabo, ut infelix bellum contra Regem Syriae moveret, 1. Reg. 22. Notabilis locus est apud Danielem cap. 10. ubi Angelus Domini Gabriel, ita loquitur: Princep: Regni Persarum (ein Königlicher Hof-Teuffel. Lutherus in Glossa Marginali, Diabolus quidam magnae potentiae, qui in Aulâ Persicâ plurimum potest. Osiander ibid.) restitit mihi viginti et uno diebus: et eccè Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta Regem Persarum. Ad quem locum sequentia notat Osiander: Nulla Aula, nulla Curia, tàm


page 97, image: s105

bona, et sancta est, in quâ non sit aliquis Diabolus (si tamen unus (antùm) qui salutaria et iusta decreta, summo conatu, quantum potest, impediat, iniqua vero, et mala promovere studeat.

Cùm igitur Principes in tanto versentur periculo, Aulici pro ipsorum salute ardentes ad Deum preces fundere debent; id Aulicorum pietas erga Dominos postulat; quod pietatis officium si neglexerint, uti nonnulli solent, qui per totum annum, ne quidem unam orationem Dominicam pro Principe suo orant, non leviter peccant. Iubet enim Apostolus, et hortatur subditos, quorum numero etiam Aulici comprehenduntur, ut faciant obsecrationes, orationes, postulationes pro Regibus, et omnibus, qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietati et honestate. 1. Tim. 2.

CONCLUSIO XXVII. Peccat Aulicus qui in


page 98, image: s106

casu necessitatis subsidium Principi suo deneget.

ACcidit, Camerâ sortè Principis exhaustâ, veram ac publicam necessitatem exigere, ut pecuniae sub fide mutui accipiantur. Aulicum verò, cui necessitas satis cognita, e. gentiam pecuniae simulare, ac Principi suo persvadere, ex aliorum loculis subsidium quaerat, cum tamen proprium marsupium excutere nolit. Et hoc faciunt Aulici, vel ut invidiam ob corrasas pecunias in aulâ, effugiant, vel quod metuant, ne pecunias creditas, mutato forte aulae statu, vel amissâ Principis gratiâ perdant, malunt ergo alios rei familiaris iacturam pati, quam ut ipsi id experiantur. Sed tales Ministri contra fidelitatis officium faciunt, minimèque excusanda ipsorum in hac re calliditas, Opem enim ac


page 99, image: s107

benesicium (Si quodest, sub foenore pecunias alteri credere) ei denegare, à quo quis ante beneficium, promotionis sc. ac honoris accepit, summae est ingratitudinis. Tenetur bonus ac fidelis minister in casu necessitatis etiam vitam suam pro Domino impendere: quomodo autem is vitam pro eo impendet, qui pecuniam, quam in parato habet, ad usum publicum ei negare non dubitat? Sed perversi humani ingenii conditio ita nunc fert, utilibus magis, quàm honestis mereri:

Et reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit
Utile, sollicitis computat articulis.

Pietas laudatur et alget, utilitas autem summo semper studio quaeritur. Sed in utilibus, ait D. Iac. Martini quaest. illustr. Cent. 6. D. 1. q. 7. maior nonnumquam amici (quidni et principis) quam nostri ipsius ratio habenda est, si nimirum amici amore


page 100, image: s108

proprio amori praeponere, honestius, et maiori cum emolumento Reip. coniunctum fuerit.

CONCLUSIO XXIIX. Peccat Aulicus, qui Domini sui commodum cum alterius incommodo, et iniuriâ quaerit.

FIdelitas in officio, quam Minister Principi suo debet, non est eò usque extendenda, ut quis Principis commoda, cum alterius incommodis quaerere, velaugere Studeat. Minimè gentium. Nemo, nec ipse Princeps, cum alterius damno locupletior fieri debet; nec Ministrum decebit, Principem suum cum iniuriâ ac praeiudicio aliorum locupletiorem reddere. Talis Minister Domino suo non benedictionem DEI, sed grave maledictum quaerit. Vae enim omnibus, qui ad se rapiunt, quod est


page 101, image: s109

alterius. Hi ferè sunt mores ministrorum, inquit Brentius. in c. 7. Lucae. hom. 20. quòd bono quidem adfectu studeant commodo Dominorum suorum, sed agant id malo delectu, videlicet, iniquitate et alieno incommodo. At bonus adfectus non excusat malum delectum. Et ut maximè studeas utilitati Domini tui, tamen magis Deo iubenti iusta agere, quam hominibus volentibus commoda sua alieno incommodo parari, oboediendum est. Egregia est vox, et omni Iaude dignissima, Benevoli, Valentiniani Imperatoris Cancellarii, qui dixisse fertur: Quid mihi pro impietatis mercede altiorem promittis gradum? hunc ipsum quem habeo, tollite, tantum mihi conscientiae fides duret illaesa. Vid. D. Weller. Klapper-Mühle, oder von dem unruhigen Gewissen. pag. 54. Si quis igitur Minister aulicus gloriam et immortalitatem nominis quaerat, hoc unum noctes


page 102, image: s110

atque dies meditetur, hoc unum agat, ut colat iustitiam, et sectetur pietatem. Brent. hom. 16. Et quamvis in administratione suâ Principi et aulicis omnibus placere non possit; tamen det operam, ut oboedientia et fides sua, seine Redligkeit und Tren, inprimis Domino Deo suo, deindè et optimis quibusque placeat. Est certè thesaurus thesaurorum fides, ac bona conscientia, cuius semper potior, quàm gratiae aulicae, aut gloriae humanae ratio haberi debet. Add. Tr. de pecc. Ministr. Prinicip. Concl. 14.

CONCLUSIO XXIX. Peccat Aulicus, cui cellae vel culinae aulicae cura commissa, si esculenta, vel potulenta clàm surripiat.

RAra avis in a ulis Minister fidelis est, ait Langius, Tract. de


page 103, image: s111

Ministris Principis. sect. 2. Illic nemo non sibi ipsi vota concipit, sibi ipsi litat. Illic ambitio dominatur, et in summo fastigio collocata omnia spernit, omnia conculcat. Sed si minister summa fidei testimonia Principi in aulâ exhibet, statim ad gloriam eius cum privato compendio divortium facit. Minister Cardinalis Richelii, quem adducit Langius. cit. loc. Sanè, pessimum veri adfectus venenum est utilitas, quam certo anfractu, versura ve ère Principis Minister sibi comparat. Nec is sine dedecore, esculenta vel potulenta, ex cellâ, vel culinâ aulicà, pro domo propriâ, vindicabit. Continentia enim, quae manibus exercenda, omnem cupiditatem habendi, vel lucrandiodit. Et exemplo pernitiosum, id facere: sanè, ne minimum quidem commodum sectandum, quo sanctum atque sollemne officium violari possit. Leve quidem, ac facile spernendum aliquando


page 104, image: s112

videtur, leporem vel piscem ex Domini culinâ ad suam trahere, sed nihil leve videri debet, quod vel latum ungvem à fidelitare, ac iustitiâ deviat. Intemerata et integra fides in omnibus, etiam minimis rebus servanda. Ne unius quidem oboli compendium è re Principis iniustè faciendum. Si minuta permittantur, facilis ad maiora capisolet via.

CONCLUSIO XXX. Peccat Aulicus, quigratiâ, et benignitate Principis sui abutitur.

AUlicorum nonnulli gratiâ, indulgentiâ et benignitate suorum Principum saepè pessimè abutuntur. In Fragmentis Estherae leguntur haec Artaxerxis Persarum Regis verba: Wir befinden, dass viel sind, welche der Fürsten Gnade missbrauchen, und von den Ehren, so ihnen wiederfährt


page 105, image: s113

stoltz und böse werden. Abutuntur autem gratiâ, et benignitate Principum Aulici, vel ad ipsorum Principum, eiusque subditorum perniciem, eos vel hostibus prodendo, vel statum Reip. turbando, invertendo, corrumpendo, vel de bonis Dominorum sese ditescendo. 2. Ad aliorum aulicorum ruinam, eos per calumnias et obtrectationes perdendo, aliis per contemptum insultando, polupragmos1u/nhn exercendo, licentiosè omnia agendo: Et quis omnes gratiae aulicae abusus referat, qui tàm varii, ac multiplices sunt, ut vel prudentissimus eos pernoscere non possit. Et sanè multis Aulicis Principum gratia ob infelicissimum exitum, non tàm gratia, quam ira, ignominia et perditio fuit. Adeò lubrica res estgratia, adeò difficilis, ac rara virtus, eâ rectè uti. Ex decem vix unum reperias, qui sciat Principis Gratia piè ac prudenter uti, intra


page 106, image: s114

cancellos modestiae ac iustitiae sese continere, et sic gratiam apud Deum et homines retinere. Beatus autem ille minister, qui gratiâ aulae, velut re fluxâ, et instabili utitur, ad DEI gloriam, Principis ac status publici salutem, proximique sui, non necem, sed utilitatem. Vid. sis Tract. nostr. de gratia Princip. erga Ministrum.

CONCLUSIO XXXI. Peccat Aulicus, qui pauperum, viduarum, ac miser abilium hominum supplices preces principi suo offerre, aut pro eis intercedere recusat.

IMpiè impius ille libri, de homine Politico auctor c. 29. scribit: Nihil nisi spe commodi agendum suscipiendumque esse. Sed si hoc probare liceat, vae


page 107, image: s115

viduis, pauperibus, orbis, ac miserabilibus personis; Cùm enim ab ipsis commodum nullum pecuniarum sperare liceat, quis pro eis in Aula Principis intercedet? quis eorum supplicationes Principi offeret? quis iustas oppressorum causas commendabit? Ex Sathanae, non Christi Scholâ prodiit Atheisticum hoc Principium: Nil nisi spe commodi Aulico-Politico agendum. Reperiri inter Christianos, quos minimè pudet talia proferre, ac aliis svadere, maximè dolendum. Certè non sine gravissimo peccato Aulicus detrectabit preces supplices miserabilium Principi suo offerre, et pro eis in causis iustis intercedere, licet nec minima spes lucri adfulgeat, vel potius iniusta indignatio Principis sit metuenda. Pia ac summe favorabilis est causa viduarum, pauperum, et adflictorum, adeoque ab omnibus summo studio curanda, ac promovenda. Viri Aulici, qui pii


page 108, image: s116

sunt, Deumque timent, sequentur laudabile exemplum Hiobi, qui de se ipso (cap.29.) scribit: Liberabam pauperem, inclamantem et pupillum, cui non erat adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Oculus sui caeco et pes claudo. Pater earum pauperum, et causam, quam nesciebam, diligentissimè investigabam. Felices ter et amplius qui egregiam hanc laudem merebuntur. Eorum memoria semper sit in benedictione. Qui verò sibi tantùm vivunt, ac serviunt, alienorum commodorum nullam curam habentes, ut hoc tempore, quo Charitas Christiana refriguit, plerique facere solent, illi hâc laude non tantum care bunt, verùm etiam ipsi, veleorum liberi, ac viduae aliquando clamantes, non audientur. In qua mensura mensifueritis, ait Servator, alii remetientur vobis. Matt. 7. Iusto namque DEI iudicio fieri


page 109, image: s117

solet, ut ab aliis exspectare cogamur, quae aliis fecimus. Osiander in h.l.

