NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).
NImium erat, Serenissime Princeps, quod superiore anno cum Excellentissimo Senatu tam benignas mihi in publico aures praebuisti. Tu vero tanquam merito gratiam habuisti, meque ultro Equestri vestro Ordini adscripsisti. Ego quidem, quam mihi domi curta supellex sit, non ignoro: sed non oportuit me pro maximo beneficio, quia aequalem non possem, nullam gratiam rependere. Et hae ad Cornelium Tacitum notae politicae ad Cornelium Principem, etiam me non
mittente ultro ibant. Praeterea, civilis prudentiae doctor, cum quo libentius, quam cum prudentissimi Senatus Veneti sapientiss. Principe versaretur? Denique pessimum Imperatorem, et scelera, flagitiaque cum factis promeret, locis occultantem, in altissima Europae scena, coram optimo Principe produxi: quo utilissima comparatione foeda flagitiorum facies, et ex diverso virtutum tuarum pulcherrimus splendor pulcherrimum Orbi spectaculum repraesentarent. Vale. Patavij. XII. Calend. Octobr. M. D. CXXVI.
Serenitatis Tuae humilimus cliens
Christophorus Forstnerus Austrius.
Erudite HOSPES
qui hunc Librum manu teris, oculo percurris,
ad TACITI medullam accede.
Per has Notas ille tibi obscurus alioqui et implexus notior et planior fiet.
Per has ad Tiberianas technas, ut declines, non ut fallas, pertinges.
Ad hanc Cynosuram tu
et in malefida popularis aurae statione,
et in dubio Principalis malaciae salo,
invidiam inter et gratiam, tutus enavigabis.
Hic denique edisces
et alios regere pro imperio, et te ipsum pro dignitate.
Te felicem TACITE hisce notis.
Te feliciorem FORSTNERE hac TACITI notitia.
praeconia sua ultro tibi commodat TACITVS.
non jam TACITVS, sed merito LOCVTIVS.
ut
posthac nulli sis tacendus ori:
utque
Notae placeant numquam sine
laude loquendae.
Laurent. Pignorius amico eruditiss. ponebat.
MI lector, hanc variae lectionis ambitiosam tabula non hîc suspendissem; nisi, dum imprimitur liber, quidam de schola homo nullum a me bonum authorem laudatum, et, ut ipse loquebatur, allegatum dixisset. Traianum Boccalinum esse caput et caudam meae scriptionis. Primum equidem non miror, Boccalinum inter bonos scriptores non censeri iis, quibus praeter Avicennum et Averroem nihil bonum est. Deinde, quare Principum artes, regnorum arcana, aulae genium describenti Scotus, Albertus Magnus, et caetera quamvis magna, scholis tamen nata ingenia, testes producendi fuerint, non video. Quid enim, nec Reginonem, nec Eginardum, nec Abbatem Vrspergensem, nec Othonem Frisingensem, nec Nauclerum, nec omnes denique historicos laudavi; quia nec omnes ad institutum meum factebant. An vero etiam Berosus et Metasthenes, et nugator Annius, et Turpini fabulae, et ex recentioribus ille, qui Faesularum antiquitatem asserturus L. Catilinam in ea urbe Missam Spiritus Sancti audivisse scribit, allegandi erant? Iustus Lipsius in notis ad sua politica paucissimos ex omni historicorum numero recenset, quos comparandae prudentiae magistros putabat. Nunc, qanto pluribus ego doctoribus usus sim, ex hac tabula vide, et vale.
Andreas Alciatus I.C. in historia Mediolan.
Aristoteles in polit.
Augustinus in lib. de civitate Dei et confessionibus
Ammianus Marcellinus
Arrianus
Achilles Tatius
Aeneas Sylvius
A. Gellius
Ant. Maria Gratianus
Albericus Gentilis
Ant. Perezius
Andr. Maurocenus
Antonius Contius I. C.
Arnoldus Clapmarius
SS. BIBLIA.
Blondus
C. Caesar
Claudianus
Clemens Alexandrinus
Christophorus Besolduc
Columella
Cassiodorus
Coriolanus Cepio
Carolus Sigonius
C. CORNELIVS TACIT.
Dio Cassius
Dionysius Halicarnassaeus
Euripides
Florus
Frontinus
Festus
Fr. Guicciardinus
Fr. Balduinus I. C.
Fr. Bocchus
Gerardus de Roo
Georgius Phranzes Protovestiarius Constantinopolit.
Guilielmus Neubrigensis
Herodotus.
Heliodorus
Helmoldus
Hieronymus Conestaggius
Iustinus Trogi Epitomator
Impp. Constitutiones
Iulius Paullus I.C. falso pro Patavino habitus
Io. Barclajus
Io. Bodinus.
Io. Boterus
Io. Baptista Cinus
Io. Baptista Hadrianus
Io. Baptista Pigna
Io. Cuspinianus
Iacobus Cujacius I. C.
Iustus Lipsius
Io. Baptista Egnatius
Iac Augustus Thuanus
Iulianus Goselinus
Leonardus Aretinus
Lucanus.
Lactantius
Lampridius
Lazarus Superantius
Laurentius Pignorius
M. Cicero
Marcianus I.C.
Mamercus Panegyrista
Martialis
Nicetas Choniates
Nicephorus Gregoras
Nicolaus Machiavellus
Orland. Malavolta
Ovidius
Pomponius I. C.
Plutarchus
Polybius
Plinius uterque
Philostratus
Polyaenus
Pomponius Mela
Polydorus Virgilius
Paulus Paruta
Paulus Aemilius
Pandolfus Colenutius
Paulus Iovius
Petrus Iustinianus
Petrus Matthaeus
Paullus Manutius in descriptione Transylvaniae
Q. Curtius
Salustius
Seneca Philosophus
Seneca Tragoedus
Suetonius
Statius
Spartianus
Sozomenus
Sextus Aurelius Victor
Scipio Amiratus in disp. ad Tacitum et Historia Flor.
Scipio Gentilis I. C.
T. Livius. Thucydides
Theophylactus Simocata
Tryphonius IC.
Trojanus Boccalinus
Thomas Dempsterus
Thomas Campanella
Tiberius Decianus I. C.
Velleius Paterculus
Valerius Maximus
Virgilius
Vopiscus
Vlpianus I.C.
Vbbo Emmius
Xenophon
Xiphilinus
Zonaras
quemadmodum principiô rerum, gentium, nationum que imperium penes Reges fuit, testante Iustino, (lib. I.) et Sallust. (in Catilin.) his verbis: igitur initio Reges; nam in terris nomen imperij id primum fuit. Quibus Aristoteles adstipulatur: XI. Polit. fuerat, inquit, antiqua Civitatum gubernatio paucorum et regia. Et his omnibus antiquior scriptura sacra, interprete D. Augustino XV. de Civitate Dei XX. Cainum cum successoribus, et post terrarum illuvionem Nembrot Reges fuisse asserit. Inde sua Principatui antiquitas, et ex antiquitate dignitas constat.
Monarchia sive legitimus Principatus, cum in tyrannidem degenerat, corrigitur aristocratico, sive optimatum imperio. Plerumque enim qui optimates ab vnius tyrannide patriam liberarunt, ipsi sibi dominatum adsciscunt: vt apud Trogi Epitomatorem, qui Magos sustulerant, ipsi sorte de imperio certant.
Omnis imperij arcanum est, praecipuos magistratus temporarios facere: qua de re alibi commodior monendi locus erit. infr. ad lib. II. ad verba: caeterum Tiberio etc.
Popularis dominatus cum senescit in anarchiam et omnium rerum confusionem transit: eiusque non aliud remedium est, quam potens vnius dominatus. Certe Roma in ea conditione erat Caesaris et Augusti temporibus, vt impossibile esset, recuperare libertatem. Omnia factionibus laborabant. Salva esse Roma non poterat nisi beneficiô servitutis. Seneca V. de benef. XVI. Non enim vltra ferre poterat libertatem. Tot millia hominum pugnabant, non an servirent, sed cui. Sen. II. de benef. XX. Quid tibi vis? M. Cato, exclamat in epistolis Seneca, iam non agitur de libertate: jam pessundata est: quaeritur, vtrum Caesar, an Pompeius possideat Rempublicam. Quid tibi cum ista contentione? nullae tuae sunt partes. dominus eligitur. Hoc intuitu Pomponius I. C. (in l. II. ff. de orig. sur.) nec esse fuisse scribit, per unum consuli Reipublicae: et Tacitus noster, paullo inferius: non aliud discordantis Patriaeremedium fuisse quam vt ab vno regeretur: et alibi (1. hist.) pacis interfuisse, omnem potestatem ad vnum transferri. Non enim gradu, sed praecipiti cursu a virtute descitum, ad vitia transcursum: vetus disciplina deserta, nova inducta; in somnum a vigilijs, ab armisad voluptates, a negocijs
ad otium erat conversa civitas. (Vell. Pater. II.) omnia virtutis praemia ambitio possidebat. (Sallust. in Catilin.) suspectum erat provincialibus Senatus populique imperium, ob certamina potentium, et avatitiam magistratuum; invalidô legum auxiliô, quaevi, ambitu, postremo pecuniâ turbabantur. (Tacit I. Annal.) Rebus modicis facile aequitas habebatur. postquam subacto orbe, et aemulis vrbibus, Regibusque excisis secur as opes concupiscere vacuum fuit: prima inter Patres plebemque certamina exarsere: modo turbulenti Tribuni, modo Consules praevalidi; et in vrbe ac foro tentamenta civilium bellorum. Mox e plebe infimâ C. Marius, et nobilium saevissimus, L. Sulla victam armis libertatem in dominationem verterunt. (C. Tacitus II histor.)
Multi mirantur, Romanos auspicijs L. Bruti, eiectis Tarquinijs felici ausu libertatem adipisci potuisse: M. vero Brutum, occisô Caesare idem decus appetentem, infeliciter rem tentasse. Nec absque causa mira videri debetista fati diversitas. Quippe Tarquiniorum regnum temporum vetustate coalitum erat, et radices egerat: Caesaris novella potestas. Primis temporibus exigua Populi Romani potentia, Caesar in maximam vrbem inciderat. Libertatis bonum vetustissimis Romanorum, vtiassuetis regiae dominationi incognitum; postremi se suosque maiores multis saeculis in libertate vixisse meminerant. Quae omnia faciliorem M. Bruto libertatis recuperationem, difficiliorem Lucio efficere debebant. Verum enim vero cum Lucio Bruto tyrannos eijcere
sine tumultu, sine caede (quod in conversionibus Rerump. aut nunquam aut raro accidere solet) contigerit: Marcus vero eodem ardore recuperandi libertatem a tyranno occupatam armatus nihil profecerit: diversorum effectuum diversas fuisse causas consentaneum est. Roma primis tem poribus de vrbis suae pomaerio propagando eoque contra finitimorum invidiam tuendo sollicita, ingenti, ac prope incredibili libertatis studio tenebatur: nec erat paucorum ambitio, nec partium studia, quae insequentibus temporibus invaluêre. Omnium ordinum consilia, cogitationes, opera denique patriae salutem et amplitudinem spectabant. nondum solutiore mollicie sobria vetustas infecta, nec ambitiosis mensis, nec flagitiosis quaestibus in hiabat: sed vnanimanti ardore summi, et infimi inter se congruentes ad speciosam pro Rep. mortem tanquam ad portum aliquem tranquillum et placidum properabant. (Ammian. XXXI.) Postea morum corruptela ab armorum perpetuo studio (quod cum libertatis aeternitate pugnasse alibi ostendemus) et militum enormi licentiâ orta est. His enim imperatores, vt promptam illorum operam contra inimicos suos, et interdum contra ipsam quoque Remp. haberent, effraenem libertatem permittebant. Inde reliquos quoque ordines persuasit malum. Qui magistratus sibi aut suis petebant, donis et omni ambitu suffragia civium emercabantur? ipse quoque Senatus non jam sui aut publicae rei memor, in factiones discesserat, et
adhaerebat partium ducibus, auctoribusque novitatum. vnde omnia confusionis plena erant: nihil vsquam prisci et integri moris: (C. Tacitus 1. Annal.) nec qui virtute praestabat, sed quo ditior quisque et insolentior, eo facilior ipsi ad honores aditus patebat. Dum ergo Roma a factionibus immunis libertati studebat, vrbisque dignitatem, et imperij amplificationem vnice sibi propositam habebat; pronum fuit Lucio Bruto totum populum tam egregij facinoris socium habere; et semel partam libertatem retinere: quod corruptâ Republicâ, quae nisi beneficio servitutis salva esse non poterat, M. Bruto impossibile fuit. Praeterea magna diversitas non modo inter primos Romanos, et vltimam Romuli faecem fuit, sed et inter illos, qui dominationem affectabant. Tarquinij enim superbiâ, insolentiâ, crudelitate omnium in se odia provocaverant. Caesar vero militem donis, populum vniversum comitate, spectaculorum epulorumque magnisicentiâ, et profusâ largitione suum fecerat: quibus viribus fultum cum occidisset Brutus, nil aliud actum est, quam quod Caesari, qui clementiâ regnum se stabiliturum putaverat, Octavius ab illo adoptatus, in eundem militum, plebisque favorem successit; qui cum Caesaris exemplô didicisset, tyrannicas vires indulgendo, ignoscendoque everti; securius remedium existimavit, vti saevissimis nobilissimorum civium proscriptionibus: quibus factum est, vt seque et domum et pacem sustent averit: (Tacit. I. Annal.) denique imperium tanquam
rem haereditariam, nemine contranitente, in Tiberium transmiserit.
Ex quo liquet, verum esse quod quidam tradit, civitatem corruptis moribus viventem et a primis institutis degenerantem, etsi tota tyranni familia extinguatur, nunquam se in libertatem asserere posse. Quam quam autem nullum potest esse illustrius documentum, quam quod modo de Romanis attulimus: sunt tamen et alia hinc inde in historia, non veteri tantum, sed et recenti, quae idem ostendunt. Athenae perpetuis conversionibus subiectae erant: et Solon, qui Rempoptimis legibus formaverat, illam adhuc vivus Pisistrati tyrannide oppressam vidit. Nam corruptio illius populi facultatem subministrabat omnibus, qui occupare libertatem volebant. Syracusae cum breve tempus libertas affulsisset, in antiquam servitutem reciderunt. Mediolanenses mortuo Philippo Vice Comite (Blondus Amir. in hist.) et Florentini, occiso Alexandro Duce (10. Baptista Hadrianus in histor.) novis dominis in praedam concesserunt Vt verissime Cosmus Medices Cardinali Salviato dixerit, in tanta opum inaequalitate, morumque corruptione Florentinam Remp. non amplius esse libertatis capacem, quae optari potius quam sperari debeat. (Cinus I. de vita Cosmi) Caeterae Italiae civitates, ex quo se obedientiae Imperatorum Romanorum subduxerunt, fraeno, quo regerentur, potenti destitutae, non tanquam liberae, sed vt in factiones misere scissae, egerunt. Et Guicciardinus (lib. XIII. histor.)
ob tot principatus, in quos distracta est Italia, et diversa imperantium consilia, quibus quisque suam potentiam augere aut tueri cupit, pene impossibile esse fatetur, pacatam eam agere. Et alius ait, nullam provinciam vere felicem esse, nisi vnius sive Reip. sive Principis imperio contineatur. De Senensibus speciatim notat Guiciardinus (1. histor.) magis nomen tenuisse libertatis, quam vim ac potestatem. Distractos enim perpetuo in multas factiones, illiparti subiectos fuisse, quae pro conditione temporum, et auxilijs innixa exterorum Principum, superior esset. De Mutinensibus apud Ioan. Bapt. Pignam in historia Principum Atestinorum (lib. IV.) atrocissimi casus, et saevifsimae tragae diae narrantur quas hîc enumerare nimis longum foret. Frisija Rollonis Normanni discessu, continuatâ libertate patrijs legibus Remp. administrabant: Imperatorem Romanorum summum Principem reverebantur: eiusque Legatum, qui diffusis Reip. membris vnô im periô legitimô colligandis concordiam ordinum tueretur, e medio sui creabant; Potestatis nomine, Italorum more, ei im posito. Post consvetudine Praefectum hunc supremum creandi intermissâ aliquoties, cum seorsim sibi consulere membra eiusdem Reip. inciperent, unumque corpus in partes plures scinderetur: libertas quidem, in hostem externum consensus, caetera omnia paria: sed vitiô fere communi immodicae libertatis dominon semper eadem quies aut concordia. Nam inter familias nobiles, quae
opibus et auctoritate eminebant, aemulationes saepius exortae, in factiones (Vet-cooperorum et Sciringiorum, barbara et infausta nomina popupulum distrahebant; armaque civilia sumpta. ac in mutuam perniciem exercita: donec tandem adorientem Frisia, decoctâ libertate in Grethanae familiae (ex qua orientalis Frisiae Comitum origo) ditionem, caeterae partes Vltraiectinis et Monasteriensibus Episcopis, Ducibusque Saxoniae, mox Geldris, postremo Burgundis cederent (v. Vbb- Emm. in hist. Fris.)
tria sunt historicae veritatis impedimenta; inscitia, adulatio, odium. Veritas, inquit Tacitus (I. hist.) pluribus modis infracta: primum, inscitiâ Reip. vt alienae: mox libidine assentandi, aut rursus odiô adversus dominantes. Et hîc: Tiberij, Caijque et Claudij, ac Neronis res florentibus ipsis ab metum falsae; postquam occiderant, recentibus odijs compositae sunt.
nota, historias verissime scribere, qui non immixti gestis, quae ipsi scribunt, amoris odijque, causas nullas habent. Mihi Galba, ait Tacitus, (I. hist.) Otto, Vitellius, nec beneficiô, nec injuriâ cogniti, etc.
nota, obsecro, nota, quibus artibus, qui Rerump. libertatem opprimunt, vtantur. Devicerat Augustus diuersarum partium duces; sed et illos, quorum ope inimicos oppresserat: vsitatâ Magistratuum appellatione
relictâ, militem donis, populum annonâ, cunctos otij dulcedine pellexerat. Interim sentiente, aut contradicente nemine munia Senatus, Magistratuum, legum, ad se trahebat. Ferocissimi peracies aut proscriptione ceciderant: Caeteri ex servitio honores, ex contumacia exitium sperabant, aut timebant. Provinciae, quae superbe et avare habitae erant, mutationem status amabant. Porro Augustus recens imperium multiplici liberorum et propinquorum subsidio firmavit. Eadem erant veterum Magistratuum vocabula: et ipse Augustus vsitatâ principis appellatione contentus. Iuniores post Actiacam victoriam, etiam senes plerique interbella civium nati. nullus pene reliquus, qui Remp. viderat. Vere Traianus Boccalinus (I. Ragguag LXXXIV.) primae huius paginae Annalium Taciti praeceptis a Medicis felicissime curatum esse cancrum populi Florentini ait. Iunge his quae diximus, et compone Cosmi Medicaeiacta, vt a Ioanne Baptista Hadriano, et eiusdem nominis Cinô scribuntur: jurabis ex Taciti scholâ prodijsse. Adversae factionis duces, Strozius, Valerius, caeterique ad montem Murlum capti, et deinde carnificis manu caesi Veteris Reip. inane simulacrum in XLVIII. viris consistebat. Eaedem Magistratuum appellationes, quae stante Rep. Duodecim collegia, sex Procuratores, octo practici, Montium officiales, Camarlingi, et caeteri. Verum ipse Princeps vi ipsâ horum omnium munia ad se traxerat, Excubiae, arma, caetera aulae. Miles ex Germanis
lectus in forum, miles in curiam comitabatur. Nobiles Florentini, quanto quis servitiô promptior, opibus et honoribus augebantur. Pisae, aliaque Florentini dominij oppida, cum ante Magistratuum avaritiâ lacerarentur, et alias etiam inviti parerent, hanc mutationem non abnuebant. Plebs Florentina, ingenitô erga Nobilitatem odiô, et jam sub Alexandro, annonâ, ludis, et otij dulcedine capta superiores Reip turbas, velut praeteritam maris tempestatem exsecuro littore gratissimô horrore recordabatur.
quicunque dominatum appetiverunt, libertatem et plebis patrocinium cupiditatibus suis obtenderunt. de quo alibi dicam.
consentit Italorum adagium, quô dicunt, panem in foro, iustitiam in tribunali, securitatem vbique, boni imperij signaesse. Cosmus superior Medices, cum Ioannem Annibalis F. Bentivolum ad Bononiensem principatum capessendum dimitteret, inter caetera Reip. gerendae paercepta tria haec praecipua dedisse dicitur. annonae curam sedulo ageret: omnibus nullô discrimine jus diceret: ab alienis vxoribus abstineret. (10. Bapt. Pigna VII. histor, Atestin.) Caeterum quantum intersit, pascere plebem, quamque. illi aberrent, qui ab expilatione et inopia civium Principum salutem dependere arbitrantur, alibi quoque tractavimus.
ita assolet in corrupta Republica. Vis, ambitus, pecunia
omnia possunt. Quam vellem! non hac infirmitate Europae nostrae provinciae pene omnes laborarent Nisi me omnia fallunt, funus erunt; aut vehementissimâ, et ingratissimâ medicinâ pellenda erittanti morbi vis.
numerosa proles subsidium aulae, ac dominationis, et munimentum Regni bonis authoribus (Sveton. Tacit. hîc et IV. et v. histor.) dicitur: contra principis orbitas contemnitur. (Alexander Magnus apud Q. Curt.) Vbi enim certus successor est, pravae aliorum spes cohibentur (Tacit. III. Annal.) Inde Tacitus plenam Caesarum domum cupitis Seiani moram attulisse ait (III Annal.) Non legiones, non classes, perinde firma imperij munimenta sunt, quam numerus liberorum. (Tacit. IV. histor.) Hinc pium juxta et prudens consilium est, ab ijsque semper Principibus vsurpatum, qui imperium recens partum firmasse in familia memorantur; imperium in filij natu grandioris manus consignare, titulos et dignitates servare. Divus Augustus sororis filium Marcellum, dein generum Agrippam, mox nepotes suos, postremo Tiberium privignum, in proximo sibi fastigio collocavit. (Tacit. I. Annal. et I. histor.) Ioannes Comnenus Alexium filium, vt ambitiosorum quorundam motus, et multorum ad quosdam regij generis viros concursum reprimeret, vivus ab exercitu imperatorem salutari jussit (Nicet as Choniates I. Annal.) Hugo Capetus, ad quem a Caroli Magni familia Francicum regnum transijt, ne in nondum firmato
regno, exoreretur, tantâ mortalium cupiditate rerum novarum moles, Robertum filium sibi cooptavit. (Paulus Aemilius lib. III. de rebus gest. Franc.) Cosmus Hetruriae Dux imperium vivus filio tradidit. (10. Bapt. (in VII. de vita Cosmi. Thuanus lib. XXXV.) Apud Persas olim non licebat Regi in expeditionem proficisci, nisi prius successorem nominasset. (Herodot lib. VII.) Postremo eo fine plerique Principes Christiani successuros sibi titulis quibusdam, quibus certus successor velut digitô demonstretur, insignire solent. In Imperio Germanico Romanorum Reges, in Gallia Delphini in Britannia Walliae Principes vocantur. Olim in Cypri Regno primogenitus, Galileae, (Coriolan. Cepiolib. III. de gestis Petri Mocenici.) et in Neapolitano regno Salerni Princeps (Scipio Amirat. in vita Ioannae Reg. Neap. appellabatur. Vt merito Alexander Magnus reprehendatur, quod rogatus, quem imperij haeredem faceret? non nominatim aliquem dixerit, sed dignissimum. Quâ voce, veluti classicum inter amicos cecinisset, aut Eridos pomum immisisset, ita omnes in aemulationem consurrexerunt, vtinfest ssimis odijs, bellisque, et inauditis parricidiorum sceleribus, se mutuo prosecuti sint. (Iustinus) Est tamen casus, quo nominare successorem exitiosum est: de quo vide Arnoldum Clapmarium (III. de Arcanis Rerump. X.)
plerunque senes iuvencularum amoribus obnixij sunt: Augustus tam sapiens, tam cordatus Princeps neglectae
suae soboli per adoptionem inductum praetulit. Sapientissimus mortalium Salomon Rex vxorum delinimentis persuasus Veri et vnici DEI nostri cultu relicto ad fictitiorum Deorum religiones animum vertit. Suleimanus Turca Roxolanae Vxoris persuasione inductus Mustafam filium strangulari praecepit. Alia infinita, ne similitudo satietatem pariat, prudens praetereo.
saepe Principes bellis fessi pacem quidem tacite suspirant, caeterum eam ab hoste petere neutra pars ex dignitate sua esse putat. Quô casu apta ratio est, alium praebere se medium, qui monendo, rogando, denique quovis modo tanquam invitos ad ea cogat, quae potissimum vterque cupit. Ita neuter indecore pactus videbitur. Anno Christi M. D. XXXVII. Leonora Franciae, et Maria Hungariae Regina sorores germanae inter Carolum Quintum Caesarem, et Franciscum Galliae Regem octo mensium inducias pepigerunt. (Hadrian. II. histor.) Anno M. D. XXXXIV. Ferdinandus Rex ijsdem Principibus medium se interposuit. Anno M. D. XCVIII. Clemens octavus Pontifex inter Philippum Hispaniarum, et Henricum Gallorum Reges pacis proxeneta fuit. (Petrus Math. I. histor.) Et olim Turcarum imperatorem, veritum, ne ob amissam Euboeam Christiani Principes communibus viribus in se irent, interventu novercae, Christianis sacris addictae, cum Venetis pacem tentasse accepimus. (Coriolanus Cepio lib. I. de gest. Petri Mocenici.) Deniquc cum superioribus annis
inter Paulum V. Papam et Remp. Venetam exortae discordiae essent, Caesar, Galliae, et Hispaniae Reges varijs cautionibus, quibus vtriusque servaretur authoritas, pacem firmarunt: quae res novissime summa et fide et prudentia descripta est a Petro Sarpo (cuius verum nomen est Paulus ex ordine monachorum Servorum.)
quando Rerump. formae convertuntur, et vel in Optimates populumve transferre summam potestatem tyrannis cogit: vel, ne collidat optimates ambitio, ne vnam gentem factiones dividant, in Regem confertur purpura, solium, sceptrum; quia id sine legum et consuetudinum mutatione fieri nequit: vmbra saltem relinquenda est, et simulacrum ejus, quod adimitur. lus imperij valeat; inania transmittantur. Ita post exactos Româ Reges, quia quaedam sacra per ipsos Reges factitata erant, nec ubi Regum desiderium esset, Regem Sacrificulum Romani creaverunt. (Livius II.) iterum cum ad vnum Resp. pervenisset, levibusadhuc et tenuibus regiae potestatis munimentis, Augustus eadem magistratuum vocabula reliquit quidem: at ipse munia Senatus, magisiratuum, legum in se transtulit nullo adversante. Titulorum inania contempsit; usitatâ Principis appellatione contentus. Romani, Latini nominis populis sub foederis nomine dominati sunt. Et simili fraude praetexto foederis et protectionis titulo olim magnam Frisiae partem Groninganisub imperium suum redegerunt. (Vbbo Emmius
XXXI. et XXXII. histor. Fris.) C Caesar (Dio Cassius lib. XXXXIII.) Tiberius (Tacit I. Annal.) et Nero (Suetonius in Nerone cap. XVII. Tacitus XIV. Annal.) Senatum privatarum causarum judicijs occuparunt; quo ipsi tutius et liberius dominatu fruerentur. Carolus Martellus, cum Franciae regnum non affectaret modo, sed revera teneret quoque: regios titulos aversatus est, Princeps Nobilitatis appellari contentus. Quâ arte Pipinofilio Regnum obtinuit. (P. Aemil. lib. I. in sine.) Vlricus Grethanus, primus orientalis Frisiae Comes, cum eam dignitatem ab Imperatore Friderico III, inscio Frisiorum populo accepisset; nec diploma in lucem producere, aut profiteri novum honorem apud ferocem et libertatis retinentissimum populum auderet: tempori rem in praesens in vidiae futuram reservavit. A priori vivendi instituto minime recessit; comis, benignus, placidus: non domini, sed Rectoris Frisiae orientalis nomen praeferre, Comitis titulum prorsus dissimulare, Generosi appellationem interdum admittere, interdum ne hanc quidem poscere: denique talem se comparare, vt auctoritate potius quam imperio regere, saepiusque litium arbiter quam judex esse videretur. Quibus artibus factum, vt admirabili studio et ipsum et posteros populus semper prosecutus fuerit. (Vbbo Emmius XXIV historiae Frisiae.) Carolus Quintus Imperator Florentinae Reip. formâ immuratâ, specioso ac plausibili libertatis nomine relicto, eandem vnius imperio subjecit. (Ioannes Bapt. Hadrian.
I. histor. Ioannes Bapt. Cinus lib. I. de vita Cosmi. Maurocenus lib. IV. histor. Venet.) Vtmirer ego quid in mentem venerit Florentino illi, in disputationibus scribenti, in conversionibus regni in popularem vel Optimatum statum, relinquendam esse pristinae formae aliquam speciem; verum quando a populo vel optimatibus ad vnum rransfertur rei summa, omniaita immutanda esse, vt pristini status, neque vola, neque vestigium vltra extet. Certum quidem est, effectu Remp. omnino mutari, et quae ante senatui, vel populo competebant, arbitrij Principis fieri; qui in Republica potentes fuerant, premi aut extingui. denique, quod Critias apud Xenophontem (II. histor. graec.) ait, nullas Rerump. mutationes sine hominum caede contingere: inde tamen non consequitur, vmbram saltem prioris status conservandam non esse: quod vel vnius Augusti actis comprobatur. Sustulerat ille proscriptione crudelissimâ, quoscunque conatibus suis obnitentes deprehenderat: munia legum, Magistratuum ad se traxerat: denique vnus omnia poterat.
Omnia Caesar erat __et nihilominus prioris Reipublicae, et libertatis speciem aliquam reliquerat. Sed de hoc supra quoque diximus.
cujus non vltra capax erat Roma:
boni scilicet et qui tuta et praesentia quam vetera et periculosa malebant.
quibus nimirum in turbatis rebus vnica spes.
semper enim de morte Principum atrocia quaeque finguntur, caedes, venena, alia; vel amore in defunctum, vel odio in suspectos.
Ministrorum de rebus Principis sui sanctissimum esse debet, et oblivioni similimum silentium. Plurimos secretorum profanatio perdidit. Exemplo est Fabius Maximus, de quo hîc Tacitus, et Plutarch. in lib. . Granio Marcello inevitabile crimen fuit, faedissima quaeque ex moribus Tiberij sparsisse. (Tacit. hoc libro) Cosmus primus, Magnus Hetruriae Dux, Sforzam Almenum Perusinum ferventissimâ apud se gratiâ, quod de secretis suis amoribus imprudenter quaedam vulgasset, suâ manu occidit. (Ioannes Bapt. Cinus lib. VIII. de vita Cosmi.) Plus est, quod necessitate interdum adigi videntur Principes, vt secretorum suorum arbitros, quamquam fidissimos, et in nullo peccantes violare cogantur. Quod quidem a proditione parum abesse videtur. Alaimus ex Siciliae Proceribus, cum contra Petrum Aragonium Carolam Regem arcanis literis evocasset; comperto literas illas in Petri manus pervenisse, Garsiam Nicosium sibiasecretis, qui illas scripserac, ne vel praemiorum spe, vel tormentorum metu rem proderet, occidit; projectô capite in mare et reliquo trunco in arcano domus suaesepulto. Vt proinde nescio quis a Lysimacho Rege gratiam petere jussus sapientissime mihi precatus videatur, ne secretorum suorum quicquam sibi communicaret.
velocissima est de Principum morte fama: quam etiam saepe ante mortem vulgatam esse notavimus. Credimus (inquit Ammianus XViij.) neque enim dubium est, per aerios tramites famam praepetem volare. Antequam Maximus tyrannus occisus esset in Gallia, Romae in circo Maximo populus, incertum ratione quadam percitus, an praesagio, Sylvanus devictus est, magnis vocibus exclamavit. (Ammian. Marcellin. XV. hist.) Mense Aug. anni Christi. MDXC viij. Hispaniae Regis mors in Gallia nuntiata, demum Septembri mense insecuta est. Elizabetha Angliae Regina, quô primum die decubuit, in Gallia mortua dicta fuit. (Petrus Math. vj. histor.) Denique excessum D. Matthiae Imperatoris, quo ego tempore Viennae Austriae fui, in ipsa vrbe aliquot ante horis, quam is contigit, vulgari memini. Neigitur interregni tempore res turbentur, illi qui secretorum regiorum arbitri sunt, mortem Principis celare debent, atque supprimere, vsque tum necessarijs omnibus provisis, de certo successore sit transactum. Agrippina in morte Claudij Caesaris cunctos aditus custodijs clausit; crebroque vulgavit, ire in melius valetudinem Principis: quo miles bona in spe ageret. (Tacit. XII. Annal) Valentiniano Caesare mortuo, Merobaudes, ne Gallici milites ad seditionem prolaberentur, pressô Principis excessu Sebastianum militari favore sublatum, et eo
maxime tunc cavendum, longius amandavit: et ocyus Valentinianum Valentiniani F. quadrimum lecticae impositum in castra adductum, sexto post Parentis obitum die, Augustum solemni more nuncupavit. (Ammian. Marcell, lib. XXX.) Suleimano Turcarum Imperatore in castris ad Zigetum mortuo, Muhametes purpuratus, ne res vulgaretur, Medico occulte necatô, tam diu rem secretam habuit, donec Filius Selijsmus Constantinopolim ad volans, in sede imperij paterni consideret. (Ant. Maria Gratian. I. de bell. Cypr. Annal. Hungar.) Christiani Oldenburgici Comitis in vrbesua a Saxonibus obsessi mors, sicut ipse aeger praeceperat, miro studio celata tantisper est, donec hostiles copiae, morae taedio, quod futurum ipse prospexerat, dilaberentur. (Vbbo Emmius vij. hist. Frisiae.) Denique hoc modo Molucri Scirifij, Maurorum Regis in praelio contra Sebastianum Lusitaniae Regem expirantis, (Hieron. Conestagg. II. de conjunct. Portug. cum regno Castiliae) Amurathis Turcarum Imperatoris, et Caroli Mansfeldij ad Strigonium desuncti mors per aliquot dies latuit.
Primum facinus novi principatus suit, Posthumi Agrippae caedes:) tyrannicae Politicae necessaria lex est, tollere omnes, qui meliori jure in occupato regno nituntur: quâ de re paulo inferius dicam. Debuit igitur Tiberius, qui fraude, et novercalibus artibus procuratâ adoptione in familiam Augusti irrepserat, vniversum Augusti sanguinem caedibus et venenis persequi.
qui aularum flagitijs, et principum sceleribus instrumenta se praebent, nec ipsis, quibus infandum addixere ministerium, grati sunt. Graviorum factnorum ministri, quasi exprobantes adspici solent. (Tacit. XIV. Annal.) Ita Anicetus, qui caedem Agrippinae jussu Neronis patraverat, levi post admissum scelus gratiâ, dein graviore odio fuit. (Tacit. XIV. annal.) Inde turbae ex rapinis et expilationibus ministrorum ortae nulla ratione expeditius componi possunt, quam si istorum artifices scelerum, velut publicae victimae caesi meritissimo afficiantur supplicio, et in horum locum alij, accepti populo, iucorruptisque moribus substituantur. Fere enim fit, vt vix vnquam Princeps, saepius ministri et amici incusentur: et laesi cives, more canum, lapidem, non jacientis manum mordeant. Et hoc commune bonorum, malorumque Principum remedium est. Nam et illi quae se inscijs ab improbis gesta sunt, caede sontium expiant, et hi sua peccata, alienum crimen, alienam invidiam faciunt. Commodus Imperator seditionem plebis Cleandri pessimi hominis supplicio compescuit. (Dion. lib. Lxxij.) Caesar Borgias crudelissimus hominum, vt saevitiae famam a se averteret, Remirum Orcum, quo praecipuo tyrannidis instrumento usus fuerat, capite plecti jussit. Tiberius saevitiae suae ministros, ut perverti ab alijs nolebat, ita plerunque satiat us, et oblatis in eandem oper am recentibus, veteres et praegraves afflixit. (Tacit. IV. Annal.) Contra imprudenter Valentinianus Caesar gregariorum
etiam levia puniebat errata; praefectorum vero flagitia progredi sinebat in majus; et ad querelas in eos motas plerunque obsurdescebat. Inde in Britannijs seditiones, in Africa clades, et in Illyrico vastitates emerserunt. (vide Ammianum Marcellinum lib. XXIX. et XXX.
omnia imperia, fua, quibus innituntur, fundamenta habent: certas, inquam, conditiones, et ad illas accommodatas leges regulasque, quarum observatione illorum stat salus: quas ideo arcanas vocamus, et nemini notas esse convenit, nisi ipsis Principibus, et qui secreti Senatus pars funt. Augustus, teste Tacito, et Svetonio, Tiberio imperij breviarium reliquit. Sanctissimus Hebraeorum Rex Davides filium Salomonem sibi successurum de ijs, quae ad regni salutem maxime pertinere visa sunt, monuit. Denique Carolus Quintus Imperator filio Philippo II. et hic Philippo III. secreta imperij administrandi mandata dederunt. Haec arcana non esse vulganda, sapienter hîc monet Crispus. Imperiaregnaque famâ stant: nec e re est, hostes aut dubios amicos scire, quae nostrae vires, quae debilitas, quae consilia sint. Cleomenes Spartanus, vt asserit Plutarchus in illius vita, quod AEgyptijregni arcane perdidicisset, in illo regno jussu regiorum ministrorum occisus est. Apud Venetos nullum majus piaculum est, quam nimia cum Senatoribus, et his qui Senatui a secretis sunt, familiaritas. Nolunt enim illi, (et sapientissimo sane consilio) ab externis suae Reip. secreta explorari. Malunt haberi
rustici, inhumani, contemptores, quam Reipublicae suae arcana vulgari.
Ea imperandi conditio est, vt non aliter ratio constet, quam si praeter Principem nulli red datur. (Tacitus hîc) Lex et Princeps, qui animata lex est, jubeant, non disputent. lussa, velut ex abdito coelorum fulmina, vereantur omnes: nec vnde aut quare veniant, curiosâ, nec profuturâ indagatione inquirant. Perit sua Principi Majestas, resolvitur Principatus vis, si factorum rationem reddere cogatur.
De simulacris rerum publicarum dixi quaedam supra ad verba. Eadem Magistratuum vocabula etc.
merito Tiberio formidandus erat Germanicus. I. quod verus sanguis Augusti erat: ipse contra per vxorium ambitum, et senili adoptione irrepserat. II. quod inejus manu tot legiones, immensa sociorum auxilia. III. quod mirus ejus apud populum favor. Omnia non sine ratione Tiberio suspectanda. Nam nec securus esse potest Princeps, maxime qui vi fraudeve occupavit alienum imperium, superstite priorum regum progenie: et in illorum qui armornm potentes sunt, manu est, vt regnet Princeps, vt pereat. Illi vim im perij, illi nervos potestatis cum tenere se cernunt, vix pares erunt stimulis sollicitantibus integritatem suam, et quantum possint, si audere velint, superbe
monentibus. Mens potentiae conscia, et regij fastigij dulcedinem delibans, adulantium vota, cinctum fortibus viris latus ad quid non impellent? Denique populi favor indignatione replet Principem, aemulum ferre nescientem: indeque multis exitio fuit in cautus populi amor.
O funestus multis populi
dirusque favor.
exclamat Seneca: (in Octavia) et Tacitus, (III. Annal.) breves, inquit, et infausti Populi Romani amores. Exemplum, praeter infinita, quae profana historia suppeditat, quaeque alibi recitamus, extat in S. Scripturis, de Davide, quem, ex quo populo gratus esse coepit, Saules Rex perpetuo odio prosecutus est. Posuit eum Saul, inquit Sanctus Spiritus, super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul. et paullo post subjungit: non rectis ergo oculis Saul respiciebat David a die illa, et deinceps.
alij consilio institit Agrippina Neronis mater, quae Claudij testamentum recitari non permisit: ne ante positus filio privignus, injuria et invidia animos vulgi turbaret. (Tacit. XII. Annal.) Sed credo sanum fuisse vtrum que consilium. Verebatur Agrippina invidiam Populi, cui Nero primâ juventâ par non erat. Tiberius judicium Augusti meritus videbatur; et tantis rebus exercitus, maturâque prudentiâ inanes rumores timere non poterat.
mihi sane hoc Augusti consilium minime probatur; vanae cujusdam
gloriae desiderio successorum salutem periculo exposuisse. Fallitur qui hoc beneficio conciliare sibi suisque adversarum partium primores voluisse scribit. neque inanis ista substitutio tertio gradu facta vnquam exitum habitura videbatur, cum Augusti domus tot munimentis insisteret. Ete contrario scriptos tertio gradu ad improbas spes concipiendas, et Augusti haeredes primo secundoque loco scriptos tollendos movere poterat. Ambitioni omnis fenestra claudenda. Primae dominandi spes in arduo sunt; vbi fueris ingressus, aedsunt studia et ministri. Jactantia vero et gloria ad posteros, quae causa a Tacito affertur, non movere sola debebat Augustum, vt anceps, et vel ad salutem vel exitium ambiguum vsurparet consilium.
quae scilicet libertatem prae se ferebat, cum re ipsa adulatio esset. Cujus exemplum extat infra lib. III. annal. vbi cum Tiberius L. Ennium ob frivolam causam majestatis postulatum inter reos recipi nollet, Ateius Capito, quasi per libertatem, non debere patribus eripi vim statuendi aiebat, neque tantum maleficium impune habendum. Sane lentus esset Imperator in suo dolore, Reip. injurias ne largiretur.
vide supra ad verb. Cuncta discordijs civilibus fessa, etc.
etiam nostri aevi homines de caede Caesaris varie judicant; et de justitia, vel iniquitate
tyrannicidiorum varie disputant, Sed in isto controversiarum genere tem erarium est, sed et in tutum pronunciare. Interim securissima est nostri Taciti sententia; bonos Principes optandos: qualescunque, non aliter ac sterilitatem, hyemem, coeteraque naturae malatolerandos. Etiam magnum contra percussores tyrannorum, aut quorum cunque Principum, praejudicium est occultum DEI judicium. Miramur saepe, et cum horrore occulto intuemur DEI Opt, Max. justitiam, Principum, hoc est, vicariorum suorum injurias caedesque severissime vindicantem. Plenae sunt omnes historiae talium exemplorum. Sed ego maxime eminentia adducam. Percussorum Caesaris neque trienniô quis quam amplius supervixit, neque suâ morte defunctus est. Damnati omnes, alius aliô casu perierunt; pars naufragiô, pars praeliô: nonnulli semet eodem illô pugione, quô Caesarem violaverant, interemerunt. (Sueton. in Iul. cap. vlt.) Rodulphus Sueviae Dux, cum contra Henricum IV. Imperatorem, dominum suum conspirasset, in praelio dextram, quâ illi fidei jusjurandum praestiterat, amisit: ex eoque vulnere mortuus est. (Helmoldus in Chronico Slavor. lib. I. C. XXVIII.) In actis posteriorum Imperaterum Constantinopolitanorum evidendissima divinae Nemesis indicia cernuntur: quae huc adscribere nimis longum esset. Adolpho Nassovio, in praelio ad Spiram caeso, quotquot vel socij fuerant foederis contra eum initi, vel foederatis auxilia tulerant, poenas dederunt. Comes de Hagerloch
occisus: Otto de Ochsen stein submersus aquis: Episcopus Moguntinus in sella sedens apoplexiâ extinctus: Episcopi Argentinensis latus gladiô famulus hausit; Comes de Leiningen phrenitide correptus: et Albertus Austriacus, qui ipsi successit a fratris filio Ioanne trucidatus est: qui tamen et ipse cum conjuratis ultionem divinam sensit. Nam Walterus de Escembach totâ vitâ pastorem agens post rriginta annos misere moriturus nomen suum manifestavit. Rodolphus de Wart equi caudae alligatur, et fractis rota membris necatus est. Ioannes profugus per sylvas et ferarum latibula Pisis tandem perpetuo carceri mancipatus est: Vlricus de Palm Basileae latitans, in domo, quae vocatur Conversarum misere obijt (Cuspinianus in Adulpho et Alberto) De exercitu illo ingenti, qui deserto Mauritio ad Phocam tyrannum descivit; adeoque miserrime necis Mauritio causa fuit, alij in conflictu, alij vltricibus fulminum ignibus, alij fame et egestate, alij denique gladio periere. Auget miraculum, quod cum Heraclius, qui Phocam proxime secutus est, copiarum numerum inijsset, duos omnino ex tanta multitudine, quae dominum prodiderat, superstites invenit. (Theophilactus Simocata VIII. historiarum) Gabriel Comes Mongomerius cum Henricum II. Galliae Regem in equestri certamine imprudens lethali vulnere laesisset, post quindecim annos, revera nullo alio crimine nocens, securi percussus est. (Thuanus) Quo insigni exemplo omnes discant, solo casu non consilio tantum nocentes
effici, quicunque vel imprudentes perniciem principibus attullerint.
sunt qui certos statosque dies sibi suisque felices aut infaustos esse, sive verâ sive superstitiosâ observatione notarunt. Turcae totum mensem Augustum conatibus suis felicem esse, autumant. Illo Magnus Ismael in Calderanis campis, et Campso Gaurus Memphiticus Rex ad Singam devicti, et Metone in Peloponneso a Baiazete in potestatem redacta, et Zigetum captum est; et, quod maiorem facit mirationem IV. Cal. Septemb. qui vulgo est vicesimus novus Augusti, et Rhodus et Buda, et Belgradum expugnata et Ludovicus Rex ad Mohazium caesus est. (Thuanus lib. XXXVII.) Anno Christi M D. LXVII. Gotha, et in ea Ioannes Fridericus Saxo, die quam Misericordias Domini vocat Ecclesia, captus est: quâ die ac pene horâ ante viginti annos Ioannes Fridericus Septem vir, ejus parens apud Mulbergam a Carolo V acie victus atque captus est. Caeterum, vt temporibus, ita personis quoque, certa omnia inesse creditur. Indeque notatum est, regna, et imperia plerunque velconcidisse, vel saltem insignem subijsse mutationem, sub principibus cognominibus primis im perijauctoribus. Persarum regnum sub Dario et Cyro coeptum, altero Dario imperante, corruit. Idem accidit in Macedonico regno; cujus prima increm enta fuerunt sub Philippo
Alex. finis Philippo Persei patre. Libera Roma facta est, auctore L. Bruto; in dominationem recidit, temporibus M. Bruti. Constant. Magnus im perij Bizantini fundator fuit: quod eversum at que ad Turcas translatum est, imperante Constantino ex familia Palaeologorum; et horum vterque matrem habuit, Helenam nomine. Balduinus primus ex latinis eripuit Constantinopolis imperium Graecis; Graeci ab altero Balduino id receperunt. Primus Veteris Romae post eversam libertatem Dominus Octavius Augustus fuit: vltimus Augustulus, cui imperium extorsit Odoacer Herulus. Ezelini Patavinorum tyranni condita ab Alberico gens in eodem nomine desijt, Vrbano II. Pontifice Maximo Hierosolyma recepta a paganis, Vrbano Tertio reciderunt in servitutem. Heraclius Caesar de Cosdroe Persisque Sanctam Crucem recuperavit; Heraclio Patriarcha rursus amissa est. Primo Lusitaniae Comiti nomen fuit Henricus: vltimo Rege Henrico defuncto, ad Hispanos illud regnum transijt. Haec quid sunt, quam.
Sydus, et occulti miranda potentia fati?Quemadmodum caloris vinon modo sicca, verum etiam, quae in propinquo sunt, humida, absumuntur: ita bella, etiam quae justâ causâ suscipiuntur, nefanda quaeque opera, caedes, stupra, sacrilegia secum traehunt. Nemo Martem ita in potestate habet, vt nusquam exorbitet. Nulla ducis prudentia, nulla
industria, nulla severitas tanta vnquam fuit, quae hoc potuerit efficere, vt quod natura noxium est, fieret innoxium. Vbi tantum armorum (Verba Theodorici Gothorum Regis sunt apud Aemilium lib. I. dereb. Franc.) corporumque sub signis stabit, quis cruori legem dabit, vnde, et quantus fluat? Ad ista facinora qui sponte provolat, nullam illorum potest a justo DEO sperare veniam: nec qui necessitate trahitur excusatur, si non animum habet, bellum pace commutandi, vbi prima fuerit occasio: in civilibus maxime armis; quae, vt noster Tacitus ait, neque parari possunt, neque haberi per bonas artes. In pace causa et merita spectantur; vbi bellum ingruit, innocentes ac noxij juxta cadunt.
dixi supra ad verba cuncta discordijs civilibus fessa etc.
vide supra ad verba, eadem Magistratuum vocabula etc.
haec nos paullo post explicabimus.
de vivo Principe vix vnquam vera dici scribive possunt. Vivorum enim, sicut Velleius ait, vtmagna admiratio, ita difficilis censura est. Quamobrem suspecta non sine ratione habentur rerum gestarum monumenta, quae de spirantibus adhuc Principibus litteris consignantur. Historia de vivo scripta est: ejusque evulgatio in eam temporum felicitatem differenda, quâ sentire quae velis, et quae senrias, dicere liceat.
certa regula traditur, non ad institutionem modo, sed et reformationem Rerump. unius imperium necessario requiri: et nullam Rempublicam, nullum regnum, sive a primis initijs recte institui, sive jam ante male formatum et institutum novis plane legibus recte emendari posse, nisi hujus rei potestas ab vno solo dependeat. Multitudo igitur consulentium potius apta est conservandis legibus, quam ijs excogitandis ferendisque. Cleomenes exactis Ephoris ad se Spartanae vrbis, in qua nullus tunc legibus locus erat, imperium traxit. (Plutarchus in Cleomene) Augustus Caesar, occiso Antonio, amoto Lepido sui juris Romam fecit et hac ratione Romuli caedem fraternam, et Titij Tatij necem, tanquam necessariam constituendae Romanae Reip. defendit aut excusat Machiav ellus. Impie! sceleste!
in novo Principatu alijs remedijs Tyrannus, qui vi aut fraude dominationem occupavit, insistere debet; alijs legitimus Princeps, quijure, legibus aut moribus regno potitur. Quamquam non ab omni violenti consilio tyrannis argui potest. Sunt quaedam solius tyrannidis propria; quaedam bonis Principibus cum tyrannis communia: et solo sine bona velmala. A me nemo requirat, justa ab injustis, moderati Principatus et tyrannidis subsidia munimentaque separatim tradere. Nimiae temeritatis, sed et capitalis audaciae foret, censorem
me constituere sine suffragio, actionum, quas nisi a Maximo DEO judicari nefas est. Mihi propositum, ut alibi (quod semel profiteri sat est,) ita hîc quoque, non quae Principes decent, sed quae facere solent, historiâ monstrante viam, tradere. nulla hic juris, aequi bonique quaestio. de facto, de consilio Principum tractatur: juris disceptatio alijs relinquitur. Igitur, cum naturali ratione convincamur, quibus quidque artibus comparatum est, ijs facile conservari: consequitur, vi fraudeque, aut omnino invitis gentibus (quod et sine injusta vi, fraudeque contingere potest) parta imperia, violentis modis conservari: et ut alicubi Seneca inquit, scelera sceleribus tuenda esse. Sienim verum est, Principes ante omnia operam dare debere, ut regnent sine aemulo; et si nunquam securus est Princeps, in novo regno, quam diu vivunt, qui inde exacti sunt, vel qui fortiorijure in illoniti se existimant: quis non videt, periculum ex misericordia, (Tacit. III. hist.) et tollendum omnimodo esse sanguinem priorum Regum, saeviendum in insignes viros, atque adeo omnem formidolosam Virtutum; denique lictores, delatores, carnifices, cruces, secures vnica incolumitatis munimenta esse: cum clementiâ nunquam extingui possit odij semel concepti rabies, et desiderium perpetuum vindicandi vel suas vel patriae injurias. Quod vel solius Caesaris exemplo manifestum est; quiindulgentiâ
sua illorum, quibns incaute ignoverat, conjurationibus locum fecit. Contra Tiberius Caesar, cum se in Augusti familiam irrepsisse, aliosque ex Augusti sanguine se potiores superesse sciret, indeque omnem magnam Virtutem odisset, timeretque ferro et venenis sibi securitatem peperit; crudelissimus hominum, et lutum sanguine maceratum. Augustus quoque Caesar, mitissimus alioquin Princeps, non feritate animi, aut innatâ crudelitate, sed necessitate, quae violentos regnorum occupatores teneret, adactus, ad saevissimam Nobilitatis Romanae proscriptionem descendit. Vnde Tacitus hoc loco, proscriptionem Civium, divisiones agrorum, ne ipsis quidem qui fecere, laudatas fuisse, scribit.
Vt non mirum sit, quosdam Tyrannorum non modo tranquillo imperio gavisos, sed et suâ morte obijsse. Cum enim hi omnem crudelitatem in Regni primordijs plerunque vno impetu effuderint, et quaedam vi tractarint, quo caeteris quies esset, accidit plerunque, vt homines dementati nova Principis benignitate atque munificentia praeteritae saevitiae obliviscantur. Quod jam allato Augusti exemplo, et Agathoclis Siciliae Regis, qui quamquam fraude caedibusque Syracusarum tyrannidem habebat, tamen nullius vnquam insidijs aut con juratione petitus legitur, manifestum fit. Caeterum qui cruore delectantur, qui Regni sui non auspicia modo, sed continuata tempora supplicijs insigniunt, quib. miserium senectutis instrumentum est, porpetuo exercitae crudelitatis
recordatio, non modo si violenter occupaverunt imperia, sed et legitimi Principes suorum conspirationibus, et plerunque violentâ morte in historia memorantur. Et in his illud Satyrici verum est.
Ad generum Cereris sine caede et sauguine pauci
Descendunt Reges, et siccâ morte Tyranni.
Tiberius tamen, quanquam totâ vitâ crudelissimus et suâ morte defunctus, et nullas in caput suum conspirationes expertus est. Sed erat ille tectâ semper crudelitate, et subdolus fingendis Virtutibus (Tacitus IV. Annal.) et Seianum, caeteraque saevitiae instrumenta ipse, ubi satis usus erat, pervertebat; nec nisi ultimis vitae suae annis, in scelera simul ac dedecora, quae tamen Caprearum diverticulô procul Româ occultabantur, prorupit. Verum enim vero, quod quosdam Principum crudelitate semel effusâ regnum sibi firmasse diximus, id quidem Augusti atque Agathoclis exemplis satis comprobatur: sed sunt in contrarium quoque qui infaustô exitu idem tentarunt. Ferdinandus Albae Dux Belgarum Procerum primos, Egmondanum et Hornanum capite plexit; arbitratus nihil ausuram plebem, principibus amotis. Quam autem infeliciter successerit hoc consilium, novit orbis. Prudentius olim Vitellius Iulium Civilem periculo, quodei ab iratis militibus impendebat, exemit, praepotentem inter Batavos, inquit Tacitus (lib. I. histor.) ne supplicio ejus feroxgens alienaretur. Ecce domesticum illius gentis exemplum; cujus imitator esse debuerat Albanus. Athenarum
Dux a Florentinis ad ordinandam Rempublicam suam vocatus, cum ijsdem insisteret modis, per seditionem vrbe pulsus est. (Leonardus Aretinus, Scipio Amiratus in historia Florentina.) Nicolaus Carrariensis suppliciô Conradi Vigontij, exulis quidem, sed praevalidi clientelis in urbe Patavina, animos civium ita exasperavit, ut vocato Cani Scaligero urbem tradiderint. (10. Bapt. Pign. IV. histor. Atestin.) Sciendum igitur, Tarquinianum istud consilium decapitandi summa papaverum nemini prospere succedere, nisi qui ijsdem, quibus Augustus et Agathocles, subsidijs se instructum sciat. Erat Agathocles Carthaginensium fultus classe, qua patriae servitutem imponere facile ipsi fuit. Augustus praeter favorabile Caesarum nomen legionibus armatis et Aquilis Romanis, quibus imperij salus continebatur, nitebatur. Illae suum nutum spectabant, et quos olim pro Roma strinxerant gladios, tuncin illam expedire parati erant: ut facilimum foret, ijsdem armis, quibus nobilitatem sustulerat, populares quoque seditiones, si quae exortae fuissent, comprimere. Caeteri, quorum non est eadem conditio, quales Albanus et Athenarum Duces fuerunt, cum quae crudeliter egerunt, vi armisque defendere non possent, indignationi et furori populari expositi remanent. In his igitur securior modus est, alere divisiones illas inter Populum et Optimates, quae libertate fugatâ Dominum accersiverant, et paullatim, nec sentientibus jugum imponere: quod quibus artibus obtineri possit, exijs, quae alibi docebimus, apparebit.
exempla magnanimorum hominum, qui suas injurias Reip. condonarunt, retulit ad hunc locum Scipio Amiratus, quae non transcribo.
Sextus Pompeius bello contra Octavium tenebat Siciliam et Sardiniam, tuebatur se locis firmis, et famem inopiamque Italiae importabat. Vinci nunquam potuit, nisie brevi pace. Ea pacta cum illo est; exules recepti, et vires abductae; corruptus ejus miles, et quid dicam? terribilis ille, et paullo ante Neptunus, vix unâ navi effugit, cervices gladio praebuit; et intra annum extinctum totum bellum. Vetus hoc novum fieri posse ac debere, in bello nupero Regis Hispaniorum contra Belgas foederatos suasit Iustus Lipsius in consultatione, quae extat apud Rodolphum Botereum in historia. Bellum, in quit Lipsius, cum Batavis hactenus infelix, nec nunc felicius, nisi in tota facie rei aliquid immutetur. Loca valida omnia habent, loca opportuna, militem exercitatum, et satis bonum victorijs animosum; ordinem aliquem in aerario, et tota gubernatione, quamdiu bellum et metus est, haud facile solvendum. Vt ista remittantur, et amittantur, pax aliqua sit et quies: quae nunquam in talibus bellis inita sine bono aperto Regis. Majestas illa nominis, et occultum in animis vinculum illos trahit, aut potius extrahit, qui male abierunt: quidam gaudebunt, datum sic regressum. Centeni aliquot homines aut milleni
ad Regem ultro redibunt, si occasio redeundi suggeratur. Haec praesidia hostibus detrahimus: et amplius in plebeia aut plurium illa gubernatione occasiones inter ipsos dissidijs damus. Mihi crede, habent odia, factiones, et sua vulnera: sed occuluntur ea omnia, impendente magnô illô metu, qui aequaliter tangit omnes. Remitte paullulum: adingenia et vitia sua redibunt: ut boves instante lupo coeunt, capita et cornua jungunt: abeunte quisque sibi pascit. Haec Lipsius: cujus consilium hactenus secuti videntur Hispani; nec omnino irrito conatu. Vix ab Rege metus cesserat, cum prorupere in dissidia, et factiones Proceres et Populus. Plus Hispanus duodecemnalib. inducijs, quam quadraginta annorum bellis profecit. Et simili consilio callidissimus dolorum fabricator Tiberius Germanicum monet: se novies a Divo Augusto in Germanias missum, plura consilio quam vi perfecisse. Sic Sugambros in deditionem acceptos, sic Suevos, Regemque Maroboduum pace obstrictum. Posse et Cheruscos caeterasque rebellium gentes, quando Romanae ultioni consultum esset, internis discordijs relinqui. (Tac. II. Annal.)
Ex quo verum esse apparet, instrui belli artibus in nostram perniciem, cum quibus assidua et continua bella gerimus. Fortuna belli artem victos quoque docet. (Q. Curtius. VII.)
Inde apud Thucydidem (Lib. I.) Corinthij bellum gerendo cum Atheniensibus (ij tunc
rei navalis peritiâ cunctis Graecis longe erant superiores,) se quoque bellicarum rerum scientiam adepturos sperant. Ipsi Arhenienses agrestes primum et armorum rudes bellando cum Persis bellare didicerunt. Aegyptij diuturnitate bellorum, ac toties viribus cum Christianis Hierosolymitanis collatis artes bellicas apprehendêre. (Paulus Aemil. VII.) Veteres Germani longâ ad versus Romanos militiâ insueverunt signa sequi, subsidijs firmari, dicta Imperatorum accipere. (Tacit. II. Annal.) Cum Agesilaus in bello contra Thebanos vulneratus esset, Antalcidas, bonum factum! exclamavit. quidni hanc mercedem recipiat ab illis, quos arma tractare docuit? Lycurgus legibus suis prohibuit adversus eosdem saepiuspugnare. (Plutarch.) Cum enim acerrima illa virtus sit, quam ultima exprimit necessitas, nihil tam triste aut diffic ile est, quo non ad pulchra vulnera, contemptumque mortis excitentur hi, qui pro aris focisque, pro liberis et uxoribus dimicare coguntur. Itaque ipsis periculis prudentiores fiunt, et a fortuna multis rebus ereptis, usum accipiunt bene consulendi. Inde Turcarum Imperatores nunquam diuturnum cum Christiano aliquo Principe bellum gessisse, Ioannes Boterus, et Traianus Boccalinus testantur; quadruplici, opinor, fine. Primo, ne inumerabilibus exercitibus, quibus diu alendis nulla regna, nullae provinciae sufficere possunt, subacti populi ita affligantur, ut longo post tempore spiritum at que
vires recipere nequeant, adeoque imperantibus inutiles sint. Deinde ne longô bellô fortem, invigilantem et ad omnia intentum hostem efficiant: utque postea redituris securum et pace emollitum adoriri liceat: et ipsi veteranum sempermilitem, nostri novum inexpertumque habeant. Tertio, quia longo usu didicerunt illi, male sanum esse consilium, gentes numerô infinitas, locorum spatiô immensas percurrere, quae dcinde obtineri nequeant. Corpora enim nostra pinguescere edendo pauca, et bene digerendo: vomitu reddere, qui supra ventriculi vires ingerunt. Subactas gentes, non eodem quo vincuntur, praeliô domari. Tempore, industriâ, pace opus esse. Denique verendum quoque Turcis est, ne nimijs progressibus, et suspectâ finium propinquitate Principum Christianorum altô somnô sepultorum potentem indignationem in se concitent: eamque fuisse causam Traianus Boccalinus scribit, ob quam ab vltimis in Hungaria bellis destiterunt Turcae: ne scilicet Viennae Austriae, fortissimi Germaniae et Italiae propugnaculi amissio Germanorum et Italorum terribilem vim irritaret.
Itali bellicam suam scientiam ab illis, quae ultra alpes sunt, gentibus, habent Ante Caroli Galliae Regis in Italiam adventum, cum in bellis longe major esset gravis armaturae equitum, quam peditum usus, et tormenta muralia ad trahendum vehendumque incommodissima, quamvis crebra praelia committebantur, tamen intra paucos strages
consistebat, interdum ne unus quidem cadebat. Etenim ferreis laminis toties coopertis, mortis periculum, si quando equis deijcerentur, deditione effugere facilimum erat. Oppida aut castella, non quidem defensorum peritiâ, sed obsidentium ignaviâ tam facile servabantur, ut nulla esset adeo parva aut neglecta sedes, quae vel maximas hostium copias per multos dies non sustineret; adeoque difficilimum esset, alijs possessa occupare. (Guicciardinus xv. histor.) Historiae Florentinae scriptor ait, tantam exercituum illâ tempestate ig naviam fuisse, ut vel unus equus caput aut caudam movendo hostibus terrorem incuteret. In praelio quodam inter Venetos et Florentinos, quam vis id ab exoriente sole ad medium usque diem protraheretur, nemo tamen ex tantis copijs occubuit. equi tantum aliquot vulnerati, et praeterea equites aliquot capti sunt. In alio quodam praelio capta equitum tria millia, ac mille pedites; quatuor omnino caesi, vulnerati triginta. (Petrus Iustinianus VII. historiae Venetae.) Iterum alibi, cum quatuor horas durasset pugna, praeter unum equitem, nullus occubuit: atque ne is quidem vulneribus confectus, sed equô excussus et contritus animam efflavit. Porro, quae in acie militum istorum fuit imbellia, eadem erat in expugnandis oppidis aut castellis ignavia. Quamvis exigua arx maximos exercitus sustinere poterat. Itaque praestabat singulis in turribus praesidia collocare: quippe modica ad id impensa sufficiebat, et ab validiore hoste campo pulsi retinebant
tamen arces. (Ping. IV. histor. Atest.) Alphonsus Rex Neapolis Fluvianum Castellum exiguum nec situ nec opere, nec idoneis defensoribus munitum ante trigesimum diem expugnare non potuit. Castellinum nulla re ad sustinendam obsidionem instructum, cum quadraginta quatuor dies oppugnasset, cum ignominia linquere coactus est. Tanta nimirum ferocia exercitibus, tantum periculum a bellis istius temporis erat, ut municipia, aut castella, quae hoc seculo, tanquam nullo modo ad defensionem comparata, deseri conspicimus, tunc temporis, quasi nullâ ratione expugnari possent, defenderentur. Verum ubi Carolus Rex in Italiam primum pedem intulit, novarum gentium terror, peditatus ad aliam belligerandi rationem instructi ferocitas, et praecipue tormentorum tonitrua tanto universam Italiam terrore repleverant, ut ijs, qui acie se opponere non audebant, nulla relicta esset salutis spes. Quippe ubi ad urbium oppugnationem ventum erat, homines imperiti in deditione salutem quaerebant: et si defensio parabatur, eundem intra diem caepta patrataque obsidio. Sic Regnum Neapolitanum et Insubria eodem fere die et oppugnata et victa. Sic Veneti vnico profligati praelio omni continentis imperio cesserunt. Sic Gallis nec conspectis quidem Mediolanum hostes deseruerunt. Ergo caeperunt deinde hominium ingenia, offensionum acerbitate perterrefacta, ad pugnandi rationes, inveniendas acui, oppida aggeribus, fossis, vallis, alijsque operibus
bellicis muuiri: unde urbes ad maximam sunt redactae securitatem, et homines universas belliartes perdidicere.
O igitur miseram saepe Regum potentiam! in qua rarae felicitatis est ad bona privatorum, nec suspecti commercij humanitatem pervenire. Privatorum liminibus vera amicitia in cluditur; Pax gentium et incolumitas regnorum non amicitiâ vicinorum, non foederibus, sed armorum metu sustinetur. Et profecto intuenti mihi, quae in aula geruntur et Principum sortem, quibus praecipua rerum ad famam dirigenda, et denique totum aurati liminis genium; videtur illud simile tabernae, in qua fuci venduntur; ubi nihil est syncerum; omnia personata, et ad fallendum facta. Pervicacissima ars aularum est, amorem fingere. Omitto dicere infidas spes, et trepidos metûs, et nunquam quieta aulicorum vota. Ipsorum Principum inter se gesta vide: fucis scatent et dolis, quos necessitas et imperij salus et pene honestum jubent. Rara est inter illos vera, nec utilitatis spe rumpenda amicitia; et quae ut inter privatos, solâ Virtutis pulchritudine placeat. Et quamquam alio mercimonij genere dehonestari creditur familiae claritudo; tamen amicitijs tanquam negociatione, augere rem, regium habetur ut nec foedera, nec sanctissima fidei pignora, suo vinculo, nisi utilitas subsit, ligent. Hinc non minus vere quam salse et argute Boccalinus dixit, fumum vendere privatis interdictum, solorum Regum mercaturam esse: (Boocal. cent. II. cap. IXV.) et alibi, omnes lineas
actionum regiarum concurrere in unum centrum, quod est; evacuare socij loculos, et inde implere suos. (cent. I. cap. III.) Inde etiam solemne est Principibus, qui occultas simultates inter se gerunt, donec in aperta bella istae erumpant, interim donis, et muneribus, et legationibus nova regna, conjugia, victorias, natum regni heredem gratulari, et omnia benevoli animi signa vtilissimâ simulatione praeferre.
In foederum conventione mutua quidem defensio, aut publicum bonum praeten ditur; sed quin suum quisque commodum spectet, minime in societatem venturus periculorum alienorum, nisi magnum inde ad se emolumentum perventurum speraret, dubitari non debet. diversi enim sociorum fines sunt, qui animos et vires plerunque in diuersa trahunt. ex communi aqua in suum quisque fundum ducit. et dum quisque suis rebus consulit, commune bonum negligitur. Subsidia neque paria, neque eo tempore, quo constitutum est, submittuntur. Hinc suspiciones, querelae, animorum alienatio; hinc dissidia, et foederis distractio ac desertio. Inde Guicciardinus (II. histor.) inquit, foedera inter multos icta eâ firmitate non esse, ut sperari non possit, unum foederatorum aut remissiorem fore, aut ab alijs disjunctum iri: cum cito primi impetus defervescere, cito varietate sententiarum inter eos exortâ fides debilitari soleat. Plus dicit alius quidam, sicuti Romanis olim salutare remedium
contra Tribunitiam am bitionem fuit ipsa multitudo Tribunorum; ob quam semper illorum unus in partes senatus pertrahi potuit, qui deinde collegis intercederet; ita semper Principi auxilio etiam esse posse ipsam hostium in suam perniciem faederatorum multitudinem; quorum unus, indulgendo ei, quae privatim sibi quaerit, facile a foedere abduci possit. Quo intuitu Franciscus Sforza Ludovico XI. Franciae Regi Procerum suorum rebellione agitato suasit; ut in dissimili cujusque causa singulis eorum suam spem obijceret; nihil denegaret. Ita res illorum retro ituras; ac arte desiecto praefenti belli conatu caetera proclivia fore reb. ex sententia componendis. (Aemilius lib. X. dereb. gest. Franc.) Et eodem respectu apud Guicciardinum dicitur, poenitentiâ ductos Venetos, quod Faventiae restitutione Pontificem a faedere cum Maximiliano Caesare, et Ludovico Galliarum Rege inito, non alienassent. Denique progenerali regula quidam (V. Iou. in vita Sforz.) tradit, cum uno ex tribus hostibus pacem, cum altero inducias, cum tertio bellum faciendum.
Pleraque igitur foedera, vel quod uni partium satis factum est, vel quod non ea quae sperabatur inde redundet utilitas, vel quod turpilucricupiditas ista denique detegatur, dissolvuntur. Exempla sunt, de Athenien sibus et socijs apud Thucydidem; (lib. VI.) de foedere inter Macedones, Achoeos, et Epirotas icto, apud Polybium; (lib. IV.) item inter Anglos et Hispanos contra Galliae Regem apud Guicciardinum; (lib. XI.) a quo
post acquisitum Navarrae Regnum resilijt Ferdinandus Hispanus; necadigi potuit ullo modo, ut arma sua Anglis ultra jungeret. quo factum est, ipsis etiam re infectâ domum redire necesse fuerit. Nec felicius successit foedus inter Alexandrum VI. Pontificem, Reges Galliae, Hispaniae, Lusitaniae, et Rempub Venetam contra Turcas magnâ hominum expectatione conclusum. Venetis quidem cum Gallis in Mari Aegaeo quaedam prospere cesserunt; sed primo anno reliquorum foederatorum vires frustra expectatae et sequenti totum foedus spongiâ confossum est; propter dissidia ob Regni Neapolitani divisionem inter Gallum et Hispanum exorta Ludovicus XII. Galliae Rex posthabita quam cum Venetis sanxerat, amicitia, in eorum exitium pene omnes Europae Principes excivit; et Franciscus I Rex, cum illi pacificationis cum Caesare spes affalsisset, neglectis Venetis solus cum Carolo convenit, amica Rep. exposita gravissimis periculis. Ex Conjacensi foedere, quo Franciscus Galliae Rex, Clemens Pontifex Maximus ac Resp. Veneta sociatis armis libertatem tueri, ac nimiae Caesaris potentiae obsistere decreverant, nullus initio erat, qui tot copiarum terrâ marique paratu brevi Italiam in pristinum statum restituendam non arbitraretur: re tamen atque experientiâ, ut saepe alias, ita cunc quoque compertum est; foedera plus auctoritate et famâ, quam viribus posse. Nam praeter Laudem Pompeiam occupatam, et Cremonam deditionereceptam nihil memoratu dignum gestum
est; dum auxiliorum dilatione nihil satis tutotentari poterat. A foedere illo, quod inter Pontificem Max Hispaniârum Regem, et Rempub Venetam adversus Turcas initum est, primi omnium Veneti, quod Hispanum suas tantum utilitates consectari suspicarentur, recedere coacti sunt. quô factô ingens illa ad Naupactum victoria nihil omnino rei Christianae profuit: et nostri acquisitis navibus regna amiserunt. Et sane sanctissima haec Respub. quae etiam infidelibus sidem servat, saepius injuria temporum, amicitias mutare, et servandae publicae rei causa, ne frangeretur in scopulis, obliquare cursum coacta est. Quod nos docet Paulus Paruta Eques et Procura or S. Marci, historiae scriptor prudentissimus quoque nullus Guicciardini profundam sapientiam civilem felicius expressit. Is (V. historiae Venetae) Dominicum Trivisanum, primum illius Reip. Senatorem, et S. Marci Procuratorem his verbis in Senatu perorantem inducit: cogimur parere necessitati temporum, et saepe mutare voluntatem, propositum, amicos, et inimicos; suspectam habere omnem externam potentiam, timere multa, fidere paucis, et perpetuâ vigilantiâ aliorum actiones observare, ut ad illas instituamus nostras; habentes in ista inconstantia unum constantissimum et firmissimum propositum; conservationem status nostri et magnitudinem Reipublicae. Haec Trivisanus: cui adstipulatur Leonardus Hemus homo gravis, consilij, ut vocant, Sapiens, domi forisque varijs pro patria negocijs exercitus. Ejus haec sunt apud eundem Parutam
(VIII. histor.) verba: Non dubitavimus accedere modo huic, modo alij, quomodo nobis suadebattem porum ratio et utilitas nostra. Tertius decimus nunc annus est, cum Regi Franciae foedere juncti essemus. Verum adolescentibus Caesarianarum partium viribus in Italia, nec comparentibus Francicis auxilijs, ut impossibile videretur impetum hostis sustinere, Caesaris fortunae cessimus: secuti consilium, quod nobis suggerebat securitas rerum nostrarum Caesaris desiderijs mortem gerentes residuum Gallicorum exercituum Italiâ eiecimus. Verum paullo post resurgente Gallicâ factione, cum ipse Franciscus Rex expeditionum suo ductu adonaret, relicto, quod cum Caesare nobis intercedebat, federe, veterem cum Gallo amicitiam confirmavimus: cui cum adverse omnia et contra opinionem successissent; dissipato exercitu, et ipso Rege capto, ut victoris impotentiae tempore obviam iremus, denuo cum Caesare pacti sumus: cujus magnitudo atque potentia cum inciperet esse suspecta, ut primum in Franciae Rege jam tunc liberato experiendorum armorum cupidinem advertimus, socios nos illi praebuimus exigendis ex Italia Caesarianis. Haec non omnino duorum annorum spacio gesta sunt. Et certe sapiens fuit consilium servire temporibus: hoc enim Remp. servavimus eique cum dignitate pacem restituimus. Haec Hemus.
quod de foederibus dictum est, etiam in affinitatibus Principum fieri
assolet. Sparguntur a Regibus filiae, aut sorores, in eos, quos fallere amicitiae specie volunt, vel ad tempus placare: nihilque deinde sui sanguinis pignoribus, nihil nominum, quae mutuo inierunt, reverentiâ moti, pacem et bella extemporum et fortunae aestimant ingenio. Ita Arrubas, Rex Molossorum, dum sperat affinitate Philippi Macedonum Regis incrementa Regni, propriô regnô ab eodem privatus in exilio consenuit. (Iustin. VIII) Hac arte ab Augusto Antonius Triumvir nuptijs sororis illectus subdolae affinit atis paenas morte exsolvit: (Tacitus hîc.) et Saules Hebraeorum Rex Michaelam filiam Davidi sibi inviso in matrimonium tradidit, quo promptius ipsum subverteret. Privatorum est, eligere matrimonia ex amicitiae affectu, vel morum concordia; Regibusista suavitas exuenda. Horum enim ea fortuna est, ut nunc indignos et exosos per sanctissima federa sibi conjungant, nunc omnium nexuum jura omnisque sanguinis necessitudinem inhumana crudelitas negligat. Charissimus est, qui praecipuâ utilitate potentiam alit; et affinitates pulcherrimae censentur, quaecunque Regnum stabiliunt. Carolo VIII. Galliae Regi Margarita Maximiliani Imperatoris filia desponsa erat: quam ille, cum jam aliquot annorum moram in Gallia fecisset, non aliam ob causam repudiavit, quam ut Annam cum amplissima dote Britanniae Armoricae, quae morte patris sine mascula prole defuncti ad eam devolvebatur, uxorem ducere posset: (Guicciard. I. histor.) quam deinde viduam
factam Ludovicus XII. repudiata priore uxore, quae Caroli VIII. soror fuerat, eandem ob causam sibi conjugem fecit; quaesitô colore, quasi prior illa ingratijs sibi a fratre collocat fuisset. Guicciar. lib. III. histor. vide Boccalin. Cent. II. cap. 87.)
Lollianas, Varianasque Clades:) mos est vulgo, fortuita ad culpam trahere. de quo commodior dicendilocus erit infra libro quarto.
Ita Principes regione ludunt; omnium actionum suarum auctorem De um faciunt; Religionis et iustitiae titulo am bitionem suam velantes. Suum quisque bellum sacrum praedicat hostes quisque suos impios dictitat, suam quisque causam sanctam nominat. In ore omnium sanctum piumque versatur: consilio conatu, animo secus agitur. Theologi, (consilium conscientiae vocant) et Iurisconsulti venalem stylum propensioni Principum suorum accommodant. Plura dicam inferius hoc ipso libro.
Augustus Tiberio, luto sanguine macerato imperium tradidit, quo ipse desiderabilior fieret: (Suetonius in Tiberio cap. XXI.) et ut hic loquitur Tacitus, quoniam adrogantiam. saevitiamque ejus introspexerat, comparatione deterrima sibi gloriam quaesivit. Et ipse Tiberius gavisus dicitur, succedere sibi Caligulam; quem deleturum flagitiorum suorum memoriam, scelerum magnitudine sperabat. (Dio Cassius lib. lVIII.) Improbum consilium!
Non alio magis approbatur animi magnitudo quam quod optimus Princeps non timeat eligere meliorem. (Plinius in Paneg. ad Traian.) In Principe, qui electo successore vitâ concessit, una, eademq certissima divinitatis fides est; bonus successor. (Iustin. lib. XII.) Virtutes successoris gloriosissimum sunt defuncti Principis epitaphium. (Simocatta I. histor.) Natricem subjectis, et Phaoethontem regno suo educat, qui impium filium successorem habet. (V. Sueton. in Calig. cap. II.) Reges, qui prolis suae educationem negligunt, Remp. negligunt; cujus salus a bona Principis institutione pendet. Minora sunt belli mala quam pravaeinstitutionis: quippe illa non nisi ad tempus durant; haec, quoad vivit Princeps. (P. Matthae. in vita Philippae Catanensis.)
Vera quidem res est, sed si modo vera fatemur, omnibus istis difficultatibus ardentior est dominandi lubido.
Quibus unus metus, si intelligere viderentur,) non evulgasse modo Principum arcana sed in ea invitis illis penetrasse, saepe capitale fuit tam infeliciter sagaci. Nemo sine certo exitio Tiberij sensuum abdita explorare poterat. (Tacitus hic. Dio Cassius lib. LVII.) P. Ovidius, cum nescio quid, quod Octavius Augustusnollet, in secreto vidisset, solum vertere jussus est. Hinc ejus vox;
Cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci?Livia Augusta interrogata quibus artibus Augustum sibi conciliasset; duabus, respondit; quod
nec curiose inquisivi in illius facta, et quam vis nota ejus adulteria dissimulavi. (Dio LVIII. adde quae dixi ad lib. II. verb. haut cunctatus est ultra Germ. etc.)
Suetonius in Augusto capite ultimo librum istum, de quo hîc Cornelius noster, Breviarium Imperij appellat. Opes publicae, inquit Tacitus, continebantur. quantum civium, sociorumque in armis: quot classes, regna, provinciae, tributa, aut vectigalia, et necessitates ac largitiones. Quibus verbis gemina sunt illa apud Ciceronem; (III. de legib.) Est Senatori necessarium, nosse Rempublicam; idque late patet, quid habeat militum, quid valeat aerario, quos socios Resp. habeat, quos amicos, quos stipendiarios, qua quisque conditione sit, lege, faedere etc. Apud Thebas Aegyptias structis molibus legebantur indicta gentibus tributa, pondus argenti et auri, numerus armorum equitumque et dona templis, ebur atque odores, quasque copias frumenti et omnium utensilium quaeque natio penderet. (Tacit. II. Annal.) Assuerus Persarum Rex negociorum regni diaria legisse scribitur. (Hester. VI.) Amurathes Turcarum Imperator omnium imperij negociorum memorias scriptas habebat; tributorum, vectigalium, onerum, regnorum, virium; quas mensae adid destinatae in arcano cubiculo impositas perpetuo volutabat. (Lazarus Superantius in Ottomano) Has regni vires, hos nervos ita descriptos, soli Regi, et qui ei ab arcanis consilijs sunt, notos
esse convenit. Vulgus Scholasticorum tripertito illo Thesauri politici opere, et alijs quibusdam schedis hinc inde a falsarijs quibusdam divenditis, omnem politicam sapientiam contineri putat. Plura quidem ibi tradita Reip. gerendae praecepta contemnenda non sunt: sed opes publicas, tributa, vectigalia, arma, vires, onera, aut, ut ipsi vocant expensas, certo pondere, numero, mensura, definire ineptae praesumptionis est. Vt enim taceam, quod, ut dixi, solis Principibus nota sunt; etiam mutantur perpetuo, augentur, minuuntur, ista, de quibus loquimur, regnorum munimenta. Pace, bellis, pestilentia modo omnium bonorum affluentia, modo vastitas inducitur. Vt stultissimi hominis sit, ex praeteritorum temporum observatione de hodierna regnorum conditione judicare. Impius ille Hetruscus de Germanica et Gallica Rep. singulares libellos scripsit, mendacisimos falsissimosque si ad haec tempora exigas. Sed credo non abhorrentia a sui aevi conditione scripsisse.
crediderim ego, metu potius fecisse. Acceperat in Germania cladem Varianam: belli ambigua expertus erat; longa pace Vrbs, Italia, Provinciae respirabant: exteri Reges amici socijque Populi Romaniappellabantur. Quo rerum statu firmando novo Principatui pax opus erat, non nova bella. Caetera, quae de coercenda intra terminos imperiorum magnitudine dici possunt, alibi disseruimus.
invisi Principibus fuere semper, qui exregio sanguine ductis uxoribus regio fastigio imminere visi sunt; et, quod plus est, etiam generos suos odio habuisse quidam leguntur. Saules Hebraeorum Rexpromissas Davidi filiae nuptias cum protelare amplius non posset, ex eo tim ere generum coepit. (I. Regum XVIII.) Cum Bersabaea Salomonis Regis Materalteri filiorum Adoniae Abisacen, quae patris olim senectutem foverat, in matrimonium petijsset, Salomon, quare postulas respondit Abisacen? pete et regnum. (III. Regum II.) Tiberius Agrippinam maritum petentem repulit; non ignarus, quantum ex Republica peteretur. (Tac. IV. Annal.) Et idem Tiberius Seiano Liviam Drusi olim uxorem negavit. Falleris, inquitille, Seiane, si te mansurum in eodem ordine putas, et Liviam, quae Caio Caesari, mox Druso nupta fuerat eâ mente acturam, ut cum Equite Romano senescat. (Tacit. IV. Annal.) Vitellius metu et odio Dolobellam, quod Petroniam uxorem ejus in matrimonium accepisset, Interamnae interfici jussit. (Tacit. II. histor.) Philippus Vicecomes filiam Francisco Sforziae toties promissam, non nisi vi coactus collocavit. (Blond. histor. ab inclinat. Rom. Imp. decade. III. lib. IV. et v. 10. Bapt. Pigna. lib. VI et VII. histor. Atest.) Carolus Audax Burgundiae Dux cum modo Calabriae Duci, modo Allobrogum Principi, mado Maximiliano
Austriae Duci, modo alijs, spem nuptiarum filiae suae faceret, nulli tamen usque dum vixit, eam despondere voluit. (Philippus Comineus III. devita Ludovici XI.) Infinitis alijs exemplis in historia passim obvijs supersedeo.
Antonius Contius, et Albericus Gentilis (in l. v. Cod. de leg. Iul. Majest.) ex Ioanne Andrea referunt, juste veteri Principem proditionem et scelus eorum, quorum parentes sibi vel praedecessoribus hostes fuerunt. Exempla notantur haec. Bruti Regum exactoris progenies post quingentos annos in necem Caesaris novi Regis conjuravit. De tribus Cornelijs Sullâ, Cinnâ Lentulo notum est ex Sallustio. Jam et Sp Cassius, et L. Cassius, et C. Cassius Chaerea, et Avidius Cassins hîc sunt: quorum primus damnatus hoc crimine paenas luit: (Livius) secundus in principibus conjurationis Catilinariae fuit, (Salust. in Catilina.) tertius auctor conjurationis in Caesarem: (Sueton. in Iulio cap. LXXX.) quartus princeps consiliô et manu in necem Caligulae: (Sueton. Dio lib. LIX.) quintus denique damnatus conjurationis in Marcum. (Xiphilinus lib. LXXI)
Apud Tyrannos nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine sunt. (Tacit. I. histor) Sed et boni Principes nimirum eminentes viros suspectos habent: quâ de re, et in eam remedijs aptioriloco fusissime dissero.
Dixerat capacem, sed aspernantem:) et hoc elogium ipsi salutem attulit, Sub Principibus, Tiberij similibus
inertia pro sapientia est. Ex nullâre major securitas, quam inertiâ. (Tacit. in Agric.) Dicam alibi.
fulmina nubium densitatem difficilius eluctantia violentius cadunt.
Celsae in aulis potestates, videntes incitationem Principum ad multorum augeri discrimina, maturitate et consiliô iras mollire debent, non adversando jurgandoque cum parum congruit, ad rabiem evibrare eas. Quemadmodum Galli Caesaris uxor, Megaera quaedam mortalis, inflammatrix saevientis assidue, humani cruoris avida, nihil mitius quam maritus, stridebat in exitium multorum praeceps: cum eum potius lenitate foemineâ ad veritatis humanitatisque viam reducere utilia suadendo deberet; ut in Gordianorum actibus factitasse Maximini truculenti illius Imperatoris legimus conjugem. (Marcellinus lib. XIV. histor.)
