10 May 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s001

IN NOMINE IESU! AHASVERI FRITSCHI SCHOLARIS PECCANS, Sive TRACTATUS DE VITIIS ET ERRORIBUS SCHOLARIUM, Cum Appendice DE VITIIS ET ERRORIBUS MODERATORUM IUVENTUTIS SCHOLASTICAE.
[Gap desc: illustration]
VRATISLAVIAE ET LIPSIAE, Sumptibus IESAIAE ET IOACHIMI FELLGIBEL. Bibliopol. ANNO MDCLXXIX.


image: s002

VIRO Nobilissimo, Amplissimo et Excelcellentissimo DOMINO CHRISTIANO WILHELMO Kriegsmann ICto pio atque cordato, Sereniss. Electori Palatino à conliis Camerae etc. Domino et Amico suo bonoratissimo, Libellum hunc, Ut publicam amicitiae tesseram, sacrat AUCTOR.


image: s003

Ad Lectorem!

DE vitiis et erroribus Scholarium in hoc Tractatu breviter agere, publice utile esse iudicavimus. Querelae de iis multae et magnae passim exstant, cumque corruptissimum ac depravatissimum sit praesens saeculum, corruptissimos etiam iuventutis Scholasticae mores nobis attulit. Speramus autem Scholares si non omnes, aliquos tamen, lectione huius libelli sedulâ permotos ad meliorem frugem redituros esse, quod ut fiat, divinae gratiae virtutem eis adprecamut. Iunximus huic Tractatui discursum brevem de vitiis ac erroribus nonnullorum iuventutis scholasticae moderatorum; quae omnia ut benivolus Lector aequi bonique consulere velit, rogamus. Dab. Rudelstastii, die XV. Decembr. qui erat quinquagesimus Natalis noster. Ann. 1678.


[Gap desc: toc]