06/2007 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check partially performed (especially pp. 1-48) - no orthographical standardization
NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).


image: s001

CHRISTOPHORI FORSTNERI AUSTRII HYPOMNEMAtum Politicorum CENTURIA. ARGENTORATI Impensis Haered LAZARI ZETZNERI Anno M. DC. XXIII.


image: as002

[Gap desc: blank space]


image: s003

CLARISSIMIS VIRIS, THOMAE LANSIO et Christophoro Besoldo IC. et Antecessoribus S. P. D.

SI, quae caeteros nostrorum temporum scriptores impellunt ad scribendum causae, me quoque a justâ vel ambitionis vel temeritatis suspicione liberare possent: utique omnes ingenii mei vires in illis explanandis ambitiosissimâ diligentiâ ostentarem. Scio plerosque [(transcriber); sic: pleresque] ineptissimae arrogantiae verbis jactare, amicorum precibus, et importunis rogationibus pene coactos se, quae edunt, publicae utilitati non invidisse. Ego autem pro caeterâ animi mei ingenuitate, et liberâ quâdam audaciâ non


page 4, image: s004

erubesco damnare ista superbae inscitiae, quamvis vulgô usitata suffragia; atque profiteri, quae ego hisce chartis innoxiâ temeritate illevi, non me voluisse publicae famae judicio nimis confidenti spe exponere, sed profectus mei in politicis et historia (postquam in Juris controversiis ante VIII. annos, et quod excurrit, periculum non semel feci) specimen vobis, Viri clarissimi, exhibere, quîbus de universa studiorum meorum ratione judicare jus, fasque est. Valete, viri Excellentissimi. Scripsi in Musaeo, Mense Martio, Anno Christi M. DC. XXIII,

Christophorus Forstner Austrius.


page 5, image: s005

CHRISTOPHORI FORSTNERI AUSTRII Hypomnematum Politicorum CENTVRIA.

Hypomnema I. De studio armorum.

NOn metuendum est, inquit, Moecenas, in consultatione de Repub. ordinandâ ad Angustum. apud Dionem Cassium [libro 52.] ne quis in militaribus exercitiis educatus institutusque, consilium convellendi status publici sit initurus, cum id a disciplinâ nullâ formatis, et flagitiosis timendum sit; qui vero recte educati sunt, cum alium nullum injuriâ afficere, tum minime omnium eum volunt, qui ipsis e ducationis huius et


page 6, image: s006

disciplinae auctor fuit. Quamobrem Romam quamvis armatam quadringentos, Spartam octingentos annos liberam stetisse, Fabricius Columna apud Machiavellum in libris de arte militari [lib. 1.) praedicat. Iustinianus Imperator limitaneum militem perpetuo in armis exerceri jubet. (l. 11. C. de off. praef. praet. Afr.) In cunctis Reipublicae Venetae finibus, vicis, pagisque descripta est agrestis pubes, quae militari opere exercetur, ac promptam Reipublicae operam navare parata est. (P. Justinian. 11. Histor. Venet.) Quod idem de Allobrogum et Hetruriae Principibus tradit Ioannes Boterus (9. de rat. stat. 11.) Belgis denique federatis hodieque usitatum est, cives in oppidis et munitis locis una cum mercenario milite excubiis admovere: quippe ita proditiones impediuntur; et omne periculum, quod a peregrino milite imminet, amovetur. Certe Fabricius Columna apud Machiavellum (de arte militari. v. eund. 11. disp. 20. et 1. disp. 43.) longâ disputatione domesticum militem externo praefert; ut qui non est suae nationis optimus, sed fex et purgamentum urbis suae,


page 7, image: s007

protervus, otiosus, legum impatiens, impius, parentibus immorigerus, blasphemus, maximus mulierum moechus, aleator, et per mille alias flagitiorum species nobilitatus: cui neque boni intellectus est, neque malicura. Contra, domesticus miles maxima habet fortitudinis incitamenta, carissima pignora, uxores, liberos, et his cariorem patriam. Quae ratio est, cur apud veteres Germanos non casus aut fortuita conglobatio turmam aut cuneum faceret, sed familiae et propinquitates, et in proximo pignora: unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium. hi cuique sanctissimi testes, hi maximi laudatores. (Tacit. in German.) Idem de Britannis (14. Annal. et in Agric.) et Thracibus, (4. Annal.) Tacitus tradit. Hinc etiam Gorgias Thebanus cohortem ex CCC. delectis viris inter se amantibus instituit, quam sacram appellavit. (Plutarch. in Pelop.)

Sed alii armorum tractationem civibus commissam parum tutam putant. Aiunt populo potenti et bellicoso imperare valde periculosum: legibus Romanis armorum


page 8, image: s008

usum privatis interdictum: hocque non modo tuendae civium saluti singulare esse, sed et bellorum civilium curandorum necessariam medicinam Bodinus in quarto de Republica statuit.

Quam ob causam Romani saepius armae civibus ademerunt. [Dion 42. et 44.] In Galliis superiore seculo Franciscus I. et Henricus II. Reges, illius tormenti, quod sclopetum vocant, Vsum prohibuerunt. [Thuanus 4. et 48.] Anno Christi CIC CI LV, captis Senis a Caesarianis, cives arma deponere coacti sunt. [Thuanus 15.] Idem aliquando Genuae, [Guicciard. VII.] iterum Florentiae, [Machiavell. II. Histor. Flor.] et nuper Viennae Austriae factum est. Denique quod in Galliis, armis et militaribus exercitiis in nobilitate tantum retentis, in plebe longo otio emollitâ, opificiisque et quaestui deditâ, antiqua illius gentis ferocia defecit, singulari Regum studio factum esse scribit Guicciardinus: [11. Histor.] ne tam crebris a furioso populo conspir ationibus, seditionibusque peterentur.

Quid ergo dicemus? Peritiam armorum


page 9, image: s009

tractandorum ego in cive probo, assiduum. maxime serium eorundem exercitium non placet. Nimirum non ad omne momentum plebs armanda est. Auctoritas enim et potestas quaecunque in multitudinem collata, nunquam bene et feliciter usur pata fuit: et turbas parturire facile, iis autem, excitatis occurrere, summi laboris est. Quemadmodum impossibile est, retinere cursum effrenis equi calcaribus concitati: [Conestag. 1. de bello Belg.] ita nemo sperare debet, posse se plebem semel a se concitam vel pro arbitrio iterum sedare, vel ex sententia deinceps regere. [Machiavell. III. Histor. Florent.] Quare Romani, ut periculum, quod sibi ex continuo bellorum usu imminebat, declinarent, prudenter decimoquinto quovis anno legiones mutabant: et eodem consilio [(transcriber); sic: conßlio] milites tantum ab anno XVIII. ad XXXV. usque legebant, non expectantes quousque senescentibus viribus vitia succrescerent [Machiavell. 1. de arte milit.] Saluberrimum etiam ad continendam fidem militarem putabant, longis terrarum spatiis discerni exercitus, ne vitiis aut viribus


page 10, image: s010

misceri possent. Quare saevissimis illis et atrocissimis post Neronis excessum temportbus non alias legiones innocentius egisse, testatur Tacitus [1. Histor.] quam Britannicas quod procul et Oceano ab aliis divisae erant. Putabant quoque iidem Romani, consilii partem, pacisque esse, spargi per provincias, et externis bellis illigari seditiosum militem. Tacit. 3. Histor. Apud Suiones, Germaniae populum, ne otiosa armatorum manus facile lasciviret, arma non erant in promiscuo usu, sed clausa sub custode, et quidem servo. [Tacitus in German.] Cui simile videtur, quod quamvis in plerisque Germaniae hodiernae Principum ditionibus arma perite tractare doceantur subjecti, et praecipue illud tormenti genus, quod bombardam a sono usus vocari obtinuit: tamen nitrati pulveris et plumbi, ex quo globuli illi ferales funduntur, certus modus certis temporibus distribui solet. Hae cautiones, si observentur, minori fortassis periculo arma exercebuntur,

Denique duces belli exercitatos etiam pacis tempore habere consultum est, sed


page 11, image: s011

domi cum minore potestate: quales olim fuerunt Lacedaemoniorum Reges, quibus hodie haud absimile videtur munus Gubernatorum Belgii. Illos autem, qui bellum pro arte habent, qui pacem exauctoramentum rentur suspectos omnino Principibus esse, convenit. [vid. omnino Machiavell. de art. milit.] Saepe respu. delusae a ducibus sunt, [(transcriber); sic: .] cum bella nullo honoris aut publicae salutis intuitu, sed privati emolumentispe, initio tracta, posteae vix finiri potuere: cum aut hosti condonarent occasiones, praeoptantes diu cum imperio esse, quam cito vincere, aut moram et tempus emi, ac se non armis, sed pretio submoveri paterentur. Quod qui faciunt, a proditoribus parum diversi sunt: sed et duplices fures illi, qui stipendia militibus debita in luxum aleamque insumunt: cum et aerario Lege Iulia peculatus, et militi furti teneantur. Cui dolo ut occurreretur, factum aliquando est, ut stipendia militi a quaestoribus, ipsis praesentibus Regibus numerarentur: quod ea historia de Q. Mutio apud Liv. colligit P. Regemorterus sermone politico XI. Et propterea Guicciardinus 1. Histor.


page 12, image: s012

Gallicam militiam Italicae praefert: quod in hac milites a ducibus suis, in illa ab ipso Principe dependerent.

Testantur omnes historiae, ordinum duces stipendiis destitutos et ad civilem redactos vitam, milite suo ad se traducto integras provincias misere habuisse. Polybius [1. histor.] prolixe describit bellum, quod cum militibus suis, qui duces sibi per seditionem Mathonem et Spendium creaverant, haud paullo periculosius, quam cum Romanis, gesserunt Carthaginenses. Baramus, Persicarum copiarum contra Romanos dux, quod ei Chosroës Rex imperium abrogare volebat, Domino suo factus rebellis, eundem regno expulit, in quod non nisi Romanorum auxiliis restitui potuit. [Theophylact. Simocatta 3. 4. 5. Hist.] Franciscus Sfortia, Mediolanensium stipendiarius, libertatem illorum, Vrbemque Princeps taendem occupavit. [Machiav. in Hist. Flor] Albertus Brandenburgensis militem praedae cupiditate allicefactum, patriae suae insanus vastator, veluti grandinem in plures Germaniae provincias effudit. [Sleidan. [(transcriber); sic: 8leidan.] Thuan.]


page 13, image: s013

Denique C. Caesarem, quod privatus vivere nollet, ad civile bellum descendisse, Dion Cass. [lib. 40.] testatur.

Hypomnema II. Externa auxilia.

SExcentis exemplis demonstrari potest, externa auxilia adscita, vocanti exitiosa fuisse. Ita Seleucienses a Parthis, [Tac. 6. Annal.] Cari a Cyro, [Xenoph. 7. Cyropaed.] Rhegini a Romanis [Polyb. 1.] Messanenses ab iisdem [Polyb. 1.] Carthaginenses a Gallis, Hispanis, Liguribus, Balearibus, Graecis, [Polyb. 1.] Britanni ab Anglo-Saxonibus, [Machiavell. in libr. de migrat. popul. Septentr.] Hierosolymitani a Saladino, [Guilielm. Neubrigens. 3. Histor. Angl.] Hiberni ab Anglis, [Guilielm. Neubrig. 11. Histor. Angl.] Itali a Gallis et Aragoniis, [Guicciard. 1. Histor.] Constantinopolitani a Turcis, [Phrances Protovestiar. 4. Histor.] Antuerpiani et in universum Belgae a Gallis et Andium Duce, [Thuan. 76. Histor.] alii ab aliis aut


page 14, image: s014

oppressi, aut insidiis appetiti sunt. Et ipse M. Tullius [in fragm. 3 de Repub.] gloriatur, populum Romanum sociis defendendis in id fastigium, in quo tunc erat, ascendisse. Et Alcibiades apud Thucydidem (lib. 6.) Athenienses auxilia sociis et externis ferendo ad tantam potentiam pervenisse ait. Postremo hanc ob rationem Itali Politici Sigismundum Bathorium Transylvaniae Principem imprudentiae arguunt, quod cum Romano Imp. contra Turcas arma sumpserit: cui Imperatorem ob jura in Transylvaniam praetensa multo magis quam Turcam timendum fuisse aiunt. [Traian. Boccalin. in lapide lydio polit. c. 17.] Sed haec nimium fortasse profane dicuntur.

Mihi tamen in hac quaestione (quanquam aliud in disputationibus de Republ. sentire Machiavellum non ignorem) non displicet [(transcriber); sic: disciplet] Hermocratis Siculi aqud Thucydidem lib. 6. distinctio: externa esse vocanda auxilia, quando de aliena ditione in nostram redigenda potestatem cogitamus: non, cum de nostris defendendis laboramus.

Sunt etiam cautiones quaedam, quae


page 15, image: s015

minus periculosum peregrini militis usum reddere possunt. Primum opera danda est, ut is sit sub nostrorum ducum imperio. Quae cautio Graecis usitata fuit. Cum enim Gelon Siciliae Rex illis contra Persas auxilia promisisset, eâ tamen lege, ut ipse gentis imperator legeretur, quidam respondit: O quam lugeret Pelopides Agamemnon, si audiret, Spartanos concessisse in potestatem Syracusanorum atque ita illi abierunt, malueruntque auxiliis carere, quam cum metu periturae libertatis exercitium extero duci committere. Altera cautio est, non recipere in praesidia auxiliares, sed, ut primum advenerunt, in hostem ducere: duplici fine: ut et terrorem adventus illorum hosti incutiat. Et ne per otium quieta turbent, et novis rebus animum intendant.

Denique perpetrato bello ob eandem causam persolutis stipendiis nudâ interjectâ morâ domum remittendi sunt.

Hypom. III. Federa coacta. aequa pax. deditiones.

CVm ea, quae necessitate et temporis


page 16, image: s016

injuriâ coactus quis promisit, non nisi eâdem necessitate cohibente, servarisoleant: consultum, imo necessarium est, talem promissorem continuis necessitatibus implicatum tenere. [Machiavell. in Hist. Flor.] Tutissima enim reddit federa mutuus metus: quippe, qui ea rumpere vult, dum ambigit, an superior esse possit, absterretur. [Thucyd. 3. Sane memoriae veteres nos docent, in externis casibus icta federa postquam partes verbis juravere conceptis, repetitione bellorum ilico dissoluta. [Ammian. Marcellin. libr. 25. Histor.] De Graeciae urbibus Thucydides [lib. 3.] inquit: Si quando juramento se invicem, praesenti constricti necessitate, adegissent, tam diu id ratum fuisse, dum nullum aliunde subsidium sperare possent: quod si alteri parti fortunae aliquae spes affulsisset, protinus alios per fidem deceptos magis, quam ex apperto aggredi jucundius fuisse: hisque malis artib. [Abbr.: artibus] superiorem iudustriae fam am consecutum. Fr anciscum Galliae Regem novimus non aliam habuisse repetendi bellum contra Carolum V. Caesar. causam, quam, quod ad conditiones, quas


page 17, image: s017

captivus iniisset, servandas minime se teneri diceret. [P. Justinian. 12. Histor. Venet.) et ipse Carolus, cum ab illo promissorum fides reposceret ur, obsecundasse tempori, respondit. [Thuan. 11.] Manuel Comnenus Imp. hortanti, ut cum Turcis inita pacta servet, parum se ea curare quae necessit ate promissa essent, respondit. [Nicet. Choniat. 6. Annal.] Denique Margareiha Parmensis vi adactam Belgis se quaedam concessisse, excusavit. Conestag. 11. Hist de bell. Belg. Thuan. lib. 38.

Quae cum ita fieri soleant, non tamen it a fieri debere, pronunciare ausim: et jurisgentium esse, etiam servare, quae vi bellicâ coactus promiseris. Nam, quod id Nicolaus Machiavellus in disputationib. [Abbr.: disputationibus] lib. 3 cap. 42. negat, ego videre nequeo, quibus eius sententia argumentis evinci queat. Quod enim ille ita consuetudine inter Principes observari tradit, ut, quae necessitate coacti pepigerunt, non sint rata: eam ego consuetudinem ratione carentem et pravam esse arbitor, quae perjuriis et fallaciis viam aperiat: cum ferme semper altera pars coacta ad


page 18, image: s018

transactionem descendat, et raro aequis atque integris utrinque viribus ad pacem perveniatur. Illud autem, quod de Romanis, turpem illam cum Samnitibus ad furculas Caudinas initam pacem aspernantibus affert, nihil omnino adrem facere videtur: cum non quia vis et coactio illi conventioni causam dederit, sed quia Cos. nescio. S. P. Q. penes quem paciscendi arbitrium erat, pepigerat, retracta illa fuerit: quod inde apparet, quia ignominiosi pacti auctores teneri judicabant Romani, eosque hostibus dediderunt. Quod si retentis captivis, missis Romam legatis cum Senatu populoque quodcunque fedus fecissent Samnites, illi stare debuisse Romanos dubium non est.

Sed quia, quod supra diximus, fere a pactis resilire solent Principes: illos, qui in public arum rerum administr atione versantur, exactissimo studio, et scrupulosâ cura examinare decet, utrum, cum quibus federe, pace, induciis junguntur, hoc serio velint, an temporum iniquitati cedentes, simulata ineant pacta: quo veris amicis secure uti possint: fucatos vero recentibus subinde


page 19, image: s019

necessitatum vinculis, impeditos teneant. Polyb. 3. In quem finem interdum in conventionibus publicis exprimi solet, ut de pace suscepta munitae urbes aut arces aliquot veluti pignora [(transcriber); sic: pionera] in alterius partis, vel, si hoc minus tutum videatur, in tertii cuiusdam veluti sequestris manus consignentur ad tempus. Cuius cautionis non unum exemplum est in historia Guicciardini.

Illud autem monendi sumus, hac cura non opus esse, ubi sub clypeo, quod aiunt, paciscuntur partes: ubi integris utrinque viribus aut parum accisis coeunt: aut ubi fortunâ et causâ superior alteri inopinanti aequissimas pacis leges offert. Firmissima enim est inter pares amicitia: qui autem metu magis quam benevolentia subjiciuntur, repertis auctoribus animos tollunt. (Tac. 6. An.) et nova semper consilia spectant. Quod significare voluerunt Privernates a Romanis victi. Cum enim Cos. ex illis quaereret, si poenam remitterent Romani, quam cum ipsis pacem habituri essent; responderunt illi: Si bonam dederis: firmam et perpetuam: Sin malam: brevem et incertam.


page 20, image: s020

Hypomn. IV. Paradoxon: Omne medium ponitur in vitio. Omne extremum laudabile. Hostes potentes non invitandos. Celeritas in bello.

SEntentia Machiavelli est, in quarto Historiae Florentinae: homines magnos aut non fodicandos, aut, si coeperis, occidendos esse. Quam ob rationem Franciscum Momoranteum reprehendit apud Thuanum in Historia Princeps Condaeus, quod Cardin alem Lotharingum per injuriam ingressu Lutetiae prohibitum non minus post salvum dimiserit. Et Heinricum Lusit aniae Regem notant scriptores, quod nesciverit uti vel summâ clementiâ, vel summâ iracundiâ, Conestag. 3. de conjunct. Portug. cum regn. Castil. Non itaque sine ratione Cardinalis Alexandrinus Pontificis jussu captus, aliorum, ut animum a moerore allevaret, solatia et hort amenta respuens, et extrema quaeque veritus, respondit: viros magnos non captivos fieri, ut dimittantur, nec vinculis solvi, qui carcerem non meruissent.


page 21, image: s021

[Machiav. 5. hist. Flor.] Illud etiam hinc consequitur, stultissimos esse illos, qui minis et bostilem animum osten dentibus verbis temper are non possunt: cum nec debilior inde inimicus fiat, et testante Seneca [in Med.] prosessa per dant odia vindictae locum: atque ad praecipitia consilia non magis temerarius levitate suâ, quam timidus desper atione feratur. Guicciard. 1. Hist. Conestag. 6. de conjunct. Portug. etc. Quâ in re Alfonsum Calabriae Ducem imprudentiae arguit Guic ciardinus in historia, (libr. 1.) et iterum alio loco (9. hist.) Ludovicum XII. Galliae Regem: quod magis ex dignitate regiâ, quam praesenti necessit ate Helvetios, appellando eos rusticos intra montes natos, infensissinios sibi fecerit: quorum dein de opera Media ano pulsus est, Contra Romanis in decernendo semper ea placuerunt consilia, quibus eo hostis adigeretur, ut aut nocere non posset, ant non vellet. Cum Camillus Latinos vicisset, his verbis in senatu oravit: Dii immortales it a vos potentes huius consilii fecerunt, ut, sit Latium, an non sit, in vestra manu posuerint. Itaque pacem vobis,


page 22, image: s022

quod ad Latinos attinet, parere in perpetuum vel saeviendo, vel ignoscendo potestis. Et mire huc facit historia de Herennio Pontio apud Liv. (lib. 9.) Is, ubi accepit ad furculas Caudinas inter duos saltus clausos exercitus Romanos, consultus ab nuncio filii censuit omnes inde quamprimum inviolatos dimittendos: quae ubi spreta sententia est, iterumque eodem remeante nuncio consulebatur, censuit ad unum interficiendos. Cumque haec inter se tam discordia responsa lasi animi signum viderentur, consilii sui causas adjecit. Priore sesententiâ dixisse, quod optimum duceret, cum potentissimo populo per ingens beneficium perpetuam firmare pacem, amicitiamque: altero consilio in multas aetates, quibus amissis duobus exercitibus haud facile receptura vires Romana res esset, bellum differre voluisse: tertium nullum consilium esse. Cum alii Principes percontando exquirerent, quid si mediâ viâ consilium caperetur, ut et dimitterentur incolumes, et leges iis jure belli victis imponerentur? Ista quidem sententia, inquit, ea est, quae neque amicos parat, neque inimicos tollit.


page 23, image: s023

Nec modo in pacis actionibus, sed in bello quoque hoc monitum obtinet. Quid enim interdum paucorum hostium caede proficitur? Animi fiunt ad ultionem ardentiores, in consiliis adversariorum explorandis sagaciores, in capien dis prudentiores, in disciplinâ servandâ ducum im periis obedientiores: et acriore disciplina plerunque victi, quam victores agunt. hos ira, odium, ultionis cupiditas ad virtutem accendit: illi per fastidium et contum aciam hebescunt. Tacitus 4. Hist. Nostrorum Ducum more ducendo bellum aerarium exhauritur: coloni agro auferuntur: pagi, oppida, urbes, provinciae, regna incolis spoliantur et ad miserandam vastitatem rediguntur: nec, nisi lassatâ utrinque ctudelitate de pace cogitatur, et, ut Tacitus In Agric. loquitur, ubi solitudinem fecerint, pacem appellant. Quare jure mihi Paulus Foxius apud Thuanum (libr. 9.) reprehendere vi detur usit atam nostris ducibus belliger andi rationem: quae per tumultuaria praelia de receptu ingeniose cogitatur: recepta inter duces sententia: e pugnâ recedentes denuo pugnare posse: ut bellum


page 24, image: s024

cau ponari potius, quam geri vide atur. Longe aliter veteres, qui stat ariâ pugnâ tam obstinate pugnabant, ut paucis praeliis, atque adeo interdum uno debellaretur, Romani magnis viribus bella gerebant, ut breviori temporis spatio conficerentur: hosti obviam profecti statim dimicabant: vict is leges ferebant. [Machiavell. 11. disput.]. Horum industriam feliciter secutus est Philippus II. Hisp. Rex, in bello, quod contra Lusitanos gessit, in quo instruendo nullis omnino pepercit sumptibus. cuius rei hunc tulit fructum, ut intra L. dies toto reg no potiretur. [Hieron. Conestag. in Hist. de conjunct Portug. etc.] Non autem eo pertinet haec opinio, quasi censeamus, nunquam esse cunctationi (quam ego primam prudentiae filiam nominare soleo (locum, et belluarum ritu in perniciem non necessariam ruendum. quid enim, si vires tuae trahendo bellum adolescant, contra, hostes minuantur, nemo praelium, nisi male sanus suadeat. Illud autem damnamus, quod duces velut ex composito, alter alterius viciniam et congressum devitantes plerunque diversis in locis praedonum


page 25, image: s025

more in miseros agresies saevire tantum sole ant; et ne nihil egisse vide antur, interdum castellum aliquod vel oppidulum capere: quod mox superveniente hoste, nullô negotiô recipitur: ut saepius sit observatum, ter quaterque castellum aliquod captum, iterumque eodem bello amissum esse. Quemadmodum igitur imbecillioris partes sunt, moras nectere, frustrari impetus, illudere vim hostium, trahere tempus, opperiri, dum longa dies, dum taedium, et aliqua necessit as pecuniae aut commeatus, aut defectus supplementorum hostem conficiat: ita viris et virib. [Abbr.: viribus] fulti est, instare, premere, urgere, otium non pati, non desidere: sed agere, ferre res hostium, omnia denique tentare, ut ad manus deveniatur. Vt non immerito prudentiam desiderent artium belli periti in eo, qui omissa rei experiendae occasione moram in expugnatione ignobilis castelli facit. Facit huc illa Alexandri Magni vox: Bello vicimus, si praelio vicerimus: [Q. Curt. lib. IV.] et Francisci Sfortiae bellicosissimi Imperatoris sententia: devictô hostili exercitu debellatum esse: at expugnatis urbibus et


page 26, image: s026

castellis saepius bellum longe maius super fuisse (Machiav. 5. hist. Flor.) Indeque Tiridatis a Tiberio in Parthos missi errorem notant. (Tacit. 6. Annal.) quod, si statim interiora regni petivisset, oppressa cunctantium Parthorum dubitatio, et omnes in unum cedebant, adsidendo castellum, in quod pecuniam et pellices Artabanus hostis contulerat, dedit spatium exeundi pacta. Alterum in eodem regno exemplum est Bardanes, qui dum in Seleucienses, ut patris sui defectores, irâ magis quam ex usu praesenti accensus, implicatur obsidioni urbis validae, et munimentis obiecti amnis, muroque et commeatibus firmatae, hosti restaurandi belli occasionem praebuit. (Tacit. 11. Annal.) Est autem sententiae nostrae evidens ratio. Receptum enim est inter belli peritos, eum, qui copiis praevalet, et agrum hostilem in sua potestate habet, superiorem bellô videri: et victoriam sequi deditionem oppidorum: nullumque esse tam valide munitum locum, qui interclusis auxiliis et commeatuum subvectione expugnari nequeat: contra saepius infirma loca defendi, quod auxiliorum


page 27, image: s027

spe sustententur. (vide Marnix. Sect. 8. axiom. 6.) Inde etiam celeritas tantopere in quibusdam priscis ducibus laudata, et in aliis culpata desidia et oscitantia. C. Caesar ille Martius pullus nullum unquam hostem fudit, quem non castris quoque exuerit. ita nullum perterritis spatium dabat. (Sueton. in Jul. cap. 60.) Idem civile bellum CCC. equitibus, et VCIC. peditum auspicatus, tantâ celeritate, tantoque ardore gessit, ut 60. dierum spatio universam Italiam occupaverit. Cum Syracusarum civitas Atheniensium obsidione liberata esset: et cives tanquam perpetratô bellô abiisse hostes gratulabundi secum gauderent: Hermocrates Syracusanus, cuius apud Thucydidem non unum est insignis prudentiae specimen, non committendum ratus, ut tantus exercitus digressus aliâ insulae parte consideret, et denuo negotium facesseret, instandum hostibus, eosque ad internecionem delendos suasit, et adfuit fortuna consilio. (Thucyd. lib. 7.) Hoc eodem in bello Niciae segnis cunctatio Atheniensium res evertit. Cum enim is adventu suo ingentem


page 28, image: s028

famam et sui terrorem Siciliae intulisset: Catanae in hybernis delitescens, in contemptum venit, et hostibus animos resumendi spatium dedit. [Thucyd. 7.] Eadem negligentia Hannibalem perdidit: cujus animum sera nimis poenitentia subiisse dicitur, quod non cruentum ab acie Cannensi militem ad urbem continuo duxisset. [Liv.] Idem error in Brasidâ Spartano notatur a Thucydide, [lib. IV.] et in Ludovico Andegavensi a Leonardo Aretino. [in Hist. rer. Italicar. sui temp.] Cum enim ab illo Ladislaus Apuliae Rex victus, evasisset: solitus est ille deinde saepius dicere; eâ, quâ profligatus sit, die et sui corporis et totius regni potestatem in hostium manibus fuisse: alterâ die corporis quidem potestatem amisisse, regni tamen dominos esse potuisse: tertia vero nec jam sui nec regni capiendi habuisse potestatem.

