10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

IN NOMINE IESU! TRACTATIONIS DE COLLEGIIS OPIFICUM, EORUMDEMQUE IURIBUS, STATUTIS AC PRIVILEGIIS. PARTIS PRIMAE.

CAPUT PRIMUM. DE NOMINE, DEFINITIONE, ORIGINE AC VARIETATE COLLEGIORUM.

SUMMARIA.

COllegium undè dictum? n. 1.

Collegae qui n. 2.

Collegia opificum variè dicuntur. 3.

Collegiorum Rectores. 4.

Quid collegium? 5. et seqq.

Eorum origo quae? 7. et seq.

Divisio. 9. 10. 11.

Collegiorum duo genera in eivitatibus u. 12. 13. 14. 15.

Opificiorum variae species. n. 16. seq.

[Note: 1] COllegium à colligendo dictum, quod plures unâ coeant, sequeve invicem colligant et colligantur. Gödd ad l. 82 de V. S. et Collegae quan collecti, sive caelecti ad idem munus eandemque potestatem. Varr. de LL. lib. 5. Sunt, gitur collegae, qui eiusdem officii, potestatis ac professionis sunt l. collegiorum 175 de V. S.


page 2, image: s010

Matth: Stephan. de Iuris dict: lib. 2. part. 6. c. 6. n. 1. seque qui et Confratres, l. ult: ff de college illic: et Sodales, dicuntur.

II.

[Note: 3] Collegia autem opificum (:de quibus hic agere animus est:) Quae etiam Sodalitia, tribus, Confraternitates appellantur, Germanis dicuntur Zunfften, quasi Zusammenfunfften, item, gülden, qs. gelden. Cum quilibet suum Symbolum, sei ne Zeche, conferat, Wehner. obser v. pract. verb. Zunfften Chr: Besold: de Iure colleg: cap. 1. n. 1. In LL. Longobard: lib 1. tit. 17. gildonia nuncupantur, i. e. confratria. Ioh. Gryphiand. Occon. legal. lib. 1. c. 23. n. 51. Appellantur etiam Compagnien, Geselschafften, mercatotum cum primis, D. Marquardus, de Iure Commere: lib. 3. c. 1. n. 35. It. Handwercker, Ambte. Besold thes. Pract. Verb. Handwerckek. Et collegae, Gesellen, Zunfftgenossen Handwercksgenossen, Zunfftbrüder, Güldbrüder etc:

[Note: 4] Qui vero collegiis praesunt, Rectores, Tribuni, Magistri tribuum, Seniores, Primicerii, Primates collegii, Güldenmeister, Zunfftmeister, alibi Obermeister, Weddeherten, Alter- Leute, Altermcknher, dicuntur. Steph. d. tr. L. 2. p. 2. c. 2. n. 286. qui etiam collegae sunt. Besold de Iure Colleg. c. 1. n. 4.

III.

[Note: 5] Collegium in genere est legitima trium pluriumqueve personatum, eiusdem conditionis, et potestatis consociatio. l. 173. de U S. Schönborn lib. 1. Polit: c 11.

[Note: 6] Collegium verò optificum est Societas legitima certorum hominum, Artificium aliquod licitum exercentium certis Statutis et legibus firmatum.

IV.

[Note: 7] Quod Collegiorum originem attinet, habent Societates istae originem suam non ex Iure Gentium, quippe quo commercia et opificia omnibus libera sunt, sed iure positivo, Romano, Statutatio, vel Consuetudinario. Neque enim Commerciorum libertas ubique locorum restrictionem per statuta collegialia admittit. [Note: 8] Nec cuivis Civitati collegia opificum conveniunt, ut pluribus infrà docebitur.


page 3, image: s011

V.

[Note: 9] Summa collegiorum, (:in generali significatu:) divisio est, quod vel Licita sint vel Illicita. l. 1. et t. t. ff de colleg: illic.

[Note: 10] Illa, quae publicâ legis vel Principis auctoritate nituntur, quorum quaedam in Iure Romano recensentur. in l. 1. §. 1. de colleg. l. 2. §. 6. de O. I. l. 6. C. de Profes. et Medict l. 1. quod cuiusque univ: nom. l. 6. pr. de edend. l. 52. §. 5. pro Soc: t. t. C. de fabric: l. ult §. 1. C. de Iudae: [Note: 11] l. 11 ad L. Corn: de sicar. Iuicita sunt, quae absque Superioris permissu et auctoritate ineuntur l. 1. l. 3. §. 1. de colleg: de quibus in sqecie infrâ agetur.

VI.

[Note: 12] Sunt autem duo cumprimis Collegiorum genera hodie in Civitatibus; Alià Mercatorum, der Zünffte; Alia opificum, der Gewercker, D. Dav: Mev: in Comment. ad Ius Lubec: lib. 4. tit. 13. art. 3. n. 11. Knipschild de Iur: aec Priv. Civit. Imperial: lib. 5. cap. 2. n. 15.

VII.

[Note: 13] Coeterum opificia alia dicuntur gemeine und ungeschenckte Handwercker, alia geschenckte Handwercker. Ordin. Pol. Im. per. de anno 1548. tit. von den Handwerckssöhnen. 37. §. Dieweil [Note: 14] in dem, Haec in de ita appellantur, quod eorundem opificibus dem Handwercks-Gesellen, ad alia loca advenientibus munus et epulum gratis dari soleat, quod per Imperii Constitutiones prohibitum, et sub poena duarum Marcarum auri Imperii Statibus iniunctum fuit, ut hancce consuetudinem aboleant. Besold. de Iur. Colleg. c. 2. n. 2. Idem sancitum in Ordin. Polit. Würtemb. tit. 55. §. Wir wollen auch ubi haec ratio redditur, quopd exinde non solum operarum debitarum negligentia oriatur, sed et sumptus in eius modi epulas impensi mercibus postea imponantur, aliaque intolerabilia nocumenta in Rem publicam deriventur. Knipschild [Note: 15] d. l. n. 14. ubi n. seq. Opificia. quae geschenckte Handwercker dicuntur, haec recenset: Buchbünder, Papierer, Dreher, Neßler, Senckler, Nadler, Satler, Gürtler, Glaßer, Glaßmacher, Beindreher, Goldschmiede, Rothschhmiede, Zirckelschmiede, Neyetschmiedt, Kannengießer, Uhrmacher,


page 4, image: s012

Büchsenschmiede, Schlösser, Balierer, Windenmacher, Kupfferschmiede, Blattner, Balbierer, Schleiffer, Steinmeßen, Düncher, Gyser, Ferber, Hutmacher, Hosen und Strümpfsiricker, Schreiner, Büchsenschäffen, Bildhauer, Weißgärber.

