1. Vile et illaudabile est imperitor. Rabular. fovense negotium.
2. l. 14. C. d. advoc. div. iudic. loquitur de veris Advocatis.
3. Contrarium vero de rabulis dici potest.
4. Totus mundus de rabular. malitia conqueritur.
5. Plurimi interest non quibusvis promiscuè fieri litigantibus patrocinandi licentiam.
6. Salubriter provisum ut non admittantur ad causar. patrocinium nisi literati iique probati in Ordin. provinc. Saxon.
7. Idem cavetur in Ordin. Saxo Gothana.
8. Ut aliquis in album Advocator. recipiatur quale testimonium eruditionis requiratur.
9. Qualis debeat esse qui advocandi munere rite praeesse vult.
10. Advocatus plane imperitus peccat contra Magistratum probibentem.
11. Loci. Dd. de hoc.
12. Patrocinans per imperitiam causam perdens clienti vel interesse tenetur.
QUàm nobile ac laudabile Advocatorum munus ad lucidationem
iustitiae, litiumque diremptionem spectans; tàm vile ac illaudabile est imperitorum Rabularum forense negotium ad suppressionem veritatis et litigiorum augmentum tendens, die recht krumb machen. De illis, veris sc. Advocatis, Imperatores, in l. 14. C. de Advoc. div. iudic. praeclarè sentiunt: quòd dirimant ambigua fata causarum, suaeque defensionis viribus, in rebus, saepè publicis ac privatis lapsa erigant, fatigata reparent, ac non minus provideant humano generi, quàm si proeliis atqueve vulneribus patriam parentesque salvarent, gloriosae vocis munimine confisi, laborantium spem, vitam, ac posteros defendentes. Id verò de Rabulis forensibus minimè, sed potius contrarium dici potest. Totus enim Mundus hodiè de perniciosâ illorum protervitate, ac malitia conqueritur. Vid. Nathen. Tract. de iustit. vulneratâ cap. 6. Tit. 2.
Pertinet quoque, tum ad iudiciorum auctoritatem, tùm ad litigantium commoda, tùm ad muneris Advocantium decus, non quibusvis promiscuè fieri litigantibus patrocinandi causasqueve agendi licentiam. Mevius. part. 1. decis. 189. Ideò salutariter provisum, ut non admittantur, nisi probati et recepti: adprobentur autem non alii, atqueve quorum perspecta est iuris scientia, et ad orandum causas aptitudo. l. 11. §. 1. C. de Advoc.
dio. iudic. l. 1. et. l. 4. de extr. cogn. l. leges C. de LL. Ordinatio prov. Elect. de ann. 1550. Rubr. ungelehrte und leichtfertige Procuratores et de ann. 155. Von-procuratoren. Ordin. Torgensis de anno 1583. Von Advocaten und procuratorn. Ordin. Polit. de anno 1612. Rubr. Von Iustitien-Sachen, ubi ita cavetur: Es ist klagend anbracht daß hin und wieder in Aemptern und Städten, sich viel ungelehrte, leichtfertige Personen, So entweder gar nichts, oder doch sehr wenig studiret, ungeschickte Schreiber, Notarii, verdorbene Handwercks-Leuthe, und Vaganten, unterstünden, nicht alleine supplicationes zu verfertigen, sondern auch denen Leuthen vor Gerichte zu dienen, und gemeiniglich die Unterthanen, aus Unbericht und Zancksucht wieder ihre Erbherren und Obrigkeit, muthwillig umb ihres eigenen Nutzens willen, zuverhetzen und auffzuwigeln, auch sie in ihren Ungehorsam trotzig zuverstärcken, derowegen unterthänigst gebeten, dieselben abzuschaffen, und ihnen das Procuriren und advociren mit gebührenden Ernst zuverbiethen. Ob nun wohl solcher und dergleichen unbesonnener rabularum Fürnehmen allbereit ernstlich begegnet worden, so vermercken wir doch, daß solche gute, und nützliche Verordnung, dadurch viel Gezänck und muthwillige Rechtfertigungen verhütet werden können, bißhero, sonderlich bey den Schössern, die offtmals dergleichen ungeschickte rabulas selber fördern, und wie zuvermuthen, wohl bißweilen de salario mit participiren, nicht in schuldige Acht genommen, dahero so ist
Unser ernster Will und Meinung, daß hinfüro ob solchen Ausschreiben unverbrüchlich gehalten werde. Wie wir denn Unsern Hauptleuten, Schössern, und Räthen in Städten, Krafft dieses befehlen, daß sie solche ungelehrte Procuratores, so ihres Studierens und profectus kein publicum testimonium fürlegen können, hinfüro gäntzlich abschaffen, und in keinem Ambt und Gerichten ihnen das procuriren verstatten, auch, da sie über Verboth dessen sich muthwillig weiter unterfangen würden, mit Gefängnis-Straffe ohne etnige connivenz oder Ansehen der Personen belegen sollen. Idem cavetur in Ord. Saxo-Gothanâ P. 2. c. 1. tit. 8. ubi dicitur: Weil die Erfahrung bezeigt, daß offtermals gemeine Bürger, als etwan Schuster, Schneider, und andere Handwercks-Leute, (imò et Ludimagistri ac Sculteti pagani) so dieser Dinge keinen rechten Verstand haben, ihr Handwerck und Handthierung verlassen, und dargegen des Procurirens sich unterstehen, allein darumb, daß sie die Arbeit fliehen, und dahin sehen, wie sie bey faulen Tagen bleiben, und sich ohne grosse Arbeit, damit sie sonsten ihr Brod wohl zuerwerben, ernehren mögen, dadurch die Leuthe offtmals in unnothdürfftiges Gezäncke geführet, dieselbe verwirret, verlängert und verschleifft, auch unterdessen der gemeine Mann wissentlich umbgeführet und ausgesogen wird: So sollen Unsere Beambte und Räthe in den Städten darauff gute fleisige Auffachtung haben, daß solchen Leuthen nicht verstattet werden, andern umbs Geld zu reden, zu schreiben, oder
zu setzen, sondern sie sollen zu solchen Händeln allein die Leute gebrauchen, welche ihrer Geschickligkeit und Wohlverhaltens halber gnugsam bekant und geprüfet.
Ceterùm quod testimonium eruditionis Academicum attinet, benè monet Mevius d. decis. n. 5. Non satis esse aliquem in Academiâ disputationem quandam edidisse, aut testimonium quoddam morum atque studiorum ex illâ apportasse, cum ad munus eminentius, cui non nisi consummati viri pares sunt, eiusmodi testimoniales aptum non reddant, nisi accesserit experimentum studii ad illud fori officium apti. Idem n. 3. ex Rosbach. Process. Civ. Tit. 18. n. 1. ait: Advocatum debere esse virum gravi auctoritate et existimatione praeditum, qui propterea excellentem iuris cognitionem, prudentiam, eloquentiam, et rerum multarum usum in negotiis gravibus et arduis, praesertim in forensibus agendis et defendendis sufficit.
Nemo igitur dubitet, eum, qui iurium ac processus iudicarii planè imperitus ac illiteratus, causarum patrocinium in se suscipere audet, peccare contra Magistratum prohibentem, Sünde ists (ait Auctor, iudicii Theolog. super piâ Consultat. Spener. p. 184.) Wenn sich Leuthe advocirens annehmen, die es nicht verstehen, oder erlernet haben, dadurch der arme Nechste
vernachtheiliget, in Kosten, Schaden und ander Hertzeleid gestürtzet wird. Vel ut loquitur Mengering. Scrutin. consc. cap. 20. Wenn sich die der Juristerey, und Rechts-Sachen anmassen, so kaum den Donat und Catonichen gelernet, und nicht einen Löffel waschen können. Patrocinans autem, si per imperitiam causam perdiderit, Clienti ad interesse tenetur, cum imperitia culpae adnumeretur. §. imperitia Iust. de Leg. Aquil. l. sed etsi in fin. ff. d. tit. Specul. in §. fin. vers. quid si per imprudentiam. Sub tit. de Advoc. Franc. Marc. decis. 647. Christinae. decis. Cur. Belgic. lib. 2. Tit. 12. decis. 105. n. ult. ubi ait: quòd Advocatus, cuius est scire, quae spectant ad eius officium, propter imperitiam litem suam faciat.