Hypomn. V. Diffidentia reddit perfidos ministros.

PEriculosum est, de potentibus viris pessima quaeque credere Principem,


page 29, image: s029

eorumque vindictam meditari. Saepe enim innocentes aemulorum invidia defert: et qui primum horruissent scelus, poenae metu et principis irâ infuriosa consilia propelluntur, Ita fidissimi suis Impp. Sylvanus, [Ammian. Marcellin. 15. Histor.] et Alexius Philanthropenus, [Niceph. Gregor. 6. Histor.] rebellare coacti sunt. Inde Principes quidam tam ad diffidendum tardi fuerunt, ut perire maluerint. Cum Dario Nabarzanis et Bessi insidiae detectae essent, et quidam ei suaderent, Graecis militibus quorum erat nota fides, corporis sui custodiam committeret: respondit ille; difficilius sibi esse damnari, quam decipi: quicquid sors tulisset inter suos perpeti malle, quam transfugam fieri: sero se perire, si sui milites nollent salvum. [Q. Curt. lib 5.] Et Ludov. Sfortia, nunciata Calatini Sanseverini, copiarum ducis, defectione, dixisse fertur: se non minorem existimare imprudentiam, vana suspicione fidissimorum operâ se privare, quam incautâ credulitate illorum se fidei committere. qui suspecti esse debebant. [Guicciard. lib. 4. histor.]


page 30, image: s030

Hypomn. VI. Bona Principis educatio.

NAtricem subiectis, et Phaëthontem regno suo educat, qui impium filium successorem habet. (vid. Sueton. in Calig. c. 11.) Reges, qui prolis suae educationem negligunt, Rempubl. negligunt; cuius salus a bona institutione Principis pendet. Minora sunt belli mala, quam pravae institutionis: quippe illa non nisi ad tempus durant; haec, quoad [(transcriber); sic: quad] vivit Princeps. (P. Matthaeus in vitae Philippae Catanens.) Virtutes successoris gloriosissimum sunt defuncti Principis epitaphium. (v. Simocat. 1. hist.) Non itaque Augustum ego probo, qui Tiberio luto sanguine macerato imperium tradidit, ut ipse desiderabilior fieret. (Sueton. in Tiber. cap. 21.) et, ut loquitur Tacitus (1. Annal.) quoniam arrogantiam saevitiamque eius introspexerat, comparatione deterrimâ gloriam quaesivit. Denique et ipse Tiberius gavisus dicitur, succedere sibi Caligulam, quem deleturum flagitiorum suorum memoriam, scelerum magnitudine sperabat, (Dion. 58.)


page 31, image: s031

Hypomn. VII. De Seditionibus, et Conspirationibus varia.

CVm periculosae deliberationes, quo accur atius perpenduntur, eo segnius constitui atque expediri soleant: fit plerunque ut omnes coniurationes, quibus conficiendis aliquid spatij intercedit, evulgentur. Quod eo magis fieri dicendum est, si inter plures coniuratio inita sit. Cum enim cuncta praemio et poenae metui pervia sint, difficilime secretum inter tot homines reticeri potest, timidos maxime et imbelles, quippe et viros inter armorum strepitum educatos, caedibusque innutritos saepe in eiusmodi conatibus animum perdidisse accepimus.

Illud etiam de coniurationibus notandum est, solere eas nundinarum, nuptiarum, feriarum aliarumque celebritatum tempore expediri. Ita primum Belgarum foedus contra Hispaniarum Regem Bruxellae, occasione nuptiarum Montignii, ictum est: (Conestagg, 1. de bell. Belg.) et Hugonotarum


page 32, image: s032

caedes in Gallia nuptiis Navarraei procurata: (Conestag. V. de bell. Belg. Thuan. 52.) et alia infinita sunt exempla in veteri et recenti historia. Caeterum de instruendarum coniurationum ratione operose disputat Nicol. Machiavellus in commentariis: de Rep. (lib. 3. c. 6.)

Quâ autem ratione cauti Principes illas vel praecaverint, vel represserint, neque Machiavellus ibi tractat, nec ab aliis, quod ego quidem sciam, nisi leviter, ostensum est. Quae me res movit, ut diligentius in hoc argumentum intenderem, eaque hîc adnotarem, quae forsan non vana aequo rerum aestimatori videri queant.

Quanquam igitur vim ego probem: interdum tamen momenta rerum saepius talia esse possunt, quae remedium istud violentum non ferant. Quid enim, si magna sit alicuius Catilinae potentia? quid si ipsa plebs in pauciores concita insaniat, et plurium vecordia constantiam eximat: Primum itaque nihil omnino, quantumvis leve videatur, spernendum est, unde Reipub. bene vel male esse possit. Parva scintilla contempta magnum


page 33, image: s033

saepe excitavit incendium nihil tuto in hoste despicitur: quem spreveris, valentiorem negligentia efficiet. [Q. Curt. VI.] Viri fortis est, ut nihil timere, ita nihil contemnere. [Liv. VI.] E levissimis vaporibus nubes generantur, quae deinde atrocissimas effundunt tempestates. Quare prudenter Cicero Fulviae, foeminae licet, indicium, in detectione Catilinariae coniurationis, minime reiecit: [Sallust. in Catil.] et contra infeliciter juxta ac imprudenter Philot as detect am sibi a vili scorto coniurationem contra Alexandrum celavit. [Q. Curt. VI.] Nihil enim est in districtis negotiis tam leve, quod non interdum etiam contra sperata rerum afferat momenta magnarum. [Ammian. Marcellin. XXIV.] In suo quemque periculo magnum animum habere decet: cum de salute Regis aut Reipub. timetur, credulum esse convenit, etiam vana deferrentes admittere. [Q. Curt. VI.]

Post, ubi fraus detecta quidem nondum, at suspecta tamen est: iniicienda omni arte consiliis seditiosorum mora est, ut ita reliqua detegantur. [P. Bus. in Polit.]


page 34, image: s034

Plerumque enim accidit, ut conspirationes male cedant: quod pauci ad perpetrandum facinus non sufficere, plures prodere soleant. [Machiavell. II. Histor. Guicciard. 7. Hist.] Romani ad motus extra urbem propellendos bellum aliquod simulabant, aut parabant. [vid. Marnix. Sect. 13. Axiomat.] Hac arte Tribunitios furores represserunt: [Plutarch. in Camill.] et Sylla spectante ad seditionem milite trepidum nuncium de hostis adventu finxit, atque ita periculum discussit. [Frontin. libr. 1. cap. 9.] Et similis de Theagene Atheniensi extat historia apud Polyaenum [libr. 7. Stratagem.] Pertinet etiam huc, quod Machiavellus docet, [3. disput. 7.] obiiciendam esse coniuratis falsam quandam occasionem, quâ aliô tempore commodius, atque nunc coniurationem explicare se posse petent, quo sophismate etiam Romanos usos legimus. Nam cum duae legiones, quae Capuae in hybernis erant, contra Campanos coniurassent: Romani famam vulgarunt, legiones etiam sequenti anno ibi hybernaturas. Igitur coniurati, spatium se nactos


page 35, image: s035

rati maturius de omnibus consultandi distulêre scelus, donec Rutilio Cos. copia fuit medendi malo. [Liv. 8.]

Pisander seditionem Atheniensium inhibuit, suspicionibus in populo artificiose disseminatis, demptâque hac ratione consiliorum conferendorum fiduciâ. Iustinianus factiones ob colorum diversitatem ortas repressit, seditionis auctoribus corruptis. [Zonar. in Justin.] Eodem modo Drusus, Tiberij F. Pannonic arum legionum seditionem suspiciones serendo, legionem a legione dissociando, compressit. [Tacit. 1. Annal.] Sultani Aegyptii infinitam hominum, Cairum incolentium multitudinem suspectam habentes, praealtis urbem fossis distinxerunt; adempturi infido populo coëundi facultatem. Et inter eas rationes, quibus Venetiarum per tot secula constantem pacem atque tranquillitatem nullae unquam civium coniurationes sollicitarunt eam vel praecipuam arbitratur Ioan. Boterus, quod interfluentibus passim aquis (canales vocant) in multas veluti partes divisa sit civitas.

Super haec Romani plebem seditiosam in


page 36, image: s036

colonias deducebant, [Liv. lib. X.] eique agros dividebant: quo ab seditiosis consiliis, quae otium parturire solent, ad agriculturam verteretur. [Dion. XXXVIII. hist.] Militem seditiosum per Provincias sparsum externis bellis illigabant. [Tacit. III. hist.] Et simile quiddam est, quod hodie quieti imperii Helvetiorum, praeter democratiae morem turbis et seditionibus minime obnoxii, eam esse praeciquam causam quidam putant, quod illi stipendia apud exteros Principes facere soliti, purgent suas urbes malis hominibus. [Trajan. Boccalin. pietr. del parag. c. 31.] quam eandem ob causam etiam magnum Hetruriae Ducem perpetuo classem alere, cui milites et remiges attribuat suarum urbium purgamenta, scribit Traianus Boccalinus in lapide Lydio politico [cap. 27.]

Affines coloniis sunt populorum traductiones, et veluit transplantationes: quarum plurima sunt exempla. P. Aemilius, subtracturus Macedonibus omnem rebellionum materiem, primores gentis cum familia universa in Italiam transportavit: et simili


page 37, image: s037

consilio, Ioannes Comnenus Triballos a se victos in Orientem traduxit: [Nicet. Choniat 1. Annal.] et Carolus Magnus Saxonum toties rebellantium Nobilitatem in Italiam transmigrare jussit. [Boter. V. de rat. stat. 6.]

Philippus Macedonum Rex, ut pecora pastores nunc in hybernos, nunc in aestivos saltus traiiciunt, sic ille populos et urbes ad libidinem suam transtulit. [Justin. 8.] Selimus Turcarum Imp. Christianos maritimis locis habitantes emigrare, et in mediterranea se conferre jussit: quod metueret, ne illi cum Christianâ classe aliquando se coniungerent. [Thesaur. polit. part. 2. apot. 37.] Et simile huic est, quod Molucus Scirificus Mauritaniae Rex ante praelium cum Sebastiano Lusitaniae Rege commissum, ducibus ob proditionem suspectis milites suos ademit, et totidem, qui sub alio duce ante militaverant reddidit. [Conestag. II. de conjunct. Portug. etc.] Graeci suspectas urbes moenibus nudare solebant: idque Athenienses apud Chios, Thebani apud Thespienses fecerunt. [Thucyd. 4.] et


page 38, image: s038

Romani secutissimi idem consilium [v. Marnix. Sect. 7. Axiom. 15.] Denique Henricus II. Angliae Rex omnium magnatum arces moenibus nudavit; ne rebellandi ulla illis suppeteret occasio. (Boter. 4. de rat. stat. 6.)

Cum Hanno Carthaginensis regnum affectaret, et evertere Rempub. interficere Senatum in animum induxisset; quoque nefanda consilia facilius tegerentur, sceleri patrando solemnem nuptiarum filiae suae diem legisset, quâ plebi epulum in publicis porticibus, Senatui in aedibus suis praeberet, et poculis venenô illitis secretius Senatum et sine arbitris interficeret, orbemque Remp. minore cum difficultate ad se traheret: Senatus, re per ministros proditâ, quando ille armis et clientelis plus valebat, decretô nuptiarum solemnibus et pompis modum statuit: quô eius consilia evanuerunt. [Justin. 21.] Cum C. Caesar ad edendum munus gladiatorium multiplici undique comparatâ familiâ inimicos exterruisset: cautum est legibus de numero gladiatorum, quô ne maiorem cuiquam habere Romae liceret.


page 39, image: s039

[Sueton. in Jul. cap. 10.] Henricus III. Galliae Rex cum in se, sub specie foederis contra Protestantes, coniurasse Guisium comperisset: foederi prudens subscripsit: sed principatum foederis, imperiumque armorum, quod coniurati in Guisium tranferre cupiebant sibi sumpsit. [Thuan. 63. [Dionysius Syracusan. cum de initâ in caput suum coniuratione rescivisset, cauponem quendam ad se vocatum, et post secretum colloquium praemio, quasi delati indicii, affectum dimisit; sceleris sociis timorem et suspicionem injecturus. Lud. Guicciard. in hor. recreat.] Prudenter! Nam et cum C. Caesar in Senatum iturus, ea die, quae illi suprema fuit, in Cn Pompilium coniurationis conscium incidisset, diuque cum illo collocutus fuisset: veriti sunt caeteri coniurati, ne is Caesari seriem cogitati facinoris aperuerit. Et sane quicunque talia consilia animo volvunt, eo sunt ingenio, ut quoscunque sociare sermonem vident, de se loqui patent. [Machiavell. 3. disp. 6.]

Praeterea ubi jam ad manifestam intemperiem res devoluta fuerit, populares viri,


page 40, image: s040

et qui, etsi inter Optimates, plebem obnoxiam habent, multum ad exundantem plebis furorem intra modestiae alveum reducendum, valent. aequis enim auribus audiuntur, qui amici putantur.

--- Magno, in populo cum saepe coorta est
Seditio, saevitque animis ignobile vulgus,
Iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat:
Tum pietate gravem, ac meritis si forte virum quem
Conspexêre, silent, arrectisque auribus adstant.

[Virgil. 1. Aeneid.] Nota sunt exempla, in L. Valerio Poplicola, M. Horatio, et Menenio Agrippa apud Livium, D. Iulium scribunt, Tacitus [1. Annal.] et Suetonius [in Jul.] exercitus seditionem uno verbo compescuisse, Quirites vocando (alias commilitones solebat) qui sacramentum eius detrectabant. Arbetion veteranus Dux, cum Valens Imp. nullô pactô ad officium seditiosos milites reducere posset, paucis verbis truces animos leniit. Cum enim omnibus provectior natu, et dignitate sublimior


page 41, image: s041

caniciem reverendam ostendisset, et publicum grassatorem Procopium (seditionis auctorem) appellasset, milites vero filios, et laborum pristinorum socios, orasset, ut se magis sequerentur, felicissimis ductibus cognitum, quam profligato nebuloni, destituendo jam et casuro, morem gererent: extemplo mutatis animis ad pristina signa redierunt. [Ammian. Marcel. 26.] Erat olim Florentia universa in duas factiones divisa, quarum una a Monacho Monialis, altera a rabie, quâ in sanire videbatur, Rabiosa vocabatur. Ventum est ad arma, et victi Moniales, inter quos erat etiam P. Antonius. Soderinus: ad cuius aedes diripiendas cum concurrerent victores, forte domi erat frater, Episcopus Volaterranus. Is auditô tumultu, indutus episcopali habitu, et Pontificali mitrâ reverendus ad armatos prodiit, et cum vultus reverentiâ, tum gravitate atque eloquentia eos continuit ne domum fratris diriperent. [Machiav. 1. disp. 54. Boter. 5. de rat. stat. 8.] Res profecto admirabilis! posse efferatos animos, vi et armis invictos, aptâ oratione mulceri. Aptam cum dico, eam


page 42, image: s042

intelligo, quae, quamvis horrida et militaris animis tamen temperandis apposita est, illa enim umbratilis ex declamatorum et Philosophorum scholâ deridiculo erit: quod a Musonii Rufi Stoici exemplo discimus, qui apud milites Flavianos bona pacis, et belli discrimina disserens, plerisque ludibrio, pluribus taedio fuit: nec deerant, qui propellerent, proculcarentque ni admonitu modestissimi cujusque, et aliis minitantibus, omisisset in tempestivam sapientiam. [Tac. 3. Histor.] Et false Traianus Boccalinus cum introduxisset Menenium Agrippam Apollini promittentem, aliâ longe lepidiore fabulâ quam quâ Romanorum animos conciliaverat olim, Belgas cum Hispanis in gratiam reducturum, derisum ab Apolline dicit, nec enim eandem esse animorum humanorum, quae olim, facilitatem: nec non cruentissmis Tragoediis ultra L. annos in Belgii theatro exhibitis satiari potuisse diram sanguinis sitim: parum ergo fabularum levitatem profuturam.

Fortassis etiam consultum interdum erit, virum auctoritate praestantem, bonum


page 43, image: s043

prudentem, multitudini turbidae ducem se praebere, qui pro imperio caedes, rapinas et caetera seditionum mala prohibere aut saltem moderari possit. Anno Christi 1548. gravis tumultus per universam Aquitaniam fuit: cumque seditiosi in urbe Burdigala Georgium Chassanaeum, Curiae Praesidem, virum gravem, et qui gratiâ apud plebem plurimum valebat, sibi Ducem per vim sumpsissent [(transcriber); sic: sumpsississent]: ille arreptâ sensim auctoritate bonos cives, quasi etiam in societatem sceleris adscitos, multitudini inconditae immiscuit, ut hoc modo rapinae, caedesque prohiberentur, et perditorum hominum audacia refraenaretur. Quanquam autem non diu lateret Chassanaei astus: tamen ille in eos quamlibet frementes Imperatoris jure usus, praecipuos ex seditiosis, captatis occasionibus, quasi dicto minus audientes, per commilitones confodi jussit. Ita paullatim per quatriduum furore desaeviente, motus utcunque sedatus est, donec Momorantius a Rege cum exercitu missus seditionem ulturus advenisset, atque omnia pro ea, quam amplissimam obtinebat, potestate,


page 44, image: s044

composuisset. (Thuan. 5.) Simile quiddam memoratur de Othone et Vitellio; qui saevitiam militum plerosque ad caedem deposcentium simulatione vinculorum frustrati, multos exitio subtraxerunt. (Tac. 1. hist.)

Verum enimvero, si omnino ad vim et arma decurrendum sit: acriter ibunt magistratus in rebelles, eorumque Duces correptos extremo afficient supplicio. Et quanquam oratione D. Marci Imp. expressum fit, ut tametsi provocantis in causâ capitis appellatio non fuerit recepta, poena tamen sustineatur, quoad Princeps rescripserit ad literas praesidis et libellum rei cum literis missum: tamen, si fuerit seditio praerupta, factioque cruenta, quae moram non admittat; non poenae festinatione, sed praeveniendi periculi causâ, tunc eum punire permittitur, deinde scribere. (Ulpian. JC. in l. 6. §. 9. D. de injust. rump. et irrit. fact. test.) Multitudo tamen excusata sit, quae nontam consilio, quam impetu et alienô scelere abripitur. Ita solebat Iulianus Caesar, qui paucorum discrimine vitia cohibebat, et minabatur ferro potius, quam


page 45, image: s045

utebatur. (Ammian Marcellin. lib. 25.) Vt fulmina paucorum periculo cadunt, omnium metu: sic magnarum potestatum animadversiones terrere latius debent, quam nocere. (Senec. 1. de clement. 8.) Ita Theodosius Valentinum quendam, seditiosorum in Britannia ducem, capite plecti jussit; caeterum de coniuratis quaestionem agitari prohibuit: ne formidine sparsâ per multos reviviscerent provinciarum compositi turbines. (Ammian. Marcell. 28.) Imperante Constantio, cum plebs Romana excita ab inquietis hominibus seditiosa ad Septizonium (locus is fuerat in urbe Nymphaeo Marci Imp. celebris) convenisset: Leontius Praefectus Vrbi, quamvis omnibus dehortantibus, ne se arroganti multitudini immitteret, adeoque pluribus illum, tanquam in abruptum festinantem periculum, deserentibus, magnâ animo praesentiâ in medium perditorum nebulonum cuneum se immisit, et insidens vehiculo cum speciosa fiduciâ acribus oculis et minacibus circumspexit, auctoremque tumultus inter alios eminentem vasto corpore, rutilis capillis arreptum,


page 46, image: s046

vinctis post tergum manibus suspendi jussit. Vulgus omne paulo ante confertum, per varia urbis membra dilapsum evanuit. (Ammian. Marcellin. 15.]

Illud etiam superius omittendum non fuerat, militares seditiones plerunque ex otio et omnium rerum affluentia. oriri solere. [Polyb. 1.] Continuô igitur labore subigendi sunt milites. [Polyb. 11.] Otii enim vitia negotiô discutiuntur. [Q. Curt. 7.]

Denique non est expeditior ratio componendi turbas ex rapinis et expilationibus ministrorum Principis ortas, quam si istorum artifices scelerum, veluti publicae victimae caesi meritissimo afficiantur supplicio, et in horum locum alii, incorruptis moribus sufficiantur. Fere enim fit, ut vix unquam Princeps, saepius ministri et amici malae administrationis incusentur, et laesi cives, more canum, lapidem, quô petiti sunt, non jacientis manum mordeant. Commodus Imp. seditionem plebis Cleandri pessimi hominis supplicio compescuit. [Dion. libr. 72.] Caesar Borgias crudelissimus hominum, ut saevitiae famam a se in alium derivaret,


page 47, image: s047

Remirum Orcum, quô praecipuô tyrannidis instrumentô usus fuerat, capite plecti jussit. [Machiav. in Princ.] Tiberius saevitia suae ministros, ut perverti ab aliis nolebat, ita plerunque satiatus, et oblatis in eandem operam recentibus, veteres et praegraves afflixit. [Tacit. 4. Annal.] Contra imprudenter Valentinianus Caesar gregariorum etiam levia puniebat errata; praefectorum vero flagitia progredi sinebat in maius, et ad querelas in eos motas plerunque obsurdescebat. Inde in Britanniis seditiones, in Africâ clades, et in Illyrico vastitates emersêre. [v. Ammian. Marcellin. 29. et 30.] Franciscus Olivarius prudentissimus et integerrimus vir a Cardinali Lotharingo ad summam Regni Galliae Cancellariatus dignitatem in eum finem evectus est, ut moderati imperii sub optimo legum moderatore spem populo faceret. [Thua. 16. et 17.] quam eandem propter causam Agrippina Senecam ab exilio in aulam transtulit. [Tac. 12. Ann.] Quanquam hoc ipso plus Senecae atque Olivario, quam aliis illusum est. Vterque enim foedissimam servitutem servire coactus, quod


page 48, image: s048

vitae reliquum erat, inter ludibria et pericula sub impotenti dominatu transegit: ut apposite Senecam, in Tragoediis alter Seneca, vel quisquis ille fuit, ita loquentem introducat: (Octav.)

Quid me potens fortuna, fallaci mihi
Blandita vultu, sorte contentum meâ
Alte extulisti? gravius ut ruerem, editâ
Receptus arce, totque prospicerem metus?
Melius latebam procul ab invidiae malis
Remotus, inter Corsici rupes maris:
Vbi liber animus, et sui juris mihi
Semper vacabat studia recolenti mea etc.

Hypomn. VIII. Quâ arte Cosmus Medices Senas acquisiverit.