VIII.

[Note: 16] Opificiorum etiam variae sunt species, de quibus Iacob Bornit. tr. de rerum sufficientiâ. tr. 2. cap. 2.

Quaedam ratione obiecti lignaria, lapidaria, lanaria, et metallaria sunt. Alia respectu finis, utilitati communi, alia privato usui [Note: 17] directe et immediaté serviunt. Quaedam sunt praeparatoria, quae materiam artificii praeparant: Quaedam confectoria, quae ex materia praeparatâ opus formant et conficiunt, et ex his quaedam magis, quaedam minus necessaria, quaedam virilia, quaedam muliebria quaedam mixta: Quaedam praestantia, quaedam vilia et sordida: Quaedam vitae, victui et sanitati; alia amictui et neliquo corporis cultui alia habitationi et aedificiis; alia suppellectili et instrumentis variis domesticis: Quaedam literaturae, lusui etc. inser viunt, latè Bornit. d. l. Ioh, Gryphiand. Oecon. legal. lib. 1. cap. 23. ubi duodecim opificia praecipua refert et explicat. An vero artificio et opificia inter sle differant, vid. idem d. cap. n. 38. l. 1. §. 7. de extraord. cognit.

CAPUT SECUNDUM. DE COLLEGIORUM UTILITATE.

SUMMARIA.

USus Collegiorum in Civitatibus qui? n. 1. et seqq.

Collegia opificum cuivis civitati non conveniunt, n. 3.

Prudens Magistratus diospiciat, quae Collegia admittenda. n. 4.

Alia Collegiorum utilitas. 5. 6. 7.

Quae circa Collegia opificum observanda? n. 7. et seqq.

Lites inter opificum Collegia frequentes ex confusionc. n. 13. et seqq.

Ius collegiale unde quaeratur; 15.


page 5, image: s013

I.

[Note: 1] ESse in civitate civium certa quaedam Collegia, in quibus personae eiusdem artificii colligantur, ad sustinenda, communicanda, et promovenda suae professionis compendia, ex usu Reip. antiquis visum fuit D. Dav. Mevius. ad Ius Lubec. lib. 4. tit. 13. art. 3. n. 1.

[Note: 2] Cum enim Magistratus vigilantissimi sollicitudinem superet omnia pari cura inspicere, observare et disponere, et tamen in iis cuiuslibet desideriis frenum non laxari, publicè intersit, usus exigit, singulis negotiis et artibus deditos in collegia redigere, quibus seniores praeessent, et quae ad ea pertinent, subordinata curâ vel moder arentur vol ad impetrantes referrent Mov. d. l. n. 2. Lindenspur, ad Ordinat. Wurtemb. tit. von Handwercken, ubi tradit consuetum esse, ut cives in certa collegia distribuantur i quibus Con sules artium, die Zunfftmeister, potestatem habeant coguoscendi inter artifices, de rebus ad opificium spectantibus, ut res elt officia communia dextrè magis exerceantur. Knipschild de iure ac privil. Civ. Imperial. lib. 5. cap. 2. n. 1.

II.

[Note: 3] Non tamen cuivis loco congruere eiusmodi Collegia suscipiendi libertatem, optimè monet Mov. d. l. quod commerciorum libertas in maximis emporiis, quae incolis abundant, et materiam praemiumque laborum omnibus praebent, non facile per collegia restringi debeat: in coeteris autem Civitatibus, ubi nec omnes indiscriminatim ad mercaturam aut artificia admitti, nec sine legibus relinqui fas sit, iis opus esse videatur ad servandum bonum [Note: 4] et Reip, proficuum ordinem. Sic in Belgio Collegia opificum non sunt introducta. Ad prudentiam igitur Magistratus pertinet, dispicire, an et quae Collegia in Republ. ad mitti debeant. add. [Note: 5] D. Casp. Klock. de Contribut. Cap. 5. n. 186. et seq. Est et alia Collegiorum Mechanicorum utilitas, quod cùm cogenda est pecunia in Civitate, cùm tributa colligenda, aliaque gravia Reip. negotia expedienda, melius ac facilius cum universis quàm cum singulis [Note: 6] agatur, et consensus obtineatur. Vernulae. Polit. lib. 2. tit. 11. caep. 2. Ex quo est, quod exstimet Bodinus, nihil ad pupularia imperia


page 6, image: s014

tuenda ac retinenda potentius, nec melius excogitari potuisse unquam, quàm eiusmodi civium Collegia. Neque Rogia neque optimatum potestas ad continuendas hominum societates iis carere potuit, inquit Plutarchus, in Numâ, qui Rex non modô omnium opificum, sed et Mercatorum collegia instituit. Vernulae, d. l.

[Note: 7] Ad quietem namque et tranquillitatem ciritatis pertinet non pati, ut ex quavis causâ cives coëant, ibique, quaelibet, et sine coërcitione conferant. Tale quid indulgere proximus ad sedition es et turbas gradus est, et quibusvis turbulentis ingeniis turbandi optata occasio. Id vero Tyrannicum et societati humanae, et negotiis publicis privatisque adversum est, nullos permittere civium conventus. Ideoque ne vel defectu, vel excessu hic peccetur, probè dispiciendum erit. Mev. aed Ius Lub: d. l. art. 1. n. 1. et seq. Unde Iurisprudentia Romana vitae civili eiusque securitati consulens distingvit inter conventicula et collegia licita et illicita, et haec saltem prohibet l. 1. et 2. ibique DD. de Colleg. et Corp. l. 15. c. de Episc. et Cler:

III.