1. Advocatus merita causae diligenter percunctari debet.
2. Id negligens peccat et renetur ad damna clientibus.
3. Clientum narratio facti varia.
4. Peccat advocatus qui sciens et credens sibi veritatem à cliente non esse propalatam, illius tamen patrocinium suscipit.
5. Si fuerit commissa falsitas circa instructionem processus malitia clientis et advocati auxilio in damnum adversarii, illa à iudice saepe non deprehenditur.
6. Quilibet Advocatus serio moneat clientem suum ut veritatem ipsam libere profiteatur.
7. Consilium de boc Oldekopii.
8. Aliud de eod. Laymanni.
9. An Advocatus pro salvanda conscientia in dubia causa probabiliore sententia relicta, probabilem sequi et defendere teneatur.
QUoniam Merita causarum partium assertione panduntur, Advocatus diligenter Clientem suum de causae meritis interrogare, et omnia percunctari debet, ut possit animo comprehendere, ac disponere ea, quae ad iustam defensionem necessaria. Ioh. Petrus Alc. de Advoc. et Causidic. Christian. quaest. 53. Quòd si verò Advocatus id neglexerit, quod facere solent illi, qui avide nimis multas causas amplectuntur, peccaret mortaliter, et teneretur ad damna, quae subiret, cliens, ex causa malè pertractatâ. Graff. lib. 5. decis. aur. cap. 8. n. 8. Videmus enim saepè clientes non narrare aliquid Advocato, quod revera sibi prodesse posset, et è contra multa inculcare, quae nihil ad rem pertinent, escientes quantum momenti habeat minima mutatio facti. Magon. de rect. patroc. rat. c. 7. n. 31. ubi addit: Advocatum exponere se periculo
peccandi, et culpam contrahere, quando sciens et credens sibi veritatem à Cliente non esse propalatam, illius patrocinium suscipiat, ex communi Theologorum opinione, quam deducit Navarrus in c. si quis autem n. 4. de poenit. dist. 7. Etsi enim Iudex diligenter totam causam sit examinaturus, id tamen intelligitur iuxta allegata et probata, secus autem, si fuerit commissa falsitas, et occultata veritas circa instructionem processus malitiâ clientis, et conniventia ac Advocati auxilio in grave adversantis damnum.
Quisque igitur Advocatus seriò moneat Clientem suum, ut rem nudam ei aperiat, nihil celet, sed ipsissimam veritatem liberè profiteatur, nihil ab eo subtrahendo aut quidquam subticendo: sic in vestigatâ facti et circumstantiarum eius veritate, non tantum conscientiae suae consulit, sed melius etiam deliberare secum potest, an Clienti expediat, litem talem movere, an removere.
Sequatur optimum consilium Iusti Oldekopii, Advocati quondam in inferiori Saxonia haut incelebris, qui in obfexvatione Criminali XI. Tit. 1. n. 8. ita ait: Quid cautelae est, ut Advocatus ceu conscientiam, ita et causam servet? Abstineat ab omni iniquo iurgio nec litem desperatam suscipiat: Sic ei causa defertur aliqua, plenam à Clientulo suo exigat facti informationem: saepe namque
brevissimâ facti mutatione totum ius mutatur, vel potius applicatio eius ad factum, et facti ignorantia saepè prudentissimos fallit. l. 2. de iur. et fact. ignor. sollicitè quaerat eius probationes, si causa tanti est momenti non erubescat de eius bonitate interrogatus dicere, volo mecum cum peritis et libris deliberare, quia tempore indigemus, ut aliquid maturius agamus. Specul. Tit. de Advoc. n. 6. Nec spernendum Laymanni consilium. Theol. moral. L. 1. tract. 1. cap. 5. §. 3. de Advocato n. 18. qui ait: Advocatus ante omnia 1. diligenter inspiciat causae sibi propositae aequitatem vel probabilitatem 2. post diligentem causae considerationem sincerè aperiat Clienti, quantam probabilitatem vel spem victoriae obtinendae habeat. 3. paratus sit, quam primum absistere, et Clienti significare, si in progressu litis causae iniquitatem manifestè deprehenderit, quod si hoc ipsi grave futurum sit ideò à principio cavere debet, ne causas dubias facile suscipiat, quibus parva spes victoriae subest, praesertim si iudices eo loco in contrariam partem hactenus iudicare soliti fuerint. Coeterùm de perplexâ quaestione: An Advocatus pro salvandâ conscientiâ in dubiâ caussâ probabiliore sententi relictâ, probabilem sequi et defendere teneatur. vid. Stephan. Nathen. de iustit. vulner. Lib. 1. Tit. 4. c. 6. et de iudice latè D. Zigler. dicastic. concl. 40. per tot. ubi negativam defendit.
1. Dubius et anceps est litis eventus.
2. Multi sub iustissimo clypeo pereunt.
3. Peccant Advocati qui victoriam causae alicui temere promittunt.
4. Rabulae forenses clientibus suis victoriam litis spondere solent.
5. Hi appellantur Fumi venditores.
6. Qua poena plectendi qui certum litis eventum pollicentur.
7. Saepe aliud iudicis aliud partium et advocator. de causis est iudicium.
8. Pro captu iudicis causae sua fata habent.
Victoriam spondentes quam exhibere nequeunt Chimici vocantur, et Chimistar. praemium mendicitate sentiunt.
DUbium ac ancipitem solere esse litis eventum, ex l. quod debetur. 15. ff. de peculio Dd. unanimiter statuunt, et experientia ipsa rei veritatem demonstat. Schrader. de feud. part. 10. sect. 1. n. 176. qui ibidem ex Cyno. in Auth. generaliter n. 4. C. de Episi. et Cler. refert, multos etiam sub iustissimo Clypeo perire. Heig lib. 2. quaest. 9. n. 10. Temerarium ego puto (ait Richardus Dist. 4. Art. 1. quaest. 1. victoriam
causae cuiquam promittere, ut quidam Advocati nimium audentes faciunt, attentis tot contrariis, quibus iustum iudicium pervertitur.
Peccat igitur Advocatus qui Clientibus suis victoriam temerè promittit. Caesar. Ursi. in addit. ad Afflict. decis 392. n. 21. Vivius. decis. 123. n. 6. Menoch. lib. 2. arb. iud. quaest. cas. 544. n. 1. Arn. de Reyger. v. Advocatus in addit. n. 6. Rabularum forensium id proprium est, quod vel ex inscitiâ, vel lucri cupiditate illecti, miseris clientulis id persvadere nituntur. Sie vertrösten die Clienten immer auff einen guten Bescheid, oder End-Urthel, und daß Sie die Sache gewinnen wollen; Eiusmodi autem Advocatos, qui expeditum litis eventum consulentibus suis pollicentur. Fumi ven ditores appellat Menochius d. l. Klock. vol. 2. cons. 51. n. 127. quo adducit Farinacium, de poena agentem, quâ plectendi, qui certum litis eventum pollicentur. Praeterea iudicis saepè aliud longè quàm partium et Advocatorum de causis Iudicium est, Sordet saepè in oculis iudicum, quod fulget in crimine operantis, et vice versa. Intimius ille post discussionem, iudicialem causarum momenta inspicit, exactius ponderat, quam à principio provideri poterat. Habent et causae sua fata, multoties alia, quàm fuerunt consilia. Mevius part. 3. decis. 200. n. 6. In summa pro
captu iudicis fata sua causae habent, ut mirum non sit, hunc quidem à iudice ceu propitio quodam Iove extolli, illum verò in ima tartara detrudi addit. ad Reyger Thes. Pract. voc. Advocatus n. 6. addatur Oldekop. Observ. criminali Tit. 1. observ. 11. Andr. Knich. de Saxon. non prov. iure c. 3. n. 64. ubi Advocatos, qui Clientulis spondent victoriam, quam numquam exhibere possunt Chimicos vocat, qui bestialis Advocati nomen merentur. Vivius decis. 123. n. 5. undè vanâ spe, quam de lapide victorioso conceperunt, opes conterunt, donec tristissimum litis eventum experiantur, et chimistarum praemium, mendicitate sentiant. Knich. dict. loc.