COsmus Medices, Florentinorum Dux mirô artificiô Senarum Vrbem ditioni suae adiecit. Primum apud Philippum Hispaniae Regem, qui Vrbem tenebat, egerat, ut sibi pecunia in rem Caroli Caesaris commendata restitueretur, aut loco eius Plombinensis ditio traderetur. Reputatis


page 49, image: s049

deinde sumptibus, quos in bellum Senense impenderat, spem de universâ Senensi ditione occupandâ concepit. Quam tum cogitationem ille, ne fidem suam suspect am Hispanis redderet, prudenter dissimulavit, petitionibus suis crebro renovatis, et de Plombino tantum factâ mentione: tempus scil. idoneum opperiens, quô declar andae voluntatis occasio se offerret: quae se paulo post in manus dedit. Et enim cum ex literis Oratoris sui, quem Romae habebat, et Albano Duce rescisset, Philippum, cuitunc cum Pontisice et Carasis bellum erat, ab armis cum Pontifice omnino discedere, eique Senensem ditionem tradere velle: primum cum Albano, cui id negotium a Philippo commissum erat, egit, ut negotium minime praecipitaret. Misit deinde ad Regem, Ludovicum Tolet anum, qui post repetitam meritorum Cosmi seriem, modeste iis nullam rependi gratiam questus est. Tum quantum et ipsius Regis et Cosini rebus allatura sit detrimentum Senarum in Carafarum manus consignatio, edisseruit: Carafas non tam recentis beneficii quam veteris


page 50, image: s050

injuriae memores novâ potentia auctos universam Italiam maxumo cum Regis incommodo turbaturos: Cosmo vero, et si universa pecunia debita ex solvatur, minime cautum esse, si cogatur eos vicinos habere, quos, ut Regis rebus inserviret, tanquam hostes hactenus persecutus sit. Proinde eum non posse tuto restituere, quae in Senensi ditione possideat, ut Carafis tradantur: quae eadem tamen semper restituere paratus sit, modo ea in Philippi potestate permaneant. Quid si vero certum sit Regi, rem Senensem a se abdicare, non posse sine maximâ iniuriâ in alium, quam Cosmum transferri. Petere igitur eum, ut, quando res suae non amplius ferant, ut diutius in incerto dubij eventus salo fluctuet, quid suae volunt atis sit, Philippus definiat. Eodem tempore, quô Cosmus Toletanum ad Regem miserat, Romae famam spargi curat, quasi perpetuis Hispanorum delusionibus irritatus Galliae Regis amicitiam expeteret. Philippus igitur qui rem serio agi crederet, rebus suis in Italia, quibus seu fulciendis seu destruendis magnum momentum Cosmus afferebat,


page 51, image: s051

timere coepit. Nutabant enim tum temporis res Hispanorum in Italia, hinc Brissaco duce Galliae Regis in subalpinâ regione progressas indies faciente, hinc Guisiô in regnum motibus obnoxium magnâ vi irrumpente. Tandem igitur assensit, ut Cosmus suo beneficio Senensem ditionem possideret. [Thuan. lib. 18.] lisdem artibus post Franciscus Cosmi F. Ioannem Austriam uxorem adeptus est. Cum enim eandem praeter Franciscum etiam Ioan. Sigismundus Transylvaniae Princeps, et Fridericus Daniae Rex ambirent: Franciscus primo beneficiis Caesarem demerendum ratus, pecuniam et auxilia in bellum Turcicum promisit: tum rumorem sparsit, quasi Galliae Rex de sorore sibi in uxorem danda spem injecisset. Caesar igitur, qui ejus ope in bello uti constituisset, posthabitis aliis Ioannam ei matrimonio junxit. [Thuan. 35.]

Hypom. IX. Majestatis crimen hereditarium.

SPeciale est in Majestatis crimine, ut sit quodammodo hereditarium: [Ant.


page 52, image: s052

Cont. in l. 5. C. ad leg. Jul. Majestat.] et Albericus Gentilis (in d. l. 5,) ex Ioanne Andrea refert, juste vereri principem proditionem et scelus eorum, quorum parentes sibi vel praedecessoribus fuêre hostes. Et haec una est ex rationibus legis quintae. C. ad l. Iul. Maiest. cuius sanctio alias iniqua videri possit. Exempla ex historiis haec notantur: Bruti Regum exactoris progenies post quingentos annos in necem Caesar is novi Regis conjuravit. De tribus Corneliis, Sulla, Cinna, Lentulo notum est ex Sallustio. Iam et Sp. Cassius, et L. Cassius, et C. Cassius, et Cassius Chaerea, et Avidius Cassius hic sunt; quorum primus damnatus hoc crimine poenas luit: [Liv.] Secundus in principibus coniurationis Catilinariae fuit: [Sallust. in Catil.] tertius auctor coniurationis in Caesarem: [Sueton. in Jul. c. 80.] quartus princeps consilio et manu in necem Caligulae [Suet. Dion. lib. 59.] quintus damnatus conjur ationis in Marcum, [Xiphilin. 71.]


page 53, image: s053

Hypom. X. de privatorum potentiâ, et remediis contra eam.

EMinentes viri, et ultra privatorum conditionem potentiâ et viribus pollentes, non absque causâ, et principibus, et liberis suisque legibus viventibus Rebuspub. formidolosi habentur. Ea enim est magnorum, caetera summis virtutibus excellentium virorum natura, idque ingenium, ut cupiditatibus suis, maxime ambitioni, modum statuere vix unquam sciant, et ideo alienâ debeant inhiberi potestate, qui excesserunt suam. Hine Themistocles ad imper andum natum se praedicabat. [Plutar. in Themist.] et Iasonis dictum refertur, miserum se vocantis, quod non regnet; quasi privatus vivere nesoiret: [Arist. 3. polit. 3.] et Alcibiades in concione ad populum Atheniensem non esse iniquum, dixit, si quis magnô animô praeditus caeteris aequari nolit. [Thucyd. lib. 6.] Denique Machiavellus [Histor. Flor.] non veretur dicere, esse in singulis Rebusp. familias fatales, quae


page 54, image: s054

earum exitio nascantur. Nimirum nemo est, qui etsi non verbis, tamen apud animum suum non probet C. Caesaris symbolum hoc:

Nam si violandum est jus, imperij gratiâ

Violandum est: aliis rebus piet atem colas. [Sueton. in Jul. c. 30.] Saepe est audita Alexandri Magni vox, Antipatrum Macedoniae praefectum, dum ipse in Asia bellum gereret, regium affectare fafrigium: majoremque esse praefecti opibus ac titulo Spartanae victoriae inflatum omnia a se data asserentem sibi. [Q. Curt. 10.] Et hoc modo Michael Palaeologus sublatô vero herede imperium Constantinopoleos ad se traxit. Adeptus enim publicae pecuniae tractandae facultatem, eâ in plebem et milites divisâ omnibus se gratiosum fecit. [Nicephor. Gregor. 3. Histor. Georg. Phranzes Protovestiar. 1. Histor.] Henricus I I. Angliae Rex post redactam in potestatem suam Hiberniam, illi regno Hugonem quendam cum summo imperio praefecit: quâ ille potestate elatus etiam ipsi Regi obedientiam exhibere contempsit: et majora ausus fuisset, nisi in tempore a famulo, jubente certe


page 55, image: s055

sciente Rege, sublatus fuisset: quem admodum scribit in Historia de rebus Anglicis sui temporis Guilielmus Neubrigensis: [lib. 3.] qui idem alibi de fratre Richardi Regis inquit: Indulta Joanni tetrarchia, fecit eum ambire Monarchiam. Recens hujus rei exemplum vidit etiam superior aetus in Soirifiis, qui nunc in Africa rerum potiuntur. Cum enim Scirifiis Hascenes cum filiis religionis Mahumetanae in remotioribus provinciis docendae ergo a Rege Fessano tympanum et vexillum, et aliquot equites impetrasset, quibus cum circumire, et populos officij sui admonere posset: ab his initiis Regi non formid andus tantum fuit, sed et eum regno, quod posteri eius hodieque tenent, exuit. [Thuan. 7.] Inter ruentis libertatis Romanae causas non minim am puto integrarum Provinciarum clientelas illustribus familiis obnoxias. Sicilia Ciceronem patronum habuit, [Cic. 14. ad Attic.] Bononia Antonios, [Sueton. in Augusto, c. 16.] Sparta Claudios, [Sueton. Tiber. 6.] alii alios. Ex quibus constat, prudenter Ludovic. XII. Galliae Regem


page 56, image: s056

aestimasse, potentum depressione securitaten et magnitudinem suam firmari. [Guicciard. 4.]

Quid ergo remedij est in huius farinas homines, et, ut Tacitus [1. Annal.] loquitur, plus quam civilia agitantes? Aliis saeva et crudelia remedia placuerunt. Alexander Magnus proficisiens ad Persicum bellum, omnes novercae suae cognatos, quos Philippus in excelsiorem dignitatis locum provexerat, interfecit: sed nec suis, qui apti regno videbantur, pepercit; ne qua materia seditionis, procul se agente, in Macedoniâ remaneret: et Regis stipendiarios conspectioris ingenii ad commilitium secum traxit; segniores ad tutelam regni reliquit. [Justin. 11.] In historia Constantinopolitana apud. Nicet. Choniat. Niceph. Greg. Simocatt. Phranz. Protovest. et alios] observare licet, claros viros vel oculis privatos, vel in monasteria detrusos. Annales Venetorum tradunt, olim inter naut as et populum periculosissimam ortam seditionem: quae, cum neque per lictores, neque magistratus sedari potuisset, tandem


page 57, image: s057

interventu P. Lauredani qui anno superiori Im perator bello maritimo fuer at, illico conquieverit. Verum hanc remigum obedientiam tam suspectam Senatui fuisse, ut Laured anum carceri in clusum mori coëgerit. [Machiavel. 3. disp. 22.] Athenienses adversus virtute vel merito eminentes Ostracismo [de quo v. Carol. Sigon. 2, de Republ. Ath.] utebantur, cautione profecto minus honestâ, et quae parum ab illâ Ephesiorum lege, quâ quis frugi esse vetabatur, differre videtur. Ipse profecto Aristoteles [3. Politic. 9. v. omnino P. Parutam in discursib. [Abbr.: discursibus] Italice scriptis, l. 2. cap. ult.] et si fateatur, in esse Ostracismo qualem qualem justitiam civilem, tutius tamen arbitratur providere abinitio, ne tali medicinâ sit opus. Macchiavellus asserit [1. disput. 52.] non esse meliorem opprimendae nimiae alicuius potentiae rationem, quam si impedimentum obiiciatur instrumentis illius potentiae: verbi causâ, si favore plebis nitatur, derivandum esse illum beneficiis gratia et comitate in ipsum Principem et Remp. si armis fulciatur alicuius magnitudo, eum


page 58, image: s058

specie honoris ab exercitibus et militia ad honoratissima quaeque officia, sed quae potestate omnicareant, in aulam transferendum esse. Ita Consalvus Ferdinandus, ille, qui Magnus Capitaneus vulge usurpatur, pro Neapolitano regno Regi suo subiecto eans gratiam retulit, ut Rex primo illi exercitus et munita loca ademerit, et denique in Hispaniam secum abduxerit, ubiinglorius obiit. [Guicciard. 4. et 7. Histor. Macchiavell. 1. disput. 29. Campanell. 9. de Monarch. Hispan.] Et hanc ingratitudiaem, quia necessaria est, et securitati publicae consulit, quodammodo excusatione dignam pronunciat Macchiavellus. Sed profecto tutius est, et Principi multo gloriosius, abinitio prudentibus consiliis et legibus providere, ne violent is his et proprie injustis remediis opus sit: quae nec periculô semper carent. Minus enim difficile est, dignitates quamvis bene meritis denegare quam collatas adimere: quippe illi, quod nunquam habuerunt, non adeptos se patienter ferent: hi vero honores, quibus assueti sunt, perpetuis machinationibus recuperare tentabunt. Machiav. 4. hist. Flor.


page 59, image: s059

Quare si capaces magnorum operum homines in regno aliquo aut Republ. emineant, quorum suspecta est nimia potentia: arcendi illi quidem su t ab omni magistratu et imperio, sed curationibus tamen, legationibus, aliisque honoribus admovendi: quibus honor atiores quidem sint, sed nihil valentiores. Ita Brabantiae Dux, qui nomine uxoris in Lusitaniae regnum jur a sibi quaedam competereputabat, post illum regnum a Philippo Hispaniae Rege subactum, creatus quidem est Aurei Velleris Eques, et inusitatis honoribus affectus: (nam et in templo proximus Regi consistere jussus est) nihil tamen obtinuit, quod vel opes ejus vel potentiam augere potuisset. [Conestag. 8. de conjunct. Portug. cum regno Castil.]

Altera cautio est, ut, si in magnum virum imperium conferre necesse sit, ipsius pravae cupiditates collegâ additô coërceantur. Iterum alia est, ut adigantur magni viri ad uxores ducend as, et suspiciendos liberos, quorum intuitus patrem reddat amicorum Reipub. Et hoc incaute Henricum


page 60, image: s060

IV. Galliae Regem in Bironio neglexisse notat Doctor meus, CL. Besoldus I I. Politic. 5. Augustus inter alia dominationis arcana etiam hoc habuit, ne cui Senatorum extra Italiam sine suo permissu peregrinari liceret, [Dion. 52.] eo, puto, fine, ne militum provincialiumve studia ambitiose conciliarentur. Movet, quod Gallia Narbonensis et Sicilia ab hac prohibitione exceptae: [Tacit. 12. Annal,] quae fraudibus ob Principis et Vrbis viciniam non ita commodae videbantur. Praecipue tamen Aegyptum Augustus seposuit, vetitis ingredi Senatoribus ne fame urgeret Italiam, quisquis eam provinciam, claustraque terrae ac maris, quamvis levi praesidio adversus ingentes exercitus insedisset. [Tacit. lib. 2. Annal.] Quâ etiam ratione inductus Augustus, non ex Senatoribus aliquem, sed ex equestri ordine praefecit Aegypto. Ita enim visum expedire, Provinciam aditu difficilem, annonae foecundam, su perstitione ac lascivia discordem ac mobilem, insciam legum, ignaram magistr atuum, per aliquem ex equestri ordine, non Senatorio, retinere. [Tacit. 1.


page 61, image: s061

Hist.] Eadem solicitudo ante Augustum exercuit quoque Alexandrum Magnum: qui in plures praesecturas Aegyptum distribuit, miratus natur am et munimenta regionis, et intutum existimans, unius imperio totum regnum committere. [Arrian. lib. 3. Histor.] Denique saluberrimum est consilium, maximeque necessarium, ut omnes magistratus, omniaque im peria cum liberâ potestate sint temporaria, nec in unius manibus diu resideant. Eo quippe ingenio sunt homines, ut, postquam multum temporis in potestate transegerint, patriis moribus haud quaquam sibi vivendum ducant. [Catulus apud Dion. lib. 36.] Inde Romae lege cautum fuit, ne quis omnino Praetor anno, aut consul biennio amplius a suo magistr atu continuo imperaret. [Dio. lib. 43.]. Et Florentiae olim lex fuerat, ne Prior Reip. (is summum honorem gerebat) intra triennium, ex quo, magistratu abierat, eundem petere posset. [Leon. Aretin. 4. Hist. Flor.] Regnum Assyrium ad mille annos stetisse inconcussum, non aliam ob causam Fabricius Columna apud


page 62, image: s062

Machiavellum. [T. de art. milit.] testatur quam quod militiae praefecti quotannis mut arentur: nec aliam ob rationem post extinct am Caesarum familiam in imperio Romano tot bella civilia inter ipsos duces, totque ducum conspir ationes in Imper atores exortas, quam quod iidem iisdem exercitibus perpetuo praefecti essent. Respexit ad hoc monitum Tacitus, cum scribit: Tiberio non ingratum accidisse, res Orientis a Parthis turbari: ut eâ specie Germanicum sibi suspectum et invisum suet is legionibus abstraheret, novisque Provinciis imponeret. [Tacit. 2. Annal.] Et si vere rationem ponimus, non aliam rem magis libertatem et Rempulic. Romanam evertisse inveniemus, quam Im perij prorogationem. [v. Machiav. 3. disp. 24.] Quid enim aliud Sullas fecit et Marios, quam tot mandata bella, totque consulatus exiguô intervallô? quid Decemvirorum insaniam aluit, quam in alterum annum contra mores patrios prorogata potestas? quid Caesarem tyrannum et patriae libertatis invasorem fecit, quam per petua, contra leges, dictatura? quid Romano


page 63, image: s063

Germanici Imperii potentiam exarmavit, quam quod Optimates commissas sibi quondam Provincias tandem in principatus mut averunt: et beneficia, quae Feuda hodie dicimus, prima institutione temporaria, et cum persona, cui conferebantur, exspirantia etiam in sobolem transmiserunt? [P. Bus. 1. de Repub. 12.] Hoc enim modo gentium et populorum mentes, quasvis quaedam ingenita ad suorum Principum cultum advertit, antea in unius reverentiam intentae ad istos vicarios, et mox dominos accessêre. [vid. omnino Joan. Barclaium in Icone animorum, cap. 5.]

Hypomn. XI. Principes aegre alienas laudes audire: et, de prudentis aulici officio.

NOva calumniandi ratio in aulis principum inventa est, a pessimo inimicorum genere, laudamibus, accusatoriam diritatem laudibus peragere: quod variis contingit modis. Primum invidi et aemuli


page 64, image: s064

a latere Regis, qui cuiusque virtutis spect ator et arbiter esse poterat, amovent, quos suis conatibus obstaturos timent. Quomodo Apelles, omnium secretorum Philippi Macedoniae Regis arbiter, praecipuae dignationis viros laudando, quod dignissimos esse diceret, qui in castris versarentur, periculis et casibus dolose obiectavit: [Polyb. 4.] et Agrippina, qui centurionum tribunorumque sortem Britannici miserebantur, removit fictis causis, et alios per speciem honoris: [Tacit. lib. 12. Annal.] quomodo denique Theodorus quidam Stiptiotes Ioannem Hagiotbeodoritam, magnum in Manuelis Imp. gratiâ virum, e regiâ in extremum angulum Praeturae Peloponnesi exegit. [Nicet. Choniat. lib. 1.]

Deinde alio fine laudari solent boni a malis, ut maligna deinde in serentibus sit pronior fides.

Denique apud infensum virtuti et gloriae suorum Principe promptissima est subvertendi via per laudes. Nihil enim ille magis metuit, quam, quâ ipse destituitur, virtutem. Hinc illâ Neronis [apud Senec.


page 65, image: s065

in Octav.] vox: quicquid excelsum est, cadat. Nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine sunt: [Tacit. 1. hist.] sinistra semper erga eminentes interpretatio; nec minus periculum ex magna fama, quam ex mala: [Tacit. in Agricol.] et ex nulla re maior securitas, quam inertiâ [Tacit. in Agricol.] Apud unum Tacitum innumera sunt illorum exempla, quibus non crimen ullum, aut querela laesi cuiusquam, sed virtus, gloria, familiae claritudo, et multa militaris fama exitio fuerunt. Iulianum quoque Caesarem invisum Constantio reddiderunt quasi per benevolentiam a malevolis jactatae illae voces: JULIANUS ALEMANNIAM DOMUIT: JULIANUS URBES GALLIAE INCITAVIT etc. [Mamerc. in Paneg.] Et aliud simile exemplum de Alexio Protostratore extat apud Nicetam Choniaten. [4. Annal.] Valentinianus Imp. eruditos omnes odiô prosequebatur, et divites et nobiles; et fortibus detrahebat: ut solus videretur bonis artibus eminere. [Ammian. Marcellin. lib. 30.] Hadrianus Caesar quamvis esset oratione et


page 66, image: s066

versu prom ptissimus, et omnium artium peritissimus: tamen illarum professores semper ut doctior risit, contempsit, obtrivit. [Spartian. in Hadr.] Quod in universum de Principibus asserit Hieronymus Conestaggius in Historia belli Belgici. [lib. 3.] aegre ferre linguam in publico exercere illos, qui verborum potentes, et in vulgus gratiosi habentur: et Nicetas Choniates [4. Annal.] in feris ipsis et morte inclementiores esse ait, erga generosos aliorum spiritus habere suspectos divites et fortitudine insignes: nec formam, nec facundiam, nec morum comitatem invidiâ carere: accusare illos ipsam naturam, quod alios etiam dignos imperio genuerit etc.

Quando igitur certum est, Principes aegre alienas laudes audire: imprudentissimi merito, ne dicam, stultissimi illi habendi sunt, qui ipsi immodici rerum suarum et meritorum actatores, gratuitas accersunt ossensas. Aeque enim malos et bonos arrogantia in sui odium ciet. Nam merita et beneficia eo usque laeta sunt, dum videntur ex solvi posse, neque exprobrantur:


page 67, image: s067

ubi multum antevenêre, et ambitiose jactantur, pro gratia odium redditur. Apud Romanos bellorum duces trophaeis non suum sed Principis nomen inscribebant: [vid. Tacit. 2. Annal. ubi de Germanico] et Germanis sua fortia facta gloriae Principis adsoribere praecipuum sacramentum erat. [Tacit. in German.] Quod cum C. Silius neglexisset, jactans, se per 7. annos ingentis exercitus moderatore, militem in obsequio durasse, cum alii ad seditiones prolaberentur; neque mansurum Tiberio Im perium, si iis quoque legionibus cupido novandi fuisset: Tiberius destrui per haec fortunam suam ratus, Silium mori adegit. (Tacit. 4. Annal.) Et apud Mauricium Imp. Georgius quidam ad Persarum Regem pro pace legatus magnum adiit periculum, quod imprudenter gloriatus esset, Regem Persarum non Imperatori, sed suae prudentiae et virtuti pacem concessisse. (Simocatta 8. Histor.) In Belgio cum Ferdinandus Albae Dux statuam sibi cum superba inscriptione posuisset, deiici illam Philip pus Rex jussit. (Conestag. 4. de bello Belg.)


page 68, image: s068

Apud Augustum Casarem duo maxime gratiosi erant, M. Agrippa, et Cornelius Gallus, et hic quidem insolenter elatus statuas sibi per universam Aegyptum ponere, sua acta pyramidibus inscribere, denique eo vecordiae labi; ut in ipsum Augustum vanissimis verbis detonaret. Igitur ab Augusto exulare jussus damnationem morte voluntariâ praevenit. At M. Agrippa, etsi Caesari gloriosarum actionum auctor et adiutor esset, nihil tamen eius gloriae sibi arrogabat: honoresque in se collatos non in suum commodum, sed in Augusti et Reip. gloriam convertebat: operibusque publicis a se extructis non suos, sed Augusti titulos inscribebat. [Dion. libr. 53.] Commissa pugnâ navali cum Sexto Pompeio, satis habuit fugasse hostes, nec eos ultra insecutus est. Dicebat enim, hunc esse plerisque Principibus morem, ut nolint quemquam se ipsis praestantiorem haberi: ideoque eos pler asque res, ubi haud magnô labore sit statuta victoria, suo ductu atque auspicio gerere; contra difficilia et impedita aliis committere: ex quibus si se illi feliciter


page 69, image: s069

expediverint, titulum rei bene gestae tamen sibi soli adscribi velle. Proinde duo haec eum, qui incolumitatis suae curam gerit, observare debere: ut negotio difficili praefectus, id, si fieri possit, a se moliatur: quod si nequeat, rei bene gestae nomen Principi conservet. [Dion. 49.] Agrippae mores Cn. Agricola imitatus videtur, qui nunquam in suam famam gestis exultavit: ad authorem et ducem, ut minister fortunam retulit. ita virtute in obseque do, verecundiâ in praedic ando extra invidiam, nec extra gloriam erat. [Tacit. in Agric.] Ex Brit annia maximis rebus gestis reversus Romam, ne not abilis celebritate et frequentiâ occurrentium introitus esset, vit atô amicorum officiô noctu in urbem, noctu in palatium venit: exceptusque brevi osculô, et nullô sermone, turbae servientium immixtus est. Et, ut militare nomen, grave inter otiosos, aliis virtutibus temperaret, tranquillitatem atque otium penitus auxit; cultu modieus, sermone facilis, unô aut alterô amicorum comitatus: adeo ui plerique quibus magnos viros per ambitionem


page 70, image: s070

aestimare mos est, visô aspectoque Agricolâ quaererent famam, pauci interpretarentur. (Tacit. in Agric.)

Haec clarorum virorum exempla recolenti mihi videtur, non fatb et sorte nascendi, ut caetera ita Principum inclinationem esse in hos, offensionem in illos: sed esse aliquid in nostris consiliis, licereque inter abruptam contumaciam et deforme obsequium pergere iter periculis vacuum: (Tacit. 4. Annal.) et posse etiam sub malis Principibus magnos viros esse: obsequiumque ac modestiam, si industria et viger adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed in nullum Reip. usum ambitiosâ morte inclaruerunt. (Tacit. in Agric.)

Hypomn. XII. Firmandi Principatus ratio singularis.

CArolus V. Caesar, cum intercedente Andreâ Auriâ arcem Gennuae imponere, hoc est, jugum cervicibus civium, non liceret; Genuensium pecuniam, quâ fere illorum opes continentur, mutuo sumpsit, eamque gravi foenore pavit. Sicque


page 71, image: s071

hominum quaestus dulcedine illectorum opes sensim ad se contraxit, et urbem in aere suo, hoc est, civium studia in potestate habuit. (Thuan. libr. 61.) Et hoc respectu hodieque liberius Genuensibus quam Mediolano im perare Hispaniorum Regem asserit Thomas Campanella: (14. de Monarch. Hispan. vid. tamen Boccalin. Pietr. del parag. cap. 2.) cum Genuae nihil publice decernatur, nisi volente et sciente Rege: verentibus civibus, ne, si secus faciant, possessionibus et reditibus, quos in Hispanta habent amplissimos, spolientur. Simili ratione Ragusiis Turcarum Imperatorem, et Florentinis Galliae Regem imperare idem Campanella (cap. 14. et 19.) testatur. Et eadem arte olim Leuconem usum, Polyaenus (6. stratagem.) et Eumenem, Plutarchus (in Eumen.) scribunt.

Hypomn. XIII. Alia ratio firmandi Principatus.

HAnnibal, quô nec fuit nec erit militari prudentiâ superior (Elogium est I. Lipsij in monit. Politic.) partô Hispaniae


page 72, image: s072

regno, quo res suas, Carthaginensiumque firmaret, ex interioribus civit atibus delectae juventutis aliquot millia Carthaginem, non tam, ut praesidium ibi essent, quod tamen velle videri volebat, quam pignora fidei Hispanorum misit. [Polyb. 3.] Eactum imitandum iis, quibus recens acquisitum imperium stabilire curae est. Simile est illud Alexandri Magni consilium, qui Indiam et inde Oceanum peticurus, ne quid a tergo, quod destinata impedire posset, moveretur, ex omnibus Provinciis XXXCI?. juniorum legijussit, obsides simul habiturus et milites. [Q. Curt. 8.] Et eodem consilio Iulius Sacrovir bellum in Aeduis contra Romanos moliens, Augustodunum caput gentis occupavit, nobilissimamque Galliarum sobolem liberalibus studiis ibi operatam cepit: ut eo pignore parentes propinquosque eorum contineret. [Tacit. 3. Annal.] C. Caesar occupatâ aliquâ urbe, arma, equos, obsides poscebat, obsides autem legebat omnes, qui et manu prompti et consiliô boni videbantur. [Boter. 5. de rat. stat. 5.] In Britannos expeditionem movens, robur Gallicae


page 73, image: s073

nobilitatis secum abduxit. Commodo Imperatori mos er at, retinere apud se liberos illorum, qui in Provincias abibant. Et in Aethiopum Regis aulâ, Regum stipendiariorum filij, praetextu militiae et ministeriorum Palatinorum, re autem verâ obsides educantur. [Joan. Marnix. sect. 4. axiom. 3.] Denique Guicciardinus Pisanorum rebellionem, quae cum Carolus VIII. Galliae Rex cum exercitu Italiam ingressus est, coepit, praecaveri potuisse a Florentinis ait, si illi, quod alias in levissimis motibus soliti erant, Pisanorum praecipuos Florentiam evocassent. [Guicciard. 1. hist.]