CONCLUS. XXXII. Peccat Aulicus, qui per calumniam bonorum virorumfamam laedit.

DEtestandum ac perniciosissmum Calumniae malum, hoc omnium perversissmo saeculo, velut pestis quaedam ubique graslatur, nec in Principum Aulis id infrequens esse, tristis experientia docet. Nemo à primis Sycophantarum morsibus ibi tutus. Infinitos reperias, quos calumnia perdidit, momordit, oppressit, ac in extremam calamitatem praecipites egit. Wie offt reist der Läsier- und Lügen-Teuffel bey Hofe einen frommen und getreven Rath und Diener mit lauter Verleumdungen, und falsch Angeben, von der Seiten hinweg, und setzet ihn einen Haman und


page 110, image: s118

Ahitophel dafür an die Stat, der alles Unglück anrichtet, und den Herrn selbst in Jammer und Noth führet? Hie schilt und verkleinertman den Unschuldigen, und lobet dagegen den, der es nicht werth ist, damit man die Sache fortbringe. Vid. Schüz. Reflex. Polit. D. Hartm. Läster-Teuffel. cap. 5.

Sedulò ergo caveant Viri Aulici, tàm superioris, quàm inferioris ordinis, ab hac peste, cogitent illud Ecclesiastici; daß ein Lügner und Verleumder schändlicher sey, als ein Dieb. Et illud Ambrosii; omnes qui amat mendacium, filii sunt Diaboli, scilicet infernus debetur mendacibus. Maledictus cum suis artibus praecipitatur, unde nec exiliat, aut evadat. Audiant Thucydidem, Scriptorem gentilem, qui lib. 8. hist. ait: Calumnias boni viri nec ipsi dicere, nec dictas ab aliis audire debent. Detrectatio, inquit Bernhardus, est hasta acuta, quae tres uno ictu transfodit, animam nempe


page 111, image: s119

calumniâ oris, calumniae aurem praebentis, et famam hominis calumniâ percussi. Mente teneant illud Menandri:

Quisquis est, qui calumniis statim fidem habet,
Aut moribus improbis praeditus est,
Aut ingenium prorsus habet puerile.

Ante omnia Saluberrimum Salvatoris nostri monitum saepius animo revolvant: Quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis Matth. 7,17. Et vulgatum Illud: Quod. tibi non vis fieri, alteri ne feceris.

CONCLUS. XXXIII. Peccat Aulicus, quidies sacros et feriales rebus ludicris perdit.

DEpravatissimo hoc saeculo profanatio Sabbati, utut horrendissimum sit peccatum, tàm frequens est, ut permultis, ne quidem leve


page 112, image: s120

peccatillum videatur. Communissimus error est, sufficere ad sanctificationem illius diei, si una vel altera concio in templo publicè fuerit audita, reliquum temporis ludis scenicis, saltationibus, commessationibus, balistarum artibus, chartis ac tesseris aliisque carnalibus voluptatibus et exercitiis licitè impendi. Hunc morem plerumque tenent aulae, quem alii liberè sequuntur, sed malè. Omninò enim grave peccatum est, saltem diei partem, non totum Sabbathi diem sanctificare. Dominicum diem inquit S. Augustinus. de Civ. DEI lib. ult. Apestoli et apostolici viri religiosâ sollennitate habendi sanxerunt, quia in eodem Redemptor noster à mortuis resurrexit, quique ideò dominicus appellatur, ut in eo à terrenis operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantùm cultibus divinis serviamus, dantes scilicet huic diei honorem et reverentiam propter spem


page 113, image: s121

resurrectionis nostrae, quam habemus in illa. Meminerimus, inquit Gerhard. Tom. 3. Loc. p. 189. diem, non aliquot horas Sabbathi, sanctificandas esse. Et cordatè cordatus Theologus Waltherus in Epistoia. Totum integrumque Sabbathi diem homini Christiano, verè tali, cuiuscumque vel census sit, vel status, vel sexus, sanctificandum dico, et non nisi eius modi actionibus esse transigendum, quae ad solius DEI trinunius spectantgloriam; ad propriam animae salutem sempiternam, et ad proximi aedificationem. Ab hoc fine ter gemino quicquid extra urgentissimae necessitatis casum deviat, et desciscit, cum peccato mihi verè videtur coniunctum. Plurium Theologorum auctoritates adduximus in hanc rem, in der Vermahnung an die Regenten und Obrigkeiten wegen Abschaffung derer Sonntäglichen Zech-Gesellschafften etc. Optime è ICTIS Carpzovius lib. 2.


page 114, image: s122

Iurispr. Eccles. Tit. 6. def. 254. n. 12. et seq. Est, inquit, praeceptum de Sabbatho sanctificando generale, quod non modò unam, atque alteram horam, sedindefinitè iubet sanctificari. Neque ergo Sabbathum dividi, una dimidia Deo consecrari, altera hominum arbitrio et laboribus relinqui debet. Et verendum, ne sibi multum temporis concedatur recreationibus in Sabbatho, exercitia pietatis in ludos scenicos, comeslationes, saltationes et similia planè degenerent, quibus Sabbathum à Christianis longè tetrius, quàm ab Ethnicis celebratur. Add. D. Lic. Reiser. Amicus noster Tr. Sabbatisch-Licht und Recht p. 237. et seq. Peccatum ergo est, peccans cum tertio praecepto, dies festos conferre in convivia, ludos scenicos, palestras, saltationes, lusus aleae ac tesserarum. Selneccerus. in paedagogiâ Christianâ. Dillherr. b. m. in not. ad libr. de ira salutis. Die jenigen (sunt verba saepius laudati D. Mengeringii


page 115, image: s123

Scrut Consc. c. 7. q. 45.) handeln wider das dritte Gebot und das Gewissen, welche die Zeit vertreiben, und den Sonntag zubringen mit der Karten, Würffel, Schacht, Bretspiel, Fechten, Comoedien, Leinendantzen, und andern Narrenspiel, auch wol mit leichtfertigen Schiessen. Et quaest. 76. Diß wil die Welt zwar für keine Sünde achten, und meinet, so die Predigt geschehen, und dieKirche nach verrichteten Gottes dienste wieder geschlossen, so sey es nicht wider Gottes Wort und Sonntages Recht, dass man solche Spiele geschehen, und halten lasse, und denselben beywohne. Aber hierwider wercke, dass solcher Tag eingesetzet sey nicht zum Müssiggang, noch zur Fleischlichen Wollust, sondern dass er von uns soll geheiliget werden. Sündigen derowegen Obrigkeit und Regenten der Stôdte schwerlich in dem/und machen sich schuldig an aller Uppigkeit, so durch solche Licenz verübet wird, schuldig an allen Aergernüssen. etc.


page 116, image: s124

D. Selneccerus. Part. 3. Homil. Evang. p. 779.

DUcamus Nobilem esse thesaurum, crnamentum aulae, cum ex aulicis unum atque alterum virum pietatis et honestatis studiosum, sapientia verâ, et consiliis piis praestantem, et gloriae DEI inprimis servientem reperimus, imitantem nimirum aulici et regli Ioh. 4. Centurionis. Matth. 8. et 9. et Cornelii. Act. 10. ac Abdemeleci Eunuchi Ierem. 38. et Aethiopis cubicularii Act. 8. et similium exempla. Talis enim aulicus omni laude et reverentiâ dignus est, et meritò obtinet nomen, et fastigium primarii et secundi à Domino, sicut Ioseph alter Pharao dicebatur, Gen. 41. Requiruntur ad eiusmodi aulicum, 1. virtutes primae tabulae, vera agnitio, et invocatio DEi, do ctrinae caelestis amor, et studium serium, ac pietas vitae, 2. Fidelitas, qua


page 117, image: s125

Domino bonâ conscientiâ serviat, et in nullâ re eum decipiat, aut circum veniat: Item iustam causam proponat respectui personarum, et publicum commodum anteferat privatis commodis, lucris, donis, etc. 3. Cogitatio de fortunae in constantiâ et humilitas. 4. Praevisio rationis aliquando DEO reddendae de consiliis, et actionibus. 5. Promptitudo audiendi, et iuvendi pauperes, et indigentes consilio et auxilio. 6. Gravitas in verbis, moribus, et gestibus, sine Ievitate Epicurea, et sine garrulitate scurrili, et non decente virum boulhfo/ron. 7. Custodia bona conscientiae erga DEUM, erga Dominum, erga proximum, erga se ipsum. Hae virtutes cum concurrunt, constituunt aulicum DEO et hominibus sanis gratum, et subditis, Ecclesiis et scholis salutarum.


page 118, image: s126

ADDITIO. Carol Scribanius exercitat in passione Domini Cap. 5. de moribus Aulae ita icribit.

QUod vitium aula exulat? quod non fixit in illa sedem? castum esle, et audire, pudori est, humilitas, in gloria est, temperantia fatua est, candor, animi et verborum, sim plicitas est, circumvenire socium, sollertia vocatur, mentiri, urbanum, omnes fallete, prudentiae, nulli fidere, providentiae, omnes suspectos habere, securitatis, nulli animum recludere sapientis est, omnibus detrahere, generosi animi, maledicere omnibus, fortis est, evolare ad sernum, etiam nulla data occasione, Viri est, alieno toro insidiari, matronarum que ac virginum pudicitiae incumbere, elegantiae quoddam genus est: omnia spondere, nil largiri,


page 119, image: s127

aulicae comitatis est, commodis, opibus honoribus suis, quacumque via, aequa aut iniqua, studere, etiam cum amicorum eversione, sodalium depressione bonorum deiectione, innocentium damnatione, viri est ad Rem publicam nati, privata sua publicis anteponere, adeoque haec perdere, ut tua evehas, industriae est: omnes infra te habere neminemque iuperiorem haec demum summa felicitas est; Quacumque demum ratione hoc consequaris, iustà ac iniustâ, pià ac impiâ, probâ ac improbâ iuxta habendum satis est, consecutum esse. Et quis inter tales diu versans, probitatem quam intulit, extulit!


page 120, image: s128

APPENDIX. ULRICI DE HUTTEN, EQUITIS GERMANI, AULA, DIALOGUS. Interloquutores. Castus et Misaulus. CASTUS.