Neque populus ademptum jus questus est, nisi inani rumore;) simile est, quod supra dixit Tacitus: mortuo Augusto paucos bona libertatis incassum disseruisse; et alibi; Mennium seditiosos milites in hyberna reduxisse, turbidos, et nihilausos. Ita fere semper, ubi capita ducesque desunt. Nullum ex inani questu et murmure vulgi periculum est. Nihil unquam agere, nihil edicere, aut statuere Reges poterunt, quod quidam ex populo non improbent et carpant; sed inani rumore.
Intermiserat solita munia. (militares seditiones
plerunque ex otio, abundantia, et solitorum munerum intermissione oriuntur. (Polybius lib. I.) cujus exemplum hîc est in Pannonicis legionibus: quas seditio incessit, nullis novis causis, nisi quod vocabant aures pessimorum hominum sermonibus, et mutatus Princeps licentiam turbarum, et ex civili bello spem praemiorum ostendebat: Inde miles luxum et otium cupere, disciplinam et labotem aspernari. Continuo igitur labore subigendi sunt milites; etiam in ipso otio. Otij vitia negocio discutiuntur. Quo intuitu vallum, fossas, pabuli, materiae, lignorum adgestus adversus otium castrorum excogitata Tacitus ait. (infrae hoc libro.)
cujus farinae homines alibi Tacitus prave facundos appellat: seditionum fomenta, imo causae. Vt non sine ratione rerum potentes odio habeant illos, qui verborum potentes et in vulgus gratiosi habentur.
plerunque novi Domini importunis postulationibus obruuntur, et parum in tempore incipientes eorum curae onerantur. Sed prudentes Principes in illo regnandt exordio, et sortunae dementamento nihil concedent, cujus eos post poenitere possit. Congratulationis illa tempora sunt, non negotiorum.
hae querelae haut vanae justius a nostris militibus usurpari possent. Veteres certa stipendia, praedae partem munera ducum, Imperatorum donativa habebant; nostri post sanguinem fusum, post truncos artus, cum non egenae tantum vitae subsidium, sed et praemia fortitudinis suae invidenda meriti essent, stipem ostiatim petentes conspiciuntur. Lachrimabile et miserandum hodiernae militiae dehonestamentum! infelix documentum ingratitudinis Principum! Et nihilominus ubi primum strepit tympanum, concurrunt miselli, ignoti inter se ignorantesque; pugnamenta urbium suarum, gulosi, maximi mulierum maechi, laborum fugientes; et nomina sua in militiam profitentur; non sane quod alios praeda onustos domum reduces viderint, (quippe maxima pars aut in illo carnis humanae macello caeditur, aut nudo corpore, detritis tegminibus, et gladio in scipionem mutato redit) sed sine fatali vecordiâ, sive ignaviâ eunt; non in hostem, sed hospitibus tantum metuendi (Tacit. III. histor.) et in rusticorum gallinaria egregiam pugnam edituri.
Prudenter in hoc quidem militum vulgus Inconsulti hominis est, plara simul petere. Praeterquam enim, quod qui rogatur, offedi potest, in ejus quoque arbitrio erit, ex multiplicibus precibus, negatis, quae profutura, leviora concedere. (Bocc. II, c, LXXXI.)
quae remedia sint in rebelliones, alibi tradidi.
Necessaria cladium et rerum adversarum dissimulatio est. Solet enim vulgus improsperis aeque ac prosperis immodicum, spe, metu turbari; principi, magistratibus casus, etiam qui nullâ humanâ ope provideri potuerunt, adscribere: tributa bellorum nervos, recusare. Quae ut vitentur, et recentibus consilijs lapsa restaurentur, necessarium est, supprimere atrocia. De Galliaequibusdam civitatibus Caesat testatur (VI. debell. Gall.) habere legibus sancitum si quis quid de Rep. a finitimis rumore aut famâ acceperit, ut ad magistratum deferat, neve cum alio communicet; quod saepe homines temerarios atque im peritos falsis rumoribus terreri, et ad facinus impelli, et de summis rebus consilium capere cognitum sit. Magistratus, quae visa sunt, occultant, quaeque ex usu judicaverint, multitudine produnt. Alexander quoque Magnus dicitur acceptâ clade mortem denunciasse his qui acta vulgassent. (Q, Curt. VII.) Et Scipio ab Syphace legaots, frustra auxilium a suo Rege expectari nunciantes, eadem laetitiâ excepit et dimisit, ac si optata nunciassent; ita ut milites in propinquo auxilia esse, et legatos reverti, ui maturarent, arbitrarentur. (Liv.) Aliud exemplum suppressi de infelici Africana pugna et nece Sebastiani Regis nuncij extat apud Conestaggium in historia belli Lusitanici (lib. II.) Ita tamen mala dissimulanda sunt, ut interim remedia malorum quaerantur.
Secus si fiat taciturnitas malorum nutrimentum erit: ut eam vocat castissimus amorum scriptor. (Heliodor. IV. Aethiopic.) Quemadmodum Vitellius, fractis ad Cremonam suis partibus nuncios cladis occultans, stultâ dissimulatione remedia potius malorum, quam mala distulit. Consultanti vires supererant, spesque: sed e contrario laeta omnia fingens, falsis ingravescebat. (Tac. III. histor.)
Addendum hîc est illorum Principum consilium, qui literas hostium, quibus militum civiumve fides ad scelus solicitabatur, supprimere tutius judicarunt. Sapienter omnino! Etsi enim satis benevolentiae et fidei suorum confidat Princeps: tamen non sunt imbuendae aures promisionibus, et corruptionibus. Patet vel unius insidijs vita; nihil nefas avaritiae est. Quod si vero pluribus innotuerit proditionis merces, in parte consilij erit Eumenis Regis factum. Epistolae sparsae erant totis castris, quibus, qui Eumenis caput ad Antigonum detulissent, maxima proemia definebantur. Eumenes vocatis ad concionem militibus primo gratias egit, quod nemo inventus esset, qui spem cruenti proemij fidei sacramento anteponeret. deinde callide subnectit, confictas has a se literas ad experiendos suorum animos. Hoc facto et in praesens dubios fidei deterruit, et in futurum providos, ut, si quid tale accidisset, non se ab hoste corrumpi, sed a duce tentari arbitrarentur. (Iustin. XIV.)
Varij adeo, et incerti rerum
eventus sunt, ut plerunque parvis successibus maximarum rerum momenta vertantur, quae nullis humanae prudentiae ratiocinationibus antevideri queunt. Vt inde satius sit, ministros Principum nullis certis mandatis ex re capturos consilium ad negocia dimitti. Quod in bello, ducibusque maxime opus est. C. Caesaris haec apud Dionem (lib. XXXVIII.) verbasunt: quibus domi sedentibus movetur bellum, ita ut querelae initio per legationes fiant; utique tunc necesse est, de eo deliberari, et scisci, deinde exercitus et imperatores mitti: sed quae jam egressis eductisque copijs bella exoriuntur, ea non in disceptationem adducenda, sed tanquam ipsa necessitas approbaverit, jusserit que antequam ingravescant, praeoccupanda sunt. Hoc modo Romae postquam interveniente Scto populus bellum semel decrevisset, ejus administrandi potestas Consulitradebatur: Senatus sibi pacis tantum firmandae jus reservabat; caetera in imperatoris potestate erant; dimicare, aut abstinere pugnâ, obsidere urbes, solvere obsidia, et quae sunt his similia. Itaque Caesarem Tranquillus scribit, regibus atque provincijs per terrarum orbem alijs captivorum millia dono obtulisse, alijs citra Senatus populique auctoritatem, quo vellent, auxilia submisisse. (Suet. in Iul. c. xxviij) Quod si Senatus consuli se ab Imperatoribus de singulis belli actibus voluisset, minore utique curâ et industriâ ea curassent, quae ad victoriam faciebant: quod et rei bene gestae gloriam et cladis infamiam cum Senatu
communem habituri fuissent. Et cum nullâ minus, quam, quâ putatur, viâ procedat bellum; (Thucyd. I.) et multa, quae nunc non apparent, ex intervallo bellum aperiat: (Liv. XXViij) evidens est, neminem de mergentibus casibus commodius rectiusque statuere posse, quam qui praesens negotijs interest: amitti que rerum gerendarum occasiones, si hinc inde mittendo Senatus aut Principis exquiratur voluntas. Olim in Rep. Florentina et Venetijs hodie (P. Iustinian. VI. histor. Venet. Thuan. XLVII.) qui ad bellum mittuntur non suis relinquuntur consilijs: sed arbitrium de summa re certis finibus circum scriptum domô secum afferunt in castra; ut saepe ne quidem tormenta bellica illi ad feriendos muros, vel aliô locô, modôve aliô collocare audeant, quam quô mandatum ipsis est: nec nisi gravissima defuncturis poena jussa Senatus transcendere licet. Quod ut salutare est in isto Optimatum statu, ita egregias bene gerendae rei occasiones saepe corrumpit. In populari statu tardior adhuc consultantium consensus, et ex eo difficilior placitorum exsecutio est. Res gerendae haec duo, celeritatem et silentium poscunt; quorum utrique inimica est multitudo. Florentini pro hujus mali remedio habuerunt, ex omni civium numero praestantes aliquot viros deligere, futuros rerum et consiliorum bellicorum arbitros, ne singla ad multitudinem referendi necessitas esset. (Leon. Aretin, in histor. Florent.) Et Senis aliquando X Viij. Viri cum liberrima potestate constituti, qui belli negocia
procurarent. (Orland. Malavol. IV. hist. Sen.)
Varia sunt artium vitaeque genera, quorum quodque suos habet cultores ac veluti mystas. Peritus quis esse potest artis medendi, aliarum rudis: et quiscitissima carmina scribit, eum artium Reip gerendae imperitum esse, haut rarum est Praecipua igitur rerum cura esse debet; quemque ministrorum ijs adhibere negocijs, ad quae natura et institutione facti sunt: exemplô Constantij Imperatoris, qui neminem in regia rebus gerendis repentinum adbibuit, sed qui post decennium officiorum magisterium, vel largitiones vel simile quippiam esset recturus. apertissime noscebatur. Et valde raro contigerat, ut militarium aliquis ad civilia regenda transiret; contraque non nisi pulvere bellico indurati praeficiebantur armatis. (Ammian XXI.) Et ut hic laudem, ita notam meruit Ludovicus XI. Franciae Rex, quod Sartorem pro Feciali, pro legato tonsorem, Medicum pro Cancellario haberet. (Bodin. VI. de Rep.) Constantinopoli Pontifex aliquando fuit (Patriarcham dicunt) literarum et omnis scientiae adeo rudis, ut ne elementa quidem literarum pingere sciret: sed quod Oeconomicae solertiae magister erat, et agros colere, plantare arbores curare vineas, aedificia scite struere norat, et quicquid granaria, quicquid cellas vinarias implet, solertissime procurabat, summo sacerdotio dignus fuit judicatus. pessimo errore. (Niceph. Gregor. VII.) Ludovicus Sforzia callidissimus
alioqui Princeps, in eo tamen turpiter lapsus est, quod Galeatio Sanseverino perito utique equorum domitori, sed inexperto duci exercitus et belli contra Galliae Regem curam commisit. Quasi idem sit, generosum tractare equum, aut in ludicris certaminibus hastam frangere, et exercitibus praeesse. (Guicciard. IV. histor.) Qui erroretiam in Eugenio Papa notatur, quod Balthasaris Offidani operâ in maximis pace belloque negotijs uteretur; hominis nullâ neque prudentiae neque virtutis laude insignis quam quod, quô tempore Eugenius urbe profugerat, ipse Hadriani molem custodivisset. (Pigna. VI. histor.) Carolus V. Imperator suarum in Italia partium fortunam pene evertit, quod Didacum Mendozam, summâ apud se gratiâ, sed imparem omnino tanto oneri rerum Italicarum procurationi admovit: documento Principibus, quam perniciosus sit illorum error, qui in eligendis ministris magis gratiam quam virtutem et meritum spectant. (10. Baptist. Cin. 11 de vita Cosmi.) Sebastianus Lusitaniae Rex ab illis qui pueritiam, et juven tam ejus rexerant, praeter temeritatem et nimiam sui considentiam nihil didicerat. Se solum mirabatur; suas opes viresque magnifaciebat. (v. Conestag. in histor. belli Lusit. Traian. Boccal. cent. 1. c. LIV.) Imprudens juvenis, et non nisi magistris suistractabilis, negotiorum, casuumque humanorum ignarus segni num erô, quem armis oneraverat, et monachorum aliquot audaciâ Mauros debellari posse rebatur. Exemplum caeteris Principibus,
non de schola homines (quibus praecipua causa esse debet, intimare Principibus coelestis irae timorem, commendare religionis cultum, expellere animis cupiditates quae Reges, ac Principes summis illecebris praemijsque invitant ad peccandum; non e cathedra in tribunal, ex suggestu in publicorum negociorum curam involare, et regnandi praecepta praescribere, quae in scholis tantum librisque ab omni negociorum usu semoti contemplari assueti sunt) non hos, inquam, sed egregiae fortitudinis duces, et expertae prudentiae Senatores esse, a quibus Principum adolescentia sit regenda.
Causa et Imperatorum majestas magna saepe in bellis momenta sunt: et rebelles, quantumvis potentes, cum ad suae militiae ignobilitatem respiciunt, animos demittunt.
Familiaris Principibus ars est, temporis lucrandi causâ pacem, fedus, transactionem speciosis et irritis nominibus jactare: (Tacit. II. histor.) homines suos mittere; qui ubi innexis studiô difficultatibus, aut concessis levioribus negocium eo usque protelaverint, ut interim licuerit domino providere rebus suis, cum ad causae caput ventum est, non posse de eo sine novo mandato agere, aiunt. Quomodo Carolus V. Imp. amicorum federatorumque desideria saepe frustratus est, quod illorum postulatis sine Ordinum Imperij auctoritate
satis fieri posse negaret. Vbi largiri flagitiosum, et negare periculum est; differre remedium est. Caetera dixi ad lib. IV.
Id fatum est omnium, qui in aulis plurimum auctoritatis habent, ut, sive quod ita cred nt homines, sive quodipsum Principem incusare, plenum periculi arbitrentur, omnium facinorum reos agant gratiosos.
Nulla res multitudinem efficacius regit, quam superstitio; alioquin impotens, saeva, mutabilis, ubi semel religioni capta est, melius vatibus, quam ucibus paret. (Q. Curt. IV.) Hocphiltro dementarunt subjectos sibi populos Numa Pompilius, (Lactant. 1. divin instit. xxij.) Scipio Africanus, L. Sulla Q Scrtorius, Minos, Pisistratus, Lycurgus, Zaleucus, quos apud Valerium (1. C II.) legimus, qui cum Dijs Deabusve conloquium consortiumque singebant. Midas quoque Phrygiam religionibus implevis e dicitur, quibus tutior omni vitâ, quam armis fuit. Sane Polybius (lib. VI.) ridet superstitiones, quas tamen ad retinendam in officio multitudinem accommodatissimas esse censet. Non putandum est, inquit idem (lib. X.) Lycurgum adeo fuisse religiosum, ut in omnibus Apollinis consilio uteretur, neque Scipionem somnijs et Deorum colloquijs instructum fuisse: sed haec illi finxerunt, quod sine Deorum auspicijs populum periculosa ausurum, et paradoxis fidem adhibiturum non credebant, Quod
si tanta vanae et falsae superstitionis vis est, ut miseros mortales eâ luserint antiqui Principes, legumque latores, vel ipse potius malus daemon; quid non faciat in animis nostris vera nostra, sanctaque religio? Sanctus ille terrarum ac syderum auctor, ipse Vnigenitus Summi Patris Filius a Spiritu Sancto in Virginis utero conceptus mortalitatis miseriis sponte subiectus denique sua morte (immane redemptionis pretium!) in peccatis mortuis, et sub Diaboli regno captivis, vitam et libertatem peperit; sibique aeternorum aliquando gaudiorum, regnique coherdes adscivit. Haecreligio, haec immensi beneficij conscientia non dulciamoris oestrô abripiat humanas mentes? non irrequietâ quadam cupiditate nos teneat placendi tam magno amatori, tam benefico patri? non pro cultu illius, pro aris tuendis in pulchra vulnera, decoramque mortem ruamus; Non humanae fortitudinis, sed a Deo inspiratae constantiae fuerunt, quae, qui primi post Christum vixerunt, pij homines pertulerunt. Prius carnifices tormenta defecerunt, quam ipsosconstantia. Ad equuleos, ad gladium, crucemque et caeteris mortalibus horribilia supplicia ipsi festinantes contendebant; calcantes abdicantesque e contrario, quae homines habent preciosissima, honores, opes, gratiam caeteraque quibus ambitio aut avaritia precium fecerunt. Haec sola, veraque religio rectrix est humanae vitae, justi injustique norma, perturbationum gubernatrix, frenum in prosperis, in adversis solatium, spes in dubijs, unica denique mentis domina.
Caeca Gentilium superstitio, falsaeque religiones, ut primo impetu a credulis prompte recipiunt; itaij alijs, qui eundem hamum obijciunt, capi faciles sunt. Qui enim semel erroribus credere assueverunt, vani, mutabiles, infidi recentissimo cuique versabiles animos applicare solent. Ex diverso nostra religio uni firmissimo fundamento IESV Christo inaedificata intellectum ab errorum tenebris, voluntatem a pravorum affectuum tyrannide liberat; denique sala homini veram erga Deum pietatem, in superiores reverentiam, in aequales amorem atque benevolentiam infundit. Et absque hoc vinculo esset, quô hominum societas maxime continetur: nec ferrô, nec caeterâ poenarum acerbitatesatis coercita foret improborum licentia, aut tuta innocentia. Calliditas aut potentia peccantium omnia judicia aut eludant aut perfringant: conscientia et coelestium minarum metus cohibent. Quis enim putet, Sanctum Numen, quod omnium est origo virtutum, et fas rectum que mortalium animis ingeneratâ ratiene praescripsit, ijs vitijs delectari, quibus passim naturam corrumpimus? Non potest hanc, quam cernimus, legem naturae dedisse nisi justissimus auctor: justus autem ille non erit, si feret abire impune tot scelera. Vbiigitur amorrecti, et ambitus gratiae divinae tetigit animum: nihil illi antiquius est, quam recedere a vitiorum periculis, jam tot mortalium exitiô infamibus. Carolus Magnus Imperator (exemplo monstrandum est, quod de religionis vi dixi) cum Saxonum pervicacissimos
animos, et nullâ unquam vi, nullâ poenarum severitate fractos (exempli causa unâ vice ad terrorem caeterisinijciendum quatuor mille, et quingentos, eosque dedititios severô et atroci suppliciô sustulerat) mollire non posset; non, ut prius, praefectos ijs imposuit, qui regiam potestatem ac vim referrent: sed ut quamque partem bellô denuo devicit, Episcopis a se creatis, hominibus pijs ac religiosis assignavit, qui et docerent populum, et auctoritate potius ac nomine venerando, quam imperij specie praeessent. Successit consilium: et ferro indomiti religioni succubuerunt. (Vbbo Emm. IV. histor. Frisic.) Et ab omni aevo bellorum quamtumvis impiorum causam praetenderunt homines religionem. Sua quisque arma sancta praedicat, suam causam religiosam. Deus, pietas, cultus divinus praetexunrur. Quibus sanctis nominibus hodieque multi utuntur non aliô fine, quam ut unius populi animos dividant, inimicos debilitent, in socijs Regnis sibi factiones parent, et animum et amorem alij debitum sibi furentur. Ferdinandus Aragonius Hispaniae Rex omnes suas cupiditates colore religionis texit. (Guicciar. x 11. histor.) Pipinus translato a Merovaei stirpe in se Franciae regno; ut non magis invictas ipsius vires formidarent populi, quam religionem revererentur, Stephanum Romanum Pontificem; a quo coronaretur, inungereturque Româ in Galliam traduxit. (Paul. Aemil. lib. II. de reb. gest. Franc.) Apud Turcas caput ac princeps religionum Muphtis est a Rege delectus. Is magnam
obtinet auctoritatem. illum tanquam oraculum adeunt. Et quamvis praecipiendi atque imperandi jus nullum habeat: tamen cuivis ex lege illum consulere licet. Brevi responso in oraculi modum, quid censeat, significat; tantumque in eo ponderis est, ut illi contradicere sit nefas. Gravissimis de rebus, quae ad summam imperij pertinent, Rex justiciae ac religionis opinionem affectans ab illo sententiam poscit: ut religione tactos populos ad ea, quae animo meditatur, conficienda facilius flectat: licet is assentando plerunque propensione Principis exploratâ, eam, quae placere possit, sententiam teneat. (Lazarus Superant in Ottom. M. Anton. Gratian. lib. I. de bello Cypr. Andr. Mauroc. IV. histor. Venet.) Sed haec religionis improba ostentatio non est nova. Ita enim leroboanum Regem novam introduxisse religionem sacri libri tradunt, ne templi Hierosolymitani, et antiquae religionis maiestas populos, qui ad ipsum desciverant, regi suo reconciliaret. (III. Reg. XII.) Et initio belli Peloponnesiaci sacrilegij Atheniensium vindices se professi sunt Lacaedemonij (Thucid 1.) et Philippus Macedoniae Rex, dum velut e specula libertati civitatem Graeciae insidiatur, avide arripuit Phocensium sacrilegium, et expeditionis contra illos a civitatibus caeteris sibi datum summum imperium; non tam sceleris ultionem expetens, quam occasionem quaerens, quâ victos victoresque pariter suo imperio subijceret; quod et obtinuit facile. (Iustin. viij) Et hoc quidem religionis mercimonium in prosanis
Ethnicorum regibus prudentia videri possit; Christianos autem Principes ea decet sententia; timorem et amorem DEI OPT. MAX. felicissimam esse gubernandi populos artem; neque sine ultimo scelere nomine divino abuti licere ad tegendas ambitionis et avaritiae nefarias artes.
Omnino simile est, quod, qui novi Orbis historiam scripsêre, tradunt: Christophorum Columbum populis illis, cum lunae defectionem praevidisset, coelestis irae formidinem iniecisse, eosque sibi in omnibus obtemperantes fecisse. Est viri et ducis non deesse fortunae praebenti se, et oblata casu flectere ad consilium. (Liv. XXXVIII.)
has et alias sedandarum seditionum artes congressi ad lib. IV.
Bene consultum hoc quidem in casu; cum militem superstitio urgeret, et per Drusi artes illi suspecti divisique inter se essent, ut non facile denuo coituri viderentur. Caeterum falli saepe vehementiorum suasores consiliorum, ex ijs constat, quae dixi supra ad verb. ne ipsis quidem, qui fecere laudatas etc. Certe Blaesus, cum quosdam ad terrorem caeterorum adfici verberibus, claudi carcere jussisset, flagrantiorem inde vim fecit, et plures seditioni duces dedit. Valtherus Athenarum Dux, Florentinorum tyrannus, cum in se conjuratum rescivisset, unum ex suspectis comprehendi jussit. Vnde
caeteri arreptis armis illum urbe eiecerunt. Guilielmus Pazzus, cum Aretinos defectionem parare praesensisset, non libratis suis aut rebellium viribus inermis Aretium profectus, cum ex conjuratis unum carcere claudi jussisset, a caeteris ipse captus est.
v. s. ad verb. ne ipsis quidem qui fecere laudatas.
Plebs aut humiliter servit, aut superbe dominatur. (Liv. lib. XXXIV.)
Haec seditio ex ijsdem, quibus superior, causis coepit, quod mutatus Princeps licentiam turbarum, et ex civili bello spem praemiorum ostendebat: et quod auditô Augusti fine, et initijs Tiberij duces ob justicium aut gaudium intermiserant solita munia. Vt inde superiores notae hîcnos a novo labore sublevare possint.
v. quae dixi ad (lib. IV.)
Piraticum bellum a Pompeio Magno confectum gloriosissimis ejus facinoribus connumeratur, quod piratae certis legibus inter se adstricti, et ut Dio Cassius scribit, veluti Remp. quamdam habebant. Et superiori seculo magna atque implacabilis militum Hispanorum in Belgio seditio habita, cum illi distributis
munijs castrensibus sub certis ducibus leges ordinesque sibi statuerent; quibus inter se obligarentur.
Ambigo, bonitate et certo animi consilio, an metu recusaverit imperium Germanicus. Vt sane ab omni crimine abfuerit, non tamen ita se gessit, ut non suspectare de eo Tiberius debuerit. Civile ingenium, mira comitas, indulgentia, liberalitas Caesaris virtutes fuere; (si tamen virtutes sunt, quibus patriae libertatem subvertit.) quas in Germanico Tacitus et alij laudant. Asperum esse, severum inexorabilem militaribus flagitijs Hannibal, Corbulo alijque quorum intemerata fuit fides, duces praetulerunt. Cum in Orientem Germanicus a notis exercitibus traductus esset, multa tum quoque gratia in vulgus usurpavit; sine milite incedere, pedibus intectis, et pari cum Graecis amictu. Quid? quod contra Augusti instituta, non sponte Tiberij, Alexandriam introijt? (Tac. infr. lib. II.) quod Agrippina compressit seditionem, cuinomen Principis obsistere non potuit? non simplices eae curae ubi femina manipulos intervisit, signa adit, largitionem tentat. (infr. hoc lib.) suspecta quoque popularitas fuit, ambitiose filium ad concilianda vulgi studia gregali habitu circumferre, Caesaremque Caligulam appellare. Deniqui capitalis imprudentia fuit, de suo missionem, stipendia, praemia militibus largiri, quae non accipi nisi a Principe, aut Principis nomine par est. Vt inde Proculus
quidam apud Ammianum Marcellinum (lib. XV.) Sylvanum necessitate compulsum principatus insignia suscepisse ex eo arguat, quod paullo ante donatum stipendio militem, Constantij Imperatoris nomine allocutus sit, fortis esset et fidus. unde apparuisse, si praesumere fortunae superioris insignia conatus esset, auri tam grave pondus daturum suisse ut suum. Iulianus quoque quod petenti cuidam gregario, ut barbam detonderet, dedisset aliquid vile, calumnias multorum effugere haut potuit. (Ammian. XVII.) Denique Consalvus Magnus, quod praemiis et largitionibus favorem Regi debitum sibi quaesivisset, gratiâ illius excidit. Vt non vano metu Tiberius, si casus daretur, ausurum Germanicum suspectare potuerit: qui cum Galliae, Hispaniae, Italia, quod cuique promptum, arma, equos, aurum offerrent, armis modo et equis ad bellum sumptis, propriâ pecuniâ militem juvit. Fidus sane fuerit: prudens certe non fuit, qui tantas affectati imperij suspiciones praebuit, aut cum semel coepisset, non complevit. Omne consilium tepidum in isto casu capitale est. Nullus in eo consilio cunctationi locus est, quod non potest laudari nisi peractum (Tac. I. hist.) Privat is cogitationibus regressus est: et prout velint plus minusve sumitur ex fortuna. Imperium cupientibus nihil medium inter summa aut praecipitia. (Tac. II. Hist.) Regna non in rem actione civili vindicantur, non tribus Praetoris verbis adjudicantur, sed cruentis plerunque judicijs repeti solent: in quibus actio bellum est; ludex gladius, probatio victoria; sententia denique
et rei judicatae exsecutio mors aut servitus. Alij homines ut vestes, sic honores et dignitates, impune induunt, exuuntque: regna non nisi cum vita deponuntur. Insolium intrantes caputinferunt: inde nisi protractus pedibus efferri non potest.
Et fortassis seditiosus exercitus hoc modô a Duce velut pro derelicto habitus, agnito dedecore ad sanitatem rediisset. Certe Alexandro Magno simile huic consilium prospere successit. Postquam enim a seditiosis cognitum est, Persis ducatus datos, barbaros in varios ordines distributos, atque Macedonica ijs imposita nomina, se vero ignominiose penitus reiectos esse, non jam amplius conceptum animis dolorem perferre potuerunt; sed concursu in regiam factô, interiori duntaxat retentâ tunicâ, arma ante januam poenitentiae signum, proiecerunt; acprae foribus stantes intromitti se, sibique ignosei suppliciter atque flentes orabant, utque Rexsuppliciis suis potius saturet se, quam contumeliis. ipsos nisi veniâ impetratâ non discessuros. (Quint. Curt. X.) Alphenus Varus praefectus castrorum in exercitu Vitelliano seditionem militum compressit, vetitis obire vigilias centurionibus, omisso tubae sono, quo miles ad belli munia cietur. Indetorpere cuncti, circumspectare interse attoniti, et idipsum, quod nemo regeret, paventes, silentio, patientiâ, prostremo precibus aclacrymis veniam quaerebant. (Tacit. I 1. hist.) Julianus Caesar turbas militares minitando discessurum
se ad vitam privatam sedavit. (Amm. lib. XXV.) Denique ipse Germanicus, cum uxorem tantum et filium in Treveros mittere pararet, movit truces militum animos. Nihil aeque flexit, ait Tacitus, quam invidia in Treveros, etc.
Nihil praeter virtutem et vitium magnopere nos moveat in nostris vel externis gentibus. Ridemus quidem plerunque aliorum populorum vestes; scilicet nec dum ex animo imagine nostrae consuetudinis deletâ. Sed cum ipso tempore ijs placemur: apparet non ipso vitio, sed ignoratione nostrâ displicuisse primum visa. Hominis igitur prudentis est, transire in mores et vestitum illorum, cum quibus versatur. Et inde laudatur Alcibiades in vestiendo, convivando, conversando accommodasse se genti, cum qua erat; hacque comi facilitate gentium regumque amorem sibi conciliasse. Vbi Athenis degebat jocis, ludis, equis domandis, et reliquae urbanae lautitiei studebat: Lacedaemone, quicquid molle fuerat, in Spartanam duriciem mutabat. Cum Thracibus pugnando et bibendo vitam agebat. Apud Persas delicijs et luxu nulli cedebat. Hippolitus Medices Clementis VII. Pontificis in bello Hungarico legatus Hungaris peracceptus erat, quod interdum equo ad ipsorum morem instrato, ipse quoque Hungarice vestitus, obequitaret.
Iste mos puniendi noxios per commilitones nostro
aeuo reductus videtur Solent enim rei plerunque a commanipularibus sclopetis traijci. militari vocabulo archibugiare vocant. Istius quoque bellici moris apud Ammianum mentio fit, (lib. XXIX.) his verbis: prisco more militibus dedit occidendos.
simili consilio Alexander Farnesius sedatâ periculosâ illâ Hispanorum militum seditione, eos confestim in Galliam auxilio federatis misit; ne reliqua quoque castra contagione inficerent.
O salubre institutum! quod si servarent non in castris modo, sed et togatis officiis nostri Principes, nae pauciores habituri essent, furti peculatus, et concussionum reos judices et praefectos. Sed alibi locus commodior erit dicendi, quibus remediis judicantium pravitas coerceri queat.
Prudentis est, non modo non periculis et labore, sed nec infamiae timore et vanis rumusculis a constantia dimoveri. Stultus merito haberetur, qui Iulio mense iter faciens non ferret locustas stridentes. Hoc intuitu apud Thucydidem (lib. I.) Archidamus suos Spartanos laudat, quod eorum, qui adulationibus laudibusque eos ad pericula concitarent, blandimentis non moverentur: nec eorum, qui pudore illos et doloris sensu inflammare tentent, verbis a proposita
morum constantia dimoverentur. Quincti Fabij praecipua laus est, quod quamvis vulgi rumoribus timi dius et ignavus argueretur, tamen a sententia, quâ cunctando Hannibalem vinci posse sperabat, abduci se minime passus est. Memorabilia sunt verba, quibus AEmilio Cos. ad bellum proficiscenti, aduersus sinistram interpretationem firmitudinem persuasit; Duobus ducibus, aiebat, unus resistas oportet resistes autem, adversus famam, rumoresque hominum si satis firmus steteris: si teneq collegae vana gloria, neq tua falsa infamia movebit. Gloriam qui spreverit, veram habebit. Sine, timidum pro cauto, tardum pro considerato, imbellem pro perito belli vocent. Malo te sapiens hostis metuat, quam stulti cives laudent. Et ab tali constantia profecta sunt illa Quinctii Cincinnati verba: Vellem equidem vobis placere, Quirites, sed multo malo vossalvos esse, qualicumque erga me animo sitis futuri. Militum maxime liberioribus vocibus dux succensere non debet. Etsi enim vel in agmine deficientis, et fatigati, vel in acie periclitantis, vel in tabernaculo aegri aliqua vox asperior est excepta: merentur tamen fortibus factis, ut ea debeat dux tempori magis imputare quam animo. Cum quid accidit tristius, omnes rei sunt; corporibus suis, quae utique non oderunt, infestas admovent manus: parentes liberis si occurrant, et ingrati et invisi sunt. Contra cum donis onerantur, cum proemiis onusti revertuntur, quis ferre militares animos potest; quis illam alacritatem continere? Militantium
nec indignatio nec laetitia moderata est. Ad omnes affectus impetu rapiuntur; vituperant, laudant, miserentur irascuntur. Sedomnes cogitationes, omnes interse loquentium voces, signum tubâ datum componit. In suos quisque ordines currrit, et quicquid irarum in tabernaculo conceptum est, in hostium effuditur capita. Et propterea Ioannem Comnenum contemptu et ignorantiae simulatione militum murmura prosecutum scribit Nicetas Choniates (I. Annal.) Caeterum de tota hac quaestione, num Principi conveniat ferre de se loquendi libertatem, doctissimi Fratres tractant, Scipio et Albericus Gentiles; alter in disputatione ad tiutlum Codicis Instinianei, Si quis Imperatori maledixerit: alter in secundo de Conjurationibus. Quibus adde Cremutii Cordi orationem apud Cornelium nostrum. (IV. Annal.) Varie enim, ut Principum ingenia vel mitiora fuere, vel severiora, linguae violentia, temeritasque verborum vel contempta vel punita fuit.
Erat Roma caput et sedes Imperij orbis aeterna (l. III. C. de Coss.) Vnde ab Ammiano Marcellino Urbis aeternae glorioso insignitur titulo: a Martiali terrarum Dea gentiumque a Tullio tertia Catilinaria arx gentium; in dissertatione Hadriani Imperii et Epicteti, fonsimperij orbis terrarum, mater gentium, regum possessio, Pacis aeternae conservatio dicitur. Erat in illa urbe Capitolium, sedes Iovis, Palladium, et Ancile, imperij pignora.
Et inde jus petierunt gentes, nationesque universae. Ibi, nec alibi Orbis Dominum fieri posse diu populis omnibus persuasum erat: et evulgato hoc imperij arcano, posse etiam alibi quam Romae Caesarem fieri (V. Tac. I. histor.) a Senatu in exercituum furiosam libidinem et insanas licitationes potestas legendi Imperatores ipsius imperij exitio transijt; nec tamen uno momento. Plerumque enim grande momentum in nomine Vrbis et praetextu Senatus inesse putabatur. Inde Otho ad milites (infr. I. hist.) concionatur. Senatus nobiscum est, sic sit, ut hinc Resp. inde hostes constiterint. Quid? vos pulcherrimam hanc urbem domibus et terris et congestu lapidum stare creditis? Muta ista et inanima intercidere ac reparari promiscue possunt: aeternit as rerum et pax gentium, et mea cum vestrâ salus in columitate Senatus firmatur. Hunc auspicatoa parente et conditore urbis nostrae institutum et a Regihus usque ad principes continuum et immortalem, sicut a majoribus accepimus, sic posteris tradamus.
Haecreverentia, quae erga metropolin civibus ingenerata est, Principem movere debet, ut non nisi extremis urgentibus necessitatibus regiam urbem, quae veluti cor est, unde reliqua membra vires accipiunt, deserat. Neque enim decorum Principi, si una alterave civitas turbet, omittere urbem, unde in omniaregimen. (Tacit. III. Annal.) Quae ratio est, ob quam Tiberius ire, et opponere tumultuantibus legionibus majestatem imperatoriam noluit. Diversi consilij stoliditatem evidenter
monstrat Vguccionis Fagivoli infelicitas. Is cum Pisis pranderet, Lucam a se defecisse audivit. Cum igitur propere conscenso equo praesentiam suam rebellibus opponere vellet, vix egressus urbe, aliâ rebellione Pisas quoque amisit: (Author vitae Castrucij Castrac.) adeoque uno prandio, (quod deinde Canis Scaliger salse dicebat) duas urbes abligurivit. (Orland. Malavolt. in hist. Senens.) Certe sedis Imperatoriae in Orientem a Constantino facta translatio, versus Occidentem provincias hostibus nominis Romani prostituit. Illae enim quasi pro derelictis habitae barbaris animos fecerunt, ut velut vacuam possessionem apprehendentes obvia quaeque invaderent. Leon. Aretin. I hist. Flor. 10. Bapt. Pig. I. hist. Atest.) Cumque seculorum lapsu Germani (ad quos Imperij splendor pervenerat) vel ob expeditiones in Palaestinam vel alias ob causas procul Italiâ degerent, et domesticis curis abstracti ad Italicarum rerum procurationem animum advertere non possent, extiterunt, qui domi praepollentes urbium suarum dominium occuparunt. Hoc modo Scaligeri Veronâ et Tarvisio, Passerini et mox Gonzagae Mantuâ Carrarii Patavio, Turriani, et post Vicecomites Mediolano, Atestini Ferrariâ, Mutinâ et Regio Lepidi, alij alijs urbibus potiti sunt. Clemens V. Pontifex nomen Pontificium, et dignitatem Româ in Galliam transtulit. Inde in regno Pontificio repente novi domini exorti sunt. Malatesta Arimini, Ordelaphus Foroiulij, Manfredus Faventiae, Polentanus Ravennae,
Vicanus Viterbii, Cesenae Sinibaldus, Vrbini Feltrius, Camerini Varanus, alii alibi dominationem occuparunt. Tanti Gallicana mansio Pontifici stetit. (v. Leon. Aretin. et Scip. Amirat. in hist. Florent. Pign. in hist. Atest. Bernard. Corius in Mediol. histor. Taurell. Saraina in hist. Veron. Hieron. Rubens in hist. Ravenn. Flau. Blond. in hist. ab inclinat. Imp. hinc inde.
maior alibi commoditas erit dicendi, quibus artibus Principes auctoritatem famamque sibi concilient.
Octavius Farnesius cum urbium suarum Parmae et Placentiae aemulationes sciret, ne postposita altera contumeliâ incenderetur, nomen suum, sicubi scribere necesse erat, hoc modo signasse dicitur; Octa vius Farnesius Dux P. et P Mamertini et Parnormitani hodieque acerrimis stylis de principatu inter se digladiantur; nec Rex ullô praejudicio horum illorumve intentionem probat, aut improbat. Consentaneum est, istam contentiunculam inter duas regni Siculi urbes dignatione et opibus primas studio foveri.
vide quae notata sup. ad verb. Cum arbitrium Senatus et patris obtenderet.
Vbi tantum armorum corporumque sub signis stabit, quis cruori legem dicet, unde et quantus fluat?
adde quae notavi sup. ad verb. ad armd civilia actum etc.
Arma multitudini sine moderamine tradita numquam bene usurpantur. Finis est, seditiosos, improbos coercere: Quisque publicae vindictae specie suas injurias exsequitur. v. plura ad lib. IV.
Auxiliarium sociarum que cohortium intemeratam fuisse hac seditione modestiam Tacitus asserit. Ex quo vere affirmabo mixtos ex varijs gentibus, ingeniô, et linguâ differentibus exercitus ut facile inter se in aemulationes consurgunt, itararissime simul et unô consensu contra ducem aut ipsum Principem moveri. Hannibal, cumin hostium terrâ annos tredecim procula domo variâfortunâ bellum gereret, exercitu mixtô ex colluvione omnium gentium, quibus non lux, non mos, non lingua communis, alius habitus, alia vestis, alia arma, alij ritus, aliasacra, alij prope Dij essent, uno quodammodo vinculô ita illos colligavit, ut nulla unquam seditio extiterit. (Liv. XXXVIII.) Quod si vero contigerit, ut varium eiusmodi exercitum rebellionum nesas contaminet: difficilimus labor est, eum ad officium revocare. Quod Carthaginenses expertisunt, qui, ut est apud Polybium, mercenariorum suorum rebellione in extremum perdendi status periculum venerunt. Notabo hic etiam singulare hoc praeceptum politicum; in seditionibus aut conjurationibus
opprimendis utendum esse peregrino milite: ne linguae commercio autcontagione factionis cum his haereat, in quosarmatur.
Festi dies, nundinae, nuptiae, belli facinoribus et arcanis conjurationibus apta sunt. Stilico Gothos pascha feriantes oppressit (Aemil. V.) Primum Belgarum fedus contra Hispaniarum Regem in nuptiis Montignii factum est. (Conestag. I. histor. de bell. Bel.) et Hugonotarum San-Bartholomaeana caedes in nuptiis Navarraei peracta. (Conestag. v. de bell. Belg. Thuan. LII.)
quod juri gentico adversum fuisse videtur: quippe quô observatur, ut qui aliorum regionem cum armis ingrediuntur, templis in ea temperent. (Thucyd. IV.) Saevire quidem, et hostium castella, portus, urbes, villas, naves, fruges devastare, aliaque his similia, quibus illorum vires atterantur, nostrae confirmentur, leges ac jura belli permittunt: ea vero destruere, quae nec propriis rebus emolumenti quicquam afferunt, nec hostibus detrimenti, ut sunt templa, porticus, statuae, aliaque huiusmodi, rabiosi hominis est ac plane furentis. (Polyb. V.)
ambitiosae diligentiae esset, quae de vitiosa securitate omnibus in ore et calamo sunt, hîc congerere. Mihi multaschartas implesse sapientia non est.
v. sup. ad verb.
quanto summae spei proprior etc.
Adulteriis parari, et firmari regna quibusdam creditum est: [v. quae dixi infr. ad lib. III.] Praeterea et quidameodem fine conjugum reginarum compertam impudicitiam infami lenociniô tolerasse leguntur. Iuliam filiam Augustus Caesar Tiberio uxorem dederat; feminam ultra fidem humanam lascivam, effrenem, viri contemptricem. Grave quidem Tiberio erat suffere proterviam istam: sed imperij Romani spes (immane tolerantiae praemium!) et ne soceri animum a se abalienaret, ipsum oneri ferendo parem fecerunt. Ne tamen praesens suis oculis intueri cogeretur illam contumeliam, quam neque vindicare licebat, neque ferre poterat, philosophiae et otij causa, ut ferebat, Rhodum secessit. Haec prudentia vocatur. Ex diverso Iacobum Borbonium stultitiae arguunt, quod libidinis Ioannae II. Neapoleos Reginae, a qua regnum illud dotale habebat, ut privatae feminae admissa punire in animum induxisset. Vnde et uxorem et regnum perdiderit. Ita judicant quibus omnia serviliter pro dominatione agere pr dentis esse persuasum est.
Veteribus auctoribus celebrati Reges atque Respub. ludorum spectacula efficacissimum regnandi instrumentum habuerunt; et conservandi pacem publicam que quietem, quam facile conservant inter se populi, quibus perpetuus laetitiae sol nullis adversitatum nubibus impeditus (modo ne ad
luxum, qui prosperis rebus insinuare se solet, et securitatem, prolabantur) affulget: et ex contrario mortale consilium prudentibus aestimatur, infaustâ trucique modestiâ velut cruci perpetuo affixos aut equuleo tenere populos. Sed in his omnibus modus esse debet. Tyrannidis mitissimum arcanum est, velle luxui esse deditos, quorum ferocia im perantium arbitrio obstatura timetur: om nia indistincte duella prohibere poenisque vindicare: in praecipuis urbibus ingentibus sumptibus vasta extruere theatra, amphitheatra, circos, lacus; in quibus saltationes, venationes, ludi, naumachiae exerceantur; quarum rerum insanâ dulcedine ubi semel inescatur vulgus, nequereipub. curam ullam habere, neque militaris decoris et honesti gloriâ tangi solet, Tunc omne quod vivunt vino et tesseris impendunt, et lustris et voluptatibus et spectaculis; eisque templum et habitaculum et concio et spes omnis Circus est maximus. (Ammian. Marcellin. XXVIII.) Ita post Neronis mortem apud plebem sordidam et circo et theatris suetam summum erat Neronis desiderium; eoque pronior in Othonem favor, ut imitatione luxus Neroni similem, (Tac. I. hist.) Trucidatô perinsidias Alexandrô Florentinorum primô Duce, plebs de recuperanda libertate ne cogitavit quidem; moesta, et rumorum avida; quod Alexander annonâ, ludis et omni popularitate cunctos in sui amorem rapuisset. (Cinus I. de vita Cosmi) Cyrus Lydis arma et equos ademit, cauponasque et lenocinia exercere jussit: et Aristodemus Cumanorum tyrannus civium
suorum liberos ad vicesimum usque aetatis annum feminarum more educari jussit, vagâ indutos et muliebri tunica, capillis calamistratis, capite sertis redimito, omni denique habitu mulierem mentientes. (Dionys. Halycarn. VII. Rom antique) Iisdem illecebris Scytharum animos sibi devinxit Ioannes Comnenus Imp. (Nicet. Choniat I. Annal. adde quae de eadem gente sunt, apud Niceph. Gregor. II. hist.) His non omnino absimilia sunt, quibus mitigandis Britannis usum esse Cn. Agricolam scribit Tacitus; Sequens hyems, inquit ille, saluberrimis consilijs absumpta: namque ut homines dispersi ac rudes, eoque bellofaciles, quieti et ocio per voluptates assuescerent, hortari privatim, adjuvare publice, ut templa, fora, domos extruerent; laudando promptos, et castigando segnes. ita honoris aemulatio pro necessitate erat. Iam veroprincipum filios liber alibus artibus erudire, et ingenia Britannorum studijs Gallorum anteferre: ut qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent. Inde etiam habitus nostrihonor, et frequens toga: paulatimque discessum ad delinimenta vitiorum; porticus et balnea, et conviviorum elegantiam. Idque apud imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset. Literarum studia emollire, atque adeo effeminare animos credita sunt. Gothi magnum librorum numerum, cum jamjam ignem subiecturi essent, intactum reliquerunt; quod illis studijs hostes suos im belles factos crederent. Catoni quoque solenne fuit dicere, Romanos tunc Remp. perdidisse, quando Graecas literas amplecti coepissent. Idem auctor
Senatui fuit, uttres Oratores, qui nuper Athenis venerant, e vestigio domum remitterentur. quippe verebatur, ne Romana juventus, scientiarum illecta dulcedine, a militiae studio et laboribus abstraheretur.
Prudentes Principes nunquam ab uno extremo ad alterum transiliunt: de quo bene hic Amiratus; melius Malvezzus. adde quae ego supra dixi ad verba: eadem magistratuum vocabula.
dixi ad lib. II. ad verb. prompti aditus, obvia comitas etc.
periculosa sententia: quam exposui, s. ad verb. proscriptiones civium etc. et ad verb. fortioribus remediis agendum.
ita infr. (lib. IV. hist.) Iulius Briganticus, sorore Civilis genitus, ut ferme acerrima proximorum odia sunt; invisus avunculo infensusque.
Populos inter se divisos dissentientesque adoriri successit interdum, saepe lacessenti nocuit Cogitanti mihi, quae diversieventus causae fuerint, succurrit, vocatos ab alterutra discordium parte prospere movisse; suâ sponte alienam in se pugnam derivantes suô sibi, quod dicitur, jumentô malum quaesivisse.
Quippe primô casu et nostris et alterutrius partis armis sociatis facile est, infirmiores opprimere: et ea odiorum civilium rabies est, ut partium altera, quae externos vocat, plerunque neglectâ propriâ salute, nihil quam aemulorum exitium quaerat. Adeo penatum et patriae caritas civium dissidiis concedit, ut everti patriam, sibique alienum jugum accedere homines malint, quam popularibus concedere. Exterorum praeda esse praeoptant, quam cum popularibus quiete agere: et quod suis viribus consequi non possunt, excidio patriae quaerunt; peregrinis gentibus aemulisque non magis ad bellum, quam ad praedam et veluti patriae possessionem accitis. Alterô vero casu, cum utramque partium externus hostem habeat: non idem sperari debet eventus. Imo probabilius est, descensuros ad consilium, quod unicum ad salutem superest, civilia odia ponendi, coniunctisque viribus eundi in hostem: quem omnium liberttati tendere insidias, facile omnes advertunt. Veientes et Hetrusci cum discordes Romanos aggressi essent, victi sunt; et Philippus Vicecomes Mediolani Dux saepius Florentinorum furoribus imminens, cum ultra vicies centena millia nummûm aureorum expendisset, nihil omnino profecit. Hispani, a Francisco Galliae Rege in suis finibus lacessiti, confestim rebellionem saevissimam animosque suo Regi infensos posuere. (Guicciard. XIV.) De Gallis Christophorus Morus homo civili prudentiâ quam maxime insignis dicere solebat; illos perpetuo inter se
digladiari, seseque mutuis vulneribus conficere: verum cum viderint, Hispanosinde occasiones captare, suisque commodis intentos, statim in commune contra externum hostem conspirare. (Petr. Matth.) Tutius igitur est, dissentiente inter se unâ gente, quiescere; dum mutuâ se caede conficiant. Itamiseri patriam viris, armis, caeterisque bellinervis exhaurientes tibi pugnabunt; nec deinde supervenienti resistere poterunt. Consilij quoque pars est debiliori parti occulte submittere auxilia, non quae finiendo, sed quae trahendo in longum bello sufficiant. Quomodo Alcibiades Tissaferni suasit, ne nimis enixe Lacedaemonios juvaret. quippe memorem esse debere, alienam se victoriam, non suam instruere. eatenus bellum sustinendum, ne inopiâ desereretur. Nam Regem dissentientibus Graecis arbitrum pacis ac bellifore; et quos suis non possit, ipsorum armis victurum. Domesticis itaque bellis Graeciam obterendam, ne externis vacet; exaequandasque vires partium, et inferiores auxilio levandos; commeatus maligne praebendos; classem regiam non totam mittendam; ne aut victoriam daret, aut necessitatem deponendi belli imponeret. (Iust. lib. v. hist. Xenophon. I. histor. Graec.) Plura ex veteri historia non addo; ex novâ unum. Cum Pistorienses intestinis dissensionibus laborarent, et Florentini modo huic modo alteri factioni faverent; brevi eo res deducta est, ut Pistorienses pertaesi tot molestiarum sponte se suaque omnia in Florentinorum potestatem traderent.
ita lib. v. hist. turbidus miscendis seditionibus, et plerisque grarus vecordi facundiâ. et inf. eod. lib. atrociora Inguiomerus (suadebat) et laetabarbaris.
ex empla vide apud polyhistores.
adi ad notas ad lib. III. verb. ob magnitudinem aeris etc.
Haec est illa nostris moribus tantopere laudata virium hostilium diviso; quam satis apto vocabulo Diversionem appellant: cum, ne unâ mole bellum ingruat, nos quoque nostris et federatorum viribus distributis, pluribus locis hostem lacessimus: eique qui nobis bellum intulerat, domi suae negocium facessimus. Quomodo Romani, maximis suis necessitatibus, et extremis, cum ab Hannibale non semel victi essent, dimissis, quibus summopere indigebant, exercitibus, ducibusque, denique summâ aerarij inopiâ, et in Italia, et Hispania, et Sicilia et Graecia uno eodemque tempore cum Carthaginensibus bellum gesserunt. Quod sane unicum ipsis ad salutem superfuit consilium. Demus sane, fingamusque Marcellum, et Scipiones, et ubique Carthaginensibus oppositos milites in Italiam contractos: sed tunc, et Sardinia et Sicilia in hostium potestatem concedebant; et ex Hispania Hasdrubali, quo minus
fratri auxilio veniret, nihil obsistebat; et Philippi Regis minae impunitae erant. Ita augescente viR omana Han nibalis quo que arma potentiora fiebant; et fortuna pro Carthagine, Romanis adversa. Consultius igitur fuit Sardiniam et Siciliam servare; grande momentum, subiectae forent aut hostes: tum auxilia, quibus deficientibus Hannibalem procul a patria in hostico bella cientem, sine alia vicorruere necesse erat, succidere. Sane ullâ vi ex Italia abstrahi potuit Hannibal, nisi cum Scipio, ille qui postea Africanus usurpatus est, ipsam Africam patriamque hostium adortus est. Venetis quoque salutare fuit idem consilium. Praeliô victi erant a Genuensibus, ut Romani a Carthaginensibus: et hostis urbi imminebat. Excidium ita depulsum est. Factô cum Bernabove Vicecomite federe, Genuenses summâvi domi suae aggressi sunt. Inde factum, ut, quae suis, qui Fossam Clodiam occupaverant, submittere auxilia parabant Genuenses, domi retinere cogerentur: et civitas in Venetorum potestatem rediret. Sed de his parce dicendum mihi est, ne fortassis Hannibal aliquis me Sene Phormione dementiorem juvenem vocare possit. Plura dixit Paulus Paruta libro primo disputationum politicarum capitulo sexto.
Miratur Dio Cassius Cocceianus (lib. X l II. hist.) historicus profecto prudentissimus, et immerito a Iusto Lipsio
in catalogo prudentiae Doctorum [in not. ad polit.] praeteritus, quid causae fuerit, quod Pompeius Pharsalicâ acie victus, neque pristinae virtutis, neque multitudinis illorum, qui praelio supererant, memor, neque eô secum perpensô, quod saepe levissimo momento fortunaillos, quorum afflictae res sunt, in integrum restituere soleat, animum desponderit, et omnem omnino a se spem abdicaverit; cum tamen superioribus temporibus summâ animi constantiâ usus bene semper in adversis rebus sperare consuêsset. Causam dixerit, quamquam in alio subjecto Theophylactus Simocatta, (II. hist.) his verbis; . I. mutationes inopinae terrent animum: quando cum rebus ipsas quoque cogitationes et consilia invertunt. Consentit Polybius (lib. II.) cujus haec sunt verba: multi sunt, qui, quando de summarerum decertaturi sunt, ea tantum ob oculos sibi ponunt, quae ex victoriâ commoda consecuturi sint; et suavi futuri boni titillatione ratiocinantur. quam jucunde illis bonis usuri sint: casus vero sinistros non considerant, nec quid in omnem eventum fieri debeat, secum animo volvunt. Inde accidit, ut multi, cum victi essent, turpiter se gesserint. Haec Polybius. Et ipse Dion in hanc sententiam concedit. Pompejus, inquit, quod multis modis se Caesare superiorem esse persuasum haberet, nihil omnino praevidit. Neque enim idoneo loco castra posuit; ne que refugium
sibi, si superaretur, paravit: cumque rem extrahere, atque ita victoriam sine praelio obtinere posset (nam et singulis diebus copiae eius augebantur, et rerum necessariarum copia ipsi suppetebat) tamen signa contulit. Vnde sactum est, ut praeter opinionem victus, neque consilium, neque spem fortunae denuo periclitandae capere potuerit. Idem scribit de Spartanis Thucydides (lib. IV.) Pylo et Cytheris praeter opinionem ab Athenien sibus occupatis, tanto in universum metu et stupore perculsos, ut non in commune consulere, non congredi cum hoste auderent; quicquid ultra aggrederentur, infaustum inauspicatumque fore, inidoneo in bellis timore, augurantes. Quemadmodum autem improvisi casus deiicere animum solent: ita repentina et insperata felicitas plerunque in insolentiam vertit. Ex quo sequitur, eos qui varijs fortunae casibus jactati et exerciti sunt, secundarum ambiguarumque rerum scientes, neque adversis in rebus omnem spem abijcere, neque in prosperis quicquam de animi constantia remittere. Non potest athleta magnos spiritus ad certamen adferre, qui num quam suggillatus est. Ille qui fudit sanguinem suum, cuius dentes crepuerunt sub pugno, qui supplantatus adversarium toto tulit corpore, nec proiecit animum proiectus? qui, quoties cecidit, contumacior surrexit, cum magnaspe descendit ad certamen. (Senec. Ep. XIII.)
O quantum decus paratum erat, superioribus
annis nostris exercitibus; cum ad Agriam profligatis Turcis etiam Imporatoris Ottomanici capiendi spes erat, nisi militum aviditas praedae praeproperas manusadmovisset. Obstitit vincentibus pravum inter ipsos certamen omißô hoste spolia consectandi. Sed vanum est, exercitum nulla disciplinâ imbutum, destitutumque stipendiis tenere velle.
Ludibria mortalium! quae universa quidem vitae tempora condicionesque, sed bellorum maxime fortunam nobilitant: in quibus una vox, aut nutus, aliave vanitas partium successus mutavit. Aratus Achaeorum Imperator cum quibusdam civibus de Cynaetheorum urbe sibi tradendâ pactus erat: et convenerat, ut ille in insidijs cum exercitu prope urbem lateret, nec ante moveret, quamin tumulo, qui ante portam erat, hominem palliatum, circa medium diei, conspiceret. Id signum fore movendi. Venit Aratus, et conscios expectat. Ecce autem circa quintam diei horam, civis quidam, cuius oves non procul urbepascebantur, pastorem accessurus urbe egreditur, tumulumque palliatus ascendit, oculis pastorem vestigaturus. Aratus falso ratus signum sibi dari, propere imo praepropere ad urbem advolat; sed exclusus portis omniq spe, consusus abiit. (Polyb. x.) Simillimum est casui, qui hîca Tacito refertur, quod scribit Paulus Aemilius
in sexto Historiae Francicae. Christiani Ptolomaida obsidebant. Saladinus non procul a nostrorum exercitu cum suis copijs consederat. Pugnabatur; et ad nostrosinclinabat victoria, cum quidam exnostris equitibus ante signa res gerens in pedes se excepit, et equus solutus in castra refugiebat. Sublato a circumstantibus clamore, ut prehensis habenis sisteretur, quirem ignorabant, de antesignanis actum rati, cesserunt, et suâ fugâ reliquam turbarunt aciem Arnulfus Caesar Romam diu frustra obsessam per occasionem leports forte in urbem refugientis cepit; Romanis stationibus ludicrô hostium infequentium clamore atque impetu tanquam verô conterritis. Hoc solum deerat urbi Orbis terrarum victrici dedecus, ut â lepore capta diceretur. (Sigibert. in Chron.) Perusiae olim due factiones erant in Oddos et Balionos divisae; hi superiores, illi exules. Sed cum (quae civilium dissensionum vicissitudo est) una nocte quorundam conjuratione Oddi in urbem recepti essent, et in ipsorum manu esse victoria videretur; una vox eam illis eripuit. Obtinebat illorum temporum mos, ut publicae civitatum viae catenis noctu clauderentur. Praemiserantigitur exules quendam e suis, qui clavâ ferreâ obices claustraque perfringeret. Qui cum insequentium, seseque mutuo prementium impetum non ferret, et multitudine pene obrueretur, ut retrocederent, exclamavit. Vox ista cum ad proximos mitio, inde ad extremum quoque agmen pervenisset; ita omnium animos fregit, ut ab hostibus
pelli primos rati, seque ad fugiendum moneri, effusissimâ fugâ, qua venerant, abirent.
Quamquam sufficere poterant, quae paullo superius dixi; tamen et operae precium erit, quaedam alia hîcapponere, non aliena loco. Nulli in bello conatus feliciorem exitum sortiuntur, quam de quibus hostis minime suspicatur. Omne enim subitum hosti formidabile est. (Xenophon. III. Cyropaed.) Inde C. Caesar hybernotempote, et ut Tranquillus loquitur, spurcissimis tempestatibus vel infido se se aequori committere, velalias ad expeditionem proficisci solebat, quo incautioribus hostibus supervenitet. (Dio Cass.) Iulius Agricola, cum contra Monam insulam pergeret, deficientibus navibus, depositis omnibus sarcinis, lectissimos auxiliarium, quibus nota vada, et nandi usus, quo simul seque et arma, et equos regunt, ita repente immisit, ut obstupefacti hostes, qui classem, qui naves expectabant, nihil arduum aut invictum crederent sic ad bellum venientibus. (Tacit. in Agric.) Recentibus exemplum est in Historia Italica. Novaria oppidum a Gallis obsessum ab Helvetijs defendebatur. Sed cum Altosaxium celebrem bello ducem posterâ die maicri cum militum numero expectari ab hostibus Galli cognovissent, desperatâ expugnatioue castra ad urbe lapidem moverunt. Et sane spes erat victoriae
obstipendiorum et commeatuum angustiam propinquae. Verum irrita facta illa est facinore Mottini, unius etribunis Helvetiorum, ob audaciam plane stupendô. Is convacatâ suorum concione vehementi oratione hortatur, irent, et et ultro hostes in suis castris adorirentur. rem, quanto difficilior et periculi plenior videatur, tanto felicius exituram. In partibus esse noctem, illatos tumultus et terrores geminaturam. Igitur provectâ jam nocte, cum in vallum eniterentur, primum a tormentis ingentem cladem acceperunt. Nec minus tamen illi incredibili ferociâ non vulneribus, non periculis, solâ morte sistebantur; et neque cadentium et pereuntium miserabili vlulatu deterriti pertinaci testudine ad locum, in quo tormenta disposita erant, succedebant. Atrox ibi sacies! rerum! Vtrim que infeta nox; incertis per tenebras, quid oppugnaro potissimum oportere, vel tueri; donec Germani milites, qui in Gallicis castris stipendia facientes fere soli illâ nocte egregiam pugnam ediderant, oriente jam sole amissis tormentis cederent. Ergo victoria penes Helvetios fuit tanta fama toto orbe celebrata, ut multi considerata consilii audaciâ, mortis certissimae contemptu, ferociâ pugnae, et felicitate successus non dubitaverint anteferre facinus istud omnibus fortibus factis, quae Graecas atque Romanas implent historias. Scilicet, pugnassepaucos contra multos, sine equite, sine tormentis, nullâ adductos necessitate (quippe Novaria extra periculum erat, et postero non parvam
suorum manum sibi accessuram sperare poterant) denique gloriam cum periculo, quam ignobilem securitatem maluisse. (Guicc. XI. hist. Parut. I. hist.)
Addam hîc, quod Ioannes Marnixius (sect. VII. axiom. XV.) praecipit, usitata et communia stratagemata assiduo revolvere: quae, quo magis contemnuntur, eo facilius fallant.
Prostremo et illud hîc observandum est, civitates recens captas receptas esse saepius, non aliâ magis occasione, quam hostium securitate, et quod victis in praecordia posse redire virtutem non putarant illi. Quomodo Fr. Sfortia Brixiam aliquot post diebus. quam capta erat, recepit. (P. Iustinian, in hist. Ven. et vide eiusmodi consilium Teutiapli Elei apud Thucyd. lib. III.)
non me vane ostentabo, historias illustrium feminarum recitando, quas Ioannes Boccacius, Balthasar Castilionaeus, alijque congesserunt.
alibilocus erit dicendi de aulicis aemulationibus.
v. s. ad verba. quanto summae speipropior etc.
Illustrat hanc sententiam elegantissimus locus apud Ammlanum Marcellinum, (lib XIV.) quem hic adscribam: Versabiles fortunae motus, qui ludunt mortalitatem; nunc evehentes quosdam in sydera, nunc ad Cocyti profunda mergentes: cujus rei cum innumera
sint exempla, pauca tactu summo transcurram. Haec fortuna mutabilis et inconstans fecit Agathoclem Siculum ex figulo regem, et Dionysium gentium quondam terrorem Corinthi literario ludo praefecit. Haec Adramitenum Andriscum in fullonia natum ob pseudo-Philippi nomen evexit: et Persei legitimum filium artem ferrariam ob quaerendum docuit victum. Eadem Mancinum post imperium Numantinis, summâ atrocitate Veturium et Claudium Corsis substravit, feritati Carthaginis Regulum. Istius iniquitate Pompeius post quaesitum Magniex rerum gestarum amplitudine cognomentum ad spadonum libidinem in Aegypto trucidatur. Et Eunus quidam ergastularius servus ductavit in Sicilia fugitivos. Quam splendido loco multi nati, eadem rerum dominâ connivente, Viriati genua sunt amplexi, vel Spartaci? quot capita, quae horruere gentes, funesti carnifices absciderunt? Alter in vincula ducitur, alter insperatae praeficitur potestati, alius a summo culmine dignitatis excutitur. Quae omnia si scire quisquam velit, quam varia sunt et adsidua, arenarum numerum idem jam desipiens et montium pondera scrutari poterit.
Capita legis Iuliae, quae olim Cornelia fuit, maiestatis, quae hic a Tacito relata, latius explicantur a Scaevola, Vlpiano, Martiano in l. I. II. III. IV. D. ad Iul. Maiest.
similis locutio est lib. III. Annal. vana a scelestis, dicta a
maleficijs differunt: sane apud bonos Principes. En auream Impp. constitutionem: Si quis modestiae nescius et pudoris ignarus improbo, petulantique maledicto nomina nostra crediderit lacessenda, ac temulentia turbulentus obtrectator temporum nostrorum fuerit: eum poenae nolimus subjugari, neque durum aliquid nec asperum volumus sustinere: quoniam si id ex levitate processerit, contemnendum est; si ex insania miseratione dignissimum; si ab injuria, remittendum. Euge! belle! Nonrepeto, quae dixi ad verba. immotum adversus eos sermones etc.
similia, imo magis ridicula, quam animaduersione digna sunt, quae apud Constantium Imp. pro majestatis crimine valuisse Ammianus Marcellinus scribit (lib. XVI.) Nam si quis super occentu soricis, vel occursu mustelae, vel similis signi gratiâ consuluisset, aut anile incantamentum ad leniendum adhibuisset dolorem; reus, unde non poterat opinari, delatus raptusque in judicium poenaliter interibat. Si qui remedia quartanae, vel doloris alterius collo gestaret, sive per monumentum transijsse vespere malevolorum argueretur indicijs: ut veneficus, sepulchrorumque horrores, et errantium ibidem
animarum ludibria colligens, pronunciatus reus capitis, peribat. (Ammian. lib. XIX.) Quidam Agentium in rebus in Hispania ad coenam invitatus, cum inferentes vespertina lumina pueros exclamasse audisset ex usu, Vincamus, interpretatus atrociter delevit nobilem domum. (Ammian. lib. XVI.) Eadem sub Valentiniano et Valente pestis. in chartis clari cujusdam municipis genitura Valentis cum inventa esset; quam quam is fratrem suum Valentem quemdam suisse, dudumque obiisse docuisset, quasi Principis constellationem collegisset, trucidatus est. (Ammian. XXIX.) Adolescens quidam visus in balneis admovere marmori manus utriusque digitos alternatim, et pectori, septemque vocales literas numerasse, stomachi remedium id arbitratus, in judicium tractus percussus est gladio post tormenta. (Ammian. XX IX.) Philosophus quidam Coeranius eâ causâ tormentorum immanitate occisus est; quod ad conjugem suam familiariter scribens Graeco sermone addiderat: . (Ammian. XX IX.) Illud oblitus sum, quod sub Constantii imperio accidit. Faustinus Viventii Praefecti Praetorio F. quod petenti per jocum cuidam Nigrino, ut eum Notarium faceret, respondisset, hominem ridens, fac me imperatorem, siid impetrare velis, cum Nigrino et aliis interfectus est. (Ammian. XXX.)
Granium Marcellum praetorem Bithyniae, Quaestor ipsius Caepio Crispinus majestatis postulavit, subscribente Romano Hispone: qui formam vitae inijt, quam postea celebrem miseriaetemporum, et audaciae hominum fecerunt.
Nam egens ignotus etc.) O pestem humani generis! et optimo ditissimoque cuique exitiabile malum: eo que formidabilius, quod non tyrannicas tantum, sed et bonorum saepe Prin cipum aulas in habitat. Sed initium belli civilis inter Vitellium et Vespasianum, cum nihil aeque fatigaret, quam pecuniae conquisitio: eos esse belli civilis nervos dictitans Mucianus, non jus aut verum in cognitionibus, sed solam magnitudinem opum spectabat. passim delationes, et locupletissimus quisq in praedam correpti. (Tacit. II. histo.) Aurelianus Imp. post Gallienum et lamentabiles reip. casus exinanitô aerariô torrentis ritu ferebatur in divites; et Valentinianus Augustus post procinctus Parthici clades indigens magnitudine impensarum, ut militi supplementa suppeterent et impendium, crudelitati cupiditatem opes nimias congerendi miscebat. (Ammian. lib. XXX.) Quae ut armorum necessitate et aerarii angustiâ et a bonis principibus usurpata vix ac ne vix quidem excusata sunt; ita reliqua scelera, omnemque improbitatem excedunt, quae potentes quidam in aulâ viri, quorum plus-habendi cupido ultra mortalem modum sese attollit, in vitam, et fortunas aliorum audent; eo crudelius plerun que quo difficilius plurium, quam unius ingluvies satiatur. Hiantes amicorum in magna fortuna cupiditates ipsa Principum facilitas intendit: cum apud insirmum et credulum minore metu et majore praemio peccetur (Tacit. I. hist.) Colligunt se quatuor vel quinque viri, atque unum consilium capiunt ad Principem
decipiendum; dicunt, quid probandum sit. Principes, qui domi clausus est, vera non novit; cogiturque hoc tantum scire, quod isti loquuntur; facere judices, quos non oportebat; amovere a Rep. quos retinere debebat. denique bonus, optimus, cautus, venditur Imp. Quae Diocletiani Caesaris querela est apud Vopiscum. Praecipue tamen detecta in Principem conjuratione aliquâ et civilis belli victoria grassari solet ista latronum improbitas. Si quis enim militarium vel honoratorum, aut nobilis inter suos rumoretenus insimulatus est, fovisse conjuratorum aut rebellium hostiumve partes, trahitur: et inimico urgente, quasi sufficiente hoc solô, quod nominatus sit, aut delatus aut postulatus, capite, vel mulctatione bonorum, vel exiliô damnatur. Qui divitijs honeste partis affluunr, qui praedia, villas, hortos, et amoena secessuum habent; parum est, imo pro lucro deputandum, si ad venditionem coguntur. Optimis conditionibus facta venditio eius rei est, quae nisi dimittatur, vi auferri potest. Potentiores, quod jure consequi nequeunt, vi extorquent.
--- cuicunque monile
Contextum gemmis, aut praedia culta fuissent:
Ruffino populandus erat: dominoque parabat
Exitium fecundus ager: metuenda colonis!
Fertilibus laribus pellit; detrudit avitis
Finibus aut aufert vivis, aut occupat heres.
Congestae cumulantur opes, orbisque ruinas
Accipit una domus: populi servire coacti:
Plenaque privato succumbunt oppida regno
Claudian lib. I. in Russin.
Intentatur crimen aliquod grande, et morte piandum. Immissi deinde in rei aedes repertoria et indices conficiunt: ubi inter chartas, et secretiorum literarum evolutiones facile est subdere aliquid, quodinnocentis famam oneret. Illud post profertur in judicio, recitaturque et ex eo velut infallibili testimonio convictus miser damnatur. Tum quoque, siquae defensiones ad Principem perferendae scribuntur, supprimuntur. neque profecto, si, ut ille loquitur, quis ascendat quadrigas Iovis, effugere poterit nefarias noxiosissimorum hominum artes. Etpropterea cauti Principes, ne calumniis et improbitati veluti fenestras aperirent, punitis, quos manifesta scelera ad supplicia vocabant, de complicibus inquiri noluerunt. Theodo sius oc ciso Valentiniano quodam seditiosorum duce de conjuratis quaestionem agitari noluit; ne formidine sparsâ per multos reviviscerent provinciarum compositi turbines. (Ammian. XXVIII.) Et Tiberius Caesar, alioqui sanguinis humani sitientissimus, quanquam multi e domosua, equitesque ac Senatores sustentasse opibus, juvisse consiliis Pseudo-Postumum Agrippam dicerentur, in illos haut quaesivit. (Tacit. II. Annal.) Saneinquiri in nocentes, nemo, qui quidem recte sapiat, reprehendet. Nec enim abnuimus, salutem legitimi principis propugnatoris bonorum et defensoris, unde salus quaeritur alijs, consociato cunctorum studio muniri debere. Sed illud lugubre est, et deplorandum, illos, qui inquirendis
reis, in majestatis maxime crimine, constituuntur, datâ calumniae indulgentiâ (Ammian. XIX.) mandatorum terminos supergressos fluminis modo fortunis complurium sese repentinosinfundere; Ammian. XIV.) et cum malis bonos, cum nocentibus innoxios trahere atque iugulare Venationem diceres! quippe ut quis vel carne, vel pretiosâ pelle venatori placet, in retia pertrahitur. nec latronum interest, quid quisque deliquerit. Multi preterea publicae vindictae specie privatas offensas, et suas injurias ulciscuntur.
Subserviunt isti latrocinio, velut venatici canes venatoribus, homines quidam egentes, ignoti, irrequieti, complicandis calumniarum nexibus indissolubiles: artium cruentarum diri magistri, et ut lanista ex equuleo et carnifice quaestum fructumque captantes: (Ammian. XIX.) homines cum gemitu nominandi; (Ammian. XXII. et XXVI II.) spiritus ferini latrones, quibus in vitis nullus potest reperiri insons; (Ammian. XXVIII.) noxiae et harenariis feris magis maleficae bestiae; (Ammian. XXIX. et XXVIII.) omnium aerumnarum coagula; (Ammian. XXIX.) cruciarij; (Ammian. XXIX.) dispendiis communibus pasti; (Ammian. XXX.) odorandi vias periculorum admodum sagaces; (Ammian. XIV.) tartarei denique malorum omnium fabricatores; (Ammian. lib. XXIX.) qui dum occultis libellis saevitiae principum aut amicorum eius adrepunt, mox clarissimo cuique aut ditissimo periculum facessunt, potentiam apud unum aut paucos, odium apud omnes adipiscuntur; ex pauperibus
divites, ex contemptis metuendi, perniciem alijs ac postremo sibi invenientes. (Tac. hic) Horum alij ignoti et vilitate ipsa parum cavendi ad colligendos rumores per urbes destinantur, relaturi, quae audiunt; et honoratorum circulis adsistendo, pervadendoque divites domos, quicquid noscere possunt, latenter intrommissi per posticas in regiam nunciant: id observantes conspiratione concordi, ut fingant plurima, et cognita duplicent in majus. Vnde accidit interdum, ut si quid in penetrali secreto, nullô citeriore ejus vitae ministrô praesente paterfamilias uxori in aurem susurraverit, id postridie sciat Princeps. (Ammian, XIV.) Adduntur haut raro custodes, qui inconsultas voces excipiant; nuncios, introitus, aperta, secreta velut in annales referant, convivialium denique fabularum simplicitatem odiose exaggeratam in aulam deportent. (Tacit. II. annai.) Aliud sycophantarum genus est, qui cum illo, quem subversum volunt, jaciunt fortuitos sermones, ut fraudis amoveant suspicionem: tum blandiuntur illi, quo capent benevolentiam; post aliquid rerum suarum arcanarum illi committunt, ut fidem mereantur sinceritatis. His artibus irretitus ille bonus animi sui secretum prodit, quod illi per calumnias auctum ad Principem deferunt. Solent etiam tales interdum per amicitiae speciem de ficto periculo praemonere, ut odium aut diffidentiam serant: quomodo Agrippinam Germanici viduam dolose monuit Seianus, paratum ei venenum, vitandas Tiberij epulas. Tunc inter ministeria vitae secretioris
Principum aures occupantur, et negocia torquentur, verbisque premuntur aut elevantur, et parvô negocio deflectuntur aut intenduntur; quemadmodum semper ex supercilio aut remissione dicentis subitam efformamus, et maxime efficacem in mentibus imaginem rerum, quas primum audimus.
His artibus cum in casses pertracta praeda est, accusatores subornantur, et die funestis interrogationibus praestituto imaginarij judices resident, adhibitis juris consultis et scribis; omnibus, quae sint agenda, dicenda, pronuncianda praedoctis. (Ammian. XIV.) Leges, et jura, et Catonianae vel Cassianae sententiae praetenduntur: agitur autem, quodagitur, ad voluntatem praetumidae potestatis. (Amm. XXVI.) Posthaec intenduntur equulei, expediuntur plumbea pondera, cum fidiculis et verberibus: resultant omnia truculentae vocis horroribus; inter catenarum sonitus, tene, comple, claude abde, ministris tristium officiorum clamitantibus. (Ammian. XXIX.) Postremae in hac scena partes carnificis sunt: et cum nulla sit crudelior sententia, eâ, quae est cum parcere videtur, asperior; nihil acerbius esse potest, quam quod poenam a judicibus ex praescripto legum latam clementissimi Principis miseratione mitigatam praefert damnatio. Inde qui carnificis ictui substernitur, gratiâ Principis a cruce aut igne, aliove maiore supplicio liberatus dicitur; et clementiae praetextu, ad proscriptiones et exilia, et bonorum publicationes, et quae leviora vocantur, quamvis
sunt asperrima, venitur: et ut ditentur alij, genere nobiles, facultatibus locupletes, urbium suarum ornamenta, acti patrimoniô praecipites trusiquo in exilium, consumuntur angore, aut stipe precariâ victitant; nec modus ullus exitialibus malis interponitur, donec principem et proximos opum caedium que taedium ceperit. (Ammian. XX. VI.) Postremo accusatoribus, et delatoribus, spolia, sacerdotia, et procurationes, tam opulentae venationis proemia persolvuntur; quibus tamen aut sibi ipsis exitium denique inveniunt, aut saltem posteritati suae. Sed impossibile est, omnes nefandorum scelerum latebras inquirere. nihil enim est supra improbitatis ingenium. Exempla illarum quas diximus delationum, et quae innocentibus insidiantur, artium, quam quam plurima ex omni historia adduci possent; ego tamen, cum in tam tristi argumento jam fortasse nimis longus fuerim, paucissima referam; quorum primum apud Tacitum extat, et Dionem Cassium. T. Sabinus illustris Eques Romanus, ob amicitiam Germanici, nefandâ fraude jam tunc sublati invisus erat Tiberio et Seiano; cuius favor non nisi scelere quaeri poterat. Igitur Latiaris, Portius Cato, Petilius Ruffus, M Opsius conveniunt ut Latraris, qui modico usu Sabinum contingebat, strueret dolum, caeteri testes adessent, deinde accusationem inciperent. Initio igitur Latiaris in Tiberium, in Seianum maledicta, de Germanico honorifica loqui; quibus paria Sabinus rependit: hique sermones tanquam vetita miscuissent, speciem
ratae amicitiae fecerunt; ac jam ultro Sabinus ad Latiarem dolorem suum effundebat. Consultant deinde, quos memoravi, quo modo Sabini dicta plurium auribus acciperentur. Et placuit tectum inter et laquearia tres Senatores, haut minus turpi latebrâ, quam detestandâ fraude, se abstruere, auresque rimis admovere. Interea Latiaris repertum in publico Sabinum, velut recens cognita narraturus, domum trahit: et simul praeterita, instantia, nouosque terrores cumulat. Eadem et ille, et diutius et acrius: quando moesta, ubi semel prorupere, difficilius retinentur. Tres illi dicta ad Caesarem deferunt. Sabinus necatur. Similis historia extat apud Nicetam Choniaten (lib. III. annal.) de Theodoro Styppiote per amicitiae speciem a quodam Camatero Logotheta inductô, ut de Imperatore, qui ad id post aulaea latebat, verba quaedam incautiora proferret. Sextus Marius Hispaniarum ditissimus saxo Tarpeiodeiectus est: nec dubium erat magnitudinem pecuniae malo vertisse. (Tacit. VI. annal.) Agrippina Statilium Taurum, opibus illustrem, hortis eius inhians pervertit. (Tacit. XV.) Vrsicinus apud Constantium Imperatorem Equitum Magister ab Eusebio cubiculi praefecto variis oppugnatus est artibus: nullis causis, nisi quod domô sua, quam Antiochiae habebat, molestissime flagitanti cedere nolebat. (Ammian. Marcell. XVIII.)
Tripolitani continuis Austurianorum (gentis rapto vivere suetae) incursionibus infestabantur, connivente Romano, Africae Comite, homine
nequissimô, quam vis saepius imploratô: qui fretus affinitate Remigij tunc magistri officiorum, hoste peius provinciam vastabat. Ergo Tripolitani extrema veriti, legatos ad Imperatorem mittunt, lacrymosas pro vinciae ruinas exposituros. Quo comperto Romanus quidam ad Remigium, rapinarum participem equô velocissimô vectum praemittit, orans operam det, ut sibiab Imperatore Tripolitanorum querelae cognoscendae deferantur. Quamvis autem ista machinatio non succederet, misso in Africam Palladiô quodam, qui stipendia militi solveret, et de Tripolitanorum clade inquireret: invenit tamen Romanus aliam viam extricandi se ex hoc sibi imminenti periculo. Militib. persuadet, ut advenienti Palladio, in aula potenti viro, stipendij, quod pertulerat, magnam partem acceptam ferrent: quod et factum est. It Palladius, videt luctuosos provinciae cineres, et fumantes pene adhuc recenti incendiô agros: Romanique desidiam increpans, relaturum se cuncta ad comitatum Principis minatur. Quibus ille minis haut saneterritus, se quoque indicaturum dixit, quod Palladius militi destinatum stipendium in suum quaestum verterit. Quid fit? Palladius conscientiâ perterritus, cum Romano in miseros provinciales conspirat? et reuersus Valentinianum Imp. impiis artibus fallit, Tripolitanos sive causa questos affirmans. Quare Imp. impositum sibi a Tripolitanis indigne ferens, non modo querelis illorum aures non praebuit, sed et legatos capitali supplicio affici jussit.
Haec pestis, haec pernices cum satis in privatorum vitam ac fortunas saevijt, cum Principi plerunque plus odiorum et invidiae, quam opum contulerit, tandem, nisi obviam eatur, in ipsius Principis exitium vertit. Quicquid enim scelerum, quicquid rapinarum et concussionum isti nebulones exercent, quodcunque injusticiae genus committunt, quicquid denique peccant, id sub regio nomine peccant. Et ut maxime Princeps nefariorum istorum operum liberetur suspicione: conniventiae tamen aut socordiae opinionem, ex qua contemptus, et ex contemptu odium, certissimae principatus pestes oriuntur, effugere non poterit; et populi subiecti, ubi vestem regiam, suamque pellem a gratiosis in aula inter se dividi satis diu tulerint, tandem horum avaritiam, et illorum lethargum acerbis remediis excutere solent.
Hae tales ac tantae insidiae; quibus evitandis nec optimus Princeps satis cautus esse potest, audaciter dicam nulla providentiâ declinari possunt, nisi Princeps omnem calumniarum occasionem praecidat, quantum fieri potest ipse omnia cognoscere studeat, pleraque ipse omnia tractet; vel saltem in ministrorum suorum fidem piissimâ diffidentiâ diligenter inquirat; quomodo Dagobertus Francorum Rex urbes circumiens jus ipse dicebat, orbos liberos, viduas tenuiores, egentes a potentiorum vi asserebat; (P. Aemil. I. hist. Franc.) et Alfonsus Calabriae Dux in hunc finem supra portam palatij (locum hodieque monstrant
advenis Neapolitani) ex aere Campano nolam suspendi jussit; quam qui pulsasset, ilico vel ad Regem admittebatur, vel ad illum, qui ab Rege ad audiendum mittebatur. Veneti quoque certis temporibus quosdam Quaesitorum titulo in provincias sibi subjectas cum vitae necisque potestate mittere solent, qui in ambitionem et avaritiam magistratuum animadvertant, et a potentioribus oppressos sublevent. (Mauroc. XVIII. Hist. Ven.) Sed hic cavendum est, ne quod supra de Palladio diximus, quaesitores in eodem crimine haereant cum his in quos mittuntur. Porro delatores sistendi sunt, illisque imponendum, ut fidem faciant eius rei, quam detulerunt. Idque etiam rescripto Divi Pij, et aliorum principum continetur, ut Irenachae (quorum munus erat apprehendere reos, interrogare, cum elogio ad magistratus mittere) dictorum fidem faciant. (Marcian. Ic. in l. VI. de custod. et exhib. reor) Et quando eo ventum est, ut delatores necessarium regni instrumentum putentur; consultum erit plures ignotos inter se ignorantesque habeantur: qui si consentientia retulerint, credi ijs fortasse poterit; diversa dicentibus fides abnuenda, et ulterius inquirendum si quo modo veritas in lucem produci possit. Iucundum quoque scitu et memoratu dignum est, dispositorum equorum originem ab hoc fine esse, ut, cum late regnari coeptum esset, reges quid in dissitis quoque regionibus rerum gereretur, cognoscerent. Et fallit Orlandus Malavolta in Historia Senensi, ab Augusto cursorios
equos disponi coepisse scribens. Esse enim id institutum multo antiquius ex Xenophonte constat, qui id Cyro adtribuit. (lib. VIII. Cyrop.) Locum, quia notabilis est, adscribam. Etiam aliud quiddam excogitasse Cyrum cognovimus, quod ad imperii magnitudinem pertinet, unde celeriter intelligeret, qui rerum etiam longe remotarum status esset. Cum enim considerasset, quantum itineris equus agitatione diurna conficere viribus integris posset; equorum stabula parari curavit, et in eis equos constituit, cum illis, qui eorum curam gererent. Ordinavit et quovis loco hominem, qui tum ad recipiendum literas allatas, tum ad tradendum eas aliis idoneus esset, quique defatigatos equos et homines exciperet, et recentes submitteret Atque hoc in itinere ne noctu quidem cessari dicitur, sed nuncio diurno succedere nocturnum. Haec Xenophon. unde Postarum, ut vocant, antiquitas constat. Sed et hoc institutum id imperfectionis habet, quod Princeps non raro mendacibus literis et relationibus decipi potest; et hoc tantum scire cogitur, quod aliis placet. Idem Malavolta, quem dixi, in eo quoque errat, quod cum post Augusti tempora usus dispositorum equorum evanuisset, reductum esse a Vicecomitibus Mediolanensibus scribit. Legimus enim Iustinianeo Codici insertas Constantini, Iuliani, Valentiniani, Valentis, Theodosij, Arcadij, Honorij Leonis, et Anastasij de cursu publico
constitutiones, et ipse Iustinianus equorum publicorum in Novella constitutione tricesima mentionem facit.
v. s. ad verb. uxori Martiae aperuisse.
Erat moris in Rep. Romana, dicendae in Senatu sententiae initium fieri a Cos. et ijs; qui alios dignitate anteibant. (Gell. lib. XIV. cap. VII.) Quod postea mutatum est, et primirogati sententiam, qui nondum gesserant magistratus: (Dio XXXIX.) ne puta primi illi vel caeteris dicendi libertatem subtraherent, vel auctoritate non judicio sequentes in suas partes traducerent. Inde Tacitus: (III. annal.) Exemit (Tiberius) etiam Drusum consulem designatum dicendae primo loco sententiae: quod alij civile rebantur, ne caeteris adsentiendi necessitas fieret etc.