Hypomn. XIV. Cedere tempori, et fortunae Pertinacia.

QVanquam summam Princeps Auctoritatis et Dignitatis rationem habere debeat; nec quicquam Maiestati tam infestum, atque contemptus, ut Princeps sine auctoritate juste sine caudâpavo dici possit: ineptissimi tamen illi REPUTATIONIS etiam in minutulis quibusque jactatores merito habendi sunt, quibus dignitatem


page 74, image: s074

Principis sine regni salute salvam esse posse stolide persuasum est: quique parum cogitant, his talibus consiliis Dominos plerunque regnorum jacturâ multari, nec ever sô Principatu Principem principem esse posse. Quanto satius est, rei summam, cedendo, aliquid de jure suo remittendo, non omnia intempestivâ austerit ate denegando, servare, quam eandem pertinaci et inconsultâ superbiâ pessumdare, omnem secum dignitatis existimationem in casum ruinamque tracturam. Optimi ducis est, non solum vincendi, sed et cedendi tempora posse perspicere: [Polyb. 1.] nec minus boni Imperatoris sapienter, quam fortiter agere. [Guicciard. 11. hist.] Non est flagitiosum, urgente necessitate hosti cedere: multo autem foedius, stando et pugnando temere Remp. in periculum coniicere. [Thucyd. 8.] Inde laudandus merito Philippus Alexandri Magni puter, quod circa prima regni primordia rerum insinitâ multitudine in diversas trahente partes, finitimis undique in Macedoniam irruentibus, quia omnibus par esse non poterat, alia bella interposita pactione


page 75, image: s075

composuit, alia redemit, facilimis aggressis. [Supplement. Curt. lib. 1.] Et Polybio valde probatur Hamilcar Carthaginensis, quod quamdiu aliqua Carthaginensium rebus spes superfuit, nullo unquam labori pepercerit, nullum periculum subterfugerit: ubi vero rebus patriae nullam spem relictam vidit, prudenter tempori cedens, de foedere cum L. Luctatio Cos. convenerit. Manuel quoque Constantinopoleos Imp. sapientissime Ioannem filium ob intempestive generosos spiritus reprehendit, dicens: in eas angustias esse redactam pristinam Vrbis atque Imperii maiestatem, ut ea non tam Imperatore quam Oeconomo opus habeat. [Georg. Phrantz. Protovest. 2. hist.]

Nec in hostes tantum, et qui aequo cum Principejure, similique dignatione censentur, hoc monitum valeat: sed et in cives, qui, sive provocati, sive inconsult ô animi im etu in Principem peccasse videbuntur. Quare si nimis laxe ac licenter populus babitus fuit: restringatur, nimis duriter: indulgeatur. offensus est hoc aut illud contra consuetudinem et immunitates tollende,


page 76, image: s076

mutando: in pristinum reponatur. rapacibus et invisis hominibus officia demandata sunt: removeantur. [v. Marnix. sect. 4. axiom. 7.] Cum aliquando Athenis de Mitylenaeis, qui ad Lacedaemonios defecerant exscindendis consultaretur, prudentissime Diodotus monuit, non esse nunc disceptandum, sitne justum, puniri seditiosos: sed, sitne id utile Reipub. non; inquit, si pessime egisse Mitylenaeos liqueat, nisi e Repub. sit, damnari eos jubebo; nec et si maxime veniam mereantur, eaem nisi Reip. salutarem dari suadebo. [Thucyd. 3.] Cum Ioannis Galeatii Viscontii milites, qui Pisis in Praesidiis collocati er ant, civium contumeliis irritatorum factione urbe pulsi essent: Galeatius increpando militum proterviam, laudandoque oppidanos, quod necessitate adacti militum iniurias ulti essent, Pisas retinuit, asperioribus modis habitas confestim ad hostes Florentinos transituras. [Leon. Aretin. 11. Hist. Florentin.] Quo magis reprehensione dignus est obstinatus Philippi II. Hispaniarum Regis rigor: apud Hieronymum Conestagium. [4. de bell. Belg.] In haec


page 77, image: s077

verba Maximiliano Caesari respondentis: propugnaturum se omnibus in rebus, omnique ratione ac modo auctoritatem suam, facturumque se prius rerum suarum jacturam, quam ut quiequam de dignitate suâ decedere patiatur. Sed quantum Regi nocuerit haec asperitas, eventus docuit: et constat inter omnes, qui ferale istud Belgicum bellum descripserunt, Alexandri Farnesii prudentiâ et moderatione atque consiliis, a priorum Gubernatorum ratione diversis reliquas Belgii servatas. Atque ita fere evenire videmus, ut, postquam vehemens aliquis et imperiosus Appius rem Imperio agendam censuit, lascivire magis plebem quam saevire, unô arreptô aut alterô quieturos caeteros arbitratus: et ex amicis neutros, ex neutris hostes, ex hostibus perduelles fecerit: tandem ad Servilii alicuius aut Quinctii popularit atem confugiendum sit: qui blandâ oratione et lenibus remediis animos concitatos sedare, suspiciones eximere, et studia partium conciliare possit.

Mire huc facit saluberrimum illud consitium, quod olim Maximilianus II. Imp.


page 78, image: s078

Henrico III. Galliarum Regi, Viennae Austriae apud se divertenti, dedisse perhibetur: successorem illius, qui cum civibus suis bella exercuit civilia, nec dum finita, primis regni auspiciis debere omnibus pacem dare, amnestian sancire, et clementiam, nova imperia inchoantibus semper utilem, ostendere. Sic enim funestam praeteritorum memoriam sepeliri, et eorum culpam ab universis in antecessorem reiici. Quod consilium cum Henricus neglexisset, qui vivô fratre Carolo dignissimus imperio habitus, et omnium votis expetitus fuerat, conversâ omnium voluntate statim ingens sui fastidium excitavit. [Thuan. 58.] Et consimili eventu olim im Romano Imperio Galbae feralis in urbem ingressus, trucidatis in oculis civium tot millibus, studia omnium ab ipso in Othonem vertit [Tacit. 1. Hist.]

Qui autem indulgentiam, clementiam, et temporibus servientem prudentiam tantopere Principis maiestatem oppugnare arbitrantur, vehementer profecto falluntur. Nihil enim est in summa fortuna maius, quam posse, nihil melius, quam velle longe


page 79, image: s079

lateque propagare pomoeria clementiae atque benignitatis, nullâ dote, nullô genere virtutis mort alitas propius accedit ad naturae divinae similitudinem, quam miserendo humanae imbecillitatis, ignosoendo erroribus, et injurias obliviscendo. Quâ arte, quave virtute maiorem se et diviniorem subjectis facere Princeps possit, quam si videant illi, sentiantque omnia illum saluti civium postponere? Crescit hîc maiestas, dum remittitur; maior sit, dum negligitur! Prater haec, cum duo sint imperiorum fundamenta, Auctoritas et civium benevolentia, atque amor: quantum indulgentia maiestatem detrahere videtur, tantum ad amorem addit; qui conservandae publicae rei non minus inservit, quam illa. Et bona hîc cautio est, si, quod faciendum est, necessario; quodque impedire nequit, sponte se facere Princeps, praeferat. [Boter. 5. de rat. stat. 8. Marn. sect. 7. axiom. 10. Mach. 1. disp. 32.] Denique cum saepe fiat, ut utraque partium belligerantium pacem quidem tacite suspiret, caeterum eam ab hoste petere neutra ex


page 80, image: s080

dignitate suâ putet: apta ratio est alium praebere se medium, ad concilianda dissidia. Ita, anno Christi 1544. Ferdinandus Rex Carolo V. Caesari et Francisco I. Galliarum Regi medium se interposuit: et anno 1598. Clemens VIII. Pontifex inter Philippum Hispaniarum, et Henricum Gallorum Reges, pacis proxenetam egit. [Petr. Matth. 1. Hist. Rod. Botereus 5. Hist.]

Hypomn. XV. Quae auctoritatem concilient.

EOrum quae Principi maiestatem, auctoritatem et reverentiam conciliare possunt, duo praecipua videntur: Virtus, et externus morum decor: et virtus iterum vel sua, vel aliena. Principis propriae virtutes sunt, sagacitas in pernoscendis civium ingeniis, prudentia in legibus ad mores populi ferendis, peritia bellicarum artium, pacis tuendae solertia adversus subitos casus praeparati, dexteritas obsecundandi temporibus, maturitas in deliberando, celeritas in exsequendo, constantia in agendo, in promissis veritas, in coeptis magnus animus,


page 81, image: s081

in factis inconcussum antmi robur, in divinis exacta sacrorum et religionis cura, denique in universae vitae cursu morum aequalitas et constantia. Hae virtutes munimenta sunt magnitudinis regiae: hae populos veneratione implent: hae Principeni tutum sanctumque praestant. Has princeps capt at is locorum et temporum occasionibus ostentare debet, exemplô Scipionis: qui non ver is modo virtutibus mirabilis, sed arte quoque ab juventâ in ostent ationem earum fuit compositus. [Liv. 26.] Si vero earum splendor vitiorum quorundam fuligine obfuscetur, celare naevos, nec publice peccando scelerum licentiam facere Princeps debet. [v. Marnix. sect. 7, axiom. 5.]

Alienam virtutem intelligo illorum, qui circa Principem sunt, quique ab illo vel publiois vel Palatinis officiis praeficiuntur. [v. Apollinar. Calderin. discurs. 9. et 10. Joann. Barcla. 1. Argenid.] Mulum quippe refert, qui cuique adhibeantur negotio et ex horum conditione, Dominorum fama est vel excelsa, vel in deterius. Quare quicquid praeclarum est in regno,


page 82, image: s082

quicquid extra regnum, in regiam, velut in unum caelum stellae, coematur. Domitandis alius equis, alius pugilatu sit nobilis: ille aedium moliendarum celebretur peritia, aut derivandis in simulacra fontium aquis; vel si qua ars alia suô aut seculi genio valet. Si qui sunt duces, qui militarem impetum ratione compositum habent, aut fortunâ proprium, si alicubi latent rarae eruditorum faces, quae vel publicae prudentiae aptae sunt, vel solis libris natae, apud praesentes et posteros ex irâ vel favore dividere mortalibus famam possunt: statim emantur, etiam quanti seipsos vendere volent, si vilius forte non possint. Ipsa sti pendiorum magnisicentia commendabit ministrum et gloriam possidentis. Finge ergo, artificiis, literis, armisque praecipuos convenisse ad unum Principem: quis deinde totô orbe de regiâ illâ sermo? quis eam ignorabit? Principi ipsi quanta operis merces? ut excedet mortalium sortem? ut vivus et sospes multo certius, quam per odores et aquilam erumpentem ex funere, se sentiet consecratum? Nec est, quod supervacuâ solicitudine defuturos ex


page 83, image: s083

aerario sumptus vereamur. Parce aucu pium procuretur: stabula tanquam in Sybaritano exercitu saltatoriis equis [vid. Angel. Polit. 15. Miscell.] ne ferveant: ne reparetur jactur aingenti pecuniâ, si quem decanibus venaticis aper percusserit: ne Andronici imperatoris exemplo. [Nicephor. Gregor. 9. Phranz Protovest. 1.] canes amplins mille quadringenti, accipitres mille, et qui hos curent, homines totidem, alantur: ne tantum auri in tot vilissimos homines, qui implere regum domos solent, profundatur: removeantur adulatores, stulti, moriones, nani naturae monstra, fruges tantum nata consumere: in arctiorem numerum, et ad duorum triumve amanuensium laborem reducantur vana nomina et munia illorum, qui a memoria, a scriptionibus, a secretis dicuntur, homines scientes formularum, jurgiorum praeceptores, qui veluti licitâ crudelitate, et jam ipsa consuetudine excusata, de clientum miseriis, ex injuria populi, ex clade et sanguine miserorum perenni pastu sagin antur. Hoc si fiat, semper super erunt pecuniae, opes


page 84, image: s084

thesauri, qui Principum maiestati famulentur.

Denique dixi supra, gestuum externorum maiestatem et gravitatem visu atque auditu vener abilem facere Principem: quod verbis paucis it a expedio. Principem decet sermo paucorum ver borum, incessus tardus, vestis gravis, nec aliquid habens muliebre aut effoeminatum. Recessus etiam, et rarus in publico conspectus multis placet. Quippe continuus aspectus minus verendos magnos homines ipsâ satietate facit: [Liv. 35.] et maiestati maior ex longinquo reverentia est: [Tacit. 1. Annal,] et omne ignotum vulgo habet aliquid sacri atque magnifici. Inde Assyrii Reges perpetua solitudine maiestatem venabantur: et olim apud Germanos Velledam, fatidicam regia potestate virginem, cor am adire, alloquique omnibus negatum. Ipsa editâ in turri consulta responsaque ut internuncius numinis portabat. [Tacit. 4. Histor.] Sed nimiâ popularitate peccasse memorantur, Iulianus Imperator. [Ammianus Marcellinus 25.] et Henricus III. Galliae Rex. (Thuan.


page 85, image: s085

66.] Omnino autem egregie maiestatem humanissimis moribus, sed qui non temerarent tantum fastigium, temper avit Fridericus Daniae Rex; ut nec illi facilit as auctoritatem, nec severitas amorem deminueret. Saepius amicos, quasi se positâ Regis personâ ad sales et jocos, et in quae liberior animus ruit, provocavit, monens, lascivirent secum, et iucunde ineptirent, dum Rex abesset. Postquam satis lusum fuerat, resumptâ regiâ gravitate, Heus, amici, inquit, mitt amus nugas: Rex enim rediit. [Ludovic. Guicciard. in hor. recreat.]

Non igitur maiestas humanitatem excludit. Illa populos in cultum suorum Regum, haec in amorem et benevolentiam advertit. Solet morum facilitas, inquit Nicephorus Gregoras [6. Histor.] in altiore dig nitatis gradu facile omnium animos sibi reddere obnoxios: quemadmodum veris amoenit as et flosculorum suavit as omnium oculos in se vertit. Et hoc Indorum sapientum effatum est: Principem, quo sublimior est, eo humaniorem si se inferioribus praebeat, carissimum omnibus futurum.


page 86, image: s086

Stultus est auceps, qui tubarum clangore aut tympanorum strepitu volucres capere sperat. Quare prudenter judicare videntur quidam [Traian. Boccalin.] Hispanos, si ingenii acumini, fortitudini, avaritiae et ambitioni humanitatem et morum facilitatem sociare scirent, posse non vane orbis terrae dominatum sper are, quem im possibilem illis reddat, nullum ferens, et a nullo ferenda ipsorum superbia et fastus.

Hypom. XVI. Pacis artes.

MVltum adres bene gerendas facit, seipsum nosse, atque imperii sui vires excutere: ut, qui bello se imparem animadvertit, pacis artibus se tueri sciat. [Machiav. in vita Castrucii.] Ita vim Romanam constanti pace arcuerunt Tusculani, quam armis non poterant. Intr antibus sines Romanis non demigratum ex propinquis itineri locis, non cultus agrorum intermissus: patentibus portis urbis togati obviam frequentes exercitui processêre: commeatus exercitui comiter in castra ex urbe et


page 87, image: s087

ex agris devectus: in urbe patentes januae, et tabernae apertae: intenti opifices suo quisque operi, et ludi literarum strepere discentium vocibus: nihil usquam non pavidis modo, sed ne mir antibus quidem simile. Victus igitur patientiâ bostium Camillus, ad Senatum Tusculanorum, Soli, inquit, adhuc Tusculani vera arma, verasque vires, quibus ab ir a Romanorum vestra tut aremini, invenistis. [Liv. lib. 6.] Eâdem in re nobilitata est maxime Laurentii Medic is prudentia: qui cum Reip. suae periculosum animadverteret, si unius ex Italiae Principibus opes nimium augerentur, omni adhibitô studiô, ut res Italiae in ea aequalitate consisterent, ne in hanc magis quam in illam partem propenderent, procurabat: quod quidem, quia sine pacis conservatione obtineri nullo modo poterat, summô studiô annite batur, ne alicubi semina bellorum ad maturitatem pervenire possent, sed in ipsa herba opprimerenrur. [Guicciard. 1. Hist.

Hypomn. XVII. Leges factiosae.


page 88, image: s088

IN Republ. factionibus scissâ leges non ad publicam utilitatem, sed pro ambitione illorum, qui plus possunt, ferri usitatum est. [Machiav. in Histor. Flor.] Apud Romanos 12. tabulae finis aequi juris fuerunt. Nam secutae leges etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen dissensione ordinum, et apiscendi illicitos honores, aut pellendi claros viros, aliaque ob prava per vim latae sunt. [Tacit. 3. Annal.]

Hypomn. XVIII. Ministri inepti.

VAria sunt artium genera, quorum quodque suos habet cultores, et veluti mystas. Peritus quis esse potest artis medendi aliarum rudis: et qui scitissima carmina scribit, eum artium gerendae Reipub. imperitum esse haud rarum est. Praecipuae igitur Regum cura esse debet, quemque ministrorum iis adhibere negotiis, ad quae naturâ et institutione facti sunt. Fuit Pontifex aliquando Constantinopoli (Patriarcham dicunt) qui literarum et omnis scientiae adeo rudis erat, ut ne elementa


page 89, image: s089

quidem liter arum pingere sciret: sed quia Oeconomicae solertiae magister erat, et agros colere, plantare arbores, curare vineas, aedificia scite struere sciebat, et quicquid granaria, quicquid cellas vinarias implet, quicquid loculos distendit, solertissime procurabat, summô sacerdoriô dignus suit iudicatus, pessimô errore! [Niceph. Gregor. 7. Histor.] Ludovicus XI. Galliae Rex non potuit seriptorum notam effugere, quod sartorem pro Feciali, Tonsorem pro Legato, Medicum pro Cancellario haberet [Bodin. 6. de Rep.] Et Ludovicus Sfortia callidissimus alioqui Princeps, in eo tamen turpiter lapsus est, quod (non considerans quantum differant, generosum tractare equum, aut in ludicris certaminibus vibrare hastas, et exercitui praeesse; quamque perniciosus sit error Principum, qui in eligendis ministris magis gratiam, quam virtutem et meritum spectant.) imprudenter Galeatio Sanseverino, perito utique equorum domitori, sed inexperto duci, exercitus et belli contra Galliae Regem curam commisit. [Guicciard. 4. Hist.]


page 090, image: s090

Hypomn. XIX. Ignorantia illorum, quae ad officium cuiusque pertinent.

Q. Mutii Scaevola IC. sententia est, turpe esse patricio, et nobili, et causas oranti, jus in quo versatur, ignorare. [l. 11. D. de origin. jur.] Pudendum igitur fuit, quod Renatus Biragus Galliae Cancellarius, cum in regni comitiis oratio ipsi habenda esset, aetatem et rerum Gallic arum ignorantiam causatus, initio se excusavit. [Thuan. 63.]

Hypom. XX. Fallere Oratorem suum.

PRinceps legati sui operâ alium circumveuturus, ipsi legato prius imponat, necesse est. Sic enim maiore studio negotium sibi commissum tractabit, remissius utique in eo versaturus si simulate id agiintellexerit. [Fr. Guicciardin. in hypomnesib.] Ita Ventidus, ut explor atorem, quo uti volebat, falleret, quae maxime fieri cupiebat,


page 091, image: s091

ea vereri se, ne acciderent, quae timebat, ea ut evenirent, optare se simulabat. [v. Marnix. sect. 7. axiom. 15.]

Hypomn. XXI. De virtutibus Oratoris.

PRrinceps nullam rerum suarum partem cautius exigere debet, quam delectum eorum, quibus ad exteros Reges aut populos legationem concredit. Illienim venarum instar sunt, quaepro suo habitu occultam salutis aut morbi vim ex diverso tractu terrarum inspirant in patriam. Compertum est, cum illi se prius, quam dominum fidemque respicerent, rem patriae, dignitatem, consilia aut silendo aut annuendo prodi: cum autem turbulenti impetu animi, aut superbâ imperitiâ laborant, hinc quidem asperius obloquendo, illinc verô renunciando deteriora, saepe turbas concitare, quae superfluae initio ex mutua contentione, et subinde crescentibus causis in necessarios motus exaestuant. Iam, et si aequabiles sint, at nisiingenii vigor accedit, et conscius fraudum, quae in illos parabantur; non modo


page 092, image: s092

non consilia gentium deprehendent, ad quas legati sunt, sed simulatione et quodam obsequio capti, dominos quoque suos nihil verum aut exactum referentes pessimâ simplicitate decipient. Praeter haec curandum est, ut genio Regis aut populi, quem adiri oportet, commodissimus sit orator: quia consortia morum ad familiarit at is suavit atem plurimum procedunt, et aegre mortales cavent ab iis, quos amant. Joan. Barcl. 5. Argenid.] Illud etiam notant, non semper expedire, ad exteros Principes legatum mittere, cuius sagacit as et prudentia publice nota est: ne forte illi, ad quos ablegatur deterreantur, quo minus cum eo libere et sine suspicione agant: imo necessarium prudentes iudicant, habere legatum opinionem facilitatis apud alios, ut promptius illi animum suum et veluti viscer a effundant. Hoc fine, cum in Lusit aniam a Philippo Hispaniae Rege ad successionis in illo regno causam promovendam mittendus esset scientiae Politicae peritissimus, Philippus excellentissimis quinque viris praetulit Ossuna Ducem, omnibus dotibus longe


page 093, image: s093

caeteris inferiorem. [Hieron. Conestag. 3. de conjunct. Portug etc.]

Hypomn. XXII. Milites et pecuniae, rerum gerendarum nervi.

C. Caesar res esse praedicabat, quibus et quaereretur, et conservaretur, et augeretur potentia, milites ac pecuniam. [Dion. 42.] Probe nam impossibile est, sine bello nos tutos esse, et militem sine stipendiis habere. [Dion. 52.] Neque quies gentium sine armis, neque arma sine stipendiis, neque stipendia sine tributis haberi queunt. [Tacit. 4. hist. Conestag. 4. de bell. Belg.]

Hypomn. XXIII. Majestatem non esse extra regnum.

QVi Princeps venit in alterius Principis territorium, maiest atem suam in illo non retinet: itaque so et cautionem recipere ab eo, in cuius regnum venit, fore se etiam ibi Principem. Magistratus enim extra territorium privatus est: [l. ult. de Jurisd.] et Princeps magnus in alieno


page 094, image: s094

territorio minor est. [Alexand. 4. cons. 235.] Ergo eiusmodi jus est inter ipsos Principes tacite inductum, et moribus receptum, ut in alieno regno nulli maiestas salva sit, nisi illam, de qua dixi, cautionem receperit. Inde Mariae Scotiae Reginae, protestanti, nullius se nisi Dei Optimi Maximi judicio teneri, ideoque Anglici regni judicio subjicere se recusanti, responsum fuit: illam maiestatem extra regnum suum servare non posse, et in loco delicti perpetrati quemvis reum peragi. [Eman. Meteran. 13. Histor. Belg.] Et merito Albericus Gentilis [in disput. ad tit. Cod. ad L. Jul. Maiest.] reprehendit Buchananum in Scotica Historia scribentem, Scotorum Regem Anglicano litori appellentem, retentum ab Anglis contra jus gentium. Etsi enim, inquit Albericus, commune omnibus sit litus maris, hoc tamen ita est usu, non jurisdictione. [l. 3. D. ne quid in loc. poblic.] Quid? quod olim fere hostes illi suerunt, qui nunc peregrini. Nam si cum gente aliqua neque amicitiam, neque hospitium, neque fedus amicitiae causa habemus, hihostes quidem non sunt: quod


page 095, image: s095

autem ex nostro ad illos pervenit, illorum sit, et liber homo noster ab eis captus servus fit, et eorum. [Pompon. JC. n l. 5. de capt, et postlim. revers.] Itaque apud Dionem lego, Rhatis ad Alpes populis usit atunfuisse, eos, qui nullo ipsis federe juncti per terras suasiter facerent, infestare, et omnesmasculos deprehensos necare: [Dion. 54] quem morem etiam Moschis tribuit Sigismundus Herbersteinius Baro in Historia Moschovitica. Quin et apud Graecos, omnis parentes humanit at is: et quibus alii omnes barbari erant, aliquando suspectum habitum legimus etiam amicum per alienam regionem, non impetratô commeatis, iter facere. [Thucyd. 4.]

Hypomn. XXIV. De Desperatione.

REctius desperatio, quam, ut solet, ira, fortitudinis cos appellatur. Necessitas, inquit Marnixius [Sect. ult. Axiom. ult.] facit unum hominem quatuor viris virtuteparem. Vsitatum fuit, estque magnis belli ducibus, ad eam necessitatem sues


page 096, image: s096

milites adigere, ut aut virtute salutem tenendam, aut moriendum tibi esse intelligant, C. Caesar ancipiti praelio equos dimittebat, et praecipue suum. quo maior permanendi necessitas esset, auxilio fugae erepto. [Sueton. in Jul. cap. 60.] Corcyraei exules, ut fugae spem omnem suis adimerent, navibus quae eos advexerant, ignem iniecerunt: [Thucyd. lib. 3.] quod idem Ferdinandus Cortesius et Guilielmus Normannus, hic cum in Angliam traiecisset, ille in nova Hispania fecerunt. [Joann. Boter. 9. de rat. stat. 16.] Et hos superioribus annis in Belgio Mauricius Nassovius, dimissis navibus, quibus in hosticum traiecerat, imitatus videtur. Prudenter sane qui enim receptum habent, quos ager et terra aliqua per tuta et parat a itinera fugientes accipiunt, timidis et ignavis esse licet: [Hannibal apud Liv. et Polyb. 3.] quibus vero unica spes est, nullam sperare salutem, necesse est fortibus viris esse, et inter victoriam mortemque certâ desperatione abruptis aut vincere, aut si fortuna dubitabit, in praelio potius quam in fugâ mortem oppetere. Denique


page 097, image: s097

verissimum esse putandum est Thucydidis [lib 4.] effatum, ubi pugnare et fugere peraeque honestum est, non esse fortitudini locum. Caeterum de toto hoc argumento praeclare disserit Machiavellus in disputationibus ad Livium [lib. 3. c. 12]

Alterum monitum ad hoc argumentum spectans est, non esse ad desperationem hostes vel inclusos, vel in fugam effusos adigendos, ne spe melioris fortunae exclusi etiam mala timere desinant. [Machiav. 2. histor. Flor.] In quem sensum Scipionis laudatur sententia, viam hostibus, qua fugiant, muniendam, [P. Regemorter. in serm. polit.] et, ut Italorum proverbium habet, argenteum pontem faciendum. [Guicciard. 2. Hist.]

