10 May 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

CONCLUSIO XII. Peccat Princeps, officiorum publicorum enalitatem exercens.

I.

INter alia exulceratissimi huius saeculi vitia haut postremum est officiorum publicorum nundinatio, quae cùm non modò in se turpis sed et publicè perniciosa sit, gra viter eum peccare omninò dicendum, qui eiusmodi negotiationem circa rem, quae pretio non est aestimabilis, sed planè extra commercium, exercet.

II.

Turpitudinem ac deformitatem rei ipsa recta ratio ostendit, quippe


page 81, image: s105

quae Magistratus et officia publica virtutum, non opum ac divitiarum praemium esse debere, dictitat. Fugnat igitur ta'is officiorum nundinatio non solùm cum iure humano positivo, ut malè sentit Azorius, Instit. moral. p. 3. lib. 8. c. 7. sed cum ipso iure naturali, quippe quòd ea iustitiae sit prorsus adversa, dum quod propter virtutem dignis ac benè merentibus tantùm debetur, propter pecunias indignis saepè hominibus tribuitur. Undè rectè Ioh. Bodinus. de Republ. lib. 5. cap. 4. pag. m. 854.. in omni genere civitatum turpissimam ac pernicio sissimam honorum ac praemiorum, quae virtuti debentur, mercaturam esse, scribit.

III.

Quis verò infinita illa damna et mala, quae ex sordidâ illâ officiorum negotiatione in Remp. redundare solent, fando explicabit? Qui Magistratus (verba sunt laudati Politici Galli cit. loc. pag. 862.) sacer dotia, imperia venalia esse volunt, rem omnium


page 82, image: s106

sacratissimam, scilicet sacra ipsa, iura, iudicia, leges, sang vinem innocentium hominum, et quaecumque Rem publicam continent, in commercium omnium foedissimum cadere patiuntur. Iidem scientiarum, pietatis ac virtutum omnium praemiis penitus sublatis, ad furta, rapinas, sordes, iniuriarum, in scitiam, ad omnia denique vitia aditum aperire non dubitant. Idem pag. 854. ait: Honoris et gloriae maiestate per turpem venalitatem eius, de Republicâ sublatâ, cives in omne dedecus ac flagitiorum foeditatem prorumpere necesse est: quod minimè futurum est, si honores ac praemia harmonicis rrationibus distribuantur, ut partâ victoriâ Consuli Triumphus, Legatis Consulatus, Tribunis militum Praeturae, Centurionibus Tribunatus, Equitibus equi, torques coeteris militibus, spolia, et uti quisque praeclarè se gesserit, dona decernantur. Item in Magistratibus ac imperiis tribuendis, patritio Consulatus, plebeio Tribunatus detur; Si


page 83, image: s107

tamen plebii hominis tanta virtus est, ut coeteris omnibus facilè praestet, summis honoribus perfrui oportet, ut lege Canuleia cautum (et apud Turcam moris est) sed qui abiectissimum hominem et indignissimum imperio consulari (aut simili) subornare, aut Magistrum dicere volet, dignitatum ordinem ac ecus honorum penitus conturbarit Haec ille. Add. Philipp. Caurian. in Tacit, lib. 3. Annal. p. m. 469. Il quadagno rende vile la dignit à, e la sua chiarazza oscura: mâ si bene conlo splendore, il quale alla propria virtù, et valor loro acquistano, che è il vero premio de gl' humini honorati et illustri: Si come all in contro il guadagno e l' utilità de gl' avari. Audiamus etiam Zevecotium. ad Suetonii Iulium cap. 3. (quem laudat D Peller. in annot. ad Klockium de aerar. c. 109.) qui, deplorandus, inquit, est illius Rei publ. status, et meritò ab Aristotele (2. Pol. 9.) damnatus, ubi pecuniae non meritis dignitates conferuntur.


page 84, image: s108

Indignis namque, quibus nec virtus, nec experientia est, Patria committitur: qui aptiores sunt, ut pereuntis Reip. funus maturent et prosequantur, veri libertatis vespillones, quàm ut vel aegram restituant, vel sanam benè administrent. A suscepto namque munere primum eorum studium est, pecunias, quibus malè honores emerunt, peius quaerere. Igitur in omne fas nefasque, modò non sacro non profano abstinent, à privatis se corrumpi sinunt, poenas innocentium, impunitates noxiorum divendunt, et quod pretio obtinuerunt, ut ferrent suffragium, venale est. Quin et hostium donis facilè expugnantur, quibus quaecunq: arcana Patriae proditores revelant. Hinc multi eas subitò opes beati possident, quas qui ad summum progressae diu fortunae fastigium, per merita et labores eluctati sunt, non auderent sperare. Oraculum dicam: Nemo unquam imperium vel munus flagitio


page 85, image: s109

quaesitum, bonis artibus exercuit. Vid. idem in observat. ad Florum. lib. 3. c. 11. Plura in dete statio nom huius pessimi Reip. mali scripta vid. ap. Iac. Simancam. lib. 6. de Rep. cap. 15. Tholos. de Rep. lib. 2. c. 6. n. 27. Boter. lib. 7. de illustr. Stat. et Pol. c. 2. Piccart. observ. hist. Polit. dec. 2. c. 4. Förstner. in not. Polit. ad Tacit. lib. 2. Annal 34. nam. 1. Casaub. ad Sueton. p. 32. Besold. de arar. c. 6. et quos refert Casp. Klock. de aerar. c. 109.

IV.

Magistra quoque rerum experientia docuit, ibi Reip. ruinam esse, ubi officia sunt venalia. Simanca. d. l. Tunc cecidisle Romanum Imperium, cùm Magistratus et officia venalia coeperint, ait Nicaetas Choniata, in Alexio Angelo Commeno lib. 2.

V.

Quapropter Sapientes Principes eiusmodi officiorum ac dignitatum nundinationes semper detestati sunt. Vid. egregia Novella IIX. cap. 11. quâ Imp. Iustinianus contra potestatum mercatores graviter disputat.


page 86, image: s110

Ante eum Alexander Severus Oratione ad senatum habitâ apertè docuit, quantum ipsi foeda illa venalitas officiorum displicuerit. Non patiar, inquit, mercatores potestatum, quos si patiar, damnare non possum: erubesco enim punire eum hominem, qui emit et vendit. Lamprid. in eius vitâ. Ad eundem modum Marcellinus. lib. 20. Iulianum Imp. loquentem inducit, cuius verba refert D. Ziegl. in Dieastice. concl. 7. §. 22. Utinam (inquit Aeneas Sylvius Epist. 10.) omnibus Principibus idem animus esset, non sic omnes ignorantiae plenae forent Provinciae, nec summi Magistratus propter iniustitiam officialium deturbarentur, atque dignitas ab officiali, non verò officialis propter dignitatem illustraretur.

VI.

Quid verò, si summa Necessitas, quae magnum imbecillitatis humanae patrocinium, et omnem legem frangere dicitur. senec. lib. 9. de Clement. Principes urgeat, ut ex


page 87, image: s111

venditione officorum, pecunias rerum agendarum nervum, colligant, ac laboranti Rei publicae consulant? Multis visum est, in necessitatis angustiis venalitatem istam ex cusari posse. Besold de aerar. cap. 6. Betsius de pact. famil. c. ult. Petr. Matthaei. histor. des derniers traubles. lib. 3. Heider. in Polit. System. c. 2. Klock. de aerar. d. cap 109. ubi num. ult. ait, nundinationes Magistratuum tolerari (1.) extremis Reip. temporibus, et (2.) si et virtus in iis spectetur, qui honores licitantur. Ioh. Bodinus, sententiam suam negativam lib. 5. de Rep. cap. 4. pag. 863. his verbis propositam: Nec Principes egestatem ac inopiam praetexere sine scelere possunt; cùm nulla tanta inopia esse possit, quae ad tantum scelus Principem impellere dcebat. cap. 6. pag. 1018. d. tract. temperasse videtur. Ita enim inquit: Omnium sordidorum metcaturae generum, quae multa ac varia sunt, nullum sordidius, nullum turpius, nullum detestabilius Magistratuum et


page 88, image: s112

honorum mercaturâ, quae numquam tolerabilis esse potest, nisi extremis temporibus, ut saluti Reip. consulatur. Sed quoniam tàm foeda, tamque perniciosa est ea mercatura, ut nulla turpior cogitari possit, quaeque ut semel coeperit, nullum habitura finem: coetera omnia tentanda prius sunt quàm ut eò delabi cogamur. Verùm D. Ziegler. d. concl. §. 13. priorem Bodini locum allegans, simpliciter venalitatem officiorum etiam in necessitatis casu reicit ac damnat, (1.) quòd propter salutem publicam leges illae non sint laxandae, quae honestatis et iustitiae naturalis continent regulas. (2) quòd saluti publicae non consulatur, quando, ut ex praesenti necessitate liberetur, alii novae uno actu exponatur. (3.) quò aliundè petenda sint remedia, non ex artibus vetitis et parum honestis. Nos faremur, haec omnia rectissimè dici, videtur tamen in casu inevitabilis necessitatis, quandoque venditionem, eorum camprimis,


page 89, image: s113

officiorum, quae sunt sine administratione iustitiae, et ubi simul aliqua virtutis ratio habetur, pro conservandâ aut liberandâ Rep. ad tempus admitti posse; tentanda tamen, ex consilio Bodini, priùs omnia, antequam ad hoc remedium accedamus. Conf. quae diximus, in tract. de praesidio necesstit. contra legem.

CONCLUSIO XIII. Peccat Princeps, qui in omnibus sibi soli sapit, nec fidelium ac prudentum ministrorum consilia audire vult.

I.

PRinceps aliquis, cui in gubernatione Reip. tam multa videnda, et audienda sunt, totus deberet esse oculus, totus auris. Quod quia fieri non


page 90, image: s114

potest, alienis utatur, necesse est. Oculi illi gubernationis sunt boni Consiliarii; Did. Saavedra. Symb. Polit. 55. Sine his caecum est sceptrum, et sine visu Maiestas. Neque enim ullus Princeps tantâ pollet sapientiâ, ut per se ipsum omnia, quae occurrunt, decidere possit. Hippol. à Collibus tract. de Consiliario in pr. El Seunorio (Ait Alphonsus Rex apud Saavedram d. l.) noquiere compannero, ni lo ha menester, mo quiera, que en tocoas guisas conviente, que aya omens bvenos, è sabidores, que se a conseien, e le ayden. Et potrò: Idem alibi ait: Digna accion es de la Real magnisicentia, tener segna su loable costumbre varonis de Conseio cerca de si, i ordenar todas las cosas por sus conseios; porque si todo Home debe trabaiar de arer Conseieros, mucho mas lo debe fazer el Rey. Divinum Spiritus S. oraculum est: Qui agunt omnia cum consilio, reguntur Sapientiâ. (Prov. 13. v. 10.) ibi Salus, ubi multa consilia. (Prov. 11, 4.) vid. ad hunc locum. tract. D. Geier.


page 91, image: s115

in comment. Non tanta est naturae capacitas, ut ad Principatum, quantumvis exiguum, ea sola sufficiat. Nemo enim solus sapit, neque in uno solo reperiri possunt omnia, quae sciunt omnes. Saav. d. l. Eam ob rem optimi ac sapientissimi Principes, David, Salomo, Iosaphat, Iehiskias et alii his Consiliariorum oculis usi fuêre. Memorabile est, quod de Imperatore Antonino Philosopho, legitur. Ille Princeps semper insignes Viros à consiliis habebat, et si eorum sententias suâ meliores esse animadverteret, Iubens sese illis adcommodabat, dicebatque: Satius est, ut ego tot taliumque amicorum sequar consilium, quàm illi meum. Benè inquiunt impp. (in l. humanum C. de legib.) cognoscimus, quòd cum vestro consilio, Patres conscripti, fuerit ordinatum, id ad beatitudinem nostri Imperii, et ad vestram gloriam redundare.

II.