Ius ipsi dixisse memorantur Augustus Caesar. (Suet. in Aug. c. XXXIII.) Tiberius (Suet. et Tac. hic) Claudius. (Suet. in Claud. XIV.) Vespasianus. (Suer. in Vesp. XXI.) Traianus. (Plin. in Paneg.) alij: sed temporum nostrorum arrogantia simplicem istam veterum facilitatem respuit: et inde scholastica politica quaestionem hodie fecit politicam; an princeps ipse pro tribunali jus dicere debeat? Mihi non vacat istam litem examinare. Dignum sane majestate Principis videtur, curare, ut judices, et magistratus sancte et innoxie impositô sibi munere fungantur. Ipsum autem ordinario
tribunali praesidere, quid memorati fecere Principes, fortassis et alienum a dignitate regia foret; et curam Principis publicae res, non privatorum litigia exposcunt. Sintigitur magistratus, sint judices, ad quos privati confugiant; sed sint quoque principes, qui judices judicant.
Sublevare miseros, donare benemeritis, mediocribus stipendijs excellentissimum quemque in sua arte colere, quin egregium sit, et Principi necessarium, nullus, opinor, dubitat; verum regiâ largitione, et magnificentiâ exinanitô aerariô, cum illud maxime repentinô ingruente bellô, aliave necessitate extraordinariis et violentis tributorum exactionibus replendum est, ut paucorum benevolentia, ita omnium odium acquiritur. Vnde consideranti mihi Principum publicas opes et vicissim pace belloque necessitates atque onera, non absurda videtur Macchiavelli sententia parsimoniam liberalitati praeferentis; liberalitati, inquam, quae celebre Principis nomen faciat, quaeque privatam benignitatem longe transcendat. Egentib. enim subvenire, merita compensare, virtutibus et artibus stipendia constituere, non tam liberalis donatio, quam obligationis dissolutio est. Sed corruptô hominum judicio fit, ut in Principibus non innocens prodigalitas magis laudetur, quam pasimonia etiam cum alieni abstinentia coniuncta. Parsimoniam pro avaritia appellant; et luxuria specie liberalitatis imponit. (Tac. I. hist.)
Ferdinandus Catholicus nimiae tenacitatis arguebatur: sed calumniam mors Regis detexit: cum post quadraginta duos imperii annos nullos cumulasse thesauros deprehensus esset. (Guicciard. XII. hist.) Verum, ut dixi, melius est, comparcere, quod necessariis temporibus expendas; quam expendere, quod novâ injuriâ a subiectis populis repetas. Nec mihi hic aliquis Caesaris aut Alexandri munificentiam obiiciat. Ille enim regni parandi gratia et pro dominatione pecuniae parcere noluit; hic vero, cum perpetuis bellis insudaret, ex praeda et hostilibus spoliis victoriarum socios ditare et poterat et debebat. Alia nunc temporum ratio est.
v. quae nos ad lib. VI. verb. mirumque amorem etc.
quo scil. ipse amabilior fieret, et acceptior populo. Certe idem Tiberius Caligulam sibi successurum eâ maxime causâ gavisus est, quod ab illo sua scelera superatum iri speraret. Dio Cass. VIII.)
pudet referre, quam excreverint, in Italia maxime, venablibus rebus imposita vectigalia. Hereditates quoque et dotes et legata, quorum olim vicesima pendebatur, non delibantur hodie, sed magnam illorum partem fiscus rapit.
C. Caesar duas res esse praedicabat, quibus et quaereretur, et conservaretur,
et augeretur potentia milites ac pecuniam. (Dio Cass. XlII.) Impossibile est, sine bello tutos nossemper esse, et militem sine stipendio alere. (Dio. LII.) Neque enim quies gentium sine armis, neque arma sine stipendijs, neque stipendia sine tributis haberi queunt. (Tac. IX. hist.)
Fluminum derivationes vix unquam bene successisse perpetuâ observatione notatum est. nec enim sibi vim in ferri natura patitur.
sit ne Principi aut Rebuspub. utilius imperia et magistratus continu are, deque modis omnibus, quibus eminentium virorum spiritus atque potentia deprimuntur, alibi latissime disseram.
Finis Notarum politicarum in librum primum Annalium. C. CORNELII TACITI
Alienigenam dominum nemopatitur lubens; (Curt. lib. VII.) et placidius est, suis parere. Et vix ulla natio est, quae gloriosis factis nomen suum extenderit, nisi ductu atque auspicio suorum Principum, suorumque ductorum. Assyrios, Persas, Macedonas, Romanos, Francos, Vandalos, Gothos vide caeterosque Martios populos: ex suo sanguine Principes, atque duces habuerunt. Israelitas Maximus Deus ex suis sratribus regem legere jussit; et legeregiâ Germanorum cautum est, ne nisi Germanus ad Imperium vocetur. Exterorum imperia raro diuturna fuere. Omitto vetera. Angli Franciae possessione, quam olim tenuerant, omnino exciderunt. Franci Siciliam, Neapolitanum regnum, et Insubriam sui olim dominii provincias necipsi diu retinuerunt; adeo ut praeter maiorum suorum sepulchra nihil ibi reliquum habeant. Denique certum mihi est, ubi vel subiectorum ferocia,
velaemulorum maligna cura imminet, nunquam extero securam fore regni possessionem. Certe Hispanarum Rex Italicarum provinciarum dominium non nisi plurimâ arte politicâ, immensâ pecuniae vi, et perpetuis militum et castellorum praesidiis servat; nec id efficere potest, quo minus modo a Gallis, perpetuis Hispanicae potentiae aemulis, modo ab ipsis Italicis Principibus, vel apertâ vi, vel arcanis artibus lacessatur. Praeterea, diversi sint populorum mores, diversa ingenia, diversae leges; quidam etiam nec totam libertatem, nec totam servitutem pati possint; (Tacit. I. hist.) nec nisi pactionibus adstrictum Principem recipere soleant; peregrinus Princeps, quâ apud suos gubernandi rationeusus fuerat, etiam hîc uti volet; quam tamen subiecti ferre vel nequeunt, vel dedignantur. Indemurmura, querelae, et ad privilegia atque immunitates provocatio; denique, ubinon subvenitur, remedium ex bello. Certe armorum contra Principem suum sumptorum non aliam magis fuisse causam Batavi asserunt, quam quod Rex ea ratione, quam in Hispania usurpabat, etiam in Belgio regendo contra privilegia et immunitates pupulorum uti vellet. (Hieron. Conestag. I. de bell. Bel.) Ita Frisij, cum Saxonibus tumtemporis dominis suis rebellassent, causam agere iussi, armorum tumultuumque non aliam fuisse causam responderunt, quam in novello dominatu praeter jus et pacti fidem postulata, perque vim et contumeliam exacta tributa; quaeque in principatu, ac populo imperiis sueto ferri non
possent, ea populo libero et contumeliarum impatienti irrogata. (Vbbo Emm. XXXIX. hist. Fris.) Qua propter ego Traiano Boccalino assentior, affirmanti, unam esse rationem feliciterimperandi populis, qui Optimatum electione, et sub certis condicionibus in alterius Principis ditionem veniunt, si nimirum a pactis illis Princeps ne latum quidem unguem discedat, neque ex legibus, moribus, et institutis subiectorum quicquam immutet, aut imminuat; indeque politicarum artium et arcanorum magistros, qui naturâ et institutione liberam et nullo vinculo ligatam dominationem amant, parum huic Principatui aptos esse. prudentes aedium conductores uti coenaculis qualia sunt. Princeps ergo talis vetustam omnibus in novo regno faciem relinquere debet, veteres servare leges et magistratus atque officiarios; nec privilegiorum immunitatumque ullam tentet vel abrogationem, vel imminutionem. En, jure civili quoque Proconsul eiusque legatus jubentur eam provinciae partem ingredi, per quam ingredi moris est. magni enim facere provinciales, servari sibi consuetudinem istam, et huiusmodipraerogativas. (Vlpian. in l. IV. de offic. procons.) Et relatum est de Prisco quodam, qui cum a Mauricio Imperatore Dux exercitui contra Hunnos praepositus esset, et sub adventum in castra, neglecto prisco morenec equo descenderet, nec militem comiter salutaret, ita gravem totius exercitus offensam incurrit, ut lapidibus alioque telorum genere impetitus vix salvus evaserit. (Theophylact.
Simocat. III. hist.) Contra prudentiae laudem meruit amplissimam Philippus II. Hispaniarum Rex, quod cum scripturam, qua delictorum gratiam Lusitanis recenter subactis faciebat, publicaret, Lusitanicâ linguâ illam confici jussit, solos Lusitaniae Regum titulos usurparit, caeteris omissis: denique cum soleret subscribere diplomatis haec verba; Ego Rex; hic tantum scripserit; Rex: cum quinque punctis, :.: quae Lusitani vulnera appellant; prorsus ad morem Lusitaniae Regibus usitatum. (Conestag. IV. de conjunct. regni Lusit. cum regno Cast.) Qua animi moderatione si in Belgio quoque usus esset idem Rex, hodieque illas provincias imperio suo teneret: quarum abalienatio non aliunde processisse videtur, quam ab ambitione Cardinalis Granuellani, introductione novorum Episcoporum decretis inquisitionis Hispanicae, et peregrinorum ad honores, cum quadam incolarum injuria evectione. Et ut summatim dicam, quod per exemplorum multitudinem eunti prolixe dicendum foret, fuit haec fere semper, estque hodiepene unica civilium armorum causa, quod Principibus persuasum est, immunitates, et praerogativas populis non aliô fine concedi, quam pueris plorantibus cerasa, et crepundia: auferenda rursus, cum plorarc desierint. Inde contra leges et mores patrios et privilegia factum ab altera partium altera semper conqueritur. Hincque peregrinos in politica scientia esse illos constat, qui stuprum violenter illatum Lucretiae causam fuisse putant exigendorum ex Vrbe Roma Regum. Occasio fuit, non causa; quemadmodum
id jam ante a N. M. et Boccalino observatum est. Causa mutati status fuit Tarquinij tyrannis, et Senatus auctoritas contra vetera instituta ad unum traducta; denique mutata prioribus Regibus usitata rempub. administrandi ratio. Spectabant igitur Romani etiam ante illatum Lucretiae stuprum ad rebellionem, et occasionibus, si quae se darent, imminebant; alias utique venaturi, si Lucretiae pudorem nunquam violasset Tarquinius. Porro eae, quas diximus, difficultates exterm principatus non sunt illis in regnis, quae dominatui assuetae integram servitutem nullis adstrictam modis aut legibus ferre queunt. Vt enim difficilis est horum acquisitio ita facilis conservatio: Mirum sane parum intelligenti rerum civilium videri posset, quid causae sit, quod defuncto Alexandrô in medio rerum suarum cursu nullô tot regnorum herede certô relicto, nulli in tot populis numero infinitis, spacijs immensis, imanitate barbaris, motus extiterint, nisi quos ducum Alexandri ambitio excitavit. Sed si quis consideraverit gentes illas a Persicis Regibus dominico quodam imperio, et a satrapis qui a regibus in provincias precario jure mittebantur, rectos esse, mirari desinet. Nec enim libertatem sibi eripi indignantur, qui semper servierunt. Eadem Turcici regni condicio est; quaesitu difficilis: ubi indeptus fueris, facilis retineri. Vt enim in eiusmodi despotico principatu non sunt sperandae dissensiones illae civiles, quae externo principi ditum in illud facere possint; nec muneribus,
promissisve corrumpi queunt satrapae, quippe mancipia sui Regis; aut, si maxime corruptionibus paterent, non possent in suas partes pertrahere populos, solam Regis et domini majestatem reverentes; ita cui contingeret pellere Turcas in retinendo illo imperio parvo labore et ingenio opus haberet Nam et populi servire assueverunt: et Satraparum sine populorum sequela vani essent conatus.
Caeterum unum adhuc superest, quod obijci potest illi, quod supra dixi, neminem libenter externos dominos pati. Nam Sarmatarum gens reges sibi externos praeficere jam dudum solita est. Inde Jagellones ex Lituaniâ, et ex Transilvaniâ Batoreos, et postremo Serenissimum Sigismundum Regem suum ex Suecia vocavit. Verum huius moris fortassis singulares habent rationes: quarum sane non minima est ut, cum in nobilitate aemulationes sint vehementissimae, nolintque quem quam supra caeterorum condicionem evehi, aequalitas quaedam conservetur. Ita malunt sibi alienum jugum accedere, quam civi et olim aequali obedire; tanquam parendi vilitas augescat si te notis submiseris, et sublevetur peregrinitate dominorum. Praeterea ea Procerum prudentia est, ut mediocris potentiae et exiguarum virium dynastas, vel omnino eos principes sibi adsciscant, quos vel animi moderatione cognitos, vel procul dissitos timere non debeant. Hae sunt, quibus singulare, et a caeteris nationibus abhorrens Polonorum institutum nititur, rationes;
quae si cui non satisfaciant, ego sane Sarmaticam istam politicam aliter non defendam.
de primo genitura juris publici consulti scriptitant; quorum commentationes vide sis.
Nota, vulgi morem, laetari ad nova imperia. Quippe semper nova nescio qua beatitudinis specie se nobis commendare solent, et homines a novo principe largitiones, privilegia, immunitates, denique aureos montes expectant Mediolanenses a Ludovico XII. Galliarum rege defecerunt; eâ causâ, quod spe liberalitatis, quam sibi in Rege enormem imaginati erant, frustrabantur. (Guicciard. IV. hist.) C. Caesar, quod neque opera consumare, quae instituerat, neque populi expaectationem, quam de adventu suo fecerat, privatis opibus explere posset, turbare omnia ac permiscere civili bello coactus est (Sueton. in I ul. c. XXXX.) Eandem etiam inter alias causam fuisse motuum bellicorum superiori seculo in Belgio coeptorum scribit Hieronymus Conestagius in prudentissima (quicquid alii judicent) de bello Belgico historia: (lib. I.) Et idem in historia de conjunctione Lusitaniae um regno Castulonensi (lib. viij.) refert, victis Lusitanis, etsi omnium ratio habita fuerit, quorum aliquod in Regem meritum eminebat, et aliis dignitates, aliis annuae pensiones, aliis aulica officia collata fuerint; tamen tantam fuisse praemia exposcentium ob aliquam notabilem operam multitudinem, ut non universis regni tributis ijs satis fieri potuerit.
Magnae prudentiae est, ita mores suos componere, ut nec severitas amorem, nec facilitas auctoritatem minuat. Tractemus igitur hic, quando locus nos invitat, quibus modis auctoritatem princeps sibi conciliare possit. Eorum igitur, quae verendum populis Regem faciunt, duo praecipua sunt; Virtus, et externus morum decor: et virtus iterum, vel aliena, vel sua. Principis propriae virtutes sunt, sagacitas in pernoscendis civium animis, peritia bellicarum artium, pacis tuendae solertia, adversus subitos casus praeparatio, dexteritas obsecun dandi temporibus, maturitas in deliberando, celeritas in exsequendo, constantia in agendo, in promissis veritas, in coeptis magnus animus, in factis inconcussum animi robur, in divinis exacta sacrorum et religionis cura, denique in universae vitae curriculo morum aequalitas et constantia. Hae virtutes munimenta sunt magnitudinis regiae: hae populos veneratione implent; hae principem tutum sanctumque praestant. Has Princeps captatis locorum et temporum occasionibus ostentare debet, exemplo Scipionis; qui non veris modo virtutibus mirabilis, sed arte quoque ab inventa in ostentationem earum suit compositus. (Liv. XXVI.) Si vero earum splendor vitiorum
quorundam fuligine obfuscetur, celare naevos, nec publice peccando scelerum licentiam facere Princeps debet.
Alienam virtutem intelligo illorum, qui circa Principem sunt, quique ab illo vel publicis vel palatinis officijs praeficiuntur, vel denique eius stipendio vivunt. (v. 10. Barclai. I. Argen.) Multum quippe refert, qui cuique adhibeantur negocio; et ex horum condicione dominorum fama est vel excelsa, vel in deterius. Quare quicquid praeclarum est in regno, quicquid extra regnum, in regiam velut in coelum stellae, coematur. Domitandis alius equis, alius pugilatus sit nobilis: ille aedium moliendarnm celebretur peritiâ, aut derivandis in simulacra fontium aquis; vel si qua ars alia suô aut seculi genio valet. Si qui sunt duces, qui militarem impetum ratione compositum habent, aut fortunâ proprium, si alicubi latent rarae eruditorum faces, quae vel publicae prudentiae aptae sunt, vel solis libris natae apud praesentes et posteros ex ira vel favore dividere mortalibus famam possunt: statim emantur, etiam quanti seipsos vendere volent, si vilius forte non possint. Ipsa stipendiorum magnisicentia commendabit ministrum, et gloriam possidentis. Finge ergo, artificijs, literis, armisque praecipuos convenisse ad unum Principem; quis deinde totô orbe de regia illa sermo? quis eam ignorabit? principi ipsi quanta operis merces? ut excedet mortalium sortem? ut vivus et sospes multo certius, quam per odores et aquilam erumpentem ex
funere se sentiet consecratum? Nec est, quod supervacuâ solicitudine defuturos ex aerario sumptus vereamur. Parcius aucupium procuretur; stabula tanquam in Sybaritano exercitu saltatoriis equis (v. Angel. Politian. xv. Miscell.) ne ferveant; ne reparetur jactura ingenti pecunia, si quem de venaticis canibus aper percusserit; ne Andronici Imperatoris exemplo (Nicephor. Gregor. IX. Phranzes Protovest. I.) canes amplius mille quadringenti, accipitres mille, et qui hos curent, homines totidem alantur; ne tantum auri in tot vilissimos homines, qui implere regum domos solent, profundatur: removeantur adulatores, stulti, moriones, nani naturae monstra, fruges tantum nota consumere: in arctiorem numerum, et ad duorum, triumve amanuensium laborem reducantur vana nomina et munia illorum, qui a memoria, a scriptionibus, a secretis dicuntur. Quod si fiat, semper supererunt pecuniae, opes publicae, thesauri, qui Principum majestati famulentur.
De gestuum externorum majestate et gravitate, caeteroque corporis cultu, vitaeque instituto nihil certi tradi potest. Ignotae enim virtutes pro vitijs accipiuntur. Et Vononis exemplo monemur, in externis istis non esse diversi a majorum institutis. Generaliter tamen monendi sunt Principes, sermone utantur paucorum verborum, incessu tardo, veste gravi. Recessus etiam et rarus in publico conspectus multis placet. Quippe continuus aspectus minus verendos magnos homines ipsa satietate facit. (Liv. XXX.) et majestati
major ex longinquo reverentia est: (Tacit. I. Annal.) et omne ignotum vulgo habet aliquid sacri atque magnifici. Inde Assyrij reges perpetuâ solitudine majestatem venabantur; et olim apud Germanos Velledam, fatidicam regiâ potestate virginem, coram adire alloquique omnibus negatum. Ipsa editâ in turri: delectus e propinquis consulta responsaque ut internuncius numinis portabat. (Tac. IV. hist.) Contra nimiâ popularitate peccasse memorantur Iulianus Imperator (Ammian. Marcell XXV.) et Henricus III. Galliae Rex (Thuan l XVI.) Omnino autem egregie majestatem humanissimis moribus, sed qui non temerarent tantum fastigium, temperavit Fridericus Daniae Rex. Saepius amicos, quasi sepositâ Regis personâ ad sales et jocos, et in quae liberior animus ruit, provocabat; monens, lascivirent secum, et jucunde ineptirent, dum Rex abesset. Postquam satis lusum fuerat, resumptâ regiâ gravitate, Heus, amici, inquit, mittamus nugas: rex enim redijt. Nonigitur majestas humanitatem excludit. Illa populos in cultum suorum regum, haec in amorem et benevolentiam advertit. Solet enim morum facilitas, inquit Nicephorus Gregoras (VI. hist.) in altiore dignitatis gradu facile omnium animos sibi reddere obnoxios: quemadmodum veris amoenitas et flosculotum suavitas omnium oculos inse vertit. Ethoc Indorum sapientum effatum est; principem, quo sublimior est, eo humaniorem si se inferioribus praebeat, carissimum omnibus futurum. Stultus est auceps, qui tubarum clangore
aut tympanorum strepitu volucres in retia pellicere sperat. Quare prudenter quidam judicare videntur (Traian. Boccal.) Hispanos, si ingenij acumine, fortitudini, avaritiae et am bitioni humanitatem et morum facilitatem sociare scirent, posse non vane orbis terrae dominatum sperare; quem ipsis impossibilem reddat nullum ferens, et a nullo ferenda illorum superbia et fastus.
v. quae scripsi s. ad lib. I. ad verba 3 Lepidum specie amicitiae etc.
Hinc inde Cornelius noster modos et remedia docet, quibus boni et mali Principes nimios privatorum spiritus, et formidolosam sibi vim cohibuerunt, fregeruntve. Ego illô labore semel defungi satius duco. Igitur eminentes viri, et ultra privatorum condicionem potentiâ, divirijs (tyrannis virtus quoque metuitur) et opibus pollentes, non absque causa et Principibus, et liberis, suisque legibus viventibus Rebus publicis metuendi habentur. Ea enim est magnorum, caetera summis virtutibus excellentium hominum natura, idque ingenium, ut cupiditatibus suis, et ambitioni maxime, quae sapientibus quoque novissima exuitur, modum statuere vix unquam sciant, et ideo alienâ debeant inhiberi potestate, qui excesserunt suam. Themistocles ad imperandum natum se praedicabat;
(Plutar. in Themist.) et Iasonis dictum refertur, miserum se vocantis, quod non regnet; (Arist. III. polit. III.) et Alcibiades in concione populi Atheniensis, non esse iniquum, dixit, si quis magnô animô praeditus caeteris aequarinolit. (Thucyd. lib. VI.) Denique Historiae Florentinae scriptor non veretur dicere, esse in singulis Rebus publicis familias fatales, quae earum exitiô nascantur. Nimirum nemo est, qui, etsi non verbis, tamen apud animum suum non probet C. Caesaris dictum;
Nam si violandum est jus, imperijgratia
Violandum est: alijs rebus pietatem colas.
Saepe est audita Alexandri Magni vox, Antipatrum Macedoniae a se praepositum, dum ipse in Asia bellum gereret, regium affectare fastigium: majorem que esse praefecti opibus, actitulô Spartanae victoriae inflatum omnia a se data asserentem sibi. (Q. Curt. X.) In Repub. Romana, unde omnium rerum magnarum exempla merito petuntur, quid factiones, et in medio foro primum armorum civilium tentamenta, mox introduxit aperta inter cives bella, et antiqui moris corruptionem, et denique libertatem euertit, nisi paucorum nimia potentia? qui cum continuatis imperijs populi inconsultum favorem acquisivissent, tandem illô in ipsum patriae exitium usi sunt. Hinc neque Caesar superiorem, neque, Pompeius parem ferre potuisse dicitur. De divitijs immensis privatorum quae regiis opibus pares aut superiores erant, quibus exercitus suos faciebant, et plebem donis, ludis spectaculis sibi divinciebant, incredibilia narrantur.
Quid enim? putemus civili modestiâ vivere potuisse, qui plura flumina possidebant, in suo orientia, in suo cadentia? (Sen. de tranque an. II.) quorum e numero erant, qui, ut Athenaeus (VI. dipnosoph.) affirmat, decem aut viginti millia servorum habebant? Ab unius e plebe hominis opibus de caeteris coniici potest. Is erat C. Caecilius Claudius Isidorus, de quo haec C Plinii (lib. XXXIII. C. X. hist. nat.) verba adscribere lubet. C. Asinio Gallo, C. Marcio Censorino Coss. C. Caecilius Claudius Isidorus testamento suo edixit: quamvis multa bello civiliperdidisset, tamen relinquere servorum quatuor millia, centum, sedecim; juga boum tria milla, sexcenta; reliqui pecoris ducenta, quinquaginta millia: innumerato. H. S. sexcenties: quae summa secundum Lipsij calculum facit millies, quingenties mille Philippicos; hoc est, ut nunc loquimur, unum millionem cum medio. Porro a civili modestia omnino alienum erat, integras provincias clientelae jure obnoxias habere. quomodo Sicilia Ciceronem patronum habuit, (Cic. XIV. ad Attic.) Bononia Antonios, (Sueton in August. XVI.) Sparta Claudios, (Suetonin Tib. VI.) alij alios. Sed erit alibilocus dicendi plura de Romanae Reip. vitiis. Nunc ad alia pergimus. Michael Palaeologus, adeptus publicae pecuniae tractandae facultatem, cum eâ in milites, et plebem divisâ omnibus se gratiosum fecisset, sublatô verô herede imperium Constantinopolitanum ad se traxit (Niceph. Gregor. III. hist. Georg. Phranzes Protovest. I. hist.) Vltimi ex Merovaei familia Francorum Regis remissione
curarum et ignavis voluptatibus felicitatem metiebantur; omni vi dominationis in Magistros equitum translata. Vnde eo ventum est, ut sireges tantae potentiae fraenum inijcere in animum induxissent, jam non inhibere potuissent coalitas vetustate, atque ideo velut legitimas vires. Et Pipinus sibi suisque tantum opum atque virium circum dedit, ut posteris, usque ad Pipinum alterum praeter nomen nihil ad regnum defuerit. (P. Aemil. I. II. de reb. gest. Franc.) Henricus II. Angliae Rex post redactam in potestatem suam Hiberniam, illi regno Hugonem quemdam cum summo imperio praefecit; qua ille potestate elatus etiam ipsi Regi obedientiam exhibere contempsit: et majora ausus fuisset, nisi in tempore a famulo, jubente, cerre scienteR ege sublatus fuisset; quemadmodum scribit in Historia de rebus Anglicis sui temporis Guilielmus Neubrigensis; (lib. III.) qui idem alibi de fratre Richardi Regis inquit: indulta Ioanni tetrarchia fecit eum ambire monarchiam. Medicaeorum familia magnitudinis suae fundamenta jecit in credibilibus divitijs, quas Cosmus senior collegerat; inde Laurentij virtute et prudentiâ tantopere crevit, ut posteri in eam majestatem, quam hodie videmus, oppressâ libertate, aut licentiâ verius patriae, adoleverint. (v. Cin. lib. I. de vit. Cosm.) Vidit et recens huius rei exemplum superior aetas in Scirifijs, qui nunc in Africa rerum potiuntur. Cum enim Scirifius Hascenes cum filijs, religionis Mahumetanae in remotioribus provincijs docendae causa a Rege Fessano
tympanum et vexillum, et aliquot equites impetrasset, quibus cum circumire, et populos officij sui admovere posset: ab his initijs Regi non formidandus modo fuit, sed et eum regnô, quod posteri eius hodieque tenent, exuit. (Thuan. VII.) Gallici denique regni nuperae turbae, quas meminisse non indigenis modo, sed externis quoque animus horret, prudentum judicio ab nimiis procerum opibus coeperunt. Et jam olim Ludovicus XII. Rex dicebat, potentum depressione suam securitatem firmari. (Guicc. IV. Histor.)
Quid ergo remedii est in huius farinae homines, et ut Tacitus (I. Annal.) loquitur, plus quam civilia agitantes? Vt quod sentio, dicam, difficillimum esse reor, Rerumpub. conversiones quae ab ambitione quorundam accidere solent, ullâ prudentiâ, ullisve consiliis praecavere. Etenim principia et fundamenta principatus, dum jaciuntur, difficilime animadverti possunt: cum turbidi homines et rerum novarum appetentes primum sibi clientelas comparare, et beneficiis, liberalitate atque comitate alios sui similes, quosdam incautos et rerum nescios devincire soleant, Quae res quia quandam habent virtutis speciem, occulunt malignitatem suam, nec sine iniquitatis cuiusdam opinione coerceri possunt. Si vero adultum sit malum, et suis viribus subsistat, vix est, ut remedia non sint ipso morbo periculosiora: ut inde Hetruscus politicus forsan non imprudenter moneat, ubi malum aliquod timendum Reip. tantopere auctum fuerit, ut in difficili sint remedia,
satius esse ferre aliquandiu, et imminere occasionibus, quam intempestiva violentiâ incassum se opponere. Non placent, qui in futuros morbos firmo corpori medicamenta infundunt, solicitantque sopitas aegritudinis causas, necullo tempore peius quam inter eiusmodi luctam succensas. Quot mala, quot funera vidimus hominum per eiusmodi medicamina incitantium resides, et velut oblitos nocere humores? Atque illis similes sunt, qui placidis rebus quaerunt in futuras tempestates formidolosa remedia, quaeque ambiguo exitu possunt rectam Reip. valetudinem tam perdere quam servare. Crescente Romae Vrbis potentiâ, vicini populi, qui nascens malnm in herba opprimere debuissent, sero nimis errorem agnoscentes, fedus inter sese pro libertate contra Romanos icere. quo facto non modo non emendarunt priorem errorem, sed altero addito Romanis, quorum amicitiam pacis artibus sibi conciliare poterant, in se concitatis, malum repraesentarunt, quod fortasse longe adhuc aberat. Cum M. Antonius Triumvir, hostis a Senatu judicatus, ingentibus copiis Caesarem quondam secutis formidabilis esset: suasit Cicero, ut Octavius cum novo exercitu adversus Antonium mitteretur. Etenim fore, ut audito Octavij, Caesaris ex sorore N. nomine confestim sint ad eum legiones transiturae. Prudens sane consilium! sed quod Antonius alio consilio elusit. Cognito enim periculo, Octavium in suas partes pertraxit: iique ambo conjunctis armis et viribus Remp. oppresserunt. Cosmus Medicaeus superior
tam potens in Rep. Florentina erat, ut et proditionis species videretur, non coercitô eô Reip. prospicere, et periculosum, quietum adhuc irritare. Erat tum insignis prudentiae fama Nicolaus Vzanus, qui, donec ipse vixit, nunquam durius aliquid in Cosmum decerni passus est: quod praevideret, si quid talecommitteretur, ruituram Reip. libertatem. Eô vitâ functô, discesserunt reliqui ab illius monito, et Cosmum Florentiâ ejecerunt; qui paullo post a factione sua revocatus, Florentiae principum invasit; quo non pervenisset, nisi suorum civium injuriis eo provectus fuisset. Idem in C. Caesare observare licet, qui primum Pompeij ipsius favore adjutus eam sibi potentiam acquisivit, quae civitati Romanae postmodum terrori fuit. quaeque ad minuendam hanc potentiam Pompeius sero nimis inutili curâ futuri movit, et Pompejum et libertatem Romanam funus fecerunt. Fitigitur plerunque ut quorundam imprudentiâ, et aliorum inerti conniventiâ radicesdenique agat ambitio, et aut omnibus in medicinam desit animus, aut eanon nisi sero, et inutili cura
cum mala per longas invaluere moras,tentetur. Sed sunt tamen a prudentibus notata remedia, quibus tantum malum superari possit; alia quidem, ubi unum, vel paucos opes et potentia supra caeterorum condicionem regio fastigio prope nimis admoverunt; alia iterum, ubiintegri alicuius regni proceres, immunitatibus, praefecturis, viribus superbi in reges propellunt cientque
potentiam, quam tamen ipsi condiderunt. Deprioribus primo loco dicam. Quibusdam igitur saeva et crudelia placuerunt consilia, qualia Periander aliquis, aut Tarquinius suggereret: ut nimirum summa papaverum desecentur. Hoc modo Alexander Magnus ad Persicum bellum proficiscens, omnes novercaesuae cognatos, quos Philippus in excelsiorem dignitatis locum provexerat, interfecit: sed nec suis, qui apti regno videbantur, pepercit; ne qua materia seditionis, procul se agente in Macedonia remaneret; et regis stipendiarios conspectioris ingenij ad commilitium secum traxit; segniores ad tutelam regni reliquit. (Iustin. XI.) Constantius Imp. cunctos sanguine et genere se contingentes stirpitus interemit. (Ammian. XXI.) In historia Constantinopolitana observare licet, claros viros vel oculis privatos, vel in monasteriadetrusos. Et tradunt nostri homines cautionem, hos tales prave gratos vulgo, plebis ductores eodem in carcere custodiri, puniri, et sepeliri dibere. Quippe plebeiorum suppliciis aliorum audaciam terreri; insignium hominum caede accendi. Vnde Albani Ducis imprudentiam arguunt, quod Egmondanum et Hornanum medio in foro, et in conspectu populi, qui illos tantopere amabat, capite multare sustinuit. (v. Boccalin. cent II. cap. Xl IV.) Aliter Veneti, quorum annales tradunt, cum olim inter nautas et populum periculosissima orta esset seditio, quae neque per lictores neque magistratus sedari potuisset, eam tandem interventu P. Lauredani,
quianno superiori Imperator bello maritimo fuerat, illico conquievisse. Verum hanc nautarum obedientiam adeo suspectam Senatui fuisse, ut Lauredanum carceri inclusum mori coegerit. Ta itus quoque libro primo, seditiosorum duces caesos intra tabernaculum ducis obrutos dixit: et infra hoc eodem libro scribit Tiberium Pseudo-Agrippae poenam palam non ausum, in secreta palatij parte interfici jussisse, corpusque clam auferri. Athenienses adversus opibus, virtute, vel merito eminentes Ostracismo utebantur; (v. Carol. Sigon. II. de Repub. Athen.) cautione profecto minus honesta, et quae parum ab illa Ephesiorum lege, qua quis frugi esse vetabatur, differre videtur. Sane Aristoteles (III. Polit. IX.) et si fateatur, inesse Ostracismo qualemqualem justiciam civilem, tutius tamen arbitratur providere ab initio, ne tali medicinâ sit opus. (adde Paul. Parut. I. discurs. cap. vlt.) Minus enim difficile est, dignitates opesque quam vis benemeritis denegare, quam collatas adimere? quippe illi quod nunquam habuerunt, non adeptos se patientius ferent: hi vero honores quibus assueti sunt perpetuis machinationibus recuperare tentabunt. Vnde, qui civitatibus pulsi sunt, quod maxime superioribus seculis in Italia, cum factionibus omnia scaterent, accidit semper instrum enta se praebue runt affligendi patriam suam. Tutius igitur est, impedimenta obiicere instrumentis nimiae potentiae, convellere fundamenta, quibus illa nititur, et velut subtractis alimentis ignem ambitiosum extinguere.
Illi igitur, cuius privatum modum egressae sunt divitiae, dignitates, curationes, legationes conferantur damnosae, sumptuosae, et quae sine rei familiaris dispendio obiri nequeant. Si favore plebis nitatur aliquis, ille derivandus est iisdem aut majoribus beneficiis aut illecebris in ipsum Principem aut Rempublicam. Quinomen, famam, et glor am habet, arduis et periculosis obiici debet expeditionibus; ut, ubi non successerit negocium, et eventus spei non responderit, minuatur auctoritas, quam a rerum gestarum excellentia meruit. Is, cuius in aula, aliove certo loco nimia potentia est, specie honoris in longinquas regiones amandari potest. Siarmis fulciatur alicuius magnitudo, eum vario praetextu ab exercitibus et militia ad honoratissima quaeque officia, sed quae potestate omni careant, in aulam transferendus est. Quomodo Constantius Caesar Vrsicinum in Oriente equitum magistrum sibi suspectum ad se venire summo cum honore mandavit; ea specie, ut pro rerum tunc urgentium captu disponeretur concordi consilio, quibus virium incrementis Parthicarum gentium arma minantium consilia frangerentur. (Ammian Marcell. x. v.) et idem Iuliano Caesari Herulos, Batavos, Petulantes, Celtas, et caetera auxilia, quasi ijs in Parthico bello opus haberet ademit: (Ammian. Marcellin. xx.) Mucianus, quia propalam primus Antonius opprimi nequibat, multis in Senatu laudibus cumulatum, secretis promissis oneravit, citeriorem Hispaniam ostentans, discessu Cluvij Rufi
vacuam: simul amicis eius tribunatus praefecturasque largitus est. dein, postquam inanem animum spe et cupidine impleverat, vires abolet; dimisâ in hyberna legione septimâ, cuius flagrantissimus in Antonium amor. (Tacit. IV. hist.) Ferdinandus Consalvus, ille qui Magnus Capitaneus vulgo usurpatur, pro Neapolitano regno Regi suo subjecto eam retulit gratiam, ut rex ademptis illi exercitibus et munitis locis, eum in Hispaniam abduxerit, ubiinglorius obijt. (Guicciard. IV. et VII.) Et hancingratitudinem, quia necessaria est et securitati publicae consulit, quodammodo ex cusatione dignam pronunciant nostri politici. Porro alia cautio est, arcere tumidi spiritus homines ab omni magistratu et imperio, sed curationibus tamen, legationibus, aliisque honoribus admovere, quibus honoratiores quidem sint, nihilo tamen valentiores. Ita Bragantiae Dux, qui nomine uxoris in Lusitaniae regnum jura sibi quaedam competere putabat, post illud regnum a Philippo Hispaniae Rege subactum, creatus quidem est Aurei velleris eques, et inusitatis honoribus affectus; (nam et in templo proximus Regi consistere jussus est) nihil tamen obtinuit, quod vel opes eius vel potentiam augere potuisset. (Hieron: Conestag. VIII. de bello Lusit.) Iterum alia cautio est, ut si in magnum virum conferre imperium sit necesse, ipsius pravaecupiditates collegâ addito coerceantur. Quo consilio, cum Constantius Imp. Gallum Caesarem ad se evocare vellet, dissuaserunt alij: quippe discedente Caesare
Vrsicinum in Oriente perniciose relinquendum, nullo futuro, qui prohiberet altiora meditantem. (Ammian. XIV.) Alij, quos inter doctor meus Christophorus Besoldus est, praecipiunt, magnos viros ad uxores ducendas, et liberos suscipiendos adigi, quorum intuitus patrem reddat amicorum Reipublicae; et hoc praeceptum Henricum IV. Galliae Regem in Bironio incaute neglexisse. Sed mihi tam nocere posse videtur istud remedium, quam prodesse. Nama voto relinquendi opes atque potentiam liberis, ubi honesta non succedunt, facile ad scelera transitur; et nisi sint post nos, ad quos improbitatis utilitas redeat, non placet incerta et cum periculo, aut brevis denique felicitas. Augustus inter alia dominationis arcana etiam hoc habuit, ne cui Senatorum extra Italiam sine suo permissu peregrinari liceret: (Dio l II.) eo, puto, fine, nemilitum provincialiumve studia ambitiose conciliarentur. Movet, quod Gallia Narbonensis et Sicilia ab hac prohibitione exceptae erant; (Tacit XII. Annal.) quae fraudibus ob Principis et Vrbis viciniam non itacommodae videbantur. Praecipue tamen Aegyptum Augustus seposuit, vetitis ingredi Senatoribus; ne fame urgeret Italiam, quisquis eam provinciam, claustraque terrae ac maris, quamvis levi praesidio adversus ingentes exercitus in sedisset. (Tacit. hoc lib.) Vnde et Vespasianus, quando Aegyptum, claustra annonae obtineret, posse Vitellij exercitum egestate stipendij frum entique ad deditionem subigi, sperabat. (Tacit. III. hist.)
Quâ etiam ratione inductus Augustus, non ex Senatorib. aliquem, sed ex equestri ordine praefecit Aegypto. Ita enim visum expedire, provinciam aditu difficilem, annonae faecundam, superstitione ac lasciviâ discordem ac mobilem, insciam legum, ignaram magistratuum, per aliquem ex equestri ordine, non Senatorio, retinere. (Tacit. I. hist.) Eadem solicitudo ante Augustum exercuit quoque Alexandrum Magnum; qui in plures praefecturas Aegyptum distribuit; miratus naturam et munimenta regionis: et intutum existimans, unius imperio totum regnum committere. (Arrian. III. hist.) Aurelianus quoque Imp. cum Saturnino limitis orientalis ducatum dedisset, sapienter illi man davit, ne unquam Aegyptum videret. Cogitabat enim Gallorum naturam, (et erat Saturninus natione Gallus) verebaturque ne si perturbidam civitatem vidisset, quo eum naturaducebat, societate quo que hominum duceretur. (verba Vopisc, in Saturn.) Porro saluberrimum est consilium, maximeque necessarium, omnes magistratus, omniaque imperia potiora facere temporaria, ne in unius manibus diu resideant. (V. N. M. III. disc. XXIV.) Eo quippe ingenio sunt homines, ut postquam multum temporis in potestate transegerint, patriis moribus hautquaquam sibi vivendum ducant. (Catulus apud Dion. XXXVI.) Qui semel imperandi dulcedinem degustarunt, privatam vitam paullo magis plerunque quam animae a corpore separationem horrent, et privatae domus angustias, ut crudele patibulum
abominantur. Quidem et tranquillitatem regno praeferre paradoxon supra omnem modum odiosum; sententia, quam omnes ore versant, et nemo pectore credit. Accedit, quod, ut rectorem a Principe accipiunt provinciae, hunc ilico venerantur, ei assuescunt, tam constanter hunc esse Praefectum, quam illum Regem intelligunt. Imo et propius ille civibus incumbit, propius urget affectus; contumaces aut amantes propius damnat, vel colit. Maxime nobilium stirpes adeo eiusmodi provinciarum Rectoribus accedunt, spe, convictu, mansuetudine captae, ut deinde vel in Regem promissam fidem exerceant. haec munera, si parvi temporis fierent, non illis coalesoeret inveterata vis; neccives brevissimô defuncturos imperiô praeter fas amarent, aut timerent. Et quantumvis angusti temporis honoris cupide commendabit ambitio. Denique Princeps aut Resp. in plures liberalitatem dividere poterunt; vacuis saepe provinciis, in quas alios atque alios pro meritis tem poribusque sufficiant. Inde Romae olim lege cautum fuit, ne quis omnino Praetor anno, aut Consul biennio amplius a suo magistratu continuo imperaret. (Dio Xl III.) Et Florentinae olim lex fuerat, ne Prior Reip. (is summum honorem gerebat) intra triennium, ex quo magistratu abierat, eundem petere posset. (Leonard. Aretin. IV. histor. Florent.) In eâdem urbe cautum aliquando fuit, ne Reipub. Vexillifer (Gonfalonerium vocabant) in perpetuum crearetur; sed annua esset illa dignitas. (Guicciard. XI.
histor.) Cum Gallus Asinius censuisset, in quinquennium magistratuum comitia habenda; eam sententiam altius penetrare, et arcana imperij tentari Tiberius arbitrabatur. Nempe superbire homines annuâ designatione; quid si honorem per quinquennium agitent? (Tacit. infr. hoc. lib.) Regnum Assyrium ad mille annos stetit inconcussum, non aliam ob causam, quam quod militiae praefecti quotannis mutarentur. (M. I. art. milit.) nec aliam ob rationem, post extinctam Caesarum familiam in Imperio Romano tot bella civilia inter ipsos duces, totque ducum conspirationes contra Imperatores exortae sunt, quam quod ijdem ijsdem exercitibus perpetuo praefecti essent. Ad hoc respicit hoc loco Cornelius noster, cum Tiberio non ingratum accidisse scribit, turbari res Orientis; ut eâ specie Germanicum sibi suspectum et invisum suetis legionibus abduceret, novisque provinciis imponeret. Et si vere rationem ponimus, non aliam magis rem libertatem et publicam rem Romanorum evertisse inveniemus, quam imperij prorogationem. Quid enim aliud Sullas fecit et Marios, quam tot man, data bella, totque consulatus exiguo intervallo? quid Decem virorum insaniam aluit, quam perpetua, contra mores patrios prorogata potestas? Quid Caesarem tyrannum et patriae libertatis invasorem fecit, quam perpetua, contra leges dictatura? Denique huius rei domesticum exemplum occurrit in meâ Germaniâ. Regio erat olim sub Imperatoribus armis, opibus, potentiâ ingens;
nunc ex quo Optimates commissas sibi quondam provincias in principatus mutaverunt, et beneficia, quae feuda hodie dicimus, prima in stitutione temporaria, et cum persona, cui conferebantur, expirantia in sobolem transmiserunt, domino Pene tota excidit. Hoc enim modo populorum et gentium mentes, quas vis quaedam ingenita ad suorum Principum cultum advertit, ante in unius reverentiam intentae ad istos vicarios, et mox dominos accesserunt. Hactenus de continuatis imperiis. Postremo consilij quoque pars est, praepollentes, cum delinquunt, quod ob arrogantiam illorum saepe fieri solet, severius punire, tollere illis aut minuere immunitates, et privilegia, publicare bona, removere ad tempus officiis, et si quae sunt his similia. Et hac arte Veneta Respub. ac Hetruriae Magnus-Dux ut plurimum utuntur.
Nunc superest, ut demonstrem, quibus modis non singulorum opes, sed unius Provinciae magnatum, qui libertatis quadam imagine elati Regis quoque imperia contemnere possunt, potentia contundatur. Sane nunquam mihi justum videbitur, Optimates, qui certis legibus parent, et vetusto jure immunitatibus gaudent, absoluto velle imperio subiicere. Hoc enim nihil aliud esset, quam ex legitimo principatu formare tyrannidem. (V. quae dixi ad initium huius libri.) Sed fit interdum, ut quidam nunquam sui gradus satis patientes, et justam quoque modestiam respuentes, speciosô libertatis titulô abusi, et populorum sinceritate
corruptâ, movere debeant regnum curas ad inveniendas usurpandasque cautiones, quibus isti dediscant tumidos et seditiosos spiritus. Et ut his artibus abutantur interdum Principes, quibus jus fasque ad suum arbitrium exigere mos est; cautionis tamen loco erit, nosse machinationes, quibus subversis juribus et moribus antiquis unius legibus soluta potestas stabilitur. Quô quidem in argum ento cum parâssem dicere non pauca; vidi Ioannem Barclaium, amoenissimi ingenij virum, et quem suo merito omnis elegantiae compendium mihi vocare videor, ita prudenter, atque nervose versatum esse, ut addi nihil possit. Igitur dubitanti mihi, an post tantum Homerum Iliada scribere supersederem, aut saltem, ne quid desiderari posset, mea adderem; ea sententia sedit, describere hunc in locum integram Barclaij disserationem. Veniam, imo laudem merebor, quod quae meis verbis tam bene, tam eleganter dicere desperabam, alienis, quibus prudentius, elegantiusve nihil dici potest, proponere voluerim Introducit ergo Cleobulum, regij consilij praesidem, Regi suo ita loquentem: Quamdiu lenitas in virtutibus erit, non dicêris ullo vitio impulisse labentem in clades Siciliam. Lenitate, inquam, tuâ, malignitas fatorum in tuas et patriae clades abusa est. Illa facilitas, et indulgentia in Magnates, illa tua tuorumque majorum incauta in eos profusio prodidit praecipuas imperii vires, aperuitque injuriis despectam dignitatem. Iam quidem perculsi sunt: jam silebunt defessae factiones. Ast,
ubi respirarint, expecta alios fluctus, nisi ventos plusquam Aeolico utre tenueris. Pugnabunt erumpere; et quamdiu nimis poterunt illi, nunquam satis Reges poteritis. Nec in tyrannidem te adorno. Ipsis quoq consules, o Rex, si efficies, ut timore, aut fastidiô culpae, paulatim in quietos mores dediscant. Tum Meleander: Scio, inquit, ex his nubibus fervere plerasque procellarum. Sed vires eorum hominum adultae sunt, et ipso tempore acpatientiâ Regum jam prope legitimae. Hos itaque accidendo vel injuriam facere credar, quia natam ante me potentiam percellam; velnimio in conatu regias vires jam saepe delibatas, et quarum infirmitatem celari interest inconsulto experiar. De successu, reponit Cleobulus, melius ominare; dum ordine et per partes evellas eam segetem, quâ ipsi luxuriant. Sed nec crede, iniquam fore causam, et quam Dij hominesque non probent, si pugnabis pro regiâ dignitate, et Siciliam a parricidio prohibebis, quo ipsa se furiis mactat. Quinam illi sint, vide; unde processerint; quae illos machinae fastigio tuo admoverint. Vt cunque si jactent; majorum tuorum benesicio opes comparavere, in praefecturas missi sunt, regiaeque amicitiae indulgentiâ hoc culmen condiderunt, ex quo hodie five ipsi, sive ecrum posteri certant in Reges. Tua sunt ergo tela, quibus lacesseris, tua acies tot mucronum, caecâ discordiae manu infelicitatem sui auctoris voventium. Simerentur, si ferre felicitatem suam non possunt; ab ijs duntaxat recipe, quod a vobis acceperunt. Nudos medius fidius relinques,
cogesque oblivisci spirituum, quibus nuncintumescunt, vestras apud se mirati divitias, suae vero sortis ignari. Ac, quo maturius consulas sceptro, vide quam multum coalescat illorum in vos imperium; quam publice, quam periculoso consensu haec velut jura peccandi nunc asserant. Inter se aemuli, inimici, tamen vix libenter accipiunt, a Rege ullum premi. Quisquis ergo rebellat, caeteriadsunt, vel publice, vel privatis affectibus. Nunc causae se addunt, nunc tempore utuntur jam satis occupato, quo alio jurgandi praetextu distrahant Regem. Alij tuum latus, tua castra non deserunt; sed lento et per ambages fracto regiorum consiliorum aut militum usu, diu voluntrebellium contumaciam conferri viribus sceptri; ne videatur indignum Regibus aut impar esse periculum, assuescatque populus vereri hos motus et pati. Ita sibiipsis et exemplum faciunt, et exitum ornant, si ita irasci in Regem contigerit. Hanc conjurationem nisi antevertis consiliis, quantum aberis a Merganiae (Germaniam intelligit,) fato. Regio erat sub uno formidanda: nunc segnicie vel patientiâ imperantium adeo in varios Principes lapsa, ut domino tota exciderit. Quanquam recenti memoriâ tenes, Rex, quid hae possint factiones; permittes hîc tamen earum cunabula, et ingenium percenseri. Nam et accendi te volo, vel parari ad patientiam haut dubiae cladis. Igitur, si quos amas, si quos attollis praeter veterum Optimatum libidinem, tanquam deeorum bonis sit, quod latgiris, excedunt ab aulâ:
queruntur se contemptos; in arces, praesidia, quae iis credidisti, confugiunt. Fortunas populi deflent; exanimati regni sanguine paucas hirudines repleri: non ferendam eorum superbiam, qui fascinato Principi illudunt, veteresque et emeritas stirpes inex perto recentis potentiae gaudio calcant. Frequens haec quidem, ut nosti, dissidendi est ratio, proruendique ad civilia arma. Sed et aliae praeterea causae illis ingeniis faciunt defectionis audaciam. Diu ipsis largitus cesses utcunque magistratus, praefecturas jam plenis necdum tamen satiatis negaveris; iis arcana omnia non credas; habeas alios fideliores tibi: non accesseris odiis, quibus aemulos devovent. Ilico indigne haberi se putant; frendentque tanquam contumeliâ violati Alii, utreverentiam sibi concilient, et quid possint, Regem admoveant; quaerunt offensionis materiam, et gratis ineunt consilia in publicam pacem. Caeterum, quaecunque illos occasio tollat in rixam, viribus, quas vos Reges tribuistis, succincti, mox clientes armatosque inveniunt, eo pro lixius quod haec secedendi facinora semperinulta sunt, et plerunque praemia habent. Sic erecti, sic velut in suo regno collecti, opimiora ad conciliandam pacem a vobis Regibus extorquent, quam se ipsis obsequium et fides mansisset. Vestro interim auro, vestrisque stipendiis (quis ferat?) militant acies, quas in vos educunt. Aerario vestro feroces, aut rationem imperii deposcunt a vobis, aut regnandi modum praescribunt. Vestri coloni sunt, vestri cives, qui
plus quam externis tumultibus per haec bella eruuntur. Quid deinde? emitis pacem? Reges, his prodest peccavisse. Vos in regno nunquam bonâ fide pacato expectatis soliciti, ex quo cinere se flamma refundat; cui placeat gloria novae litis, quae federum tabulae jam plenissimis libris addendaesint. Minimum putem, quod haec bella, hae paces exterarum gentium ludibriis evilescunt; quodque minor quam pelago fides est, sive quietem agimus, sive tumescimus. Majora sunt vulnera, quibus viscera patriae lancinant illi mores. Robur enim maximae gentis, et cui si haec absint incommoda, nulla non cesserit, hic assiduus et pestilens ventus affligit. Pereunt urbanae et rusticae opes, quascunque provincias turbo afflaverit. Consumitur impetus animorum, et prudentum, quos multos habemus, solertia, digna Orbi imminere, his domi pacandis tota vix sufficit. Instituuntur praeterea animi juventutis ad audaciam et contemptum majestatis in fandam que dulcedinem belli civilis, in quo furor et aviditas subitas pugnas, et praesentia praemia habet. Ita domestico facinore marcescit, quicquid ad terrorem exterorum Dij Siciliae nostrae tribuerant. Neque putes haec esse rudimenta flagrantium animorum, qui castrensi disciplinâ eruditi, aestus inter se conceptos moxin peregrinum hostem validius effundant. Vtinam haec solatia saltem essent civilis insaniae. Sed ne isthic tyrocinium ad fortitudinem aut militiam credas: cogita, quam saepe plus vanitatis et minarum hi turbines habeant, quam justi laborisin castris.
Conveniuntillae cohortes in arcibus, urbibusque obnoxiis; facilem civem, aut imparatos agrestes diripiunt. Haec plerunque fortitudinis summa. Acies rarae; nulla aut subita discrimina: quia obnoxie placantur, et ante fortunam armorum ab facinore donatos dimittitis. Sed etiam, ut bella haec durent, ut saeviant mutuae turbae: at interim miles opimae patriae spoliis saginatur, et in bonis miserorum civium bello quam pace delicatior, latrocinijs magis quam constantiâ, robore, arte imbuitur: ut ad disciplinam dein de veri et sobrij Martis, et externis regionibus interdum infoecundis frangatur enervi fastidio, doceatque diversissimos esse labores, prae datoris et militis. Temnimur interim, o Rex: et si quid in vicinos minaris, robori minus suo quam malis nostris fisi, tuos conatus despiciunt Largitione tantillâ facile credunt excitare de Siculis, qui civili seditione te implicent. Sic tradunt te ijs debellandum, per quos tuis auspiciis de buerunt everti. Nobilissimae genti infamiam an perniciem haec plus creent, ipse existima. Vis deniq quod tui cives queri possunt, hîc audire? Componen dis his fluctibus olim populus ad regiam potestatem respexit. Ne collideret Optimates ambitio, ne unam gentem factiones dividerent, essetque timendum a civibus, quod hostes solent minari, transtulere in Regem purpuram, solium, ferrum. Quod si adhuc in regno vexantur reipub. malis, quid precij illis erit traditi sui juris, exutique imperij? aut illos in libertatem restitue, aut dom esticam praesta quietem, propter
quam libertatem reliquerunt. Meleander ad haec verba ingenti suspirio pectus concussit: et facilius argui morbum posse, respondit, quam expelli medicina. Iam se Eristhenem et Oloodemum (hi factiosorum praecipui a Barclaio finguntur) ferro ultum. Lycogenem occubuisse. Si ad illud exemplum quotidie severitatem res exigunt, sibi ipsi in odium venturam potestatem, quae sanguine Optimatum alenda sit. Summa in illis indoles, inquit, animi vigor, multae virtutes. Scilicet extinguam aut premam haec sydera? omnia autem? sed illud inhumanum, et sortasse supra regias vires? Quaenam igitur? nempe suspecta. At vero et solae suspicionis poenas luere est indignum; et praeterea saepe nullum est ante tumultus suspicionis vestigium. Impetus in vividis mentibus praeceps haut raro simul cogitat, simul excit hos motus. An omnes habebo meâ rigiditate aversos? vivamne ferae instar in solitudine? an potius novis hominibus regiam implebo? acerbius mehercule ipso malo remedium! Deos et fata spero, post quam sumus emoliti acerrimam tempestatem, pro habenâ reverentiam nostri fore expertis, quid possimus. Saltem Cleobule, quam mitissima consilia habes, exprome. Tum Cleobulus. Faveo tibi, ô Rex: id est, proceres, quantum licet, tecum excuso. Laeti in illis et ingentes sunt animi; et haec ipsa, quae arguimus, magnae indolis notae sunt; et si legum habenis teneretur, rebus publicis salutaris. nunc, quia illam passi estis lascivire, eorum quaecogitat, quae que audet, inclino
in vos Reges invidiam. Caeterum cum virtutes ac vitia non plus ex merito aestimentur, quam ex populari judicio: nihil mirum, si consuetudo et peccantium claritas atque successus nobilitaverit hanc culpam: quam si premi et eripi cupis, revocanda est paulatim ad suorum natalium vilitatem. Hoc autem efficies, primum nominis veri dedecore: ut apud te perduellio, conjuratio, perfidia nominetur; non, ut solet, magnitudo animi, prudentia, societas, publici boni cura. Deinde, ut, ut qui a te secesserint, saltem eflagitatae veniae humilitate frangantur: cum nunc (miro gentibus ritu) damnare te soleas, publicis professus codicillis, hos esse innocentes. Nam si rei non fuerunt sumptis armis, certe tu reus, in quem illa sumpserunt. Triste dictu. Si haec postrema exceperis arma, in quibus simpliciter victor es, vide subte et patre tuo turbas. Omnes eâ cautione dimissae sunt, (innuit Barclaius superioris seculi turbas in regno Francico) ut terras populatas, conscriptos milites, caetera defectionis facinora nimiâ simulatione, et prodente captivitatem imperii imputaretis vobis. Iuslu haec vestro, aut vestri gratiâ esse patrata publicis chartis sustinuistis inscribere. Sed durum est premere istas stellas. Enim nec obrui illas, ac nec tegi oportetinhumana ratione. Luceant ô Rex: dum meminerint, cui Soli lumen hoc debeant, nec caliginem faciant tuo orbi. Fere necesse videbatur alicuius sanguine lui hoc crimen. Extorsit atrocitatem remedij a tua bonitate cum Oloodemo Eristhenes,
et infelix vindex Lycogenes caeterorum animos aliquandiu sui memoriâ tenebit. Quisquis autem temporum istorum oblitus in hunc ludum primus descendet, ocyus hominem preme, non tardis, non incertâ consultatione libratis conatibus. Ipse tibi expeditionem desume, ne duorum ducum praevaricatio illam causam inutili mora conficiat. Si audebis, si non cunctaberis, multi majestatis reverentiâ capti tuum auspicium sequentur; qui dubitare incipient de suo officio, si et videberis deliberare, an impune possis offendi. Tunc nitendum, ne timidâ remissione spirituum videaris istorum temporum oblitus, aut veniam petere extincti Lycogenis. Consentias cum impetu isto, ut tuus esse potius videatur quam fortunae. Federa, leges, pacta cum armato rebelli nec audi. Vnum sit poenitenti remedium, si supplicet, si supercilium ponat, si se et causam damnet. Lenitatis tuae erit sic composito indulgere; nisi nimis perniciose erraverit, aut in uecessitatem distulerit poenitentiae larvam. Sedignosce ea lege, ut aliquid ipsi in mulctam decedat Si provinciam a te habet, partem ex ea deliba, quam alteri tradas: si arces aut suas aut regias, unam ex ijs futurae fidei pignus cape. Timebunt alij spolia dare ad regiam gazam, qui nunc contrario voto aes, fasces, praesidia audent in precium pacis exigere. Cave autem dare hos reos precibus cognatorum, qui apud te in illos militaverint. Nam vix ulla vulgarior fraus est, quam istorum optimatum, non studio, non vero affectu, sed velut sordibus se in adversa dividentium
castra. Fratres, affines, patrueles, hic pro te, ille cum factiosis stabit: ut victoria aut favore in utramlibet fortunam securi sint. Hos te maxime suspectos habere equum est, o Rex; et si anxie pro cognatis suis orant propemodum hostes. De ducibus factionum haec sentiam. Sed quid illi absque militum manu? Hisunt sanguis, hi nervi tumultuum; necin eos impune severitatem omiseris. Quos igitur placidis rebus seu praesidiarios milites seu praetorianos conscripseris, si defectione oborta praefectos forsitan suos in Regem sequentur; ijs infamis sit missio. Cingulum ponant. Nullus poenitentium clamor, nullae procerum preces te moveant. Discant non tam Praefectos venerari, quam te in illis. quippe hos secum a te ali, a te pendere. Ita exercitus, quos in pace educas, syncere erunt tui; necte magnates creditarum fiducia copiarum despicient. Si qui autem concitato tumultu, nullis stipendiis tibi devincti, ad factionem accesserint, his mitiora imperari non abnuerim. Simplicis defectionis rei sunt. In eos, si lubet, mansuetudinis obtine famam: modo veniam te dedisse non se ingratiis usurpasse, intelligant. Haec Barclaius.
Qui idem alio loco duo esse dicit, quibus Proceres in Regem suum armantur, solicitanturque ad ambitum; longum imperium, mosq constituendi rectores provinciarum in eam legem, ut non ante magistratu, quam vita decedant: alterum, munitionum, arcium, praesidiorum numerum nimis magnum. De primo supra dixi. Acies et
munimenta magnatum ambitionis aggeres merito vocantur. Plerunque enim arcium rectores dominive a sceptris deficiunt; plerique motus ex his claustris erumpunt, aut in illa tutos habent receptus: in vitante ad peccandum tot munimentis fossisque superbâ rebellandi securitate. Vnde Henricus II. Angliae Rex omnes Procerum arces moenibus nudavit. (Boter. IV. della ragion distato. VI.) Quod et Graeci dirutis suspectarum urbium muris, et Romani quoque facere solitisunt. Neapolitanum regnum castellorum, turrium que frequenti supercilio tumebat: et erant optimates tanti factione et viribus, ut, quod plerunque infelix potentiae genus est, Reges terrerent. Nunquam pene sine motu illa alioquin felicissima regio fuit. (v. Pandols. Collenut. Ioan. Iou. Pont. Barthol. Fac in hist. Neap.) Deiecti nunc Reges nunc Proceres; donec arcibus plerisque euersis magnatum quo que robur variâ Regum arte (v. Th pol. par. 1 II. apotel. l XXII.) suppressum est. Porro et illud addendum est, quorundam sententiâ primogeniturae jus, quô moribus quorundam regnorum exclusis minoribus fratribus ad maiorem summa bonorum paternorum defertur, intutum Regibus esse. Cum enim illo jure nimiae et interdum privatam fortunam excedentes divitiae ad unum confluant: fieri non potest, ut ille tantarum opum vi succinctus non seipsum mirari, et vel in Regem potentiam suam expedire audeat. Vnde plurima sunt illorum exempla, qui despectâ semper-sacrosanctâ majestate capita se
ducesque seditionibus praebuerunt, patris patriae populorumque patroni ambitiosissimis titulis sibi sumptis. Denique in Gallia (sive in invidiam Regis confictum, sive verum fuerit) regiorum consiliorum, quibus Procerum potentia infringeretur, aliquando hanc fuisse summam in vulgus jact batur; proceres ante omnia de medio ollendos et nobiles sensim carpendos. Ad tollendos autem magnates et nobilitatem in ordinem cogendam placere, ut bellum religionis colore alatur. nam sic pullatim ad internecionem eos, praesertim, quo quisque generosior est, deleri posse; neque defuturas artes, quibus ij, queis belli fortuna pepercit, in pace opprimantur. Interea dum bello et pace in id incum bitur, caute seruandum esse, ne Rex dignitates, honores, munia publica ijs, aut in eorum gratiam cuiquam conferat; invidiosas et sumptus periculique plenas praefecturas aut delegationes ipsis reservet; pensionibus et honorarijs, quantum licebit, subtractis: quo vasta illa corpora, tanquam alimento negato ad maciem paullatim deducantur, ac postremo concidant. In prim is publica regni comitia; quae tantum ad firmandam ordinum potentiam spectant, omnino prohibenda esse; et severe castigandos, tanquam publicae quietis turbatores, qui ad illa proclamabunt. Sublatis proceribus, et labefactatâ nobilitate in civitatibus et urbibus eos petendos, qui per bella a regiis partib. non steterint; quib sublatis facile fore, ut toto regno ciuitates munitae moenibus et propugnaculis nudentur, et
arces procerum atque nobilium diruantur. (Thuan. lVII.)
Denique satis apta ratio est titulis superbientes inflatosq deprimendi, si tituli illi vulgentur, novisque conferantur hominibus. Ita parvifient, qui olim summi honoris loco ambibantur. Hoc modô, si sint, qui ducum, comitum, baronum appellationibus se attollunt; sume ex tuis hominibus quos tanquam ob merita et fidem ijsdem afficias honoribus. Evilescent illa nomina multitudine, et ignobilitate candidatorum.
Bella armis et ducum consiliô geruntur, pugnando in acie; non figuris, quae ab hominibus rei bellicae imperitis in charta notantur, aut virgâ in pulvere describuntur. Acies schola est, exercitus discipuli, arma pennae, quae tinctae hostili sanguine historias scribunt in carne. Vnde necesse est revolvere sic gesta in bello, non in musaeo. N. M. etsi de re militari satis bene scripsisse videtur, tamen, petente Vrbini Duce nullam earum, quas docuit, aciem ordinari sustinuit. (Cl. Besold. in polit.)
Oportet cautissimum esse Principem, aliosque magnos viros in congressibus et colloquiis; ne se im prudenter in hostium manus misisse dici possint. Instituco colloquio inter Cerialem Civilemque, adversarum
partium duces, scissô Vahalis fluminis ponte in eius abrupta progressi collo quuti sunt. (Tacit. v. hist.) Ludovicus XI. Galliae Rex cum suo Equitum Magistro, quo cum simultates exercebat, in colloquium descensurus pontem amni cuidam imponi jussit; in eo medio cancellatae velut fenestrae factae; ut conspici inter se exaudirique colloquentes possent, ac dextrae interjungi. (P. Aemil. x.) Ludo vicus Sfortia Mediolani Dux cum Galliae Rege non aliter congredi volebat, quam in fluminis cujusdam medio, ubi pons aut navibus aut alia ex materia ita structus esset, ut inter utrumque firmum ac robustum ex lignis vallum intercederet. (Guicciard. II. histor.) Postremo notatu digna est Francisci I. Galliae Regis cura, qua, cum ex carcere Hispanico rediisset, sibi prospexit. Rex Lanoio Neapolitanô Pro-rege, Alarcone militum duce et quinquaginta equitibus comitatus ad eius fluminis, qui Hispaniam a Gallia dividit, ripam venit. Eodem tempore ac pene momento Lautrecus cum duobus Regis filiis, futuris obsidibus, et pari equitum numero in opposita ripa constitit. In medio amnis vacua navis erat anchoris firmata. Ad hanc Rex scaphâ cum Lanoio, Alarcone, et octo alijs. qui omnes brevibus erant armati telis, trajecit: et ab adversa ripa Lautrecus cum obsidibus et octo alijs pari armatura ad alterum navis latus se contulit. Deinde Lanoius et Alarco cum Rege et octo comitibus navem conscenderunt; idem ilico factum a Lautreco et suis pari numerô. Postquam omnes in navi constiterunt,
Lautrecus Delfinum ex sua scapha in navim transtulit; qui Lanoio, et ab hoc, Alarconi traditus in Hispanicam scapham imponitur; eodemque momentô alter Regis filius Dux Anrelianensis in navim acceptus est. Quod ubi factum est, dicto citius Rex in suam scapham desiliit; et ad ripam vectus, Turcicô equô mirae pernicitatis raptim conscensô in tutum abiit. (Guicc. XVI.)
Simile quiddam et vicinum notabo, moris esse, ut cum duo Principes conveniunt, is, qui dignitate anteit, prior ad constitutum locum veniat. Honoris enim quaedam species est, quod alter posterior, et ad hunc accedere videtur (Guicciard. in hypomnes.) Cum de colloquio inter Leonem X. Pontificem Maximum et Franciscum Galliae Regem convenissent, Rex biduo postquam Pontifex advenisset, Bononiam ingressus est (Guicciard. XII.) Margaritha Caroli Caesaris amita, et Aloysia Francisci regis mater, quod pari dignitate viderentur, eodem momento per diversas Cameraci portas contiguas aedes, ex quarum unâ in alteram aditus erat, ingressae sunt. (Guicciard. XIX.) Carolus Caesar Clementem VII. Pontificem jam ante ingressum Bononiam, (Maurocen. III. histor. Venet.) et aliô tempore Paulum III. Pisas (Ioan. Bapt. Cin. II. de vita Cosmi) secutus est. Franciscus Rex, cum Pontifex Massiliam venisset, quamvis eadem nocte officij causa ipsi affuerat, tamen urbe post excedens postero die cum comitatu aulico in urbem redijt. (Guicciard. XX. hist. Maurocen. IV. hist. Venet.) In
congressu Philippi Hispaniae, et Sebastiani Lusitaniae Regum ad Guadalupam, posteriores Lusitani accesserunt etc. Conestagg. I. de conjunct. Portug. cum regn. Castil.)
Ridiculus hîc est Amiratus, dum Principes dona militaria Romani; olim usitata, qualia fuerunt coronae civicae, obsidionales, navales, ex quercu, lauru aut gramine factae, in usum reducere hortatur, rem a seculi genio abhorrentem, adeoque impossibilem. Aurea nunc sunt tempora, non qualia sub Saturno Rege fuerunt, sed quibus dives Pluto imperium tenet.
Pertinet ad Principis et Reip. existimationem, nein judiciis, in tribunalibus, in congressibus denique quibusvis, aliâ linguâ etiam peregrini utantur, quam nostrâ. Magistratus populi Romani quantopere suam populique majestatem retinere laboraverint, hinc cognosci potest, quod illud summâ constantia custodiebant, ne Graecis unquam nisi Latine responsa darent. quin etiam ipsa linguae volubilitate, quâ plurimum valent, excussâ per interpretem loqui cogebant, non in urbe tantum, sed etiam in Graecia et Asia; quo scilicet latinae vocis honos per omnes gentes venerabilior diffunderetur. (Valer. Max. II. C. II.) Cautum etiam Romae fuerat ante Ciceronis tempora, ne quisoraret Graece; (Valer. d. l.) et decreta a Praetoribus latineinter poninecessum erat. (Triphonin. I. C. l. XlVIII. de iud.) Tiberius Caesar in Senatu
non nisi cum excusatione monopolii verbo usus est. (Suet. in Tiber.) Superiori seculo Hispaniae Rex Mauris necessitatem imposuit non suâ sed Hispanicâ linguâ sermonem conferendi. Denique apud Bohemos et Moravos lex est, ne cui Illustri vel Equestri ordine nato cuiusquam hereditatem cernere, praediave, quae nos Landgutter appellamus, possidere liceat, nisi linguae Slavonicae perito.
dixi ad lib. I. verb. distrahendo hosti per Bructeros etc.
Dixi ad librum primum, quam raro Principes verum resciscant; quibusque modis falsas delationes cognoscere possint. Mutato habitu, et dissimulata persona in citco, in civium panegyribus expiscari, qui de se, idque ministris sermones ferantur, (quod fecisse etiam bonos Principes Ioannes Boterus docet) (1. della ragion [transcriber, in the print: delia raegion] di stato XVII.) periculo non caret; nec itaque mihi probatum.
Omni scelere major improbitas est, religione non aliô fine uti, quam regnandi instrum entô. quo de argum ento ad superiorem librum multa dixi. Quod autem Scipio Amiratus hîc falsum esse putat, Romanos abusos religionibus, et interdum auspicia interpretatos ex usu incidentium negociorum, id vel solô supra laudatô Polybij testim oniô confutatur. Quid enim apertius, quam quod ille fatetur Scipionem falso Deorum colloquia finxisse? quod ridet superstitiones, quas tamen tenendis in officio populis necessarios asserit? Annescimus, haruspicum et augurum fraudes apud Romanos decantatissimas fuisse; ut miratus non nemo fuerit, illos, cum in publico congrediuntur, memoriâ fallaciarum, quibus omnes ludunt, risum tenere posse. An non denique certum est, multa vana sub celebri nomine librorum Sibyllinorum (quorum responsa jactabant semper Romani) vulgata? (Tacit. IV. Annal.) Nec in contrarium movet, quod multi Romae ante doctrinam Deos spernentem nati sunt. Nam et tunc, ut posterioribus seculis religiones confingebantur; et Numa, primus superstitionum magister Aegeriae Nymphae arcanoscongressus falso jactabat. Sed illud intererat, quod quamdiu tecta fraus erat, Deorum metus animos quam vis falsâ obstrictos et inani superstitione tenebat; patefactis dolis, veteres cerimonias, et meliorum ignari omnem Numinis cultum spreverunt.
Rectius desperatio, quam, ut solet, ira fortitudinis cos appellatur. Necessitas uni quotuor hominum vires confert. Vsitatum fuit, estque magnis belli ducibus, ad eam nece ssitatem suos milites adigere, ut aut virtute salutem tenendam, aut moriendum sibi esse intelligant. Solet enim abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare. Inde Alexander Magnus militibus suis, pervenisse eo, dicebat, unde fugere non possent, tot terrarum spacia emensis, tot amnibus, montibusque post tergum objectis, iter in patriam et penates manu esse faciendum. (Q. Curt. IV.) C. Caesar ancipiti praelio equos dimittebat, et praecipue suum, quo major permanendi necessitas esset, auxiliô fugae ereptô. (Sueton. in Iul. c. lx.) Corcyraei exules, ut fugae spem omnem suisadimerent, navibus, quae eos advexerant, ignem injecerunt; (Thucyd. III.) quod idem Ferdinandus Cortesius in nova Hispania, et Guilielmus Normanus cum in Angliam trajecisset, fecerunt. Et hos superioribus annis in Belgio Mauricius Nassovius, dimissis navibus, quibus in hosticum transierat, imitatus videtur. Carolus Martellus, cuminnumerabili Saracenorum multitudine pugnaturus praeconium circummisit, et ipse, a quibus in extendente jam se acie exaudiri potuit, pronunciavit, jussu suo clausas esse Turonum (erat ea urbs vicina loco, ubi pugnabatur) portas, neminem, nisi victorem recepturas. Hinc Ligerim, illinc hostes claudere. (P. Aemil.) Prudenter sane! Qui enim receptum habent, quos
agere et terra aliqua per tuta et pacata itinera fugientes accipiunt, timidis et ignavis esse licet; quibus vero unica spes est, nullam sperare salutem, necesse est fortibus viris esse, et inter victoriam mortem que certâ desperatione abruptis aut vincere, aut, si fortuna dubitabit, in praelio potius, quam in fugâ mortem oppetere. Denique verissimum esse judicandum est Thucydidis (IV.) effatum, ubi pugnare et fugere peraeque honestum est, et sine pudore flagitij, sine cura ducum abire, fugere licet, non essefortitudinilocum. Caeterum de toto hoc argumento disserit acutus Hetruriae Doctor (sic Lipsius illum vocat) in disputationibus ad Livium. (lib. III. C. XII.) Sed ut nostris eiusmodi fottitudinis necessitas inijcienda est, ita hostes vel inclusi, vel in fugam effusi ad desperationem adigendi non sunt: ne spe melioris fortunae exclusi etiam mala timere desinant. In quem sensum Scipionis laudatur sententia; viam hostibus, qua fugiant, muniendam: et, ut Italorum proverbium habet, argenteum pontem faciendum. Illud denique hîc adnotandum est, seditionum auctores, ut omnis reconciliationis spes procul amandetur, et, ut Tacitus (IV. hist.) loquitur, quo minorespe veniae crescat vinculum sceleris, insigni aliquo facinore multitudinem male-sanam obstringere solere; ut ne quidem si affulgeat aliqua spes redeundi in gratiam cum Principe aut offensâ patriâ, acceptare eam liceat, oculis obversante horribilis sceleris conscientiâ.
Ita solet summus Deus deijcere, quicquid vane se attollit. M. Antonius Cretam invasit cum ingenti quidem victoriae spe atque fiducia, adeo ut plures catenas in navibus quam arma ferret; sed irritô conatu. (Flor. III.) Aetoli Mygdoniorum, (Polyb. II.) et superioribus temporibus Hispani Britannorum opes spe devoraverant: sed utrobique hians corvus delususest. Gedan ensium in bello, quod cum Polonis gesserant, tantam fuisse confidentiam arrogantiamque memorant, ut quidam cauponibus quatuor Polonos pro uno capone promitterent. Isabellam Claram Eugeniam Belgarum Principem in nuperâ obsidlone Ostendanâ votum fecisse ajunt, non se prius interulam mutaturam, quam capta foret Ostenda. Capta quidem est Ostenda, sed non nisi post tertium obsidionis annum: nec mihi credibile sit, Principem triennium et ultra uno indusio usam.
Plus doloris victo afferunt, trophaea, et exultatio hostium, et triumphalis pompa, quam ipsa victoria. Apud Ammianum Marcellinum (lib. XVI.) cadentes praelio Sarmatae non tam mortem dolore, quam Romani militis laetitiam horrendo stridore monstrabant. Et aliud exemplum est de Maximiliano Caesare apud Guicciard. (lib. VIII.) Et item aliud de Belgis apud Conestagg. (IV. de bell. Belg.) Hinc inductus primo mos erigendi trophaea ex materia, quae non
perpetuo duraret; ut, qui bello vicissent, hitrophaeum quidem statuerent, victoriae testimonium praesens: caeterum via non praecluderetur redeundi in gratiam, dum alterius partis gloria, alterius infamia consecrata longaevô aliquô monumento foret. Et propterea qui prima lapidea et aenea struxerunt trophaea, reprehensi sunt; (Alberic. Gentil. III. de iur. bell. I. ex Plutarch.) ut et, qui ultra mortem inimici odia extenderunt. Bene ille ex Germanis Imperator, qui cum hostem suum nimis preciosô monumento conditum audisset, non inviderese respondit. Velle, ut omnes inimici sui ita sepulti essent.
Vt cuniculi, maximum utique in rebus bellicis momentum, detecti nocent: ita Principum consilia in vulgus edita, et non, quâ decet, religione secrete habita hostes potius quam illos instruunt. Conso, quem consiliis praesidere Romani arbitrabantur, Romae ara subterranea fuit, ut significaretur, consilia occulta esse debere. (10. Rosin. II. antique Rom. ex Plutarch.) Apud Persas nemo consiliorum regiorum particeps erat, praeter quosdam Optimates taciturnos et fidos; apud quos Silentij quoque colebatur Numen. (Ammian. XXI.) Metello Macedonico dicere solemne fuit, se interulam, quae consiliorum suorum conscia foret, corpore direptam in ignem conjecturum. (Valer. Max. VII. C. IV.) Inde quibusdam Principibus et Rebusp. dissimulandi et simulandi artes in
tanto pretio fuerunt. Tiberio; (Tacit. Dio Cass.) Ludovico XI. Galliae Regi; (Boter. II. della ragion di stato) Alexio Comneno Imperatori. (Nicet. I.) Lacedaemonii dicuntur omnia Reip. suae arcana occultasse; ita ut copiarum numerum, quem alii insitâ ingenio humano vanitate ostentant, scire nemo potuerit. (Thucyd. v.) Et inter omnia Reip. Venetae instituta praeclarissima, quibus illa in hunc usque diem rarô Aristocratici imperij exemplo viget floretque, non aliud mirabilius esse Traianus Boccalinus asserit, quam quod, cum paucis concredita Reip. summa tyrannidi viam sternat, indeque Veneti praecipua rerum Senatui Rogatorum, qui plusquam ducentis et quinquaginta nobilibus constat, permittant; summum tamen horum omnium, et simillimum oblivioni silentium, summamque fidem experiantur, nullâ mercede venalem, nullis perviam proditionibus. Mirabile est, quod 10. Baptista Egnatius libro secundo de exemplis illustrium virorum Venetae civitatis tradit, Carmaniolam bello Mediolanensi Venetorum Imperatorem, cum quasi de pace cum Philippo Vicecomite ageretur, per octo menses de illius proditione quotidie anquireretur; nunquam tale aliquid suspicari potuisse; priusque captum, damnatumque fuisse, quam suspectum se esse senserit.
Bene quidem Germanicus, ut dux et imperator. Caeterum non idem in Principe probatum; cuius cum ea sit conditio, ut praecipua rerum ad famam dirigere
debeat, aequum est, non nisi tuta et cum certa gloria conjuncta sibi sumere; ardua, periculosa, ancipitia legatis permittere; ut si coepta non successerint, non Principis infelicitas, sed ministri imprudentia videatur.
Et paulo superius.
Multis verbis, duobus capitulis Scipio Amiratus, quod nemo unquam negavit, nec dubitationem ullam habet, ideoque tribus verbis notari debebat, adstruit, genus pugnae et armorum magna in bellis momenta esse. Nobis alia disserenda occurrunt. Paulus Foxius apud Thuanum (lib. lIX. hist.) reprehendit usitatam nostris ducibus belligerandi rationem; quâ per tumultuaria praelia de receptu ingeniose cogitatur: receptâ inter duces sententiâ, e pugna recedentes denuo pugnare posse: ut bellum potius cauponari quam geri videatur. Veteres statariâ pugnâ tam obstinate pugnavisse, ut paucis proeliis, atque adeo interdum uno debellaretur. Quae sententia sane quam multis placet. Aiunt Romanos magnis viribus bella gessisse, quo breviori temporis spacio conficerentur; hosti obviam profectos statim dimicasse; victis leges tulisse. Nostrorum ducum more ducendo bellum, exhauriri aerarium, colonos agris auferri; oppida, urbes, provincias, regna, incolis spoliari, et ad miserandam vastitatem redigi: nec nisi lassata utrinque
crudelitate de pace cogitari, et, ut Tacitus, (in Agric.) loquitur, vbi solitudinem fecerint, pacem appellari. Nihil paucorum hostium caede profici. Quippe animos fieri ad ultionem ardentiores, in consiliis adversariorum explorandis sagaciores, in capiendis ijsdem prudentiores, in disciplina servanda ducum imperijs obedientiores: acriori denique disciplinâ plerunque victos quam victores agere: hos irâ, odio, ultionis cupiditate ad virtutem accendi; illos per fastidium hebescere. Inde celeritatem in priscis ducibus tantopere laudatam et in alijs culpatam desidiam et oscitantiam C. Caesar, ajunt, nullum unquam hostem fudit, quem non castris quoque exuerit. ita nullum perterritis spatium dabat. (Sueton. in Iul. c. lx.)
--- in omnia praeceps
Nil actum credens, cum quid superesset agendum.
Instat atrox.
(Lucan. II.)
Idem civile bellum ccc. equitibus v. M. peditum auspicatus tanto ardore gessit, ut lx. dierum spacio universam Italiam occupaverit. Cum Syracusarum civitas Atheniensium obsidione liberata esset; et cives tanquam perpetrato bello abijsse hostes gratulabundi secum gauderent; Hermocrates Syracusanus, cuius apud Thucydidem non unum est insignis prudentiae specimen, non committendum ratus, ut tantus exercitus digressus alia insulae parte considêret, et denuo negocium facesseret, instandum hostibus, eosque ad internecionem delendos suasit. et adfuit fortuna consilio, (Thucyd. VII.) Hoc eodem in bello Niciae
segnis cunctatio, Atheniensium res evertit. Cum enim is adventu suo ingentem famam et sui terrorem Siciliae intulisset: Catanae in hybernis delitescens, in contemptum venit, et hostibus animos resumendispatium dedit. (Thucyd. VII.) Eadem negligentia Hannibalem perdidit; cuius animum sera nimis poenitentia subiisse dicitur, quod non cruentum ab acie Cannensi militem ad urbem continuo duxisset. (Liv.) Idem errorin Brasida Spartano notatur a Thucydide, (lib. IV.) et in Ludovico Andegavensi a Leonardo Aretino (in hist rerum Ital. sui temp.) atque Ioanne Baptista Pigna. (IV. hist. Atest.) Cum enim ab eo Ladislaus Apuliae Rex victus, evasisset: solitus est ille deinde saepius dicere; eâ, quâ profligatus sit die et sui corporis et totius regni potestatem in hostium manibus fuisse; alterâ die corporis quidem potestatem amisisse, regni tamen dominos esse potuisse; tertiâ vero nec jam sui nec regni habuisse copiam.
His ita sentientibus nec ille mos placet, quo crobro, omissis aciebus, moram facimus in obsidione oppidorum, castellorumque. Aiunt receptum esseinter belli peritos, eum, qui copiis praevalet, et agrum hostilem in sua potestate habet, superiorem bello videri: et victoriam sequi deditionem oppidorum: nullumque. esse tam valide munitum locum, qui interclusis auxilijs et commeatuum subvectione expugnari nequeat; contra saepius infirma loca defendi, quod auxiliorum spe sustententur. Alexandri Magni vox est; bello vicimus,
si praelio vicerimus; (Q. Curt. IV.) et Germanici orantis, insisterent caedibus: nil opus captivis; solam internecionem gentis finem bello fore. (Tacit. hic) Francisci Sfortiae bellicosissimi imperatoris sententia fuit: devictô hostili exercitu debellatum esse: at expugnatis urbibus et castellis saepe bellum longe majus superfuisse. (N. M. v. hist. Flor.) Tacitus noster (IV. Annal.) Tiridatis a Tiberio in Parthos missi errorem notat quod, si statim interiora regni petivisset, oppressa cunctantium Parthorum dubitatio; et omnes in unum cedebant. adsidendo castellum, in quod pecuniam et pellices hostis contulerat, dedit spatium exuendi pacta. Alterum in eodem regno exemplum est Bardanis, qui dum in Seleucienses ut patris sui defectores ira magis quam ex usu praesenti accensus implicatur obsidioni urbis validae, et munimentis obiecti amnis, muroque et commeatibus firmatae; hosti restaurandi belli occasionem praebuit. (Tacit. XI. Annal.) Io. Andegavensis cum ad oppida quaedam regni Neapolitani substitisset, nec confestim exercitum ad urbem regni caput admo visset, victoriam corrupit, et vel ipsius Ferdinandi hostis testimonio facultatem occupandi regni prorsus amisit. (Io. Bapt. Pign. VIII. histor. Atest.) Ludovicus XII. Galliae Rex ab Henrico VIII. Angliae Rege in tantas angustias conjectus erat, ut desperatis rebus suis in Britones Armoricos fugam meditaretur. Sed salutem ipsi hostium negligentia attulit, qui obsidione Terroanae urbis quinquaginta dies occupati animo
resumendo tempus dederunt. (Guicciard. XII. hist.) Maximilianus Imperator, si triduo maturius ad moenia Mediolani exercitum duxisset, omnium judiciô ad deditionem Gallos compulisset: haerenti in obsidione Asulae oppidi, Helvetii, praesidij causa Mediolanum ingressi victoriam ademerunt. (Guicciard. XII. Parut. III. hist. Vene.) Anno Christi M. DC. XXV. Pontificis et Caesaris exercitus, qui paullo ante Parmâ inglorius, ac pene in fugam versus abscesserat, neque Insubrum vicos nedum urbes attigerat, nobili audaciâ praelio depugnans horae momento ingentem victoriam est adeptus. (Andr. Mauroc. I. hist. Venet.) Et nuperrime exercitus nostri Caesaris emensus Bohemiam, qua a superioris Austriae finibus ad Pragam usque extenditur, eadem die et fugavit Palatinum Fridericum, cepitque regiam urbem quam intra paucos dies universum regnum, exceptis duobus tribusve munimentis, secutum est. Denique Philippus II. Hispaniae Rex intra L. dies toto Lusitaniae regno potitus est, non aliam magis ob causam, quam quod vehementi vigilique cura et ingentibus sumptibus in id bellum incumbens, ad regni caput, Antoniique nothi factionem debellandam spectabat. Exercitus mature, et vivo adhuc Lusitaniae Rege Henricô collectus, in finibus regni occasionibus imminens ociosus desidebat; sed maluit Philippus sustinere sumptus istos specie supervacuos, quam incurrere periculum, quod certum sibi videbat, si moriente Henrico imparatus foret. Consilium profecto regij animi,
alere exercitum maximâ impensâ, et summâ cum molestia subjectis populis incubantem, nec tamen scire, quo eventu, quove fructu. Quid enim, si Philippum interea mors abstulisset? quid si Henrico vitam fata produxissent? (nemo enim adeo senex est, ut non possit adhuc annum superesse) quid denique si regniproceres (cuius spei non plane incertus erat Rex) sponte in ipsius potestatem concederent? frustra erant sumptus, et sine causâ suscepti labores. Sed maluit Rex in omnem eventum sibi prospicere.