[Note: 8] Ut vero utilitas illa Reip. velut collegiorum finis, obtineatur circa collegia opificum observanda sunt, quae habet Klock. tract. de aerario lib. 2. c. 35. n. 42. et seqq. ubi ita scribit: Magistratus hic erit sollicitudo, ut opera et artificia sint sinc dolo, fine fuco, et sine fraude, perfecta et solida, iuxta artis cuiusque leges. Ideoque curabit, esse Praefectos singulis artificiis, quibus iniungatur onus visitandi et inquirendi, ut secundum bonam fidem fiant opera: ut sunt Tuch-gold-schauer, Weinschätzer, Fleisch-und Brodtschauer. 2. Cavendum ne praetextu societatum artificii fiant eadem monopolia, factiones aut coniurationes noxiae Reip. neve noctu fiant concursationes, aut conspirationes, proditiones ac nefariae in Reip. exitium molitiones suscipiantur. Vernulae lib, 2. Instit. Polit. tit. 8. c. 2.

[Note: 9] 3. Insuper à loci domino constituendum, ne ulla rudis materia exportetur, et ut nihil quod fieri mediocri civium diligentia potest, importare liceat: Nam hoc modo et plura opificiorum


page 7, image: s015

genera adductis etiam, si opus esset, extetnis opificibus in provincia essent. Homines item egeni, unde vitam alerent, facile haberent, et nulli esse otiosum liceret, ac si vellet esse, iure item puniri posset.

4 Si tanta rerum quarundam copia sit, ut omnem operarum manum vincant, sane aliô mandari poterit, sed ita, ut sua Regi et [Note: 10] Regno emolumenta constent, ne tum alii beantur, frustrentur isti

5. Distribui per regiones et collocari simul possunt, quae eiusdem [Note: 11] rationis sunt tabernae. Unde opifices illi, quibus aqua praeterfluente opus est, regionatim ad fluvium aut rivum coniungi debent. Illi veró quorum artificia et opera exerceri sine strepitu non possunt, remotiores esse debent à Curiis et scholis, ne aut consilia Reip. aut literatorum hominum studia interturbent.

Denique 6. averruncanda est opificiorum confusio, et officiorum [Note: 12] personarumque distinctio in vita communi ordinanda, et conservanda: quoniam absurdum est, promiscuis artibus turbari officia, et aliis creditum et concessum alios subtrahere. l. 23. C. de Testam. Et confusio illa, quae opificiorum et collegiorum licitorum, quibus Resp. carerenequit, substantialem differentiam tollit, et verè iustitiam distributivam, et unam generis humani partem evertit Daut. de Testam. n. 300. Berlich. Decis. 26. per tot. ubi de Ephhippiariis et frenariis, Satlern und Niemern tractat. His certas quasdam species, alß Weißgarleder zu machen, und zu verarbei ten, Kutschen in Niemen zu hangen, und zubeschlagen, Büchsen- Hulffter mit langen und kurßen Riemen, Hinterzeug, Wischsacke, Köcher, Pulverflaschen, Wadsäcke, Deoßküsse, Vorbige, Gurt zu machen, Sporen zu fassen, etc. sibi solis conficiendi ius esse asse rentibus, Ephippiariis contrà hoc negantibus, et sibi idem licere dicentibus etc.

IV.

[Note: 13] Hinc frequentissimè inter alia opificia audiuntur lites et querelae, dum unus hoc vel illud propriè ad suum artificium pertinere adserit, alter verò negat, ut est, unter den Kieffern und Küblern, item. Schreinern und Zimmerleuthen, Kupffer-Kessel-Schmiedt und Pfannenflickern; Glasern und Schreinern,


page 8, image: s016

wegen der Fensterrahmen, den Schmieden und Schlössern unterschjedlicher Arbeit halber? Roth- und Weißgärber: Bader und Balbierer, wegen aushengung der Becken, Item der Wundartzney halber, denen Fleischern, Haußschlächtern und Garköchen, Leinwebern und Zeugmachern Schustern und Rothgerbern etc.

[Note: 14] Sic olim Brunsvigae duo Collegia, die Beutler und Taschner inter se concertarunt, ob nemblich der substantial Unterscheid zwischen ihnen bestünde, daß die Beutler arbeit, auf Ringe, Schlösser und Eisenwerck zu machen bestünde, die Taschner aber alleine ohne verschlossene Taschen und ohne Eisenwerck machen solten, probatum refert Dauch. d. tract. tit. de Instit. beredn. 300. ex Collegiis Uratis laviae. Norimbergae, Dresdae, Berlini, Numburgi, Hallae Saxonum et Lipsiae, ita ut idem observetur in Bohemia, Polonia, Ungariâ, Silesiâ, Boianià, Misniâ, Austrià, Carinthiâ, Stiria, Marchionatu Brandenburgico etc. Daß sie nemblich die Beutler, mit ißt gemeldeten König-Reichen und Landen, ein allgemein et universale Collegium, und einerley Handwerckobrauch hetten, und daß sie ob solchen Gerechtigkeiten, an bemelten Orten vor Güldebrüder, i. e. pro Collegis ufgenommen würden.

[Note: 15] Notandum autem hic est, quod Collegio ius collegiale non quaeratur, si unus aut alter successivis temporibus quid fecerit, et in his quae sunt sub universitate eius dem iuris, per possessionem unius possessionem alterius retinemus. Elbert Leon, Cons. 50. n. 1.

V.