1. Advocati inviti etiam ad patrocinium praestandum compelli possunt.
2. Quia eorum officium quodammodo publicum est.
3. Officia publicae etiam invitis imponi possunt.
4. Advocatorum munus est partibus litigantibus inservire.
5. Quilibet compelli potest ad id quod est sui muneris.
6. Quibus mediis compellantur Advocati ad patrocinium parti praestandum.
7. Peccat Advocatus qui rogatus vel iussus absque iusta causa pro honorario patrocinium clienti denegat.
8. Et negligit monitum Christi. Omnia quaecumque vultis etc.
ADvocati etiam inviti à Iudice ad patrocinium parti praestandum compelli possunt. Decius in l. invitus 156. de Reg. Iur. Myns. Cent. 4. obs. 32. Gail. lib. 1. Observ. 43. Ant. Faber. in Cod. lib. 3. Tit. 4. def. 1. vol. 1. propterea quòd officium eorum quodammodo publicum sit. l. Advocati 14. C. de Advoc. div. iud. Ayrer. process. iur. cap. 1. observ. 8. n. 9. et seq. Hinc officia utilitate et auctoritate publicâ, etiam invitis imponi possunt. Cagnol. in d. l. invitus n. 2. de R. I. et quod Advocatorum munus, officium, ac professio sit, partibus litigantibus inservire. Speckhan. Cent. 2. quaest. ult. Quilibet autem ad faciendum et praestandum cogi et compelli potest, quod est artis suae, muneris, professionis, et officii. Dec. et Cagnol. d. l. Coler. de Process. exsecut. part. 1. c. 2. n. 121. Mevius. part. 1. decis. 155. n. 9. Freher. de existimat. c. 3. n. 1. Coguntur autem à iudice sub privatione officii, a foro motione, et Advocationis interdictione, Myns. d. l. Gail. d. obs. n. 11. et seq.
Peccat ergò Advocatus, qui rogatus, vel
à iudice iuslus, absque iustâ, legitimâ, ac praegnante excusationis caussâ, pro condigno honorario, patrocinium suum Clienti denegat, ac irrelevantia subterfugia quaerit. Peccat enim non tantùm contra professionis suae obligationem, sed et dilectionis Christianae legem, magisque se ipsum, quam DEUM ac proximum diligere ostendit. Praetereà illud Salvatoris, omni Christiano maximè tenendum monitum, planè negligit: Omnia quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis. Matth 7. v. 12.
1. Advocati qui pauperum ac miserabilium personarum patrocinium gratis suscipere recusant, peccant gravissime.
2. in Deum et proximum.
3. in Deum.
4. in proximum.
5. Advocatus in conscientia sua obstrictus est pauperi gratis patrocinium suum praestare.
6. Hoc recusans mortaliter pecat.
7. Monitum de hoc Petr. de Gemrd.
8. Aliud de eodem Mengeringii.
9. Qui pauperibus gratis patrocinium praestare recusat,
ab Advocationis officio suspendi potest.
10. Sicuti praeceptores et Medici pueris ac aegrotis pauperibus, im nec Advocati paupertate pressis clientibus auxilium denegare debent.
11. Advocati pauperibus in causis ipsorum iustis gratuicum patrocinium tamquam piam eleemosynam praestantes opus faciunt Deo ac bominibus gratissimum etc.
12. Laudabiliter in Republ. Christiana certi constituuntur pauperum Advocati qui certo sibi salario ex publicis reditibus constituto pauperibus gratis patrocinantur.
REperiuntur Advocati, qui non verentur pauperes ac miserabiles personas, consilium vel patrocinium petentes, reicere, ac ne quidem supplices litteras pro eis gratis scribere, propterea quòd non habeant, unde operam compensent. Sciant autem tales Advocati, eos gravissimè peccare in Deum, et proximum; in Deum peccant, qui in verbo suo vidùas, orphanos, pauperes ac miserabiles personas nobis omnibus maximè commendavit, ut eos consilio et auxilio pro virili iuvemus. In proximum peccant, legem charitatis Christianae violantes. Omninò enim Advocatus in conscentiâ suâ obstrictus est, pauperi gratis patrocinium suum praestare. Qui recusat in caussâ pauperis patrocinium suscipere, eum mortaliter peccare, sicut et in aliis misericordiae operibus,
ait Thomas 2. 2. q. 7. art. 1. Ioh. Bapt. Mager. de recta patroc. rat. c. 10. n. 13. Alber. de Rosat. in l. necquicquam §. fin. de offic. procons. Bennicas. de privil. pauper. in 1. spec. n. 9. Christianae. decis. Cur. Belgic. vol. 2. tit. 11. des. 102. n. 4. Reyger. thes. pract. n. 1. v. Advocatus. n. 1. Iacob. Ayrer. de Process. iur. c. 1. obs. 7. n. 3. Et Petr. de Gerard. singul. 73. n. 4. Patrocinantem admonet, ne quid paupertatis caussâ, pro patrocinio capiat, sub conscientiae poenâ, ex doctrina Alberti in l. 1. C. de suffragiis. et in l. ne quicquam ff. de offic. Procons. Adde Mengering. scrutin. consc. c. 9. q. 103. ubi ait: Esfragen sich Advocaten,ob sie armen, einfältigen Leuten, und niedrigen Stands-Persohnen, Rath, Recht, Hülffe und Advocatur versagt, ihnen supplicationes und Klag-Libell zu stellen, verweigert, und abgeschlagen, und ihnen nicht, wie es wohl seyn sollen, und sie hätten thun können, hülfflige Hand und Beystand in ihren Anliegen geleistet? So sind manniche, wenn sie sehen, daß es wenig profit und advocatengebühren gibt, so lassen sie arme Leute in Klage stecken, sie sind der Ehren nicht, daß sie eine Feder umb solcher Leute willen netzen und ansetzen solten. Aber das laufft wider die Liebe des Nechsten, wie leicht und icht genug ist, solches zu erkennen. Immò, qui pauperibus in opiâ laborantibus gratis patrocinium praestare recusat, ab eiusdem Advocationis officio suspendi potest, teste Menochio de arbitr. iud. cas. 369. n. 3. et 4. Quemadmodum Praeceptores Christiani pauperculis pueris
gratuitam institutionem, et Medici Christiani pauperibus aegrotis, consilium et medicamenta, salvâ dilectionis lege, denegare non possunt, ita nec Advocati Christiani patrocinii beneficium paupertate pressis Clientibus. Et lane gaudere ac gratulari sibi deberent Advocati, quando occasionem nanciscuntur, pauperibus, viduis, orphanis ac miserabilibus personis serviendi, eisque in causis ipsorum iustis, gratuitum patrocinium, tamquam piam Eleemosinam praestandi, scientes id Deo ac hominibus gratissimum esse, ad conscientiae hilaritatem ac bonae famae conservationem plurimum faciens. Taceo largissimam in alterâ vitâ operum charitatis remunerationem. Laudabile autem est in Republ. Christianâ certos constitui pauperum Advocatos, qui certo sibi salario ex publicis reditibus constituto, pauperibus gratis patrocinantur. Parthen. litig. lib. 2. c. 9. n. 75. Coler. de Proc. exsecut. p. l. c. 7. n. 121. vid. Carpz. de Proc. Sax. tit. 12. art. 5. n. 52. Ita in Camerâ Imperiali, et in Electoratu, ac Ducatu Saxon. servatur. Vid. etiam Ordin. Elect. Sax. Appell. tit. 4. Eyd des Advocaten der Armen. Gail. 1. observ. 43. n. 10. et seqq. Berlich. P. l. concl. 7. n. 71. et seqq.
SUMMARIA.
1. Advocati debent esse iustitiae ministri imo Sacerdotes.
2. Advocatus clienti suo iniustam causam foventi patrocinium praestans non solum proximum et Rem publ. sed semet ipsum laedit immque divinam in se provocat.
3. Advocati sint boni Christiani, boni Viri et boni Cives, ex Mengeringio.
4. Multi Advocati saltem multos optant Clientes sine delectu bona sit eorum causa an mala.
5. Rabularum proverbium: Es sey keine Kunst eine gute Sache zu erhalten, sondern eine böse zu gewinnen.
6. Aliud est iurisprudentia, aliud ars Rabularia.
7. Advocati iniustarum causarum patrocinium suscipientes in extremo iudicio Deo vix rationem reddent.
8. Advocatus iniustam causam scienter defendens mortaliter peccat et ad restitutionem tenetur.
9. Mali Advocati nisi restituant iniustè percepta vel damna quae causarunt regnum caelorum vix ingredientur.
10. Opus Advocatorum per iniustarum causarum patrocinia corrasae aquilinas habent pennas.
11. Multa recentia in medio sunt exempla qui eiusmodi bona Advocatorum non ad primum nedum ad secundum heredem pervenerint.