Quanquam igitur rationem habeant, quae hactenus diximus, et merito culpandi sint, qui bella nullo honoris aut publicae salutis intuitu, sed privati emolumentispe trahunt; hosti condonantes occasiones; praeoptantesque diu cum imperio esse, quam cito vincere: quique se non armis sed precio submoveri patiuntur, et velut ex composito alter alterius viciniam et congressum devitantes plerunque diversis in locis praedonum morein miseros agrestes saevire tantum solent: tamen ex diverso egregiam laudem merentur, qui cunctationem afflictis rebus salutarem temeritati praetulerunt. Quae enim necessitas est, belluarum ritu in perniciem non necessariam ruere? quid si vires nostrae trahendo bellum adolescant, contra hostis minuantur? nemo praelium, nisi male sanus suadeat. Quemadmodum igitur viris et viribus suffulti est, instare, premere, urgere, otium non pati, non desidere, sed agere, ferre res hostium, omnia denique tentare, ut ad manus deveniatur: ita imbecillioris
partes sunt, frustrari impetus, moras nectere, illudere vim hostium, trahere tempus, opperiri, dum aliqua necessitas pecuniae aut commeatuum, aut defectus supplementorum, dum denique taedium et longa dies hostem conficiat. Porro quam vis parum utilitatis, et minus gloriae habeat mos ille, quô nostri duces, cum satis in rusticos desaevierunt, ne nihil egisse videantur, interdum castellum aliquod vel oppidulum oppugnant, capiuntque; quod mox superveniente hoste, nullô negociô recipitur; ut saepius observatum sit, ter quaterque castellum aliquod captum, iterumque eodem bello amissum esse: attamen munitas urbes, hostilis annonae conditoria, armorum fabricas, exercituum refugia, vel etiam minora, loca, ex quibus nostris commeatuum subvectio, pabulatione infesta reddi possit, post terga intacta relinquere, nulla ratio persuadere potest. Postremo ne erremus, monendi sumus, longealiam hodie esse condicionem temporum, ac olim et genere pugnae armorumque differre nostra ab antiquis seculis; ut quam rarissime, et non nisi certâ victoriae spe, aut necessitate summâ coactum in aciem et praelium descendere prudentis sit militum ductoris: ex quo factum etiam est, ut cum nos nostrique patres viderimus Principes, animi magnitudine, rerum militarium scientiâ, potentia denique singulares; nullus tamen illorum ea gesserit, perfeceritque, quae in antiquis tanquam fabulis similia portenta miramur. ALexander Magnus paucissimis annis Persas vicit, universum Orientem
domuit populos denique, quorum in obscuro ignotoque tunc fama erat, armis suis exterruit. Pompeius Romanis subjecit Pontum, Armeniam, Cappadociam, Mediam, Iberiam, Syriam, Ciliciam, Mesopotamiam, Arabiam, et Iudaeam. C. Caesar fere trecentos populos Romano imperio adjecisse scribitur. Quid est nunc in nostrorum aut superiorum temporum historia, quod cum his in comparationem venire queat? Non abijt adhuc seculum, cum Carolum V. Romanorum Imperatorem, Franciscum Galliae Regem, et Suleimanum Turcam parentes nostri viderunt, aut meminerunt; principes animi robore, viribus et opibus potentissimos, et si dicere licet, honoris gloriaeque avidissimos. Sed horum facinora cum antiquorum gestis componere velle, nimiopere absurdum foret. Exercitus erat lectissimus, quem Carolus Suleimano Austriam invadenti opposuit: sed is Viennae muris nunquam abscessit, satisque habuit non vinci. Bellum Germanicum, etsi anceps et terribile, victoriaque primum penes Carolum steterit, tamen exitum postremo eum habuit, ut restituenda captivis ptoceribus et Imperio male usurpata libertas fuerit. Contentiones inter Carolum et Franciscum non minoribus odiis quam viribus exercitae utriusque opes attriverunt: et quanquam postremo praevaluisse videatur Caesaris fortuna; tumen nec Francico regno inde decessit, aut Carolo accrevit quicquam, quo unius ditiones minuerentur, alterve imperij sui terminos extenderet. Expeditiones Africanae,
tanquam difficiles, magnoque susceptae animo, et multis cum periculis obitae plus gloriae, quam utilitatis habuerunt. Quanquam etiam infelix posterioris successus magnam partem obscuravit famam ex priore acquisitam. Suleimanus sane res maximas gessit, sed nullo modo veterum factis aequiparandas: nec adeo intuitu potentiae regni Ottomannici, totque annorum, quibus imperio praefuit, admodum gloriosas. In Pannonia diversis expeditionibus longum tempus, et maximas opes consumpsit; nec tamen nisi partem illius provinciae sibi subjecit. Rhodum acquisivit: sed quae gloria esse potest tanto Principi, paucos vicisse equites, nullius potentiae, et ab alijs derelictos, ne dicam proditos? Penetravit cum exercitu in Persiam: sed quid illâ expeditione effectum est, nisi quod percursatis, quae obtineri nequibant, amissaque majore et meliore exercitus sui parte remensus es ea, quae fecerat, spatia? Tantae igitur tamque mirabilis differentiae vera causa non aliunde peti debet, quam ex diverso genere pugnae et armorum, quo ab antiquis nos differimus. Nullum hodie saltem in Europa, regnum est, nulla pene provincia, cuius praecipuae urbes, locaque majoris momenti, novâ muniendi arte non in eam securitatem exaedificata sint, ut quam vis pauci potentissimi exercitus impetum sistere possint. Hinc fit, ut cum militaris ratio jubeat redigere ante omnia in potestatem limitum munimenta, caeteraque regni
praesidia, in quibus militiae seminariasunt, ex quibus adversae vires in nos effunduntur, nobisque supplementa, commeatusque intercipi possunt; necesse sit in unâ expugnandâ urbe aut arce, multum temporis, viriumque consumere: ideoque nequeant expeditiones ea facilitate celeritateque ad exitum perduci, qua antiquorum bella, quae non habebant ista impedimenta. Et sane quomodo non interrupto cursu victoria progredi potest, quae tot difficultatibus implicatur? Inde Francisci vires Perpiniani oppugnatione debilitatae, et Caroli potentia Sandesiriana obsidione ita labefactata est, ut nec ille in Hispaniam, nec hic in Galliam ultra progredi potuerit. Suleimanus cum innumerabilibus copiis ingressus Pannoniam cum ad Budam haereret, tarde nimis Viennam, quae interim ad defensionem parare se poterat, adortus est. Exdiverso Alexander Magnus, cum tribus praelijs Darium superasset, confestim toto eius regno potitus est; et penetratis intimis regionibus ad Oceanum usque nihil obvium habuit, quod stupendum victoriae cursum remoraretur praeter flumina aut deserta, quibus regnum natura munierat. Et qui res ab eo gestas ab oblivionis injuria vindicarunt, duos opinor, apud Indos loca memorant, quae fortunae ipsius instar rapidissimi fluminis decurrenti intercesserunt. Pompeius, cum Mithridatem insequeretur, peregrinando magis quam pugnando tot trophaea fixit: ut liqueat inde, nullis incurrisse munimentis, quae victricium armorum cursum retardarent.
Major fuit C. Caesari labor in subjugandis Gallis, Helvetiis, et Germanis, sed hoc magis ob arduos situs a natura factos, et gentium ferocitatem, quam quia munitae civitates ipsi restiterint. Et hic tamen decennii spacio fere trecentos populos domuit. Haec igitur prima causa est, ob quam negatum nostris Principibus est tot praeliis, totque victoriis nomen suum immortalitati consecrare. Altera est tormentorum, quae a sono bombardas appellamus, inventio. Res profecto tam stupenda, tam terribilis, tonitura etiam serenô emissa coelô, ut non amplius ferrô, sed igne geri bella dici possit. Tam igitur formidabilis machina, eiusque horribile experimentum facit, ut duces rarius ad praelia descendant, malintque cunctando, arteque quam apertâ vi fortunam lacessere. Quo et accedit, quod necessitas istorum tormentorum, sine quibus nec securos se, nec oppugnare urbes, nec acie depugnare posse nostri duces arbitrantur, omnem expeditionem facit lentiorem, prolixioremque. Nam et ob molem, et pondus non nisi a magno jumentorum numero difficilime de loco in locum transvehuntur. Denique et illud bene considerandum est, Alexandrum, et Romanos duces, qui factis suis hodieque nobis stuporem propinant, incidisse in Reges populosque omnibus rebus se inferiores, debilioresque. Alexander Magnus Darium vicit, copiarum numero et
regnorum multitudine quidem superiorem: sed neque suâ, neque ducum, exer cituumve virtute parem Alexandro. Caeteri Orientis populi, quam fuerint imbelles, omnisque militiaeinexperti, historiis docemur. Pompeio quoque contra mollitiem Asiaticam facile bellum erat. Caesari sane res fuit cum ferocissimis et in eam diem indomitis nationibus; sed suâ virtute, et vi Romana quaevis obstantia perrupit. E contrario advertere licet, Principes, quorum paullo ante meminimus, virtute, prudentiâ, viribus pene pares fuisse: ut alter alterum, quam vis summis viribus niterentur, interdum proelio quidem, non tamen universo bello vincere potuerit. Suleimanus Carolusque quam vis ad Viennam utrobique numerosissimis exercitibus invicem oppositi essent, tamen nec hic a moenibus urbis digredi, aut ille ad urbem propius accedere voluit: pari ab utraque parte existente alterius metu. Habebat Alexander exercitum lectissimum, duces militesque qui sub patre Philippo bellis innutriti consenuerant: Romanorum vero disciplina, institutaque militaria paria in orbe terrarum non habebant. Ita prona adversus imbelles victoria erat. Nostri Principes propriâ destituti militiâ externis et mercenariis militibus, quibus neque boni intellectus, neque mali cura, quique nullâ vulnerum patientiâ, sine pudore flagitij, sine cura ducum abeunt, fugiuntque bella gerunt. Et inde pari utrinque vitio, nec ab una parte, quam ab alterâ fortioribus militibus, in aequo plerunque fortunam esse consentaneum est.
de Romana potentia, eiusque causis fusissime disputabo ad lib. IV.
Similis gratitudo extat in Senensium annalibus: qui in bello, quod contra Florentinos Anno Christi M. CC. lX. gesserunt, Germanisa Manfredo Siciliae Rege auxilio missis donativum praebuerunt, DC libras, praeter sumptus in curam vulneratorum ex publico praesiitos. Decretum Consilij publici in archivo Senensi hodieque his verbis extat: consilium est in concordia, quod vulnerati medicentur omnibus Communis Senensis. et quod medici cogantur medicare vulneratos pro competenti precio, et salario, et solvatur de pecunia Communis. Et quod Mariscialco et militibus Theutonicis pro remuneratione probitatis, quam fecerunt heri, contra inimicos Communis Senensis debeant donari, et dari de pecunia Communis DC. librae denariorum Senensium: et quod hoc non intelligatur pro menda equorum et armorum, sed pro remunerationeprobitatis, quam fecerunt, tantum. Quae verba integra adscripsi; testimonium virtutis et fortitudinis Germanicae, et gratitudinis veterum. Iidem illi Senenses in pugna ad Arbiam laesos vulneratosque publico aere sanari jusserunt, et caesis praeter illorum temporum consuetudinem in templis sepulturam permiserunt. (Malavolt, VI. hist. Sen.) Venetae quoque Reip. pietas hac in re in historiis laudatur. Sed hodie non esset, quod de seculi nostri malitia quereremur, si damna tantum, non etiam stipendia, et deni in
diem asses, quibus corpus et anima militis aestimatur, non persolverentur. Vbi primos numos, quibus seipsos in militiam miseri vendunt, acceperint, reliqui stipendij parum aut nihil vident, et nihilominus miramur inobedientiam, et furta, et latrocinia, et seditionem militis adeo crudeliter, adeo avare habiti: non tam Principum culpâ quam ministrorum dolo et scelere. Verum, ut ad corporis sanitatem non capitis tantum habitudo, sed et caeterorum membrorum pertinet: ita non satis est, Principem, quae suarum sunt partium, facere, nisi ministrorum quoque fides et sedulitas respondeat. Pecuniae rerum gerendarum nervi dicuntur. Earum vero tractan darum curam, si vulturiis togatis, et viris piceas habentibus manus commiserit Princeps: inter perpetuas exactiones et tributorum invidiam semper egens erit. Ludovicus XII. quanquam ad bellum contra Hispanum largissimum omnium rerum necessariarum apparatum fecisset; tamen ob Quaestorum suorum rapacitatem, qui regem in stipendiis militum circumvenientes, et commeatus impedientes, non parum exercitum minuerant, inferior hostibus Neapolitano regno cedere coactus fuit. (Guicciard. VI. hist.) Eadem Francisci Regis in Ducatu Mediolanensi fortuna fuit; cum tercenties mille numi aurei Lautreco militiae Duci mittendi dolo Reginae matris et fraudibus ministrorum in alios usus verterentur. (Guicciar. X IV.) Nec rarum est pecunias in militum stipendia vertendas per luxum et aleam a tribunis et
centurionibus prodigi. Iterum alia fraudis ratio est, quâ legiones, cohortes at que vexilla non eô, quo debebant, numero explentur, Ipsi pro integro numero stipendia percipiunt. Quo eodem dolo utuntur in illis, qui aut in acie aut alio mortis genere absumpti sunt; quorum et ipsi, tanquam viverent, stipendia exigunt. Ita anno a Christo nato M. DC. lXXI. praefecti Veneti ficta pro veris nomina inducentes pessimo facinore stipendia rapuerunt: adeoque haec pestis incre verat, ut multa oppida debito militum praesidio exuerentur. Igitur Torquato Hierosolymitano equiti, qui gravissime eâ in re deliquerat, medio foro inter geminas colum nascervices abcissae: et ne fraudibus in posterum locus esset, biniad eam rem curatores (commissarios vulgo appellant) sunt designati. Porro sunt, qui turpi nundinatione annonae, earumque rerum, quibus milites vestiuntur, vilissimo lucro inhiant. Panem, farinam, frumenta, pannos, calceos magni vendunt, quae ipsi vel ex praeda, vel vili precio empta habent. Quâ lucri-cupiditate Marchio Melenianus facinorum suorum gloriam maculavit. (10. Baptist. Cin. de vit. Cosmi.) Sed nihil est supra quorundam hominum, militari aerario praefectorum fraudulentas artes, quibus militi, interdum a pluribus annis debita stipen dia exiguo aere redimunt; ipsi deinde tanquam integra solverint, integra a Principe reposcentes. Ita duces cum quaestoribus, et hi cum illis in miseri militis exitium conspirant. Isti per latrocinia ditescunt; milites interim detritis tegminibus,
aut nudo omnino corpore verbera, vulnera, duram hyemem, famem, egestatem perferunt. Principis invidia est: nisi ille facinorum praemium latronib. istis patibulum det, quod ut pessimum et publicum furum genus merentur; Cosmi Medicaei Magni Hetruriae Ducis exemplo, qui Matthaeum quemdam tributorum exactorem, quod fraudulenter istud officium tractaverat, suspendi jussit. Cumque ex nobilitate Florentina alius illam curationem sibi peteret: Cosmus se nec posse nec debere id concedere respondit. Florentinus ille non contentus responso causam denegati muneris sciscitabatur. Cui Cosmus: maximo amore, respondit, quo te prosequor, moveor, ne petitioni tuae annuam. Atque replicat ille, si me amares, non paterer repulsam. Imo, Cosmus inquit, pateris repulsam tuo bono, ne, ut Matthaeus ille, longa fias litera. Sciebat enim hominem ex fraudibus compositum, et priore illo nequiorem esse.
Quomodo consiliis et astu externae res, procul habitis armis, subvertantur dixi. s. ad lib. I. verb. Pompeium imagine pacis etc. et plura dicam ad lib VI. Annal.
De somniorum et praedictionum fide miranda scripsit Lipsius in monitis politicis. Sed capitale est, de salute Principis, vel de summa Reip. respondere, aut consulere. (Iul.
Paull. v. sentent. XXI.) Apud Visigothos qui super Principis geniturâ vel fatô scrutatus erat, flagellis caesus cum omnibus bonis fisco addicebatur. (Frid. Lindenbrog. ad lib. XXIX. Ammian. Marcell.) Romae saga quaedam Marii temporibus in exilium missa proditur; quod se totius praelii ad versus Cimbros praedicturam euentum diceret. (Plutar. in Mar.) Libo Drusus, de quo hîc Tacitus, eandem ob causam consultorum magorum, nova moliri creditus mori adactus est. Et facta tunc de Mathematicis Magisque Italiâ pellendis Senatus consulta eorumque e numero L. Pituanius saxo dejectus est. (Tacit. hoclib.) Valens Imperator sub uno proloquio jussit occidi omnes, qui de suo successore spiritus consuluerant; nec modo qui consuluerant, sed omnes, qui aliquid eâ de re in audierant, nec ad se detulerant. (Ammian. Marcell. XXIX.) Ego plura exempla retuli ad librum superiorem. Fiebant eiusmodi daemonum implorationes per annulum quendam, et caetera, quae plus quam satis est, explicate prodidit Ammianus Marcellinus libro nono, et vicesimo. Annuli isti Graecis vocantur : quales fuerunt, quos Execestus Phocensium tyrannus habuit, et quorum strepitu de rebus suis admoneri solitus est. (Clemens Alexandr. I. Stromat.) et illi Iarchae Indorum Regis donati Apollonio Thyanaeo. (Philostrat. III. de vita Apoll.) quibus et celeberrimus ille Gygis annulis accensendus est. (Herod. Cic. iij. offic.) Persae consulebant illas mulieres, quae ex incubo praegnantes daemonem in utero circumferebant.
(Theophilact. Simocatta II. histor.) Sed omne eiusmodi divinandi genus, sive exastris illud sit, sive alio sortium genere, legibus interdictum est. Ratio prohibitionis duplex; una principum securitatem concernens, altera universalis. Turbant eiusmodi de Rep. praedictiones animos parentium, et inanes ac interdum sceleratas spes subijciunt incautis, (Dio Cass. lib. l II.)
--- Nos pravum ac debile vulgus
Scrutamur penitus superos: hinc pallor, et irae
Hinc scelus, insidiaeque, et nulla modestia voti.
Inde Hadrianus Imperator obstruxit venas fatidicas Castalij fontis saxorum ingenti mole; ne ut ipse se imperaturum praecinentibus aquis compererat, etiam alij similia docerentur. (Ammian. Marcell. XXII.) Altera causa est, quod fallunt plerunque magicae sortes: et qui veriora dixisse videntur magi, non ab astris, sed a Genijs et execrabili spirituum familiaritate habent. Hi enim transacta inter homines secretaque accurate explorant, et sagaciter de futuro conijciunt. Vel etiam, quemadmodum si caecus vim lapidum spargit, aliquando imprudens tangit metam; sic dum multa et passim harioli mentiuntur, nihil mirum est, si nonnun quam fortuna illorum audaciam commendat. Denique crediderim, Deum esse, qui in vindictam impiae crudelitatis nonnunquam repraesentet mortalibus ea ipsa, quae sibi non a Deo, sed a syderibus metuerunt. Sed ut dixi, saepissime fallunt vanissimae artis jactatores. (v. D. Augustin. VII. Confess. VI. Pic. Mirand. contra Astrolog. 10.
Barclai. II. Argen.) Quod apposito exemplo demonstrat in monitis politicis lustus Lipsius. De Alexandro Epiri Rege nota est historia ex Livio. Ego alia tria addam. Iulianus Caesar Phrygiam sibi fatalem fore oraculo didicerat. Sed ignorabat miser, locum in Persia, ubi caesus est, Phrygiam appellari. (Ammian. XXV.) Murzuflo Byzantiorum tyranno fatidici responderant, urbem non nisi per Angelum capi posse. Turris erat contigua moenibus, quae Angeli dicebatur, quod ibi nuncij coelestis signum situm erat. Perillam irruperunt in urbem Franci, caeterique latine Graec rum hostes (P. Aemil. lib. VI. dereb. gest. Franc.) Refert Guilielmus Neubrigensis, (lib. IV. hist. Angl.) Stephanum quendam, quem ipse Richardi Regis Procuratorem Andegavensem vocat, absente Rege improbas spesconcepisse, denique desuis fatis daemones consuluisse. Cumque initio quaesivisset, visurusne iterum esset Regem, idque negasset im postor spiritus: iterum rogavit, quamdiu cum imperio futurus esset? Respondit daemon, quamdiu vives. Denique sciscitanti, ubi moriturus esset, respondit, in Pluma. Coepit igitur Stephanus confidenter expilare populares: quippe de regis reditu sibi videbatur securus, et solerter caverat, neullibi locorum plumae insideret, incubaretve. Sed cum pallo post in obsidione castelli cuiusdam captus esset, miseribi misere trucidatus est. Erat autem castello nomen Pluma. O ludibrium! Mirum itaque est, Paullum V. Pont. Mathematicorum et Astrologorum vitae
exitum ei intra paucos menses praedicentium, nugis adeo deditum fuisse, ut veneficij metu nulla nisi a sororijs parata obsonia sumeret; denique eo procederet vanus metus, ut fratres Borghesij tres ac viginti professionis illius homines intra suas aedes coactos Pontificis fata scrutari juberent. (Andr. Maur. XVI. hist. Ven.)
Pessimo loco est minister Principis, nisi pati injurias ita potest, ut non videatur sensisse. Stultitia est profiteri iras et indignationem, ubi vindictae locus esse non potest. Non igitur aliud remedium est injuriarum a majore illatarum, quam si non intelligantur. Deprehensis attibus suis, rerum domini per vim et palam exsequi solent, quod fortassis alias patrare horruissent. Quare cum vel maledici sermones, vel error aut culpa Principis gratiam avertunt, abditâ arte celanda est fortunae fuga, ut nec ipse reus videatur sensisse. Tum assiduus in regia, quam vis occultis ludibrijs quo tidie saeviet infensus dominus, tamen ferendi constantia, novis officijs et obsequiô vincat irae pertinaciam. Hoc modo Alfonsus Ferrariae Dux, cum Pontifexipsum ditione suâ exuere in animo haberet, et ad id Episcopum Ventimilium misisset; intellectis insidiis non modo non questus est de Pontifice, sed ultro Ventimilio apud Pontificem structarum sibi insidiarum accusato, ab ipso auxilia rogavit. (Guicc. XIII.)
Delatores, et qui rumores ad Principes gerunt occulte, cum ipsis Principibus congredi non debent: quippe ex arctâ et frequenti conversatione cognoscentur et cavebuntur tanquam delatores.
quia in detegendis conjurationibus admitti potest. Sed alias tyranni est malle punire, quam providere, ne poenis opus sit. Porro dominationis regiae arcanum est; in illis populis, qui nec totam fervitutem, nec totam libertatem ferre possunt, connivere primis seditionum furoribus, et, cum prohiberi posset, locum dare sceleri, ut postea tanquam justâ vindictâ spoliari possint immunitatibus, privilegijsq., quibus velut acutissimis spinis Principum oculi punguntur; et veluti belli jure ex dimidiâ libertate, in quâ vivebant, in servitutem rapti, dedititiorum jure tractentur. Magna erant jura, libertates ac immunitates Aragonensium, quas ipsi post Hispaniam a Iuliano Comite ob stuprum filiae a Roderico Rege illatum proditam, et totis DCcc. annis a Saracenis possessam juris sui effecti sibi dixerunt, conditô supremô magistratu, qui secundum eas jus diceret. Postea Reges elegerunt, qui de genibus et capite aperto, tactis sacrosanctis Evangelijs coram magistratu, eas se servaturos religioso sacramento obstringebantur, antequam eis proceres ac magistratus obedientiae jus jurandum praestarent. Insecutis temporibus electione sublatâ leges a gente petiti: caeterum libertatis leges denuo confirmatae sunt; lege Vnionis ob id condita: cuius praecipuum
caput hoc erat; ut jus sit Ordinibus, si Rex patrias leges violet, novum in eius locum creare, et citra crimen majestatis ad tuendam libertatem federationes inter se et cum vicinis Principibus inire. Item licere ipsis sumere arma contra copias externas in regnum ad illud vexandum ingressas, etiam si Rex ipse aut Princeps eius heres eas introducat. Id cum durum Castellensibus videretur, qui reges legibus solutos colunt; Ferdinando Aragonio, qui Isabellam Castellensem in uxorem duxerat, persuadere voluerant, ut eas leges tanquam regiae dignitati adversas antiquaret. Verum ille insitâ seu modestiâ seu dissimulatione prudentissime respondit, fide se religiose datâ prohiberi, quo minus id faceret: et alioqui sic existimare, aequilibrio potentiae regni regisque salutem publicam contineri: et si contingeret aliquando alterum alteri praeponderare, procul dubio alterius aut utriusque ruinam ex eo secuturam. Sed Philippus II. Rex, sicut ex privatis Antonij Perezij odijs occasionem Escovedi e medio tollendi captaverat, sic ex Perezij calamitate, quae seditioni Caesaraugustanorum (quippe Aragonius erat Perezius) causam dederat, privilegiorum civitatis imminuendorum, quibus jam pridem insidiabatur, commoditatem sibi oblatam avide arripuit: et exercitu summâ celeritate conscripto, missoque in Aragoniam, atque sublatis e medio libertatis vindicibus, et firmato Inquisitionis palatio, quod extra moenia urbis erat, et tanquam arce urbi cum idoneo praesidio impositâ,
populi jura atque libertatem infregit. Historiam prolixie narrat Iacobus Augustus Thuanus libro centesimo quarto.
Inde amici fugiunt, unde probantur. (Senec. Epist. IX.) etc.
Principem ab omni acerbitatis ac truculentiae suspicione abesse decet. Et quoniam gratiosissima sunt praemia, poenae contra odiosissimae, ipsum omnia praemia tribuere convenit; magistratus, in quam, imperia, sacerdotia, curationes, munera, beneficia, restitutiones; poenam vero irrogare nemini, sed earum impositionem magistratibus integerrimis ac prudentissimis committere. (Bodin. IV. de Rep. VI.) Quo referendum est Thomae Campanellae (IX. de monarch. Hisp.) consilium; instituendum esse judicium, quodipse Gratiae tribunal vocat, ad quod appellare liceat condemnatis ad mortem: idque constare debere exipso Rege, eius conjuge, atque primogenito, et denique praecipuo religionis antistite. Verum si quis sequi hocconsilium velit, ei providendum erit, ne cuiusquam appellatio recipiatur, nisi cuius tale delictum est, cui ignosci possit. Nam qui maiora scelera condonat, in justiciam peccat: qui punit, famam, quam quaerit, clementiae, amittit. Igitur hîc quoque Tiberius ad extremas Libonis preces respondit, ut Senatum rogaret. (Tac. hic.)
Quemadmodum Nero quoque dicebat, Torquatum quamvis sontem et defensionimerito diffisum, victurum tamen fuisse si clementiam judicis expectasset. Crocodililacrymae!
v. notas ad libr. I verb. qui formam vitae inijt. etc.
dicam ad lib. III.
Quippe apud se pensitabat Tiberius, vix coerceri tam profusas cupidinesposse; ex coercitione forsan plus damni in Rempub. ferri: indecorum attrectare, quod non obtineretur. Denique populum tot per annos molliter habitum nondum audebat ad duriora vertere.
Haec etiamnum optimi cuiusque querela est. Vnde factum, ut jura et judicia, res sanctissimas et humano generi saluberrimas cuncti abhorreant, abominentur, detestentur: vereque dici possit, tres esse Iusticiae capitales pestes, corruptos judices, longas ac pene aeternas lites, et denique advocatorum inscitiam, improbitatemque. De singulis quaedam ad hunc locum notabo. Initio igitur referam aliquot sordibus et corruptionibus judicum tollendisaut coercendis remedia. Primum est, ne tribunalia turpissimo mercimonij genere, velut ad licitantium arbitria prostituantur; sed gratis, sed benemeritis
conferantur. Accipere enim aliquid a suscepturis magistratum, testante Iustiniano Caesare, (Nov. VIII.) omnis nequitiae principium est, et terminus. Neque enim fieri potest, quin vendere sibi licere quis putet, quod emit. Hinc homicidia, adulteria, rapinae; hinc commerciorum confusio; hinc legum contemptus; quovis quam vis poenam auro redimi posse confidente. Quae omnia tanto veriora sunt, quanto, qui honores emunt, non ob virtutes sed divitias in sublime tolluntur. Solebant olim Coss. in publicum prodituri pecunias spargere. Quod a Zenone improbatum est, atque constitutum, ut missilium loco c. auri librae ad reficiendum aquaeductum publicum a consulatum inituro solverentur; (l. III. C. de Consul.) quod ipsum tamen etiam novissima Iustiniani constitutione (Nov. VIII.) sublatum arbitror. Quin etiam jurare jubentur magistratuum candidati, nullis se largitionibus, sine fuco, sine fallaciis, more majorum, magistratum ambire. (Nov. VIII. c. VII.) Simile est, quod Alexander Severus ad honores evehendorum nomina publice in tabulis proscripta proponebat; unde de moribus illorum ex publicis vocibus judicium fieret. Altera cautio est, jus dicentibus stipendia atque salaria ex publico constituere. Quo mire facit, quod I. Lipsius ex Turcicis annalibus in monitis politicis refert. Cum Bajasetes Imperator fraudes et injurias Cadiorum suorum (ita judices vocant) saepius jam
audiret; jratus omnes in domum quandam includi et igne comburi jussit. Sed Halis Purpuratus rationem invenit molliendae indignationis. Habebat Bajasetes AEthiopem puerum in delicijs, lepidum, et ipsâ garrulitate amabilem; quem instructum, quid diceret, ad ipsum mittit. Venitigitur quasiaccinctus ad iter; quaerentique Imperatori, quid praeter morem hic vestitus? respondit, ut peregre eam, et ableger a te ad Imperatorem Constantinopolitanum, Caligeros aliquot (hi Graeci monachi sunt) arcessiturus, ut nobis jus dicant, quoniam omnes tuos judices vis occisos. Cui Imperator, o mi AEthiopille, inquit, nun quid illi sunt periti legum nostrarum? et non sunt, opportune respondet Halis Purpuratus o Domine, cur igitur peritos tollis? nam refert Bajasetes, cur male judicant. Iterum Halis, ego, Domine, causam edam Hinostri stipendium e publico nullum percipiunt: capiunt jgitur mercedulas a privatis. Hoc corrige, et illi corrigentur. Placuit consilium Bajasethi, et decrevit, ut, cui hereditas tot millium asprorum (id genus monetae Turcicae est) obvenisset, is in singula millena Cadio suo daret vicenos; in matrimoniorum et eiusmodi contractibus item vicenos. Ita Iusticiae subventum. Tertia in hanc rem cautio est, ne quis patriae suae administrationem sortiatur: in quâ multum gratiae necessitudinum suarum daturus praesumitur. (Paul. v. sent. XII. §. v. ibique. Cuiac. vid tit C. ut nulli pat.
su. adm. etc. et ibi Gothof.) Quod non tantum jura civilia Romana, sed et in Gallia Philippus Pulcher, et Carolus V. Reges constituisse dicuntur. Et olim populus Florentinus, quo omnis injuriae inter litigantes suspicio tolleretur duos e peregrinis sibi judices elegit. (Boter. I. della ragion di stato XVII.) Anno clo c. xci. Senenses ex peregrinis Iudicem sumere coeperunt. (Orland. Malavolt. IV. hist. Sen.) Pisani atque Genuates peregrinum magistratum Potestatis nomine accipiunt. (Guicciard. IV.) et Lucensium Rota (ita summum tribunal vocant) tribus constat Iurisconsultis, quorum patria quin quaginta ab urbe milliaribus absit. Quarta cautio est, ut jurejurando, metuque Numinis abstringantur, quihomines contemnunt. (V. Thom. Dempster. I. de juram. x.) Olim in Frisijs decretum erat, ut qui in judicatu sunt, quemadmodum in exordio muneris sanctissimo jurejurando se Reip. obligant, integrê se munus obituros, jus omnibus aequaliter sine respectu personarum dicturos, justiciam, quantum in se sit, administraturos: ita munere decedentes similiter pulcherrimum jusjurandum jurent, nihilse eorum, quae istuc pertinerent, scientes et volentes omisisse, fidemque in omnibus intemeratam Reipub praestitisse. Hac duplicireligione conscientiis judicum obligatis, castius eos in officio versaturos inter tot illecebras a recto abducentes arbitrabantur. (Vbbo Emm. XIV. hist. Fris.) Iustinianus quoque (Nov.
VIII.) judicibus jusjurandum praescripsit, quod ipse alibi (Nov. C II.) horrendissimum vocat. Verba illius huc adscribam: Iuro ego per Deum omnipotentem, et Filium ejus unigenitum, dominum nostrum IESVM Christum, et Spiritum Sanctum, et per Sanctam gloriosam Dei genitricem et semper Virginem Mariam, et per IV. Evangelia, quae in manibus meisteneo, et per Sanctos archangelos Michaelem, et Gabrielem, puram conscientiam, germanumque servitium me servaturum sacratissimis nostris Dominis, Justiniano et Theodorae conjugi ejus occasione traditaemihi ab eorum pietate administrationis: et omnem laborem ac sudorem cum favore sine dolo et sine arte quacunque suscipio in commissa mihi ab eis administratione de eorum imperio atque Republica: et communicator sum sanctissimae Dei Catholicae et Apostolicae Ecclesiae: et nullo modo vel tempore adversabor ei, necalium quemcunque permitto, quantum possibilitatem habeo. Iuro quoque jusjurandum, quod nulli penitus neque dedi neque dabo occasione dati mihicinguli, neque occasione patrocinii, neque promisi, neque professus sum de provinciâ mittere, neque mittam, neque occasione dominici suffragii, neque famosissimis praefectis administrationem habentibus, neq iis, qui circa eos sunt, neque aliihominum ulli: sed sicuti sine suffragio percepi cingulum, sic etiam pure me exhibebo circa subjectos piissimorum nostrorum dominorum; contentus iis, quae statutae sunt mihi de fisco, annonis. Et primum omne habebo
studium ut fiscalia vigilanter suscipiam, et indevotos quidem et indigentes necessitate cum omni exigam vehementia, nequaquam subinclinatus, neque ob hoc lucrum ipsum considerans, aut per gratiam vel odium exigens aliquem, citra quam competit, aut concedam alicui. devotos autem paterne tractabo, et subjectos piissimorum nostrorum dominorum illaesos undique, quantum possibilitatem habeo, custodiam: et aequus in causis utrique parti, et in publicis disciplinis ero, nullique parti, citra quam justum est, praestabo: sed exequar universa delicta, et omnem aequitatem servabo, secundum quod mihi visum fuerit justum: et eos quidem, qui innoxii sunt, undique innoxios illaesosque conservabo, noxiis autem imponam supplicium secundum legem; et omnem justiciam, sicut jam dictum est, in publicis et privatis contractibus eis servabo; et si comperero, fiscum injusticiam pati, non ego solum hoc ago, sed etiam semper mihi assidentem talem studebo assumere, et citca me omnes; ut non ego purus quidem sim, qui vero circa me sunt, furentur, et delinquant. Si quis autem inveniatur circa me talis, et quod fit ab eo, me sanare, et eum expellere. Si vero non haec omnia ita servavero, recipiam hîc et in futuro seculo in terribili judicio magni Domini Dei et Salvatoris nostri IESV CHRISTI, et habeam partem cum Iuda, et lepra Giezi, et tremore Cain; insuper et poenis, quae lege eorum pietatis continentur, ero subjectus.
Quintum erit remedium, ut poenae constituantur gravissimae in eos, qui pecuniâ aut gratiâ corrup i male judicarunt. Hinc leges Romanae de repetundis, de falso, de vi, et caeterae. Hinc sapientissimailla, nec minus tamen cum irreparabili justiciae damno neglecta Zenonis lex, (l. vn. C. ut omn. iud. tam civ. etc.) aliquoties a Iustiniano repetita; (Nov. VIII. CIX. XlV. cxxiij.) quâ cavetur, ut provinciarum praesides, aliique magistratus, post depositam administrationem, quinquaginta dies in loco, quo magistratum gesserunt, permaneant; quo pateat omnibus facultas, superrapinis aut concussione, aliisque criminibus conveniendi illos. Et simile est Genuen sium institutum, apud quos V. viri sunt, Syndicatorum nomine; quorum officium est, in omnes magistratus, finito officio, inquirere; et in male gestae Reip. damnatos animadvertere. (Carol. Sigon. l. I. de vita Andr. Auriae.) Et superioribus annis (1612.) tres Quaesitores cum vitae necisque potestate, in loca, quae Orientem versus Venetis parent, a Repub. missi sunt, qui in magistratus, si quae forte adversus leges fecissent, animadverterent, et a potentioribus oppressis subvenirent. (Andr. Mauroc. XV III. hist. Venet.) Sexto denique neque illud praetereundum est, Tiberii temporibus Severum Caecinam in Senatu censuisse, ne quem magistratum, cui provincia obvenisset, sua vxor comitaretur; quia quoties repetundarum aliqui arguerentur, plura uxoribus
obiectarentur; his statim adhaerescere deterrimos quosque, ab his negocia suscipi, transigique (Tacit. III. annal.) Quemadmodum anno Christi M. DC. CI. Lemosij Comes Neapolis, et Machedae Dux Siciliae Proreges uxorem nomine comparatis, atque instructis na vigiis piratorum more excursionibus maria foedarunt. (Maurocen. XVI. hist. Ven.)
Nunc ad litium diuturnitatem transeo, quam alteram justiciae pestem dixi. Alterna hodie sunt jurgia; ut si cum sumptibus sit conferenda molestiarum ratio, gravius putes sic vincere, quam confestim damnari Nam et modum et numerum praegressae sunt artes ac nomina, quibus miserrimos clientes patroni et judices frustrantur. Articulatim et lente hos discerpunt, qui semel perire potuerant. Saepeitur ad judices, causa narratur, aliquot anni abeunt, necdum contestatio litis facta est. Iudicibus hîc non vacat, hîc omissô litigiosô negociô haerent patroni in causis minoribus, quae nunc sponte, nunc eorum studiô nascuntur e primâ Haec praeludia adornant, his proclamant inauditis iter ad verum Iudicibus esse non posse. Sic dubia ex dubijs seruntur: sic immani dilatione pereunt litigantes, magnâ in insontes inopesque injuriâ. Nam qui in divitem inimicum pauper inciderit, tam longô et sumptuosô itinere conficitur; procumbitque denique lassus: nec recuperatô jure inultus, aemulo minus suo, quam huic prolixae aequitati irascirur. Ne quaere cur tam diu Iudicibus placeat, et patronis,
ad se delatos cruciari. Nempe ex morâ et tempore sua opera aestimatur. Sic patronis, in quam, creseit, sic Iudicibus merces. Multa scripsisse, multa audivisse (quanquam ea praestabat compendio fieri) acerrime vendunt; eo peiores, quod quae peccant, ipsi justiciae imputant. Praetereâ consuetudine videndi miseros, et deinde faciendi, exuunt humanitatis sensum; aut potius miserum esse non credunt, litigare. Ita duri ad questus parum supplicibus moventur; et ab iis tantum culti, saltem amant longiora in ipsos exercere imperia. De remediis contra litium prolixitatem alii, sed bene aceleganter novissime scripsit sub sictô nomine quidam Pomeraniae Ducibus a consiliis. Libro titulum fecit Parthenius Litigiosus. Ex illo petenda sunt, quae hîc dici possent, ac deberent. Non tamen omittendum est, primum ac praecipuum, quo litium temporabreviora fiant, esse curam Principis: cujus est cum interminatione poenarum edicere (sed hoc graviter, nec, ut solemus, terroris mox evanescentis imagine) ne ulla lis ultra certum tempus, quod ipse praestituat, apud judices haereat. Justinianus noster civilibus litibus triennium (spacium sat longum) prae scripsit. (l. XIII. C de judic.) Labentibus seculis specie aequi, in reorum auxiliuminventa sunt ea, quibus denique simplicitas legum occubuit; frustrationes, rescripta, et quae semel constitui poterant velut religiosô ordine in varios dies dilata. Haec veroquia Judicibus et patronis ad lucrum sunt, jam neglectô reoium commodô tam sancte observantur, quasi
judiciis cives, non haecillis inventa sint. Porro in arctiorem numerum et ad duorum triumve amanuensium laborem reducantur vana nomina et munia illorum, qui a memoria, a secretis, a scriptionibus dicuntur (et horum maxime interest, diu lites vivere) homines scientes formularum, jurgiorum que praeceptores: qui velut licitâ crudelitate, et jam ipsâ consuetudine excusatâ de clientum miseriis, exinjuriâ populi, ex clade et sanguine miserorum perenni pastu saginantur. Denique cum causarum patroni sint maxime, qui vitam imo immortalitatem litibus conciliant: illorum maxime audacia refrenanda est. Antiquis tem poribus florebant elegantiae priscae patrociniis tribunalia: cum oratores concitae facundiae attenti studiis doctrinarum, ingenio, fide, copiis ornam entisque dicendi pluribus eminebant; ut Demosthenes, quo dicturo concursus audiendi causa ex tota Graecia fieri soliti sunt: et Callistratus, quem nobilem super Oropo causam perorantem idem Demosthenes Academiâ cum Platone relictâ sectatus est; ut Hyperides et Aeschines, et Andocides et Dinarchus et Antiphon ille Rhamnusius, quem ob defensum negocium omnium primum antiq itas prodidit accepisse mercedem. Nec minus apud Romanos Rutilii, et Galbae et Scauri, vitâ, moribus, frugalitateque spectati, et sequentibus aetatibus censorii, consularesque et trium phales multi, Crassi et Antonii, Scaevolae, post exercitus prosperrime ductos, post victorias; et trophaea, civilibus stipendiorum officiis floruerunt;
laureasque fori speciosis certaminibus occupantes, summis gloriae honoribus fruebantur. Post quos excellentissimus omnium Cicero orationis imperiosae fulminibus saepe depressos aliquos judiciorum eripuit flammis. At nunc videre est ubique violenta et rapacissima genera hominum, per fora omnia volitantium: qui cum immature escholis eruperint, plerunque ita rudes sunt, ut nunquam se libros habuisse meminerint: et si in circulo doctorum authoris veteris inciderit nomen, piscis aut edulii peregrinum esse vocabulum arbitrantur. Sed condonari hoc posset si saltem suae, quam profitentur, scientiae peritiores essent. nunc adeo perversa et inepta plerunque studiorum ratio est, ut non mirandum sit ex male culto ingenio nullos aut malos provenire fructus, Sunt, qui nequelatinam linguam vel mediocriter docti, neque humanioribus literis velleviter tincti ad jus addiscendum male sanum animum applicant. Vbi cum difficultatem, et sine aliarum literarum subsidio innavigabilem Oceanum perspexerint, aut infeliciter coepto labori succumbunt, aut, ne nihilegisse videantur, ordinem judiciorum, et scribendorum testamentorum contractuumque formulas ediscunt, Inde in forum et adjurgia provolant, cum que causarum merita non intelligant, in solis judiciorum solemnibus haerentes, infelices et imperiti nautae vectorem, qui suas illis fortunas commisit, perditum eunt. Vidi homines, qui cum elementa jurisa Iustiniano cupidae legum juventutitradita ne
primoribus quidem labris degustassent, Bartholum et Baldum manibus versabant. Alius erat, qui cum Iasonem ex bibliotheca quadam peteret, scripto professus est, commodato accepisse Iasonis opera in novem foluminibus. Hi ut altius videantur jura callere, Bartolum ubique loquuntur et Baldum, et Menochium, et Cardinalem Tuscum: adeo ut in pervulgatae alicuius juris regulae probationem sexcentas plerunque proferant auctoritates. Qui dam cum responsum suum coepisset, a verbis: Innomine Domini nostri Iesv Christi, Amen: addidit legem 1. C. de offi. praef. praet. Afric. et centenialij regulam illam Logicam, positâ causâ ponitur effectus, similesque innumeris legibus et auctoritatibus Ictorum firmant. Etiam qui doctiores sunt, cum quos nobis Iustinianus libros reliquit, vel tanquam antiquatos fastidiunt, velut nimis difficilis horrent, ubi certis quibusdam quaestionibus controversijsque ventilandis disputandisque annos aliquot transegerint, egregios se esse lctos credunt. Denique pro Pandectis et Codice et Iuris universi scientia certos habent illustrium quaestionum scriptores. Quasi non illi ipsi viri clarissimi methodi aut controversiarum potius enodandarum causâ scripserint illas disputationes, quam quod iis universum jus comprehendi arbitrarentur, aut certe nimis superba foret opinio. Digesserunt in ordinem universi juris titulos et summa capita: verum non et universum jus, quod sub illis titulis continetur. Inde plerunque accedere videmus, ut cum
isti modo tam egregii disputatores, post illas quaestiones pro et contra saepius disputatas, resolutasque in forum transeunt, ad non magnae difficultatis propositas facti species respondere, nisi petito ad deliberandum evolvendosque juris libros, spacio, nequeant, mirenturque, se haerere. Quasi ducentis, trecentisve quaestionibus universi juris scientia contineatur. Immensum est et infinitum id, in quo versantur Jureconsulti, nec ad finem, quem praecipuum illi habere debent, respondere scilicet de jure, et consulenti civitati instar oraculi esse, nisi multis vigiliis, assiduâ nec perfunctoria librorum de jure scriptorum lectione, et denique non nisi magno judicio pervenitur. Secundarium jurisperiti officium est, testamentorum contractuumque formulas concipere, et judiciorum ordine scire: praecipuum vero, primumque ad propositam facti speciem, in oraculi modum, quid scriptae leges, quid mores, quid aequum jubeat, respondere. Carolum Molinaeum Ictum accepimus, cum Tubingae ageret, in collegio Ictorum ubi de jure respondendum esset, auditis caeterorum sententiis, qui laboriose erutis ex abdito argumentis pro suasententia depugnabant probata plerunque illorum, qui primi dixerant, sententiâ, juris textum addidisse adeo evidentem, adeo clarum, ut caeteri longiori disputatione plerunque supersedendum sibi arbitrarentur. Tanta homini memoria, tantum erat judicium. Nunc miselli disputatores, ut ad casum propositum respondere possint, tractatus et commentarios, et glossas, et decisiones,
et consilia evolvere necesse habent, donec inveniant casum in terminis. Non igitur mirum esse debet, tam paucos esse consultos aequi et juris: et ex diverso imperitos advocatos, patronos, scriptores, judices adeo numerum superare, ut pene pauciores sint agricolae, pauciores qui in mercatura versantur, regnumve custodiunt: eo quidem majori reip. detrimento, quod si inter pauciores, sed spectati candoris advocationum munus esset, tot illa ingenia, quae noxia calliditate se corrumpunt, melioribus studiis ornarent patriam; disciplinas et artes aut proderent novas, aut inventas excolerent. Ea igitur prima in advocatorum multitudinem cautio Principi sit, ut ne promiscue in numerum recipiantur, qui inopia jurisperitiae ora mercenaria procudentes per prostitutas frontes vilesque latratus ad effrenatam deflectunt conviciandi licentiam; vel inter solicitudines judicum per multa distentas, irresolubili nexu vincientes negocia, laborant, ut omnis quies litibus implicetur, et nodosis quaestionibus judicia circunscribantur. (Ammian. XXX.) Sed pauci sint, et qui judiciis sufficiant, non ordinis modo judiciarii omnisque ad litigandum articuli periti, sed et ipsam causam legum, juris, rationis suffragiis defendere apti. Sint denique boni viri, et qui magis honestum quam pecuniam ament. Tum ad quos patronos causae deferuntur, ij Deo Opt. Max. in singularum litium exordio faciant sacramentum, nullam se causam quod sciant, iniquam oraturos (v. Thom. Dempster. 1. de juramen. x.) Quos si hanc fidem fefellisse constiterit,
aut clientem praevaricatione laesisse: praeter infamiam genus supplicij excipiat, cuius timor apud paria ausuros plusquam omnis religio possit Illud denique utilissimâ lege cavendum est, ne quid a clientibus patroni accipiant, priusquam lis finem acceperit. Ita fiet, ut patroni moras oderint, et contentione ad metam, dum sibi sic studebunt, aliis prosint.
Solemne est sapientibus Principibus, libertatem dicendi aliis permittere, potestatem statuendi servare sibi.
Relatus est hic locus sup. hoc libro. verb. caeterum Tiberio haut ingratum etc.
Sive malignitate, sive, quod verius puto, nolebat Tiberius, ut beneficii gratia, quam a solo Principe accipere par erat, Senatui deberentur. Et hoc est, quod Tacitus paullo inferius ait, inclinationem Senatus, incitamentum Tiberio fuisse, quo promptius adversaretur. Prudentia igitur fuit, non malignitas: quod ex eo quoque constat, quod Tacitus de Tiberio ait, Senatorum census juvisse.
Et tamen idem Augustus saevissimâ proscriptione nobilissimum quemque sustulerat. Adeo et tyrannum, et bonum principem tam bene expressit.
Nimirum erant imperijinitia violenta; consiliaque omnia ad oppressionem libertatis Romanae spectantia. necessarium igitur quaedam vitractare, quo caeteris quies esset. Vbi quies erat, et ferocissimis per acies autproscriptione sublatis, caeteri nobilium, quanto quis servitio promptior, opib. et honoribus extollebantur: ad bonorum principum artes transire pars consilii fuit.
v. quae scripsi ad lib. I. verb. erogandae per honesta pecuniae cupiens etc.
Traianus Boccalinus alicubi ait, bonas literas in paupertate natas, in eadem, tanquam suo elemento proprio vivere. Poetas maxime a Regib. nullis aut mediocrib. debere coli praemiis. victum et vestem illis sufficere, ex abundantia bonorum corporis existere penuriam bonorum animi. ex ocio eos marcere. Quemadmodum nimia in gallinis obesitas easreddit infoecundas; ita poetas delicijs et ocio corrumpi. Poetas denique non natura, ut canes, sed fame coactos, velut astures et falcones, venatum ire.
Prudentes aulici inter officiosae demissionis verba, sive cum superioribus sive cumaequalibus agant, nihil artis omittere debent, quo altorum spirituum retinentes non videantur alijs viles.
de his qui falsas
Principum defunctorum personas induerunt; moveruntque credulos aut turbidos, eoque nova cupientes, dicam ad lib. V.
Optimum sane consilium. Quippe expectare, donec vana credulitas tempore ipso vanesceret, in novo imperio, et apud promptas turbidorum, eoque nova cupientium aures, anceps et intutum? Si milite servum suum cohercere, eique magis anxie aut publice irasci voluisset; nimia supplicii solatia erant, Im peratoremaemulatione ussisse. Aptissimum igitur fuit dolis hominem capere. Ita et securitati et auctoritati consultum erat. Non multi adhuc anni sunt, cum Pontifex Magnus et Hetruriae Dux in rebellem suum Alfonsum Piccolomineum juncta moverunt arma: quae sane res nimis magno fuit honoriei, qui Principes suos tam procaciter lacessiverat.
Retuli hanc cautionem puniendi homines populo acceptos clam et in ipsis carceribus supra hoc eodem libro.
Relatus est hic locus ad lib. I. verb. Granium Marcellum. etc.
dixi ad lib. I. verb. ex formidine ne Germanicus etc.
Nec ideo sincerae caritatis fidem adsecutus, amoliri
juvenem specie honoris etc.) Istam artem nos quoque alibi notavimus, invisos aut suspectos honoris specie removere. Et in aulis singularis calumniantium ratio est, accusatoriam diritatem, ut quidam loquitur, laudib. peragere. laudant, quos odio habent, ut maligna deinde inserentibus sit pronior fides. Praeterea, quos aemulos habent, hoc modo a latere Regis, qui cujusque virtutis spectator et a biter esse poterat, amovent. Quomodo Apelles, omnium secretorum Philippi Macedoniae Regis arbiter, praecipuae dignationis viros laudando, quod dignissimos esse diceret, qui in castris versarentur, periculis et casibus dolose objectavit. (Polyb. IV.) Et Agrippina, qui centurionum tribunorumque sortem Britannici miserebantur, removit fictis causis, et alios per speciem honoris. (Tacit. XII. Annal.) Mucianus, quia propalam opprimi Antonius nequibat, multis in Senatu laudib. cumulatum secretis promissis onerabat, citeriorem Hispaniam ostentans (Tacit. IV. hist.) Iulianus a Constantio Caesar factus, inque Germanias missus est, ut inter ferocissimos illos populos peritet. (Ammian. Marcell. XVI.) Theodorus Stiptiotes eodem praetextu Ioannem Hagiotheodoritam magnum in Manuelis Imperatoris gratiâ virum e regiâ in extremum angulum Praeturae Peloponnesi exegit. (Nicet. Choniat. I. annal.) Ruigomezius Sylva Albae Ducem in Belgii procurationis petitione caeteris praetulit; non reipublicae curâ, aut amore Ducis, sed ut aemulum proculaula haberet. (10. Bapt. Cin. VII de vita Cosmi.)
Cum Principibus, eorumque consanguineis reverenter agendum est, in quacunque sint constituti fortuna: quia brevi momento summa vertipossunt: (Tacit. IV. annal.) et qui jam prodesse et juvare nequeunt, forsan olim nocere poterunt. Documento est Archelaus Rex, de quo hîc Tacitus, quem subvertit Tiberius, nullam aliam ob causam illi infestus, quam quod Rhodi agens nullo officio ab eo cultus esset. Nec id Archelaus per superbiam omiserat, sed ab intimis Augusti monitus; quia florente C. Caesare, missoque ad res Orientis intuta Tiberii amicitia videbatur. Quo magis vaesani sunt, qui nullâ coacti causâ gratuitas sibiaccersunt inimicitias. Ludovicô Hutinô in Galliis Rege Engerranus quidam intimâ apud Philippum Pulchrum gratiâ a popularibus author gravissimi tributi indicendi insimulabatur. Sed caeteri plus mali imprecari ei, quam creare poterant. premendi hominis princeps inventus est ex ipsa regiâ Carolus Valesij Comes, Ludovici Regis patruus. Causa atrocis odii, quod, dum apud Pulchrum controversia esset inter summos Normaniae proceres, alteri Engerranus, alteri Carolus aderat. Exortâ contentione exardescentibusque studiis mentiri Carolum Engerranus dixit. Id verbum nobilitati gravius omni vulnere in memoria Caroli eo usque sedit, ut vivô Pulchrô fratre exequi dolorem non ausus in rudimento regni Ludovici Hutini ultionem petierit. Peculatus rerum agere placuit.
Ad Luparam ductus interrogatusque de pecunia publica, regnique tributis exactis, respondit per magnam partem ad ipsum Carolum Valesij Comitem pervenisse. Quô responsô magis irritatus Carolus non destitit, donecfurcâ suspenderetur Engerranus. (P. Aemil. VIII.) Anno Christi M. DC. lXXXII. Mahumetes Hodabendes Persarum Rex bellum moliebatur contra filium Aban, rebellionis apud se delatum praecipue ab Merize Salma inter satrapas principe: qui regnandiolim sub altero filio, cui ille filiam suam in matrimonium tradiderat, ad in saniam cupidus, expeditionis contra filium patriauthorerat. Sed exitus hic fuit, ut Abâin gratiam a parente recepto, omissoque bello totairarum moles in Salmam incumberet; isque ut damnosae expeditionis pericula et incommoda lueret, capite plecteretur. (Thuan. lXXVIII.) Ex quo apparet, suo sibi, quod dicitur, jumento malum quaerere, qui Principum maxime propinquorum simultates per calumnias alunt, et exacerbant. Nam fere usu venit, ut illi reconcilientur, et depositas iras in ministros primarios vertant, ac velut ex pacto alteri ab alteris, in visos sibi ad poenam deposcant. Nec modo ita belli concitatores ac velut tubae hostium irae dediti, sed et boni fidique saepe amici a Principibus proditi sunt. Exemplum est cruenta illa Triumvirorum proscriptio. Cum enim illi post varia inter se gesta bella convenissent de invadenda Rep. nefandâ proditione quisque suarum partium praecipuos, inimicorum quos illi offenderant, ultioni dediderunt;
vendentes auctionantesque sibi quondam amicissimos velut sub hasta positos. (Die Cass. XlVII.) Franciscus Simonetta cum Francisco Sforziae fidem suam egregie probasset et eodem animo esset in Galeatium Fran cisci filium, cujustutelam cum matre vidua administrabat; ab offensis Galeatii fratribus Ticini trucidatus est. Cum enim ille, ut pupillo principatum servaret, fratres e jus et Robertum Sanseverinatem Mediolanô expulisset, mater paulo post transactis controversiis Simonettum illis tradidit, quem, ut dixi; crudeliter occiderunt Hocmetu subitariae, et in consiliariorum exitium desiturae reconciliationis multis libertas eripitur, etiam fidis, sed dum impune licet, et sibi, antequam Principi. Scilicet illi prudentes, quorum consilio in rebus dubiis utuntur Reges, non sic auspicantur publicas curas, ut privatam suae salutis solicitudinem deponant. Itaque cum in alios consuluntur (civilibus maxime bellis) eorum offensam veriti, saepe remissas sententias et frigidas dicunt: ne si quid acrius statuerint, illi ipsi, in quos dicunt, postquam ut mos est, in aulâ reconciliati florebunt, aut factione et armis superiores evadent, in ultionem servent animos, ac deniq ruina immerentum exsatient. Inde Tacitus (lib. I hist.) ait, Galerium Trachalem, cujus ingenio Otho in rebus urbanis utebatur, in oratione, quam Othoni praescripsit, sibi metuentem contumeliis in Vitellium abstinuisse. Et tertio Historiarum idem Tacitus cum Senatores Romanos de Caecinae Vitellianarum partium ducis defectione
compositâ indignatione conquestos dixisset, addit: nulla in oratione cujusquam, erga Flavianos duces obtrectatio. errorem imprudentiamque exercituum culpantes Vespasiani nomen suspensi et vitabundi circumibant. etc.
v. quae scripsi sup. hoc libro ad verb. haut cunctatus est ultra Germanicus etc.
Quod ita necessarium erat ob suspectum Tiberio Germanicum. Sed et cessante isto respectu parum secura res est, procurationes, munimenta, exercitus esse in manibus plurium personarum sanguine junctarum. Indeque Veneti in majoribus civitatibus suo dominio subjectis justiciae curam, et armorum praefecturam, diversa officia, diversis tribuunt. Et olim Senis constitutum erat, ne duo ex eadem familia eodem tempore in magistratu essent, (Orland, Malavolt. lib. III. hist. Sen.)
Inter caeteras artes, quibus nimij quorundam spiritus franguntur, notavi alicubi hanc quoque addere nimirum illi suspecto collegam ac velut inspectorem, qui spes illius coerceat.
Alibi dixi, egregios duces, prudentesque Senatores esse, quibus Principum adolescentia regenda committi debeat. Hoc loco quatruplex notanda causa est, quam ob Tacitus Drusum in Illyricum ad exercitus missum
dicit. primo, ut suesceret militiae: deinde, ut studia exercitus pararet: tum, Juvenem urbano luxu lascivientem melius in castris haberi: et denique quod Tiberius tutiorem se rebatur utroque filio legiones obtinente. Plura non addo, quod Scipio Amiratus hoc argumentum bene tractet. (lib. II. disc. X.)
Communis opinio est, Carthaginem destructam causam fuisse civilium bellorum, quae postmodum Romanos exagitarunt. Sed alibi aptior erit demonstrandi locus, non excidium Carthaginis, sed corruptam Reip. formam tot mala generasse.
Et hic idem tamen abscedentibus Romanis et pulsô Maroboduo regnum affectans libertatem popularium adversam habuit. Videsis quae dicam ad librum IV.
retuli hunc locum sup. lib. I. verb. Pompeium imagine pacis etc.
Saepe vir unus et una fortuna, si rebus adspirent, res magnas et mirabiles efficere possunt. (Polyb. lib. VIII.) Romani cum ingenti exercitu, terrâ marique Syracusas obsiderent, si quis unum urbi senem, Archimedem, adimeret, confestim urbe se potituros sperabant: illo vero praesente ne accedere quidem propius ad moenia
audebant. (Polyb. d. l.) Mortuo Brasidâ, cuius ductu atque auspicio feIicissime cum Atheniensibus pugnarunt Spartani, quod, quae ille coeperat, a se perfici posse desperarent ad pacis mentionem descenderunt. (Thucyd. v.) Et ita fere semper accidere solet, ut caesis praestantissimis belli ducibus, amittantur munitissima loca, solvantur obsi iones, fundantur acies, animi exercitibus minuantur, contraque crescant hostibus. Epaminondae virtute ex insimis incrementis Thebarum civitas ad spem imperij Graeciae erecta est: sed postquam ille decessisset, vires quoque Reip. cum illo conciderunt. Nam sicuti telo si primam aciem perfregeris, reliquo ferro vim nocendi sustuleris; sic illo velut mucrone teli sublato, rei quoque publicae vires hebetatae sunt: ut non tam illum amisisse, quam cum illo interiisse omnes viderentur. Nam neque hunc ante ducem ullum memorabile bellum gesserunt: nec postea virtutibus, sed cladibus insignes fuere: ut manifestum sit patriae gloriam et natam et extinctam cum illo fuisse. (Iustin. VI.) In uno Alcibiade tantum fuit momenti, ut maximi imperij Atheniensium subversi et rursum recepti auctor esset; et unde stetisset, eo se victoria transferret; sieretque cum eo mira quaedam fortunae inclinatio. (Iustin. V.) In bello, quod inter Messenios et Achaeos gestum est, Philopoemenes Acheorum imperator (quem quidam ultimum Graecorum scite vocat) captus est; non quia pugnando vitae pepercerit, sed dum suos in praelium revocat, in transitu fossae equo
praecipitatus a multitudine hostium oppressus est. Quem jacentem Messenij seu metu virtutis, vel verecundiâ dignitatis interficere ausi non fuerunt. Itaque velut in illo omne bellum confecissent, captivum per universam civitatem in modum triumphi circum duxerunt, effusô obviam populô, ac si suus non hostium imperator adventaret; nec victorem Achaei avidius vidissent, quam victum hostes viderunt. Igitur eundem in theatrum duci jusserunt, ut omnes contuerentur, quem potuisse capi incredibile singulis videbatur Inde in carcerem ducto verecundiâ magnitudinis ejus venenum dederunt. (Iustin. XXXII.) Insuperabilis virtus! Licuit hostibus de capite vitaque Philopoemenis statuere. Virtus Philopoemenis de hostibus triumphavit. Hannibali etiam hostes tantam inesse vim censebant, ut etsi omnia alia circa ruerent, eô tamen salvô salvae Poenorum res viderentur. Vivo Alexandrô milites ipsius putabant, quantalibet vis omnium gentium conspiret impleat armis virisque totum orbem, classibus maria consternat, inusitatas belluas inducat, Alexandrum posse illos praestare invictos. (Q. Curt.) Mortui tanta adhuc erat veneratio, ut Argyraspides omnes alios duces fastidirent; sordidam militiam sub alus post tanti Regis memoriam existimantes. (Iustin. XIV.) Hungari, regnante Henricô Aucupe in Saxoniam excurrentes, cunctaque caedibus, incendiis, rapinis miscentes, Bremâ quoque exustâ ad littus usque Oceani penetrarant: cum Henricus nullo milite instructus ferocissimae
genti occurrere non auderet. Verum captô nobili quodam ex Hungaris virô, ut illum redimerent, in novem annos inducias pacisci non dubitarunt (Vbbo Emm. VI. hist. Fris.)
Bella duorum ducum auctoritate parium auspiciô gesta raro feliciter exire aliis observatum est. (V. N. M. III. disc. XV. Scip. Amirat. hic.) Verum num dominatio stabilitatur serendo alendoque inter subjectos discordias, nondum adhuc definita quaestio est. Certe in Aegypto consulto variis superstitionibus permissum olim erat vulgus, ne a se invicem dissidentes in Regem conspirarent, ut ex Diodoro Siculo refert in eruditissimâ tabulae Isiacae explicatione viromnis antiquitatis peritissimus, nostri aevi Varro, Laurentius Pignorius. Iulianus Caesar religionum libertatem permisit, ut dissensionum augescente licentiâ non timeret unanimantem postea plebem. (Ammian XXII.) Catonem denique semper contentiunculas aliquas inter servos callide fovisse ajunt. (Plutarch.) Mihi ea de re ita videtur: ut nunquam nisi ex accidenti civium discordiam publicae rei principique prodesse putem. primum, si tyrannus sit, qui regnat, et odio habitus a populo. tunc enim, ut contendentibus civibus ipse securius vacet dividendi sunt, quos timet. deinde, si quorundam nimia sit opibus, factionibusq potentia: quae aptiori ratione infringi nequit, quam si inter illos dissidia, contentionesque, quibus se invicem
consumant, aut saltem quibus occupati in Regem conspirare nequeant, disseminentur. Verum enim vero haec cautio morbum arguit imperii, Principisque debilitatem, qui cum virtute, viribusque destituatur, ad istasignobiles, ne dicam probri plenas artes confugere cogitur: quae tamen, etsi ad tempus juvent, postremo fallunt. Nam si bellum ingruat, quae partium Principem sibi minus equum putat, hosti accedens illius vires auget. Vt taceam in una ciuitate coepta partium studia, quarum quaelibet sibi amicos, sociosque quaerit, non unis moenibus contineri, sed contagione alias quoque regni partes inficere. (V. N. M. III. disc. XXVII. et in Princ. c. xx.)
quo ipso clarius evadit, a magnis et suâ vi nixis principibus non arte studioque dividi in factiones provincias subjectas.
v. quae dixi adhunc lib. verb. juvenem improvidum etc.
Beneficia eo usque laeta sunt, dum videntur exsolui posse: ubi multum antevenêre, pro gratia odium redditur. (Tacit.) Quaedam beneficia odimus. (Q. Curt.) Denique et violentum Pisonis ingenium, et accepta a Tiberio mandata insectandi Germanicum impediebant illum, quo minus tantum beneficium agnosceret.
confer cum hoc loco, quae de Othone lib. I. Hist. dicuntur; et observa, quibus artibus ab ambitiosis animorum sinceritas corrumpitur.
Quemadmodum de Vonone in huius libri principo dixit Tacitus, accendisse dedignantes Armenios diversum a majorum institutis, rarô venatu segni equorum curâ ita ex diverso ejusdem nationis favor inclinabat in Zenonem, quod is primâ ab in fantiâ instituta et cultum Armeniorum aemulatus, venatu, epulis, et quae alia barbari celebrant, proceres plebem que juxtâ devinxerat.
Vtilis namque novis imperiis est clementiae fama. Caeterum de tributorum exactionibus alibi dicendi locus erit.
V notata ad hunc libr. s. verb. flumen Visurgis etc.
Hoc arcanum quale fuerit, explicavi hoc eodem libro. ad verb. caeterum Tiberio haut ingratum accidit etc.
hoc explicabo ad librum IV.
Apta ratio tenendi hostes in perpetuo metu; de quo dicam ad lib. VI.
Facile, qui prudens erat, conijcere poterat, parum duraturum ejusmodi fedus; vitio primum humani ingenii, dominationisavidi; unde saevus regnandi amor
--- et summo dulcius unum
Stare loco, socijsque comes discordia regnis.
Stat. 1. Theb.
Deinde, quod nimis iniqua erat divisio; et quae necessitate, temporisque injuriâ coactus quis promisit, non nisi eadem necessitate cohibente servari soleant. Nulla recentium beneficiorum memoria inter duos principes, qui hereditaria odia habent, nulla fides, promissa denique nulla efficere possunt, ut pactionem sibi dam nosam, hosti utilem quisquam servet (Guicciard. XV.) Non chartae et scripture, sed vis acnecessitas principem ad servandum fidem adigit. (N. M. VIII. hist. Flor.) Et generaliter memoriae veteres nos docent, in extremis casibus icta federa postquam partes verbis juravêre conceptis, repetitione bellorum ilico dissoluta. (Ammian. Marcell. XXV.) De Graeciae civitatibus Thucydides (lib. I.) scribit; si quando juramento se invicem, praesenti constricti necessitate, adegissent, tam diu id ratum fuisse, dum nullum aliunde subsidium sperare poterant; ubi alteri parti fortunae aliqua spes affulsisset, protinus alios per fidem deceptos magis, quam ex aperto aggredi jucundius fuisse; hisque malis artibus superiorem industriae famam consecutum. Manuel Comnenus Imp. monenti, ut cum Turcis inita pacta servet, parum se ea curare, quae necessitate promissa essent, respondit. (Nicet. Choniat. VI. Annal.) Cum olim Hero Esensis ex Frisiae Proceribus armis ab Ezardo Frisiae orientalis Comite victus servaturum se pacta ad aram juraret, Vlricus
Dornumanus Heronis frater ad astantes versus, atque ego juro vobis, inquit, fratrem meum nihil eorum, quae promisit, praestiturum. (Vbbo Emm. lib. l VII hist. Frisic.) Franciscum Galliae Regem non aliam habuisse repetendibelli contra Carolum V. Caesarem causam, quam quod ad condiciones, quas captivus inijsset, servandas minime se teneri diceret. (P. Iustin. Andr Maurocen. 10 Bapt. Hadrian.) Et ipse Carolus, cum abipso promissorum fides reposceretur, obsecundasse tempori respondit. (Thuan.) Carolus IX. Galliae Rex, quicquid de religionum libertate ante cavisset, pro tempore statutum, non, ut perpetuum esset, Hugonotis respondit. (And. Mauroc. VIII hist. Ven.) Denique Margaretha Parmensis vi adactam Belgis se quaedam concessisse, excusavit. (Conestag. 11. hist. de bello Belg. Thuan. XXXVIII.)
Quae cum ita fieri soleant, non tamen ita fieri debere pronunciare ausim: et jurisgentium esse, etiam servare, quae vibellicâ coactus promiseris. Nam quod id N. M. in disputationibus (lib. III. c. xlII.) negat; ego videre nequeo, quibus ejus sententia argumentis evinci queat. Quod enim ita consuetudine inter Principes observari tradit, ut quae necessitate coacti pepigerunt rata non sint: eam ego consuetudinem ratione carentem et pravam esse arbitror; quae perjuriis et fallaciis viam aperiat: cum fere semper altera pars coacta ad transactionem descendat, et raro aequis atque integris utrinque viribus ad pacem perveniatur. Illud autem, quod de Romanis, turpem illam cum Samnitibus
ad furculas Caudinas initam pacem aspernantibus affert, nihil omnino ad rem facere videtur: cum non, quia vis et coactio illi conventioni causam dederit, sed quia Consul nescio S P. Q. penes quem paciscendi arbitrium erat, pepigerat, retracta illa fuerit: quodinde apparet, quia ignominiosi pacti authores teneri judicabant Romani, eosque hostibus dediderunt. Quod si retentis captivis, missis Romam legatis cum Senatu populoque quodcunque fedus fecissent Samnites, illi stare dcbuisse Romanos dubium non est.
Sed quia quod jam diximus, fere a pactis resilire solent Principes; illos qui in publicarum rerum administratione versantur, exactissimo sludio, et scrupulosâ curâ examinare decet, utrum, cum quibus federe; pace, induciis junguntur, hoc serio velint, an temporum iniquitati cedentes, simulata ineant pacta; quo veris amicis secure uti possint; fucatos vero recentibus subinde necessitatum vinculis impeditos teneant. (Polib. III.) In quem finem idonea cautio est, ut a parte suspectâ munitae urbes aut arces aliquot velut pignora in alterius partis, vel si hoc minus tutum videatur, in tertij cujusdam veluti sequestris, manus consignentur ad tempus.
Illud autem monendi sumus, hac curâ opus non esse, ubi sub clypeo, quod ajunt, paciscuntur partes; ubi integris utrinque viribus, aut parum accisis coeunt. Tutissima enim reddit federa mutuus metus: quippe qui ea rumpere vult, dum ambigit, an superior esse possit, absterretur. Et
firmissima est inter pares amicitia: qui autem metu magis quam benevolentia sub jciuntur, repertis authoribus animos tollunt, et novis semper intenti sunt occasionibus. Porro solent quoque majori benevolentiae atque amicitiae vinculo contineri eae pacis leges, quas ae quissimas fortunâ et causâ superior victo tulit. Quod Privernates a Romanis victi significare voluerunt. Cum enim Cons. exillis quaereret, si poenam remitterent Romani, quam cum ipsis pacem habituri essent, responderunt illi: si bonam dederitis, firmam et perpetuam; sin malam, brevem et incertam. (Liv.) Et sane Romanis semper ea placuerunt consilia, quibus eô hostis adigeretur, ut aut nocere non posset, aut non vellet. Cum Camillus Latinos vicisset his verbis in Senatu oravit: Dii im mortales ita vos potentes hujus consilii fecerunt, ut, sit Latium, an non sit, in vestra manu posuerint. Itaque pacem vobis, quod ad Latinos attinet, parere in perpetuum vel saeviendo, vel ignoscendo potestis. Mire huc facit historia de Herennio Pontio apud Livium. (lib. IX.) Is, ubiaccepit ad furculas Caudinas inter duos saltus clausos exercitus Romanos, consultus ab nuncio filii, censuit omnes inde quam primum inviolatos demittendos: quae ubispreta sententia est, iterumque eodem remeante nuncio consulebatur, censuit ad unum omnes interficiendos. Cumque haecinter se tam discordia responsa laesi animi signum viderentur, consilij sui causas adiecit. Priore se sententiâ dixisse, quod optimum duceret, cum potentissimo
populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem, amicitiamque: altero consilio in multas aetates, quibus amissis duobus exercitibus haut facile receptura vires Romana res esset, bellum differre voluisse: tertium nullum consilium esse. Cum alij principes percontando exquirerent; quid si mediâ viâ consilium caperetur, ut et dimitterentur incolumes, et leges iis jure belli victis imponerentur? ista quidem sententia inquit, ea est, quae neque. amicos parat, neque inimicostollit Huic genuinum est, quod Franciscus I. Galliae Rex in Hispania captivus dixisse fertur; trium se optionem Carolo Caesari facere; aut se aeterno carcere vinctum servaret: aut pro sua magnaminitate pristina libertate donaret; aut si tanta Burgundiae potiundae cupiditas animo ejus incessisset, pactionibus, quibus placeret, adstrictum dimitteret. Carcerem se fortiter laturum: pro libertatis dono gratum omni vitâ memoremque tanti beneficii futurum: iniquis legibus dimissum nunquam bonâ fide amicitiam culturum; sed arreptâ primâ occasione omnia hostilitatis signa editurum esse. (Andr. Maur. II. hist. Ven.)
Ex quo sequitur, saltem politice veram ess illius sententiam, qui dixit, homines magnos aut non fodicandos, aut, si coeperis, occidendos esse. Omne medium hîc in vitio ponitur; et omne extremum laudabile est. Quam ob rationem Franeiscum Momorantium reprehendit apud Thuanum in historia Princeps Condaeus, quod Cardinalem Lotharingum per injuriam ingressu Lutetiae
prohibitum non minus post salvum dimiserit quippe, si joco egerit. nimis acerbe; si serio, nimis remisse actum. Henricum quoque Lusitaniae Regem notant scriptores, quod nesciverit uti vel summa clementia, vel summa iracundia. (Conestag. III. de conjunct. Port. cum Cast.) Non itaque sine ratione Cardinalis Alexandrinus Pontificis jussu captus, aliorum, ut animum a moerore allevaret, solatia et hortamenta respuens, et extrema quaeque veritus, respondit; viros magnos non fieri captivos, ut dimittantur, nec vinculis solvi, qui carcerem non meruissent. (N. M. v. hist. Flor.) Laesi dimitti semel possunt, at semper meminisse injuriae. Cyrus Darij Nothi Persarum Regis filius ex carcere, in quem ab Artaxerxe fratre conjectus erat, intercedente matre imprudenter dimissus periculosissimum fratri bellum fecit. (Xenophon. I. de exped. Cyri min.)
Illud etiam hinc conse quitur, stultissimos esse, qui minis, et hostilem animum ostendentibus verbis temperare non possunt. Nec enim inde debilior fit hostis, et, testante Seneca, (in Medea) professa perdunt odia vindictae locum. Qua in re notatur Galeatius Sforza, quod minitaretur vel potentissimis regibus, quorum aliquam in se in juriam agnosceret: eoque consiliorum ipsius initium et finem simul cognita. (10. Bapt. Pign. VIII. hist. Ven.) Et eandem imprudentiam in Alfonso Calabriae Duce arguit Guicciardinus in historia. (lib. I.) Ludibria quoque et contumeliae ut plurimum efferatos et obstinatos reddunt hominum animos.
Clotarius II. Francorum Rex contra Saxones bellum movit, quod se nondum L. annos natum velut extrema canicie vetulum jumentum appellassent. (P. Aemil.) Inter Francos Slavosqueatro, cissimum bellum ortum est, quod Francorum legatus fedus cum canibus (ita Slavos vocabat) ictum sanctum esse non debere dixisset. (P. Aemil.) Saracenieadem verbi contum elia lacessiti, funestâ rabie exarsêre. Qui Heraclio ex ea gente militabant, vestem militarem ex usu poscebant. Eunchus corruptissimo seculo fisco praefectus: quid, inquit, reliquum est Romano militi, quod dari his canibus possit? Eam semiviri petulantiam tam indigne tulere ipsi viri armatique, ut confestim deficientes Arabiâ ac finitimis gentibus concitatis formidabili Saracenorum potentiae initium dederint. (P. Aemil.) Ludovicus XII. Galliae Rex Helvetios, quos rusticos intra montes natos contumeliose vocaverat, in se eoncitavit; maximo rerum suarum damno. (Guicc. IX.) De Narsetenotius est, quam ut memorari debeat. Groninga urbs anno Christo M. DC. VI a Saxonibus obsidebatur: et jam eo angustiarum ob commcatuum inopiam pervenerat, ut non multum abesse deditio videretur; cum oppidani suorum contumeliis asperati ad vltima quaeque animos obfirmarunt. Vitus Drachstorpius Sax onicorum Dux oppidanis, si quos deprehenderat, post verbera et caeteras injurias aures amputabat, stigmata inurebat, vultus turpabat; mulierculis vestem imam cumindusio supranates praeseindebat, atque ita
remittebat in urbem. Aliquando intercepto homine pauperculo famis causa ex urbe egresso, uxore comitante, et vinculis constricto, cum ob inopiam se redimere non posset, tandem Viti jussu stigmatis mulieri genae signatae, viro praescissae aures, et pro emblemate pileo ejus affixae: tum haleces duae, frustellumque panis et salis modicum ad pectus suspensa. Ita ornatus, manibus ad tergum revinctis, in ludibrium remissus in urbem, et Consulibus haec munera a Vito ferre jussus est. Quae cum videtet populus, fremere, detestari saevitiam hominum, omnia potius ferenda, et in ferrum ruendum, quam saevae acbarbarae gentis imperium subeundum. Nec multo post se suaque odio Saxonum et necessitate coacti Edsardo Comiti dediderunt; qui illatô in urbem praesidiô atque commeatu solvere obsidionem Saxones coegit (Vbbo Emm. XlII histor. Fris.) Concludamus igitur in omnibus actionibus tam publicis, quam privatis, belli pacisque eo annitendum esse, ut, cum quibus agimus, nobis nocere aut non possint, aut non velint.
Nam et Augustus, auctor utriusque regni si sperneretur, contumelia Tiberium quoque tangebat: et nova imperia pace, quâ stabiliantur, opus habent. Ferdinandus Aragonius, quanquam causas habebat justissimas bello petendi Ludovicum Sforzam; nunquam tamen id voluit, ne quietem Italiae, quam reb suis necessariam videbat, turbaret. Quem finem ab illo tempore,
quo Florentia ultimum capta est, semper propositum sibi habuerunt Itali principes; ideoque. exorientia bellorum semina omnes in herba opprimere laboraverunt, et Galliae Regibus spes omnis recuperandi in Italia olim possessa praecisa. Possidentis Hispani partis pacifice frui intererat. Gallo, amissa nisi bello repetere non licet. Ergo quibus tranquillitas et quies curae; Hispanis suarum provinciarum possessionem hactenus semper asseruerunt. Sed parum aberat, quin nuperrime inquies et ambitiosum illius nationis ingenium Italos ad alia, et a prioribus diversa consilia impelleret.
professa perdunt odia vindictae locum; quod paullo superius dictum est. Germani dicunt: Wer Vögel will sangen, muß nit mit Brügl darunder werffen .
Ea mens est omnibus sceleratis. Similis Othonis (I. hist.) sententia, acrioris viri esse, merito perire.
Modus custodiendi capiendique magnos homines, quibus non semper ad tergum religari manus queunt: quem cautissime in effectum deduxit scelestissimae saevitiae homo, Caesar Borgias, cum specie honoris captos Vrsinos et Vitellos Senogalliae trucidavit. quam tragediam singulari libello de scripsit graphice Nicolaus Macchiavellus.
v. notata. s. ad verb. accendebat dedignantes etc.
Haut ignavo ad ministeria belli juvene Pisone, quanquam
suscipiendum bellum abnuisset.) Idque fidi ministri officium est, ut, si contra suum consilium contraria sententia praevaluerit, ejus exsecutioni non minus, quam si sua probata esset, invigilet.
Labile spei fundamentum! stultum fidere illis, qui, unde utilit as ostenditur, illuc libidinem transferunt. (Tac xv. annal.)
Tum Sentius occanere cornua Inclinata res nisi statim erigatur sisti nompotest. coeperat seditio. si spatium caeteris cogitandi dedisset, forsitan sequebantur commilitones. Romani ad motus extra urbem propellendos bellum aliquod simulabant aut parabant. Et Sylla spectante ad seditionem milite trepidum nuncium de hostis adventu finxit, itaque discussit periculum. (Front. lib. I. c. IX.)
quo firmatur, quod s. diximus eo redigendos hostes, ut nocere aut nolint, aut non possint. Clemens Octavus inter alias transactionis cum Caesare Atestino leges hanc quoque prudenter addidit, ut ille intra statutum tempus quicquid patrimonii (allodialia vocant bona) in ditione Ferrariensi possideret, divenderet.
simili locutione supra hoc eodem libro dixit: an inanem credulitatem tempore ipso vanescere sineret. Ratio hujus sententiae est, quod, ut alibi Tacitus ait, vera visu et morâ, falsa festinatione invalescunt.
Locus invitabat tractare hîc illam tantopere de religionum
libertate, exagitatam quaestionem. Sed profecto horreo meimmittere tam vasto gurgiti. Igitur nunc quidem, cum non omnino liqueat, ampliandum censeo.
v. quae dixi ad libr. IV. verb. pacem exuere etc.
Et re verâ oderat pudendam istam adulationem Tiberius. Nunc eo ventum est ut Optimus Maximus Deus nullô singulari titulô appellari possit, quem non hominum sibi ambitio arrogaverit.
Finis Notarum politicarum in librum secundum Annalium.
C. CORNELII TACITI.
In tota hac exequiarum funebri pompa, Agrippinae, caeterorumque ex Romano populo imprudens notanda est indignatio: quicum scirent omnes, laetam Tiberio Germanici mortem male dissimulari; ipsi velut in contumeliam Principis majori luctu defunctum prosequebantur: concidisse Remp. nihilspeireliquum clamit abant; promptius apertiusque, quam ut meminisse imperitantium crederes. Ita qui libertatem fugatam videbant nunquam tamen sub rege et domino se esse cogitabant: cumque in servitute liberis linguis uti, et imperare subjecti vellent; Tiberium suâ naturâ crudelissimum in majorem saevitiam exasperaverunt. Prudenter apud Lucanum (lib. III.) Cotta.
Libertas, inquit, populi, quemregna coercent,
Libertate perit: cujus servaveris umbram,
Si, quicquid jubeare, velis.
Et quid ipsum magis accendere potuit, quam intempestiva hominum in Agrippinam studia; cum
decus patriae, solum Augusti sanguinem, unicum antiquitatis specimen appellarent, versique ad coelum ac deos, integram illi subolem, ac superstitem iniquorum precarentur. Non potuit non Tiberius, ut qui male quaesitum imperium non nisi violentis artibus conservare valuit, morte Agrippinae et subolis imminens sibi malum avertere. Tutissimum igitur est illud Q. Curtii praeceptum, obsequiô mitigare imperia.
Princeps, tanquam minimum fortunae imperiis subjectos ostentare se decet; et, ut quidam ait, non flere nisi haec quinque: ruinam regni sui, existimationis famaeque jacturam, populorum suorum egestatem et miseriam, malorum prosperitatem, et denique sapientum mortem.
Veritas enim visu et morâ, falsa absentiâ et ex longinquo valescunt.
Saepe luxisse quorundam scelere peremptos, exitio fuit tam intempestive piis. Dolor, caritas, omnis affectus abscondendus. (Tacit. XIII. annal.) Prudentior itaque mater Antonia, quam uxor Agrippina, violenta luctu et nescia tolerandi.
Ita semper societate culpae tutiores nos esse putamus. Quomodo Alexander cum barbaram mulierem duxisset, et in caeteros quoque Persarum mores
transiisset, amicos etiam longam vestem auream purpureamque sumere jussit, ut communi factô crimen levaretur. Voluit quoque Persas et Macedones connubio copulari: hoc modo et pudorem victis et superbiam victoribus detrahi dictitans. (Iustin. XII. Q. Curt. VIII.)