[Note: 16] Monitis hisce politicis quae circa opificum collegia observanda, addimus Dn. Vit. Ludov. à Seckendorff. Teütschfürsten Staat. part. 2. c. 8. n. 9. Ubi itascribit: Die meiste Handwercker haben ihre sonderbahre Zunfft und Handwercke Regulen, oder Gülden und Innungsbrieffe, welche ihnen die Obrigkeit einrichten lesset, oder bestätiget, und wird darinnen, nechst deme, waß zur erlernung und rechtmässiger übung eines ieden Handwercke absonderlich fürfället, ins gemein, dieses in acht genommen, daß eine iede Handthierungs-Zunfft, bey deme, waß zu deroselben eigendlich gehöret, gelassen, und von anderen ihnen kein


page 9, image: s017

eintrag geschehe, eine gute obsicht unter ihnen gestifftet, auch rottierung, selbthätigkeit und anmaßung sonderbahrer Gerechtigkeit verhütet werden: Sie aber hingegen ehrlich und fleissig lernen, billichen preiß halten, und niemand durch Vortheilhaffte griffe übersetzen, auch die Handwercks-Pursche von müssiggang, ümblauff und Zechen ab-und Zufleissiger arbeit, damit niemand an seiner Notturfft verhidert sey, anhalten werden, und waß dergleichhen Obsichten mehr sind: Weil auch die Innungen aller Handwercker nicht ins gemein bekannt, und die vornehmste Kauffe und Handelß Leute damit nicht versehen sind, so wird auck in vielen Landes- Ordnungen von den nötigsten und vornehmsten Handelsleuten auch Handwercken, absonderliche Verordnung gethan, wie sie sich in thren Handel der Billigkeit befleissigen, und tüchtige wahrhafftige, unverdorbene Wahren und Arbeit führen und machen, und sich sonsten in ihrn Handwercken erbarlich erweisen sollen, alo zum Erempel von Krämern, und Gewandschneidern, Goldschmieden, Würß, und Zuckerkrämern, Leder- und Fellwercks-händlern, Fischhändlern, Höcken, Tuchhhändlern, Färbern, Becken, Fleishauern, Garnhändlern, Müllern etc. vid. Ordin Polit. Imp. de Anno 1548. Bäyrs: lankrecht lib. 4. tit 1. et seqq. Ordin. Polit. Elect. Sax. Ordin. Polit. Saxo-Gothan. Ord. Polit. Wurtenb. etc.

CAPUT III. DE COLLEGIORUM IURIBUS ET IURISDICTIONE.

SUMMARIA.

COllegiorum iura quae? n. 1. 1.

Commune aerarium. 2. Sigilsum. 3. edificium communc. 4 iurisdictionem.


page 10, image: s018

Seniorum Collegii officium. n. 2. et seqq.

An Collegia opificum sine licentiâ superioris rectè Convoncentur? n. 8.

Iurisdictio collegiis opificum competens quae et qualis? n. 10. et seqq.

An Senioribus Collegii integrum sit? aliquem excludere è collegio? n. 20.

Electio seniorum, derer Obermeister! est penes collegium. n. 22.

Eorum potestas. n. 23. et seqq.

Protectores. n. quorundam collegiorum. n. 16.

I.

[Note: 1] VIdeamus nunc de praecipuis collegiorum iuribus. Habent ea 1. commune aerarium, privatam bursam, sive arcam, quam voeant Ambtslade. l. §. quibus ff quod cuius que unid nom Matth. [Note: 2] Stephan. ac iuris dict. lib. 2. part. 2. cap. 6. n. 83. Cuius administratio est penes seniores seu primicerios, quorum officium est, attendere, ut statuta collegii observentur D. Brunnem. in l. 6. Cod. de Advoc. divers. iud colligere, conservare, disponsare reditus, ac in necessarios et utiles usus expendere, non, ut saepius usu venit, eos ab ligurire et pro lubitu distrahere, sed de iis rationes collegis iunioribus denem andern und jüngsten Ambtsbrüdern, annuatim reddere. Munoz. de Escob. de Ratioc. c. 3. Klock. de contrib. cap. [Note: 3] 5. n. 186. In illud aerarium rediguntur fructus bonorum quae habent, mulctae et collectiones voluntariae, was von den Zunfftgenossen quartaliter in die Lade eingeleget wird. Mev. ad Ius Lubec. [Note: 4] lib. 4. tit. 13. art. 3. in addit. adn. 24. Tenentur insuper Rectores collegiorum de annona civili prospicere collegio, ac pro nummorum quantitate rem frumentariam quotannis augere, quo collegae in annonae caritate habeant, unde necossaria sibi vilius [Note: 5] comparent tot. tit. de L. Iul. de annon. Instrui itidem debent collegia armis, gladiis, ferreis thoracibus, galeis, sclopetis ac similibus armorum generibus, quo necessitate publicâ id flagitante, arma inde promere, locumquo suum iis tueri valeant arg. l. 3. §. armis de V. S. Satius enim est proventus Collegii bellicoso Marti, quàm effeminato Baccho dicare, cum hic sortem unà cum


page 11, image: s019

accessario abliguriat, ille verò in utrumque, alterutrum tamen ut plurimum conservet. Haec prudenter monet Klock. d. tract. c. 5. [Note: 6] n. ult. quae quatenus instituenda, cuiusvis Magistratus prudenti dispositioni relinquendum.

2. Habent commune Sigillum ein Ambts-Siegel c. significavit 49. de appellat. quo utuntur collegiati in obsignandis literis, [Note: 7] obligationibus et liberationibus ad collegium spectantibus,

3. Locum sive aedificium commune, (licet non ubique) ubi certo tempore quartaliter convenire, et collegiales tractatus negotiorum communium exercere solent, Zunfft-oder Ambts-Hauß, [Note: 8] Zunfftstuben. c. dilectae et ibi Abbas X. de Episc. Praelat. Mascard. de probat. concl. 319. n. 1. Steph. d. c. n. 85. Ubi quaeritur: An collegia opificum sine licentiâ superioris rectè convocentur? quod de iure communi affirmat Mev. ad Ius Lub. lib. 4. t. 13. art. 3. n. 21. Cum ex necessitate suâ ad bonum finem convenire censeantur. Afflict. in c. 1. §. conventicula de Pac. firm. Decian. tract. Crimin. cap. 20. n. 14. De sollenni quodam conventu collegiorum qui Lubecae die Morgensprache appellatur vide idem d. l. n. 17. et seqq. add. Ioh. le Cirier tr. de Primog. L. 2. q. 2. n. 5. quem refert Brunnem, [Note: 9] in l. 6. c. de Adv. div. iud.