Illud denique hîc adnotandum est, seditionum auctores, ut omnis reconciliationis spes procul amandetur, et ut Tacitus [4. histor.] loquitur, quo minore spe veniae crescat vinculum sceleris, insigni aliquo facinore multitudinem male sanam obstringere solere: ut ne quidem si affulgeat aliqua spes redeundi in gratiam cum Principe aut


page 098, image: s098

offensâ patriâ, acceptare eam liceat, oculis obversante horribilis sceleris couscientiâ.

Hypomn. XXV. Vehementia consiliâ.

SAepe imperiosa vehementia plus potest, quam lenta et ignava indulgentia. Agesilaus Spartanorum Rex, com transmissô Hellesponto iter saceret per Thraciam, nulli Barbarorum, ut daretur transitus, supplex fuit, sed missis ad singulos nunciis quaerebat, utrum per hostium an amicorum regionem iret? Caeterum Troadenses, a quibus, utfertur, etiam Xerxes datis muneribus transeundi facultatem emerat, pro transitu postulabant ab Agesilao C. feminas. Quibus Agesilaus subridens respondit: Cur non protinus mitterent, accepturos, quae postulabant. Et cum dicto admovit exercitum, et ferro sibi viam aperuit. Idem et ad Macedonum Regem nuncios misit, rogantes, utrum per hostium solum iret, an amicorum? Cumque ille se cum amicis consultaturum, respondisset: consultet igitur, inquit Agesilaus, nos interim iter faciemus. (Erasm. in


page 099, image: s099

Apopht.) Cum Popilius ad Antiochum Asiae Regem a Senatu Romano, missus mandatasua exposuisset, et Rex deliberaturum se dixisset, Popilius pro caetera asperitate animi, virgâ, quam in manu gerebat, circumscripsit Regem: ac, priusquam hoc circulo excedas, inquit, redde responsum Senatui. Obstupefactus Rextam violento imperio: Faciam, inquit, quod jubet Senatus. (Liv. 55. Just. 34.) Foxius Gallicae militiae dux Bononia Brixiam versus cum exercitu moturus, transitum per Mantuani Ducis ditionem hoc modo impetravit. Cum castra movisset, ex itinere Mantuano perinternuncios mandavit, ut claves arcium, quae transitus et angusta locorum munirent, sibi transmitteret, Misit Mantuanus, inops alterius consilii, non utique id facturus, si lentior fuisset Foxius.

Hypomn. XXVI. Qualis inter Principes amicitia? affinitas? federa?

INtuenti mihi, quaein aula geruntur, et Principum sortem, quibus praecipua rerum ad fam am dirigenda, et denique totum


page 100, image: s100

aurati liminis genium, videtur illudisimile tabernae, in qua fuci venduntur: ubi nihil est syncerum, omnia personata, et ad fallendum facta. Omitto dicere infidas spes, et trepidos metus, et nunquam quietas aulicorum aemulationes. Ipsorum Principum inter se gesta vide: fucis scatent, et dolis, quos necessitas et imperii salus et pene honestum jubent. Rara est inter illos vera, nec utilitatis sperumpenda amicitia, et quae, ut inter privatos, solâ virtutis pulchritudine placeat. Et quanquam alio mercimoniigenere dehonestari creditur familiae claritudo: tamen amicitiis, tanquam negotiatione, augere rem, regium habetur: ut nec affinitas, nec foedera, nec sanctissima fidei pignora, suo vinculo nisi utilitas subsit, ligent. (v. c. seq.) Inde solenne est illis, qui occult as simultates gerunt donec in aperta bella istae erumpant, interim donis et muneribus et legationibus nova regna conjugia, victorias, natum regni heredem gratulari, et omnia benevoli animi signa utilissima simulatione praeferre.

In federum conventione mutua quidem


page 101, image: s101

defensio praetenditur: sed quin suum quisque commodum spectet, minime in societatem venturus periculorum alienorum, nisi magnum inde ad se emolumentum perventurum speraret, dubitari non debet. Inde Guicciardinus (2. Histor.) inquit, federa inter multos icta eâ firmitate non esse, ut sperari non possit, unum federatorum aut remissiorem fore, aut ab aliis disjunctum iri: cum cito primi impetus defervescere, cito varietate sententiarum inter eos exorra fides debilitari soleat. (Guicciard. 8.) Plus dicit Machiavellus in disputationibiis 3. cap. 11.) sicuti Romanis olim salutare remedium contra tribunitiam ambitionem fuit ipsa multitudo Tribunorum; ob quam semper illorum unus in partes Senatus pertrahi potuit, qui deinde collegis intercederet: ita semper Principi auxilio etiam esse posse ipsam hostium in suam perniciem federatorum multit udinem: quorum unus in. dulgendo ei, quae ipse privatim sibi quaerit, facile a federe abduci possit. Quo Intuitu apud Guicciardinum dicitur, poenitentiâ Venetos ductos quod non Faventiae


page 102, image: s102

restitutione Potificem a federe cum Maximiliane Caesare et Ludovico Galliarum Rege alienassent. Pleraque igitur federa, vel quod non ea, quae sperabatur, inde redundet utilitas, vel quod turpilucri cupiditas ista denique detegatur dissolvuntur. Exempla sunt, de Atheniensibus et sociis apud Thucydidem: (lib. 6.) de federe inter Macedonas, Achaeos, et Epirotas icto, apud Polybium: libr. 4.) aliud apud Thuanum de federe inter Pontificem Maximum, Hispaniarum Regem et Rempublicam Venetam adversus Turcas initio: a quo primi omnium Veneti, quod Hispanum suas tantum utilitates consectari suspicarentur, recesserunt quo facto ingens illa ad Naupactum victoria nihil omnino rei Christianae profuit. Denique plena est his talibus exemplis tota Francisci Guicoiardini (qui pene unus recondita Principum consilia sagacissime pervidit) historia.

Iam quod de federibus dictum est, etiam in affinitatibus fieri assolet. Sparguntur a Regibus filiae, aut sorores in eos, quos fal lere amicitiae specie volunt, vel ad tempus


page 103, image: s103

placare: nihilque deinde sui sanguinis pignoribus, nihil nominum, quae mutuo inierunt, reverentia moti, pacem et bella ex temporum et fortunae aestimant ingeniolta Arrubas, Rex Molossorum, dum sperat affinitate Philippi Macedonum Regis incrementa regni acquisiturum, propriô regnô ab eodem privatus, in exilio consenuit. (Justin. 8) Hac arte ab Augusto Antonius Triumvir nuptiis sororis illectus subdolae affinitatis poenas morte exsolvit. (Tacit 1. Annal. Privatorum est, eligere matrimonia ex amicitiae affectu, vel morum concordia: Rigibus ista su avit as exuenda. Horum enim ea fortuna est, ut nunc indignos et exosos persanctissima federa sibi conjungant. nunc omnium nex uum jura omnisque sanguinis necessitatem inhumana crudelit as negligat. Carissimus est, qui praecipua utilitate potentiam alit: et affinitates pulcherrimae censentur, quaecunque regnum stabiliunt. Carolo VIII. Galliae Regi Margaretha Maximiliani Imp. filia desponsa erat: quam ille, cum jam aliquot annorum moram in Gallia fecisset, non aliam ob


page 104, image: s104

causam repudiavit, quam ut Annam cum amplissimâ dote Britanniae Armoricae, quae morte patris sine masculâ prole defuncti ad eam devolvebatur, uxorem ducere posset: (Guicciard. 1. Hist. (quam deinde viduam factam Ludovicus XII. repudiatâ priore uxore, Caroli VIII. sorore eandem ob eausam sibi conjugem fecit, quaesito colore, quasi prior illa ingratiis sibi a fratre collocata fuisset. (Guicciard. 4. Histor. v. Troian. Boccalin. raguagl. di Parnas.)

Porro quos etiam sinceriore amore colunt Principes, eos tamen nimis magnos fieri nolunt. Inde maligne ex federe subsidia mitti solent, et quae potius trahendo quam siniendo bello faciant: quin et saepe occulte hostis juvatur. Nunc vicinis et immeritis gentibus subjicere dissidia amant, ut occupatis et infelicibus aliis ipsi securius vacent. Nunc sociorum regum amicos largitione ad secretorum proditionem solicitant. Denique simulare et dissentire a suis verbis regium habetur, maxime cum ea occurrunt, in quibus illud, quod aequum est, videtur disceptare a Principum gloria, et securitate regnandi.


page 105, image: s105

Hypomn. XXVII. Utilitatem multis pro justitia fuisse.

JVstam belli causam esse recuperationem rerum nobis injuriâ ablaturum, ab omnibus recepta sententia est. Sed bene dictum est a praeclarissimo meo Doctore, Besoldo, in Politicis, vetustas causas, et longo seculorum lapsu firmatas, male suscitari, quod tamen Agathocles fecisse scribitur. (Plutarch. in Apophthegm.) qui Ithacensibus exprobravit, quod Vlysses Ithacae dominus pecudibus ex Sicilia abactis, pastorem. (Polyphemi fabulam innuebat) exoculaverit. Omnium regnorum ortus, et incrementa vide: fraus, et vis, et multis latrocinia potentiae initia fuêre: et, si credimus Machiavello (2. disp.13.) non fuit quisquam, qui ex humili loco ad magnam potentiam aliâ viâ, quam dolis pervenit. Non credimus huic? at credamus magno Principi Ludovico Gonzagae Niverni Duci, apud Thuanum libere profitenti; si rogentur Principes, quo titulo tot provincias teneant, non


page 106, image: s106

non aliud, quod responde ant, habituros, qnam eas ita a maioribus accepisse. Eodem titulo Venetos multas Austriacae ditionis, Mantuanorum Principum, Ferrariensium et Carrariorum olim, Brixiam, denique Episcopis ademptam, possidere. Hispanum reposcentibus Neapolis et Siciliae regna, Ducatum Mediolanensem, Regnum Navarrae, Placentinam arcem, Cameracum, Brabantiae principatum, non aliud responsurum, quam ea ita a patre accepisse: et, si lex sit, ut Principes a inaioribus possessa, quorum alium possessionis causam edisserere nequeunt restituere teneantur, ad summas angustias plerosque qui nunc late regnant, adductum iri. (Thuan. lib. 59.) Vt mihi non immerito vani videantur, et irrito labore defatigari, qui Graecorum, Romanorumque bella caeteraque gesta ad aequi justique regulas exigere solent. De Atheniensibus Thucydides scribit (libr. 1.) libere professos, non se alias actorum suorum defensiones quaerere, quam quod sciant, semper moris fuisse, inferiorem a superiore premi: et neminem unquam tanti aequitatem fecisse, ut eius causa


page 107, image: s107

occasionem extendendi imperii e manibus dimiserit. Iterum affirmarunt, Deos se secundum leges hominum colere; in caeteris vivere om nium mort alium ingenio; ut quibus praevalent, im perio premant. eam legem neque se primos tulisse, neque lata primos usos esse: sed jam ante omnium populorum usu comprobatum accepisse. (Thucyd. 5.) Lysandrum dicere solitum referunt, veretatem quidem mendacio meliorem esse, sed utriusqué tamen pretium usu definiri: ideoque pueros quidem talis, viros autem jurejurando ludere. Et Agesilaus dixisse fertur: justum esse, quodcunque Sparta prodesset. Iam, si de Romanis ferenda sententia est, nihil apertius est, quam sijustitiam illi curassent, etiam ubi illa utilitate carebat, lupercal mansuram illam. quae tantopere celebrata est, aeternam urbem. C. Caesar apud Dion. Cassium (lib 38 Histor.) testatur, Romanos in eam, qua illa tempestate erat, magnitudinem aedificasse, urbem suam fortunas suas tanquam alienas periculis objectando; alienas tanquam suas usurpando. Et M. Tullius (3. de Republ.)


page 108, image: s108

gloriatur, populum suum sociis defendendis ad summum potentiae cacumen enisum: quibus interdum commodi sui causa, quam federis auxilia ferebant, eaque lente et tarde, ut aut se suaque dederet (quod Campani bello Samnitico coacti, fecerunt) aut, si potentes essent, cladibus attererentur. Socios prompte recipiebant eos, quorum situs ad res novas et motus opportuni erant: et alios non tam ob supplicum preces, quam occasio offerebatur lacessendi et invadendi alios, in quos causae belli quaerebantur, quorumque nullae alias injuriae extarent. Postquam armis sociorum suam auxêre potentiam, tandem ipsos socios, qui tum demum serâ nimis prudentiâ servitutem, in quam lapsi erant, animadverterunt, non ut federe junctos, sed ut dedititios tractare coeperunt. Ex quibus apparet, frustra et falso foris justum imperium et domi aequitatem in suis Romanis laudare Sallustium, et veriores esse Samnitum illas voces: Nunquamne causa deficiet, cur pacto non stetis? Obsides dedistis: furto eos subduxistis, auro civitatem redemistis: inter accipiendum


page 109, image: s109

accipientes caesi sunt, pacem nobiscum pepigistis eam pacem irritam facitis: et semper fraudi aliquam juris speciem imponitis (Liv. 9.) Quod autem Camillorum, Fabriciorum, Scipionum, aliorumque nomina tantopere ob fidem celebrata legimus: dic endum est, ex suo, non urbis suae ingenio bella gessisse et administrasse Rempub. neque quod Camillus, Fabricius, et alii aliquot justi fuerunt fideique cultores, etiam S. P. Q. Romanum talem fuisse putabimus.

Haec mihi recolenti subit mirari quorundam hominum inscitiam, qui, tanquam summa ubique veteribus fidei, justique aequique religio fuerit, dolos omnes et fraudes et perfidiam huius autsuperioris seculi inventum imperite arbitrantur: indeque in Nicolaum Machiavellum Florentinum dirissima undique convitia jaculantur. Crederes Herculi sacra apud Lindum fieri, quae pro violatis habebantur, si quando inter solemnes ritus vel imprudenti alicui exciderit bonum verbum. (vid, Lactant. 1. divin. Institut. 21.) Dicunt quidam, non instituere Machiavellum tyrannum, sed


page 110, image: s110

artibus suis nudatum inspiciendum miseris scopulis exhibere voluisse: et scripsisse, non quid fieri debeat, sed quid vulgo fiat. Quem scriptionis suae finem ipse Machiavellus innuere videtur, in quinto historiae Florent. his verbis: Licet in describenda huius mundi senecta fortassis nec de fortitudine militis, neque praestantia Imperatorum, neque amore civis erga patriam sermonem multum habituri sumus: constabit tamen hinc, quot quantisque fraudibus et astutiis Principes, milites, rerumque publicarum duces ad tuendam eam existimationem, quam nunquam promeriti fuerant, usi sint. quod quidem legentibus non minori, quam priscorum res gestae, usui fortasse fuerit. nam si ista liberalia ingenia ad imitandum accendere solebant; haec ad ea fugienda extinguendaque prodesse queant. Hactenus Machiavellus. Mihi animus non de Machiavello, cuius dicta factaque Deus aliquando judicabit, ultra inquirere. Et sane videntur plura, non in Principe


page 111, image: s111

tantum, sed et aliis in libris impie et improbe ab illo scripta. Illud tamen miror, hominem eiusmodi, ut fertur, a)/qeon [(reading uncertain: print faded)] tam serio deplorare Christianae religionis corruptionem, quae tam procula prima institutione abierit. (1 disp, 12.) miror tam vehementer invehi in corruptos Cleri et Episcoporum mores, et commendare humilitatem, Christianorum proprium et singulare decus. (3. disput. 1. miror, tanceconatu adstruere contra fortunae temeritatem, fatum, et inevitabilia Dei Opt. Max. consulta. (2. disp. 29.) miror, acriter illum reprehendere homines, qui de Republica aut regno scribentes, tyrannidem informant. (1. disp. 10) miror denique perfidiae doctorem contra institutum suum scribere ausum, in omnibus actionibus detestabilem esse fraudis usum; et speciatim eam fraudem, quae fit fidem frangendo, pacta negligendo, nequaquam gloriosam esse (3. d 40.) Vtut sit, illud mihi compertum est, Genuensem illum, qui Anti-Machiavellum scripsit, sapius mentem eius minime assecutum esse, eaque interdum magno nisu,


page 112, image: s112

quanquaminepte, coufutare, de quibus ipsi Machiavello, ne per somnium quidem in mentem venit. Item et illud scio, tam non esse nova, quae Machiavellus dominandi arcana et aularum flagitia notavit, quam non est, esse homines et bonos et malos. Non dicam usurpata duntaxat veteribus, quae nos inventa Machiavelli vocamus (id enim ex superioribus manifestum est: sed probata et a maximis viris defensa, quae Machiavellus forsan non alio fine scripsit, quam Sophisticos elenchos Peripateticorum Princeps. C. Marius Capsam validum Numidiae oppidum deditione ceperat. caeterum oppidum incensum, Numidae puberes interfecti, alii omnes venundati, praeda militibus divisa. Id facinus contra jus belli admissum Salustius (in Jugurth.) fatetur, sed idem defendit: quia locus Iugurthae opportunus, Romanis aditu difficilis, genus hominum mobile, infidum, ante neque metu, neque beneficio coërcendum fuerit. Quid autem hoc aliud est, quam dicere? turpe factum est, sed utile. Aliud. Saxonum, quo tempore illi cum Romanis bella gerebant, legati


page 113, image: s113

pactis tandem cum Valentiniano et Valente Impp. induciis, domum abeuntes, ex insidiis ad unum omnes caesi sunt. funestum scelus! sed quod tamen defensorem invenit Cornelii Taciti non infelicem in historiâ aemulum Ammianum Marcellinum, cuius haec libro octavo et vicesimo leguntur verba: ac licet justus quidam arbiter rerum factum incusabit perfidum ac deforme: pensatô tamen negotiô non feret indigne, manum latronum exitialem tandem copiâ datâ captam. Vides, Salustium et Ammianum eadem, quae Machiavellus seripsisse, et, quod plus est, non scripsisse modo, sed excusasse, sed laudasse, quodex anim sententia et serio scripsisse Machiavellum nondum liquet. Tandem id quoque negari nequit, quantumvis in vulgus damnentur callidi doli, et reliqua Machiavellicae politicae capita; re tamen vera eae esse argumentum, et caput et caudam totius scenae aulicae. Quod autem omnia justitiae velo obnubuntur, quod fides et fas et religio vanis nominibus jactantur; quod ICtorum responsa, et Theologorum (vocant


page 114, image: s114

consilium conscientiae) or acula in vulgus eduntur, quod denique toties eunt et redeunt feciales: haec omnia famae serviunt, et adsoctorum amicorumque benevolentiam retinendam fiunt. Certe Maria Scotorum Regina promissa a Principibus eatenus exhibenda dixit, quatenus praestari expedit: (Thuan. lib 21.) et Carolus V. Imp. cum promissorum fides ab ipso reposceretur, ob. secundassetempori, respondit. Thuan. 11,) quo quidmagis ad Machiavelli sensum dici potest: Philippus Maria Vicecomes Mediolani Dux aiebat, jurare et peierare, polliceri, promittere, asserere et negare, Principum escas esse. (Apollinar. Calderin. discurs.) Ludovicus XII. Galliae Rex variabat interpretationem verborum suorum pro finium diversitate; et pacta explicabat causidici magis more, quam Regis. (Guicciard. 5.) Alexandri VI. Pontificis et filit eius, Caesaris Borgiae tam erat decantata Romae perfidia, ut vulgo omnes dicerent; Alexandrum nunquam facere, quaedicat: et Caesarem nunquam dicere, quae faciat. (Guicciard. 5. Histor.) Venetos P. Iustinianus in Historia


page 115, image: s115

subinde jactat esse religiosissimos fidei cultores. et Vincentius Pimpinellus in oratione quadam, qua omnes Christianos Principes ob Rhodum negligentia illorum amissam, incusat, his verbis compellat: Accusarem etiam vos, terra marique potentissimi Veneti, in quornm manibus victoria erat. (vide infra cap. 60.) nisi vobis ad aemulationem veterum Romanorum jam pridem animo positum esset, fidem et jusjurandum non modo amicis, sed et hostibus esse servandum. At illi ipsi Veneti, postquam cum Carolo V. Caesare excogitatissima religione fedus sanxissent, paullo post, insigni perfidia (quia pactorum observationem sibi damnosam esse, et Caroli potentiam in Italia nimium crescere anxii videbant) deserto illo cum Francisco Rege societatem belli iniêre. Et non uno loco profundam ambitionem illorum sub honestis titulis absconditam detexit in historia, ille, qui supra Momivotum arcanas Principum et Rerum, publicar. cogitationes feliciter perspexisse videtur, Franciscus Guicciardinus. Nimirum pro ciconiâ, pietatis, et hippopotamo,


page 116, image: s116

justiciae typo, quae duo Aegyptiorum Regum sceptra insigniebant, vulpes et leo, fraus et vis sceptra fere regere solent. Qualia enim, quaeso sunt quaedam multis Principibus usurpata imperiorum sophismata, Tacito dominationis flagitia, nostris politicis status rationes dicta? (vid. Apollinar. Calderin. discurs. 8. Traian. Boccalin. hinc inde.) Nefandi doctores exsecrandi consultores, qui haec talia Principibus sugge, runt. quasi Deus noster sanctissimus quam Regibus imposuit mortalium regendorum provinciam, sine subsidiaria scelerum cohorte administrari non posse voluerit. Infinita sunt a Theologis scripta volumina, quae de conscientiae casibus, notissimo illis vocabulo inscribuntur: in quibus etiam minutissimae actionum humanarum contractuum et delictorum rationes, non quales mortalium judicia subeunt, vel effugiunt, sed quales coram tremendo Immortalis Iudicis tribunali judicantur, tantâ tamque exactâ diligentiâ examinant, ut saepius vel ternuncii causa Numinis iras poenasque animas post hanc vitam manere


page 117, image: s117

justissimâ severitate pronuncient. Res profecto sanctissima! sed quae hoc habet imperfectionis, quod privatorum fere conscientiam attinet, Regum transmittit. Operae precium esset, docere magnos homines, divinas leges etiam ipsis latas, et inferorum sedes non plebeia tantum scelera, sed Regum etiam ambitionem et avaritiam expectate. Disquirendum esset, an jure gladius Regius hypothecam usurpet in omnes illorum Principum ditiones, qui potentiâ minus valent? an salva pietate suam securitatem Principes collacent in inopia et miseria civium suorum, per mille tributorum et exactionum rapinas comparata? an denique Deo uti benigno possint, qui ambitione vel avaritiâ ducti, bellis et occisarum gentium glorioso delectantur scelere: qui vel ob laesam auctoritatem, et ut hodie loquuntur, reputationem suam, vel oppiduli alicuius commoditatem, hominem rem sacram, et Dei imaginem, vilissimi purgamenti instar, ad caedem exponunt, et homicidiis atque rapinis divina humanaque omnia miscent. Vt non insubtiliter quidam


page 118, image: s118

Satyricus leges sanctissime olim habitas, Honeste vivere: alterum non laedere: Jus suum cuique tribuere, non minus quam Legem Aeliam Sentiam et Iuniam Norbanam, prorsus hominum moribus sublatas esse dicat; mireturque P. Rebuffum eas non inseruisse libro suo abrogat arum legum. Nec minus argute alius, qui sapientum de honesto et turpi, de virtutibus et vitiis sententias similes esse dicit vetusti operis numismatis, quae, quamvis magni aestimentur, et tanquam rarum aliquid magnificentiam possessoris ostendant, non tamen contractuum humanorum instrumento funguntur.

Hypom. XXVIII. Colloquia, congressus Principum.

OPortet cautissimum esse Principem in persona sua hosti committenda, nec unquam pactionibus nimiam adhibere fidem. (Comin 3. comment,) Inde in congressibus et colloquiis magnos viros studiosissime cavisse legimus, ne se imprudenter


page 119, image: s119

in hostium manus misisse dici possent: qua de re diligenter tractat Apollinaris Calderinus in politicis discursibus (cap. 4.) cuius dictis addere placet modum, quo Ludov. Sfortia Mediolani Dux cum Galliae Rege congredi volebat, nimirum in cuiusdam fluminis medio, ubi pons aut navibus aut alia ex ma. teria ita structus esset, ut inter utrumque firmum ac robustum ex lignis vallum intercederet. Guicciard. 2. Hist.

Hypomnema XXIX. Fidi ministri.

UT ad corporis sanitatem non capitis tantum bona habitudo, sed et caeterorum membrorum pertinet: ita non satis est, Principem, quae suarum sunt partium, exsequi, nisi ministrorum quoque sedulitas respondeat, Pecuniaererum gerendarum nervi dicuntur. Earum vero tract andarum curam, si vulturiis rogatis, et viris piceas habentibus manus commiserit Princeps: inter perpetuas exactiones et tributorum invidiam, egentissimus erit. Quod exemplo Ludovici XII. Galliae Regis


page 120, image: s120

manifestum est. Is enim, quanquam ad bellum contra Hispanum largissimum omnium rerum necessariarum, apparatum fecisset; tamen ob quaestorum suorum rapacitatem, qui regem in stipendiis militum circumvenientes, et commeatus impedientes, non parum exercitum minuerant, inferior hostibus Neapolitano regno cedere coactus fuit. (Guicciard. 6. Hist.)

Hypomn. XXX. Trophaea triumphi.

PLus doloris victo afferunt trophaea, et triumphalis pompa, quam ipsa victoria. Exemplum de Maximiliano Caesare est et apud Guicciardinum (lib. 8.) et item aliud de Belgis apud Conestaggium (4. de bell. Belg.)

