10 May 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

CONCLUSIO XXXVII. Peccat Princeps, damma à serarum multitudine subditorum segetibus ac messibus illata, (den Wild-Schaden) non restituens.

I.

EXtra dubium hodiè est, qui imperium habet in terras et aquas, eius lege impediri posse alios, ne feras, pisces, aves capere et capiendo adquirere eis liceat. Quamvis enim in Romano iure legatur, iure naturae, aut gentium, liberum esle talia animalia venari, id tamen verum est, quamdiu Lex civilis nulla intercedit, sicut lex Romana res multas relinquebat in illo primaevo statu, de quibus aliae gentes aliter constituêre. Cùm autem lex civilis (ut hodiè) aliud constituit,


page 276, image: s300

eam observari debere, ius ipsum naturae dictat. Lex enim civilis, ut eleganter ait Hugo Grotius. de i. B. et P. lib. 2. cap. 2. §. 5. nihilpotest praecipere, quod ius naturae prohibet, aut prohibere, quod praecipit, potest tamen libertatem natur alem circum scribere, et vetare, nquo datur aliter licebat, atque etiam ipsum dominium naturaliter adquirendum vi suâ aut evertere. Molia. de I. et I. tract. 2. D. 43. Covarr. in Reg. peccatum 2. part. §. 8. Dicastillo. de I. et I. L. 2. tract. 2. Disp. 9. dub. 10. n. 192. et seqq. Selden. de iure nat. et Gent. iuxta discipl Hebr. L. 6. c. 4. D. Struv. Syntag iur. feud. cap. 6. aph. 7. num. 3. Cùm facultas illa occupandi feras, cuilibet olim permissa, ipso iure naturae non sit constituta: sed cùm ferae ante occupationem non possint esse in dominio, nec ius occupandi esset interdictum, ideò iure Gent. cuilibet occupanti relictae; potuit igitur libertas et facultas illa, naturaliter, nuila, prohibitione interveniente


page 277, image: s301

competens, adimi, et paulatim induci vel statui, ut ius occupandi res quae sunt nullius, non omnibus, sed ob rationes civiles, et quod magis visum fuerit esse ex re Reip. soli Principi competeret, et cui ille concederet. Add. Frantzk. Exerc. 4. quaest. 2. per tot. et novissimè D. Iohan. Ad. Osiander. in annot. ad Grot. lib. 2. cap. 8. thes. 5. ubi inter alia scribit: quod venandi ius Principibus solis adsignetur, eo ipso iuri naturali non derogari, cùm aliud sit iure naturae esse permissum, aliud prohibitum; permittit quidem communem usum venandi ius naturae, sed non prohibet usus restrictionem, praeprimis, si urgentes vel probabiles adsint causae, metus, ne agricolae silvas ingrediantur armati, campis et agris absque culturâ relictis, et ne exhauriant genus omne ferarum continuo capiendi et sternendi studio, etc. et longè aliud concessum esse alicui aluqid, aliud esse concessum alicui immutabiliter cum prohibitione ominis


page 278, image: s302

restrictionis, quae restrictio in Scripturis, nullibi reiecta aut improbata.

II.

Coeterùm venationum ius à Principibus ita usurpandum, ne à nutritâ ferarum multitudine, subditorum agris, (ut saepè fieri solet) damna inferantur, eorumque sata ac segetes depascantur. Eo enim casu feras segetibus, pratis, et ho rtis nocentes per modum defensionis naturalis occidere, non iniustum, licet nonnulli Germaniae Principes id subditis concedere nolint, vix territionem ferarum, vulgò das Abscheuchen, permittentes; quod sanè iniquissimum ac ferè Tyrannicum. Verissimè in hanc rem consulendo scribit Thom. Merckelbach. apud Klock. tom. 1. cons. 30. n. 26. Es sey von Recht und Billigkeit wegen geboten, daß einer seine Wild- Bahn ohne männigliches Schaden hegen solle. Es lauffe auch diß dem gemeinen Nutzen zu wider, daß umb eines Standes privat. Lusts und Kurtzweil willen die agricultura. so in


page 279, image: s303

den Rechten hoch favorisiret, zu grund gerichtet, die durch GOttes milden Seegen beschehrte Früchte von den wilden Thieren, so in die Wälde, und nicht auf die Aecker gehörig, abgefresset, den armen Bauersleuten entzogen, und sie dadurch in solch Armuth gesetzt werden solten, daß sie nicht allein ihrer Obrigkeit die Schuldigkeit mit Reichs- und andern Steuren nicht leisten, sondern auch mit Weib und Kind die Nahrung nicht haben, ja auf länger Zusehen, an den Bettelstab gerathen würden.

III.

Graviter igitur peccant Principes, si vel subditis, feras prata et agros depopulantes, fugare et avertere prohibeant, vel damnum ex multitudine ferarum causatum resarcire nolint; quod enim hoc casu ad restitutionem damni teneantur, ferè communiter sentiunt Dd post Caietanum Covarruv. in cap. peccatum. Part. 2. quaest. 8. num. 11. Prohibentes venationem, ait, vel in locis publicis, vel


page 280, image: s304

in privatis etiam propriis, tenentur ad restitutionem damni vicinis illati ex multitudine animalium, quae in loco prohibito ob interdictam venationem enutrita exteriùs erumpunt, et messibus ac segetibus exitium devastationemque inferunt: Qui et addit, non esse iustam excusationem prohibentium venationem intra agros proprios, si permiserint eorundem animalium occisionem, quoties proprium fundum egressa, in vicinorum agros diverterint. Etenim tenentur hi, qui prohibitâ venatione causam dederint animalium multitudini, et deinde ex hâc vicinorum praediorum damnis, vel illas feras includere, aut earum innumeram multitudinem exstingvere, saltim diminuere, vel permittere liberam venationem. aut illatum damnum solvere. arg. l. 2. §. ult. si quadrup. Paup. fec. l. item Mela. ad L. Aquil. se quitur Ludov. Molina. de I. et I. disput. 47. Andr. Gail. 2. observ. 68. num. 10. post


page 281, image: s305

Domin. Soto. ubi dicit: hanc sententiam non solùm piam, sed et iuri ac aequitati consentaneam. Petr. Binsseld. in ius Canno. tit. de iniur. et damn. dat. c. 4. quaest. 4. concl. 11. Usque illustr. controv. L. 1. quaest. 46. num. 6. et sequ. Everh. Iun-cons. 10. num. 58. lib. 1. Gutierrez. lib. 2. canon quaest. cap. 28. n. 15. et 40. Hinc Iohann. Saison. in consuet. Turon. tit. 5. art. 1. verb. droit. de forestz. ait: Venatores, qui conculcant venando blada et segetes pauperum rusticorum, tenentur ad restitutionem, alià peccant mortaliter, nisi esset tàm parvum damnum, quòd de eo verisimiliter non curent: Add. Ioh. Bocerus. de Regal. c. 1. num. 70. qui et addit, quòd ius venandi habentes permittere debeant subditis, ut feras ex propriis agris, pendentibus adhuc fructibus, abigant, et latrantes canes, quibus eas fugent, alant. In tantum, ut Principes etiam moratliter peccent, nec priùs absolvi queant, quàm ablata eorum quasi voluntate


page 282, image: s306

et culpâ reddant. Zoannet. de dupl. venat. n. 73. Vid. Merckelb. d. cons. 30. qui plures laudat. Corpus iur. Venatorio-Forestal. P. 21. ubi passim de hâc re agitur. Placet his Theologorum quorundam sententiam subicere. Doct. Osiander. in paraphrasi Hiob. 24. ita scribit. Spiritus Sanct. monet hoc loco Principes, ne committant, ut per ferarum multitudinem fruges subditorum in agris absurmantur. Omnia enim quae vultis, ut faciant vobis homines (inquit Filius DEI Servator noster) eadem et illis facite. Nemo autem Principum vellet, autaequo animo ferret, ut alienae pecudes, aut iumenta ipsorum vineas, agros, prata et hortos vastarent. Quare non tantùm reoreationis causa venentur, sed etiam in eum finem, ut ferarum multitudo imminuatur, ut subditi laborum suorum fructum percipere, et tributa Magistratui pendere queant. Ac si alicubi ferae pauperiem aut damnum dederint subditis, Principes liberaliter


page 283, image: s307

id compensent, quandoquidem feras aliquas conservare omninò volunt. Lutherus. tom. 11. Witteb. sup. c. 25. Genes. gravissimè ita scribit: Unsere Fürsten sündigen nicht allein damit, daß sie ihrem Ampt nicht gnug thun, und sich der armen Unterhanen nicht annehmen, sondern sündigen auch gantz schwerlich, daß sie mit ihren vielen unmäßigen Iagen die armen Leute beschweren, den armen Bauren und Ackerleuten die Früchte verderben, machen ihnen den Acker gar wüste, und man muß keinerley Weise das Wild aus den Gärten oder Aekkern wegtreiben, sondern es muß frey Schaden thun, und den Acker, so mit grosser Mühe und Arbeit gebavet und gebessert ist, verderben, und die Früchte abfressen, daselbst lieget nicht allein der Schutz darnieder, daß sie den Unterthanen keine Hülffe thun, sondern man thut ihnen auch grossen Schaden, welchen sie doch helffen solten, derohalben wird endlich der Türcke,


page 284, image: s308

oder ein ander Jäger kommen, der den Teutschen Fürsten heyde die Netze und die Spiesse, so sie in der Jagt brauchen, mit Gewalt aus der Hand nehmen wird. Hactenus Lutherus. Audiemus etiam Selneccerum, Theologum optimum, qui in Explicat. Psalmi 101. fol. 491. et seq. inter alia ita scribit: Wollust der Herren, ist armer Leute Unlust, pflegt man zu sagen, und trifft gemeiniglich zu, doch spricht Lutherus, wo sich die Herren also drein schickten, daß ihr Iagen, Tantzen, und Rennen den Unterthanen ohne Schaden wäre, und sonst ihr Ampt in der Liebe liessen gehen, würde GOTT nicht so hart seyn, daß Er ihren Tantz, und Iagen und Rennen nicht solte vergönnen, etc und wär sehr gut, daß die Herren itziger Zeit ihre arme Leute hörten, sonderlich wenn sie klagen, heulen und weinen, wie ihnen das Wild alles verderbet, abgefressen, und zu nichte gemacht habe, und solches auch augenscheinlich kan


page 285, image: s309

erwiesen werden. Es müsten ja steinerne Hertzen seyn, die nicht dadurch solten beweget werden, und die grossen Beschwernüßen abschafften, etc. D. Mengering. Scrutin. C nscient. c. 11. quaest. 86. ait: Es meynen zwart grosse Herren, sie seyn dessen wohl befugt, und müssen also die armen Leute auf den Jagt-Häufern, und an den Wild- Fluren in Flecken und Dörffern ihren Kohl, Kraut, Köm, und andere Feld- Gewächse, Hirschen, wilden Sauen, und Hasen zur Speise, Preiß und Raub kauen lassen, aber es sollen die Potentaten wissen, daß sie auch hiermit sich am Siebenden Geboth mercklich versündigen, und ihr Gewissen beschwehren.


page 286, image: s310

CONCLUSIO XXXIIX. Peccat Princeps, qui subditos fericidas capitali poenâ plectit.

