QUam non est hoc falsum, Misaule, quod aiunt, vestis virum facit. Nam tu mihi sic vestitus, sic cultus, valde places. MIS. Atmihi contra non placeo, ac ad illos olim pannos respicio. CAS. Quid ais? Ab his mundiciis, ad illas sordes? MIS. Aservitute ad libertatem Caste. Quem quidem pannis obsitum esse vilissimis oportuit, liber ut eslem. CAS. Non es tu liber igitur? MIS. Quia enim servio, atque intelligas rem plane ut est, hoc
sericum ultro accersitam mollitiem, et vitam viris indignam arguit. Haec qua collum obvinctum gero aurea cathena, mirae indicium est captivitatis. Tum ubi me consultorem salutari animadvertis, servitutis symbolum accipe. CAS. Quo me ducis? quae absurda refers? servi sunt, qui in Principum aulis versantur? MIS. Et miserum in modum. Deinde exules quoque. Nam quod vides molliter vestiri nos, quid aliud sibi vult, quam à veris vitae officiis longe exulare? Atque ita me dii ament, ut meam conditionem quoties repeto, neque liber esse mihi, neque vir, sed ex pessimo captivorum genere videor. Atque utinam maltiislem cum Diogene olera lavare, quam regias cum Aristippo epulas sectari. CAS. Valde praeter opinionem ista narras. Proinde si tibi videatur, rem clarius expone, ut edoceas eam vitam, in qua te ego furtunatum existimabam, tantopere
calamitosam esse. MIS. Facile est hoc intelligere Caste. Vides enim, ut brev vix tempus colloqui nunc tecum liceat, amico vetere, et aliquot iam post annos tandem reviso. Sic illa cogit temere abs te felix putata conditio. Nam ad septimam statim horam, standum ad principis conclave. Quem sic operiri, ceremonia est. CAS. Et quamdiu standum? MIS. Aliquot saepe horas. CAS. Quem in usum? MIS. Officii causa, dum aliquid ille iubeat, aut ne quo incomitatior exeat. Adeo mea omnia extrame sunt. Ipse ab alterius iuslu ac imperio, totus pendeo. CAS. Quid? illud pulchrum non est, sic vestiri? Summo cum homine consuetudinem habere? His immunitatibus frui? haec contrectare? huc ingredi? MI. Quid? Illud deforme non est, ad subitum tintinabili pulsum, quasi fulmine territum sic exilire? Abiectis ad summi illius tores consistere? ibique non
tantum quid ille iubeat, sed et quid nutu significet, aut digito crepet, religiose et ad anxietatem usque observare? Nullum habere sibi tempus, nullum locum proprium? omnia precario? aliena vivere quadra? ad omnem principis occursum pallere? erubescere? fugitare? Nonnumquam timere, ac obstupescere? tum multa simulare ac dissimulare? Toties genua inflectere? tantisper nudo esse vertice? omnia serviliter, omnia suppliciter agere? numquam tui iuris esse? magis diu laboribus, multis vigiliis, favorem hominis captare? observare quid dicas, quod ille probaturus non sit, nedum nequid facias? perpetua cum paribus invidia conflictari? laudem pariter ac vituperationem indigno loco ponere? nihil dicere quod sentias, sed quod conveniat? plurima debere? plurima accepta referre? assentari? adulari? ipsum te negligere? omnia alterius curae
mancipata habere? indigna multa facere, multa pati? saepe contra naturam conformare de aliis? CAS. Mare malorum commemoras. MIS. Recte ais mare. Et si libet, adde Tyrium mare, quod impetu rapit, vi detinet, fluctibus iactat, infidum, surdum, et instabile, repente turbatum: subito concitatum: inconstans, inquietum: numquam non procellis obnoxium: ventis expositum: tempestate furens: motu aestuans: plenum periculis: plenum exitio: impellens: ac inundans. Omni monstrorum genere: omnibus refertum portentis. Ad quod pernavigandum: cum me dullces quaedam syrenes illexissent: paulo post sentire coepi: cuiusmodi malis fortuna involvisset quantam mihi ad miserias: meus error fenestram aperuisset. Ac lugens cum Homerico sapiente dico: *o)/i/w| me o(dai/mwn te/rati qei=rzen. CAS. Mirum si tam fugienda res est aula: cum te philosophum
reddiderit: ita ut gratiam habere debeas: huic vitae: quae te sic excoluit. MIS. Nescis: quanti hoc constiterit philosophari. CAS. Quasi vero quisquam citra laborem philosophiam didicerit: aut dura non sint: quae ego facio vigilare: esurire: sitire: algere: aestuare: peregrinari, terra ac mari studiorum gratia multa pati: fraudare se voluptatibus: accersere dura omnia: et iniucunda: pulices pati: à cimicibus commorderi. MIS. Sunt ista quidem ut narras acerba. Sed quae tu quatenus vis: minimeque coactus sers. Tum eadem omnia adsert aula: et quaedam praeterea multo his duriora: nisi tu modica ista tanti facis: ut in publicis morsu to\n a)lezi/kakon Herculem invoces. CAS. Omnesigitur ab aula trahis: et desertas principum domus reddis; vel miseros omnes putas? qui illis convivunt? MIS. Nihil istorum Caste. Verum sanitatem illis precor mundi
dominis, ut sit instituendae aulae consilium. Deinde sic aio, valde prudentem esse oportere, magis etiam quam illum Homericum Ulyslem qui caute hanc consuetudinem tractet. CAS. Ut intelligo, aut plane desipiunt reges ac principes, aut nulli boni sunt aulici. MIS. Neque hoc, neque illud. Nam et sapiunt aliqui principes, rari illi quidem, sed tamen aliqui, et ex aulicis quidam Ulyslem imitantur, qui in turbulento hoc mari navigantes, caera obturatis auribus, insidiosae Syrenum cantionis capaces non sunt, et consilium habent praeternavigandae Scyllae, vitandae charybdis, et in Syrtes non impingunt. Tum quantum in se est, clausos in utre ventos continent, quo minus sit perturbationibus locus. CAS. Et non recte fit hoc, quod isti svadent, ut nos tempori conformemus, et scoenae ut aiunt serviamus. MIS. Cum decoro recte, si possis. Quantum dedecet enim
a)lwpeki/zein pro\s2 e(te/ran a)lw/peka, quod aula imprimis exigit? Porro difficile est ibi continere te, unde omnis exulat Continentia, et invidiosum est, cum lupis si fueris, simul non ululare. Mihique videtur, paucissimis datum esse chlamidem simul ac pallium ferre. CAS. At praeclarum mihi videtur, multos habere amicos, id quod vobis proclive est. MIS. Neque proclive, ob perversa aulae studia neque si id assequi possis: uno plus amico recte utaris: vel Hesiodo persvadente: cuius est illud: mh\ de\ polu/zeinon, mh\ d) a)/zeinon kale/esqai. Et quemadmodum Aristoteles sentit: omnem paenitus amicitiam excludere: nec ullius consuetudinem admittere: ferinum esle et iniucundum: ita ego puto multos habere amicos: hominis esse nullius rei delectum habentis: nihil prudenter statuentis: nihil constanter facientis. Nisi amicos vocas: qui vicies die salutant: et dumte sibi
vicissim assentari volunt: genibus inclinant nudo capite occursant: à tertio usque iugere dextram porrigunt. Et quidam sesquiulnaribus advolutus tibiis: continuo tus illud aulicum adspergit: magnifica promissa, ingentes poilicitationes. Dicas plane divinitus oblatum tibi: a quo sic ameris. Cum ille interim huiuscemodi inescatum te illecebris: totum ad se traducit: tuaque animadversa simplicitate: crebro ista intonat. Heus age tuus sum: mea omnia committo tibi. Quid ni? Amicorum omnia communia, utere me ut voles. Voles aut in mortem usque, et confestim voles. Quas ubi bullatas nugas olfeceris, nihil prius tale expertus, incunctanter credis, ac forte secretum aliquod committis, quo ille arrepto, et certior factus, qua tibi parte plurinum obesse possit, quod apud Comicum est, alteru manu panem ostentat, altera fert lapidem, verbis