Hypomn. XXXI. Principes fere temporis successu deteriores fieri.

RAro Principes administrationis suae cursum aequabiliter ad metam decurrunt: inclinant fere, et deteriores fiunt.


page 121, image: s121

Nota sunt exempla, Alexandri Magni, Philippi Macedoniae, Herodis Iudaeae Regis, Neronis Romanorum Principis. Et de Tiberio signanter Tacitus: egregius vitâ, famaque quoad privatus, vel in imperiis sub Augusto fuit: occultus ac subdolus fingendis virtutibus, donec Germanicus ac Drusus superfuêre. Idem inter bona malaque mixtus, incolumi matre: intestabilis saevitiâ, sed obtectis libidinibus, dum Seianum dilexit timuitque. Postremo in scelera simulac dedecora prorupit, postquam remoto pudore et metu, suo tantum ingenio utebatur. Tacit. 6. Annal. Et idem de Galba: maior privato visus dum privatus fuit, et omnium consensu capax imperii, nisi imper asset. Tacitus 1. Histor. Et de Vespasiano dicitur, monstri simile fuisse, quod solus omnium ante se Principum in melius mutatus sit. (Tacit. 1. Histor.) Causam huius mali solerter indagat in monitis politicis. I. Lipsius. Prima est, quod initio principatus maior pudor est, et famaestudium: quod paulatim evanescit, et cedit proterviae et contemptui


page 122, image: s122

ex omnium obsequiis sumpto. Alia, infirmitas humani ingenii: eoque magis in Principe, quem nihil tenet, quam honestum, pudor et religio: quo respectu quidam dixit, (Ammian. Marcellin. lib. 30.) potestatis amplitudinem nudare semper animorum interna: et Tacitus de Tiberio, post tantam rerum experientiam vi dominationis convulsum esse. Tacit. 6. Annal.) Est enim imperium, sublime quiddam et excelsum, sibique insidentem altius effert, adversus rationem ferociens. (Theophilact. Simocatt. 1. Histor.) Accedunt adulatores insica aulae pestis. Senectutis etiam vitium quoddam est, timidum esse et plus justo suspicacem, indeque crudelem. Putant enim queruli senes, alios laetari suis infortuniis: et quia vix fieri potest, quin multos a se laesos recordentur, fit, ut male de suorum fide sentiant: ideoque suibus similes ab Aeliano dicuntur, quos siquis manibus tangat, protinus grunnire occipiunt, male sibi ominantes: cum nec vellera habeant, nec lac, nec aliud praeter carnes. Etiam non raro accidit, ut Princeps, qui saepius conjurationibus et


page 123, image: s123

insidiis appetitur, ex bono malus fiat. Conjurationes enim Principi timorem incutiunt: quare cogitur suae securitati prospicere: id quod sine multorum exiliis et caedibus fieri nequit. Caedes deinde et proscriptiones popularium odia concitant: porro ex odio exitium Principis sequitur. Is quidem quem paucorum odium exagitat, facilese tutum praestat: proclive enim est illos morte vel exilio plectere: populi vero universi odium exitiosum est. Nescit enim Princeps, unde sit emersurum malum, nec habet, cuius fidei inniti possit: sique paucis salutem suam crediderit, magis periclitabitur. Ii enim, quos praeterierit, fidem suam damnatam indignati, eo audentius vindictam expetent. (Machiavell. in Hist. Flor.) Et hae quidem causae maliin ipso Principe sunt. Est alia in nobis ipsis. Temere enim initio, et de malis aut ambiguis bene, vanâ credulitate, et insita plerisque nostrûm levitate, speramus. nec igitur mirum est, falli nos et decipi. Sane Machiavellus in Historiamonet, nimiam de se expectationem non esse optandam Principi: cuisi non undiquaque respondeat, in


page 124, image: s124

contemptum, et mox odium degenerare in consultum istum adfectum. Denique ex perpetua gestorum infelicitate, et fortunae contumaci adversitate taedium saepe omnium rerum et aversatio sequitur. Tunc fortunae et subjectis, quamvis immeritis, succenset Princeps, et dat vela ventis. privatim oblectamenta quaerit in conviviis, ludis, mulierculis, morionibus: publicum decus omne aspernatur.

Hypom. XXXII. Quibus jus sit legati mittendi,

REcepta est sententia, legati mittendi jus tis solum competere, qui nullius praeter immortalis Dei leges agnoscunt. Atque hoc ita inter Principes servatur. Elizabetha Angliae Regina Christophorum Assonvilium ab Albae Duce ad se missum, quod nullas a Rege ipso literas haberet, non admisit. (Conestag. 3. de bell. Belg.) Cum Nobiles Genuenses ad Philippum Hispaniae Regem, Stephanum Marium et Bartholomaeum Lomellinum misissent: Talicarnes, contrariae factionis in Republica Genuensi


page 125, image: s125

homo, intercessit; homines privatos, Oratores mittere non posse, dicens. Stephanus Poloniae Rex Gedanensium legatos ad se missos in custodiam tradidit. Philippus Hispaniae Rex dubitavit, an Episcopum Conimbricensem ab Ordinibus Lusitanicis ablegatum admitteret; quod illi subjecti sui essent. (Conestag. 5. de conjunct. Portugal.) Quae omnia sunt apud Thuanum: et apud Meteranum (24. Histor. Belg.) refertur, Anno Christi 1604. Hispaniae Regis in Anglia Oratorem petiisse, ne Batavorum legatus Ambassadoris nomine appellaretur.

Hypom. XXXIII. Sententiae dicendae ordo,

ERat in Republica Romana usitatum, dicendae in Senatu sententiae initium fieri a Cos. et iis, qui alios dignitats anteibant. (Gell. lib. 14. cap. 7.) Quod poste a mutatum est: et primi rogatisententiam, qui nondum gesserant magistratus: (Dion. lib. 39.) ne puta primi illi vel caeteris dicendi libertatem subtr aherent, vel auctoritate.


page 126, image: s126

non judicio, sequentes in suas partes iransducerent.

Hypomn. XXXIV. Reges omnis contumeliae impatientes.

FLorentini exules a Manfredo Siciliae Rege auxilia, quibus in patriam restituerentur, orabant. Rex, quod forsan res exulum parum ei cordi erat, rem in longum protrahebat. Tandem instantibus exulibus, alam Germanorum equitum praebiturum se promisit. Ridicula auxilii parvitas videbatur; eoque extemplo abeundum, nec subsidium hoc pene nullum accipiendum, omnes censebant: cum unus Farinata, nunquam, inquit, indignationi conceaendum, ubi utilitas perquiritur. Det modo suorum aliquos: nos prosecto in eum locum deducemus, ut Regi, si modo ulla apud illum Regiae auctoritatis ratio est, maiora mittere auxilia, necessitas exprimatur. Factum est! Paullo enim post Germani isti a Senensibus ad unum omnes caesi sunt. Ergo advolant Florentini, Regi casum


page 127, image: s127

Germanorum, et hostium contumeliam nunciantes. Rex irâ et dedecoris impatientiâ accensus, Iordanum quendam ex suis ducibus cum magnis copiis in Hetruriam misit, quarum ope et auxilio Florentini patriam et omnia sua recuperarunt. (Leon. Aretin. 2. Hist. Florent.)

Hypomn. XXXV. Arces liberorum populorum compedes.

CRebra arcium in urbibus extructie notare videtur, inter Principem et subjectos non bene convenire: et aut Tyrannum esse, qui regnat, aut cives insitâ levitate in rebellionum insaniam ferri. Inde liberi populi aegre sibi arces imponi patiuntur. Graeci, quo tempore adversus Philippum, penultimum Macedoniae Regem bella gerebant, illud potissimum a Romanis contenderunt, ut Philippo Chalcidem, Acrocorinthum, et Demedriaden, munitissimas arces, quas a Philippo Graeciae vincula vocari dicebant, extorquerent. (Polyb. 17.) Cum Carolus V. Imp. de arce


page 128, image: s128

Genuensi, quam Octavianus Fregosius ante funditus diruerat. (Machiavell. 2. comment. 24.) instaurandâ cogitaret: Andreas Aurea nullis rationibus adduci potuit, ut urbi arcem, hoc est, patriae servitutem, imponi pateretur. (Thuan. lib. 61.) Ita Belgii ordines, anno Christi 1577. arces An tuerpiae, Gandavi, Trajecti ad Mosam, Insulae, ac Valencenis, factô popularium concursu diruerunt. Denique Machiavellus 2. Histor. Flor. scribit, olim Florentiae lege cautum fuisse, ne civi Florentino liceret arcem intra vicesimum ad urbem milliare possidere.

Hypom. XXXVI. Congressus Principum.

MOris est, cum duo Principes convenire volunt, is, qui dignitate anteit, prior adconstitutum locum veniat. Honoris enim quaedam species est, quod alter posterior, et ad hunc accedere videatur. (Fr. Guicciardin. in Hypomnesib.) Ita in congressu Philippi Hispaniae, et Sebastiani Lusitaniae Regum ad Guadalupam, posteriores


page 129, image: s129

Lusitani accessêre: (Conestag. 1. de conjunct. Portug. cum regn. Castil.) et Vlricus Ciliae Comes colloqui cum Iohanne Hunniade recusavit, nisi ille ad se in castra veniret: quemadmodum ex Aenea Sylvio refert in aeternum victuro, Consultationis de principatu provinciarum Europae inter se, opere. Thomas Lansius V. C. quem, utrum ob summam et admirandam in omni scientiae genere eruditionem magis colere, an propter plurima in me collata beneficia plus amare debeam, nondum adhuc mihiliquet.

Hypom. XXXVII. [(transcriber); sic: XXXVIII.] Proemia [Reg: Praemia] et poenae.

QVoniam gratiosissima sunt proemia: poenae contra odiosissimae: Principem oportet, ut ametur ac colatur, omnia praemia ipsum tribuere, magistratus, inquam, imperia, sacerdotia, curationes, munera, beneficia, restitutiones: poenam vero irrogare nemini, sed earum impositionem magistratibus integerrimis ac prudentissimis committere, (Bodin. 4. de Rep. 6.


page 130, image: s130

Campanell. 9. de Monarch. Hisp. Boccalin. Pietr. del parag. c. 31.) Quo referendum est Thomae Campanellae [9. de Monarch. Hisp.] consilium, instituendum esse judicium, quod ipse Gratiae tribunal vocat, adquod appellare liceat ad mortem condemnatis: idque constare debere ex ipso Rege, eius conjuge, atque primogenito, et postremo praecipue religionis Antistite.

Hypomn. XXXVIII. Patrimonii regii alienatio.

AN et quatenus Princeps ditionis suae res alienare possit, distincte explanavit Clarissimus IC. Franciscus Hotomanus [Illustr. quaest. 1.] nec est, quodlucem soli offundere laborem. Illud modo addo, eandem hanc rem aliquando in aula Regis Galliae agitatam esse, et AEmarum praesidem Burdigalensem apud Regem obtinuisse, nullo casu a Rege alienari patrimonium Coronae posse, quippe cuius Rex sit tantum usufructuarius, proprietate penes regnum manente: quam nullo tempore alienatam, ne quidem extremâ necessitate urgente, cum


page 131, image: s131

Ioannes Rex apud Anglos captivus esset, meminerint homines: fulcrum scilicet et columem regni esse illud, quod sacrum, inviolabile, et proinde inalienabile maiores semper existim averint. [Thuanus 63.] Plus etiam dicunt, alienatum semper repeti posse: et justissimum esse, inde repeti, ubi inopiae causa est. Necres caret exemplo. Basilius Macedo Imp. donationes a praedecessoribus factas omnesrevocavit. [Philipp. Mel. 4. Chron. Cuspinian. in Basil. pag. 201.] Bis et vicies mille sestertiûm donationibus Nero effuderat. Galba appellari singulos jussit, decimâparte liberalitatis apud quemque eorum relicta. Tacitus 1. Histor. Henricus II. Angliae Rex praecepit omnia praedia, quae per desidiam Stephani, cui ipse successerat, ad alios dominos transierant, cum omni instructo et instrumento, a quibusvis detenroribus reddi. [Guil. Neubrigens. 2. de rebus Angl. 2.] Huius filius Richardus, ea, quae primis regni sui annis vel donaverat aliis, vel vendiderat, postea revocavit: et ne emptores haberent, de quo conquererentur, fructus, quos medio tempore ex possessis


page 132, image: s132

regiis praediis perceperant, jussit in sortem pretiisoluticomputari; reliquum si fructus pretium non aequarent, paratum se addere repromittens. (Guil. Neubrigens. 5. de rebus Angl. cap. 1) Denique superiori seculo Salentinus Isemburgi Comes, Coloniensis Archiepiscopus, amplissimas ditiones et arces atque oppida, quae a praedecessoribus suis alienata fuerant, ex soluto pretio redemit. Thuanus 65.

Hypomn, XXXIX. [(transcriber); sic: XXXVIII.] Magna imperia. Imperiorum mutationes.

NVllum perpetuum est imperium, nisi solius Dei. (Dionys. Gothof. in l. 1. C. de Sacros. Trinit.) Quicquid enim ex multis partibus coaluit, ita natura comparatum est, ut semper pars eius aliqua nutet. Naturales sunt Rerumpublicarum conversiones et interitus: nascuntur, crescunt, florent, decrescunt, moriuntur: (Polyb. 6.) et sicuti ex ferro rubigo, ex ligno teredines generantur: ita Rebuspublicis naturalis malitia adhaeret, ob quam, etsi omnia externa


page 133, image: s133

effugiant nocumenta, convertieas vel everti necesse est. Postquam enim inrebus humanis nihil perpetuum est: fit, ut, cum illae ult mam perfectionem adeptae fuerint, nec possunt ultra progredi, necessario iterum labantur atque decrescant; eadem porro ratione, cum minuicoeperint, et ultimam corruptionis metam attigerint, postquam quaultra praecipitentur, non habent, eas iterum emergere consentaneum est. Itaque semper a bono ad malum, et vicissim amalo ad bonum via proclivis est. (Machiavell. 5. Histor. Flor.) virtus enim quietem parat, quies otium, otium porro luxum generat, luxus interitum: a quo iterum ad saluberrimas leges, inde ad virtutem, a virtute ad gloriam secundamque fortunam fit progressio. Cui consequens est, non esse infelicem eam civitatem, quae, postquam multis seculis floruit, de dignitate sua dejicitur. nec enim infelicitas est, esse subjectum leginaturae. (Guicciardinus in hypomnes. et 2. Histor.)

Illud etiam ex dictis deducitur, ut parva imperia potentiorum injuriis sunt


page 134, image: s134

exposita, qui magnitudinis suae arcem ex illorum ruinis exaedificare solent: ita magna pluribus quoque esse obnoxia casibus. Praeter enim illa, quae interitum imperiis afferre jam diximus, etiam vanam suiconfidentiam, et inde securitatem, et hostium contemptum gignit imperii magnitudo; certissima futurae ruinae signa, imo causas. Odium etiam et invidia vicinorum magnam potentiam comitatur: quae nimis aucta facit etiam disjunctos interse coire, et capessere consilia, quibus rebus suis formidabilem fortunam evertere valeant. Vt nihil dicam, quod plerunque mole sua laborant, veluti vasta corpora ingentibus spatiis terrarum, et populorum varietate diffusa regna. Nec enim unius ingenium curare potest tot gentíum salutem. [vid. omnino Theophylact. Simocat. 4. Hist. 13.] Camelos, aiunt onera recepturos sponte in genua subsidere, nec exurgere, priusquam injectum illis fuerit; quantum ferre possunt: graviora viribus non recipere, sed ante, quam illa sibi imponantur, in pedes surgere, et nec jussos abire. O quam


page 135, image: s135

prudentes essent Principes, si Camelorum more id tantum in se onus reciperent, cui sunt ferendo. Alexandri Magni furiosa ambitio Macedoniae Graeciaeque imperio non contenta, sceptra Persica Regi legitimo excussa sibi asseruit, Indos devicit, Afris jugi sui minas intentavit, imperium denique usque quo rerum natura diffunditur, proferre concupivit. At ille Alexander in aetatis flore, in medio rerum suarum cursu extinctus, regnum reliquit incomposium, hoc est, matri, uxori, liberis perniciem, et amicis, eorumque stirpi perpetuam digladiandi, et inusitatis sceleribus in se invicem saeviendi materiam. Alexandro in omni historia similiorem non invenio, quam Temir lancum Scytharum Regem, qui in sinito cum exercitu, non tam jure regio, quam praedonis more, longinquis itineribuspercursando, quae obtineri nequibant, omne imperium cum vita amisit; non dissimilis illis hominibus, qui nimium ingerentes ventriculo, vomitu remetiuntur, quod concoquere nequeunt. Roma modicis rebus virorum virtutumque feracissima fuit. sed ubi subacto orbe, et


page 136, image: s136

aemulis urbibus Regibusque excisis, securas opes concupiscere vacuum fuit, prima inter patres plebemque certamina exarsêre. modo turbulenti Tribuni, modo Cos. praevalidi, et in urbe ac foro tentamenta civilium bellorum. mox e plebeinfima C. Marius, et nobilium saevissimus L. Sulla, victam armis libertatem in dominationem verterunt. post quos Cn. Pompeius, occultior, non melior, et nunquam postea nisi de Principatu quaesitum. (Tacit. 2. Histor.) In stuporem rapimur, si praestantiam virorum intueamur, quos primi 500. anni urbis ediderunt, si virtutis excellentiam, si pietatem, si justitiam, continentiam, libertatis studium ingens et amorem consideremus. Nimirum pauper adhuc vivebat populus Romanus, de proferendo tantum pomoerio urbis cogitabat, cum Etruscis adhuc, cum Latinis, Faliscis, Samnitibus, Aequis et Volscis luctabatur; qui nihil ex transmarinis moribus în urbem inferre poterant. At postquam auratum esse Capitolium caepit, et luxus ex Asia in urbem transiit, atque piscis pluris vaeniit, quam bos: ilico evanuit virtus in theatris, emarcuit in Lu.


page 137, image: s137

culli villis et hortis, fuffocata est in Messallae piscinis, postremo extincta otio ac voluptatibus. Vt pronum fuerit atque expeditum Vandalis, Gothis, Herulis, aliisque barbaris. Romanas sibi vindicare provincias, atque adeo Romam ipsam capere, diripere, incendere. Somniabant quidem Romani aeternam urbem, et imperium; pro aeternitate Vrbis vota nuncupantes, ludos edentes, victimas caedentes: sed frustra fuêre. Cum enim tempus fatis destinatum advenisserex obscuro quodam angulo orbis terrarum, ubi vastitas feris tantum habitata bestiis putabatur, uno momento inusitatum antehac hominum genus, ruens ut turbo mon. tibus celsis (Ammian Marcellini verba sunt libr. 31.) prorupit tanto numero, ut totum terrarum orbem implere posse videretur. Tum statim a Gothis ablata Romanis omnis fere Graecia, insuper Italia, atque Hispanta; a Bulgaris Dacia atque Mysia a Vandalis tota Africa, a Francis Germania et Gallia, a Saxonibus Britannia, a Sclavis Sarmatia, Dalmatia, lllyricum: nec multo post a Saracenis Aegyptus, Arabia, Syria,


page 138, image: s138

Chaldaea, a Tartaris Armenii, Hircania, Colchis, et quicquid ad mare Caspium et Byrcanum spatii interjacet: a Turcis universa minor Asia, cum Cappadocia, Ponto, Bithynia, et reliquis ad Persarum usque terminos Asiae provinciis, a Persis quicquid in Indiam usque porrigitur. (v. Marquard. Freher. ad P. de Andlo. p. 140. Laz. de migrat. gent. Leon. Aretin. et Nicol. Machiavell. lib. 1. hist. Florent.) Denique quemadmodum interdum justissimus Deus terram in hominum perniciem armat hiatu et concussionibus, coelum sulminibus et prodigiosis imbribus, aërem typhonibus atque nimbis: ita eundem Septentrionis et Hyperboreos populos destinasse in poenam Orbis, scribit Nicephorus Gregoras in secundo Pistoriarum.

Hypomn. XL. De causis justi belli.

DVae inter homines disceptandi viae sunt: altera, quae amicâ ratione fit, hominibus conveniens altera, quae vi rem gerit, brutorum animalium propria: et quâ non nisi


page 139, image: s139

subsidiaria et ubi alteri per obstinatam adversarii malitiam locusnon est, homines uti coguntur. (Thuanus 59.) Est enim saepius tanta tamque injusta quorundam im pudentia, ut non nisi radicitus evertantur, aequitas ab iis obtineri queat. (Polyb 1.) Tunc sane Paci inhonestae et intutae bellum praeferendum est. Polyb. 4.) ut quod pacem stabilit per se insidam. (Thucydid. 1.) Ex dictis autem consequitur, injustum fore bellum, si controversia per arbitros sopiri possit. (Alberic. Gentil 1. de Jur. bell. 3.) Iniquum item, si offerentes se disceptationi legitimae pervim aggrediamur, (Thucydid. lib. 1.) Probo tamen hîc Corinthios apud Thucydidem dicentes, non cogi alteram partem sistere sejudicio, si altera muniendi sui bellique instruendi causâ pacis mentionem fallaciter injiciat, vel credulis hostibus arma excutere tentet Hoc enim casu praevenire licere, naturalis permittit ratio: et docet Pagondas Thebanus apud eundem Thucydidem (lib. 4.) In summa, justi moderatique hominis est, non laesum quiescere, lacessitum autem praeoptare bellum: ubi fortuna


page 140, image: s140

aspriaverit, bellum omittere: et nequesecundo fortunae flatu lascivire, neque dulcedine pacis captum omnes in se injurias admittere, Thucid. 1.

Inde etiam consequitur, impiam fuisse Suleimann i Turcarum Imp. sententiam, Regis Regum sanguine orti proprium esse putantis, rapere atque invadere aliena, non quidem avaritiâ, sed gloriosâ dominandi cupidine impulsum: (Camerarius in hor. subseccent. 1.) quae opinio etiam Alexandrum Magnum et Carolum Burgundinum Ducem tenuit. Nec longe abiit Baiasethes Turca, ad quem cum Sigismundus Imp. misisset Oratorem, expostulatum, quod praedatoriae Turcarum manus Bulgariam assidue incursarent, in quem illi nullum jus haberent: ille legatum manu prehensum in amplam sedem, omni armorum genere refertam deduxit, et his verbis compellatum dimisit: Renuncia Domino ac Regituo, jus meum in Bulgariam haec arma esse, quae vidisti. (Geor. PhranZes Protovestiar. 1. Histor. 19.) Non etiam probandum est Turcarum institutum, qui cum diversoria


page 141, image: s141

advenis per regna sua iter facientibus, quos gratis per triduum cibo potuque reficiunt, aedificare, amplaque palatia exstruere soleant puerorum receptaculo, quos magnô numerô legis suae doctoribus in disciplinam tradunt: pecuniam ad tantos sumptus tuendos non ex jam constitutis imperii vectigalibus, aut ex aerario erogare solent, sed provinciam aliquam hostium armis sibi subjugandam sumunt, fructusque illius quaesitae isti fini adsignant. (Thuan. 47.) Denique neque proba videtur illa CaroliV. Caesaris ad Franciscum Galliae Regem, vox: Cholericis se imperarepopulis: quorum impetum nisi in hostem aliquem perpetuo exerceat, et quasi derivet, parum sibi securo esse licere. (P. Matth. 1. Hist.)

Hypom. XLI. Pacem, fedus inire cuius?

UT belli indicendi potestas, ita et pacis ineundae jus ad capita maiestatis refertur. (Cabot. 11. disput. 15. Besold. in politic.) Inducias autem, et ut nostri loquuntur pragmatici doctores, treugas


page 142, image: s142

facere etiam belli ducibus licet: Martin. Laudens. de bell. num. 8.) quod ipsum tamen ad breviores inducias restringi debet. P. Bus. in Polit. Caeterum, quod de Pace dixi, apud plerosque omnes historicos est. Etita Posthumius Cos. in concione ad populum Romanum inquit: cum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi, quia tamen, quando injussu populi facta est, non tenetur populus Romanus etc. (Liv. lib. 8.) Simili modo Carthaginenses federe ab Asdrubale cum Romanis icto nonse teneri dicebant, quod id absque jussu Senatus Carthaginensium pactum esset. (Polyb. lib. 3.) Romani quoque fedus a Luctatio Cos. in Sicilia cum Carthaginensibus initum ob hanc ipsam causam probare recusarunt. Polyb 1. et 3.) Dedebantur itaque hosti Duces ii, quiinjussu populi fedus aut pacem inierant: quo facto satisfieri fidei Romani putabant. Exempla sunt apud Livium, Plutarchum, Dionysium, Polybium, alios. Hostem in fidem recipere itidem duci non licet, nec princeps populusvehac conventione tenetur. Ita Caesarem Borgiam Alexandri


page 143, image: s143

VI. Pontificis filium a Consalvo Neapoleos Prorege in tutelam receptum Ferdinandus Rex dein dimittere noluit, sed perpetuo mancipavit carceri. Cum enim ille datam fidem imploraret: Rex eam nec a sedatam, nec a legato dari posse reposuit. (Guicciardin. 4. Histor.

Hypomn. XLII. Legati Sancti.

LEgati omnium gentium jure sancti sunt: idque adeo, ut eisi, dum apud nos degunt, cum Principe illorum aut Populo bellum oriatur, tuti nihilominus ab omni injuria esse debeant. (l. fin. D. de Legat.) Quidergo si ab iis nobis injuria inferatur? Nostri tamen connivendum arbitrantur. (Alber. Gentil. 2. de Legat. 18.) Et sane Romani Tarquiniorum Legatos, etsi corrumpentes praecipuos Nobilitatis juvenes, adque defectionem solicitantes, incolumes abire permiserunt. (Liv. 2.) Nec Mithridates liberas nimium voces Marii. (Plutarch. in Mario.) nec Antiochus Magnus Popilii (Liv. in Justin.) punirent. Et


page 144, image: s144

Teuca Illyriorum Regina cum aliter fecisset, a Romanis bello petita, regnoque pulsa est. (Polyb. 2.)

Hypom. XLIII. Legati ad hostes nostros missi.