I.

VEnandi ius non sine causlâ hodiè sub ditis ademptum, et Principibus adplicatum esse diximus. Quocirca, ut olim, qui invito Domino alienum fundum venatum ingrediebatur, iniuriarum actione rectè conveniebatur; ita hodiè, postquam venatio Principibus adplicata, in feripetas meritò arbitrariâ poenâ animadvertitur, an verò haec ad mortem usque extendi possit? ut Valent. Förster. tr. de dominio cap. 9. num. 55. et alii volunt, dubitatur, et ante eum Zoannet. de dupl. venat. num. 99. ubi ait: hoc iniquum et rationi dissentaneum esse, pro belluâ aliquâ captâ, ho minem ad DEI imaginem creatum, et


page 287, image: s311

Christianum Salvatoris CHRISTI membrum protinus mactari, morteque plecti. Sequitur Pruckm. de Reg al. §. venatio. num. 62. et seqq. Heig. 1. quaest. 15. num. 72. Arnis. de iur. Mai. cap. 4. Speckhan. cent. 1. quaest. 68. n. 2. et 15. et alii, quos refert Capzovius. Pr. Crim. quaest. 84. num. 28. et seqq.

II.

Rectè negat D. Frantzkius. Exercit. 4. quaest. 3. (1.) quod poena debeat convenire delicto. l. per spiciendum. 11. de poen. ac moderanda ad modum culpae: inter poenam autem capitalem, et captam bestiam nulla est proportio, cùm ea in naturali libertate oberrans, non minus Principis, quàm alterius esse possit. (2.) quòd in feris bestiis propriè furtum non committatur. §. 1. Inst. de oblig. quae ex delict. nasc. (3) Quòd im Sächs. Land-Recht. l. 2. art. 61. dicatur: Da GOTT den Menschen erschuff, da gab Er ihm Gewalt über Fisch und Vogel, und über alle Thiere, darumb haben wir des Uhrkund von GOtt,


page 288, image: s312

daß niemand seine Leib an diesen dreyen verwürcken möge, etc. ubi Glossa Germ. num. 2. Add. D Iohan. Adam. Osiand. in observaet. ad Grot. de I. B. et Pac. lib.2. cap. 8. thes. 5. ubi ait: quòd poena eorum, qui feras capiunt non consentiente Principe, non ultra modum exasperari debeat. Alicubi fericidae die Wilpret-Schützen, vivi cervorum dorsis ferreis vinculis alligati mortem subire coguntur, quod crudele, ac minimè probandum. Cervus enim in solitudinem missus, noctu diuque non requiescit, nisi cursu defatigatus per invios saltus, per nemora umbrosa currit, eo fine, ut impositum sibi onus abstrahat, quo non abstracto, superat avios montes, et ad devias valles praeceps fertur, fruticeta et dumeta permeat, in senticetis squalidis se circumvolvit, fluvios rapaces tranare solet, transilit sepimenta obsita virgultis et spinis, ut saepiùs corporis membra frustratim abripiantur imposito. Nuperrimè, anno sc. 1666.


page 289, image: s313

mense Maio (ut scribit D. Herm. Hoffman. in Lycar. Germ. moribus informato, c. 45. num. 9.) ist ein Hirsch in der Wetterau gesehen worden, der in der Saat geweidet, auf dem ein Mann mit Ketten verwahrt, gesessen, gantz blutig, mit zerrissenen Kleidern, und zufleischtem Leib, der ohne Unterlaß geruffen: Ach! nehmet mir doch mein Leben, daß ich der unerträglichen Straffe, die ich nun in den dritten Tag ausgestanden, abkommen möge. O aninima, (exclamat Hoffmannus d. l.) si in desperationem incidisti, quàm terribilem institues querelam in extremo iudicio contra iudicem tuum saecularem, quem non corporis tui sanguine satiare potuisti, sed temetipsam, quae ad immortalitatem condita es, ad immortalem interitum reservatam videbis! Peccat igitur Princeps, qui venationum temeratores, ubi aliae delicti circumst antiae non accedunt, mortis poenâ plectit, aut ultra modum eam exasperabat.


page 290, image: s314

CONCLUSIO XXXIX. Peccat Princeps, qui viduarum, orphanorum, ac miser abilium personarum curam non habet.

I.

DEUM singularem orphanorum ac Viduarum curam habere, sacrae literae passim docent. In Psalmo Davidico 68. vers. 6. dicitur pupillorum Pater, viduarumque iudex. In Lege Mosaicâ (Exod. 22. vers. 22. et seqq.) cavetur: Viduae et pupillo non nocebitis. Si laeseritis eos, vocifer abuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum, et indignabitur furor meus: percutiamque vos gladio: et erunt uxores vestrae viduae, et filii vestri pupilli. Pii igitur Principes, velut Vicarii DEI in his terris, semper mandatum hoc de curandis ac tuendis viduis et orphanis sanctissimè


page 291, image: s315

custodivêre. Egregiam imaginem boni Principis videre licet apud Hiobum, cap. 29. ubi Princeps Hiobus de se ipso scribit: Cor viduae consolatus sum: Pater eram pauperum: Oculus fui caeco, et pes claudo. Pupillum, cui non erat adiutor, desendi. Ad quem locum notat Osiander: Viduarum et pupillorum praecipue curam DEUS magistratui, tamquam Patri patriae commendavit. Ob hanc causlam Viduae, et pupilli ut miserabiles personae, de iure Romano, immediate ad Curiam summi Principis provocare poslunt. t. t. C. Quando Imperator inter pupillos, viduas velalias miser abiles personas cognoscat. Quam vis piissima et aequissima haec Imperialis Constitutio in multis locis hodiè malè servetur. Scilicet Pauper ubique iacet, et tenuiorum contemptus ac oppressio mos saeculi est. Sane in Principum ac Statuum Imperii provinciis Constitutioni isti adhuc locum esse, ita ut Vidua adversarium suum ad tribunal Principis sui,


page 292, image: s316

cuius iurisdictioni subest, trahere pos, sit, testatur Carpzovius, lib. 2. Resp. Elect. 19.

II.

Princeps igitur, qui Viduarum, pupillorum aliarumque miserabilium personarum curam, non habet, hoc ipsô officium boni Principis ac Patris negligit et in DEUM maxime peccat. Wer sich der Witiben und Wäysen nicht erbarmet (ait D. Mengering. Scrutin. Conscient. cap 9. q. 69.) und hertzlich annimmt, der muß ein verzweiffelter harter böser Mensch seyn. Daher nennet das Buch der Weißheit solche Wittben-Feinde rohe Leute, die keiner Wittben noch abten Manns schonen, und der alten Greissen Straffe nicht achten. Sap. 2, v. 10. Diß hat GOTT zumahl ernstlich in seinem Gesetz verboten: Denn Er als ein Vater der Wäysen, und Richter der Wittben. Psalm. 68. v. 6. Wil sie unbeleidigt wissen. Exod. 22. v. 22. Und wil ein schneller Zeuge seyn, wider die, so ihnen Gewalt und


page 293, image: s317

Unrecht thun. Mal. 3. v. 5. Nun geschicht solches gemeiniglich an Wittben und Wäysen. Manche sehen lieber einen Wolff vor sich, als eine arme Wittbe, die ihre Sache, Noth und Anliegen anbringen wil, darumb müssen sie auch auf (Cantzeleyen,) Rath-Häusern und bey Ampt-Stuben, biß aufs letzte warten, werden rauh und unfreundlich angefahren, bekommen schlechten und kurtzen Bescheid, werden abgewiesen, sollen wieder kommen. etc. Ist das nicht Sünde und Unrecht? Princeps et Magstratus supremus pupillorum tutor, der Ober-Vormund dicitur, et merito. Pupillis igitur prospicere debet, ut bonos ac fideles habeant tutores et curatores, hoc si negligat, damnorum pupillarium causa est.

III.

Omnes igitur Principes sanctissimi Hiobi, optimi Viduarum ac pupillorum Patris, exemplum sibi imitandum proponant, cogitantes illud Salomoneum (Proverb. 29. v. 7.)


page 294, image: s318

Novit iustus causam pauperum et Ecclesiastici, (cap. 4. v. 10.) In iudic ando esto pupillis misericors ut Pater, et pro viro matri illorum. Vid.Osiand. in not. ad d. loc.

CONCLUSIO XI. Peccat Princeps, qui homines malos, impios et atheos latae vel nullius conscientiae homines, in aulâ suâ fovet, eosque ad dignitates et officia publica evehit.

I.

