VIRO EXCELLENTISSIMO, DOMINO MATTIAE HARTMANNO, ICto, Sacrae Regiae Maiest. Sveciae Regiminis Pomerano-Stetinensis Consiliario eminentissimo. etc. Domino et Amico suo honoratissimo, Testandi sinceri amoris ergò, Cum Voto omnigenae felicitatis, Libellum hunc sacrat AUCTOR.
QUod de Palatinorum vitiis brevissimè scribere libuerit, id non aliâ intentione factum est, quàm ut conscientiis eorum aliquo modo consulamus, qui sibi falsò persvasum habent, Aulicorum huius saeculi pravos mores non esse peccata. Equidem corruptissimi huius saeculi mores, ebrietatem, turpiloquia, mendacia, deceptiones, invidiam, iras, duel. la, multaque alia peccata pro peccatis, vel peccatillis non agnoscunt, ea tamen nihilominus in iudicio dicino damnabilia. peccata esse dignoscuntur. Optamus igitur seriò, ut lectio harum pagellarum Aulici Lectoris, eiusmodi peccatis inquinati conscientiamè somno securitatis excitet, utque veritatis viam agnoscat, et in eâ constanter ambulare studeat.