4. Iurisdictionem, in omnibus illis causis, quae ad artem vel professionem eorum pertinent. l. 2. in sin. C. de const pec. Schurf Cent. 1. Cons. 79. n. 1. et Cent. 3. Cons. 34. n. 6. Eorum enim quae quisque novit, aequissimus est iudex. D. Marquard. de iur. Commerc. [Note: 10] lib. 3. cap. 2. n 13.

II.

Cum vero circa iurisdictionem illam saepè dubia occurrant, declarationis gratia sequentia observanda veniunt. 1. Iurisdictio illa collegio eiusque Praefectis, denen Obermeistern, non privativè sed cumulativè concessa est, relicta iudicis ordinarii iurisdictione salvà, et concurrente etiam in iis, quae ad opificium spectant, sic ut ipsi in nullo praeiudicetur. d. l. fin. ibique Salic. n. 3. C. [Note: 11] de iurisd. Stephan. de iurisd. L. 2. part. 2, cap. 8. n. 2. et seq. Unde collegiati non intelliguntur exemit á iurisdictione superioris. arg.


page 12, image: s020

l. 1. C. de Praefurb: et in arbitrio actoris est, opifices coram senioribus [Note: 12] conventus, vor dem Handwercke, oder vor der Ambtslade, an coram ordinario Civitatis iudice convenire velit, nulla competente his fori privilegio, aut exceptione, aut coeterorum interventione, sed primo aditus ividex cognoscet. Sichard. in d. l. fin. n. 2. Steph. d. c. 8. n. 4. Knipschild. de Iur: et Privil. Civil. Imperial. lib. 4. tit. 13. art. 3. n. 28.

III.

[Note: 13] Sub illâ iurisdictione saltim illi comprehenduntur qui sunt aut fuerunt de collegio Steph. d. l. n 6. seq. Hi cùm rei sunt, utuntur foro collegii, secundum iam dicta: Cùm actores, et agere velint contra alios, qui non sunt de collegio, sequi debent eorum forum, etsi occasione opoificii actionata esset. Non enim materia actionis, sed rei qualitas in hoc attendi debet. Mev. d. l. n 29.

[Note: 14] Si verò artifex artis exercitium deseruerit, Wann er das Handwerck nicht mehr trerbt, ersi non amplius è Collegio sit, si tamen eo nomine conveniatur, quod tempore exerciti opificii gestum erat, coram Senioribus respondere tenetur. l. ult C. ubi de ratiocin. l. Praetor ait. 4. §. etiam. de edend. Sichard. d. l. n. 3. Mev. d. l. n. 30.

IV.

[Note: 15] Iurisdictio illa, ut supra dictum circumscripta est, causis seu negotiis collegarum civilibus, ad artificium pertinentibus, non verò ad alias sese extendit, veluti ad hereditates, tutelas, testamenta etc Ordin. Polit: Imp: de anno 1548 tit 37. §. 1. in fin. Vultei. in d. l. fin. n. 19. C. de iurisd: D. Carpz. part. 2. const. 6. def. 9. n. 4. [Note: 16] D. Richter. Decis. 80 n. 8. Criminales quoque causae ab eâ exceptae sunt, nisi quod ob ea, quae contra statuta sunt admissa, Reis mulctam indicere per mittatur. Extra illa verò nulla coercitio indulgenda est. Vult. d. l. Steph: d. c. n. 12. Carpz. d. Const. def. 10.

[Note: 17] Etsi verò potestatem refractarios collegiatos coercendi, mulctamque civilem irrogandi habeant, quâ contra statutorum transgressores utuntur, nullum tamoh imperium illis indulgetur; Cùm igitur exsecutio sit imperii, ea non permittitur illis ultrà,


page 13, image: s021

quàm quod licet, contumacem collegam tam diu, atque non obtemperat, ad conventum non convocare, aut sinere frui aliis collegii iuribus. Qui consuetus est illis coercendi modus non improbus, quatenus devitatur abusus contra innocentes, quibus gravatis ad magistratum provocare integrum exsistit. D. Mev. d. l. n. 34.

[Note: 18] In reliquis exsecutio contra invitos auxilio iudicis ordinarii fieri debet, quo fine nec permissum est inalienis aedibus inquirere, qui non rècepti ibidem clam artes exercent, die Stöhrer und bönhasen uffzuheben, Sed minister publicus à Magistratu peti et adiungi solet Mev. d l. Undè nuper contra collegium sartorum, [Note: 19] propriâ auctoritate in tales in quirentium, mulctam 20. thalerotum dictatam novimus. Sic non competit collegio opificum ius pignora ab iis, qui suo iuri contrariantur, capiendi, nisi quatenus à Magistratu expressè vel tacitè contra collegiatos reperitur concessum Mev. P. 5. Decis. 254.

[Note: 20] Quaeritur hîc, an Senioribus collegii integrum sit excludere aliquem à Collegio? Affirmat Mev. d. l. n. 35. Si procedatur ex iis, quae in literis seu diplomatibus, in Ihren Rollen, recepta sunt, dum fortè quis peccavecit, et delicti convictus fuerit, quibus exclesionis seu amissionis poena praefixa est. Et sic pronuntiatum fuisse adversus aurifabrum pro collegio, quod ob falsatum argentum illum sine iudice excluserat, Idem refert; Ubi etiam rectè monet, quod si quis illorum sententiâ se gravatum putet, iis remediis uti possit, quibus ad Superiorem causa devolvi solet. Vid. Idem: part. 5. Decis. 257. Quandoque enim seniores collegii iniquissimi [Note: 12] sunt iudices, odio, invidiâ, aliisque affectibus pravis flagrantes.

V.