Reperiuntur autem multi Principes, qui tàm acutos sibi oculos


page 92, image: s116

esse existimant, ut absque aliorum operâsoli omnia providere, et diiudicare se posse confidant, in opinionibus suis pertinaces ac obstinatissimi. Es sind heutiges tages viel Regenten (scribit Naureth. in addit. ad Hippol. de Collib. Tract. de Consil. n. 1.) Fürsten und Herren der Meynung, weiln sie GOtt zu grossen Herren gemacht, so habe er sie auch mit gnugsamen darzu gehörigen Verstand und Weißheit ausgerüstet und erleuchtet, daß sie es vor sich allein selber wohl vorsehen; bedencken aber nicht darbey, daß sie auch Menschen seynd, die leichtlich fehlen, fallen und irren können. Aber diese Machiavellische Principia stimmen nicht mit denen heiligen, hocherluchteten Männern GOttes, Mose, David und Salomon, auch der gesunden Vernunfft nicht überein. Damnandum igitur Machiavelli dogma, in lib. de Principe c. 23. qui adfirmare ausus est, Magistratus ac Principes in tàm variis negotiis ad omnia satis esse


page 93, image: s117

perspicaces, ita quidem, ut nullibi errent, ant labantur. Longè verius ac prudentius est dogma Cominaei, qui ait: Inscienter et inconsultè facere Principes, quando suam privatam sententiam multorum iudiciis anteferunt; nec dici posse, quantum saepè malorum ex eo proveniat. Philipp. Cominae. lib. 9. Comment. Exempla vid. apud Reinkingium. Polit. Biblic. l. 2. axiom. 75. Tales Principes (ait politikw/tatos Saavedr. d. l.) magis superbos quàm prudentes esse, et ad quem vis passum in gubernatione offendere: Ein Regent, (scribit Reinking. d. l.) der einen guen Rath nicht hören oder annehmen, sondern nur allein seinem Kopff folgen wil, darneben demselben, der Gutes räth, Ungnade zuwirfft, ist gleich einem gefährlichen Patienten, der den Medicum verwirfft, und ist kein gewisseres Anzeigen zum Tode, als wenn ein Patient, der gefährlich darnieder liegt, vorgiebt, ihm mangele nichts, welches eine


page 94, image: s118

gewisse Anzeige eines desperati morbi ist. Videant hoc loco Principes (scribit Osiander. in paraphr. 2. Sam. 24, 4.) quomodo tandem cedere soleant, quando affectibus abrepti Consiliariorum monita salutaria spernunt. Tales autem Principes in DEUM et Rem publ. peccare, extra dubium est. Apertè id ait D. Menger. Scrut. consc. cap. 8. qu. 108. Viel grosse Herren (inquit) haben die böse Unart an sich, daß sie bey ihren fünf Augen bleiben, es sey gleich recht oder unrecht, doch aber nimmet es einen bösen Ausgang. Das verursachen ja Fürsten und Herren denn selbst und gutwillig, und haben davon ein beschwehrt Gewissen. So heissets auch hier, vox Consiliarii, vox DEI, et sic conte. mnitur ac praeteritur ipsa vox DEI.


page 95, image: s119

CONCLUSIO XIV. Peccat Princeps, qui in causis iustitiae magis arbitrium suum, aut Gynaecei aulici suggestiones, quàm iura et aequitatem sequitur.

I.

NOn infrequens est, Principem vel cerebrinae aequitatis Praetextu inductum, vel adfectibus abreptum, vel Gynaecei aulici suggestionibus, aut importunis precibus permotum, contra legum praecepta quid iniqui statuere, aut iustas Magistratuum ac iudicum inferiorum sententias, cognitâ causlâ latas, per modum decreti aut iussionis Principalis rescindere, cursumve iuris ordinarium impedire. Malum autem ac sanctae iustitiae id esse


page 96, image: s120

adversum, publicequeve ac privatim perniciosum quis dubitet? Quamvis enim Princeps in terris, tamquam DEUS iudicare dicatur, et in causla non semper ius strictum, sed interdum id, quod humanius est, attendere possit; non tamen est honesti iustique regula, sed minister ac custos, ac propterea non debet id pro libitu, absque sufficienti causae cognitione, neglectis legum sanctionibus, ex privato arbitrio ius dicere, et à legitimo tramite recedere. Princeps sanè iustus non potest venire contra legem. l. digna vox. 4. C. de legib. cap. quae in Eccles. ibi CC. de Constitut. ne quidem de plenitudine potestatis; cùm reverâ non possumus, nisi quod iustè et licitè possumus. can. faciat homo. XXII. quaest. 2. P. Christianae. vol. 4. decis. 136. num. 5. Ipse Princeps non potest, nisi ex magnâ causâ, à iure recedere. Zasius in l. Princeps. num. 12. de legib. ubi testatur, sibi numquam placuisse, quòd Princeps possit tollere iura


page 97, image: s121

divinitus per ora Principum promulgata. Vid. Stephan. Nathan. de iustit. vulner. tit. 6. cap. 8. Facit huc egregia Constitutio Anastasii Imper. in. l. 6. C. si contra ius vel util. publ. Omnes (inquit) cuiuscumque maioris vel minoris administrationis universae nostrae Reip. iudices monemus, ut nullum rescriptum, nullam pragmaticam sanctionem, nullam sacram adnotationem, quae generaliiura vel utilitati publicae adversa esse videatur, in disceptationem cuiuslibet litigit patiantur proferri: sed generales sacr ac constitutiones modis omnibus non dubitent observandas. Add. l. u. C. de iudic. ubi dicitur: Subtilitatem legum iudex curae habeat, non autem his, quae praeter ius dicta vel prolata sunt ab Imperatore, attendens.


page 98, image: s122

CONCLUSIO XV. Peccat Princeps, qui ius tertio quaesitum sine causa tollit; aut quod subditorum proprium est, non exigente inevitabili Reip. necessitate auffert, et fisco suo adiudicat.

I.

CUm post constitutas civitates necessitate et usu edocerentur populi, perpetuis turbis ac potentiorum violentis obnoxias eas fore, nisi Rectores legerentur, qui pro omnibus curas et vigilias susciperent, ideòque ut universitatem repraesentarent, sic quoque id possent, quod isti liceret aut expedire videretur, ipsismet exercitium eius iuris commissum est velut Reip. curatoribus, quot tota civitas in


page 99, image: s123

communia, et singuli cives in sua habent. Eleganter Mevius Discuss levam. inop. debit. cap. 2. n. 31. Hac ratione ius proprietatis civibus competens Imperio subordinatum, ac ita à singulis tenendum, ut subsit Ob Rem publicam Imperantium Regimini. Quo pertinet illud Senecae lib. 7. de benef. cap. 4. Iure civili (inquit) omnia Regis sunt, et tamen illa, quorum ad Regem pertinet universa poslessio, in singulos Dominos descripta sunt, et unaquaeque res habet poslessorem suum. Ad Regem enim potestas omnium pertinet, ad singulos proprietas. Idem cap. 5. sub optimo Rege (ait) omnia Rex ex imperio possidet, singuli dominio.

II.

Coeterùm ius illud potestati civili in bona civium competens (quod nonnullis supereminens dominium dicitur,) suos habet limites, ultra quos nec extendi nexx exerceri debet; secus si fiat, ius illud in Tyrannidem abit, ac iniustitiae violentiaeque nomen


page 100, image: s124

induit. Communissima haec est tàm ICtorum, quàm Politicorum saniorum sententia, quam Gentium et naturae iura, Divinique verbi oracula apertissimè probant.

III.

Unicum notabile exemplum (ut alia iam taceamus) Regis Israëlitici Achabi eiusque subditi Nabothi, (1. Reg. 21. v. 1. 2. et seqq.) sufficere potest, ad confirmandum suprà positam Conclusionem, Principi minimè ius esse, non exigente causlâ utilitatis aut necessitatis publicae, subditis vel minimum quid aufferre, sed contrà faciendo gravissimè peccare. So wenig als Achab befugt war, den Naboth umb seinen Weinberg zu bringen, oder einer Klaffter weit hin ein zu rücken, ob es gleich seinem Königlichen Pallast eben nahe und bequem war. So wenig sinds noch heute zu Tage grosse Herren berechtiget. Denn Obrigkeit hat nicht übermäßige Gewalt über der Unterthanen Güther, sondern sie thut billich,


page 101, image: s125

wenn sie enin jeden bey den Seinen schützet. Denn GOttes Gesetz ist über des Käysers Gesetz, vielmehr über seine Lust und Begierde; Und ist demnach Fürsten und Herren in diesen Fällen auch gesagt: Du solt nicht stehlen. D. Cramer. in 1. Reg. c. 21. D. Mengering. Scrut. conscient. cap. 11. q. 87.

IV.

Ex ICtis sequentia testimonia adducimus. Ioh. Dauth. Tract. de Testam. ad explic. l. 3. §. ex imperfecto. n. 4. C. de Testam. ita scribit: Ne quidem summus Princeps ulli subditorum res suas aufferre potest, nisi causla legitima publicae utilitatis verè subsit, et subdito condigna satitfactio tribuatur. Aliter Principi subditorum bona ttrectare non licet. Nulla enim ad peccandum absoluta est Principis potestas. (1. Reg. c. 21. Ezech. c. 45. 46.) Didac. Covarr. lib. 3. var. resol. c. . n. 8. Myns. Cent. 5. observ. 95. Gail. 2. obs. 56. num. 8. et seqq. ubi ait: quod vel maximè Princeps summus,


page 102, image: s126

aufferens rem privati ex causlâ publicae utilitatis et necessitatis, teneatur ad solutionem iusti pretii, ne subditus absque suâ culpâ et re et pretio careat. Pertinet enim ad officium boni Principis curare, ne dilectionem proximi offendat, neve tempestatis potiùs, quàm potestatis plenitudine utatur, ut praemonuit Zasius consc. 10. num. 7. lib. 2. uti ait: Scio boni Principis potestatem ad tutelam subditorum esse amplissimam, coeterùm ut iniuria subditis fiat, illic Principis potestatem non agnosco, sed Tyranni: id enim dicitur posse, quod honestè possumus. cap fin. §. fin. de rescr. in 6. Est enim Princeps à DEO constitutus, ut faciat iustitiam et iudicium. 1. Reg. c. 10. Gail. d. loc. Ex mero arbitrio invadere aliena, natur ali Gentium iure etiam Principibus vetitum, qui isti subsunt, nisi quatenus naturalis ratio excipit. Perniciosus error est, talem plenitudinem potestatis fingentium, quae sine necessariâ causiâ licentiam sumat


page 103, image: s127

in aliena. Mev. d. l. num. 24. Cùm Angelus Perusinus, in l. item. si verberatum. ff. de R. V. aliter scripserit, Cravetta, cons. 241. num. 20. respondit, Eum loqui non ut Angelum, sedut Diabolum. Abutuntur eâ voce, quatenus ut iuris nomen usurpatur, qui absolutam potestatem vel lubitum ex illâ adstruunt. Nihil aliud est quàm supereminens illum dominium, quod solùm Reip. causlâ competit, nec ultra vim habet. Ideò à Ferdin. Vasquio scriptum, Part. I. illustr. controv. 5. num. 17. plenitudinem potestatis ad malum et iniustum non extendi, aliàs non potestatis sed tempestatis plenitudinem fore. Ob Reip. necessitates (ait Mev. d. l. n. 36.) ex ICtorum sententiâ non iniustè bona et iura aufferuntur civibus, non tàm ob potentiam imperantium, quae ius nullum tribuit, sed ex debito obsequentium, qui omnia sua, Reip. quoties opus habet, debent. Add. Iacob. Lampadius. de Republ. Romano-Germ. Part. I. §. 5. et 6.


page 104, image: s128

ubi scribit: Unde (ex dictis in §. 3. et 4.) cognoscitur, communem humani generis in hâc civili vitâ beatitudinem, esse ultimum Rerum publ. finem, qui Res publicas instruat et metiatur, ponatque limites, quibus definita sit imperii Politici potestas, nec possit imperando progredi longiùs quàm hic finis patiatur, nisi velit in natur am impingere. Ergò quatenus quidquam huic fini deservit, ac per se illuc collimat, eatenus Politicae potestati subiectum est, quod verò hoc fine non continetur, id nec Politico Imperio succumbit, ac proindè, quanta Politica sit potestas, fine definienda est.

V.

Apage igitur huius saeculi Aulico-Politicos, Machiavellistas, Protheos et Atheos omnes, qui Principibus suis principia impia, detestanda ac publicè perniciosa persvadere nituntur, qualia sunt, subditos propter Principem, non verò Principem propter subditos esse: Omnia Principis esse: Subditorum bona in marsupio Principis esse.


page 105, image: s129

Principem pro libitu subditos suos omnis generis exactionibus tondere, immò deglubere posse. Subditis sufficere si panem et aquam habeant, reliqua omnia Principi deberi, et si quae sunt alia, quae Politicus huius saeculi Cacodaemon parturivit dogmatum monstra. Quis dubitet, tales Principum Consultores in Inferno Tartareis poenis perpetuò cruciandos esse, ut de novorum tributorum inventoribus scribit Rebussus ad l. cum de V. S.