Bona verba! Ita ad ereptae libertatis dam num etiam ludibrium plerunque adjungitur; et jactantur plerunque a libertatis occupatoribus speciosa verbis, reinania aut subdola: quantoque majore libertatis imagine teguntur, tanto eruptura ad infensius servitium (Tac. I. annal.) Augustus usitatâ magistratuum appellatione contentus, et Tiberius suum regnum Rempub. vocare audet. Florentia, et Senae pactâ libertatis incolumitate dominos acceperunt. Sed nec verum est, mortales esse Principes; illis. praecipue in regnis, ubi fortuna regnandi in una stirpe collocata est. Nam tunc praeteritorum Regum reverentia adeo vivit in posteris, ut vel cunae puerorum in purpuram natorum tacitâ confessione sortis nostrae nos tangant; nec iis parere indignemur, quos priusquam lucem subeant, scimus nasci ut imperent. Vt non falso quidam dixerit, Franciae Reges non mori.
O quam multa in aulis aliter geruntur, quam in vulgi notitiam perveniunt! quot sunt flagitia, quot scelera, quorum deinde probationes subvertuntur! Adulteria, veneficia, et infanda quaeque parando aut firmando regno usurpantur. Augustus cum
Drusilla, Tertulla, Terentilla, Rufilla, Saluia Titiscenia, et ut quidem ipsi M. Antonius obiiciebat, omnibus consuevit; quod amici ejus excusabant, non libidine sed ratione commissum: quo facilius consilia adversariorum per cuiusque mulieres exquireret. (Tranquill. in Aug. c. lXIX.) Aelius Seianus cum Romano imperio flagitiosâ spe, cui Drusus Tiberii F. obstabat, inhiaret, Livillam Drusi uxorem, ut amore incensus, adulterio pellexit: et postquam primi flagitii potitus est; neque femina amissâ pudicitiâ alia abnuerit, ad conjugii spem, consortium regni et necem mariti impulit. Atque illa venenum ei dedit, quo paulatim irrepente, ut fortuitus morbus assimularetur, post aliquot dies periit. (Tac. IV. annal.) Sabina Poppaea famae nunquam pepercit, maritos et adulteros non distinguens; neque affectui suo aut alieno obnoxia unde utilitas ostenderetur, illuc libidinem transferebat. (Tac. XIII.) Agrippina, quo Neroni filio imperium conciliaret, Pallantem libertum flagrantissimâ apud Claudium Imperatorem gratiâ stupro suo illigavit; decus, pudorem, corpus, cuncta regno viliora habens. (Tac. XII. annal.) Claudium ipsum veneno sustulit, audacissimo scelere. Delegerat venenorum artificem Locustam quandam, diu inter instrumenta regni habitam. Ejus mulieris ingenio paratum virus, cujus ministere spadonibus fuit Halotus inferre epulas, et explorare gustu solitus. Infusum igitur del ectabili boletorum cibo venenum. Sed cum soluta alvus subvenisse videretur, exterrita Agrippina,
et quando ultima timebantur, spreta praesentium invidia provisam jam sipi Xenophontis medici conscientiam adhibet: qui tanquam nisus evomentis adjuvaret pinnam rapido veneno illitam faucibus ejus dimisisse creditur: haut ignarus, summa scelera incipi cum periculo, peragi cum praemio. Vocabatur interim Senatus, votaque pro incolumitate Principis consules, et sacerdotes nuncupabant; cum jam exanimis vestibus et fomentis obtegeretur, dum res firmando Neronis imperio componuntur. Iam primum Agrippina velut dolore victa et solatia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem appellare, ac variis artibus demorari, ne cubiculo egrederetur. Antoniam quoque et Octaviam sorores ejus attinuit, et cunctos aditus custodiis clauserat, crebroque vulgabat, ire in melius valetudinem Principis: donec eadem fama et mortuum Claudium et Imperatorem Neronem tulit. O illustre scelus! Cui geminum, quo Britannicus sublatus est. Venenum parari jusserat Nero, ministrô Pollione luliô praetoriae cohortis tribunô, cujus curâ attine batur damnata veneficii nomine Locusta, quam diximus, multâ scelerum famâ. Primum venenum Britannicus ab ipsis educatoribus (nam ut proximus quisque neque fas neque fidem pensi haberet, olim provisum erat) accepit; transmisitque exsolutâ alvô parum validum. Sed Nero lenti sceleris impatiens, minitari tribuno, jubere supplicium veneficae: quod dum rumores respiciunt, dum parant defensiones, securitatem
moratentur. Promittentibus dein tam praecipitem necem, quam si ferro urgeretur, cubiculum Caesaris juxta decoquitur virus, cognitis antea venenis rapidum. Epulante igitur in Neronis conspectu Britannico, quia cibos potusque ejus delectus ex ministris gustu explorabat, ne omitteretur institutum, aut utriusque morte proderetur scelus, talis dolus repertus est. Innoxia adhuc ac praecalida, et libata gustu potio traditur Britannico. Dein, postquam fervore aspernabatur, frigidâ in aquâ affunditur venenum; quod ita cunctos ejus artus pervasit, ut vox pariter ac vita ipsum linqueret. (Tac. XIII. annal.) Denique Cosmus quoque Magnus Hetruriae Dux Biagii venefici opera Iulium Alexandri Ducis filium occidere voluisse a Cardinali Cibo insimulatus est; quanquam Cosmus id crimen quaestione de Biagio habitâ, eoque postea dimisso purgasse visus est. (10. Bapt. Cin. II de vita Cosm.) Adeo maxima quaeque ambigua sunt; dum alij quoquô modo audita pro compertis babent, alij vera in contrarium vertunt et gliscit utrumque posteritate.
Contumaciae species, non innocentiae fiducia habetur, cum quis irati Principis conspectui nimis audacter se oggerit. Plerunque etiam innocentes recenti invidiae impares sunt. Relinquendum est rumoribus tempus, quo senescant. (Tac. II. annal.)
en quomodo scelera soleat comitari ignorantia atque imprudentia.
Piso scelere suo, ex quo solus imperii heres restabat Drusus, meruisse illius favorem sibi videbatur; nec cogitabat miser, graviorum facinorum ministros quasi exprobrantes adspici: et Drusum, si maxime isto scelere gauderet (quanquam fratres, dum uterque vixerat, egregie concordes erant) debuisse omnino ulcisci tantam improbitatem: si non honore vel amore Germanici; saltem tradito Principibus more, munimentum ad praesens, in posterum ultionem. (Tac. I. hist.)
Constantiae est, delatos apud se, sed inter reos nondum adhuc receptos, non terribili vultu, aut verbis iracundis velut praejudicio damnare; sedintegrum ubique judicium ostentare, et prae se ferre, malle falsa et inania, quorum quis insimulatur.
O quam verum est, quod Ammianus Marcellinus (lib. XIV.) inquit, manum injectantibus fatis solere hebetari et obtundi sensus hominum. Piso in Druso, quem necis faternae vindicem metuere debebat, spem salutis ponit. Ecce unum coeci judicii specimen. Idem delatus apud Principem, quod vulgus militum per licentiam corrupisset, in itinere crebro se militibus qui ex Pannonia in urbem ibant, ostentavit. En alterum. Mox Tiberi devectus navem tumulo Caesarum, cui paullo ante Germanici reliquiae illatae erant, appulit. ecce tertium! Denique die et ripâ frequenti, magno clientium agmine
ipse, feminarum comitatu Plancina, et vultu alacres incessere. Erat quoque domus foro imminens, festô ornatu conviviumque et epulae, et celebritate loci nihil occultum. En quartum. Debebat Piso, ut absolveret Tiberium, saltem falso metum fingere, vitataque hominum frequentiâ silentem moestamque ingredi domum. Nunc istâ pompâ, istâ alacritate, epulorumque hilaritate, non criminis invidiam in Tiberium transferebat? non demonst abat esse sibi Augustae conscientiam, esse Caesaris favorem, sed in occulto? et periisse Germanicum nullos jactantius maerere, quam qui maxime laetabantur? Antonius Perezius, de quo post plura dicemus, nullâ magis re invidiam et Regis et judicum in se movit, quam quod quanquam reus, et incessu et veste omnique mundicie confidentiam, adeoque Regis in perpetrato facinore conscientiam argueret.
Prudenter! Non enim ut praemia, sic poenae ab ipso Principe irrogari debent. Magistratibus id invidiosum munus relinquendum est. Ergo, si damnandus erat Piso, a Senatu hoc fieri melius erat: si absolvendus, itidem a Senatu: ne, si a Principe; gratiae id datum, et conscientiae sceleris innexum homines putarent.
Vnde apparet, non insimos tantum aut mediocris condicionis homines, sed Principes quoque, omnesque eorum actiones perpetuae etiam vilissimae plebis censurae, et ut
nunc loquuntur, Syndicatui, subjectos esse. Grose Herren müssen vil von sich reden lassen . Sed bene habet, quod, qui male loquuntur, saltem male facere nequeunt.
Notabile est hujus orationis artificium, quo Tiberius sine miseratione, sine irâ aequabili teperamento cavebat, ne quo affectu perrumperetur.
Quos idem metus, eadem que jungit necessitas, in eosdem fortunae casus conjurant: sed ubi separari causae coeperunt, et uni mitioris fortunae spes fit. VIX unquam tanta fides est, ut neglecta salute alieni exitii comes esse malit. Non defuêre, qui credebant, Paullinam Senecae uxorem, donec implacabilem Neronem timuerit, famam sociatae cum marito mortis optavisse; deinde oblata benigniori spe blandimentis vitae evictam (Tacit. XV. annal.) Spes vitae plerunque magnos animos infringit. (Tac. v. hist.) Das Leben ist heylig .
Vix credibile est, Tiberium post tantam rerum experientiam sceleris mandata scripto Pisoni tradidisse; scilicet, quo olim coargueretur.
Et tamen interdum vulpes quoque capiuntur. Certe Philippus II Hispaniae Rex codicillos ad Antonium Perezium scriptos non nisi multâ arte extorsit. Historiam quod huic Pisoni ano ministerio simillima est, ex Thuano et ipsius Perezi Relationibus adscribam. Annae Mendozae Cerdae Roderici Gomezii Sylvae viduae, feminae pulcherrimae, impotenti Rex amore flagrabat, et conscium ejus Perezium fecerat: qui heri sui indulgentia non bene usus, dum Regis nomine ultro citroque commeat; et ipse eam deperire coepit. nec illa novum amatotem abnuere dicebatur. Incidit illud in tempus, quo loannes Escovedus Ioannis Austrii consilia in Belgio moderabatur. Is Escovedus in Consalvi, Antonii patris, Perezii domo olim educatus, dein Roderici Gomezii Sylvae commendatione ad opimiorem fortunam evectus cum in Hispaniam sub id venisset, et Antonium Perezium Ioannis Austrii consiliis summe adversari sciret, ut ei omnem gratiae locum praecideret, ab injuriâ bene meriti de se viri occasionem sumpsit et de ejus et Annae amotibus non bellos sermones ubique spargi ad Regem detulit Quod maxime Philippi animum pupugit, qui cum Perezium rivalem ferre non posset, et alioqui Escovedi suspectam fidem habens quod Ioannes Austrii animum ad majora, quam vellet, audenda inflammaret: alterum alterius ope de medio tollere apud se statuit. Itaque cum de Escovedo in arcano consultaretur, facile sibi a Perezio, qui consilio intererat, persuaderi passus est, ut Escovedus potius
immisso percussore interficeretur, quam ad Austrium in Belgium remitteretur. Verum ut rei invidiam a se amoliretur, caedem exequendam ipsi Perezio commisit. Qui, quod sibi mandatum erat, tam prompto animo perfecit, utpotius Annae, ultione ardentis ob detectos Regi suos amores, desiderio satisfecisse, quam Regis voluntati obtemperasse videretur. Escovedô per sicarium sublato rivalis restabat; quem a vidua liberisque Escovedi, nec non Annam in jus vocari, et utrumque custodiae in juriose mandari eo libentius Rex tulit, quod omnem illius caedis invidiam in Perezium, qui impotenti feminae ea in re morem gessisset, derivari videret. Verum cum Philippum Perezius saepe per literas moneret, ut auctoritatem suam interponeret, neq ejus ratione, quod ipsius jussu secisset, se vexari pateretur: ille codicillis crebro missis bono animo esse jussit, et negocium brevi ex animi ejus sententia confectum iri pollicitus est. Quod omnes codicillos Regisipsius manu exaratos diligenter servavit Perezius, et longo post tempore publicavit. Cum igitur cuperet Rexrem tegi, auctor ei fuit, ut cum vidua liberisque Escovediageret, ut ab accusatione desisterent, quod interventu Didaci Chavis, qui Regi a sacris confessionibus erat, facile obtentum est. Post reconciliationem prima accusatio aliquandiu quievit: et Perezius Mantuae Carpetanorum domi suae manere jussus ablatis stipendiis et honorariis negocia publica per amanuenses suos, ut antea, toto sexennio administravit; quo tempore elapso omissâ priore accusatione,
censurae dica Perezio intentatur: quod ab Hetruriae Magno Duce munus. XM. aureorum accepisset: quod cum Anna Mendoza parum honeste versatus esset: quod Ioanni Austrio multa, quae premi par erat, scripsisset: quod denique in epistolis, quae ad Regem ignotis literis mittebantur, cum eas interpretabatur, multa addere, multa detrahere solitus esset. Dum judicium peragitur, crebro ad eum Didacus Chaves ventitabat, et de ejus exitu securum esse jubebat. tantum diligenter caveret, ne codicillos a Rege scriptos, quod facere poterat, ad exonerandum se proferret. Quod cum sedulo fecisset Perezius, tandem sententia in eum perscribitur, qua tanquam criminum objectorum peracto reo lis aestimabatur XXX M aureorum: utque ab officio remotus biennium in carcere, eoque exactô, octennium proculaula ageret. Sed in arcano promissum est, si Regis codicillos redderet, sententiam in irritum casuram. Perezio autem recusante reddere codicillos, lictores ad eum mittuntur. ut sententiam executioni mandarent: a quibus ex templo, in quod confugerat, vi abstractus et in Turneganam arcem trusus est: ubi totos tres menses ferreis catenis vinctus admodum severe a Turriano Avila habitus est; donec literis sanguine suo scriptis uxori mandavit, ut arculas et scripta secreta Baraiae Comiti ad id misso traderet. Sed prius convenerat, ut codicillos, qui ad causam Perezii magis faciebant, seponerentur. Tamen quasi Regi illa restitutione satis factum esset, Perezius carcere ad tempus
liberatus est. Sed cum denuo Escovedi vidua et liberi accusationem omissam resumpsissent; rursus causa decimo, postquam coeperat, anno agitata est: cui et rursus Chaves intervenit, reoque suasit, ut caedem Escovedi fateretur; caeterum caedis patrandae causas non ediceret. Perezius id regi invidiosum, cujus ratione caedis causas non aperiri cuncti procul dubio interpretar entur, sibi vero periculosum futurum respondit: ac potius videri, ut cum uxore ac heredibus defuncti pecuniâ datâ transigeretur. Quod et Regi placuit; sive quod revera tunc ita expedire censeret, sive ut grandi pecuniâ exsolutâ tantundem homini sibi inviso incommodaret. nam XX. M. ducatorum in id depensa sunt. Tamen postea mutavit, et a Vasco Praeside persuasus, ut judicium transactione finitlim instauraretur, mandavit. nam ad existimationem suam pertinere, fama caedis Escovedi; quasi jussu suo patratae jam ubique sparsa; ut judicio publico invidiam ejus amoliretur. Sed cum nihil fateretur Perezius, neque adduci posset, ut quicquam ad exonerandum se in Regem diceret, a Vasco quaestioni subjectus constantiam primo servavit, sed cruciatibus ad extremum victus, rem; ut erat, confessus est, et codicillorum exempla protulit, quib. confessiones suas firmabat. Cum igitur Perezius se ad exitium peti videret, contra quam illi initio a Rege ministrisque ejus promissum fuerat; de custodibus fallendis cogitare coepit: et ope uxoris ac Aegidii Mesae Atagonii per dispositos equos in Aragoniam transfugit;
XXX. leucas, ut erat adhuc a tormentis debilis, uno die emensus. Inde in Franciam, ubi non ante multos annos mortuus est, transiit. Haec ita ex Thuani historia et ipsius Antonii Perezii Relationibus narravi. Sed, ut, quod sentio, dicam; mihi in ista narratione quaedam parum verisimilia videntur; quae nunc non excutio.
Vt felicitas et prospera fortuna invidiam, sic miseria condolentiam generat. Et hinc interdum plus inimicorum persecutione, quam amicorum auxilio juvamur. Nihil, ait alicubi Tacitus, aeque reo profuit, quam potentia accusatores. et hoc libro; Quirinius post dictum repudium adhuc infensus, quamvis infami ac nocenti miserationem addiderat. Livia Augusta, cum florentes privignos per occultum subvertisset, misericordiam erga afflictos palam ostentabat. (Tac. IV. annal.)
nunquam faciliores homines sunt, placabilioresque, quam post gravem aliquem errorem commissum; quem invidiae molliendae causa aliis honeste factis, aut emendare aut tegere laborant.
Mihi quoque saepe animum subit mirari casus humanos, et prudentiae nostrae incertitudinem, cum rerum gestarum monumenta volventi, et quotidiana rerum mortalium ludibria consideranti haut raro occurrunt consilia; quae
cum imminenti malo averruncando facere deberent, noxia maxime, et accelerandae ruinae fuerunt; non secus ac in humano corpore medicamentum uni parti adhibitum perniciosiores saepe majorisque periculi morbos in aliis partibus efficit. Ex diverso videmus, alios intempestivâ temeritate vel inscitiâ subdente calcaria periculis se immisisse, ausos, aggressos, vicisse, triumphasse: et fortunam temeritatemque felicius judicasse, quam inter momenta prudentiae incertam laborantemque solertiam. Alexandri Magni bellica facinora pleraque quid aliud fuerunt, quam felix temeritas, et fortunae indulgentia? In quo ego a magno Philosopho (Plutarch. in lib. de fort. Alex. et lib. de virt. et fort. Alex.) dissentio. Iam in Romana Repub. tergeminorum pugna quid aliud fuit, quam alea imperii, quâ omnia dabant in unum jactum; et paucis viris potestatem faciebant perdendi omnia, quae majores sui pepererant? Sed fortuna pro Romanis pugnavit. Polybius hos tales homines, quibus inter perpetua fortunae obsequia omnia succedunt, aliquid homine majus esse dicit; divinos, admirandos, et Deorum amicos. (Polyb. x.) Quomodo Cerialis a Tacito (v. hist.) subitus consilio, sed eventu clarus dicitur; cui adfuerit fortuna, etiam ubi artes defuissent. Ioannes quoque Bentivolus praecipuum immeritae felicitatis exemplum est. Is quadraginta annos, quibus Bononiam tenuit, nunquam cujusquam ex suis obitum luxit: sem per cum ipse tum filii militiae honoratae stipendiis et maximis honoribus ab omnib. Italiae Principibus affecti: omnibus rebus,
ex quibus sibi periculum imminere videbatur, felicissime se expedivit. Et hanc tamen felicitatem in solidum fortunae debebat; cum communi omnium judicio nec ingenii, nec prudentiae, nec fortitudinisaliqua laude insignis esset. (Guicciard. VII.) Ex contrario, exempla etiam sunt infaustae prudentiae, et quam saepius superior aliqua vis infestissima pertinacia ursit, aut evertit. Sunt homines, qui tanquam fugitivi Dei et terram et aerem, et mare, omniaque elementa adversa sibi experiuntur. (Niceph. Gregor. VII. hist. ubi omnino vide.) Hannibalem vide, illum, cui ego justius, quam Vlyxi Homerus, Palladem consiliatricem et individuam comitem addidero. Is post Cannen sem pugnam dominabatur in Italia, nec quicquam fere nisi Roma restabat. Percusserat fedus cum Philippo Macedonum Rege. Asdrubal frater cum valido exercitu jam superaverat Alpes, in Italia erat. Quis non actum esse diceret de Romanis toties victis? Sed infra Deum prudentia fuit, qui omnia cogitata, consulta, facta contra Carthaginem torsit. (Liv. Flor. Polyb.) Quin et interdum unum factum, idemque consilium huic salutem, honorem, opes, alii exitium peperit: plane, ut qui magnorum hominum censores se faciunt, plerunque ex solo eventu famam et infamiam, temeritatis et fortitudinis nomina dividant. Tiberius et Cajus Gracchi fratres, quod in consultâ temeritate populi gratiam consectabantur, merito optimatum conjuratione sublati dicuntur. Cajus Caesar quod popularitate et largitionibus vulgo acceptus
ad summam potentiam pervenit, fortis sapientiae vir praedicatur. Alexander Magnus in milites seditiosos sive consilio, sive iracundiâ ferox prosiliit, et qui loquenti pervicacissime obstrepuerant, ad supplicium ipse rapuit; eâdem majestate in plectendis tutus, quâ in mulcendis non fuerat. Ex consternatione militum minas ponentium hoc consilium in virtutis famam jvit. Galba autem Imperator, dum compescere milites studet, in medio foro confectus est. temerarius igitur audit, quod se furentium multitudini immiserit.
Igitur, quo intentius, quae dixi, recolo; eo firmior se animo meo insinuat sententia: esse fatum, et numen, et sanctam Immortalis Dei curam: quâ per causas medias, varie nexas, omnia temperantur, suaviter, sapienter, utiliter. Vt non imunis ab impietatis crimine illorum mihi videatur opinio, qui explosâ omni fatorum et fortunae potestate, ingenio, prudentiae, humanisque artibus nihil non tribuunt. Quomodo Carolus Audax Burgundiae Dux omnem suam facilitatem prudentiae et virtuti suae adscribebat; quâ arrogantiâ illum Numinis iram concitasse, sapientissime judicat in Histonâ Cominaeus. Et Ludovicus Sfortia tantum sapientiae suae tribuebat, ut alios celebrari indignissime ferret: suis artibus hominum mentes, quocunque vellet, impelli posse, sipi persuadens. Sed is in carcere angusto, et cogitationum suarum vastitatem, et ipsam denique vitam claudere coactus est. Impie igitur N. M. fatum flumini receptis
im bribus superbe decurrenti et obvia quaeque sternenti comparat: cujus vis ut vallis aggeribusque coherceri potest, ita hominum consilia forcunae, fatoq., hoc est, ipsius Dei decretis obsistere posse. Fluminum im petum apertis campis valere; et fata virtute consilioque destitutos tantum populos urgere. Impia sententia! Fatum est, quod de quoque nostrûm fatus est Deus. Ergo, quod jussit Deus, quod constituit, quia ratum esse voluit, nostris consiliis impediri potest? mutari potest? verti potest? Minime quidem: aut si impediri, mutari, verti potest, non erat fatum, non decretum Dei. nec enim jubet Deus aut decernit, ut fiat, quod non sit. Ergo consilia, actionesque nostrae divinâ inferiores sapientiâ certis limitibus velut alveis includuntur, intra quos fluant. Non fata nostris consiliis, sed nostra consilia fato reguntur. Quis enim quaeso, ita hominum consilia ludit? quis in contrarium torquet? unde mirabiles rerum, et plerunque contra consulta eventus? unde inopinata illa, quae actionibus hominum haut raro inexpectatissima interveniunt? quae stupemus, quae occulto quodam et religioso horrore nos perfundunt. Vnde denique e contrario felix multorum temeritas (si tamen tem eritas est, ista cui superi ita favent. fortunata audacia) et beata imprudentia, et perpetuus fortunae famulatus? Deus est ille Optimus, ille Maximus, qui non postquam terras et sydera fecit, creatorum curam omisit; sed arbiter est ac rector omnium: quae gaudet et amat interdum praeter opinionem (non enim praeter rationem) accidentibus
regere, et vel sic ostendere vim illam omnia gubernantem ac moventem. Aurea Cambysis apud Xenophontem sententia est: humana sapientia nihilo certius, quod optimum est, deligit, quam qui hoc agit, quod incerta sors obtulerit. Verum Dij immortalesemnia norunt, et praeterita et praesentia, et quis singulorum sit exitus. Et illa Nicephori Gregorae, (qui mihi vel ob id solum carissimus et gratissimus auctor est, quod plerosque eventus ad primam illam causam refert. (IV. hist.) Abstrusus quidam error est humanae prudentiae insultans, sursum et deorsum trahens omne consiliorum studium, et veluti tesseras evertens firmis decretis nixas deliberationes. Neque vero ista nostra opinio Stoicam in naturalibus hominis actionib. necessitatem adstruit, aut liberum in profanis negociis arbitrium infringit. Consultat enim homo, agitque ex naturae suae viribus; sed consiliis et actionibus hominis superne imminet inspector Deus; qui per illas secundas causas (nec sane sine illis; quippe non ignavis, sed agentibus, omniaque tentantibus, annuente Deo, cuncta prospere succedunt)ipse primarerum omnium Causa omnia flectit, torquet, dirigit ad eventum sibi placitum. Coeptorum eventus superae sibi vendicant potestates. (Ammian XXV.) Divina Nemesis ex abdita quadam aeternitate omnia despectat terrena. Haec ut regina causarum et arbitrarerum, haec disceptatrix urna sortium temperat, accidentium vices alternans: voluntatumque nostrarum exorsa interdum aliô, quam quo contendebant, exitu terminans multiplices actus permutando convolvit. (Ammian. XIV.) Et
quod ipse M. fatetur, consilia, nisi in occasiones et felicia tempora inciderint, exitu destitui, quid aliud est, quam consilia a Deo et fortuna reg? Vnde enim occasiones, unde tempora expediendis consiliis apta, nisi a fortuna Fortunam autem non eam intelligo, quâ appellatur, quicquid incertum est; quam ideo caecam deam, quam levem fingunt; sed summam illam Mentem; quae omnia suo arbitrio constituit, quae naturam condidit, quae rebus causas dedit, easque perpetuo abditissimâ ratione propagat, et eventibus donat statis certisq, etsi humanis mentibus incognitis. Neque enim si ignotant in media tempestate nautae, quis finis fluctibus, quis exitus vento, ideo Deo certum non est, solvendaratis sit an servanda. Denique quod bonis consiliis et fortibus viris stare dicuntur et florere regna, negari quidem non potest; sed haec ipsa bona non aliis contingunt, quam quos fortuna magis rebus et fatalibus incrementis destinavit. Caeteris quorum vult vertere aut evertere statum, eadem subtrahit. Manum injectantibus fatis solent hebetari sensus hominum et obtundi. (Ammian. Marcell. XIV.) Plura possem exempla proferre. Sed unum erit pro omnibus. Cum urgentibus fatis Roma a Gallis capienda esset, primam bello causam tres Fabii dederunt: qui cum de pace inter Clusinos et Gallos acturi a Senatu missi essent, contra jus gentium pro Clusinis contra Gallos praelio decertarunt. Porro, quo minus impedimenti Gallis obijceretur, jam ante Furium Camillum, tantum imperatorem populus
Romanus fatali furore in exilium Ardeam depulerat. Advenientibus Gallis civitas, quaesaepius adversus Fidenatem et Veientem, minores hostes, Dictatorem creaverat, extremis urgentibus periculis id neglexit. Fabii, quorum temeritate bellum contractum erat, summae rerum praeerant: qui tumultuariô exercitu raptim ductô, ad undecimum lapidem hosti occurrentes, non locô castris captô, non praemunitô vallô, non Deorum saltem memores, auspicato instruunt aciem: et, ut summatim dicam nec milites nec imperatores faciebant, quae ex disciplina Romana essent. Cum pug nandum esset, pene prius fugerunt, quam vidissent hostem; integri, intactique. Maxima pars ex fugâ Veios pervenere: unde ne nuncium quidem cladis Romam misere. Qui Romam elapsi sunt, ne quide clausis urbis portis in arcem refugerunt. Quis non miretur nunc, populum Romanum optimis legibus, et acerrima militari disciplina institutum tam turpiter sui oblitum? Vt si quis animo comprehendat, res ab ipso ante praeclare gestas; non ab eodem populo sed alio haec adversus Gallos facta credere possit. Repeto Ammiani effatum: eoque consigno hunc locum; manum injectantibus fatis solent hebetari sensus hominum et obtundi. Nemo igitur suae nimium fidat prudentiae.
Simile modo quodam est, quod veluti miraculum in Philippi II. Hispaniarum
Regis in Lusitaniae regnum successione stupemus. Emanuel Rex tres uxores duxerat, et ex omnibus liberos sustulerat. Ex prima Michaelem, qui si vixisset, certus heres omnium istorum regnorum erat, quae nunc Hispaniarum Rextenet. sed is obiit puer. Ex secunda sex masculos, duas filias genuit. E tertiis nuptiis filium filiamque sustulit. An non fundata videbatur haec domus in tot regni fulcris? Iam ad liberos istorum si venias, quanta series? Viginti duo erant, qui Philippum anteibant, et successione legitime arcebant. Sed omnes illi praemortui sunt, ut facerent unum totius Hispaniae caput. (I. Lipsius in monit. et ex. pol.)
de illo decumandi more Tacitus quoque meminit, libro quarto et decimo annalium. Ratio severi illius juris est, quod habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum, quod contra singulos utilitate publicarependitur. (Tac. lib. IV. annal.) Sed istam politicam, credo non agnoscet mitis magister ac dominus noster IESVS CHRISTVS.
v. notas ad lib. superiorem. verb. juvenem improvidum etc.
Alicubi notavimus, ut a Principum manu praemia, sic a magistratibus poenas distribuendas esse. Non igitur male fecerat Tiberius, qui nolebat filium judiciô, quo certa videbatur rei condemnatio, primum sententiam dicere.
v. notas ad lib. I. verb. quo loco censebis, Caesar?
Ex quo apparet, raro Principes, etsi poenam remittant, culpae etiam oblivisci.
Poena potest demi; culpa perennis erit.Ovid.
Quod velmaxime in delictis, quae in Principis majestatem peccant, verum est. Quippe nec poenitentiâ culpa diluitur, necpoena unquam remittitur; et cum semper difficile sit, antiquarum inimicitiarum fidam stabilire reconciliationem; (siquidem eam impediri necesse est aut suspicione, aut vindictae cupidine) ita stolidissimus est, et parum salutis suae amans; qui cum in Principem suum nefaria est molitus, in gratiam post receptus sinceram creditreconcilliationem, quae plerunq simulata esse solet. Inde Leo X. Pontifex Hispaniae Regis oratori pro Alfonso Petrucio Cardinali, qui insidias vitae Pontificis struxerat, sed post acceptâ securitatis fide Romam venerat, datam fidem imploranti respodit; nullam fidem quantumvis amplissimam, et munitam clausulis fortibus et specialibus porrigi ad securitatem delicti contra vitam Pontificis maximi commissi. Igitur Alfonsus noctu in carcere strangulatus fuit. Hadriano et Francisco Soderino Cardinalibus consciis illius sceleris quamvis ignoverat Pontifex; tamen uterque diffisus reconcilliationi Româ abierunt. Et Soderinus quidem Fundis usque ad Leonis excessum occultus delituit. Hadrianus clam urbe excedens post illum die neque visus cuiquam mortalium, neque quid illo factum fuerit, cognitum est. (Guicc.
XIII.) Nimirum cum nihil turpius sit, et magis detestandum, quam patriae solum teri scelestis vestigiis illius, qui scelus anhelans pestem ejus meditatus est; minore utique flagitio putant se Principes negligere promissorum sidem, quam justiciam, deposcentem in victimam tale devotum caput. Sed haec ratio satisne firma sit, ob quam fidem suam et jurisjurandi religionem posthabeant Principes, alii viderint. Mihi certe potius juris quadam subtilitate, quam bono et ae quo niti videtur. Verum, ut dixi, ea Principes opinio tenet, ut non putent teneri se ullo fidei vinculo. Et inde Traianus Boccalinus. (cent. II. c. XI.) ait, non inveniri Principem tam insigni clementia, quae rebellionum nefas oblivisci possit. Majestatis crimen esse peccatum, cujus paenitentia recipiatur nulla, cujus poena remittatur nunquam, cujus infamia durat aeternum. Nec dedecus aestimari, vindicare rebellionem, cui semel ignoverint Reges; sed summum honorem, sed obligationem strictissimam quam dignitati suae debent. Et alibi; quae offensarum oblivio insignem reddit Principem perenni clementiae et benignitatis laude, eam demum veram fidamque esse; fictam contra, quae Principi ignaviam et injusticiam quotidie exprobrare videtur.
Papiae legis capita Iustus Lipsius in commentariis ad Tacitum, hoc loco, et Iacobus Cuiacius in paratitlis Codicis
Iustinianei ad titulum, de caducis tollendis, referunt. Etiam Franciscus Balduinus ad legem Papiam singularem tractationem edidit. Nobis quibus intra politices septa manendum, solalegis ratio notandaest: quae duplex. Prima, ut bellis civilibus amissô incredibili civium numerô, qui supererant, liberis procreandis et ampliando civibus imperio operam darent; lege Papiâ propositae sunt poenae his qui coelibes essent, ne hereditates aut legata caperent, nisi intra dies C. a mortetestatoris nuptias facerent. Tanta enim erat civium penuria, ut Consules ipsi Pappius, et Poppaeus caelibes et orbi essent, non inventis maritis aut patribus idoneis, qui eis anteponerentur. (Dio Cass. IVI.) Nam in honoribus adipiscendis, ut Dio Cassius tradit, (lib. lIII.) patres orbos, mariti coelibes excludebant. Altera legis ratio, propositarumque caelibib. et orbis poenarum est, ut aerarium, quodtot bellis exhaustum erat, repleretur. Lata igitur lex est, ut et imperium hominibus et aerarium pecunia abundaret. Valuit autem ad Severi Imperatoris aevum, qui non abrogavit quidem, sed imminuit: sicut ex Tertulliano demonstrat Lipsius. Constantinus deinde coelibatus poenas omnino sustulit: cujus tamen constitutio in Iustiniani Codice non extat. Sed ejus meminerunt Eusebius in vita Constantini Magni et Sozomenus lib. I. et ex recentioribus Franciscus Balduinus libro secundo commentariorum de legibus Constantini Magni.
sic paullo inferius: sed altius penetrabant (delatores) urbemque et Italiam, quod usquam civium, corripuerant: multorumque excisi status, et terror omnibus intentabatur. Et Plinius in Panegyrico ad Traianum: vidimus delatorum indicium quasi grassatorum, quasi latronum. Non solitudinem illi, non iter, sed templum sed forum insederant: nulla jam testamenta secura, nullus status certus, non orbitas, non liberi proderant. Auxerat hoc malum Principum avaritia etc. Quae addenda sunt illis, quibus graphice, opinor, et vivis coloribus, delatorum improbitatem, et Principum sive avaritiam sive socordiam depinximus supra ad librum primum, Nulla adhuc mala libidine) ita Ovid. (I. Metam.)
Proque metu populum sine vi pudor ipse regebat.
Nullus erar justis reddere jura labor.
Quibus in scholis otium est, inquirunt, quae prima omnium causa fuerit, quae dispersos vagosque mortales in unum coegerit. Ignem alius, alius necessitatem metum que aut sapientum eloquentiam, vel denique naturam societatis appetentem collegisse homines ajunt. Et qui imperiorum originem a vi et injuriis potentiorum deduxit, a plerisque vapulat. injuriâ quidem, ut ego opinor. Neque enim ille homines vi coactos in unum convenisse ait; sed cum illi ita collecti aequali jure agerent, ambitione potentiorum dominationem subiisse. Quae sententia Taciti quoq est hoc loco affirmantis: postquam exui aequalitas, et pro modestia ac pudore, ambitio et
vis incedebat, provenisse dominationes. Et certe, ubi per species iverimus, regnorum que praecipuorum ortus et incrementa viderimus: fraudem et vim et multis latrocinia potentiae initia fuisse apparebit. Primus in orbe dominantium Nembrotus, fortis coram domino venator, vi ignotam ante illa tempora mortalibus dominationem introduxit: ut minime inficete ipsum Politicorum patrem vocet Laurentius Pignorius V. Cl. in commentario de servorum ministeriis. Secuti Ninus et Semiramis armis imperium propagaverunt. Ab Assyriis ad Persas Cyrus avo ereptum imperium haut sane iustô titulô transtulit. Et Alexander Magnus petiti bello orbis terrarum quam causam habuit, nisi immensam dominandi libidinem? Quid de caeteris interim hinc inde, quorum aliquod in historia nomen est, regnis aut rebuspub. dicam? De Atheniensibus Thucydides scribit, (lib. I) libereprofessos, non se alias actorum suorum defensiones quaerere, quam quod sciant, semper moris fuisse, inferiorem a superiore premi: et neminem unquam tanti aequitatem fecisse, ut ejus causâ occasionem extendendi imperii e manib. dimiserit. Iterum affirmarunt, Deos se secundum leges colere: in caeteris vivere oium mortalium ingeniô; ut quibus praevalent, imperio premant: eam legem neque. se primos tulisse, neque latâ primosusos esse: sed jam ante omnium populorum usu comprobatam accepisse. (Thucyd. v.) Lysandrum dicere solitum referunt, veritatem quidem mendacio meliorem esse, sed utriusque tamen precium usu definiri; ideoque pueros
quidem talis, viros autem jurejurando ludere. Et Agesilaus dixisse fertur, justum esse, quocunque Spartae prodesset. Hinc illud Euripidis in Androm.
e)/noikoi Spa/rthn du/lia bouleuth/riaMenno Thessalus ad ea quae vellet efficienda viam maxime compendiariam arbitrabatur, peierare, mentiri, fallere. Simplicitatem et candorem pro stupore habebat. Perjuros, injustos, sui similes ut iisdem artibus munitos verebatur: justos bonosque contemnebat. (Xenoph. II. de exped. Cyr.) Et Thessalorum perfidia proverbio notata est; ut ex Suida observat libro secundo; de juramento. cap. XIV. Thomas Dempsterus. Iam si de Romanis ferenda sententia est, nihil apertius est, quam, si justiciam illi curassent, etiam ubi illa utilitate carebat, lupercal mansuram illam, quae tantopere celebrata est, aeternam urbem. C. Caesar apud Dionem Cassium (lib. XXXVIII. hist.) testatur, Romanos in eam magnitudinem, quailla tempestate erat. aedificasse urbem suam, fortunas suas tanquam alienas periculis objectando, alienas tanquam suas usurpando. Et M. Tullius (III. de Rep.) gloriatur, populum Romanum sociis defendendis ad summum potentiae cacumen enisum, quibus interdum commodi sui causa, quam federis, auxilia ferebant, eaque lente et tarde, ut aut se suaque dederent (quod Campani bello Samnitico coacti, fecerunt) aut, si potentes essent, cladibus attererentur. Socios prompte recipiebant
eos, quorum situs ad res novas, et motus opportunus erat; et quosdam non tam ob supplicum preces, quam quod occasio offerebatur lacessendi et invadendi alios, in quos causaebelli quaerebantur, quorumque nullae alias in se injuriae extarent. Postquam armis sociorum suam auxere potentiam, tandem ipsos socios, qui tum demum sero nimis servitutem, in quam lapsi erant, animadverterunt, non ut federe junctos, sed ut dedititios tractare coeperunt. Quod autem Camillorum, Fabriciorum, Scipionum aliorumque nomina tantopere ob fidem celebrata legimus; dicendum est, ex suo, non urbis ingenio bella gessisse, et Remp. administrasse. Nec in ipsorum, sed totius populi manu rei Romanae summa sita erat; quod ex eo constat, quod apud Livium libro tertio refertur. Aricini atque Ardeates de ambiguo agro cum saepe bello certassent, multis invicem cladibus fessi, judicem populum Romanum cepêre. Cum ad causam orandam venissent, concilio populi a magistratibus dato, magnâ contentione actum. jamque editis testibus, cum tribus vocari, et populum inire suffragium oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe, magno natu: et si licet, inquit, Consules, de rep. dicere, errare ego populum in hac causa non patiar. Cum ut vanum eum negarent consules audiendum esse, tribunos appellat; qui dedêre cupidae audiendi plebi, ut quae vellet, Scaptius diceret. Ibi infit, annum se tertium et octogesimum agere, et in eo agro, de quo agitur, militasse, cum ad Coriolos sit bellatum; agrum de
quo agitur finium Coriolanorum fuisse, capitisque Coriolis jure belli publicum populi Romani factum. Consules cum Scaptium non silentio modo sed cum assensu etiam audirianimadvertissent; deos hominesq testantes flagitium ingens fieri, patres accerssunt: cum his circumire tribunos, ne pessimum facinus priore exemplo admitterent, judices in suam rem litem vertendo sed plus cupiditas et author cupiditatis Scaptius valuit. Vocatae tribus judicaverunt, agrum publicum populi Romani esse. Cyprum Agypti Regibus P. Clodius Romanus juvenis ademit, non genere, quam audaciâ et expulsi Ciceronis invidiâ nobilior. Is captus a piratis precium ad se redimendum a Ptolomaeo petiit. quod illiberaliter missum praedones ipsi aspernati, Clodium gratuito dimiserunt; iratum regi, a quo tam parvo aestimatum se querebatur. Creatus Romae tribunus plebis legem pertulit, quâ Cyprus Romani populi provincia esse jubebatur. Et continuo missus est in insulam M. Cato, qui ea ordinaret, atque Romam asportaret regios thesauros: qui tantae opulentiae fuisse dicuntur, ut eorum fama domini rerum populi cupiditatem solicitare potuerit. Rex accepto injuriae nuncio, indignatus tantum uni in se civi licuisse, mortem sibi conscivit. (V. Plut in Cat. min.) Placet Ammiani Marcellini de hac Cypti occupatione verba adscribere: nec pigebit avide magis hanc insulam populum Romanum invasisse, quam juste. Ptolomaeo enim rege federato nobis et socio, ob aerarij nostri angustias jusso sine ulla culpa proscribi, ideoque hausto veneno
voluntaria morte deleto et tributaria facta est, et velut hostiles ejus exuviae claßi impositae, in urbem advectae sunt per Catonem. (Ammian.) Ex quo apparet, frustra et falso foris justum imperium, et domi aequitatem in suis Romanis laudare Salustium: inscios denique esse veterum monimentorum, qui, tanquam summa ubique antiquis fidei, justique et aequi religio fuerit, dolos omnes et fraudes et perfidiam hujus aut superioris seculi inventum imperite arbitrantur. Tam enim non sunt nova, quae impius N. M, dominandi arcana, scelestasque artes notavit, quam non est, esse homines bonos et malos Non dicam usurpata duntaxat veteribus, quae nos inventa N M vocamus (id enim ex superioribus manifestum est) sed probata etiam, et a maximis viris defensa. C. Marius Capsam validum Numidiae oppidum deditione ceperat. caeterum oppidum incensum, Numidae puberes interfecti, alii omnes venum dati, prae da militibus divisa. Id facinus contra jus belli admissum Salustius (in lugurth.) fatetur, sed idem desendit; quia locus Iugurthae opportunus, Romanis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, ante neq bene ficio neq metu coercendum fuerit. Quid auten hoc aliud est quam dicere, turpe factum, sedutile? Saxonum, quo tempore cum Romanis bella gerebant, legati, pactis tandem cum Valentiniano et Valente Impp. induciis, domum abeuntes ex insidiis ad unum omnes caesi sunt. Funestum scelus! sed quod tamen defensorem invenit egregium et sapientissimum scriptorem Ammianum Marcellinum,
cujus haec libro octavo et vicesimo leguntur verba: ac licet justus quidem arbiter factum incusabit perfidum ac deforme: pensatô tamen negociô non feret indigne, manum latronum exitialem tandem copiâ datâ comptam. Et libro tricesimo male fidum quidem sed utile commentum vocat hoc factum. Idem libro ultimo, facinus illud, quô Gothi antea suscepti dispersique per varias civitates et castra, universi tanquam vexillô erectô, unô eodemque die expectatione promissi stipendii securi ad suburbana producti occisi sunt, prudens consilium et salutarem efficaciam appellat. Cornelii Taciti nostri annales et historias quis non aestimat? Illum omnes habent pro doctore Principum, pro aulicorum paedagogô, historicorum antesignanô, prudentiae patre, oraculô civilis disciplinae, coriphaeo politicorum. Et tamen, quâ aliâ re insignior est ejus historia, quam simulationibus et dissimulationibus, fraudibus, veteratoriis artibus, quibus olim et nunc instrumentis regnandi Principes utuntur? quid fre quentius in eadem historia, quam libertorum potentia atque impotentia, et adulatorium flagitium, similiaque portenta, quibus atria principum aulaeque non secus acridicula AEgyptiorum sacra (v. V. Cl Laurent. Pignorium, in admiranda tabulae Isiacae explicatione) crocodilis, ibibus, et cercopithecis refertae sunt? Conspirationes praeterea, proditiones, universumque flagitiorum ac scelerum genus ita tradit, ut vivis coloribus depinxisse videatur. Constat igitur hinc, vano labore defungi, qui Graecorum
Romanorumque bella caeteraque gesta ad aequi justique regulas exigere solent. Tantum autem abest, ut nostrum seculum, nostrosque mores excusare velim, ut, silicet, libere profitear, callidos dolos, et reliqua perfidiosae politicae capita, quantumvis publice damnata sint, re tamen vera esse argumentum, et caput et caudam totius scenae aulicae. Qualia enim, obsecro, sunt quaedam multis Principibus usurpata imperiorum sophismata, Tacito dominationis flagitia, nostris politicis status rationes dicta? Nefandi doctores, exsecrandi consultores, qui haec talia Principibus suggerunt! Quasi Deus noster Sanctissimus, quam Regibus imposuit mortalium regendorum provinciam sine subsidiariâ scelerum cohorte administrari posse noluerit. Infinita sunt a Theologis scripta volumina, quae de conscientiae casibus notissimo vocabulo inscribuntur: in quibus etiam minutissimae actionum humanarum, contractuum, et delictorum rationes, non quales mortalium judicia subeunt, vel effugiunt, sed quales coram tremendo Immortalis Iudicis tribunali judicantur, tantâ tamque exactâ diligentiâ examinant, ut saepius vel teruncii causâ Numinis iram paenasque post hanc vitam animas manere justissimâ severitate pronuncient. Res profecto sanctissima! sed quae hoc habet imperfectionis, quod privatorum fere conscientiam attinet, Regum transmittit. Operae precium esset, docere magnos homines, divinas leges etiam ipsis latas, et inferorum sedes non plebeiatantum scelera sed Regum etiam ambitionem et avaritiam
expectare. Disquirendum esset, an jure gladius regius hypotecam usurpet in omnes illorum Principum ditiones, qui potentiâ minus valent? an salvâ pietate suam securitatem Principes collocent in inopia et miseria civium suorum, per mille tributorum et exactionum rapinas comparatâ an justiciae, sine quâ magna regna magna latrocinia sunt, conveniat inter immeritas gentes odiorum semina jacere? principum sociorum amicos largitionib. ad proditi domini scelus solicitate? multare interdum in cautionem innoxios? vulgi negligere injurias, si bello utiles viri eas intulerint? an deniquue Deo uti benigno possint, qui am bitione vel avaritiâ ducti, bellis et occisarum gentium gloriosô delectantur scelere. qui vel ob laesam authoritatem, et ut hodie loquuntur reputatiouem suam, vel oppiduli alicujus commoditatem, imo qui nullam ob causam hominem rem sacram et Dei imaginem vilissimi purgamenti instar ad caedem exponunt, et homicidiis atque rapinis divina humanaque omnia miscent. Nimirum pro ciconia pietatis, et hippopotamo justiciae typo quae duo Aegyptiorum Regum sceptra insigniebant, vulpes et leo, fraus et vis sceptra fere regere solent. Vt non insubtiliter quidam Satyricus leges olim sanctissime habitas, honeste vivere, alterum [reading uncertain: print faded] non laedere suum cuique tribuere non minus, quam legem Aeliam Sentiam et Iuniam Norbanam prorsus hominum moribus sublatas esse dicat: mireturque eas non insertas esse legum abrogatarum libris. Nec minus argute alius, qui sapientum de honesto et turpi,
de virtutibus et vitiis sententias similes esse dicit, vetusti operis numismatis, quae quam vis magni aestim entur, et tanquam rarum aliquid magnificentiam possessores ostendant, non tamen contractuum humanorum instrumentô funguntur. Denique Ludovicus Gonzaga Nivernensis apud Thuanum libere profitetur, sirogentur Principes, quô titulo tot provincias teneant non aliud, quod respondeant habituros, quam eas ita a majoribus accepisse: et si lex sit, ut Principes a majoribus possessa, quorum aliam possessionis causam edisserere nequeunt, restituere teneantur, ad summas angustias plerosque qui nunc late regnant, adductum iri.
Pomponius I. C. (in l. II. ff. de orig. iur.) tradit, initio civitatis populum sine lege certâ primum egisse: omniaque manu a Regibus gubernata. Ipsum tamen Romulum leges quasdam curiatas ad populum tulisse: quarum etiam Dionysius Halicarnassaeus et Plutarchus et Festus meminerunt. Collegit illas, et commentario illustravit diligentissimus pariter ac eruditissimus Franciscus Balduinus: cujus ad illum commentarium praefatio ita scripta videtur, ut hunc Taciti de principiis juris locum explicare voluisse videatur.
V. quae dixi ad lib. I. verb. ut sunt mobiles etc.
Nunquam mihi placuit philosophia, quae paucis syllogismis omnium Regum sceptra lacessere et periculosâ curiositate disputare audet: an legibus solutus sit
Princeps? quatenus praeceptis ejus parendum? quae condiciones tytannum faciant? an malus Princeps e medio jure tolli possit? et quae consimilis audaciae quaestiones sunt.
Iniquus et ingratus mihi Iustus Lipsius videtur, qui neque Iustiniano ob compositos juris, quô utimur, libros, nec Lothario Imperatori ob reductos eosdem in lucem usumque hominum multam deberi gratiam arbitratur. Nec enim verum est quod ipse ait, ex multis legibus ortas esse tot litigia, tot patronorum fraudes, jurisque cavillationes. Hominum ea improbitas est: haut minor, imo major futura, si paucioribus uteremur legibus. Quippe leges pleraeque ex occasione latae sunt, ut darent formam finemque controversiis, quae ex juris scripti defectu emergebant. Nunc quod intro ductum est ad finiendas lites, ad statuendum jus certum, ad praecidendas jurisperitorum disputationes, quomodo dici potest disputationi litibusque causam dare? aut quomodo dici non debet, majores semper patronorum advocatorumque fore fraudes, si pauciores forent leges, quam quae negociis sufficerent? si omne jus in incerto esset, ideoque patronorum disputationem exigeret? Quae enim certô jure nituntur, certamque sernper habuerunt interpretationem, nullâ hominum fraude, nisi etiam judex corruptionibus pateat, eludi possunt. Fraus, et cavillatio in incertis valent. Porro quod aiunt, ut multi medici pestilentis aeris, sic multas leges aegrae civitatis esse argumentum: verum id quidem
est. Sed non aegra civitas aut corrupta est, quia multas habet leges: sed multae sunt leges, quia aegra Civitas est. Felix vitae facilitas, quâ vetustissimi mortalium nullâ adhuc mala libidine, sine probro, scelere, eoque sine poena aut coercitionibus agebant. Sed morbis tamen grassantibus remedia prudenter esse quaesita, et ex malis moribus bonas esse natas leges aliquod est in malis solatium: et habenda Romanis bonisque Imperatoribus gratia, qui ad hujus vitae turbas componendas tantum nobis reliquerunt et consilii, et judicii et aequissimae rationis. JESUS CHRISTUS Dominus ac Legislator summus, ipsa Patris Sapientia duas nobis ex coelo leges attulit: diligito proximum ut teipsum. et: quod tibi sieri non vis, alteri ne feceris: quibus universa Christiana jurisprudentia continetur. Verum cum in tanta hominum improbitate, humanaeque naturae imbecillitate rari sint qui ita affectibus expurgatum habeant animum, ut eâdem caritate alios ac se prosequi velint; oportuit, ubi mali radix extirpari non potuit, saltem caveri, ut quam minime serperet, noceretque. Itaque leges latae sunt, non quae bonos perfectosque homines efficiant, sed quae ne mali essent, providerent. Nec pertinet huc, quod Tacitus corruptissimâ Rep. plurimas leges fuisse asserit. Non enim is horum verborum sensus est, quasi multae leges corruptam Remp. faciant: sed in corruptâ Rep. Romana plures latas esse leges, non tuendae libertati et firmandae concordiae, sed dissensione ordinum, et apiscendi inlicitos honores aut
pellendi claros viros, aliaque ob prava. Nam in repubfactionibus scissâ leges non ad publicam utilitatem, sed pro ambitione illorum, qui plus possunt, ferti usitatum est. Ergo, ut verum est, corruptissimâ Repub. plurimas leges fuisse: ita non licet conversione propositionis dicere; plurimas leges facere corruptissimam Remp.
quomodo etiam de Sulla Lucanus ait. (lib. II.)
--- dumque nimis jam putrida membra recidit;
Excessit medicina modum; nimium secuta est,
Qua morbi duxere, manus. periere nocentes
Sed cum jam soli possent superesse nocentes.
ab omnibus annotatum est, quod Cleon apud Thucydidem ait, (lib. III.) satius esse malas sed immotas habere leges, quam bonas, et instabiles. Nam et sua legibus reverentia perit: et super omnibus negotiis melius atque rectius olim provisum: et quae convertuntur in deterius mutantur. (Tacit. XIV. annal. vide tamen quae scripsi ad lib. VI. verb. reputante Tiberio etc.)
Hi corrupti status popularis fructus sunt in quô saepe ad imperitos aut ignavos populi levitas defert fasces: ubi factionibus, invidiâ, impetu rapiuntur vulgi studia: ubi ad seditiones, ad furorem ad captandi populi atque fallendi consilia aptare se solent improbae ac factiosae mentes; adulatione, obsequio, suavitate orandi: ubi plerunque ingens virtutis specimen est, ab imperita multitudine
male mulctari; ubi denique deterrima quaeque im pune ac multae honesta exitio sunt.
Procerum in aulis duplex conditio est; alii Crateres, alii Hephaestiones sunt. Quidam, qui nullis magistratuum, dignitatumve appellationibus insignes, summâ tamen et intimâ amicitiâ Principum animis inhaerent; alii, per quos Princeps praecipua reipublicae momenta procurat, quibus externas res atque civiles credens, in arcanis consiliis potissimum fidem habet. Hi vero quamvis sic ad se trahant ac propemodum suas faciant altas illas et salutis omnium curas ut non tam Rep. egeant, quam suis officiis deinde Respublica; tamen primi illi, apud eos maxime Principes, qui a negotiis abhorrent, fere plus possunt. Interdum voluptatem consectari, jocis ludisque incumbere illis solis licet. Etiam supercilio in dominos uti, et pene regnare (modicâ tamen nec longâ contumaciâ) Principes haut raro accendit; quam amare volentes, tam amari. In tam altum producti, et tam amati a Prin ipe, quid non obtineant quas non opes cumulent? ut si a tanto deinde apice excidant, saltem felix pristinae potentiae monimentum ad reliquae vitae securitatem duret. (V. 10. Barcl. in Icon. anim.
Et hi habentur homines ad regiae mores facti, qui versatilem animum
omnibus negociis, seriis juxtâ ac ludicris applicare valent. Die in alle Sättel gerecht sein . contra ineptos aestimant, qui in lupanari castitatem, et inter temulentos bacchantium coetus sobrietatem profiteri volunt. Et sane Hetruscus Politicus (quanquam impie) necessarium esse scripsit, posse, si occasio tulerit, esse crudelem, infidum. Quomodo Sejanum Tacitus describit. (IV. Annael) Corpus illi, inquit, laborum tolerans, animus andax, sui obtegens, in alios criminator: juxta adulatio et superbia, palâm composit us pudor, intus summa apiscendi libido: ejuusque causâ modo largitio et luxus, saepius industria ac vigilantia etc. Et de Sapore Rege Persarum Ammianus Marcellinus: (lib. XXVIII.) cum sibi conduceret humilis aut elatus. Tacitus de Licinio Muciano: luxuriâ, industriâ, comitate, arrogantiâ, malis bonisque artibus mixtus nimiae voluptates, cum vacaret: quotiens expedierat, magnae virtutes. palam laudares, secreta male audiebant. sed apud subjectos, apud proximos, apud collegas variis illecebris potens etc. (lib. I. hist.) Idem de T. Vinio: praevus aut industrius eâdem vi, pro ut animum intendisset. (I. hist.) Et de Vespasiano, Titoque ejus filio: tribuni centurionesque et vulgus militum industriâ, licentiâ, per virtutes, per voluptates, ut cuique ingenium, adsumebantur. (I. histor.) Ego, ut industriam, solertiam, vigilantem semper et intentum rebus animum probo, ita istam virtutum et vitiorum callidam mixturam tanquam Christianae pietati et honestati civili adversam non laudem, sed vituperium, imo poenam
mereri arbitror. Certe Deus, cui simplices et sinceri corde placent, non impunitam sinet.
(quod sub tyranni, cui omnis magna virtus formidabilis est, imperio omnino necessarium est. Tunc enim inertia pro sapientia habetur. L. Brutus affectae mentis vitium simulavit. (Liv.) Domitianus simplicitatis ac modestiae imagine studium literarum et amorem carminum simulavit, quo Titi fratris aemulationi subtraheretur. (Tac. IV. hist.) Mahumetes Tertius Turcarum Imperator, cum privatus adhuc degeret ob arrogantiam et ferocitatem, patris animum tanta suspicione pupugit, ut is filium e medio quavisratione tollere constitueret Cujus rei cum a matre Mahumetes certior factus esset, adeo vitae institutum seu mutavit, seu mutasse simulavit, ut venereis immersus voluptatibus nullius magnae cogitationis capax amplius videretur. Ita a patre suspicionem, a se periculum abegit. (Laz. Superant. in Othom.) [transcriber, in the print: ]
Vt rutilans fulguris nictus, quamvis cum fragore tonitruum uno eodemque momento nubes perrumpat prius tamen oculos ferit, quam tonitru audiatur: et ut ante sanguis quam hiatus vulneris cernitur: ita apud Reges delati plerunque ante ruunt, quam se ruere sentiant. Ignis amoris regij plurimos in cineres redegit. Causas et remedia adeo praecipitis mali indagare operae precium est. Prima est instabilis Forrunae genius, nunquam constanti beneficio quenquam dignatus:
fato potentiae raro sempiternae. II. Altera est levis Principum, et vel nullo vel levi sundamento nixa, atque temere plerunque in hos aut illos propenden sinclinatio: quae cum fervet maxime, nescio quôfatô nunquam tepida plerunque in frigidissimâ pristinae gratiae oblivione desinit Nam Reges, si verum loqui licet, apud quos semper aliqui nimium possunt, fere mutabili amandi dulcedine feruntur in diversa. Casu amicitias auspicantur, taedio deponunt: et novâ familiaritate reficiunt animum in veteris consuetudinis nauseâ fastidientem Quidam ex iis, ut in morbis ex calore in contrarium frigus rapti finem amoris odium faciunt, intempestivis affectibus semper captivi aut crudeles. Modestiores sunt, qui contenti superducere neglectis sed non violatis prioribus, novos amores; tamen indignatione, ambitu, rixis regiam suam implent. Diutius quidem sed non tutius aut fidelius amant, qui ad negocia et sublimi. tatem curarum caligare se conscii, admovent oneri quem potissimum putant, nec res magis quam seipsos ei tradunt; tristissimo saepe fato. quia vix sapientius eligere, qui se regat, quam seipsos regere norunt Caeterum non amare modo hunc solent, sed vereri, suspicere, timere objurgantem: donec iste oblitus se precario regnare, tyrannidem nimis intenderit aut ipse Rex eodem errore ingenii nescientis libertatem, alium mirari inceperit (10. Barcl I. Arg.) Inde, si Princeps ita facilis sit, et quocumque se applicet, ut brevi ita coecâ et vehementi amicitia incumbat: qui ab eo amantur,
memores inundari se altissimo aestu sed in suum Oceanum statim redituro, quam avidissimis pectoribus de illa felicitate bibere solent. Neque enim lassare hunc amorem flagitatis muneribus timent qui etiam nisi tempestivâ celeritate excipitur, ut vina aetatem non ferentia, inutili veterno consenescit. (10. Barcl. in Icon. anim.) Sane opulentissimae venationis genus est explorare intimos Regum motus, eosque vel verâ vel fictâ imitatione exprimere. Ita enim naturâ comparatum est, ut quibus quisque studiis capitur, eain aliis amet. Infinitâ dulcedine ligata est ab omni parte gratia inde nata. Sed non durabilior illa est, primi veris floribus, qui quanquam variâ et discoloriamoenitate intuentium oculos et animos rapiant, tamen mox decidunt, et hominum caeterorumque animantium pedibus calcantur. Nam ut haut facile duos invenias homines, qui per omnia eadem velint, sentiantque, ita studia, moresque hominum tempore, consuetudine, fortunâ mutantur, atque adeo saepe in contrarium transeunt. Porro ubi ex eo aliquis amatur, quodaulicis flagitiis et inclinationibus Principis ministrum se praebet; accidit plerunque, ut levi post admissum scelus gratiâ, dein graviore odio sit. Nam graviorum facinorum ministri quasi exprobr antes adspici solent. (Tacit. XIV. annal.) Ipsi quoque Principes, quam vis id semper velint, quo eos licentia, quo cupiditas vocat, postremo tamen ad honestum vel inviti respectant, et publicâ civium famâ pudefacti suum peccatum sua flagitia in eo puniunt, qui turpibus ministeriis mollivit viam, quam ad
vitia ducentem obsitamque infamiâ pudor prohibebat experiri. Quanquam autem Principum inclinationes, tanquam nullis cohibitae paenis, variae sint, praecipuae tamen et communiores sunt, Amor, Crudelitas, Avaritia. Amor, ut affectuum vehementissimus, ita levissimus est et quam maxime inconstans. Vt inde qui se socios, testesque et ministros istis obscaenitatibus praebent de gratiae diuturnitate male securi esse possint. Crudelitatis ministri ut exprobrantes a Principibus adspiciuntur; adeoque haut raro omnis saevitiae infamia in hos exoneratur; quod Remiri Orci, Antonii Perezii, Cn. Pisonis exemplo alibi demonstravimus. Avaritia, quamvis cum annis crescat; tamen magistros istos excoriandi populos non tam amare, quam quod sibi utiles sciunt, illis utuntur Principes; quos oblatis in eam operam recentibus, affligere postmodum solent. Quemadmodum Vespasianus Procuratorum rapacissimum quemque ad ampliora officia ex industria solitus est promovere; quo locupletiores mox condemnaret; quibus quidem vulgo pro spongiis dicebatur uti, quod quasi siccos madefaceret, et exprimeret humentes. (Sueton. in Vesp.) Et cum frequentissimae sint populorum ob tributorum acerbitatem, avaritiamque Principum rebelliones; non est accommodatior ratio sedandi illas, quam si saevienti populo isti exactionum tributorumque novorum inventores objiciantur.
III. Praeterea apud infensum virtuti et gloriae suorum Principem certissima exitii causa est ipsa virtus. Nihil enim ille magis metuit quam quâ destituitur,
virtutem. Haec illi vultus Gorgonei torvitas est. Hinc illa Neronis, apud Senec, (in Octau.) vox; quicquid excelsum est, cadat. Nobilitas, opes, omissi gestique honores procrimine sunt. (Tac. I. hist.) sinistra erga eminentes interpretatio; nec minus periculum ex magna fama quam ex mala: (Tac. in Agr.) et ex nulla re magna securitas, quam inertiâ. (Tac. in Agric.) Apud unum Tacitum innumera sunt illorum exempla, quibus non crimen ullum, aut querela laesi cujusquam, sed virtus, gloria, familiae claritudo, et multa militaris fama exitio suerunt. Iulianum quoque Caesarem invisum Constantio reddiderunt quasi per benevolentiam ab invidis ac malevolis jactatae voces; IVLIANVS ALEMANNIAM DOMVIT; IVLIANVS VRBES GALLIAE INCITAVIT etc. (Mamec. in Paneg.) Et aliud simile exemplum de Alexio Protostratore extat apud Nicetam Choniaten quarto annalium. Assyriorum Rex ille, cum quo Cyrus major bellum gessit, et quem apud Danielem Vatem Baldassarem vocari opinor, Gobriae Satrapae filium hastâ transfixit, non aliam ob causam, quam quod in venatione ursum et leonem certo ictu percusserat, cum regis jaculum aberrasset. (Xenoph. IV. Cyrop.) Idem alterius cujusdam purpurati filio testiculos eximi jussit, quod regia pellexillum inter egregia pulchritudinis exempla censuerat, felicemque fore dixerat, quam ille conjugem habiturus esset. (Xenoph. V. Cyrop.) Et sane hoc omnibus Principibus ingenium, haec natura est, ut sepotiorem
haut aequo animo ferant. Hadrianus Imperator, quamvis esset oratione et versu promptissimus omniumque artium peritissimus: tamen illarum professores semper ut doctior risit, contempsit, obtrivit. (Spartian. in Hadrian.) Valentinianus eruditos omnes odio persequebatur, et divites et nobiles et fortibus detrahebat. ut solus videretur egregiis artibus eminere. (Amm. Marcell. XXX) Ludovicus de Sylva vir erat prudentissimus, et Emanueli Lusitaniae Regi in paucis charus. Illum Rex, cum a Pontifice venissent literae latine quam elegantissime scriptae, responsum componere jussit; se quoque (et affectabat gloriam bene scribendi) idem tentaturum. Ludovicus, quanquam invitissimus cum Rege suo de scientiae principatu contenderet; necessitati tamen paruit, et scriptum â se responsum postero mane Regi, qui et ipse idem conatus erat, tradidit. Rex ut vidit illud legitque, convictus suô elegantius esse, responsi loco ad Pontificem mitti mandavit, suppressô nec ostensô cuiquam sui ingenii conatu. Ludovici tamen vehementissimis precibus dedit, ut inspicere liceret; qui exiens aulâ, nun quam eo reversurus, domum festinus perrexit: et, quanquam meridies esset, pro se, duobusque filiis tres equos insterni jussit: deductosque ne quidem prius sumptô prandiô filios in apertam quandam planiciem his verbis allocutus est: carissima pignora, alibi nobis nostra fortuna consectanda est. hîc enim, ubi Rex me illo plura scire cognovit, non est, ut bene nobis fore speremus. (Anton, Perez.
in Epist. quadam Hispanica scripta ad Lermae Ducem.) Rodericus Gomezius Sylva, qui in Philippi aulâ omnia poterat, a prudentissimo quodam sene accepissie se dixit ex sacris literis acceptum praeceptum: coram rege noli videri sapiens. Et Albae Dux ajebat, Sylvam illum, non quod aliis consilio et gerendae reipublicae scientiâ praestaret tantum apud Philippum valuisse, sed quod illo praecepto sapientissime utebatur. In consiliis, quibus Regem suum instruebat, in colloquiis, quae cum illo habebat, cavisse, ne scire suum Regis prudentiam superare videretur. Primum et principale instrumentum, quo Principis animus ad audiendi patientiam disponitur et praeparatur, esse adulationis, quae sapidissimus ingenii humani pastus est, particulam; quâ Principes solos se sapientes haberi, solos rerum et consilii potentes persuadeantur. Indeque Sylvam, quanquam procuraret, ut boni eventus consiliorum suorum fructus haberentur: talem nihilominus negociis speciem circum dedisse, ut illa coeptorum felicitas non tam a sua prudentia, quam fortunae indulgentia quadam, comitante sedulitatem fidemque suam provenisse videretur. Hac arte Regis erga seamorem in majus provexisse; non aliter ac in ludo, qui fortunae victoriam debet, sine indignatione victi lucrum reportat; qui suis artibus vicit, inimicitias plerunque sortitur. (Anton. Perez. d. ep.)
Sed nec semper injuriâ Principum gratia mutat. Saepe etiam illi ipsi gratiosi sua culpa sibi fortunae fugam admovent, serius, si saperent,
recessuram. Quidam ex us non aestimato domini ingenio, causam, qua amantur, negligunt co ere. Alii adhuc cruda et recentia domini studia, tanquam nondum praeparati ventriculi robur importuno usu obruunt. Quosdam ignoratio satietatis decepit: qui quanquam circumfluentes omnis fortunae muneribus tamen dominum in novae alicujus amicitiae illecebras declinantem, tanquam injectis manibus retinent, proclamantque ad promissi amoris vindicias. Ita qui de gratiae statione recedere ad magnificum otium poterant, rapi malunt, quam abire. Quid vaesaniam dicam, cum in levia ingenia haec felicitas cadit? quae adversus minores humanitatem, adversus majores reverentiam exuere solent. Novimus, quam bene Solis curru Phaeton usus sit, aut Icarus pennis. Quidam nullo tot munerum, totque beneficiorum, quibus ornati sunt, respectu in ipsum Principem scelerata consilia inire ausi sunt. Cujus rei exemplum, ut infinita alia praeteream, est in Seiano; de quo libro sequenti plura notabimus. Sunt, qui dum ab externis Principibus pene ut pares ambiuntur, non intelligentes sollicitari se ad proditi domini scelus, consilia, quae tegi oportebat, aliis enunciant. Alii superbia, fastu, avaritia odium Optimatum, aut populi in se concitant. Omnis enim error, omne in administranda repub. delictum, omnis vectigalium, tributorum, aliorumque onerum impositio gratiosis in aula viris, et, ut Amm.
loquitur (lib. XXVIII.) formatoribus imperij adscribitur. Quibusdam capitale fuit, objecisse et exprobrassemerita. Nam eo usque laeta sunt merita, dum videntur exsolui posse, neque exprobrantur; ubi multum antevenêre, et ambitiose jactantur, pro gratia odium redditur. Nihil citius senescit gratiâ, et memoriâ beneficiorum; quae quo majora sunt, eo saepius ingratitudine pensantur. Quippe qui ea remunerando persolvere aut non vult aut non potest; vel oblivione vel animo suo imperando, ut credat non tanta fuisse, qualia aestimantur, illorum memoriam abiicit. Postremo, quos eo reductos ut alieno beneficio indigerent, pudet, accepisse se illud indignantur; adeo, ut plus apud illos possit odium ob eam, in quam inciderant necessitatis memoriam, quam beneficii accepti recordatio. Non igitur bene rebus suis consulunt, qui meritorum diuturnique servitii superbiâ fidentes verbis etiam et querelarum acerbitate Principum suorum ingratitudinem arguere audent. Horum enim ea natura est, ut cogi nolint. Etiam quae debent, cum solvunt, liberalitati adscribi volunt; et qui reposcit inciviliter quod expectare debebat, pro gratia odium et exitium invenit. C. Silius, cum immodice jactasset, suum militem in obsequio durasse, cum alii ad seditiones prolaberentur nec mansurum Tiberio imperium, si suis quoque legionibus cupido novandi fuisset, ad mortem adactus est. Destrui enim per haec fortunam suam Caesar, seque imparem tanto merito rebatur. (Tacit. IV. annal.) Quo
accedit et illa ratio, quod bene gesta etiam a suis ducibus sibi adscribi Principes volunt. Apud Romanos bellorum duces trophaeis non suum sed Principis nomen in scribebant. (Tacit II. annal. ubi de Germanico.) Et in operibus publicis, qui nomen suum sine Principis mentione scripsisset, majestatis tenebatur obnoxius (l. x. C. de oper. publ.) Et Germanis sua fortia facta gloriae Principis tribuere praecipuum sacramentum erat. (Tacit. in German.) Apud Mauricium Imperatorem Georgius quidam ad Persarum Regem pro pace legatus magnum adiit periculum, quod im prudenter gloriatus esset, Regem Persarum non Imperatori, sed suae prudentiae pacem indulisse (Theophilact. Simocatt. VIII. hist.) In Belgio cum Ferdinandus Albae Dux statuam sibi cum superbâ inscriptione posuisset, deiici illam Philippus Rex jussit (Conestag. IV. hist. de bell. Belg.) Et Consalvus Magnus cum liberalitatis terminos incaute transgressus Neapolitani a se subjugati regni proceres donis, beneficiis, denique comitate a genio Hispanorum tantopere aliena, sibi devinxisset, et quae Regem decebant, ipse gessisset, abductus ex regno in Hispania inglorius obiit. (v. Boccal. cent. II. C. XXXVIII.) Vt non sine ratione Cyaxares Medus apud Xenophontem (v. Cyrop.) dicat, injurias populo suo illatas tolerare se posse, magna beneficia non posse. Quemadmodum enim, inquit ille, si quis canes tuos tales pascendo curandoque reddat, ut illum magis quam te norint, aut si quis ministros tuos benefioiis tales efficiat, ut ipsius esse malint, quam tui,
aut si quis uxorem tuam obsequiis sic demereatur, ut tandem efficiat eam sui magis, quam tui amantem, ingrata tibi futura est et in visa beneficentia: ita injuriam Principes existimant illa, quibus populorum studia in alium derivantur, beneficia. Apud Augustum duo erant ferventissimâ gratiâ, M. Agrippa, et Cornelius Gallus. Et hic quidem insolenter elatus, statuas sibi per universam Aegyptum ponere, sua acta pyramidibus inscribere, denique eo vaecordiae labi, ut in ipsum Augustum vanissimis verbis detonaret. Igitur exulare jussus damnationem morte voluntariâ praevenit. At M. Agrippa, etsi Caesari gloriosarum actionum auctor et praecipuus adjutor esset, nihil tamen ejus gloriae sibi arrogabat: honoresque in se collatos non in suum commodum, sed in Augusti et reipublicae gloriam convertebat: operibusque publicis a se extructis non suos, sed Augusti titulos inscribebat. (Dio Cass. lIII.) Commissâpugnâ navali cum Sexto Pompeio, satis habuit fugasse ho, stes, nec eos ultra insecutus est. Dicebat enim, hunc esse plerisque Principibus morem, ut nolint quenquam seipsis praestantiorem haberi: ideoque eos plerasq res, ubi haut magno labore sit statura victoria, suo ductuatq auspicio gerere; contra difficilia et impedita aliis committere: ex quibus si se illi feliciter expediverint, titulum rei bene gestae tamen sibi solis adsciscere. Proinde duo haec cum, qui incolumitatis suae curam gerit, observare debere: ut negocio difficili praefectus id, si fieri potest, a se amoliatur; quod si nequeat, bene gestaerei
nomen Principi conservet. (Dio XlIX.) Agrippae mores Cn. Agricola expressisse videtur, qui nunquam in suam famam gestis exultavit; ad authorem et ducem, ut minister fortunam retulit. Ita virtute in obsequendo, verecundiâ in praedicando extrain vidiam, nec extra gloriam erat (Tacit. in Agric.) Ex Britannia maximis rebus gestis reversus Romam, ne notabilis celebritate et frequentiâ occurrentium introitus esset, vitato amicorum officio noctu in urbem, noctu in palatium venit: exceptusque brevi osculo et nullo sermone turbae servientium immixtus est. Et ut militare nomen, grave inter ociosos aliis virtutibus temperaret; tran quillitatem atque ocium penitus auxit; cultu modicus, sermone facilis, uno aut altero amicorum comitatus: adeo, ut plerique, quibus magnos viros per ambitionem aestimare mos est, viso aspectoque Agricola quaererent famam, pauci interpretarentur. (Tac. in Agric.) Est igitur omnino necessarium, gloriam egregii cujusque facinoris non nostrae prudentiae aut virtuti, sed Principi adscribere: tantum abest, ut ei servitia nostra exprobrare liceat, Quemadm odum enim, qui catenis alligati sunt remigio, cum, ut loquitur Comicus, mortui boves incursant terga ipsorum, non reverberando, non minis, non querelis quicquam proficiunt: sed moestâ oculorum humilitate, et miserabili, omnibusque precibus efficaciori intutu, atque interdum piscis aut cancrorum maritimorum a se captorum dono nauarchum ad pietatem commovent; ita qui ad immitia
aularum transtra condem nati sunt, dominorum injurias, contemptum, oblivionem non murmure et apertâ indignatione excipere debent: sed acceptis constantis fidelitatis remis everberare fluctuum adversantium pertinaciam; istaque constantiâ Principis oculos ad officiorum suorum memoriam advertere; qui tam diu fuisse immemorem fidissimae servitutis, eru bescet tandem, et usuras ob moram maximas praestabit.
Inclinatum ad lapsum suâ vel alienâ culpa impellit omnino aemulatio et invidia, perpetuus excellentis virtutis comes, omnis magnitudinis tortor et carnifex. Accedunt populorum murmura et querelae, quibus tanquam testibus utitur in vidia: quaeque animum Principis quantumvis vehementi amori obnoxium mutare, quae judicium ejus non minus, quam furiosa ventorum rabies maris tranquillitatem commovere possunt. Nec effugium est hîc nisi per innocentiam et modestiam. Innocentiam volo, ut aulicus omnia domini negocia procuret cum fide, et ex commodo ipsius domini. Modestiam omnino requiro, quod invidia ut su perbiâ et arrogantiâ accenditur, ita minuitur aut extinguitur humanitate, affabilitate, comitate, familiâ domi ut non sordida, ita nec splendida nimis. Cardinalem Spinosam, cui nihil non tribuebat Philippus Hispaniarum Rex, aemuli everterunt, incitando Regios ministros, clientes, universos denique, ut solum colerent, solius
aedes frequentarent, solius jussa spectarent, adeo ut nec Regi, nisi Cardinalis adnuisset, parerent. Igitur ab Rege aulâ dimissusest. Antonius Perezius a caelesti nuncio, veri Regis ministro in hoc malum accepisse se remedium ait: quod extat in S. Ioannis Apocalypseos capite decimo nono. Cum Ioannes Apostolus ad pedes Angeli cujusdam illum adoraturus se abiicere vellet, Angelus intercessit his verbis: cave feceris, conservus tuus sum Inde aulicus quoque quod sibi utile, sumat, et quanto demissiori cultu adorari se a gentibus videt, tanto magis illos sibi nocituros honores repellat; et non magis alios, quam se Principis ministrum elle cogitet. Sienim, (ita argumentatur Perezius) Optimus Maximus Deus, cujus infinita gloria est, qui unico nutu necavit omne animal orbe aquis submerso, et cum tempus adveniet ignibus vastis torrebit incendetque mortalia, cunctaque in antiquum chaos vertet, si, inquam, omnia potens Deus socium adorationis, quâ solus colendus est, non admittit: quanto minus Reges et Domini mortales, quorum est ita limitata potestas, ut in comparatione divinae potentiae nulla sit, quenquam sibi aequalem ferent animo? Adsit ergo aulicus negociis quieta cum industria: nec pedissequorum, caeterique domestici instrumentisuperbiam affectet, aut clientum longum semper post se agmen trahat: imo, si sapiet, invidiae minuendae causâ, non admittet vana ista.
Postremo, si tam gratiosus virtute et fortunâ
meruerit, ut Principi, cujus favorem nullis intermixtum simultatibus semper habebat, superstes sit: accidit tamen plerunque, ut illa gratiae hereditas in successorem non transeat. Nam et ea negociorum interdum ratio est, ut hi tales imperiorum formatores, sive imprudentiâ, seu consulto, et haut raro Principis cui plerunque suspectus est, quicunque proximus regno destinatur, voluntate successorem offendant: quarum offensarum acris deinde in vindictam memoria servatur. Et si maxime hoc non fuerit, qui novus Princeps est, suis, qui privatum coluerant, vicem reddere, sibique notiores et propius haerentes honoribus, dignitatibus, muneribus conciliare studebit. Opes denique cumulatae, et in vidiosa defuncti Principis liberalitas vel aemulos vel successorem ad repetendum, unde inopiae causa est, accendere possunt. Et sane a me nemoremedia huic malo discet. Nam qui adhuc privatum offendit: quibus officiis regnantem sibi reconciliare potest? cum plerunque acceptae olim injuriae memoria adversus recentia beneficia praevaleat. Exigi aulâ, procul negociis haberi ad magnificum, aut saltem non inope ocium dimitti non poena aestimari, sed praemium debet. Cenique contrainvidiam, quae ex immensis opibus oritur, nisi illae occultariaut elevari poterunt, unadefensio occurrit, quod muneribus Principis obnitinon debuimus. (Tacit. XIV. Annal.) Aut, quan quam id durum sit, traditis, quorum fulgore praestringimur, quies redimi debet. Ea voluntariae cessionis gratia erit,
ut relictis necessariis vitae instrumentis saltem non egenum aevum (nam et avaritiae crudelitatisque famam metuet Princeps) transigi necesse sit.
Exempla et historias illorum, qui sive suâ, sive aliena culpâ ex summo aulae loco in imum praecipitati sunt, si referre omnia, aut pleraque vellem, justi voluminis opus foret. Notae sunt Parmenionis, Clyti, Philotae indignae neces apud Q. Curtium. Seiani historiam Tacitus et Dio Cassius recensent. Memorantur Plautianus apud eundem Dionem; Vetronius Thurinus apud Lampridium, Apelles apud Polybium, Belisarius apud P. Crinitum (si tamen vera sunt, quae ille de eo jam sene ostiatim stipem colligente scribit in libris de honesta disciplina) Stippiota Theodorus apud Nicetam Choniaten; apud recentiores Petrus de Vineis, Alvarus de Luna. Thomas Vuolsaeus, David Rizius, Antonius Perezius, Paulus Scalichius; alii. Denique ludorum ejusmodi frequentia stuporem mitigavit. Pauci abhinc anni plura nobis, quam lubrica aulae via sit, documenta ob oculos posuerunt. Meminimus, in Gallia Bironium et Concinum Ancrae Marchionem; in Hispania Lermae Ducem; in Anglia Sommersetum; in Belgio Olden Barneveltum; in Germania Melchiorem Cleselium; omnes de summa dignitatis arce deturbatos: et hic tamen nunc summo cum honore Viennam rediturus speratur: quod olim quoque Vlrico Ciliae Comiti accidit. Is cum diu Ladislaum dominum suum rexisset, tandem jubente
Rege, nitente Austriâ nobilitate, et praecipue Eizingero, comitante illum, ne a plebe violaretur, Alberto Brandeburgensi. probrosis dictis oneratus, aula excessit. Idem tamen Regi postea reconciliatus, qui paullo ante cum summa ignominia in exilium abierat, triumphantis more Viennam ingressus est, etiam extra urbem ipso Rege obviam eunte: contra Eizingerus, qui principem regiae gratiae locum consecutus eum dejecerat, urbe egressus in voluntarium abiit exilium. Et fertur Comes cognito Eizingeri discessu laudasse homin em, quod in tempore iratis aulae nubibustergum subduxisset. (Gerard. de Roo. IV. Annal. Austr. Aen. Sylu. Hist. Boem. c. lXI. et lXIII.) Alia exempla lubens omitto. Vnum tamen, cum quod varios fortunae ludos habeat; tum etiam quod Scipionis Amirati libellus, de vita Ioannae in paucorum manibus versetur, praeterire non debui. Ioanna II. Neapolis Regina Guilielmo Austriae Principi (Pandulfus Collenucius in Historia Neapolitana (lib. V.) Vocat Ducem de Sterliche) nupta, marito defuncto, cum Neapolin rediisset, aliquot post annos Ladislao fratri sine prole defuncto, in illo regno successit. Poterat esse felicissima, nisi inhonestus amor, quo erga Pandolfum (Pandufellum appellat Io. Bapt. Pigna) quendam ardebat, miseram esse voluisset. Erat ille eximia pulchritudine, cui industriam caeterosque laudabiles mores junxerat: quibus adeo sibi Reginam devinxit, ut sui et curarum regiarum oblita, omnia praedam fecerit amatoris. Sane
validus eratillorum temporum rumor, etiam vivente fratre et marito cum illo consuevisse. Tandem cum Regina populi et procerum seditionibus agitata, motuum sedandorum, et invidiae, quae Pandolfo ex nimia potentia et suspecta cum Regina familiaritate oriebatur, extinguendae causa Iacobo ex familia Ducum Borboniorum nupsisset: illi primum novi regni facinus fuit, invisum aemulum e medio tollere. Reginam quoque et lecto et mensa exclusam pene in custodia habuit. Verum imprudentia atque ignavia Regis, et fides quorundam Optimatum eam hac molestia exemerunt. Etenim Iulius Caesar Capuanus praecipuus occidendi Pandolfi Regi auctor, nullam meritis suis haberi gratiam indignatus, Reginae in occulto promisit, sua se manu, suo gladio regis invisi hausturum latus. Sed plus poterat in femina pristinae injuriae recordatio, et carissimum sibi caput neci datum, quam propriae cura salutis. Pressis igitur consiliis, et lacrymis faciem rigans prendere Caesaris manum, gratias agere. ad pulcherrimum liberatae reginae facinus hortari, denique rogare, ut elapsô triduô redeat: velle se de ratione exequendae rei cum illo conferre. Abit ille, et Regina ad maritum, eique Caesaris consilia aperit. facturam se, ut suis auribus ordinencogitati sceleris ex ipso Caesare percipiat. Motus periculo Rex praestituta die in Reginae cubiculo post lecti stragula occultatus omnia ex Caesare audit, ad quae dolor, et ultio, et loci, ut putabat, solitudo incitabant. Itaque per satellites comprehendi jussus
Caesar mox securi percussus est. Quo facinore deterriti alii abjectis deliberanda Regina consiliis, tuta quam gloriam cum periculo malebant. Nam quem tam esse dementem, ut miserias suas amantem, et fidissimos sibi infesto marito prodentem juvare velit? Sed duo erant, Ottinus Caracciolus, et Annichinus Mormiles, (Morinellus Collenucio dicitur) homines, in quibus antiquam nobilitatem ingentes virtutes aequabant; qui altius in reginae consilia penetrantes, quare Caesaris cogitata aperuisset, conjecêre. Initâigitur in Regem conspiratione restituere Reginam priori libertati instituerunt. Caeterum in tanto facinore feminae conscientiam, deterriti recenti Caesaris exemplo, et innatam cum omnisequiori sexui, tum ipsi Reginae, levitatem, verebantur. Commodum Magister Equitum cum regni viribus ad motus quosdam compescendos aberat, et quidam ex aulicis, in paucis Regi carus, adornabat nuptiarum festivitatem; cui ut Reginae quoque interesse liceret, orarunt conjurati. nec id Rex abnuit. Ergo solemni pompa sero diei finita, reversuram in palatium Reginam Caracciolus et Mormiles incondita multitudine plebis stipati, circumdedêre; monentes, nolle nobilitatem populumque Neapolitanum, ut ipsa ad Regem, aut verius in carcerem molestissimum redeat. Iret, et viris se permitteret, asserturis illam in pristinum decus, et pro reddendo regii capitis insigni nihil non ausuris. Improvisa haec Reginae erat, sed gratissima violentia. Versa igitur fortuna illa sui nunc juris
Regem ea condicione habebat, quaipse Reginam ante. Sed non poterat ad bonam mentem reverti, quae semel pudicitiam voluptatibus immolaverat. Ocium enim, et ex felicitate licentia fecerant, ut oculos primum, mox animum adverteret ad Ioannem Caracciolum, avita nobilitate, corporis decore, denique militari laude insignem virum. Sed multa hominis virtus, et qualescunque expirantis pudoris reliquiae ruentem libidinem cohibebant: quae tamen postremo desiderii sui explicandi atque explendi hanc viam invenit Noverat Regina; (quod idem de Ferdinando Gonzaga tradit Iulianus Goselinus) Caracciolum naturali quodam horrore mures aversari. Igitur quadam die cum latrunculorum ludo in conclavi, regio cubiculo proximo se oblectaret, ex composito ancillarum una murem vestium plicis insinuavit: quem cum ille primo excutere, dein fugere tentaret; omnes sibi praeter eam, quae ad Reginae cubiculum aditum faciebat, portas clausas vidit. Turbatus cubiculum regium irrumpit, et petita praeda in casses incidit. Regina pavorem viri jocose exagitans, et ne scilicet vexationi se subducere posset, in illum invadens arctissimis ligat amplexibus. Quid verbis opus est? Intelligebat Reginae vota Caracciolus: placuit amantibus sequens nox amoris furto. Ea scena dum luditur, regina novis optimatum et populi seditionibus agitatur. Sforzias maxime, vetus militiae, et Ottinus Caracciolus, liberatae reginae titulo superbus praereptum sibi principem gratiae locum
dolebant. Nam Regina Ioannem Magnum regni Senescalcum, quae proxima a Regibus dignitas est, fecerat. Sed et hos motus immerira Reginae felicitas composu t. Interim fama de illius impudicitia apud Italiae Principes, omnia, ut solet, in majus provexerat. Quidam perditos feminae mores miserebantur: aliis inde contemptus; Pontifici justa indignatio. Qui pacis artes quam vim et arma valitura arbitratus convenit cum Regina, ut maritum custodiâ eductum reciperet. Ioannes per speciem honoris Romam vocatus. Sforzias contra Braccium Pontificis hostem Ecclesiae Romanae Vexillifer dictus est. Ita dissociatis aemulis, et adulterô procul relegatô honori reginae et regni saluti consultum videbatur. Verum Sforzias cum animadverteret, reginam parum aequo adversum se animo esse, ut quem absentiae Caracioli causam putabat; omni ope adnisus est, ut is reduceretur; satius ratus aliquo esse apud Reginam loco, quam nullo. Quod et facile perfecit. Caeterum quam ex amatoris reditu hauriebat Regina voluptatem, oadem Regina voluptatem, eadem Regis mariti taedium et aversationem et postremo odium animo ipsius insinuavit. Unde ille ignominiae et ludibriorum, quibus saeviebat quotidie infensa uxor, impatiens in Galliam abiit, ibique monasticam vitam professus est. Jamque laeta viduitas Joannae contigisie videbatur: cum ecce denuo Potifex illi succensens, quod Braccium Ecclesiae hostem ad sua stipendia accivisset, Ludovicum Andegavensem
ad suscipiendum regnum vocavit. Vnde Regina consiliorum egens in ultimum subsidium Alfonsum Aragoniae et Siciliae Regem filii loco adoptavit. Sed mox simultate inter illos ortâ, et inritâ factâ praetextu ingratitudinis adoptione, in locum ejus evocavit Ludovicum, quem diximus. Opinio est, non magis ut haberet, quem Alfonso opponeret, quam ut Caraccioli nimios spiritus compesceret, animum ad Ludovicum paullo ante hostem vertisse. Quippe is ex familiaritate sumptâ arrogantiâ et mox contemptu reginae parum ejus dignitatis reverens videbatur. Et aderant callidi in aula homines, qui adhuc dubitantem irasci propellebant. Nondum odio erat ille, sed amari desierat: cum tandem supervenit, quod exitium maturavit. Vetus illi cupido erat, filium suum evehendi ad Salernitnai principatus dignitatem; qua de re cum appellasset Reginam; certus, ut opinabatur, haut refragaturam: illa, cujus animum, ut diximus, Caraccioli superbia, et invidorum sermones mutaverant, repulit nimia petentem. At ille non asperitate modo verborum, et intemperantia linguae, verum etiam, ut ferebatur, alapâ repulsam ultus est. Quare Regina ingentem animo iram coquens cum fidissimis consilium iniit capiendi hominis. Committitur negocium quibusdam ex praecipua nobilitate: qui. ne regina insita levitate animum mutaret; et Senescalli, si pristinum gratiae locum reciperet, vindictam veriti, tutius esse statuerunt occidere. Praemittitur quidam Germanus Reginam ex Austria secutus:
qui aedium foribus immaniter pultatis reginam ex catharro in vicinia mortis agere nunciat. Reseratâ portâ irrumpunt cunjurati; et prostratum humi Caracciolum aliquot vulneribus conficiunt. Hic fuit exitus hominis, qui dum per flagitium partâ potentiâ superbe, et in illius, cujus eam beneficio habebat, contumeliam utitur, non magis alienô scelere, quam suâ stultitiâ periit.