QUam non est hoc falsum, Misaule, quod aiunt, vestis virum facit. Nam tu mihi sic vestitus, sic cultus, valde places. MIS. Atmihi contra non placeo, ac ad illos olim pannos respicio. CAS. Quid ais? Ab his mundiciis, ad illas sordes? MIS. Aservitute ad libertatem Caste. Quem quidem pannis obsitum esse vilissimis oportuit, liber ut eslem. CAS. Non es tu liber igitur? MIS. Quia enim servio, atque intelligas rem plane ut est, hoc


page 121, image: s129

sericum ultro accersitam mollitiem, et vitam viris indignam arguit. Haec qua collum obvinctum gero aurea cathena, mirae indicium est captivitatis. Tum ubi me consultorem salutari animadvertis, servitutis symbolum accipe. CAS. Quo me ducis? quae absurda refers? servi sunt, qui in Principum aulis versantur? MIS. Et miserum in modum. Deinde exules quoque. Nam quod vides molliter vestiri nos, quid aliud sibi vult, quam à veris vitae officiis longe exulare? Atque ita me dii ament, ut meam conditionem quoties repeto, neque liber esse mihi, neque vir, sed ex pessimo captivorum genere videor. Atque utinam maltiislem cum Diogene olera lavare, quam regias cum Aristippo epulas sectari. CAS. Valde praeter opinionem ista narras. Proinde si tibi videatur, rem clarius expone, ut edoceas eam vitam, in qua te ego furtunatum existimabam, tantopere


page 122, image: s130

calamitosam esse. MIS. Facile est hoc intelligere Caste. Vides enim, ut brev vix tempus colloqui nunc tecum liceat, amico vetere, et aliquot iam post annos tandem reviso. Sic illa cogit temere abs te felix putata conditio. Nam ad septimam statim horam, standum ad principis conclave. Quem sic operiri, ceremonia est. CAS. Et quamdiu standum? MIS. Aliquot saepe horas. CAS. Quem in usum? MIS. Officii causa, dum aliquid ille iubeat, aut ne quo incomitatior exeat. Adeo mea omnia extrame sunt. Ipse ab alterius iuslu ac imperio, totus pendeo. CAS. Quid? illud pulchrum non est, sic vestiri? Summo cum homine consuetudinem habere? His immunitatibus frui? haec contrectare? huc ingredi? MI. Quid? Illud deforme non est, ad subitum tintinabili pulsum, quasi fulmine territum sic exilire? Abiectis ad summi illius tores consistere? ibique non


page 123, image: s131

tantum quid ille iubeat, sed et quid nutu significet, aut digito crepet, religiose et ad anxietatem usque observare? Nullum habere sibi tempus, nullum locum proprium? omnia precario? aliena vivere quadra? ad omnem principis occursum pallere? erubescere? fugitare? Nonnumquam timere, ac obstupescere? tum multa simulare ac dissimulare? Toties genua inflectere? tantisper nudo esse vertice? omnia serviliter, omnia suppliciter agere? numquam tui iuris esse? magis diu laboribus, multis vigiliis, favorem hominis captare? observare quid dicas, quod ille probaturus non sit, nedum nequid facias? perpetua cum paribus invidia conflictari? laudem pariter ac vituperationem indigno loco ponere? nihil dicere quod sentias, sed quod conveniat? plurima debere? plurima accepta referre? assentari? adulari? ipsum te negligere? omnia alterius curae


page 124, image: s132

mancipata habere? indigna multa facere, multa pati? saepe contra naturam conformare de aliis? CAS. Mare malorum commemoras. MIS. Recte ais mare. Et si libet, adde Tyrium mare, quod impetu rapit, vi detinet, fluctibus iactat, infidum, surdum, et instabile, repente turbatum: subito concitatum: inconstans, inquietum: numquam non procellis obnoxium: ventis expositum: tempestate furens: motu aestuans: plenum periculis: plenum exitio: impellens: ac inundans. Omni monstrorum genere: omnibus refertum portentis. Ad quod pernavigandum: cum me dullces quaedam syrenes illexissent: paulo post sentire coepi: cuiusmodi malis fortuna involvisset quantam mihi ad miserias: meus error fenestram aperuisset. Ac lugens cum Homerico sapiente dico: *o)/i/w| me o(dai/mwn te/rati qei=rzen. CAS. Mirum si tam fugienda res est aula: cum te philosophum


page 125, image: s133

reddiderit: ita ut gratiam habere debeas: huic vitae: quae te sic excoluit. MIS. Nescis: quanti hoc constiterit philosophari. CAS. Quasi vero quisquam citra laborem philosophiam didicerit: aut dura non sint: quae ego facio vigilare: esurire: sitire: algere: aestuare: peregrinari, terra ac mari studiorum gratia multa pati: fraudare se voluptatibus: accersere dura omnia: et iniucunda: pulices pati: à cimicibus commorderi. MIS. Sunt ista quidem ut narras acerba. Sed quae tu quatenus vis: minimeque coactus sers. Tum eadem omnia adsert aula: et quaedam praeterea multo his duriora: nisi tu modica ista tanti facis: ut in publicis morsu to\n a)lezi/kakon Herculem invoces. CAS. Omnesigitur ab aula trahis: et desertas principum domus reddis; vel miseros omnes putas? qui illis convivunt? MIS. Nihil istorum Caste. Verum sanitatem illis precor mundi


page 126, image: s134

dominis, ut sit instituendae aulae consilium. Deinde sic aio, valde prudentem esse oportere, magis etiam quam illum Homericum Ulyslem qui caute hanc consuetudinem tractet. CAS. Ut intelligo, aut plane desipiunt reges ac principes, aut nulli boni sunt aulici. MIS. Neque hoc, neque illud. Nam et sapiunt aliqui principes, rari illi quidem, sed tamen aliqui, et ex aulicis quidam Ulyslem imitantur, qui in turbulento hoc mari navigantes, caera obturatis auribus, insidiosae Syrenum cantionis capaces non sunt, et consilium habent praeternavigandae Scyllae, vitandae charybdis, et in Syrtes non impingunt. Tum quantum in se est, clausos in utre ventos continent, quo minus sit perturbationibus locus. CAS. Et non recte fit hoc, quod isti svadent, ut nos tempori conformemus, et scoenae ut aiunt serviamus. MIS. Cum decoro recte, si possis. Quantum dedecet enim


page 127, image: s135

a)lwpeki/zein pro\s2 e(te/ran a)lw/peka, quod aula imprimis exigit? Porro difficile est ibi continere te, unde omnis exulat Continentia, et invidiosum est, cum lupis si fueris, simul non ululare. Mihique videtur, paucissimis datum esse chlamidem simul ac pallium ferre. CAS. At praeclarum mihi videtur, multos habere amicos, id quod vobis proclive est. MIS. Neque proclive, ob perversa aulae studia neque si id assequi possis: uno plus amico recte utaris: vel Hesiodo persvadente: cuius est illud: mh\ de\ polu/zeinon, mh\ d) a)/zeinon kale/esqai. Et quemadmodum Aristoteles sentit: omnem paenitus amicitiam excludere: nec ullius consuetudinem admittere: ferinum esle et iniucundum: ita ego puto multos habere amicos: hominis esse nullius rei delectum habentis: nihil prudenter statuentis: nihil constanter facientis. Nisi amicos vocas: qui vicies die salutant: et dumte sibi


page 128, image: s136

vicissim assentari volunt: genibus inclinant nudo capite occursant: à tertio usque iugere dextram porrigunt. Et quidam sesquiulnaribus advolutus tibiis: continuo tus illud aulicum adspergit: magnifica promissa, ingentes poilicitationes. Dicas plane divinitus oblatum tibi: a quo sic ameris. Cum ille interim huiuscemodi inescatum te illecebris: totum ad se traducit: tuaque animadversa simplicitate: crebro ista intonat. Heus age tuus sum: mea omnia committo tibi. Quid ni? Amicorum omnia communia, utere me ut voles. Voles aut in mortem usque, et confestim voles. Quas ubi bullatas nugas olfeceris, nihil prius tale expertus, incunctanter credis, ac forte secretum aliquod committis, quo ille arrepto, et certior factus, qua tibi parte plurinum obesse possit, quod apud Comicum est, alteru manu panem ostentat, altera fert lapidem, verbis


page 129, image: s137

amicus est, cogitatione insidias struit, palam benevolentiam, occulte periculum intentat. Qui ubi semel edoctus fuerit, quo te consilio subvertere liceat, numquam sinit emergere, omnem praecipit favorem, et siquid tibi boni destinatum est callide occupat. Quod si neglectum te quararis, et officium requiras, aut in disceptationem voces rem ipsam, tum se tibi opponit manifeste iam, atque eo liberius, quod videri vult aliquando amicus fuisse tibi, et exprobrare illa possit promissa, illas bullas. Si ignoras enim, promittere etiam beneficium est in aula. CAS. At aliquos invenire licet ni fallor bonos. MIS. Et ea Caste rara avis est, quam tu unquam sequi velles tanto periculo? CAS. Nondum constitui, quamquam certum est aulam experiri mihi. MIS. Ac tanto derelicto bono, in tantumte ultro praecipitare malum? CAS. Imo ex bono in bonum traducere, non


page 130, image: s138

minus recte, quam qui ex bono citharoedo bonus fit poeta Tragicus. MIS. Bene Tragicus. CAS. Et nequid praeter rationem proponere me arbitreris, sic accipe. Omnes qui in umbra philosophamur, nec aliquando adres gerendas accedimus, quod scimus. Nam ut in tranquillo navim quilibet facile gubernat, ita in isto otio, unam quamquam rem strenue laudamus vel vituperamus, aut utrumque facimus, et consilia damus, ac de rebus maximis acutissime interdum disputamus, verbis abunde instructi, re penitus inutiles, et ad omne opus, nisi exerceamur prius, inepti. Iam ego enim quem in usum toties caput scabo? ungves rodo? Qui si hodie rerum administrationi admovear, omnia imperite egero, in consiliis absurda, et nihil adrem svasero, ut iure exclamaturus sit aliaquis, bove cives leporem venamur. Id quod illis quoque contingere videmus, qui