JVre omnium gentium legati Sancti esse jubentur. Ergo et illa disputatio, num eâdem praerogativâ ad hostes nostros missi gaudeant? ex eodem jure, hoc est, moribus et institutis populorum, definienda est. Sane Alexander Magnus Carthaginensium legatos ad animandos contra se Tyrios, missos, captâ Tyro, salvos domumremisit. (Q. Curt. 4.) Sed caeteri in diversum abierunt. Athenienses Spartanorum legatos ad Persarum Regem missos interceptos occiderunt. (Thucydid. 2) Iidem Artaphernem a Persarum Rege ad Lacedemonios hostes suos legatum comprehensum Athenas in custodiam duxerunt. (Thucyd. 4.) Romani a Carthaginensibus ad Macedoniae Regem missos interceperunt. (Livius libr. 33.) Caroli V. Imp. sive jussu, sive conniventiâ, Francisci I. Galliarum Regis Oratores ad Turcas amandati


page 145, image: s145

occisi sunt. [Thuan. Sleidan. Bodin. in Rep.] Denique ne ipse quidem Alexander, quod in Chartaginensium legatis fecerat, id in Lacedaemoniorum quoque praestitit: quos in castris post Darii mortem repertos, cum caeteris omnibus Graecis militibus, qui apud Darium stipendia fecerant, ignovisset, retentos tradi in custodiam jussit. [Q. Curt. libr. 6.]

Hypomn. XLIV. Simulata reconciliatio.

DIfficile est, antiquarum inimicitiarum fidam st abilire reconciliationem: siquidem eam impediri necesse est aut suspicione, aut vindictae cupidine. [Guicciard.] Stolidus igitur est, et parum salutis suae amans, qui cum in Principem suum nefaria est molitus, in gratiam post receptus, sinceram credit reconciliationem quae simulata esse solet. Cum enim nihil turpius sit et magis detestandum, quam patriae solum teri scelestis vestigiis illius, qui scelus anhelans pestem eius mediatus est: minore utique flagitio putat se Princeps negligere


page 146, image: s146

promissorum fidem, quam justitiam, in victimam deposcentem tale devotum caput. Quare quae offensarum obliviones insignem reddunt Principem perenni clementiae et benignitatis laude eae demum verae, fidaeque esse solent: contra fictae, quae Principi ignaviam et injustitiam cottidie quasi exprobare videntur.

Hypomn. XLV. Consiliorum, et humanae prudentiae incertitudo, Fatum.

SAEpe animum subit mir ari casus humanos, et prudentiae nostrae incertitudinem: cum in historiis legenti saepius occurrant consilia, quae cum imminenti malo averrunt cando facere deberent, noxia maxime et accelerandae ruinae fuerunt: non secus ac in humano corpore medicamentum uni membro adhibitum, pernicisiores saepe maiorisque periculi morbos in aliis partibus efficit. [Guicciard. 8.] Iterum legimus alios, intempestivâ temeritate vel inscitiâ subdente calcaria, periculis se immisisse, ausos aggressos, vicisse, triumphasse. Quin


page 147, image: s147

et saepius unum factum, idemque consilium, huic salutem, honorem, opes, alii exitium peperit: plane, ut, qui se magnorum hominum censores faciunt, plerunque ex solo eventu famam et infamiam, temeritatis et fortitudinis nomina dividant. Tiberius et Caius Gracchi fratres, quod inconsulta temeritate populi gratiam consect abantur, merito Optimatum coniuratione sublati dicuntur. C. Caesar, quod popularitate et largitionibus vulgo acceptus ad summam potentiam pervenit, fortis sapientiae vir praedicatur. Alexander Magnus, in milites seditiosos, sive consiliô sive iracundiâ ferox prosiliit, et, qui loquenti pervicacissime obstrepuerant, ad supplicium ipse rapuit, eadem maiestate in plectendis tutus, quâ in mulcendis non fuerat. Ex consternatione militum minas ponentium hoc consilium in virtutis famam ivit. Galba autem Imp. dum compescere milites studet, in medio foro confectus est. temerarius igitur audit, quod se furentium multitudini immiserit. Et mehercle. Alexandri Magni omnia bellica facinora, quid aliud fuerunt, quam


page 148, image: s148

felix temeritas, et fortunae indulgentia? in quo ego a magno Philosopho, aliter arbitrante [Plutarch. in lib. de fort. Alex. et in lib. de virtut. et fort. Alex.] dissentio. Iam in Romana Rep. tergeminorum pugna quid aliud fuit, quam alea imperij, quâ omnia dabant in unum jactum, et paucis viris potestatem faciebant perdendi ea omnia, quae maiores sui pepererant? Sed fortuna pro Romanis pugnavit. Ob quae cogor assentiri Polybio, qui homines tales, quibus inter perpetua fortunae obsequia omnia succedunt, aliquid homine maius esse dicit, divinos, admirandos, et Diis amicissimos. [Polyb. 10.] quomodo Cerialis Romanus Dux, a Tacito [5. Histor.] subitus consilio, sed eventu clarus vocatur, cui adfuerit fortuna, etiam ubi artes defuissent. sed praecipuum immeritae felicitatis exemplum est Ioannes Bentivolus. Is quadraginta annos quibus Bononiam tenuit, nunquam cuiusquam ex suis obitum luxit: semper cum ipse, tum filii militiae honoratae stipendiis et maximis honoribus, ab omnibus Italiae Principibus affecti: omnibus rebus, ex quibus sibi


page 149, image: s149

periculum imminere videbatur, felicissime se expedivit. Et hanc tamen felicitatem in solidum fortunae debebat, cum communi hominum judicio nec ingenii, nec prudentiae, nec fortitudinis aliquâ laude insignis esser. [Guicciard. 7.] Contra, exempla etiam sunt infaustae prudentiae, et quam saepius superior aliqua vis infestissimâ pertinaciâ ursit, aut evertit. Sunt homines, quitanquam fugitivi Dei, et terram et aërem et mare, omniaque elementa adversa sibi experiuntur. [Nicephor. Gregor. 7. Hist. ubi omnino vide.] Hannibalem vide, illum, cui ego justius, quam Vlyxi Homerus, Palladem consiliatricem et individuam comitem addidero. Is post Cannensem pugnam dominabatur in Italia, nec quicquam fere nisi Romae restabat, percusserat foedus cum Philippo Macedoniae Rege. Asdrubal frater cum valido exercitu jam superaverat Alpes, in Italiâ erat, quis non actum esse diceret de Romanis toties victis? sed prudentia infra Deum fuit, qui omnia cogitata, consulta, facta contra Carthaginem torsit. [Liv. Flor. Polyb.] Aratus


page 150, image: s150

Achaeorum Dux, proditione civium quorundam, Cyuaethaeorum urbem occupare nitebatur: et conventum erat, ut Aratus in insidiis cum exercitu prope urbem lateret, nec ante moveret, quam in tumulo quodam hominem palliatum circa meridiem, conspiceret. Venit Aratus, et in occulto signum a consciis dandum expectat. Ecce autem, circa quint am diei horam, civis quid am, cujus oves in pascuis erant, pastorem suum accessurus, urbe egreditur, tumulum palliatus ascendit, oculis pastorem vestigaturus. Aratus falso ratus signum sibi dari, propere, imo praepropere ad urbem advolat: sed ex clusus urbe, et spe omni, consusus abiit. [Polyb. 10.] En lusus! Cum M. Antonius Triumvir, hostis a Senatu judicatus, ingentibus copiis Caesarem quondam secutis, formidabilis esset: suasit Cicero, ut Octavius cum novo exer citu adversus Antonium mitteretur: etenim fore, ut audito Octavij, Caesaris ex sorore N. nomine confestim sint ad eum legiones transiturae. Prudens sane consilium! sed quod Antonius, et ipsum Fatum elusêre. Cognito enim periculo, Octavium


page 151, image: s151

in suas partes pertraxit Antonius: iique ambo coniunctis armis et viribus Remp. oppressêre. Crescente Romae urbis potentiâ, vicini populi, qui nascens malum in herba opprimere debuissent, sero nimis errorem agnoscentes, foedus inter sese pro libertate contra Romanos icére. quô facto non modo non emend arunt priorem errorem, sed alrerô addito, Remanis, quorum amicitiam pacis artibus sibi conciliare poterant, in se concitatis, malum repraesentarunt, quod longe fort asse adhuc aberat. Movent me duo haec ultima exempla, ut prudentissimum mihi videatur monitum Machiavelli: [1. disp. 33.] ubi malum aliquod timendum Reipub. tantopere auctum fuerit, ut in difficili sint remedia: satius esse, ferre aliquandiu, et imminere occasionibus, quam imprudenti violentiâ incassum se opponere. Cosmum Medicem scribit idem Machiavellus tam potentem in Republica Florentina fuisse, ut et proditionis species videretur, non coërcitô eô Reip. prospicere, et periculosum, quietum ad huc irritare. Er at tum insignis prudentiae famâ Nic. Vzanus, qui, donec ipse


page 152, image: s152

vixit, nunquam durius aliquid in Cosmum consuli passus est: quod praevideret, si quid tale committeretur, ruituram Reipubl. libertatem. Eo vita functo discessêre reliqui ab illius monito, et Cosmum Florentiâ eiecerunt: qui paullo post a factione sua revocatus, Florentiae principatum invasit: quo non pertigisset, nisi iniuriis suorum civium eo provectus fuisset. Idem in C. Caesare observare licet, qui primum Pompeij ipsius favore adiutus eam sibi potentiam acquisivit, quae civitati Romanae postmodum terrori fuit. Quaeque ad minuendam hanc potentiam Pompeius sero nimis, in utili prudentiâ, movit, et Pompeium et libertatem Romanam funus fecerunt. Et, ut, quod sentio dicam, difficillimum esse, ac pene impossibile reor, Rerump. conversiones quae ab ambitione quorundam accidere solent, ullâ prudentiâ, ullisve consiliis praecavere ut vere mihi Machiavellus dixisse videatur, esse in omnibus Rebuspub. fat ales familias, quae earum exitio nascantur. Etenim, si adultum sit malum, et suis viribus subsistat, vix est, uti jam deduximus, ut remedio una


page 153, image: s153

sint ipso morbo periculosiora. Principia vero et fundamenta principatus, dum jaciuntur, difficilime animadverti possunt. Solent enim turbidi homines, et rerum novarum appetentes, primum sibi clientel as comparare, et beneficiis, liber alitate atque comitate alios sui similes, quosdam incautos devincire. Quae res quia quandam habent virtutis speciem, occulunt malignitatem suam, nec sine iniquitatis cuiusdam opinione coërceri possunt. Ergo aliorum imprudentiâ, aliorum inerti conniventiâ radices denique agit ambitio, ut aut omnibus in medicinam desit animus, aut illa non nisi serâ et irritâ curâ:

-- cum mala per longas invaluêre moras, tententur. Denique quo intentius, quae hactenus dixi, recolo, eo firmior se animo meo insinuat fides, esse fatum, et numen, et sanctam Immortalis Dei curam, quâ per causas medias, varie nexas, omnia temperantur suaviter, sapienter, utiliter. Vt non immunis ab impietatis crimine illorum mihi videatur opinio, qui explosâ omni fatorum et fortunae potestate, ingenio,


page 154, image: s154

prudentiae humanisque artibus nihil non tribuunt. Quomodo Carolus Audax Burgundiae Dux omnem suam felicitatem ingenio, prudentiae et virtutibus suis adscribebat: qua arrog antia illum Numinis iram concitasse, sapientissime judicat in historia Cominaeus. Et Ludovic. Sfortia tantum suae prudentiae tribuebat, ut aliorum sapientiam celebrari indignissime ferret: suis artibus hominum mentes impelli posse, quocunque vellet, sibi persuadens. Sedis in carcere angusto, et cogitationum suarum vastitatem, et ipsam denique vitam claudere coactus est. Fortunae potest atem quod dixi, non eam intelligo: quâ appellatur, quicquid incertum est, quam ideo caecam Deam, quam levem fingunt: sed summam illam mentem, quae omnia suo arbitrio constituit, quae naturam condidit, quae rebus causas dedit, easque per petuo ab ditissimâ ratione propagat, et eventibus donat statis certisque: et si humanis mentibus incognitis. neque enim si ignorant in media tempestate nautae, quis finis fluctibus, quis exitus vento, ideo Deo certum non est, solvenda ratis sit, an servanda. Quis quaeso saepius


page 155, image: s155

hominum consilia ludit? quis in contrarium torquet unde mirabiles rerum, et plerunque contra consulta eventus? unde inopinata illa. quae actionibus hominum haud raro inex pectatiss ma inter veniunt? quae stu pemus, quae occulto quodam et religioso horrore nos perfundunt. Vnde denique e contrario felix multorum temeritas, et beata imprudentia, et perpetuus fortunae famulatus? Deus est, ille Optimus, ille Maximus, qui non, postquam terras et sydera fecit, creatorum curam omisit, sed arbiter est ac rector omnium, quae gaudet et amat interdum praeter opintonem (non enim praeter rationem) accidentibus regere, et vel sic ostendere vim illam omnia gubernantem ac moventem. Abstrusus quidam error est, inquit Nicephorus Gregoras [4. Hist.] humanae prudentiae insultans, sursum et deorsum trahens omne consiliorum studium, et veluti iesseras evertens firmis decretis nixas deliberationes. Nam quod bonis consiliis et fortibus viris stare dicuntur et florere regna, negari quidem non potest: sed haec ipsa bona non aliis contingunt, quam quos


page 156, image: s156

fortuna magnis rebus et fatalibus incrementis destinavit, caeteris quorum vult vertere aut evertere statum, subtrahit. Infinit a possem exempla adducere, sed unum ex illis deligam. Cum fatis urgentibus Roma a Gallis capienda esset, primam bello causam tres Fabij dederunt, qui cum de pace inter Clusinos et Gallos acturi, a Senatu missi essent, contra jus gentium contra Gallos pro Clusinis praelio decertarunt. Porro, quo minus impedimenti Gallis obiiceretur, jam ante Furium Camillum, tantum virum, tantum Imperatorem, Populus Romanus fatali furore in exilium Ardeam miserat. Advenientibus Gallis, civitas, quae saepius adversus Fidenatem et Veientem, minores hostes, Dictatorem creaverat, extremis urgentibus periculis id neglexit. Fabii, quorum temeritate bellum contractum erat, summae rerum praeerant: qui tumultuario exercitu raptim ducto, ad undecimum lapidem hosti occurrentes, non locô castris capto, non praemunitô vallô, non Deorum saltem memores auspicato instruunt aciem: et ut summatim dicam, nec milites nec


page 157, image: s157

Imperatores faciebant, quae ex disciplina Romana essent. Cum pugnandum esset, fugerunt pene prius, quam vidissent hostem, integri intactique. Maxima pars ex fuga Veios pervenêre, unde ne nuncium quidem cladis Romam misêre. Qui Romam elapsi sunt, ne quidem clausis urbis portis, in arcem refugerunt. Quis non miretur nunc, Populum Romanum optimis legibus, et acerrimâ militari disciplinâ institutum, tam tur piter sui oblitum? ut, si quis animo comprehendat, res ab ipso ante praeclare gestas, non ab eodem populo, sed alio haec adversus Gallos gesta credere possit.

Hypomn. XLVI. Inexpectata turbant.

MIratur Dio Cassius Cocceianus [libr. 42.] historicus profecto prudentissimus, et immerito a l. Lipsio in Catalogo prudentiae Doctorum [in not. ad politic.] praeteritus, quid causae fuerit, quod Pompeius in Pharsalica acie victus, neque pristinae virtutis, neque multitudinis eorum qui praelio supererant, memor, neque eô


page 158, image: s158

secum perpenso, quod saepe levissimo momento fortuna illos, quorum res sunt afflictae in integrum restituere soleat, animum desponderit, et omnem omnino a se spem abdicaverit: cum tamen superiorib. [Abbr.: superioribus] temporibus summâ animi constantiâ usus, bene semper in adversis rebus sperare consuésset. Causam dixerit, quanquam in alio subiecto Theophylactus Simocatta [11. Hist.] his verbis: foberai\ ai( metabolai\ para\ ta\j e)lpi/daj sur)r(eusasai meta\ ga\r tw=n pragma/twn kai\ ta\j gnw/maj a)mei/bousin . i. e. mutationes inopinatae terrent animum, quando cum rebus ipsas quoque cogitationes et consilia invertunt. Et Polybius consentit [lib. 11.] cuius haec sunt verba: Multi sunt, qui, quando de summa rerum decertaturi sunt, ea tantum ob oculos sibi ponunt, quae ex victoria commoda adepturi sint, et suavi futuri boni titillatione ratiocinantur, quam jucunde illis bonis usuri sint: casus vero sinistros non considerant, nec quid in omnem eventum fieri debeat, secum animo volvunt- Inde accidit, ut multi, cum victi essent, turpiter se gesserint. Haec Polybius. Et ipse Dion in hanc


page 159, image: s159

sententiam concedit. Pompeius, inquit, quod multis modis se Caesare superiorem esse persuasum haberet, nihil omnino praevidit, neque enim idoneo loco castra posuit: neque refugium sibi, sisuperaretur, comparavit: cumque rem extrahere, atque ita victoriam sine praelio obtinere posset. (nam et singulis diebus copiae eius augebantur, et rerum necessariarum copia ipsi suppe tebat) tamen signa contulit. Vnde factum est, ut praeter opinionem victus, neque consilium, neque spem fortunae denuo periclitandae capere potuerit. Idem scribit de Spartanis Thucydides [libr. 4.] Pylo et Cytheris praeter opinionem ab Atheniensibus occupatis, tanto in universum metu et stupore perculsos, ut non in commune consulere, non congredi cum hoste auderent: quicquid ultra aggrederentur, infaustum inauspicatumque fore inidoneô in bellis timore, augurantes.

Quemadmodum autem inopinati casus deiicere animum solent: ita repentina et insperata felicit as plerunque in insolentiam vertit. [Thucyd. libr. 3.] Ex quo


page 160, image: s160

denique sequitur, eos, qui variis fortunae casibus jactati et exerciti sunt, neque adversis in rebus omnem spem abiicere, neque in prosperis quicquam de animi constantia remittere. [Thucyd. 4.] Non potest athleta magnos spiritus ad certamen afferre qui nunquam suggillatus est. Ille qui fudit sanguinem suum, cuius dentes crepuerunt sub pugno, ille qui supplantatus adversarium toto tulit corpore, nec proiecit animum proiectus, qui quoties cecidit, contumacior resurrexit, cum magna spe descendit ad pugnam. [Senec. Epist. 13.]

Hypomn. XLVII. Conatus insperati.

NVlli in bello conatus feliciorem exitum sortiuntur, quam de quibus hostis minime suspicatur. [Machiavell. in hist. Flor.] Et ita C. Caesari familiare fuit, hyberno tempore, et ut Tranquillus [in Jul. c. 60.] loquitur, spurcissimis tempestatibus vel infido se committere aequori, vel alias ad expeditionem proficisci, ut non semel apud Dionem Cassium relatum est. Cn.


page 161, image: s161

Iulius Agricola, redacturus in potestatem Monam Insulam, deficientibus navibus, depositis omnibus sarcinis, lect issimos auxiliorum, quibus not a vada, et nandi usus, quô simul seque et arma et equos regunt, ita repente immisit, ut obstu pefacti hostes, qui classem, qui naves expect abant, nihil arduum aut invictum crederent sic ad bellum venientibus. [Tac. in Agric.] Pertinet huc, quod Ioan. Marnixius Baro [sect. 7. axioma. 15.] monet, ut usitata et communia stratagemata assiduo revolvant duces: quiae quo magis ea contemnuntur, eo facilius fallant. Postremo et illud huc ad not andum est, civitates recens captas receptas esse saepius, non alia magis occasione, quam hostium securitate, et quod victis in praecordia posse redire virtutem non putarent illi. Quod aliquando recepta Brixiâ Franciscus Sfortia probavit: [P. Justinian. in Histor. Venet.] et Teutia plus Eleus Alcidae Spartano, quanquam aspernanti consilium, suasit. [Thucyd. 3.]

Hypomn. XLVIII. Foedera cum potentioribus.


page 162, image: s162

IN foederibus, quae cum superioribus potentiâ pangunt inferiores, ad leoninae plerunque societatis legem dividitur victoriae fructus. Latini populi sociierant Romanorum: sed laborum tantum et periculorum, sine victoriarum vel gloria vel fructu. Qua in re incred. bili prudentia Romani usi sunt, ut qui sub foederis et societ atis nomine aliorum sibi coniunctis viribus, totius or bis imperium acquisiverunt. [Machiavell. 2. disp. 13.] Et alia sunt etiam in recentiori historia huius rei exempla. Florentini olim cum Venetis contra Mediolani Ducem foedus fecerant, erogatis in belli sumptus tercenties mille et quingentis aureis Hungaricis. Ast Veneti pace facta Bresciam et universum Bergomatium agrum sibi servarunt: hocque modo Florentini liberalitate sua Venetis potentiam, sibi egestatem acquisiverunt. [Machiavel. 4. Histor. Flor.] Iterum foedus erat Florentinis cum Venet is contra Mastinum Scaligerum: cui cum Veneti Veronam et Tarvisium eripuissent, neglectis sociis, Florentinis, cum ipso transegerunt. [Machiav. 2. Hist. Flor.] Denique


page 163, image: s163

speciatim de foederibus cum Romano Pontifice initis Machiavellus [8. Histor. Flor.] scribit, ob brevitatem vitae Pontificum, diversa eorum ingenia, exiguam illorum de Principibus profanis existimationem, et simulatam fidem, minime tuta esse: maxime cum ipsorum legibus cautum sit, Ecclesiam neque contractibus, neque promissionibus, neque concessionibus quibuscunque suorum antistitum teneri. [Guicciard. lib. 8.] Victor socium habiturus est Pontificem, victus calamit atem solus sustenturus: cum Pontifex sacra praeterea potestate munitus facile omnem a se iniuriam et vim amoliatur.

Hypomn. XLIX. De his, qui super Reipub. vel Principis salute haruspices consulunt.

CApite puniebatur haruspex, qui de salute Reip. vel de summa Reip. respondisset, item qui consuluisset. [Jul. Paul. JC. 5. sent. 21. Jul. Firmic. 11.] Apud Visigothos, qui super Principis genitura vel fato


page 164, image: s164

scrutatus erat, flagellis caesus cum omnibus bonis fisco addicebatur. [Frid. Lindenbrog. ad lib. 29. Amm. Marcellin.] Romae saga quaedam Marij temporibus in exilium missa proditur: quod se totius praelii adversus Cimbros praedicturam eventum diceret. [Plutarch. in Mario.] Postremo Valens Imp. sub uno proloquio jussit occidi omnes, qui de successore suo spiritus consuluerunt: nec modo qui consulerant, sed omnes, qui aliquid eâ de re in audierant, nec ad se detulerant. [Ammian. Marcellin. lib. 29.]

Fiebant ejusmodi Daemonum implorationes per annulum quendam, et caetera, quae prolixe exsequitur Ammianus Marcellinus libro nono et vicesimo. Annuli isti Graecis vocantur gegohteume/noi : quales fuerunt, quos Excestus Phocensium tyrannus habuit, et quorum strepitu de rebus suis admoneri solitus est: [Clem. Alexandrin. 1. Stromat.] et ille Iarchae Indorum Regis donati Apollonio Thyanaeo: [Philostr. lib. 3. de vit. Apollon.] quibus et celeberrimus illis Gygis annulus accensendus. [Herodot. Cic. 3. Offic.] Persae consulebant


page 165, image: s165

illas mulieres, quae ex incubo praegnantes daemonem in utero circumferebant. [Simocatt. 2. Hist. 2.]

Sed omne eiusmodi divinandi genus, sive ex astris illud sit, sive alio sortium genere, legibus inter dictum est. Ratio prohibitionis duplex est. Prima, quia turbant eiusmodi praedictiones animos parentium, et ad res novas impellunt. [Dion. lib. 52.]

--- Nos pravum ac debile vulgus
Scrutamur penitus superos: hinc pallor et irae,
Hinc scelus, insidiaeque et nulla modestia voti.

Altera causa est, quod fallunt plerunque magicae sortes: et qui veriora dixisse videntur magi, non ab astris, sed a Geniis et spirituum execrabili familiaritate habent. Hi enim transacta inter homines, secretaque accurate explorant, et sagaciter de futuro coniiciunt. [Niceph. Gregor. 5. Hist.] vel etiam, quem admodum si caecus vim lapidum spargat, aliquando imprudens tangit metam: sic dum multa et passim Chaldaei mentiuntur, nihil mirum est, si


page 166, image: s166

nonnunquam fortuna audaciam illorum commendat. Denique crediderim Deum esse, qui in vindict am impiae credulitatis nonnunquam repraesentet mortalibus ea ipsa, quae sibi non a Deo, sed a sideribus metuerunt. Sed ut dixi, saepius fallunt vanissimae artis jactatores. [vid. omnino D. Augustin. 7. confess. 6.] Quod appositô exemplô monstrat I. Lipsius in monitis Politicis. Ego addo alterum. Refert Guilielmus Neubrigensis [lib. 4. hist. Angl.] Stephanum quend am quem ipse Richardi Regis Procuratorem Andegavensem vocat, absente Rege improbas spes concepisse, deque suis fatis daemonem consuluisse. Cumque initio quaesivisset, num visurus esset iterum Regem, idque negasset impostor, iterum interrogavit, quamdiu cum imperio futurus esset? respondit Spiritus, donec vives. Denique sciscitanti, ubi moriturus esset? respondit, in Pluma. Coepit igitur Stephanus confidenter expilare populares: quippe de Regis reditis sibi videbatur securus, et solerter caverat, ne ullibi locorum plumae insideret, incubaretve. Sed cum paullo post in obsidione castelli


page 167, image: s167

cuiusdam captus esset, misere ibi miser homo trucidatus est. Erat autem castello nomen, Pluma. O ludibrium!

Hypomn. L. Ad Principes rarô vera deferri: et de aemulationibus aulicis.