NOn tantum Princeps id operam det, ut suo exemplo subditis in verâ pietate, iustitiâ vitaeque sanctimoniâ praeluceat, verùm etiam tales


page 295, image: s319

Consiliarios, Praefectos aliosve ministros et Officiales, qui pii et notoriis sceleribus aliis offendiculo non sunt, eligat necesse est. Id DEO gratum, Principi ipsi glorio sum, ac Reip. salutare. Honor scilicet et favor piis, contumelia autem et odium impiis debetur. Is habitabit in tabernaculo Domini, (ait Psalmista) in cuius oculis contemptus est reprobus, et qui timentes DEUM honorat. Quod Lutherus vertit: Der die Gottlosen nichts achtet, sondern ehret die Gottesfürchtigen. Experientia docet, unius pii ??? sidelis Ministri operâ Rem publicam saepe florentem redditam et à periculo ruinae conservatam fuisse: Durch einen treuen Gottesfürchtigen Diener, wird offt ein Herr ja auch wohl ein gantz Land gesegnet, und bey gutem Wesen erhalten, ait Reinkingius, et exemplis Iosephi, et Naëmanis probat. Pol. Biblic. axiom. 81. Elige tibi Consiliarios (scribit S. Augustinus in Epist. ad Comitem quendam)


page 296, image: s320

timentes DEUM, et veritatem amantes. DEUS enim bonis viris solet bona consilia suggerere. Simanc. de Catholic. instit. tit. 34. num. 9. Vid. Stephan. Nathan. de Iustit. vulnerat. L. 2. t. 6. c. 5. n. 4.

II.

Sanctissimus Rex David in eligendis ministris, exemplo suo omnibus Principibus praeivit, quod ut sequantur, tam pium quam utile ac necessarium. Facientes praevaricationes (inquit Psal. 101.) odi: non adhaesit mihi talis homo improbus. Cor pravum declinet à me. Malitiosum non agnosco. Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum. Ambulans in viâ immaculatâ, hic mihi ministr abit. Ad quae verba Lucas Osiander haec notat: Circumspiciant Principes, tùm in suis regionibus, tùm alibi, et eligant viros cordatos et integros, quibus officia committant gerenda. Sed quidam malunt astutos habere, quàm bonos. Et Principibus multi commendantur, qui ad officia publica ineptiores sunt, quàm


page 297, image: s321

asinus ad lyram. Improbi sanè et sceleribus inquinati ab officiis publicis removendi, ne suo exemplo etiam subditos inficiant, et Frinceps in suspicionem incurrat, quasi talia scelera foveat. Qui autem Principes eiusmodi perversis hominibus, agnitâ ipsorum malitiâ, nihilominus fidunt, imprudenter faciunt, Deunique tentant. De Aulâ Principis, aeternâ gloriâ dignissimi ERNESTI pii, Ducis Saxoniae, haec traduntur: Des Sinnes, dessen Ihre hochse eligste Fürstl. Durchl. als den Herr und Haupt Ihres Fürstlichen Hauses und Hofes waren, dessen wolten Sie auch, daß alle die Ihrigen seyn solten; Und daher kam es, daß dieser Fürstliche Hof, bey Ihren Lebzeiten, wohlmehr, wie man etwann vom, Christlichen Käyser Theodosio lieset, einem Kloster zu vergleichen war/als da kein Tag ohne Besuchung des Gottesdienstes oder Betstunde, theils in der Kirche, theils in den Gemächern, hingelassen wurde, da keine


page 298, image: s322

Verrichtung so nöthig und wichtig, keine Ergetzligkeit auch so angenehm, keine Reise so mühsam oder eilfertig war, die auch nur einer einzigen Betstunde Versüß, ja fast nicht derselben Aufschiebung verursachet hätte. Alles üppige Wesen wurde aus dieser Hofstat verbannet, das leider fast allgemeine Laster des Vollsauffens, kennete man nicht, Karten und Würffelspiel sind in vielen Jahren nicht gesehen worden.

III.

Videmus tamen corruptissimo hoc aevo, in nonnullorum Principum Christianorum aulis adhuc dum foveri, et in admiratione esse homines nullius Religionis, cauteriatam conscientiam habentes, et à sincerâ pietate ac Christianismo prorsus alienos quique non verentur, saepè cùm gravipraesentium scandalo in mensis Principum de Christianâ Religione pessimè sentire et loqui, ita ut parum ab sit, quin atheismum apertè profiteantur, quibus tamen summa et praecipua,


page 299, image: s323

Reip. negotia gerenda creduntur. O impietatem! De hoc perverso more iustè conqueritur Reink. d. l. quem loquentem heîc inducimus. Es thun Käyser, Könige, Potentaten, Fürsten und Regenten weißlich und wol, wenn sie in Annehm- und Vestellung ihrer Diener, gute fleißige Achtung darauf haben, wen sie vor Diener bestellen, und nach redlichen Leuten, die GOtt fürchten, warhafftig, und dem Geitz feind sind, trachten. Denn wie durch Gottseelige, fromme Diener der Seegen kommt, also kan er durch gottlose, frevelhaffte Diener entzogen werden. Aber es wird itzo in der Welt wenig nach diesen Haupt- qualitäten der Gottseeligkeit und Redligkeit gefraget, werden zuweilen deswegen wohl bespottet, für einfältige Simplicisten und schlechte Leute gehalten; Sondern wer nur ingenios, arglistig, spitzfündig ist, welches man eine Politische Klugheit nennet, sich auf die rationem status verstehet, weiß wol


page 300, image: s324

zu simuliren, und zu dissimuliren, kan darneben mit dem grossen Messer wol aufschneiden, aus einer Fliege einen Elephanten, und wieder aus einem Elephanten eine Fliege machen, weiß viel neue modos den Herrn reich zu mochen, die arme Unterthanen bald auf diese, bald auf eine andere Weise in eine neue contribution und consumption zu setzen, und biß auf Marck und Bein auszusaugen, das sind tapffere, gewaltige Leute, und wann dieselbe einen Rath geben , da wird ihr Rath gehalten, als wenn man GOTT umb etwas hätte gefragt, und müssen die andern alle schweigen, oder diesen Verweiß gewärtig seyn, daß sie es nicht gut und treulich meynen. Aber wie Ahitophel ein Ende mit Schrecken genommen, und sich erhänget, also gehet es noch heutiges Tages mit vielen, daß sie auch ein Ende mit Schrecken nehmen. Add. Nicol. Selnec. comment, in Psal. 101. ubi ait: Ie grösser


page 301, image: s325

Standt, ie grösser Gefahr, ie gewaltiger, ie mehr Gesellschafft, und ie grösser Betrug. Christliche Herren sollen dem Crempel Daoids folgen, daß sie sich umbsehen nach redlichen Leuten, und haben einen feinen Joseph, Naeman, oder Zopyrum bey und umb sich, und können sich für den Ahitophel, Ziba, und dergleichen Schmeichlern hüten und fürsehen. Denn es ist nicht genug, daß ein Lerr seiner Person halben fromm sey, sondern er soll auch fromme Amptleute und Räthe haben. Denn es nutzet dem Volck des Herrn Frömmigkeit gar nicht/wenn alle Büberey den grossen Hansen zugelassen wird, welche darnach im Nahmen ihres Herrn, alles sich unterstehen, gebieten, und thun dürffen, und trotzen noch darzu, fluchen und martern, stehlen und rauben, und plagen die armen Leute auf das jämmerlichste, etc.


page 302, image: s326

CONCLUSIO XLI. Peccat Princeps, qui calumniatoribus et adulatoribus aures faciles praebet, eorumque malitiam non coercet.

I.

CAlumniae et obtrectationes adulatorum in aulis Principum, quandoque etiam optimorum ac prudentissimorum, pronis auribus accipi solent. Verssimum enim est, quod Menander scribit:

*o( bios ma/lista toi=s2 pounhroi=s2 h(/detai,
*pra\tgei d) o( ko/lac, a)/rista pa/ntwn, deu/teros
*o( *sukofa/nths2, o( tou, kakoh/qhs2 tri/tatos.

Idest:

Haec vita gaudet improbis potissimum,
Sed assentator omnium primas tenet,


page 303, image: s327

Vivitque longè iucundissimè omnium,
Deinde Sycophantae proximus est honos;
Audire enim calumnias dulce admodum.
At tertius conceditur locus invido,
Artes nocendi qui sint astutissimè.

Quae verba Richterus. axiomat. Polit. 161. sic Germanice reddit:

Zulosen Leuten hat man Lust,
Wie einem Verständigen wohl bewust,
Wer heucheln kan, sitzt oben an,
Und bleibt ein unverderbter Mann.
Darnach find man Verräther viel
Die sind die nechsten in dem Spiel.
Wer neidig ist, und listig schad,
Der wird mit Schad wohl begabt.

II.

Cum verò pestilentissimum hoc hominum genus, quod Didaco Saavedrâ, non infimae sortis Politico Hispano Symbol. Pol. 48. semper in Aulis Principum, ubi minus secura est Veritas, viget, non rarò Principes in ruinam impellere, egregios et de


page 304, image: s328

Republicâ optime meritos Viros perdere ac innocentes homines in odium, et periculum famae, fortunarum, aut vitae conicere soleat, Principem cum peccare dicimus, qui detestabile hoc malum in sinu Gratiae suae studiô fovet, et eiusmodi serpentes ex Aulâ sua non exturbat. Transgreditur is regulas vitae aulicae, quas David, optimus Princeps lsraëliticus, in Psalm. 101. sibi atque aliis Regibus ac Principibus observandas praescripsit, ubi inter alia dicitur: Der seinen Nechsten hetmlich verleumbdet, den vertilge ich. Falsche Leute halte ich nicht in meinem Hause. Die Lügener dedeyen nicht bey mir. Fatendum equidem est, ipsum Davidem, calumniis nequissimi Zibae occupatum, à recto tramite semel aberrasse, (2. Sam. 26.) dubium tamen non est, eum experientiâ edoctum, hunc errorem correxisse, et eiusmodi perniciosos homines diligenter cavisle. Denn David, (verba sunt D. Selnecceri,


page 305, image: s329

comment. in Psalmum istum) als ein Gottesfürchtiger weiser Herr, der in einem Nagel am kleinesten Finger mehr Frömmigkeit und Klugheit gehabt hat, denn ietzt alle Könige, Fürsten , Räthe, und Cantzler in ihrem gantzen Leibe haben, und vermogen, stellet sich selbst zum Crempel, wie man fich recht in die Sache schicken, und fromm Hof-Gesinde und Unterthanen haben, und böse Diener nicht leiden solle. Ibidem additur: Verleumbden ist zu Hof ein gemein Kraut, und wird dadurch bey grossen Herren unschuldigon frommon Louton offt unrecht gethan, sonderlich wenn die Obrigkeit den Ohrenbläsern zuhöret, und leichtlich glaubet. Da kommen denn die Heuchler, Fuchsschwäntzer, und Ohrenbläser, und tragen und sagen auf, und haven, und saltzen ein manchen frommen ehrlichen Mann, und darbey stehet die Obrigkeit, höret zu, fragt nicht weiter, und glaubet den vetzzweiffelten Schälcken.