amicus est, cogitatione insidias struit, palam benevolentiam, occulte periculum intentat. Qui ubi semel edoctus fuerit, quo te consilio subvertere liceat, numquam sinit emergere, omnem praecipit favorem, et siquid tibi boni destinatum est callide occupat. Quod si neglectum te quararis, et officium requiras, aut in disceptationem voces rem ipsam, tum se tibi opponit manifeste iam, atque eo liberius, quod videri vult aliquando amicus fuisse tibi, et exprobrare illa possit promissa, illas bullas. Si ignoras enim, promittere etiam beneficium est in aula. CAS. At aliquos invenire licet ni fallor bonos. MIS. Et ea Caste rara avis est, quam tu unquam sequi velles tanto periculo? CAS. Nondum constitui, quamquam certum est aulam experiri mihi. MIS. Ac tanto derelicto bono, in tantumte ultro praecipitare malum? CAS. Imo ex bono in bonum traducere, non
minus recte, quam qui ex bono citharoedo bonus fit poeta Tragicus. MIS. Bene Tragicus. CAS. Et nequid praeter rationem proponere me arbitreris, sic accipe. Omnes qui in umbra philosophamur, nec aliquando adres gerendas accedimus, quod scimus. Nam ut in tranquillo navim quilibet facile gubernat, ita in isto otio, unam quamquam rem strenue laudamus vel vituperamus, aut utrumque facimus, et consilia damus, ac de rebus maximis acutissime interdum disputamus, verbis abunde instructi, re penitus inutiles, et ad omne opus, nisi exerceamur prius, inepti. Iam ego enim quem in usum toties caput scabo? ungves rodo? Qui si hodie rerum administrationi admovear, omnia imperite egero, in consiliis absurda, et nihil adrem svasero, ut iure exclamaturus sit aliaquis, bove cives leporem venamur. Id quod illis quoque contingere videmus, qui
multos postquam annos in libris versati, multa ac varia bellorum genera legerunt, aliquietiam scripserunt, opus aggressi, nihilo peritius rem militarem tractant. Adeo perite aliquid facere, aliud est, quam diserte dicere. At semper legere, semper meditari, aut scribere etiam, ves disserere, si nihil agas praeterea, quae tandem vita est? Mihi enim vivere non videtur, qui, quod nostri aiunt, sibi vivit. Adde hoc, quod hi qui in studiis literarum diutius versantur, non tantum interim non experiuntur res ipsas, verum etiam fiunt plerumque obeundis negotiis inepti, unde suis ut plurimum moribus vivunt, ab aliorum convictu abhorrentes. Quos spectare licet, si quando hominum frequentiae admoti fuerint, quam sint in omnibus difficiles, quanque morosi, et communi plane sensu carentes. Audent tamen interim nulli non sua exprobrare vitia, ac reges incessunt,
ut stupidos, è medio tollunt militiam, omne rei familiaris curam, ut supervacuam damnant, in diem vivendum docentes, divitias risu, voluptatem conviciis insectantur. Rident fora, rident leges, non navigare, non equitare per illos licet, puta non cacare etiam, et quae maxima pestis est, coniugia quoque ut rem fivolam detestantur, et humani generis propagationi operam dandam non putant, vellent mundum desertum reddere, ut neque ipsi essent. Quid enim ista sibi volunt, optimum non nasci, proximum cito natum aboleri? aut quid non absurdum hi qui vocantur monachi, aliquando declamant? hortantur ad solitudinem, trahunt sub regulam, cilicium ostendunt, vitam caelibem solam caelo dignam praedicant, rerum usum damnant, mundum iugulant, quicquid extra cucullum est sathanae addicunt, ipsi nihil experti, nulla neque bona, neque
mala fortuna exerciti, atque haec illis ingerunt cellae ac solitudo, ut quicquid ex culicis morsu indignationis conceperint, in mores in tempora evomant. In principes, in divites, ac quodlibet diversum vitae genus iaculantur, ac illa ab inferis terricula, hominum auribus atque oculis observari faciant, ita depingentes ac si viderint. Quos qui audiunt, aliqui mori destinant, alii incellam sese abstrudunt. Nonnulli derelictis coniuge ac liberis, ad solitudinem procurrunt. Quosdam ita piget vivere, ut patri ac matri, quod se genuerint irascantur. Quae cum video, et quam non deceat hominem nihil agere considero, ac quae ipsum me circumstant intueor, cum iam tempus sit, ut vivere incipiam, non deserendi quidem studia consilium capio, sed emergendi ex his sordibus viam prospicio. Atque haec prolixius attuli, quo ne mihi persvasum putares, tantum
bonum esse sic otiari. Tu coeptum de aula sermonem prosequere. MIS Nihil istos moror amice, qui terrarum orbi molesti sunt Theologistas, ac difficiles illos et superciliosos disputatores ipse non probo, nec te in cellam relego, et agendum omnino aliquid puto. Sed aulam nego esse idoneam, qua emergere potissimum cogites. Quod si obstinatissime unum hoc vitae genus tibi proponis, atque ibi actae aetatis fructum quaeris, tum te dico è nassa cibum petere. CA. At multi evehuntur apud principes, et ad honores cito ac dignitates transcendunt. MIS. At multi consenescunt ibi pauperes, nec usquam transcendunt, aut unquam speratum vitae portum attingunt. Quadam etiam maximas saepe ad opes ac spoliantur. Vide enim quam acute haec intellexerit sapiens ille, qui sic exaltatos calculis Arithmeticis comparabat. Nam ut illi aliquando minorem, aliquando
maiorem numerum referunt. Ita hos aliquando fortunatos, aliquando calamitosos, rursumque aliquando illustres, aliquando obscuros, ut regib. libitum sit, haberi. CAS. Licet sperare. MIS. Et falli licet, tum illud numquam memoria tibi excidat, quod ille ait et rex et vates, nolite confidere in principibus. Quod si me audis, non tanto spem istam pretio emes, nec ad hunc scopum, vitae arcum intendes, aut dulcem scholae quietem commutabis cum his turbis, quae me annos iam plus viginti sine fructu exercent, dum teror ac conteror, dum sudo ac algeo, dum valetudinem corrumpo, dura patior, grata refugio, dum magnis laboribus ac vigiliis conor, dum omnem aleam iacio, neque aliud tamen assequor, praeter unum hoc, quod tibi tantis malis parandum videtur, ut quemadmodum Phryges fero sapiam, ut in arenam aedificasse me, ac ventos
coluisse videam, et illud tandem intelligam, quam non bene vitam instituerim. At te dulces interim musae, omnis plausus securum, ab omni tumultu liberum, vera et honesta voluptas detinet. CAS. Egentem saepe multis. MIS. Contemnentem etiam multa. CAS. At nunc quarendae facultates, de inde advirtutis studia redeundum, si unquam liceat. MIS. Recte si licat, nam ut parari queant hae, quis petis facultates, aut laborem non feres tu, aut indigna multa non sustinebis, deinde vereor, ne bonam tui partem depravet aula. CAS. De labore scio, qui è nuce nucleum petat, ei necesse fore ut frangat nucem. Iam autem firmior mihi videor, quam ut ullam posthac morum immutationem admittam. MIS. De nuce fieri potest, ut nucleum non habeat, cui tu cum periculo dentem impegeras. Quod ad mores pertinent, nescis quam blanda pestis aula sit, quantumque pondus,
hiqui hoc mare perflant venti, quam nullo negotio dimoveant. CAS. Dic aliquid de ventis igitur, aut si praestat, de convictoribus aulicis, interpellatum à me sermonem prosequere prius, deinde totum hoc mare absolve. MIS. Quos commemoravi convictores, Caste, hi sunt, qui cum Ulysse illo tantum maris obeunt, infidi ac fraudulenti comites, quorum ille sive suo ingenio fraudem eluserit, sive deorum benignitate insidias effugerit, ad aliquam deferetur Calypso primum, deinde Alcynoi hospitium, post Ithacam forte occupabit. CAS. Qua hos igitur arte pervincere oportet? MIS. Providentia quam illi si quando abesse abs te senserint, perdendi consilium inibunt. Quare fidendum penitus nulli. Ut dicam enim quod sentio, optimam etiam indolem, et recte institutam vitam, in aula suspectam habere oportet, quod hi quos dixi ventos, omnia impellant ac perfringant,
