07/2007 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed - no orthographical standardization

NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).



image: as001

CLARISSIMI VIRI CHRISTOPHORI FORSTNERI, EPISTOLAE, Negotium Pacis Osnabrugo Monasteriensis concernentes. ACCESSIT. Anonymi [transcriber, in the print: Annonymi] Epistola de Comitiis Electoralibus Ratisbonae habitis; UT ET Epistola siue Judicium DE Moderno Imperii Statu. MONTPELGARDI, MDCLXX.



image: as002

[Gap desc: blank space]

page 1, image: s001

SCIPIONI SCALIGERO EQUITI S.P.D.

REdditae mihi sunt in iter, quod a principe injunctum erat, intento, binae tuae literae unius argumenti. Nam praeterquam quod silentium meum accusabant, nihil erat quod responsum requirere posset: Itaque quoniam non verbis intermissum scribendi officium, excusare, sed facto ipso satisfacere animus erat, distuli rescribere, donec digna te materia se offerret. Ne igitur ultra de silentio meo juste conqueri possis, pro duobus, quae tibi debeo, Epistolijs, en praegrandes litteras, quae tamen prolixitatis taedium, aliqua cognitione earum, quae in hac omnium prope Europae nationum celebritate aguntur, rerum, quaequae variis ac


page 2, image: s002

plerumque contrariis rumusculis, adeoque multum ex vano aut falso trahentibus, disseminantur, levare poterunt. Neque tamen a me rerum hic gestarum seriem et quosdam quasi annales exspectabis, quorum loco publicatorum actorum commentarii esse tibi poterunt, sed quod praecipuum est, ingenium Commitiorum [Reg: Comitiorum] , animorum habitum, fines, consilia, commoda, vota, spes metusque secretos magis quam professos. Quanquam enim sine tribu et sine suffragii jure hic agam, tamen ut in magno mercatu liberrima curiositate si non emere, tamen inspicere rimarique cuncta licet, postquam in complures Legatorum incidi, quibuscum vetus mihi necessitudo erat, quorum dicta cum factis, aperta opertis, haud perfunctoria cura contuli. Igitur, ut unde bellum cepit, ego quoque ordiar, quae de Austriacae domus ambitione, deque imminutis Imperii Juribus, de constuprata libertate, de calcatis Legibus, et violata praesertim pace, quae Religioni superiorum Caesarum cum Ordinibus conventione pacta fuerat olim vulgari


page 3, image: s003

licentia declamatorie facta erant, ea in hac Panegyri eadem libertate, sed majore modestia, et tanquam remedium petentes, Protestantes, omnium maxime urgent. Vulgata sunt gravaminum titulo, eoque tibi talium gnaro minime hic ingerenda. Optabant sane Proceres, ubi malum erat, inde remedium incipi. Idem Reges exteri volebant, aut velle simulabant indeque variis hinc inde libellis, ea controversia agitari coepta est. Verum postquam Caesareani subito consilium mutavere externam vim domesticis quaerimoniis sibi graviorem, eoque promptiore opera submovendam existimantes, inde idem mihi quoque tenendus est ordo.

Ut primum a Gallis Suecisque operae Germaniae collatae, tanta pretia efflagitari innotuit, Caesaremque postulatis haud adversum: mirum est quanta judiciorum acerbitate illorum cupiditatem et hujus facillitatem (utendum mihi est iisdem, quibus illi rerum vocabulis) plerique traduxerint. Unde tam subita mutatio? inter se quae rebant, ut qui hactenus pro libertatis Germanicae restitutione arma induisse,


page 4, image: s004

illorumque commoda aliis, SIBI DECUS tamen atque gloriam quaesivisse professi essent, nunc tanquam alia in scena Urbes, Praefecturas, Provincias tanquam devictae Germaniae spolia inter se dividant: Iniquam et neque praesentibus neque posteris nunquam probandam fore de alieno largitionem. Quid enim Tyrolenses Principes, quid Electorem Brandeburgicum, quid Mechlenburgi Ducem prae caeteris peccasse, ut illorum Patrimoniis exterorum ambitioni atque avaritiae litandum sit? Certe si navis levandae causa, h. e. pro communi salute jactus faciendus sit, ex L. Rhodia communem omnibus ja cturam esse debere: Profanae maxime atque impiae novitatis esse, quod Sueci Bremensem Verdensemque Episcopatus DEO dicatos a M joribus, sane Christianis, ab omni religionis et divini cultus vinculo liberos sibi asserant, quod denique HASSIAE Landgravia, magnorum nominum societate superba, post totallata vicinis damna, postque tantas ex tributis, congestas opes non contentaiis, quae juris et aequi specie a Darmstadiensi repetit, omnem etiam


page 5, image: s005

ditionem Paderbornensem, Coloniensis, Moguntinensis, Monasteriensis et Mindani Episcopatuum, ac Abbatiae Fuldensis plurimas praefecturas sibi profanandas deposcat? At non eo loci adhuc Germanicam rem esse, ut nulla nisi in damnosa turpique pace spes supersit: esse suum Gallo, esse Sueco peculiarem hostem. Galliam praeterea, infidi marisinstar, intestinis motibus perpetuo aestuantem parturire, quae omnem superiorum temporum feralium factionum nominibus insignium felicitatem superent; Populum exactionibus, Nobilitatem continuis expeditionum damnis, ordinem Ecclesia sticum insolitis tributis et illato Pontifici bello, Parlamenta imminutis et abolitis libertatibus exasperatos: Partes et factiones esse, mox ubi caput aderit fore bellum: In Rege septenni et Regina Austriaci sanguinis nihil auctoritatis: Cardinalem externum et exosum Gallis, precarium regnum exercere: Imperium non ultra valiturum, quam Principum, ut cuique ingenium est, prodigalitatem, avaritiam, ambitionem satiare poterit: Et


page 6, image: s006

minus Gallis potentiam inde constare, quod minus quam mediocres vires, hoc et superiori anno bello Germanico impenderint, et praecipuum Exercitus robur, Vinarienses cladibus et licentia consumptos. Caeteram imbellem plerumque et Germanicis nivibus insuetam turbam, nec Coeli Solisque genium, nec bellilaborem perferre, et solo Germanorum sanguine hactenus Germanos victos. Contra superesse Legiones, Exercitus, fidas Provincias, amicos, ac praecipue foedus Catholicum longo bello materiam, postremo non pacem esse, sed servitutem, non Imperii restitutionem, sed dilacerationem, non hostibus arma adimi, sed ad majora gradum sterni, et nova promovendae dominationis instrumenta ab incautis Germanis praeberi: nam quem adeo fatuum esse, ut Suecos Pomerania et Balthici maris claustris insessis quieturos credat? ut Gallos post tot captas arces atque oppida, postque tot fluminibus in jectos compedes et transitus occupatos in Alsatia substitutos speret? nimirum sive pax inter Germanos coalescat, sive bello


page 7, image: s007

nondum finem fata praefixerint, illud ex libertate inevitabile vitium, eamque populis in varios Principes divisis labem esse, ut factionibus et studiis distrahantur, quae inter nihil promptius esse, quam aliena stultitia sapienter abuti, et ab una dissidentium parte accitum adversum omnes valescere. In hunc sensum plures ex ipsis quoque Caesarianis, quibus praecipua rerum civilium peritia est, disserere audias. Sed in contrarium itum est a Comite Trautmansdorffio, qui novis ab Aula Viennensi mandatis instructus reliquis Legatis Caesareis supervenerat. Conveniens utique erat, postquam Galli et Sueci Libertatem Germaniae et jura ordinum armis suis praetendebant, ut radicem mali bellorumque semina, animos atque consilia adiicere, eaque ab aliquot annis, quam diu Procerum inter se et cum Caesare conciliandorum, atque eadem opera subtrahendorum inimicis auxiliorum spes erat, praecipue Coesarianis cura fuit. Et huc pacis Pragensis, et Amnestiae toties promissae, toties dilatae, ac demum difficillimo partu prognatae, irritamenta


page 8, image: s008

spectabant. Et profecto sperandum erat, ut qui per dissensiones nostras invalescunt, qui furore nostro pro satellite cupiditatum suarum abutuntur, qui denique dementiam nostram augent, pietatis et auxiliorum simulatione, Concordiam nostram videntes, non praetextu modo armorum, sed viribus et potentia, ut in sicco deprehensus piscis destituantur, quem in sensum non ineleganter quidam nuper dixit, Concordi Germaniae servitutem imponere, nec hujus foederis nec hujus seculi rem esse. At postquam irritae spes fuêre, nec umbra pacis aut ludibrio acquiescere volebant, qui solidam firmam que expetebant: Invertendum sibi stylum atque consilia Caesaris Ministri duxerunt. Itaque contraria prioribus arte usi Alsatiae cessione Gallos, Pomeraniae Suecos sibi placandos statuerunt, spe ducti, ubi illorum desideriis satisfactum erit, abjecturos speciosum defendendae Germanicae libertatis colorem, sterilemque Gloriam et Ordines Imperii auxilio nudatos, denuo Caesaris arbitrio relinquendos. Vix dici potest, quantum


page 9, image: s009

Comes Trautmansdorffius invento hoc sibi placuerit, vix ab Aula Monasterium venerat, jam omnes pene priusquam ipsi Galli Suecique hujus secreti participes erant: Jam pacem pro confecta, nec ultra trimestre differendam publicabat: Fama est istam tam subitam libertatem Bavari Consilio provenisse, non sane magnam in eo jacturam esse dem onstrantis, si Alsatiae cessione de summa rerum transigatur, nihil ex reliquis ditionibus Austriacae delibari, etsi Wirtembergiae Duci ereptarum ditionum possessio (Aschberg, Hohem Stauffen, Blaawbeyrn ) Austriacis servetur, abunde damnis satisfactum: Fructus Alsatiae ac Suntgoviae usuris immensi aeris alieni solvendis vix sufficere, ad aes alienum cum provincia in Gallos transferendum, jam quantum illud esse, quod Lutherani Austriacis possessio nibus perpetuo excludantur? quodque gladio tamen asserta Bohemici Regni successio ut Fas et Jus Domui Austriacae concedatur, Bavarum beneficio, affinitate et quod plurimum valet necessitate Austriacis innexum: Catholicos innato in haereticos


page 10, image: s010

odio metuque nullam nisi Austriacam amicitiam scire, nullum que praeterquam in Austriacis praesidium habere. Haereticorum ferocissimos per belium absumptos, caeteros veteri novoque aere alieno, tributis, bello exhaustos, omni rerum gerendarum nervo destitui: Illo rerum statu spem quoque recuperandi Alsatiam superesse: Lites cum vicinis de finibus regundis, Jurisdictione, ut inter accolas solet, Aulae Gallicae turbas, regnimotus occasiones fore rebus novandis: Prope imperiiac Caesaris arma, ac parum deesse, quin quatuor Villarum sylvaticarum restitutione Brisacum velut obsideatur, denique motis semel in Gallia rebus, pro derelictis fore. Quae quidem etiamsi non de nihilo dicta erant, tamen sero falsum se opinionis atque avidius quam consultius rem a se promotam Comes advertit: nam neque Regibus oblata satisfaciebant, et ipsi sine compositione illorum, quae inter Ordines et cum imperatore controversa erant, arma se nunquam posituros protestati sunt: Inde quidem facti poenitentia subiit animos, sed sera non ausos aperte retractare


page 11, image: s011

quae tam liberaliter concessa, et ut Galli quidem loquuntur, obtrusa fuerant. Ergo quae rescindi apte nequibant, adjectis conditionum modorumque tanquam subintellectorum limitibus, exitum invenire non possunt: Alsatiam se concessisse ajunt, sed nondum convenisse de aere alieno exsolvendo, deque summa, quam compensandae Alsatiae concessae sane praegrandem postulant: Cognatorum Principum Tyrolensium, sed et Hispanorum Regis, cui Alsaticarum ditionum successio olim contingere possit, consensum huic alienationi necessarium: non autem consensurum Hispanum, nisi et ipse Pace comprehendatur: Carolum quoque Lotharingiae Ducem restituendum: teneri praeterea Gallos (idque Caesarei tanquam exprobrantes fidemque exposcentes, objectant) Bavarum in Electorali dignitate defendere, providereque ne Protestantes sibi albata ultra annum M. DC. XXVII. repetant: Quae universim ac singula ita proponant Caesarei, ut sine iis, tanquam deficientibus conditionibus, Pacem confici minime posse, asseverent. Praeter


page 12, image: s012

facti poenitentiam aliae praeterea secretiores causae subsunt corrigendae inconsultae liberalitatis, nam exquo, Gallos iterum ad Orbitellum fugatos, eorumque res haud ita prosperas in Hispania, eadem cis paucos dies fama attulit, jam a metu ad spem Caesarei Hispanique transeunt, et non salutem modo suis partibus, sed ab hoc victoriae initio rediturum fortunae favorem sibi promittere audent. Authoritatem sc. Regii in Gallia consilii, solis felicium consiliorum eventis substitisse: quibus semel interruptis, jam dissidia exoritura aliorum aliis improspera imputantium, atque omnia inde in deterius prona: accedit quod ex ordinum concordia, quam omni nisu promovere student, authoritatem, potentiam, decus imperio rediturum, hostibusque ludibrium et immoderatorum Postulatorum audaciam imminutum iri credunt: Sed praecipua ex eo spes, quod Batavorum cum Hispano ab aliquot mensibus tractatae induciae, ad exitum spectare dicuntur: nempe illis Gallicae potentiae vicinam, et a Suecis tot Portus insessos affectatumque Maris Balthici dominium


page 13, image: s013

omnibus Hispaniarum Indiarumque opibus formidolosiora et exosiora esse. Interea, dum quisque rerum exitus speculatur, iisque intentus est momentis, quibus conditionem suam meliorem fieri posse autumat, conticescunt omnia, et quae hinc inde Pacis Leges dictatae erant, prout fortuna se dabit, moderationem vel intentionem recipient. Convenerunt hocipso die, quo haec scribo in Pago Lengern, Medio inter Monasterium et Osnabrugam itinere, Protestantium delecti, inter se deliberaturi, quas ultimum, Catholicis concordiae Leges proponent, nam et illud scias oportet Illustrissime Scaliger, non tantum Caesari cum externis, Catholicis cum protestantibus rem esse, sed et hos inter se opinionem scissos, dissidiis et factionibus laborare, ut vel Caesare ipso (mirum dictu) hastatore opus habeant, ne commodis suis ipsi adversari velint, ita quibus paulo ante difficillimum erat consultare, et qui dum deliberabant, descivisse per illorum temporum ingenium censebantur, nunc non contenti de Repub. libere arbitrari, atque in suffragia ire,


page 14, image: s014

libertati aliquid deesse credunt, nisi et inter se dissentire liceat. Praebuere rixarum initia Electorum Legati Excellentiae honorem atque appellationem, a caeteris sibi deferri vehementius efflagitantes, quam aut loco aut rei conveniebat, idque vocabulum, ut veteri mori adversum, et tanquam Dominos inde hinc famulos arguens, Parthorum regno quam Germanorum libertati convenientius esse dicebant: Quanquam autem lis in medio indefinita remansit, tamen illa hinc sibitribuentium, inde negantium illos honores, titulosque contestatio, multum de necessaria animorum in commune bonum conspiratione detraxit, unde illud quoque consecutum est, ut Saxonis et Brandenburgii Legati in commune cum caeteris Principibus Protestantibus minime consulant, sed veluti omnium arbitri separati agant et codicillis ad caeteros missis, Dominorum suorum jussa insinuent, laeto, sine dubio, his controversiis, Caesare, qui sub Comitiorum initia, cum vetera jura repeterent ordines, nec quicquam nisi suo arbitratu consensuque incipi gerique vellent, assensus est,


page 15, image: s015

nisi in iis quae singulari praerogativa ad Electorum Collegium pertinerent, illorum imitatus Principum exempla, quiplurium imperium juxta libertatem, paucorum dominationem Regiae libidini propiorem existimarunt, surrepsit aliud malum, quod inferiores ut vocant Circuli, quanquam ejusdem navis vectores, et ejusdem naufragii periculo expositi, quia tamen armorum Catholicorum strepitum non nisi ex longinquo audiunt propriis viribus ac Suecorum Vicinia praefidentes sejungere suam, ab aliorum causa, nullam alieni periculi rationem habere, proprium sibi, et a Spirensi et Aulico Viennensi plane distinctum Tribunal meditari coeperunt. Denique supersunt vetera factionum ordinumque nomina Calviniani et Lutherani, quorum illi hactenus a Pacis Religionis beneficiis exclusi, non contenti sunt admitti in communionem securitatis publicae, nisi mutandae in ditione sua religionis, cogendorumque subjectorum jure Catholicorum et Augustanae Confessionis sociorum exemplo fruantur. Ex his igitur dissidiorum


page 16, image: s016

initiis Protestantes in tres sectas factionesque abierunt, quarum prima illorum est, qui declamatoria vehementia et instar futura Praecinnentium Vatum oestro rapti, hoc illud esse tempus, nunquam profecto rediturum affirmant, quo firmari, sublata aemula, Reformatam Religionem in fatis sit, NB. eam felicitatem a DEO nobis monstrari, illius ministram et Conciliatricem Sueciam fore, a nobis aliud non requiri, quam ut offerenti se fortunae sinum pandere, et aurea secula secum ferentem admittere velimus, id divinae gloriae studium, id conscientiam nost am et Posterorum curam exposcere: porro an quicquam aequius quam redhostiri Catholicis, quae ipsi Protestantibus intentabant: addunt quidam, propriâ irâ infensi, Aulae Viennensis Ministrorumque Caesaris arrogantiam, difficiles congressus, gratiam aut fastusjanitorum aeque intolerandos, et caetera Magnorum Principum Palatiis objectari solita, quae vel hac occasione hocque pacto vindicari, in solatii parte futurum: Arque isti sunt, qui Religionum libertatem in Austriacis


page 17, image: s017

ditionibus, vel sub aliis Principibus Catholicis degentibus, Bohemiselegendi Regis jus, ac Ecclesiasticis Proceribus ducendae uxoris, mutandae reformandaeque Religionis adserunt facultatem, eosque ab Oxenstirnio et Salvio, NB. in illam Siliceam ut ita dicam Consiliorum duritiem roborari constans plerorumque opinio est, fiduciâne tam magna obtinendi, an quia bellum quocunque successu gestum sibi utile arbitrantur, haud ita facile dixerim. Verum his alii contradicunt, quibus hactenus ultioni consulendum placet, ne imperii leges fidesque publica violetur. Impia esse arma, quae alteram Imperio manum amputent, ex Catholicis et Protestantibus constare illud magnum corpus, Pacem utrique Religioni, Imperatoris atque Ordinum sancito, datam, quae sine scelere non modo non infringi, sed nec attemperari possit: humanius esse credere veroque proprius, nec Caesarem, nec Catholicos Principes, abrogata de Pace Religionis constitutione, Lutheranorum exitium quaesivisse et quae in contrarium superioribus annis disputata sunt,


page 18, image: s018

morbum haud se retinentium ingeniorum et scholasticorum Polupragmosu/nhn fuisse, neque hodie tam iniquis atque indomitis necessitatibus, circumscriptos nos esse, ut idcirco priores injuriam facere debeamus, quia nisi fecerimus pati possimus; Et hi tanquam mediam viam secuti concordiam cum Catholicis suadent quidem, ut necessariam, sed morâ et trahendi artibus, opimiores adhuc eliciendas conditiones. Tertii neque ista moderatione contenti abrumpendas omnes esse moras clamitant; unicam in crepidine praecipitii stantibus, ex Pace salutem, valedicendum spei et fortunae et speciosis tuta praeferenda: facile esse magnum animum induere, procul a Caesaris et Catholicorum armis ad Albim et Visurgim sedentibus, propriaque et finitimorum potentia praevalidis, et ubi quid hostile ingruisset, Suecorum ex proximo auxiliis tutis: Vim Caesaris ac potentiam Catholicam proximis ingruere, ab his tributa et annonas exigi, hos hybernis premi ne hiscere quidem ausos, procul Sueciam, et quid Suecos mari aut tot


page 19, image: s019

fluminibus divisos conferre posse in Medio Germaniae ad Rhenum, Danubium, aut Nicrum degentibus, nam quod eo quoque Suecicorum armorum terror atque fama penetravit, perexigui fuisse temporis gloriam, documentum imposterum nihil ad belli summam facere, longinquis itineribus percursare quae obtineri nequeant, neque quicquam tutius, quam reputantes in firmitatem suam, bellantibus aliis, expectare belli exitum, et falli omnino qui eum sibi rerum statum periculosissima credulitate, fingunt tanquam plane debellatum, et conclamata esse fortuna Caesaris, desperata res Catholica, et omnia prona Gallis Suecisque victoribus esse, hinc et inde magnos exercitus, ingentes vires, et novis supplementis inexhaustam materiam, quid si igitur fortuna belli variet, quid si magno aliquo praelio Caesar vincat, hostes vincuntur, quid si Francia internis fluctibus intumescat, et proprio malo intenta aliena omittere cogatur? Quid si Polonus, Moscus, Danus in Sueciae viscera bellum revocent, quem tunc starum fore Protestantium,


page 20, image: s020

omni externa, propriaque ope destitutorum, post intima animorum tanta libertate, in his Comitiis nudata, post irritatum Caesarem et offensos nimia Postulatorum iniquitate Catholicos? profecto non ultra tempus fore nova Comitia indicendi, acceptandique, quae nunc adeo superbe reiiciuntut: Sed de omnibus decreturum irati Caesaris arbitrium, et unius voluntatem plus valituram, quam omnia arma, praeterea fluxam exterorum fidem, Gallis insitum veteris Religionis studium, nec conscientiae tantum, sed et famae respectu a juvandis Protestantibus, quantum quidem ad Religionem attinet, prohiberi: secretas cum Bavaro et Catholicis sponsiones illorum finibus magis conducere, superiorem Palatinatum et electoriam dignitatem Bavaro promissam; concessum Catholicis, quantum quidem in ipsis est, quicquid ante Annum M. DC. XXVII. Protestantibus ereptum, satis arguere; quo animo erga istas partes affecti sint, Mantuae, Parmae, Sabaudiae Duces, Trevirum Electorem, Bipontinos et Mompelgardiae Principes, Colmarienses aliosque NB.


page 21, image: s021

Tutelam Gallicam expertos, semper meliorem fortunam, interdum fidem Gallorum desiderasse. Claudium Memmium in secreto nuper cum Trautmansdorffio colloquio (quanquam id inficientur Galli) affirmasse, etsi Bragantini et Catalauniensium causam salvam cupiat Rex, tamen peripsum non staturum, quo minus in potestatem Hispani redigantur, modo emissae protectionis pretium, Cameracum aut Burgundiae comitatus reddatur: Postremo vanum esse sperare, Caesarem ac Catholicos reformatae religionis exercitium publicum aut privatum, aut qui illam profitentur, unquam toleraturos quos, ut ejicerent, difficillimo se bello implicare non sint veriti, exceptam nuper Traurmansdorffij vocem ad Oxensternium, magnis execrationib. caput suum devoventis, si unquam Caesar in suis ditionibus Legem in negotio religionis a quo quam sibi dici patiatur, et quem nisi plane emotae mentis, sibi persuasurum Catholicos in praeservati (ut vocant) Ecclesiastici abrogationem consensuros esse, quo facto Catholicae


page 22, image: s022

Religionis jugulum peti, et ab hinc 100. annis nullos superfuturos Catholicos. Episcopatus minime, dubitare possunt: quam eo potius rem deduci necesse esse, ut Catholici Protestantium pertinaciâ indesper tionem impulsi, ubiin Austriaca domo nihil opis aut praesidli superesse intellexerunt, extra quoque auxilia cir cumspicientes, Galliae Regem Ecclesiae Patronum, Bavaro conciliatore, adsciscant, nec defuturum vocantibus Gallum, seu reverâ Religionis periculo motum, cui excidium intentari ex artificiose apud se traductis Protestantium consiliis, credet, seu speciosum titulum ad alia quoque valiturum existimabit, quippe nullo validius gladio Austriacae potentiae nervos incidi, quam subtractis alioque deductis Catholicorum viribus: eâ praerogativa viam ad ulteriora aperiri, Litium se arbitrum fore; sed armatum, et inter dissidentes, imperii proferendi occassiones quotidie nasci: tum peregrinitatis injuriam, quo prope solâ hactenus a Caesareae dignitatis petitione, submotisunt Galliae Reges, aboleri,


page 23, image: s023

denique in ipsos Suecos, si quando in solescerent, valitura haec foedera: Bavarum quoque, ut ut fidum Affinibus Austriacis, eorumque consiliis ac fortunae innexum, tamen ubi necesse erit, omnes alios respectus damnis suis posthabiturum: quinimo ab hac amicitia, haud paulo plus quam solam salutem sperare, eaque usurum non amplius depellendi periculi, sed in spem potentiae: nam praeter averruncatum e religione periculum, inque ordinem redactos Lutheranos, ac horum Patronos Suecos, Electorii honoris et totius Palatinatus superioris possessionem sibi firmari, et si Imperator extra Domum Austriacam quaerendus, quam aliam in Imperio familiam esse, quae Caesarii culminis nomen, splendorem, onera sustinere posset, quam Bavaricam? Caeteros Catholicos Bavari consilia sequi solitos, vitato periculo et bonorum ecclesiasticorum incremento auctos operiri futura, et praesentibus frui, pro solatio habituros: nam Gallicâ amicitiâ constanter aut secus usuios prout conducet, et aliorum


page 24, image: s024

temporum alia consilia fore. Inter haec Protestantes a summa spe in extremam rerum omnium desperationem dejectos a se, a Suecis derelictos, bello impares, pacem non nisi precariam habituros. Praevertendum igitur in ista commodorum damnorumque dubia aestimatione, in isto sperandi timendique confinio, et dum licet, aequis conditionibus, cum Catholicis transigendum esse: id quoque ad pacis durationem praecipue valiturum, quam simus habituribonam firmamque, si Leges utrinque honestae, inconstantem ac insirmam sisecus. Postremo horum quoque facilitatem superat Saxoniae Elector, qui ubique nimium existimari, quod ultra Pragensittactatu indulta petitur: Satis a Catholicis concessum asserens, aut iniquum et intempestivum tantâ pertinaciâ supra contendere: credendum atque exteris armorum praetextum statim e manibus excutiendum hortatur.

His opinionum dissidiis imbuti Protestantium animi hodie Lengeranae conveniunt, DEUM immortalem precor, ut ea


page 25, image: s025

illls consilia suggerat, quae moderationi propiora, ad pacis confectionem viam sternere valeant, nam id quidem animo meo certum atque indubitatum habeo, Ordinum concordiam ad totius negotij exitum permultum conferre posse. Quicquid in illo conventu decreturi sunt, proxime ad te perscribam. Interea vale Illustrissime Scaliger, et me ama. Monasterii 17.7. August. M.DC.XLVI.

SCIPIONI SCALIGERO EQUITI S.P.D.