Ociosa quaestio est, virtus nobilitati, an haec illi praestet? Nec enim vera nobilitas alia quam virtutis notâ a plebe discriminari debet. Et antiquitus honor et cultus et nobilitas in virtute praecellentes delatus ab iis, qui ad tam sanctum splendorem obstupescebant. Hoc priscis temporibus unum erat remedium emergendi e latebris vulgi, cum omnes initio pares esse natura jussisset. Idem deinde honos nobilium filiis habitus; primum a paternis clientibus, deinde ab omnibus, qui inesse in iis semina paternae virtutis arbitrabantur. Ita virtus erat, quae nobiles faciebat. Nunc qui propriâ destituti virtute nihil aliud ad sui commendationem habent quam inanem majorum memoriam, quem honorem, quem cultum merentur: Venerabilis ista majorum virtus, ex qua praeter memoriam nihil in posteris superest, similis est magnificentissimis aedibus, ex quib. praeter latrinam nihil ruina aut incendium reliquum fecit.
Illud etiam hîc notandum venit, aegre seniores juvenibus cedere; adeoque imprudenter juvenes admoveri muneribus, et dignitatibus, quibus etiam senes subjecti sunt. Novimus quam bene Sebastiano Venerio cum Ioanne Austriaco convenerit: cum ille hunc puerum, hic illum importunum senem appellarent. Pro Venerio aetas, pro Austrio imposita dignitas erat. (V. M. Ant. Gratian. IV. de bell. Cypr.) Fit etiam interdum, ut senes parere indignentur; et juvenes jubere erubescant etc.
dixi ad lib. I. verb. Granium Marcellum etc.
de hoc consilio aliisque, quibus corruptionibus sordibusque jus dicentium obviam iri possit, plene dixi ad lib. II. verb. Inter quae L. Piso ambitum fori etc.
Ridiculum est, quod cum in exercitibus bellisque omnia in horrorem terrorisque imaginem composita sint; videanturque et audiantur ubique arma, viri, equi, tubae, tympana; ultima in vilia scorta desinant. In castris Romanis capitale erat esse seminam: sicut demonstrat in Antiquitatum libris Thomas Dempsterus: cujus viri nuperrimae morti non possum, quin hîc ingemiscam.
Egregia encomia mulierum, a viro profecta, cui concors conjugium, et sex ex una liberi. Quid Socrati similis de Xantippe aliqua diceret?
Erat hoc dominationis arcanum; Senatum privatarum causarum judicatu obtinere; quo Principes dominatu liberius fruerentur. Tac. infr. hoc libro. Sed Tiberius vim Principatus sibisirmans imaginem antiquitatis Senatui praebebat, postulata provinciarum ad disquisitionem patrum mittendo.
Digna Manio Lepido, quem Augustus capacem imperii (Tac. I. annal.) haut vane dixerat, prudentia, cedere majori; et donare, quod bonis conditiobus vendi nequit, Stolidae praesumptionis est, competere cum iis, qui potentiorum favore nituntur.
Scimus tamen hodieque quibusdam in locis vetustatem asylorum magis tutam improbitatem praestare, quam justis solatiis explicare humanitatem. Ita ipsa Dei templa scelerum custodiam agunt, ad audaciam novorum facinorum, et infamiam religionis. Statuebantur primitus asyla, et in illis securitas erat, qui non tam scelere noxii, quam humana imbecillitate lapsi veniam et miserationem, quam poenam merebantur. Nunc flagitia hominum, ut Optimi Maximi Dei caerimoniae proteguntur. (Tacit. infr. hoc lib.) Modus igitur praescribendus; et hominum non item scelerum securitati providendum est.
Neque luxus in juvene adeo displicebat. huc potius intenderet diem aedificationibus, noctem conviviis traheret,
quam solus et nullis voluptatibus avocatus maestam vigilantiam, et malas cur as exerceret.) Ita hominum judicia sunt, in juvenibus laetam voluptatibus adolescentiam excusare; contra querulam semper senum naturam, et fastidientem omnia censuram damnare. Ut enim arbores, quae multo succo in inutiles ramos exuberant, tandem maturescente illa luxurie felicissimos proventus alere possunt; ita juvenes nimio aestu exultantem liberumque animum nactos, tandem justa et ad sapientiam sufficiente moderatione residere. Senes, dum praeterita tempora sola beata praedicant, dum juventutis exerrantem, sed in orbitam olim redituram licentiam damnant, validioribus plerunque vitiis obnoxios esse: tunc mala consilia, iram, et simulationem, et secretas libidines (Tac. I. annal.) agitare, tunc improbas cupiditates ordinare etc.
Duae sunt praecipuae regnorum pestes, Ambitio, et Desperatio. Sed haecillâ pejor. quippe ambitio occasionibus intenta lentioribus procedit consiliis, quibus obviam iri potest; desperatio ultimis consiliorum praecipitiis, quibus aut perit aut perdit, animum aperit. Sed abrupta illa consilia vel ex imminentium metu procedunt; vel ex aeris alieni magnitudine. Ex flagitiis ac poenae metu sane maxima peccandi ne cessitudo est. Tuncigitur periculis per pericula quaerere remedia, et manifestis flagitiis ab audacia subsidium petere optimum
ducitur. Quibus ambiguae domires, (Tacit. I. hist.) et afflicta fides in pace est, turbatis rebus alacres, et per incerta tutissimos se putant (Tacit. I. hist) domesticis malis excidium patriae opponere. (Tac. v. hist.) et privata vulnera, Reip. malis operire solent. (Tacit. I. hist.) Publica quisque ruinâ mavult occidere, quam suâ proteri. Qui in Domitiani necem conspiravit, interceptarum pecuniarum reus fuit. (Sueton. in Domit c. XVII.) In Gallia Sylvanus desperatione ad rebellionem compulsus. (Amm. Marcell. XV.) Catilinam Salustius, et C. Caesarem Plutarchus et Suetonius, aere alieno coactos tyrannidem affectasse testantur. Sed hujus farinae hominibus ea consuetudo est, privatis necessitatibus aut ambitioni libertatem et tyrannidis depulsionem obtendere. Nec quisquam alienum servitium et dominium sibi concipivit, ut non istud gratiosum in vulgus libertatis vocabulum usurparet. Ut imperium evertant, libertatem praeferunt: si perverterint, libertatem ipsam aggredientur. Sed quacunque specie scelus tueri et ornare moliuntur; diu est, quod eandem alii rebelles maculaverunt. Sandrocottus post mortem Alexandri Magni, velut cervicibus jugo servitutis excusso, praefectos ejus occidit. Author libertatis fuerat: sed titulum libertatis post victoriam in servitutem vertit. siquidem occupato regno populum, quem ab externa dominatione vendicaverat, ipse servitio pressit. (Iustin. lib. XV.) Arminium pro libertate pugnantem favor habebat: sed idem pulso Maroboduo et abscedentibus
Romanis regnum affectans libertatem popularium adversam habuit. (Tacit. II. annal.) Vicecomites, patritii Mediolanenses immanibus illis partium studiis, quae totam Italiam in Guelforum et Gibellinorum nomina dividebant, pulsis Guelfis, civitatis dominationem occupaverunt (Guicciard. I. hist.) Olim in Frisiis, quod animo quisque suo minus honestum conceperat, id penitus abditum honestissima specie studii defendendae libertatis popularis obtegebat. Omnes bonum publicum jactabant; plerique sub haclarva suos affectus, suamque cupidinem in aciem producebant. (Vbbo Em. XXI. et XXII. hist. Fris.) Gallici regni proceres nefandam contra Regem suum conspirationem Boni publici bellum appellabant (P. Aeniil. X.) Solent hi tales gentium turbatores per conciliabula et coetus seditiosa disserere. Ad praecipua oppida non uno praetextu divertentes, magistratus in secreto, aut exhibito convivio hilatiores monent, ne publicam libertatem prodant. Pessimis consiliis infestari patriam. meminissent se in regno, non sub tyrannide esse. Nec in Principem quicquam addunt, nisi ita perplexe, ut vel ipsi id possint excusare. Cum his verbis incitatos vident, quasi familiarius agentes impersectum aliquid inter suspiria, vel publice, vel praecipuis in aurem loquuntur; ut piâ solicitudine plura timere videantur, quam quae audeant evulgare. Inde plurimi in hos, ut patriae columina aspicere, curâque subtristi Principem fastidire occipiunt: cum praesertim jactetur plerunque in
populis, nunc contemptis popularibus ad publica negotia acciri peregrinos; qui nobilitatem et avitas opes jactantes domiaeterna majorum vilitate, vel furnariis purgandis (Rauchfangkehrer, Caminfeger) vel aliâ ministeriorum sorde sustentaverint jejunae vitae supplicium: nunc tributa et portoria augeri: caedes denique imminere ab infesto Principe. His artibus in civile bellum impulsi miseri non sentiunt ab initio, graviora se sub rebellibus pati, quam ante sub regibus toleraverant. Tandem errore discusso, quid rebelles sint, et quid Rex fuerit, tristissima aestimatione pensant; cum non agnoscit utilitatem promissam patria multâ strage deformis. Pellitur pietas, jura negliguntur. Infidae sunt euntibus viae: domus vicique passim rapinis, furore, incendio affliguntur, sola denique castra in squalentibus campis fulgentia. Ac ut membra, quae violentia de naturali sede demovit, non nisi per violentiam in articulos suos redeunt, ita provinciae quae hoc modo ab obsequio diverterant, prius errorem multis cladibus expiare necesse habent, quam antiquae et a se projectae rectitudini reddantur.
Haec frequentissima omnium ab omniaevo rebellionum causae: de qua dicam ad lib. IV.
Ea civilium armorum condicio est, ut rebellium duces non omnes suos ad aperta sacinora educant. Aliqui remanent circa Principem, levis animis et illinc quidem militant, isthinc favent. Sic
infesta omnia Principibus; infidae procerum sententiae; consilia ad hostem delata, neque domi quam in campis minus periculum.
Viri fortis est, vt nihil timere, ita nihil contemnere. (Liv. VI.)
Egregia firmandi principatus, tenendique in officio populos ratio. Simile Alexandri consilium est, qui Indiam et inde Oceanum petiturus, ne quid a tergo, quod destinata impedire posset, moveretur, ex omnibus provincijs XXXM. juniorum legi jussit; obsides simul habiturus et milites. (Q Curt. VIII.) Hannibal partô Hispaniae Regnô, quo res suas Carthaginensiumque firmaret, exinterioribus civitatibus delectae juventutis aliquot millia Carthaginem, non tam praesidium, quanquam id praetendebat, quam obsides fidei Hispanorum misit. (Polyb..) III.) C. Caesar occupatâ aliquâ vrbe arma, equos, obsides exigebat; obsides legens omnes, qui aut manu prompti, aut boni consilio videbantur. In Britannos expeditionem movens robur Gallorum secum abduxit. Xenophon Seuthae Thracum Regisuasit, a Thinis, populo nuper a se victo, obsidum loco acciperet, quibus ad laedendum plurimum esset virium. (Xenoph. VII. de exped. Cyr. min.) Augustus Caesar a quibusdam
novum genus obsidum, feminas exegit; quod negligi marium pignora sentiebat. (Sueton. in Aug. XXI.) Commodo Imp. mos erat retinere apud se liberos illorum, qui in provincias abibant. Et Philippus I. Franciae Rex Procerum Vasconum liberos per speciem honorum aulicaeque gratiae pro obsidibus abduxit. (P. Aemil. III.) Et in Aethiopum Regis aula, regum stipendiariorum filij, praetextu militiae et ministeriorum palatinorum, re autem vera obsides educantur. Heraclius Imperator, quatuor millia delectae juventutis ex Saracenorum nobilitate excitos militi suo junxit, per speciem militarium munerum; re ipsa habiturus obsidum loco. (P. Aemil. in Dagob.) Carolus Magnus Frisiorum a se devictorum militarerobur in expeditionem contra Saxones assumpsit. (Vbbo Emm. IV. hist. Fris.) Polybius (lib. I.) Carthaginensium imprudentiam arguit, quod mercenariorum, quibus cum postea bellum ipsis fuit, vxores liberosque dimiserant; quibus obsidum loco vti potuissent. Denique Guicciardinus (1. histor.) Pisanorum rebellionem, quae cum Carolus VIII. Galliae Rex cum exercitu in Italiam venit coepit, praecaveri potuisse a Floren tinis ait, si illi, quod alias in levissimis motibus soliti erant, Pisanorum praecipuos Florentiam evocassent.
Non multum huic arti dissimile est illud Sophisma, quo Hispaniarum Rex Genuenses tenet: quoque primum Carolus V Imp. vsus est. Cum enim ille Andreâ Auriâ intercedente arcem vrbi
imponere, hoc est jugum civibus non posset; (Carol. Sigon. 11. de vita Andr, Aur.) Genuensium pecuniam, quâ fere illorum opes constant, mutuo sumpsit, eamque gravi foenore pavit: sicque hominum quaestus dulcedine illectorum opes sensim ad se contraxit; et urbem in aere suo, hoc est, civium studia in potestate habuit. (Thuan. lXI.) Et hoc respectu hodieque liberius Genuensibus quam Mediolano imperare Hispaniarum Regem asserit Thomas Campanella (XIV. de Monarch. Hispan.) cum Genuae nihil decernatur, nisi volente aut sciente Rege: verentibus civibus, ne, si secus saciant, possessionibus et reditibus, quos in Hispania habent amplissimos, spolientur. Simili ratione Ragusiis hodieque Turcarum Imperatorem, et olim Florentinis Galliae Regem imperasseidem Camp. testatur. Et eadem arte olim Leuconem usum, Polyaenus (VI. stratag.) Et Eumenem Plutarchus (in Eum.) scribunt. Verum, quod de Hespanis dixi; sane ita erant superiori seculo decantatae Hispaniarum thesauri, nt stuperent timerentque tantam opum vim caeteri etiam armati Principes. Sed multa sunt, quae solâ famâ stare pristinas divitias evincunt. Quid enim? cur tanto suo cum dispendio a Genuensibus mutuas accipit pecunias Rex? Scilicet, ajunt, ut ita velut pignori nexam habeat illius Reip. fidem. Sed quaerere libet, cur, ut pignori teneat Rex Genuensium animos, pignori mancipet regnorum suorum reditus, tres aut quatuor annis ante, quam ipse eos perceperit? quae politica, quae
oeconomica ratio hoc praecipit? cur usuras stipulantibus Genuensibus promittit tam magnas, tam enormes? cur tot ab Hispanicis exercitibus ob non repraesentata stipendia audiuntur querelae? tot seditiones? tot defectiones? Ego sane aliorum relationibus didici, ex Indiis annuatim vix, ut nos numeramus, tres milliones ad Regem, reliqua ad privatos spectare: ipsam Hispaniam sterilem et desolatam: Ecclesiasticos decimis ac subsidiis nimis gravari: regni Proceres magnam partem decoxisse; denique Hispanos mercatores petenti Regi vix quingenta millia aureorum contribuere posse; ut aere alieno, quo Carolus V. et Philippus II. sponte obstricti Genuenses tenebant, hodie Rex Hispaniae Genuensibus inevitabili necessitate teneatur.
Extremum malorum, deplorataereip. argumentum, ubi taedio odioque praesentium et mutationis cupidine suis quoque periculis laetantur afflictae gentes, miseram pacem vel bello bene mutari arbitrantes.
quippe durioribus condicionibus jugum iterato subeunt. Et inde Principes, qui restrictâ potestate ceterisque legibus imperant, callidâ arte rebellionum initia non statim reprimere, sed alere dubitatione solent: quo deinde victis et deprehensis in scelere, quasi jure belli adimi immunitates, et quibus superbiebant, privilegia auferri possint.
Quanto pecunia dites et voluptatibus opulentos,
tanto magis imbelles) Mercaturae exerc itium, cum solo lucro fines suos metiatur, abjectos facit animos, odio habet bellorum dispendia, et vitiosum pacis desiderium ingenerat. Ex quo consequitur, urbes populosas artium manuariarum et mercimoniorum exercitio facile in officio contineri. Harum enim maxime interest, esse pacem, cujus benesicio negocia florent, vigentque: nec ullis carminibus aut incantamentis felicius populorum benevolentia conciliari potest, quam pace et ditescendi subministratis occasionibus. Itaque parum illi Reip. suae conversiones animadvertunt; modo mercaturae suae utilitate et lucri dulcedine non priventur. Alterum quod hîcnoto, est, bella, quae cum Rebusp. a Regibus geruntur trahendo et cunctando plerumque felicia Principibus exire. Quantumcunque enim illa cupide decernantur; tamen suscepta ob sumptus (quos naturaliter civitates horrent) molestias et commerciorum impedimenta mox gravia esse incipiunt. Indeque vel ob stipendia parcepraebita, vel commeatuum inopiam, vel parum amicam de ducibus opinionem, quos plerunque aut conspirare cum hoste, aut suicommodi causa trahere bellum suspicantur, quantumvis magnos exercitus dissolvi necesse est. Tertium, quod hîc observo, est; longe aliam veteribus, Imperatorumque constitutionibus causam fuisse, cur Nobilibus mercimoniis interdiceretur, quam hodiernis Gallorum, Germanorum, Sarmatarum, Hispanorum moribus, a negociationibus Nobilitatem excludentibus. Majores nostri mercaturae exercitium dignioribus
ideo non concedebant, quia perniciosum urbibus, et potentiam nobiliorum obstituram commerciorum libertati censebant. (l. 111. C, de commerc.) Nostris autem persuasum est, vile, atque nobili generositate indignum istud esse exercitium. Quae opinio, non tam quod omnino vera sit, quam quod ea Principum arte primum seminata, nunc etiam alatur, invaluit. Cum enim illi magnitudinem suam atque securitatem in armis consistere sciant; necignorent, Nobilitatem semel degustatâlucri ex mercimoniis provenientis dulcedine abjectis armis negocia mercantilia sectaturam: necessarium fuit, eam illis sententiam paradoxo proximam infundere, quâ acquirere sibi emendo vendendoque vile et abjectum, aliis latrocinari gloriosum esse crederent. (v. Bocc. cent. II. cap. XXXIX.)
v. not. ad librum 1. verb. non omittere caput.
v. quae dixiad lib. II. verb. invisus Tiberio, quod eum Rhodi agentem etc.
Falluntur Principes, qui quâ indigni quidam apud illos gratiâ florent, eandem apud omnes esse arbitrantur.
Ita s. lib. I. facta arguebantur, dicta impune erant. v. quae dixiad lib. I. verb. immotum adversus eos sermones etc.
Egregia ratio monendi
potentiores; non intempestivis contradictionibus, et contumaci libertate illos irritare; sed quo ab insanis audiamur pacatiores, primum eosdem simulare affectus. Nec enim ira sub primum impetum ullâ prudentia consiliove tractabilis est. Hoc modo Otho Marium Celsum ad supplicium a militibus expostulatum, simulationeirae vinciri jussum et majores poenas daturum affirmans. praesenti exitio subtraxit. (Tac. I. hist.)
Theodosius Imperator triginta dies a die latae sententiae constituit, intra quos sententia capitalis executioni non mandaretur. (l. xx.C. de poen.) Imperium nihil est, nisi cura salutis alienae: bonique moderatoris est restringere potestatem, resistere cupiditati, etimplacabili iracundiae; nosseque, ut Caesar Dictator aiebat, miserum esse instrumentum senectutis recordationem crudelitatis: ideoque de vita et spiritu hominis, qui divinitatis pars est laturum sententiam diu multumque cunctari debere, nec praecipiti studio, ubi irrevocabile factum est, agitari. Apud Proconsulem Asiae Dolabellam Smyrnea materfam. filium proprium et maritum necasse confessa est, quod filium suum ex priore matrimonio susceptum ab eis occisum comperisset: et comperendinata, cum consilium, ad quod ex more delata est, anceps quid inter ultionem et scelus statui debeat, haesitaret, ad Areopagitas missa est. Hi causâ cognitâ centesimo post anno cum accusatore mulierem adesse
jusserunt: ne aut absolverent veneficam, aut filii ultricem punirent. Ita nunquam tardum existimarunt, quod est omnium ultimum. (Ammian. Marcell. xxIx. Valer. Max. VIII. C. I. A. Gell. lib. XII. C. VII.) Cunctator esse debet, qui judicat de salute hominis. Alia sententia potest corrigi; de vita transactum non patitur immutari. (Cassiodorus VII. var. I.) Laudandus igitur Mauricius Imp. tardissimus ad irrogandam capitis poenam; quod delicta poenitentiâ quam suppliciô sanari melius putaret (Theophilact. Simocatt. 1. hist.) In quam sententiam etiam apud Thucy didem (lib. III.) est elegantissima Diodati Atheniensis oratio, lectuque dignissima.
Quod idem sane de nostris temporibus vere dicipotest. Galli, Germani, Itali, Hispani, Sarmatae praecipue luxus infamia laborant. Sed in his populis alibi procerum tantum et nobilitatis id malum est, alibi etiam ad oppidanos homines pervenit. Creverunt eluvies, et gurgites praerupti conviviorum, et epulares triumphi, ususque abundantis serici; et textiles auctae sunt artes, et culinarum solicitior cura; et ambitiosa ornatarum domorum sunt spatia. (Ammian. Marcell. XXII.) A serico perventum est ad aureas et argenteas vestes; ab his ad texta serica, quae margaritae et varii generis lapilli implet per suos colores distributi. Quid catenas dicam, et gemmea cingula, et adamantinas fibulas, et bina ternaque patrimonia mulierum auribus pendentia? et ferventia saltantibus equis stabula et ministrantium exercitus? et quid
non? Digna principibus imo necessaria cura foret, providere, ne dites familiae, aut claritudine insignes studio magnificentiae prolabantur. Sed opinor, ex aliorum inopia securitatem sibiconciliari nunc persuasum est Principibus.
Nocet saepe antiquus rigor, et nimia severitas, cui jam pares non sumus. (Tac. 1. hist.) Eleganter de dictatore Sulla Lucanus: (lib. 11.
-dumque nimis jam putrida membra recidit,
Excessit medicina modum: nimiumque secuta est,
Qua morbi duxere, manus. periere nocentes,
Sed cum jam soli possent superesse nocentes.
In omni vitae genere sunt, quae a pristina sanctitate et majorum innocentia ita degenerarunt, ut coercitio fortassis plus damni in Remp. latura sit; prae validis ita et adultis vitiis, ut qui ulcus hoc tangat, non aliud effecturus sit, quam ut palam fiat, quibus vitiis impares simus. Non possum hoc efficacius dicere, quam expressit hac sua ad Senatum oratione Tiberius: quae tamen de solo luxu est, et sumptuariae legis contemptu sed alterum quoque exemplum est in militia nostra, quae in tantam degeneravit licentiam, ut nullis modis ad veterum disciplinam revocari posse videatur. Quippe connivendo intenduntur flagitia, et severitatem non fert inveterata licentia. Marchio Marignanus, praestantissimus ducum, qui superiori seculo floruerunt, quod duos ex tribunis, meritos sane in quibus exempla faceret, supplicio capitali
affecisset, adeo caeteros offendit, ut multi duriciem ejus, et perpetuos labores causati missionem flagitaverint. (10. Bapt Cin. v. de vita Cosmi.) Pius V. Pontifex Maximus, cum mulieres, quae corpore quaestum Romae faciunt, certae urbis regioni inclusas degere jussisset; ex eo saepius monitus est, adulteria, incestus, et caetera quae que infanda frequentius patrari.
Quanquam ea inveterati hujus mali vis est, ut mediocribus remediis sisti non possit: attamen Principis exemplum fortassis validius esset, quam poenae ex legibus et metus En morbum Tiberii judicio praevalidum et omni medicina fortiorem Vespasianus sustulit; non poenis, non legibus, sed suo exemplo; antiquo ipse cultu, victuque Obsequium inde in Principem et aemulandiamor. Alterum consilium est, poenas luxui statuere, et omnibus rebus, quib. ille instruitur, vectigalia tributaque imponere: utique multo majora, quam frumento, caeterisque rebus, quibus necessario etiam pauperes utuntur. Quidam odio habe bunt insaniam tanti emendam: aut, si nec tunc resipuerint, saltem ex prodig alitate sua jactantium etiam ad Principem pars perveniet.
v. quae dixiad lib. II. verb. caeterum Tiberio haut etc. et ad hunc lib. s. verb. fato potentiae etc.
De Principis exemplo ejusque vi in animis civium nemo est, qui non aliquid adnotaverit. Ego igitur, in quibus ab aliis praeventus sum non tango.
v. quae dixi ad lib. I. verb eadem magistratuum vocabula.
V. quae notavi ad lib. I. verb. subsidia dominationi.
quod eleganter, ut omnia, demonstrat in principio libri secundi Balthasar Comes Castilionaeus; et singulari opere Secundus Lancellotus Perusinus. (in libro quem Hoggidi inscripsit.)
v. s. lib. I. verb. Eadem magistratuum vocabula.
dixi s. hoc eodem lib.
Cum Delphidius orator, documentorum inopiâ apud Iulianum exclamasset: Ecquis Caesar, nocens esse poterit usquam, si negare suffecerit? Iulianus respondit: Ecquis innocens esse poterit, si accusasse sufficiet? (Amm. Marc. addel. ult. C. de accusat.
dicam ad lib VI.
Tanta cura sacrorum fuit, etiam qui nulla sacra habebant. Nunc beneficiati interdum Ecclesiis suis pene tam rari ignotique sunt, quam Hispaniarum Rexpopulis, quos in Indiis imperio suo tenet. Paulus IV. Pontifex vitam religiosam professis in coenobia, unde qualibet ex causa exierant, praestitutâ die nulla mora aut excusatione adhibita, redire praecepit: ni id facerent. a sacrorum communione excluderentur; quae sacerdotia obtinerent, Apostolicae sedi cederent;
obtemperare detrectantibus, ut ab aliis internoscerentur, pileo aut galero lineum album filium imponere jussit. Adeoque severe in eo edicto exequedo enitebatur, ut complures in Pontificis ditione satellitum manu in vincula truderetur; alii in triremes coniicerentur. Sed tanta ex ea lege hominum turbatio ac tumultus Venetiis maxime, quam urbem, qui edicto parere nolebant aut non poterant, ad triginta millia, ut tutissimum perfugium elegerant, exortus est, ut plerique desperatione adacti in Turcarum oras proficisci, vel in Germaniam migrare statuerent; quidam in aedibus delitescentes rei exitum, ac Pontificis propinquum lethum expectarent. (Andr. Maurocen. VIII. Histor Venet.)
Augustus invenisse Romam latericiam, et relinquere marmoream gloriatus est. (Suet. in Aug.) Et sane aedificandi studium non solum ingenuam quanda habet voluptatem, sed et magnificentia principum auget, cives ad architectura, sculptura, picturaaliasque egregias artes excolendas invitat: pauperes denique inde quotidiano labore victum sibi procurant. Vias publicas lapidibus sternere, flumina potibus jungere, muros civitatu reficere, adque eam redigere securitate, qua diabolicae oppugnandi artes atque instrumenta hodie requirunt; munimenta locis opportunis, templa ite et Nosodochia, Gerontocomia orphanotrophia constituere, porticus et bibliothecas aperire: denique sistere ruinas, solitudine pellere, ingetia opera eode, quo extructa sunt, animo, ab interitu
vendicare etc. Hae sunt structurae principis curas exercere dignae. Insania Neronis fuit, domum aedificare, in qua haut perinde gemmae, et aurum miraculo essent, solita pridem et luxu vulgata: quam arua, et stagna, et in modum solitudinum hinc sylvae, inde apertaspacia et prospectus.
Optima ratio similia extinguendi incendia. Princeps furoris praeteriti omnibus gratiam faciat, si qui defectionis poenitentes adipsum transiverint. Quicquid hactenus est delictum, nullum forum nullam legem vendicaturam. Hanc veniam suâ fide publice sanciat. Excutiet plerisque ista benignitas, et in contrarium, si perstiterint, metus, insaniam. Multi per circuitus dilabentur. hi commilitones sequentur, illi trahent. Ducis ita destituti potiendi facilis erit aliqua ratio.
dixi ad principium hujus libri.
Frustra laborat in vidia conspicuas et laude dignas actiones sua malignitate obscurare: et egregiis facinoribus negatus honor gloriam intendit. (Tac. IV. annal.) Labeoni quod praeturam intra stetit, commendatio ex injuria; Capitoni, quod consulatum adeptus est, odium ex in vidia oriebatur. (Tac. hic) AElio Lamiae non permissa provincia dignationem addidit. (Tac. IV. annal.)
Finis Notarum politicarum in librum tertium Annalium.
C. CORNELII TACITI.
Nescio quo fato fiat, ut nunquam fortuna eandem uni faciem usque ad extremum vitae ostendat. Nihil de Croeso dicam aut Polycrate: quorum uterque cum felicitatem suam ipsi mirarentur, alter suspendio periit, alter a vivicomburio parum abfuit. Carolus Magnus a Saracenis magna clade in descensu montis Pyrenaei affectus, discere potuit, deficere suam fortunam. Nec Quinti Caroli ad extremum fida constansque fuit felicitas. Nam et per duces suos detrimenta accepit, et a Germanis fugatus, et Mediomatricum urbem frustra tentavit. Suleimano denique ut valida in rempub. Turcicam fortuna, ita domi improspera suit, ob aemulationes aut ambitionem filioram, quos morte quoque punire necesse habuit. Sed nec Persas expeditio priori gloriae respondit. Ita quae in vegeta aetate viget floretque, in senibus marcescit, felicitas.
Dicam
ad librum sextum, quî fiat, quod senes, in quibus languescere cholera debebat, ad crudelitatem inclinatiores sunt.
Merito miratur Tacitus, Tiberium tantâ experientiâ, tantâ prudentiâ adeo a Sejano falli potuisse; hujusque rei causam non Sejani solertiae, sed Deûm irae in rem Romanam adscribit. Et sane indigna res est, Principes, qui saepenumero non extraneorum modo, sed filiorum quoque et proximorum ambitionem suspectam habent, nec dominationis socium ullo modo ferre queunt; vel sua stupiditate, vel aliena fraude eo adduci, ut se infamia faciant servorum suorum mancipia. Res miraculo proxima, illos, qui ante susceptum principatum spiritus ambitione inflatos, animum extreme dominationis sitientem praetulerant, post, abdicatô quasi a se omni imperiô, pudendâ metamorphosi, omnem potentiam aliis transcribere. Miraculum, cujus non magis, quam quod magnes ferrum trahit, causam reddiposse Boccalinus ait. Et tamen exemplorum frequentia, cum demere stuporem deberet, auget. Ecce Galba trium nequissimorum arbitrio regebatur. (Suet. in Galb. XIV.) Claudius ab uxore et libertis, ut a parvo Aethiope Elephas circumagebatur. (Sueton. in Claud. XXVIII.) Joanna I. Neapolitana regina ad Philippae Catanensis (fuerat haec olim fullonis uxor, cujus historiam singulari libello scripsit Petrus Matthaeus Galliae Regis Historiographus)
et Joanna II. ad illorum nutum imperabat, quibus corporis sui inhonestam permittebat usuram. (Guicciard. I. hist. Scip. Amirat. in lib. de vita Ioannae II.) Constantius Imperator apud Eusebium cubiculi sui praefectum plurimum valebat. (Ammian. Marcell. XVIII.) Franciscus II. Franciae Rex Guisiis omnia tribuebat. (Thuan. XXIV. XXV.) Apud Carolum V. Gonzaga, Mendoza, et Episcopus Atrebatensis (cujus pater ferrario fabro apud Vesontionem in Sequanis natus erat. M. Anton. Gratian. lib. v. de bell. Cypr.) omnia poterant. (Thuan. lib. VIII.) Carolus VIII. Franciae Rexad Guilielmi Brissoneti et Stephani de Vers arbitrium vivebat. (Guicciar. I. hist.) Suleimanus a Rustane Bassa pendebat. (Thuan.) Clemens VII. Pontifex a Nicolao Scombergio Germano et Joanne Matthaeo Giberto, quo vellent, ducebatur. (Guicciar. XVI.) Philippus II. Hispaniarum Rex Antonio Perezio. (Thua. T. C. IX. de Monarch. Hispan.) et Episcopo Atrebatensi, (Conestagg. I. de bell. Belg.) nimium credebat. Philippus III. Lermae Duci a servitiis erat. (Euphorm. in Satyr.) etc.
Sed quam lubrico loco stent hitales, quamque sint faciles cadere, ad superiorem librum dixi. Nunc videamus, quid ex hac effuse amandi caligine redundet in ipsos Principes. Primum non opus est dicere, hos tales, de quibus nobis sermo est, fere majores spiritus sumere, quam quos deinde facile coerceant ipsi rerum domini. Dehoc enim satis abunde dictum est ad librum secundum. Tum aemulos, aut prioris aulae veteres ministros
variis causis, et alios per speciem honoris removere laborant: suisque clientibus regiam implent. Quomodo Seianus in repebat paulatim militares animos, adeundo, appellando: simul centuriones ac tribunos ipse deligebat: neque senatorio ambitu abstinebat, clientes suos honoribus aut provineiis ornando Ipsum quoque Principem ab intimâ publicarum rerum cognitione, quam maxime possunt, excludunt. Nam tunc omnia tutissime possunt, cum domini rerum ignoratione et credulitate in ipsos laborant. Summâ industriâ adnituntur, ne quis Principem propius adire, et erroris ipsum admonere possit. Praeterea paullatim negocia, populi adcursus, multitudinem adfluentium increpare, extollere laudibus quietem et solitudinem artis est. Ita enim Principes plerunque ad vitam amoenis locis degendam, ad hortorum villarum que delitias, ad venationis intemperantiam impelluntur. Tum hitales literarum ab exteris, a legatis missorum arbitri sunt: hi peregrinorum Principum oratores primi audiunt: hi denique nihil, quam quod placet, ad Principem referunt. In hac vero libertate, quas cum exteris amicitias, si velint, non obruant, aut injurias atque fraudes praecorrupti non mulceant? Quippe tantae potentiae viros clam vicini Principes solent vel muneribus aggredi, vel, quod valentissimum ambiendi genus est, pene tanquam aequales sic colere, ut vix intelligant se sollicitari ad turpissimam servitutem. Favores proemia, et honores, quibus aliorum Principum amicos quidam asficere solent, tentamenta
sunt fidei, quâ pene plusquam conjugali Principi suo tenentur ministri. Nam horum animi, horum studia ita cum Principis dignitate conjuncta esse debent, ut, quod pudicarum mulierum est, non modo non amare alium, sed ne oculis quidem lascivis intueri debeant. Qui igitur muneribus, qui honoribus coli se patiuntur, tam precioso concussi fulgure atque excaecati nihil praeter tam munificum largitorem vident, eique se vel cum domini sui proditione mutuas vices debere putant: aut, si levissime scelerati sunt, nec omnino bis manchinis concesserint, saltem debilitatam fidem non opponent illius consiliis quem illicito federe sic amabunt. Porro cum illi, qui in immensum regiâ manu subvecti sunt, nimiae potentiae in vidiâ laborent, sicque tegantur a domino, ut peti nisi per illius latus non possint: licentius turbae fiunt, Rexipse vellicatur, et sub alieno nomine protervius vapulat: ac avaritiae flagitiorumque alienorum infamiam subit. Denique nihil ad caecitatis humanae contem plationem flebilius est, quam cum Reges immensis donis amari se putant: cum potius, si quid in illis, quos sic extollunt, verae amicitiae ante fuit, plerunque imprudens liberalitas extinguat. Quamdiu enim Regum amici sensu fruntur laetae quidem sortunae, sed modicae, et velut fragiliores hederae arbore egent, in quam recumbant; tamdiu patronum incolumem volunt; vel quod ab eo pendeant, vel saltem quod ab ejus calamitate nihil utilitatis expectent. At postquam validiori
trunco, suae magnitudini nituntur, sensim ramos expediunt ac arboris nexu, quâ fulciente iverunt in altum; vt vel eâ cadente stare sublimes possint. Suas, in quam, res a Principis salute festinant seiungere, quemque illi debent amorem, sibi impendunt. Quippe Principem sciunt ab amandi furore revocatum posse horrere ad suos errores, et quam condidit potentiam, vltro metuere: denique propemodum esse fatale, vt postquam Rex summo illi fastigio quemquam admovit, alteruter ruat. Iam tum ergo abipso cavere incipiunt, et futurae aemulationis suspicionem praesentibus dolis vendicant; eo commissa negocia flectentes, non quo Regis existimatio vel vtilitas inclinat, sed vnde sibi securitas in fortunam, et proditum Regem affulget. Vnde Suleimanno Turcarum Imperatori dicere solemne fuit, Principem vno ministro non nisi semel vti debere. Fidem quippe ministri eo vsque sinceram esse, quo domini gratiam assecutus fuerit. post id non vltra domini salutem, sed suum commodum spectare. Et tamen fatendum est hujus infidelitatis causam saepe in ipsis Principibus esse; quorum ingratitudo facit, vt ministri negocia flectant, vnde sibi vtilitas redundat. Cum enim Principes non nisi cum pluit, penulâ vti velint, et focum, quo se hyeme fo verant, aestate redeunte negligant; hoc est, cum non vltra, quam ipsorum operâ indigeant, suos ministros curent: illi quo que ita sibi demandata negocia gerunt, quo ipsis nunquam carere dominus
possit: aut, sicut piscator, vbi se satis opulentum videt, damnat ingratnm laborem, retia rumpit, scapham comburit: ita qui in aulis rem fecerunt, malunt ad ocium secedere, fruique partis, quam sterilibus imposterum officijs Principem demereri.
v. s. ad lib. III. verb. copiaque et affluentia etc.
Nullum est contra militares seditiones efficacius remedium, quam spargere et dividere militem, nec vnquam concedere, vt magnus exercitus ociosus desidens seipsum mirari possit. Ita Tac. I. Hist de Germanicis exercitibus: ante bellum centurias tantum suas turmasque noverant: exercitus finibus provincidrum discernebantur. tum adversus Vindicem contractae legiones, seque et Gallias expertae, quaerere rursus arma, novasque discordias. etc. et II. hist. fremere miles, et vires suas circum spicere, septem legiones statim etc. et eodem libro: militari astu, cohortes turbidas, ac si vna forent, praevalidas, dispergendi, partem Batavorum re in subsidtum jubet. Drusus quoque Pannoicarum legionum seditionem suspiciones serendo, legionem a legione dissociando compressit (Tac. I. annal.) Et Vitellius praetorianas cohortes, e quibus ipsi metus erat, separavit. Sed quoniam ad librum primum de seditionibus et conjurationibus dicere omisimus: operae precium erit nunc quaedam adnotare. Primum illud sciendum est, cum periculosa consilia, quo accuratius perpenduntur, eo segnius
constituiatque expediri soleant: fieri plerunque, vt omnes conjurationes, quibus conficiendis aliquid spacij intercedit, evulgentur. Quod eo magis fit, si inter plures inita sit conjuratio. Cum enim cuncta praemio et metui peruia sint; difficilime secretum inter tot homines reticeri potest; timidos maxime et imbelles. quippe et viros inter armorum strepitum educatos, caedibusque innutritos saepe inejusmodi conatibus animum perdidisse accepimus. Id etiam de conjurationibus notandum est, solere eas nundinarum, nuptiarum, feriarum aliarumque celebritatum tempore expediri. Ita Claudius Civilis specie epularum sacrum in nemus vocatos ad conspirandum contra Romanos invitavit. (Tac. IV. hist.) et Belgae Bruxellis in Montignii nuptiis in Hispaniarum regem conjurarunt. Et Hugono tae specie nuptiarum Navarraei Parisios ad suum exitium allecti sunt. (Connestagg. I, et v. de bell. Belg. Thuan. l. II.) Caeterum de instruendarum conjurationum ratione, earumque difficultate Florentinus in disputationibus ad Livium late disserit: quibus autem consilijs cauti Principes illas represserint, neque Florentinus ibr tractat, nec ab aliis, quod ego quidem sciam, nisi leviter ostensum est. Quo diligentius nobis in hoc argumento elaborandum. Quanquam igitur vis interdum succedat: tamen et saepius ea rerum condicio est, quae violentum istud remedium non ferat. Quid enim si magna sit alicuius Catilinae potentia? Quid si ipsa plebs in pauciores concita insaniat, et plurium vecordia
constantiam eximat? Blaesus cum quosdam ad terrorem caeterorum adfici verberibus, claudi carcere jussisset, flagrantiorem inde vim fecit, pluresque seditioni duces dedit. (Tacit. I. Annal.) Dux Athenarum, Florentinorum tyrannus, cum in se conjuratum rescivisset, vnum exsuspespectis comprehendi jussit. Vnde caeteri armis arreptis illum vrbe ejecerunt. Guilielmus Pazzus Florentinus, cum Aretinos defectionem parare praesensisset, non libratis suis aut rebellium viribus, inermis Aretium profectus, cum ex conjuratis vnum in carcerem conijci mandasset, a caeteris ipse captus est. Necesse igitur est, mensurare vires suas, et vbi dubius esse potest exitus, aliis, quam violentis insistere consiliis. Primum itaque nihil omnino, quantum vis leve videatur, spernendum est, vnde Reip bene vel male esse possit. Parva scintilla contempta magnum saepe excitavit incendium. nihil tuto in hoste despicitur: quem spreveris, valentiorem negligentia efficiet. Viri fortis est, vt nihil timere, ita nihil contemnere. Elevissimis vaporibus nubes generantur; quae deinde atrocissimas effundunt tempestates. Quare prudenter M. Cicero Fluviae, feminae licet indicium, in Catilinaria conjuratione, minime rejecit. (Sallust. in Cat.) et contra infeliciter juxta ac imprudenter Philotas detectam sibi a vili scorto conjurationem contra Alexandrum celavit. (Q. Curt. VI.) Nihil est in districtis negociis tam leve, quod non interdum etiam contra sperata magnarum rerum
momenta afferat. In suo quemque periculo magnum animum habere decet: cum de salute Principis aut Reip. timetur, credulum esse convenit; etiam vana deferentes admittere. Post, vbi fraus nondum quidem detecta, at suspecta tamen est: omnibus modis operam dare oportet, vt in penitiorem cognitionem veniamus. Quod vbi factum, inijcienda seditiosorum aut coniuratorum consiliis mora est; vt ita omnia detegantur, nobisque muniendi nostri tempus suppetat. Et pertinet huc, quod quidam monet, obnciendam esse coniuratis falsam occasionem, quâ alio tempore commodius, atque nunc coniurationem explicare se posse autument: quo sophismate etiam Romani vsi sunt. Nam cum duae legiones, quae Capuae in hybernis erant, contra Campanos coniurassent; Romani sparserunt famam legiones etiam sequenti anno ibidem hybernaturas. Inde coniurati spatium nactos se rati maturius consultandi, distulere scelus, donec Rutilius Cos. mederi malo potuit. (Liv. VIII.) Hanc artem aliae excipiunt, quas per exempla docebimus. Romani ad motus extra vrbem propellendos bellum aliquod simulabant aut parabant. Hoc modo tribunitios furores represserunt: (Plutarch. in Camill.) et Sylla spectante ad seditionem milite trepidum nuncium de hostis adventu finxit. (Front. lib. I. C. IX.) Et similis de Theagene Atheniensi extat historia apud Polyenum. (VII. Stratag.)
Constantius Caesar auro per turbulentos seditionum
concitatores distributo rebellionem sedavit. (Amm. lib. XIV.) Et Iustinianus factiones ob colorum diversitatem ortas compressit, seditionis auctorib. corruptis. (Zonar.) Pisander et Drusus suspiciones serendo periculum seditionis discusserunt. Et sane non exigua prudentiae pars est, etiam in justo bello, proditionis suspectum reddere illum, cui maxime publica hostium res innititur, vel aliunde illi conflare invidiam; eamque notam ducum artem Tacitus (IV. hist.) appellat. Lacedaemonij, cum scirent, Periclis ductu atque auspicio Athenienses bellum Peloponnesiacum gesturos, et viri virtutem metuerent, sacrilegium hostibus exprobrarunt, eiusque se, ne expiraretur, vindices professi sunt. Quod non eum in finem dicebant, quod Athenienses moveri posse sperarent sed vt Periclem, cuius mater etiam sceleri, quod objectabatur, participaverat, in visum populo redderent. (Thucyd. lib. I.) Eadem arte Hannibal, cum in agros Romae vicinos ignem immisisset, et ad Q. Fabij segetes ventum esset, caeteris omnibus clade atque incendio vastatis, ijs tantum abstinere jussit; ac etiam custodes adhibuit, qui inde capere quicquam prohiberent. (Liv. XXII. Plutarch. in Fab.) Cerialis quoque idem factum extat apud Tacitum in quinto Historiarum. Et cum Pericles ob hospitij et familiaritatis jus, quod sibi cum Archidamo hostium Rege intercedebat, vereretur, ne is, cum ci vium suorum agros vreret, suos intactos sineret, seque in proditionis suspicionem adduceret: initio praemonuit
populum, Archidami se olim hosp itiô vsum: neque sibi fraudi esse debere, si ille forta ssis agris suis percerer malle se publicos illos fieri, inque civitatis censum redigi. (Thucid. II. Iustin. III.)
Alfenus Varus in exercitu Vitelliano castrorum praefectus seditionem compescuit, vetitis obire vigilias centurionibus, omisso tubae sono, quo miles ad belli munia cietur. Inde torpere cuncti, circunspectare inter se attoniti, et id ipsum, quod nemo regeret, paventes, silentio, patientiâ, postremo precibus ac lachrymis veniam quaerebant. (Tacit. II. hist.) Et quod occiso per insidias Alexandro Florentiae Duce populus Florentinus pro recuperanda libertate arma capere non potuit, ea inter alias causa fuit; quod jam ante Clemens Pontifex Basilicam, ad quam in eiusmodi turbis plerunque concursus fieri solebat, militum praesidio munierat, et vexilla atque ordines, in quos vrbana plebs describi solebat, adempti erant: ita vt nec caput turbandis rebus, neclocus, necrei gerendae ratio in expedito esset. (10. Bapt. Cin. lib. I. de vita Cosm.)
Sultani Aegyptij infinitam hominum Cairum incolentium multitudinem suspectam habentes, praealtis vrbem fossis distinxerunt; adempturi hoc modo infido populo coeundi facultatem. Et inter eas causas, quibus Venetiarum per tot secula constantem pacem atque tranquillitatem nullae vnquam civium conjurationessollicitarunt, eam vel praecipuam arbitratur 10. Boterus, quod interfluentibus passim aquis (canales vocant) in multas veluti pattes divisa sit civitas.
Super haec Romani plebem seditiosam in colonias deducebant; (Liv. X.) eique agros dividebant: quo ab seditiosis consiliis, quae ex ocio proveniunt, ad agriculturam verteretur. (Dio XXXVIII.) Militem seditiosum per provincias sparsum externis bellis illigabant. (Tacit. III. histor.) Et simile quiddam est, quod hodie quieti im perii Helvetiorum, praeter dem ocratiae morem turbis et seditionibus minime obnoxii, eam esse praecipuam causam quidam putant, quod illi stipendia apud exteros Principes facere soliti hoc modo egerere possint, quicquid in suis vrbibus turbidum: quam eandem ob causam Magnum Hetruriae Ducem classem perpetuo alere Trajanus Boccalinus scribit, cui milites et remiges attribuat vrbium suarum purgamenta. Paucos ante annos, Viennae Austriae nulla pene abibat septimana, quâ non vnus aut plures furtis et latrocinijs insignes gladio percuterentur, longave flerent litera. Nec id mirum in vrbe magna, populissima, omni mercimoniorum genere, et Caesaris aulâ splendidissimâ; in qua non magis virtutum, quam vitiorum collegia, et, ne parum dixerim, coelum cum tartaro mixtum. Nunc in eadem vrbe ferias agunt cruces et patibula, et omnis suppliciorum severitas in castra mi gravit. Cuius rei ego non aliam reddo causam, quam quod, ex quo bellorum incendio correpta est vniversa Germania, non illius extinguendi causa, sed vt ex incendio, ruinâ, naufragio patriae raperent, agerent, ferrent pessimi fures, accurrerunt plerique omnes, quibus ob egestatem et flagitia maxima peccandi necessitudo erat.
Affines sunt populorum traductiones, et veluti transplantationes: quarum plurima sunt exempla. P. Aemilius, subtracturus Macedonibus omnem rebellio num materiem, primores gentis cum vniversâ familia in Italiam transportavit. Constantius Imper. Sarmatis alias sedes dedit. (Ammian. XVII.) Philippus Macedonum Rex, vt pecora pastores nunc in hybernos, nunc in aestivos saltus traiiciunt, sic ille populos et vrbes ad libidinem suam transtulit. (Iustin.) Augustus Caesar Suevos et Sicambros deduxit in Galliam, et in proximis Rheno agris collocavit. (Sueton. in Aug. XXI) Io. Comnenus Triballos a se victos in Orientem traduxit. (Nicet. Chon.) Carolus Magnus Saxonum toties rebellantium nobilitatem partim in Italiam, (Boter. v. de rat. stat. VI.) partim in Galliam Belgicam, (Aemil. II. de reb. gest Franc.) partim in Daciam traduxit: vnde origo civitatibus Saxonicis in Transylvaniâ. (Paull. Manut. in descript. Transylv.) Anno M. DC. CIX. Philippus III. Hispaniarum Rex Maurorum ad C. ac XXM. ex Hispania triremibus Caroli Auriae in Africam transportavit. Et quanquam non deerant, qui factum carperent, quod tot hominum millia sacro baptismate abluta, quorum laboribus Hispania creverat, bonis exuti et seminudi in peregrinas oras eijcerentur: tamen ea tanti non esse Hispani asserebant, vt propterea Regis, Regnique salus periculo exponenda sit. (Maurocen XV II. hist. Venet.) Molucus Scirifius Mauritaniae Rex ante proelium cum Sebastiano Lusitaniae Rege commissum, ducibus
ob proditionem suspectis milites suos ademit, et totidem qui sub alio duce ante meruerant, reddidit. (Conestag. II. de coniunct. Portug. etc.
Graeci suspectas vrbes moenibus nudare solebant. idque Athenienses apud Chios, Thebani apud Thespienses fecerunt. (Thucid. IV.) Idem Cyrum fecisse Xenophon tradit (II. Cyrop.) Et Romanos idem secutos esse consilium, historiae tradunt Henricus II. Angliae Rex omnium magnatum arces moenibus nudavit: et superiori seculo Leo X. Pontifex praeci puarum vrbium muros, quos Vrbini Dux munierat, solo aequavit. (v. quae dixi ad lib. II.)
Eteonicus Lacedaemonius, cum milites ipsius occupandâ Chio, vbi hybernabant, conspirassent, et conjurationis signum, quo se internoscere possent, calamum gestarent; assumptis quindecim, quorum adhuc intemerata fides, ac per oppidum obam bulans, primum, qui calamum gestabat, interfecit. Obortô tumultu, et quaerentibus nonnullis, quae caedis causa fuisset; nunciari Eteonicus jussit, eo factum, quod calamum habuisset Quô auditô vniversi calamos abjecerunt; et compressa seditio est.) Xenoph. II. hist. Graec.)
Cum Hanno Carthaginensis regnum affectaret, et evertere Rempub. interficere Senatum in animum in duxisset; et quo nefanda consilia facilius tegerentur sceleri patrando solemnem nuptiarum filiae diem legisset, quâ plebi epulum in publicis porticibus, Senatui in aedibus suis praeberet, et poculis veneno illitis secretius Senatum
ac sine arbitris interficeret, orbamque Rempubl. ita ad se traheret: Senatus re per ministros proditâ, quando ille armis et clientelis plus valebat, decreto nuptiarum solemnibus et pompis modum statuit; quo eius consilia evanuerunt. (Iustin. XXI.) Cum Caesar ad edendum munus gladiatorium multiplici vndique comparatâ familiâ inimicos exterruisset; cautum est legibus de numero gladiatorum; quô ne majorem cuiquam Romae habere liceret. (Suet in Iul. X.)
Henricus III. Galliae Rex, cum in se sub specie federis contra Protestantes coniurasse Guisium comperisset; federi prudens subscripsit; sed principatum federis, imperium que armorum, quod conjurati in Guisium transferre cupiebant, sibi sumpsit. (thuan. lXIII.)
Dionysius Syracusanus, cum de inita in caput suum conjuratione rescivisset, cauponem quendam ad se vocatum, et post secretum colloquium praemio quasi delati indicij, affectum dimisit. Prudenter! nam et cum C. Caesar in Senatum iturus, ea die, quae illi suprema fuit, in Cn. Pompilium conjurationis complicem incidisset, diuque cum illo collocutus fuisset; veriti sunt caeteri conjurati, ne is Caesari seriem cogitati facinoris aperuerit. Et sane, quicunque talia consilia animo voluunt, eô sunt ingenio, vt quoscunque sociare sermonem vident, de se loqui putent.
Porro vbi ad manifestam intemperiem res devoluta fuerit, popula res viri, et qui plebem obnoxiam habent, multum ad exundantem plebis
furorem intramodestiae alveum reducendum valent. aequis enim auribus audiuntur, qui amici putantur.
--- Magno in populo, cum saepe coorta est
Seditio, saevitque animis ignobile vulgus;
Iamque faces et saxa volant furor arma ministrat:
Tum pietate gravem, ac meritis si forte virum quem
Conspexere; silent, arrectisque auribus adstant.
(Virg. I. Aeneid.)
Nota sunt exempla L. Valerii Poplicolae, M. Horatii, et Menenii Agrippae apud Livium. Iulium Caesarem Tacitus et Suetonius referunt exercitus seditionem uno verbo compescuisse, Quirites vocando (alias commilitones solebat) qui sacramentum ejus detrectabant. Arbetion, veteranus dux, cum Valens Imp. nullo pacto ad officium seditiosos milites reducere posset, paucis verbis truces animos leniit. Cum enim omnibus provectior natu, et dignitate sublimior ostendisset reverendam caniciem, et publicum grassatorem Procopium (seditionis authorem) appellasset, milites vero filios, et laborum pristinorum socios, orasset, ut se magis sequerentur, felicissimis ductibus cognitum, quam profligato nebuloni, destituendo jam et casuro morem gererent: extemplo mutatis animis ad pristina signa redierunt. (Amm. Marcell. XXVI.) Erat olim Florentia universa in duas factiones divisa, quarum una a monacho Monialis, altera a rabie, quâ ferebatur, Rabiosa vocabatur. Ventum est ad arma, et victi Moniales; quos intererat etiam P. Antonius Soderinus:
ad cujus aedes diripiendas cum concurrerent victores, forte domi erat frater, Episcopus Volaterranus. Is auditô tumultu, indutus episcopali habitu, et Pontificali mitrâ reverendus ad armatos prodiit, et cum reverentiâ vultus, tum gravitate atque eloquentia eos continuit, ne domum fratris diriperent. Res profecto admirabilis! posse efferatos animos, vi et armis in victos, aptâ oratione mulceri. Aptam cum dico, eam intelligo, quae, quam vis horrida et militaris, animis tamen temperandis apposita est. Illa enim um bratilis ex declamatorum et philosophorum schola deridiculo erit. Qui enim Deum non curant, qui spe, scelere, armis turbati sunt, ad istam ineptam philosophiam non componentur. Quod a Musonii Rufi Stoi ci exemplo discimus, qui apud milites Flavianos bona pacis et belli discrim ina disserens, plerisque ludibrio, pluribus taedio fuit: nec deerant, quipropellerent, proculcarentque ni admonitu modestissimi cujusque, et aliis minitantibus, omisisset intempestivam sapientiam. (Tacit. III. hist.) Et salse Traianus Boccalinus, cum introduxisset Menenium Agrippam Apollini promittentem, alia longe lepidiore fabula quam qua Romanorum animos conciliaverat olim, Belgas cum Hispanis in gratiam reducturum, derisum ab Apolline dicit. Nec enim eandem esse animorum humanorum, quae olim facilitatem: non cruentissimis tragae diis ultra XL. annos in Belgii theatro exhibitis satiari potuisse diram sanguinis sitim. parum ergo fabularum levitatem profuturam.
Fortassis etiam interdum consultum erit, virum auctoritate praestantem, bonum, prudentem, multitudini turbidae in speciem ducem se praebere, qui pro imperio caedes, rapinas et caetera seditionum mala prohibere, aut saltem mitigare possit. Tacitus libro primo Historiarum: fit temeritat is alienae comes Spurinna, primo coactus, mox velle simulans, quo plus auctoritatis inesset consilijs, siseditio mitesceret. Anno Christi M. D. XlVIII. gravis tumultus per universam Aquitaniam fuit: cumque seditiosi in urbe Burdigala Georgium Chassanaeum Curiae Praesidem, virum gravem, et qui gratia apud plebem plurimum valebat, sibi ducem per vim sumpsissent: ille arreptâ sensim auctoritate bonos cives, quasi etiam in societatem adscitos, multitudini seditiosae immiscuit: ut hoc modo rapinae caedesque cohiberentur, et perditorum hominum audacia refraenaretur. Quanquam autem non diu fallebat Chassanaeus: tamen ille in quamlibet frementes, imperatoris jure usus, praecipuos ex seditiosis, captatis occasionibus, quasi dicto minus audientes per commilitones confodi jussit. Ita paulatim per quatriduum desaeviente furore, motus utcunque sedatus est, donec Momorantius a Rege cum exercitu missus seditionem vlturus, venisset, atque omnia, pro ea, quam amplissimam obtinebat, potestate composuisset. (Thua. V.) Vbi Senatum Nolanum metus accepit, si palam plebi, quae ad Annibalem propendebat, contra tenderent, resisti multitudini concitatae non posse, clam simulando dilationem
mali invenerunt, placere sibi defectionem ad Annibalem simulantes. Ita distulerunt, donec Marcellus veniret. (Liv. XXXIII.) Simile quiddam de Othone et Vitellio memoratur; qui saevitiam militum plerosque ad caedem deposcentium simulatione vinculorum frustrati, multos exitio subtraxerunt. (Tacit. I. histor.)
Verum enim vero, si his remediis locus non sit, si omnino ad vim et arma decurrendum sit: acriter ibunt magistratus in rebelles, eorumque duces extremo afficient supplicio. Alexander Magnus frendens de tribunali desiliit, et in medium seditiosorum agmen se immisit: notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manucorripuit, nec ausos repugnare tredecim asservandos custodibus corporistradidit. Quis crederet, saevam paullo ante concionem obtorpuisse subito metu? et cum ad supplicium videret trahi, nihil ausos graviora quam caeteros? (Q. Curt. X.) In Germania legiones tumultuabantur, ob quendam a Hordeonio Flacco in carcerem conjectum. Conscendit tribunal Vocula legatus mirâ constantia, prehensumque militem ac vociferantem duci ad supplicium jussit. et dum mali pauent, optimus quisque jussis paruêre. (Tacit. IV. hist.) Imperante Constantio, cum plebs Romana, excita ab in quietis hominibus seditiosa ad Septizonium (locus is fuerat in urbe, Nymphaeo Marci Imp. celeber) convenisset: Leontius Praefectus Vrbi, quamvis omnibus dehortantibus, ne se violentae multitudini immitteret, adeoque pluribus illum,
tanquam in abruptum festinantem periculum, deserentibus, magnâ animi praesentiâ in medium perditorum nebulonum cuneum se immisit; et insidens vehiculo cum speciosa fiducia, acribus oculis et minacibus circumspexit, authoremque tumultus inter alios eminentem vasto corpore, rutilis capillis arreptum, vinctis post tergum manibus suspendi jussit. Vulgus omne paullo ante confertum per varia urbis membra dilapsum euanuit. (Ammian. Marcell. XV.) Et quanquam oratione Marci Imp. expressum sit, ut tametsi provocantis in causa capitis appellatio non fuerit recepta, paena tamen sustineatur, quoad Princeps rescripserit ad literas praesidis et libellum rei: tamen si fuerit seditio praerupta, factioque cruenta, quae moram non admittat; non poenae festinatione, sed praeveniendi periculi causa, tunc eum punire permittitur, deinde scribere. (Vlpian I. C. in l. VI. §. IX. D. de iniust. rupt. irrit. fact. test.) Sed his violentis remediis non nisi desperatis caeteris, et in subsidium utendum est. Nec enim semper succedere ex iis, quae supra de vi diximus, constat. Multitudo tamen semper excusata sit, quae non tam consilio, quam impetu et alieno scelere abripitur: quod ad librum primum quoque monui. Alibi quoque dixi, seditiones a potentum in aulâ avaritiâ aut saevitiâ ortas deditione illorum, qui tam immaniter populi indignationem moverunt, sedari: quod hîc non repeto. Illud addo, in locum sceleratorum istorualios incorruptis moribus, gratos populo substitui debere. Quomodo Agrippina Senecam
ab exilio in aulam transtulit; id laetum in publicum rata. (Tacit XII. Annal.) Et Franciscus Olivarius prudentissimus et integerrimus vir a Cardinali Lotharingio ad summam regni Galliae Cancellariatus dignitatem in eum finem evectus est, ut moderati imperii sub optimo legum moderatore spem populo faceret. (Thuan. XVI. et XVII.) Quanquam hoc ipso plus Senecae atque Olivario, quam aliis illusum est. Uterque enim foedissimam servitutem servire coactus, quod vitae reliquum erat, inter ludibria et pericu a sub impotenti dominatu transegit: ut apposite Senecam, in Octavia Tragoedia alter Seneca, vel quisquis ille fuit, ita loquentem introducat.
Quid me potens fortuna fallaci mihi
Blanditavultu, sorte contentum mea
Alte extulisti? gravius ut ruerem, edita
Receptus arce, totque prospicerem metus?
Melius latebam procul ab invidiae malis
Remotus, inter Corsici rupes maris:
Vbi liber animus, et sui juris mihi
Semper vacabat studia recolenti mea.
etc.
sed et dicere debebat, in superbiam, arrogantiam et rebellionem prolabicontractum militem. Hoc est illud consiliorum genus, non quidem subtile aut callidum, sed subitaneum, celere, captum ex tempore, gratâ quadam argutiâ, velut merces quaedam per se inanes ipso artificii fuco imponens. Huic venustati si accedat corporis gratia, quae, ut Heliodorus in Aethiopicis (lib. IV.) inquit, omnium
ad se benevolentiam blandâ quadam violentiâ trahit, vel suadentis dignitas, et praeter haec non immodica, sed secura audacia: regnatplerunque ista consiliorum levitas, et veram exactamque sapientiam in egregiis, sed tardis hominibus suo strepitu obruit. Verum ista extemporaneiingenii promptitudo plerunque verae prudentiae et magnis negociis suffecturae expers est. Nam ubi sustuleris istis hominibus subitas fractasque sententias: tum sterilitatem egenarum mentium, nec sufficientium ad veram longamque sapientiam haut dubie contemnes. Rapta ista et tumultuaria consilia illis tantum placent, quibus taedium est longâ sed tutâ ratiocinatione penetrare in intima et quasi viscera negociorum. Quos equidem simillimos esse puto illis hominibus, qui externa aedificii spectantes, intus lacunaria auro gravia maculosam marmorum varietatem, et caetera artificis miracula propius inspicere negligunt. Ideoque superficiaria ista sapientia plerunque dignum sua temeritate negociis exitum, et poenitentiam quidem, sed seram invenire solet. Tale consilium fuit, quo de capite Magni Pompeii Aegyptius ille pronunciavit, mortuum non mordere. Et Alexander regiae totius Orientis, unde tot gentes jura petebant, patriae tot Regum, unico quondam Graeciae terrori ebrius faces subdidit; impellente eum ad tantam dedecus vili scorto, Thaide, quae expectare hanc ultionem Graecos, quorum urbes barbari delevissent, dicebat. Prima factionum apud Florentinos initia ab istiusmodi temeritate
coeperunt: cum Mosca quidam Lambertus, consultantibus de vindicanda injuria a Bondelmontio illata, necandum esse diceret; addito Italorum proverbio (cosa fatta capo ha ) quâ rem perpetratam caput habere ajunt. (Leon. Aret. lib. I. hist. Florent. Scip. Amirat. lib. I. hist. Florentinae.) Denique parum abfuit, quin Neapoli regiae urbi ignem injiceret Petrus Aragonius; inductus illorum sermonibus, qui potiorem esse cineribus suis sepultam, quam amissam urbem scurrili dicterio jactabant. (Scip. Amir. in vita Ioannae II. Reginae Neap.)
Plerunque difficilem exitum habent consilia, quorum executio in partes divisa est, et quae circumstantiarum varietate intricata sunt. Ab initio quidem videntur facilia: verum tractatu difficultatis plena, exitu periculosa esse solent. Nam ut radii horarum indices, quotrotis et ponderibus aguntur in destinatos cursus, tot aberrantibus instrumentis mendaci monstratione fallunt: ita si ex insinitis rebus, quae subtilia componunt consilia, una se conditio subtraxerit, fallere eanecesse est. Neque venena, neque adulteria, neque ulla potentia satis munire Sejanum potuit, quo minus iisdem artibus vinceretur, quibus alios petierat. Ex hoc consequitur, populos caeteris ingenio praestantes rerum novandarum perpetua cupiditate teneri, ideoque
crebrioribus reipublicae conversionibus obnoxios esse. Nimia enim disserendi subtilitate, et huic adjuncta ingenii ostentatione quam sibi semel persuaserunt opinionem, mordicus tenent, et ab ea dimoveri probrosum arbitrantur. Quod universe asserit apud Thucydidem (lib. III.) Cleon Atheniensis: et speciatim de Megarensibus, Syracusanis, Atheniensibus, Florentinis, Genuensibus affirmat Bodinus, (IV. de Rep. I.) Qui idem testatur, Athenienses C. paullo minus annis quinquies, Florentinos septies Reip. statum mutasse: id autem nec Venetis accidisse, nec Helvetiis, qui ingeniis minus valent. Nec igitur subtilia ingenia novandis rebus quam gerendis aptiora, dubiis et periculosis expediendis negociis ad hibenda sunt: nec committenda iis munia excusationum, temporum extrahendorum, actionum cum illo, qui nobis etsi causa inferior, viribus tamen superior est; et omnium illorum negociorum, quae affectus requirunt sedatos, et necessariam simulationem. In primis autem ab imperiis male affectis, vel nondum confirmatis procul habenda sunt. Ut enim in aegris corporibus vel minimo motu noxii humores concutiuntur; ita inquietis ingeniis infirma imperia turbantur. Sunttamen utilia in consiliariorum collegio; ut collegarum ingenia exerceant, et exterorum artes observent.
V. quae scripsi ad lib. III. verb. nam vulgatum erat, missum etc.
Poetis, historicis, nemini non dicta sententia. Matthaeus Vicecomes, dictitantibus fratribus in familiari colloquio regnum egregium quid esse; verum esse, respondit, sed sine sociis. Ex quo fratres sibi metuentes illum veneno sustulisse dicuntur. (10. Bapt. Pig. IV. hist. Atest.
Ex isto Taciti indice, quanta fuerit Romana potentia, quae armorum vis, qui inexhaustus militiae fons, intelligere licet. Non erit alienum, quaedam disserere de armorum studio: quaeque ex illo magnis imperiis bona malaque, utilia aut perniciosa accidant. Quâ ex disputatione de maximis rebus pendet judicium. Inde, quae causa fuerit, quod Romani tot praeliis fusi, nunquam tamen universo bello superati sunt, quaeque res Romanam potentiam ad summum fastigium provexerint, et quae ex contrario libertatem pessum dederint, discemus. Intelligemus, quibus ex causis Veneta Resp. optimis legibus institutisque formata imperii sui terminos non ita longe lateque, ut Roma, proferre potuit. Dicemus de Turcicae potentiae fundamento, deque ejus casu interituque conjiciemus. Alia quoque scitu rarissima dignissimaque tangemus. Igitur quanquam Romani imperii magnitudinem alius justo imperio, alius civili sapientiae, alius Reip. formae bonisque legibus, alius sociorum defensioni, alius privatorum virtuti, alius alii rei tribuant: mihi
tamen aliud videtur. Nam necjustitiam multum fuisse cordi Romanis alibi docuimus, et prudentes virtutisque studiosos aliae quoque Resp. habuerunt, et socios alii defenderunt, et bonis legibus, formaque Reip. Veneti praestant: nec tamen in eam potentiam, quam in Rep. Romanâ stupemus, quisquam veterum, nostrorumque Regum aut Rerump. conscendit. Statuo igitur, praecipuam et pene unicam magnitudinis Romanae causam fuisse, armorum studium, et omnia Reip. instituta non ad civilis vitae tranquillitatem, sed gloriam et imperii amplificationem introducta. Non dicam Romanos armorum et pugnae genere, atque militari disciplinâ aliis omnibus populis praevaluisse. Nam ut id negari nequit, ita pluries Romanos praeliis superatos confiteri cogimur. Illud mirandum est, et sine exemplo, eos ita extra fortunae aleam fuisse, ut caesi, fusi fugati, nunquam tamen vincerentur, sed semper fortiores validioresque resurgerent, tandemque de hostibus sibi paullo ante insultantibus triumpharent. Nimirum ea erant civitatis instituta militaria, ut post maximos caesos exercitus, semper majores in hostem educi potuerint. Quod quo pacto fieri quiverit, quam brevissime potero, explicabo. Dico igitur, triplicem fuisse fontem, ex quo validissima Romanarum copiarum flumina, quae orbem terrarum inundarunt, proruperunt; Tribus, Colonias, Socios. Hodie cum tympanum strepit, coeunt protervi, ociosi, legum impatientes, parentibus immorigeri, maximi mulierum moechi,
aleatores, urbium suarum fex et purgamentum: quibus neque boni intellectus est, neque mali cura; qui neque in victoria decus, neque in fugâ flagitium putant Romani vero ex tribubus, coloniis, sociis militem habebant electum, belli et munerum militarium gnarum, acie invictum, et qui annos non plus ex fastis quam stipendiis suis numerabat. Ut Romani exercitus a nostris differant, quod navis, quae probatis trabibus est compacta, ab eâ quam intempestive excisae arbores et omnia non pensatis vitiis ligna componunt. Ergo in XXXV. Tribus descriptus erat populus Romanus: quo nomine veniunt, non tantum qui muris urbis includebantur, sed multo magis, qui extra urbem in Latio. Campania, Hetruria tribubus adscripti erant. Quippe urbanus populus non nisi in quatuor tribus divisus erat, Suburanam, Esquilinam, Collinam, Palatinam: caeterae, ut demonstrat Franciscus Bocchus in libris de magnitudine Romanâ, una et trigiuta extra urbem erant; appellationem sortitae vel ex locis, ubi degebant, ut Crustumina, Vejentana, Ocriculana etc. vel a fluminibus, ut Arniensis, Aniensis etc. vel a praecipuis Romanis familiis, ut Cornella, Fabia, Sergia etc. Hic erat populus ille Romanus, qui leges ferebat, qui magistratus creabat, qui bella aut pacem decernebat: ex hoc universo censebantur legebanturque in militiam, quicunque bello apti erant, nec licebat cuiquam detrectare militiam. Hiad comitia in urbem confluebant, jus suffragiorum habebant, magistratus
et honores suscipiebant. Hi veri et originarii cives Romani erant. Quanquam etiam fuerunt, qui ex privilegio, cum longius Româ abessent, in tribuum nomina adsciscebantur: quomodo Atestini in Romiliam, Veronenses ac Tergestini in Publicam, Patavini et Brixienses in Fabiam, Mediolanenses et Comenses in Ufentinam, Bergomates in Vituriam conjecti sunt. (10. Bapt. Pigna I. hist. Atest.) Quantus autem ex his tribubus militum numerus confici potuerit, ex eo constat, quod interdum CC. interdum CCC. millia, et quod excurrit, censa sunt civium capita. Censebantur autemij tantum, quiferendis armis habiles erant, adeoque ad militiam destinabantur. Ita enim Livius de primo censu, qui actus est Servio Tullio Rege: millia LXXX. eo lustro civium censa dicuntur. adijcit scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, eorum qui ferre arma possent, eum numerum suisse. Nam si universi connumerentur, pueri, senes, caeterique non nisi capite censi; supra quindecies centies mille homines in tribubus fuisse Franciscus Bocchus conjicit. Qui tamen numerus, cum civitatis Romanae jus ab Imperatorib. nimis vulgatum esset, eo excrevit, ut Claudio Caesare (nisi codices vitiosi sunt: certe in Medicaeo M. S. istos numeros aliter scriptos ipse Florentiae vidi) censa sint civium LXVIII. centena et XLIV. millia. (Tacit. XI. annal.)
Jam in coloniis quantum momenti fuerit ex eo, quod T. Livius libro feptimo et tricesimo refert, colligi potest. Belli Punici secundi tempore triginta populi Romani coloniae erant.
Ex iis duodecim, cum omnium legationes Romae essent, negarunt esse, unde milites pecuniamque darent. Novâ re consules icti rem ad Senatum detulerunt. ubi tantus pavor animis hominum injectus est, ut magna pars actum de imperio diceret. Sed cum caeterae XVIII. coloniae in fide perstitissent; resumpserunt animum patres. Et notabile est, quod Livius pronunciat illarum coloniarum subsidiotum imperium populi Romani stetisse.
Denique sociorum auxilia quantum Romanis contulerint, ex eo conjici potest, quod anno Vrbis conditae CCCCXV. Latini gloriabantur, Romanos sociali exercitu adjuncto duplicare vires suas; ideoque Consulem alterum ex Latio, alterum Româ creari, et Senatus partem aequam ex utraque gente esse postulabant. (Liv. lib. VIII.) Sociale bellum, quod populus Romanus cum Marsis, Picentibus, Pelignis, aliisque Italiae populis, suis sociis gessit, Plutarchus in Syllâ magnum vocat et varium, quodque multa vulnera populo Romano et gravissima intulit discrimina.
Non igitur mirum videri debet, illum Romanae militiae triplicem fontem nunquam exaruisse, tam valida potentiae fundamenta nunquam convelli, tantas vires nunquam labefactari potuisse. Quod tot exemplis manifestum est. Cum Pirrho quam vis victi pacisci in alias conditiones noluerunt, quam ut Italiâ excederet. Ab Hannibale toties caesi, cum tandem submittere cervices deberent, quatuor simul exercitus conscripserunt.
A Perseo profligati, tanquam vicissent, Perseo leges tulerunt, quibus se imperio Romano submittere jubebatur. Nimirum, quousque scaturiebat inexhaustus ille fons, quantumvis maxima damna novis delectibus sarcire poterant. Post Cann ensem pugnam Hannibal victoriae nuncium Carthaginem misit Magonem fratrem. Is cum ei Senatus datus esset, res in Italia a fratre gestas exposuit. Cum sex imperatoribus eum, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse: occidisse supra CC M. hostium: supra LC DC. cepisse: Brutios Apulosque partem Samnitum ac Lucanorum defecisse ad Poenos; Capuam Annibali se tradidisse. Secundum haec dicta laetis omnibus, Hanno, qui ex factione Hannibali adversâ erat, quaesivit, ecquis Latini nominis populus defecerit ad Carthaginenses? ecquis homo ex V. et XXX. tribubus ad Annibalem transfugerit? Cum utrumque Mago negasset; hostium quidem ergo, inquit Hanno, adhuc multum superest. Sed multitudo ea quid animorum, quidve spei habeat scire velim. Cum id nescire se Mago diceret; Nihil facilius est scitu, inquit. Ecquos legatos ad Annibalem Romani miserunt de pace? ecquam denique mentionem pacis Romae factam esse allatum ad vos est? Cum id quoque negasset, bellum igitur, inquit, tam integrum habemus, quam habuimus, quâ die Annibal in Italiam est ingressus. (Liv. XXXIII.)
Patet igitur ex dictis, Romanam magnitudinem super arma fundatam, armis provectam,
armis stetisse. Quod quanquam armorum dignitatem ac utilitatem satis offendat, tamen aliorum quoque populorum, qui solis armis sibi potentiam, aliis terrorem pepererunt, exempla producere, non inutile erit. Mamaluchi Aegyptum et Syriam trecentos annos tenuerunt, magnâ scientiae militaris famâ, et vicinorum populorum terrore. Quippe domesticum militem legebant, a prima pueritia, ac pene infantia raptum adarma, atque educatum multâ victus abstinentiâ, tolerantiaque laborum, et militarium operum exactione eo rigidiore, quia et ipsi duces ante tolleraverant. In demortuorum locum succedebant non filii, aut sanguine propiores, sed quos indoles et corporis animique robur bellicae fortitudini idoneos fecerat. Hi, quorum numeros XVIII M. non excedebat, invictabello manus, vicinas nationes domuerunt, Arabes fregerunt, in praeliis cum Turcis aut raro aut nunquam succubuerunt; donec anno Christi M. DC. XVIII. a Selymo Turcarum Imperatore et militia et nomen Mamaluchorum extinctum est. (P. Iovius in Selym. Guicciar. XIII. hist.) Turcae, publica Orbis lues, solis armis, et militari virtute in tot regnorum excidia evaluerunt. Centum ac quadraginta equitum, quos Saphos vocant, millia perpetuo alunt; quorum LXXXM. in Europae finibus, LXM. in Asia continentur. Iis agri (Timaros dicunt) assignantur, ex quorum proventu equos in bellum expeditos sustentare queant. nec ob id quicquam regiis thesauris decedit. Reliquis, qui
millia quindecim censentur, aere publico stipendia persolvuntur, Pedestrium copiarum robur in praetorianis, qui Ianizari vocantur, situm est. Hoc instituto militari, hoc robore in victum hactenus Turcarum imperium stetit. Quanquam multum adhuc Turcis ad perfectam armorum scientiam, quâ tantopere Romani praecellebant, deest Nam in aciem educunt illi copias ex immensis imperij sui spaciis contractas: Romanorum exercituum nervus ex Italia, atque adeo ipsis tribubus, in quas relatierant cives Romani, legebatur. Turcae maximos exercitus vno in loco diu sustinere nequeunt: quod potuêre tamen Romani. Denique nec armis, nec pugnae genere, nec fortafse disciplinâ militari cum Romanis comparari poterunt. Suffecerunt tamen ad jugum tot populis, tot regibus imponendum. Et omnia ipsorum instituta imperij dilatationem, gloriamque militarem spectare ex eo quoque clarum evadit, quodimpiae legislator Mahumetes sine Dei reverentia, sine honestatis cura dominationis vinculum fecit religionem. Persuasum Turcis est, suum quemque divinum, sed mortalibus oculis invisibilem charactera, fatorum et mortis inevitabilem ordinem fronte praeferre; qua fide factum est, vt vitae mortisque contemptiores caeca temeritate omnibus se periculis offerant; a fatali dispositione salutem aut exitium sibi impendere arbitrati.
Felices errore suo, quos ille timorum
Maximus haut vrget lethi metus: inde ruendi
In ferrum mens prona viris, animaeque capaces
Mortis;
(Lucan. 1.)
Deinde Turcici Imperatores lege aut morte prohibentur restituere regnum, aut vrbem, aliudve solum, in quo semel suae religionis sacellum dedicaverint. Quae constitutio mire facit ad superandas difficultates, quibus implicati novi Principes tenentur; et ad obstinandam partorum defensionem: scientibus omnibus non pactis, non vllâ transactione, sed solâ vi, armisque perdi provincias armis acquisitas Sane et ex Romana historia constat, ab vrbis ortu ad Iovianum Imp. non inveniri Consulem aut Imperatorem, qui semel Romani juris factas terras hosti concesserit. (Amm. Marcel. XXV.) Porro praeceptum illud quo Turcis vini vsu interdicitur, eo spectat vt priscae frugalitati assuetus miles parabili et obvio cibo potuque in castris degere velit; nec illâ impensâ gravetur, quae in nostris exercitibus enormis facit, vt nulla stipendia vesti, equis, armis emendis ac tuendis sufficiant. Ex quo creberrimas oriri seditiones necesse est. Cui accedit, quod cum Turcis arva agrique, colles, et aperta camporum frumento producendo, et pascendis armentis inserviant; apud nos fertilissimum quodque solum sit vitibus consitum, et numerosis exercitibus semper commeatus deficiant. Praeterea, cum nostri Principes acerbissimis exactionibus tributorum, sed profecto male sano consilio, saepe etiam pessimo exitu infringere subjectorum animos tentent, in eoque securitatem suam collocatam esse arbitrentur; Mahumetani Principes non vectigalibus, non tributis, sed promiscuâ conjugiorum licentiâ et vxorum multiplicato
consortio illectos, ita miseros populos suos, quanquam non sentientes, faciunt, vt omni nervo destituti ferociam omnem oblivisci cogantur. Cum enim naturales liberi cum legitimis aequis partibus succedant, et plerique patresfam. domum suam ex tot vxoribus aut pellicibus refertam liberis habeant; fieri non potest, vt in tam numerosam subolem divisa bona, velut in multos rivulos diductus fons, tandem non exarescant: sitque perpetua necessitas militandi in castris, et stipendiô a Principe praebitô vitam tolerare. Vt taceam, polygamian istam sane bestiis magis quam hominibus convenientem indesinentem esse fontem, ex quo innum erabiles copiae in aciem, velut magni pecorum greges in macellum educi possunt. Quid? ille mos, quo nulli Othomanidarum vel ad nominis famam, vel corporis sepulturam, templa aliave publica opera extruere licet, nisi imperij fines protulerit, quid aliud est, quam incitamentum, et vehementissimus stimulus, quo vel ignavissimi Principis animus ad ambitionem, ad gloriam, et famae ardentissimum desiderium excitetur. (vt exemplum de Selymo apud Thuan. xlvii. Maurocen. hist. Venet. P. Parut. 1. de bell. Cypr. M. Ant. Gratian. 1. de bello Cypr.) Illud etiam quod feminas a suorum templorum liminibus arcent, quid aliud vult, quam cum illas sua imbellia contemptas faciat, solos viros, quorum ferocia timeri meretur, fortissimo religionis vinculo ligare, mitigare, cicurare? Cui simile est, quod olim mulieres sacro Herculano abstinebant.