page 131, image: s139

multos postquam annos in libris versati, multa ac varia bellorum genera legerunt, aliquietiam scripserunt, opus aggressi, nihilo peritius rem militarem tractant. Adeo perite aliquid facere, aliud est, quam diserte dicere. At semper legere, semper meditari, aut scribere etiam, ves disserere, si nihil agas praeterea, quae tandem vita est? Mihi enim vivere non videtur, qui, quod nostri aiunt, sibi vivit. Adde hoc, quod hi qui in studiis literarum diutius versantur, non tantum interim non experiuntur res ipsas, verum etiam fiunt plerumque obeundis negotiis inepti, unde suis ut plurimum moribus vivunt, ab aliorum convictu abhorrentes. Quos spectare licet, si quando hominum frequentiae admoti fuerint, quam sint in omnibus difficiles, quanque morosi, et communi plane sensu carentes. Audent tamen interim nulli non sua exprobrare vitia, ac reges incessunt,


page 132, image: s140

ut stupidos, è medio tollunt militiam, omne rei familiaris curam, ut supervacuam damnant, in diem vivendum docentes, divitias risu, voluptatem conviciis insectantur. Rident fora, rident leges, non navigare, non equitare per illos licet, puta non cacare etiam, et quae maxima pestis est, coniugia quoque ut rem fivolam detestantur, et humani generis propagationi operam dandam non putant, vellent mundum desertum reddere, ut neque ipsi essent. Quid enim ista sibi volunt, optimum non nasci, proximum cito natum aboleri? aut quid non absurdum hi qui vocantur monachi, aliquando declamant? hortantur ad solitudinem, trahunt sub regulam, cilicium ostendunt, vitam caelibem solam caelo dignam praedicant, rerum usum damnant, mundum iugulant, quicquid extra cucullum est sathanae addicunt, ipsi nihil experti, nulla neque bona, neque


page 133, image: s141

mala fortuna exerciti, atque haec illis ingerunt cellae ac solitudo, ut quicquid ex culicis morsu indignationis conceperint, in mores in tempora evomant. In principes, in divites, ac quodlibet diversum vitae genus iaculantur, ac illa ab inferis terricula, hominum auribus atque oculis observari faciant, ita depingentes ac si viderint. Quos qui audiunt, aliqui mori destinant, alii incellam sese abstrudunt. Nonnulli derelictis coniuge ac liberis, ad solitudinem procurrunt. Quosdam ita piget vivere, ut patri ac matri, quod se genuerint irascantur. Quae cum video, et quam non deceat hominem nihil agere considero, ac quae ipsum me circumstant intueor, cum iam tempus sit, ut vivere incipiam, non deserendi quidem studia consilium capio, sed emergendi ex his sordibus viam prospicio. Atque haec prolixius attuli, quo ne mihi persvasum putares, tantum


page 134, image: s142

bonum esse sic otiari. Tu coeptum de aula sermonem prosequere. MIS Nihil istos moror amice, qui terrarum orbi molesti sunt Theologistas, ac difficiles illos et superciliosos disputatores ipse non probo, nec te in cellam relego, et agendum omnino aliquid puto. Sed aulam nego esse idoneam, qua emergere potissimum cogites. Quod si obstinatissime unum hoc vitae genus tibi proponis, atque ibi actae aetatis fructum quaeris, tum te dico è nassa cibum petere. CA. At multi evehuntur apud principes, et ad honores cito ac dignitates transcendunt. MIS. At multi consenescunt ibi pauperes, nec usquam transcendunt, aut unquam speratum vitae portum attingunt. Quadam etiam maximas saepe ad opes ac spoliantur. Vide enim quam acute haec intellexerit sapiens ille, qui sic exaltatos calculis Arithmeticis comparabat. Nam ut illi aliquando minorem, aliquando


page 135, image: s143

maiorem numerum referunt. Ita hos aliquando fortunatos, aliquando calamitosos, rursumque aliquando illustres, aliquando obscuros, ut regib. libitum sit, haberi. CAS. Licet sperare. MIS. Et falli licet, tum illud numquam memoria tibi excidat, quod ille ait et rex et vates, nolite confidere in principibus. Quod si me audis, non tanto spem istam pretio emes, nec ad hunc scopum, vitae arcum intendes, aut dulcem scholae quietem commutabis cum his turbis, quae me annos iam plus viginti sine fructu exercent, dum teror ac conteror, dum sudo ac algeo, dum valetudinem corrumpo, dura patior, grata refugio, dum magnis laboribus ac vigiliis conor, dum omnem aleam iacio, neque aliud tamen assequor, praeter unum hoc, quod tibi tantis malis parandum videtur, ut quemadmodum Phryges fero sapiam, ut in arenam aedificasse me, ac ventos


page 136, image: s144

coluisse videam, et illud tandem intelligam, quam non bene vitam instituerim. At te dulces interim musae, omnis plausus securum, ab omni tumultu liberum, vera et honesta voluptas detinet. CAS. Egentem saepe multis. MIS. Contemnentem etiam multa. CAS. At nunc quarendae facultates, de inde advirtutis studia redeundum, si unquam liceat. MIS. Recte si licat, nam ut parari queant hae, quis petis facultates, aut laborem non feres tu, aut indigna multa non sustinebis, deinde vereor, ne bonam tui partem depravet aula. CAS. De labore scio, qui è nuce nucleum petat, ei necesse fore ut frangat nucem. Iam autem firmior mihi videor, quam ut ullam posthac morum immutationem admittam. MIS. De nuce fieri potest, ut nucleum non habeat, cui tu cum periculo dentem impegeras. Quod ad mores pertinent, nescis quam blanda pestis aula sit, quantumque pondus,


page 137, image: s145

hiqui hoc mare perflant venti, quam nullo negotio dimoveant. CAS. Dic aliquid de ventis igitur, aut si praestat, de convictoribus aulicis, interpellatum à me sermonem prosequere prius, deinde totum hoc mare absolve. MIS. Quos commemoravi convictores, Caste, hi sunt, qui cum Ulysse illo tantum maris obeunt, infidi ac fraudulenti comites, quorum ille sive suo ingenio fraudem eluserit, sive deorum benignitate insidias effugerit, ad aliquam deferetur Calypso primum, deinde Alcynoi hospitium, post Ithacam forte occupabit. CAS. Qua hos igitur arte pervincere oportet? MIS. Providentia quam illi si quando abesse abs te senserint, perdendi consilium inibunt. Quare fidendum penitus nulli. Ut dicam enim quod sentio, optimam etiam indolem, et recte institutam vitam, in aula suspectam habere oportet, quod hi quos dixi ventos, omnia impellant ac perfringant,


page 138, image: s146

et summam saepe innocentiam ad pessimos mores invertant. Annon audisti illum qui ait? Discedat ab aula qui vult esse pius. Verum ut sint aliqui boni, periculosa tamen ibi experientia est, quod multi sunt pessimi, suopte partim ingenio, partim aulico veneno imbuti. *o)/i=s1in ut ait Comicus, o)/nte bwmo\s2, o)/nte pi/s1is2, o)/nte o(/rkos2 me/nei. Proinde cautum esse oportet, qui cum ingeniis conflictari velit eiusmodi, ac danda saepe verba, et vicissim adulandum, moresque dissimulandi sui, atque omni abligato candore, Istiusmodi simulandum ingenium. CAS. Utintelligo, quimus est iste discendi à philosophia gradus. MIS. Et haec est quam dixi difficultas. Quantus essem nunc enim ego, si vel simulare adulationem potuissem? Qui dum illum sequor naturae rigorem, et bonus esse studeo, omnem tot aerumnarum fructum perdo in sublime procul abeuntibus, quiaequales erant, ac in his


page 139, image: s147

multis qui nec diu iam, nec multum adeo laboraverunt. CAS. Omnino igitur adulari necesse est aulico? MIS. Omnino. Sed faciunt hoc alii plus, alii minus. At quisquis huic iugo colligandam cervicem praebuerit, opus est Alcybia dem imitetur. Nam ut aliter Athenis vixit ille, Attica morum suavitate aliter Lacedaemone, solutius rursum aliis apud Thraces, populum bellicosum, aliis apud Persas, mollem et delicatum, moribus usus est, ita opus est aulico, omnem in modum conformare se moribus eorum quibuscum vivit, ut ingenio omnem in partem mutabili sit, in omnibus versutus ac callidus, in summa, ipso Protheo, varius magis. CAS. Tragicum est hoc malum. MIS. At in aulica Comoedia spectatum Caste, nec aliud frequentius, aut timendum magis, cum intestinum sit, cum domesticum. Nam qui aperte inimici sunt, facile ab his tibi caveris. Hoc malum, per


page 140, image: s148

speciem amicitiae clam irrepit. blandum venenum, fucata pestis. Atque aliquos horum novi, miros in modos, principum bonitate abutentes. Quosdam vero ita effeminate assentantes, ut non verba tantum rebus accommodent, verum etiam gestu verba exprimant. In quibus falsissimus animi index frons est. Qui omnem oportune affectum simulant, utut volunt colorem vultus mutant, udi ac molles, et quancumque personam fingere velis idonei. Qui omnia facilo imitantur ac exprimunt. CAS. Et hos alunt principes, ac honoribus efferunt? MIS. Et primo loco decepti scilicet, homines gravibus alioqui curis impliciti, et ad tristitiam proclives. Quos illi grata semper ac loeta nuntiantes, iucunde afficiunt, omnia eorum admirantes, omnia laudibus efferentes, etiam ea quae iniquissima noverint. Non est invenire aliud hoc hominum genere peius. Atque hi


page 141, image: s149

sunt, qui suis pessimis consiliis, optime animatos principes, in multorum, in orbis perniciem, invertunt ac pervertunt. Semper duplices ac bilingves. Per quos fit, quo minus recte sapiant, recteve faciant illi. Quibus auctoribus, neque bonis praemium, neque poena malis est. Hi sunt Caste qui fumum vendunt. Quibus ad illis emptoribus dicitur, commenda me principi. Porro officia et praefecturas ab illis mercari licet. Et ut aliquid faciant, aliquid dicant principes, redimere, Quibus illi quos volunt caros, rursum quos volunt infestos reddunt. Hi à quibus munera quoque acceperunt, his aliquando sucum faciunt. Quibus auctoribus, multorum felicitas principum perit ac subvertitur. Hi sunt Caste sorices ac tineae palatii: qui plurima die noctuque arrodunt ac corrodunt: qui plurima devorant. Omnino enim vitam ac sanguinem principum