SPero, Illustrissime Scaliger, quas XV, Cal. Septembr. ad Te dedi, Tibi redditas, ex quibus, quo in statu sit negotium pacis, quod a sesquianno hic tractatur, aliquatenus intelligere potuisti. Et quandoquidem in illa Austriacorum cum exteris, Catholicorum cum Protestantibus, et horum inter se multiplici dissensione nihil adhuc promotum, sed omnia quasi incluctabilibus implicata


page 26, image: s026

difficultatibus sunt, inde sane perexiguam ac potius nullam pacis conficiendae spem superesse concludendum videtur. Esse tamen quae Austriacis fiduclam, contra foederatis Regibus, quanquam solicite tegentibus metum addere possint, quod priore Epistola leviter tetigi, nunc explicatius perscribendum est. Scripseram eo ipso, quo meas ad Te exatabam die, Protestantium inter se discordantium, Delegatos Lengericae convenisse. Convenerunt, deliberarunt, placuit aliquammulta de priore conditionum propositarum rigore remittere. Annus a quo ablata restitui debent, quem Catholici hujus seculi vigesimum septimum, postea vigesimum quattum, protestantes decimum octavum constituerant, nunc ad vigesimum primum resigitur. Bonorum ecclesiasticorum possessio utique eorum, quae Imperio obnoxia sunt (immediata vocant) ad centum annos restringitur. Reservati, (quod appellant,) Ecclesiastici abolitio, tantis olim studiis, ac prope conviciis efflagitata, silentio tranlmittitur, quam Religionis libertatem in


page 27, image: s027

Caesaris patrimonio degentibus subditis, ut necessariam paci conditionem proposuerant, eam libertatem precibus tantum (sed quas rejiciendas non dubitant) a Caeserea Majestate petunt: Hae sane conditiones tales sunt, quae si nondum perplacere Catholicis possunt, tamen ulteriori negotiationi viam praecludere non debent: nondum quidem haec pax est, sed ad summum nitentibus primo gradui insistere nonnihil est: et haec prima Caesarianis sperandi causa, quanquam ut hoc quoque addam, ego quidem permultum interesse puto, ita inter se transigant Ordines, ut, nisi exteri quoque Reges abscedant pacati amicique, nihil actum putent, an illorum exterminio, concordiam inter se sanciant: Quod quidem aliqui velle videntur, qui interna pace stabilita, ilico ventos omnes fluctusque, quibus agitabamur, quieturos arbitrantur, quin etiam exteros, ubi felicitati Germaniae inrercedere, turbasque armis suis ciere perrexerint, communi operâ junctisque atmis pellendos. At in tantum adulto malo, adeo exhaustis Principum viribus, tot


page 28, image: s028

externae potentiae munimentis, exercitib s, civitatibus, arcibus statim cessuros, velut ad edictum Praetoris Gallos Suecosque, id vero creditu difficillimum est. Bello haud dub e atroci, ancipiti ac fortasse Victoribus ac Victis exitioso opus erit ad exturbandos, qui abire recusabunt; et qui Henrici II. Galliae Regis exemplo sententiam suam tuentur, vehementer profecto errant, temporum rerumque conditionem longe diversissimam minime reputantes: Pace quoque Pragensi iisdem finibus, eadem spe conflata, quid effectum, nisi ut implacabilius asperatis exteris, ac reliquis de diffidentia nihil remittentibus, valentius bella resurgerent? Porro amicis potius quam inimicis in futurum vicinis Regibus utamur, vel maxime ad pacis stabilimentum firmitatemque spectat. Quis enim facile credat, tantae tamque singularis, ac prope divinae Caesarem fore mansuetudinis, ut si Comitia, securitatem rebellibus datam, deliberandi licentiam, pacem denique omnia invito extorta ereptaque, caeteri non meminislent, ipse obliviscatur? quae cautio, quis


page 29, image: s029

sponsor erit conventorum? Certe nisi ad externa foedera regressum illi habeant, hic metuat, nulla pactorum, nisi in libidine Caesaris erit fides. Alterum Caesareanae fortunae speique argumentum est, adversus armorum Gallicorum ad Orbitellum successus: Jam illud victoriarum inoffenso hactenus cursu progressis, satis erat de fortuna conquerendi materia, Orbitellum non caepisse, ac praeterea caesos fugatosque fuisse, tredecim majora tormenta amisisse, Hispani conciliatoris beneficio salvum sibi aditum pepigisse. Hispanos omnes sine lytro dimisisse, postremo Salo monis et S. Stephani portubus, adeoque tota Hetruria cessisse, ea vero nimia honoris famaeque jactura est, intendunt hinc metum, inde fiduciam, quae ex Hispania et vicino Belgio nunciantur de Icerdanae obsidionis eventu dubio, et magno Gallorum numero ad Mardicum caeso, quos inter plurimi ex primaria nobilitate, tanquam vilissimus et facilimus sanguis: sed invalescit magis magisque molestissima Gallis et ingratissima fama, Batavis cum Hispano convenisse.


page 30, image: s030

Compertum habeo Thullurium illum inter Danos atque Suecos paulo ante conciliatae pacis authorem, nuper Hagae Comitis in senatu gravissimâ libertate conquestum, idque postridie scripto repetiisle, quod contra pacta anni 1644. quibus constitutum erat, neque Gallos sine Belgis foederatis, neque hos sine illis, sed utrosque simul cum Hispano pacis negotium tractaturos, Ordinum Legati Monasterii agentes, non modo insciis Gallis colloquia et consilia miscuerint, sed etiam in unum et septuaginta articulos convenerint, quibus de omnibus partium controversiis transigebatur: eos articulos, a tribus ex Legatorum numero signatos, nulla plane facta sociorum mentione: adjiciebat Magistrum Equitum Guichium, cum sex mille auxiliatibus uti convenerat, missum ab Ordinum in exercitu delegatis rejectum, monitumque, ut retrocederet: nec minus a bona fide alienum esse, quod naves ab Ordinibus promissae, quibus Mardiccae obsidium promoveretur, nondum comparuerint: Quibus rebus effectum sit, ut inde difficilior cum Hispano negotiatio


page 31, image: s031

evaserit, hinc omne belli onus solis Gallis incumbat: Igitur sui muneris esse, quid animi quidque consilii habeant Ordines, exacte scire, deque eo certiorem facere Regem, nolle tamen credere, homines tam sapientes tamque Galliae hactenus amicos dictum cujusdam: cujus nonnullae in Repub. partes, probaturos, Ius fasque Batavis esse Gallos decipere asserentis. Responsum est a Senatu non statim, sed ut dubitantes agnosceres, vigesimo tertio post die, de Guichio plane nihil, naves initio missas, sed post tanquam non necessarias, et ut lembos quosdam Piraticos persequetentur, stationem deferuisse: Pacem cum Hispanis tractatam non conclusam, sine foederatorum nullam fore, speciosa verbis; reinania! Et allatum quidem fuit, paulo post Gallorum copiis Battavum exercitum auctum, et naves ad Mardiccum compatuisse, ipse quoque Princeps Auriacus quaedam prope Antvverpiam Castella occupa vit, quae tamene estigio ab Hispanis recepta sunt, verum ista patum aut nihil Gallos movent, neque Auriacum agere sorio credunt, irritamenta belli esse,


page 32, image: s032

praeter inanem armorum ostentationem nihil valitura, quibus Gallico Foederi utcunque satis fiat, quinimo ita inter ipsos Battavosque conventum esse ajunt, ut aestatis reliquum, inoffensa pacificatione inter arma transigere liceat. Aliam Gallis tempestatem minantur Hispani, ab adversa Brittannia; quam iisde, quibus Battavorum Rempubl. increscentis Gallicae potentiae terroribus agitatam, amicitiam ac foedera cum Hispanis meditari asserunt. Praeterea in illud quoque secretum se penetrasse credunt, non esse sinceram omnique scrupulo carentem Foederatorum amicitiam. Compertum sane habeo, Suecos, quod Galli contra, quam conventum erat, hujus aestatis exordio auxilis, in tempore non submissis, ipsis omnem hostium paratum transmisissent, iniquissimo animo tulisse, idque Oxenstirnium exprobrare ausum, eundemque Gallos induciarum cum host bus mentionem injicientestanquam ex tio sasuadentes repulisse: et dum hi Catholicorum, illi Protestantium causam per aperta per occulta fovent juvantque ex aliorum jurgiis ipsi quoque mutuum


page 33, image: s033

incalescunt, atque ita qui suspicionibus premuntur, vicissim suspiciantur, et dum timentur timent. Denique mussitatur Aulam Gallicam intumescere decumanis mox fluctibus agitandam, non sufficere ultra totimpensis Regnum: Cardinalem praeterea occulto omnium Ordinum odio, et Italici belli invidia flagrare. Quod si verum est, certe suis ipse consiliis et justae Nemesi id odium deber Cardinalis Memini, cum Lutetiae essem, paulo post Regis et Richelij mortem, omnes Librariorum tabernas aeerb ssimis in hunc samosis simisque libellis plenas fuisse, incentorem belli, tributorum auctorem, Regis Regnique perniciem sublatam miserâ laetitiâ sibi quisque congratulabantur: Ac sane si Reginae, Mazarmo, Principibusque tunc animus et consilium fuisset, bello, etiam ubi ex voto succedit, luctuosis simo, finem imponere, populumque tributis levare, sapientissimus Richelius, odij publici victima objiciebatur, praeteritorum illi malorum culpâ, repara ae, contra pacis decore Reginae adstructo. At vero, post quam pace potius bellum, et instare coeptis, urgere successus et quod hinc


page 34, image: s034

consequens est, continuate tributa, sine quibus bellum haberi nequit, visum est, inconsultum certe fuit permittere, in allo tantâ licentia praedamnari, quod mox ipse facturus eras, tanto utique flagrantiorum periculo odiorum, quanto mitius Imper um sub novo Ministro sperabatur, sisub his furiis vapulant Galli, profecto neque Suecis suae desunt secretae curae, quae magnis illis prae fidentibusque animis aliquem futuri metum injicere possunt: Gallis magnitudinem: suam invisam et suspectam eoque incertam, illorum amicitiam, atque ubi bellum durabit, in aperra forsitan odia desituram, haud ex vano suspicio est. Danus nuper injuriis damnisque irritatus, coacta foedera non diutius observabit, quam necessum erit, tam variae ac pene contrariae actiones extremâ senectâ regna sua obeuntis, Batavos, missâ extra ordinem nullis apertis caussis, Legation edemerentis, militem exauctorantis, et eodem tempore alium legentis, inquietos magnisque motibus agitatos spiritus produnt, Polonum aetate ac morbis invalidum, novae uxoris nuptiis irretitum, contumaciter


page 35, image: s035

refragantibus Regni Proceribus, bellum in Turcam, quod prae se fert, moliri vix ulla ratio est, quae persuadeat. Promptius credere est, obtentu Turcae alia agitare, et quidni Sueci suspecta habeant arma sibi ex veteribus novisque causis semper aemula: Cum Moscoviâ sancita nuper amicitia, sed quae securitas esse potest in barbaro fidem utilitate metiti astueto. Brandenburgium Electorem, et quicquid Principum liberorumque populorum mari Baltico praetenditur, ipsos denique Battavos Pomeraniae restitutionem per aperta, per occulta moliri non ignorant. Haec omnia sicut Caesarianae factioni laeta, ita quo magnae spei plurimum metus admistum esset, factum est in prospero ad Francofurtum casu, quo Catholicus exercitus, quanquam viribus superior castris immunitus et omni copia affluens, eripi sibi arcem commeatuum, Moenum et Franconiam pudenda negligentia passus est, quam imprudentiam summas illarum partium difficultates consecuturas credi par est: Ego istud sapientissimo Numinis summi consilio evenisse credo, ut ubique esset,


page 36, image: s036

quod sperent, quodque vicissim timeant omnes, ideoque a fortuitis bellorum, in tutum rec suas subducere adlaborent: Verum id tam cito vix continget, quin nobis aliam decerpere ficum, atque alias tractare rosas liceat. Vale Nobilissime et sapientissime Scaliger, et me ama. Monasterii 3. Calend. Sept. 1646.

SCIPIONI SCALIGERO EQUITI. S. P. D.

EX quo postremas meas ad Te dedi, duae hîc res minime omnium expectatae provenerunt: nam statim atque Protestantium Responsum ad Catholicorum declarationem, Caesareanis traditum fuit (quod factum fuit VIII. Calend. Septembr.) Comes Trautmansdorffius ad veteres artes confug ens, denuo Gallos novis conditionibus propositis aggressus, et aliquanto post idem Trautmansdorffius hîc, Osnabrugae Lambergius Protestantibus ad se vocatis


page 37, image: s037

denunciarunt, adeo iniquum Catholicis visum illorum responsum, ut nisi prius immoderata resecentur, nullus tractationibus supersit locus, Mirum sane erat difficillimo, et ut videbatur alienissimo tempore, quo pessime res Catholicae habebant, circumvento Catholico ad Francofurtum exercitu, belloque in ipsa Bavariae viscera promoto Trautmansdorffium rei prospere gerendae fiduciam coepisse, et Catholicos nullis rerum suarum adversitatibus fractos aequiores a Proteftantibus, concordiae Leges prope minitantes efflagitasse: Subibat omnium animos, tacita cogitatio unde suborta audientia? quae spes? quae pertinaciae ratio in praecipiti stantibus? Sed plerorumque conjectura fuit, praevidisse Trautmansdorffium at dorem et fortunam Suecorum, aliquot menssum mora a Gallis tardatam, postquam sisti nequiverat, malignam illorum curam invidiamque minime effugituram, eamque ob rationem hoc potissimum tempore denuo pacis negotium proposuisse, quo prominere nimium Suecorum fortuna, atque ideo aemulationi paratior videbatur.


page 38, image: s038

Catholicis transigendi negotii haud dubia spes animos addebat, et fassus mihi postea est * e Caesaris Legatis haud postremus, Gallos Caesarianis acriter exprobrare nimiam facilitatem, plus aequo Haereticis concessum, et iniquam Postulantium audaciam constantia repellendam: neque dubito adesse hortamenta secreta Catholicis opem atque auxilium, Regis Christianissimi magnifice promittentium; sive ea ratio, sive alia fuit resumpti negotii, non alias magis consultationibus inter se et cum compositoribus vacaverunt Galli. Magnum sane diligentissimae operae argumentum est, quod 8. Id. Sept. colloquia et consultationem a quarta post meridiem hora ad noctis usque medium apud Pontificium Venetumque Oratorem traxerunt, et qui secuti sunt dies eâdem curâ transacti: tandem publica fama fuit, conven sse Gallis cum Caesareanis, et propediem Osnabrugam ituros, ut cum Suecis quoque res componatur. Observatum est ab harum rerum curiosis, hactenus non nisi unum alterumve reliquorum nomine quicquid officii erat, apud


page 39, image: s039

Suecos explevisse, at, istâ vice omnes ire voluerunt. Venerant Osnabrugam 15. Calend. Octob. ibique substiterunt, ad 4. Calend. Octobr. ego quoque omne tempus ibi transegi, quae cum Caesarianis pacta essent, quaeque deinceps Galios inter et Suecos acta, religiosissimo utrinque silentio diu ductum fuit, tandem patuit, praeter Episcopatus Metensem, Tullensem, Virodunensem, Jura item ad Imperium in Moyenvico et Pinarolo spectantia Alsatiam quatenus Austriacae ditionis est, et Suntgoviam, decem civitatum Imperialium in Alsatia sitarum praefecturam, et in altera Rheni ripa Brisaccum, praeterea Jus Philipsburgi praesidium habendi Gallis in perpetuum cedi: eam cessionem Imperii ordines ratam habituros Caesar promittit: Benfeldae, Tabernarum, Barri et Neoburgi munitiones dispiciuntur, nova et veterem morem supergressa vect galia abolentur. Revocantur omnes a Bernhardo Saxone aliisve factae confirmataeve largitiones: reddunt Galli quatuor civitates quas Sylvaticas vocant, et si quid praeterea cis vel ultra Rhenum bello


page 40, image: s040

captum tenent: restituuntur utrinque deductis copiis oppida, arces, castella: Ferdinando Carolo Archiduci Rex exolvit tricies centum millia liberarum Turonensium. Expungendum praeterea recipit bessem omnis aeris alieni ab Alsatiae Principibus contracti, Hispanum et Carolum Lotharingum pace comprehendi insistunt Caesariani, Galli cum Hispano tractare non abnuunt, at Caroli causam ad Aulam Parisiensem remittunt, adjicitur clausula, omnia pro non dictis atque infecta haberi, nisi cum Suecis quoque, et de Ordinum Imperii causa pariter conveniatur: Haec summa capita sunt eorum, de quibus Caesariani Gallique inter se transigerunt. Negotii porto quod iisdem Gallis Osnabrugae fuit, uti quidem ex ipso Comite Oxenstirnio didici, haec summa est: Initio referebant Galli, quibus conditionibus cum Caesareanis convenissent, suam in isto negotio moderationem pacisque studium extollentes, quippe cum plura victoriae lege, exposcendi arbitrium esset, Alsatiae partem immenso pretio quasiemisse: Eandem moderationem


page 41, image: s041

Foederatos quoque adhibituros sperare: maxime de tota Pomerania aliquantum cessuros, et Mechlenburgi Ducem in Vismariae communionem admissuros: eam in rem suum cum Caesareanis cumque Electore Brandenburgico tractandi studium et operam offerebant: Responsum a Suecis, gratulari se Regi Galliaeque Regno hunc rei exitum, caeterum sibi imperii causam propria satisfactione potiorem, neque de hac unquam se pacturos, nisi de illa prius transigatur: Regerabant Galli, eandem sibi quoque mentem esle, sed de re consentientibus nihil referre, quo ordine rem aggrediare, quinimo, Regum cum Caesare tractatus ad exitum spectantes incitamento caeteris fore, ut et ipsi faciliores se mutuum praebeant: perstitere tamen Sueci, unde belli causa, inde foederum et concordiae initia facienda asserentes: Proposuerunt deinde Galli fiducias cum Caesare et Bavaro: evidentissima harum partium commoda praetexentes, nam hasita conciliari posse, ut quicquid Danubium inter Rhenumque terrarum situm est, Foederatorum exercituum ulterior ripa


page 42, image: s042

hostium hybernis cedat: ita nostros in hostico uberrimâ omnium rerum copia abundaturos, dum hostis suas ipse Provincias, suosque subjectos consumeret vastaretque: addebant rationi necessitatem, qua Langraviae Cassellanae a Georgio Hasso et Melandro oppressae suppetias ferre revocato ex Bavaria Turenio ex foedere tenerentur. Quanquam autem quo ista tenderent, majoremque eripiendi Bavari, quam sociorum armorum curam satis deprehenderent Sueci, tamen tam difficili incepto implicatis offendere socios intempestivum videbatur, ideoque postquam flagitium cedere, et negare periculo sum erat, ita temperata res fuit, ut ad exercitus Duces propere scriberetur, eorumque de universa belli ratione consilium exquireretur. Postquam Monasterium redierum Galli, atroci rumore diffamati fuere Sueci, omnibus ad concordiam inclinatis, solos bellum malle, contra Gallos suis tantum utilitatibus foederum religionem aestimare, Imperii ac statuum incurios affirmabant, qui Suecis favebant: Neutrum fortasse falso, quanquam Comes


page 43, image: s043

Oxenstirnius, tanquam defensionem meditatus, DEO teste advocato et in suum caput vindice, Suecos praeter suam Protestantiumque salutem et securitatem nihil capere, mihi sancte affirmavit; Gallorum finibus Ordinum Imperii dissidia conducere, suam contra salutem in eorundem concordia sitam, iturum cum Salvio cis tres heb domadas Monasterium, constituturum mox Europae toti, per Suecos non stare, quo minus pax coalescat, quam Deo bene juvante intra proximas Cal. Martij habituri sumus aut nunquam. Eadem Caesareanorum, eadem apud Gallos spes, nec abhorrent conjecturae. Maximum in eo momentum, quod, quorum fines vastissimi habebantur, et belli anima, Galli, concessis acquiescunt, nec minus ponderis in renascente Battavorum cum Hispanis tractatu, qui paulo ante senescere aut verius plane extinctus videbatur: unde dolor et quaestus et imputatio, pacis praetextu extractam ab Hispanis aetatem, quo desperatas res, quas armis non poterant, dolis servarent, sed ita denuo incaluit negotium, ut exitum Hispani jactent, Galli


page 44, image: s044

credant, et vix ipsi Battavi negare audeant: Horum cum Hispanis composita negotia, Gallorum quoque cum iisdem foedera conficient, et jam nunc Batiavi componendae rei arbitros ac interpretes offerre se videntur. Ista animorum inclinatione solos Suecos, ea qua sunt prudentia, non minus quam fortitudine praeter veteres aemulos Danum, Polonum, Caesaris quoque et Hispani feriantia arma, et fortasse Belgatum ac Hansiaticarum Civitatum, denique parum aberit, quin totius Europae conjurata odia in se concitaturos timere, quis credat? Praeter illa quae superiori Epistola, si meministi, Svecis adversa dixi, aderit in vicinia propediem Brandenburgicus Elector potentia, consilio, favore Pomeraniam sibi propugnaturus. Post Cracovium â Poloniae Rege olim huc mislum, advenit nuper Dominicus quidam Rancallius, gente Italus, qui Hagae in transitu Suecorum potentiam Hollandis suspectam facere, et pro comerciorum securitate haud obscure foedera proponere jussus est. Versatur in plurium manibus oratio in hunc


page 45, image: s045

sensum in Senatu habita: Et ab aliquot mensibus Ulefeldius pro Daniae Regeibidem degit, haud sane bona Suecis officia praestare creditus: Imperij Proceres quanquam contentionibus pertinaciter inhaereant, et ipsi Protestantes, postquam Saxonici Electoris jussu, consilijs praesidere coeperunt, novis inter se altercationibus digladientur, tamen quod litigantibus Caesare et Regibus sibi quoque idem licere putabant, inclinatis ad concordiam rebus, sibi itidem ex pertinacia, praeter concatenatam malorum seriem nihil habituris tempestive transigendum judicabant, ne quid hactenus belli causa et pars maxima audiebant, non nisi vilissima pacis appendix habeantur. Hassiae Princeps, illa multis viris generosior foemina, quamdiu Foederatorum intererit, armatam esle, mutuis neces sitatibus obstringens obstrictaque, causae suae Patronis, sociis utetur, non eundem habitura favorem et authoritatem, ubi res ad pacem undique spectabant, neque enim idem magnis meritis [transcriber, in the print: meriritis] in pace, ut in bello, locus; operae navatae, bellique pretium erit, non quale


page 46, image: s046

ipsa sibi nunc statuit, sed quod caeteri arbitrabuntur. En tibi Illustrissime Scaliger, illorum quae superioribus diebus hic gesta sunt schema: Quae sequentur (si modo abire non necesle sit, nam et Domum a Principibus meis revocor, et aliunde ad Aulam Parisiensem iter mihi injungitur) proxime perscribam. Unum adhuc omittendum non duxi, jam nunc anxia discussione inter plutes agitari quaestionem, de qua ultimo congreslu Illustrissim Oxenstirnius, quoque multis disseruit, satiusne sit Alsatiam Galliae Regi, omni feudi ac supremi dominii nexu solutam, an talem concedere, quae Imperatoris et Imperii Majestatem ut caeteri Principes agnoscat: Liberam et ab Imperii reliquo corpore separatam ab Austriacis sibi obtrusam Memmius et Servientius mihi aliis que saepius affirmarunt. At cum Imperii Principis honore, oneribusque maluisse prae se ferebant: Trevir et Saxo Electores, quibus plerosque adstipulari video, istam assensionem, siquidem evitari nequeat, ita faciendam statuunt, ut quam minimum inde Imperii Juribus decedat:


page 47, image: s047

quae sententiae his rationibus niti videtur.

