10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s001

INI. AHASVERI FRITSCHI. IUD. Consil. aul. Rudelst-Schwartzburgici, TRACTATUS NOMICO-POLITICUS. DE COLLEGIIS OPIFICUM, Eorumque Statutis ac Ordinationibus. Von Zünft-und Innungs-Recht, Sumptibus MARTINI MÜLLERI, Bibliopolae Numburgensis. Rudolstadii. Typis Caspari Freyschmidii. ANNO M. DC. LXIX.


image: s003

EPISTOLA DEDICATORIA. INCLUTI COMITATUS SCHWARTZBURGICI UTRIUSQUE LINEAE, CIVITATUM ARNSTADII, FRANCOHUSAE, RUDELSTADII, SONDERSHUSAE, KÖNIGSEE, LEUTENBERGAE, ILMENAE, GREUSSENAE, ET BLANCKENBURGI, MAGISTRATIBUS SENATORIIS, OMNIBUS AC SINGULIS, FAUTORIBUS ET AMICIS SUIS COLENDIS, FELICITATEM PERENNEM!

COllegia opificum, Viri Senatorii, certis nixa legibus ac Statutis, quae iusta, aequa, commerciorumque libertati non contraria, in civitate rem esse tàm publicè quám privatim utilem ac salutarem, in confesso est lapud omnes;


image: s004

contrà verò, si eadem aut penitus negligantur, aut ob frequentem abusum (ut non rarò fieri solet) in pravitatem monopolicam degenerent, aut neglectâ omni aequitate, temporumque conditione, contra superiorum ac statuentium intentionem, detorqueantur, rem esse per niciosissimam, nemo inficias ire poterit. Ea propter Magistratibus Ciultatum maximè incumbit, ut eiusmodi mala, ex abusibus statutorum Opificum nascentia, summâ curâ praecaveant, severé coerceant, ac sine morâ, fremente licet turbâ lucri cupidá, corrigant tollantque. Cum primis autem Collegia pistorum, lanionum, et qui circa curam annonae publicae occupantur, perpetuam ac fidissimam inspectionem exigunt, ne sub iis monopolae, propolae, Dardanarii, annonae flagellatores, similisque farinae homines delitescant, civesque misellam cumprimis plehem, pro libitu rerum pretia statuentes, premere et exhaurire audeant.

Cùm igitur Vos, Viri Senatorii, Illustrissimi Comites Schwartzburgici, Domini nostri Clementissimi, Civitatum Magistratus ac Defensores publicae rei constituerint, vobisque curam utilitatis civium demandando, iniunxerint, ut statuta opificum atque artificum collegiis gratiosè concessa, certisque


image: s005

privilegiis firmata, custodiatis, eaque ad a)uta/rkeian salutemque publicam omni ope dirigatis; Agite, agite, igitur, sanctissimam ac saluberrimam hanc curam suscipite prompti, et quantum in vobis est, eò laborate, ut vestrae vigilantiae et administrationi concreditae universitates floreant, vireant, vigeantque. Eâ five Tractatum hunc de Collegiis opificum, horis subsecivis conscribere, Vobisque Viri Senatorii, consecrare, mihi visum fuit, ut in promptu sit consilium, si forte in unâ vel altera causa, hanc rem concernente, eo opus fuerit, simulque calarac stimulum in hâc recuranda, Vobis addam. Quam curam meam, ut aequibonique consulete velitis, rogo. Faxit Iehova, Magistratuum omnium Auctor ac Defensor maximus, ut Regimen et Administratio vestra, in ipsius divini Numinisgloriam, totiusque illustrissimae Reip. Schvvattzburgicae salutem et incrementum, unicè atque unicè vergat. Dab. Rudelstadii, è Musèo. Secundo die Martii, qui est Iullstrissimo Comiti Schvvartzburgico, Domino Alberto Anthonio, Domino nostro clementissimo, natalis vigesimus nonus, Anno Gratiae M CI CLXIX.

Vester Officiosiss. Ahasverus Fritschius. D.


image: s006

Ad Benivolum Lectorem! PRAEFATIO.

CUm in multis civitatum iudiciis non rarò acerrimae lites ac controversiae, circa iura ac privilegia, quibus opificum collegia gaudent, venti landae occurrant, operaepretium mihi visum fuit, sub secivis horis, quantum quidem per concataenata negotia publica licuit, breviter materiam istam utilis simam, iuxtausum ac mores Germaniae nostrae, examinare, Lectorietiam singularia quorundam opificiorum statuta ac leges fundamentales, ex Arcbivis publicis maximam partem productas, communicare, ut ex iis, quid in eius modi contro versiis pro qualitate rei ac conditione loci, ferè iudicandum sit, aliquatenus perspicere liceat. Quam operam, ut benivolus Lector aequi bonisque consulere, et si alicubi forte errata occurrant ea, amicè corrigere velit, rogo. Valeat in Domino nostro optimè; Dab. Rudelstadii. die X. Martii. Anno Gratiae, M CI LXVIII.


[Gap desc: toc]