page 142, image: s150

exsugunt isti: ac lente consumunt. De quibus valde prudenter Antisthenes philosophus olim monuit. Si necessitas urgeat praestare: in corvos: quam in assentatores incidere, illos enim mortuos, hos viventes devorare. Qui cum noxii ubique sint, utiles usque, maximis tamen ac intolerabilibus aluntur sumptibus. Hos videas in omni mundicia, omnibus lautitiis delitiantes, splendide vestitos, bene nummatos, semper ebrios ac temulentos, vel citra vinum, studioso aleae, deditos crapulae. Qui non aliter vivunt in aula, quam illa Ulyssis domi porco???um colluvies, adeo non parare aut augere rem nati, sed consumere ac perdere, a)/gons1i kai\ fe/rons1in. Neque istornm quicquam gratis, quandoquidem primi isti munifice donantur, liberaliter habentur, regie vestiuntur, ad officia facile, praefecturas ac honores evehuntur. Et de Palponibus, aulicis dictum


page 143, image: s151

fortasse plus, quam oportuit, sed idcirco ut intelligeres hanc navigationem quid potissimum difficilem, ac intranquillam redderet. Ac in aula amicitiam ne praesumeres. CAS. Ut video, maxime indignis benevoli ac benefici sunt Principes. MIS. Atque hoc est, quod vides quosdam neque genere claros, neque virtute commendatos, in summum conscendisse, CAS. Scribas maxime. MIS. Imo quosdam scribis inferiores, atque utinam scribas tantum eveherent. Ita sine iudicio ac delectu liberales sunt principes, CAS. Iam dudum extra tuum, sermonem meae peregrinantur aures, ac de illo cogito Morione. Sed tu tria verba, quae neglexi interim, repete. MIS. Si de Morione prius dixeris. CAS. Audierat is auri penuriam conqueri suum principem, et repente, quin tu scriba vis esse inquit,


page 144, image: s152

ut aurum habeas. Nam illos prae omnibus pecuniosos viderant. MIS. Ita est. Nam et primi illi, et plurima in aulis principum lucrantur, partim dum literas ac signa vendunt, partim dum cottidie aliquid à principibus exsugunt. Quamquam quid de scribis querimur, qui qualescumque sunt omnino aliquis illorum usus est, cum alii multi sint, omnino inutiles, tantum fruges consumere nati. Atque igitur dixi, sine iudicio ac delectu liberales sunt principes. CAS. Dii perdant assentatores omnes, quo ne bonos bonis diutius principes perdant. Sed tu iam de ventis narra nisi quid restat de adulatoribus, MIS. Huius generis sunt fratres, qui principum mentes tenent, ex auditione confessionis. Circa quod studium adeo superstitiosi sunt illi, ut credant perpetuo clausos sibi caelos, nisi ex Dominici aut Francisci phratria bene saginatus aliquis, nitidus, et oboesus,


page 145, image: s153

aperiat. Neque enim satis est sacerdote hic uti, nisi ex ordine sit. Quasi nemo post mortem revixerit, antequam hi essent nescio quomodo ordinati ordines. Audiunt illi tamen interim secretissima quaeque, et non produnt, nisi raro forte, dum inter alios Palpones in multam noctem pergraecantur, sed ut numquam prodant, tamen sciunt quid principi, quatenus svadere conveniat, et quem non egredi oporteat limitem. Atque igitur cautissime adulantur hi, ac mire semper abutuntur magnatum vanitate. Quorum aliquis persvadetur neminem ascendere illam beatorum mansionem, nisi qui prius in scapulis Francisci consederit, aut quem sublatum in brachia Dominicus sursum proiecerit, aut qui valde liberaliter fratrum reditus auxerit, monasteria locupletaverit, vel novum aliquem huic colluvioni nidum construxerit. Quo fit, ut indies magis


page 146, image: s154

ac magis crescat illorum res, nemine reclamante dum ostiatim colligunt, quasi res parva sit stipem emendicare, aut non in multa aureorum milia hi redeant stipes. Scilicet peritissimum est hoc assentatorum genus, acidentidem pernicosissimum. Nam per speciem religionis mali sunt, sed iam ad ventos vocor. Hi sunt in aula, Caste, favor, invidia, cupiditas, ambitio, luxus, consuetudo, egestas. CAS. Rem capere videor, quamquam audire libet, quomodo haec à suo statu mentem dimoveant. MIS. Favor, Caste, ut iniusta svadeas, cum hoc demulctus, rectum dignoscere haud facile possis, et iccirco iniquam saepe amici causam iuves, aut quae amas, utcumque cadat hoc, principi probes, contra invidia ut bonis saepe obsis, aequitatem impedias quam infesta habes, persequaris. Quae duo, cum, qui in aula versantur adsunt omnibus, incorruptam non sinunt genuinam bonitatem.


page 147, image: s155

Atque ita sit, ut multa indigna contingant, nam et eliguntur frivoli multi, ac excluduntur frugi homines, et iniuria fit bonis moribus. Iam de cupiditate non dubitas in quos errores praecipitet, ut nihil saepe facere nihil dicere aliquis vereatur, dum quod cupit paret. Hinc illa sunt in aulis periuria, illae perfidiae, illa falsa testimonia, tanto crebriora, quanto quis eget magis. An non cupiditas est quam facit, ut munera accipiant aliqui? ut favorem principis, ut fumum vendant? ut compilent? ut depeculentur? ut rapiant? ut furentur? Porro ambitio quid non perferre cogit? omnia digna ac indigna obire facit, haec et dissensionem excitat inter eos saepe, qui sibi cari invicem fuerant, et adulationem ac assentationem gignit, duas ut audisti maximas aulae pestes. CAS. Non ferendum vitium narras. MIS. At frequentius ibi nullum est. Adeoque


page 148, image: s156

late regnat in aulis principum ambitio, ut huic uni accepta referantur omnia. Nullus violentior Boreas navim impellit, quam illa hominis mente concutit. Qua imbuti qui sunt, omnes autem sunt, quod haec ab aula numquam absit, non dubitant pericula obire, discriminibus sese obicere, per tela per hostes ferri, amicum laedere, necessitudines perrumpere, fidem fraudare, in deos atque homines delinquere, dum huic civitati praeficiantur, hoc officium, hunc magistratum occupent. Aliquando etiam, ut sine fructu inanem titulum ferant. Ita falsae gloriae studium, aulicorum omnium animis tenaciter inhaeret, agunturque hoc flatu sursum ac deorsum, et in miros obiciuntur errores, nonnumquam naufragium faciunt, ac omnia perdunt, in largitionem ingenti consumpta pecunia. Habet enim vitium hoc comites, largitionem et reliquas corruptiones,


page 149, image: s157

quibus im pellente ambitione, tota flagrat aula, ac omnia passim aduruntur. Quid luxus? quam morum de pravationem adfert? quod contagium trahit? vitium tanto aliis odiosius, quanto plura perdit ac dissipat. Hoc errore contemnuntur pecuniae, non quo à sapientibus illis pacto, sed per stoliditatem ac dementiam, contra vanissima omnia adamantur, atque inde pretiosa vestis, inde purpura, inde aurum et argentum, inde gemmae ac margaritae, et reliquae id genus nugae aulam invaserunt. Quae omnia licet maximi emantur, magnanimitatis est tamen, ea abicere, et pro neglectis habere, ac tanto quis animosior censetur, quanto haec vilioris facit. Videas ad contentionem usque insumi pecunias, quo nequid splendidius alteri adsit. Nec ad usum fit emptio sed ad inanem ostentationem. Quo loco, haud refert dicere, unde suppetant haec aut hanc


page 150, image: s158

voraginem quid impleat. Certe impletam oportet, sive inde egeant subditi, aut ipsi etiam principes egeant, sive uniuscuiusque patrimonium huc erogetur. Ac plura multo profunduntur ibi inaniter, quam in usum vertuntur necessarium. CAS. Fieri video quae dicis. Nam optime vestientem hic lanam, quid aliud contemnere docuit, ut peregre sericum emeremus, ac purpuram? aut non potuimus ornari, populus bellicosus, et omnis olim mollitiei contemptor sine gemmis sine auro? et nos sagi piget, nos loricae? MIS. Tum cynnama, crocum, piper, et reliqua exotica, id malum invexit. CAS. Simul credo mores emollivit, ac illud vere Germanum robur enervatum reddidit? MIS. Sic est quanto decentius enim, primi illi Germani ferarum pellibus amicire corpora solebant, cum multa interim strenue facerent, quam nos sic compti, sic ornati,


page 151, image: s159

nulla bella gerimus? nullis principibus, nullis regibus iugum imponimus? nullam laudem parimus? nullam ad posteros gloriam transmittimus? nisi quo alacriter plenis concursantes poculis, utrinque vires comminuimus, corpora delassamus, ingenia perdimus. CAS. Quae audio, sed perge. MIS. Praeter haec in miros saepe scopulos impellit consuetudo. Quippe multorum convictus in aula cum sit, in proclivi est morum exemplum, quod omnes trahunt, sed ita trahunt, ut adhuc viderim, qui cum bonis consueverant, meliores paucos, admodum multos per malorum convictum deteriores factos. Hoc inducente flatu, adolescentuli in aulam delati primum, pereunt. Omnis innocentia peslum it. candor infuscatur, bona indoles corrumpitur. Cum enim, ut quidam ait, in vetitum semper nitamur, ac


page 152, image: s160

negata cupiamus, abunde in aula invenire est, quo labem contrahemus, alii in gulones et potores incidentes, alii in aleatores, quidam in scortatores, plurimi passim in assentatores ac simeas aulicas impingentes. Quorum in medio quae tuta probitas? quae satis tibi munita integritas videtur? CAS. Mihi quidem videtur, ipsa Pallas hac aslvetudine contractura malum, tali contagio, tam pestifero inficiente, ac milere decipiuntur, qui pueros in aulam erudiendos mittunt, cum inde vi ac violentia extrahendi potius essent. MIS. Ut narras. verum egestas, quam dixi, suas et ipsa partes sibi vendicat, necessarium malum, quae optime institutam indolem pervertit, nec sibi constare sinit. Quae omnia venalia habet, et nihil non pecuniae studio facit ac patitur. Haec proditores gignit, ac rebus semper novis studet. Vides enim ut opus sit egentibus illis, quod prodigant, quando quidem et