1. Primum Caesar inaugurandus promittere solear, nullam se Imperii Provinciam alienaturum, quin contra alienata revocaturum Jurisjurandi religione attineri videri, ne Alsatiae alienatio plus quam quod Austriaci habent transferat:

2. Quod ut conscientiae tutius, ita coactae abdicationis delinimentum aliquod erit, tanquam nihil imperii Majestati pereat, quod solis Austriacorum damnis transigitur:

3. Deinde cum Galli Alsatiam ab Austriacis, tanquam belli Authoribus (quo jure injuriave non dico) exigant, nullas adversus Imperium professi inimicitias, certe iniquissimum foret, Imperium pro illis belli veluti multam dependere: quin potius suos teneat poena authores, neque delinquentium personam egrediatur:

4. Porro honorificum Imperio et Principibus, tantae dignationis Regem civem atque collegam habere: quam gloriosum obscuratam ac prope emortuam Imperii Maj: tanti splendoris accessione


page 48, image: s048

illuminari! Galliae Regem Imperii Germanici Principem ac membrum audire? ejus Majestatem ut caeteri observare, obsequium ac fidem jurejurando spondere, publicis Legibus subjici, vocanti ad Comitia Imperatori parere, circulorum ut vocant Synodis interesse, de bello, de pace, deque communibus commodis in medium consulere, ut tunc demum minime vanum esse videatur, quod Imperator quidam Regem Regum se gloriatus est: et hoc fortasse consilio olim externi Reges in Graecarum civitatum album adscripti, et superiori seculo Ludovicus XI. Galliae Rex in Helveticorum, ac Henricus III. in Venetam civitatem asscitifuerunt; denique Romulus plerosque populos eodem die hostes, deinde cives habuit:

5. Neque gloriosum modo, sed et utile Imperio atque proficuum erit, tantorum operum, tantaeque potentiae Principem publicis necessitatibus obstringere, aurum et opes suas inferant potius, quam separati habeant: Nostras reputabimus divitias, quibus ad usque seculi stuporem, exuberant Galli, amicam


page 49, image: s049

habebimus potentiam, quam hucusque adeo gravem experti sumus: Jam nunc grandem nummorum summam, quâ fesso subveniatur Imperio, Caesari offerunt, quamdiu a Turca metus erit, majorem cum instructo exercitu daturi, ubi periculum ex praesenti, de futura liberalitate conjectura spesque capienda: non de futuros propriis, qui nunc aliena tam profuse juvant, et ubi affectus aut voluntas deerit, inviti obstringendi oneribus, quae communi scito decreta erunt:

6. Praeterea in eo praecipue sitam esse Germanicae libertatis judicant salutem, ut potentia Austriaca inter moderationis limites, continuatur superinducto aemulo, et ubi in cujusquam perniciem evagabitur prompto vindice Foederatorum armis, post Deum debent Germani portentosae illius magnitudinis imminutionem, debent restitutionem in eam fortunam, quam sibi eripi fatali socordia passi fuetant, sed non satis est ad libertatem procsamasse, defensore opus est et custode, ut quae feliciter parta sunt; fortiter asserantur.



page 50, image: s050

7. In Catholicis specialis ratio est, nec alibi militans, quam ea demum securissima religionis tutela est, habere sui corporis membrum, cujus potentiam amicitiae Suecicae fiduciâ elatis Protestantium spiritibus, opponere possint. Videntur hactenus integras Catholicorum vires, Austriacorum nondum attritas opes, Caesaris adhuc florentis minas contempsisse, legibus, armis, jure, injuriâ pressi tamen resurgebaut. Auxere spiritus pro libertate Germaniae, et quod huic consequens est. ipsi credunt, pro suae religionis incolumitate conjurata externorum arma: Hocigitur consilium restat Catholicis, ut senescenti Austriacorum potentiae recentem Gallorum substituant, Religioni fulcimentum, et haereticorum cupidini obicem: suam enim injuriam reputabit Alsatiae Landgravius, qui cuivis Catholico intentabitur, ad quemvis Imperii motum properus aderit, temperamentum rebus turbatis ac consilium, et ubi ista frustra erunt, vim pro remedio allaturus; Impromptior haud dubie, ad aliena pericula, quae ex Regno suo, sui securus prospiciet.



page 51, image: s051

8. Postremo, nisi ea ineatut ratio, quae Imperii Legibus et judiciis Galliae Regem subdat, impune erit, quicquid male sana cupiditas suaserit, vicinos terminorum finiumque regundorum litibus exagitare; in alieno, quae volet sibi jura arrogare, quae in suo alii habent inficiari, nova et superioribus temporibus inusitata vectigalia instituere, creditorum Austriacorum in se translatas actiones variis cavillandi artibus, quarum istanatio ad infamiam usque callentissima habetur, eludere: His et similibus disceptandis, ubi forum et Jus: quis Magistratus, quis judex? quae executio in externum nullis Imperii Legibus potestatibus, aut judiciis obnoxium? an statim ad Bellum redibimus, et vix pene sopitam tempestatem denuo conciliemus? Hae rationes quanquam apud quosdam ponderis aliquid habere possint, mihi tamen in nullare, quam in ista minus me unquam haesitasse, fatendum est, adeo exiles mihi videntur debilesque, ut ne speciem quidem ullam, nedum vim atque efficaciam ad persuadendum habeant, contraque validae et nervosae, quae Galliae Regem


page 52, image: s052

Imperii rebus procul habendum, Alsatiamque, si aliter fieri nequeat, a reliquo corpore abscindendam potius evincunt, quam ut tanti Imperio periculi causa aut occasio evadat: Domus Austriacae magnitudinem horremus, ejus adhuc reverentia umbraque terremur? an vero hujus periculi, si quod superest, remedium credi debet, majus periculum? Pecuniae, opes, virorum viriumque idem aut major apud Gallos paratus et uno amne discretis (quanquam nunc ne discretis quidem) ingens compo sit a turbandi facilitas, neque velle dubitandum: Non contenti Rheno ambitionem terminare, in altera ripe Brisaccum et Philippiburgum sibi olim armis, nunc foedere vindicant, pontem ac portam rebus novandis: nec turbare volentibus materia, occasio, praetextus deerit, consurget inter partes aemulatio, invidia, inde quaestus et lites, quaeque alia turbamenta pacis, denique diversa sacra colentibus nuspiam sincera fides animorumque consensio, et semper Gallus in partibus, accitus nec ne, nihil intererit: quippe Princeps Imperii, nec jam


page 53, image: s053

peregrinitatis odio praegravatus, Imperii rebus velut suo jure miscebitur, Religio bonum publicum afflictorum tutela obtentui, at inter alienas discordias invalescere et ad majorem semper grassari potentiam interior cura et studium erit. Nec jam intra Principis conditionem et aequalitatem consistere volet, Regis nomen et opes majus aliquid requirunt, et Caesareae dignitatis fastigium nemini magis quam sibi convenire arbitrabitur, ad quod arte, vi, armis enitetur: Ita nunquam non misera erit Germania, et magis alii Domini, quam alia conditio, quae Austriacis servierat Gallis serviet. Quamobrem non possum non vehementer probare Belgarum Foederatorum sapientiam, qui amicitia Gallorum hactenus feliciter usi, potentiam tamen exhorrent, ideoque arma Gallica in tantum praevalere nolunt, ut Hispanum toto Belgio evolvant, praesentius sibi exitium a Gallica potentia, quam ab Hispanorum opibus existimantes: Nec mihi quis quam hic Religionum differentiam objiciat; Est quidem ea ratio, quae Catholicis favere videtur, ex adverso


page 54, image: s054

Protestantium securitati inimicissima. At non ideo nullis Catholici periculis expositi erunt? nam certissimum est, nullos ambitioni limites, neque sacros, neque profanos obstare, omnia perrumpit, disjicit, calcat; nec quisquam alienum servitium et dominationem sibi occupavit, quin Religionis et libertatis speciosa vocabula usurparet. Excepta fuerat olim et publice traducta Ognatae Comitis Hispani apud Caesarem oratoris vox, aequo longiores Germaniae Episcoporum togas, eoque resecandas esse, an alios sensus Gallorum esse putamus, apud quos Rex Episcopos facit, et de Ecclesiarum bonis prope eadem, qua de suis libertate disponit, quorum haud exigua pars profanissimorum hominum aulae asseclarum perditissimo luxui inservit; breviter Galli ambitionis ingenio impulsi, occasione incitati, prosperitate superiorum temporum elati, omnibus augendae potentiae adminiculis instructi: modestiae nunquam litabunt, non adderem peculiarem in familiari cum (ipsus mihi retulit) colloquio nuper usurpatam rationem, nisi illa Austriacorum


page 55, image: s055

secretiores fines proderet, ideo liberam et ab imperii juribus solutam Gallis tradi Alsatiam, ut si quando eam armis repetent Austriaci, non cum Imperii Principe, cui caeteri opem atque auxilium ferre ex Lege publica teneantur, sed tanquam cum ex tero congrediantur: quod num bonae fidei congruat, aliorum judicio relinquo. Caeterum non haesito concludere, satius esse ex antiqua repudij formula, Gallo renunciare: conditione tua non utor, Tuam tibi habeto Alsatiam. Hoc pluribus expedit, Austriacis, Protestantibus, et sirem exacte perpendimus, etiam Catholicis: Nam quae in contrarium supra allata, profecto nullius momenti sunt. Jusjurandum Caesaris et dedecus alienatae Provinciae necessitate excusantur, quae saepe navigia jactu exonerat, et ruinis incendia opprimit, et multa sunt ejusmodi, quae so lum ex damno habent remedium; denique parva in eo cura, si imperli extrema dehonestentur: Gloriosum esse non potest, quod cum tanto periculo conjunctum est, et securitas inanibus potior habenda. Arcana Imperii in Comitiis et alibi Gallo


page 56, image: s056

prodi non est e re Germanica, neque liberalitas est, quod Caesari aut Austriacis offertur, sed concessae Alsatiae pretium. Caeterum onera Imperii in futurum subire quis coget? tantum abest libertatis in hoc consilio custodiam esse, ut acrius servitium immineat Catholicis aeque ac Protestantibus. Pacem cum civinis mutuus metus et retinendae Alsatiae studium conciliabit; nec aequum est unius Provinciae curam totius Imperii salute potiorem esse: quae mihi quidem exploratissima habentur, an et Tibi? rescribe quaeso et vale. Monasterii Prid. Calend. Octobr. 1646.

JOHANNI FRISCHMANNO Viro Amplissimo, Collegae

NIsi Juno mea cum Tua Venere Lucinae sacris operata certiori auspicio h. e. validioribus nixa argumentis, Tibi prolem, quam ego Pacem praedix, profecto non adhuc in vado res est: utraque spes decollare poterit,


page 57, image: s057

vidisti ex plerisque meis litteris, quam testudineo gradu procedat hoc pacificationis negotium, quanquam ferenda esset mora, quae modo certa conficiendae tandem rei spe se interea sustentare posser. Ego semper in conventione Gallorum cum Caesare plurimum momenti esse ad reliqua perficienda judicavi; ex ea adhuc nihil mutatum, manent quae semel placuerunt. Battavorum cum Hispanis, et horum cum Gallis concordiam, ut nuper ex Volmatiore scripsi, pro confecta habent Caesarei, sed ut verum fateat, nî nimia credulitate sibiipsis imponant, compertum est, Suecos paci adversos, bellum malle: Galli firmandae sibi Alsatiae pacem necessariam non ignorant, Suecorum praeterea porentiam suspectam habentes, et vix ultra fetentes arrogantem, et imperiosam societatem pace exarmandam ipsi judicant: ac retrahunt splendidi, et pene portentosi felicium armorum successus, et majorum spes, et nunquam reditura Belgii occupandi occasio: Certe redintegrata in Gallis tributorum acerbitas, et nihil non hinc tentatum, ne Batavi cum


page 58, image: s058

Hispanis transigant, pacis argumenta non sunt, Tetrastychon in Gallos quod misisti, suo sale placuit. Etne nescias, in hoc Deorum concilio etiam Musis locum esse, sed Proceribus illis petulantibus, merere cunctis, en Hexastichon ejusdem argumenti; pari licentia a quodam ex Hispaniensi factione scriptum, redhostio:

Gallia vult Pacem, turbas tamen undique et arma,
Foederaque in Pacem, continuanda ciet,
Gallia vult Pacem, litesque ex lite reducit,
Hoc est in media quaerere nocte diem:
Gallia vult Pacem, sed bellis implicat orbem.
Gallia da Pacem, vel dare velle nega.

Vale, et me ama, Monasterii Calend. Decembr. Anno Christi 1646.

SCIPIONI SCALIGERO EQUITI. S. P. D.

POstquam ita jubes, Illustrissime Scaliger, pertexam quam orsus sum telam, et parere decet jussis, et grata


page 59, image: s059

jubentur. Ex superioribus meis intellexisti, Caesareanis cum Gallis convenisse, et Belgarum foederatorum cum Hispano negotium pro confecto haberi, restabat ergo ad pacis complementum, ut et Suecis satisfieret, et Imperii ordines litibus finem imponerent, et Hispanicum Gallis transigerent, nam ad eos tres articulos reducere soleo, quae adhuc componenda supersunt, sepositis, quae Carolum Lotharingium, Hassiae Landgraviam aliosque minorum gentium Deos concernunt, ut quae sola paci obstare nequeunt. Fuere ista tria Capita primum aggressis ardua, variisque difficultatum nexibus prope inaccessa, dein sentibus impedita, et tractatu aspera: nec quicquam adhuc ad exitus spem promotum est, nisi quod audemus nondum desperare: Accedit Battavorum cum Hispanis pacificationi, quam confectum putabamus, injecta remora, quae cuncta nunc mihi exequenda video, Suecos aequas Pacis Leges subituros, tam religiosae contestationes et sparsa solerter fama, mandata a Regina moderationis plena, ac liberam concludendorum


page 60, image: s060

Tractatuum potestatem accepisse persuadebant: sed praecipue maligna aemulorum studio, et sires verterent formidanda. Exspectabantur Legati Sueciae in hac urbe eo impatientius, quo majorem omnes ponendorum odiorum finiendique belli spem conceperant. Praecessit Oxenstirnium Salvius 23. Octobr. urbem ingressus, sed statim constitit, praecipitis diligentiae causam fuisse Battavorum cum Hispanis ad metam currentia foedera sufflamminare, usque dum Sueci suacum Cae ateanis promovissent: in quam rem Galli quoque operam suam haud inviti contulerunt. Subsecutus est Collegam Oxenstirnius 4. Novembr. magna omnium spe rei finiendae, in quam tantum temporis, laborum et impensarum insumptum fuisset. Eodem tempore utriusque Religionis Ordines, cum omni commercio diu abstinuissent, hortante Trautmansdorffio alacribus, ut videbatur animis, et propensis in Pacem studiis ad intermissa negotia redierunt: et quoniam mutuis libellorum concertationibus nihil profici apparebat, per Delectos ab utraque parte colloquiis


page 61, image: s061

rem tentari placuit. Sed statim omnia turbata. Oxenstirnius aemulatione incensus, quod Ordinum controversias, quarum arbitrium Suecis delatum dicebat, ab aliis tractari, eamque causam Osnabrugâ, ubi ipse regnum tenet, Monasterium transferri videret, indignationem mimme celans, Osnabrugam se confestim rediturum minabatur, et quanquam a Caesareanis, a Gallis, a Protestantibus, ut aliquot dies Monasterii subsisteret, rogari sustinuisset: et tandem precibus annuisse videretur, tamen septimo postquam advenerat die, apertâ mediâ nocte urbis portâ, quâ Osnabrugam itur, se proripuit, nunciis postea ad Salvium mislus, quibus ipsius quoque reditum urgebat. Offendit arrogantia non Suecorum modo hostes, sed foederatos quoque et amicos, qui inde sinisterius de illorum consiliis opinari coeperunt: Eo recidisse Imperi Ordinum res, ut si facere pacem possint, per Suecos non audeant: has esse asseverationes, solam Germaniae libertatem suis armis quaeri, ambitiose profitentium, quid enim interesse ipsi inter se dissidentes sine


page 62, image: s062

conciliatore, coëant, an aliorum interventu? Osnabrugae an Monasterii? nimirum non Germanorum causam vere agi, sed postquam Battavorum cum Hispanis, et cum iisdem Gallorum et horum cum Caelare concurrentes in pacem animos divertere nequeant, Ordinum saltem dissensiones foveri, praetextui futuras bello continuando, et Bavariae, Bohemiae, Silesiae, aliisque Germaniae Provinciis porro depraedandis: difficillimum sc. esse moderari fortunae tam prodigiosa benignitate adspiranti, et stultitiae proximum videri, sponte omittere tam opulentos victoriae fructus. Sed frustra vocabatur Oxenstirnius, quae non eventura erant, etsi ipse consensisser. Nunquam infensius inter Ordinum delectos decertatum, nunquam magis contraria studia viguerunt, in diversa nitentium, statimque omissa spes, et utriusque inter se componendae rei desperationi necessarium visum est, eam Trautmansdorffio et Salvio deferre, qui petentibus prolixe operam et studium detulerunt, sed utrique, credo intentior cura fuit, de Suecorum fatis factione transigere, Salvio, quia


page 63, image: s063

hoc praecipue quaerebatur, Trautmansdorffio, ut qui nunquam non credebat, posse Gallos Suecosque praemiorum magnitudine ad prodendam sociorum causam invitari. Exhibuerunt igitur Sueci Caesateanis 8. Novembr. postulata sua, quorum summa est, citerior Promerania et Rugia, et Wollina Insulae, cum Episcopatu Caminensi Damina et quicquid cis Oderam situm est et ad ulteriorem Pomerianam pertinet. Praeterea in illa Pometaniae parte, quae Brandeburgio restituetur, Jus succedendi, ubi familia Brandeburgica defecerit, et interea compensatio, Haec ex Pomerania. Ex Mechlenburgensi ditione civitatem portumque Wismariensem cum duabus Praefecturis et munimento, quod a Cete nomen habet, atque praeter haec Archiepiscopatum Verdensem sibi vindicant, peruntque veteribus Dominis Brandeburgio Electori, Friderico Holsato et Mechlenburgi Duci reddi, quod aequum Caesari videbitur. Responderunt biduo post Caesareani Suecis, citeriorem Pomeraniam, Rugiam, Bremensem et Verdensem ditionem (sed ea quâ nunc sunt, Ecclesiasticâ conditione


page 64, image: s064

affectas) Wismarium cum portu et munitione; Electori Brandenburgico, Episcopatum Halberstadensem, Mechlenburgio Razenburgensem, nihil Holsatiae Duci offerentes, caeteris quoque, quae a Suecis petebantur rejectis, cavetur ultimo capite, ut si Electori et Mechlenburgio conditiones non placeant, bona cum gratia Caesaris et Imperii ac salva pace servare Suecis liceat, quicquid in utraque Pomerania et Mechlenburgensi Ducatu tenent, quod majori prudentia a Caesareis concessum, quam a Suecis petitum esse videtur: nam acceptante Electore leges sibi dictas, Pacem habebunt Austriaci, Alienis impen sis comparatam: Praeterea Svecorum ingenium sui fiducia aliorum contemptu praetumidum, ac duos una Provincia clausos Principes, et insociabilem potentiam ruptantibus credere promntum est, haud duraturam concordiam: Si vero rejiciat conditiones Elector, tamen interea pace, quam sibi paciscuntur, Austriaci fruentur, et ubi demum bellum placebit (ejus nunquam causae deerunt) Jura sua Caesari commodabit Elector: Ita vafro et ut ita dicam ambi dextro commento,


page 65, image: s065

utcunque res ceciderit, novo in Suecos bello semina ac occasiones praestruuntur; revocato veteris prudentiae exemplo, quo Roman Armeniam turbandis barbarorum animis specie largitionis praebuerunt. Rescripserunt Sueci Osnabrugâ 25. Novemb. ad Legatos Gallicos, restitutionem ulterioris Pomeran. ae cum Episcopatu Caminensi et Colberga, et quicquid praeterea in ditione Brandenburgensi suis praesidis tenent, promittentes, modo ipsis vicissim in pecunia numerata (cujus summam scripto non expressam ad duodecies centum mille thaleros redigebant) satisfieret. Igitur placuit Caesareanis et Gallis mittere, qui Electori Suecorum Leges et parendi necessi atem denunciarent, ij fuerunt Blettenbergius et San. Romanus Barones, qui ante hoc quatriduum Hagam Comitis, ubi Elector apud Principem Arausionensem et sponsam Aloysiam hospitatur, abierunt, quae referent responsa scribam cum primum intellexero; Dum haec Caesareos inter Suecosque praecipuo studio geruntur, et statuum quoque controversiis colloquium inter Trautmansdorffium et


page 66, image: s066

Salvium, cui aliquot a statibus delecti intercrant, coeptum est. Bis tentata concordiae via, irrito conatu, et desperato successu, nihil a Catholicis ultra propria concessum est, et verba Trautmansdorffij imperiosa, dictatoria, tanquam victis leges diceret, et ad Danubium in Bohemia, ubi triumpharet Caesar: tacente pletumque Salvio, aut frigide contradicente, quae res praecipue Protestantes exterruit, magnifica Suecorum promissa, et prope unicam spem suam evanescere cernentes: Metusne et sollcita praesentium futurique reputatio, an propriarum ratio utilitatum, an utrumque subitum istud Gelu pectoribus Suecorum injecerint, ut quisque volet credat: non deerant, qui Gallicas artes suspectabant, aliaque a prioribus consilia deprehendere sibi videbantur, hactenus Austriacae potentiae, cui Catholicorum opes subservire sciebant; Suecorum et Protestantium fortunas opposuisse, at ex quo Suecos a minus quam mediocribus initiis ad maximam potentiam summamque auctoritatem conscendisse, et Protestantium res, postquam pace refloruerint, per se satis validas, ubi


page 67, image: s067

cum Suecis coalescent, sibi quoque, et in universum Catholicae rei formidolosas vident, vereri, ne suo sibi jumento malum arcessant, foveantque potentiam in suam aliquando perniciem prorupturam: ex diverso credere, satis enervatas Austriacorum vires, nec sibi ultra metuendas, ita metum metu pelli apud credentes, majus sibi et Religioni periculum a futura Suecorum et sociorum Protestantium magnitudine, quam a praesenti Caesaris et Austriacorum fortuna imminere: Inde Caesaris conventorum constantia fiduciam, Catholicis occultis suggestionibus audaciam, Suecis et Protestantibus pacis necessitatem ingerendo, formidinem injicere: Confirmabat hanc opinionem, quod in nupero cum Gallicis Legatis colloquio Caesaris ipsius liberalitatem restringi, pacificationis Pragensis capita, quae Protestantibus favent, cavillationibus eludi, Duci Würtenbergico transactionem cum Caesare, ei denique aliisque usurpata post tractatum Passaviensem bona Ecclesiastica, quaeque alia vetera novis pactis aut legibus abolita, objici, animadverti; sed vanas male


page 68, image: s068

solertium hominum conjecturas, et candorem Gallorum monstraverunt quae secuta sunt. Manent quae cum Caesareanis pepegerunt: Suecorum commoda non minus, quam sua propellunt: Ipsi statibus Imperii ponendis dissidiis assidui horratores sunt: et constat paucos ante dies Longevillae Ducem Episcopo Osnabrugensi, qui praecipuus Catholicae factionis incensor habetur, imprudentiam et pertinaciam exprobrasse: Eosdem de republica sensus in Servientio noscas; solus Memmius fortasse purpurei Galleri, quam ambire dicitur, et demetendi Pontificis studio, Protestantibus iniquior habetur, et hic erat, qui illis, quos dixi sermonibus usus fuerat. Postquam Trautmansdorffi colloquio cum Salvio nihil profectum, Catholici 21. Novembr: novas conditiones scripto proposuerunt, quas quia typis impressae publicae extant, et ad vos perlatas non dubito, hic non expono. Videntur sane multum prioribus mitiores, et vix est, ut tam parvo distantes non coëant, quod, ut promptius fieret, omnes Protestantium Legati Osnabrugam so


page 69, image: s069

contulerunt, de Responso deliberaturi, ubi adnue degunt. Tractatus Hispanicus cum Gallis initio tantis involutus difficultatibus videbatur, ut pro conclamato a plerisque haberetur. Vetum tam egregia Battavosum opera, tamque indefessum fuit studium in levigando adeo scabroso negotio, ut aliquamdiu summam de rei exitu spem nobis fecerint, quibus actorum interior notitia contigit: sed denuo novis impactum scopulis rupturam minatur, vel. ut dicam quod res est, plane ab exitu tractatus Battavici pendet, nimirum ad pacem inclinantes Gallos retrahit fortunae obsequium, et difficilis illius moderatio, et haud incerta toto Belgio Hispanico potiundi spes, ut minime dubium sit, si Imperii Germanici causam ab Hispanicis rationibus commodisque sperari unquam contingeret, pacem cum Caesare, bellum Hispaniae Regifacturos, ad cuius belli societatem Battavos consilio, hortatu, et omni arte attrahere nituntur, rediêre tres Legati ex conventu Hagensi 28. Novemb. pacem ibi omnibus probatam, mox signandam publicandamque, nemo non


page 70, image: s070

credebat, postquam igitut Galli Provinciatum Decretum retractari, inclinatosque ad pacem animos sisti non posse animadverterunt, egregiam artem commenti sunt, qua oblique retardarent, (usuri deinde temporis beneficio) quae convellere non poterant. Ajunt Hispanos rerum suarum necessitatibus coactos, ad pacem descendere, resumpturos arma, ubi vel suis viribus fident, vel Galliam Belgiumve intestino aliquo motu concussum bello patere putabunt, igitur adversus infidam pacem praesidium in tempore parandum, soedere inter utrumque populum adversus hostem alterius, aut utriusque tranquillitatem aliquando lacessere ausurum prorogato: Non renuunt Battavi foedus, bellique societatem, ubi Hispani in Gallia aut Belgio arma moverint: Verum ad Catalanorum causam sustinendam, et aetera in Hispanis et Italia Gallis possessa tuenda, Rempublicam Battavam obstringi non posse: id neque rebus suis conducere, nec aequum videri. Constans rumor est, praeter hanc injectam negotio moram, acrius Gallos Hollandorum modestiam


page 71, image: s071

aggredi, oblatis Dünkerca, Gravelingâ, Cortricô, et postquam Hispano eripientur Antvverpia et Lovanium, praemiorum magnitudine, pacis cupidine vincere, et praesentium utilitarum splendore a futuri periculi contemplatione avertere animos cupiunt. Dum haec scribo nunciatur mihi, Servientium perendie Hagam abiturum qui omnem sine dubio movebit lapidem, ut composita turbentur. At si sapiunt, ea sibi donari intelligent Battavi, quae precatio possidentibus, quando volent, eripient Galli: alteri validiorum societate minores, et nunquam secure teneri partem rei, cujus alteram potentior tenet: Vale. Monasterii S. Decemblis Anno 1646.

SCIPIONI SCALIGERO EQUITI. S. P. D.

OMnia in pejus ruere videntur. Pacem aut nullam habebimus, aut nec tutam satis, nec satis honestam. Cum nihil non tentassent Hispani, ut post


page 72, image: s072

Legatorum Hollandicorum regressum ad exitum perducerent, quae utrinque placuerant; tamen contranitentibus incredibili studio, et violenta quadam importunitate Gallis, eo res recidit, ut Battavi Hispanis tandem denunciarint, non se posse conventa signare, nisi cum Gallis eodem tempore paxfiat, et ferebantur eodem tempore, praeter jam concessa, Geldriae reliqua et Limburgi Ducatum sibi postulare: plerisque suspicantibus peti ista, nullâ obtinendispe, sed causam bello et honestando novo cum Gallis foederi. Hagam abiit Servientius, auro, promissis, et ejecto Hispano minus periculi, plus potentiae ostentando, constantiam Belgarum expugnaturus: Praeter illos, quos superiori Epistola arietes admoveri dixi, fama est, id quoque Gallos proposuisse, ut quicquid Belgium foederatum inter et Galliam Provinciatum jacet, Foederatorum armis quaesitum, Carolo Lotharingo tradatur, admovendis suspicionibus: simul ut isto pretio Lotharingiam Galli sine aemulo et invidia retineant. Interea Hispanorum quoque cum Gallis colloquia


page 73, image: s073

frequentantur, speciosa pacis jactatione, nullo effectu. Quicquid Hispaniae Regi armis suis ablatum in Belgio Hispanico, Italia, id omne sibi deposcunt Galli, civitates praeterea Leodiensis olim ditionis Philippopolim, Carolimontem, Mariaeburgum, totam Artesiam, Aliâ, Basseâ, et sancti Audomari oppido exceptis, Siticum et Longovicum, Luxenburgi, Polinium. Lugdunum et Juxium Burgundiae oppida: Espinoy, Burnonvilli aliorumque in Belgio Procerum, qui Gallicas partes juvissent fovissentque restitutionem, et alia minoris momenti. Concedunt Hispani quicquid Galliae Rex ubivis terrarum extra Italiam tenet: Loca omnia ad Allobrogos spectantia restituunt, ea conditione, ut Galli Casale, caeteraque Mantuani Juris reddant, Gallicae factionis in Belgio Proceres, famae, bonis, dignitatibus restituunt. Catalanis XXX. annorum inducias largiuntur, Lusitaniae nullam fieri mentionem audio, fortasse utrique omisisse curam ejus volunt videri, quanquam Hispanicae magnitudinis aemulum sustinere, et Battavicae paci bellum


page 74, image: s074

Lusitanicum substituere Galli cupiant, Hispanis, modo aperto cum Gallis Battavisque bello liberentur virorum armorumque apud solos Lusitanos facere certamen non abnuentibus. Protestantium Legati Osnabrugae degunt, haud sane magno prosectu deliberatum est de responso Catholicis dando, sed eo successu, ut infelici quorundam dil gentiâ tricarum nodorumque nectendorum neque modus, neque finis ullus appareat: quo accedit, quod Sueci aperte testati sunt, aegre laturos, si concordia ordinum, ipsorum sat sfactionem praevertisset Misera omnino, ne dicam pudenda conditio, non nisi alieno arbitrio bellum aut pacem habere licere. Fuerunt Blettenbergius et San-Romanus apud Electorem Brandeburgium, quorum hic Gallorum nomine, loco Halberstadiensis Episcopatus â Caesareanis in relictae Pomeramae compensationem, oblati spem post Administratoris Saxonis mortem in Archiepiscopatum Mechlenburgensem succedendi proposuit, additis conditionibus, ut Suecis duodecies C. CIC. et Hassiae Landgraviae


page 75, image: s075

CCCCIC. thaleri ab Electore exolvantur, Crosnensi praeterea in Silesia Ducatu Bohemiae Regi tradito. Eodem tempore Osnabrugae Suecis a quibusdam in Pomeraniae vicem, Osnabrugensis et Mindensis Episcopatus, Comitatus Schaumburgensis, Hoyensis et Diepoldensis propositi, haud sane multum adversante initio Oxenstirnio (an ita videri volebat?) quanquam Salvius acerrime reniteretur: iniqua, absurda, fallendis ludendisque hominibus reperta. Tandem supervenit ex Suecia, quod dubitationem eximeret, novum a Regina et Senatu mandatum, nullas alias conditiones, solam Pomeraniam acciperet: Brandeburgius consentiret nec ne, parum referre. Pulsabantur interea Caesarei, ut separatim Electorum Principumque Legati, Brandenburgii, Friderici Holsati Archiepiscopi Bremensis, et Mechlenburgici Ducis Epistolis nunciisque conquirentium, iniquum plane esse, belli cum Caesare Austriacisque gesti, poenam et impendia alios luere, victoriae praemia spoliorum iis detrahi, pro quorum salute, libertate, restitutione, arma


page 76, image: s076

sumsisse professi fuerint Sueci; ab amicis exigi [transcriber, in the print: exigigi] , quod haud raro remittere soleat Generosi victoris indulgentia, violari cognati cum Brandeburgico sanguinis reverentiam, corrumpi reductorum ab exilio Mechlenburgensium gloriam; Fridericum Holsatum a Sueciae Regina pro Archiepiscopo Bremense perpetuo agnitum, congratulatione ipsius Salvli ministerio honoratum, addita libertate, ut sibi neutrarum partium esse liceret: tamen ante hos tres annos nulla suâ culpâ, nulla praevia belli denunciatione a Königsmackio ditione proturbatum, tandem superioris anni pacificatione inter Danos et Suecos restitutionis spe facta, sine perfidiae notâ Episcopatu privari non posse. Esse praeterea hactenus inauditum, et rem sine exemplo, unius Caesaris arbitrio et nutu tanta perpetrari, Primum horum Comitiorum laborem fuisse Jus belli pacisque, et indicendorum tributorum, aliaque minora Caesari usurpata eripere, quae cuncta in irritum casura, si eidem de innocuorum Principum fortunis ditionibusque statuendi facultas concedatur, nam quae de


page 77, image: s077

adhibendo Ordinum consensu adduntur, vana esse, quasi vero his plus liceat quam Caesari, et non eadem injustitia sit; aliena largiri, et largitioni assensum accomodare: Porro ista quanto majore libertatis specie teguntur, tanto infensius Servitium arguere, quia Caesar, nisi potentiae suae et alienae patientiae securus, haec non promitteret: Verum non ibi consistere exempla ubi incipiunt, et quae contentius in principem Electorem, violentius in alios eruptura. Morem aliquando fore, ut hodie novum est, et quod nemo nunc exemplis tuetur, olim inter exempla futurum: postremo durare non posse pacem, quae totimmeritorum Principum damnis sanciatur: majori his flagitio, quam Friderico Palatino Provincias eripi, et tamen facti, quod nemo laudabat, improbatam poenam, in belli tam funesti, tam que diuturm aut causam, aut praetextum evaluisse: quanquam fortasse id vel maxime optare, quibus disjungere foederatos, exarmare Suecos, et praesenti bello defungi unâ, caeterum omne novum dissidium in voto et lucro futurum sit: sed non intererat


page 78, image: s078

Caesareanorum quid quisque diceret aut queretur: statim ut a Rosenhano, quae a Regina, ipsius Collegae, recepissent, mandata compererunt. Osnabrugam Volmarius, et nudius tertius Trautmansdorffius abierunt, sui cuncta arbitrii facturi. Quidmagis miremur, Illust issime Scaliger, Injustitiam non sua largientium? an audaciam aliorum assensum tam secure promittentium? frontem ista ad mittentium? An Ordinum Imperii ignaviam ad ista conniventium. Vale Monast: Calend. Januarii Anno XL VII.

