10 May 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s001

I. N. I. AHASVERI FRITSCHI PARENS PECCANS, Sive TRACTATUS De PECCATIS PARENTUM. Item FILIUS PECCANS, Sive TRACTATUS De PECCATIS LIBERORUM. NORIMBERGAE, Apud WOLFGANGUM MAURITIUM ENDTERUM. Anno M DC LXXXV.


image: s003

PRAEFATIO.

QUantum damni ex Parentum vitiis redundare soleat in liberos, et civitatem ipsam, experientiâ docemur. Non tantùm enim exempla Parentum scandalosa liberis nocent, sed et ipsorum negligentia in educatione maximè, et publicè perniciosa est. Et hîc verum est illud Poëtae:

Omne animi vitium tantò conspectius in se
Crimen habet, quantò maior, qui peccat habetur.


image: s004

Quis verò in familiâ maior, quàm Pater, utpote Rex ac Dominus familiae? Operae pretium nobis visum est, in hoc libello communiora Parentum peccata et vitia, Lectori breviter proponere, et quàm periculosa ea sint Parentibus ipsis, filiis, atque Rei publicae ostendere. Faxit Deus, ut ex lectione huius Scripti aliqua in Rem publicam utilitas redundet.


[Gap desc: toc]