VI.

Longè aliter saniores Politici sentiunt. Ribadeneyra Hispanus, lib. 2. cap. 9. de las virtutes del Principe Christiano, notabiliter ita scribit: El Principe no es Sennor absoluto de las haziendes de sus subditos, ni se las puede quitar à su voluntadi, como alqunos Politicos y malos hombres ensennan, por lisongear à los Principes, y confunair la orden y govierno de la republica, y pervertir las leces divinas y humanas, y fermar con nombre de iuste Principe, un crudelissimo y detestable Tyranno.


page 106, image: s130

Que si ei dominio y propriet ad de las haziendas de los subditos fuisse de los Reyes, y el uso, y possession solamente de los, que posseen, no auria para, que iuntar se como se iuntan en los cortes de los Reynos, para tratar de las necessitades de los Reyes, y brescar nue vos modos y formas para servirles: ni lo que se les diesse en ellas sequamaria servicio, subsidio o donaftivo, y con otros nombres, que mnestran, que lo que se haze es servicio voluntario, y no obligatorio. Pero si consideramos la dotrina destos falsos maestros, hallaremos, quaetodos sus Conseios, y preeeptos se enderecan à instituyr unnyra Tno aborecible, y sanguinario, yno un Principe iusto, y moderado. Gvilelm. Rossaeus cap. 2. §. 9. et cap. 3. §. 9. ait: Qui iustitiam publicam pervertit, qui, quos vult, iniustissimè vexat, et spoliat, qui bonum non publicum sed privatum consectatur, qui alienis, ut suis, communibus, ut privatis, utitur, et ex ruinis publicis privatas opes adcumulat, is tamquam ex diametro Rei publ.


page 107, image: s131

scopo et Regum institutioni adversatur. Discant illi, si nesciunt, aut si sciunt, opere commonstrent, quòd privatorum facultates sint Principis tuitione, non fruitione; protectione, non proiectione; propugnatione, non usurpatione; defensione, non detentione. Einem Fürsten (verba sunt Ioh. Wilh. Neymeur. Tr. von Steuren und Schatzungen, c. 4.) gebühret nicht, den Unterthanen das seine zu nehmen, sondern zu beschützen. Non licet Principibus ea, quae lex naturae et Decalogus rapi vetat. Viel Fürsten (meldet Sebast. Leonhardi. Hypomnem. in libr. 1. Paralip. cap. 15. halten dafür, die Unterthanen seyn umb ihrent willen geschaffen, daß sie zu ihrer Verschwenderey Geld hergeben müsten, und alles was sie hätten, wäre ihr. Aber David ist viel einer andern Meynung, denn er hält dafür, GOTT habe ihm umb seines Volcks Heil willen, Gewalt, Macht und andere Gaben gegeben. Es hüte sich ein ieder Regent (optimè monente


page 108, image: s132

Theod. Reinkingio, Bibl. Politic. lib. 2. axiom. 112.) er sey Käyser, König, Fürst, Oberkeit, und Commun, daß sie nicht einem andern das seine, auch ad usum publicum, ohne Erstattung abnehmen, auf Ungerechtigkeit, Blut, und Thränen, ihre vermeinte Pforten, Lust-Häuser und Gärten, wie Achab gethan, legen; Denn die Gerechtigkeit GOttes wird dieselbe niederreissen, und den Arm ihrer Feinde stärcken, daß sie seyn exsecutores divinae iustitiae et voluntatis.

VII.

Malè autem nonnulli ius Regium Hebraeorum, de quo 1. Sam. 8. agitur, obiciunt, quasi eô iure agros, et vineas subditis pro libitu aufferre, Regibus Hebraeis permissum fuerit. Longè verò alium istius textus sensum esse, iamdudum Theologi nostrates ostendêre. Novissimè D. Osiander. annot. ad grot. de I. B. et P. lib. 1. c. 4. th. 3. obs. 2. ita scribit: Tantumne (inquit) iniquitatis ius habere in vineas et aliveta, in segetes ad aliquam quotam,


page 109, image: s133

in greges ad aliquem numerum? Annon dominium eminens superiùs est dominio proprietatis in privato, dirigens potestatem gubernandi vel disponendi de re aliquâ civium et subditorum? Annon vicarium DEI agit in terris et Maiestatis divinae eminentiam adumbrat, qui praest Universitati? Quam iniustum itaque fuerit, si Rex Hebraeorum actum dominii in bona exercuit eorum, qui desiderarunt Dominatum etc.

IIX.

Utinam igitur huius saeculi Principes historiam Regis Achabi et Nabothi saepiùs inspicerent, et exemplo edocti subditos suos spoliare, fortunis suis exuere, alteerumque sanguinem exsugere abhorrerent! Procul dubio feliciores ac beatiores domi forisque eos videremus. Mann disputirt (verba sunt D. Seln. Comment. in Psalm. 101. p. 490.) wie fern die Herren sich der Güter ihrer Unterthanen mögen anmaßen? Was nun feine verständige Iuristen seyn, die sagen, daß die Herren über ihrer


page 110, image: s134

Unterthanen Güter Macht haben, non quantum ad ocupationem et possessionem, sed quantum ad defensionem, nicht daß sie dieselbe als ihr eigen besitzen, und brauchen, sondern beschützen, und ihre Unterthanen darbey erhalten sollen; Solches ist auch recht, wie die heilige Schrifft mit der Historien des Gottlosen Königs Achabs bezeiget, welcher von GOtt gestrafft ward, dieweil er mit Gewalt den Weinberg Naboths an sich gebracht hatte. Denn ein Herr ist von GOTT zu einer Obrigkeit verordnet von wegen seiner Unterthanen, ihre Person und Güter zu beschützen, sonst dürfften die Land und Leute keines Herren. Und so er auch solches nicht thut, so ist sein Regiment einer Tyranney ähnlicher, denn einer rechten Ordnung und Policey. wo aber Heuchler und blöde Leute seyn, die sagen: Ein Herr habe Macht über seiner Unrerthanen Güter, danmit zu machen, was er wil. Hit Nebulones


page 111, image: s135

plerumque accipiunt equum, etiamsi non dicant aequum. Das heist eigendlich Tyranney wider GOtt und Recht. Add. D. Mengering. Scrutin. conscient. c. 11. p. 149.

CONCLUSIO XVI. Peccat Princeps, qui pacta publica cum subditis inita, Capitulationem, ac leges fundamentales, in quas imperium suscipiens iur avit, pro libitu violat, ac citra veram ac urgentissimam necessit atem eas transgreditur.


page 112, image: s136

I.

FRequens est, Regem vel Principem in susceptione Imperii, ad id rectè et fideliter, pro gloriâ DEI et salute populi administrandum, promisso, plerumque iurisiurandi religione firmato, sollenniter sese obstringere. Obligationem autem ex eiusmodi promissione nasci, quae conscientiam Principis stringat, extra dubium est. Si igitur Princeps officii limites, quos tàm sanctè se servaturum promisit, transgressus fuerit, divinam vindictam incurrit. Propterea enim Reges atque Principes iuramento legibus adstringi solent, quo DEI vindictae, si non praestiterint legibus praecepta, se subiciunt. D. Felden. in not. ad Grot. de Iure Bell. et Pac. lib. 1. c. 3. §. 13. D. Ziegl. ad eundem locum. §. 16. ubi ait: Iuramentum, quod quidem in trinsecè Remp. non afficit, nec summum Imperium minuit, utrimque ferè ideò intervenit, ut societatis membra, quae facile a calle recti deflectunt,


page 113, image: s137

metu irae et vindictae divinae in ordinem redigantur. Add. Pufend. de Iure Nat. et Gent. lib. 7. c. 6. §. 10. ubi recte monet, etiam tacitam promissionem Regni bene gerendi in ipsâ eiusdem susceptione inesse intelligi, etiamsi nihil expreslè dictum fuerit.

II.

Diximus autem, peccare Principem, si contra datam fidem et promissa, pro libitu, ac citra necessitatem, leges fundamentales pactionesve publicas violare audeat. Secus est, si tempora Reip. quandoque ab istis discedere iubeant. Istis enim legibus semper tacita haec exceptio inesse intelligitur, nisi salus Rei publ. suprema in eiusmodi legibus Lex, aliter requirat. vid. Pufend. d. l. (scribit Auctor Refut. scripti Gall. de praetens. Reg. Franc. in Flandr. Part. 2. capitol. 7.) I giuramenti, che prestano i Principi, per la manutenzione de gli Statuti del Regno, non possono maiinterpretarsi, che debbano valere, anche contra la conservatione del Regno: maben si deve


page 114, image: s138

intendersi, que vagliano, per quanto comporta la condizione, l' utile, e loi salute della Rei publica. Hâc ratione dicendum nobis videtur, etiam Imperatorem Romano-Germanicum in casu necessitatis, vel ob periculum ex morâ proveniens, in certis negotiis, à Capitulatione recedere posse, quamvis Limnaeo et aliis aliter visum fuerit. Vid. Limn. ad Capitul. Carol. V. prolegom. sect. 8. n. 29. et seqq. Non tamen probamus illud Iacobi, Angliae Regis, qui, referente Francisco Bacono de Verulamio; de dignit. et augm. scient. lib. 7. c. 2. dixisse fertur, Regibus licere, leges Regnorum suorum transcendere, modò idrarò fiat, quemadmodum et DEUS iuxta leges naturae aequè rarò praerogativâ suâ utatur. Quodsi verò in delatione Imperii, inter Principem ac cives expresle sit conventum, ut is ad certas leges imperium administret, ac super negotiis, circa quaenulla ei potestas relicta, ad Comitia Ordinum Imperii referat,


page 115, image: s139

neque citra eorum consensum quid decernat, aliud dicendum. Vid. Pufend. d. l.

CONCLUSIO XVII. Peccat Princeps, qui literas Reversales subditis super libertate ac privilegiis ipsorum datas, temerè violat, aut planè tollit.

I.

NOnnulli Principes, circa initium sui Regiininis, mediantibus literis Reversalibus, subditis suis privilegia ab Antecessoribus obtenta, confirmare quidem, sed postea sub variis praetextibus ea infringere, et inania reddere solent. Testatur Regnerus Sixtinus lib. 2. de Regal. c. 14. num. 49.


page 116, image: s140

Dominos saepè Reversales, ob impetrata subsidia pecuniaria, subditis datas, tanti non facere, ut non de novo facilè subditos interpellant, et collectas exigant, necessitatem aeris alieni vel aliam obtendentes. De eadem re conqueritur Neumeur. Tract. von Steuren. pag. 196. et seq. (quem locum etiam adduximus, in Tractat. de conventibus Provincial. cap. 8.) Heutiges Tags (inquit ille) geben zwart die Obrigkeiten dergleichen Reverse von sich; Aber was helffen und nützen doch dieselben? Es geschiehet nur zum Schein, und heissets:

Sic volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas.

II.