Cum in Epistola obsignanda essem, ex diversis utbis locis rumor ad aures meas allapsus est, praecedendi nocte Hispanos et Battavos, pacificationis tabulas utrinque subsignasse. Conveni statim omnes, unde mihi certiorem rei notitiam promittere poteram: quae comperi, ista sunt. Antequam Servientius hine abiret, Gallos a Battavis stipulatos, ne ante ipsius Hagam adventum et coepta cum Statibus negotia, quicquam hic cum Hispanis perageretur, Battavos X. dierum spatium et velut inducias permisisse. Interea status,


page 79, image: s079

quibus fortasse Servieni iter, ut placitis semel consiliis adversum, ingratum erat, Legatis mandasse finem accelerarent, quoad venienti confectam rem, neque mutari posse, causari possent: Id factum, statim ut decendium inspiravit: Quanquam autem adhuc excusent ista Legati, neque rata fore, nisi cum Gallis quoque cuncta composita essent, tamen hos iniquissime rem ferre, et aculeato scripto, quod nondum mihi videre contigit, injuriam ultos esse, adeo brevibus momentis summa verei possunt. Hactenus ista didici, proxime reliqua scies. VI. Non. Januarij.

Illustri Viro Domino Scaligero Rosenhaan Ostro Gotis a Regina Praefecto.

NIsi voluntas tua cunctis rationibus mihi potior esset, haberem sane non leves quibus onus, quod per Ludolphum Secretarium tuum mihi imposuisti, a me rejicerem, ingenij vim tanto negotio imparem, pericula ex veritate


page 80, image: s080

et alia ejusdem ponderis. Verum cum nihil tui causa suscipere possim, in quo me voluntas aut vires deficiant, facile quoque credidi, nulla affectione, et sola offici atque obsequii curâ factum, offensâ cariturum, apud Te praecipue operis auctorem exactoremque. apud quem sentire quae velis, et quae sentias, incorrupta libertate dicere licet. Tria sunt, ex quibus unum Suecis eligendum hoc rerum articulo videtur, Bellum, aut armata Pax, cum pretio quod Caesar offert, conticentibus quorum nterest, aut denique eadem pax, sed mitis illa, justis utrinque conditionibus composita, quaeque sibi atque aliis placeat: amicitiâ mutuisque utilitatibus magis quam metu duratura. Plurimi opinantur Illustris, Dom. Vos prodigiosa armorum felicitate et fatorum favore securos, arma quam pacem malle, ideoque immodica petere nulla obtinendi spe, sed causam bello: quod mihi prudentiam vestram non minus, quam virtutem et fortitudinem reputanti verisimile non fit: Non dubito, praecipuam Vobis divini numinis et conscientiae curam esse: cum itaque


page 81, image: s081

bellum ut plurimum nocentes ab innocuis non d stinguat, neque per rerum naturam fieri possit, ut res noxia sine damno aut clade illorum quoque, quorum nullum peccatum, nullaque culpa est, geri queat, consequens utique est, ut qui cunque naturae, aut, quod longe sanctius atque divinius est, Christi legibus subditos se profitentur, non nisi inevitabili necessitate coacti bellum suscipiant, ingemiscant malis, quae dolentes patrant, et armorum ponendorum animum habeant, ut primum tute et honeste licebit: Nolo repetere, quae tot annorum bella licentiâ, avaritiâ, crudelitate peccare potuerunt, sed quae paucis abhinc mensibus in Algovia et superiori Suevia, nullo Religionum discrimine impotenter et saeve gesta sunt in eos, qui Suecos tanquam Tutelares Deos et libertatis Assertores expectabant, ex tiosam famae Vestrae opinionem adsperserunt, Dei causam per ludibrium armis obtendi, et nihil non potius, quam Religionem et Libertatem tam impio bello quaeri ab iis, qui amicorum aeque, ac hostium calamitatem, summum bonum ducunt, terrori esse


page 82, image: s082

mortalibus. Nemini quidem fatorum Ordinum decretaque introspiciundi potestas contigit: Sed si justis aut secus factis sua praemia poenasque Nemesis statuit, profecto valde verendum est, ne non ista facinora iram potius, quam favorem sanctissimi Numinis provocarint. Nihil est Illustris. Dom. quod post Magni Gustavi mortem metuere non debeamus. Eripuerunt fata Regem in maximarum rerum spem vix ostensum orbi; Regem pium, Regem clementiâ non minus, quam fortitudine et prudentiâ incomparabilem, Regem denique, ut uno verbo dicam, virtuti sim Ilimum: et quidni eadem Fata, quae Regem destituerunt, sanctissima bella gerentem, destituere audeant arma, multum a prima innocentia deflexa? Sed omittamus istam militaribus animis ingratam Prophetiam, et ad argumenta transeamus magis popularia, quorum non ultimum est metus a Turcica rabie, et si commune non esset periculum, et JESU Christi sanguis et Christianotum tessera, charitas Venetis nostram arcto, tamque sancto vinculo minime ligaret, tamen


page 83, image: s083

adeo fortiter ac constanter bellum sustinentibus communi humanitatis, et afflictae sortis miseratione opem ferre aeque fuerat, ac nunc nostra quoque res agetur, CRETA et DALMATIA bello quatiuntur, certo eventu periturae. Inde terra marique Melitensibus, Italiae, Pannoniae et mox Sarmatis et Germanis tota potentiae suae mole incumbet hostis, et si ijdem, qui semper, mores erunt, dum singuli pugnabimus, universi vincemur, proh fatales furias! Christiano nomini infensissimus hostis caedem, incendium, terrorem circumfert, et nos stertimus! in mutuum exitium intenti, nostraque ipsi viscera dilaniantes depellere incubituram mox cervicibus nostris perniciem non vacat! per scelus et insaniam tot millium sanguinem fundimus, honestis et gloriosis vulneribus, pro Deo, pro Religione, pro patria exiturum. Est quidem ad summum culmen evecta Suecorum potentia, validissimis exercitibus, fortissimis Ducibus, munitissimis per omnem Germaniam arcibus tuta, vim vestram nemo non aut sentit aut timet, Viennam quoque tentastis sedem


page 84, image: s084

Imperatoris magnificam et intutam ideoque Vestri metu fuga insertam, hinc unam nationem totius Germaniae odris et utrique simul fortunae parem futuram haud paucos credere, multos quoque jactare scio. At jurare ausim, allter sentiie Sueciae Vestrae Proceres et Magnum Oxensternium: Bellando proferre fines proclivius est, quam servare, illis maxime populis, qui supplendis perpetuo copiis, mittendisque in devictas Provincias coloniis non sufficient: evanuit illa historiis omnibus celebrata Gentium Regina, Septentrio

Terrarum fatale malum, fulmenque quod omnes
Percuteret pariter populos, et sidus iniquum
Gentibus,

exaruit illa genitalis vis: quae populos patriis angustiis expulsos, alias sedes quaerere cogebat, exilior fons est, quam qui illa gentium nationumque flumina, quae orbem terrarum olim inundabant, effundere possit. Valuerunt olim tetrestri maritimaque potentia, Carthago, Athenae, et Graecarum urbium aliae; dein Veneti,


page 85, image: s085

Genuenses, Pisani, quorum nulli longinqua diu tenuerunt, dissidiis domesticis, populari lue, aut magno praelio victi, tanquam aculeo dempto externa omittere coacti; Tum vero illos, qui Suecorum cuncta, ut portenta mirando, cogitare velim, non solum Caesaris et Austriacorum Bavarique et Catholicorum arma sustinuisse, magnam illorum partem socii exceperunt, aut illi, quibus abunde cum ijsdem bellum erat; Galli, Battavi, Transylvani et Germani quanquam afflicti, tamen ut vindictam et libertatem meditantes, timebantur, et curam Caesaris omnes, potentiam et vires, Saxo, Brunsuicensis, Hassi, aliique diu distraxerunt: Non eadem rerum facies erit cum hinc, quicunque bello lapsi pacem volent, inde soli Sueci, libidine sanguinis, et hiatu praemiorum bellum cupientes, consistent: Nam ista quoque, quanquam maligna quorundam opinio est, non ultra salutem, non Imperium, neque gloriam, sed aurum et opes et praedam quaeri vobis, quam calumniam nulla re promptius, quam positis armis refutaveritis. Exercituum Suecicorum


page 86, image: s086

minimam partem faciunt Sueci, et illi securi adversus Deos, securi adversus homines Finni: Plerique Germani sunt, queis ut nec odium sit, nec amor in partes, et militia sine affectu, sine judicio, tamen pro Germanis cum Germaniae amicis hactenus stererunt; At eosdem contra Patriam in externa verba juraturos, non ultra milites, sed proditores, id vero incognitum Germanis flagitium sperare nemo debet: Horrebunt Impia sacramenta et fortitudinem Suecis praestitam, generosius patriae commodabunt. Praeterea illud vobis quod maximis quibusque Imperiis contingit, Vestra vobis magnitudo obstat, olim hostibus, nunc amicis quoque, et soederatis Gallis formidolosa, mutuum terretis timetisque, nolunt illi ser pentem ultra sinu fovere, et ut priorum foederum reverentia im pediantur, ne hostilia induant, tamen nec jurarunt amplius, quos nimium juvisse poenitentes agnoscunt; Postremo habetis gloriae Vestrae veteres aemulos, et plerumque hostes Danum, Polonum Moscum, habetis novos omnes, ex quorum fortunis praemia laboribus, et


page 87, image: s087

pignora securitati Vestrae sumuntur. Elector Brandeburgicus, Mechlenburgi Dux, Fridericus Holsatus, ut singuli movendis rebus inhabiles, ita ubi socios indignationis, et motus plures habebunt, juncti incipient, quae singulinon auderent: et qui hodie bellum Dani soli, aut soli Poloni recusant conversis rebus (ut nihil maximum simul est et aeternum aliorum) conjurationi accedere non dubitabunt, insita mortalibus natura propere sequi, quae piget inchoare.

Transeo nunc ad secundum superioris portionis membrum, quod armatam pacem dixi, aeque ac bellum incertum, infidum, intutum. Militant in hac quoque acie, quae superius allata sunt, argumenta pleraque, sed alia quoque supersunt. Taceo omissa pro POMERANIA SILESIAM, immerentes Principes pro belli concitatoribus multatos, sanguinis erga Brandeburgium irreverentiam, corruptam reductorum ab exilio Mechlenburgensium gloriam, et quae alia adversis rumoribus vulgo traducuntur. Illud me potius advertit, quod istiusmodi plus Austriacis quam Vobis


page 88, image: s088

aut Protestantibus quaeri video; nam id solum quantum est, quod Caesar de principis Electoris bonis et fortunis statuendi sibi arbitrium sumit! Vos accipitis! Imperii Ordines admittunt! Primum horum Comitiorum facinus fuit extra legum morisque veteris limites, Caesaris authoritatem coercere, et male usurpata eripere, quae cuncta evertuntur, si Suec s authoribus non jam de causis Principum pro tribunali cognoscere, non indicere modo tributum, sed quod omnem praeteritorum temporum audaciam superat, sua Electori eripere, aliique addicere liceat: Certe non ibi consistunt exempla, unde incipiunt, sed periculosa contagione in mores transeunt, mos aliquando erit, quod hodie novum est, et quod nemo nunc exemplis tuetur, olim inter exempla futurum est. Deinde vobis armatis, nec Caesar arma ponet, quo rerum statu nullae Leges potent am armis terribilem satis coercebunt: nulla pactis conventis fides, nulla securitas: eadem Tributorum necessitas, eadem temporum hominumque infelicitas, nisi quod qui unius, tunc


page 89, image: s089

duorum injurias experientur, et qui olim sibi hostes, postea in aliorum exitium concordes erunt. Neque postrema miseriarum pars erit, quod perpetuis implacabilium odiorum jactis seminibus, ejusdem Religionis, earundemque partium Principes collisi, postquam virtute expugnari non potuerunt, dolo et internis dissidiis succumbent. Vobis praecipue callid ssima liberalitate odium, et mox exitium Caesareani intentant, Pomerania et quaecunque alia specie largitionis Vobis objiciunt, omnium inimicitias Vobis conciliantes, quorum ista damnis constant: neque subjecti tam cito, tamque facile Veterum Dominorum charitatem omittent, etiam ob crudelitatem aut avaritiam, dum patiebantur, graves invisosque postquam amiserunt, desiderare incipient, et qui florentem insolentiam perferre volebant, afflictae miserebuntur. Archiepiscopatum Bremensem, extincto sacrorum non usu mode, sed quod hunc superat, simulachro et memoria Ecclesiastica conditione ac dignitate civitatem libertatis honore Pomeranos antiquo jure et privilegiis


page 90, image: s090

exuere, inimicitias undique, tanquam virtuti materiam quaetere, vim, metum, praesidia, tributa, postremo dominationem Nobilitati plebique juxta intolerandam meditari dicimini, quae cuncta quo evasura sint, Tibi cogitandum relinquo. Vetus dictum est, omnium seculorum experientia comprobatum, metum et terrorem infirma vincula charitatis esse, et qui timere desierunt, odisse incipere. Quies magis erit malaciae instar malefidae, quam securitas, et quaedam potius induciae quam pax: numquam firmiter tenebitis invitis erepta dominis, vicinis, hostibus et infensis civibus possessa: Vi dolo, conspirationibus, rebellione omnia [reading uncertain: print blotted] scatebunt, et Imperium vestrum ut Caconi [reading uncertain: print blotted] corium utcunque pressum, semper alicubi subsiliet. Postremo audeone tibi in aurem dicere, Serenissimam Reginam Vestram et Vos ipsos morbis in tam renera, et vix incipiente aetate, crebro recurrentibus mortaliratis admoneri, et Aulam vestram Procerum aemulatu, et factionibus dissidere! sed abominor dicere, quod cogitare abhorreo, satis eventuum, satis casuum. Eo


page 91, image: s091

quoque gloria armorum et victoriarum decoribus progressiestis, ut vix ultra possitis: Novum et solum victoriae genus deest, Vosipsos vincete, bellajure, non jura bello definire, justitiam, prudentiam quanto ignara militaribus animis, tanto laudabiliora capessere, gloriosius putare pacem sapientia firmasse, quam bellum per acies confecisse; sociorum civiumque charitatem omnibus munimentis anteferre, belli praemia non tam rapere quam accipere: Brandeburgium caeterosque Imperii Principes, praecipue vicinos, benevolentia magis officiisque, quam vi obstringere: antiquis institutis moribusque veterem faciem formamque relinquere: Clementiam novis Impetiis utilem usurpare, metum apud hostes, charitatem apud subditos quaerere. Denique non dominationem et servos, sed Rectorem et Cives cogitate: Vale Illustris Rosenhane, et jussae libertati ignosce. Osnabrugae die 15. 5. Februarij, Anno 1647.



page 92, image: s092

SCIPIONI SCALIGERO EQUITI. S. P. D.

ANtequam ex hac urbe discedam, quod intra paucos dies futurum est, ut, quod semel recepi, praestem, quae post ultimas meas literas hic gesta sunt, quanquam pleraque inchoata, nec quo eruptura sint, satis adhuc certa, hac Epistola perscribam. Abiit Trautmansdorffius Osnabrugam, quo al quot ante diebus Volmarum collegam praemiserat, propridie Cal. Jan. secutus est paulo post Comes Memmius, et plerique Legatorum: et statim incaluit negotium satisfactionis Suecicae, quodut facilius conficeretur, convenerunt secreto Caesareani Gallique, ut illi Brandeburgium, hi socios Suecos ad aequas conditiones hortatu et authoritate adigerent. Longum esset, neque pretium operae, singula temporum et negotiorum momenta referre. Summa rei haec est. Sueci, postquam conditiones Brandeburgicis non placebant, toti Pomeraniae, uti


page 93, image: s093

Caesareanos inter ipsos convenerat, rigide insistebant. Ferebantur quoque talem Provinciae famam exigere, quae nullo veteris Juris privilegiorumve respectu, tota Suecica esset, Suecicis legibus motibusque viveret, tributa et delectus pateretur, sanguinem commodaret in quoscunque Sueciae usus: Donationes quoque stipendiariis suis in Pomerania factas ratas volebant. Brandeburgici Deum hominumque fidem atque aviti Patrimonii invito Electori, nullo Imperii Procerum consensu, privata tantum Caesaris cum Suecis transactione, erepti injustitiam, exempli denique in alios valituri perniciem, tragicis exclamationibus miserantes privata, publica, omnia quaestibus implebant Frustra! Nam Caesareanis quocunque pretio pacem redimere, statutum erat: ultro etiam ex Brandeburgiis quaerebant, an exercitus, vires, pecuniae suppeterent, quibus a Postularis depellere Suecos confiderent: Memmius quoque praecipuus pacis interpres, potentiam Suecorum nulla ex adverso vi superabilem, Illos exercitibus, Ducibus, armis succinctos, inermem contra


page 94, image: s094

Electorem ostendebat: nec quicquam aliunde opis. Caesareanos unicum desperatis rebus suffngium pacem praecipitare, Gallis cum imperio concordiam placere, Catholicos omnem Protestantium discordiam cum laetitia habituros, neque his animum aut vires in bellum superesse, cujuscunque pacis cupidinem cunctis respectibus flagrantiorem fore. Non tam monita ista, quam destituta in nupero cum Battavis foedere fiducia, fregit Brandeburgicorum constantiam. Cum enim Legatos Battavos, quitum Osnabrugae erant, consuluissent, responsum tulerant, validiores radices egisse Suecorum opes, quam ut mediocribus viribus convelli queant: sibi non conducere, ut Hispanico bello nondum plane soluti, alii continuo implicentur: Parendum igitur necessitati, et propitiora tempora exspectanda esse. Ergo in hoc consilium itum est: et cum minime separabatur 20. Jan. de conditionibus utrinque conventum, quae octiduo post in scripturam conjectae apud Memmium, ad Pacificationis Generalis exitum usque depositae fuerunt, earum


page 95, image: s095

summa est, Suecis Electore consentiente sub Imperii Germanici fide et tutela concessa citetior Pomerania cum Insula Rugia, ex ulteriori Civitates Gartia, Stetinum, Damma, Golnovia, et Wollina Insula: quidquid praeterea Jurls citerioris Pomerania Duces in Episcopatu Caminensi habuissent: Postremo Familiâ Brandeburgicâ extinctâ succedendi jus in reliquam Pomeraniam. Electori vicissim restituta praeter supradicta omnia abolitis quas dixi donationibus, Episcopatus Caminensis, Colberga civitas, et quaecunque in Marchia Brandeburgensi Suecicis praesidiis serventur. Pretium quoque cessae Pomeraniae Halberstadiensis, et post Augusti Saxonis mortem, Magdeburgensis ditio: Ordines Pomeraniae Legibus, Juribus, moribusque suis vivere jussi, commerciorum et navigandi utrinque libertas, tituli, insignia, honores, suffragia in Comitiis communia Reginae et Electori facta: Ducibus Brunsuicensibus ob ascitum nuper Archiepiscopo Magdeburgensi Adjutorem ex illa familia et e)mpo..te/mata [reading uncertain: print faded] in Halberstadium


page 96, image: s096

collata jus sibi quoddam quaesi haereditarium vendicantibus aliunde satisfactum. Friderico Holsato Daniae Regis filio, et Mechlenburgico non idem, qui Brandeburgico honor habitus. Wismaria et Brema Suecis concessae Dominis, postquam consentire recusabant, invitis. Abiit Osnabruga Mechlenburgensis Legatus iratus et itritus. A Friderico Holtato nuper advenit Theodorus Reinking JCtus, non jam Bremensem Archiepiscopatum, sed exemplo Brunsuicensium Principum adempti compensationem petiturus. Hic fuit exitus negotii difficillimi Claudii Memmii praecipue (quod grata posteritas agnoscat) opera, industria, diligentiaque prope incredibili confecti. Inde ad Ordinum Imperii litem reditum est, non sine acerba quotundam censura, ultimum fieri, a quo incipi debuerit, sc. Gallis Suecisque potissimum praecipuumque finem fuisse sua commoda, aliena, quanquam in belli praetextum adsumpta, postremo loco et veluti caeterorum appendicem tractari: Nondum responderant Protestantes ad Catholicorum declarationem. 21.