et summam saepe innocentiam ad pessimos mores invertant. Annon audisti illum qui ait? Discedat ab aula qui vult esse pius. Verum ut sint aliqui boni, periculosa tamen ibi experientia est, quod multi sunt pessimi, suopte partim ingenio, partim aulico veneno imbuti. *o)/i=s1in ut ait Comicus, o)/nte bwmo\s2, o)/nte pi/s1is2, o)/nte o(/rkos2 me/nei. Proinde cautum esse oportet, qui cum ingeniis conflictari velit eiusmodi, ac danda saepe verba, et vicissim adulandum, moresque dissimulandi sui, atque omni abligato candore, Istiusmodi simulandum ingenium. CAS. Utintelligo, quimus est iste discendi à philosophia gradus. MIS. Et haec est quam dixi difficultas. Quantus essem nunc enim ego, si vel simulare adulationem potuissem? Qui dum illum sequor naturae rigorem, et bonus esse studeo, omnem tot aerumnarum fructum perdo in sublime procul abeuntibus, quiaequales erant, ac in his
multis qui nec diu iam, nec multum adeo laboraverunt. CAS. Omnino igitur adulari necesse est aulico? MIS. Omnino. Sed faciunt hoc alii plus, alii minus. At quisquis huic iugo colligandam cervicem praebuerit, opus est Alcybia dem imitetur. Nam ut aliter Athenis vixit ille, Attica morum suavitate aliter Lacedaemone, solutius rursum aliis apud Thraces, populum bellicosum, aliis apud Persas, mollem et delicatum, moribus usus est, ita opus est aulico, omnem in modum conformare se moribus eorum quibuscum vivit, ut ingenio omnem in partem mutabili sit, in omnibus versutus ac callidus, in summa, ipso Protheo, varius magis. CAS. Tragicum est hoc malum. MIS. At in aulica Comoedia spectatum Caste, nec aliud frequentius, aut timendum magis, cum intestinum sit, cum domesticum. Nam qui aperte inimici sunt, facile ab his tibi caveris. Hoc malum, per
speciem amicitiae clam irrepit. blandum venenum, fucata pestis. Atque aliquos horum novi, miros in modos, principum bonitate abutentes. Quosdam vero ita effeminate assentantes, ut non verba tantum rebus accommodent, verum etiam gestu verba exprimant. In quibus falsissimus animi index frons est. Qui omnem oportune affectum simulant, utut volunt colorem vultus mutant, udi ac molles, et quancumque personam fingere velis idonei. Qui omnia facilo imitantur ac exprimunt. CAS. Et hos alunt principes, ac honoribus efferunt? MIS. Et primo loco decepti scilicet, homines gravibus alioqui curis impliciti, et ad tristitiam proclives. Quos illi grata semper ac loeta nuntiantes, iucunde afficiunt, omnia eorum admirantes, omnia laudibus efferentes, etiam ea quae iniquissima noverint. Non est invenire aliud hoc hominum genere peius. Atque hi
sunt, qui suis pessimis consiliis, optime animatos principes, in multorum, in orbis perniciem, invertunt ac pervertunt. Semper duplices ac bilingves. Per quos fit, quo minus recte sapiant, recteve faciant illi. Quibus auctoribus, neque bonis praemium, neque poena malis est. Hi sunt Caste qui fumum vendunt. Quibus ad illis emptoribus dicitur, commenda me principi. Porro officia et praefecturas ab illis mercari licet. Et ut aliquid faciant, aliquid dicant principes, redimere, Quibus illi quos volunt caros, rursum quos volunt infestos reddunt. Hi à quibus munera quoque acceperunt, his aliquando sucum faciunt. Quibus auctoribus, multorum felicitas principum perit ac subvertitur. Hi sunt Caste sorices ac tineae palatii: qui plurima die noctuque arrodunt ac corrodunt: qui plurima devorant. Omnino enim vitam ac sanguinem principum
exsugunt isti: ac lente consumunt. De quibus valde prudenter Antisthenes philosophus olim monuit. Si necessitas urgeat praestare: in corvos: quam in assentatores incidere, illos enim mortuos, hos viventes devorare. Qui cum noxii ubique sint, utiles usque, maximis tamen ac intolerabilibus aluntur sumptibus. Hos videas in omni mundicia, omnibus lautitiis delitiantes, splendide vestitos, bene nummatos, semper ebrios ac temulentos, vel citra vinum, studioso aleae, deditos crapulae. Qui non aliter vivunt in aula, quam illa Ulyssis domi porco???um colluvies, adeo non parare aut augere rem nati, sed consumere ac perdere, a)/gons1i kai\ fe/rons1in. Neque istornm quicquam gratis, quandoquidem primi isti munifice donantur, liberaliter habentur, regie vestiuntur, ad officia facile, praefecturas ac honores evehuntur. Et de Palponibus, aulicis dictum
fortasse plus, quam oportuit, sed idcirco ut intelligeres hanc navigationem quid potissimum difficilem, ac intranquillam redderet. Ac in aula amicitiam ne praesumeres. CAS. Ut video, maxime indignis benevoli ac benefici sunt Principes. MIS. Atque hoc est, quod vides quosdam neque genere claros, neque virtute commendatos, in summum conscendisse, CAS. Scribas maxime. MIS. Imo quosdam scribis inferiores, atque utinam scribas tantum eveherent. Ita sine iudicio ac delectu liberales sunt principes, CAS. Iam dudum extra tuum, sermonem meae peregrinantur aures, ac de illo cogito Morione. Sed tu tria verba, quae neglexi interim, repete. MIS. Si de Morione prius dixeris. CAS. Audierat is auri penuriam conqueri suum principem, et repente, quin tu scriba vis esse inquit,
ut aurum habeas. Nam illos prae omnibus pecuniosos viderant. MIS. Ita est. Nam et primi illi, et plurima in aulis principum lucrantur, partim dum literas ac signa vendunt, partim dum cottidie aliquid à principibus exsugunt. Quamquam quid de scribis querimur, qui qualescumque sunt omnino aliquis illorum usus est, cum alii multi sint, omnino inutiles, tantum fruges consumere nati. Atque igitur dixi, sine iudicio ac delectu liberales sunt principes. CAS. Dii perdant assentatores omnes, quo ne bonos bonis diutius principes perdant. Sed tu iam de ventis narra nisi quid restat de adulatoribus, MIS. Huius generis sunt fratres, qui principum mentes tenent, ex auditione confessionis. Circa quod studium adeo superstitiosi sunt illi, ut credant perpetuo clausos sibi caelos, nisi ex Dominici aut Francisci phratria bene saginatus aliquis, nitidus, et oboesus,
aperiat. Neque enim satis est sacerdote hic uti, nisi ex ordine sit. Quasi nemo post mortem revixerit, antequam hi essent nescio quomodo ordinati ordines. Audiunt illi tamen interim secretissima quaeque, et non produnt, nisi raro forte, dum inter alios Palpones in multam noctem pergraecantur, sed ut numquam prodant, tamen sciunt quid principi, quatenus svadere conveniat, et quem non egredi oporteat limitem. Atque igitur cautissime adulantur hi, ac mire semper abutuntur magnatum vanitate. Quorum aliquis persvadetur neminem ascendere illam beatorum mansionem, nisi qui prius in scapulis Francisci consederit, aut quem sublatum in brachia Dominicus sursum proiecerit, aut qui valde liberaliter fratrum reditus auxerit, monasteria locupletaverit, vel novum aliquem huic colluvioni nidum construxerit. Quo fit, ut indies magis
ac magis crescat illorum res, nemine reclamante dum ostiatim colligunt, quasi res parva sit stipem emendicare, aut non in multa aureorum milia hi redeant stipes. Scilicet peritissimum est hoc assentatorum genus, acidentidem pernicosissimum. Nam per speciem religionis mali sunt, sed iam ad ventos vocor. Hi sunt in aula, Caste, favor, invidia, cupiditas, ambitio, luxus, consuetudo, egestas. CAS. Rem capere videor, quamquam audire libet, quomodo haec à suo statu mentem dimoveant. MIS. Favor, Caste, ut iniusta svadeas, cum hoc demulctus, rectum dignoscere haud facile possis, et iccirco iniquam saepe amici causam iuves, aut quae amas, utcumque cadat hoc, principi probes, contra invidia ut bonis saepe obsis, aequitatem impedias quam infesta habes, persequaris. Quae duo, cum, qui in aula versantur adsunt omnibus, incorruptam non sinunt genuinam bonitatem.