Principem verò violatione eiusmodi Reversalium, libertatem, iura ac privilegia subditorum, iustè adquisita, ac legitimè usurpata, concernentium, peccare, probatu facillimum est. Primò, quia fidem fallere, Principi turpissimum est, ad cuius exemplum, ceu quoddam speculum, privati omnes mores suos, vitamque


page 117, image: s141

ut plurimum instituunt, et componunt. Non è parte tanto al Principe necessaria, quanto la Fede: ne tanto biasimevole, quanto la perfidia: percioche deve non è constante voluntà nelle cose, che si dicono, e che si fanno, non si può anche prendere alcuna sicurezza di coloro, con i quali si tratia. Philipp. Caurian. in Annal Tacit. lib. 2. p. m. 267. Quare Alphonsus Rex Neapolitanus regiè et egregiè dixit: Solam fidem tantum apud Principem, quantum iuramentum apud privatos valere debere. Casp. Klock. de contribut. cap. 16. n. 168. qui id maximè procedere ait, ubi Princeps Provincialibus iureiurando obstrictus est, eis sua iura, privilegia, immunitates et consuetudines observare. Glossa singul. in l. moveor. C. si serv. exp. vend. quae dicit: quo statis de invenio, eo te enebo, donec contrarium videbo. l. pen. de ingen. manum. add. D. Myler. Nomolog. cap. 2. §. 3. et c. 8. P. 12. 2. quia Frinceps non modò iure naturali et Gentium, sed


page 118, image: s142

etiam divino, pacta, contractus, conventiones et promisla servare tenetur, prout latissimè deducit post alios à se allegatos D. Myler. d. tr. cap. 2. et cap. 8. Laudat Bodinus, de Republ. l. 1. cap. 8. Alexandri ICti responsum in Cons. 97. lib. 3. n. 13. ut planè divinum, quodque literis aureis prae foribus Principis inscribi decuisset: Scilicet inter ea, quae casu quodam improviso accidunt, censeri, si Princeps à pactis conventis discedat, neque id in coniecturam venire; quia duplex ect obligatio, altera quidem naturalis: quid enim tàm naturae consentaneum, quàm iusta promissa servare? altera, propter Principis dignitatem, quae agitur in fide servandâ, etiam cum sui detrimento, cùm violatae fidei omnibus ultor ac vindex esse debeat, nec à Principe crimen, perfidiâ gravius, admitti possit.

III.

Facessant igitur Aulico-Politici Machiavellistae, homines latae conscientiae et multae fidei, h. e. nullius, qui Principibus suis impium illud in susurrare solent:


page 119, image: s143

Sanctitas, pietas, fides, privata bona sunt.
Quà iuvat Reges, eant.

Longè aliter optimus Politicus, Italus, Philippus Cauriana; in Comment. ad Annal. Tacit. l. 2. pag. 268. sentit: La Fede (ait) si debbe conservare spezialmente dai Principi, à i soggetti, per non macchiare la propria dignità condivenire spergiuro, se ben non lo meritano. Il Principe debbe essere unrilucente specchio di giustizia, di bontà, è di fede.

IV.

Diximus temerariam Reversalium violationem, in vitio esse, quando autem vera, non simulata, sed urgentissima necessitas publica, ipsaque Salus populi vim Reversalium resolvit, aliter iudicandum. Omnes enim contractus Imperantium, etiam iuramento firmati, ita pendent à bono publico, ut annullari possint à Republicâ, aut ab ipso Principe, si toti corpori perniciosi exsistant, aut necessitas publica id efflagitet; quoniam publica magis necessaria et ardua, aliis publicis meritò


page 120, image: s144

praeponenda sunt, nec unquam in dubium revocari debent. Caramuel. concl. de Pace licitâ German. n. 393. Utilitatis publicae tantus est favor, ut nulla legum sanctio, nullum privilegium praeponderet: Dieo, (verba sunt Caurianae. ad Tacit. Annal. pag. 271.) che sostenendo il Principe ilpeso del publico, può, e debbe alle occasioni mancare di pro messa per conservarlo, perche non si muova per qualche sua particolare passione; ne meno cio si spesso lo faccia, che in tui ne nassca l' habito. Et hîc locum habet illud Taciti: (Annal. 14.) Habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum, quod contra singulos utilitate publicâ rependitur. Quod verò subditorum privilegia attinet, quae vel datis Reversalibus, vel sub iuramenti religione à Principe confirmari solent, si ea iniqua esse incipiant, haut enormissimam laesionem contineant, utpote adversus bonum publicum directè tendentia, à Superiore iustè limitari aut in totum revocari possunt.


page 121, image: s145

Vid. Georg. Everhard. cons. 8. num. 8. et 9. vol. 1. Bartol. in l. ex facto verb. etenim iniquum. de C. et D. Wames. cons. 1. num. 4. et 34. cent. 1. Klock. de contrib. cap. 9. n. 478.

CONCLUSIO XIIX. Peccat Princeps, qui datamfidem Hostinon servat.

I.

CUm iuris gentium et naturalis, quo fides et pacta nituntur. l. 1. de pact. etiam cum hostibus sit communio. l. ult. de legat. consequens est, ex datâ acceptâque fide inter eos tale obligationis vinculum nasci, quod sine peccato et perfidiae notâ rumpi nequit. Neque enim hostes qui sunt, homines esse desinunt. Et promissio per se ius novum hosti aufert. Grot. de I. B. et P. lib. 3. c. 19. §. 1. Et


page 122, image: s146

licet forte fides hosti data, eventu Rei publ. sit perniciosa, modò non ex obiecto mala, tamen servanda est: Osiand. in Grot. cit. loc. nisi enim pacta eiusmodi publica sarta tecta manerent, nulla unquam pax et securitas inter homines subsistere posset. Hottom. quaest. illustr. 7. Veritatem huius sententiae amplectuntur tàm veteres quàm recentiores (paucis forte exceptis) Theologi, ICti, ac Politici, etiam gentiles scriptores.

II.

Ambrosius lib. 1. Offic. c. 29. Liquet, ait, etiam in bello fidem et iustitiam servari oportere; et Augustin, Epist. 1. ad Bonif. Fides quando promittitur, etiam hosti servanda, contra quem bellum geritur. Cicero lib. 5. de finib. Nemo ect, qui non hanc affectionem animi probet atque laudet, quâ non modò utilitas nulla quaeitur, sed contra utilitatem etiam conservatur fides. Quintilianus. Fides supremum rerum humanarum vinculum ect: sacra laus fidei inter hostes. Ex Graecis Xenophon,


page 123, image: s147

oratione de Agesilao. ou(/tw mou\ga kai\ kalo\n kth=ma toi=s2 de\ a)/llois2 a(/paoi kai\ a)ndri\ dh\ strathgw=| to\ o(/s1io/n te kai\ pisto\n ei)nai te kai\ o)/nta e)gnw=sqai. Tanta tamque praeclara res ect in omnibus quidem, sed praecipuè in Ducibus religionis fidei observantes esse atque haberi. Et Pausanias in Arcadicis. strathgo\n a)gaqo\n ou)k a)\n tis2 o)rqa\ kale/s1eien a)uto/n. o(/s2ge kai\ o(/rkous2 qew=n kate pa/ths1en a)ei\, kai\ sponda\s2 e)pi\ panti\ e)yeu/s1ato pi/stin te h)ti/mas1e ma/lista a)nqrw/pwn. Bonum eum Imper atorem nemo rectè vocaverit, ut qui pro more habuerit, iusiur andum contemnere, fidem quâvis occasione violare, ita ut nulli homini fides vilior sit. Plura testimonia veterum vide apud Grot. d. l. Audiamus etiam de hâc re Philipp. Caurianam. in Comment. ad priores libr. Annal. Taciti. lib. 2. pag. m. 267. Non è parte (ait) tanto al Principe necessaria, quanto la fede: nè tanto biasimevole, quanto la perfidia: perioche dove non è costante volontà nelle cose, che si dicono, o che si fanno, non


page 124, image: s148

si può anche prendere alcuna sicurezza di coloro, con i quali si tratta. Non ac crebbero l' Imperio loro i Romani con altra virtù più che con la fede a gl' amici, et a' nimici equalmente servata, E se i Romani, a i quali non fu dai Cieli concesso quel lume della Christiana fede, che noi habbiamo, tennero della fede si gran conto, e la perfidia tânto abborrirono, quanto maggiormente dobbiamo noi, come Christiani, et con i nostri, e con li stranieri ancora, ancorche infedeli, tenere? Hora in proposito tornando dico, che la fede si debbe conservare da ognuno, e spezialmente da i Principi, et cosi agl' amici, come a' nimici, a i soggetti, a iribelli, agl' heritici, agl' infideli, a Mori, a Scithi e Turchi etc. Idem Auctor ibidem ita pergit: Qanto a me, ho creduto sempre, e credo, che la fede non debbe mai esser corrotta da chi si sia, data, che ella sia, per voler proprio, emassimamente da chi disidera d' essere, e in fatti, et in opinione tenuto per huomo di valore: Emolto mi maraviglio, che Principe


page 125, image: s149

alcuno si lasci persuadere da suoi consiglieri sotto qualche lusinghe volbene, che gli proponga, il dover mancar di fede: Nè habbiano questi tali ri eguarde, e quanto siano da M. Tullio biasimati quelli, che omnia recta et honesta negligunt, dummudo potentiam consequantur: perioche quindi poi nasce l' iufamia, la perdita de' beni, et de gl' amici et un continuo rimordimento di couscienza, cagionato dalla gran dea Nemesi dall' anrichità favolosa finta per vendicatrice de i pergiuri: che à guisa di celeste ministro perpetuatamente i delinquenti tormenta, nè gli lascia d' alcuna tranquillità godere, nè di quiete. Tutti gl' huomini adumque, che in grandezza si truovano, dourebbono, intorno alla data fede, et alle promesse havere à Attilio Regolo riguardo, il quale havendo à Cartaginen si giurato di tornare, ancor che fosse certo di andare alla morte, non volle arte, o cavillazione usare, ma confort' animo vi tornò, per la fede data servare. Hora quel Prencipe, che di


page 126, image: s150

fuggire l' occasioni dell' usar perfidia, è disideroso, debbe tener questa strada, di non pro metter cosa, che sia contraria alla ragione, o dritto natur ale, nè meno a quello delle genti. Debbe molto ben censiderare, conchi, con qual condizione, et a qual fine ei tratta, se prometta confederazione, o se pure altra cosa. Debbe sempre esser riservato al prometcere, e promettere sotto certe condizioni. etc.

III.

Hodiè inter Christianos Principes fides Punica, i. e. perfidia, tàm communis est, ut à Pseudo-Politicis pro egregiâ arte, neceslariâ prudentiâ, ac Ragione di Stato venditari ac desendi velit. Non vivimus (aiunt) cum hominibus perfectè bonis, sed talibus, qui (ut Cicero ait) fraude, fallaciis, et mendacio toti constare videntur. Undè fieri non potest, quin etiam optimi Principes (ut nunc rerum status est) iniquè aliquid agant; nihil scilicet credendo, et omnia cavendo, nos custodimus. Si igitur commodum


page 127, image: s151

est, fides servanda, sin minus, ea violanda. Verum hoc non Christianum, sed Turcicum et Barbarum est. Imò multos ex Turcis et Barbaris fidem datam melius servasse, quàm nonnullos Principum Christianorum, historiae docent. Est sanè DEUS severus ultor et iustus vindex perfidiae, fraudis et periurii. Minatur ille per Prophetam Regi Iudae exitium, quòd is fidem iuramentô munitam fregisset. (Ezechiel. 17. v. 18.) Weil er (der König) den Eyd verachtet, und den Bund gebrochen, darauf er seine Hand gegeben hat, wil ich solches auf seinen Kopff bringen,

IV.

Exemplum cladis Varnensis adhuc in recenti est memoriâ. Uladislaus Ungariae Rex induciarum leges cum Turca initas, auctore et svasore Iuliano Cardinale, violaverat, eo scilicet praetextu, quasi nefas sit concordiae foedera cum Turcis, non consentiente Pontifice, sancire, et cùm ruptis fidei vinculis ad Varnam


page 128, image: s152

Bulgariae oppidum confligeret cum Amurathe, eumque primo conflictu ad angustias adigeret, ille foederis initi memor oculis ad caelum elevatis, ita exclamasse fertur. Christe, en haec sunt foedera, quae Christiani tui per Nomen tuum iurantes mecum percus. serunt, suoque periurio te DEUM suum abnegarunt. Quare si DEUS es, hanc mihi et tuo sancto Nomini illatam iniuriam ulciscere. Iterato postea congressu Rex cum Cardinale et Proceribus ac 30000. militum miserè periit. Cromer. Histor. Ungar. lib. 2. Iovius in vitâ Amurath. de Ioanne Hunniade vid. Leunclav. in Pandect. Turcic. Eiusmodi Exemplis plena sunt tàm vetera quàm nova historiarum monumenta, et tamen experientia quottidiana docet, daß Fürsten und Herren mit solchen Compactaten, Bündnüssen und Eyden, wie mit Würffeln, auf gut Spitzbübisch spielen, welches eine schwere Sünde wider das Andere Gebot, ut loquitur


page 129, image: s153

D. Mengering. Scrutin. conscient. c. 6. quaest. 91. In nupero bello ruptorum foederum exempla non pauca vidimus, sed tristi cum eventu. Habet enim DEUS e)/kdikon o)/mma. Add. Martyr. class. 2. locor. commun. loc. 3. num. 13. et sequ. Alphons. de Castro. lib. 14. adv. haereses. verbo Tyrannsis. Ad. Conzen. lib. 3. Polit. cap. 7. §. 1. Bodin. de Republ. cap. 6. Ehrenberg. de foeder. lib. 2. cap. 1. num. 166. Benbellon. de Godentiis. de Pace Religion. Part. I. cap. 11. pag. 132. Reinking. de Regimin. saecul. et Eccles. Libr. 2. Class. 1. cap. 2. num. 7. et seqq. et Polit. Bibl. lib. 2. axiom. 163.


page 130, image: s154

CONCLUSIO XIX. Peccat Princeps, qui Infidelibus, aut Haereticis fidem datam violat.