page 153, image: s161

ipsis commune est cum aliis luxum colere? Itaquve undeunde poslunt corradunt. Per fas ac nefas quaerunt. Certe enim, ut ille ait, viro esurienti necesse est furari. CAS. Quid tu? illos pauperes deteriores putas, his, qui ex crumena, ut fertur, generosi sunt? MIS. Nihil minus, sed sua sunt et illis vitia, quae nihil ad hunc locum. Egentes omnibus semper vitiis obnoxii sunt, cito munera accipiunt, cito spe lucri fidem frangunt, adduci facile possunt, ut secreta sibi commissa effutiant, ut ea quae in consiliis agitata sunt prodant, ut iniquam principi caulam commendent. His intercessoribus siquis eos pecunia praeceperit, omnia citra negotium à principe impetrabit. Atquve hos praesertim observant hi, qui principum favorem venantur, non imprudentius, quam qui oppidum expugnaturi, ea parte, qua munitum minus est, aggrediuntur. Sed iam de his satis dictum, quae


page 154, image: s162

aulam turbant, quae recte ventis comparavimus, quod ut illi, quieto mari sluctus concitant, ita hi quos memoravi flatus, miras aulae tempestates invehunt, ut iam nosle videaris, unde hae sint in aula inquietudines, hi tumultus. Verum quo tandem diu multumque iactatam navim nostram impellant, accipe. CAS. Audire gestio. MIS. Aliquando in perniciem statim, ut si quis cupiditate excaecatus, aut egestate coactus, rem committat supplicio expiandam, aut si huc eum consuetudo, quam cum malis habuit, abstrahat, aliquando ad infamiam, his eisdem spiritibus aut per ambitionem et Iuxum. CAS. Quo illi put recidunt, qui aut in furto deprehensi sunt, aut mercede fidem prostituerunt. Aut verò qui ambitionis studio principi fucum fecerunt, aut qui per vinum vel amorem, turpia admiserunt. MIS.


page 155, image: s163

Qualis ille hic nuper fisci praefectus, a quo princeps rationem audire cum vellet, intellexit uno anno decocta aliquot aureorum milia. CAS. Et qui pacta cum hostibus pecunia, nihil utile Caesari svasit. MIS. Et multi qui magistratus emunt, et honores mercantur. CAS. Et qui vino dediti, multa saepe tacenda per ebrietatem effundunt. MIS. Qualis etiam fuit, qui paucos ante annos in hac aula versatus, cum honestum locum haberet, sed per luxum prodigeret omnia ac aere alieno obrueretur, meretriculam, cuius amore tenebatur, equestri ordine natus iuvenis, uxorem duxit. Deinde non suppetente, quod neceslarius usus requireret, latrociniis vitam toleravit, ac tandem cum aliis latronibus comprehensus, carnifici secandam cervicem praebuit. CAS. Ut capio, hae sunt in isto mari Syrtes, hae


page 156, image: s164

Scyllae, hae Charybdes, quo navigantes hoc modo deiecti, pereunt. MIS. Et Lestrygones Caste, ac Cyclopes, qui statim devorant, ad quos ille, scis, deserebatur, qui cum pacta mercede, principis vitae insidiaretur, consilio praeventus, extremo supplicio affectus est, et nunc à quatuor stipitibus dependet. Et quem proxime laqueo suspendi vidimus, quod arearium compilaslet. CAS. Et quem ego vidi Romae, quod liberius monuislet pontificem, capite plecti. MIS. Non ille Caste, sed forte ad scopulum offenderat. Sunt enim scopuli etiam hoc in mari, caute transeundi, ne frangas navim, et omnem semel substantiam perdas. CAS. Et hi qui sunt? MIS. Unus omnium maxime vitandus, ita principis. Nam qui huc impegerit, actum de eo puta, atque audi Caste, quo potissimum periculo, versemurapud principes, sive te enim tuus ille


page 157, image: s165

conductor, benignius respicit, anxius es nequid offendas, et favorem ut retineas. Sive abste oculos, aureis ac manus longe habet, bene mereri studes, idque vigilando, laborando, dum sursum ac deorsum volitas, dum frigus ac aestum fers, dum digna ac indigna pateris, dum omnia conaris, ac saepe contra flumen natas. Ita semper lassandus venis, semper ac singulos in dies deterior fit servitus. Dum tamen interim nescis, an haec ille sentiat, aut agnoscat. Qui si sciat etiam, quantum merearis, non facile tamen concedit, quae ad tranquillitatem tibi sunt. Quippe ex cuius re est, hiantem te detinere, ac suspensum, sperantem semper fore, ut emergas, ut aliquid se mitius det, ut sit laboris merces, sudoris praemium. Quo in statu saepe interim contingit, ut tibi irascatur o(deino/s2 e)kei=nos2, ob levem aliquam adversum te causam motus, quam ille tanti sacit, ut magna


page 158, image: s166

deprecatione opus sit, quo tecum in gratiam redeat, cum saepe ob rem nihili, ob floccos, ob pilum, ob vitiosam nucem, ob fumi umbram excandescant principes, inflammentur, rabiem contrahant, furiant, ac caelum terrae misceant. Breviter, in nugis Tragoedias agant. Tanti est diu ser vire se affligere ac conterere. Qua propter quosdam vidi, post, quam multis annis summa diligentia, maximis laboribus serviislent, semel vel ficta causa commoto principe, pecunia pariter ac liberate multatos, nonnullos vita etiam spoliatos. Leviores scopuli sunt Principum suspiciones, quarum illi capaces maxime sunt, sed in quas non sine periculo incidimus. Atque in his ego perpetuo Caste, ob loquendi libertatem, quo plurimum offenduntur illi, haereo. Deinde parium invidia, intra quam non admodum secure navigatur. Ac


page 159, image: s167

praesentius omnibus malum delationes, quarum cum impetu si impariter conflixeris, periculum est rerum simul ac vitae. Porro caute omnino tractanda est eius, cui lervis, quantumcumque iusta obiurgatio. Ea est his aegris natura, quaedam sibi nonnumquam ulcera tangi nolunt. Iam hoc quam fugiendum et ipsum est saxum, speciosa uxor si illi sit, aut filia, ne vel ames, vel amari tibi contingat. CAS. Ad huiusmodi scopulos periit apud Alexandrum Callisthenes. MIX. Et cum periculo navigavit Agis Argivus eundem reprehendere ausus, quod in adulatores et ridiculos, perinde ac in bonos liberalis eslet. CAS. Clytus verò, quam ab illo cyclope repente devoratus est? MIS. Et ab Astyage quae passus est Harpagus? CAS. Et sub Cambyse Prexaspes ut habitus. MISAUL. Porrò illi Romanorum imperatores


page 160, image: s168

quam misere multos habuerunt? CAS. Nostra autem tempestate, quae se indigna dederunt? et in Suevis illud quale exemplum? Proinde omni pede standum, ne in hoc mari navigationem experiantur, qui vitae confultum volunt suae. MIS. Quod nisi à me sic monitus, quo te praecipitasses? CAS. In mirum ut video pistrinum. Quapropter alia ineunda vitae ratio est. MIS. Ita ceste cogita. Nam aut ager honeste coli potest, aut literae doceri, aut ut cumque manibus operari licet et rem militarem exercere, kai\ en a)pi/di zeni/cesqai, aut medicinam tractare, ut ex te tibi vivas. CAS. Recte svades, tu vero, sic monito me, quid tandem in hac paenitudine tibi proponis, iam senex? an omni devorata bove, in cauda tandam deficies? nec extremum fabulae actum implebis? MIS. Ne hoc quidem degeneris animi, vel in extremo resistere, et iam varie super his consultans, nondum


page 161, image: s169

invenio, ut me expediam. CAS. Dii te ex ista iactatione in portum aliquem referant Misaule, ac ut libertatem recipias, faxint, aut aliquam tibi fructuosam cogitationem indant, qua te ab his retibus explices. Sed prosequere oro de vita aulica, quando adhuc ante horam sumus, quae te ad illud servitutis ostium avocabit. Et quod restare videtur, quae te causae in hanc navigationem adduxerint, aut de sirenibus ut meninisti, aliquid refer. MIS. Audi igitur servitutis huius causas, nam fructum abunde opinor intellexisti. Primum ea Caste, quae tu quoque paulo ante suspexisti, admirabar, vestium nitorum, aurum, et gemmas, ac illos arabice olentes purpuratos, ut deos verebar. Deinde magni faciebam, his conversari, ad quorum conspectum etiam, summa contentione, maxima saepe multitudo procurreret, hisque colloqui, et eorum familiaritate censeri, ac illas


page 162, image: s170

affectabam immunitates, et divites omnes putabam, qui sic ornentur. Cumque patrimonium mihi esset perexiguum, facile hoc loco ditescere proponebam. Quaedam praeterea insita fuit, et iuveni, et imperito, ut multis ambitio, nam aliquando videns ex aulicis reverenter aliquos appellari, ac orari, ab his, qui aliquid apud principem captabant, deinde muneribus quoque peti, rebar omnes in aula consuescentes, potentia plurimum valere, ac facile audiebam, cottidie increpantes me his verbis, quin tu in aulam te confers, ut prodesse et tibi possis, et omnibus tuis, aliquam adeptus praefecturam, aut ad aliquod promotus officium, vel aliter principi carus? His ego Caste Syrenibus, cum occinuislent, neque ego Ulyssis consilio caera aures obthurassem, subvertendum me praebui, deceptus miser cum minime praesentiscerem, in quae mala deo irato


page 163, image: s171

meo provolverer. Nam quid restes admirabar stuleus, quae truncum etiam ornant, et animum non arguunt? cum ex animo constet homo, nec ad eum aliquid pertineat, eorum quae exterius adhaerent corpori. CAS. Quo minus illos fero, qui monachi vocantur, qui nobis vestium ostentatione volunt, sanctimoniae opinionem persvasam, cum hoc hominum genus valde detestatus sit Christus, quem ego credo cum interris esset, nihil aliter atque alios homines vestibus usum. Hi autem quas non diversitates excogitant? In quod se non monstrum transformant, ut quam maxime dissimiles sint per omnia. Atque in his aliud Francisco placuit, aliud Bernhardo, aliter visum est Dominico, aliter aliis. MIS. Neque illud videbam, multos sic vestitos, plurimis interim egere. Sunt enim ista non ex hominum facultate, sed consverudine ac moribus aulae, quae vult