Gell. XI c VI.) quare nec Herculis Gaditani templum mulieribus ingredi fas erat: vt ex Silio Italico observat Thom. Dempst. lib. I. de jurament. c. IV. Denique quod Turcae credunt, illorum animos, qui cum morerentur, infensum Imperatorem habuerunt, aeternis apud inferos affligi cruciatibus, nec eorum delicta vllâ poenitentiâ expurgari posse; omnilege et omni paenâ efficacius retinaculum est, ne quis in Imperatorem quid admittere velit, audeatve. Haec de Turcis.
Superiori seculo Ferdinandus Aragonius propriam habebat militiam; cum caeteri mercenaria vterentur. Gessitque res majores, si vere rationem inimus, quam quisquam suorum aequalium.
Etiam in cunctis Reip. Venetae finibus, vicis, pagisque descripta est agrestis pubes, quae militari opere exercetur, ac promptam Reip. operam navare parata est. (Iustinian, in hist. Ven.) Quod idem de Allobrogum et Hetruriae Principibus tradi 10. Boterus. Et in plerisque Germaniae Principum ditionibus arma perite tractare docentur subjecti; maxime ad vsum bombardae, certus nitrati pulveris, et plumbi, ex quo ferales illi globuli funduntur, modus certis temporibus distribui solet. Belgis den que federatis hodieque vsitatum est, cives in oppidis et munitis locis vna cum mercenario milite excubiis admovere; quo proditiones impediantur, et omne periculum, quod a peregrino milite imminet, amoveatur. Sed haec exempla a superioribus toto coelo differunt Nec enim aut Venetis, aut caeteris jam dictis Principibus
commune cum Romanis aut Turcis institutum est, consectari gloriam, extendere imperij terminos, bellum ex bello serere, nunquam ocium velle; sed ad defensionem, et qualecunque auxilium comparatum estistud subsidium: quod tamen plerunque vanum existit. Plebs enim, quantumcumque armorum vsum didicerit, et multiplicatis cohortibus impleat campos, par illis nunquam erit, qui inter vera pericula versati timere desieru nt. Et hoc ipsum ad terrorem erit, quod timidâ pensatione aciei et veri Martis discrimina a fictis certaminibus, et vmbratili militia longissime differre animadvertent. Palatino Comiti subjecti populi totâ Germaniâ ab armorum tractandorum peritiâ celebrabantur. Nulli minus ad resistendum animi habuerunt. Nempe, aliud est, bene ad metam collineare, aliud hostem ferire.
Verum enim vero, quam vis quae hactenus disputata sunt, satis armorum studium in Rep. egregium esse asserant: tamen et alia in diversum argumenta exemplaque sunt, quibus armorum tractationem civibus commissam parum tutam esse ostendi potest. Iis qui prudenter condere aut stabilire regna student, haec duo videntur praecipua: primum, ne populus in Principem facile possir insurgere: deinde, ne, si obsequij vincula emolietur, ad insaniam vires accedant, furorque militiae vinculo firmetur. Vtraque cautio intervertitur hoc armandorum civium consilio. Nam et irati nihil prius videbunt, quam datura fiduciam
arma; et ubi armarapuerint, secura erit, aut non nisi magnis laboribus sedanda rebellio. Inde, quodin Gallia armis et militaribus exercitijs in nobilitate tantum retentis. in plebe longo ocio emollitâ, opificiisque et quaestui dedita, antiqua illius gentis ferocia defecit, singulari Regum studio factum esse scribit Guicciardinus; (11. hist.) ne tam crebris a furioso populo conspirationibus seditionibusque peterentur. Cyrus omnes gentes, quas suo imperio subjecerat, sublatis armis ad fundarum vsum coegit; quod hoc armorum genus maxime servile arbitraretur. (Xenoph. VII. Cyrop.) Theodoricus Ostrogothorum et Italiae Rextutissimum pacis stabiliendae modum ratus est, Romanos, caeterosque Italiae populos armorum exercitio arcere. (Orland. Malavolt. 11. hist. Sen.) Sane civilium bellorum curandorum necessaria medicina est, civibus arma adimere. Quod Romanis quoque in vsu fuit. (Dio xlii. et xliv. Plin. lib. XXXIV. cap. XIV.) Et Senenses cum diverso consilio institissent, ruerunt. Anno a nato nostro Servatore M. CC. xlv. cum inter nobiles familias saepius in ipsa Senarum vrbe ad arma et caedes ventum esset: IX. Virûm magistratus infelici aeque ac imprudenti consilio ex singulis vrbis regionibus (quarum tres erant) quadringentos selegit, quibus zonam, arma, et insignia publica dederunt; addito praecepto, vt ad praeconis vocem aut nolarum sonum omnes sub signis confluerent, accepturi magistratus imperia. Sed consilium, quod ad sedandas turbas, et arma
nobilibus excutienda comparatum erat, in exitium Reip. vertit. Hoc enim instituto mucrones, qui in hostium ora intentari debebant, in Nobilitatem, alteram civitatis partem versi civilem sanguinem saepe hauserunt: et tamdiu armatae plebi cum nobilibus, post et inter se dissensiones, certamina atque caedes exercitae; donec Medicaei cuncta discordiis civilibus fessa sub imperium acceperunt. (Orland. Malavolt. VIII. hist. Sen.) Nimirum non ad omne momentum plebs armanda est. Auctoritas enim et potestas quaecunque in multitudinem collata, nunquam bene et feliciter usurpata fuit. Turbas parturire facile; iis autem excitatis occurrere summi laboris est. Sed quando superius, potentiam Romanam armis omnia debere diximus, nunc quoque exitium illi Reip. ex armis provenisse dicemus. In ordinanda, et bonis legibus instituenda civitate duorum temporum haberi ratio debet, bellorum et pacis: ut et ab externa vi tuta esse, et civium inter se concordia constare possit. Verum Romanorum instituta propius inspicienti manifestum est, unum illa finem atque scopum habuisse, imperii amplitudinem. Inde bellum ex bello excitabant: et, ut in hostes militem haberent fortem, et periculorum contemptorem, exercitia armorum, et virtuti militari praemia instituebant. Sed ut assuescerent cives justiciae, temperantiae, modestiae aliisque virtutibus civilibus, quibus in pace concordes et tranquilli viverent, nullis aut paucis provisum erat legibus. Vt inde Tacitus (III. Annal.) duodecim
tabulas finem aequi juris fuisse, et secutas leges apiscendi illicitos honores, aut pellendi claros viros, aliaque ob prava per vim latas esse vere dixerit. Numa quidem Pompilius, cum omnia Romuli instituta ad militarem virtutem spectare videret, religione et cerimoniis Deûm, aliisque civilibus virtutibus feroces animos imbuere tentavit: sed praevalebat militare populi ingenium, et majores radices egerat armorum amor, quam ut nudis legum in charta scriptarum verbis tolli posset. In quo illud a Numa imprudenter omissum est, quod non, ut Lycurgus apud Spartanos, legibus latis earum assuetudinem et ad illarum praescriptum civium educationem conjunxit, chartis eas inscripsisse contentus Quid enim vanae leges sine moribus proficiunt? Lycurgus parsimoniam jussit, existimans laborem militiae assidua frugalitatis consuetudine faciliorem fore. Iuvenibus non amplius unâ veste uti toto anno permisit, nec quenquam cultius quam alterum progredi, nec epulari opulentius, ne imitatio in luxuriam verteretur. Fundos inter omnes aequaliter divisit; ut aequata patrimonia neminem potentiorem altero redderent. Convivari omnes publicejussit, ne cujus divitiae vel luxuria in occulto essent. Rempub. ita ordinavit, ut Senatus, Populus, Rex mutuo respectu se intra praescriptos sibi terminos continerent. Haec et similia instituta civium mores ac educationem, et rempub. spectantia non chartae inscripta, sed sine scripturâ rethris inclusa, ut necessarium carmen a pueris ediscebantur,
et in animis potius exarata, quam membranâ acuratissime servabantur. Romae autem, quis moralis virtutis, et civilis honestatis, artiumque pacis curam fuisse diceret, ubi ad honores plerunque provehebantur, non qui justiciâ, quique vitae innocentiâ insignes; sed qui belli scientiâ praecellebant, et magnis negociis pares erant? Quis Syllam aut Marium bene formatae Reip. cives dicat? Numquam quidem Roma etiam bonis civibus caruit. Habuit Camillos, Decios, Fabricios, alios. Sed id tantum volumus, non eam Reip. condicionem fuisse, ut illi meliores Remp. gererent. Quippe cum in universae plebis manu esset, facere imperatores, aliosque creare magistratus; impetu, et consilii inopiâ plerunque peccabatur. ambitus quoque potentiorum cuncta turbabat. Porro ex eo, quod alibi docuimus, immoderatum gloriae desiderium in libera Reip. civibus timendum; manifestum est, quantum a perfectione Reip. Romanae forma abfuit. Quippe ad imperii magnitudinem tendenti bellisque perpetuo implicitae magnos in civibus suis et gloriae cupidos animos nutrire necesse fuit Quae res a liberatis curâ plane abhorret. Inde Venetiis vetere instituto invaluit, ut quemadmodum navalium armorum suprema authoritas penes patricios est, qui positâ togâ arma induti patriae operam suam praestant; ita quae ad terrestrem militiam spectant, exterorum ducum, quorum spectata im Remp. fides, atque eximia virtus praeclaris facinoribus eminet, imperio fidei atque curae committantur. Crediderim non tam
consilio quam casu primitus invectum hunc morem. Quippe ante haec tempora, qui in Italia vel amplitudine familiae illustres, vel militari disciplina clari erant, affinitatibus, clientelis atque amicitiis fulti, quoscunque manu promptos, et ingenio ad militiae munia obeunda idoneos existimarent ad se trahebant, ut in eorum manibus, quicquid vel peditum vel equitum roboris erat reponeretur. Hoc Principes ac Resp. magna plerunque vi auri illectos annuisque stipendiis obstrictos militiae suae praeficiebant: illorum ductu atque auspicio limites non tuebantur modo, sed et aliquando provehebant. Inde Picinini, Sfortiae, Fortebracii, Carmaniolae fluxêre; qui egregie militiae muneribus functi memoriam in omnem posteritatem propagarunt, et humili loco, abjectis parentibus orti, virtute sibi ad summos honores, atque imperia gradum fecerunt. In ea tempora cum Resp. Veneta incidisset, ubi ad terrestre quoque imperium animum appulit, a Procerum Rerum publicarumque, quae tunc in Italia florebant, exemplo non abhorrens externos duces ad sua stipendia accivit. Quod quia salutare Reip. esse animadverterunt Veneti, etiam hodie servant; accedente ea quoque ratione quod cum illi pacem inter cives, concordiamque et aequalitatem semper summo studio aluerint, quieti publicae perperam consultum existiment, civibus tantum auctoritatis impertiri, exercitus subiicere, summae rerum praeficere. ne dominandi assuetudine capti, clientelis, atque amicitiis nixi, et populari aura inflati
opibus ac imperio in publicam olim perniciem abuterentur. (10. Boter. lib. 11. de Rep. Ven.) Illud etiam dignissimum observatione est, quod, cum Romani trophaeis memoriam suam ad posteros celebrare permiserint, ipsique statuas ex aere aut marmore, quibus aliorum quoque virtutem tanquam gloriae stimulis excitarent, bene meritis civibus erexerint; Venetis tamen diversum placuisse. Quanquam enim in ipsa urbe Coleono Bergomati, et Patavii Gatamelae Narniensi equestres ex aere statuas, virtutis testimonium posuerint, tamen eundem aut similem honorem nulli suorum civium quantumvis egregie de patria merito habuerunt. Porro popularis imperii necessaria lex est, temporarios habere magistratus: ut quia ad naturalem, in qua creati sumus homines, paritatem quam proxime accedit illa Reip. forma, recedentibus aliis a Reip. gubernaculis, aliis locus detur. At Romae contra hanc legem quam saepe potentum ambitio peccavit? quoties ante tempus legibus concessum honores et magistratus incapacibus collati? quoties, ut bellis feliciter coeptis iidem nec mutati praeessent, prorogati ultra tempus magistratus? Nimirum contemptae leges; et paucorum ambitio, qui plebeculae gratiam aucupabantur, omnia poterat: adeoque inter externa populi Romani incrementa, inter egregias illas victorias et triumphos, quibus captivi Reges ducebantur, quibus in majorem quotidie molem excrescebat prodigiosa illa potentia; domi et in ipsis visceribus tam vasti corporis latens oriebatur
malum, nimii civium spiritus, vivida et majora quam quae libertas ferret ingenia bellis suetae, et inde feroces atque turbidae naturae: cum quibus diu colluctata sanior Reip. pars tandem impar morbo misere concidit. Constat igitur inde, Romanos bellorum quidem veteres, virosque fortes, sed ad pacis tempora neque legibus neque assuetudine institutos fuisse. Vt nemini mirum videri debeat, Remp. illam bellis tantum quaesivisse imperium, tantamque gloriam; contra, cum pace gaudere deberet, velut ferrum rubigine obsitum omnem amisisse splendorem: adeo ut, ubi primum cesserunt minae hostiles; caedes et bella inter ipsos cives existerent. Quodcirca non jnjuriâ mihi Scipio Nasica excidium Carthaginis dissuasisse videtur: quod coniicere potuit civitatem ad belli tantum munia institutam et factam in pace ocioque ruituram. Quod non eum sensum habet, quasi pax sua natura rebuspub. interitum afferre soleat. sed noverat homo prudentissimus Romanae Reip. labem et imperfectionem, quae paci tolerandae impar erat. Si vero non minus civilibus quam militiae institutis floruisset Resp., si excisa Carthagine scivisset arma ponere: poterat id esse via ad veram felicitatem, summumque bonum civile, non adinteritum. Et profecto, ex hactenus dictis manifestum est, nonpacem, non ocium, sed bella et arma veram fuisse civilium dissensionum causam. Haec civium quorundam ambitionem foverunt, haec nimias opes atque potentiam privatis contulerunt, haec civitatem in factiones
diviserunt, dedux eruntque ad ruinam. Et quomodo verum esse potest, pace corruisse Romam, quam novit nunquam? cum Iani templum paullo minus septingentorum annorum spacio non nisi bis claudi potuerit; semel post primum bellum Punicum; iterum ab Augusto post devictum navali praelio M. Antonium. Certe Sparta octingentos annos libera vixit, non armorum gloriâ, sed pacis institutis: quod in dissertationibus Politicis satis ostendit Paulus Paruta. (1. disc. I.) Et quod Venetae Reip post mille ducentos annos non illapsa mala sunt, quibus perturbata atque eversa Roma est, quae ferocibus nationibus gentibusque perdomitis, post aequatum orbi terrarum imperium, intestinis civium odiis concidit, optimae et perfectissimae Reip. constitutioni, quae pacem, non arma, quietis conservationem, non imperii amplificationem spectat, acceptum ferri debet. Quippe Optimatum imperium, quale Venetis placuit, sanctis moribus, civilibus alitur virtutibus: et ex diverso incrementis externis bonae leges, sinceri mores, praeclara instituta labefactantur. Et qui in illa vastitate, quam Attila Italiae fecit, oppidis suis exuti, primi intimos istos Hadriatici maris sinus, paludesque occuparunt, metu ac salutis defendendae ergo, non quo aliis dominarentur, istam mirabilem urbem fundarunt. Is quoque civitatis situs est, qui civium studia ad mercaturam potius et navigationes, ac divitias cumulandas, quam adarma convertere debuit, Praeterea in ea tempora incidit urbis
initium, quibus Roma multo indomitarum nationum impetu, tanquam Orbis sua spolia inde repeteret, de suae magnitudinis ac opulentiae fastigio dejecta est: quâ tam gravi procella mirandum est, nihil calamitatis novae civitati infusum esse. tantum abest, ut de imperio cogitare debuerit, aut potuerit. Porro cessante ista barbarorum armorum tempestate, restabant Graecorum imperium, et mox Francorum Germanorumque, et denique Ottomanidarum potentia, magna Veneti imperii impedimenta, et crescentis potentiae velut fraenum. Quâ in re longe felicius Romanae Reip. fatum fuit: quae primis suis initiis Assyriorum, et post Persarum Macedonumque arma proculhabuit. Italia in plures populos, quorum quisque sui juris erat, divisa. Vt facile fuerit, quosdam armis, alios federe et societate continere, ne incipienti, et deinde adolescenti potentiae intercederent. Quemadmodum igitur, quod Vna Vrbs Orbi dominari potuit, quodque eadem libertatem suam, cum ad summum potentiae culmem conscendisset, amisit; intemperantiâ armorum, artiumque pacis seu ignoratione, seu neglectu accidit: ita quod Veneta Resp. in portentosam, similemque Romanae magnitudinem surgere non potuit, quodque ex contrario non mirabilior imperio quam libertate in hunc usque diem per tot mala, et reliqui Orbis servitutem superstes est, utrumque non armis sed pacis studio et civili solertiâ contigit. Denique ex eo, quod supra Turcicum Imperium armorum studio Romanae
Reip. simile dixi, coniicere possumus, eodem morbo, quo Romanum imperium, vastum illud Ottomanicae potentiae corpus interiturum; intestinis puta dissidiis, et nimiâ militum licentiâ. Et sane dubium non est, quin corruptâ veteri disciplinâ ad interitum vergat illud imperium: essent modo, qui propendens ad ruinam impellerent, praecipitarentque. Praetorianorum (in quibus peditum robur) virtus elanguit. Cum enim sua in manu rem Turcicam sitam cognoscant; superbiâ inflati, obtemperare ultra ducibus recusant. Cumque olim non nisi lecta puerorum Christianorum corpora a sinu matrum rapta in Praetorianorum disciplinam instituerentur, hodie meliorum inopiâ quivis, etiam interdum Turcarum filii a ministris prece et precio corruptis admittuntur. Equitatus quoque non eadem, quae olim fortitudo est. Nam, quibus praedia, quae Timaros appellari diximus, tributa sunt, agros colere, peculiumque comparcere, quam equos suos curare malunt: et dulcedine ocii capti non nisi invitissimi ab agellis suis militatum abeunt. Et in universum denique adeo luxu infractam esse pristinam Turcarum virtutem ac ferociam ajunt, ut praeter famam ex illa nihil ultra sit reliquum. (v. Lazar. Superant. in Ottom. part. I.) Romani saluberrimum ad continendam fidem militarem putabant, longis terrarum spaciis discerni exercitus, ne vitiis aut viribus misceri possent; spargique per provincias militem, et externis bellis illigari. Vnde Tacitus (I. hist.) saevissimis post Neronis excessum temporibus
non alias legiones innocentius egisse testatur, quam Britannicas, quod procul et Oceano ab alijs divisae erant Mihi illustris Stheno Bielke Baro Suedus affirmavit, cum Constantinopoli esset, in vna illa vrbe Praetorianorum ad octoginta millia (in eum numerum a XII. millibus excreverunt) omnibus insolentiâ graves fuisse. Quae autem imprudentia est, tot armatos in vnam vrbem cogere, scilicet, vt sub vno aspectu seipsos mirari, et furoris cogitatione desaevire queant. Ea animorum militarium natura est, vt dum hostis submovet ocium habentque milites, quos lacessant aut timeant, vix aut possint suas vires agnoscere, aut in superbiam, quam illa contemplatio insinuat, labi. Ast vbi suis viribus pacem fecerint, nemoque novo discrimine interpellat victoriae memoriam: tunc ceu Principi exprobrent operam suam, secum expendunt, quantum effecerint. Vnos se suis civibus salutares, sua in manu sitam Rempublic. suis victoriis augeri patriam, in se translatum rerum arbitrium, et publica fata. Quasi aliam a caeteris Remp. faciant, in se coguntur: otio deinde lasciviunt; quod quantum fortitudini adimit, tantum addit proterviae. Mox si justis proemiis non putant se excoli, si continuo obsequiis non placantur; fervent animis, intumescunt, indignantur. Certe nos intra viginti aut triginta an nos plures rebelliones, seditiones, defectiones, in imperio Turcico audivimus. Anno Christi M. DC. XCIX. Cassainus Ciliciae Satrapa excusso Ottomanorum jugo, ingenti exercitu stipatus,
Ciliciâ excursionibus deformatâ, Iconium praecipuam urbem caepit. Huc intestinae Principum dissensiones, corruptaeque per luxum leges accedebant: unde libidine atque effrenatâ licentiâ prolapsâ militari disciplinâ in dies non in provinciis modo, sed et in urbe regia ingentes turbae excitabantur; ut propemodum mole suâ oppressa immensi imperii vis collabi videretur. Tunc quoque maritimarum rerum curâ relictâ litoralia loca incursionibus patuerunt: et Ferdinandus Magnus- Dux Hetruriae post direptas Patras Chium occupavit. Anno M. DC. CIII. Amurathes Imp. ab efferata plebe et Praetorianis metuens furentium libidini amatissimos sibi duos homines objicere coactus est. Eodemque tempore idem Imperator Asiae a se praepositum, cum ab ipso defecisset pollicitationibus praemiisque delinitum, honoribus ac praefecturis auctum in Pannoniam misit. Quae res ab Ottomanidarum instituto, et dominico imperio sane quam vehementer abhorruit. Denique quantae turbae ab iisdem profectae causis ante paucissimos annos aulam et imperium Turcicum agitaverint, cum omnibus nota res sit, referre non attinet.
Dixi, quae ab armis, et armipotente populo ad Principem et Rempub. mala, quaeque ex diverso bona perveniant. Summa in eo consistit, quod Hetruscus Politicus (I. disc. IV.) ait, a solis armis magnam sed brevem potentiam; a pacis studio parvum, sed fidum et diuturnum imperium esse.
Semelque adsumpti tenebatur, prorsus sine modo, cum
plerique ijsdem negotiis insenescerent.) Causam dixit Tacitus libro I. his verbis: Id quoque morum Tiberij fuit, continuare imperia, ac plerosque ad finem vitae in ijsdem exercitibus, aut jurisdictionibus habere. Causae variae traduntur. Alii taedio novae curae semel placita pro aeternis servavisse: quidam invidia, ne plures fruerentur. sunt qui existiment, ut callidum ejus ingenium, ita anxium judicium. neque enim eminentes virtutes sectabatur, et rursum vitia oderat. Ex optimis periculum sibi, a pessimis dedecus publicum metuebat. etc.)
v. quae dixi ad lib. I. verb. quanto summae spei proprior etc.
imprudenter! dixi ad lib. II. verb. in ea divisione etc.
Ita merentur, qui omnibus suis dictis factisque simulationum nubes obducunt, ut etiam cum sincere agunt, fidem non mereantur.
de hoc flagitioso dominationis arcano dixi ad lib. III. verb. nam vulgatum erat etc.
Ita meritis, qui per flagitia vivunt, ut non suorum modo scelerum, sed et alienorum infamiam luant. In Alcibiade vigor ingenii, et vitiorum amor, et morum luxuria omnia credibilia faciebant. (Iustin. V.)
Ita de Augusti excessu dixit libro primo: quidam scelus uxoris suspectabant. Et vulgata historicorum
vox; hunc aut illum Principem obiisse, non sine suspicione veneni.
Nota delatorias artes; insectari, criminari apud potentiores, ea maxime dicta factaque, quae maxime apud illos valere possunt: submittere callidos criminatores, validosque in animo dominantium: proximos illorum, quibus insidiae tales struuntur, inlicere, ut pravis sermonibus incautos ad peccandum perstimulent. Caetera dixi ad lib. I. verb. Granium Marcellum etc.
Quomodo hoc ipso libro paullo superius Tiberius dixit: se fortiora solatia e complexu Reip. petivisse. Nimirum Principes in eum dignitatis gradum subvehuntura Deo, ut omnium quietem illorum vigilia, omnium ocium illorum labor, omnium delicias illorum industria et omnium vacationes illorum occupatio defendat. Talem Brutus apud Lucanum. (II.) Catonem.
Invenit insomni volventem publica cura
Fatavirum, casusque urbis, cunctisque timentem,
Securumque sui
Sacratissimus Imperator noster Ferdinandus Carolum Caraffam Episcopum Aversae Pontificis apud se Oratorem interrogasse dicitur, ecquid ipsi de cantoribus Musicisque suis videretur? Cui cum Caraffa, summam omnium esse excellentiam, respondisset; sed, si sui arbitrii foret, jussurum, ne nimia prolixitate in templo taedium auditoribus facerent: Caesar subridens, tribus insatiabiliter
se interesse, dixit; sacrorum celebrationi, consultationibus disputationibusque de Republica, et venationum sudoribus.
v. quae notavi ad lib. I. verb Pollionisque Asinii patris ferociam retineret.
Optandum esset, toto orbe pellerentur. Fuit semper estque hodie quoque scena omnium vitiorum schola Ibi, quicquid obscaenitatis hactenus occultum paucioribusque notum fuit, velut stipendio proposito, docetur ibi turpi voluptate, velut lenocinio innoxii hactenus purique animi adulteriis, stupris, et caeteris cum supercilio ac verecundia nominandis conciliantur: ibi furta, fraudesque ac perjuria discuntur: ibi traducuntur Principes; et audientes reverentiam erga magistratus dediscunt: inde parentum contemptus, prodigendi jactandique sua amor, pudoris quoque et castitatis jactura domum reportatur: ibi denique paulatim patrii mores funditus everuntur, per accitam lasciviam, ut quod usquam corrumpi et corrumpere queat, in urbe visatur, degeneretque studiis externis juventus gymnasia, et ocia, et turpes a mores exercendo. (Tac. XIV. annal.) Cothurno tamen non eadem, quae soccis, levitas: et non, ut comoedia, ita tragoedia quoque felicia scelera, et dolus praemia habet. Sua flagitiis nemesis, et ultor Deus; sua quoque virtutibus merces est.
Ita S. lic. 1. anxius invidiâ, et muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens etc. mouerandos feminarum
honores dictitans etc. Et plerunque Principibus suspecti sunt, qui proximi imperio destinantur, ne habere, quam expectare imperium, ne acerbas Julio mense, quam Octobri maturas dulcesque uvas edere malint. Inde omnis nimia adulatio illis facta, omnis honor exibitus in deterius trahitur. Inde idem noster Tiberius Macroni Praetorio Praefecto, Orientem Solem ob illo adorari exprobravit: ad Caligulam illius studia respicere innuens. (Tac. IV. annal.)
Hoc est illud sophisma politicum, quod Itali eleganter injicere alteri Zelotypian dicunt: cujusartifex peritissimus fuit Cosmus Mediceus, Hetruriae Dux; eoque praecipue Senarum urbem suae ditioni adjecit. Primum, apud Philippum Hispaniae Regem, qui Vrbem illam tenebat, egerat, ut sibi pecunia in rem Caroli Caesaris commodata restitueretur, aut loco ejus Plombiensis ditio traderetur. Reputatis deinde sumptibus, quos in bellum Senense impenderat, spem de universa Senensi ditione occupanda concepit. Quam tum cogitationem ille, ne fidem suam suspectam Hispanis redderet, prudenter dissimulavit, petitionibus suis crebro renovatis, et de Plombino tantum facta mentione; tempus scilicet idoneum opperiens, quo declarandae voluntatis occasio se offerret; quae se paullo post in manus dedit. Etenim cum ex literis oratoris sui quem Romae habebat, et Albano Duce rescîsset, Philippum cui tunc cum Pontifice omnino discedere, eique Senensem ditionem tradere velle; primum cum Albano, cui id negocium a Philippo
commissum erat, egit, ut rem minime praecipitaret. Misit deinde ad Regem Ludovicum Toletanum; qui post repetitam meritorum Cosmi seriem, modeste iis nullam rependi gratiam questus est. Tum quantum et ipsius Regis, et Cosmi rebus allatura sit detrimentum, Senarum in Carafarum manus consignatio, disseruit. Carafas non tam recentis beneficii, quam veteris injuriae memores nova potentia auctos universam Italiam maximo cum Regis incommodo turbaturos; Cosmo vero, etsi universa pecunia debita exolvatur, minime cautum esse, si cogatur eos habere vicinos, quos, ut Regis rebus inserviret, tanquam hostes hactenus persecutus sit. Proinde eum non posse tuto restituere, quae in Senensi ditione possideat, ut Carafis tradantur: quae eadem tamen semper restituere paratus sit, modo ea in Philippi potestate permaneant. Quod si vero certum sit Regi, rem Senensem a se abdicare, non posse sine maximâ injuriâ in alium, quam Cosmum transferri. Petere igitur eum, ut quando res suae non amplius ferant, ut diutius in incerto dubii eventus salo fluctuet, quid suae voluntatis sit, Philippus definiat. Eodem tempore, quo Cosmus Toletanum ad Regem miserat, Romae famam spargi curat, quasi perpetuis Hispanorum delusionibus irritatus Galliae Regis amicitiam expeteret. Philippus igitur, qui rem serio agi crederet, rebus suis in Italiâ, quibus seu evertendis seu fulciendis magnum momentum Cosmus afferebat, timere caepit. Nutabant enim tum temporis res Hispanorum
in Italia, hinc Brissaco duce Galliae Regis in subalpinâ regione progressus indies faciente, hinc Guisio in regnum motibus obnoxium irrumpente. Assensit igitur, vt Cosmus suo beneficio Senensem ditionem possideret. (10. Bapt. Cin. VI. de vita Cosm.) Iisdem artibus post Franciscus Cosmi, F. Ioannam Austriam vxorem adeptus est. Cum enim eandem praeter Franciscum etiam Ioannes Sigismundus Transylvaniae Princeps, et Fridericus Daniae Rex ambirenr: Franciscus primo beneficiis Caesarem Ioannae patrem demerendum ratus, pecuniam et auxilia in bellum Turcicum promisit, tum rumorem sparsit, quasi Galliae Rex de sorore sibiin vxorem dandâ spem fecisset, Caesar ergo, qui eius ope in bello vti constituisset, posthabitis alijs Ioannam ei matrimonio junxit. (Thuan. XXXV.)
v. quae notavi ad lib. I. verb. ne ipsis quidem, qui fecere laudat as. et ad hunc lib. verb. numeroque et robore etc.
Immodice jactantis etc. Late haec explicavi ad lib. III. verb. fato potentiae raro sempiternae.
Senecae eadem sententia extat, epistola decimâ nonâ: quidam, quo plus debent, magis oderunt. leve aes alienum debitorem facit; grave inimicum. Et Ep. LXXXII. eo perductus est furor, vt perniciosissima res sit, beneficia in aliquem magna conferre. nam quia putat turpe non reddere,
non vult esse cui reddat. nullum est odium perniciosius, quam beneficij violati pudere. Et lib. II. de benef. XXIV. Tutius est, quosdam offendere, quam demeruisse, argumentum nihil debentium odio quaeritur. Dixi ego plura ad lib. III. verb. fato potentiae etc.
Alibi Tacitus sine dubitatione ait, posse etiam sub malis Principibus magnos viros esse: obsequiumque ac modestiam, si industria et vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed in nullum Reip. vsum ambitiosâ morte inclinaverunt. (Tacit. in Agric.) Alius fortunae tribuit ad gratiam Principis quosdam provehere; plerunque autem prudentiae esse in ea felicitate positos posse servare. nam vt fortuna suâ sponte non paucos Principibus conciliat: ita multos artificio et calliditate destitutos de tanto fastigio excidere. Ego arbitror, aulicum non tantum suis consilis, suaeque prudentiae tribuere debere, vt nihil sibi invium putet; nec vicissim ita negligentem esse, vt omma sorti credat. Cogitet aulam navigationem esse, in quâ etsi industria et ars nautica plurimum valet; tamen interdum tam insana tempestas maria exercet, vt omne nautarum consilium pervertat, artemque ijs omnem eripiat. Saepe tranquillo mari.
--- cum pluvium detergit cautibus Austrum
Cymothoe, et pectit virides in rupe capillos
habilis et in tempestates comparata navis, quaeque saepe maris saevitiam pertulerat, quodam infortunio mergitur; saepe etiam laceratum navigium,
nec saevi patiens boreae, cum turbidus ille
Stridet, et alternis medium sese obruit vndis
vel media hyeme evasit in tutum
dixi ad lib. III. verb. sibi tamen adversus eum etc.
Ministrum Principis; negocia, non vt ipse melius putat, sed vt jussit Princeps, expedire aequum est. Vna actionum suarum cynosura esse debet, domini voluntas. Vix igitur ex fidelis ministri officio egit Vastius; ad quem cum Vincentius Fidelis a Senatus Veneti secretis accessisset, vt an quae de apparatu Hispanorum in Turcicum bellum spargebantur, vera essent expiscaretur; ille se, deposita ministri Caesarei persona, Venetis suadere dixit, vt rebus suis prospiciant. nihil enim, quodin tanti belli vsus necessarium esset, provisum (Andr. Maurocen ...v. [reading uncertain: print faded] histor.) Interdum tamen, vbi Principum jussa parum honesta erunt, potius erit honestum, quam voluntatem Principis respicere. Quemadmodum Papianus fratricidium Caracallae excusare noluit. Antonius Cardinalis Pratensis federi a Francisco I. Galliarum Rege cum Turcarum inito, et Mercurinus Cattinata transactioni cum Francisco Rege, iubente, Carolo Caesare subscribere recusarunt.
notavi ad finem lib. III.
v. quae dixi ad lib III. verb. fato potentiae etc.
Delatores, genus hominum etc. v. quae late scripsi ad lib. I. verb. Granium Marcellum etc.
Non ignaviâ credo, sed consilio, et quia Augustus Imp. breviario, quod sua manu scriptum Tiberio reliquerat, consilium addiderat, coercendi intra terminos imperij. (Tac. 1. annal. v. Thom. Dempsther. lib. II. apparat. ad hist. Scotic.) Ego ad lib. I. exposui causam, quae Augustum ad hoc consilium movere potuit. Et generaliter verum est, magnorum imperiotum non semper optandam esse conditionem. Sunt, quae mediocris potentiae regna magis commendent. Primum enim superba illa imperij moles plerunque vanam sui confidentiam affert, et inde se curitatem hostiumque contemptum; certissima futurae ruinae signa, imo causas. Qui non magis sperandi, quam timendi cansas habent, acriter rebus suis invigilant; qui magnitudinis solâ opinione tutos se arbitrantur, per ocium et ignaviam hebescunt. Ecce! Darius tanti imperij Rex Alexandrum puerum vocabat; et ferulâ illum castigari volebat; ipse deinde ab hoc puero regnô exutus. Deinde magnam potentiam odium et invidia vicinorum comitatur. Etiam disiunctiinter se coeunt, capessuntque consilia, quibus suis rebus formidabilem fortunam evertant. Carolus V. post tot victorias, pôst, vt ipse rebatur, victam et exutam
omni potentia Germaniam, plures sibi hostes concitavit. Hispaniae Regum hodie adeo suspecta omnibus magnitudo est, vt, vbi primum ab illis scribi miles coeperit, omnes sibi strui insidias arbitrentur. Nam potentia Regis, et genti innata ambitio, et affectati orbis terrarum imperij opinio etiam inania credibilia faciunt. Inde federa, inde mutuae pro tuenda communi salute conventiones; et plura in arcano, quam publice pacta. Quae resomnia Hispanis difficilia facit. aedeoque prudentium judicio summum nunc est vbi consistit Hispana potentia, et monarchiae illius velut solstitium. Sed nunc haec transmitto; plura dicturus ad librum VI. Redeo ad magna imperia; quae plerunque mole quoque sua laborant, ingentibus spaciis terrarum, et populorum varietate diffusa. Cum enim ad civium salutem imperium attendere debeat: quomodo vnius ingenium tot gentium incolumitatem tueri poterit? Nimirum, dicet aliquis, amici Principum sunt, in quos partem curarum transferant domini, qui longius remotorum populorum saluti invigilent. Bene id quidem, si illi tales non suas potius cupiditates, suam auri argentique sitim extinguere vellent, quam aut Principis famam, aut gentium bonum curare. Vos mihitestes, Neapolis et Mediolanum. Proreges, Praesidesque vestri non sibi apud vos regnum minus in ampliori Hispanico constituunt? non tradimini illis in certissimam servitutem? non tributis et vectigalibus exhaurimim quam saevissime? Mitto
vetera. Anno M. DC. CVII. Comes Fontanus Mediolanensibus militem immisit: in quem alendum sola vrbs singulis diebus septem millia Philippicorum solvebat. Cumque ea de re cives ad Regem conquestum misissent, obtinuissentque ad Fontanum de dimittendo milite mandatum; ille nihil motus, absentes non intelligere praesentium rerum statum, respondit. Haec audent isti homines pene in oculis sui Regis: qui non faciant Praefecti apud Indos, novique Orbis incolas; qui Regem suum, cum videre nnnquam possint, credere tantum coguntur In orbe terrarum pene alio, in potestate tam libera, in gente servituti assueta quale ipsorum imperium esse putamus? maxime quia certissimâ cum impunitate peccant; non secuturis e provinciâ, qui eos repetundarum arguant. Hadrianus igitur vt malis occurreret, quae ex Imperatoris absentia in provinciis nascuntur, omne vitae et imperii sui tempus in perpetuis peregrinationibus consumpsit: restrinxitque imperium in Oriente, Euphratem pro limite constituens, et in libertatem vlteriores omnes populos remittens. Sed nullus Principum est, qui relicta regia sua, cum Hadriano perpetui itineris laborem, et Scythicas pati pruinas velit. Alius magni imperii defectus est, quod cum de majoribus negociis ad Principem referri necesse sit; non nisi post longum tempus nuncij cum responsis redire possint, et ita ex distantibus terrarum spacitsconsilia post res afferantur. (Tacit iij. hist.) Optandum [transcriber, in the print: Optanpum] igitur esset, Camelos imitarentur
Principes: quos aiunt onera recepturos sponte in genua subsidere, nec exurgere priusquam injectum illis fuerit, quantum ferre possunt: graviora viribus non recipere, sed ante, quam illa sibi imponantur, in pedes surgere, et nec jussos abire. Porro fieri quoque solet, vt mediocres principatus maximis imperiis, viris, opibus, potentia haut raro nihil concedant. Xenophon (lib. I. de exped. Cyri min.) Persarum regnum, quam vis provinciarum amplitudine, et hominum numero maximum, tamen ob itinerum immania spacia, et quod copiae militares hinc inde divulsae sint, infirmum atque imbecillum pronunciat. Et nostri sapientes Galliae Regem expeditis viribus Hispano potiorem affirmant. Nam et sterilitate homines, et inde solitudine praecipua regna damnata sunt. Membra quoque tam vasti corporis nimium distracta: quae quam vis Genuensium patronatu, et affinitate cum Allobrogum Principe inita jungere Reges Hispaniae tentaverint; tamen quod non ijsdem finibus vtantur Allobrox et Genuenses, quibus Hispani, frustra hactenus illa consilia fuerunt.
Denique cum rebus humanis nihil perpetuum sit; fit vt cum illae co progressae sunt, vnde vltra non possunt; necessario iterum labantur, atque decrescant. Victus quietem parat quies ocium; ocium porro luxum generat; luxus interitum. Et si nulla alia causa sit, naturâ ita comparatum est, vt quod coepit, finiat. Vt caetera, ita resp. et regna nascuntur, crescunt, florent, decrescunt, moriuntur: et sicut ex ferro
rubigo, ex ligno teredines gignuntur: ita rebuspub, naturae lex posita est, ex se ipsis gignere, quae eas aliquando convertent, aut evertent. Vt vere in hypomnesibus Guicciardinus dicat, non non esse infelicem eam civitatem, quae cum multa secula floruit, de dignitate sua deijcitur. nec enim infelicitatem esse, subijci legi naturae.
Nunc magnam potentiam mortalem esse etiam exemplis ostendemus. Alexandri Magni furiosa ambitio Macedoniae Graeciaeque imperio non contenta, sceptra Persica legitimo Regi excussa sibi asseruit, Indos devicit, Afris jugi sui minas intentavit, imperium denique vsque quo rerum natura diffunditur, proferre concupivit. At ille Alexander in aetatis flore, in medio rerum suarum cursu extinctus, regnum relquit incompositum, hoc est, matri, vxori, liberis perniciem; et amicis eorumque stirpi perpetuam digladiandi, et inusitatis sceleribus in se invicem saeviendi materiam. Alexandro in omni historia similiorem non invenio, quam Temir-lancum Scytharum Regem, qui infinito cum exercitu, non tam jure regio quam praedonis more longinquis itineribus percursando, quae obtineri nequibant omne imperium cum vita amisit, non dissimilis illis hominibus, qui nimium ingerentes ventriculo, vomitu remetiuntur, quod concoquere nequeunt. Roma modicis rebus virorum virtutumque feracissima fuit. Sed vbi subacto orbe, et aemulis vrbibus regibusque excisis securas opes concupiscere vacuum fuit; prima inter patres plebemque. certamina
exarsere. modo turbulenti tribuni, modo Consules praevalidi, et in vrbe ac foro tentamenta civilium bellorum. mox e plebe infima C. Marius, et nobilium saevissimuss L. Sulla, victam armis libertatem in dominationem verterunt. Post quos Cn. Pompeius occultior non melior. et nunquam postea nisi de principatu quaesitum. (Tacit. 11. hist.) In stuporem rapimur, si virorum praestantiam intuemur, quos primi DC, vrbis anni ediderunt; si virtutis excellentiam, si pietatem, si justiciam, continentiam, libertatis studium ingens et amorem consideremus. Nimirum cum illis gentibus adhuc luctabatur populus Romanus, quae nihil ex transmarinis moribus in vrbem invehere poterant. At postquam auratum esse Capitolium coepit, et luxus in vrbem transijt, atque piscis pluris venit, quam bos: ilico evanuit virtus in theatris, emarcuit in Luculli villis et hortis, sussocata est Mesallae piscinis, postremo extincta ocio ac voluptatibus. Vt pronum fuerit atque expeditum Vandalis, Gothis, Herulis, alijsque barbaris, Romanas sibi vindicare provincias, atque ad Romam ipsam capere, diripere, incendere. Somniabant quidem Romani aeternam vrbem, et imperium; pro aeternitate Vrbis vota nuncupantes, ludos edentes, victimas caedentes: sed frustra fuerunt. Cum enim tempus fatis destinatum advenisset: ex obscuro quodam angulo orbis terrarum, vbi vastitas feris tantum habitata bestiis putabatur, vno fere momento inusitatum antehac hominum genus ruens vt turbo montibus celsis (Ammiani Marcellini verba sunt libro primo
et tricesimo) prorupit tanto numero, vt totum terrarum orbem implere posse videretur. Tum statim a Gothis ablata Romanis omnis fere Graecia, insuper Italia atque Hispania, a Bulgaris Dacia atque Mysia, a Vandalis tota Africa, a Francis Germania et Gallia, a Saxonibus Britannia, a Slavis Sarmatia, Dalmatia, Illyricum: nec multo posta Saracenis Aegyptus, Arabia, Syria, Chaldaea, a Tartaris Armenia, Hircania, Colchis, et quicquid ad mare Caspium et Hircanum spatij interjacet, a Turcis vniversa minor Asia, cum Cappadocia Poto, Bithynia, et reliquis ad Persarum vsque terminos Asiae provincijs; a Persis quicquid in Indiam vsque porrigitur. etc.
Ab omnibus vulgare agitatur argumentum, ecquod inter homines optimum sit imperii genus. Qua disputatione aliud nihil hactenus profectum est, quam quod claruit inde, nullam omnibus numeris absolutam potuisse fingi Rempub et vbique esse, quae omnium sub sole rerum im perfectionem arguant. Credo Numinis sapientiam esse, quae non esse nobis hîc praemanentem civitatem, ostendere vult. Alia nobis patria est. Interim in terris peregrinantibus id cuique genus imperij carissimum esse debet, sub quo est genitus.
Nulla mixtio tam perfecta esse potest, cujus aliqua pars non denique reliquas exuperet, inque suam naturam trahat.
Vt olim plebe valida, vel cum patres pollerent, noscenda
vulgi natura, et quibus modis temper anter haberetur; senatusque et optimatium ingenia, qui maxime perdidicerant, callidi temporum, et sapientes credebantur; sic converso statu, neque aliarerum, quam siunus imperitet, haec conquiri, tradique in rem fuerit.) In repub. viventibus exploranda vulgi aut Optimatum natura, quibusque stu diis aut artibus capiantur. Tum aptandus animus ad ea, quibus probari civitati possumus. Leges, jura, immunitates ignorari non debent. Tum quibus initiis fundata civitas sit, quibus artibus creverit, floreatque: aut ex diverso, quâ in re ab antiquis institutis recesserit: quae interitum afferre possint; qui Caesares, qu Catones in ea sint; publicae an privatae divitiae praevaleant; suis civibus armorum imperium committat, an externis ducibus utatur; denique quibus maxime artibus libertatem teneat. Qui vero Regibus nascendi condicione obnoxii sunt, quae bonorum malorumque Principum artes sint, scire debent; quibus modis habeantur, qui unius familiae veluti hereditas sunt, quibus item, qui sui muneris regna faciunt. Sciendum item est, quibus artibus teneantur gentes, velut nata mancipia domini arbitrium simplicius expectantes, quibus ex diverso populi nec totam libertatem nectotam servitutem patientes. Praeterea quâ calliditate civium nec sentientium immunitates, et antiquas praerogativas minuant Principes; quis Regum suo ingenio utentium genius; quae que illorum natura, qui aliis se et regni administrationem tradiderunt; quae federum, affinitatum, et amicitiae inter
regnantes condicio. Postremo aulam penitus noscere, Procerum, caeterorum que hominum ibi opes, famam, honorem quaerentium studia, delatorum scelus, veneficia, adulteria, et caetera dominationis flagitiosissima instrumenta, denique omnem bonarum malarumque artium disciplinam non in usum sed cautionem dedicisse necessarium erit. Nunc velim considerent qui disputando Politicam discunt, ecquid ipsi harum rerum sciant. Sed scilicet exterorum haec sunt artificia nihil ad Germanorum Rempub. pertinentia. Nobis Auream Bullam Caroli IV. interpretari, docere et discere satis est. Quasi vero non iidem, qui haec dicunt, imminui jura et privilegia, pessum dari aureae bullae sanctiones, Hispanos orbis imperium affectare, peregrinis artibus nobiscum agi, comquerantur. Eccur igitur, quibus sophismatis subvertantur leges auferanturque immunitates, quibus artibus Hispani ad Catholicum regnum grassentur, quae denique externae technae sit, quibus petimur, discere nolunt? Diogenem in dolio diceres; qui ibi inclusus, quid reliquus orbis ageret, non curabat.
v. notas ad lib. I. verb. immotum adversas etc.
Multo minus hodie praesenti potentia extingui poterit sequentisaevi memoria. Nam et typographiae beneficio in plures libri sparguntur: nec prohibitio ultra prohibentis territorium extenditur. Nulli sunt Romani, qui
Orbi dominentur. Ergo quod in Italia scribi non poterit, in Germania poterit; et quodibi non licebit, Galli edent etc. Ex quo tamen non sequitur, impios, aut improbos, notaeve obscaenitatis libros non prohibendos. Quam vis enim verum sit, ejusmodi scripta plerunque avide conquiri lectitarique, donec cum periculo parantur; mox licentiam habendi oblivionem afferre: (Tacit. XIV. Annal.) tamen quidam ignoratione libri, alii metu, plurimi emendi difficultate ista vetita negligent. Ita quidam librum nescient, quidam legere nolent, quidam non poterunt.
Minuta sacrile gia puniuntur, et magna in triumphis feruntur. (Sen. Ep. lxxxvij.) Muscarum parvaetelis aranearum pendent; vespae perrumpunt.
Non unum est in hac historia modestiae Tiberii documentum. At qui is mundi dominus erat. Hodie quorundam tanta dementia est, tantaque vanitas, ur titulos patrim oniis emant; titulos splendidos illos quidem, et fumosos, sed omnire vacuos; quique non ad aliud utiles sunt quam ut quod ex patrimonio reliquum est devorent. Ventum est, in Italia maxime et Hispania, eo ineptiarum, ut cum ejusmodi par negociorum aut officii causa congressum parant, prius nunciis hinc inde commeantibus de mutuis titulis et caerimoniis, quibus utantur invicem, conveniant.
O curas hominum! o quantum est in rebus inane! Vanescet Augusti honor, si promiscuis adulationibus
vulgatur.) Praecipuum vulgatorum honorum exemplum sunt equestrium ordinum nomina: quae olim virtutis proemium nunc promiscue etiam indignissimo cuique conferuntur. Vt quidam inde S. Michaelis in Gallia Ordinem non amplius virtutis signum, sed omnium bestiarum monile dixerit.
Egregia verba, et auro signanda! Summa est, unum insatiabiliter parandum, prosperam sui memoriam: quod duplici consequimur viâ; virtutum famâ, et externis monimentis: quales statuae sunt, effigies et similia. Virtutum recordatio etiam sine pictura aut sculptura in hominum animis vivit. Quae saxo struuntur, si judicium posterorum in odium vertit, pro sepulcris spernuntur. Falluntur ergo, qui virtute destituti marmoreis molibus et mendacibus inscriptionibus posteritatem falli putant.
Atque adeo hodie idem mos durat: sive majestati ita consultum Principes putant, sive hoc modô tempus tanquam ad integram consultationem sibi servant. An cum a Principis facie neminem tristem discedere oporteat, repulsae pudorem sublevant datae per intermedias personas, vel per epistolam, quae non erubescere dicitur. Sed qualiscunque illa sit ratio, quae in Principibus istum morem probet: in privatis non ferenda superbia erit. Quis non rideat ineptiam illius, qui cum infantem ex sacro baptismate suscipere rogaretur,
scripto id a se peti jussit? Quis sine risu, imo quis sine indignatione Pallantem Claudii libertum audiat, nihil unquam domi, nisi nutu aut manu significasse; vel si plura demonstranda essent, scripto usum, ne vocem consociare? (Tac. XIII. Annal.) et tamen in universum veteres non voce, sed poppysmatis, sibilis, et expresso digitis sono famulos vocasse, raroque contulisse cum illis sermonem observat accuratissimus Laurentius Pignorius in doctissimo de ministeriis servorum commentario.
v. quae dixi latissime ad lib. I. passim. et lib. III. verb. provenere dominationes. Non possum aptius exemplum afferre, quam Hispaniarum Regis. Ex quo securâ Neapolitani regni et Mediolanensis Ducatus possessione gaudet, nunquam illius rebus conducere potest, turbari Italiae quietem. Et tamen superioribus annis, cum inter Paulum V. Pontificem et Remp. Venetam nota Orbi dissidia vix bene quietam Italiam ad novos motus solicitare viderentur, Philippus III. Rex, quo se Ecclesiae defensorem ostentaret, largissime Pontifici suas opes obtulit. Nec hucusque res stetit. Mandatum Comiti Fontano, militem scriberet, Pontifici requirenti praesto esset. Scriptus miles, omnia ad bellum parata: adeoque in ista pietatis ostentamenta impensa sunt octingenta millia philippicûm, ex regiâ pecunia; praeter id quod a civitatibus et oppidis Ducatus Mediolanensis depensum est. Quod quantum fuerit ex eo colligitur,
quod sola Mediolanensis civitas septem Philippicum millia in singulos dies dedit. Et tamen Regis apud Venetos Orator sancte Senatui affirmavit, (et verum erat) Regem nolle bellum in Italia; omnia ista fieri, quo Pontifici amplissime de Regis pietate constaret etc.
v. quae dixi ad lib. I. verb. pridem invisus, tanquam ducta etc.
notavi hoc artificiums. hoc lib. verb. mox Tiberium etc.
vide dicto loco.
et hoc est illud praeceptum: noli facere. conservus tuus sum. de quo dixi ad librum tertium. Hoc modo Nicolaus Capponus, deposita Vexilliferi (Gonfalonierum dicunt) dignitate, minuendae invidiae causa rusti catum in villam abiit. Et Bernardus Cabrera ardentissimô apud Petrum Aragonium favore, cundem in finem monasterio se inclusit: unde a Rege extractus, et majoribus admotus honoribus, non potuit aemulorum in vidiam declinare. Horum enim suggestionibus incitatus Rex innocentissimo, nec cujusquam sceleris comperto caput demi jussit.
Tyranni ut faciendis sceleribus prompti, ita quae fecerunt audiendi impatientes sunt. Nolunt corrigi, reprehendi, moneri. Referunt Hispaniae Regem circa annum Christi
M. CCC. lVIII. tam furiose puellam quandam deperiisse ut non modo in illius gratiam plurima rege indigna faceret, sed et suâ manu quosdam regii sanguinis illius causâ occideret; denique eidem ab omnibus regni ordinibus fidelitatem, et obsequium jurari vellet. Abominati proceres rei indignitatem, duodecim ex primariâ nobilitate viros ad Regem ablegarunt; jussos reverenter deformem amorem, causasque propter quas pellici regiae obsequium jurare nequeant, exponere. Quod cum illi fecissent, Rex, barbâ suâ tactâ; per hanc juro, dixit, male vos locutos. Nec alio dato responso eos dimisit. Paucis interjectis diebus, cum Hispalim venisset, XII. illos oratores noctu in aedibus suis interfici jussit.
Quod plerunque accidit in populis, qui immunitatibus et quadam libertatis imagine gloriantur. Indeque Boccalinus privilegia lapide scandali, seminarium zizaniorum appellat: ex quâ causa omnia inter Principem et subjectos dissidia oriantur. Sane Principatus, quo propius dominatum accedit, et solutam legibus potestatem, eo firmior minusque seditionibus obnoxius esse videtur: et ex contrario pronior est in rebelliones et civilia bella, omni tyrannide pejus malum, via, ubi Optimatibus, potentiae et opum suarum consciis in Regem contumacibus esse licet. Nec in Regem modo, sed et in mutuam plerunque perniciem arma sumunt, qui in magno regno parvos se Reges sciunt. Tacitus de Britannis: (in Agric.) olim Regibus
parebant; nunc per Principes factionibus et studijs trahuntur. nec aliud adversus validissimas gentes pro nobis vtilius, quam quod in commune non consulunt. Rarus duab. tribusve civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus. ita dum singuli pugnant, vniversi vincuntur. De ijsdem Britanniae populis, sed recentioribus, Guilielmus Neubrigensis, sat prudens scriptor, in Historia rerum Anglicarum sui temporis ita ait: Castella per singulas provincias crebra surrexerant studio partium; erantque in Anglia quodammodo tot Reges, quot domini castellorum; habentes singuli percussuram proprij numismatis, et potestatem subditis regio more dicendi juris. Cum itaque singuli excellere quaererent, vt quidam superior, quidam vel parem ferre non possent, feralibus inter se inimicitijs disceptantes, rapinis atque incendijs pulcherrimas regiones corruperent. Denique Christianorum Principum multitudinem exarmasse illorum potentiam, atque, auxisse rem Turcicam, et nostri homines agnoscunt, (v. Th pol. cap. XXXIII. et XXXVI.) et ipsi Turcae sciunt. Cum enim Mahumetes Imp. vereretur, ne Occidentis Principes Constantinopoli a se obsessae auxilia submitterent; Sogam-Bassa ei his verbis metum dempsisse dicitur: Nosti, Domine, Italorum Principum polyarchiam facere, vt anarchi sint, nec concordes esse possint. Multa quidem illi ratiocinantur, consultant, decernunt; sed horum nihil aut parum exequuntur: et quod hodie volunt, eius cras poenitet. (Georg. Phranzes Protovest 111 hist. Constant.) Et Ibraimus Bassa in Comitijs Imperij Francofortensibus dixisse
fertur: Germanorum consilia et actiones similes esse belluae multorum capitum, et plurium caudarum, quae sepem transire conaretur. et quia capitum quodque sibi diversum foramen quaereret; fieri, vt simul vniversum corpus maneat immotum, impediaturque quo minus vlterius progrederetur Contra suum Imperatorem vnicipiti animali comparabat, plures habenti caudas: quod vbi semel capite transijsset, statim corpore toto atque caudis omnibus sine vllo impedimento penetraret. Barbari judicium minime barbarum! Nam in comitiis, quae sarciendae paci publicae et communi bono stabiliendo augendoque sacra esse debebant, quae consiliorum sunt scissurae et factiones? imo quae consiliorum communium sunt effugia? Cum jam ad portas est Hannibal, dum monentur Principes et civitates, dum delecti vocantur, dum tributa emendicantur, aliquot mensium labor est: et religiosum tamen hunc ordinem non expectant negocia; effluitque inter moras rei gerendae occasio, aut ingruit malum, quod praesentibus poterat repelli stipendiis. Bella non auro minus, quam ferro geri solent. Quia autem citius hostis adest, quam Imperij Proceres conveniant, desunt plerunque publicae opes, quibus alatur domesticus miles, et ex vicinis gentibus auxilia contrahantur.
Qui alios repentino bello adoriri, aut aliorum in se impetum remorari volunt, pacem et concordiam speciosis et irritis nominib. jactant, (Tacit. I hist.) et missis legatis,
aut ad se missis detentis, adversarium ludificant. Nonnunquam etiam dimittuntur hostium oratores non alio cum responso, quam secuturos mox relaturos responsionem ijautem deinde aut plane non mittuntur, aut non nisi compositis necessariis rebus tarde nimis expediuntur. Romanorum legati a Perseo e Macedonibus redeuntes, nullâ re magis gloriabantur, quam decepto per inducias et spem pacis Rege. adeo enim apparatibus belli fuisse instructum, vt omnia opportuna loca praeoccupari ab co potuerint, quam exer citus in Graeciam transmitteretur. Spatiô autem induciarum sumptô venturum illum nihilo paratiorem; Romanos omnibus rebus instructiores coepturos bellum. (Liv XlI 1.) C. Caesar Helvetios transitum petentes distulit, ad praestitutam diem redire jussos. interim aditus omnes validis praesidiis firmavit: reversis deinde transitum negavit. (Caes. I de bell. Gall.) Et Sadinus, donec exerci tus in vnum conduceret, datis mitibus responsis, dum Pomponius Labeo e Moesia cum legione, rex Rhoemetalces cum auxiliis popularium veniret, Thraces elusit. (Tac. hic.) Simile exemplum de Ptolomaeo Philopatore Aegypti Rege est apud Polyb. (lib. v.) aliud de Emanuele Imperatore Constantinopolitano apud P. Iustinianum: (II. hist. Venet.) aliud apud Hyeronymum Conestaggium (lib. IV. de coniunct. Portug cumreg. Castil.) de Phillippo Rege Hispaniae, Cardinalem Riarium a Pontifice ad se missum, in itinere perpraefectos suos magnifice excipiente, ludisque et spectaculorum varietate
tam diu detinente donec Albae Dux Lusitataniae regnum (de cuius controversâ successione Pontifex sibi cognitionem arrogabat) subegisset. Aliud de Cosmo Medicaeo apud 10. Baptistam Cinum (lib I. de vit. Cosm.) Salviatum et Ridolfum Cardinales, ne noviter jacta imperij fundamenta convellerent, extra vrbem per amicos detinente. Denique nostra memoria in famosissima Ostendae obsidione Albertus Archidux hoc modo a praesidiariis delusus est. Cum enim inducias pepigissent, quasi de deditione acturi, dum simulant colloquium, furtim. v. cohortes auxiliares cum ingenti vi commeatus intromissi sunt. Sed non debuit praeteriri insignis eiusmodi Themistoclis astus, quo Lacedaemonios decepit. Post Xerxis e Graecia fugam Athenienses vrbis suae muros, quos ipsi ante diruerant, restaurare parabant. Quod cum Lacedaemonii, quibus omnia illorum consilia suspecta erant, legatis missis impedire vellent, adeoque verbis vim addituri videretur: Athenienses Themistoclis vsi consilio, Lacedaemonios dimittunt cum responso: e vestigio secuturos suos oratores, qui causam suam sociis probaturi sint. Illis abeuntibus, ipse Themistocles Spartam ablegari se iubet, aliosque sibi adjungit socios; qui tamen non secum abirent, sed tam diu manerent, donec murum in eam altitudinem extruxissent, quae hostium impetum repellere posset. Vrgerent modo opus, nec vlli labori, sumptuive parcerent. Peracto itinere, cum Spartam venisset, non ilico ad magistratus perrexit:
sed initio causasipse sibi pro arbitrio fingens, tandem socios se expectare dicens, miratusque nondum adesse, rem in multum tempus extraxit. Tandem cum illi quoque venissent, et Lacedaemonii interea certis nunciis comperissent, surgere Atheniensium muros, nec vllam nunciationis suae curam haberi: Themistocles illos hortatur, ne vanis rumoribus fidem habeant: mitterent potius fidos ex suis homines, qui comperta cum fide referrent Annuunt illi, mittunt Athenas (opinione sua legatos, re autem vera pro Themistoclis salute obsides) et simul quosdam suorum Themistocles, cum arcanis mandatis, retinerent a Spartanismissos, nec ante dimitterent, quam ille rediisset. His omnibus compositis, Themistocles ad Regem et Ephoros prodit: fatetur, vrbem suam muro cinctam. Postremo ille Athenas, isti Spartam redeunt. (Thucyd. I. Iustin. II.) Haec sophismata juste an secus vsurpentur, quaerere libet. Certe Alexander Magnus latrunculorum et furum solertiam esse dicebat, noctu et ex insidiis hostem adoriri. (Q. Curt. lib. IV.) Quod legati, Perseum Regem induciarum spe deceperant, vt dixi, magna quidem Senatorum pars probabat. Sed addit Livius veteres moris antiqui memores novam istam sapientiam improbasse. non astu magis, quam vera virtute bella gessisse majores. Et Tiberius Adgandestrio Principi Cattorum respondit, non fraude, neque occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostes suos vlcisci. (Tacit. II. Annal. Ego arbitror rectius
dici, facti quaestionem esse; et principalem causam trahere hanc veluti consequentem: vt si justat sit belli causa, justi sint etiam hi doli: sin injusta, etiam has technas improbas pronunciem. Quidni enim summam publicae rei quibuscunque modis salvam praestemus? Nihil turpe est, quod inimico detrimentum afferat. (Achill. Tat. VII)
--- Dolus an virtus, quis in hoste requirat?Addo tamen necessariam limitationem, modo sanctum illud Fidei numen nullo scelere violetur. (v. Thom. Dempster. lib. I. de iuram. cap. II.) Favent pietati fideique dî. Quomodo autem istiusmodi artibus fides contaminetur, equidem non video. Sunt inter Principes vsitatae, jure gentium probatae; vt qui per illas decipitur, non de dolo hostis, et ruptâ fide (quippe quae nulla data est) sed de suâ imprudentiâ et credulitate conqueri debeat. Omnibus scriptum est hoc monitum: I. vigila, et diffidere memento. hi sunt nervi prudentiae. Tractatus ad nihil obstringit. (Decian. lib. II. cons. lVI.) et multa tractantur, quae non concluduntur. (Decian. cons. CV. CXXX III.) Huc contenditur saepissime, vt per eiusmodi iniectas spes et tractationes hostis securus reddatur, et negliges. Sed aliud erit dicendum si jam pactum aliquid sit, et conventum. Tunc enim, quicontra molitur, contra datam fidem agit. Non ergo callidum Petri Aragonii factum probare possum, quod tale historici memorant. Cum inter Carolum Andegavensem et Petrum de Siciliae regno armis decerneretur;
et Carolus maritimis terrestribusque copiis superior Insulae immineret, Aragonius, qui Caroli superbum atque elatum ingenium noverat, ad equestre paucorum certamen provocat. profligari posse bellum duello, longiori mole attriturum mutuas opes, regna, populos. Placuit condicio, et Burdigala, quae tunc Britanniae Regi parebat, duello lecta. Igitur cum Carolus ad praestitutum diem se stitisset, et ad occidentem vsque solem frustra Petrum aspectasset, sero agnitô errore abscessit. Vix est, vt non improba sit haec solertia. Data enim fides erat in rem certam ad duellum, ad certamen; nec praestita. Quod autem Xenophon. (Cyrop.) ducem militum insidiatorem esse debere ait, et suae mentis occultatorem, et fraudulentum, et furem, et veteratore, et raptorem; eô, quô diximus, sano sensu accipiedum est, ne quid scil. in datam fidem peccetur. Ita enim ipse Xenophon se explicat, cum addit supradictis; operam dandam bono duci, vt cum suis paratis hostem non instructum deprehendat, cum armatis inermem, cum vigilantibus dormientem, conspectum ab se, cum is illum non videret, denique vt locorum difficultatibus impeditum ipse constitutus in loco commodo adoriatur. Non igitur oportct hostes in consilium adhibere; nec armorum magis est militia quam temporum. Placet cam demum esse veram victoriam, quomodo nullum praeter hominem animal vincere potest, id est, ingenij quadam solertiâ. Nam corporis robore, vrsi, leones,
apri, lupi dimicant: qui vt viribus superiores nobis, ita ingenio et ratione infra nos sunt. Indeque Lacedaemonij, si quando stratagemate hostem superassent, Marti bovem immolabant; sin aperto praelio, Gallum.
Iasonis apophthegma est, miserum se vocantis, quod non regnaret. (Aristot. III. polit. III.) dixi ad libr. II. verb. caeterum Tiberio haut etc.
v. quae dixi ad lib I. verb. pridem invisus etc.
has aliasque callidorum aemulorum artes exposui ad librum primum.
Grande donum, et quod non gratiam sed odium mereri potuit. Quippe vbi impares merito se putant Principes, destrui fortunam suam rati, et velut exprobrantes, oculis suis observari tam invidiosos benefactores pro gratia odium reddunt. Agrippina Neronis mater cum ad vestem et gemmas dono sibi a filio missas, non his instrui cultus suos, sed caeteris arceri proclamasset, et dividere filium, quae cuncta ex ipsâ haberet; minareturque ituram se cum Britannico in castra, patefacturam suas nuptias, suum veneficium; praegravis Neroni, interfecta eius jussu est. (Tacit. XIII. et XIV. Annal.) v. quae dixi ad lib. III. verbo. fato potentiaeraro etc.
Magni conatus, et praecipitia incoepta
non saepius ab ipsis Principibus, quam ipsorum amicis, opes aut potentiam inde aucupantibus procedunt. Fridericus Comes Palatinus mitissimi ingenij Princeps semper habitus, suorum prava suggestione ad consilia sibi et Germaniae vniversae exitiosa impulsus essedicitur. Quippe maiores sibiapud Regem honores spondebant. Iam opes, potentiam, praefecturas, regiae denique fortunam omnes spe devoraverant etc.
Prima calliditatis ars est, suam cuique spem velut hamum obiicere. Animus spe occupatus non vacat pensandis periculis, aut, quae struuntur, insidiis.
Spes implet tumidum naufragiis mare;
Spes capitis onerat retia piscibus:
Hac Bellona ferox vsa satellite,
Mortalem quoties solo
Fudit prodiga sanguinem?
dixi ad lib. II. verb. in ea divisione.
notavi ad lib. II. verb. addit munificentiam Caesar.
Burgundiones solio deturbabant Regem, sub quo fortuna belli titubasset: et Aegyptii omnes casus adsignabant rectoribus suis. (Ammia. Marcell.) XXVIII.) Mossynoeci, si fortuna coeptis non adspirasset, reges suos totius diei inediâ puniebant (Pompon. Mela lib. I. cap. XX.) Sed non est prudentis ex eventu aestimare consilia: cum saepe res sapienter et mature deliberatae sinistros exitus,
pessime vero consulta bonum finem sortiantur. Saepe stulta consilia hostium im prudentia correxit: saepe sapienter deliberata inevitabilis fatorum necessitas evertit. Qui prava consilia ex felici eventu laudant, bona ob adversam fortunam damnant, ad male censendum homines invitare videntur; inque causa sunt, vt animi consulentibus imminuantur, ne in apertum sententiam suam libere promere ausint. Inde sapienter Carthaginenses cum ducum suorum acta recenserent, non eventum atque casus, sed consilium spectarunt: cum multos etiam qui pravo consilio feliciter rem gesserant, tanquam homines stultos, Reip. perniciosos cruci affigerent. Sed hîc illud notandum venit, consiliorum quoddam genus esse specie temerarium, aut stultum; re autem vera sapienter, et intuitu hostium socordiae aut ignaviae susceptum. Cum enim non omnes homines sapientes sint, sed plures impetu abripiantur, alij desidiâ marcescant, quos nota pariter et occulta fallunt: audere licebit interdum, quod, si in alium susciperetur, imprudens et stultum foret. Cum quidam Ferdinandi Ducis Albani factum quoddam vt temerarium, et inexperto juvene, quam veterano duce dignius familiariter reprehendisset: respondit Albanus, non negare se, fuisse anceps et aleae plenum factum: sed fiduciam prosperi successus sibi fecisse hostes rei militaris plane imperitos (Conestagg. VI. de coniunct: Lusit. cum Regn: Cast.
Nullo mirante, quod diu egens, et parto nuper praemio
male vsus plura ad flagitia accingeretur.) Quod fieri necesse est, vbi delatores, genus hominum publico exitio repertum, et paenis quidem nunquam satis coercitum per proemia illiciuntur. Delatores qui non castigat, irritat. (Domitiani dictum apud Suet. in Domit. c. X.)
Quibus additus miles etc. relatus est hic locus ad li I. verb. Granium Marcellum etc.
iste tragaediae ordo explicatus ad lib. I. verb. Granium etc.
retuli ad lib. I. verb. neque imperasse se et lib. iij. verb fato potentiae raro sempiternae et verb. audire me memini etc.
notavi ad lib. III. verb. et cum accusatores etc.
Gravissime Deum offendi, acerbissimis tributorum exactionibus, adeo clarum est, vt nulla egeat demonstratione. De Eduardo Angliae Rege Polydorus Virgilius in Historia Anglica refert, cum ingentem auri vim ex tributis redactam ad se afferri jussisset, vidisse malum daemonem foedissimâ specie pecuniis insidentem: eoque spectaculô territum pium Regem praecepisse, suum cuique reddi. Sed et contra naturae rationem inhumanitate ista, ne quid saevius dicam, peccatur. Principatus conditos scimus, vt vi sublata, quae omnia ad potentiores trahebat ex naturae et rationis imperio agerentur res humanae. Quid autem ad naturam magis accedit, quam vt quisque partis industriâ suâ aut amicorum liberalitate
opibus fruatur? Quid rationi civili commodius, quam vt intelligamus, quid nostrum, quidve apud nos fisci sit. Atqui Princeps, qui legitime collatas pecunias aut ipse per luxum profundit, aut avaris hominibus committit, et inde novas sustinendi militem rationes cogitare necesse habet, facit, ne sciant cives, quantum ex domesticis opibus Regi, quantum sibi jura attribuant. Quî enim id sciant, cum non hoc suum ac ne legis quidem arbitrium sit, sed Principis duntaxat vnius; cumque tributô semel exactô adhuc ipsi simpliciter suis bonis non gaudeant, quae alijs scilicet Regis edictis possunt rursus delibari? Porro quae adversus Deum et naturam peccat rapacitas, etiam inter homines non vsquequaque felix esse solet: quod historiis, quas deinde afferemus, clarum fiet. Quod enim quidam egestatem civium dominantis securitatem esse existimant; falluntur illi profecto. Paupertas quippe et egestatis fastidium non abjectos homines facit et injuriarum patientes; sed quia afflicta ipsorum fides est in pace, et vnica spes in turbatis rebus, novarum rerum extreme cupidos vt nihil sit tam difficile, tam que anceps, quod illi non audeant. Semper compertum est egentissimum quemque esse audacissimum; et non taro in desperationem abire paupertatem; eam maxime, quae neque terrae hiatu, neque aquarum inun datione, neque naufragij damno, neque hominum insidiis, aut denique negociationum casibus, sed crudeli illorum Principum avaritiâ
contingit, qui non tondendo gregem suum, sed excoriando et deglubendo opulentos se evasuros pastores stolide credunt. Qui hodie nocere non poterunt, fortasse cras poterunt. Tempus, et mille nunquam cogitati casus occasiones afferunt, quibus non potens modo inimicus, sed debilis et contemptus, et qui nun quam fortasse juvare potuit, possit in perniciem vltimam nocere. Non tam omnibus fortunis nudari quis potest, vt non ad vindictam ei cultellus remaneat. Prius necis paternae, quam ablati patrimonij obliviscuntur homines. Metus et terror infirma vincula caritatis sunt; quae vbi remo veris, qui timere desierunt, odisse incipient. (Tacit. in Agric.) Non igitur immane latrocinium et atrocissimum hoc furti genus probare nobis possunt, qui politicum praeceptum tradunt; premendos ferocientes, et regnantibus periculosos civium spiritus; adimenda ea, ad quae, si respexerint, superbia et opum conscientia obsequium excutere possint et, vt Italorum proverbium est, bona subiectis populis sensim, et quasi guttatim instillanda; mala simul et semel ingerenda. In magnates ea cautio valeat; illis honores, opesque, ne majora quam par est, concupiscant, parce distribuant. Plebes eo nos metu liberat; quae vilis humi serpit, et animo praedita est nun quam assurgente sublimibus consiliis, et cogitationum magnitudine.
--- Satis est populis fluiviusque. Ceresque.(Lucan. IV.)
Lucan. iij de Caesare.
Gnarus et irarum causas, et summa favoris
Annonâ momenta trahi etc.
Nihil a principe requirit vulgus, quam panem et frumentum in foro. Cererem et Bacchum et Ocii dulcedinem innocenti stupiditate colit; et raro in alios, quam qui ad haec numina sua avarus manus porrexerant, exarsisse legitur; eaque bona sua pertinacius defendit, aut it recuperatum, quia sola aestimat, et horum intuitu omnium aliorum obliviscitur. Romona plebs sub pessimis et crudelissimis Imperatoribus, et Florentini trucidato per insidias Alexandro Duce nullam status mutationem expetebant. Quippe annonam vilem fuisse satis erat ad amandos istos principes. Hebraeus populus etsi in Aegypto gravissimam servitutem, a Pharaonis ministris continuis laboribus ita pressus, vt vix respirandi haberet facultatem, in victûs tamen et rerum necessariarum abundatia facile oblitus est libertatis. Postquam vero stupendis omnipotentis Dei miraculis et potentia in effabili velut manumissi Palaestinam versus per loca omni solitudine vasta iter facerent, et initio panis, mox aqua denique carnes deficerent; non semel durissimum servitutis jugum, et ollas Aegyptias optare sustinuerunt. Romani, quo Gallos recens domitos quietos tenerent, non efficacius vllum existimabant remedium, quam omnes ditescendi praebere eis occasiones.
Quae res tam feliciter illis cessit, ut de populis illis, qui bellicosissimi olim fuerant, Tacitus (in Agric.) veluti de re, in quâ praeter famam nihil duraverit, Gallos quoque olim in bellis floruisse dicat. Ex quo apparet, segniciem cum ocio intrasse, et opum atque divitiarum, quas collegerant Galli, ingentem vim enervasse illum tam armipotentem olim populum: ut Taciti tempore pene fabulae simile fuerit, Callos aliquando bellicosos fuisse Quemadmodum ursi, leones, aliaque morsu et unguibus nocentia animalia deponunt insitam feritatem erga pascentem, parent imperanti, blandiuntur: ita nulla re mansuescunt homines meliore fide, quam si opibus per industriam partis Principis beneficio frui possint. Inde saevitiam annonae incusante plebe Romana Tiberius statuit frumento precium, quod emptor penderet, binosque numos se additurum negociatoribus in singulos modios. (Tac. 11. annal.) Vespasiano et Aureliano Imperatoribus volupe fuisse dicitur, pascere populum. Et hic quidem, quo vilior esset annona, librae unciam addidit: ille architecto rationem monstranti, qua praegrandes columnae exiguis impensis et paucorum hominum operis in Capitolium duci possent; placere quidem sibi inventum, respondit; sed sineret se populum pascere. Quo pertinet sanctissimum cujusdam et pientissimum consilinm; fame populos urgente, Principem ditioribus tributum indicere debere ad pauperum sustentationem, eamque pecuniam, vel eâ
coemptum frumentum postmodum pauperibus suo nomine distribuere. Carolus Flandriae Comes Tamardum e gratiosissimis aulicis alendis e fisco egentibus praefecit: ipse cum loculis in vulgus prodibat, circum templa obambulans, stipeque sua manu mendicis promens. Dardaniorum, eorumque, qui annonam flagellabant, et clausis horreis frumentum supprimebant, nequitiam compressit, apertis conditoriis, triticoque in egenos distributo. Qua popularitate adeo carus subjectis fuit, ut caesia sceleratis hominibus corpus pro se quisque tanquam sanctas reliquias venerarentur, osculaque ferrent; denique aliquid capillorum, barbaeque atque adeo unguium et vestimentorum, domestica religione asservarent, colerentque. (P. Aemil. v. de reb. gest. Franc.)
Satis igitur constare arbitror, falli Principes, qui a pecuniâ ditibus sibi periculum, ab exhaustis, et excarnificatis securitatem promittunt. Quia tamen pauci prudentiâ honesta ab deterioribus, utilia ab noxijs discernunt; plures aiiorum eventis docentur: (Tacit. s. hoc lib.) ego quoque exemplis, quod dictum hactenus, adstruam. Carthaginenses superbe et avariter Africanis imperitabant; mediam fructuum partem auferentes, tributa duplicantes, et solum probantes ministros et praefectos, non qui clementer benigneque populos tractassent, sed qui grandem aerario pecuniam per fas nefasque corrasam intulissent. Quibus rebus factum est, ut pleraeque civitates seditiosis militibus postea accederent. (Polyb. 1.) Ob eandem causam ab illis Hispani
quoque defecerunt: (Polyb. 11.) et ab Atheniensibus post cladem in Sicilia acceptam Socii. (Thucyd. VIII.) Etiam Romae suspectô Senatus, populique imperiô ob certamina potentium et avaritiam magistratuum, fessa Resp. in vnius potestatem concessit: (Tac. 1. annal.) Et Gallis avaritia, alijs juncta causis fatales fecit Siculas Vesperas: (Leon. Aretin. III. histor. Flor.) et Ludovico Sforzae Mediolani Principatum abstulit. (Guicciard. I. histor.) In Gallis Carolo VI. Rege, rerum venalium vicesima indicta erat. id onus vrbes detrectabant. contra regii ministri nitebantur. Cum igitur Parisijs in foro olitorio femina quaedam nasturtium vaenum exposuisset, coactor Regius obulum postulat; muliercula ad astantium virorum auxilium provocat. Concursu facto exactor a turba oppressus, obtritusque est. Inermis plebs ad aedes publicas impetu fertur. dejectis foribus arma telaque corripiunt: exactores, redemptoresque, quoscunque vrbem pervagati deprehendere poterant, plumbeis malleis confecerunt (P. Aem. IX.) Pisani olim a Florentinis, quod omne negociandi genus ipsis interdiceretur, et artes, praeter manuarias, omnes exercere prohiberentur, defecerunt: nec nisi post multos annos, et immensos Florentinorum sumptus subigi potuerunt. (Guicciard. II.) Hispanis Mediolani occupationem facilem fecit populorum ingens erga Gallicum nomen odium: qui a militibus gravia et intoleranda, perpessi, cum neque Rex ob pecuniae inopiam satis provideret, neque praefecti obsisterent,
incredibilis, quo Regem prosequebantur, studij et benevolentiae obliti omnia sursum deorsumque volvi miscerique cupiebant. (Andr. Maurocen. 1. hist. Ven.) Eadem tributorum acerbitas Gandavi in Flandria (Marocen. IV. hist. Ven.) et absente Carolo Caesare in Hispania (Guicciard. XIII.) periculosissimam seditionem concitavit: et Clementi VII. Pontifici tantum odium fecit, vt cum Borbonius cum hostili ex ercitu ad vrbem contenderet, et Pontifex cives ad conferendas pecunias hortaretur; caeteris abnuentibus Dominicus Maximus Romanorum ditissimus centum aureos nummos mutuo se daturum promitteret. (Guic. XVIII.) Gotricus Daniae Rex, (Gothofredum Germani et Itali vocant) cum Frisios oppressâ libertate, fortunis cunctis ablatis in turpem miseramque fortunam adegisset; tributum quoque annuum injunxit: quod maxime fecit, vt servitus illa diturna non esset Aedificium, cuius longitudo erat ccxl. pedum, duodecim paribus spaciis maceriâ diremptis distinctum struxit; ad cuius caput Quaestor, cum tributum pendendum erat, considere jussus est. Ad finem vero clypeus concavus ex aere locatus, in quem singuli Frisiorum tributum soluturi numum coniiciebant: cuius cadentis sonum si Quaestor ex longo intervallo exaudiret, insolutum cedebat: sin minus; regio quidem fisco ille accrescebat; sed qui jecerat, alium atque alium majoris ponderis eodem coniicere cogebatur, donec tinnitus Quaestoris aures feriret. Addunt alii, auri et argenti vsu omni in corporis
cultu vetito ad vimineos torques, similiaque servitutis extremae argumenta eos latâ lege redegisse; praefectum dedisse, qui in servili obsequio et operis miseros detineret; ostium in aedibus ad Septentrjonem unum habere jussisse, humilius quam pro statura corporum: cum, ut jugum quotidie turpiter subire, tum ut exituri inflexo toto corpore regem Danum serviliter venerari viderentur. Quis ex novae sapientiae doctoribus non diceret, bene provisum ne animos tollerent Frisii. omnia ad infringendos spiritus instituta erant. Sed iidem erectis talibus injuriis ad libertatem animis, cum arma raptim undiquaque collegissent, Danorum praesidia passim oppresserunt, aut finibus suis eiecerunt. (Vbbo Emm. v. hist. Fris.) Quod exemplum eo notabilius est quia Tacitus hîc eosdem Frisios eandem ob causam ad iram et questus, et postquam non subveniebatur, ad bellum venisse refert. Nunc alia addo. Imperante Valentiniano (placet novis vetera interserere) multiplicata per Pannonias vectigalium augmenta Optimates ultim orum metu exagitatos compulerunt mutare sedes, et trans mare abire: et flagitantium ministrorum amaritudine quidam oppressi, cum non suppeteret, quod darent, erant perpetui carcerum inquilini: e quibus aliquos, cum vitae jam taederet et lucis, optata suspendiorum remedia consum pserunt. Quibus populorum excoriationibus nudatum esse hostibus Pannoniae latus scribit Ammian. Marcellinus libro tricesimo. Guilielmus Auraici Princeps, quaerentibus
quâ spe contra potentissimum Hispaniarum Regem ipse omnium rerum egens, patriâ extorris, bellum sciret? respondit: Hispaniarum avaritiam et crudelitatem duas sibi fore portas aditum daturas in Belgium. Denique cum superiori seculo a Fontano Comite et Hispanis Cameracum obsidione cingeretur, et jam Fontanus autumnali intemperie attritô exercitu de receptu cogitaret, nihil illi ad urbis occupationem magis profuit, quam civium in Balagnium, qui se nuper Cameracensem Regulum appellari a Galliae Rege impetraverat, odium. Exasperaverat illos, quod pro mercibus in foro venalibus numisma aereum Balagnii jussu percussum, accipere cogerentur: cum pro indictionibus tributisque non nisi aureum et argenteum Balagnii exactores reciperent. Exempla praeter solitum plura attuli: ut iis receptam hodie quorundam opinionem confellerem, quâ subjectorum inopiâ principum securitas constare putatur. Nunc super est, ut, quibus artibus tributorum necessariorum invidia leniatur, doceam. Veteres limitanea regnorum loca non tam gravibus vectigalibus, atque ea quae in meditullio regni sunt, onerarunt; metu defectionis. Inde noluit Darius esse tributarios Aethiopes et Calchos, quia limitares erant. Veneti hodieque mitius tractare putantur Bergomates, Brixienses, Cremenses, Mediolanensium olim ditionis oppida. Et Neapolitani acerbius ab Hispanis habentur, queuam Mediolanenses; qui cum Allobroge, Gallis, Venetis consilia Hispanis perniciosissima inire possent. Illud
quoque consilii pars est, non imos quaestores exigendis a populo tributis praeficere. et nec ipsi privatorum limina circumeant, nec missis lictoribus pignora capiant, divexentque oppidanos. Ipsorum civium sit hoc munus; qui ex suo corpore eligant per quos ea pecunia cogatur humanius inde singula oppida inferant aerario. Si quis enim privatus detrectet aut moretur: per assuetos magistratus, notosque lictores praestat ad solutionem adigi; quam inhumano fastu quaestorum qui cum exactoribus suis brevem moram interdum crudeliter vendunt; meliusque praedati nunquam sunt, quam cum in vexatis laribus, et in quibus vix tantum est, quod tributo sufficiat, sibi quoque spolia illato terrore in veniunt. Est etiam cautio, ea tributi nomine exigere, quae quibusque locis vilissima habentur. Quomodo Romani a Frisiis coria boum, (Tac. hic.) a Siculis frumentum, a Corsis ceram (Alb. Gent. III. de jur. bell. IV.) sumebant. Praeterea pium maxime est, tributis onerare ea magis, quae divitum luxum instruunt, quam quibus pauperes vitam exhibent: et sumptuarias leges ferre, earumque contemptoribus multas irrogare Curae aerarii et vectigalium praeponendi sunt homines sanctissimi, et qui puras innocentesque manus habeant. Secus si fiat, nulla tributorum acerbitas sufficiet; et Princeps semper vacuus, ut de Erisichtonis fame pueris narramus, et erectis in futurum votis ege it. Et non inepta quorundam cautio fuit, aerarii et redituum curam sacris hominibus mandasse.