I.

QUemadmodum hosti, ita et infidelibus aut haereticis, fides data servanda est, quippe qui et ipsi iuris naturalis et Gentium, quo promissa, pacta et conventiones nituntur, l. 1. de pact. l. 3. et 5. de I. et I. participes. Ius scilicet naturae et Gentium omnibus ita commune est, ut Religionis discrimen non admittat. Grot. de I. B. et P. lib. 2. c. 15. §. 7. Ideoque alterum alteri insidiari, aut sub specie recti fallere, nefas est. Praeterea divinum ius datam infidelibus fidem, cumprimis iuramenti vinculo roboratam, servari vult, neglectam autem vindictae divinae subiacere tristia exempla eorum, qui infelicem fractae


page 131, image: s155

fidei exitum habuêre, ut Saulis. (2. Samuel. 21. v. 1. et 6.) Zedekiae. (Ezech. cap. 17. v. 19.) Moabitarum. (2. Reg. 3. v. 5. et 24.) Oseae, Regis Israël. (2. Reg. c. 17. v. 4.) Ioiakimi. (2. Reg. 24. v. 1.) Zidekiae. (2. Paral. 36. v. 13.) qui hoc nomine gravissimè reprehenditur, quòd fidem Nabuchodonosori datam non servarit. Ipsa denique societas humana eiusque communis securitas aliter stare ac salva esse non potest, nisi immoto publicae Fidei fiundamento innitatur; omnia sanè scelerum et perfidiae, proditionum et turbarum plena essent, si sub praetextu diversae Religionis fidem frangere iustum aut licitum esset. Optanda quidem (ut alicubi Nazianzenus ait) multis votis circa fidem consensio; at quis nescit, summam hanc boni possidere, neg atum semper genti mortalium? Licet igitur Religionis unitas inter homines non sit, cognatio tamenilla, quam natura inter eos constituit, l. 3. de I. et I. negari humanaeque societatis vinculum


page 132, image: s156

disrumpi non debet. Huc pertinet, quòd cum omnibus, quantum in nobis est, pacem colere iubeamur. Roman. 12. v. 18. id verò sine fide fieri numquam posse manifestum est.

II.

Huic suffragantur sententiae plurimi ex Theologis, ICtis, et Politicis. Ex istis inter alios Becanus. tom. 2. opusc. libr. de fide haeret. servandâ. Iohan. Molanus. simili Tract. D. Gerhard. Confess. Cathol. lib. 1. Part. 2. cap. 19. Thes. 3. Ex illis . Menoch. cons. 100. num. 219. et 225. et de AIC. lib. 2. cent. 4. p. 335. Farinac. Pract. Crimin. tit. de carcer. qu. 29. Iustus Meier. pecul. dissertat. de fide Haereticis servandâ. Reinking. de Regim. sec. et Eccles. lib. 2. class. 1. cap. 2. num. 13. et seqq. add. Grot. de I. B. et P. lib. 3. cap. 19. §. 1. Ex his Bodinus, Gallus. de Republic. lib. 5. cap. 6. Si fidem (ait) infideli et haeretico frangere fas est, dare nefas sit, si verò fidem dareius est, datam servare oportet. Didac. Saavedra, Hispanus. Symbol. Polit. 93. §. ult. Inito semel


page 133, image: s157

(inquit) cum Haereticis foedere, aliove pacto, quod nec Religioni, nec bonis moribus adversetur, et iuris iurandi insuper sanctitate firmato, omninò servanda est fides publica: per eiusmodi enim sacramentum DEUS ipse in pactorum testem vocatur, et veluti sponsor promissi adimplendi utriusque partis consensu constituitur et arbiter, ut castiget deinde eum pro merito, qui datam fidem violaverit: et sane grave esset, eum mendacii testem facere. Nec ulla alia apud omnes gentes et Nationes conventorum pactorum est securitas, quam iurisiurandi religio, quâ si ad fallendum abuterentur, ruerent omnia Orbis commercia, neque ullae unquam firmae induciae, aut pax concludi poslent. Verùm, etsi nulla intercedit sacramenti religio, pactiones tamen compleri debent; etenim ex ipsâ veritate, fidelitate, et iustitiâ oritur in illis obligatio quaedam mutua et communis omnibus gentibus, et sicut nemini Catholico licitum


page 134, image: s158

est occidere, aut odisse Haereticum, ita neque fallere, aut datam ei fidem frangere, etc. Philipp. Cauriana, Italus. Comment. in prior. libr. Annal. Taciti. pàg. 269. All' heretico (ait) debbe osservarsi, quando gli sia stata sollennemente data per trattar seco della fede, perche non potendo egli abboccarsicur amente col Catholico, non si può ancor sperare nè amicizia nè unione con la santa Chiesa, nè meno, che egli albuon cammino si riduca, se non con spargimento di sangue. Per lo che detest abil consiglio tengo io, che sia il cercare modi di romperla, poiche gli sarà stata data Si debbe osservare a Mori, a Turchi, a Scithi, et ad altri infideli, accioche conoscano, quanto la legge nostra sia perfetta: la quale su la verità fondata, non è mai mendace, nè mutabile, comela loro, e mantiene la principal parte di lei, che è la fede, la quale è tanto agl huomini necessaria, quanto al mondo il Sole. E come Dio à Principi parlando disse: Voi sete il Salo della Terra, se egli


page 135, image: s159

suanisce, come si potrà in quella vivere? Hor quale è la più notabile, è più perfetta parte di questo sale, colquale, son condite tuttel humane attioni della fede? senzala fede non può st are, l' amicizia, nè senzal amicizia là civile Società, nè senza questa il culto divino, è però chi manca di fede, manca à Dio. Vedesi come i disle ali e perfidi universalmente hanno miser abilmente fornito della lor vita il corso: o pure havere in essa patito cose non mengr avi, che la morte. Add. è ncstris Herm. Conr. de Pace perpetuâ German. sect 3. Cyriac. Lentul. in libro Perplexorum casuum. dubio 404. ubi ait: errore mentis peccat haereticus, aut etiam infidelis: pravitate animi periurus, DEI et hominum inverecundus. Rectè etiam ex Moralistar. sententiâ Layman. Theolog. mor. L. 2. tr. 3. cap. 12. num 15 asserit, nec per auctoritatem Pontificis solvi posse pactum publicum, quod Catholici cum haereticis inierunt. Gloriose igitur respondit Imperat. Carolus V.


page 136, image: s160

interrogatus, cur Lutherum, qui haereticus à Pontificiis habebatur, incolumem domum dimiserit? Fidem rerum promissarum, et sitoto mundo exulet, tamen apud Imperatorem consistere oportere. Schleidan lib. 3. Comment. Zenocar. in vitâ Caroli V. cui Ludovicus, Elect. Palat. adsensit: hautquaquam ferendum, dictitans, ut in gratiam Sacerdotum Germania publicae fidei violata infamiâ laborare debeat. Pet Suavis. lib. 1. Histor. Concil. Trid. p. 16.

III.

Coeterum nonnulli intempestivo, cumprimis Romanae Curiae, Zelo inducti contrarium defensare nituntur, obicientes, (1.) Haereticos esse perfidos homines et in fide servandâ lubricos, cùm enim DEO exsistant perfidi, hominibus fideles esse non posse, c. non potest. II. quaest. 7. (2.) Foedera et pacta cum eis inita cooperari haeresi; inferre iniuriam DEO, ac verae Religioni, esseque causam perditionis animarum, adeòque ex se mala et illicita. (3.)


page 137, image: s161

Eadem esse contra pietatem ac bonos mores, adeòque ipso iure nulla. (4.) Nos lege Evangelicâ prohiberiiugum ducere cum infidelibus, et nullam conventionem CHRISTO esse ad Belial. (2. Cor 6, 14.) (5.) Haereticos DEO fidem frangere, dum à veritate fidei et promissis DEO in baptismo factis malitosè deficiunt, adeòque nec ipsis fidem servari debere. (6.) Eos legibus infames haberi.

IV.

Verùm enim verò obiectioneshasce diluere in proclivi est. Ad Primum enim respondetur, contra veritatem, et experientiam dici, Haereticos quà tales perfidos et in fide servandâ lubricos esse. Nec parum hâc accusatione à Zelotis in Christianae charitatis legem peccatur, dum quod paucorum vitium est, generaliter omnibus imputatur. Ad Secundum Resp. (1.) negando foedera aut pacta omnia cum infidelibus aut haereticis inita cooperari haeresi. (2.) Non


page 138, image: s162

probari indistinctè omnia pacta, sed talia, quae manent intra ambitum actus cuiusdam Politici, et meris Politicis conditionibus sint superstructa; sin verò conditiones habeant, quae religionem pulsant, eo ipso nec licita nec tuta sunt in conscientiâ. D. Osiander. in annot. ad Grot. Lib. 2. c. 15. obs. 6. Saavedra. Symb. Pol. 93. §. pen. ubi ait: illa foedera cum Haereticis esse licita, quae aut belli sopiendi, aut commerciorum exercendorum causa fiunt. Praeterea, verae Religioni addicti vi foederis aut pacti non obligantur, vel laudare haereticam doctrinam, vel eam docere, vel ad eam quemquam allo modo invitare: Sed liberum ipsis permittitur damnare haereticam doctrinam, haereticos excommunicare, et gehennâ dignos iudicare, etc. D. Conring. de Pace perpetuâ German. sect. 3. §. 1. et 2. ubi in terminis Pacis novissimae Germaniae loquens, eam nec directè nec indirectè haeresi cooperari, multis probat. Ad Tertium


page 139, image: s163

Resp. talia foedera et pacta, de quibus heîc loquimur, nullo vitio intrinseco laborare nec pietati aut bonis moribus ad versa esse. Ad Quartum Resp. negando, omnem conversationem Politicam cum infidelibus aut haereticis esse iugum cum eis trahere. Apostolus in allegatô textu nimiam Christianorum familiaritatem, cum hzpocrisi coniunctam, aut Religioni Christianae perniciosam prohibere videtur. Ad Quintum Resp. Frangenti fidem in rebus saecularibus fidem servandam non esseö secus in rebus spiritualibus, fidei scilicet. Nimirum alia est fides Politica, alia spiritualis: ab uno ad aliud argumentatio prorsus incongrua est. Vid. Reinking. de Reg. sec. et Eccl. L. 2. cl. 1. c. 2. n. 12. Ad Sextum Resp. duplici quidem infamiâ Haereticos laborare dici: alterâ apud DEUM et Ecclesiam idque iure divino; alterâ apud civitatem per leges quasdam humanas. Vid. tit. Cod. ibique Dd. de Haeret. et Manich.


page 140, image: s164

exindè tamen non sequitur, cum gentilibus aut haereticis nullum in societate civili commercium esse posse. DEUM sanè Gentiles in suae Rei publ. legibus infamiâ civili notasse, non legitur: nec indistinctè omnes haeretici Romanis legibus infames et iure Gentium indigni habentur. Vid. Conring. d. tract.

V.

Cavendum igitur illorum Zelotarum opinio, ut impia, falsa, ac publicè perniciosa, qui Principibus persvadere non verentur, fidem infidelibus aut haereticis datam, quòd tales sint, salvâ conscientiâ servari non posse nec debere. Vigeant pacta ob publicam tranquillitatem, velut unicum Imperii Palladium, inita, nec patiantur Principes à serio pacis studiô inanibus turbulentorum capitum terriculamentis seduci.


page 141, image: s165

CONCLUSIO XX. Peccat Princeps, qui aeternae Legi ac voluntati divinae contrariae Legis auctor est.

I.