I. ADvocati debent esse iustitiae ministri, imò Sacerdotes, teste Ulpiano in l. 4. de
Iur. et Iust. Iustitiam colentes, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito discernentes. Christinae. decis. Cur. Belg. vol. 2. decis., 99. n. 14. et 15. Ubi ait: Advocati proprium est unicuique, quod suum est tribuere, et advigilare, ne infida advocatione proximum damuo afficiat, et propriam conscientiam offendat: si enim clienti suo iniustam causam foventi patro cinium praestet, et adversarium ius suum persequentem, dolosis subterfugiis et frustratoriis dilationibus impediat, aut remoretur, non solùm proximum et Rem publicam, sed semetipsum laedit, iramque divinam in se provocat, teste Isaiâ c. 10. Bene Mengering. in Hotologiâ c. 3. §. 12. scribit: Iuristen und Advocaten sollen und müssen seyn boni Christiani gute Christen, und gewissenhaffte Kinder Gottes, die ihren Tauffbund, und Eyd alle wege in acht zu nehmen haben, darümb sie bey ihren advociren und procuriren nichts wider Gottes Wort und Rechte, Gewissen und Warheit dencken, oder reden, vornehmen oder verüben, suchen oder practiciren, thun oder lassen sollen. Sie sollen auch seyn vors andere boni viri, redliche und Erbahre Biederleute, die nichts wider die Warheit, alles aber für die Warheit und Gerechtigkeit thun, und reden sollen. Wie denn auch vors dritte sie seyn sollen boni Cives, rechtschassene auffrichtige Bürger und Gliedmassen eines Policeyoder Stadt-Regiments. Darumb sie auff Wohlsland, Erhalten und Wohlfarth des gantzen Landes/
auff eines jedwedes Mitgliedes Lasten und Rechten, Stad-Recht, Gesetzt, Billigkeit, Herkommen und Gewohnheit bedacht und gesliessen seyn sollen, damit kein Unrecht, Verrückung,und prae juditz der heilsamen Gerechtigkeit veranlasset, verübet, und getrieben werde. Darzu seynd sie so eben gewiesen und verbunden, als hetten sie es leiblich beschworen.
Reperiuntur autem non pauci, qui iuxta illud Plautinum relatum à Gailio l. 1. de P. P. c. 21. n. 21. Clientes sibi volunt esse multos, boni aut mali sint, haut quaeritant, res quae ritur, magis quàm clientulorum fides. Ita, ut Italus ait, L' interesse vince ogni cosa. Iactant illi: Es sey keine Kunst eine gute Sache zu erhalten, sondern eine böse zu gewinnen. Auctor discurs. von Iustitien Wercken/ pag. 88. Verûm, aliud est Iurisprudentia, aliud ars rabularia, aliud artificium, aliud maleficium. Sed videant Advocati, qui iniustarum causarum patrocinium suscipiunt, quomodo in tremendo illo iudicio, coram Deo, Angelis et Electis, rationem reddere possint. Vae, Vae, (ait Dominus, apud Esaiam c. 5. v. 20.) qui dicitis malum bonum, et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras: ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. Sanè Advocatum, iniustam causam scienter defendentem, mortaliter peccare, et ad restitutionem tenere, ait Soto de Iust. et Iur. l. 1. q. 29. quem refert Steph.
Nathen. de Iust. vulner. part. 2. tit. 3. c. 5. n. 7. Anthon. Maria Corat. commun. opin. lib. 1. tit. 6. n. 39. lib. 3. tit. 2. inspect. 2. n. 6. et seqq. Arnold. de Reyger thes. pract. verb. Advocatus, n. 36.
Quomodo mali Advocati et Procuratores, non praeviâ restitutione iniustè perceptorum, vel etiam eorum, quae illi damna caussârunt, de regno caelorum sibi obventuro, benè sperare poterunt? Nathen. de iust. vulner. part. 2. tit. 3. c. 5. n. 14. Sciant tales Advocati qui per iniustarum causarum patrocinia magnas opes et pecunias corasêre, quod aquilinas pennas collegerint. Multa recentia Advocatorum exempla adduci possent, quorum per fas et nefas adquisita bona non ad primum, nedum ad tertium heredem pervenêre, sed quorum liberi, ac nepotes in mendicitate miserè perierunt; scilicet habet Deus e)/kdikon o)/mma, quod semper vigilat, quod tarditatem supplicii gravitate compensat.
Lucri cupidi Rabulae non raro homines à litibus abborrentes ad litigandum incitant.
Gaudent lites serere ubi nullae sunt.
Rusticos instigant ut litem moveant Dominis.
Causarum patroni lites saepe quaerunt solius lucri causa et ne fame ipsis sit pereundum.
Vae illis qui homines concitant.
Deus est Deus pacis, odit quicquid discor di???s parit.
In Ordin. Proc. Elect. Saxon. severe probibetur ne Advocati proprii lucri gratia homines ad litigdndum instigent.
Rabulae severissimè coërcendi, immò è civitate eiciendi.
Per lites dissolvitur concordiae vinculum.
Locus ex Platone de ll. dial. 5. et 6. Ex Paullo 1. Cor. 3.
Litium multitudo et prolixitas est veluti gangraens exitialis.
Boni Advocati intentio quaenam sit.
Advocatorum titulum non merentur, qui conscientias hominum pervertunt, et Iudiciorum sanctitatem in technas et periuria commutant.
A Christiana charitate alienissimum, immò prorsus Diabolicum vitium est, homines, à litibus abhorrentes, ad litig andum incitare, quod non rarò à lucri cupidis Rabulis fieri, experientia docet. Gaudent lites serere, ubi nullae lites sunt, nihilque magis expetunt, quam ut homines sese litibus vexent; cumprimis illi adamantinâ vi Rusticos ad sese pertrahunt, illisque nihil prius, quàm ut litem moveant Dominis modò non destituantur,
etiam fucato argumento. Knichen. de vestit. pact. part. 2. c. 3. n. 67. Adversus causarum Patronos, ait Carpzov. Iurisp. Ecles. lib. 3. def. 17. n. 3. haut rarò querelae moventur, quippe lites saepè quaerunt ac fovent solius lucri causa, et ne fame ipsis sit pereundum, semina litium ubique spargunt, movent, urgent, detorquendis legibus. Sed vaeillis, qui homines invicem ut canes concitant, die die Leute an einander hatzen. Deus summè odit, quicquid lites ac discordias parit. Pacis enim Deus est, et nos Christianos ad pacem vocavit. Qui osor pacis et concordiae, is osor Dei, hominum perpetuaeque salutis. Severè id prohibetur in Ordin. Proc. Elect. Saxon. tit. von Advocaten vers. Es sollen die Advocaten umb eigenen Gewinstes und Rutzens willen, zu unnöthigen Zanck und Rechtfertigungen nicht rathen, die Unterthanen wider ihre Obrigkeit nicht verhetzen, noch in ungebührlichen Sachen verstäken. Pessimum sane ac in Republicâ Christianâ perniciosissimum genus hominum severissimè coercendum, et è civitate eiciendum esse, omnes, iustitiae, pacis et concordiae civium amantes unanimiter sentiunt. Per lites enim dissolvitur concordiae vinculum, quo uno salus Rei publ. continetur, ut iam olim dixerit Plato de legib. dial. 5. quod ubi lites multae et multae iniuriae sunt, cives inter se non sint amici. Si inter vos zelus et contentio. nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis,
ait Apostolus. 1. Cor. 3. Litium multitudo et prolixitas est veluti, gangroena exitialis, et fomentum intestinae seditionis et dissensionis, quibus benè constitutae Res publicae labefactantur, interdum etiam corruunt penitus. Andr. Knichen. de Saxon. non prov. iure. c. 3. n. 54. Boni sane Advocati intentio ac propositum semper eò directum est, ut lites dirimentur, amicitia inter hornines conservetur, litigaturis succurratur, qui suum tueri, et causam dicere ignorant. Menoch. de arb. iud. quaest. lib. 2. cas. 369. Suo igitur genio relinquantur, et ad infernum relegentur, qui Advocatorum nomine ac titulo conscientias hominum pervertunt, et iudiciorum sanctitatem in cautelas, technas, et periuria commutant. Carpz. Iurisp. Consist. lib. 2. def. 265. n. 5.