page 306, image: s330

Aber da soll sich eine Christliche Obrigkeit für solchen falschen Zungen hüten, und ihnen nicht glauben, sie habe denn die Sache meist und gründlich erkennet und erfahren. Sie soll auch die Lügen, Untreu, und Falschheit ernsilich straffen, und denselben Leuten gram und seind seyn, die nur auf andere Leute reden, schelten, sie und alle ihre Arbeit verkleinern, und ihnen ihren Nahmen, Glimpff und Ehre abschneiden. An einem Verleumbder ist doch nichts gut, etc. Gloria Regum (ait Salomo in Prov. 25. 2.) est investio are sermonem. Add. Theod. Reink. Bibl. Polic. l. 2. axiom. 71. ubi ait: Falsche Leute, Verleumbder, Ohrenbläser, sollen grosse Herren nicht umb sich haben und dulden. Denn es ist nicht zu sagen und zu beschreiben, was für Ubel die Ohrenbläser, neve Zeitungbringer, und Fuchsschwäntzer bey Herren-Höfen anstifften, und wie sie auch frommer und verständiger Regenten


page 307, image: s331

Hertz gewinnen und verleiten können. Und hat der Heydnische Philosophus Antisthenes zu sagen pflegen: Ein Schmeichler und Ohrenbläser wären viel ärger denn die Raben. Denn ein Rabe bisse nur den todten Menschen die Augen aus dem Kopff, aber ein Schmeichler blendete die Augen, daß sie dasjenige, was recht und wahr ist, nicht erkennen noch sehen mögen. Discant igitur Principes cavere eiusmodi Aularum pesites, ne venenis calumniantium adulatorum infecti pereant, aliosque perire faciant. Exemplo eis praeivit ERNESTUS pius, Dux Sax. de quo legitur: Anbringer und Calumnianten hatten schlechten access, und musten zeitlich gewärtig seyn, daß sie dem Angegebenen unter Augen gestellet, und wenn sich derselbe verantworten kunte, zu schanden gemacht wurden. Falschheit, Neid, Verachtung, Calumnien, Ubermuth, und andere dergleichen vezfluchte Künste, die manches grossen Herrn Hof zu


page 308, image: s332

vergifften pflegen, waren entweder gantz unbekant, oder zum wenigsten bey des Hochseeligsten Fürsten Augen und Ohren so wenig willkommen, und hatten so wenig Kräffre, daß sie von niemand mit einigem Nutz gebraucht, oder mit Schaden ihr effect empfunden wurde.

CONCLUSIO XLII. Peccat Princeps, qui Ministrum optimè meritum ob veritatem odit, eumque aut dimittit, aut ad resignationem officii cogit.

I.

PEriculosum semper fuit, impiorum Principum crimina incusare. Vitia namque licentiam suam


page 309, image: s333

vituperandi libertate constringi nolunt, VERITAS, odium PARIT. Praecursor Salvatoris capite luebat magnam libertatem, quâ invehebatur in Herodem Regem, his verbis: Es ist nicht recht, daß du deines Bruders Weib habest. (Matth.14.) Non tamen cedendum periculo. Proceres, Episcopi, Viri docti et pii insurgere debent, DEI causlam agere, ut si potentium peccata non possint sisti, tamen erubescant, et lentius ad interitum tendant, trahanturque. Ad Conz. de morib. aulae. cap. 54. §. ult. Egregium exemplum Viri aulici integri et cordati, dicendi libertate utentis, praebet Daniel, quem pulcherrimum Palatinorum speculum meritò dixeris. Ille veritatem Regibus suis, quorum minister erat, minimè occultabat, sed eis tristissima fata aperte denuntiabat. (vid. Dan. 4. v. 21. 22. cap. 5. v. 22. 23.)

II.

Maximè exosi sunt Principum Ministri, qui non loquuntur, quae sunt ad palatum Aulae. De Michâ


page 310, image: s334

Prophetâ Achabus, Israëlitarum Rex, non verebatur publicè pronuntiare: Ich bin ihm gram, denn er weissaget mir nichts guts. (1. Reg. 22. v. 8.) Nec raro *par)r(hs1i/a Ministrorum irâ, odio, persecutione, ignominiâ, dignitatis privatione, exilio, carcere, verberibus ac morte damnatur, ut quottidiana exempla docent. Principes plerumque (ait Agrippa l. 10. ep. 62.) nullum amant ex animo, nulli fidem se debere putant, nisi ex suâ libidine. Quin et saepè affligunt benè meritos, illisque non modo gratiam referre non cogitant, sed insuper prosequuntur iniuriâ, nonnumquam proscribunt, et bonis omnibus spoliant. Add. Tract. nostr. de Gratiâ Princ. erga Ministrum. cap. 19.

III.

Principem autem, qui Fidem, candorem et integritatem Ministri sui, (ut saepè fit) odiô et contemptu compensat, eumque immerentem dignitate ac munere privat, aut ad resignationem officii per indirectum cogit,


page 311, image: s335

peccare, in propatulo est. Violatur sanè fides, laeditur iustitia, ingratitudinis turpitudo committitur. Cogitare, debet Princeps, quòd supra se habeat Dominum, monente Apostolo, cui aliquando ratio reddenda. Longè aliam mentem habuit sapiens ac pius Princeps ERNESTUS, Dux Saxon. de quo in curriculo vitae haec leguntur verba: Sie liebten ihre treue Diener hertzlich, suchten ihre Ehre, Glimpf und Wolfahrt zu erhalten, und liessen sichs eine Freude seyn, wenn sie einem wolverdienten Manne in Nöthen beyspringen können.


page 312, image: s336

CONCLUSIO XLIII. Peccat Princeps, qui fideli Ministro promissum salarium denegat, aut sine caussà imminutum solvit.

I.

DIgnus est operarius mercede suà: Salvatoris dictum est. Quis unquam suis militat stipendiis? aut Apostolus (1. Cor. 9.) Legem abhorrere, sine praemio homines laboriosis officiis praefici, inquit Imperator, in §. si quis autem. Auth. de iudic. Quid ad onus eligitur, repelli non debet à mercede. cap. cum secundum. X. der prae. bend. nam iustum est, ut illi consequantur stipendium, qui pro tempore suum commodare reperiuntur obsequium. can. charitatem. II. quaest. 1.


page 313, image: s337

II.

Merces autem, quae cuiusque honori ac functioni respondeat, danda, at Dio. l. 52. dignum est, (dicitur in can. Ecclesiafticis. XII. q. 2.) rerum remuneratione gaudere, ut qui voluntariis obsequiorum necessitatibus spontè se subiciunt, dignè nostris provisionibus consolentur. Quemadmodum igitur iniistum est, contra conventionis tenorem, dem Bestallungs-Brieff, Officialem duplicilabore pro simplici salario onerare: sic non minus iniustum est, conventum salarium sub quodam praetextu ei denegare, aut id nimis tardè, aut diminutum persolvere. Versprochene Salaria (inquit Theod. Reink. Bibl. Polic. l. 2. axiom. 93.) und verdienter Lohn muß den Dienern richtig bezahlet, und ohne ihren Willen nicht geändert werden, weiln solche ex conventione per modum contractus abgeredet. Verdienter und vorenthaltener Lohn ist eine von den vier Sünden, die in den Himmel schreyen:


page 314, image: s338

Clamitat in caelum vox sanguinis et Sodomorum,
Vox oppressorum, merces detrecta laborum.

III.

Peccat igitur Princeps, qui competentia stipendia ministris debita, vel planè non, vel non integra solvit. Providendum enim potestati, (inquit Sarisber. lib. 5. c. 9.) ne Consiliarii eius indigeant, et aliena immoderatiùs concupiscant; pecunias illas volumus, (ait Cassiodor. 8. epist. 20.) quibus libraiustitiae suffragatur. Quin potius Princeps pro modo aucti laboris salarium augere tenetur, per l. in nomine C. de Offic. Praefect. Praet. Afric. ubi dicitur: Cùm sufficientes et ipsis Du cibus et eorum officiis emolumenta praestitimus, et semper providimus unumquemque secundum laborem suum ad meliorem gradum et maiores dignitates perducere. Vid. Menoch. A. I. Q. cas. 223. et cas. 514. num. 16. Quam difficulter hodiè salaria solvantur, Vid. D. Menger. Scrut. consc. cap. 11.


page 315, image: s339

q. 41. 62. et qu. 64. Freundenberg, de Rescript. morat. tit. 77. concl. 44. Iung. Tr. Nostr. de Resignat cap. de resignat. Official. D. Schüy. in Reflex. Polit.

CONCLUSIO XLIV. Peccat Princps, qui expensarum nec modum nec finem faciens se Statumque suum ad incitas redigit.

I.

QUamvis quilibet suarum rerum, arbiter ac moderator esse dicatur, prodigalitas tamen et luxus in vitio est, et quidem in Principe eò gravius, quò perniciosius. Gaudeat sanè Princeps arbitrio suo in faciendis sumptibus, pro tuendâ Status sui magnificentiâ, sed cum moderatione decenti,


page 316, image: s340

ne Salus periclitetur. Sciant Principes, se Oeconomos ac dispensatores bonorum à DEO constitutos, et ad reddendam rationem administrationis obstrictos esse. Audient et ipsi in extremo magni iudicii die vocem: Redde rationem villicationis tuae. Qui verò Principes nullam facultatum rationem habentes, sua profundunt, Statumque publicum depauperant, vel planè ad incitas redigunt, ut hodiè multi Germaniae Principes solent, illi omninò graviter peccant, dum publicam rem in periculum coniciunt, et exinanito aerario, non rarò rapinas et extorsiones confugiunt. Verissimum enim est, quod Hispanus ait: Communemente el Principe, que es derramador, viene à ser robador y usurpator violento de lasbaziendas agenas.

II.