LEges, immotam divinae iustitiae et voluntatis Regulam continentes, nulla Principis aut Magistratus dispensatione flecti posse, ipsa ratio dictitat. Princeps enim minister divinae voluntatis, non dispensator est. (Rom. 13.) ideòque ad rationem administrationis DEO reddendam obstrictus (Sap. 6. v. 4. 5.) Minister autem immotam Domini sui voluntatem minimè tollere, aut circa eam dispensare potest. (Matth. 10. v. 24. Luc. 6. v. 40. Ioh. 13. v. 16.) Praeterea Lex divina omnem transcendit, etiam summi Principis potestatem. Lactant. Lib. 5.


page 142, image: s166

de vero cultu. adeòque is ut inferior, Superioris, DEI Optimi Maximi perpetuò valituram abrogare legem nequit. Lex civilis (ait Grot. de I. B. et P. Lib. 2. cap. 2. num. 5.) nihil potest praecipere, quod ius naturae (adde, et divinum morale) prohibet, aut prohibere, quod praecipit. Cui verò Principes contrariâ lege latâ aut consuetudine admislâ, id sacere audent, potestatis suae limites egrediuntur, ac contra DEUM eiusque Maiestatem graviter peccant.

II.

Inter leges autem ac statuta iniusta, iurique divino contraria est 1. illud, quô pro homicidio doloso poena pecuniaria inducitur; quale olim in Poloniâ viguit, de quo Casimirus Magnus dicit: se corrigere voluisse legum divinarum et humanarum statuta. Lib. I. Statut. Polon. c. 15. art. 6. l. 7. De quo Arnisaeus de iure Maiest. lib. 2. cap. 3. ita disserit: Hoc scilicet er at Regis humani, accusare iniquitatis leges divinas, easque idcircò abrogare, quasi ipse


page 143, image: s167

sapientior esset ipsâ Sapientiâ, et quod haec iustum esse iubet, ille nimii rig oris accusatum damnare debeat. D. Clasen. de iure aggrat. cap. 16. Talem autem legem, ut consuetudinem prorsus invalidam esse, communis est tàm Theologorum quàm ICtorum sententia. Ex hisce vid. Luc. de Penua. in l. si quis. n. 34. C. de Desert. Barbos. in cap. referentem. n. 2. et 3. X. de delict. impub. Marsil. Singul. 665. Zilet. tom. 2. cons. crim. 73. per tot. Covar. L. 2. var. rssol. c. 9. n. 2. Farin. P. 5. Pr. Crim. q. 119. Iul. Clar. in Pract. §. homicidium. num. 15. Steph. Nathan. de iustit. vulner. tit. 3. cap. 9. n. 1. et ita iudicatum refert Carpzov. Iurispr. forens. P. 4. Constit. 9. def. 6. ob rationem, quòd Imperator vel alius Princeps contra ius divinum dispensare non possit. Iason. in l. cunctos populos. num. 48. C. de Summâ Trinitat. Hâc ratione motus Stephanus, Poloniae Rex, consuetudinem illam pravam et legibus divinis contradicentem, quâ


page 144, image: s168

Nobilibus, hominem occidentibus, certâ pecuniâ cadaveri impositâ, poenam redimere licuit, abrogavit, notante Additionatore ad Besold. Thes. Pract. lit. K. verb. Raub-Schlösser.

II.

Iniusta etiam lex est, quâ innocens cum nocente, liberi ob parentum delicta aut vice versâ, item, propinqui propter propinquos, (ut erat olim lex Persarum et Macedonum) aut delinquentis proximi vicini, ut est Iaponensium consuetudo, capitali supplicio plectuntur. Vid. Grot. de I. B. et P. Lib. 2. cap. 21. §. 12. ubi ait: Obligatio ad poenam ex merito oritur: meritum autem est persovale. quippe ex voluntate ortum habens, quâ nihil est magis nobis proprium, undè a)utecou/s1ion vocatur. Alb. Gentil. ad L. Iul. Mai. D. 7. Perez. in Cod. d. t. num. 17. et 18. Auctor. Comitiolog. Ratisbon.

III.

Lex, quae naufragorum bona fisco addicit, planè iniusta est, Auth. nav. C. de furt. Nullâ enim


page 145, image: s169

causlâ praecedente probabili dominium alicui suum aufferre, mera iniuria est: Grot. d. tr. L. 2. c. 7. n. 1. Quod enim ius habet fiscus (verba sunt Imperatoris, in l. 1. C. de naufrag.) in alienâ calamitate, ut in re tam luctuosâ compendium sectetur? Impium sanè, et prorsus inhumanum est, adflicto adflictionem addere, et ex hominum infortunio lucrum sibi quaerere. Vid. Crus. Dissert. in dict. Auth. navigia C. de furt.

IV.

Plura iniquarum legum ac consuetudinum exempla passim obvia sunt, quae si quis sequatur, in conscientiâ minimè tutus est, utut factum secundum humanam legem impunibile sit. Oboediendum plus Deo eiusque aeternae legi, quàm hominibus, eorumque placitis divinae voluntati ad versantibus.


page 146, image: s170

CONCLUSIO XXI. Peccat Princeps. qui in delictis, divinâ lege severè prohibitis, aggratiandi iure abutitur.

I.

QUemadmodum nimis rigor in puniendis delictis, sic contrà nimia lenitas, iustam reprehensionem incurrit: Scilicet temperamentum illud Iustitiae et misericordiae, non adfectibus obnoxium, non cerebrinum, et somniatum, non idioticum, aut in Gynecaeo excogitatum, sed iure ac legibus fundatum, ac omninò tale esse debet, ut Deo nequaquam sit exosum, scandalosum, ac Reip. perniciosum; nec iustitia in credulitatem, nec misericordia in mollitiem aut hypocrisin aliquam degeneret. Intempestivae namque et iniustae mifericordiae plerumque comes est


page 147, image: s171

paenitentia. Bernh. Zieriz. in epist. dedicat. ad Constit. Carolinam. Paenitentiae exemplum in Annal. Franciae exstat: Ludovicus enim Rex, cognomento Divus, cùm fortè aliquando ex Psalmis Davidicis preces Ad DEUM conciperet, et aliquis, qui pro Reo quodam capitalis criminis gratiam peteret, intervenisset, et Rex, quasi aliud agens adnuisset; mox verò in versiculum Psalmi 106. incidislet, ubi dicitur: Beati, qui faciunt iustitiam omni tempore: protinus revocari iussit eum, cui gratiam concesserat, eamque irritam reddidit, memorabili editâ sententiâ: Principem, qui punire potest crimen, nec punit, non minus cor am DEO reum esse, quàm si id ipse perpetr asset. Camer. Hor. succ. 1. medit. 100.

II.

Non iniustum equidem est, Principem vigore absolutae potestatis suae ex gravi quadam causa reum à poenâ capitali absolvere, in eo autem vitium est, si Princeps (ut saepè sit) eâ potestate abutatur, ac delictorum


page 148, image: s172

enormium pro arbitrio gratiam faciat. Regia haec (ait Besoldus. in delibat. iuris. lib. 1. rubr. de dispensat.) in condonandis poenis voluntas, minimè vaga, sed probabili caussâ, et innocentiae praesumptione subnixa, rationeque moderata, et non nimiùm frequens esse debet: ne ex impunitate scelerum bella, pestes, et sterilitates, quae ultione sceleratorum arcentur, accelerentur. Poenae remissio non nisi ex causlâ à Principe facienda est, ut si is, qui deliquit, casu et fortuitò, ac ex humanâ quadam fragilitate deliquisset: non autem, si is vir scelestus et nefarius esset, et talis, qui ex prosesso delinquere consuevit: nam huic poenam remittere impium esset, quoniam eo modo maleficis favere Princeps videretur, atque ita Rem publicam laederet, eique iniuriam inferre videretur Dominic. Soto. de I. et I. lib. 4. quaest. 5. art. 4. Si quaeratur (ait Bacchovius ad Treutler. vol. 2. D. 30. thes. 3. lit. G.) de atrocibus delictis, quae communis etiam ratio


page 149, image: s173

morte multari decernit, expeditissima responsio, iure quidem potestatis poenam remittere posse Principem, sed si saepiùs et temerè id faciat Princeps, graviter eum peccare, et DEO rationem redditurum, quoniam ita agens Iustitiae leges offendit, ip sum nocentem et alios spe immunitatis ad delinquendum invitat, et Rem publicam ita graviter turbat. Unde L' auteur d' utile et salutaire advis an Roy pour bien regner. p. 19. Regem ita adloquitur: Particulicrement, inquit, tu respondr as un iour devant Dieu des malheurs causez par l' impunitè des crimes enormes, si tu te luisse persuader de donner des abolitions iniustes, soubs le voile et le pretexte de l' une clemence, qui se trouvera tousiours par l' evenement cruelle et sanglante. Cum igitur Henricus IV. Galliae Rex rogatus, ut poenam alicui condonaret, respondit: ie ne veux pas pour l' amour de vous, charger sur moy ce malheureux crime, dont il me faudroit un iour rendre compte devant


page 150, image: s174

Dieu. L' Auteur d' utile advis ad Roy. pag. 20.

III.

Hinc communis Politicae Christianae Schola (teste D. Mylero. de Princip. ac Stat. Imper. Part. 2. c. 50. n. 15. edit. noviss.) tradit, in delictis contra DEUM, ut blasphemiâ, Magiâ, veneficio, pacto cum Diabolo, Sacrilegio et similibus dispensationem Principis nullo modo locum habere. Damhoud. in Prax. Crim. c. 145. n. 6. Limn. de I. P. Lib. 4. cap. 8. num. 280. Knipschild. de Civit. Imperial. Lib. 2. cap. 27. num 19. Praeterea in delictis atrocioribus, quibus à DEO ipso certa poena capitalis sancita est, ad auctoritatem Decalogi tuendam, absque causlâ sufficiente, venia et poenae remissio minimè obtinet. Heig. Part. 2. quaest. 24. num. 30. et seqq. P. Theod. Colleg. Crim. D. 10. thes. 7. B. Besold. Disp. Pol. 3. class. 1. th. 14. Eckard. Theologus. Tr. de ordin. Eccles. et Polit. P. 3. c. 2. qu. 3.

IV.

In specie, de homicidio doloso,


page 151, image: s175

quaeritur, an Princeps eius poenam pro libitu remittere possit? Quod communissimè negant Theologi, ICti, ac Politici. Rationes sunt: (1.) Quòd prima et antiquissima de vindicandâ interfecti nece Lex à DEO promulgata sit. Genes. 9. vers. 5. et 6. (2.) Quòd pretium reconciliationis ab eo, qui reus est sanguinis, non sit accipiendum. (Exod. 21. v. 12. Num. 35. v. 31.) (3.) Quòd Magistratus misereri non debeat, sed aufferre sang vinem noxium, ut benè fit punienti. Deut. 13. v. 8. c. 19. v. 13.) Atrocitatem huius criminis ostendit Philo. lib. de legib. Mosaic. dicens: homicidam insignem sacrilegum esse, sublatâ videlicet è mundo re pretiosissimâ et sacratissimâ, quòd nil sit DEO tàm simile, quàm hoc signum pulcherrimum, expressum è matrice pulcherrimâ, ad exemplar Ideae rationalis effectum. Cùm igitur Princeps legum divinarum non sit Dominus, sed minister, ac non suum sed DEI iudicium exerceat,


page 152, image: s176

(2. Paral. XI X. v. 61.) consequens est, reum, ut inferiorem, divinae legi ac mandato, utpote Superioris, contravenire minimè posse ac debere. Et sic sentiunt Eckard. d. tr. P. 3. c. 2. q. 3. Petr. Martyr. loc. commun. cl. 4. loc. 14. n. 2. et seqq. Thomas. 22. 67. artic. 4. et 12. qu. 10. Ex ICtis. Vasq. lib. 1. controv. c. 26. n. 2. Covarruv. L. 1. var. resol. c. ult. num. 8. Farinac. Prax. Cr. L. 1. q. 6. num. 15. Heig. 2. qu. 24. n. 42. Zilett. Tom. 2. cons. crim. 73. per tot. Scaccia de sentent. et re iud c. I. gl. 4. qit. num ??? Reusnen I. sonsit. 5. Mastrill. de indult. general. cap. 30. et 31. Carpzov. Pract. Crim. q. 150. num. 31. et multis seqq. D. Clasen. de iure aggrat. c. 16. D. Myler. de Princ. et Stat. Imper. p. 2. c. 50. n. 16. ubi plures allegat. His add. D. Hoffmann. in Lycurgo Rom. Germ. cap. 55. num. I. et seqqu. Rcinking. Polit. Bibl. Lib. I. axiom. 35. in fine, ubi scribit: Wo G Ottes ausdrücklich Gebot im Wege stehet, da gezihmet einem Regenten nicht, daß


page 153, image: s177

er gnädiger seyn wil, als GOTT und sein Gesetz. Also wenn GOTT befihlet, dass man einen volsetzlichen, muthwilligen Todtschläger tödten, und wer Menschen-Blut vergossen, dessen Blut wieder vergiessen soll, stehet der Weltlichen Obrigkeit nicht zu, denselben leben, und das Land mit unschuldigem Blut besudeln zu lassen. Ex Politicis. Bodin. de Rep. Lib. I. c. 10. Ioann. Bapt. Fragosus. de Regim. Reip. Christ. L. 4. Disp. II. num. 252. Danaeus. Ethic. Christ. L. 2. cap. 13. Videat igitur Princeps, ne vel adfectu proprio abreptus, vel Gynecaei precibus, aut importunis Aulicorum intercessionibus inductus eriminosis hominibus, quos divinum iudicium ultimo supplicio affici iubet, veniam poenae temerè largiatur, ac neglectu iustitiae iram DEI, ac subditorum querelas, indignationem et vindictam adversus suam ac Reip, salutem commoveat. Sequatur exemplum laudatissimi Principis ERNESTI III.