1. Litis eventus est dubius et difficile est sententiae exsecutionem obtinere.
2. Advocatus promptus sit ad partes componendas.
3. Ein magerer Vertrag ist besser denn ein fett Urtheil.
4. Si quis velit tunicam tuam tollere et in iudicio tecum contendere, dimitte ei et pallium.
5. Voracissimarum et odiosarum litium mille sune incommoda et molestiae.
6. Advocati non plus proprio commodo quàm clientis utilitati invigilent.
7. Rabulae litibus tamquam quatuor elementis nutriuntur et conservantur, litigantium vero crumenae corrumpuntur.
8. Studium amicabiliter partes componendi Advocatis iniungit Ord. Elect.Saxon.
9. Qui hoc faciunt Deo grati sunt et hominibus.
10. Omittentes vero graviter peccant.
CUm litis eventus sit dubius l. quod debetur is ff. de pecul. ac difficile sit, sententiam obtinere, difficilius exsecutionem, praesertim contra potentiorem, in qua tamen om nis stat victoriae nervus. Knichen de Saxon. non prov. iur. c. 3. n. 72. et laudem mereatur is, qui lites exsecratur, semper Advocatus promptum se praebere debet ad partes componendas. Dec. in cap. ut debitus. notab. 2. de appellat. Inculcet collitigantibus vulgatum illud: utilius esse macre concordium, quàvis pingui sententiâ. Ein magerer Vertrag sey besser denn ein fett Urtheil. Commendet eis illud Evangelicum: si quis voluerit tunicam tuam tollere et in iudicio tecum contendere, dimitte ei et pallium. Proponat voracissimarum et odiosarum litium mille in commoda et molestias, et quod longè melius sit, omnia amicè et moderatè potius, quàm longis ac sumptuosis
processus ambagibus transigi. Magon. de ration. patroc. rect. c. 20. c. 7. ubi ex Dammhoud. prax. rerum Civ. c. 199 ait: postponant patrocinantes lucri aviditatem, omniaque circa clientis utilitatem praemeditentur, ne plus sibi quàm aliis, quorum causas susceperunt defendendas, invigilare videantur, nihil habentes pensi, quid aliis eveniat, dummodo marsupium infarciant. Nimirum omnis horum Advocatorum (modò nomine hoc nobili sint appellandi) cura, omne exercitium, omnis conatus, omnis cogitatio circa lites et iurgia consistit, qui litibus, tamquam quatuor elementis, conservantur et nutriuntur, ut loquitur Zasius, in l. 2. §. post haec ff. de origin. iur. Effectum si scire cupias bursam quaeras Clientum, quam tibi vacuam promitto. Nec enim alio fine causidici, vel rabulae iuralitigantium prolixè verbisque copiosis extendunt, quàm ut lucrum corradant, clientibus persvadentes, tot verba tantum laborem, tantamque molestiam negotium requirere, interim exsecrabilem illam vocem subindè eructantes: hoc est de pane lucmndo. Parthen. litigios. lib. 1. c. n. 4. Quo fit ut Advocatorum marsupia crescant, litigantium corrumpantur, quia corruptio unius est generatio alterius. Aut. discurs. Von Iustitien Werck pag. 94. adde Carpzov. part. 1. Const. 1. def. 19. n. 1.
Ceterùm studium amicabiliter partes
componendi Advocatis iniungit Ord. Elect. Saxon. tit. Von Advocaten und Procuratoren §. Und da sie gleich ib. sollen für allen Dingen versuchen und möglichen Fleiß anwenden, ob der Sachen in der Güthe, durch leidliche und billige Mittel abzuhelffen, nicht aber wie zu geschehen pfleget, umb ihres eigenen Nutzens und Vortheils willen, die Leute in einander hetzen, noch von söhnlicher Vergleichung abhalten. Et Ordin. Process. tit. 3. ibi: Es sollen die Advocaten billige Vergleichung viel mehr befördern, als hindern. Magnâ sane laude digni Advocati, qui amicabiliter componendis litibus seriò student, Deo et hominibus grati sunt, bonam famam merentur, ac benedictione divinâ numquam carebunt.
Quisquis autem Advocatus iustam ac amicabilem compositionem dissvadet, ac impedit, is graviter peccat Mengering. Serut. conscien. c. 9. q. 57. ubi ita scribit: Christus sagt, seelig sind die Fried fertigen, denn sie werden Gottes Kinder heissen. Im Griechischen stehet, Seelig sind die Friedmacher, (ei)rhnopoioi\) das ist so Lust zum Frieden haben, rathen, und helffen gerne zum Frieden, vertragen und versöhnen gerne die, welche mit einander uneinig seyn. So nun die seelig seyn, und Gottes Kinder, so müssen dargegen die so andene Leute in einander hetzen, und uneins machen, nicht Gottes sondern des Teuffels Kinder, und unseelige sündige Menschen seyn Et cap. 12.
quaest. 108. porrò scribit: Iuristen fragen sich, ob sie keine güthliche Handlung unter Partheyen zugelassen und gerathen, sondern sie nur frisch und frey ins weite Lerchenfeld gehetzet, und huy huy gesagt, daß es nur weitlich angegangen? Wann der profit und andere Zugänge thäten, so würde mancher practicant einem albern Bäuerlein rathen, er solte seine Sachen fein recht und schlecht seiner lieben Obrigkeit zu entscheiden anheim stellen, thäte nu das der andere auch, so würde leicht die Sache vertragen und die Gerechtigkeit erhalten. Videatur Idem, cap. 20. pag. 1010.
1. Advocatus peccat qui sciens clientem suum iniustam fovere causam eum cum adversarii damno ad transigendum inducit.
2. Huc faciunt verba Alam. Cremonens. tmct. de Advoc. et Causidic. Christian. quaest. 26.
3. Quidam causidici obstinati causas iniustas ab aliis dimissas us que ad excutionem rei iudicatae sustinent ut adversarium adtnansactionem inducant.
4. Si quis iniustam fovet causam, et nulla subsit dubitatio nihil debet accipere ab adversario,
si vero sit dubium, aliquid confempt secundum qualitatem dubii.
5. In causis dubiis solùm trans actio ab Advocatis svadenda.
6. Qui contrafaciunt et stratagemata forensia exercent aeterna morte peribunt.
7. Si quidem qui in causis iniustis in gratiam clientum vel ob proprium commodum transactionem urgent, consiientiam laedunt.
INter alia Advocatorum pericula primum illud est, quando Advocatus scit, Clientem suum fovere malam causam, et tamen, cum adversarii damno, eum ad transigendum inducit, sicque consulit, ut alienum capiat. Caccia lupus. tract. de transaction. quaest. 20. Speculat. rubr. de praeparat. iud. n. 8. Magon. de rect. patroc. artion. c. 20. n. 17. D.Struv. ad p. tit. detransact. th. 5. in fin. Non possum non Al. Cremens. tract. de Advoc. et causid. Christian. quaest. 26. verba huc facientia adducere. Quia (inquit) in negotiis forensibus quandoque observavi nonnullos causidicos obstinatos, qui mordicùs sustinent causas iniustas, usque ad exsecutionem rei iudicatae, quarum tutelam Advocati propterea dimiserunt, idque faciunt, ut in ducant adversantem ad aliquam transactionem, illis denuntio culpam mortalem. quae condemnat eos, ad perpetuos cruciatus inferni; clara enim est doctrina D. Thomae, quòd in causa, quae cognoscitur iniusta, non possint Advocati
procurare concordiam, dolo et fraude, et cum damno adversantis. Quae verba postea explicantur à Michaele Solonio. Controv. 2. conclus. ult. qui ita scribit. Advocatus debet admonere clientem suum, ut causam iniustam deserat, vel componat se cum alterâ parte, sine damno adversarii, sine ullâ fraude et dolo, hoc est, aperiendo illi ius suum, ut compositio sit amicabilis, libera, et voluntaria, ita lit si nulla subsit dubitatio, nihil accipiat, nisi quod omninò gratis ac liberè voluerit alter conferre; si verò aliqua subsit dubitatio, aliquid conferat secundum qualitatem dubii, arbitrio prudentis, quod etiam sensit Albericus in l. un. n. 7. C. de Suffrag. Socin. in l. quidem n. 11. de R.C. P. Arragon. qui ait: SiAdvocati sunt certi de iniustitiâ, non possunt tractare concordiam, sed tenentur inducere Clientem ad cedendum, ut altera pars recipiat totum, quod suum est, sed si res est dubia, poterunt consulere compositionem, pro qualitate dubii. Cuccialup. de Advoc. quaest. 4. Ad quae aurea verba tamquam ad lapidem Lydium conferantur quaeso, omnia stratagemata forensia, quae Diabolus docuit, et ab eius alumnis exercentur, haec est namque una via, quâ itur ad caelum, ceterae verò omnes ducunt ad aeternam mortem. Hactenus Ala. Caveant ergò summopere Advocati, ne vel in gratiam Clientum vel ob proprium commodum in causis in iustis transactionem svadentes vel
extorquentes conscientiam laedant, ac postea serò nimis paenitendo in iustas actiones suas deplorent.