Digna sunt D. Selnecceri Theologi verba, quae leguntur in commentario ad Psalm. David. pag. 491. ut heic adscribantur. Es ist kein Zweiffel (ait ille) daß wenn der ohnmächtige


page 317, image: s341

Pracht, Hoffart und Stoltz nicht wäre, die Herren leichtlich mit Iahr-Renthen und Einkommen auskommen, und sich Fürstlich und Herrlich halten könten. Aber der Pracht bringet das Geld aus dem Teutschland, und sauget die Leute aus, und machet die Herren und Unterthanen zu Bettlern, und nimmet allen Seegen GOttes von uns, wie die Erfahrung ausweiset. So will niemand mehr hören, noch sich durch den Geist GOttes weisen lassen. Derhalben mögen wit die Straffen erkennen, und so wir noch nicht gar Kinder, Narren, und unsinnig sind, zurücke kriechen, und uns bessern, und für dem unnöthigen Pracht umb gemeinen Nutzes, und umb unser selbst willen hüten. Mann siehets und erfährets täglich, daß hin und wieder die Unterthanen wenig im Vorrath haben. Was soll denn geschehen, wenn man einmahl (wie heutiges Tages) Land und Leute wider die Feinde schützen und erretten


page 318, image: s342

solte? Wo kommt aber solches her? Fürwar aus unnöthigem Pracht, welchen hinauszuführen, die Herren ihre Untersassen aussaugen, und behalten bey ihren Leuten nichts im Vorrath, das sie möchten hernach gebrauchen, wenn gemeine Gefahr fürfiele. Eben der Pracht macht die neuen und ungewöhnlichen Schatzunggen und Beschwernüsse etc. Haec Selneccerus serè antè centum annos scripsit, sed adhuc hodiè eadem fabula, agitur. vid. D. Brent. apud Dedek. Consil. Theol. vol. 2. p. 8. et 9. B. Lutherus. Tom. III. Ienens. fol. 248. Nonnemo de sumptuosis Germaniae Principum Aulis dixit: Ihre starcke Hofhaltung sey ein fressender Krebs, der das Vermögen verzehre, und man hernach zur Zeit der Noth dem Lande nicht helffen könne.

III.

Ceterum bonus Princeps operam dat, ut ratio quaestuum et necessitas erogationum inter se congruant, und die Ausgaben nicht grösser


page 319, image: s343

seyn als die Einnahme. Grosse Herren (ait D. Reink. Bibl. Polic. lib. 2. axiom. 56.) haben grosse Einnahmen, sie haben aber auch grosse Ausgaben, derowegen sie mit allem Fleiß, wenn sie ihre Regierung glücklich führen wollen, die Ausgaben nach der Einnahme also proportioniren und einrichten müssen, daß jene diese nicht übertreffen, bey Gräflichen Einnahmen keine Fürstliche, oder bey Fürstl. Einnahmen Königliche Ausgaben thun, sondern dahin trachten, daß noch alle Jahr etwas in Vorrath verbleibe, im Fall der Noth solches haben anzugreiffen. Sumptus cuiusque censu definiendi sunt, eoque tenore temperandi, ut intra reditus sint: atque insuper eum in modum dispositi et ordinati, ut rationes impensarum exhibitae, aestimatione sint minores. Certè, qui diminutionem fortunarum suarum pati nolit, necesse habet impensas suas ordinarias ita instituere, ut, dimidia tantùm pars redituum


page 320, image: s344

insumatur, altera reponatur. Fr. Baco de Verulamio. sermon. fidel. 28. Es ist gewiß (ait Reink. d. loc.) daß einem grossen Herrn gute Haußhaltung, nichts weniger, als einem andern geringes Standes hochnöthig und ersprießlich. GOTT halt selber geordnet und befolen, daß derjenge, so K;nig über sein Volck seyn würde, sich einer eingezogenen Hofhaltung befleißigen, und nicht viel Rösse halten solle, und scheinet, daß Salomon darinnen den Sachen zu viel gethan habe. Commodissima igitur augendi census ratio est, si Princeps contractis impendiis, sumptus supervacuos amputet, si ministeria, otiosa reiciat, si magis studeat rectè administrandae, affectationem externae reputationis (quae magnitudinem destruit internam) et pompam semper modulo provinciae subditorumque paupertate, metiatur. Quippe decerpendus est ramus, non arbor radicitus evellenda; et cum subditis, qudo cum


page 321, image: s345

ovibus agendum, quae tondentur, non, raduntur. Quòd si Aulicam et Oecono micam administrationem Principes ita instituerent, ut semper superesset, non deesset aliquid in necessitatis improvisae usum; et si impensas non sinerent superare facultatum vires, rarò occasio esset, collectis extraordinariis seu provincialibus onerandi subditos. Klock. de Aerario. lib. 2. cap. 103. num. 1. Illustre exemplum praebet Germaniae Principibus, quod imitentur, saepiùs laudatus Dux Saxo-Gothanus ERNESTUSIII. de quo haec traduntur: Ubermäßigen Uffwand in Zehrung, und andern Kostbarkeiten, auch insonderheit den Kleider-Pracht, hielten ihre Durchl voreinen unersättlichen Vielfraß, welcher so wohl der Privat-Personen Vermögen, als die Kräffte der Potentaten aussauget, und widerstunden dempselben mit aller Macht, insonderheit aber mit dem Exempel Ihrer eigenen hohen Person, an


page 322, image: s346

Kleidern, Tracramenten, und gantzen Sofstadt, im übrigen sich wenig daran kehrend, was die Ihren principiis zu wider lebende Welt, und der unberichtete Hauffen vor unvernünfftige iudicia davon fällen möchten. Mit Wissen und Willen verhiengen Sie keine unnütze und verschwenderische Ausgaben, wiewohl Sie es hingegen, wo es Ehr und Reputation wahrhafftig erforderte, niemals mangeln liessen. Sie bezeigten offt, es solten und müsten die Regenten ihrer Lande und Unterthanen Kräffte erkennen, und ihre Ausgabe nach den selben richten und einhalten, wo sie ihre Lande conserviren, die Unterthanen zu rath halten, und sich selbsten nicht in Schulden stürtzen wolten, weil eben dadurch, daß mann durch allzustarcken Uffgang, schlimme administration und distraction, die Cammer-Güther zuweilen verlohren, solcher Abgang hiebevor durch die beschwerliche extraordinar-Mittel und


page 323, image: s347

Contribution ersetzet werden müssen. Ihre Durchl. hat durch GOTTes Seegen, und unermüdeten Fleiß und Sparsamkeit, ihre Cammer, welche Sie mit unglaublichen, und usf etliche Tonnen Goldes sich belauffenden Schulden beschweret befunden, von solchen allen befreyet, ein sehr hohes auf die neuerbaute Residentz und andere nöthige Gebäude verwendet, und dennoch nebenst dem aller Orten einen ansehnlichen Vorrath an webenden Capitalien, und anderen mobilibus erzeuget. etc.

CONCLUSIO XLV. Peccat Princeps, qui absque gravissimâ caussâ bellum movet.

I.

BEllum tàm horrenda res est; ut eam nisi summa necessitas, aut vera,


page 324, image: s348

charitas honestam effi ere nequeat. Grot. de I. B. et P Lib. 2. cap. 25. §. 9. et Augustin. de Civitate DEIL. c. 19. ait: Adeò abominanda res bellum, est, ut etiam bella iusta, quae vix unquam tàm feliciter cedunt, quin plus adferant mali, quàm boni, detestanda, et pro viribus fugienda. Est scilicet bellum epitome omnium malorum; et si bellum dixeris, uno verbe omnia mala dixeris. Saeva res bellum est, inquit Plutarchus, cumulumque secum trahit iniuriarum et insolentiae. Ferina rabies est, ait Seneca, de clement. lib. 1. cap. 24. Sanguine gaudere, et abiecto homine in silvestre animaltransire. Et Augustinus, de Civitate DEI. Lib. 19. cap 7. Malorum, belli (ait) multas et multiplices clades, diras et duras necessitates, si, ut dignum est, eloqui velim, quamquam nequaquam sicut res postulat, possum, quis erit prolixae disputationis modus? Sed Sapiens, inquiunt, bella gesturus est: quasi non, si se


page 325, image: s349

hominem meminit, multò magis dolebeit, iustorum necessitates sibi exstitisse bellorum: quia, nisi iusta essent, gerenda non essent, ac per hoc Sapienti nulla bella essent. Iniquitas enim partis adversae iusta bella ingerit sapientigerenda, imò et necessaria, quae iniquitas homini utique dolenda, quia hominum est, et si nulla ex eo bellandi necessitas nascatur. Haec itaque tàm magna, tàm horrenda, tàm saeva quisquis cum dolore considerat, miseriam necesse est fateatur, quisquis autem, vel patitur ea sine animi dolore vel cogitat, multò utique miserius ideò se putat beatum, quod et humanum perdidit sensum.

II.

Grravissimè igitur peccat, Princeps, qui sine urgentissimâ et invitabili necessitate arma sumit, iisque sanctam societatis humanae securitatem et tranquillitatem turbat. In, bellis suscipiendis, (ait Erasmus in Praefat. ad Paraphr as. Evang. Marci, ad Galliae Regem.) quoniam


page 326, image: s350

ingentium malorum inducunt diluvium, oportet omnibus oculis advigilare, ne quid temerè statuatur. Est fortasse boni Principis aliquando bellum gerere, sed tum denique, posteaquam omnibus frustrà tentatis huc adigit, extrema necessitas. Necessitatem autem ita consideramus, si esse nobis non licet, nisi bellum infer amus. alberic. Gentil. de iur. belli. Lib. 1. cap. 17. Iustum bellum, quibus necessarium, et pia arma, quibus nulla nisi in armis spes relinquitur. Livins. Rara bella sumendi causa est, quae omitti aut non possit aut non debeat, puta, cùm iura sunt, ut Florus loquitur, armis saeviora. Grot. d. tr. l. 2. cap. 24. §. 5.

III.