page 154, image: s178

Ducis Saxon. de quo dicitur: Daß ihre Durchl. in Bestraffung des Bösen eyferig gewesen, und sich nicht zum Pardon erbitten lassen, wenn E Ottes Wort und die Rechte Gegenstand gehalten. Sonsten aber in Mittelfällen, und wann die Sache auf ihr arbitrium endlich auszuschlagen geschienen, Sie mehr zur Clemenz als Schärffe geneigt gewesen.

CONCLUSIO XXII. Peccat Princeps, qui in gradibus lege divinâ morali prohibitis dispensat, veniamqueve nubendi concedit.

I.

DIspensare aliud nihil est, quàm removere obligationem legis ab actu, stantibus omnibus


page 155, image: s179

conditionibus, secundum quas actus cadebat in legem. Quemadmodum verò DEO ac naturae nemo imperare potest, ita horum legibus nemo exuitur, nec easdem dispensando removere potest. Quod enim non ab homine traditum, sed divinitus promulgatum nullam prorsus dispensationem humanam admittit. Bernhard. de Proecept. et dispensat. cap. 5. et 6. Alberic. Gentil. de nuptiis lib. 5, cap. 10. in fin. Cum igitur in contrahendis nuptiis gradus quidam consanguinitatis atque adfinitatis iure naturali ac divino morali, (qui Leviti cap. 18. continentur, ut docet Chemnit, de Coniugio. Gerhard. confess. Cathol. Lib. 2. part. 3. artic. 19. cap. 4. thes. 3. Forster. de nupt. cap. 7. Carpzov. de arbor. consangv. D. I. num. 24. D. Ziegl. ad Grot. de I. et P. L. 2. c. 5. similibus tamen gradibus non exclusis) prohibiti sint, sequitur potestatem humanam, etiam summam, in iis dispensare minimè posse. can. 3. licet. 2. dist. 10. c. innotuit.


page 156, image: s180

de elect. c. literas. 13. de restit. spol. Divina namque praecepta ac iura naturalia manent immutabilia, perpetua, ac indispensabilia. Nullam esse potestatem (ait Suarez. de legib. Lib. 2. c. 14. num. 5.) neque ordinariam neque delegatam ad dispensandum in praeceptis iuris naturalis, aut divini moralis, quorum obligatio est absoluta, independens ab hominum consensu.

II.

Non possunt igitur non in DEUM graviter peccare Principes, qui Pontificum Romanorum traditionibus et exemplis permoti, sibi spretâ divinae legis auctoritate, dispensandi legis potestatem in gradibus iure illo morali prohibitis arrogant. Videantur ex Theologis Chemn. Exam. Concil. Trident. P. 2. can. 3. Gerhard. in loco de coniug. §. 346. Brochmann. in artic. de coniug. cap. 4. qu. 50. Hasenreff. in comm. Theol. loc. 10. Havemann. in Gamolog. lib. 2. tit. 7. Regul. 2. Ex ICtis Kirchov. tom. 3. cons. 1.


page 157, image: s181

Reusner. L. 1. consil. 8. n. 84. et seqq. Gentil. de nupt. lib. 5. c. 9. et 10. Pruckman. de absol. potestat. c. 4. membr. 1. effect. 2. Harprecht. ad Inst. tit. de nuptiis. §. 21. num. 22. Beust. Kling. et Monner. de sponsal. et matrim. Lib. 2. c. 3. num. 2. Bechstad. de collat. grad. c. 9. num. 20. Carpzov. in Iurispr. Eccles. lib. 2. def. 10. Richter. decis. 11. D. Struv. ad p. tit. de ritu nupt. thes. 48. et seq.

III.

Quid vero, si Theologi, ut saepè fit, in aliquo casu, an dispensabilis sit vel non, discrepantes opiniones habeant, anne in dubio dispensatio concedenda? Tutius nobis videtur, eam negare. Non obstante illo vulgato: Quod favores sint ampliandi, et odia restringenda: Neque enim odiosum est, ampliare prohibitionem matrimonii ob consanguinitatem, sed potiùs honestum ac favorabile est.


page 158, image: s182

CONCLUSIO XXIII. Peccat Princeps, nundinas et mercatus in diebus sacris institui permittens.

I.

NE sanguineis quidem lacrimis hodiè satis deplorari potest ineffabilis abusus diei Dominicae inter Christianos, in omnibus statibus per casus infinitos, immodica convivia, nuptias, venditiones, peregrinationes, compotationes, lusus, armorum lustrationes, balistarum artes etc. Franzius tract. de lect. Scripturae sacrae. pag. 772. Quamvis enim agnoscamus, de tali die non esse expressum mandatum à DEO, cùm tamen sit mandatum morale, de elig endo tempore convenienti ad externum et publicum cultum, hoc tempore semel auctoritate publicâ constituto, non potest eius


page 159, image: s183

contemptus aut neglectus excusari, nec etiam à Magistratu Christiano tolerari. Rivetus. in explic. decal. pag. 197. add. D. Osiander. Observat. ad Grot. lib. 1. cap. 1. thes. 17. ubi ait: iuris moralis naturalis esse cultum quendam externum, et tempus aliquod cultus divini et vacationem à laboribus, quae sacra impedirent. et D. Ziegler. ibid. moraliter (inquit) obligat Lex de Sabbatho in universum omnes, quantum ad sanctificationem unius septenarii, prout certa dies in septimanâ est cultui divino et exercitiis religionis publicis sollemniter destinata, quae est in Christianitate dies Dominica. Vid. Tract. nostr. cui Tit. Treuhertzige Vermahnung an die Obrigkeiten, wegen Abschaffung der Sonntäglichen Sauff-Compagnien in Wirths-Häusern.

II.

Gravissimè igitur peccant Principes et Magistratus, qui subditis suis, exemplo Nehemiae. (Nehem. c. 13. v. 15. et seqq.) nundinationes et


page 160, image: s184

similia opera ac negotia mundana, quibus cultus DEO debitus impeditur, legalibus minis ac realibus poenis non prohibent. In Caesareo iure cautum, Dominicum diem semper honorabilem ac venerandum esse debere. l. festos dies ult. C. de seriis. In Iure Canonico, mercatum in diebus Dominicis minimè fieri debere, dicitur. c. 1. X. de feriis. Vid. latè D. Dilherr. amicus quondam noster, nun= e)n a(gi/ois2. in not. ad quaedam capita viae Salutis. pag. 499. ubi Lutheri, Chemnitii, Sarcerii, Gerhardi, Calixti, Titii et aliorum Theologorum auctoritates circa hanc rem adducit. Add. D. Brentius. Com. in Gen. c. 56. ubi graviter scribit: Welcher mit Verachtung der Predigten, die Fest-und Sontäge durch Jahrmärckte in Kauffen und Verkauffen, oder andern Weltlichen Geschäfften prosaniret und entheiliget, der giebt Ursach und Anlass, so viel an ihm ist, zu Abschaffung der Christlichen Lehre, und fündiget fast


page 161, image: s185

schwerlich an GOtt, an sich und seinem Hause, und an seinem Nechsten. Et Balduin. de casib. consc. lib. 2. c. 13. n. 7. Weiln die Jahrmärckte (inquit) allerdings ein Politisch Werck ist, dardurch die Ubung der Gottseligkeit gar leichtlich verhindert wird, so wäre es rathsamer, und in Gewissen verantwortlicher, dass solche öffentliche Jahrmärckte auff einen andern Tag verschoben würden. Addimus hisce Mengeringium (quem in Tract. de iure nundin. cap. 5. n. 24. in eadem controversia adduximus) in Serutin. conscient. c. 7. q. 50. Das wird mancheri (schreibt er) zwart in die Nasens schnuppen, und verdriessen, dass man auch über solche Sontags-Jahrmärckte den Leuten Gewissen machen werde, da es doch also von alters Herkommen, und durch grosser Herren Indult, Befreyung und Verordnung die Märckte uff die Sontäge meistentheils also gewidmet, und geleget worden. Was wil man sich denn


page 162, image: s186

zeihen? sagt die Welt. Sie schreyen und einstreuen aber, was ihr lüstet, und liebet, so kan man doch anders nicht sagen, als dass solche nundinationes, und Sonntags-Märckte, auch eine merckliche profanation des heiligen Sonntags in sich halten, und also billich von Gewissenhafften, eyferigen Christen möglichsten Fleisses vermieden und unbesucht gelassen werden sollen. Und gilt hier keines Weges die Einrede, haben es doch Fürsten und Herren also verordnet. Resp. (1) Es ist nichts destobesser, und daher (2) in Gewissen unverantwortlicher, (3) so rühren die meisten Verordnunge noch aus dem Pabstthum her, etc. Vid. etiam novissimè D. Adam Andr. Osiander. Tract. de Sabbatho. Ant. Reiser. Sabbatisch Lichtund Recht. Nifan. mitaol. Labadianâ praefat.

III.

Cum igitur nonnullis piis ac religiosis Principibus persvasum fuerit nundinationes cum


page 163, image: s187

sanctificatione diei Dominicae stare minimè posse, nun dinarum ferias in alios dies prosestos transferre placuit. Ita superioribus annis in Electoratu Saxonico constitutum vid. Policey-Ordn. Ioh. Georgii II. tit. XI. t. ult. verb. Weiln an etlichen Orten durch der Jahr-und Wochen-Märckte, wann dieselbe auff die Sonn-und Feyertage gefallen, der Gottesdienst von vielen mit Aergernüs hindan gesetzt und versäumet wird; So sollen dergleichen Jahr-und Wochen-Märckte auff die Werck-Tage verleget, und also niemand umb der Krämerey willen an seiner devotion gehindert oder darvon abgehalten, vielweniger die gewöhnlichen Predigten eingestellet werden. Idem in Ducatibus Saxonicis Vinariensi et Gothano introductum. Vid. Ordin. Prov. Gothanae part. 2. tit. Von Jahr- und Wochen-Märckten. Ut et in Comitatu nostro Schwartzburgico, aliisque provinciis.


page 164, image: s188

IV.

Quemadmodum autem Principes et Magistratus, nundinalem profanationem diei sacri in civitate concedentes vel tolerantes, peccare diximus; ita non minùs eosdem peccare dicendum, si per strenuas subditorum compotationes, palaestrarum aut balistarum gumna/s1mata, et ludos, feriationcm Sabbati, in operibus spiritualibus ac salutiferis consistentem, impediri patiuntur. Einsmodi mamque actionibus dies ille transigendus, quae ad solius DEI spectant gloriam, animae salutem, et proximi aedificationem. Ab hoc fine tergemino quidquid extra verae et urgentissimae necessitatis casum (de quo causiâ cognitâ constare debet) deviat et desciscit, cum peccato coniunctum censeri debet. Ca veant igitur Principes, ne in hâc re DEi gloriam cumprimis concernente, ad aliquid remittendum, faciles sint, aut connivendo divinam iram in se et Remp. suam provocent. Vid. d. Tract. nostr. cap. 3. et 4.


page 165, image: s189

CONCLUSIO XXIV. Peccat Princeps, qui scelera et scandala publica non punit.