Atque ita sit, ut multa indigna contingant, nam et eliguntur frivoli multi, ac excluduntur frugi homines, et iniuria fit bonis moribus. Iam de cupiditate non dubitas in quos errores praecipitet, ut nihil saepe facere nihil dicere aliquis vereatur, dum quod cupit paret. Hinc illa sunt in aulis periuria, illae perfidiae, illa falsa testimonia, tanto crebriora, quanto quis eget magis. An non cupiditas est quam facit, ut munera accipiant aliqui? ut favorem principis, ut fumum vendant? ut compilent? ut depeculentur? ut rapiant? ut furentur? Porro ambitio quid non perferre cogit? omnia digna ac indigna obire facit, haec et dissensionem excitat inter eos saepe, qui sibi cari invicem fuerant, et adulationem ac assentationem gignit, duas ut audisti maximas aulae pestes. CAS. Non ferendum vitium narras. MIS. At frequentius ibi nullum est. Adeoque
late regnat in aulis principum ambitio, ut huic uni accepta referantur omnia. Nullus violentior Boreas navim impellit, quam illa hominis mente concutit. Qua imbuti qui sunt, omnes autem sunt, quod haec ab aula numquam absit, non dubitant pericula obire, discriminibus sese obicere, per tela per hostes ferri, amicum laedere, necessitudines perrumpere, fidem fraudare, in deos atque homines delinquere, dum huic civitati praeficiantur, hoc officium, hunc magistratum occupent. Aliquando etiam, ut sine fructu inanem titulum ferant. Ita falsae gloriae studium, aulicorum omnium animis tenaciter inhaeret, agunturque hoc flatu sursum ac deorsum, et in miros obiciuntur errores, nonnumquam naufragium faciunt, ac omnia perdunt, in largitionem ingenti consumpta pecunia. Habet enim vitium hoc comites, largitionem et reliquas corruptiones,
quibus im pellente ambitione, tota flagrat aula, ac omnia passim aduruntur. Quid luxus? quam morum de pravationem adfert? quod contagium trahit? vitium tanto aliis odiosius, quanto plura perdit ac dissipat. Hoc errore contemnuntur pecuniae, non quo à sapientibus illis pacto, sed per stoliditatem ac dementiam, contra vanissima omnia adamantur, atque inde pretiosa vestis, inde purpura, inde aurum et argentum, inde gemmae ac margaritae, et reliquae id genus nugae aulam invaserunt. Quae omnia licet maximi emantur, magnanimitatis est tamen, ea abicere, et pro neglectis habere, ac tanto quis animosior censetur, quanto haec vilioris facit. Videas ad contentionem usque insumi pecunias, quo nequid splendidius alteri adsit. Nec ad usum fit emptio sed ad inanem ostentationem. Quo loco, haud refert dicere, unde suppetant haec aut hanc
voraginem quid impleat. Certe impletam oportet, sive inde egeant subditi, aut ipsi etiam principes egeant, sive uniuscuiusque patrimonium huc erogetur. Ac plura multo profunduntur ibi inaniter, quam in usum vertuntur necessarium. CAS. Fieri video quae dicis. Nam optime vestientem hic lanam, quid aliud contemnere docuit, ut peregre sericum emeremus, ac purpuram? aut non potuimus ornari, populus bellicosus, et omnis olim mollitiei contemptor sine gemmis sine auro? et nos sagi piget, nos loricae? MIS. Tum cynnama, crocum, piper, et reliqua exotica, id malum invexit. CAS. Simul credo mores emollivit, ac illud vere Germanum robur enervatum reddidit? MIS. Sic est quanto decentius enim, primi illi Germani ferarum pellibus amicire corpora solebant, cum multa interim strenue facerent, quam nos sic compti, sic ornati,
nulla bella gerimus? nullis principibus, nullis regibus iugum imponimus? nullam laudem parimus? nullam ad posteros gloriam transmittimus? nisi quo alacriter plenis concursantes poculis, utrinque vires comminuimus, corpora delassamus, ingenia perdimus. CAS. Quae audio, sed perge. MIS. Praeter haec in miros saepe scopulos impellit consuetudo. Quippe multorum convictus in aula cum sit, in proclivi est morum exemplum, quod omnes trahunt, sed ita trahunt, ut adhuc viderim, qui cum bonis consueverant, meliores paucos, admodum multos per malorum convictum deteriores factos. Hoc inducente flatu, adolescentuli in aulam delati primum, pereunt. Omnis innocentia peslum it. candor infuscatur, bona indoles corrumpitur. Cum enim, ut quidam ait, in vetitum semper nitamur, ac
negata cupiamus, abunde in aula invenire est, quo labem contrahemus, alii in gulones et potores incidentes, alii in aleatores, quidam in scortatores, plurimi passim in assentatores ac simeas aulicas impingentes. Quorum in medio quae tuta probitas? quae satis tibi munita integritas videtur? CAS. Mihi quidem videtur, ipsa Pallas hac aslvetudine contractura malum, tali contagio, tam pestifero inficiente, ac milere decipiuntur, qui pueros in aulam erudiendos mittunt, cum inde vi ac violentia extrahendi potius essent. MIS. Ut narras. verum egestas, quam dixi, suas et ipsa partes sibi vendicat, necessarium malum, quae optime institutam indolem pervertit, nec sibi constare sinit. Quae omnia venalia habet, et nihil non pecuniae studio facit ac patitur. Haec proditores gignit, ac rebus semper novis studet. Vides enim ut opus sit egentibus illis, quod prodigant, quando quidem et
ipsis commune est cum aliis luxum colere? Itaquve undeunde poslunt corradunt. Per fas ac nefas quaerunt. Certe enim, ut ille ait, viro esurienti necesse est furari. CAS. Quid tu? illos pauperes deteriores putas, his, qui ex crumena, ut fertur, generosi sunt? MIS. Nihil minus, sed sua sunt et illis vitia, quae nihil ad hunc locum. Egentes omnibus semper vitiis obnoxii sunt, cito munera accipiunt, cito spe lucri fidem frangunt, adduci facile possunt, ut secreta sibi commissa effutiant, ut ea quae in consiliis agitata sunt prodant, ut iniquam principi caulam commendent. His intercessoribus siquis eos pecunia praeceperit, omnia citra negotium à principe impetrabit. Atquve hos praesertim observant hi, qui principum favorem venantur, non imprudentius, quam qui oppidum expugnaturi, ea parte, qua munitum minus est, aggrediuntur. Sed iam de his satis dictum, quae
aulam turbant, quae recte ventis comparavimus, quod ut illi, quieto mari sluctus concitant, ita hi quos memoravi flatus, miras aulae tempestates invehunt, ut iam nosle videaris, unde hae sint in aula inquietudines, hi tumultus. Verum quo tandem diu multumque iactatam navim nostram impellant, accipe. CAS. Audire gestio. MIS. Aliquando in perniciem statim, ut si quis cupiditate excaecatus, aut egestate coactus, rem committat supplicio expiandam, aut si huc eum consuetudo, quam cum malis habuit, abstrahat, aliquando ad infamiam, his eisdem spiritibus aut per ambitionem et Iuxum. CAS. Quo illi put recidunt, qui aut in furto deprehensi sunt, aut mercede fidem prostituerunt. Aut verò qui ambitionis studio principi fucum fecerunt, aut qui per vinum vel amorem, turpia admiserunt. MIS.