De Imperatore Augusto traditur, quòd nulli genti, sine iustis et necessariis causis bellum intulerit. Cuspin. in vitâ Aug. Qui Princeps gentilis multis huius aevi Regibus ac Principibus Christianis ruborem incutit, quippe quos saepissimè non iustam necessitatem, sed exsecrabilem.


page 327, image: s351

dominandi libidinem, ut hodiè, aut perversam Rationem Status contra, vicinos suos, cum horrendâ sanguinis Christiani effusione, hominumque ac urbium strage armare videmus. Ille autem gentilis Princeps, et cum eo alii pacis et iustitiae amantes, aliquando in tremendo illo universali et extremo Iudicio exsurgent, et multos Christianae Religioni addictos Principes Tyrannos, quibus inter artificia bellum fuit, et qui quasi belli nundinas institêre, accusabunt, et coram iusti Iudicis tribunali aeternâ ignis damnatione dignos exclamabunt, GOTT wird das unschuldig vergossene Vlut von ihrer Hand fordern. Rectè Antisthenes carnifices Tyrannis esse sanctiores dixit, quòd illi nocentes, hi innocentes, interficerent. Quàm horrenda in oculis DEI sanguinis effusio sit, scriptura passim docet. DEUS à Davide, qui tamen, pia bella gessisse dicitur, ideò templum suum aedificari vetuit, quòd multum


page 328, image: s352

sanguinem fudisset. (aliter quidem locum istum intelligit Osiander ad Grot. cap 24. §. ult.) Quis igitur non videat (ait Grot. d. c. 24. §. ult. ad fin.) praesertim Christianus, quàm res sit. infelix, et mali ominis, quantoque nisu fugiendum bellum, etiam non iniustum? Sed proh dolor! Surdis hodiè narratur fabula. Vid. Theod. Reinking. Polit. Biblic. axiom. 125. et seqq.

IV.

Rectè autem à Moralistis, Caietano. 2. 2. quaest. 95. art. 8. Molina. de J. et J. tract. 1. cap. 102. et aliis, quos Grot. d. c. §. 7. sequitur, traditum est, Regem, qui ob leves causas, (et ut hodiè vocant, praetextus quosdam) et magnum periculum secum trahentes, bellum suscipit, teneri subditis ad reparationem damnorum, quae indè oriuntur. Nam etsi non in hostes, in suos tamen veram committit iniuriam, qui talibus de causis tàm gravi malo eosimplicat. Pro singulis guttulis sanguinis in bellis iniustis et


page 329, image: s353

temerariis effusi ipsis auctoribus rationem aliquando reddendam esse, ait Gerhardus. Part. 2. disput. pag. 368. Sed haec omnia Tyranni huius saeculi, eorumque Diabolici Statistae ridere, solent.

V.

Quae verò belli causae iustae sint, à Theologis et Politicis alibi latè traditum reperire licet. Inter praecipuas sunt, defensio verae Religionis, v.g. contra Turcam; defensio libertatis patriae; denegatio iustitiae; vindicatio gravissimae iniuriae ac damni illati; recuperatio rerum per vim. albatarum, et si quae aliae aequè iustae fuerint causae.

VI.

Illud etiam heic praetereundum non est, nullum vitae genus improbius esse, quàm eorum, qui sine, causae respectu, mercede conducti militant, et quibus

ibi fas, ubi plurima merces.

Libertati Principum Imperii non minima etiam haec adscribitur, quòd illi exteris Principibus ac Rebus publicis


page 330, image: s354

posssint operam suam militando addicere. Ab antiquo hanc militandi libertatem Principes, Comites, Barones, Nobiles aliosve generosi animi Viros optinuisse dicitur, quam probare videtur Constitutio Imperii, de anno 1570. §. Denselben. in verbis: Wie es im Heil. Reich Teutscher Nation, von Alters, eine löbliche Gestalt Teutscher Freyheit ist, umb Ehr und Ruhm, mit Ritterlichen Thaten, frembden Potentaten zu dienen, doch ohne Beleidigung des Vaterlandes und dessen Zugehörigen. add. Fuß-Kuechts-Bestall. §. Denselben wir. Vid. Paurmeist. de iurisd. Imp. Lib. 1. cap. 3. num. 22. Limn. de I. P. Lib. 4. cap. 8. num. 13. D. Mev. ad Ius Lubec. Lib. 1. tit. 2. art. 1. num. 6. et quos refert D. Myler. de Princip. et Stat. Imp. p. 2. cap. 16. Sed dolendum maximè est, hâc libertate vel licentiâ hodiè Germanos nostros tàm cum periculo animae, quàm Patriae, et iacturâ honoris proprii abuti. Quod olim à


page 331, image: s355

Dionysio Milesio Arcadibus exprobratum, legimus, his verbis è Graeco latinè redditis: Belli instituuntur nundinae, et Graecorum mala in fructu sunt Arcadibus, et sine causarum respectu modò huc, modò illuc arma circumferuntur: id ferè hodiè de Germanis et Helvetis dici postest; scilicet aut unicè aut praecipuè spectatur stipendium et praeda. Iudice autem Augustino, militare non est delictum, sed propter praedam militare peccatum; imò et propter stipendium, si id unicè aut praecipuè spectetur, ut rectè monet Grot. d. tr. cap. 25. §. ult. Res sane miseranda, et lacrimis dignissima, videre Christianos suam non tantùm, sed aliorum saepè innocentium vendere, necem, hoc ipso carnifice detestabiliores.


page 332, image: s356

CONCLUSIO XLVI. Peccat Princeps, qui falsis praetextibus utens, ex dominandi libidine, cum iniuriâ alteriùs imperii sui fines extendere studet.

I.

AB initio semper in futurum Principes suo non sunt contenti, sed aliena appetunt, et hinc bella. Luther. in aureo comment. aol Genesin. cap. 14. Qui enim dilatandi Imperii studium iniecerunt Monarcharum animis, quid aliud, quàm perennem bellorum fontem repererunt, inquit Erasmus Roterodam. in praefat. Paraphr. Evang. Marci, ad Franciscum Gall. Reg. Una et vetus bellandi causta, iuxta Salustium, est, prosunda cupido Imperii et divitiarum.


page 333, image: s357

II.

Utut autem frequentissimum hoc ac ferè perpetuum sit Principum et Magnatum vitium, cum alterius damno se potentiorem ac locupletiorem reddere; maximè tamen in Principe Christiano id damnandum est; quippe quod nihil aliud est, quàm. praedatio et latrocinium. Inferre bella finitimis (ait S. Augustinus. Lib. 4. de Civitate DEI. cap. 6. in fin.) et indè in coetera procedere, ac populos sibi non molestos, solâ regnandi cupiditate, conterere et subdere, quida aliud, quàm grande latrocinium nominandum est? Aeterna ac perpetua Lex DEI, omnes omninò homines sub poenâ aeterna damnationis obligans, est: Non concupisces domum proximi tui, GOTTes heilige zehen Gebote, (scribit Reink. in Politic. Biblic. lib. 2. axiom. 144.) seynd ja ein ewig=wärendes unwandelbares Gesetz, und unica vivendi et regnandi Regula, darinnen stehet aber: Non concupisces domum proximi tui, du solt nicht


page 334, image: s358

begehren deines Nechsten Sauß. Und stecket vielmehr darinnen, zugleich auch dieses: Ou solt nicht begehren deines Necchsten Scepter, Rrohne, Chron, Rönigreich, Land und Leute. Prophetae Domini horrendum VAE exclamant super Tyrannos, alienarum terrarum invasores et usurpatores Vae ei, qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate! Vae ei, qui multiplicat non sua! Numquid non repente consurgent, qui mordeant te: et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam ei-. Quia tu spoliasti multas gentes, spoliabunt to omnes. (Habac. 2. v. 7. et seqq. et v. 12) Vae, qui praedaris, nonne, et ipse praedaberis? et qui spernis, nonne et ipse spernêris? cùm consumma veris depraedationem depraedaberis: cùm fatigatis desieris contemnere, contemnêris. (Es. 33. v. 1.)

III.

Dolendum sanè, ac sanguineis Iacrimis deplorandum, Frincipes


page 335, image: s359

Christianos, gloriae ac potentiae augendae detestando studio in propria, viscera tàm horrendè saevire, viresque suas perpetuis bellis ac certaminibus consumere, et sic immanissimo Turcarum Tyranno, Religionis Christianae hosti abiuratissimo, ad angustandam et opprimen dam miseram Christianitatem latam portam aperire. Weil wir Teutschen umb einer Hand voll Ehre, und irgend umb eines lausichten Tituls wegen, von einander setzen, und uneins seyn, macht der Türcke Teutschland (die Christenheit) müde und matt, und nimmet immer ein Land nach dem andern ein; suo tempore scripsit. Lutherus. comment. in Genes. cap. 11. hodiè proh dolor° idem conqueri licet. Certè in tremendo illo mundi iudicio occisorum Christianorum animae super illorum capita, Vae vaeclamabunt, qui tot millium animarum temporalis ac aeternae perditionis


page 336, image: s360

causa fuêre. Utinam, vel tandem Christiani Principes sapere discerent! Inscribat haec DEUS, (utimur verbis Grotii, quibus opus suum de bello et pace concludit) qui solus hoc potest, cordibus eorum, quorum res Christiana in manu est, et iisdem mentem divini humanique iuris intelligentem det, quaeque semper cogitet, lectum se ministrum ad regendum homines, Deo carissimum animal. Largiatur DEUS Opt. Max. Principibus Christianis talem mentem, qualem Christianus ille Danorum Rex habuisse dicitur, qui traditur oblatam novam Coronam repudiasse, propterea quòd sat laboris habeat, subditos suos ita regere, ut aliquando DEO rationem reddere possit.


page 337, image: s361

CONCLUSIO XLVII. Psccat Princeps Christianus, qui cum Turca, vel alio infideli adversus Principem Christianum soedus init.

I.

QUamvis foederum, quae cum infidelibus ineuntur, nulla intrinse. ca aut universalis videatur esse pravitas, sed ea cumprimis ex fine, circumstantiis aestimanda sit, nihilominus tamen illud foedus, quod à fideli Principe cum Turcâ vel alio infideli contra fidelem Principem pangitur, (ut saepiùs hoc et superiore saeculo factum meminimus,) quidquid alii dixerint, omninò improbandum.

II.

Primò enim Scriptura testatur, talia foedera DEO maximo pere


page 338, image: s362

displicuisle, graviterque eorum sectatores à DEO per Prophetas increpatos ac punitos fuisse. Vid. 2. Chron. 16. v. 4. Reg. 16. v. 7. 2. Chronic. 28. vers. 16. eit 19. 2. Chron 20. v. 35. et v. ult. Ex quibus aliisque Scripturae locis gravissima, indignatio et vindicta divina, propter eiusmodi coniunctiones cum infidelibus factas, manifestissimè apparet.