I.

IMpia prorsus, absurda ac publicè perniclosa est sanaticorum quorundam huius saeculi opinio, existimantium, Magistratum Christianum sontes plectendo capitali poenâ charitatem Christianam offendere, adeòque eum ius vitae ac necis dedecere. Certè non est charitatis, sed potiùs crudelitatis, gladio iustitiae à DEO concesso, contra facinorosos et sceleratos homines nolle uti; praeterea negantes Apostolo in faciem contradicunt. Is enim Roman. 13. v. 4. anpertissimè scribit: Vis non timere potestatem? bonum fac: et habebis laudem ex illâ. DEI enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim


page 166, image: s190

sine caussâ gladium gerit. DEI enim minister est: vindex in viam ei, qui malum agit. Putidum autem est, dicere, Apostolum de eo tantum loqui, quid à Magistratu imprimis infideli, fieri soleat, non quid legitimè fieri debeat. Malè etiam iustitia et charitas in poenarum inflictione separantur. Poena scilicet, quae iusta est, charitati minimè repugnat, quandoquidem charitas iustitiam dirigit, ne severior poena decernatur. D. Ziegl. ad Grot. L. 2. c. 20. §. 22. vid. idem L. 2. cap. 17. §. 9. ubi docet: in genere morum iustitiam charitati non rectè opponi. Add. D. Io. Adam Osiander. ad eund. loc. Grotii. ubi ait: Malè dicitur, Christianos Rectores à suppliciis capitalibus abstinere debere: tum quia impunitas malos reddit audaciores, et cedit innocentium oppressionem, vix coer cebuntur, si tollamus supplicia, latrones, et alii desper ati homines; tum quia, quamvis finis non obtine atur apud omnes, non tamen propterea cessare debet supplicium capitis ab


page 167, image: s191

ipso DEO probatum; tùm, quia David agnovit, utilem esse Reip. sanguinis effusionem. (Psal. 101, 8.) Salvianus. lib. 7. de gubernat. DEI. Homicida, ait, cùm à Iudice occiditur, suo scelere punitur, et latro aut sacrilegus cùm flammis exuritur, suis criminibus concrematur. Nec crudelis est, qui crudeles iugulat, tametsi Iudicem crudelem putet latro suspendendus in patibulo, iuxta Hieronymi verba. in c. non est cradelis 23. q. 5. add. Theod. Thumm. in impiet. Weigel. Carpz. Pract. Crim. qu. 101. per tot.

II.

Manet igitur firmum atque stabile, Principem ac Magistratum, non solùm legitimè posse, sed et omninò debere, ubi opus fuerit, gladio iustitiae contra sceleratos homines uti, et si debitum hoc neglexerit, contra DEUM ac Remp. graviter peccare. Auferes malum è medio tui, et non parcet oculus tuus, ait Dominus. Deut. 17, 7. Id agno vit Galliarum Rex Ludovicus XII. qui Christianè dixit:


page 168, image: s192

Principem, qui punire potest crimen, nec punit, non minus coram DEO reum esse, quàm si id ipse perpetr asset. Pietatis esse opus non saevitiae, iustitiam sacere. Antimachiav. 3. comm. theor. 7. et 35. Camerar. hor. sucis. lib. 1. p. 468. quia dum facinorosi publicè non puniuntur, publica turbatur laetitia. l. nemo. 3. C. de Episc. audient. Et multorum excessibus viam aperit, qui subiectorum dissimulatis erroribus eis praestat audaciam delinquendi. Ioh. Sarisberiensis, ep. 33. Impunitas incuriae soboles, insolentiae mater et transgressionum nutrix est, ait Bernhardus. Quid homine truculentius? Quid immitius? si dempto metu superiore vim legum aut fallere, poterit, aut condemnere? Lactant. de ir â DEL. cap. 12.

III.

Consentiunt in hâc re omnes, qui magis veritatem ac iustitiam quàm falsitatum tenebras amant. Ex Theologis, vid. Lutherus noster. in Explic. text. Evangel. p. 480. in comm.


page 169, image: s193

super Psalm. 101. Gerhard. in loco de Magistratu. c. 6. sect. 5. membr. 2. art. 3. Eckard. de Ordin. Eccles. P. 3. c. 2. qu. 5. Osiander. in 1. Reg. 20. Dedeken. vol. 2. Consil. Eccles'. p. 383. Mengering. scrutin. consc. cap. 9. quaest. 84. ubi scribit: Mit Furchtsamer Nachlässigkeit in gerechten Straffen pflegt man G Ott nicht wenig zu erzürnen. Dass die, so die Laster straffen sollen, und thun es nicht, der gesch ehenen Laster theilhafftig, und alle Plagen, so daraus erfolgen, schuldig sind, bezeiget das Exempel Eli des Priesters. 1. Sam. 2. vers. 3. Item, dass G Ott befielt, man soll die Obristen in Israel, alle gegen die Sonne hängen, dieweil sie des Volcks Abgötterey und Hurerey nicht strafften. Num. 25. Wo eitel Gngde ist, und der Fürst sich einen ieden melcken, und auff dem Maul trumpeln lässet, nicht straffet noch zürnet, so wird nicht allein der Hoff, sondern auch das Land voll böser Buben, gehet alle Zucht und Chre unter.


page 170, image: s194

Ex ICtis antesignans est Ulpianus, licet gentilis, is in l. 1. de I. et I. ait: Iustitiam colimus, boni et aequi notitiam profitemur, bonos non solùm metu poenarum, verum etiam praemiorum exhortatione facere cupientes. Hinc interesse dicitur Reip. delicta puniri. l. ita vulner atus. àd L. Aq. 14. C. de poen. Poenas ob maleficia solvi, magna ratio suadet, ait Caius in l. 70. §. 5. de fidei. Et sic interdum gravitas alicuius delicti exigit, ut delinquens, è medio tollatur, ne maledictionem divinam Regioni eo scelere contaminatae acceleret. (Deut. 21. v. 7. 8. et 21.) Besold, disp. Polit. class, 2. disp. 2. n. 15. Carpzov. Pr, Crim. q. 101. n. 12. Steph. Nathan, de iustit. vulner. tit. 3. c. 5. Ex politicis vid. Cicero. l. Offic. Poenis (inquit) utimur contra delinquentes, ne quid posthac committant ipsi, coeteri verò sint ad delinquendum tardiores. Idem (3) de naturâ Deorum scribit: neque domum ullam, nec Rem publicam stare posse, siin eânec rectè factis


page 171, image: s195

praemia exstent, nec supplicia peccatis, quibus duobus fulcris Rem publicam contineri, Solon censuit. vid. etiam Plato lib. 34. in Georg. Tholos. de Rep. l. 10. c. 2. et l. 11. c. 1. et 2. Bodin. de Rep. lib. 1. c. ult. et lib. 7. c. 4. ubi poenarum fructum omnium maximum ad exemplum pertinere, scribit. Didac. Saavedr. Symbol. Pol. 22. Nihil pernitiosius est, ait, Principe, ultrà quàm par est clemente. Nervae temporibus dici solebat; peius esse principi subici, qui omnia, quàm qui nihil permitteret. Quare haut minùs crudelis est, qui omnibus veniam dat, quàm qui nemini. Nec minus populo noxia est clementia nimia, quam crudelitas, et gravius interdum impunitate et indulgentiâ peccatur, quam ipso delicto. Nimiam etiam audaciam sumit malita, cùm veniam sibi pollicetur.

IV.

Cumprimis autem Princeps maximè caveat, ne delicta contra primam Decalogi tabulam commissa relinquat impunita, quin potiùs in


page 172, image: s196

honorem DEI, et pessimi scandali vitandi ergò, ea severè puniat. Talia sunt horrendum blasphemiae crimen, exsecrabile Magiae ac veneficii crimen, atrox periurii delictum, impia Sabbathi profanatio, aperta Dei abnegation, manifestus Atheismus, et si quae alia sunt, quae divinam iram et vindictam in homines accelerare solent.

CONCLUSIO XXV. Peccat Princeps, qui iustum in puniendo modum excedit.

I.

POenas delictis commensurandas esse, vulgo dicitur: ICtus in l. 31. ad L. Cornel. ait: pro mensura delicti poenam constitui debere. Pro mensur â peccati erit et plagarum modus Deut. 25. Hinc poenae aestimationes delictorum


page 173, image: s197

vocantur. l. 41. de poen. l. 11. pr. eod. Et in cap. 5. de poen. in 6. Pontifex ait: Iudex poenam metiatur ex culpâ, ut se cundum quod excessus exogerit, vindicta procedat: proportionetur poena delicto ita, quod vindictâ ex aequo excessui respondente ab offensâ nostri cobibeantur. Ad curatè perspiciendum, ne quid severius aut mitius, quàm causa deposcit, committatur, ut optimè monet ICtus, in l. perspiciendum de poenis. Omnium scilicet circumstantiarum, personarum, causarum, locorum, temporum, qualitatis, quantitatis et eventus ratio habenda.

II.

Peccatigitur Princeps vel Magistratus, qui in puniendis delictis, cumprimis levioribus, modum excedit. Prope est, ait Senec. de Clem. 14. ut libenter damnet, qui citò damnat, propè, ut iniquè puniat, qui nimis. Et Iustitiam sine misericordia crucem esse, dicebat Imper. Diocletianus. Cavendum autem vel maximè est ab irâ in puniendo. Stephan. Nathan. de


page 174, image: s198

iustit. vulner. tit. 3. cap. 4. num 5. quippe quâ Principes abrepti saepè pro iustitiâ crudelitatem exercent. Graviter peccaverant (ait Luc. Osiander, in Act. Ap. c. 16. v. 23) hi Magistratus, quòd irâ commoti in homines non modò innocentes, verùm etiam ignotos poenis animadvertunt, eosque virgis caesos insuper in squalidum carcerem coniciunt. Add. Mengering, Scrut. cons. c. 9. q. 93. Exemplum praebet Imp. Theodosius M. coetera optimus ac religiosissimus Princeps, qui Thessalonicae seditione quâ dam ortâ per iram iusserat, promiscuè in vulgus saeviri, missis cò militum cohortibus, à quibus septem milia hominum trucidati sunt; ob quam crudelitatem Imperator à Divo Ambrosio, Episcopo Mediolanensi prohibitus est, ne Templum, ut DEO vota solveret, ingrederetur. donec post actam paenitentiam absolutio publica ei pronuntiata fuit. Theodoretus lib. 5. Nemini odio est Princeps, (ait


page 175, image: s199

Saavedra. Symb. Polit. 22.) qui castigat, si cum animi dolore, et invitus id faciat; sed quem puniendi delectat occasio, quive illam studiosè captat, et prensat. Crudelis autem est livor, qui vulnerum livore gaudet.

III.

Detestanda etiam res est, speciesque Tyrannidis sanguinariis mulctarum compendiis Fiscum ditare, aut Officialium adfectibus et avaritiae in mulctis imponendis et exigendis habenas laxare; Turpissimum sanè est, ad poenam moveri, non mores corrigendi, aut scandalâ è Republicâ tollendi animo, sed pecuniam cumulandi cupiditate; ex quo fortè etiam quorundam Officalium impia ac Christiano Magistratu minimè digna vox nata est, quâ in mulctis exactis laetabundi dicunt: Es haben dieses Jahr über, die Geld-Bußen, GOTT sey Lob und Danck, ein ehrliches getragen. Ventura de Valent. Lib. 1. Parthen. lib. 9. cap. 14. num. 2, et 3. Klock. de aerar. libr. 2.


page 176, image: s200

cap. 134. num. 9. Sanè multis in Iocis pecuniariae poenae, etiam leviorum delictorum, tàm graves et immoderatae sunt, ut non rarò iis totiùs patrimonii vires exhauriantur, und müssen manchesmahl die Leute Zauß und Zoff verkauffen, und darüber zu Bettlern werden. Equidem variae Principum Constitutiones exstant, de vitando mulctarum excessu, sed malè sefvantur. Vid. tit. Cod. de modo mult. Ordinnt. Polit. Elector. Saxon. tit. Von übermäßigen Straffen. Vid. Tr. nostr. Von übermäßigen Geld-Bußen. It. Gieseberti Bedencken, ob Sünde recht mit Gelde zu bestraffen.


page 177, image: s201