Coeterum de Senioribus, qui Collegiis sunt Praefecti, Denen Obermeistem und Alterleute, ulterius notandum, quod cuiusque opifioii collegium adprobatum possit eligere Superiores, qui habent iurisdictionem in omnibus, quae ad illud pertinent. Sichard. in l. ult. n. 2. C de iurisd. Quorum electio plerumque est penos collegas, sed confirmatio interdum est Magistratus, quae fit


page 14, image: s022

[Note: 23] praevio examine, an idonei sint. Mev. ad Ius Lub. lib. 4. t. 13. art. 3. n. 23. Electiiurant, quod fide liter collegio praeesse, et negotia eius curareo velint, in quo praecipuè illorum officium consistit. Pro cuius meliore expeditione habere solent ministrum, qui convocat [Note: 24] et placita exsequitur. In quibusdam locis muß solches der jüngste Meister verrichten. Obstricti sunt collegae ad obsequendum iis, quae Seniores ordinant, in causis ad opificium spectantitibus, et coram iis accusati se sistere, causam dicere, et sententiam exspectare tenentur, etsi alias privilegiati essent. Sich. d. l. denique sine seniorum consensu et auctoritate nil quidquam de iure collegii statuitur. Castr. in l. 1. §. in filii. ad SC. Treb. Mev. d. l. n. 35

VI.

[Note: 25] Habent quoque nonnulla opificia singulares suas tuitiones quae univorso interdum opificum coetuis et collegio per principes, vel nobiles familias ex antiquâ consuetudine, vel singulari Imperatorum concessione debentur, et praestantur: Sic Comites Palatini Electores ab immemoriali tempore omnes fabros aerarios, Keßler, in tractu Rhenano, ac certis Franciae Orientalis partibus degentes, in particulari protectione habent, corumque advocatiam ab Imperatore in feudum, et ab iisdem Zobeliorum nobilis familiae in subfeudum, cum insigni hoc privilegio tenent, ut supellectilem cupream ad totius rei domesticae usum sufficientem iis gratis suppeditare teneantur. Mager de Advocat. armat. cap. 15. n. 120. seq. Sic quoque protectio des Haffnerhandwercks- olim com missa nobilissimae familiae ab Offenburg, cuius diplo ma refert Besold. thes. Pract. voc. Keßler Schutz.

VII.

[Note: 26] Coeterum ad effectum iurisdictionis pertinet, quod collegia opificum in his, in quibus iurisdictionem habent statuta condere possint. l. fin. de colleg. DD. in l. fin. C. deiurisd. De quibus in parte secunda huius tractatus pluribus agetur.


page 15, image: s023

CAP. IV. DE COLLEGIORUM FORMA ET FUNDATIONE, EIUSQUE CONGESSIONE, UT ET DE ILLICITI COLLEGII POENIS.

SUMMARIA.

Collegium per tres personas constituitur, per unam retinetur n. 1.

Collegia instituere, cui sit promissum n. 3. et seqq.

An collogae omnes debeant esse unius civitatis. n. 2.

An Magistratus municipalis possit ius collegii concedere? n. 6. et seq.

Literae fundationis collegii n. 8.

Ex diuturno tempore praesumitur collegium n. 9.

Poena illiciti collegii. n. 10.

I.

[Note: 1] COllegium per pauciores, quâm per tres, haut constituitur. Carpz. part. 1. const. 6. d. 3. n. 4. Illud tamen maior pars saltim [Note: 2] repraesentat. Idem p. 1. const. 13. def. 9. n. 3. Non tamen necesse est, collegas omnes eiusdem esse civitatis vel loci. Experientia namquedocet, quan doque collegium opificum constare ex collegis, qui diversis iurisdictionibus subiecti sunt, cumprimis quando sufficiens collegarum numerus in una civitate haberi non potest. Nec sic prorogatur iuridictio aliena in praeiudicium Domini loci, quippe cui semper integrum est, ius Collegii proprium civibus suis concedere.

II.

Collegia autem instituere, cuique non permittitur, sed id publicae [Note: 3] auctoritati relictum est, â qua habendi venia impetrari debet, ne sub praetextu collegiorum illicita et perniciosa conventicula et conspirationes ineantur. l. 1. quod cuiuscumque univ. nom. l. 1. et seq, de colleg. et corp. Unde olim nonnisi ex Senatus aut Principis concessione collegia inire licebat d. l. 1. et l. 3. §. 1. de colleg.


page 16, image: s024

[Note: 4] Hodie in Rep. Romano Germanicâ potestas collegii licentiam faciendi, et leges Collegio praescribendi, Zunfften und Zechen zu vergönnen und Zuzulassen, est penes Status imperii, qui Superioritatis iure in suis territoriis eam exercent, adeoque inter Regalia esse coepit.

III.

[Note: 5] Quaeritur autem: an Magistratus civitatum inferiores, qui iurisdictione aciure statuta condendi gaudent, ius collegii concedere possint? Variant DD. Nos affirmamus cum D. Mevio, ad Ius Lubec. [Note: 6] lib. 4. tit. 13, art 3. n. 5. D. Marquardo, tr. de Iure Commerc; lib. 3. c. 2. n. 11 et seqq. Ubi plures laudat. Licet enim Principes in Civitatibus inferioribus sibi hoc ius tamquam Regale aliquando vindicaverint, iure tamen et cum ratione obtentum est, ut pro parte politicae ordinationis, quae Penes Magistratum urbanum residet, habitum fuerit, eique in iis, ubi iurisdictione gaudet, remanserit. Mev. d l. n. 6. Vid: tamen Idem part. 4. Decis. 301. ubi Vi concessionis Principum, aut longae consvecudinis inferioribus [Note: 7] eam potestatem tribuit. Haec tamen inferiorum Magistratuum potestas sub iacet superiorum inspectioni, iuxta l. 1. de colleg: et corp. quibus integrum est, si Magistratum inferiorem eâ potestate abuti, aut cum Reip: detrimento coniunctum fore collegium, praeviderit, pro auctoritate suâ intercedere, et concessionem prohibere; v. g. Si Collegium novum intenditur, cuius noxa praevidetur. Vid. D. Mev. d part. 4. Decis. 301. per. tot.

IV.