page 97, image: s097

Novemb. exhibitam. Colloquium denuo placuit, igitur in aedibus Trautmansdorffii Caesarei, Salvius et quidam ex Protestantibus convenerunt. Triduum huic negotio insumptum, sed quod exitu constitit exiguo fructu. Nam cum Trautmansdorffius de actis ad Catholicos retulisset, scripto statim odioso prioribus postulatis, paucis demptis aut mitigatis institêre. Unde rumor in vulgus, nulla domi spe, qua tam periculosa pertinacia niteretur, Gallorum instinctu hortatuque animati; quod ut prona verisimilitudine non carebat, ita audacior conjectura, ideoque incertior erat, Suecos quoque tantis praemiis delinitos de vehementia multum remissuros: id sperasse et credidisse Caesareanos certum habeo: et sunt ex Protestantibus haud pauci, qui differentiam suas utilitates propellentium et alienam causam agentium haud obscuris argumentis deprehendere sibi videbantur: Ex diverso, sunt qui constantiam promittentibus fidem negare nefas putant, quae persuasio effecit, ut responso Catholicis paulo post attributo, pertinaciam pertinacia ulti sint,


page 98, image: s098

eadem quae ante postulantes: Et quanquam Catholici alio scripto mox plura remisissent, ac Trautmansdorffius cum collegis voce calamoque Catholicorum indulgentiam, illorum contra pertinaciam, Caesaris in Patrimonii sui ditionibus non minus liberam ac nullius judicio subjectam potestatem, quam in suis Protestantes sibi sumant, Deum denique arbitrum contestando ad moderationem hortarentur, nihil tamen profectum, sequuntur invitantem fortunam, et omnia petere sibi licere putant ab iis quos nihil negare ausuros credunt, quanquam esse ex protestantium numero plures satis scio, qui consultationibus mtersunt, offensarum metu cunctabundi suspensique, et vehementiam collegarum sequuntur moerentes et laudantes; Caeterum ubi liberas voces proferre licet, mirari audent, tam magnifice de se sentire et loqui quibus nullus proprius miles, neque vir, neque authoritas sola in Suecorum benevolentia spes est. Hos adstringere difficultatum nodos, ne bello materia desit, sibi gerere quod aliis tanquam beneficium imputent: neque


page 99, image: s099

interea cogitari fortunae inconstantiam, et mutatione aliqua, oblata quoque et obvia amitti posse: Libertatem Religionis Austriacorum subjectis olim precibus quaesitam, aliaque ejusdem austeritatis violenter extorta, talia esse, quae, nisi reluctante conscientia, a Catholicis concedi non possint: neque firmam pacem, quae vim tantum parti commoda, alteram ad desparationem adigat: sane consensum esse sed coactum, conventionem, sed cui contradici non potuit: Gravaminum nodos non mutuo investigantium studio solutos, sed gladio dissectos, perpetuum odiorum virus, dein errorem stillaturos: Imputatum olim Caesari Protestantibus exitium intentasse: His in posterum imputatum iri, Catholicorum interitum quaesivisse: utrumque adversus pacem religiosam. Ergo quia Protestantes causae suae praesidium, magnitudinem Suecorum adsciscunt adversus Catholicos, externos etiam ipsos gratias quaesituros, Gallos appellando: Quam deinde libertatem populis, quorum alii Gallis, alii Suecis salutem suam debebant? Cujus beneficii nullum esse pretium quam


page 100, image: s100

utroruque servltutem, qui olim Unionis et Ligae barbaris et infaustis nominibus, distrahebantur; sibi tamen quemque, et in rem suam insaniisse, tanto minori utique pernicie, quanto vires utrinque erant exiguae. Validiori nisu totoque impetu in mutuum exitium consurrecturas factiones externo instinctu et opibus animatas. Eodem quo Protestantium tempore Palatina quoque causa alto hactenus sepulta silentio agitari coepit. Pro Maximiliano et familia Bavarica XII. Febr. Caesareani petierunt Dignitarem Electoralem, et superiorem Palatinatum: octavo inter Electores atque ultimo loco, Carolo Ludovico relicto et inferiori Palatinatu, exceptis tamen locis a Caesare Bavaroque in alios quocunque modo translatis, et Catholicâ Religione salvâ. Responderunt. 18. Febr. Sueci pro Carolo Ludovico plenam ejus et praesentem in omnes ditiones, una Chamensi Praefectura exceptâ restitutionem, revocatis a Caesare Bavaroque factis donationibus postulantes: Dignitatem vero electoriam post Maximiliani decessum, cujus Posteri octavum deinde inter Electores locum


page 101, image: s101

habituri sint, Replicatum a Caesareanis ex priori formula et rigore, neque dubitabatur de Gallicis consiliis, nam et ipsi Bavarici de promissis auxiliis jactantius loquuntur, quam ut siduciae causa in obscuro esse possit. Quo die Lambergius, Volmarus, et Cranius Caesareanorum declarationem in causa Palatina Suecis tradiderunt, inter alia ex mente Legatorum Gallorum conceptam dixerant, atque ita inter se illosque conventum. Igitur statim miserunt Sueci Berenclajum ad Memmium sciscitatum, num ita se res haberet? Memmius nullo dato responso, se ad Oxenstirnium (nam vicini degunt) ipre contulit, nullas quidem inter se Caesateanosque conventiones, veruntamen optare se fassus, ut ex voto Bavari res ista succedat, et eum in modum conficiatur, qui Caesateanorum sctipto comprehensus sit: Principem esse potentiâ, libertatis Germanicae tutelâ et meritis insignem, atque unicum hactenus ambitionis Austriacae obicem: Palatinum ex diverso, longo exilio egestateque contemptum, nulla quoque causae communi ex se subsidia conferentem, quacunque


page 102, image: s102

avitarum opum portione contentum fore. Respondit Oxensternius aliquanto commotior. Nullam Bavari praecipuam potentiam esse Gallico favore destitutam, Austriacae Monarchiae in rem atque utilitatem suam Architectum re et fact s Caesarem, solum nomen penes Ferdinandos fuisse, in Catholicos aeque ac Protestantes avaritia et rapinis exercuisse Imperium omnibus praeterquam commodis fuis adversum atque invisum, merita nulla nisi merita sint, quod Gallos secretis internunciis et amicitiae specie delusos ad Dutlingam ad Marienthalam maximis cladibus affecit, tertio ad Nordlingam praelio prope victor abscedens contra Palatinam familiam Galliae semper amicam Fridericum exilio, miseriis et ludibriis, immortuum, peccati ipsum poenas luisse: innocentes liberos sine culpa, poena quoque vacare debere, denique si qua ratione Bavari amicitia Gallis utilis sit, non eadem Suecis neque Protestantibus conducere, quibus cum sacris, foedere, ac mutua securitate devincti inposterum eosdem sines, eadem consilia, eadem commoda, cosque denique hostes


page 103, image: s103

et amicos habituri sint: Ita discessum est a colloquio, opertis odiis et sermone, qualem occulta ira et dissimulatio gignit. Vehementer angit ista Suecorum obstinatio Caesareos, qui satis factione tam splendidâ horridos animos expugnari mitigarique posse sperabant: supersunt generosi, et ultionem circum spectantes ex priori fortuna spiritus, unde saepe questus erumpunt, et interdum minae, sed quia viribus destitutae, vanae, quod unum ex libertate superest, nolunt facere, quod omnino facturi sunt: Talis illa vox fuit, qua Salvio Protestantium declarationem exhibenti Trautmansdorffius asseruit, priusquam ista Caesar concedat, permissurum citius, ut Imperatoria soboles ante oculos suos in frusta concidatur. Sed haec frustra cantantur illis, qui viribus defectum Caesaris exercitum, proprio bello distentum Hispanum, metum a Turca et Transylvano nulla copiis, nisim dition bus haeteditariis, hyberna, nullas conferendis tributis Provincias, in supplementa neque viros neque pecuniam, postremo fluctuantem Bavari fidem sciunt: qui donec florentes


page 104, image: s104

Caesarum res, aut me liae spes fuerunt, socium se Austriacis cujuscunque fortunae ferebat: ut humi afflctas exiguâ resurgendi spevidet, paulatim segregari, dividere causam occipit: Non ita pridem Bavarici Osnabruga Monasterium abituros, et separata cum Gallis soedera, atque aliquid in Bavato Caesare majus agnosceres, Imperii Circulos Eranconicum et Suevicum secum ad Gallos abducturum interminati sunt. Porro Rauschenbergio caeterisque armistitii causa Ulmam missis in mandatis dederat Maximilianus, Caesareanis tergiversantibus soli et Imperii Procerum nomine quibus eaedem conditiones placebant, cum Gallis Suecisque convenitent: et quod Brandenburgius, quod Saxo Electores fecerunt, ipse quoque Caesareanas partes ejurare parat: honestiori vocabulo NEUTRALITATEM vocant, quod Caesareani nefas, ingratitudinem et tantum non proditionem. Spem de conficiendo negotio faciunt frequentia colloquia, convivia, ALIA quoque et alia haud vulgatis familiaruatis argumenta. Restat ut de Battavorum cum Hispanis tractatu pauca


page 105, image: s105

addam, Is cum Monasterii, utrinque signatus fuisset, ingenti, ut scripsi Gallorum aversatione, Servientius interea Hagae mandata exposuit, multâ dicendiarte, et profundâ prudentiâ blanditias, laudes, exprobrationem miscens, et quia populis pacem speac voto complexis, crudo et ingrato consilio bellum persuaderi non posse ammadverterat, eo flexit, ut ante omnia providendum esse doceret, ne pacis securitate circumventi, belli malis imparati implicarentur: nimirum, non scrupulosam Pactorum diligentiam, neque membranas aut sigilla sed observandi necessitatem firmamentum custod am esse conventorum: ideoque ante omnia illam Hispanis eximendam opinionem, dividi posse aut separari commoda Foederatorum, rejiciendas quae cunque eo tendant, conditiones: Posse constantia Gallo Battavos que bello, impensis, suspicionibus liberari, et pace frui gloriosa simul ac tuta: firmissimum pacis vinculum in eo esse, ut sciat Hispanus, bellum nisi utrique populo fieri non posle, bello ac pace Hispanum expertos, nosse artes, nosse, quibus quam armis plus


page 106, image: s106

noceat. Battavos 80. annorum bellis exercitos aegre laturos, insuetum sibi atque inusitatum vitae genus, neque hostium vim expertos, perinde dolos atque fraudes callere. Itaque plus cautionis adhibendum, ubi plus periculi. His ita 4.14 Jan. scripto praestructis, paulo post in colloquio cum Delectis improbari revocatique ab Ordinibus, quae ipsorum Legati Monasterii fecissent, confirmati bellum, postremo ejectionem Hispanorum ex universo Belgio, et foedus aperte petiit: quo Galli foederatique Belgae in Hispanum, in Gallia, in Belgio, Italia aut Catalonia bellum denuo moturum, communia arma confestim expedire tenerentur. Hortamenta ista eatenus valuerunt, ut quanquam quae controversa supererant, concessisset interea Hispaniae Rex, tamen adhuc nutent Battavi inter belli pacisque consilia. Congregati sunt Hagae ommum Provinciatum Legati, nec adhuc constat, pacis illicia, an Gallicae amicitiae reverentia praevalitura sit. Vale Illustriss. [transcriber, in the print: Iustriss.] Scaliger, et posthac nullas ex hac urbe a me litteras expecta: Monasterii, 15.25. Martii, Anno Domini M. DC. XLVII.



page 107, image: s107

JOHANNI ALBERTO PORTNERO, Consiliario Ratisbonensi. S. P.

BEllum, Nobilissime Portnere, etsi non pacem, inducias tamen inter Principes meos peperit. Abierant Colmaria Antonius Lutzelburgius et Nicolaus Müllerus IC. a Duce Würtenbergico ad sarciendam Fratrum concordiam missi, cum a Collegis meis trepidi nuncii adfuere, Uxellae Marchionem cum exercitu regio ante Belfortium consistere, simul Regis et Senneterrae literae Principi redduntur decretae obsidionis rationes, precesque complexae, quibus amica erga exercitum et Ducem officia, praeter ea tormenta majora commodato rogabantur. Id negotium nos Richevilla abstractos domum revocavit, quo ad d. X. Cal. Jan. pervenimus, non sine periculo, cum equites peditesque Mulhusium usque, qua nobis iter erat, timore et tumultu cuncta complevissent, et passim agrestium


page 108, image: s108

pecorumque fuga fieret. Eadem apud nos rerum facies occurrebat soeda miserandaque. Derelicti a rusticis pagi, dispersi per campos currus, frugibus et suppellectile onusti, sine equis aut bobus, sine rectore. Miles per domos omnia perscrutans, et frumenta, avenam, foenum, stramenta asportans, et ne quid ad hostilitatis ostensionem deeslet, incendia quoque post nos e propinquo videbamus. Illa qua domum redivimus die, ab exercitu juridicundo, et aerario praefectus (Intendentem vocant) Brachetus me primum, inde Principem convenit, tormenta majora duo, pilas et pulverem postulans; illa spe fretum Fertaeum non nisi duas Bombardas Nanceio advehere ingenue fassus. Re postera die ad concilium relata, cum varie initio sententiae dicerentur, decorum aliis, allis metum offensae, et pericula reputantibus, demum ab omnibus eoitum est, ut negarentut petita. Principem beneficio quidem Regi obstrictum, plus tamen fibi quam Galliae debere, neque quenquam gratitudinem ad exitium usque extendere, Salutem populi, et securitatem Principis


page 109, image: s109

summam legem. Publica imperii, cum Gallis conventione cautum, ne Principes caeterive Imperii ordines, bello, quod Hispani Gallique inter Imperii limites sibi facturi essent, se ingererent, neque prudentis esse, al enae liti nihil ad se pertinenti misceri. Qui tormenta et bellicum instrumentum ministret, bello et partibus accedere, et militiae quasi nomen dare, Vasallum esse Hispaniae Regis Principem: vetera Caroli Lotharingi in nos odia, neque illius jus neque hujus odia temere lacessenda. Pats praeterea consilii suit, rem arduam ad Würtemberg ae Ducem Familiae Principem rejicere, neque sine illius consilio et consensu in re tanti momenti statui quicquam posse. In hunc igitur sensum ad Regem et Fertaeum Seneterram responsum perscriptum fuit. Erant in senatu, qui affinitatis cum Susae Comite contractae rationem habendam censebant. Crudeles esse Gallos simul et injustos ajebant, qui non satis magnam calamitatem crederent, sub oculis nostris perire Georgio Principitam propinqua affinitate junctum, nisi nostris atmis perderetur, neque


page 110, image: s110

nostro dolore contentos scelus velle; Ea ratio inter nos valuit, ad Gallos proferri e re minime videbatur. Brachetus accepto responso ac perlecto, (nam volante ut vocamus hodie sigillo claudebatur) statim ad me rediit et prolixa ac profecto captiosa disceptatione me aggressus: Regi non cum Hispano aut Lotharingo, Condaeove aut Harcurio rem esse, sed cum Susano perduellionis reo. Injuriam facere magnitudini Gallicae, qui potiorem cruciarii quam maximi Regum rationem haberent. Vanum esse ab Hispano aut Lotharingo metum. Qui Bellegardam et S. Manchildis Oppidum per aestatis commodissima tempora destituissent, Belfortii causa hybernis minime excessuros. Cum Harcurio prope transactum; addebat nostra quoque interesse, capi prope Belfortium, protracto obsidio, nostram quoque calamitatem continuari. Postremo Regis et ministrorum de Principis amicitia conceptam spem minime falli debere. Ego breviter eam Principum conditionem esse respondi, ut nemini plus quam sibi debeant, neque praesentia tantum, sed qui olim


page 111, image: s111

evenire poterunt, spectanda. Susanum factioni Condaeanae, et quodidem est Hispaniae innexum, ipsum Regem et ministros ejus asserere. Harcurii obscuram mentem consilium ex eventu sumpturum. Crimen non esse recusare quod non debeas, et in justam poenam, ubi nullum delictum sit. Quod si tantumdem periculi speres, quantum noxios manet, meliorem exitum esse, qui facit miseros innocentes. Sed nulla ratio valebat apud homines, qui suam imprudentiam alienam culpam esse volebant. Falsa spe decepti, minime negaturos, quae exacturi essent, neque exploratis ante per literas animis nostris, ad obsidendum Belfortium advolarant, sine tormentis, sicut qui ad Sylvam caedendam sine securibus. Sequenti die, qui erat VIII. Cal. Januarii Arbogastus ab Andlo e castris veniens, Uxellae Marchionem repulsa vehementer exacerbatum atrocia minari attulit, simul literae a Bracheto ad me scriptae, allatae, ineptae, vanae et stolidae. Tandem sero diei ipse cum Furnaeo Tribu. no et Acosta centurione rediit, qui ad Principem in aedibus meis, ubi tunc forte


page 112, image: s112

mecum erat admissi, blanda, aspera, promissa, minas, pleraque tamen mandatis quam precibus propiora miscuere. Princeps suopte ingenio violentis promptus, et tum minis, praeterea subditorum depraedation bus, quae nuspiam intermittebantur, exasperatus, ardenti indignatione, vultu, non se minis terreri, Principem esse, et vim virepulsurum, neque sibi amicorum auxilia defore, testatus est. Ego, qui intempestivam generositatem putabam, cum aliquantum ira deferbuisset, seducto ad fenestrae secretum, vim Gallorum, nostram imbecillitatem, et nullam in ope allena spem, simulque succurrisse mihi, quo importunitatem istorum submoveremus ostendi. Superesse in arce Blaumontana tormentum exregiis, quod Porcaeus olim apud nos deposuerat, nunquam postea repetitum. Id reddi posse placandis Gallis, et nulla cujusquam offensa. Sed non potuit tum quidem id consilium Principi persuaderi, postero die in redditionem consensit, invitus et prope reluctans. Neque tamen Galli satisfactum sibi credentes, alterum praeterea, ex nostris


page 113, image: s113

tormentum pretio, quod ipsi diceremus, sibi addici volebant. Sed et id constanter negatum fuit. Non cessabat interea miles agere, ferre, rapere obvia quaeque; incendia quoque dolo aut injuria excitata collucebant: et inter alia Danbenoii Petri et Joannis Menegaldiorum (fortasse nominis adhuc meministi) aedes conflagraverunt. Neque quicquam ad belli hostiumque nomen deerat, nisi quod neque caede neque captivitate in nostros saeviebatur. Saepe iisdem horreis conditoriisque et miles et rusticus frugibus et pabulo currus onerabant, neutris alteros imped entibus: equi etiam, bovesque abacti repetentibus plerumque restituti fuere, et quod magis mirere, in tutelam fodinarum Audincuriensium, et Chageensium, Salinarum praeterea, quas in vicinia Burgundiae habemus, e corporis custodibus concessi, qui vim et injuriam militum arcerent, prorsus ut terroris et beneficii vicissitudine vel cogere nos, vel allicere ad concedenda postulata viderentur. Et quia votis successus apud nos non respondebat, eodem tempore Basilea, Colmaria, Brisaco mendicata


page 114, image: s114

tormenta, frustra; abnuentibus rerumpubl. moderatoribus, et Harcurio. VI. Id. Jannar. ipse Fertaeus in castra advenit; cui salutando Princeps Wolffgangum Fridericum Zornium Blopsheimium stabulo praefectum misit, sed Fertaeus, quo est ingenio inamaeno et terribili literas non dignatus legere, in Principis ingratitudinem invectus, ultionem aperte interm natus est. Postridie literae in eundem sensum allatae, acerbae et vindictam spirantes. Satius est visum nihilrespondere, efficacius factorum constantia quam verbis pro causa agi. Ad Imperatorem tamen, ad Ordines imperii, ad Würtembergiae Ducem, ad Regem quoque ad Cardinalem, Denique ad Voltortam Regis in Comitiis Ratis bonensibus Oratorem scripsimus, usitata et nil profutura diligentia. Würtembergiae Dux prompte respondit, consilia, quibus non egebamns dans, auxilia, quae rogaveramus nulla; antiqno et infami Germaniae more, dum singnli sibi consulunt, universos potentioribus in praedam concedere. Neque tamen ipsi nobis defuimus, quantum ingenio, opere, diligentia potuit, cuncta ad civitatis


page 115, image: s115

nostrae defensionem festinata. Scriptus superiori anno miles, distributi in centurias et Cohortes rustici, non nostri tantum, sed qui e vicinia ad nos confugerant exteri, accersiti ex comitatu Hornburgensi, et Richevillae attributis burgis, quicunque olim Caesari, Suecis, Bavaro militaverant. Persuasum erat Principi, si sublato omni commercio portae civitatis nostrae, et caeterorum oppidorum clauderentur, et molae Alduae Dubique impositae, ablatis ferramentis corrumperentur, fame molestos vicinos confici posse. At ego contra disserui, satius esse vagis direptionibus praedisque quam bello affligi: quo semel sumpto hominum captivitate et promiscuis aedificiorum incendiis cuncta peritura ferri fabricas et Salinarum paratum omnem: praecipuas opes nostras unius horae spatio conflagraturas. Porro semel hostes perpetuô futuros, et Belfortio capto, qualem in tanta vicinia conditionem nostram futuram? Neque vero famem et inopiam exercitus in nostra potestare esse. Nam panem et vinum Burgundos dare: molitores in numeris militum esse. Ferramenta


page 116, image: s116

ablata, vel in nostris fabricis refici vel in vicinia comparati posse; Caetera, quae apud nos quaeruntur, non tam militi necessaria, quam cives nostros institores, Caupones, stabularios, artifices, opibus et pecunia augere. Ita dubios amicos habere quam professos hostes potius visum est. Caeterum frumentum a nostris vendi, in privatorum granariis reponi, in molis nostris farinam confici, in furnis coqui, fabros lignarios ferrariosque machinis obsidionalibusque faciundis conduci, dolia in corbium loricalium usum comparari, postremo pilas et ignita mala in fabricis nostris fundi, tanquam ab ignaris permissum est. Habes Nobilissime Portnere consiliotum actionumque nostrarum cum vicino exercitu breviarium, et quasi ephemeridem. De me privatim addendum, quae sine rubore et generosa indignatione dicere vix possum, fuisse aliquid in me quod proditioni patere Gallis videbatur. XIV. Kal. Febr. missus ad me a Ferraeo Latouchius, olim legionis Erlachianae propraefectus, qui a laudibus meis orsus, pravis consiliis obnoxium Principem, me unum Regi, Principi et toti provinciae egregiam


page 117, image: s117

operam praestare posse, si duorum tormentorum venditionem Patrono persuasissem. Pretium mihi operae futurum, Regis benevolentiam, filiorum promotionem, et utriusque Arrham mille quingentorum nummorum aureorum munus, quos ipse Latouchius mihi numeraturus esset. Obstupui profecto ad audaciam fidem meam emercantis; non illi tantum, sed mihi quoque iratus, quod modestia fortasse et nimis molli sermone, neque satis acriter et ardenter impudentibus et iniquis postulatis adversatus, audaciam homini fecissem, ut hactenus intemeratam fidem meam promissis convelli, aut quaestu corrumpi posse putaret. Igitur me consiliii, quod Princeps probaverat, authorem libere professus, improbae mercis institorem, dissimulato dolore dimisi, monitum a vano incepto Ferraeam [reading uncertain: print faded] diverteret. Postremus ille labor in me desiit, neque ultra institêre. Primis obsidionis diebus duae Nanceio advectae Bombardae, quarum unaquae que XXIV. pondo pilam jaculabatur, quibus tertia, quam nos dederamus, accesserat, arcis muros, neglecto oppido,


page 118, image: s118

continuatis die noctuque ictibus. quatiebant. Cuniculi quoque subruendo propugnaculo, quod extra fossam Susanus erexerat, parati: isque labor post Fertaei adventum continuatus fuit, nullo successu: cum extribus duae machinae hiatum fec sset, et cuniculi omnes, velimperitia, vel fossorum, qui plerique omnes ex Argenti fodinis Girarmagnensibus accersiti fortasse Susani veteris Patroni excidium nolebant, dolo in fumum abierunt. Ita dum Fertaeus alias Machinas Nanceio, Cabillone, et ex Lingonum civitate expectat, feriae in castris aguntur, Susanus dum a pugna cessatur, cantat, potat, convivatur, non modo cum viris, sed et cum decoris scortis: quae adventante hoste Mombelgardum transmissa post aliquod dierum intervallum, sive hostis contemptu, an quod absentium desiderium non ferret, Belfortium ad signa revocavit. Tantum illi inter ancipitia securitatis est; fortitudinem diceres, et invictum animi robur, si par animo causa esset, et auxilii spes meliora promitteret. Nunc ob rebellem erga regem animum, et infamia


page 119, image: s119

latrocinia; quibus non in vicinos modo Heduos, Pingones, Leucos, sed et Lugdunum usque excurrebat, obsessum, nullo miserante aut juvante, hostis dextra, quam carnificis ictu cadere malle, verius est. Nisi forte et famam, quid famam? etiam praemium ex protracto obsidio et afflictis hostibus affectat. Nam exercitum, qui initio fuerat VCIC. ad IIICIC. ferro, frigore et desertorum fugâ redactum constat. Et nunc supplementa ex proximis hybernis expectantur. In Aula Parisiensi tanquam in altissima pace nuptiae et poenae festinantur. Cardinalis (qui plerumque summus ambitionis gradus est) sanguinem suum regio inserit, conciliatis Contiy, cum neptium suarum una nuptiis, et duae aliae Beaufortio et Candalae destinantur. Condaeo judices dati, damnaturi, et si innocens esset, publicata bona, quia Frater Contius recusaverat, Thomae Sabaudo, Lotharingae domus Principibus, et Mariae Nivernensi Edoard Palatiniuxori cessura creduntur. Rex ipse Chantiliam magnificum et amoenissimum Praetorium. Montmorantii olim capite plexi exuvias


page 120, image: s120

sibi retinet. Una tantum res regem et ministros male habet. Fama foederis inter Hispanos, Anglos, Danos, Suecos et Civitates Hanseaticas prope confecti; cujus accessio fertur Condaeus, et secreto in partibus Longovillius; et exscensionem Anglorum in Normanniam parari. Sed quanquam tot potentium virorum vires coalescere in praesens fortassis Protestantium rebus conduxerit, quos Hispanorum artibus in mutuum excidium impellendos paulo ante verebamur; attamen in Gallos, communis olim libertatis custodes et vindices pro Hispanis, Regni orbis terrarum Candidatis, arma ferre non aliud mihi videtur, quam dextram sibi suam abscindere, vel Castoris instar, virilia amputare. Sed neque valde probabile mihi est, tot gentes, corporis et animi habitu, reipubl. forma, finibus, consiliis, utilitatibus diversas, ac veteri novoque aemulatu discordes, aut in unum foedus coire, aut in eo diu perstare posse. Vale nobilissime Amice et me amare perge, Mompelgardi V. Cal. Febr. Anno Christi M. DC. LIV.



page 121, image: s121

EIDEM.

NObilissime Portnere, Literas, quas Lutetia ad me dedisti, omnes accepi, ad quas praeter publicas curas domesticis malis distracto hactenus respondere non licuit. Praeterea, cum quas ad me scribis, gravissimis rebus plenae esse soleant, tuque similes a me exigas, vix inducere animum possum, ut in Gallia, et quidem Lutetiae, in illa hominum luce degenti, tot doctissimorum virorum alloquiis beato, inter olores anser obstrepere audeam. Adde quod negotiorum Gallicorum in Alsatia Procuratores, Bausanus, Gravellus, Domillerius nuper; quae in posterioribus ad Tacitum curis, et Gallis et Mazarino perperam et imprudenter gesta notaveram, mihi non sine minis exprobravere. Quae mihi rationes illam paucorum licet, tutissimam tamen sapientiam persuadebant, multa scire, pauca exsequi, bonos Princeps voto expetere, qualescunque tolerare; et quod alius licet non aeque latine, haud minus tamen vere


page 122, image: s122

dixit. Bene loqui de qualicunque superiore, facere officium suum taliter qualiter, et sinereire res, quomodo vadunt, veruntamen, quando ita vis, parebo, de fide tua et silentio plane se curus. Initio igitur, quod ad meam olim (ita loqueris) cum regnaret, Christianam attinet, cum meum de illius abdicatione judicium nuper Illustrissimus Rosenhanus, nescio quo consilio, exquisisset; Nihil aliud respondi, quam de actis deorum sanctius ac reverentius sileri, quam judicari. Tibi quoque Nobilissime Portnere idem reponere possem; et illud Taciti nostri: abditos Principis sensus, et si quid occultius parat, exquirere in licitum, anceps; nec ideo adsequare. Sed non refugiam, propius tecum et familiarius congredi. Portentum profecto omne excedit, Reginam aetate florentem, pacatis domi et tranquillis rebus, rerum apud exteros gestarum gloria clarissimam, inter summafortunae obsequia, de regno, de potentia, quam per aequa et iniqua, persaxa, perignes, et per omnia praecipitia alii consectantur, sponte exire. Quod consilium quorundam


page 123, image: s123

Panegyricorum adulatrix eloquentia nuper ad coelum usque extulit, rem nova n cunctisque seculis inauditam, ac nostro aevo in miraculum reservatam celebrantes. Sunt alii, qui mysteria in re quavis rimantes quaerentesque abdicati regni, itinerumque praetextu occulta negotia, foedera, nuptias agitari vanis falsisque conjecturis affirmant. Literarum et studiorum dulcedine abreptam, alii som niant: tanquam indigna regibus et indecora so cietas cum Musis et Apolline ad umbram et scholas relegenda esset. At deferbuisse illum amorem, remissos in patriam, ambitiose excitos undique viros doctos, custodum furtis explicatam regiam bibliothecam, nullo curante, compertum mihi est, et in locum sanctissimorum mystarum subintrasse cytharistriarum, vestiariorum, cin???flonum inertissimam gentem: sartoribus praeterea et tonsoribus injectam purpuream, quae magnorum hominum humeris dignius ac decentius insedisset. At quaetandem causa fuit, quaerem adeo inusitatam reginae persuasit? Magnam fuisse, equidem Portnere deierare non ausim.