page 164, image: s172

homines iactabundos, ostentatores, gloriosos, ac magnificos, qui se omni foris pulchritudini ac venustati conformant, cum intus morbidi, marcentes, ac mire informes sint, ut mihi videtur, similes parieti incrustato, intra quem ruinosa multa sint, aut sepulcro splendide foris exstructo, ac statuis et imaginibus egregie adornato, quod deformes intus calvarias, nuda ossa et obscenos foetores contineat. Quin etiam multi horum, ut sic vestiantur, fraudant, rapiunt, ac furantur. Nam habendus est in aula vestitus, non quem tu parare potes, sed qui ex principis dignitate est. CAS. Ibi te illius meminisse oportuit, quod Croeso obiectum à Solone est. Nam ille cum adhibito Solone, aurea se sponda molliter ac regie adornatum, nitide composuislet, ac ab illo percontaretur, numquid unquam speciosius vidisset, respondit Solon, gallos gallinaceos, pavones et id


page 165, image: s173

genus animalia, in his enim admirandum naturam spectaculum exhibuisse, regis stolititatem arguens, ac istiusmodi fucorum contemptum innuens. MIS. Et multa praeterea, quae si mihi in mentem venissent, non his concessislem, huiusmodi obicientibus illecebras Syrenibus. Qui si itidem, quam periculose tractentur regum ac principum amicitiae, considerassem, non tanti fecissem, huic interesse pompae, in qua multi opprimuntur. Quam frivolum est enim, tunc se putare carum his dominis, cum dextras porrigunt, aut osculandas etiam praebent, aut ubi familiariter colloquuntur, cum non affectus sint illa, sed ostentationis plerumque, quae per omnia in aulia regnat, ac insidiosi ut plurimum sint, principum affatus, quos illi ob id blande conferunt, ut suorum animos explorent, et allectos hac benignitate, ad effundendum aliquid temere


page 166, image: s174

inducant. Plurima enim oportet simulare ac dissimulare reges. Unde non imperite solebat dicere Germanus imperator Sigismundus, qui nesciat simulare, eum nescire regere. Plerisque verò tunc affabiles sunt, cum solvendum est. Ac iccirco blande conferunt, ne sibi illi pecuniam petendo molesti sint. Maxima enim et ibi difficultas est, postquam diuturnam ac duram servitutem servieris, ut stipendium extorqueas, quod sive non petis, non solvitur, sive multum ac saepe, offendis. Hoc autem tempore, omnes fere per Germaniam principes egent, propter luxum et vanitatem, quibus dediti, plurima inutiliter absumunt. Vides enim, ut multa scurris, Iudionibus, mimis, parasitis, ac musicis largiantur? Vides, ut in aulis noctu diuque bibatur et edatur? ut pavimenta vino madeant? ut plus ebrii isti profundant quam ingurgitent? plus ingurgitent, quam ferre poslunt?


page 167, image: s175

tum ad aemulationem usque dantur vestes. Atque is est principum tumor, quanto magis egent, tanto minus egere videri volunt, et iccirco nihil de pompa, nihil de apparatibus remittunt, imo in alterius invidiam alter prodigit, ne perdendo inferior sit. Interea speciosus ille foris colossus est, intus squalet. Quod me ditescere volentem, misere decepit, autem subaeratum cum pro solido venerarer, ac istas esurirem pontificales cenas, ad has tam cupide respicerem gallicas vestes, adhaec monilia. Nam in aulis qui habent ista, plerumque nihil praeterea habent. Quin etiam plus aliquando perdunt aliqui serviendo, quam lucrantur, quod apud quosdam neque emergere est, et rem suam dissipare oportet. Porro stultissime delectum agunt Principes corum, quos in famulatum adsumunt. Neque enim ex virtute licet emergere, sed ut plutrimum quaeritur, qui procera sit


page 168, image: s176

statura, latis humerist ardua cervice, praelongis tibiis. Atque is commendabilior fit, si etiam barbam ad terrorem adornet, et calamistro caesariem urat, ac per aulam ingressus, huc illuc bracchia iactet, tibias ventilet, humeros ostendat, ut illos poscere videatur, Virgilianos caestus, cum Entello pugnaturus, et vestes habeat discolores, ac per omnia pictas, magis etiam quam pictus est gallus gallinaceus, triginta gallinarum maritus, cum istiusmodi Thrasonum unus, non sufficiat ad explen dum unius mulierculae desiderium. Scilicet athletas bonos amant principes craslos istos, pingues, et torosos, illos vero macilentos, breves, graciles, subpallidos ac tenues, quamquam prudentia forte et consilio valeant, non admodum curant, quia non est inquiunt, bene personatus iste. Athos gigantes in satellitium citra cunctationem libenter adsumunt, ac tales sibi gaudent


page 169, image: s177

esse anteambulones et sectatores, quamquam minus sit nonnumquam in aliquibus cerebri quam in culice sanguinis. Nimirum hoc comitatu abunde ornatos se, etiam si nulla sit virtutis ne cogitatio quidem, putantes, praeter quos capita extollunt adulatores quos dixi, relictis post tergum bonis, et plerumque pauperibus. Nam ut nosti, haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat res angusta domi. Atque hi sunt, quorum haec ilias capax est, quae alioqui stultorum regum et populorum continet aestus. Quod intelligentem considerare oportet. priusquam aggrediatur, an aptus sit haec obire munia. Nam praeter ea quae dixi, quid in aula ferendum sit, nihil te celabo, ac primum omnium quod de immunitate dixisti, quae poslet in hac ser vitute immunitas esse? Quam molestum est autem, ac indignum, omnia humiliter, omnia submisle et abiecte facere? Nam cum


page 170, image: s178

omnino servitus sit aulica vita, nec aliam appellationem capiat, quam ea quae faciunt emptitii illi quando nomen haud effugimus, in re ipsa solatium repositum habere debebamus, ut eslet haec scilicet liberalis servitus. At non putant nunc principes aliquod esle inter se et ministros suos discrimen, nisi ad contum eliam usque utantur opera nostra. Itaque volunt affiduitatem, volunt sudores, volunt quoquo eant, ut se velut propria umbra comitemur, neque amant quemquam, nisi qui in oculis sibi perpetuo sit. Et eos benignius habent, qui obstipo ante capite, quoties ipsi respexerint, inclinant. Quibus agilia sunt genua, quiomnes illorum nutus, nedum iusla obser vant, qui ceremonias aulicas pro legibus colunt, atque igitur uno omnes ordine callent et exsequuntur, ita ut si latum ab his ungvem discedant, piaculum hoc sit. Proinde desertores vocant,


page 171, image: s179

eos, qui non semper in tergo sibi haerent, magis, quam qui in acie loco ceslerunt. Et summum studium est, ut recte misceatur regiae pompae strepitus, ut ad omnem principis intuitum palleat quis, ac attonito similis sit. An non vides, ut apud hos titubantem dicere oportet? ac prae timore sudantem nonnumquam? Vides, quantumcumque aliquod familiare et exiguum est negotium, qua perplexitate, quam haesitanter ac trepide ille dicit orator, ut Lugdunensem Rhetor dicturus ad aram? ubi periculum est, si in tituli pronuntiatione, vel syllabam praetermiseris, aut poplites tui, si officium ibi minus scite faciant, cavendumque ut omnia sint mollia, perfracta omnia, ut opus sit, docto alicui comoediarum actori operam dedisse, ac histrionicam didicisle, quo neq vid in congenudatione aberretur. Quae cum vanissima omnia sint, tamen plurimum in his diei absumitur,


page 172, image: s180

Dein de apparitiones illae quales sunt, quando totas nonnumquam sex horas standum est, uno quasi in vestigio? quando huc illuc, sursum deorsum pro currendum? quando equitantem illum per urbem, fessis diu pedibus sequi oportet? quando in plurimam frequenter noctem observandus est, dum à convivio redeat? quando in aestu ac frigore excubandum. Et sunt homines, qui in his erumnis vitam putent, qui in hoc volutari coeno volupe admodum ducant, et pro delitiis habeant, haec facere, haecque pati, quasi aliquid adhuc intersit, inter aulicam captivitatem, et eos, qui bello capti Turcis serviunt, aut serviri principibus citra assentationis vitium possit, quae sunt enim ista paulo ante à me pertractata? quae etiam si ad amussim exsequi studeas, et efficere, quod placeat coneris, tamen in ambiguo est, an tuam ille sedulitatem agnoscat, aut per optimos


page 173, image: s181

illos convictores an placere tibi liceat. Nec minus danda opera, nequid aulici isti susurrones improbent, quam ipse ille iupiter tuus ne offensam contrahat. Qui si assiduum te videant, ut iam frequentari in principis auribus incipias, meritum omne tuum in vertunt, gravem vocantes ac im portunum. Et ubi ascendere quantulis cumque gradibus animad verterint, deiciendi consilium capiunt. Quorum studio factum est, ut inter abiectos nunc accumbam. Certe etiam fortunae rota est Caste in hac vita, in qua quotusquisque si ascenderit etiam, diu consistere potest? Quod vicissim omnia fiunt, ut qui nunc sublimes sunt, rursus decumbant, et qui paulo ante deprimebantur, nunc summo in orbe conspiciendi emineant, ut alius alium impellat, ut tuum illum aemulum, siquid tibi prospere succedit, urat. Iam in illa pompa, quae in vidia est, quis quo loco ambulet? quae


page 174, image: s182

ambitio? deinde praelibatores, cui malo exponunt se, praecepturi, si qua illi domino mors destinata sit. Atque adeo nequid tutum, nequid sit in aula pacatum, aliquos vidi à Morionibus exoculatos, dum provocati illi furiunt, quosdam ad mortem usque caesos. Inter quas molestias, inter quae discrimina, quid tandem praemii, quid solatii est Caste? Aut non semper vigilandum, alteram in partem, ne tibi vilescat gratia, in alteram, ne tui sit taedium. Et sorte officium petis, quod aut locatum iam est, aut si vacet, plurimos habet competitores, quorum tu studio nisi par fueris, quando tandem spes est, multis unum praeferri? Tum nonnumquam in piratas incidit haec navis. CAS. Quos in piratas dic oro? Nam ut video omni à parte navigatio est vita aulica. MIS. Quid aliud enim? nisitu quicquam invenisti magis huic simile. CAS. Nihil esse credo. MIS. Proinde multos habeant