1. Quidam Advocati multas causas suscipiunt, quarum patrocinium sufficienter praestare non possunt.
2. Hi peccant.
3. Locus Alae Cremonens. de hoc.
4. Advocati regulariter incumbere debent causis prius sibi demandatis, ne tamen causae nova interim in periculo versentur.
5. Advocatus qui plurium causarum patrocinium suscipit quàm expedire potest gravissime peccat et obligatus est ad restitutionem damnorum.
6. Expedit paucas causas benè agere quàm multas malè defendere.
7. Advocati non recipientes plures causas quàm bene agere possunt praecavent multa peccata.
NOnnulli Advocatorum avaritiâ vel ambitione illecti, omnes promiscuè causas suscipiunt, quarum tamen patrocinium, ob nimiam multitudinem praestare minimè possunt. Reperiuntur qui centum ac pluribus
causarum patrociniis sese onerant. Hi sanè peccant, quippe, qui mole negotiorum impediti, debitam in omnibus diligentiam adhibere nequeunt, multasque causas producere coguntur conf. Tr. nostr. de peccat. Ministr. Princip. Audiemus hâc de re Alam. Cremonensem. Tr. de advocat. et caussidic. Christian. quaest. 33. Advocati (inquit) et caussidici, qui proposuerunt amplecti omnes causas, etiam iustas, quae sibi deferuntur, aut deferri possunt, versantur in maximo periculô peccandi mortaliter, quia non licet eis tutâ conscientiâ recipere, nisi illas, quibus benè ac diligenter vacare possunt. Speculator de Advocat. Tit. de offic utriusque Advocat. n. 14. Carbon. Tract. de restit. q. 51. et debet regulariter incumbere in causas prius sibi demandatas, modo tamen causis novis non esset mora, periculum allatura, et causae primae non versarentur in tanto discrimine. Ita ad literam docet Michael Salon. quaest. 71. art. 2. concl. 3. et subiungit talem Advocatum non esse absolvendum. Hoc idem admonet Lancell. Polit. Tract. de offic. Advoc. tit. quale debeat esse officium: si enim acciperent omnes causas, necesse est, ut in cidant in alterutrum ex duobus peccatis, et utrumque gravissimum, si voluerint muneri suo satisfacere et debitam diligentiam in omnibus adhibere, coguntur differre ac producere causas longissimè, ex quâ dilatione tot ac tanta incommoda consequuntur omnibus nota. Si
verò maluerint avaritiâ vel ambitione illecti, omnibus dare operam, in multis et quamplurimis deficient, praesertim his temporibus nostris, cùm legalium librorum moles creverit in immensum, et perdifficile sit, non solùm omnes revolvere, sed etiam reminisci. Cùm atuem honorario accepto Advocatus sumpserit alias causas, atque opera et studium suum non est amplius in sua potestate, sed quatenus causae postulant, obnoxium est illis atque clientibus: quo fit, ut dum Advocatus avidè amplectitur alias causas et in illas incumbere velit, committit furtum illius operae ac diligentiae iam aliis obligatae. Add. Magonius de rect. patroc. rat. cap. 38. ubi ait: Credo, huiusmodi Advocatos et Caussidicos, qui non solùm omnia negotia sibi oblata suscipiunt, sed et multa alia multis artibus aucupantur, peccare mortaliter, ac obligatos esse ad restitutionem damnorum, ubicumque ex tar dicate nimiâ, vel inconsvetâ festinatione clientes sui magnum detrimentum capiunt. Non poterit Advocatus causari angustiâ temporis, quâ sua sponte se circumscripsit. Expedit igitur magis ad Christianam pietatem, paucas causas benè agere, quàm multas malè defendere, quòd si fortè in hâc vitâ minus erit speciosum, in alio procul dubio erit magis fructuosum. Idem supra laudatus Ala. q. 54. ait: Advocati Christiani non recipiant plures causas, quàm benè et diligenter agere
possint: hae namque est unica ratio praecavendi sexcenta peccata, quae ex magno numero negotiorum forensium, et aliis occupationibus, quibus ambitiosè possunt detineri, indies consequuntur. Add. Nicolai. de Process. c. 6. n. 7. Rosbach. de Process. Tit. 18. n. 21. Berlich. P. 1. concl. 9. n. 36.
1. In quibus dam iudiciis advocati non nisi praestito iuramento recipiuntur.
2. Uti in supremo iudicio spirensi et aliis.
3. Advocati iuramenti religione ab abusibus deterrentur et ad maiorem parocinii fidem adstringuntur.
4. Advocatus licet iuramentum non praestittrit tamen eius contenta servare tenetur.
5. Quod confirmant verba Mengeringii.
6. Summa iuramenti Advocatorii.
7. Formula iuramenti ex Ordin. Camerali de anno 1495.
8. Versiculi de iuramento Advocatorio.
9. Ad boc iuramentum velut ad lapidem lydium quottidie actiones suas examinet Advocatus.
10. Vae illi qui negligit.
IN quibusdam iudiciis optimè receptum est, ut nemo ad Advocaturam admittatur, nisi praestito iuramento, quod dicitur der Advocaten Ehd. Ita in supremo Iudicio Imperii Spirensi obtinet. Vid. Ordin. Camer. de anno 1495. Ordin. Cariae provinc. Mecblenb. eod. tit. Fürstliche Sächstsche Gothaische Ausschreiben, wie es mit Verehdung der Advocaten zu halten. de anno 1657. Et sanè optandum esset, in nullis iudiciis, licet inferioribus, Advocatos absque iuramento tali admitti, eius namque religione ab abusibus advocationis deterrerentur, et ad maiorem patrocinii fidem adstringerentur; Vid Bocer. tom. 2. disp. de iurei. Quamvis autem Advocatus iuramentum nullum praestiterit, nihilominus tamen ea servare tenetur, quae talis iuramenti formula continere solet, quippe quae in se pia, iusta, non arbitraria. Ita etiam sentit D. Mengering. in Horologiâ cap. 3. §. 12. ubi ait: Man kan wohl zu manchen Juristen und Advocaten sagen: Zieber Herr N. habt ihr schon zu eurer Advocatur an diesem oder jenem Orte keinen Cörperlichen Chd geschworen, ey so solt ihr doch nur als ein redlicher Mann und Gewissenhaffter Christ euch darbey erweisen und verhalten, und nicht als ein frecher und unverschämbter Zungendrescher bezeugen, und alles quid pro quo, was euch ins Maul kömt, oder in Bartkreucht, bejahen, oder defen diren bestreiten und verfechten, und ins
Gelag hinein reden und plaudern, das ihr selbst in eurem Gewissen straffen und unrecht sprechen müsset.