page 124, image: s124

Vehementer enim mihi errare videntur, qui errare posse magnos homines non credunt, omnesque illorum actiones ad prudentiae regulam vana diligentia exigunt. Homines sunt ut caeteri; amori, odio, spei, metui, gloriae, cupidini obnoxij: et summa rerum momenta, non saepius a ratione, quam ab Aulae ineptiis, amoribus, invidia, coecoque im petu originem trahunt. M. Antonium Trium virum Cleopatra in bellum et exitium adegir. Victoriae Cutracensis, quam Henricus IV. Galliae Rex contra Ligistas obtinuerat, omnis fructus evanuit, postquam Comes Suessionensis Henrico belli socius, ficto falsoque videndae regiae sororis Catharinae, desiderio, revera, ut pulso Henrico ipse dotali jure Navarrae domus spolia capesseret, Henricum bello abstractum domum reduxit, volentem cupientemque ut qui ipse quoque tum temporis, Comitem Guichensem, insigni formafoeminam diriperet: cui vexilla, signa militaria, aliaque ex praeda praecipua offerendi vano, et prope puerili desiderio tenebatur. Idem Henricus, nisi fatum


page 125, image: s125

obstitisset, totam Europam raptae ex oculis adamatae mulieris dolore, armis, bello, caede, ruina miscebat. Etiam Christina manes suos pati potuit. Voluit aliquid, quod ex quo rerum natura decurrit, eo rerum statu, quo Christinae res erant, nemo animo suo persuasit, fecit, quod alii cogitare horrent. Ita flagrantior est ambitio Christinae posito diademate, quam aliorum rapto. Quid si animi imbecillitate, et imparem sesentiens onus abjecit? Transparent profecto hujus rei per obscurum conjecturae quaedam. Auctain immensum, et praeter majorum morem, aulae magnificentia est, et qui eam instruunt, sumptus. Impensae Norimbergiae conviviorum apparatibus, et beneficiorum Magnitudine tota Germania corrogatae opes. Inauguratio Reginae in credibili pecuniarum prodigentia peracta: tanquam tanti esset, auspicari regnum, quod mox ejuraret. Absumpta promiscuis largitionibus praecipua ditionum in Germania bello quaesitarum et Livoniae tributa. Nihil postremo reliquum, quo regia dignitas, et belli pacisque onera


page 126, image: s126

sustineripoterant. Pudebant Reginam corrigere errorem; successoreopus erat, qui tanquam cassa revocaret, quae neque dari, ne que accipi salva republ. poterant. Sed ego non tam miror, quod Regina adeo praeceps Solio descendit, quam quod neglecta sede, quam quieti suae dest naverat, seposita sexus verecundia, damnato pristinae vitae instituto; studiorumque amore paucis comitata, (viris an foeminis nescio) incerta consilii, vagae famae in curiosa, provincias urbesque pererrat, Spadam itura credabatur; tanquam si Anticyras; inde Condaeum, ut Thalestris Alexandrum, accessura, juvenili et indecora cupidirate. Quod enim Hispanorum causae favere, Italiam, Romam, inde Neapolim (quod literae tuae innuunt) petitura fertur: id ego portentum, ut credam, animum meum inducere minime possum. Est al quis humanae dementiae modus, neque in Reginam paulo ante virtuti simillimam tantam insaniam cadere posse reor. Alterum Epistolarum tuarum caput est, de Regis Romanimorte, et occasione inde Germanis exorta sine manumissione ad libertatem perveniendi, de quo haec mea sententia


page 127, image: s127

est. Improvisus et his, qui magnitudini Austriacae sirmissimo fulcro prospexisse sibi videbantur, inexpe ctatus Romanorum Regis excessus, uti sine dubio vehem entissime Patrem imperatorem et gentiles afflixit; ita Germanis excutiendo jugo, et repetendae libertati, aut quod juxta libertatem est, eligendo ex alia domo Caesari viam pandit. Sublatus in qua imperii dignitas, et Hispana potentia coiturae erant, frustra tanto operi insumpti labores et impensae; et novis consiliis multiplex apparatus, et plures menses, quid menses? anni necessarii, afflicta interea Caesaris valetudo, et propinquae mortis haud vana conjectura. Adde Hispanorum vires ad Atrebatum nuper ingenti clade, et prope immedicabili vulnere prostratas; Gallos in Austriacorum damna semper intentos, hortatu, consilio, et cum opus erit, auxiliis, quicquid in imperio turbid um moturos. Cuncta ista, quae dixi, magnis conatibus opportunos transitus rerum, et utendum occasione Germanis persuadere poterant. Neque tamen mihi probabile fit, veterum excussuros, apud quos


page 128, image: s128

mutili luxu mersa mens, et segne pacisnomen bello potius; publice privatimque pauperies; absumptis vana ostentatione opibus, quae publicis necessitatibus impendi debeant. Catholici Protestantium ferociam metuentes, in Austriacorum potentia omnem suam salutem sitam arbitrantur. Protestentium plerique veteribus et novis beneficiis, quidam, ut Saxo et Brandeburgius metu e proximis, et aemulatione abstricti, Austria os, dura quamvis necessitate, colunt. Et quis ex caeteris omnibus tantae dignitatisustinendae par? quis unus caeteris praeferetur? quis recentem ejus, quem paulo ante in aequo viderat, supra se elatam fe'icitatem sine invidia respiciet? Etiam Austriaci succefsionem, quamdin nemo contradicit, precibus et ambitu subverecunde emendicantes, postquam libera electione interrumpetur, armis asserent. Quis tunc pellendis exuendisque paratus? quod consilium? quae vires? nisi externi in partes acciti adversus victores pariter et victos valescant; omnibusque duriorem Austriaca servitutem imponant. Credo


page 129, image: s129

Nobilissime Portnere, Caesarem pro filio, quamvis neque electorii muneris, neque imperatorii fastigii, peraetatem capace, omnia tentaturum, et ubi res votis non respondebunt, ad Fratrem Leopoldum Guilhelmum translaturum favorem et suffragia, miti ingenio Principem; et bello clarum, nec ingratum Gratumanis, Sed non dubito. quin pro filio Caesar pervincat. Derebus Gallicis ad te scribere, non aliud esset, quam noctuas Athenas. Quantum ex tuis colligere licet, quicquid apud nos aratur, seritur, metitur, bellatur, aedificatur, nubitur, expenditur, geritur, unius magnitudini inservit. Brisacum pecunia expugnatum, Cardinalis est. Sedanum Mancini Caroli villa, et Monsolympus recenti potentiae attribuentur. Cardinalis Metensibus Episcopus erit. Schombergius, ipse quoque pecunia pulsus, arcis praefecturam cedit, Neptes Cardinalis in praecipuas familias Burbonam et Vendomensem transeunt: et nuper Scipio Scaliger mihi affirmavit, Francisco Lotharinga Cardinalis sororem cum Lotharingiae restitutione oblatam, neque quicquam super est, quam


page 130, image: s130

ut Witichindi et Bartoldi. Saxonum propinquus sanguis, Sabaudiae Ducis, cum una Cardinalis Neptium connubio (Nam et hoc fama jactatur) post tot secuta iterum côeat. Ohominesad servitutem natos! Sed omittam us ista, quae sine bilis suffusione cogitare nemo potest. Catalogum operum illustrissimi P. Puteani, a Fratre Jacobo, partim nuper publicatorum, partim sub praelo Typographico sudantium summa cum voluptate perlegi: daboque operam ne posthac bibliotheca mea tanto thesauro careat. Interea, ut quo pretio omnia ista, tum et Henrici Valesii Eusebius, Hadriani Valesii historia Franco Gallica, et Victorii Siri annorum XLIV. et XLV. historia vendantut, ad me perscribere velis, etiam atque etiam rogo. Scripsit ultimis suis ad me literis Ludovicus silius, vidisse se in Musaeo tuo aliam quoque rerum Gallicarum historiam, duobus tomis comprehensam, quam a te valde aestimari ait. Cum singulorum pretium scivero, providebo, ut tibi statim numeretur, rogabeque ut emendi curam in te


page 131, image: s131

suscipias. Ad Calendas Novembres proximas Salmasii ex sorore Nepos nuptias Audin-Curiae celebrabit, cum Chemillerotorum Nostratium sorore. Adfuturum iis spero Claudium Bartholomaeum Morisetum, qui Henrici IV. Regis vitam et veritatis lachrimas, quas Eup hormiones Satyrico jungere solent typographi, scripsit. Scipionem Scaligerum circa idem tempus Buda reducem exspectamus, Vale Nobilissime et amicissime Vir, et me ama, Mompelgardi VII. Cal. Novemb. anno Christi M DC LIV.

Jgnosce, quod haec Epistola ab aliena manu est, dictaveram amanuenti, ipse eam postea discripturus, sed tempus me defecit.

S. P. D.

NObilissime et Amplissime Dn. Portnere, quaestio a te proposita, qualem se Elector Brandenburgicus, inter Polonos et Suecos bello hodie collisos medius gerere debeat? Pacencum utrisque, an cum uno foedus, cum altero


page 132, image: s132

bellum habiturus? ardua profecto est, et summi momenti; Tu videris bellum praeferre, hinc feudi et juris jurandi religione, inde Suecorum ambitione, postremo Polonorum, si quando praevalebunt indignatione in infidum clientem vindicta persuasus. Ego si licebit, pacem cum utrisque, si non licebit numquam cum Suecis bellum Brandeburgio babendum censeo. Quae sententia satis firmabitur, ubi tuorum argumentorum robur conciderit, quanquam quae potest esse fortior pro ipsa opinione ratio, quam imperiosa necessitatislex, et una in concordia cum Suecis salus. Poloni atrocissimo bello cum Moscho potentissimo hoste afflicti; ipse novo bello uno tempore, in ipsa Polonia, in Lithuania, in Livonia, in Pomerania; eoque ubi hostilia induerit periculo proximus. Nulla in Polonia spes, exitiosa perditarum rerum communio! Longe Sociorum auxilia, neque nisi direpta vastataque ditione et confecto secum bello adfutura. Quanquam autem Brandenburgium a Batavis in bellum impelli suasu et promissis satis conster, tamen non eadem utrisque


page 133, image: s133

conducere certum est. Illis incipienti potentiae intercedere, maris imperium affectantibus, arte, consilio, manu obsistere, commerciorum libertatem (quae Reipubl. Batavae anima est) tueri, tantique ausi socios adsistere necessum est, nihil domi timentibus. Electori contra pacis artibus, cautisque quam acroribus consiliis se suaque munire, potentiori collidi nolle, omnesque belli causas amoliri, temporibusque et occasionibus invigilare, consultius est tutiusque. Sed instabiles Suecorum et avaras manus, Balthici maris Dominium, et Borrussiae Portus sibi arrogare objicis, neque quenquam accolam toleraturos, qui Suecos non agnoverit, Pomeraniam inde Brandeburgio possessam, discrimini proximam: et bellum ex bello serentibus, nihil intentatum fore. Ego profecto mi Portnere pro Suecis potentiorum jure in minores non usuros fide jubere nolim: neque tamen omnino usuros affirmare ausim. Nulla enim est tam audax tamque effrenis cupiditas, quae justitiae colere et occasionibus destituta, diis hominibusque improbat, tantum,


page 134, image: s134

grassetur famae plane secura. Non ignoras Machia velli paradoxon quidem, sed tamen verissimum dictum. Non posse homines esse, sive summe bonos sive extreme malos, etiam pessimos scelus in summo plerumque destituit, Retinebit ergo ruentem ambitionem pactorum reverentia; Imperii Germanici, cujus hodie non minima pars sunt Sueci, honos, tot Principum cognatus sanguis, et unica in omnium concordia securitas, magnitudinis Austriacae metus, et exadverso, intuta et infida Gallorum et Transylvanisocictas. Hactenus cum Polonis ipsis bellum est, non cum Brandeburgio: Quanquam enim Borussia Polonici juris sit, et cum victoria jura victi omnia invictorem transeant. Nihil tamen inde Electori decedet, qui Poloni Vasallus fuerat, Suecorum erit, iisdem et fortasse melioribus conditionibus. Neque rationi aut mori adversatur, urbium alias et portus Balthici maris a Suecis, alias a Brandenburgio teneri; haud secus, quam ad mare Hadriaticum, cujus sibi Dominium Veneti sine controversia soli vendicant, et pontifex


page 135, image: s135

Romanus, et Hispaniae Rex, et Austriaei Principes, urbes, arces, portus, integras denique provincias possident. Cum avorum memoria Borüssiam raptarunt Poloni, Albertus Brandeburgius frustra implorata Caesaris et imperii ope, cum Sigismundo Polono transegit, nullo vindicante; Quod Alberto licuit a Polonis oppresso Friderico Guilhelmo a Suecis undique quasi indagine clauso non licebit. Et quod, Polonis Germanos bello, infestantibus impune fuit, id Suecis non Germanos sed Polonos bello persequentibus, Germani ad animum revocabunt? Id quidem vellent Austriaci, et qui ex Catholico, Romanis Austriacorum commodis mancipatisunt. Illi quidem potentiae novos in Germaniae socios minime laturi, hi religionis odio et mutandi status publicimetu: Caeterasautem Principes, quamdiu cum Polonis, sive in ipsa Polonia, sive in Polonici juris Provinciis, Lithuania, Borussia, Livonia, Churlandia (non audeo addere Silesiam, veteri possessione Bohemiae assertam) bellum geretur, rem ad se non pertinentem omittere satius est. At fortunam


page 136, image: s136

Suecorum et perpetuam prosperitatem Brandenburgium adveitendam potius ipsorum potentiam, quam augendam invitare debere urges. Id fortasse admitterem, si par viribus, si longe a primo Suecorum impetu semotus tutusque esset, dum sua, dum Sociorum arma coirent, si firmior Suecorum aemulis fides, si sincerior affectus, si constantior amicitia esset, si denique justa ac necessaria bello causa subesset. Postquam autem se viribus inferiorem in proximo offensae ultores Suecos, incerta, neque parata, aut certein ditiones Brandenburgicas, belli sedem, accessura auxilia, intensum, et cum mitissime dissident nunquam satis aequum Protestantibus Pontificiorum animum, novissime nullam satis necessariam armorum causam, conscientia teste convincitur: profecto litem suam alienam facere: suam salutem peregrinis admetiri, et Sociorum amicorum que haud satis fidorum commodis, se suaque impendere, prudentis non est. Multi pericula dum praevenire volunt, repraesentavere, causamque bello praebuerunt, quae nulla erat. Nunquam Romae


page 137, image: s137

Caesar, Florentiae Medicaei dominationem arripuissent, nisi aemulorum injuriis profecti. Gustavo quoque Regi belli Germanici inter alias causa fuit, armis Caesareis adjutus Sigismundus, hujus Casimiri Pater, Poloniae Rex, ac nisi Unionistae ac Daniae Rex minuendae potentiae Austriacae inauspicata arma sumpsissent, Ferdinandus Imperator Praga et Regno, quo per in juriam exutus fuerat, recuperato contentus bellum in Germaniam nunquam convertisset. Ergo non Brandeburgio tantum, sed toti Imperio exitiosa esse poterunt, intempestiva remedia, bellum quod in Polonia haeret, in Germaniae viscera allatura. Quin et inter est, quam maxime Protestantium, Suecorum potentiam gliscere, quam Austriacis et Pontificiis opponant. Praesens est, et quod humeros premit, ab illis malum, et injustis hodie factis dicta adduntur, contumeliosa Gravaministarum appellatione nupet reperta, qua miseriis nostris illudant futurum (et fortasse nec futurum) incertum quidem, quod a Suecis timemus, certe morbi, nisi remediis, plerumque amaris


page 138, image: s138

non pelluntur: Alterum sententiae argumentum a Religione jurisjurandi, quo Elector Polonis obstringitur, petitum est; quod sane sanctissimum vinculum est, cujus contemptus Deum plerumque praesentaneum ultorem habet. Neque mihi unquam veterum recentiorumque quorundam profana licentia probari potuit, quae juramento, uttalis ludere jus fasque esse pronunciant. Neque rursus exemplo utar Georgii Guilhelmi Brandeburgici illius, qui hodie superest, patris; cujus praefecti, cum ante XXIX, annos Gustavus Rex Borussiam invassisset, Piloviam illi confestim tradiderunt, tormentis, nullis pilis, pulvere tantum nitrato, oneratis quasi laetitiae causa inadventantes displosis. Ipse porro Gustavus in Novi Brandenburgi castro splendido lautoque epulo exceptus, equos D. cum ex Suecia non plures XXX. adduxisset, tum et currus et omne instrumentum castrense conquisivit alacri ducalium ministerio. Ego illis, sive moribus sive exemplis, non insisto. Verum enim vero dispiciendum est. Nobilissime Portnere, ad quid


page 139, image: s139

quisque lege, more, pacto teneatur. Neque enim immensa dominorum in vasallos potestas est: neque infinita horum erga illos obligatio. Suis ista legibus constant, suis limitibus circumscribuntur, quos ultra obligationem extendere minime licet. Ego quidem fiduciarias Borussiae Ducum tabulas nullas inspexi, a Paulo tamen Piasecio Episcopo Premislensi in historia annotatum reperio: cum Anno Christi M DC XI. Johanni Sigismundo Electori feudum conferretur, nullum militem sed XXX. florenorum millia annua imperata. Anno M. DC XXI. cum Georgius Guilhelmus a Sigismundo Rege inauguraretur, pro validis, quae Turcico bello ab ipso sperabat Rex, auxiliis, exigua obtinuisse abeodem Piasecio dicitur. Unde constat, non ad suppetitias cum totis viribus Polonis ferendas Borussiae Ducem teneri, sed aut pecuniam tantum deberi, aut definitum foedere clientelari auxiliarium numerum, aut Ducis fidei, ac boni viri arbitrio relictum. Mittetigitur Elector vel pecuniam, vel militem ex foedere debitum, neque Sueci sine injustitiae labe


page 140, image: s140

poterunt impedire, aut debebunt officium parum ad rei summam facturum. Quod si officio satisfacere non sinitur, eo ipso, quasi vi majori prohibitus, non minus quam qui adversis ventis et tempestate detentus navigare non potuit, excusatus erit. Neque tamen sua Suecis arma contra Polonos junget, sed inter bellantes ipse quietus, alienam fortunam speculabitur. Quod a Suecis haud difficulter impetratur us erit, Pilavia et Memella, fidei pignioribus, contentis. Si vero ista quoque a)diafori/a [transcriber: in the print: a)qiafori/a ] Suecis non probabitur, recepto Principibus more, exauctoratum a se militem ad Suecos transire patietur. Qua ratione neque Polonis quantum tuto licebit, deerit, nec Suecos offendet. Quod si denique ingenii humani et felicitatis, modum sibi nullum statuentis more Sueci ex Polonia Victricia arma contra Electorem aliasve Imperii provincias convertent, supersunt caesar ac Germaniae Principes, et civitates, Danus, Batavi, et fortasse Britanni: qui nunc omnes potentiae inter plures divisae, vitio tanquam rei ad se nondum pertinenti minus intenti,


page 141, image: s141

cum se quoque peti videbunt, aliena injuria et suis periculis stimulati integram, et Suecis quanquam victoribus coercendis plusquam sufficientem potentiam impigre opponent. Neque credendum est, diu Suecorum cum Moschis in una Provincia concurrentium perstituram amicitiam, ita tempus et fata conficient, quibus nulla hominum consilia providere potuerunt. His ita praestructis cessabit illa, quam metuis, quaeque tertium tibi fundamentum suppeditat opinionis tuae, Polonorum offensio, et ubi a ruina surrexerint, ultio: Utrumque profecto, Nobilissime amice, delictum supponit, quod in Electore nullum erit, sive ut supra dixi, satisfecerit obligationi, sive satisfacere prohibitus fuerit. Porro non modo si officium omiserit, sed etsi coactus, et pro salute sua majus aliquid admiserit, excusatius peccasse censendus est. Quid enim, quaeso, Polonis proderit, Electorem eadem secum ruina traxisse, et fraudi ei esse fidei pertinaciam? et amitti provincias, quae postmodum bello ex hoste repetendae erunt? Nonne et illis utilius est, incolumem se


page 142, image: s142

praestare quam cum aliis perire: et fortunam sequi victorum, animum fidemque servare melioribus temporibus? Quod ne quidem ipsi Poloni Proceres praestiterunt, id ab externo, nec alio quam feudi beneficio obstricto, qua fronte requirent? Accitum enim Sueciae Regem ab Optimatum plerisque, qui Principem olim apud Gallos captivum, dein Iesuitam, postea Cardinalem, novissime uxoris imperiis obnoxium, et Gallicis moribus infectum dedignabantur, et Sueci jactant, nec ipsi negare possunt. Etiam Gnesnensis Archiepiscopus, regni primas, regi diadema imponere solitus, cum aliis ex ordine Ecclesiastico, cum Suecis transegit, num Brandenburgico id fecisse fraudi erit? Burgundi yicini nostri, fide quam Regi Catholico debent, inconcussa cum Gallis necessaria pactione ante annos aliquot transe gerunt, annuo pacto tributo, quod non ex privatorum pecunia, sed ex Salinis (qui unus regi ex provincia proventus est) exsolvitur. Tres quatuorve menses sunt, cum duae Legiones, pro Leopoldo


page 143, image: s143

Archiduce et Belvio in provincia conscriberentur. Sed iste delectus, statim ut Galli de eo conquesti sunt, omissus fuit, non connivente tantum et permittente Rege, sed palam laudante prudentem fidem: Neque aliter debent solentque Principes, quibus subjectorum sibi populorum salus cordi est. Breviter si Sueci victores erunt, victoriae ratio nemini reddetur, et obliviscendum erit offensarum victis. Si Poloni excusatum erit, quod necessitate omissum factumve erit. Haec habui nobilissime Amice, quae ad quaestionem a te propositam mihi in mentem veniebant, neque profecto, si in Serenissimi Electoris senatu sententia mihi dicenda esset, aliter censerem. Ab illustrissimo Bignonio literas nuper accepi, amoris erga me plane singularis uberrimos testes. Certe in ruborem me dederunt, adeo meritum omne meum Summi viri aestimatio excedit, neque quo famam istam tuear, in me quicquam invenio. Clarissimo quoque Viro Domino Launejo plurimum debeo, cujus opuscula, quae te curante, sub praelo sunt,


page 144, image: s144

avidissime exspecto. Vale Nobilissime et Amplissime Vir, et de fide et amicitia mea plane securus esto, Mombelgardi ad d. X. Octob. Anno M DC LV.



image: s145

De COMITIIS ELECTORALIBUS RATISBONAE CELEBRATIS ANONYMI AUTORIS EPISTOLA. ANNO DOMINI M. DC. XXXI.



page 146, image: s146

Ad Illustrissimum Virum BASILIUM VICECOMITEM FILDING, etc.

FAciam illustrissime Domine, quod pauperes debitores solent, qui de amicorum aere persolvunt, quod non possunt de suo. Nactus sum haud ita pridem epistolam de superioris anni Comitiis Ratisbonensibus a Nobili doctoque Viro perscriptam. Ea propter et luculentam rerum gravissimarum expositionem, et prudentem ad eas accommodationem verborum Taciti (cujus loca, mihi quidem obvia, non enim omnia, paginarum oris adnotare non sum veritus) omnino digna est visa, quam humiliter offerente me, legeres: imo quam Illustrisimi Tui frontispicio nominis honestares. Nec sane scripti seu judicem, seu patronum, legere potuissem, Te convenientiorem:


page 147, image: s147

utpote qui rerum illarum auditor spectatorque cum serenissimi Regis tui Legato praesens interfuisti: Tacitum vero scriptorem prorsus igneum, nec nisi tales animas admittentem, ita familiarem tibi fecisti, ut in ruborem quandoque me dederis (ingenue fateor) cum nuper in urbe nostra constituto hyberno peregrinationis hospitio, una cum edecumatae virtutis excellentisque doctrinae Viro, Roberto Masonio, illius autoris legendi socium adsciscere dignatus esses. Docturum enim vocaveras, doctiorem plerumque dimisisti, ut jam tum inciperem gratulari Patriae Tuae felicitatem istam, quod Te, post cursum susceptae peregrinationis (faxit Deus ut feliciter!) exactum, talem esset receptura, quales scriptor ille magnus, Reique publicae clavem tractantibus proprius formare solet: et qualem non dico spondes, sed jam praestas: sicut in hac aetate juvenili virilia tua facinora, summo Viro, Tacito illi Belgico in argumentum historiae venerint, fruarisque jam nunc fama tui: et sentias vivus eam, quae post fata demum aliis solet praestari, venerationem: et quid apud posteros futurus sis, coram ipse cernas. Quanquam consilium non est


page 148, image: s148

ingredi patentissimum laudum tuarum campum: quibus injuriam profecto fecero, si unius pagellae angustiis inclusas in arctum cogere, quasique strangulare coner. Erit ut spero, cum justis virtutum tuarum praeconiis, quando non datur alia ratione, me plurium nexu nominum, quibus Tibi teneor obstrictus, exolvam. Interim pro caetera Tua clementia facies uti confido rogoque, quod benigni creditores solent, ut hac de alieno saluti debili quasi particula sustentari Te patiaris, usque dum, adnuentibus Musis, insigniore alique propriorum studiorum proventu reprasentato, sortem ipsam cum usuris dependere concedatur. Deus Te, Vir Illustrissime, Regis Regnique bono servet incolumem, omnique maximarum benedictionum suarum genere, quam largissime cumulatum praestet. Perscr. Aug. Treb. ad 28. Maij, Anno CHRISTI M. DC. XXXI.

Theodos. Berenicus Noricus.



page 149, image: s149

EPISTOLA.