Qualis ille hic nuper fisci praefectus, a quo princeps rationem audire cum vellet, intellexit uno anno decocta aliquot aureorum milia. CAS. Et qui pacta cum hostibus pecunia, nihil utile Caesari svasit. MIS. Et multi qui magistratus emunt, et honores mercantur. CAS. Et qui vino dediti, multa saepe tacenda per ebrietatem effundunt. MIS. Qualis etiam fuit, qui paucos ante annos in hac aula versatus, cum honestum locum haberet, sed per luxum prodigeret omnia ac aere alieno obrueretur, meretriculam, cuius amore tenebatur, equestri ordine natus iuvenis, uxorem duxit. Deinde non suppetente, quod neceslarius usus requireret, latrociniis vitam toleravit, ac tandem cum aliis latronibus comprehensus, carnifici secandam cervicem praebuit. CAS. Ut capio, hae sunt in isto mari Syrtes, hae
Scyllae, hae Charybdes, quo navigantes hoc modo deiecti, pereunt. MIS. Et Lestrygones Caste, ac Cyclopes, qui statim devorant, ad quos ille, scis, deserebatur, qui cum pacta mercede, principis vitae insidiaretur, consilio praeventus, extremo supplicio affectus est, et nunc à quatuor stipitibus dependet. Et quem proxime laqueo suspendi vidimus, quod arearium compilaslet. CAS. Et quem ego vidi Romae, quod liberius monuislet pontificem, capite plecti. MIS. Non ille Caste, sed forte ad scopulum offenderat. Sunt enim scopuli etiam hoc in mari, caute transeundi, ne frangas navim, et omnem semel substantiam perdas. CAS. Et hi qui sunt? MIS. Unus omnium maxime vitandus, ita principis. Nam qui huc impegerit, actum de eo puta, atque audi Caste, quo potissimum periculo, versemurapud principes, sive te enim tuus ille
conductor, benignius respicit, anxius es nequid offendas, et favorem ut retineas. Sive abste oculos, aureis ac manus longe habet, bene mereri studes, idque vigilando, laborando, dum sursum ac deorsum volitas, dum frigus ac aestum fers, dum digna ac indigna pateris, dum omnia conaris, ac saepe contra flumen natas. Ita semper lassandus venis, semper ac singulos in dies deterior fit servitus. Dum tamen interim nescis, an haec ille sentiat, aut agnoscat. Qui si sciat etiam, quantum merearis, non facile tamen concedit, quae ad tranquillitatem tibi sunt. Quippe ex cuius re est, hiantem te detinere, ac suspensum, sperantem semper fore, ut emergas, ut aliquid se mitius det, ut sit laboris merces, sudoris praemium. Quo in statu saepe interim contingit, ut tibi irascatur o(deino/s2 e)kei=nos2, ob levem aliquam adversum te causam motus, quam ille tanti sacit, ut magna
deprecatione opus sit, quo tecum in gratiam redeat, cum saepe ob rem nihili, ob floccos, ob pilum, ob vitiosam nucem, ob fumi umbram excandescant principes, inflammentur, rabiem contrahant, furiant, ac caelum terrae misceant. Breviter, in nugis Tragoedias agant. Tanti est diu ser vire se affligere ac conterere. Qua propter quosdam vidi, post, quam multis annis summa diligentia, maximis laboribus serviislent, semel vel ficta causa commoto principe, pecunia pariter ac liberate multatos, nonnullos vita etiam spoliatos. Leviores scopuli sunt Principum suspiciones, quarum illi capaces maxime sunt, sed in quas non sine periculo incidimus. Atque in his ego perpetuo Caste, ob loquendi libertatem, quo plurimum offenduntur illi, haereo. Deinde parium invidia, intra quam non admodum secure navigatur. Ac
praesentius omnibus malum delationes, quarum cum impetu si impariter conflixeris, periculum est rerum simul ac vitae. Porro caute omnino tractanda est eius, cui lervis, quantumcumque iusta obiurgatio. Ea est his aegris natura, quaedam sibi nonnumquam ulcera tangi nolunt. Iam hoc quam fugiendum et ipsum est saxum, speciosa uxor si illi sit, aut filia, ne vel ames, vel amari tibi contingat. CAS. Ad huiusmodi scopulos periit apud Alexandrum Callisthenes. MIX. Et cum periculo navigavit Agis Argivus eundem reprehendere ausus, quod in adulatores et ridiculos, perinde ac in bonos liberalis eslet. CAS. Clytus verò, quam ab illo cyclope repente devoratus est? MIS. Et ab Astyage quae passus est Harpagus? CAS. Et sub Cambyse Prexaspes ut habitus. MISAUL. Porrò illi Romanorum imperatores
quam misere multos habuerunt? CAS. Nostra autem tempestate, quae se indigna dederunt? et in Suevis illud quale exemplum? Proinde omni pede standum, ne in hoc mari navigationem experiantur, qui vitae confultum volunt suae. MIS. Quod nisi à me sic monitus, quo te praecipitasses? CAS. In mirum ut video pistrinum. Quapropter alia ineunda vitae ratio est. MIS. Ita ceste cogita. Nam aut ager honeste coli potest, aut literae doceri, aut ut cumque manibus operari licet et rem militarem exercere, kai\ en a)pi/di zeni/cesqai, aut medicinam tractare, ut ex te tibi vivas. CAS. Recte svades, tu vero, sic monito me, quid tandem in hac paenitudine tibi proponis, iam senex? an omni devorata bove, in cauda tandam deficies? nec extremum fabulae actum implebis? MIS. Ne hoc quidem degeneris animi, vel in extremo resistere, et iam varie super his consultans, nondum