Secundò experientia docet, foedera et auxilia infidelium ferè semper cum summo periculo ac damno fidei Christianae coniuncta esse, quod nec ipsi adversae sententiae auctores negare, possunt; Consulat modò quis historias veteres et novas, et quampl Iurima huius rei testimonia reperiet. Turcarum sanè imperium potissima incrementa indè sumpsisse constat, quòd dissidentibus de Orientis Imperio Graecorum Principibus, Turcae mercede accersiti adflictas Christianorum opes attriverint. Et quis nescit, superiore saeculo eadem occasione Turcam contra Ferdinandum,


page 339, image: s363

Regem Hungariae, in auxilium evocatum, patentissimum Hungariae Regnum cum praesentissimo Germaniae nostrae periculo ac irreparabili damno occupasse?

Tertio Coniunctiones tales vix fieri possunt sine gravi scandalo et offendiculo, tàm in fide, quàm in vitâ et moribus. Nulla siquidem iustitiae participatio cum iniquitate, nulla societas lucis ad tenebras. (2. Cor. 6.)

Quartò Firma infidelium, Turcarum cumprimis, numquam speranda est amicitia. Firmiter scilicet cohaerere non possunt, quibus et studia et vota diversa sunt. C. in nova XVI. quaest 7. Et cùm nulla graviora sint odia, quam quae ex Religionum diversitate oriuntur, fieri quidem potest, ut ca necessitas praesens dissimulet, quin tamen, erumpant aliquando, nemo unquam impediet. Et quomodo, obsecro, conservari poterit inter illos amicitia, si unus alteri satis non fidat, et ruina unius cedat in emolumentum


page 340, image: s364

alterius? Qui opinionibus discrepant, etiam animis dissident; cumque Creaturae simus aeterni illius Artificis, ferre non possumus, ut eidem denegetur ille adorationis cultus, quem verum et orthodoxum iudicamus. Et licet, bona esset infidelium amicitia, iustitia tamen divina non permittit, ut, hostium suorum operâ fines nostros consequamur, quin plerumque nos castigat, per illam ipsam infidelem manum, quae pactis sub scripsit. Vid. Saavedra. Symbol Pol. 93. Praeterea, quod Turcam attinet, illius crudelitas ac perfidia omnibus notissima est, de quâ etiam tot querelae in Recessibus Imperii leguntur. Vid. Rec. Imp. de anno 1532. §. Derhalben Chur-Fürsten. ibi: Weil die gemeine Christenheit keinen gehäßigern und Blutdürstigern Feind hat, als den Türcken. Rec. Imp. de anno 1541. pr. ibi: Mit unersattlicher Begierde, unmenschlicher Tydanney, und erbärmlichen Wüten, in daß Christliche Blut unaufhörlich


page 341, image: s365

wütet. Rec. Imp. de anno 1594. §. So ist doch. ibi: Wider alle Zusage und versprochene Treu und Glauben im Werck erfolget und befunden, daß gedachter gemeiner Christen heit Ertzund Erbfeind, solchen Friedenstand gantz unversehener und unverursachter Dinge, schändlicher Barbarischer Weise violiret und gebrochen. etc. Rec. Imp. de anno 1603. §. Wann nun aus 4. ibi: Das Türcken Tractation auff nichts anders als lautern Vortheil undehohe Gefahr angesehen. etc. Et cùm hodiè, proh dolor! crudelisilie. Hannibal ist ante portas, ac felicillima arma sua in Christianitatis viscera transferre pergat, extremamque ruinam omnibus Christianae fidei Principibus minetur; praeterea antemurale Germaniae praesidium (Hungaria) (de Poloniâ nihil dixerim) maximam partem disruptum et perfractum sit, eò magis Christiani Principes à foederibus talibus deterreri, ac potius extrema omnia pati deberent.


page 342, image: s366

Quintò, vix unquam soedera aut, auxilia Infidelium sine fiduciâ peccaminosâ magis in eorum potentiam, quàm DEI providentiam directâ, optantur aut petuntur; undè non, potest non honor et gloria Nominis DEI periclitari. Vae autem illis, qui magis fidunt humano quàm divino brachio. (Esa. 30. v. 1. et c. 31. v. 1.)

III.

Ex hisce aliisque causis grav ssimis huiusmodi soedera olim in, publico Viennensi Concilio damnara sunt; quae hodienum ab omnibus, qui magis DEUM eiusque verbum verentur, quàm pravam consuetudinem aut impiam Rationem Status sectantur, iure meritòque damnantur. Ex Theologis ita sentiunt, Nicol. Selnecc. commentar. in Psalmo 18. vers. 1. Hutter. tract. de foeder. Iohann. Gerhard. Loc. Theol. de Magistratu. n. 154. et seq. Mengering. Scrutin. conscient. cap. 5. quaest. 113. P. Martyr. in lib. 1. Reg. cap. 15. Zepper. lib. 4. de leg. Mosaic. cap. 6. D. Ioann. Adam. Osiand.


page 343, image: s367

annot. ad Grot. Lib. 2. cap. 15. observ. 6. ubi ait: foedus iniri posse inter aliquem fidelem Principem et infidelem, sed non contra tertium fidelem, sed infidelem. Ex Iure Consultis, Cacheran. pecul. disput. de hâc quaest. decision. Pedemont. adnexâ. Schenck. Baco. in cap. un. tit. feud. hîc finttur lex. Ant. Coler. de iure Imper. Germ. conclus. 77. Alb. Gentil. lib. 3. de iur. bell. cap. 19. Reink. de Reg. sec. et Ecccl. Lib. 2. calss. 3. cap. 3. num. 33. et mult. seq. et Polit. Bibl. lib. 2. axiom. 205. no vissimè D. Ziegl. annot. ad Grot. Lib. 2. cap. 15. §. 11. ubi ait: tutissimum est dicere, foedera cum, infidelibus non esse omninò improbanda, dum tamen ea fiant, vel commerciorum tantùm causa, vel si arma iungenda fuerint, non ine antur ea adversus nostrae Religionis consortes, neque in fraudem verae fidei. Et D. Felden. annot. ad eundem locum Grotii: Christianum (ait ille) non inire foedus cum Ethnico, quod quoquo modo propagationem fidei Christianae laedit


page 344, image: s368

certum est. nam propagatio verbi divini Magistratus Christiani suprema lex est, quemadmodum in beatâ Rep. selicitas seu operatio secundum virtutem. Et cùm summa charitas sit, nota Christianorum, necesse est, omne foedus nostrum, per quod Resp. quaedam Christiana vel minimum, damni patitur, iniustum esse, quia charitas exigit, ut Christianus alterum quàm maximè salvum esse velit. Hinc si hostis divini Nominis cum quibusdam Christianis bellum gerat, non sine peccato alii cum eodem paciscuntur et quiescunt. Faciunt, namque contrarium eius, quàm ex quo ipsum caput illius corporis sua membra vult dignoscere, adeòque, naturam membrorum societatis Christianae non habent. Quaerendum, primo loco est Regnum caeleste, id est Evangelii propagatio. Grot. d. loc. §. 11. Ex Politicis, Bodin. de Rep. l. 5. cap. 5. Schönborn. Lib. 4. Polit. cap. 36. Saavedr. Symb. Pol. 93. per tot.


page 345, image: s369

IV.

Optandum igitur esset, ut, multi hodiè Principes ac populi m animum admitterent piam vocem Fulconis Archi Episcopi quondam Remensis, Carolum Simplicem his verbis (quae Grotius, cit. loc. adducit) admonentis: Quis non expavescat vos inimicorum DEI amicitiam velle, ac in cladem et ruinam nominis Christiani, pagana arma et foedera suscipere detestanda? Nihil enim distat, utrum quis se paganis societ, an abnegato DEO idola colat. Optandum etiam esset, Principes Christianos saepiùs cogitare. Franciscum I. Galliarum Regem, qui foedus illud, quod adversus Carolum V. Imper. magis ex aemulatione gloriae, quàm ex necessitate cum Turcâ inierat, in agone mortis summopere deploravit, moriens enim exclamaslei, dicitur: Perii! heu perii! quòd voltti esse foeder atus ei, qui hostis est Christiani nominis. Sleidan. lib. 15. comm. p. 332. Cardinali Guisio suggerenti consolationem ex sacris literis, omnis, inquit,


page 346, image: s370

misericordia mihi clausa est, qui ut aemuli mei vel gloriam infuscarem, vel vindicarem iniuriam foedus pepigi cum Turcâ, ad Christianorum capita tamquam armenta et Mahomedanam servitutem vivus vidensque passus sum abigi. Quàm graviter etiam iustus DEUS Franciae Regnum Regisque Francisci posteritatem ob hoc impium facinus (ut, Belcarius, rer. Gallic. commentator. lib. 22. vum. 2. vocat) puniverit, Historiae loquuntur. Posteritas Francisci est exstincta; Henricus Filius in publico spectaculo occisus, nepotes dolor, bellum, venenum, cultellus, ita brevi tempore absumpsit omnes, ut una eademque aetas Valesiam gentem viderit et summam, et nullam. Schönborn. d. loc. Saavedr. cit. loc. ubi ait: Franciam ob hoc foedus varias calamitates per multos annos perpessam esse. Effectus huius rei tristes Henrico III. Galliae Regi, Venetiarum Ducem sermoni gravi ex posuisse dicitur. Verba Ducis refert Florimundus de


page 347, image: s371

Raemond. de la naissance de l' heresis. lib. 7. ch. 20. D' oupenses-volus, Sire, que soient decoulés tant de malheurs, l' un sur l' autre on vostre Royaume, et sur les personnes des Roys, vos prodecesseurs, si c' en est de cotte aliance contractés avec l' ennemy de IESU CHRIST? tant des ames Chrestiennes trainées captives par le corsaire Barberosse, appellé par le Roy vostre aycul, et qui de puis ont esté forseés renier leur baptesme, crient vengeance aux enfers contre les autheurs de leur infortune. On peut se mantenir avec l, infidele, mais de fairs une ligue offensive et defensive, c' est declarer la guerre à Dieu, qui scait à son tour en prendre la vengeance, quoyque tardive, mais d' autant plus gricfue. Verba, haec Limnaeus. annot. ad Prooem. Capitul. Caroli V. p. 87. latinè ita reddidit: Putas ne, Domine Rex, tot calamitates, quarum alia post aliam Regnum tuum, et ipsa praedecessorum tuorum Regum capita adfrixit, aliunde originem traxisse, quàm à foedere. quod


page 348, image: s372

cum IESU CHRISTO hoste contractum est? Tot Christianorum animae, quas archipirata ille Barbarossa, ab avo tuo in auxilium adscitus, in servitutem abduxit, et postea baptismum abiurare coëgit, apud inferos vindictam inclamant contra auctores sui importunii. Pacem cum infideli habere licet, at foedus offensivum et defen. sivum cum eodem inire, est bellum. DEO indicere, qui suo tempore vindictâ uti novit, tanto graviore, quantò tardior esse solet.