EQUIDEM NOBILISSIME N.N. de Comitiorum Electoralium actis maturius, ut promiseram, ad te perscripsissem, nî mihi Ratisbonâ redeunti, inter amicorum salutationes et mutua Charistia, plures quam volebam, dies periissent. Nunc cum importuna ista humanitate liberatus sim, et negoriorum ac loci hujus, in quo dego, solitudo ocium mihi fecerint; nolui differre, qui diu tibi debeo. Post XII. annorum saevissima bella et inductam patriae solitudinem, sane verisimile erat, omnes pacem optare, ejusque conficiendae causa haec comitia indicta. Nam Protestantes acerbissima hucusque perpessi, gravissimis adhuc tributis, et foederatorum Catholicorum milite premebantur. Ipsi quoque Catholici, Caesarei militis insolentiam saepe


page 150, image: s150

experti, dispendia belli, sui quoque Ducis, Bavari avatitiam exhorrebant. Unde Neoburgensis Palatinus foederi renunciaturus dicebatur: at Salisburgensis, quippe cui nullum, ut caetetis, belli pretium, ab aliquot annis stipem negaverat. Trevir quoque ab Hispano milite illata damna, populationes agrorum, raptus penatium causabatur: et cum caeteris Coloniensis quoque. In eo tamen Protestantium consilia desideriaque a Catholicis differebant, quod illi praeteritorum oblivionem, et simpliciter pacem optabant; hi quidem arma posituri, sed non nisi restitutis sacris bonis, quae illi occupaverant, videbantur. Porro Imperatori quoque cordi fuisse [ Note:Tacitus 2. Hist. 20.] pacem et comitia humanius est credere. Nam et Viennae adhuc, cum rumor percrebuisset, pacem et concordiam speciosis et irritis [ Note:1. Annal. 47.] nominibus jactari, fingique Comitia nec iturum Ratisbonam;


page 151, image: s151

acriter comitem Schvvarzburgicum, Aulae Mareschallum increpuit, quod non legeret Comites, conquireret impedimenta, adornaret currus navesque, quodque tarditate et negligentia vulgi sermonibus materiam praeberet: et mitis ingenii Principem, paci olim assuetam, fortunae vicissitudines cogitare, ac post tot annorum prosperrima bella quietem et otium desiderare credibile erat. Metuendum praeterea fuit, ne continuata bella, immortalia tributa, concussiones, injuriae, raptus, quia non prohibebantur, jussa crederentur: ideoque posteaquam non subvenitur, remedium ex desperatione homines [ Note:4. An. 72.] peterent. Sed quorum animis affectati dominatûs opinio insidebat, [ Note:15. An. 64.] ut est vulgus ad deteriora promptum, nullâ publici curâ, nec aequae pacis cupidine, sed partim necessitate [ Note:1. An. 5.] coactam, partim ut domui suae munimenta pararet, quibus


page 152, image: s152

posterum insisteret consilio ad Comitia venisse suspicabantur. Quippe rebus ejus quam maxime hactenus placita conducere. Bello, tributis et accusationibus velut lenta morte perimi, quicquid in imperio validum. [ Note:15. An. 30.] Insistere fortumae, quae secunda hactenus Caesari fuerit, prudentis esse. Utendum eventu. Multa expetiundo confieri, quae initio difficilia habebantur. Posse Catholicorum ope Protestantes, et his submotis otiam illos in ditionem Austriacorum redigi. Ognati comitem: ex Guevarorum familia nuper Hispanicum apud Caesarem Oratorem, non ignarum consiliorum, quae tum agitabantur, aequo longiores Germaniae Episcoporum togas, eoque resecandas, saepius inter amicos jactasse. Porro si maxime pax placeat, tamen Comitia, quibus ea sancienda sit, fugienda esse. Per ea enim [ Note:1. Annal. 6.] Caesaris dicta factaque censurae subnci, vimque Principatûs resolvi:


page 153, image: s153

eam conditionem esse imperandi, ut non aliter ratio constet, quam si uni reddatur. Jam vero scriptum militem, coepta gestaque bella, indicta tributa, pulsos Principes, novosque ab aula homines substitutos, omnia denique contra leges, insciis aut invitis Imperii Ordinibus, atque adeo Electoribus, gesta quomodo defendi, imo quomodo excusari posse? Porro ut maxime ad pacem inclinet Caesar, tamen potentiam vi et armis partam, non nisi armis servari. Exasperatos varie injuriarum imagine Proceres et Plebem; ausurosque vindictam ubi inermem Caesarem viderint. Haec in aula haud dubio agitata, denique suspensos tenuisse Caesarem et Palatinos; praevaluisse tamen ex adverso [ Note:Hist. 74.] necessitatem profectionis. Nam exulceratos et arma circumspectantes animos spe pacis et meliorum temporum omnino leniendos: et ingruentibus uno tempore tot hostibus Gallo, Sueco, Batavis,


page 154, image: s154

conciliandos Imperii Proceres, iisque persuadendum, non hos Austriacae Domûs privatos, sed Imperii publicos hostes, communibus opibus armisque [ Note:Agric. 13. et 15.] propulsandos. Nec ignorabat Caesar, plerosque domitos quidem ut pareant, nondum ut setviant, agitare inter se mala servitutis, conferre injurias, et interpretando accendere: et caesos in Borussia Caesareanos, in Hollandia circumventos, in Italia cum summis necessitatibus conflictatos, captam Sylvam Ducis et Vesaliam, adventantem Suecum, multos non ut mala publice loqui. Suberat alia quoque Comitiorum [ Note:4 Hist. 12.] ratio: nec aliâ tam intima Caesari profectionis causa fuit; firmare in Familia sua Imperium, ostentare proceribus filium, eique conciliare Electores. Ita Catholici, Protestantes, Caesar, causis diversis, studio pari, pacem omnes cupiebant. Sed Protestantes eam petebant, quae omnium oblivionem, et cunctis


page 155, image: s155

securitatem promitteret; Catholici ante restitui bona suis Ecclesiis, et Ecclesias veteri religioni volebant: Caesar coërcitos rebelles, cunctaque [ Note:Agr. 31.] sui dominii, Pacem appellabat: verum illa dimitti exercitus, aboleri tributa, minime suadebat. Hic fuit Reip. status, et habitus animorum, cum Ratisbonam Caesar et Electores convenerunt.

Proposita sunt consultationis capita quorum initio longa narratione id agit Caesar, ne vel ipse belli tam infesti causa, vel pacis impedimentum credi posset: omniaque belli mala Palatino: et qui hujus actionibus se socios addiderant, Mansfeldio, Brunsuicensi, Daniae Regi imputabat: saepius se auctore de concordia actum: sed adversariorum pervicacia omnes eos tractatus in irritum cecidisse: Igitur nunc tandem serio de pace, aut, si ea obtineri non possit, de communi inter se, et cum Caesare foedere contra


page 156, image: s156

hujus tam necessariae pacis turbatores, sive domestici illi sint, sive externi, cogitandum. Et quia Fridericus Palatinus, belli et malorum causa, aequissimis in Mulhusianâ Electorum Synodo sibi dictis legibus usque huc non paruerit, nec a consiliis patriae et tranquillitati publicae infestis unquam destiterit, sed cum ante alios, tum postremo Batavos in patriae perniciem exciverit: Rogare Imperatorem, velint jubeant Electores, excludi ab omni redeundi spe extorrem Palatinum, nec unquam pacis cum eo gratiam reconciliari. Porro Battavos, qui reverentiam Imperio debitam dudum exuerint nuperrime egregias [ Note:2. Hist. 35.] ejus civitates, atque adeo ditiones sacrilego ausu invasisse et occupasse. Videndum igitur, ne quid Respubl. detrimenti capiat: cogitandumque de remediis, quibus praedonum audacia coërceri, et injuste ablata [ Note:IV.] recuperari possint. Quartum [transcriber, in the print: Quaertum] erat


page 157, image: s157

de bello Italico et Rege Galliae, quem Imperii jura invadentem, arbitrumque rerum ad se minime pertinentium, non ferendum Imperator ajebat. Cum Sueciae Rege nullas quidem sibi simultatum causas esse: sed si Legatum Burggravium Dhona, et pacis proxenetam Daniae Regem audire nolit; sane militandam vim Romanam, et si non destiterit, armis coercendam ejus audaciam.

Postremo de alendo perpetuo exercitu, restauranda disciplinâ militari, deque modo tributorum deliberare jubebantur.

Haec ut primum in vulgus emanarunt; multis ac variis sermonibus differebantur, plerisque mirantibus, quod cum primo capite de pace constituenda caveretur, quinque [ Note:4. Hist. 17.] reliqua belli minas et armorum spirarent. Pacem sc. vocari Domûs Austriacae dominationem, et ex diverso turpem servitii patientiam. Boëmorum rebellionem, Palatini


page 158, image: s158

culpam Mansfeldi caeterorumque perduelles spiritus, obtentui fuisse: [ Note:1. Annal. 10.] nunc arma in hostes initio sumpta, contra Remp. verti. Nam post compositas cum Danores, hostem quidem Imperio nullum; nec minus tamen militem, tributa, malae pacis instrumenta imperari, Sed scil. id agi, ut Austriacae Domus privata jurgia Proceres Imperii Romani exequantur, alienamque litem suam faciant. Fridericum enim, Batavos, Niverni Ducem, et hujus causam Galliae Regem, Suecum denique, ab Austriacis se violatos, cum Imperio amicitiam profiteri. Et ut Fridericus injuste regnum Bohemiae invaserit, poenamque meritus sit: eam tamen inconsultis Ordinibus irrogatam, Translatam in Bavarum Electoratûs dignitatem, contradicentibus Electoribus, et invito Hispaniae Rege. Audebant praeterea vaticinari, non redituram Imperio pacem, nisirestituto vel in integrum,


page 159, image: s159

vel in partem amissae dignitatis ditionumque Palatino. Non enim illum tantum, illiusque tot liberos, et horum posteritatem, cuicunque libuerit turbarum materiem aliquando futuros: Sed et Austriacos, et Hispanum cum Bavaro, et Protestantes (quod amoto Palatino suffragiorum numero semper inferiores erunt) Catholicis perpetuo aemulatu dissensuros. Eo vero in pristinum locum reposito, gravem potentiam Bavaro, Austriacis aemulationem, Protestantibus metum demi. Er ne Bavaro metuendum aut poenitendum sit, abdicare dignitatem, sua virtute, suisque partam meritis; addebant consilium, relinquere ei partem ditionum Palatinarum in perpetuum, et (quod nec exemplo carere dicitur) Electoris dignitatem per annorum aut successionis vices ambulatoriam. Porro Battavos, quamvis obsequium Regis Hispaniae ejuraverint, Majestatem tamen


page 160, image: s160

Imperii comiter conservare, et cum Principibus accolis, et Catholicis, neutralitatis, utvocant jura sancte tueri. Sane belli jure occupasse eos loca quaedam quae vel ante Hispani tenuerint, vel ne invaderent metuendum erat. Verum Imperatorem nulla lacessitum injuria, sine decreto Imperii, privato iuvandi cognatum Regem studio, in ipsa Hollandiae viscera, Montecuculi Comitem cum exercitu immisisse. Eam subsecutae ultionis causam: nec quicquam in ea nimium, aut belli legibus adversum. Bello Italico jura Imperii obtendi: Verum id Hispaniatum Regi, sanguine et opibus Germanorum geri. Quippe Nivernensem, fidelitatem et obsequium jurare semper paratum: Sed Hispani rebus minime conducere, vicinum Mediolano habere Principem, Gallicis spiritibus infectum. Contra Sueciae Regem, affini Polono Caesarem, potentem exercitum


page 161, image: s161

subsidio misisse dicebant; nec igitur indignari debere, si eodem jure Rex cognatos suos Megapolitanos Principes, condemnatos ante quam auditos, juvet: eademque opera sibi factam injuriam ulciscatur. Haec ita vulgo jactabantur.

At Electores gravi responso, temporum miserias, militiae flagitia, tributorum enormitatem horumque omnium autorem, novum Megapolis Ducem, summum exercituum Imperatorem, et per illius latus haud obscure ipsum Caesarem arguebant. Illi enim sine suffragiis Ordinum potestatem concessam, qualem nemo ame habuerit: scriptum innumerabilem militem, nulli usui, nisi excidio patriae illatum bellum, contra quos decretum minime fuerit: tributa, in quae ex lege Imperii, communi Procerum scitu consentiri aequum erat, ad libidinem Ducis indicta, et crudelissime exacta, Simul affirmabant, solum


page 162, image: s162

Brandenburgicum Electorem, paucis his annis, praeter immensa damna, quae bellum et miles secum ferunt, tributi tantum nomine XX. florenorum milliones contulisse. Eodem tempore Pomeraniae Dux ex solo Stetinensi Principatu X. milliones exactos; et uno anno, praeter lixarum et calonum inutilem turbam XXXICIC. peditum, VIICICCCCCCXL. equitum in Pomerania: Guilielmus Hassus VII. milliones, aliquot annorum stipendia: Wirtenbergiae Dux menstruos centies vicies mille: Norinbergenses itidem menstruos XXCIC. et ex caeteris alIi plus, alii minus depensum querebantur. Fastum quoque Ducis, tribunorum centurionumque, in veste, aurea argenteaque supellectili, et equorum numero incredibilem luxum accusabant. Et circumferebatur eodem tempore libellus, quo paratus aulae et officia palatii, summae curae nomina, ajebant, et meditamenta, salaria


page 163, image: s163

denique, quam Caesaris, majora continebantur. [ Note:15. An. 35.] Tum invisa ejus, et ex spoliis Imperii ac centum aedium ruinis exaedificata domus Pragensis ad invidiam passim celebrabatur.

[ Note:1. Hist. 62.] Non negari haec poterant. Sed illa tempora et vim hostium, et in una celeritate victoriam (Nihil enim in civilibus discordiis festinatione tutius) religiosum antiqui moris ordinem non tulisse dicebat Imperator. Inde variis utrinque scriptis disceptatum est, quibus Imperator novinihil, Electores exauctorationem Ducis et militum; cum Gallo et Italis Principibus, cum Sueco denique (is in Pomerania naves suas nondum appulerat) pacem urgebant. Friderici quoque Legatum, cui cum Britanniarum Regis oratore adventanti securitatem pepigerant, audiendum contendebant. Postremo cum Batavis qualem cunque pacem habere, quam bellum, cum omnes, tum vel maxime


page 164, image: s164

Coloniensis Elector, periculo proximus, malebant: et rem tanti momenti in totius Imperii Comitia reservandam affirmabant. Igitur multa denique pervicerunt Electores, quae Cçsari et aulicis gravissima accidebant.

Primum missi ad Walensteinium Joh. Bapt. Verdenburgius et Gerhardus Quaestenbergius, Batones, uterque immensis ab eo donis culti, et semper in aula consilia ejus juvisse crediti. Sed ob id tanquam aptiores ad persuadendum, aliis praelari sunt. Videbantur suscepisse rem omnium difficillimam, quippe hominem vastissimi ingenii, assuetum Imperio militari, cultum summis Principibus immensis divitiis circumdatum, tantam injuriam haud segniter laturum: necunquam ad vitam privatam sponte descensurum. Etiam verendum ipsi esse, ne qui a Duce ausi non fuerant, a privato spolia repeterent. Et Megapolitanum Principatum certo


page 165, image: s165

periculo exponi. Sed arrectis omnium animis in tantae rei exitum, novosque motus verentibus (quod omnibus miraculo erat) confestim Caesaris [ Note:11. An. 18.] jussui obsecutus est Walensteinius. Quidam revera fidum Caesari, et magnificentia quidem splendidum, caeterum inexorabilem delictis militum, neque donis neque licentia aliis que vulgi turbamentis allicuisse dicebant, eoque consultum duxisse, invidiae cedere: posse tempora hominesque absentium aequos, praesentibus mobiles ad poenitentiam mutari. Alii occultis promissis oneratem destitisse ab Imperio suspicabantur Erant qui ex syderum scientia, cujus Magistrum post alios Keplerum habuit, et Chaldaeorum arte, ventura tempora, suaque fata, et hoc consilium didicisse ajebant: denique necessitate adactum; ac Caesaris ipsius artibus vires ei abolitas, et inanem animum, spe et cupidine belli Gallici, novaeque gloriae et


page 166, image: s166

praedae, a validissimis legionibus abductum, Memmingae velut in carcere fuisse credebant. Quicquid ejus rei sit, certe maximum est, et prodigio proximum, quod et Caesar Electoribus et Walensteinius Caesari obsecutus est!

Alterum est, quod obtinuerunt Electores minui innumeros, et dimitti maximam militum partem. Tum nullum bellum sine Ordinum assensu cuique imposterum indictum iri promisit Caesar. Tributa quoque posthac non ex Ducis libidine, sed in circulorum, ut appellant, conventibus imperanda. Praeter haec ingratam Hispano et invisam pacem, Caesaris, Electorum et Oratoris Gallici studia conflarunt: qua Nivernensem in poslessionem Mantuae et Montisferrati restitui, abduci ex Italia utrinque exercitus, fauces montium Rhaeticorum liberos, ut ante, relinqui cavebatur. Quae sane leges tales non sunt, ut ad eas


page 167, image: s167

obtinendas turbari tot gentium quietem, profundi immensos thesauros, fundique tot millium sanguinem opus fuerit.

Cum Britanniarum Regis Legato et Friderici Procuratore, quanquam tractatus exitum non habuit: tamen Friderico gratiae locus, et pars ditionum, quae Hispano tenetur, et implendi Mulhusenses conditiones libertas etiam nunc superest. Ergo, quod felix et faustum sit, soli Gustavo Adolpho, Suecorum, Gothorum, Vandalorum Regi debemus, quod non armis exuti, nec in ordinem redacti ab Electoribus, neque denique Clericorum servi sumus.

Cum enim durante hoc contentionum aestu, Baronem a Dhona sine spe pacis abijsse Gedano, et Suecum cum exercitûs parte in Pomeraniam trajecisse, atque occupasse Stetinum, simul et in fugam conjecisse Caesareanos allatum esse: utendum occasione ratus Caesar, vindicare debere spretum Imperij Germaniae fastigium, et virtute corrigendum, [ Note:15. An. 2.] quod congatione peccatum asseverabat.


page 168, image: s168

Adjuvabat hortamenta Caesaris occultus Catholicorum metus, ne non solus Gustaphus, modicae potentiae Princeps, tanti, belli [ Note:3. An. 44.] molem cieret, sed plures ex Protestantibus odio praesentium et novarum rerum cupidine, ac fortassis et externi Principes, ejus consiliis innexi essent. Igitur non tam Caesaris amore, quam proprio periculo moti, bellum et auxilia decreverunt.

Interim, quod solerter tegebatur, et cujus inter consulationis capita nulla mentio fiebat, calidissimis Prensationibus et intentissimo studio agebatur Regis Rom. electio et inauguratio. Eggenbergius perpetuis arthriditis doloribus vexatus, et ob id raro lecto digredi solitus, quatuor Electores, Saxonis quoque et Brandenburgij Legatos, quemque in aedibus suis invisit: Caesaris aetatem laboribus fessam ac crebro redeuntibus morbis obnoxiam, amorem erga Remp. (Cui majus nihil conferte possit, quam bonum successorem) Interregni mala: denique Domus Austriacae merita, et Ferdinandi


page 169, image: s169

Regis indolem commendans. In eundem sensum, quia duorum Electorum absentiam Legati nulla hac dere mandato instructos se dicebant, ad ipsos Electores scriptum est. Adeoque non dubia Electorum voluntas habebatur, ut non ingnotus in Aula medicus, cui praecipua pangendi facultas, Coronam Ferdinando III. nemine penitus contradicente im positam, Patri carmine, quod Noribergae typis excussum fuit, gratulatus sit. Responderunt omnes verbis magnifica, re inania: summis Caesari pro studio in Rempub. gratiis actis. Caeterum lege Imperij se prohiberi, nunc quidem desideriis ejus obsequi. Nam illa lege Electores non nisi causa cognita, Comitia Regis creandi causa indicere In causae cognitione multa versari, quae tempus et consultationem poscant. Tum Francofurtum, eadem lege electioni designari Rumoribus quo que detrahendam materiam, ne non sponte Electorum, sed inter circumstrepentia Caesaris arma, per vim et metum transacta dicantur Comitia. Ita prudenti dilatione elusa sunt,


page 170, image: s170

quae aperte negare nolebant. Sive autem cura publici et libertatis custodia fuerit, sive Bavari ambitiosa consilia intercesserint: constat tamen etiam existo contractam offenfionem, quod Ferdinandus Rex in curru, in congressibus et ubique digniorem locum, quem ei vivo patre non deberi contendebant, ambitiose affectabat. Atque de eo a Moguntino Stralendorffium Imperij Procancellarium in arcano monitum ferebant.

Fervebat interea lex Majestatis; et ex Nobilitate Franconica, Suevica, Rhenana plurimi delati, cum Mansfeldio, Durlacensi, Halberstadiensi, vetita arma contra Imperatorem induisse; quidem reos fuisse se tantum poenâ experti. Ejus [ Note:2. Hist. 10.] rei executionem Caesar Wolffgango Rudolpho Ossae detulit, qui inter duros magis, quam inter bonos, non ita pridem ex Comitum Hanaviensium servitio inter instrumenta aulae adscitus fuerat: jussitque damnatorum bona in fiscum redigi: multum reclamantibus Electo ribus aliisque Principibus, qui suae ditionis Nobiles illos, suo


page 171, image: s171

et majorum beneficio, feuda, quae nunc a fisco Caesareo petantur, tenere: sibi denique jura fisci, Caesarum indulgentiâ et longo usu competere asseverabant. Perstitit tamen Caesar, et Ossam ad illius criminis inquisitionem liberrima cum potestate dimisit. Nulla unquam ex actionibus Caesaris tam sinistre accepta. Quippe etiam malos Principes, quanquam reos Majestatis puniissent, inconscios haud semper quaesivisse; pluraque prudenti dissimulatione, quam suppliciis composuisse. Unum inimicum, quitollit, multos facere. Maxime pacem meditanti multa dissimulanda: ne vix bene compositi turbines in vehementiorem tempestatem resurgant. Imbecilla a morbo corpora ne quidem medicinâ solicitanda quiete curarl. Vix egregias Principum actiones defendi, nedum eas, quae nunquam avaritiae suspicione carent: ob eamque causam Cosmum Medicaeum, prudentissimum Principem, Majestatis damnatorum bona, liberis et agnatis semper reliquisse. Denique rem suâ naturâ gravem, insuper ministrorum


page 172, image: s172

avaritia onerari. Sed scil. Harpyias aulicas, postquam Bohemiam, Moraviam et utramque Austriam contactu foedarunt, et laesae Majestatis ac vetitarum religionum praetextu, flebilem Nobilium turbam patrui rebus exturbarunt, nondum satiata fame, ungulas et infamia rostra Imperij opibus quoque deglutiendis acuere. Hiantes [ Note:1. Hist. 12..] illorum cupiditates facilitate Caesaris intendi; apud quem, ut ministris obnoxium, minore metu et majore praemio peccetur. His sermonibus materiem praebebat, quod Werdenbergij vox in vulgus emanaverat. Franconiae Nobilitatis bona privati Consilij Proceribus concessa; salarij a multis annis debili solutionem, et laborum ac fidei praemium. Praeterea Meggavij ac Trautmanstorfij Comitum, et Abbatis Cresmûnsteriani (Hi nescio quo titulo a fisco quaedam ex proscriptis bonis acceperunt) nova ac peregrina nomina fastidiebantur, et aspernabantur: insita [ Note:2. Hist. 20.] mortalibus natura, recentem aliorum felicitatem aegris oculis introspicere: et pari


page 173, image: s173

dolore commoda aliena et suas injurias metiri. [ Note:5. Hist. 33.] Verum immotum, ut dixi, fixumque Caesari dicam? an aulae moderatoribus? fuit [ Note:1. Amal. 47.] non omitere tam pecuniosam piscationem.

Diu, credo expectas, Nobilissime mi amice, quid de bonorum Ecclesiasticorum restitutione in his Comitiis motum, disceptatum, statutum denique sit: Dicam equidem breviter. Nonerat e dignitate Imperatoris, rem a se decisam et edicto promulgatam, censurae alienae subiicere. Itaque tanquam de re extra omnem dubitationis aleam positâ altum ubique silentium erat. Neque segnius tamen interea Wurtenberglae Dux, Marchio Brandenburgius, Comites Hohenloici, Waldecci, Argentinenses, quotidie latis sententijs, bonis sacris abscedere jubebantur. Ut satis constaret, nec ab ipso Caesare sancitam temporis distinctionem ante transactionem Passaviensem, et sequentis servari: cum omnium quamvis clarissimarum probationum fides cavillationibus et sophismatis


page 174, image: s174

everteretur. Sane Comes Fürstenbergius, judicij Praeses, Caspari, Urbano a Feiltsch, Cancellario Marchionis Brandenburgij, de iniquitate sententiae contra Hohenloicos latae conquerenti, nihil aliud, quam vulgatum versiculum reposuit: Fronte capillata est, post haec occasio calva. Idem Georgio Müllero, quem nosti, et mihi familiariter respondit: Postquam Comites nostri LXXX. annos, et quod excurrit, se in bonorum Ecclesiasticorum possessione fuisse, fate antur; consequens, esse, ut in totidem annos illa Catholicis quoque bono animo transmittant Posse post id temporis ad Protestantes redire. Ea [ Note:16. Annal. 11.] justitlae negatae ludibria adijciebantur. Ultimis tamen Comitiorum diebus Circulorum Franconici, Suevicique, Saxonicorum item Principum, et Ducis Brunsuicensis, praeterea civitatum quarundam Legati formulam legesque transactionis conscriptas Moguntij Cancellario tradiderunt: isque vicissim, in quas conditiones Catholici consensuri videbantur, alio


page 175, image: s175

scripto exposuit: eoque resredijt, ut ulteriori compositioni tempus mensis Februarius, Locus Francofurtum designaretur. Serio rem egerint Catholici, an quia tunc de Saxonis Electoris et quorundam in Franconia arcanis delectibus ab emissarijs quibusdam relatum erat majoresque motus timebantur, spe concordiae retinere Protestantes voluerint, ne novis consilijs aures et animos accommodarent, haud facile dixerim. Tempus omnia recludet: et de his omnibus, deque ijs, quae inter Catholici foederis Proceres, quaeque de modo stipendiorum militarium, ostentui [ Note:1. Epist. 72.] magis, quam censura, decreta fuerunt, ut primum .....am rediero, coram commodius confabulabimur. Vale Nobilissime N. N. et me ama. Ex praedio paterno N. N. pridie Idus Jan. Anno Christi M DC XXXI.

T. N.

observant.

N. N.



image: s176

Claris. Viri CHRISTOPHORI FORSTNERI Epistola sive Judicium, De MODERNO Imperii Statu. 1670.



page 177, image: s177

Serenissime Princeps ac Domine, Domine Clementissime.