Summa autem iuramenti Advocatorii haec est: Daß die Advocaten sich insgemein also bezeigen sollen, daß sie es gegen gott, der hohen Obrigkeit, und im Stande des Rechtens zu verantworten, auch männiglich zu verspüren haben möge, wie ihre Verrichtungen, actiones und Fürnehmen mehr zu Beförderung der Iustitz, Schutz und defension der Beträngten, als Mehrung und Erhöhung ihres Vermögens gemeynet sey. Churfl. Sächsische Erledigung. de anno 1653. et 1657. Tit. Iustitz-Sachen. rubr. von Advocaten und procuratorn. In gratiam Advocatorum placet formulam iuramenti ex Ordinatione Camerali, de anno 1495. Heîc subicere, quae huius est tenoris:
Advocati, qui ad Imperialis Camerae iudicii patrocinium causarum, et munus Advocationis assumendi sunt, sacrae Maiestati nostrae, vel in nostri loco Domino iudicii Camarae, promittent, et ad Sanctos iurabunt, quod clientulis Partibus suis in Causis, quas defenden das suscipient, cum integra sinceraque fide, consiliis et actionibus suis, meliore, qua valuerint, intelligentia, virilique parte pro ipsis fuerit quam diligentissimè agere et iurare velint, atque in huiusmodi causis penitus nullam calumniam falsitatis seu iniquitatis, illicitasque dilationes
scienter protelendarum Causarum gratia usurpare aut petere velint, neque partes quod id faciant, aliquo modo non instruere velint, cum Partibus de quota seu parte Litis, cuius tunc patrocinium agunt, minimè paciscantur, secreta causarumque subsidia seù fundamenta instructionis quae à partibus ipsis accepta, vel aliundè perscrutata in detrimentum, seu praeiudicium partium non revelabunt, et eius personas cum praecipua et honoris et promotionis dilatione prosequentur coram ipsorum iudicii dignissimi assessione, ne dum aequitate, sed honestate quoque utentur, convitia ibidem sub poena à iudice moderanda vitabunt. Praetereà quod clientulos suos ultra salaria vigore ordinationis ipsis debita nulla auctione, vel controversiam pactione onerabunt, sique salarii nomine controversiam pacti fuerint, super ea re moderationem iudicis et Assessorum, vel quibus tunc iudex eam rem terminandam mandaverit, sine ulla conditione, exspectabunt, et in posteris in novis causis assumptis vel assumendis, nec dum in iudicium deductis, si quid in eis ultra iudicialem taxam seu moderationem interceperint, id partibus restituere debent. Quodque causam, quarum patrocinium subierunt, sine legitima ratione et iudiciali permissione non destituent, verùm clientulis suis et partibus cum omni fidelitate ad causarum ipsarum
finem, subfidium impartiri et praestare debent, sine nullius fraudis et doli intercessione.
Noti etiam sunt versiculi isti: Illud iuretur, 1. quod lis sibi iusta videtur. 2. st si quaeratur, quòd nil nisi vern fatetur: 3. Quod nil promittet, 4. quod falsa probare negabit: 4. Ut lis tardetur, dilatio nulla petatur.
Iuramentum hoc quilibet Advocatus firmissimè memoriâ teneat, ad illud, velut ad Lydium lapidem, quottidiè studia et actiones suas probet et examinet, summoqueve semper studio id servare nitatur, maximè cavens, ne temerariâ eius violatione conscientiam suam, bonamque famam laedat, et iram divinam ac magistratûs poenam in se provocet. Vaeautem illi, cui maior pecuniae, quàm conscientiae, maior utilitatis quàm honestatis ac famae cura!
1. Forma in iudicio causas tractandi certa quare praefinita.
2. Hac forma neglecta lis protelatur et clientibus nocetur.
3. Graviter peccat Advocatus processus iudiciarii formam negligens.
4. Meretur iudicis poenam et ad restitutionem damni tenetur.
5. Cavere igitur debent advocati ne à tramite iudiciario recedant.
1. CErta ubique forma in iudicio causas tractandi ac disceptandi, instar Regulae Lesbiae, eum in finem praefinita est, ut Advocati iusto ordine litigia pertexere, partes litigantes absque morâ ius suum consequi, et iustitiae participes fieri possint. Haec norma vel forma Processus, si ab Advocato, ut quandoque, vel per malitiam, vel per negligentiam, aut imperitiam fieri solet, negligatur, non potest non indè lis protelari, et clientibus multis modis noceri. Non leviter ergò peccat Advocatus, si processus iudiciarii formam negligendo ac turbando, clientis causam deteriorem reddit; Meretur is iustam Iudicis indignationem poenamque arbitrariam, et ad restitutionem damni, quod cliens passus est, obstringitur. Quapropter caveant Advocati et procuratores hunc offensionis lapidem, nec latum unguem à tramite et ordine iudiciario recedant. Vid. D. Mengering. serutin. consc. cap. 11. q. 116. ubi Advocatos monet, ut conscientiam examinent, an contra processus ordinem peccârint, ob sie zu Nachtheil der Clienten im Process verstossen?
1. A iudicandi Munere abstinere debet qui antebac eius dem causae fuit patronus.
2. Ne suspectum se reddat.
3. An quis in eodem negotio, alia tamen instantia, Advocatus esse possit in qua antea iudex fuit?
4. Affirmant quidam.
5. Rectius alii negant.
6. Gravissime peccant illi qui eius dem causae patroni et iudices simul sunt.
EXplorati iuris est, à iudicandi munere eum abstinere debere, qui antehac eiusdem causae fuit patronus. l. ult. C. de Adsessor. ne scil. affectionis suae vel advocationis memor, se suspectum reddat, ac incorrupti iudicis nomen perferre non possit. Brunnem. in l. 6. C. de postul. add. Franc. Marci. part. 2. decis. 912. Quamvis autem nonnulli illicitum non esse putent, si quis in eodem negotio, aliâ tamen instantiâ, Advocatus esse velit, in quo anteà Iudex fuit. Ant. Fab. in Cod. de postulat. def. 1. Gratian. discept. for. c. 4. n. 7. Rectius tamen alii id negant, sive sententia ab eo suscipiatur defendenda, sive impugnanda. Iac. Gothofr.
adl. 2. C. Theod. de postul. quem refert ac sequitur D. Ziegler. Dicast. conslus. 19. §. 10. Ubi enim seq. ait: pari modo eum, qui in priori principali causa iudex fuit, honestius facere, si in alterâ, inde dependente, Advocati partes non suscipiat. Omnium autem gravissimè tàm in externo quam interno foro peccant illi, qui eiusdem causae patroni et iudices simul sunt, cum planè incom patibilia sint, in eadem causâ penes eandem personam munus Iudicis et Advocati: Gratian. d. l. n. 8. Menoch. A. I. C. lib. 1. q. 72. Brunnem. in l. 6. de postul. et l. ult. C. de Assess.
1. Iura partium ab Advocatis ciarè et dexterè proponenda.
2. Peccant qui causam vel malitiose vel per imperitiam confuse proponunt.
3. Ignorantia rerum quae sciri debent mtione officii est contra virtutem studiositatis.
4. Ineptus libellus à iudice ex officio dentibus laserandus.
5. Querela de hoc Theologorum.
6. Item ICtorum.
7. Advocati sint solliciti de bene narrando facto ritè formando libello, et iustè inferendo et concludendo.
Iura partium ab Advocato ita clarè et dextrè proponenda, ne, quae in iudicio geruntur, reddantur elusoria; actus enim frustraneos, quibus lites protrahuntur, iura detestantur: Si quis verò, vel malitiosè, vel per imperitiam, causam confusè et intricatè proponendo (quod rabularum forensium proprium est) iudici bilem moveat, eum inanilabore defatiget, et litis protractionem expensarumque cumulationem clientibus causet, eum peccare. quis dubitet? Ignorantia enim rerum, quae sciri debent, ratione status et officii, speciale peccatum contra virtutem studiositatis esse, ait Nathen. de Iustit. vulner at. p. 2. tit. 3. cap. 5. n. 11. v. gr. si Advocatus ineptum libellum offerat, quem à Iudice ex officio dentibus lacerandum, vulgò Doctores aiunt. Iason. in l. omne officium. 1. n. 4. de offic. Assess. Iac. Schulthes. obser v. 6. n. 8. Auctor Iudicii Theolog. p. 185. ubi ait: Es ist Sünde, wenn ein Advocat seiner Parthey Klage irrig, dunckel, unverständlich, ohne Ursachen, ohne rechtmäßigconclusion und petition austellet, und also Gerichtlich produciren lässet.
De hoc cum Oldendorpio, optimo ICto conqueritur Parthenius litigiosus L. 1. c. 15. n. 15. Videmus, inquit, omnes passim parùm
curare, in quo causarum genere versentur, multò minùs, quam actionis formulam intendant, tantum solliciti, quo verborum apparatu in iudicium causam producant; Doctores, Commentarios et Repertoria obiter legunt, ubi si unum aut alterum verbum forte inveniant, causae suae nonnihil adfine, statim sibi persvadent victoriam, sed serò cum Phrygibus intelligunt, quàm impertinentem actionem proposuerint, cum tamen potius deberent, si Clientibus consulere vellent, esse solliciti de benè narr ando facto, ritè formando libello, et iuste inferendo et concladendo, nec enim speranda sententia proficua, si non rectè fuerit in libello petitum. Carpz. Iurisp. Sax. P. 1. C. 2. def 16. n. 3.