invenio, ut me expediam. CAS. Dii te ex ista iactatione in portum aliquem referant Misaule, ac ut libertatem recipias, faxint, aut aliquam tibi fructuosam cogitationem indant, qua te ab his retibus explices. Sed prosequere oro de vita aulica, quando adhuc ante horam sumus, quae te ad illud servitutis ostium avocabit. Et quod restare videtur, quae te causae in hanc navigationem adduxerint, aut de sirenibus ut meninisti, aliquid refer. MIS. Audi igitur servitutis huius causas, nam fructum abunde opinor intellexisti. Primum ea Caste, quae tu quoque paulo ante suspexisti, admirabar, vestium nitorum, aurum, et gemmas, ac illos arabice olentes purpuratos, ut deos verebar. Deinde magni faciebam, his conversari, ad quorum conspectum etiam, summa contentione, maxima saepe multitudo procurreret, hisque colloqui, et eorum familiaritate censeri, ac illas
affectabam immunitates, et divites omnes putabam, qui sic ornentur. Cumque patrimonium mihi esset perexiguum, facile hoc loco ditescere proponebam. Quaedam praeterea insita fuit, et iuveni, et imperito, ut multis ambitio, nam aliquando videns ex aulicis reverenter aliquos appellari, ac orari, ab his, qui aliquid apud principem captabant, deinde muneribus quoque peti, rebar omnes in aula consuescentes, potentia plurimum valere, ac facile audiebam, cottidie increpantes me his verbis, quin tu in aulam te confers, ut prodesse et tibi possis, et omnibus tuis, aliquam adeptus praefecturam, aut ad aliquod promotus officium, vel aliter principi carus? His ego Caste Syrenibus, cum occinuislent, neque ego Ulyssis consilio caera aures obthurassem, subvertendum me praebui, deceptus miser cum minime praesentiscerem, in quae mala deo irato
meo provolverer. Nam quid restes admirabar stuleus, quae truncum etiam ornant, et animum non arguunt? cum ex animo constet homo, nec ad eum aliquid pertineat, eorum quae exterius adhaerent corpori. CAS. Quo minus illos fero, qui monachi vocantur, qui nobis vestium ostentatione volunt, sanctimoniae opinionem persvasam, cum hoc hominum genus valde detestatus sit Christus, quem ego credo cum interris esset, nihil aliter atque alios homines vestibus usum. Hi autem quas non diversitates excogitant? In quod se non monstrum transformant, ut quam maxime dissimiles sint per omnia. Atque in his aliud Francisco placuit, aliud Bernhardo, aliter visum est Dominico, aliter aliis. MIS. Neque illud videbam, multos sic vestitos, plurimis interim egere. Sunt enim ista non ex hominum facultate, sed consverudine ac moribus aulae, quae vult
homines iactabundos, ostentatores, gloriosos, ac magnificos, qui se omni foris pulchritudini ac venustati conformant, cum intus morbidi, marcentes, ac mire informes sint, ut mihi videtur, similes parieti incrustato, intra quem ruinosa multa sint, aut sepulcro splendide foris exstructo, ac statuis et imaginibus egregie adornato, quod deformes intus calvarias, nuda ossa et obscenos foetores contineat. Quin etiam multi horum, ut sic vestiantur, fraudant, rapiunt, ac furantur. Nam habendus est in aula vestitus, non quem tu parare potes, sed qui ex principis dignitate est. CAS. Ibi te illius meminisse oportuit, quod Croeso obiectum à Solone est. Nam ille cum adhibito Solone, aurea se sponda molliter ac regie adornatum, nitide composuislet, ac ab illo percontaretur, numquid unquam speciosius vidisset, respondit Solon, gallos gallinaceos, pavones et id
genus animalia, in his enim admirandum naturam spectaculum exhibuisse, regis stolititatem arguens, ac istiusmodi fucorum contemptum innuens. MIS. Et multa praeterea, quae si mihi in mentem venissent, non his concessislem, huiusmodi obicientibus illecebras Syrenibus. Qui si itidem, quam periculose tractentur regum ac principum amicitiae, considerassem, non tanti fecissem, huic interesse pompae, in qua multi opprimuntur. Quam frivolum est enim, tunc se putare carum his dominis, cum dextras porrigunt, aut osculandas etiam praebent, aut ubi familiariter colloquuntur, cum non affectus sint illa, sed ostentationis plerumque, quae per omnia in aulia regnat, ac insidiosi ut plurimum sint, principum affatus, quos illi ob id blande conferunt, ut suorum animos explorent, et allectos hac benignitate, ad effundendum aliquid temere
inducant. Plurima enim oportet simulare ac dissimulare reges. Unde non imperite solebat dicere Germanus imperator Sigismundus, qui nesciat simulare, eum nescire regere. Plerisque verò tunc affabiles sunt, cum solvendum est. Ac iccirco blande conferunt, ne sibi illi pecuniam petendo molesti sint. Maxima enim et ibi difficultas est, postquam diuturnam ac duram servitutem servieris, ut stipendium extorqueas, quod sive non petis, non solvitur, sive multum ac saepe, offendis. Hoc autem tempore, omnes fere per Germaniam principes egent, propter luxum et vanitatem, quibus dediti, plurima inutiliter absumunt. Vides enim, ut multa scurris, Iudionibus, mimis, parasitis, ac musicis largiantur? Vides, ut in aulis noctu diuque bibatur et edatur? ut pavimenta vino madeant? ut plus ebrii isti profundant quam ingurgitent? plus ingurgitent, quam ferre poslunt?