[Note: 8] Ad Constituendum igitur Collegium Opificum requiruntur literae fundationis, et Privilegia a Magistratu data. cap. porro X. de Privileg. Ubi vero non probatur Collegium singulari concessione, aut confirmatione concessum, aut adprobatum, censetur illicitum l. 1. et seq. de Colleg: l. collegium C. de bered. Instit: Cuiac. 7. Obs. 30. et 16. Obs. 3. et 5 Carpz. p. 3 Const. 13. defzo. n. 11. seq: Sichard. in l. ult: n. 3. C de iurisd: Decian: tract: rimin. lib. 7. c. 10. n. 3. Guid. Papa. Decis. 106. ibique Ferret.


page 17, image: s025

V.

Coeterum ex diuturno tempere, quo iis, qui aliquam exercenunegotiationem, aut artem, tamquam Collegae palam convenire soliti, et sigillo arcâque communi usi sunt, collegii concessio praesumitur, et consuetudine collegium inductum censetur. DD. in cap. tertio loco X. de probat. Decian. d. l. n. 22. quem sequitur Mev. d. l. n. 9. Knipschild. de Iur. ac Privil. Civ. Imper. lib. 5. c. 2. n. 12. in fine.

VI.

[Note: 10] Qui vero sine permissu atque auctoritate superioris illicitum collegium usurpaverint. Romano iure, extra ordinem puniuntur, poenâ arbitrariâ, prout finis et effectus noxius reperitur, inde poena durior leviorque constituitur. gloss. et Bald. in l. 1. quod cuiusque Univ. nom. Trentac. lib. 1. Var. Resol. tit. De U.S. Resol. 1. n. 14. Nec tantum ipsi coeuntes puniri, sed domus, in quâ illicita conventicula celebrantur, dirui iubentur. l. 15. C. de Episc. et Cler. Aliquando praeter dissolutionem Collegii nil durius susterunt vitio creati Collegae. interdum eâ tenentur poenâ, quâ puniuntur, qui hominibus armatis loca publica vel templa occupasse iudicati sunt. l. 2. de Colleg. i. e. Poenâ Legis Iuliae de vi. arg. l. 3. l. 5. l. 10. ad L. Iul. de vipubl. Vel poenâ legis Iuliae Maiest. arg. l. 1. l. 4. ad L. Iul. Mai. Ut si ab hominibus seditiosis, rerum novandarum gratiâ Collegium sit initum. Wesenb. in tit. de Colleg. Wissenb. ad D. t. D. 32. th. 12. add. Mev. ad Ius Lub, Lib. 4. tit. 13. art. l. 1. n. 22. Ubi de poena Exilii, quae Lubecensi iure contra illicita conventicula ineuntes statuta est, agit.


page 18, image: s026

CAPUT V. DE EFFECTIBUS IURIS COLLEGII.

SUMMARIA.

Effectus Collegiorum praecipui. n. 1. et seqq.

Ius Collegii exemptum a libertate communi. n. 2.

Ius Collegii privative concessum intelligitur. n. 3.

Possessio vel qs. iuris Collegii tuenda n. 5.

Opifices coguntur ad praestanda opera. n. 6.

Opificiorum iura districta. n. 7. seq.

Quatenus Collegium opificum gaudeat beneficio. l. civitas. 27. de R. P. remissive n. 10.

I.

[Note: 1] VIdeamus de praecipuis effectibus, quos â Principe vel Magistratu concessum ius collegii operatur.

[Note: 2] 1 Quod factum est collegii Ius, Innunge-recht, Ambtsgerechtigkeit, illud a communi libertate habetur exemptum l. 1. de Colleg. Regulariter enim ex iure Collegii, cum ei singulari modo aliquid concessum, oritur ius privativum, et potestas excludendi alios. D. Mevius part. 2 Decis 187. per tot. ubi n. 5. per mores huius saeculi id certum haberi, ait.

[Note: 3] Cùm igitur ius Collegii ex privilegio privative concessum intelligatur, officiales ac Ministri Principis concedentis eo exclusi censentur, quod pluribus Mev. d. Decis. in terminis iuris braxandi firmat. Vid. Idem. part. 1. Decis. 108. Ex usurpatione autem rei liberae, ut ut per immemoriale tempus, non est Collegio opificum, quâ alios ius prohibendi, quippe quod ex iure quodam suo privativè concesso oritur. Mev. part. 5. Decis 260. Vid. Idem in Respons. Iur. 1 XI. per tot. et Resp. 9 infra adnexo.

[Note: 4] Pendente autem lite super iure Collegii, contra illud


page 19, image: s027

defendendi sunt, qui ante illud possederunt, at non ultrâ, quam de possessione illorum constat. Mev. d. part 2. Decis. 188.

II.

[Note: 6] Publica fiunt Opificum munera, ex quo collegii ius impetrarunt. arg. l. pupillus 239 §. 3 de V. S. ad quae etiam inviti per Magistratus coguntur l. 9. de Mun. et honor. Unde opifices ad operam cuicumque pro iustâ mercede praestandam cogere licet. Mev. part. a Decis. 156. ubi solitos coërcendi opifices modos refert, mandatum poenale, sub comminatione 1. Mulctae, aut 2. Carceris vel 3. Exclusionis a Collegio.

III.

[Note: 7] Ex quo opificia sunt distincta, et singulis ius collegii, et ex hoc certa specialia iura sunt data, per quae uni concessum, alteri non licet, ideoque circa ea, quae peculiariter iure officii competunt, adversus alios prohibendi ius nascitur, eam immotam certamque regulam, ex quâ iura opificii aestimamus, iuste et rationabiliter constituimus, quodquecumque in statutis seu retulis, velut fundamentali lege opificiorum, iis qui illa exercent sunt assignata, atque peculiariter addita, ea alii, quam qui in collegium opificum sunt adsumpti, exercere nequeant, Sed iure collegii recte prohibeaxtur: E contra, quidquid collegio scu opificio non est proprium redditum, seu lege certâ adsignatum, id quoque sibi solis opifices vindicare et alios ab illo ab arcere nequeant. Quod enim non mutatur illud in naturali lege stare [Note: 8] non prohibetur. l. 27 C. de Testam: et quidquid lege speciali collegii [Note: 9] vel opificii non expressum reperitur, id veterum legum constitutionumque regulis omnes relictum intelligant. l. praecipimus §. fin. C. de appell. Mev. reospons. iur: 8. ubi in lite inter laniones et carnarios der Knochenhauer und Haußschlächter, vertente, id pluribus confirmat, quod infr. refertur.