page 175, image: s183

insidiatores multos etiam aperte inimicos, necesse est, qui multa possident. Unde si contigerit ei, apud quem servis, bellum esle, ac in hostes tu incideris, et illi captum abducant, tum quis redimit? CAS. Quis enim alius, quam cuius id causa passus sim? MIS. At nemo minus Caste. Nam tuum ibi patrimonium dissluit. Ac ipse te ut liberes opus est. Quod si inmitiorem nactus sis piratam. carcerem, vincula, torturas tibi propono. Nonnumquam etiam mortem. CAS. Duram valde conditionem narras. MIS. Quasi aliquid mite ferat aula. Vides igitur aliquot saepe milia, ob duorum homuncionum leviusculam contentionem, ex ambitione sumptam forte, mutua se caede conficere? CAS. Video. MIS. Quid Principum familiaritatem suspicis igitur? CAS. Quia in animum non revocavi ista. MIS. At nunc sapies. CAS. Tuo benesicio. MIS. Quamobrem fortunatum te, qui alieno


page 176, image: s184

periculo caves, me infelicem, qui sic pereo, CAS. Ni fallor, bona Principum pars ea facit, quae de Syracusano illo respondit Diogenes. Nam interrogatus, quomodo amicis uteretur Dionysius ut vasculis, inquit, dum plena evacuat, et abicit vacua. MIS. Sic est. Et iam prope arbitror, ut bene vacuum me eiciat ille, quandoquidem longius esse mihi à limine, quam solebam. videor. Ac nisi me omnia fallunt, iamdudum illam exuo gratiam, qui diu servivi, et quod paenitendum maxime est, optimam vitae partem, et aetatis florem in aula perdidi, inter sycophantas ac assentatores, inter fastum ac superbiam aulicorum congerronum. Inter magnificos Satrapas, regios canes, inter homines Caste, quorum ne in cena quidem laudandus sit aliquis. Inter glo. riosos milites. Inter illos Caste equites, qui sunt ipsi magis plerumque bestiae, quam hae quas equitant, atque


page 177, image: s185

adeo inter centauros, inani spe, sine fructu, duris semper modis fatigatus ac delaslatus, dum virebant genua, dum omnia erant integra. Qui si hodie abiciar. ac aliquis roget, quonam pacto in aula consenuerim, quid aliud respondero, quam quod ille apud Senecam, iniurias patiendo, et gratias saepe agendo? CAS. Vicem tuam doleo, Misaule, quamquam desperandum non puto, et forte tempus est, ut laetius aliquid eveniat. MIS. In illius hoc, Caste, genibus situm est. Qui quomodo aliquid daturus credetur, exhausto iam et inutili, qui omnia falso promisit iuveni et valido? CAS. Spes est haec lubrica, quantum sapio. MIS Te monitum igitur velim, ne tam periculosae navigationi te committas. Quid enim divitias sperat aliquis, inter tot egentes competitores? aut pocentiam quid ambit, quam sine invidia habere non potest? aut quam si habeat, cum periculo habeat? Cum


page 178, image: s186

de omnibus illi secumpotentibus male suspicentur. Porro quis nisi valde stultus, si hoc modo sit monitus, in hac experiri nave sustinuerit, cuius praeter alia tam spurca est, tam soeda ac tetra sentina? CAS. Etiam sentina ibi molesta est? MIS. Etiam nequid ulli nautae patiantur, quod non cummune illis sit cum aulica familia Igitur im~ undissimae sunt in aula sordes, mira obscenitas, Primum cibus ut multis, ita negligenter apparatus, marcescentibus saepe ac rancidis carnibus, in vas nihil purius coniectis, quibus cum grylli se, muscae, ac aranei et id genus animalia miscuerunt. Aut quam vermes iam pepererant. Atque hae quales quales sunt semicoctae tibi nonnumquam apponuntur. Iuxta insipidum olus, aut legumina ut cumque commixta, aut pisces iam divante mortui, aut aliquid his multo spurcum magis. Vinum aut acidum, aut quod ab alia sumptum mensa est,


page 179, image: s187

de quo biberat forte barbatus aliquis, barbam profuso nuper iure infectam habens. Qui adsident, hesternam crapulam olent et eructant, per omnia foetidi. Quorum aliquis percacatis sedet foemoralibus vini im petu emollita alvo, aut apud ipsam mensam vomit. Nam ita frequenter haec siunt in aula, ut quocumque tempore abs te aliquis percontetur, quid agatur in aula, recte illi respondeas, bibitur, vomitur, effunditur. Huc adde, quod non hominum tantum, sed bestiarum etiam ferendus est foetor, canum excrementis tota referta aula, ad versus quae obturasle nares, adeo est inut banum ac inelegans, ut in fabulam quoque venire soleat. Atque his te ut feras aslvesieri oportet, tum alibi, tum verò in ipso etiam triclinio sumentem iam cibum. Quamquam praeter ista nihil ibi lautum, nihil est mundum, crassum ac multo semper iure impinguatum mantile, ut digitis haerens


page 180, image: s188

quoquo trahas sequatur. Calices situ oppleti ac feculenti, mirum in modum conspurcatae patinae, iuxta inquinata omnia ac obscena, et odore ut plurimum teterrimo. Noctu autem quae commoditas quiescendi, inter obstreperos potores? Quorum ille a)mondo)taton aliquid, nocte iam concubia, quod omnium asimorum ruditum superet, occinit. Alius vino disertus. aliquot saepe horas sermocinatur, inconditis tibi fabulis ummum interturbans, forsitan et eundem tecum sortitur lectum, aut ex ebriis illis unus, aut qui ex morbo puteat, ac scabie infectus sit, aut cui spurce oleat anima, vel qui aliis tibi modis sit molestus. Adde lectos, non impuros tamen, sed et pestilentes saepe, ubi ille dormierat paucis ante diebus morbo gallico adesus, ubi leprosus aliquis desuda verat. Lodices sextum ante mensem loti, in quibus se volutarunt morbosi illi, qui multam, si inspicias,


page 181, image: s189

saniem, multum pus exceperunt. Atque haec omnia tunc magis abiciuntur, quando vaga est aula, ut in aliis ac aliis diversoriis pernoctandum sit, humi nonnumquam, vix raris substratis tibi stipulis, aut pediculosa aliquando culcitra inter cimices ac pulicum examina. CAS. Capio, et videre memini ebrios illos modis omnibus immundos. MIS. Tunc cum in suis illis versarentur deliciis? CAS. Cum eodem in triclinio alii biberent, alii vomerent, non nulli in vicem sibi oppederent. MIS. Tunc cum ille iaceret iam victus potor, ac inter dormiendum vomeret, inter vomendum dormiret, excubantibus iuxta canibus, quiomnes medio tenus palato sordes elamberent. CAS. Cum alii scorta, alii taxillos poscerent. MIS. Non iam ignoras igitur, cuiusmodi tibi, si huc concedas, exhaurienda sentina sit. Quod si cum ipso nonnumquam principe seorsum caenes, ut laute cmnia


page 182, image: s190

parata, eleganter apponentur, non audes per verecundiam apposita sumere, ac Tantali more in copia eges. Tum te interficiunt, aut morbis omnibus obnoxium reddunt, varia ciborum genera, quibus appositis, continere te facile non potes, quin nimis edas. Et longo intervallo misilus importantur. Ac ea plurimum hora cibus sumitur, quae tibi minime convenit. Neque enim in aula tunc editur, quando homines esuriunt, aut tunc bibitur, quando sitiunt, aut suo tempore quiescitur. Omnia confusa sunt, omnia intempestiva. Et forte exspectandus est ille, qui aut in venatione abfuit, aut ius dixit, ac leges dedit. Quae omnia eo tendunt, ut valitu dinem negligas, ac corrumpas, ut febres, ut podagras, ut ulcera ac pestes contrahas. Sed iam credo satisfeci, et tuae, Caste, petitioni, et meo in te studio, quo magis ad ser vitutem remittas iam me, atque audin sonare aes


page 183, image: s191

illud, quod me dixi ad officium vocaturum? CAS. Audio, sed breviter adde aliquid si restat, Epilogi in modum. MIS. Quid vis addam, nisi ut te moneam, quo mare illud tot modis suspectum fugias ac vites. Ne unquam navigationi te committas, tam periculosae, tam exitiosae, ne in rebus adeo dubiis, adeo incertis spem ponas, ne tibi pedicas in duas, ac spontaneam ultro servitutem accersas in qua postea miser cum sis, non identidem sis miserabilis, cum talis esle volueris, et ex miseria voluptatem tibi petendam dux eris. Nete ex commodiore vita, in has tempestates has procellas, unde emergere difficillimum sit, abicias. Ne ab animoexules. Et in his afflictionibus immunitatem ne quaeras, ut memineris libertati renuntiatum, ut primum in aulam te mancipaveris. nisi servus non est aut captivus non est, quiunam domum egredi citra praescriptum non audet. Omnino,


page 184, image: s192

ut longum valere dicas aulae, in qua corrupta sunt omnia, o)nde/n u(gine/s2, ubi difficultates mirae obiciuntur, arcana reticere, otium recte disponere, iniurias tolcrare, ubi aliis opera impenditur, sibi malum accersitur, ubi optimum quod habemus, frustra tempus conterimus. Tandem vide sis huic invenustae venustati, ne te capiendum praebeas, quo ne foris iucundissime demulctus, intus acerbissime tracteris, denique misere subvertaris. Nam quid refert, aureis te cathenis vinctum quis, an ferreis detineat? aut aliquid refert, à quo metallo piscis trahatur? In summa, ut mare esse memineris aulam. De me, ut ab isto naufragio enatem, video. CAS. Dabo equidem operam, ac tibi multa libenter debeo, qui me in tempore monueris. MIS. Tibi ego gratiam vicissim habeo, quod me non oscitanter audiveris. Sed iam eundum est, tu vale, ac in longum vale et extra aulam vale. CAS Et tu vale, ac liber esto MIS Quod diis videatur Caste. Sed ecce Velinum video, reverti à principe, quem de salario persolvendo moniturus, ho die accessit. Interrogabo, quod responsum tulerat. Heus tu Veline. Audin Veline? *ti/s1oi a)/pollwn kekiqa/ris1en?

FINIS.