tum ad aemulationem usque dantur vestes. Atque is est principum tumor, quanto magis egent, tanto minus egere videri volunt, et iccirco nihil de pompa, nihil de apparatibus remittunt, imo in alterius invidiam alter prodigit, ne perdendo inferior sit. Interea speciosus ille foris colossus est, intus squalet. Quod me ditescere volentem, misere decepit, autem subaeratum cum pro solido venerarer, ac istas esurirem pontificales cenas, ad has tam cupide respicerem gallicas vestes, adhaec monilia. Nam in aulis qui habent ista, plerumque nihil praeterea habent. Quin etiam plus aliquando perdunt aliqui serviendo, quam lucrantur, quod apud quosdam neque emergere est, et rem suam dissipare oportet. Porro stultissime delectum agunt Principes corum, quos in famulatum adsumunt. Neque enim ex virtute licet emergere, sed ut plutrimum quaeritur, qui procera sit
statura, latis humerist ardua cervice, praelongis tibiis. Atque is commendabilior fit, si etiam barbam ad terrorem adornet, et calamistro caesariem urat, ac per aulam ingressus, huc illuc bracchia iactet, tibias ventilet, humeros ostendat, ut illos poscere videatur, Virgilianos caestus, cum Entello pugnaturus, et vestes habeat discolores, ac per omnia pictas, magis etiam quam pictus est gallus gallinaceus, triginta gallinarum maritus, cum istiusmodi Thrasonum unus, non sufficiat ad explen dum unius mulierculae desiderium. Scilicet athletas bonos amant principes craslos istos, pingues, et torosos, illos vero macilentos, breves, graciles, subpallidos ac tenues, quamquam prudentia forte et consilio valeant, non admodum curant, quia non est inquiunt, bene personatus iste. Athos gigantes in satellitium citra cunctationem libenter adsumunt, ac tales sibi gaudent
esse anteambulones et sectatores, quamquam minus sit nonnumquam in aliquibus cerebri quam in culice sanguinis. Nimirum hoc comitatu abunde ornatos se, etiam si nulla sit virtutis ne cogitatio quidem, putantes, praeter quos capita extollunt adulatores quos dixi, relictis post tergum bonis, et plerumque pauperibus. Nam ut nosti, haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat res angusta domi. Atque hi sunt, quorum haec ilias capax est, quae alioqui stultorum regum et populorum continet aestus. Quod intelligentem considerare oportet. priusquam aggrediatur, an aptus sit haec obire munia. Nam praeter ea quae dixi, quid in aula ferendum sit, nihil te celabo, ac primum omnium quod de immunitate dixisti, quae poslet in hac ser vitute immunitas esse? Quam molestum est autem, ac indignum, omnia humiliter, omnia submisle et abiecte facere? Nam cum
omnino servitus sit aulica vita, nec aliam appellationem capiat, quam ea quae faciunt emptitii illi quando nomen haud effugimus, in re ipsa solatium repositum habere debebamus, ut eslet haec scilicet liberalis servitus. At non putant nunc principes aliquod esle inter se et ministros suos discrimen, nisi ad contum eliam usque utantur opera nostra. Itaque volunt affiduitatem, volunt sudores, volunt quoquo eant, ut se velut propria umbra comitemur, neque amant quemquam, nisi qui in oculis sibi perpetuo sit. Et eos benignius habent, qui obstipo ante capite, quoties ipsi respexerint, inclinant. Quibus agilia sunt genua, quiomnes illorum nutus, nedum iusla obser vant, qui ceremonias aulicas pro legibus colunt, atque igitur uno omnes ordine callent et exsequuntur, ita ut si latum ab his ungvem discedant, piaculum hoc sit. Proinde desertores vocant,
eos, qui non semper in tergo sibi haerent, magis, quam qui in acie loco ceslerunt. Et summum studium est, ut recte misceatur regiae pompae strepitus, ut ad omnem principis intuitum palleat quis, ac attonito similis sit. An non vides, ut apud hos titubantem dicere oportet? ac prae timore sudantem nonnumquam? Vides, quantumcumque aliquod familiare et exiguum est negotium, qua perplexitate, quam haesitanter ac trepide ille dicit orator, ut Lugdunensem Rhetor dicturus ad aram? ubi periculum est, si in tituli pronuntiatione, vel syllabam praetermiseris, aut poplites tui, si officium ibi minus scite faciant, cavendumque ut omnia sint mollia, perfracta omnia, ut opus sit, docto alicui comoediarum actori operam dedisse, ac histrionicam didicisle, quo neq vid in congenudatione aberretur. Quae cum vanissima omnia sint, tamen plurimum in his diei absumitur,
Dein de apparitiones illae quales sunt, quando totas nonnumquam sex horas standum est, uno quasi in vestigio? quando huc illuc, sursum deorsum pro currendum? quando equitantem illum per urbem, fessis diu pedibus sequi oportet? quando in plurimam frequenter noctem observandus est, dum à convivio redeat? quando in aestu ac frigore excubandum. Et sunt homines, qui in his erumnis vitam putent, qui in hoc volutari coeno volupe admodum ducant, et pro delitiis habeant, haec facere, haecque pati, quasi aliquid adhuc intersit, inter aulicam captivitatem, et eos, qui bello capti Turcis serviunt, aut serviri principibus citra assentationis vitium possit, quae sunt enim ista paulo ante à me pertractata? quae etiam si ad amussim exsequi studeas, et efficere, quod placeat coneris, tamen in ambiguo est, an tuam ille sedulitatem agnoscat, aut per optimos
illos convictores an placere tibi liceat. Nec minus danda opera, nequid aulici isti susurrones improbent, quam ipse ille iupiter tuus ne offensam contrahat. Qui si assiduum te videant, ut iam frequentari in principis auribus incipias, meritum omne tuum in vertunt, gravem vocantes ac im portunum. Et ubi ascendere quantulis cumque gradibus animad verterint, deiciendi consilium capiunt. Quorum studio factum est, ut inter abiectos nunc accumbam. Certe etiam fortunae rota est Caste in hac vita, in qua quotusquisque si ascenderit etiam, diu consistere potest? Quod vicissim omnia fiunt, ut qui nunc sublimes sunt, rursus decumbant, et qui paulo ante deprimebantur, nunc summo in orbe conspiciendi emineant, ut alius alium impellat, ut tuum illum aemulum, siquid tibi prospere succedit, urat. Iam in illa pompa, quae in vidia est, quis quo loco ambulet? quae
ambitio? deinde praelibatores, cui malo exponunt se, praecepturi, si qua illi domino mors destinata sit. Atque adeo nequid tutum, nequid sit in aula pacatum, aliquos vidi à Morionibus exoculatos, dum provocati illi furiunt, quosdam ad mortem usque caesos. Inter quas molestias, inter quae discrimina, quid tandem praemii, quid solatii est Caste? Aut non semper vigilandum, alteram in partem, ne tibi vilescat gratia, in alteram, ne tui sit taedium. Et sorte officium petis, quod aut locatum iam est, aut si vacet, plurimos habet competitores, quorum tu studio nisi par fueris, quando tandem spes est, multis unum praeferri? Tum nonnumquam in piratas incidit haec navis. CAS. Quos in piratas dic oro? Nam ut video omni à parte navigatio est vita aulica. MIS. Quid aliud enim? nisitu quicquam invenisti magis huic simile. CAS. Nihil esse credo. MIS. Proinde multos habeant
insidiatores multos etiam aperte inimicos, necesse est, qui multa possident. Unde si contigerit ei, apud quem servis, bellum esle, ac in hostes tu incideris, et illi captum abducant, tum quis redimit? CAS. Quis enim alius, quam cuius id causa passus sim? MIS. At nemo minus Caste. Nam tuum ibi patrimonium dissluit. Ac ipse te ut liberes opus est. Quod si inmitiorem nactus sis piratam. carcerem, vincula, torturas tibi propono. Nonnumquam etiam mortem. CAS. Duram valde conditionem narras. MIS. Quasi aliquid mite ferat aula. Vides igitur aliquot saepe milia, ob duorum homuncionum leviusculam contentionem, ex ambitione sumptam forte, mutua se caede conficere? CAS. Video. MIS. Quid Principum familiaritatem suspicis igitur? CAS. Quia in animum non revocavi ista. MIS. At nunc sapies. CAS. Tuo benesicio. MIS. Quamobrem fortunatum te, qui alieno