LIterae Serenitatis Tuae 10. Junij scriptae, quas Serenissimo Ulrico Wirtembergiae Duci tradideras, tradiuscule mihi redditae fuerunt, quae uti ob gratiae et benevolentiae erga me Tuae contestationem tuam prolixam, tam seriam, tamque inusitatam, mihi merito gratissimae fuere; Ita ad te scribendi de Republica Teque (haec enim Epistolae verba sunt) salubribus consilijs instruendi, necessitas mihi imposita, valde me dubium perplexumque habuit. Quid enim? Ego ista ingenij tenuitate tam angusta rei literariae supellectili instructus, tam mediocribus rerum experimentis edoctus, ad te scribam, Principem tanta judicij acrimoniâ, tot excellentibus in eruditione et rerum


page 178, image: s178

usu viris, qui Serenitati Tuae Consilijs sunt circumdatum? Quod in silerem, apud quosdam in inscitiae Confessionem, apud alios in arrogantiae argumentum silentium meum trahendum, apud omnes irreverentiae et neglecti officij accusatum me iri prae videbam. Praevaluit Serenissime Princeps mandatorum tuorum veneratio et obsequij tibi debiti ratio: maluique famae et existimationis meae periculum subire, quam inobedientiae crimen incurrere. Et quando nemo salvus esse potest, privatim ruente Republica et ejusdem navis vectores, idem naufragij periculum comprehendit, et privata cujusque salus publica continetur, rem paulo altius exorsus, nonque ad te solum Sereniss. Princeps, tuosque populos, sed et, quae ad totius Germaniae incolumitatem pertinet, malaque nostra et eorum remedia quam brevissime potero, adnotabo. Concordiâ res parvas crescere, discordiâ magnas dilabi, non minus vera quam antiqua et omnium temporum experimentis comprobata sententia est,


page 179, image: s179

magnae sunt Serenissime Princeps et splendidae Germaniae nostrae res, ingens potentia et invictum robur, cui rei comprobandae non domesticis atque ideo suspectis, sed praeter omnium nationum consensum unius Petri Victorij Itali Testimonio nuncutar, qui in oratione, quam in obitu Maximiliani Secundi babuit, non semel ab harum rerum curiosis observatum affirmat, uno tempore bis centum millia Germanorum diversis Principibus extra patriam militasse, nullis domi solitudinis aut imminutae frequentiae vestigijs comparentibus. Ipsi meminimus superiori bello Germanico Joh. Georgium Saxoniae Electorem triginta, et An. 1655. Brandenburgicum supra quadraginta millia sub signis habuisse. Anno 1631. exauctorato Fridlandio Caesar quadraginta millia, et Ligistae maxima copiarum parte dimissa, quadraginta Equitum turmas et viginti septem millia peditum retinuere. Suecos superiori anno non tam Caesaris minae neque inania foederum simulacra, quam solorum


page 180, image: s180

armorum Brusuicensium terror Brernae obsidio depulit, et cunctis indomita Suecorum ferocia Brunsuicensium virtuti cessit. Quae cum ita sint, miramur immerito, quid causae sit, quae externis lacessendi Germanos audaciam et his saepe ferendarum injuriarum necessitatem afferat? Avorum memoria Carol. V. Imperator. modicis copijs contra Saxonis et Hassi foereratorumque ingentem exercitum victor ipse ducibus captis, Germaniae domitor audire voluit. Cujus vestigijs postea insistens Ferdinandus II. Quantum abfuit, quin Germaniam sub jugum mitteret! Cum Anno Christi 1558. Franciscus Mendoza Hispanicarum copiarum Ductor, Westphaliam Hospitijs militum, exactionibus procerum, caede et omni saevitia affligeret, cum superioribus annis Spinuala proxime adsidentibus et inspectantibus Unionistis Palatinatum occuparet, cum nostra quoque memoria Condaeus tunc Hispanis militans, Electoris Coloniensis ditionis maxime Laeodienses persultaret, cum


page 181, image: s181

paulo post Fangius paucorum Lotharingicorum, Latrunculorum potius quam militum ductor, totum prope Rheni tractum ad extimam hanc nostram Germaniae cuspidem emensus esset, quid aliud, quam inanes querelas et inutiles ac nihil apud armatos valituros libellos et vanas minas opposuimus? Non est laboriosa inquisitione opus, dum singuli carpimur, universi nullas injurias, nulla damna communia reputamus, dum singuli pugnamus, universi vincimur, dum discordes agimus, nos invicem implacabilibus odiis dilaniantes ludibrio et contemptui omnibus sumus, quibus terrori esse poteramus. Quod si porro quaero, unde ista animorum distractio, unde tot lites, et litium nullum remedium, bella? Dicam equidem, duas praecipue fatalis hujus dissidij causas mihi videri, quarum prima concordiam, tam vasti corporis membrorum inter se, altera membrorum cum capite turbat. Prior illa originem ex ipsa Reipublicae forma ducit, quae sub uno quamvis capite in varios tamen


page 182, image: s182

Principes et populos et civitates liberrimo Imperio in cives et subditos utentes, divisa est, unde vix fieri potest, ut inter tot supremas Potestates in tanta libertate agentes, non frequentissimae jurgiorum et controversiarum materiae, et postquam judicijs et judicibus fasces submittere indecorum et plebejuni videtur, bellorum occafiones subnascuntur. Limitanei oppidi inmunitio vel cujusque novi operis nemini nocitura constructio, lapis termin alis ambigue positus, cervus aut aper in alieno captus, mediastinus ab alio alapa aut pugno tusus, contucendi per alienum territorium jus et similia componi facilia in bellum usque coalescant, odiorum ex ista licentia magis, quam libertate pullulantium frequentiam diversae de Deo et religione sententiae accendunt, variantes de arcanis Dei Decretis, de libero aut servo hominis arbitrio, de Sacerdotum ordine, dignitate, aut praerogativis, de Sacrificijs, de fide et operibus, de poenis et satisfactionibus, de statu animarum post


page 183, image: s183

mortem, deque alijs pluribus capitibus, opiones non minori ardore anim orum que divortio disputantur, quam cum veteris Ecclesiae Doctores, cum Manete duo, cum Marcione runtico, tria rerum principia statuentibus, cum Sabellico sacrosanctam Trinitatem, cum Manio, CHRISTI, cum Macedonio, Spiritus Sancti divinitatem negantibus, decertabant: Et quanquam alij alios ferre legibus publicis jubeantur, tamen nulla unquam sanctione ista dissi dentium acerbitas: et inde nata odia sopiri potuere, neque minus qui Calviniani audiunt cum Lutheranis, et hi inter se, quam utrique cum Pontificijs dissentiunt, inde foedus Schmalcaldicum, et ex eo prognatum bellum inde Aquisgrani et Donavertae proscriptiones, inde infausta unionis et ligae nomina, inde Bohemorum motus, et tota Europa in partes adscita, et nuperrime inter Wirtembergiae Ducem et Marchionem Badensem, atque Moguntinum inter et Palatinum Electores unius Ministri causae


page 184, image: s184

exorta dissidia; Altera quae membra imperij Germanici cum capite committit, causa est, quod haud facile libertas, et domini miscentur, cum unisimpliciter caeteri parent, autsoli optimates, aut sine arbitrio populus gubernat, quia summis plerumque difficultatibus implicatus est, ab uno Reipublicae genere in aliud transitus pacem et concordiam veteremque Reipublicae statum retinere, usque adeo difficile non est, ast, ubi Principis potestas Aristocraticis aut Democraticis rationibus temperata, et Majestatis jura cum Principe alij quoque tenent, utrinque ad se trahere Reipublicae summam et authoritatem publicam solent, detecta enim ex pluribus et constituta Reipublicae forma laudari facilius quam evenire, vel si evenit, haud diuturna esse potest, altera partim perpetuo affectat sine modo Dominationem, altera sine fine libertatem, donec cuncta discordiis civilibus fessa, alterutra sub imperium sola accipiat.

Majores nostri nunquam non honestum odiorum occasum rati, utrique


page 185, image: s185

Reipublicae nostrae vitio remedia adhibuere priori fixum Spirae tribunal et tres Constitutiones de pace publica, de pace religionis, et de modo exequendi res judiciales, alteri legem, quae Caesari imperium auspicanti praescribitur, vel simavis conventionem, quae Caesar promittit nullum sibi suaeve familiae unquam jus haereditarium in imperium arrogaturum, neque quidquam unquam contra Elsctionis et Electorum libertatem ac praerogativas attentaturum, nulli cuiquam facturum bellum, nullum externum militem in Germaniam ducturum, nulla indicturum tributa, nulla facturum foedera, nullum imperij Principem sua sententia proscripturum sine caeterorum saltem Electorum assensu, sed validior hujusce morbus fuit, quam ut istis remediis cederet, nulla legum aut judiciorum apud plerosque reverentia, quae vi, ambitu, pecunia haud raro turbantur, non jam Spiram aut Viennam itur, aut si quae ibi causae disceptantur litigantium artibus advocatorum avaritia et superstitiosa captiosaque litigantis


page 187, image: s187

scientia non nisi post decursa secula finiuntur, postremo sententiae quoque, si quae feruntur victae partis potentia elusae sine excutione manent. Vis et arma promptior expediendarum litium ratio habetur, causa Juliacensis nisi armis et utrinque armatis advocatis Hispanis et Batavis decidi non potuit. Controversiae Casselensi et Darmstattensi Caesar, Sueci, Galli patrocinium praebuere, Episcopus Monasteriensis in lite, quae ipsi cum civitate sua interce debat, nulla Caesaris, nulla juris et judicij habita ratione, ipse sibi jus dixit, quae nuper Electori Palatino cum Moguntino et sociis de quodam mancipatus [transcriber, in the print: macipatus] et servitutis [transcriber, in the print: ,] genere, et alijs quibusdam capitibus lis intercessit, primo armis disceptata, postea tanquam nulli in Germania aut arbitri, aut judices essent exterorum arbitrio finita fuit. Controversiae quae Electori Coloniae cum civitate Argippinensi, Daniae Regi cum Hamburgensibus, tuae, Serenissime Princeps, domui cum civitate Brusuicensi, Ostfrisiae Principi cum Emdanis intercedunt et aliae complures,


page 188, image: s188

neque compositione sopiri poruerunr, et fortasse novarum aliquando turbarum semina erunt. Jam ut de altero malorum nostrorum remedio Capitulatione, uti vocant, Caesarea, pauca dicam, quis nescit palam ludibrio haberi?

An non Carolus V. et Ferdinandus II. Imperium Germanicum suae domus haereditatem facere attentarunt? Non Hispano, Italo, Vallonico et Cosacco milite usui ad opprimendam Germaniae libertatem? non tributa imposuerunt stativa, hyberna pro lubitu? non Principes proscripserunt? non oppida, castra, provincias melioribus adempta suis donaverunt?

Ipse Sacratiss. noster Leopoldus, non eo ipso tempore, quo de illius electione Francofurti agebatur. cum Daniae Rege et Electore Brandenburgico, nemine ex Imperij Principibus consulto, et ipso Averspergio dissuadente, bellum Suecis intulit? Non in hunc usque diem de perpetuâ Capitulationis formulâ deliberationes toties coeptae, toties remissae, toties


page 189, image: s189

resumptae, interjectis studiose aliis minus necessarlis, demonetis, de legibus sumptuarijs, de duellis, disceptationibus, ad exitum perduci non potuere? Neque fortasse spe suâ frustrabuntur, qui de justo pomis et oleribus pretio statuendo in Senatu Ratisbonae relationem expectant. Quid ergo? postquam prima non provenere, nulla praeterea remedia malis nostris admovenda sunt? et consilia, quibus impares videmur, fatis permittenda? Ante omnia illud monendum est, cum nihil unquam consiliorum humanorum prospere succedat, nisi gratia DEI adspiret, ipseque in se non in nostris consiliis spem omnem reponi velit, primam ac praecipuam nostram curam esse debere, ut propitio Numinis utamur. Quod si fieri nequit, nisi summi pariter et infimi vitam et actiones suas omnes ad legum divinarum praescriptum dirigant, prave acta et contra summi DEI Majestatem commissa seriis lacrymis deplorent, vitamque emendent. Quâ in re cum caeteris, qui sacris praesunt, praeire,


page 190, image: s190

vitamque monstrare debeant; summa curâ Princeps providere decet, ut Ecclesiis ministri praeficiantur, non tam docti, quam pij, non tam pugnandi de controversis articulis periti, quam regulam Christi edocti, eamque suâ conversatione exprimentes: Qualis apud vos ante hac Johannes Arndius fuit: quem non solum in Ducatu Brunsuicensi, sed et alibi terrarum quamplurimos discipulos imitatoresque reliquisse summopere exoptandum foret. Et postquam ademptam sibi morum censuram, clavemque ligantem, uti vocant, ex templisin curiam et aulam translatam reddi sibi expostulant ministri, contra parum tuto, apud homines, amori, odio, alijsque animi passionibus non minus, quam caeterosmortales obnoxios, reponi tantam potestatem, Politici causentur: In id saltem omni studio enitendum Principibus et Magistratibus est, ut negatas Ecclesiasticis poenas ipsi severissime exequantur, nec impunitis majorem sceleribus licentiam faciant. Neque ad ulteriora tantum,


page 191, image: s191

homicidia furtaque et quae alia societatem hominum et tranquillitatem publicam laedunt, sed praecipue idolatria, Magicae artes, blasphemiae, Sabbathi profanatio et caetera, quae in contumeliam Dei directe tendunt, fortissime vindicanda sunt. Nihil enim impium magis, magisque profanum dici potuit, quam quod Tiberius olim dixit: Deorum injurias Dijs curae esse: quasi nihil ad homines pertineret, Deum laedi. Sed haec monenda inculcandaque Theologis relinquens, ad civilis sapientiae praescripta pergo.

Quicquid alij judicent, et vel capiti, vel pedibus, caeterisque membris Imperij nostri mederi volent, recentissimum quodque vulnus paventes, summi discriminis incuriosi: Ego tamen cordi molles manus, et mollia fomenta admovenda, hoc est, ut sine aenigmate loquar, extirpandas dissidiorum causas, et conciliandos animos ante omnia necessarium arbitror. Hoc nisi fiat, frustra reliquis partibus medebimur. Lis ex lite,


page 192, image: s192

bellum ex bello pullulabit, et tandem praeda erimus, vel externae potentiae, vel do mesticae ambitioni. Ex diverso, cum seria et sincera fide concordia sancietur, cum in commune non consulemus tantum, sed vires quoque nostras conjugabimus, neutram ipsarum pestium timebimus. Nemo audebit libertatem nostram vel per vim construprare, vel ambitiosis artibus attentare. Redibit juris et qui amor, et judicijs vigor, et legibus reverentia, et cunctis securitas: adeoque neque Gallorum, neque Suecorum aliorumve auxilijs non minus intutis, quam earis indigebimus. Amicos habebimus vicinos, non socios et commilitones, nisi forte contra Otromannidas. Ut igitur propius rem aggrediar, ostendere initio oportet, posse nostris Principibus redire bonam mentem, et concordiae studium, atque dispelli suspicionum nebulas et exstirpari odiorum semina. Ipsa temporum nostrorum mutatio, alium hominibus animorum habitum


page 193, image: s193

infudisse, viamque ad tranquillitatem bonique studium publici, ex quo pax Monasterij et Osnabrugae sancita fuit, planiorem fecisse videtur. Illud quidem negari non potest, non exigua ex illa pacificat, Domui Autriacae commoda accrevisse, neque tamen verebor affirmare, multo potiora perdidisse. Quamdiu enim feralia ob bona Ecclesiastica dissidia inter partes vigebant, Pontificij praeteritorum odio, et futurorum metuanxij in unâ Domus Austriacae potentiâ omnes suas spes ponebant, et ne erga beneficia ingrati forent, vices reddentes, illius prospera et adversa sua reputabant, illi postremo indissolubili nexu haerebant. Contra Protestantes Edicto Caesaris, quo restituere Sacerdotibus et Monachis, sacra bona jubebantur, ex asperati, et per Fridlandicorum temporum concussiones, rapinas, proscriptiones, atque omne injuriarum genus, ultimâ calamitatum rabie efferati, ipsi


page 194, image: s194

quoque manibus pedibus euntes in sententiam imperiosae necessitatis, Suecos ac dein Gallos in causae suae subsidium accersiverunt. Ac profecto Ferdinandus Imperator ista religionis occasione ac praetextu prudenter usus, parum abfuit, quin universae Germaniae, nullo religionis discrimine, aeternae servitutis compedes inijceret. At, postquam pace, quam dixi, Westphalica possessio bonorum Ecclesiasticorum Protestantibus infuturum asserta et Romano-Catholicis reliqua quoque amittendi metus demptus, atque suspicandi timendique utrinque causae excisae sunt; nullam his ultra Austriacis adhaerendi necessitatem, sed utrosque communi bono et libertati custodiendae intentiores futuros, credere par est: Cujus inclinationis non obscurum indicium praebuit Leopoldi Imperatoris electio, tot difficultatibus implexa, tot remotis dilata, tam denique dubio diu eventu suspensa, qualis a Caroli V.


page 195, image: s195

temporibus nulla fuit. Hoc itaque modo cum res nostrae a pacificatione Westphalicâ constitutae sint, ut modo velimus, concordibus esse liceat. In id initio incumbendum erit, ut quae deliberationibus publicis plerumque obstant, de praerogativis in Comitiis sedendi, dicendaeque sententiae, controversiae amoveantur. Omnia actorum Comitialium Volumina plena sunt istiusmodi contentionibus. et quamvis a centum, et quod excedit. annis Imperatores vel judicio decidere, vel tractatu componere eas permittant, tamen pleraeque in hunc usque diem restant: haud frustra multis suspectantibus, Viennensis aulae artibus foveri, inter Protestantes maxime, infirmandis partibus et minuendo suffragiorum numero, unde observatum est 5. Aprilis in Comitiis anni 1653. quatuor supra viginti Protestantium suffragia defuisse, qui contumeliae vitandae domi se continentes senatu


page 196, image: s196

abstiterant: abripuerat quidem Consilium Imperiale Viennense (der Reichshofrath ) de isto controversiarum genere cognoscendi potestatem: sed illi a Principibus valide contradictum fuir. Inde consultissimum expedientissimumque videtur, vel officiis amicorum communium, vel arbitrio istacomponi. Annotatum etiam reperio Anno 1608. in aula Dresdensi non absurdum visum fuisse, sorti rem committere, ad tempus saltem, et dum de reipublicae salute agitur, seponi, nullo partium praejudicio indifferenter haberi aequum est. Amoro isto, quod dixi, boni publici obstaculo ad speciales Principum inter se lites, quae non ipsos tantum quorum res agitur, sed et vicinos et omnem cognatum sanguinem in partes trahere solent, deveniendum est. Erat paulo ante, nec adhuc dum plane composita inter Electorum Brandenburgium et Palatinum Neoburgensem de


page 197, image: s197

successione Juliacensi controversia. Intercedebat alia Electori Palatino, cum gentili Simmerensi, gliscit adhuc sub cineribus illa, quae inter Saxoniae Domus Principes, Vinariensem et Altenburg, in judicio pendet, et plures aliae, quarum aliquot superiore Epistola quoque memoravi. Quibus addendus perpetuus Daniae et Sueciae Regum aemulatus, non Protestantium modo causae, sed toti in universum Germaniae libertati perniciosissimus: quem praecaveri tollique profecto omnium interest. Nunquam firma in Imperio Pax coalescet, nisi adeo periculosae disceptationes aut rei judicatae authoritate, aut placidâ compositione terminentur. Quod nisi fiat, semper ad arma provocabitur, nec deerunt exteri, qui ex suo usu oleum Camino affundere volent. Quod si neque amicorum operâ sopiri, neque delectorum arbitrorum sententiâ finiri lites poterunt, omnino ad judicem eundum


page 198, image: s198

erit. Sunt sane Caesaris et Ordinum authoritate duo tribunalia constituta, Spirense et Viennense. Sed Protestantes iniquiora sibi saepius conquesti, ex utraque religione pari numero Assessores postulaverunt: Quod quamvis Osnabrugae promissum, hactenus effectu caruit, et manent veteres querelae. Et in universum communis omnium vox est, nullas autpaucas res judicatas executioni mandari, neque ullum ex Lege, quae olim eâ de re lata est, (die Executions-Ordnung ) auxilium. Aequum profecto est, religionis istam Constitutionem servari, veruntamen et illud certum est, privatorum potius, quam Principum litibus accommodari. Igitur cum de Principum vita, fama, bonisque publicandis agitur, jam eo ab omnibus itum est, ut nisi in Comitiis Imperij, adsidentib. Caesari reliquis Principibus, jus dici nequeat. Quid si inter duos Principes de Ducatu, Comitatu, Dynastia, Civitate, arce alifit?


page 199, image: s199

maximi momenti quaestio, qua vocentur sane in jus Spiram aut Viennam, litem ibi contestentur, jura utrinque sua deducant, probationes recipiantur, lis denique uti hactenus solitum, tota instruatur. Sed ex Caesaris et ordinum consultorum nomine optandum esset utlis, eo, quo dictum est, modo, instructa, ad prima, quae proscribentur, Comitia transmittatur, ut illic a Caesare et Principibus sententia feratur: hac ramen cautione servandâ ut cum inter diversae religionis Proceres disputabitur, aequali ex utroque numero delecti Judices consentientibus partibus dentur. Quae res veteri Germanorum instituto conveniret, quo Taciti testimonio, accusare et discrimen Capitis intendere apud Concilium, gentis mos erat, et cum citerioribus temporibus ejusmodi momenti causae in Comitiis, quae tunc Curiae et Placita dicebantur, deciderentur Superest aliud dissentiendi genus eo periculosius, quo secretius,


page 200, image: s200

et manente in speciem amicitia, arcano aemulatu, animos dissociat. Moris est Principibus alienae libertati insidiantibus, proceres honoribus extollere, et beneficiis devincire, ut illorum vel operâ vel conniventiâ reliquam populi partem opprimant, et his amotis, caeteris quoque jugum imponant. In quem sensum vetelibus quoque notatum est, populi imperium juxta libertatem, paucorum dominationem regiae libidini propiorem esse, quâ arte hodie in Poloniâ et Ungariâ Reges invalescunt. Eâdem doctrinâ imbuti Imperatores nostri, quia tot vi simul corripere intutum, occultiori viâ Electores sibi obligare solent, instrumentum servitutis caeteris et postremo sibi futuros. Neque verbis tantum adblandiri, columnas Imperij, nobilissima sui corporis membra, intimi consilij Proceres appellando, et quae his similia sunt ambitionis fomenta, sed et factis obligare et favore prosequi


page 201, image: s201

quotiescunque opus est. Ita Moguntino devinciendo Kizinga, oppidumque cum adjacente ditione, Pragae, non vocatis neque auditis Brandenburgicis, Culmbacensibus et Onolzbacensib. possessoribus adempta fuit. Trevirensi permissum opulentissimum S. Maximini coenobium invadere: Et quod in Philippo Henrico praedecessore crimen, huic non impunitum modo, sed legitimum fas jusque fuit. Bavarus recenti collatae Patri Electoriae dignitatis beneficio adhuc obstrictus tenetur. Palatinum sustentatae defensaeque in superioribus Cornitiis contra Simmerensem partes obligavere. Retinent adhuc Electorem Brandenburgicum spe totius Pomeraniae: aliquando in ipsum transferendae, et in universum arrogantiam fastumque Electorum erga coeteros servent, quo illis insociabiles redditi, nihil in communi consulere queant. Cujusmodi sunt, quod Electorum Legati Excellentiae nomine a


page 202, image: s202

caeteris, et honore affici affectent. Et ipsi Electores reliquorum Principum, Legatos, nisi tecto capite audire recusant: Ipsi quoque solis sibi, exclusis caeteris praescribendae dictamdaeque Capitulationis, ac eligendi superstite Imperatore, Regis Romani jus esse praetendunt. Brema ob litem cum Antonio Guntero Oldenburgico nuper defuncto, ab Imperatore, cum solorum Electorum consilio proscripta fuit: et plurimis generaliter experimentis constitit, in rebus arduis, quarum deliberatio ad universos spectat, solos Electores ab Imperatore plerumque sententiam rogari, quibus artibus dissidiorum semina jacta sunt, quae mutuam benevolentiam solvunt, omnemque inter se consilia conferendi, Reip. et communi libertati utilia occasionem impediunt. Vicissim Electores Caesari tot nominibus devoti suffragia sua non utilitati publicae, sed domus Austriacae commodis attemperare solent,


page 203, image: s203

Fateor, Serenissime Princeps, difficillimum ac prope impossibile videri, tam pestiferi sideris afflatum adeo profunde visceribus insidentem depellere, neque enim aut Electores hactenus usurpatis cedere, aut caeteri tantam dignitatissuae depressionem ferre volent. Ergo propitioribus temporum articulis, rem reservari necesse est: Quae hodie ardua videntur, tempore plerumque conficit. Poterit accidere, ut Imperator diuturnitate Imperij, et longâ servirij patientiâ dominationem audeat in ipsos Electores, praeruptam, urgentem et nullis legibus coercitam: possunt inter hos et illum contentiones, simultates, offensae accendi: quales nuper fuere cum Moguntino, cum Coloniensi et defuncto Trevirensi. Quâ occasione fieri poterit, ut oculos aperiant Electores, tensaque omnium libertati retia, nullisque parcituros laqueos videant, eosque cum caeteris, vel caute evitare, vel vi perrumpere, tandem in animum inducant. Addenda forent quaedam


page 204, image: s204

magis specialia de Regiae Legis sive Capitulationis constanti ac perpetuâ formâ, deque frequentiâ Comitiorum, utraque invisa dominantibus et exosa, sed fidissima libertatis custodia. Inquirendum praeterea foret exactius, sitne ex usu totius Imperij perpetuum etiam in pace militem alere; quod alij promptissimum adversus externum hostem praesidium, et internos motus remedium, alij superfluis nec necessarijs impensis grave, etiam libertati ac saluti publicae intutum noxiumque arbitrantur. Sed sunt ista profundioris meditationis, et majoris otij, quam nunc fruor. Illud tamen praeterire non oportet, occultis hactenus Suecorum finibus, et suspensis omnium, quo eruptura sint secreta illorum abditaque consilia, animis, et occenso nuper in Belgio inter Gallos et Hispanos bello, invigilandum esse vicinis Principibus, ne et ipsi tanto incendio corripiantur. Neque sane ad securitatem modo et tulelam, sed et ad


page 205, image: s205

famam pertinet, inter utrinque armatos armatum esse, arma, pecuniam, militem, Tribunos et Genturiones non novitios, sed bellorum veteres, et militari gloriâ celebratos in promptu habere. Cumillis, quos idem metus urget, commune deliberare, foedera pangere, in nullius tamen offensam, sed propriae tutelae. Quâ prudenciae laude, quanto totius prope Europae applausu, Serenissimae nuper Tuae familiae Principes, in negotio Bremensi se gresserint, notius est, quam ut hîc dici debeat, dum pacis pararios se exhibent, dum aequissimas utrique conditiones suadent, et quod omni Oratoriâ efficacius est, dum florentissimum ex propinquo exercitum suum ostentant; Suecos semper flecti nescios votorum suorum modestiam docuere. Exploratum est, illis non mandata Caesaris, non Hollandorum minas, non dubiam Electoris Brandenburgici fidem veritos, sed exercitus Brunsuicensis metu, obsidione civitatis abscessisse. Neque verum


page 206, image: s206

est, quod a quibusdam rerum imperitis, Brunsuicenses alienae liti, neque juste neque prudenter ingessisse se jactabatur. Non enim tam Bremensium, quam suam et totius Saxoniae rem egisse dicedi sunt: postquam, ne Sueci Germaniâ pellantur, Protestantium quidem, at ne majoribus insolescant incrementis, omnium Germanorum interest. Forsan ex his, quae dixi eriam ad illud problema responderi poterit, de quo hodie et Ratisbonae, et in aulis Principum quaeritur, oporteatne Germanos bello Belgico misceri? Alijs Burgundiam Imperij Circulum et sub ejus protectione, Principum erga Caesarem officium, invalescentem et mox gravem toti Germaniae futuram Galliae Regis potentiam jactantibus: in contrarium alijs disserentibus: Transactioni, uti vocant, Burgundiae a Carolo V. extortae, multos contradixisse: Monasteriensis pacificationis primo capite caveri, ne postquam bellum Hispaniae inter et Galliae Reges


page 207, image: s207

recruduerit, Imperij nomine Hispani milite, annonâ, transitu, hospitijs juventur. Non de Germanici Imperatoris sed de Hispaniae Regis Provincijs, aut dotahbus uxoris Caesareae agris certamen esse. Quod si Galliae Regis potentia suspecta esse Germanisdebeat, non minus Austriacorum magnitudinem minui, Germaniae interesse. Non equidem dubito, Serenissime Princeps, quin, prout cuique amor et odium in partes, aut spes ex bello haud pauci illi ne ex duobus Regibus aut profecto Caesari nostro copias auxiliares adducturi sint, quos consilij sui rationes habere facile credo, sed ad Tuum, Domine, judicium provoco, annon tutius simul ac honestius, securius ac decentius sit, veterum paucorum Tuorum vicinorum exemplo magnitudinem suam justitiâ tueri, sine impotentiâ, sine cupiditate: quietum secretumque nulla provocare bella, nullis raptibus aut latrocinijs populari, prompta tamen, arma habere, ac si res poscat, exercitus: Ergo utramque


page 208, image: s208

belligerantium partem aequalem se praebere: arma, annonam, transitum, vel utrique pretio concedere, vel utrique negare. Offensas, quantum fieri poterit, prudenter evitare: Illatam ab alterutro vim suis et sociorum armis, ac ubi extrema necessitas ingrueret, accitis alterius auxilijs fortiter repellere. Quomodo Serenissimus Saxoniae Elector, superiori bello Germanico, cum se hactenus neutris addixisset, a Tillio a)diafori/an omittere, Caesareasque partes palam profiteri jussus, Gustavi Regis subsidium implorare coactus, arrogantia Tillij impetia excussit. Haec sunt, Serenissime Dux, Domine clementissime, quae inter tenuitatis meae reputationem, et mandatorum Tuorum reverentiam aliquandiu haerens, postquam obsequij respectus potior fuit, subitaneâ operâ in chartas conjeci, non laudem sed veniam audaciae orans.



page 209, image: s209

Vale, Serenissime Princeps, et me favore Tuo gratiaque porro quoque dignare. Dabam in rure Dambejonano, Cal. August. An. M DC LXVII.

Serenissimae Tuae

Celsitudinis

Ad Sereniss. Ducem Brunsuicensem Dn. Augustum.

Humillimus devotissimusque servus

Christophorus Forstnerus.