IV.

[Note: 10] Collegium Opificum obligatur ex mutuo in utilitatem i psius contracto, ut alia universitas, gaudetque beneficio Leg. Civicas


page 20, image: s028

27. de reb Credit. Steph. Gratian Discept: forens. 196 n. 2. D. Struv [Note: 11] adff tit de reb. Cred p. 178 licet dissentiat Zasius ind l. 27 Quando verò et quatenus universitas aut collegium ex contractu mutui obligetur, non est huius tractationis, vid. latissime H. Pistor. 1. q. 37. Coler. de Proc. Ex: p. 2 c. 3 n. 336 et seqq Carpzov. 2. Respons. Elect. Resp. 109. Knipschild de Iure Civit: Imperial: lib. 5. Cap. 6. per tot. D. Lauterbach. dissert: singular. ad d l. 27 de reb. Cred:

V.

[Note: 12] Reliquos effectus, fi qui sunt, collige ex iis quae hactenus diximus, et parte sequente huius Tractationis dicentur.

CAPUT VI. ET ULTIMUM. DE MODIS, QUIBUS COLLEGIA OPIFICUM EXSTINGUUNTUR.

SUMMARIA.

1. Iura et Privilegia Collegiorum exstinguuntur. 1. morte, n. 1

2. enuntiatione. n. 2.

Invitis ac renitentibus Collegis ea fieri potest. n. 4.

3. Separatione. n. 5.

4. Lapsu temporis. n. 6.

5. Privatione iurium. n. 7.

An Collegium semel exstinctum sine veniâ superioris restaurars liceat? n. 8.

Cui bona collegii cedant, exstincto Collegio? n. 11 et seq.

I.

[Note: 1] COllegia Opificum, Eorumque iura ac Privilegia exstinguuntur 1. Morte, quando omnes collegae decesserunt, wenn das Ambt oder Handwerck gantz aus gestorben Bartol. in l ult: n. 22. de colleg.


page 21, image: s029

Dico, quando omnes decesserunt: penes unum enim, si reliquid vel in habiles, vel mortui, vel absentes sunt, ius collegii manet l. sicut 7. §. 2 ff quod cuiusque Univinom. ibique gloss: Iason et DD. Eleg. l. 76. de iudic.

II.

[Note: 2] 2 Renuntiatione quando illi qui eiusdem conditionis et opificii sunt, et collegium olim fecere, ren unciarum iis, quae collegii [Note: 3] sunt, et ita substantiam collegii sustulerunt. Permissum autem est, non singulis modo sociis societati renuntiare, sed ad publicam quoque societatem pertinet, quod de privato leges habent, et omnibus mutuo consensu ab eâ discedere, iipsamque dissolvere licet. [Note: 4] D. Mev. part. 5. Decis. 378. n. 5. Unde paret quod invitis ac renirentibus etiam collegis, uniatque alteri liceat collegio renuntiare, et vel ad aliud transire, vel separatum ius collegii, si ita visum fuerit, a Magistratu petere, quamvis eiusmodi separationem collegae reliqui, experientiâ teste, plerumque aegerrime ferre soleant, quasi separatio ista non fiat sine ipsorum contemptu, et incommodo.

III.

3 Separatione: Si coniuncti olim sua singuli separatim habere caeperunt, sine conventu et communione. Separatio namque ista ut societati et communioni contraria, cum illa non potest confistere, ideô finit et finitum docet. l. 64 pro suo. add. Balth. Zahn. Iehnogr. iur. Municip. cap. 38. n. 26. et seqq.

IV.

[Note: 6] 4 Lapsu temporis: si per decennium in separato statu steterunt. Nihil enim tunc proficit antiqua scriptura, collegii ius antiquum indicans, ubi id antiquatum. Mev: d. Decis. in fin.

V.

[Note: 7] 5 Privatione ac Revocatione iurium ac statutorum, quibus Collegium fundatum est. Quae privatio a Magistratu, vel in poenam abusus, vel ob urgentem salutem publicam fieri solet. Zahn. dict, cap. n. 11. et seqq.


page 22, image: s030

VI.

[Note: 8] Quaeritur autem, an collegium semel exstinctum sine veniâ superioris restaurare liceat? Negamus cum D. Mevio. d. Decis n. 1 et 2. non enim vetus est illud, quod interiit, sed novum. Ideô quae de novo collegio privato arbitrio non introducendo legibus habentur, ad eius quod desiit, reparationem pertinet. Nec obest, [Note: 9] quod dicitur, qui vetus reparat vel reficit, novum non facere Dec. in l. domum de RI. id enim pertinet ad illud, quod non planê exstinctum est, Quod semel desiit refectum plane novum est, et in eo adhibenda sunt, quae in novo lex requirit. Abbas. in cap. consuluit. C. de iudic: Lancell. de attent: part, 2. c. 4 lim. 1 Mev. d. l. n. 3. add Schönborn. lib. 1. polit. cap. 11. in fin.

VII.

[Note: 10] Ulterius quaeritur: Collegio opificum per mortem collegiatorum dissoluto, Cui bona eius cedant? Resp. Superiori vel Magistratui loci. [Note: 11] Carpz. p. 2 const. 6 def. 17. Si verô Collegium alio licito modo v.g. separatione dissolvatur, tunc collegiatis permittitur pecunias communes, si quas ex suâ collatione habent, dividere, interque se partiri l. 3. de colleg. Petr. Gregor. Tholosan. lib. 15. Syntag. iur. Cap. 32. n. 19. [Note: 12] Si vero Collegio forte legata vel ordinata fuerint bona illa, apud Superiorem remanent. Carpz. d. l. ab Iustitore autem collata ista conditione et modo, quo data erant, resolutis, ad cundem vel heredes eius redeunt, Tholos. d. l. n. 20.


page 23, image: s031