periculo caves, me infelicem, qui sic pereo, CAS. Ni fallor, bona Principum pars ea facit, quae de Syracusano illo respondit Diogenes. Nam interrogatus, quomodo amicis uteretur Dionysius ut vasculis, inquit, dum plena evacuat, et abicit vacua. MIS. Sic est. Et iam prope arbitror, ut bene vacuum me eiciat ille, quandoquidem longius esse mihi à limine, quam solebam. videor. Ac nisi me omnia fallunt, iamdudum illam exuo gratiam, qui diu servivi, et quod paenitendum maxime est, optimam vitae partem, et aetatis florem in aula perdidi, inter sycophantas ac assentatores, inter fastum ac superbiam aulicorum congerronum. Inter magnificos Satrapas, regios canes, inter homines Caste, quorum ne in cena quidem laudandus sit aliquis. Inter glo. riosos milites. Inter illos Caste equites, qui sunt ipsi magis plerumque bestiae, quam hae quas equitant, atque
adeo inter centauros, inani spe, sine fructu, duris semper modis fatigatus ac delaslatus, dum virebant genua, dum omnia erant integra. Qui si hodie abiciar. ac aliquis roget, quonam pacto in aula consenuerim, quid aliud respondero, quam quod ille apud Senecam, iniurias patiendo, et gratias saepe agendo? CAS. Vicem tuam doleo, Misaule, quamquam desperandum non puto, et forte tempus est, ut laetius aliquid eveniat. MIS. In illius hoc, Caste, genibus situm est. Qui quomodo aliquid daturus credetur, exhausto iam et inutili, qui omnia falso promisit iuveni et valido? CAS. Spes est haec lubrica, quantum sapio. MIS Te monitum igitur velim, ne tam periculosae navigationi te committas. Quid enim divitias sperat aliquis, inter tot egentes competitores? aut pocentiam quid ambit, quam sine invidia habere non potest? aut quam si habeat, cum periculo habeat? Cum
de omnibus illi secumpotentibus male suspicentur. Porro quis nisi valde stultus, si hoc modo sit monitus, in hac experiri nave sustinuerit, cuius praeter alia tam spurca est, tam soeda ac tetra sentina? CAS. Etiam sentina ibi molesta est? MIS. Etiam nequid ulli nautae patiantur, quod non cummune illis sit cum aulica familia Igitur im~ undissimae sunt in aula sordes, mira obscenitas, Primum cibus ut multis, ita negligenter apparatus, marcescentibus saepe ac rancidis carnibus, in vas nihil purius coniectis, quibus cum grylli se, muscae, ac aranei et id genus animalia miscuerunt. Aut quam vermes iam pepererant. Atque hae quales quales sunt semicoctae tibi nonnumquam apponuntur. Iuxta insipidum olus, aut legumina ut cumque commixta, aut pisces iam divante mortui, aut aliquid his multo spurcum magis. Vinum aut acidum, aut quod ab alia sumptum mensa est,
de quo biberat forte barbatus aliquis, barbam profuso nuper iure infectam habens. Qui adsident, hesternam crapulam olent et eructant, per omnia foetidi. Quorum aliquis percacatis sedet foemoralibus vini im petu emollita alvo, aut apud ipsam mensam vomit. Nam ita frequenter haec siunt in aula, ut quocumque tempore abs te aliquis percontetur, quid agatur in aula, recte illi respondeas, bibitur, vomitur, effunditur. Huc adde, quod non hominum tantum, sed bestiarum etiam ferendus est foetor, canum excrementis tota referta aula, ad versus quae obturasle nares, adeo est inut banum ac inelegans, ut in fabulam quoque venire soleat. Atque his te ut feras aslvesieri oportet, tum alibi, tum verò in ipso etiam triclinio sumentem iam cibum. Quamquam praeter ista nihil ibi lautum, nihil est mundum, crassum ac multo semper iure impinguatum mantile, ut digitis haerens
quoquo trahas sequatur. Calices situ oppleti ac feculenti, mirum in modum conspurcatae patinae, iuxta inquinata omnia ac obscena, et odore ut plurimum teterrimo. Noctu autem quae commoditas quiescendi, inter obstreperos potores? Quorum ille a)mondo)taton aliquid, nocte iam concubia, quod omnium asimorum ruditum superet, occinit. Alius vino disertus. aliquot saepe horas sermocinatur, inconditis tibi fabulis ummum interturbans, forsitan et eundem tecum sortitur lectum, aut ex ebriis illis unus, aut qui ex morbo puteat, ac scabie infectus sit, aut cui spurce oleat anima, vel qui aliis tibi modis sit molestus. Adde lectos, non impuros tamen, sed et pestilentes saepe, ubi ille dormierat paucis ante diebus morbo gallico adesus, ubi leprosus aliquis desuda verat. Lodices sextum ante mensem loti, in quibus se volutarunt morbosi illi, qui multam, si inspicias,
saniem, multum pus exceperunt. Atque haec omnia tunc magis abiciuntur, quando vaga est aula, ut in aliis ac aliis diversoriis pernoctandum sit, humi nonnumquam, vix raris substratis tibi stipulis, aut pediculosa aliquando culcitra inter cimices ac pulicum examina. CAS. Capio, et videre memini ebrios illos modis omnibus immundos. MIS. Tunc cum in suis illis versarentur deliciis? CAS. Cum eodem in triclinio alii biberent, alii vomerent, non nulli in vicem sibi oppederent. MIS. Tunc cum ille iaceret iam victus potor, ac inter dormiendum vomeret, inter vomendum dormiret, excubantibus iuxta canibus, quiomnes medio tenus palato sordes elamberent. CAS. Cum alii scorta, alii taxillos poscerent. MIS. Non iam ignoras igitur, cuiusmodi tibi, si huc concedas, exhaurienda sentina sit. Quod si cum ipso nonnumquam principe seorsum caenes, ut laute cmnia
parata, eleganter apponentur, non audes per verecundiam apposita sumere, ac Tantali more in copia eges. Tum te interficiunt, aut morbis omnibus obnoxium reddunt, varia ciborum genera, quibus appositis, continere te facile non potes, quin nimis edas. Et longo intervallo misilus importantur. Ac ea plurimum hora cibus sumitur, quae tibi minime convenit. Neque enim in aula tunc editur, quando homines esuriunt, aut tunc bibitur, quando sitiunt, aut suo tempore quiescitur. Omnia confusa sunt, omnia intempestiva. Et forte exspectandus est ille, qui aut in venatione abfuit, aut ius dixit, ac leges dedit. Quae omnia eo tendunt, ut valitu dinem negligas, ac corrumpas, ut febres, ut podagras, ut ulcera ac pestes contrahas. Sed iam credo satisfeci, et tuae, Caste, petitioni, et meo in te studio, quo magis ad ser vitutem remittas iam me, atque audin sonare aes
illud, quod me dixi ad officium vocaturum? CAS. Audio, sed breviter adde aliquid si restat, Epilogi in modum. MIS. Quid vis addam, nisi ut te moneam, quo mare illud tot modis suspectum fugias ac vites. Ne unquam navigationi te committas, tam periculosae, tam exitiosae, ne in rebus adeo dubiis, adeo incertis spem ponas, ne tibi pedicas in duas, ac spontaneam ultro servitutem accersas in qua postea miser cum sis, non identidem sis miserabilis, cum talis esle volueris, et ex miseria voluptatem tibi petendam dux eris. Nete ex commodiore vita, in has tempestates has procellas, unde emergere difficillimum sit, abicias. Ne ab animoexules. Et in his afflictionibus immunitatem ne quaeras, ut memineris libertati renuntiatum, ut primum in aulam te mancipaveris. nisi servus non est aut captivus non est, quiunam domum egredi citra praescriptum non audet. Omnino,
ut longum valere dicas aulae, in qua corrupta sunt omnia, o)nde/n u(gine/s2, ubi difficultates mirae obiciuntur, arcana reticere, otium recte disponere, iniurias tolcrare, ubi aliis opera impenditur, sibi malum accersitur, ubi optimum quod habemus, frustra tempus conterimus. Tandem vide sis huic invenustae venustati, ne te capiendum praebeas, quo ne foris iucundissime demulctus, intus acerbissime tracteris, denique misere subvertaris. Nam quid refert, aureis te cathenis vinctum quis, an ferreis detineat? aut aliquid refert, à quo metallo piscis trahatur? In summa, ut mare esse memineris aulam. De me, ut ab isto naufragio enatem, video. CAS. Dabo equidem operam, ac tibi multa libenter debeo, qui me in tempore monueris. MIS. Tibi ego gratiam vicissim habeo, quod me non oscitanter audiveris. Sed iam eundum est, tu vale, ac in longum vale et extra aulam vale. CAS Et tu vale, ac liber esto MIS Quod diis videatur Caste. Sed ecce Velinum video, reverti à principe, quem de salario persolvendo moniturus, ho die accessit. Interrogabo, quod responsum tulerat. Heus tu Veline. Audin Veline? *ti/s1oi a)/pollwn kekiqa/ris1en?
FINIS.