Cum enim illis Pontificia constitutio matrimonia abstulerit, cur opes relinquere optarent liberis, quos tollunt nullos? Praesumuntur itaque non divitiarum conquisitioni operam dare, aut caeteris mortalium curis occupari, sed pro domo, pro familia, pro posteris coelum habere. Ita Mediolani olim in sacro aerarium erat, pecuniaeque plebis sequester sacerdos esse ex lege jubebatur. (Alciat. II. hist. Mediol.) et M. DC. XXIV. Senis Camerlingi officium (is aerarii curam habebat) monachis concedebatur: (Malavolt. lib. VII. hist. Sen) et nuper sacratissimus Dominus Imperator noster, Camerae, ut vocant, Austriae Cremsmunsteranum Antistitem Praesidem dedit. Multum quoque tributorum invidiam minuet, si Princeps fundos patrimoniales suos, et quicquid in domestica ejus hereditate est, coli jubeat, et inde redactas opes publicis vectigalibus jungat. Quam curam hodie haec facilior popularis pecuniae ratio atque fiducia pene evertit. Negligi enim patrimonia illa Regum tanquam angusta aut laboriosa aut denique ad privatorum sortem accedentia incipiunt; mox in gratiosos homines dividi, pignori dari, veraque aut si mulatâ emptione excidere. Ita innocentissimum vivendi genus omittunt de suo vectigali, illudque tributorum instituunt praedae proximum. Denique exactam pecuniam cum artificiosa quadam parsimoniae ostentatione in publicam utilitatem erogare decet; ut videant gentes, non eam per luxum et ignaviam prodigi conviviis, ludis, venationibus, et turpissimâ
in sycophantas et adulatores liberalitate. Sed cum fiat plerunque ut male extorta flagitiosius consumantur; perpetua necessitate tenentur Principes novis indictionibus exsugere subjectos sibi populos, et ad ea devenire, quae sine dedecore Principum, et infamia seculi dici scribive non possunt. Inde enim prodierunt modi nostrâ aut avorum memoriâ reperti, quâ Principes carentes pecuniâ militem suum in hybernis vel praesidio retentum ex civium suorum expilatione, et vicini agri depopulatione alere solent. Nam quod Cyrus Babyloniis a se devictis praesidium imposuisse, eique ab ipsis stipendium numerari jussisse legitur, (Xenoph. VII. Cyropaed.) id fortassis in urbe recens captâ, et mobili, indeque suspectâ, singulari ratione probari poterit. Inde quoque magnâ cum militiae nostrae infamia, quâ amici ac hostes pari discrimine habentur, orta consuetudo, singulis civium aedibus unum aut plures imponere, quos illi cibo, potu, lecto, nocturno lumine, et pro jumentis foeno, stramine, interdum et avena sine precio instruant. Quem morem in Italiam ex Gallia translatum Ludovici XII. temporibus Guicciardinus libro quarto et decimo tradit. Sed Ioannes Paptista Pigna libro quarto Historiae de Principibus Atestinis, Mastinum Scaligerum multo ante equitum ad VM. pace aluisse scribit; utique leviore impendio, quia in privata hospitia distribuebantur. Vt ut sit, mos ille post ea tempora ab Hispanis tanta crudelitate atque acerbitate in urbe Mediolanensi exercitus
est, ut pene incredibile sit, quodillorum temporum scriptores memorant. Milites per civium domos distributi non modo patresfamilias ad victum sibi quotidie lautum et delicatum suppeditandum, verum etiam ad pecuniam, eaque omnia, quibus luxui servitur, cogebant. Quae cum intolleranda essent; non nisi clandestinâ ex urbe fugâ (quippe palam non licebat; cum milites suspectos domi cum conjugibus et liberis vincirent) vitari poterant. Quam ob rem tabernae atque officinae tota urbe clausae erant, et ubise olim frequentia suffocabat, moesta solitudo. Miserabilis urbi facies, et hominum nimia clade stupentium attoniti vultus. Res certe summa miseratione digna, et exemplum inconstantis fortunae plane singulare. Viderant homines urbem paullo ante; civium opibus, splendidissimis aedificiis, superba rerum omnium copiâ nobilissimam; multitudine hominum tanta, nt credi posset seminarium esse, ex quô mortales Jupiter in orbem emittit, vel quo fatis vocantibus coeunt homines. Tunc versa rerum vice innumeris partim pestilentia absumptis, partim ultimorum metu fugâ dilapsis, vacua habitatoribus, ac pene deserta erat. uterque sexus incultus, sordidatus, rerum omnium egens. nullum earum artium vestigium, quibus precium luxus fecit, quarumque industria tam ingentibus urbem opibus ditaverat. Ex quo in eam desperationem civium animi lapsi sunt, ut mortem in tot mal orum remedium optantes, quidam ferro,
alii laqueo, nonnulli praecipitio exiisse miserias illas memorentur. Nec hactenus malum stetit. Saevitum in absentes, quorum, si vocati non comparuissent, bona publicabantur. Et erat tantus proscriptorum numerus, ut minuendae molestiae causa, quae in scribendo erat, proscriptionum tabulas typis excudere necesse esset. Sacra quoque templorum spoliabantur pecuniâ, in militum stipendia. Denique Antonius Leva militum dux omnem civitatis annonam ad secontractam et in publicis locis conditam illis ipsis a quibus rapuerat, immoderato precio vendebat His vestigiis nostri Principes insistentes cum summa sua infamia (sa tem apud bonos) atque miserabili populorum exitio bella gerunt. Nam quod temporum necessitate, et seculi ab antiquis longe diversi condicione se excusant, id vero vanum est. Non est. non profecto temporum vitium, quod est hominum iniquitas. Decidatur aliquid ex immenso Regum luxu: restringatur effusa illa in gratiosos et adulatores pecuniae publicae profusio: coerceatur insatiabilis quaestorum ministrorumque avaritia, fraudes, dolique nunc consuetudine peccandi non excusati modo. sed pro justis, licitisque ha iti. Nunquam deerunt pecuniae non in militum modo stipendia, sed in magnificentiam quoque et reliqua ma estatis ostentamenta. Nec adeo infelix est nostra aut superior aetas ut non protulerit viros Princ pes qui, quod frugalitatem, et largiendi modum quendam habebant, ad exercitus sustentandos, et viros in
quaque arte praestantes praemiis afficiendos, et caeteram regiam liberalitatem pecuniae satis habuerunt. Cosmus Magnus Hetruriae Dux tenuibus novi imperii initiis, difficilimisque temporibus, et exhausto praedecessore suo aerario, cum in suam Carolique Imperatoris rem perpetuos fecisset sumptus, tantum comparcere potuit, quantum non solvendis modo integris stipendiis, sed et praemiandae virtuti sufficeret. (v. Cin. VI. de vita Cosm.) Joannes XXII. Pontifex decem et octo annis, quibus sedit XXV. milliones conquisivit: et nuper Sixtus V. cum obeliscis erigendis, aedificiis struendis, navibus armandis maximam pecuniae vim insumpsisset, sexto Pontificatus anno decedens paullo minus quinque millionibus reliquit. (Scip. Amirat. ad lib. 1. Tacit. disc. III.)
Intolerabile, nec ipsis patronis multum honorificum est, habere janitores, a quibus ad dominum aditus plerunque precio emendus est. Et tamen id etiam veterum seculorum dedecus fuit; ut patet ex hoc loco, et pluribus Senecae. Etiam Lucii Junii Moderati Columellae verba huc adscribere haut absurdum fuerit: (lib. I. dere rust.) an putem fortunatius a catenato repulsum janitore saepe nocte sera foribus ingratiis adjacere, miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus, et imperium profuso tamen patrimonio mercari? Nam nec gratuitae servituti, sed donis rependitur honor. etc.
Finis Notarum politicarum in librum quartum Annalium.
C. CORNELII TACITI.
quasi concedenti, inquit Sextus, Aurelius Victor in Epitome. Raro enim alienarum vxorum attrectatio Principibus impunita fuit. Et libido pene tot Principes, quot crudelitas, perdidit. Haec Sardanapalum imperio dejecit, Reges Roma jecit, decemviros potestate sua spoliavit, Troiam evertit, Mauros in Hispaniam introduxit, Gallos e Sicilia ejecit. Ne igitur privatum istud flagitium, et nihil mali in Remp. infundere putemus. Non possum facere, quin referam, quod agri Neapolitani in Austria homines ad quadragesimumab vrbe Vienna lapidem hodieque narrant. Aiunt olim Principem familiarius cum vxore Baronis Pottendorfij (quae familia extincta, caeterum arx hoc nomine superest) consuevisse, quam aut maritus vellet, aut tanti Principis famam deceret: et Pottendorfium, cum Pricipem saepius monuisset, vtdesisteret, frustra fuisse. Igitur dissimulato dolore, interjecto tempore, cum Principem
venantem comitaretur, fune ad id parato equo detractum jugulasse. Manent ad huc non procul Neapoli in agro, qui Viennâ illuc euntibus sinister est, duo fastigiati lapides, pyramidum instar, aliquo intervallo ab se invicem distantes, signum spacii, per quod a Barone Princeps, vt ab Achille Hector, aut ab Alexandro Batis tractus est. Haec ita ab illius agri accolis memorantur, sine temporis certa designatione. Postea ex Cuspiniano didici Fridericum fuisse, cognomento bellicosum, Austriae Ducem, in quo mascula primorum Austriae Ducum series defecit. Sunt quidem, qui in praelio cum Hungaris cecidisse affirmant; quod etiam veteres annales rethris scripti velle videntur, illis verbis:
Daz ist Herczog Fridereich
Von dez tode Osterreich
Sol immer vvainen vnd chlagen
Vnd traurens nit Verdagen:
VVann sein leip vnd sein Nam
Sind noch heut ein plueunder stam.
Durch Osterfrid VVard er irslagen
Vorvvaist vvart daz Lant zu den tagen.
Daz tet von Vngern chunich VVela,
Sein Herrn gesigten an den Vngern sa.
Daz man ir chlagen sagt vveit
Zu dem Heiligen Creutz er begraben leit.
Ego tamen illis accedo, qui caede iam memorata occidisse asserunt. Argumentum habeo id, quod dixi de pyramidibus agri Neapolitani. Deinde,
quod in coenobio S. Crucis epitaphium Friderici illius visitur laqueis aut loris se implicantibus notabile. Tertio, quod familia Pottendorffia, testante Cuspiniano, ab illo tempore pene ducentos annos tanquam piaculo obstricta infamis fuit, et ab omnibus honoribus submota. Aliud huic simile exemplum extat in Frisiorum Batavorumque annalibus. Florentius V. Hollandiae et Selandiae Comes Gerardo Velsio, e prima nobilitate Batavica frequenter tum in aula versanti concubinam suam in uxorem obtrudere volebat. Quod ille abnuens, meretricem Principis ducere non convenire natalibus suis, nec honesto animo respondit. At Princeps stultum eum esse subjiciebat, qui tam probatae pudicitiae uxorem reperturum se putaret, quam non ipse ad stuprum se pertracturum confideret. Cumque Velsius post uxorem duxisset, illa absente forte marito a Principe priorum memore est stuprata. Ea vero injuria vehementissime pupugit animum Velsii. Ergo conjuratione inita cum propinquis uxoris suae Florentium forte Ultrajecto in Hollandiam redeuntem non procul urbe exceptum, cum videret, vivum avehere, et eripere persequentibus non posse, educto gladio transverberat medium, et celeri fuga se proripit. (Vbbo Emm. XII. histor. Fris.)
Foecunda salium et arguta libertas grata solet esse in colloquiis, jocis, caeterisque animi remissionibus.
Quid enim elegantius, quam ad omne argumentum sententiolam dictaque concisa, et veluti brevi fulgure micantia habere? quid urbanius quam omnium dicta, factaque excipere improvisis salibus; et brevi nitidoque acumine semper intentum esse in aliorum ine tiam? Sed innoxii debent esse isti joci, et qui non minus eum, in quem dicuntur, quam caeteros, qui audiunt, delectent. Nam quibus acerbitas inest quaeque multum ex vero trahunt, acrem sui memoriam relinquere solent. Etiam jocorum libertas, quae multum inter pares jucunditatis habet, in superiores usurpata scurrilitas esse videtur magis quam urbanitas: ejusque saepe apud praepotentes in longum memoria est. Reverenter habenda est principum familiaritas. Saepe ex intimâ sodalitate odium oritur. Nunquam sine reverentia cum majori versari debemus. Ecce Fusius Geminus Tiberii offensionem incurrit, quod eum acerbis facetiis irridere solitus esset. (Tac. hîc.) Et eadem intempestivorum jocorum ferocia Atticum Vestinum Neroni Caesari alias carissimum ad mortem traxit (Tacit. XV. annal.) Nec principes modo, et summa rerum capita, sed et caeteri honoris famaeque suae retinentes aegre petulantem istam jocorum licentiam sufferunt. M. Cicero petulantiori lingua plurimam sibi apud multos invidiam concitavit (Plutarch in Cic.) Petrus Philippi F. Strozius Florentinus Maranum Forojulii oppidum Austriacis Principibus interceptum Venetae Reip. quinque actriginta aureorum millibus
vendiderat. Quod factum cum Petrus Aretinus, homo impietate et Lucianismo non minus quam libertate linguae celebratus in Italico quodam carmine (vt nulli parcebat) traduxisset: Strozius illi significari jussit, famam quam carminibus quaerebat, inventurum supplicio. Subornaturum se homines in ipsius necem, quos nullâ curâ. nullâ providentiâ vitaturus esset. Vnde miser ille, qui Strozium non plus minis terribilem, quam factis promptam noverat, adducto domus suae ostio toto tempore, quo hostem suum in Veneta ditione morari sciebat, nec pedem extra limen efferebat, nemine quoque ad se intromisso. Credo ensibus et pugionibus pluere opinabatur. Denique et id observandum est, inter remissiones tantum animi jocis vtendum. Nam in seriis et publicis negociis aliorum risum ciere scurrile est. Cum Senenses ejecto Hispanico praesidio ad Gallos defecissent, missus ab eis est Florentiam Alexander Sansedonius, vt factum molliret, civesque suos Caesareis ministris excusaret. Igitur cum Caesariami delicta Senensium exaggerarent; Sansedonius nunc negando, nunc minuendo, atque variâ arte excusando objecta, respondebat. Verum cum Caesariani nova subinde proferrent, et violenter vrgerent his verbis: quid ad hoc respondebitis? quomodo excusabitis illud? qua ratione istud defendetis? non voxadversum ea Sansedonio, nec silentium, sed verba sua praepediens, et confusionis manifestus tandem in hunc sermonem prorupit: quid, malum! non satis purgabit
nos, quod omnibus notum est, Senenses stultos esse? (o diavolo! non ciscuserail sapersi, che noi Sanesi siamo pazzi?) Imo excusabit, vnus ex Caesarianis respondit, sed eâ condicione quae mente imminutis convenit, quos quia sui compotes non sunt, catenis coercemus ne vel sibi vel aliis nocumento esse queant. Non erat oratoris, negocium tanti momenti scurrili levitate tractare, et stultam appellare suam civitatem, seque fatuum ostendere.
Ipsi Principes facinorum suorum nolunt authores videri. Sapientes, senatoresque juris et aequi consultos subornare, qui cupiditatibus dominorum famulentur, minus invidiosum est. Et inter illos semper erunt, quib. nulla ex honesto spes, et publica mala singulis in occasionem gratiae trahuntur.
dixi ad lib. I. verb. cuncta mortalium incerta etc. et ad lib. IV. verb. princeps proferendi imperij incuriosus etc.
Eum colorem omnes seditiosi initio sceleri suo obducunt. Prava consilia, potentium in aula immodicam superbiam, et nihil in Principe nisi nimiam bonitatem arguunt.
Frequenter in historiam illorum dolus occurrit, qui inferunt se in alienam familiam, et velut adoptant ipsi; ludicro plerunque initio, sed maximo regnorum motu, et periculosis turbis. Memorantur in historia Pseudo-Alexander, vnus et alter Pseudophilippi, Pseudo-Nero, Pseudo-Posthumus
Agrippa Pseudo-Drusus (Tacit hic.) falsi in Anglia Eduardus et Richardus Reges inter Turcas Pseudo-Mustafae, ante non multos annos Pseudo-Carolus in Hispania, et is denique qui se Caroli IX filium in Gallia dicebar. Vnum tamen, et alterum horum exemplorum merentur, vt explicatius recenseantur. Balduinus VIII. ex Flandriae Comite Constantinopolitanus Imperator factus in praelio contra Bulgaros constanti famâ caesus dicitur. Verum post annos XX. quidam redivivum se Balduinum finxit. Igitur in Flandriam cum hac famâ venit, et rarâ quadam oris gravitate, commemoratione hominum rerum que priorum, stemmatis totius notitia, etiam sagaces cautosque inducit. Desciscunt et adhaerent passim, fastidio etiam et contemptu feminei imperij; quod Ioanna id temporis, Balduini filia, rebus praeerat. Examinatus inquisitusque planus ille a Ioannae Senatu, mirâ confidentiâ. et ex ipsa fidem praestruens, Domi inquit, inclementiores cives, quam fortis hostes reperi. Tu me Flandria, mater et altrix reiicis, quem Graecia, Macedonia, Thracia advenam excepit, coluit: ipsa barbaria, majestatem verita servavit. At enim, vbi delitui audite et casuum humanorum miserescite, si quid tamen hum ani in pector bus istis habetis. Captus praelio ad Hadrianopolim a Bulgaris, ab ijsdem in custodiâ habeor, satis lenta et remissa, vsque eo, vt effugium etiam patuerit, et animo isto ac Deo ducibus me liberarim.
Cum ad meos propero vagus et erro, in alios barbaros incido, ignaros fortunae meae, et ab ijs in Asiam trahor ac vendor. Heu miseriam! pudet, sed vos narrare cogitis. Syri me habent, et in ergastulum rusticum damnant. Ego Balduinus, Comes, Imperator qua manu sceptra tenui rastra tractavi, plures per annos: donec a Germanis mercatoribus casu transeuntibus, quibus me aperui, precio liberarer. Ij me domum remiserunt. Vos expellitis? ingrati, immemores veterum beneficiorum quibus avi vestri, patres, etiam tu atque ille a me affecti estis. En senium et hanc canitiem, quo reservati sumus? post tot fluctus scopulum reperi, vbi portum putabam: ipsa mea filia, mea Ioanna patrem non agnoscit, ne Comitem cognoscat. Haec et plura disserens magnitudinem vel fallaciam tuebatur; vario animorum motu, et plerisque ad illum inclinatis. adeo, vt nobilium popularium que bona pars statim adhaeresceret, Comitem et Augustum salutaret: donec re jam praecipiti Ioanna ad Ludovicum VIII. Franciae Regem supplices legatos mitteret, vt Balduini memoriam ab impuri nebulonis contage tueretur. Suscepit negocium Rex, diem homini dicit. Venit ille magno comitatu, solitaque fiducia, et fastu. Vestis erat purpurea, alba in manu virga: sistitque se Regi Peronae. Qui his ad eum verbis insit: si ille es, quem te jactas, breviter respondere et statim potes. Quaero, tene pater meus Flandriae Comitem dixerit,
jura dederit? quoteste, loco, tempore, ritu? baltheone te et insigni militari donarit? Quae mulier ex Francicâ nobilitate, quo conciliante, quo auspice, loco, coetu nupserit? Quid haeres? haecignorare de se verus Balduinus non potest. Ista Rex: tamen audacia illa, velut deprehensa haerebat, et spacium cogitandi petebat. Inde pro impostore haberi, et contemptim dimitti. nam sub fide publica venerat. Nec diu post in Burgundia captus Ioannae offertur: quae convictum confessumque, ut dicunt, laqueo strangulavit: non tamen sine plebeculae rumoribus, quae patrem ab improba filia in ligno sus pensum tunc et diu postea differebat. (I. Lipsius in monit. et ex. pol.) Anno Christi M. DC. XCVIII. qui mihi natalis est, Venetiis quidam Sebastianum Lusitaniae Regem se finxit. Aiebat post pugnam infeliciter in Africa pugnatam, cum ipsum cuncti caesum putarent, pudore confusum et conspectum hominum veritum obvia celoce conscensa Algarbium pervenisse, curatisque vulneribus orbem terrae obire, Abyssinorum Principis ditiones, aliasque remotiores provincias lustrare decrevisse. Hoc consilio in Persiam usque penetrasse, variisque praeliis ab eo tempore interfu isse, ac multa in iis vulnera accepisse: postea peregrinationum pertaesum apud Hiberos (Georgiani dicuntur) cum sancto quodam latuisse. denique anno M DC. XCVII. ab eo discessisse, et in Siciliam navi delatum: unde Romam euntem a famulis spoliatum Venetias divertisse,
Commendabat sermonem, quod apud vulgus fama vigebat, ab Africano praelio non amplius visum Sebastianum: et quod oris totiusque corporis laeva parte brevioris similitudinem, in supercilio dextro cicatricem ex vulnere ab infantia notabilem, verrucam denique in imo pedis articulo haut multum digito minorem ostenderet iste, quisquis fuit. Implacabile quoque in Castulonense nomen Lusitanorum odium faciebat, vt plerique crederent aut credere fingerent. Sed precibus Dominici Mendozae Hispanici Oratoris datum, vt homo Venetiis in carcerem coniiceretur, ex quo anno M. DC. CII. dimissus, facto per Hetruriam itinere, a Francisco Magno-duce captus, et Hispanis traditus, Neapolim abductus et ad transtra ablegatus est. Tandem cum Neapoli in Hispaniam avectus esset, et eo acrius in Lusitania coitiones fierent, in arcem conclusus, sive accelerata sive naturali morte tragaedias quotidie ex ea causa exorientes finivit. (Thuan. lib. CXXVI. Andr. Maurocen. lib. XVI.
Finis Notarum politicarum in librum secundum Annalium.
C. CORNELII TACITI.
Volunt quidem Principes credi, separatas se rationes a Reip aerario tenere: sed opera diversa sunt. Cives cum externo pavidi bello pensione, quam Princeps imperat, credunt se salutem redimere; principis luxum instruunt, aut praepotentium in aula avaritiam pascunt. Quota illorum pars, quae ad militem alendum, ad vrbes et oppida munienda, et caeteras publicas necessitates penduntur, in eos vsus, in quos destinata sunt, erogantur? Tum illud intolerandum est, quod, quae sub discriminis articulo extraordinaria ratione solvuntur a civibus, post perpetua fiunt: et quae gravia atque intoleranda, sed necessitate armorum excusaeta, etiam in pace manent plerunque. (Tac. 11 hist.)
dixi ad lib. I. verb. quanto summae spei etc.
v. quae scripsi ad libr. 1. verb. immotum adversus eos sermones etc. et verb. Granium Marcellum.
O miserum, qui contemnit conscientiae testem! Tiberius pudore scelerum et libidinum saxa et solitudinem maris Vrbi Romae praetulit. Saevitiam ac libidinem cum factis promeret, locis occultabat. Nectamen ipsum fortuna sua, non solitudines protegebant, quin tormenta pectoris, suasque ipse poenas fateretur. Caetera Gnomologi.
Nemini fraudi aut damno esse debet amicitia et familiaritas cum eo habita, quem Princeps diu probatum, cultum, et ad summos honores evectum post gratiâ suâ exclusit. Separari debet amicitia a crimine. Complices alii sunt sceleris, qui merito suo poenas luunt: alij amant, colunt, venerantur, quos a Principe amari, et pene tanquam pares diligi sciunt. Hi autem quid contrahunt sceleris, si jure vel injuriâ Principis gratia mutet? Princeps qui omnia explorata habet, deceptus est. quid mirum, si alius quoque in eundem errorem trahatur? Haec defensio M. Varroni, de quo hîc Tacitus, truculentissimis Tiberij temporibus, quibus erat accusandi frequens et pene publica rabies, accusato incolumitatem dedit. Et gemina huic oratio Amyntae, ob amicitiam Philotae apud Alexnadrum rei, extat apud Quinctum Curtium: (lib. VII.) cuius partem
huc adscribere placuit. Amicitiam quae nobis cum Philota fuit, adeo non eo inficias, vt expetisse quoque nos, magnosque ex ea fructus percepisse confitear. (Idem initium cum M. Terentii exordio) An vero Parmenionis, quem tibi proximum esse voluisti, filium omnes pene dignatione vincentem, cultum anobis esse miraris? (Respondent orationis Terentianae verba; Videram collegam patris etc.) Tu Hercle, si verum andire vis, Rex, huius nobis periculi causa es. Quis enim alius effecit vt ad Philotam decurrerent, qui placere vellent tibi? ab illo traditi ad hunc gradum amicitiae tuae ascendimus. Is apud te fuit, cuius gratiam expetere, et iram timere possemus. (Confer verba M. Terentii: vt quisque Seiano intimus, ita ad Caesaris etc) An non propemodum in tua verba, tui omnes, te praeeunte juravimus? eosdem nos inimicos amicosque habituros esse, quos tu haberes? hoc sacramento pietatis obstricti adversaremur scilicet, quem tum omnibus praeferebas? (Similis Marci argumentatio in illis verbis; non enim Seianum Vulsiniensem etc.) Igitur si hoc crimen est, tu paucos innocentes habes, imo hercle neminem. (comparia illa in Marci oratione verba; cunctos, qui etc.) Omnes enim Philotae amici esse voluerunt: sed totidem, quot volebant, esse non poterant. Ita si a consciis amicos non dividis, nec ab amicis quidem separabis illos, qui idem esse voluerunt. (Idem in oratione Marci epilogus; imo justis terminis dividatur etc.)
dixi ad libr. 1. verb. quibus vnus metus, si int elligere etc.
Sub tyrannis malorum omnium complementum est, non posse tuto flere mala; quod non palam tristem esse licet, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est felicium affectus exprimere. Tacitus infr hoc libro; neque propinquis aut amicis adsistere, inlacrimare, ne visere quidem diutius dabatur; sed circumiecti custodes, et in moerorem cujusque intenti, corpora putrefacta adsectabantur, dum in Tiberim traherentur: vbi fluit antia aut ripis appulsa, non cremare quisquam, non contingere, interciderat sortis humanae commercium vi metûs.
Cum jam tabe fluunt, confusaque tempore multo.
Amisere not as, miserorum dextra parentum
Colligit, et provido subducit cognita furto.
Meque ipsum memini caesi deformia fratris
Ora rogo cupidum vetitis imponere flammis,
Omnia Sullanae lustrasse cadaverapacis;
Perque omnes truncos, cum qua cervice recisum
Conveniat, quaesisse caput.
(Lucan. 11.)
exemplum, posse etiam sub malis Priucipibus magnos viros esse; obsequiumque ac modestiam, si industria et vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta sed in nullum Reip. vsum ambitiosa morte inclaruerunt. (Tac. in Agric.) v. quae dixi ad lib. IV. verb. dubitare cogor etc.
Non est tolerabilis eius artis ignorantia, quam quis profitetur. Turpe est, inquit. Q Mucius Scaevolae I. C. patricio et nobili, et causas oranti, jus, in quo versatur, ignorare. (lib. II. D. de orig. jur.) Pudendum igitur fuit, quod Renatus Biragus, Galliae Cancellarius cum in regni comitiis oratio ipsi habenda esset, aetatem et rerum Gallicarum ignorantiam causatus, initio se excusavit. (Thuan. lXIII.)
v. notata ad lib. IV. verb. libros per aediles etc.
dixi late ad lib. III. verb mihi quanto plura etc.
quibus legibus obviam itum sit Romae vsurarum fraudibus, et quomodo illae toties repressae rursum ortae sint, satis diligenter tractat in Commentario ad leges XII. tabularum Franciscus Balduinus. Caeterum vetus id malum poenisque nunquam satis coercitum, hodieque medullis civitatum regnorum que inhaeret tam alte, vt eius pellendi nulla spes sit. Nam qui mercimonia negociationesque exercent, suo jure foenore vrbes agrosque exhaurire se arbitrantur. Nobilitas et proceres, quibus omnis quaestus indecorus esse debebat, institorias fraudes egregie perdidicerunt; quidam avaritiâ: alij quo habeant, quae perluxum et vanitates aulicas prodigant. Principes ipsi Hebraeos, tanquam necessarium regni instrumentum, interdum paullo meliori, quam Christianos, condicione, tenent. Ista gens post immane occisi
Servatoris IESV CHRISTI piaculum, irâ Numinis omni exutâ dignitate, et quo caeteris mortalibus ostentui esset, suis eiecta sedibus, vaga atque egens, qua lucri fraudiumque tuto exercendarum spes duxit, omnibus se terris dispersa effudit, perque omnes urbes prompta dolis, pecuniaeque vias omnes callens, foeneratur. Ita juxta plebs primoresque evertuntur fortunis, circumveniuntur, atque obruuntur foenore. Principes illis ut spongiis utuntur, et postquam satis biberunt, exprimunt madidos: etc.
Necessarium illius praeceptum est, qui respublicas, leges, et instituta saepe ad suorum initiorum vigorem reduci jussit. Senescunt omnia; et ipsae leges, quibus stat Resp. dum novae sunt, servantur, dein frustra habentur; acribus initijs, incurioso fine. Nulla ergo melior ratio est, nulla prudentior, quâ respublicae serventur, nulla Medea hujus Aesonis senium felicius reiuvenescere fecerit, quam si, qui vitio temporum et hominum pravitate contracti sunt naevi, tempestive emendentur; et leges veteres, ne illarum contemptus aut oblivio obrepere possit, novis sanctionibus muniantur. Quemadmodum corpori hominis per singulos dies aliquid vitii accrescit, quod, nisi tollatur, tandem mortiferum parit morbum: ita Resp. sensim a primo robore, primaque suâ constitutione abscedunt: ad quam nisi revocentur, senio expirare eas necesse est. Florentiae olim mos fuit, singulis quinquenniis refingere, siquid a primâ
legum sinceritate abiisset. Et Frisii (Vbbo. Emm. XXIII. hist. Fris.) cum anno Christi M. CCCC. XXXIX. in comitiis Leoardiae coactis multa de pace, de bello, deque caeteris rempublicam concernentibus negociis decrevissent, quo sanctiûs cuncta servarentur, in biennium solum id decretum valero jusserunt. Veneta Resp. mortalitatem effugisse viderur non alîus magis instituti beneficio, quam hujus instaurandarum corrigendarumque legum; et reducendo revocandoque cuncta, quae labare videntur, ad priscum morem. Anno Domini M. DC. lXXXII. Collegii decemviralis auctoritas eo se provexerat, ut limites, intra quos olim se continuerat, transgressa, immodicâ nimiumque se efferente potestate terribilis esse liberae civitati inciperet. Illo praesertim anno multa legibus adversa facta dicebantur. publica pecunia ambitiose in privatorum gratiam effusa: patritii plerique majorum comitiorum lege soluti: alii, qui vel ob aetatem arcerentur, vel tempus, quo post exactos honores ad alios capessedos minime idonei sunt, nondum exegissent, ad magistratus admissi: denique cuncta fere ad se nullo refragante, tracta. Sed re majoribus comitiis agitatâ, certis limitibus inclusa decemvirûm testas est, ne noxia Reip. esset.
Magnum sane crimen! quale fuit, quod Agathocles Ithacensibus, Vlyssem Ithacae dominum, abactis ex Sicilia pecoribus pastorem exoculasse post tot secula obiecit. (Plutarch. in apopht.)
v. quae dixi ad libr. I. verb. Granium Marcellum et c. Boni Principes, cum injurias suas et laesae majestatis crimen ulti sunt, ne magnitudinem pecuniae, quam damnatus habebat, et avaritiam suam reo exitium attulisse dici posset, bona damnatorum liberis aut agnatis damnati transmiserunt. Quod Cosmus Magnus Hetruriae Dux, qui pluribus, quam quisquam alius suorum temporum, conjurationibus petitus fuit, saepius fecisse dicitut.
Hisunt isti in aulis struthiocameli, qui ferrum quoque, hoc est, indignissimas quasque injurias deglutire, ac digerere possunt. dixi ad libr. II. verb. haut cunctatus et c.
exposui meam de fato sententiam ad lib. III. verb. mihi quanto plura etc.
Talia quoque Neronis verba sunt ad Senecam opibus suis renunciantem: quod si maxime continentia tua laudetur, non tamen sapienti viro decorum fuerit, unde amico infamiam parat, inde gloriam sibi recipere. (Tac. XI. annal.)
Indigna sane res, regii sanguinis virgines, aut viduas ignobilioribus in matrimonium dari. Quod tamen olim in Persis, et nunc apud Turcas, moribus excusatum est, quibus Regum filiae Satrapis nubunt. Sed et conjugum imparitas necessitate interdum
defenditur. Inde Fridericus Neapolis Rex a prudentibus reprehensus est, quod Alexandri Pontificis filio suam filiam VX orem dare noluisset. (Guicc. IV.) Et Alfonsus tunc Ferrariae Ducis primogenitus laudatur, quod ducendo in uxorem Lucretiam Borgiam Pontificis filiam, principatum suum, ob ambitionem Caesaris Borgiae alias in manifesto periculo, sibi servare scivit. (Guicc. V.) Caetera dixi ad lib. I. verb. nuptijs sororis illectum.
retuli ad finem lib. III.
quemadmodum pleraque, quae majorum inexplorata authoritas pro veris tradidit famae: quae et visu nocere basiliscum, et canere cignos credidit, et formidinis opinione leones onera vit, qui in gallos cantantes incidissent etc.
Principis munimentum tutissimum est amor civium. Sed et metus cohibet. amari igitur, an timeri praestet, quaeritur? Sane optimum est ita temperare mores, utnec facilitas auctoritatem, nec severitas amorem diminuat. Ita amor odium, et metus contemptum excludent. Nec sufficit sola clementiae et benignitatis fama, adeoque civium amor. Nam cum impossibile sit ita se gerere Principem, ut omnibus satisfaciat, neminemque offendat; necesse est ad incolumitatem ejus, ut qui amare nolent, timere debeant. Quod si alterutro carendum sit, malim equidem pro severo atque adeo saevo haberi,
quam nimis facili, nec in injurias idonea severitate acri. Nam et contemptum parit nimia bonitas, et, ut dixi, saltem illos, qui non amabunt Principem, metu continere opus est. Tum et ita plerunque etiam optimum Principem cives amant, ut se tamen plus ament. et quanquam
Pronior in regem est populus, pugnatque minaci
Cum terrore fides:
tamen
--- ut cum mare possidet Auster
Flatibus horrisonis; hunc aequora tota sequuntur.
ita plerunque necessariis maxime difficilibusque temporibus fides metu infringitur; (Tac. III. hist.) et suis rebus, neglecto Principe, consulere, prudentia habetur. Ita tamen rigorem malo, ne is populi odium in Principem concitet. Furoris plena, et auctoribus suis exitiabilis illa vox fuit: oderint dum metuant. Severitatem volo justam, quam mali metuant, boni probent; quaeque etiam expers odii esse potest. Ita namque M. Brutus, cum nihil ad gratiam faceret omnia tamen grata videbantur; quae faciebat. (Ammian. Marcell. XXVII. ex Tullio.) Caesar apud Lucanum, (III.)
--- gaudet tamen esse timori
Tam magno populis, et senec mallet amari.
Iulianus Caesar a militibus dilectus est arctissime, dum timetur. (Ammian. lib, XXV.) Praetextatus urbi Romae sub Valentiniano Praefectus adeptus est id quod raro contingit, ut, cum timeretur, amorem non perderet civium. (Ammian. Marcell. XXVII.) Concludo Ammiani Marcellini verbis;
salutaris rigor vincit inanem speciem cle mentiae. (Amm. XXIX.)
Xenophontis sententia est, (VII. Cyrop.) viros honestos, cum sibi fidem non adhiberi sentiunt, odio prosequi diffidentes. Periculosum igitur est, et intutum Principi, de potentibus ministris suis pessima quaeque credere, et vindictam meditari. Saepe enim innocentes invidia defert; et qui primum horruissent scelus, poenae metu et Principis irâ in furiosa consilia propelluntur. Cassino et Bonifacio ducibus Honorius Imp. cum Vandalis, Alanis, Suevis in Hispania bella gerebat. Virtute prudentia, felicitate Bonifacius praestabat. Inde cum gloria in invidiam vertisset, et Bonifacius a Cassino non modo superbo immodicoque imperio premeretur, sed et suspicionem rebellionis apud Imperatorem adductus esset; coactus est, ut securitati suae consuleret, et secessione facta, in Africam se proripere, et Vandalos Alanosque in auxilium vocare. (P. Aemil. I. de gest. Franc.) Eodem modo fidissimi suis Principibus, Syluanus (Ammian. Marcell. XV. histor.) et Alexius Philanthropenus (Niceph Gregor. VI. histor.) rebellare coacti sunt. Inde Principes quidam tam ad diffidendum tardi fuerunt, ut perire maluerint. Cum Dario Nabarzanis et Bessi insidiae detectae essent, et quidam ei suaderent, Graecis militibus, quorum erat nota sides, corporis sui custodiam committeret; respondit ille, difficilius sibi esse damnare quam decipi;
quicquid sors tulisset, inter suos perpeti malle, quam transfugam fieri. sero se perire, si sui milites nollent salvum. (Q. Curt. lib. V.) Et Ludovicus Sforzia nunciatâ Sanseverini copiarum ducis defectione, dixisse fertur; se non minorem existimare imprudentiam, vanâ suspicione fidissimorum operâ se privare, quam incauta credulitate illorum se fidei committere, qui suspecti esse debebant. (Guicc. IV. hist.) Ergo
Quoties necesse est fallere, aut falli a suis
Patiare potius ipse, quamf aciasscelus.
(Senec. in Theb.)
Quorum Principum magnitudo non armis, non vera potentia nititur, sed solâ famâ, solâ hominum opinione; ij nunquam vires suas ancipiti periculo committere debent: ne Elephantum more, qui ubi semel ceciderint, invalido sunt ad resurgendum nisu, amittant authoritatem, quam ipsis tribuebat publica gentium veneratio. Parum enim tuta sine viribus majestas est; nihilque contemptius, neque infirmius, si sint qui contemnant. Indeque his talibus necesse est, pondere quod urget, flecti velle, ne, si nolint, frangantur. Quanquam enim summam Princeps authoritatis et dignitatis rationem habere debeat; nec quicquam majestati tam infestum sit, atque contemptus; ut Princeps sine authoritate juste sine cauda pavo dici possit: ineptissimi tamen illi REPUTATIONIS etiam in minutulis quibusque jactatores
merito habendi sunt, quibus dignitatem Principis sine regni salute salvam esse posse stolide persuasum est quique parum cogitant, his talibus consiliis dominos plerunque regnorum jacturâ multari, nec ev ersô principatu Principem Principem esse posse Quanto satius est, rei summam, cedendo, aliquid de jure suo remittendo, non omnia intempestivâ austeritate denegando, servare, quam eandem pertinaci et inconsultâ superbiâ pessumdare, omnem secum dignitatis existimationem in casum ruinamque tracturam. Optimi ducis est, non solum vincendi, sed et cedendi tempora posse perspicere: (Polyb. I.) nec minus boni imperatoris, sapienter quam fortiter agere. Non est flagitiosum, urgente necessitate hosti cedere; multo autem foedius, stando pugnandoque temere Remp. in periculum conjicere. (Thucyd. VIII.) Vincere apud sapientes cedere est. (Eustath. lib. V. de Ismeniae et Ismenes amoribus.) Inde laudandus est merito Philippus Alexandri pater, quod circa regni primordia rerum infinitâ multitudine in diverfas trahente partes, finitimis undique in Macedoniam irrumpentibus, quia omnibus par esse non poterat, alia bella interpositâ pactione composuit, alia redemit facilima aggressus. Et Polybio valde probatur Hamilcar Carthaginensis, quod quamdiu aliqua Carthaginensium rebus spes superfuit, nullo unquam labori perpercerit, nullum periculum subterfugerit: ubi vero rebus patriae nullam spem relictam vidit, prudenter tempori cedens, de federe cum L. Luctatio Cos. convenerit. Manuel quoque
Imperator Constantinopolitanus sapientissime Joannem filium ob intempestive generosos spiritus reprehendit: in eas angustias esse redactam pristinam Vrbis atque imperii majestatem dicens, ut ea non tam Imperatore quam Oeconomo opus habeat. (Georg. Phranzes Protovestiar. II. histor.)
Eadem in veteribus legibus institutisque tuendis observatio valere debet. Nam cum in eas angustias pervenerimus, ut aut violatis legibus salva Resp. aut salvis legibus interitura sit resp.; posthabitis legibus necessitati parendum, et, dormiant hodie leges, dicendum. Majores nostri res suas, ad seculi, quale tunc erat, genium curavêre. nobis pro diversitate temporum, in quae incidimus, interdum pro salute est, a mente eorum, et consiliis abire. Vt et profanae superbiae putem. ubique negligere avitam prudentiam: et absurdum reverentiae genus esse, quod nos perpetuo illorum institutis velit addicere. Athenienses in sanctius aerarium mille talenta seposuerant, sancitâ capitis poenâ, si quis de ea eroganda censuisset. (Thucyd. II.) At iidem acceptâ in Sicilia ingenti clade, ad extremas deducti necessitates, antiquatâ lege, contrahendis copiis, et instruendae classi pecuniam illam omnem insumpserunt. (Thucyd. VIII.) Non igitur immerito culpatur Cato Vticensis, quod cum patria in ultimo versaretur discrimine, nimis antiqui moris retinens, ita omnes suas actiones instituit, quasi fatô delatus esset in Platonis rempublicam, non autem versaretur
in faece Romuli. Nocuit etiam antiquus rigor et nimia severitas Galbae, cui jam paria non erant urbis vitia. Constat potuisse conciliari animos militum quantulacunque parci senis liberalitate: sed cum intempestiva severitate legi a se militem, non emi, pronunciasset, vita et imperio excidit (Tac. I. hist.)
Porro non in legibus tantum observandis, veterique more tuendo, nec in hostes tantum, ut diximus, et qui aequo cum Principe nostro jure, similique dignatione censentur, hoc monitum valeat: sed et in cives, qui sive provocati, sive inconsulto animi impetu, in Principem peccasse videbuntur. Quare, si nimis laxe ac licenter populus habitus est; restringatur. nimis duriter; indulgeatur. offensus est hoc aut illud contra consuetudinem et immunitates tollendo; in pristinum reponatur. rapacibus et invisis hominibus officia demandata sunt; removeantur. Cum Athenis de Mitylenaeis, qui ad Lacedaemonios defecerant, exscindendis consultaretur; prudentissime Diodorus monuit, non esse nunc disceptandum, sitne justum, puniri seditiosos: sed sitne id utile Reip. Non, inquit, si pessime egisse Mitylenaeos liqueat, nisi erep. sit, dam nari eos jubebo; nec etsi maxime veniam mereantur, eam nisi reipub. salutarem dari suadebo. (Thucyd. lib. III.) Cum Joannis Galeatii Viscontii milites, qui Pisis in praesidio collocati erant, civium contumeliis irritatorum factione urbe pulsi essent: Galeatius increpando militum proterviam, laudandoque cives, quod necessitate adacti militum injurias ulti essent;
Pisas retinuit, asperioribus modis habitas confestim ad hostes Florentinos transituras. (Leon. Aret. in histor. Florent.) Quo magis reprehensione dignus est Philippi II. Hispaniarum Regis rigor apud Hieronymum Conestagium, (IV. de bell. Belg.) Maximiliano Caesari respondentis, propugnaturum se omni ratione ac modo authoritatem suam: facturumque prius rerum suarum jacturam, quam ut quicquam de reputatione sua decedere patiatur. Sed quantum Regi nocuerit haec asperitas, eventus docuit. et constat inter omnes, qui ferale istud Belgicum bellum descripserunt, Alexandri Farnesii prudentiâ et moderatione atque consiliis a priorum Gubernatorum ratione diversis, reliquias Belgii Regi servatas: quemadmodum ex diverso austeritati Albani Ducis, quae populorum illorum nec totam libertatem, nec totam servitutem ferre assuetorum rabiem concitavit, tot malorum causas adscribunt pene omnes. (Thuan. Conestag. 10. Bapt. Cin. etc.) Atque ita fere evenire videmus, ut postquam vehemens aliquis et imperiosus Appius rem imperio agendam censuit; lascivire magis plebem quam saevire, unoque arrepto aut altero quieturos caeteros arbitratus, ex amicis dubios, ex dubiis hostes fecerit; tandem ad Servilii aut Quinctii alicujus popularitatem confugiendum sit: qui blandâ oratione et lenibus rem ediis animos concitatos mulcere, suspiciones eximere, partesque conciliare possit. Mire huc facit saluberrimum illud consilium, quod olim Maximilianus
II. Imperator Henrico III. Galliarum Regi, Viennae apud se divertenti dedisse perhibetur: successorem illius, qui cum civibus suis bella exercuit civilia necdum finita, primis regni auspiciis debere omnibus pacem dare, amnestian sancire, et clementiam, nova imperia inchoantibus semper utilem, ostendere. Sic enim funestam praeteritorum memoriam sepeliri, et eorum culpam ab universis in antecessorem rejici. (Thuan. lVI I.) Mocenicus quoque Venetiarum Princeps eundem Henricum, cum Venetiis esset, ad intestinas dissensiones tollendas, subjectos beneficiis demulcendos, pacandosque animos adhortatus esse dicitur. (Andr. Mauroc. XII. hist. Ven.) Quod consilium cum Henricus neglexisset, qui vivo fratre Carolo dignissimus imperio habitus et omnium votis expetitus fuerat, conversâ omnium voluntate statim ingens sui fastidium fecit. Et consimili eventu olim in Romano imperio Galbae feralis in urbem ingressus, trucitatis in oculis civium tot millibus, studia omnium ab ipso in Othonem vertit. (Tacit I. hist.) Qui autem indulgentiam, clementiam, et temporibus servientem prudentiam tantopere Principis majestatem oppugnate arbitrantur, vehementer profecto falluntur. Nihil enim est in summa fortuna majus, quam posse, nihil melius, quam velle longe lateque propagare pomoeria clementiae atque benignitatis. Nullâ dote, nullo genere virtutis mortalitas propius accedit ad naturae divinae similitudinem, quam miserendo humanae imbecillitatis,
ignoscendo erroribus, et injurias obliviscendo. Quâ arte, quâ virtute majorem se divinioremque subjectis facere Princeps possit, quam si videant, sentiantque, omnia illum saluti civium postponere? Crescit hîc majestas, dum remittitur; major fit, dum negligitur! Praeter haec, cum duo sint im periorum fundamenta, auctoritas et civium benevolentia: quantum indulgentia majestati detrahere videtur, tantum ad amorem addit: qui conservandae publicae rei non minus inservit quam illa Et bona hîc cautio est, si quod faciendum est necessario, sponte se facere Princeps praeferat. etc.
--- cupias, quodcunque necesse est.(Lucan. IV.)
Haec illorum plerunque consilia sunt, qui propriis destituti viribus, alios ad bellum movere nituntur. Exulum maxime nunquam fida possunt esse consilia Nam cum illorum spes desidetio potius quam ratione mensurentur; plerunque infelicem sortiuntur exitum. Patriae et avitarum possessionum recuperandarum cupidine parum pensi habent, quid justum, quid facile sit aut possibile expeditu. Id solum cogitant, quo pacto alium moveant. nunciis, literis, precibus urgent, mentiuntur, pejerant, omnia esse in expedito veniat modo, tentet, audeat vincere nomine tantum et authore opus. cunctos ab hoste defecturos, et citra sanguinem plenam victoriam secuturam. Tali persuasione Philippus Macedoniae Rex a Demetrio Phario illyriorum Rege, (Polyb. V.)
Sebastianus Lusitanus a Mahumete Mauritiano (Thuan. lXV. Conestag. I. hist. de coniunct. Lusit. etc.) et Athenienses ab Egestanis exulibus (Thucyd. lib. VI.) inducti perierunt. Postremo Carolus VIII. Galliae Rex ab exulibus regni Neapolitani, desperatum illius statum, amicosque et clientes suos jactantibus ad damnosam sibi posterisque expeditionem impulsus esse scribitur. (Guicc. I. histor.)
Semper alienis regnis turbandis, alliciendisque populorum animis validum instrumentum fuere regia soboles, aut per alienam injuriam suô principatu pulsi. Indeque saepissime, qui novis Principatibus inhiarunt, quo peregrinae dominationis invidiam lenirent, ex veteri Principum sanguine quendam ostendere soliti sunt. Quomodo Procopius tyrannus Constantii Imperatoris filiam parvulam cum matre Faustina et in agminibus, et cum propinquae acies starent, lecticâ secum circumtulit: ut pro imperiali saguine, cui se quoque junctum credebat, pugnarent audentius milites. (Ammian. XXVI.) Eodem consilio Petrus Aragonius, occupatâ Siciliâ, Constantiam uxorem, Manfredi, qui Siculis imperitaverat, filiam, ad confirmandos illorum animos praemisit. (P. Aem. VII.) Ita Maroboduus Suevorum Rex duodeviginti annos Ravennae a Tiberio habitus, si quando insolescerent Sueui, quasi rediturus in regnum ostentabatur. (Tacit. II. annal.) Dum bella gliscerent de ducatu Mediolanensi
inter Gallos et Hispanos; ut invidiam externi imperii mollirent victores, non aut ipsi, aut praefecti vrbi et populo dominabantur; sed primo Maximilianum, mox Franciscum Sforziam, carum isti genti nomen, sed qui praeter titulum ex principali fastigio pene nihil tenerent, Duces imposuerunt. (Guiciar. Parut. in hist. Venet.) Et cum Franciscus sine prole defunctus esset, Italique Principes ac Respublicae suae nationis Ducem Mediolanensibus dari mallent, quod Carolo Caesari non placebat; ut in speciem saltem eis satisfaceret, Ferdinandum Gonzagam Italum Principem Mediolano Praefectum dedit. (Iulian. Goselin. in vrta Ferd. Gonz.)
Istae pacis artes, et externarum rerum sine ferro molitio a debilioribus necessario, a majoribus consulto usurpantur. Nam multum ad suscipienda consilia valet, seipsum nosse, atque imperii sui vires excutere; ut qui bello se imparem animadvertit, pacis artibus se tueri sciat. Et magnorum quoque principum ea interdum condicio est, ut astu potius, quam armis res hostium subvertere, rebus eorum magis conducat.
Quod quibus modis utrobique fiat, videamus. Quibusdam profuit, constanti pace arcere vim, quam armis non potuerunt. Intrantibus Romanis fines Tusculanorum, non demigratum ex propinquis itineri locis, non cultus agrorum intermissus: patentibus portis urbis togati obivam frequentes exercitui processêre: commeatus exercitui
comiter ex urbe in castra et ex agris devectus: in urbe patentes januae, et tabernae apertae: intenti opifices suo quisque operi, et ludi literarum strepere discentium vocibus: nihil usquam non pavidis modo, sed ne mirantibus quidem simile. Victus igitur hostium patientiâ Camillus, ad Senatum Tusculanorum, soli, inquit, adhuc Tusculani vera arma, verasque vires, quibus ab ira Romanorum vestra, tuta remini, in venistis. (Liv. VI.) Simili modo Amalasuntha Gothorum Regina Justiniani legatis respondit; nolle se armis contendere: nec fore decoram de non adversante victoriam. (Procop. I. Goth.)
Proxima huic debiliorum sapientia est, potentiorum patrocinium subire. Pisani, Aretini, et Florentini olim, cum ab externis hostibus metuerent, suarum urbium dominium in annos V. Roberto Regi Neapolitano transcripserunt: et alio tempore Florentini in decennium Carolo Calabriae Duci se addixerunt. Senenses Joanni Bohemiae Regi, et Genuenses triennio ante Carolo Franciae Regi se dediderunt. (V. Orland. Malovol. Hist. Sen hinc inde.) Lucenses, et Genuenses hodieque Hispaniarum Regis patrocinio tutiores se putant, quam parato et semper in castris exercitu.
Florentini plerasque belli tempestates pecuniis a se depellere soliti sunt. Auro libertatem contra ferrum defendebant. A quo instituto cum ultimis illis bellis, quibus Medicaei in urbem restituti sunt, per avaritiam recessissent, rempublicam
perdiderunt. Constat potuisse quadraginta millibus aureorum numûm Caesarem et exiguâ summâ Neapolitanum Pro-regem suae vrbis patronos facere: sed seu negligentiâ, seu perverso P. Soderini consilio factum est, vt aliud placeret. Vnde Medicaei Hispanis viribus subnixi, et coniuratione suae factionis, in vrbem redierunt. (Guicciard. XI.)
Pluribus placuit, quod suis viribus non potuerunt, foederatâ sibi junctâque alienâ potentiâ obtinere. Coeunt igitur plures adversus vnum, quem metuunt omnes Belli Peloponnesiaci, quamvis alii erant praetextus, ea fuit causa, quod Atheniensium vires caeteris Graecis formidolosae erant. (Thucyd. I.) Sic Lacedaemonii Siciliae Regem in commune contra Persas bellum hortabantur: quod victis reliquis Persae ad Siculos quoque arma translaturi sint. (Herod. VII.) Sic Perseus, sic Mithridates adversus Romanam potentiam movebant alios in communia federa. (Salust. in Fragm.) Nec tamen expressis semper federum contractibus in salutis et libertatis suae defensionem ita coeunt principes et respublicae: sed et tacita interdum inter quosdam est conventio, ne quem nimis magnum velint. Quâ in re nobilitata est maxime Laurentij Medicaei prudentia: qui cum Reipubl. suae periculosum animadverteret, si vnius ex Italiae Principibus opes nimium augerentur; omni adhibito studio, vt res Italiae in eâ aequitate consisterent, ne in hanc magis quam in illam partem propenderent,
procurabat quod quidem quia sine pacis conservatione obtineri nullo modo poterat, summo studio annitebatur, ne alicubi semina bellorum ad maturitatem pervenire possent, sed in ipsa herba opprimerentur. (Guicciard. I. hist.) Hieron Syracusarum Rex populi Romani socius atque amicus, metu Romanae potentiae, Carthaginensibus omnia, quibus in bellum opus habebant, liberaliter subministravit. (Polyp. I.) Lanoius Neapolitanus Prorex dixit, solemne esse Pontificibus, timere et odisse Imperatores: (Guicciard, XVI.) Et Andreas Maurocenus (II. Ven. hist.) ait, Imperatorum potentiam semper Pontificibus adversam esse. Et Andreas Grittus, nunquam Imperatorem Romanum in Italia tam parvum habiturum nidum affirmabat, quin ex eo vniversos Itali nominis sit oppugnaturus: et Pontifici non abs re tam timendum in temporalibus Caesarem, quam in spiritualib. Turcam (Guicciard. VII. histor.) Ergo, quanquam nullae contra Caesaris majestatem federum tabulae publice extent: tamen illo tendunt Italorum Principum consilia, ne vnquam pristina Imperatorum potentia ibi reviviscat. Quod idem de Germanicis Principibus atque civitatibus scribit Guicciardinus (VII. et XIII, histor.) nolle eas esse Imperatoris opes, quibus ingratiis ad imperata facienda cogi possint. Plus est, quod quidam scribit, ideo nec in tempore nec justis viribus in bello Turcico Germanos Caesari adesse; quod vereantur, ne is recuperatum
Hungariae regnum non imperio, sed suae familiae vindicet, et hoc modo major virium Austriacarum jam ante formidandarum accessio fiat. Et M. Antonius Gratianus libro tertio de bello Cyprio, Germanos objectos Turcis fines tueri, quam proferre malle ait: et audacius fortiusque Trojanus Boccalinus, satius esse Germanis atque optabilius, amittere Viennam, quam recuperare Budam. Ergo suspecta semper est non hostium modo, seet amicorum federatorumque potentia: et quisque a tantae potentiae vicino non aliud beneficium expectat, quam quod Vlyssi Polyphemus apud Poetam promittit, scilicet, postremum et post omnes devoratum iri. Dudum nos Hetrusci politici et veterum exempla docuerunt, Principes qui alienis imperiis in varios dominos distractis inhiant, coniunctis sibi minoris potentiae Regulis majores oppressisse; quibus subactis nullâ priorum federum, nullâ auxiliorum aut beneficiorum habitâ ratione, ambitiosas et avaras manus ad socios extenderunt. Romani, Latini nominis populos, post subactos illorum auxilio caeteros populos regesque in servitutem redegerunt. Quos potentiae suae instrumentum habuerunt, post frustra renitentes, idem, cu ius aliis gentibus ipsi causa fuerant, jugum subire coegerunt. Itaque non Italia modo, sed et Asia Africaque tanquam suâ opinione extra periculum, Romanae potentiae incrementa, sibi olim gravi pondere incubitura, cum in herba opprimere potuissent, fatali socordia nutriverunt.
Lugubris adhuc recordatio est, cum Pannones Imperij Graeci ruinam, illos quoque sua mole afflicturam, riserunt: et Ludovicus XII. Galliae Rex: non aegre ferentibus Florentinis, Mantuae, Ferrariae, Faventiae, Pisauri, aliarum civitatum regulis Italiam quanquam non diu retentam, pene vniversam occupavit. Ex quo clarum est, in illis regnis quae multi Principes inter se diviserunt, vnius cladem caeterorum esse ruinam, et instrumentum servitutis omnium: honores vni factos, affinitates, federa annuas pensiones esse fidei sollicitamenta, hamos toxico illitos, et artificia, quibus sopiti paucis deinde numis, aut vana spe vendant libertatem montibus auri non comparandam. Nimirum omnibus pereunt, quae singuli amittunt; et singuli dum pugnant, vniversi vincuntur. (Tacit. in Agric.) Vna hîc omnium salus est, Syrenum cantus auribus excludere, et armorum communium, vt ita dicam, aquâ extinguere ignem, quô proximus ardet Vcalegon. Hispana potentia tam omnibus supecta est, vt vix illi se moveant, quin vniversus orbis, omnesque gentes arma induant. Quae res omnia consilia coeptaque Hispanis difficiliora reddit, Tot anni sunt, ex quo Batavi jugum eorum excusserunt. Vereri debebant alij, ne pessimae rei exemplum alij sibi jus facerent. Omnes eo laborare debebant, ne orientem morem pellendi Reges inultum sinerent.
Ne sancta quisquam sceptra violaret dolo, in Oedip.
Regi tuenda maxime est Regum salus.
Sed tantum abfuit, caeteros Principes Hispanis jus suum adseruisse, vt Britanni, Franci, Germani Batavos milite, pecuniaque juverint; et hodieque multi salutem suam cum Batavis conjunctam arbitrantur. Aiunt bellis illis cum subjectis populis, tan quam necessario cauterio, nimias opes potentiaeque Hispanicae velut humores exhauriri.
Alia potentium principum ars fuit, odia aliis populis subiicere: quomodo Romani Armeniam specie largitionis turbandis animis praebuerunt. (Tacit. XII. annal.) Ita Manuel Comnenus dissidia inter Pontificem et Fridericum Imperatorem aluit: nec vlla erat in Italia caeterisque Imperatoris ditionibus civitas, in qua non addictum sibi hominem haberet Manuel. (Nicet vij.)
Simile huic artificium est, hostem excitare ei, cuius in nos impetum timemus. Hoc modo Michael Palaeologus a Carolo Caesare bellum metuens Siciliae Regem et Venetos ad bellum illi faciendum excivit; exemplo (inquit Nicephorus Gregorias lib. v. hist.) Artaxerxis, qui Agesilai impetum formidans Thebanos et Athenienses ad bellum ei inferendum impulit.
Referenduum huc est Alcibiadis consilium, quo persarum Regem instruxit: eatenus bellum inter Graecos sustinendum, ne inopiâ deseratur. Domesticis bellis Graeciam obterendam. inferiores auxilio juvandos, non tam vt vincant, quam ne succumbant. (v. quae dixi ad lib. I. verb. nam spe, incesserat.) Quo consilio Hispanum
quoque specie tuendae religionis contra Henricum III. et post adversus Henricum IV. commovisse regni proceres ajunt, et proponendo nunc hunc, nunc illum pro Rege, mittendoque auxilia prompta magis quam magna, operam dedisse, ne aut victoriam daret, aut belli deponendi necessitatem imponeret. Ita dissen tientibus seque mutuo consumentibus Gallis se arbitrum pacis ac belli fore, et quos suis non posset, ipsorum armis victurum arbitrabatur. Sed animadvertêre fraudem Galli, et Hispanorum amicitiae nuncium miserunt.
Iterum aliud sophisma est, quod paullo s. proposui ad verb. ut genus Arsacis. etc. et item aliud de quo dixi ad lib. I. verb. Pompeium imagine pacis etc.
Et sane interdum imperiosa vehementia plus potest, quam lenta indulgentia. Prima hostibus prodit tempora belli, qui, quos armis pellere promptum erat, epistol is increpat. (Tac. III. hist.) Ita Cyrus Armeniis et Romani tertium bellum Punicum (Appian. in pun.) simul indixerunt ac intulerunt, nullo hosti relicto spacio. Agesilaus Spartanorum Rex, cum transmisso Hellesponto iter faceret per Thraciam, nulli barbarorum, ut daretur transitus, supplex fuit; sed missis ad singulos nunciis, quaerebat, utrum per hostium an amicorum regionem iret? Cumque Macedonum Rex, se cum amicis consulturum respondisset: consultet igitur, inquit Agesilaus, nos interim iter faciemus. (Erasm. in apopht.) Cum Popilius
ad Antiochum a Senatu Romano missus mandata sua exposuislet, et Rex deliberaturum se dixisset, Popilius virgâ, quam in manu gerebat, circumscripsit Regem: ac, priusquam hoc circulo excedas, inquit, redde responsum Senatui. Obstupefactus Rex tam violento imperio, faciam, inquit, quod jubet Senatus (Liv. XXV. Iustin. XXXIV.) Foxius Gallicae militiae dux, is qui ad Ravennam occubuit, cum castra Bononiâ Brixiam versus movisset, exitinere Mantuano per internuncios mandavit, ut claves arcium, quae transitus munirent, sibi transmitteret. Misit Mantuanus. nec enim aliud consilium tempore exclusus capere poterat. Superioribus annis (Bavariae Dux M. DC. CXX) quinque dierum spatio dato superioris Austriae proceribus, intra quos, velint necne Caesaris mandatis parere, deliberârent, interim non elapsis adhuc illis quinque diebus, exercitum ad provinciae limites admovit: qua re perculsos ad omnia obedientes Austrios habuit. Quae quanquam Alberico Gentili videanturvafrae, et injustae actiones; quod etiam in privatorum litibus postulato in jure tempus concedatur expendendi secum, cedere magis an contendere conducat; mihi tamen utriusque rei ratio multum diversa videtur. In privatis enim actionibus nulla ex dilatione fraus, nullum damnum est actoris, quô jus ejus imminuatur: at in ista bellorum concertatione, ante quam se firmet hostis, aut vires paret, ob viam eundum cum omnis mora hîc sit cum irrecuperabili damno conjuncta. In bello bis peccare non licet. Oportet, inquit Niceph.
(lib. V.) occurrere imminentibus malis, et praevenire. Sed in his tamen ego eum tantum sinem probo, quo celeritate istâ hostis terreatur, et promptius ad pacis petendae necessitatem adigatur. In illum enim. qui jussa, quanquam praesenti armorum vi coactus, facturus est, arma stringere, bellicae justiciae non convenit.
Vetus est, non nostri tantum seculi ars non auro minus quam ferro bella gerere.
In scholis inter alias politicas quaestiones etiam hanc excutiunt: sitne miles auro argentoque ornandus? Credo parum ad rei summam facere, utrum vis dicas.
v. quae dixi s. hoclib. verb. mirumque amorem etc.
Et tamen histalibus, quales hîc Tacitus describit, hodie bella geruntur a Principibus nostris propriâ destitutis militiâ. Sed quam ab illis expectes obedientiam, quam constantiam aut fortitudinem? quae inter illos valeat disciplina castrensis? licencentiâ, proterviâ, seditionibus tantum se nobilitant. Carthaginensibus periculosissimum fuit bellum cum mercenariis suis. (Polyb. 1.) Anno Christ M. CCC. XXIX. equites Germani, cum a Ludovico Imperatore stipendiis suis fraudarentur, Lucam occuparunt, quam postea Gerardino Spinulae Genuensi XXXM. florenis vendiderunt. Anno M. CCC. lVII. Germani milites bellis Neapolitanis
exerciti, duce quodam Lando, tota Italiâ vagabantur, incendiis, caede, praedâ cuncta miscentes. Senenses incolumitatem suam X: IM. Pontifex Innocentius Sextus lM. aureorum redimere coacti sunt. Ex horum successu annis sequentibus licentiam aliae quoque praedonum manus sibi sumpserunt. Alii Capelletos, alii, qui Britanni erant, Albos, alii Stellatos, alii Sanctos se vocabant. Quibus tandem Braccius, Sforzia, Piccininus, egregia bello, sed venalia nomina, operam suam majora offerenti stipendia addicere sueta, successerunt. Hodiernae militiae scelera ut nimis nota dicere supetvacuum est.
Paulus III. Pontifex, quo suae per urbem famae gnarus fieret, singulis diebus propositas apud Pasquinum famosas chartas ad se deferri jussisse dicitur.
Hierosolymitani a Saladino (Guil. Neubrig. III. hist. Angl.) Hiberni ab Anglis (Guil.
Neubr. II. hist. Angl.) Apuli a Normanis, (Io. Bapt. Pigna VIII. hist. Atest.) Itali a Gallis et Hispanis (Fr. Guicciard. 1. hist.) Demetrius Palaeologus Peloponnesi Princeps, (Pigna VIII.) et Constantinopolitani a Turcis, (Georg. Phranzes IV. hist.) Frisij occidentales a Saxonibus (Vbbo Emm. XXXIV.) aut oppressi autin sidiis appetiti sunt. M. Tullius (in fragm. III. de Rep.) gloriatur, populum Romanum sociis defendendis in id fastigium, in quo tunc erat, conscendisse. Et Alciabides apud Thucydidem (lib. VI.) Athenienses auxilia sociis et externis ferendo ad tantam potentiam pervenisse ait. Gothi adversus Herulos a Zenone Augusto in Italiam missi, cum omnium populorum servitute eas opes sibi pepererunt, quae tot cladibus concussae vix tandem conciderunt. Longobardi a Narsete acciti pulsis nobilissimis familiis sedes ibi suas adeoque superbum condiderunt imperium, vt Narses, si diutius vixisset, sub ea mole expiraturus fuerit. Nec levia detrimenta accepere Pontifices Romani ab Anglis, cum eos mercede conductos bellum adversus Romanae ditionis occupatores gerere jusserunt: scilic. tam validis illorum copiis, vt quocunque loco constitissent, impune debaccharentur, amicis plerunque quam hostibus graviores, et promiscuâ praedâ raptoque viventes. (v. Blond. in histor. ab inclinat. imp. Io. Bapt. Pign hinc inde, Scip. Amirat. in histor. Flor. lib. XIII. et alibi.) Claudo veteri apologo, quo ajunt equum, ne cervum ejusdem pabuli consortem haberet, hominis imperio sese vltro subjecisse:
atque illum quidem prato abactum, hunc ex eo tempore vindici subjectum fuisse.
Civitates, quae populi imperio regebantur, cum a Principibus subjugantur, nullo felicius modo continentur, quam si summa rei a populo ad Senatum a Principe constitutum, vel in unum aliquem ipsi Principi id beneficium debentem, conferatur. Nam populi imperium juxta libertatem, paucorum dominatio regiae libidini propior est: et facilius est multoque tutius, unius aut paucorum inniti fidei, quam populo, omni momento variabili, se resque suas credere. Hoc modo Carolus V. Florentinam Remp. ad Medicaeos, Augustam aliasque Germaniae civitates a populo ad Senatum, quem ipse fecerat, transtulit. Singulare regiae dominationis arcanum!
relatus est hic locus lib. II. verb. genere pugnae et armorum etc.
Quaerunt utrum sit optabilius. bonus Princeps, sed qui bono amicorum consilio destituatur, aut prudentes amici mali aut insipientis Principis. Ego illum sequor, qui pro certissima regula tradit, Principem saepe sine amicis bene statuere: Senatum autem sub imprudenti et fatuo Principe nunquam bene consulere posse: nisi unus aliquis ex Senatu sit, in quem translatâ omnium negociorum curâ, Princeps acquiescat.
v. quae dixi s. lib. III. verb. nam vulgatum erat etc.
v. quae dixi ad lib. IV. verb. aequari adolescentes etc.
non ignarus summa scelera incipi cum periculo peragi cum praemio. (Tacit. XII. annal.) Non opus est cunctatione, ubi perniciosior sit quies, quam temerit as. (Tac. 1. hist.) Indeque traditur regula a politicis doctoribus: quando eo quis redactus est, ut sive quiescendo, sive agendo eadem illi superstent pericula; semper ea, quae agunt, consilia apprehendenda esse. Quippe dum ociosa conteplatione rerum exitum opperimur, manent accidentia causaeque periculi, quales fuerant: cum e contrario, qui audacter contrait, aut invenit, quod depellere periculum potest, aut, si frustra insudavit, monstrat tamen animum se habuisse obsistendi.
Raro Principes imperii sui cursum aequabiliter ad metam decurrunt, inclinant fere et deteriores fiunt. Nota sunt exempla Alexandri Magni, Philippi Macedoniae, Herodis Iudeae Regis, Neronis Romanorum Imperatoris. de Tiberio signanter Tacitus hoc loco: egregius vita famaque quoad privatus, vel in imperijs sub Augusto fuit; occultus ac subdolus fingentis virtutibus, donec Germanicus ac Drusus superfuere. Idem inter bona malaque mixtus incolumi matre; int estabilis saevitiâ, sed obtectis libidinibus, dum Seianum dilexit, timuitque postremo in scelera simul ac dedecora prorupit, postquam remoto pudore et metu, suo tantum ingenio utebatur. Idem Tacitus de Galbâ: major privato visus, dum privatus fuit; et
omnium consensu capax imperij, nisi imperasset. (1. hist.) Et de Vespasiano; solum omnium ante se Principum in melius mutatum esse. (Tac. 1. hist.) In recentiori historia illustre hujus rei documentum est Clemens VII. Pontifex. Leo qui primus Pontificatûs dignitatem in Medicaeam familiam intulit, et sacrae purpurae reverentiâ se suamque famimiliam, quae ab excelso loco in imum deciderat sustinuit, ut secundam fortunam revertentem expectare potuerit, homo erat profusissimae liberalitatis. Hic inter alia, in quibus maximâ est usus felicitate, non parum propiciam habuit fortunam, quod Iulium patruelem, quem ex Rhodio equite, quam vis ille gitimis nuptiis ortum, in sacrum collegium cooptavit, apud se tenuit. Cum enim is naturâ gravis, ac maximis quibusque negociis par, atque a voluptatum illecebris alienus haberetur, ideoque Pontifex ipso in omnibus magni momenti rebus uteretur; multos errores, qui ex Leonis facilitate oriebantur, moderabatur aut emendabat. Quae causa erat, ut multi Leonem ab lulio gubernari, ipsumque tanto oneri imparem crederent. Hinc quicquid severe actum, quidquid magno animo susceptum erat, Iulii impulsu fieri censebatur. Sed quam vana fuerint de utriusque ingenio hominum judicia, mox cognitum est. Nec enim Iulius Leone et mox Hadriano defunctis, Pontificatum adeptus, expectationi hominum respondit. Non rerum novarum cupiditatem, aut animi magnitudinem, et magnorum operum studium demonstrabat: et apud Leonem
minister potius consiliorum, quam rector fuisse deprehendebatur. In consiliis suscipiendis sumptuum vitandorum praepostero studio et insitâ quadam haesitantiâ semper erat dubius atque suspensus. Vnde cum ad consiliorum executionem ventum erat, quodvis vel minimum momentum, quaecunque vel levissima difficultas sufficiebat ad reducendum illum in eam confusionem, in qua fuerat antequam consultasset. Et inde quoque saepius re jam constituta ad rejectum paullo ante consilium relabebatur. Qua in implicata natura, et perturbata rerum administrandarum ratione potius a ministris regi ducique quam ipse consilium capere videbatur. (Guicciard. XVI.) Caeterum hujus reicausa in Clementis ipsius natura ingenioque eodem ante et post susceptum principatum fuit. Quamobrem autem quidam Principes vi dominationis convulsi et mutati sint, solerter Lipsius indagat in notis politicis. Prima est, quod initiô principatus major pudor est et famae studium: quod paulatim cedit proterviae et contemptui ex omnium obsequiis sumpto. Alia, infirmitas humani ingenii: eoque magis in Principe, quem nihil tenet, quam honestum, pudor et metus Numinis: quo respectu quidam dixit, (Ammian. Marcell. xxx.) potestatis amplitudinem nudare semper animorum interna. Est enim imperium sublime quiddam et excelsum, sibique insidentem altius effert, adversus rationem ferociens. (Theophylact. Simocatt. 1. hist.) Accedunt adulatores, insita aulae pestis.
Quid miremur, Principes violentâ adulationis procellâ inclinatos, quo sponte jam volunt, iis vocibus credere, quas solas accipiunt? praecipue nemine rumam sustinente, ad quam tanta vis impellit. Nam illi sapientes, quos negociis adhibent, seu verentur frustra monere, seu medicamentum, quam vis infundat salubritatem, ingratum esse sciunt, his vuln eribus non adhibent manum; aut certe vitia distinguunt, quibus seipsum Rex maculat, ab iis quibus perdit Rempublicam: et contenti utcunque mederi publicis, non restituunt Principi oculos, quibus ipse suam sortem et blandientium fallaciam damnet. Quis familiarium Reges admonet, si avaritia infames sunt, si nimio venatio num studio omittunt reip. curam, aut cum libidinis exemplis inficiunt seculum, vel inconsultis amicitiis publicam invidiam concitant? Laborant omnes virtutum nomina his cupiditatibus foedare. Cura futuri, laborum assuetudo, comitas, liberalitas appellantur. Nisi igitur majorem Regibus genium, quam qui populum informat, natura dedisset, quotusquisque ex his plagis evaderet, quae velipsa consuetudine placet, quia nascentium cunas circumdant, nec eas meminerunt sibi poni? Senectutis etiam vitium est, timidum esse, et plus justo suspicacem, indeque crudelem. Putant enim senes, alios laetari suis infortuniis: et quia multos a se laesos recordantur; male quoque de suorum fide sentiunt: ideoque suibus similes ab Aeliano dicuntur: quos si quis manibus tangat, protinus grunnire occipiunt,
male sibi ominantes; quod nec vellera habeant, nec lac, nec aliud praeter carnes. Etiam non raro accidit, ut Princeps, qui saepius conjurationibus et insidiis appetitur, ex bono malus fiat. Conjurationes enim timorem incutiunt. qui timet securitati suae prospicere cogitur quod sine multorum exiliis et caedibus fieri nequit. Caedes deinde et proscriptiones popularium odia concitant: ex odio Principis exitium sequitur. Et hae quidem causae in ipso Principe sunt. Est alia in nobis ipsis. Temere enim initio, et de malis aut ambiguis bene vana credulitate, et insita plerisque hominum levitate speramus. Nec igitur mirum est falli nos et decipi. Sane Historiae Florentinae scriptor sapienter monet, Principi non esse optabilem nimiam de se expectationem: cui si non ubique respondeat, in contemptum et mox odium degenerare inconsultum istum affectum. Denique ex perpetuâ gestorum infelicitate et fortunae contumaci adversitate taedium saepe omnium rerum et fastidium oritur. Tunc fortunae et subjectis, quam vis immeritis, succenset Princeps, et dat vela ventis. privatim oblectamenta quaerit in conviviis, ludis, mulierculis, morionibus: publicum decus omne aspernatur.
FINIS.
Gratias tibi, Domine IESV!
ORATIONEM, quam apud SERENISSIMUM VENETIARUM PRINCIPEM in Excellentissimo Collegio pro Natione nostra habui, ad te mitto: non ut cedat in partem solutionis eius debiti, quo tibi maximo obstrictus sum: sed ut sit grati animi velut chirographum, et infinitae obligationis qualecunque pignus. Et cum tot extent tua non in me modo, sed in quamplurimos Germanorum, beneficia, tot merita: inde se omnes correos debendi tibi merito, lubentesque mecum constituent. Sane ego suavi conjecturâ mihi, meaeque genti blanditus saepe sum, te naturae quadam similitudine, et sanguinis cognatione in nostri amorem, et favorem ferri. Docuit enim nos, (nec vana fides est) Laurentius Pignorius V.Cl. in Notitiis historicis ad Solymeida Torquati Tassi, nobilissimam MOLINORUM FAMILIAM a fortissima Normannorum gente, quae origine Germanica Neustriae, Britanniae, Apuliae, Siciliae olim dominata
est, descendere. Vt inde omnes te merito, tanquam domesticum numen, et popularem Heroa veneremur. ego praecipue: qui beneficentiam tuam plus aliis sensi. Certe meae ad Cornelium Tacitum (ad cujus majestatem, ac severitatem non nisi animas illustres, ac eximias assurgere Heinsius tuus ait) Notae politicae te suum secundum parentem profitentur: ut si quid inde ad Rempublicam, aut rem literariam boni perventurum est; eius gratiam non minus tibi, quam mihi posteritas rependere debeat. Quantum enim aberat, quin foetus ille in ipso partu periret? nisi tu difficultates subortas discussisses. Ignosces igitur, ILLUSTRISSIME, et EXCELLENTISSIME DOMINE, magne Patrone, quod pro tam magno beneficio rem tam parvam tibi reddo: quam tamen, ut dixi, non in solutum cedere, sed ingentis obligationis qualequale testimonium esse cupio. Vale, ILLUSTRISSIME DOMINE, et Reipub. nobisque diu vive.
Patavij Cal. Septembr. M., DCC. XXVI.
MIRAMINI, haud dubium est, Nationem nostram in publico omnium gaudio, et reliquarum gentium applausu tacitam hucusque, et nullâ ob publicum bonum, quod orbi Christiano ex novo SERENISSIMI JOANNIS CORNELII honore contigerat, laetitiae significatione egisse. Nam qui majoribus, quam alii, beneficiis devincti vobis eramus; quibus solis ex duabus et viginti, quae Vniversitatem Patavinam componunt, Nationibus sejunctim coram vobis orare singulari vestro favore concessum est: primi utique officio defungi, laetitiamque collegii nostri contestari debeamus. Sed ignosces, SERENISSIME PRINCEPS, quodad tuarum virtutum splendorem caligantes animorum nostrorum oculi, in illarum contemplatione defixi stupuerunt: nec ab illo stupore tam cito se colligere
poterant. Praeterea cum anni tempus itineribus faciendis commodum, et innata genti nostrae peregrinandi, varlosque populorum mores, ritus, artes cognoscendi lubido quosdam Romam, alios alio abduxissent: noluimus tibi, SERENISSIME PRINCEPS, honorem habere pauci, quem debebamus universi. Nunc autem, cum Italici coeli ardores, et sua quemque peracta negocia Patavium (cujus civitatis aerem nobis salubriorem, ac vicinitate Germaniae pene cognatum putamus) compulissent: nefas duximus, ultra gratulationis officio supersedere.
Non expectabis, SERENISSIME PRINCEPS, anobis virtutum tuarum, laudumque praeconia. Nam quamvis eaetales tantaeque sint, quae te mortali conditioni exemptum etiam in vivis agentem novâ apotheosi in Divos transcribere possint: tamen nec hujus loci, nec temporis, nec instituti nunc nostri est, panegyricum dicere: et mea in dicendo mediocritas, ne dicam infantia humilioribus argumentis assuevit. Quanquam etiam, si liceret, reprehensione quadam mihi dignus videreris: quod durum mortalitati imposuisti onus: quam posse ad tantam perfectionem pervenire; tuo exemplo docuisti; ad superos usque virtutis consortio evectus. ut nemo posthac humanae naturae imbecillitate errores suos tueri possit. Sed inpraesentiarum nec laudare digna oratione virtutes tuas potero: nec Turpillianum timebo, si ab earum accusatione destitero. Vnum si dixero, te augustissimi hujus SENATUS Principem esse: omnia dixero.
Haec laudum tuarum summa est, hoc fastigium, haec certissima virtutum tuarum fides. Mirantur alii urbem vestram felici miserorum fugâ in hanc, quam videmus, magnitudinem crevisse: mirantur splendidissimas domos, marmoraque et aurum, et tecta operosis minis pendentia: mirantur forum ingentibus spaciis apertum, aedesque publicas, et armorum, naviumque perpetuam fabricam: denique in stuporem rapiuntur, cum terras velut aequoris victrices ligneis fundamentis in hanc audaciam succrevisse vident, vixque oculis suis credunt. Quae quanquam per se mirabilia sint: unum tamen est portento proximum: quod vestra Resp. per tot mala, et caeteri orbis servitutem, sospes, atque ingentibus inimicitiis superstes, in hunc usque diem non memorabilior est imperio, quam libertate. Roma quingentos annos libera vixit. Sparta octingentorum annorum libertate gloriatur. Venetiarum urbs rarô, imo nullô exemplô supra mille ducentos annos vitam cum libertate produxit. Quod igitur vobis non allapsa sunt ea mala, quae alias Respublicas perdiderunt; quod abexternis hostibus tutos nulla tyrannis delibavit; quod nec Syllas, nec Marios, aut Pompei magnitudinem etad vestrum fatum gentem Juliam invenistis: id omne, post Deum immortalem, in solidum prudentiae hujus agustissimi ordinis acceptum ferendum est. Roma armorum insano amore incensa omnium actionum suarum finem gloriam belli habebat et imperii amplitudinem. Quo sane instituto factum est, ut non modo aliorum in se coortos impetus
sustineret, sed et ipsa alios lacesseret; certissimo semper cum imperii incremento. Inde post perpetrata circummurana bella, post repressam igneam Pyrrhi regis vim, post superatum denique Poenum Hannibalem, aliosque Reges, ac populos; cum immortali gloria gentes multitudine innumerabiles, locis infinitas, imperio suo subjecit. Verum inter illam portentosam felicitatem, inter tot victorias et trophaea, quae vbique, quo rerum natura diffunditur, figebant Romani, cum gentibus jugum imponeretur, cum Reges triumpharentur, interim domi peribat Reipub. libertas. Nec enim vt justi, temperantes, modesti essent cives, vt cum armis ferociam ponerent, vt denique quiete in civitate agerent, multum curabatur. Quo fiebat, vt ex continuis bellis majora, quam quae libertas ferret, ingenia, praeferoces ac turbarum cupidae naturae, nimiae privatorum opes, et vnius civitatis partes factionesque enascerentur: in curia in foro caedes, civilium bellorum tentamenta. mox arma a civibus sumpta non pro libertate; sed pro Sylla, pro Matio, pro Pom peio, pro Caesare. nec vnquam postea, nisi de dominatione certatum: quam postremo C. Caesar eversalibertate invasit.
Vestra autem, SERENISSIME PRINCEPS, Sapientissimi Patres, majestas non solum armis decorata, sed etiam legibus est armata: nec major belli, quam pacis cura. Bella quidem etiam gessistis maxima; hostes vicistis potentissimos: fines imperij terra marique extendistis quam latissime.
Sed hoc vobis cum Romana potentia commune est, Illud proprium, quod civitatem habetis saluberrimis legibus, et prudentissimis institutis ita munitam, vt non tutior ab externa vi, quam privatorum ambitione existat. Nulli vobis Periandri, nu li Agathocles, nulli Caesares timendi sunt. Ingens in omnibus, et pene incredibilis patriae amor; ferventissimum libertatis studium; in Senatu tam numeroso mirabile, et simillimum oblivioni silentium; rigidissima legum custodia et subita eorum, quae contra vetera instituta irrepunt, emendatio. Hac cura, hac industria, hoc indefesso, et ardenti studio mortalitatem effugistis: et Remp. qualis cum optima fuit, talem hodieque cum immortali prudentiae vestrae laude, et orbis stupore habetis.
Hujus igitur EXCELLENTISSIMI SENATUS, cujus sapientiâ Reipub. huius stat salus, cuius prudentiâ Italiae quies, et tranquillitas conservatur, te caput esse, SERENISSIME PRINCEPS, idvero egregium est, summumque, quod in tuam laudem dici possit. Nam vt ea summa in Rep. dignitas est: itatam honorificum dete Sapientissimi Senatus judicium, tam magnifica opinio amplissimum sunt divinarum tuarum virtutum testimonium. Quas quidem, caeteraque, quae in te egregia sunt, satius duco mirari, adorareque, quam jejunâ, et impari laudatione libare. Nam FAMILIAE TUAE vetustissimam nobilitatem, maiorumque tuorum pro Repub domi, forisque fortiter, beneque gesta, quomodo dicendo adaequem? Si vel minimam eo rum partem percensere velim:
Ante diem clauso componat vesper olympo.Id solum quantum est, quod CATHARINA CORNELIA JACOBO LVSINIANO CYBRI REG nupta, florentissimum olim regnum illud, quod ex mariti testamento habebat, Venetae Reip. dona vit. Sunt quibus nihil satis antiquum satisque egregium est, nisi quod a proditoribus, et erronibus Trojanis per incertissimas conjecturas repetatur. Tua gens, SERENISSIME PRINCEPS, nulla ambitione, certa annalium fide nixa, a Nobilissima CORNLIORVM Romanorum stirpe descendisse se gloriatur. Porro, vt ab eo, quod viro Principi primum ac praecipuum esse debet, incipiam, quis tuam in Deum pietatem, regionisque studium pro dignitate laudare valeat? Plerique rerum domini religionem nihil aliud putant, quam regnandi instrumentum; quod bellis, et cupiditatibus suis praetexant quo gentes ludant, quo populorum divisiones alant, foveantque Alia tibi mens est, SERENISSIME PRINCEPS: cuiamorem, timoremque Dei optimam eandemque securissimam (quicquid alij Mezentij judicent) regendi populos artem persuasum est. Inde tua in cultib. divinis assiduitas; inde in miseros, et egenos pronus favor, et liberalitas, et pene profusio. Iam vero justitiam tuam, temperantiam, et in summa fortuna eximiam moderationem, humanitatem, caeterasque egregias tuas dotes, quanto in aliis Principibus rariores, tanto magis tibi decoras, qui satis praedicem? quibus verbis, qua orationis vi satis exprimam? Loquantur pro me tot honores (vera in vestra Rep. meritorum argu menta.) tot dignitates certatim in te collatae. Nam post primos honores obitos summos
quosque magistratus ordine gessisti: Patavio, Veronae, Brixiae, praecipuis imperij vestri vrbibus, insigni cum integritatis et prudentiae laude, summo cum imperio praefuisti: cumque, quod ad nos quam maxime pertinet. quodque nos tibi aeterna beneficij recordatione devinciat, Patavinae Vniversitatis Reformator esses, singulari semper Nationem nostram favore prosecutus es. Postremo, cum in hoc, quo nunc emines, solio collocatus esses: quam faventes omnes habuisti? quis plausus erat? quanta omnium laetitia? quae gaudentium, gratantiumque exultatio, et pene dixerim, intemperies. Nos quoque, quando tumultuantem gaudio animum vtcumque composuimus, nunc adsumus, nostro defuncturi officio, nostrumque contestaturi adfectum. Tibi igitur, SERENISSIME PRINCEPS, summum hunc honorem, Serenissimae autem Reipub talem ac tantum Principem ex animo gratulamur: Deumque veneramur: vt sancta haec Resp. virtutis templum, schola prudentiae, inoffensae hactenus libertatis oculatissimus Argus, et contra peregrinam ambitionem validissimum propugnaculum, verae denique dignitatis, et opulentiae alumna, sub JOANNE CORNELIO vigeat, floreatque quam felicissime, quam diutissime. Gloriam eius, fortitudinem suspiciant timeantque Christiani nominis hostes. ipsa eam Salus ferat: praeveniatque vota felicitas, si quid optaverit. Tibi denique SERENISSIME PRINCEPS, seculi gemma, longaevam vitam, seramque immortalitatem precamur. De qua ne dubites, obsecro. Virtutes tuas orbis nunc loquitur: famam olim praestabit aeternam historiae genius. Dixi.