V.

Facessat igitur Monlucius, Gallus scriptor, qui libro 1. commentar. pag. 96. impiè scribit: que contre son ennemy on peut de tout bois faire flesches; quod contra hostem omnia, arma licita sint: Ubi etiam addit: quant à moy, si ie pouvois appeller tous les esprits des infers, pour rompre la teste à mon ennemy, qui me veut rompre la mienne, ie le ferois de bon caeur. id est: me quod attinet, si poslem omnes Diabolos ex inferno evocare, in


page 349, image: s373

necem hostis mei, qui vitae meae insidiatur, libenter id facerem. Quae sanè vox non homine Christiano, sed impio et Barbaro digna est. Toleranda potiùs mala, quàm contra DEI prohibitionem facienda. Tolerare malum patientiae est, facere malitiae; ideòque saepè malum pati debemus, ne peccatum faciamus. c. quod. sacris. X. quod met. caus. c. sicut. cum trib. seqq. XXXII. q. 4.

VI.

Obiciunt autem contrariae opinionis adseclae, inter quos sunt. Oldrad. cons. 71. Panorm. in c. quod super devoto. Decian. 3. cons. 20. Bocer. de Bello. c. 6. num. 16. Schröder. delin. iur. bell. concl. 4. Grot. d. tr. cit. loc. Limn. ad Capitul. CaroliV. p. 192. inter alia (1.) favorem defensionis naturalis. l. 3. de I. et I. (2.) Vim extremae necessitatis, quae illicitum licitum, et culpabile iustum reddere dicitur. arg. c. si nulla. XXIII. quaest. 8. c. sicut. c. quando. de conscr. dist. 1. (3.) Exemplorum Scripturae facrae


page 350, image: s374

auctoritatem. Genes. 14. 1. Maccab. 5. et 8. 1. Sam. 27. et 29. Verùm, quod primum attinet, Resp. defensionem, tunc demum favorem mereri, si divino verbo non sit adverla, nec cum summo Religionis Christianae periculo coniuncta. Ad alterum: Necessitatem non facere licitum, quod divino morali iure illicitum, adeòque DEO exosum, ut latiùs de hoc axiomate egimus in Tract, de praesidio necessitatis contra legem; Sanè propter necessitatem delinquere non oportet. Gail. 2. Observ. 102. num. 13. Ad tertium. (1.) Non exemplis sed legibus vivendum. (2.) Non omnia piorum etiam Regum foedera cum infidelibus inita DEO placuisse. (3.) Sanctorum exempla contra Regulam et Legem à nobis admiranda, sed non imitanda. Luther. comment. in Genesin. cap. XIX. (4.) Etiam. Sanctos Reges fuisse peccabiles, et saepiùs graviter errasse. Vid. pluribus Theod. Reinking. d. loc. quos


page 351, image: s375

suprà pro Contrariâ Sententiâ adduximus.

Conclusio XLIIX. Peccat Princeps, qui alterius subditum vel Ministrum quocumque modo ompellit aut sollicitat adfraudem vel perfidiam contra Dominum suum.

I.

TAnta est hodierni saeculi hominum impietas ac malitia, ut videatur ex orbe Christiano omnem penè findem exulasse. Mendacia, fraudes, simulationes, insidiae, omnisque generis scelera, proh dolor! quottidiana sunt. Alterius


page 352, image: s376

subditos aut ministros, auro ac promissionibus variis corruptos ad partes suas allicere, et ad perfidiam contra dominos suos clam vel palam impellere, novae artis putatur esse, cumprimis, si belli ratio id svadeat. Bone BEUS! quot detestandae auro emptae, perfidiae exempla in nupero calamitosissimo bello Gallo-Batavo, in deditionibus castrorum et urbium audivimus!

II.

Impium autem et minimè excusabile esse, sollicitare alterius subditum vel ministrum ad fraudem committendam contra dominum suum naturalem, vel cui aliquo iuramenti assecurationis vinculo adstrictus, tàm sana ratio, quàm divini verbi oracula docent. Id iubet Lex divina moralis, quae naturalem interpretatur, ut samulos et ministros cuiusque confirmemus, qui in fide et ministerio subsistant. Hic est tenor ultimi Praecepti decalogi. Undè rectè dubitat D. Ziegl. in not ad


page 353, image: s377

Grot. de Iur. Bell. et Pao Lib. 3. cap. 1. §. 22. utrum saris conveniat iuri naturali (quod quidem vult Grotius c. l.) transfugam recipere. Idem sentit D. osiander. in observat. ad Grotium cit. loc. ubi ait: receptum transfugarum tàm liquidi iuris non esse. Praetereà sanctissimus Salvator horrendum illud Vae exclamat super eum, qui scandalizaverit unum ex minimis istis, qui in eum credunt.

Ex Maymonide Grotius cit. cap. §. 21. adducit: quod quidquid alicui facere non licet, ad id eum impellere aut sollicitare non liceat. Et illud: Augustini: Nihil interest, utrum ipse scelus admittas, an alium propter te admittere velis. Pro exemplo adfert Grotius haec: Regene suum occidere subdito non licet, nec oppida sine consilio publico dedere, nec spoliare cives. Ad haec ergò, (ait Grotius dict. loc.) subditum, qui talis maneat, permovere non licet.


page 354, image: s378

Semper enim, qui alteri peccandi causam dat, peccat et ipse. Nec est, quod regerat quisquam, ipsi, qui talem hominem ad facinus impellit, actum talem, puta hostis interfectionem, esse licitum. Licet enim id ei facere, sed non eo modo. Ita rectissimè Grotius d. loc. quem etiam eius Commentatores sequuntur. D. Felden. in notat. ad d. loc. Licet, ait, quae cum iusto particulari pugnant laeduntque hostes, concessa sint: nihilominus ad vitiosas actiones persvadere alios non possumus; neque enim homines impellere ad vitia iustum unquam esse potest. Et porrò ad §. 22. Vitiosis hominibus, ait, uti possumus inhostes, nihil enim hâc in re peccamus; aliter ac quando probum hominem ad


page 355, image: s379

vitiosam actionem allicimus. Add. D. Ziegl. in not. ad dict. loc, Grotii in fin. D. Osiander. ibid. et ad c. 4. thes. 18. novissimè D. Schröter. amicus noster, benè in Casibus Conscientiae. Secundum haec graviter peccat Princeps, forte contra vicinum hostem pugnans, si eius subditos aut ministros quocumque modo sollicitat, impellit, ut fiant perfidi, prodirores, percussore, etc. aliquando in die illo pantocritico facti sui strictam rationem red. diturus.


page 356, image: s380

CONCLUSIO XLIX. Peccat Princeps, qui subditum innocentem hosti ad exitium dedit.

I.

QUamvis Princeps aut Superior imperium habeat in subditorum bona, quae ad conservandam Rem public, vi imperii adplicare porest; tale tamen imperium in vitam subditi innocentis, ut eum perdat, non competit. Pugnat enim hoc cum tacitâ civium inter se, et cum capite conventione, quâ scilicet una omnium Salus, unum et commune periculum esse debet. D. Ziegl. in not. et anim adv.


page 357, image: s381

ad Grotium. de Iur. Bell. et Pac. lib. 2. cap 25. §. 3. D. Felden. in notat. ibidem, ubi ait: Servile esse, partem suam teneri sine causa ad ludibrium alteri praebebere, cùm libertas vitâ carior nobis esse debeat. Potissima autem ratio videtur, quòd per se iniquumsit, et iuri divino omnino contraroum. innocentem hominem tradere occidendum. D. Osiander. in dic. loc. Grotii: qui addit, in moralibus non respiciendum ad id quod utile est vel publico vel privato; nisi supposita prius ipsius actionis honestatevel licentia. Praeterea Principis est, subditos defendere, non deserere, vel occidere, suis aut hostium manibus. Cogitandum illud naturale praeceptum: Quod tibi non vis fieri, alterine


page 358, image: s382

feceris. Osiand. dict. loc. Eandem sententiam amplectitur Fern. Vasq. Lib. 1. illustr. contr. cap. 13. et Soto, de I. et I. lib. 5. quaest. 1. art. 7.

II.

Coeterum contrarium tueri niticur Grotius. d. tr. cap. 25. §. 3. tùm, quòd Rectoris civitatis officium sit, magis circa totum, quàm circa partes versari: quòd Salus Reip. summa lex sit.; tùm quòd natura doceat abscindi membrum, ut totum corpus servetur. Verùm utut hae rationes satis speciosae videantur, non tamen concludunt, 1. quia Rectoris officium ctiam est, circa partes versari, et quidemita, ut in nullam partem Reip. peccet. 2. Salus publica, velut suprema Lex, debitè consequenda, stabilienda, et


page 359, image: s383

legitimis mediis servanda, inter quae non est effusio innocentis sanguinis, in se crudelis, ac DEO ipsi exosa. Et quamvis 3. natura doceat adscindere partem, ne totum pereat, id tamen de vitiosâ et infectâ, ob metum gangraenae, intelligendum, talis pars corporis mystici civilis non est civis probus et innocens, Vid. plur. Osiand. d. loc. ubi etiam cum aliis contra Grotium, et Sotum, rectè docet, subditum innocentem se sponte Tyranno pro patriâ offerre ad certissimum exitium non teneri.

FINIS.


page 360, image: s384

DEO OPTIMO COELI AC TERRAE PRINCIPI GRATIA ET GLORIA IN SAECULA. AMEN!


page 361, image: s385