1. Quam variis modis negligentia Advocatorum partibus sit damnosa.
2. Haec negligentia grave est peccatum.
3. Quia clienti fidelem promisit opemm.
4. Gravis negligentia mortale peccatum inducit.
5. Clientem pro virili non defendens peccare dicitur.
6. Mali Advocati vel negligentes vel negotiorum
mole obruti saepe causantur sollicitatorum incuriam qui tamen fuerunt diligentissimi.
7. Tam patrocinium suscipiens quàm sollicitudinem causae complectens sollertes sint, ne partes quid detrimenti sentiant.
8. Conclusio haec variorum Dd. auctoritatibus firmatur.
MUltis modis Advocatorum negligentia ac socordia solet esse damnosa, cum iura vigilantibus non dormientibus dicantur esse scripta, veluti, si Advocati in termino praefixô imparati, nec in caussâ satis informati compareant: Si absque mandato causam proponant: Si post latam sententiam appellationis remedium negligant; Si fatalia aut terminum probatorium praeterlabi patiantur: Si intempestivè termini prorogationem petant etc. Hanc Advocati negligentiam peccatum esse, quis dubitaverit? Promisit is enim clienti suo patrocinii fidelem operam, quam si pro virili non praestat, sed clienti negligentiâ praeiudicat minimùm dilationem ac protelationem processûs causando, omninò peccat. Negligentiam namque prorsus quilibet evitare studeat, quoniam gravis negligentia mortale peccatum inducit, ait Navarrus in compend. verb. negligentia. n. 2. Clientulum pro viribus non defendens, peccare dicitur. Specul. tit.
de Advocat. §. 1. col. 3. et committerelatrocinium Caccialup. in repet. l. diem funct. quaest. 8. col. 2. de offic. adsess. Magon. d. tract. c. 34. n. 19. Non est dissimilis fraudi, ait Ala. Tr. de Advoc. et caussid. Christian. q. 54. Quâ uti possent mali Advocati, siquidem vel negligentiâ, vel immensâ variorum negotiorum mole obrui delectantur, aliquando non incumbunt in causas, à clientibus verò interpellati. causantur incuriam sollicitatorum, quitamenfuerunt diligentissimi in munere suo obeundo Caveant ergò tàm patrocinium suscipiens, quàm sollicitudinem causae complectens, ne dolo suo, imperitiâ, qut negligentiâ pars damnificetur sed sollertes sint, ne partes quidque his de causis detrimenti sentiant. Addatur Auctor iudicii Theolog. super consultat. Spener: p. 185. ubi ait: Sünde ist es, wenn ein Advocat in prae fixo termino aus Geitz oder Fahrläßigkeit nicht gefast, und also die Ursach ist, daß vergebltche Ufzüge und Verlängerung der Sachen gesucht werden, oder wenn ste mit Faulheit und Nachläßigkeit gute Sachem und ordentliche Processe versäumen und verwahrlosen. Mengering. Scrutin. cons ient. c. 20. tit 10. conf. D. Ziegler. Dicast. concl. 25. n. 5. Nathen. de Iustit. vulner. P. 2. Tit. 3. c. 6.
SUMMARIA.
1. Saepe fit ut propter spem maioris praemii ditiorum et potentiorum causae maiori studio tractentur quàm pauperum.
2. Pauperis causa citius quàm divitis expediri debet.
3. Pauper favorabilior est divite.
4. Turpe est Coristiano spe maioris temporalis mercedis potius quàm aeternae benè agere.
5. Advocatus patrocinando non bominibus sed Deo ipsi servit.
6. Advocati partibus patrocinentur caritatis amore non lucri cupidine.
PRopter maioris praemii vel honorarii spem (ut saepè fit) maiore curâ, studiô ac vigilantiâ ditiorum ac potentiorum clientum, quàm pauperum ac villoris sortis hominum causas tractare, peccatum est. Pauperis enim causa citiùs, quàm divitis expediri debet. per Gloss. in caput. imprimis 2. quaest. 1. quam adducit Magonius. de rectâ patrocin. ration. cap. 59. n. 4. Favorabilior enim ille, tamquam miserabilis persona, divite. Et sanè turpè est Christiano homini exercitio boni operis magis spem maioris mercedistemporalis, quàm aeternae respicere, illiusque potius quàm huius consideratione alacriorem sese exhibere. Cogitet Advocatus, eum patrocinando, non hominibus,
sed Deo ipsi servire; ac gloriosum ei esse, si nihil amore pecuniae fecerit, vel omiserit. Advocatorum studium esse debet (inquit Magonius. de Tract. cap. 57. n. 6.) ut quicquid agunt circa patrocinium, id charitatis amore, et non lucri aviditate ab eis peragendum praemeditentur.
1. Advocatorum proter via in loco iudicii commissa iustis coercenda poenis.
2. Parentis persona filio et patroni liberto sancta esse debet.
3. Iudicis persona advocato bonesta ac sancta videri debet.
4. Contaminatur iudicii sanctitas, quando iudicis persona contemnitur.
5. Quod sit quando Advocati cum praefectis nimium familiares se reddunt.
6. Nimia familiaritas parit contemptum.
7. Temeritas Advocatorum quorundam in praescribendo iudicibus modum sententiam ferendi.
8. Hoc casu tam iudex quàm advocatus peccant.
IUdiciorum sanctitas et iudicantium auctoritas omninò exigit, advocatorum proterviam, cumprimis in loco iudicii commissam
iustis coerceri poenis, cùm verendum aliàs sit, ne sancta iustitia ad eorum libidinem prostituatur; Quemadmodum semper persona patris filio, patroni persona liberto, l. liberto. de obseq. parent. ac patron. praestand. Sie iudicis persona Advocato honesta ac sancta videri debet, erga quam in iudicio vel extra illud, indecenter sese gerere, scandalosum, minimequeve probandum. Non parùm contaminatur iudicii sanctitas, quando iudicis persona contemnitur, nullaque ab Advocatis et clientibus reverentia ei exhibetur. In iudiciis inferioribus saepiùs id fieri, experientia docet, cumprimis quando advocati cum Praefectis et Quaestoribus sese nimium familiares reddunt, wenn der Advocat mit dem schösser oder Ambtmann sich gar zu gemein machet. Nimia enim familiaritas, ut vulgò dicitur, parit contemptum. Quandoque Advocati adeò temerarii sunt, ut ferè audant Praefectis simplicibus praescribere, quomodo in causâ, cuius patrocinium gerunt, sententiam ferre debeant. Uterque sanè peccat, tam iudex, quam Advocatus, ille, dum auctoritatem suam non custodit, hic, dum iudicii sanctitatem corrumpit, ac sese adverlae parti suspectum reddit. Vid. Paul. Christinaeus. decis. Cur. Relgic. vol. 2. tit. 11. decis. 100. n. 2. ubi ait: [Note: 9] quod in eo potissimùm videatur sita Rei publ. salus et conservatio, si magistratibus Iudicibusque sua constet auctoritas et reverentia,
quam vel maximè tueri debent Advocati, [Note: 10] Ibidem refert, quendam Advocatum apud Commissarium trupiloquio usum, relatione ad Curiam factâ, condemnatum fuisse à supremâ Curiâ Mechliniensi, fisco inferre Carolinos aureos duodecim, quosdam alios, qui petulantius egerant, coram eiusdem Curiae delegatis, graviter punitos ac insuper ad [Note: 11] tempus remotos fuisse. Vid. etiam Mandatum Electorale Saxonicum de anno 1662. Wider der Advocaten Unbescheidenheit in Iudiciis: ubi cavetur: Daß denen Advocaten, so solcher Unbescheidenheit sich gebrauchen, ohne Ansehung der Person, das practiciren gäntzlich verbothen, oder auch nach Befindung mit Gefängnis oder Nahmhafften Geld, Straffe delegt werden sollen. Add. Verneurte Reichs-Herrn Ordn. tit. 7. §. und sollen sich. Berlich. P. 1. concl. 9. n. 19.