HAE artes sunt improbarum in aula sycophantarum, qui alium subversum volunt. Iaciunt primo cum illo fortuitos sermones, ut fraudis suspicionem amoveant: deinde blandiuntur illi, ut benevolentiam captent: post aliquid rerum suarum arcanarum illi committunt, ut fidem mereantur synceritatis. His artibus irretitus ille bonus, animi sui secretum pandit, quod illi mox per calumniam auctum ad Principem deferunt. Solent etiam tales interdum per amicitiae speciem de periculo ficto praemonere, ut odium aut diffidentiam serant: quomodo Agrippinam Germanici viduam dolose monuit Seianus, paratum ei venenum, vitandas Tiberii epulas [Tacit. 4. Annal.] Adduntur haud raro custodes, qui inconsultas voces excipiant: nuncios, introitus,


page 168, image: s168

aperta, secreta velut in Annales referant, convivialium denique fabularum sim plicitatem, odiose ex aggeratam, ad aures Principis deportent. Tunc negotia narrando torquentur, verbisque premuntur aut elevantur, et parvô momento deflectuntur aut intenduntur: quem admodum semper ex supercilio aut remissione dicentis subitam efformamus et maxime efficacem in mentibus imaginem rerum, quas primum audimus.

Porro, si honoratus est aliquis inter suos, et divitiis affluens: si praedia, villas, hortos, secessus amoeniores habet: parum est, imo pro lucro deputandum, si ad venditionem cogitur, aliae sunt artes, quibus aulicae istae harpyiae alienas opes appetunt. Intentatur crimen aliquod grande, et morte piandum. Immissi deinde in rei aedes repertoria et indices conficiunt, ubi inter chartas et secretiorum literarum evolutiones facile est, subdere aliquid, quod innocentis famam oneret. Illud post profertur in judicio, recitatur, et ex eo velut infallibili testimonio convictus miser damnatur. Tum quoque si quae defensiones ad Principem


page 169, image: s169

perferendae scribuntur, occultantur illae et supprimuntur. Neque profecto, si, ut ille loquitur, quis ascendat quadrigas Iovis, effugere poterit nefarias noxiosissimorum hominum artes. Vt non vanis lacrymis Principum iniquam sortem deploraverit Diocletianus Caesar apud Vopiscum: quatuor vel quinque viros colligere se, atque unum consilium capere ad Imperatorem decipiendum, dicere quid probandum sit: Imperatorem, qui domi clausus est, vera non nosse cogique hoc tantum scire, quod ist iloquuntur: facere judices, quos fieri non oportebat, amovere a Rep. quos retinere debebat. denique bonum, optimum, cautum vendi Im peratorem. Nos uno atque altero exem plo dicta firmabimus. T. Sabinus, illustris eques Romanus, ob amicitiam Germanici, nefandâ fraude jam tum sublati, invisus erat Tiberio et Seiano, cuius favor non nisi scelere quaeri poterat. Igitur Latinius Latiaris, Portius Cato, Petilius Rufus, M. Opsius conveniunt, ut Latiaris, qui modico usu Sabinum contingebat, strueret dolum caeteri testes adessent, deinde accusationem inciperent. Quare


page 170, image: s170

initio Latiaris in Tiberium, in Seianum maledicta, de Germanico honorifica loqui; quibus paria Sabinus rependit, hique sermones, tanquam vetita miscuissent, speciem altae amicitiae fecêre: ac jam ultro Sabinus ad Latiarendolores suos effundebat. Consultant deinde, quos memoravi, quo modo Sabini dicta plurium auribus acciperentur. Et placuit, tectum inter et laquearia tres Senatores, haut minus tur pi latebra, quam detestandâ fraude, se abstrudere, auresque rimis admovere. Interea Latiaris repertum in publico Sabinum, velut recens cognita narraturus domum trahit: et simul praeterita, instantia, novosque terrores cumulat. Eadem et ille, et diutius et acrius: quando moesta, ubi semel prorupêre, difficilius retinentur. Tres illi dicta ad Caesarem deferunt. Sabinus necatur. [Tacit. 4. Annal. Dion. lib. 58.] Similis historia extat apud Nicetam Choniaten [libr. 3.] de Theodoro Styppiote per amicitiae speciem a Camatero quodam Logothetâ inducto, ut de Imperatore, qui ad id post aulaea latebat, verba incautiora proferret. Item et aliud exemplum est


page 171, image: s171

apud Ammianum Marcellinum [libr. 28.] Tripolitani in Africâ continuis Austurianorum (gentis raptô vivere suetae) incursionibus infestabantur, connivente Romano, Africae Comite, homine nequissimô, quamvis saepius implorato. Ergo Tripolitari extrema veriti, legatos ad Valentinianum Imp. mittunt, lacrymosas Provinciaeruin as exposituros. Quô compertô, Romanus quendam ad Remigium, officiorum magistrum, affinem suum, et rapinarum participem, equo velocissimo vectum praemittit, orans, operam ille det, ut sibi ab Imperatore Tripolitanorum querelae cognoscendae deserantur. Quamvis autem ista machinatio non succederet, et Imperator Palladium quendam in Africam mitteret, qui stipendia militi solveret, et de Tripolitanorum clade cognosceret: invenit tamen Romanus aliam viam explicandi se ex hoc sibi imminenti periculo: Militibus persuadet, ut advenienti Palladio, in aula potenti viro, stipendii, quod pertulerat, magnam partem acceptam ferrent, quod et factum. It Palladius, videt luctuosos Provinciae cineres, et fumantes


page 172, image: s172

pene adhuc recenti incendiô agros: Romanique desidiam increpans, relaturum se cunct a ad Principem minatur. Quibus ille minis haut sane territus, se quoque relaturum dixit, quod Palladius militi destinatum stipendium in suum quaestum verterit. Quid fit? Palladius sceleris conscientiâ perterritus, cum Romano in miseros Provinciales conspirat: et reversus ad Comitatum, Valentinianum impiis artibus fallit. Tripolit anos sine causâ questos affirmans. Quare Imperator, impositum sibi a Tripolitanis indigne ferens, non modo querelis ipsorum aures non praebuit, sed et legatos capitalisup plicio affici jussit. Veteribus his recentiorem adtexam historiam. Cum Carolus V. Caes. devictis Protestantibus victricia arma etiam in Alsatiam transtulisset, et miles obvia quaeque ferret, ageret, diriperet, incenderet: Albae Dux summô studiô cavit, ne cui, qui huiusmodi querimoniarum causa ad Caesarem veniret, eius adeundi vol compellandi facultas esset. [Thuan. 11.]

Haec pestis cum aliquandiu in privatorum vitam et fortunas saeviit, tandem ipsi


page 173, image: s173

Principi, nisi mature obviam eatur, exitium affert. Quicquid enim scelerum, quicquid rapinarum et concussionum isti nebulones exercent, quodcunque iniustitiae genus committunt, quic quid denique peccant, id sub regio nomine peccant. Et ut maxime Princeps nefariorum istorum operum suspicione liberetur: conniventiae tamen aut socordiae opinionem, ex qua contemptus, et ex contemptu odium, certissimae status principales pestes oriuntur, effugere non poterit. Quid enim aliud Carolum 8. Regno Neapolitano exuit, quam quod is subiectorum querelas ac preces contemneret, omni cura in procuratores suos reiecta? qui per ignorantiam et avaritiam universum regni statum perturbabant, avariter et superbe habitâ indigenâ nobilitate. [Marnix. sect. 3. axiom. 4.]

His tales ac tantae insidiae, quibus etiam optimus quisque Princeps appetitur, audacter dicam, nulla arte, nulla providentia declinari possunt, nisi Princeps, quantum sieri potest, ipse omnia cognoscere studeat, pleraque ipse omnia tractet: vel saltem in ministrorum suorum fidem piissimâ


page 174, image: s174

diffidentiâ diligenter inquirat. Alfonsus Calabria Dux in hunc finem, supra portam Palarij, ex aere Campanonolam suspendi jussit: quam qui pulsasset, ilico vel ad Regem admittebatur, vel ad illum, qui ab Rege ad hunc audiendum mittebatur [Petr. Matth. in vita Philippae Catanens.] in eundem finem etiam utilissimi sunt fidi delatores. Postremo exempla etiam leguntur Regum, qui (quod tamen fortassis non semper periculo caret) mutato habitu, et dissimulatâ personâ, in circo, in civium panegyribus expiscari ausi sunt, qui de se deque ministris suis rumores ferantur. [Boter. 1. de rat. stat. 17.]

Hypomn. LI. Delatores.

PEssimum est hominum genus, et publico exitio repertum, delatores: qui, dum occultis libellis saevitiae Principum adrepunt, clarissimo cuique periculum facientes, potentiam apud unum, odium apud omnes adipiscuntur. [Tacit. 1. Annal.] Ex pauperibus divites, ex contemptis metuendi perniciem aliis, ac postremo sibi inveniunt. Quos irritare, qui non castigat, Domitianus


page 175, image: s175

olim dixit. [Tranquill. in Domit. c. 9.] Quare prudenter faciunt illi Principes, qui, cum aliquid occulti ad se defertur, delatorem sistunt, et fidem sibi fieri jubent eius rei, cuius indicium detulerunt. Idque etiam rescripto Divi Pii, et aliorum Romanorum Principum cavetur, ut Irenarchae (quorum munus erat, apprehendere reos, interrogare, cum elogio ad magistratus mittere) sistantur, et dictorum fidem faciant. [Marcian. JC. in l. 6. de custod. et exhib. reor.] Hac ratione nullus eo amentiae progressurus facile est, ut, quod probare nequeat, de eo sit alteri facturus calumniam.

Hypomn. LII. Non decere Principem, unum ex amicis nimium colere.

UNum aliquem ex cohorte amicorum prae reliquis colere, uno uti rerum omnium et arcanorum arbitro, illi ipsi tam gratioso exitiosum [v. cap. seq.] nec minus ipsi Principi perniciosum esse solet. Vt enim


page 176, image: s176

taceam, quod hi, de quibus nobis sermo est, fere maiores sibi sumunt spiritus, quam quos deinde facile coërceant ipsi rerum Domini, [v. s ubi de privatorum potentiâ, et remediis contra illam.] solent ii summâ industriâ efficere, nequis Principem pro pius adire, et dese queri possit: ex quo consequi necesse est, quod supra capite quinquagesimo diximus, Honores ipsi clientibus suis divident, quos sibi, non Regi devincient: [v. s. cap. 37.] poenis et tributorum ex actionibus in subiectos ad Principis invidiam saevient, ex illo Regis contemptus, ex hoc odium sequetur. Sed et exteri Principes tantae potentiae virum solent vel muneribus aggredi: vel, quod valentissimum ambiendi genus est, arcanâ familiaritate pene tanquam aequalem sic colere, ut vix intelligat se solicitari ad turpissimam servitutem, imo proditionem. Quod vel unum Bironij, Galliae Marescalli exemplum docet. [vide Rod. Boter. 9. Histor. P. Matth. 5. Histor.] Sed perpetuâ observatione notatum est, pene fatale esse, omnium dominos uni servire. Ita Galba, quod trium nequissimorum


page 177, image: s177

arbitrio regeretur, [Sueton. in Galb. c. 14.] Claudius, quod ab uxore et libertis, ut a parvo Aethiope Elephas circum ageretur. [Sueton. in Claud. c. 28.] Carolus V. Imp. quod Gonzaga, Mendoza, et Episcopus Atrebatensis, omnia apud eum possent. [Thuan. libr. 8.] Franciscus II. Galliae Rex, quod Guisiis nihil non tribueret. [Thuan. libr. 24. et 25.] Suleimanus, quod a Rustane purparato penderet: Philippus II. Hispaniae Rex, quod Antonij Perezij, [Thom. Campanell. 9. de Monarch. Hispan.] et Perenotti Cardinalis [Conestagg. 1. de bell. Belgic.] servorum suorum servus esset: Philippus III. quod Lermae Ducem praeter regiam maiestatem diligeret, timeretque [Euphorm. in Satyr.] Carolus VIII. Franciae Rex, quod, rudis ipse omnium literarum, ad Guilielmi Brissoneti et Stephani de Vers arbitrium viveret, [Guicciard. 1. Histor.] Neapoleos Regina, quod Philippae Catanensis (fuerat illa olim fullonis uxor, cujus historiam singulari libro elegantissime scripsit linguâ Gallicâ Petrus Matthaeus Historicus Regius)


page 178, image: s178

auctoritatem toti regno invisam ubique sequeretur, notantur. Contra omnem maculam, quam nefanda scelera Neroni inusser ant, paucis verbis elui a Tacito, salse Traianus Boccalinus in Parnass câsuâ Republ. ait, dum ille Neronem non habuisse ingenium infra servos, invidendo prorsus et singulari laudis genere scripserit.

Hypomn. LIII. Instabilis Principum gratia.

UT rutilans fulguris nictus, quamvis cum fragore tonitruum uno eodemque momento nubes perrumpat, prius tamen oculos ferit, quam tonitru audiatur: et ut antesanguis, quam hiatus vulneris cernitur: ita apud Reges delati plerunque ante ruunt, quam se ruere sentiant. Ignis gratiae et favoris Regii multos in cineres redegit. [P. Matth. in vita Philippae Catanens.] Causa tam praecipitis mali est, vel instabilis Fortunae genius, nunquam constanti beneficio quenquam dignatus: vel Iovis Principum, et nullo fundamentônixa. atque temere plerunque in hos aut illos


page 179, image: s179

propendens inclinatio, quae, cum fervet maxime, nescio quô sato nunquam tepida, plerunque in frigidissimâ pristinae gratiae oblivione desinit. Quosdam infestat aemulatio et invidia, perperuus excellent is virtutis comes. Denique si superbia, fastus et avaritia, morum rectitudinem flexerint, odium optimatum, et non raro populi, praecipitii causa erunt. Omnis error, omne in Rep. administrandâ delictum, omnis vectigalium, tributorum, aliorumque onerum impositio, postremo quicquid infeliciter gestum est, gratiosis in aula viris adscribitur. Nota sunt exempla Parmenionis et Clyti apud Quinctum Curtium: Seiani [de quo elegantissimus et prudentissimus extat libellus Gallice scriptus a Petro Matthaeo, Historico Regio] apud Tacitum, et Dionem: Plautiani aepud eundem Dionem: Vetronii Thurim ap. Lampridium, Apellis apud Polybium, Belisarii (si vera sunt, quae de eo jam sene ostiatim stipem colligente scribit P. Crinitus in libris de honesta disciplina) Styppiotae Theodori, apud Nicetam Choniaten, et aliorum.


page 180, image: s180

Recentiora sunt apud Clarissimum Besoldum in libro de consilio politico, de Petro de Vineis, Alvare de Luna, Thoma Wolsaeo, Davide Rizio, Antonio Perezio, et Paulo Scalichio: quorum quosdam immerentes fortuna destituit: alii dignam sceleribus suis poenam retulerunt. Ego his etiam sequentes aggrego. Quidam in Anglia Heliensis Episcopus et Regni Cancellarius a Richardo Rege ad expeditionem in Terram Sanctam profecto Prorex relictus, superbiâ, rapinis, expilationibus, et intolerandâ saevitiâ cunctos regni ordines offenderat, et ne quid ad summum scelus deesset, Regis fratrem, regni legitimâ successione arcere in animum induxerat. Tantus et tam potens homo, tandem fugere coactus, ut ab injuriâ plebis tutus esset, muliebrem vestem sumpsit, faciemque peplo obvolutus, in littore circumiens, laevâ telam, tanquam venalem, ulnam dextrâ tulit. Verum agnitus a multitudine, omnibus, maxime mulieribus, ludibrio fuit, per lutum tractus, et contumeliose pulsatus, et ex universo regno eiectus. [Guilielm. Neubrig. 4. Histor. de reb. [Abbr.: rebus] Angl.


page 181, image: s181

et ibi in not. Joan. Picard.] Simile aliquid lego in Annalibus patriae meae de Vlrico Ciliae Comite, qui cum diu Ladislai, domini sui dominus fuisset, tandem, jubente Rege, nitente Austriâ nobilitate, et praecipue Eizingero, comitante illum, ne a plebe violaretur, Alberto Brandeburgensi, probrosis dictis oneratus, aulâ excessit. [Gerard. de Roë 6. Annal. Austr. Aen. Sylv. Histor. Bohem. cap. 61.] Idem tamen Regi postea reconciliatus, qui paullo ante cum summa ignominia in exilium abierat, triumphantis more Viennam ingressus est, etiam extra urbem ipso Rege obviam eunte: contra Eizingerus, qui Principem regiae gratiae locum consecutus, eum deiecerat, urbe egressus in voluntarium abiit exilium. Et fertur Comes cognitô Eizingeri discessu laud asse hominem, quodin tempore iratis aulae nubibus tergum subduxerit. [Gerard. de Roë, dicto libr. 6. Aen. Sylv. Histor. Bohem. cap. 63.] Denique pauci ab hinc anni, quam lubrica sit aulae via, loquuntur. Meminimus in Gallia Bironium, et Ancrae Marchionem, in


page 182, image: s182

Hispania Lermae Ducem, in Belgio Ioannem Olden Barneveldum, in Germania Melchiorem Cleselium, omnes de summa dig nitatis arce deturbatos.

Hypomn. LIV. Honores in extraneos collati.

EXteri a Principis ministerio excludendi quidem non sunt, quippe ad cuius magnificentiam pertinet, stipatum esse variarum nationum hominibus, colique non a suis tantum, sed et extraneis: Verum munera et honores in illos tantum conferre, praeteritis popularibus, indignissimum habetur. [vid. exemplum hujus moniti de Muzalone quodam, apud Nicephor. Gregor. III. Histor. et aliud de Paullo Scalichio apud Thuan. libr. 37.] Peregrinos enim primum in Republ. locum obtinere, suam servitutem interpret antur indigenae Optimates. Inde deflent fortunam populi, exanimati regni sanguine paucas hirudines expleri: non ferendam eorum superbiam, qui fascinato Principi illudunt, veter esque et emerit as stirpes inexperto


page 183, image: s183

recentis potentiae gaudio calcant: Nobilitatem et avitas opes jact are, qui domi aterna majorum vilit ate vel fur nariis purg andis (Rauchfangkehrer/Caminfeger ) vel al â minisseriorum sorde sustentaverint jejunae vitae supplicium. Canes, ratione carens animal, benigna mater natura docuit, non admittere alienos sui generis in suas aedes, ne herili gratia, vel quotidiano cibo, fidelissima custodia, mercede, fraudentur. Praetirea cum diver si sint populorum mores, diversa ingenia, diversae leges, quidam etiam nec tot am libertatem, nec totam servitutem pati assueti, non nisi pactionibus adstrictum Principem recipere soleant: peregrini consiliarii, quâ apud suos gubernandi ratione usi fuerant, etiam hîc uti volent: quam tamen indigenae ferre vel nequeunt, vel dedignantur. [vid. Hieron. Conestagg. in princ. libr. 1. Histor. de bell. Belg.] Inde murmura, querelae, et ad privilegia, at que immunitates provocatio: denique ubi non subvenitur, remedium ex bello. Armorum contra Principem suum sumptorum eam praecipue defensionem Belgae habuerunt, quod Rex ea ratione, quam


page 184, image: s184

in Hispania usurpabat, etiam in Belgio regendo contra privilegia et immunitates populorum uti cuperet. [Conestag. 1. de bel. Belg.] Qua propter ego Traiano Bocc alino assentior, affirmanti, unam esser ationem feliciter imper an di populis, qui electione Optimatum, et sub certis conditionibus in alterius Principis ditionem veniunt, si nimirum a pactis illis Princeps ne latum quidem unguem discedat, neque ex legibus, moribus et institutis subiectorum quicquam immutet, aut imminuat: indeque politicarum artium et arcanorum magistros, qui naturâ et institutione liber am et nullo vinculo lig at am dominationem amant, parum huic principatui aptos esse, prudentes aedium conductores uti coenaculis qualia sunt; insipientes nova aedificare, quae deinde a locatoribus iterum destruantur. Caeterum, quantas saepe turbas dederit neglectum hoc monitum, pluribus historiis demonstravit Antimachiavelli auctor. [lib. 1. Theor. 3.]

Hypomn. LV. De administrando novo et recens acquisito Imperio.


page 185, image: s185

IN iis regnis, quae haeredit ario jure obveniunt, quaeque uni familiae parére perpetuâ obsequii patientiâ didicerunt, facilior estgubernatio, quam in illis, quae vel recenter bello acquisita sunt, vel in aliam familiam quovis modo translata. Quid enim? an credimus, gentes alterius imperio ac nomini assuetas, et interdum non sacris, non maribus, non commercio linguae nobiscum cohaerentes eodem praelio domari, quo vincuntur? Armis nostris continentur, non suis moribus: et qui praesentes metuunt, in absentia hostes erunt. Cum feris bestiis res est, quas capt as et inclusas, quia ipsarum natura non potest, longior dies mitigat. [Q. Curt libr. 6. de reb. [Abbr.: rebus] gest. Alexand. Magn.] Praeterea, eos etiam, qui consilio at que ope Principem juverunt, ab ipso novis copiis alendis, aliisque incommodis, quae recens occupatum imperium secum trahit, offendi saepe necesse est. Interdum quoque horum de Principe concepta opinio et affectio mutat, quod vel virtutes, quas in illo expectaverant, non inveniant: vel se pro meritorum magnitudine ab ingrato Principe parum coli aut


page 186, image: s186

beneficiis affici arbitrentur. Quae causa fuit, ob quam a Ludovico XII. Galliae Rege Mediolanenses defecerunt. Persuaserant enim illi sibienormem quandam et in exhaust am Regis liberalitatem, et omnium vectigalium immunitatem. Quâ cum spe fallerentur, amorem in odium verterunt. [Guicciard. 4. Hist.] C. Caesar, quod neque opera consummare, quae instituerat, neque populiexpectationem, quam de adventu suo fecerat, privatis opibus explere posset, turbare omnia ac permiscere civili bello coactus est. [Suet. in Jul. cap. 30.] Eandem etiam inter alias causam fuisse motuum Belgicorum, superiori seculo coeptorum, scribit Hieronvmus Conestaggius in prudentissimâ de bello Belgicô historiâ. [lib. 1.].

Nec bello tantum acquisitis Regnis, sed et quae a samiliâ, in quâ longâ successorum srie haeserunt, ad aliam dev olvuntur non nisi multô tempore, et summis novi Principis virtutibus robur accedit. Quanquam etiam virtutum haut raro soleat sinistra esse Interpretatio. Clementia est? necessariam novo imperio, et fictam nec diu duratur am benignitatem maligni dicent. Tributa et


page 187, image: s187

vectigalia remittit? immunitates tribuit? populare hoc esse, et mansurum donec studia hominum sua fecerit. Saepius etiam prioris licentiae desiderium nec virtutes pati potest: et non raro ita morati sunt homines, ut haut minus vitia Principum ament, quam alii virtutes verentur. Extincta, morte Neronis, Caesarum stirpe, et evulgato imperit arcano, posse etiam alibiquam Romae Imperatorem fieri, non nisi tribus Principibus, Othone, Vitellio, Galba, caesis, credere potuere Romani, alios quam Caesares dominos ferre se posse. Monstrum hominis Nero fuerat, et Galba quamvis malus, proculdubio tamen tolerabilior Nerone. Non minus tamen plebi sordidae, et circo ac theatris, et juventuti Neronis suetae irrisui fastidioque er at aetas Galbae, eademque pronior in Othonem, ut aemulatione luxus Neroni similiorem. Tantum est, novis etiam melioribus assuescere! Persis, ut Reges suos amore et reverentia prosequerentur, satis erat, habere illos aquilinum nasum, qualem et Cyrum habuisse recordabantur.

Tantis novorum imperiorum praecipitiis medetur tempus et longior dies, quimitioribus ingeniis populos imbuit, et efferatos


page 188, image: s188

molliori consuetudine permulcet. Deinde saluberrima consilia adhibere prudentis est, quibus indociles obedire, quieti et otio assuescant. Tyrannidis tamen instrumenta videntur, quae quidam hîs praescribunt. [Boter. 3. de rat. stat. 1. et lib. 5. c. 3.] Quale est, quod consulitur Principibus, premere subiectos populos oneribus et laboribus, ne otio lasciviant: quod Pharaonem Aegypti Regem fecisse sacri libri testantur. Item et illud, velle luxui esse deditos, quorum ferocia imperantiu arbitriis obstatura timetur: omnia indistincte duella prohibere, poenisque vindicare: in praecipuis urbibus ingentia vastis sumptibus extruere theatra, amphitheatra, circos, lacus; in quibus saltationes, venationes, ludi, naumachiae exerceantur: quarum rerum insana dulcedine ubi semel inescatur vulgus, neque Remp. ultra curare, neque militaris decori et honestigloriâ tangi solet. Hoc modo Lydis Cyrus arma et equos ademit, cauponasque et lenocinia exercere jussit: [vid. P. Regemorter. serm. Polit. 10.] et Aristodemus Cumanorum tyrannus, civium suorum liberos ad 20. usque aetatis


page 189, image: s189

annum foemin arum more educari curavit, vagâ indutos et muliebri tunicâ capillis calamistratis, capite sertis redimitô, omni denique habitu muliebrem sexum referentes. [Dionys. Halycarn. lib. 7. Roman. antiquit.] Iisdem illecebris Scytharum animos sibi devinxit Ioannes Comnenus Imp. [Nicet. Choniat. 1. Annal. Adde quae de eadem gente sunt apud Nicephor. Gregor. 2. Histor.] His non plane absimilia sunt illa, quibus, mitigandis Britannis usum esse Cn. Agricolam scribit Tacitus: Sequens hyems, inquit ille, Saluberrimis consiliis absumpta. namque ut homines dispersi ac rudes, eoque bello faciles, quieti et otio per voluptates assuescerent, hortari privatim, adjuvare publice, ut templa, fora, domos extruerent, laudando promptos, et castigando segnes. ita honoris aemulatio pro necessitate erat. Jam vero Principum filios liberalibus artibus erudire, et ingenia Britannorum, studiis Gallorum anteferre, ut qui modo linguam Romanam abnuebant,


page 190, image: s190

eloquentiam concupiscerent. inde etiam habitus nostri honor, et frequens toga. paulatimque discessum ad delinimenta vitiorum, porticus, et balnea, et conviviorum elegantiam. idque apud im peritos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset. [Tacit. in Agricol.] Et sane semper liter arum studia emollire atque adeo effeminare animos credita sunt. Ita Gothi, ut ignavos et imbelles hostes suos facerent. magnum librorum, quibus jam jam ignem subiecturi erant, numerum intactum reliquerunt. Catoni dicere solemne fuit, Romanos tunc Rem publ. perdidisse, quando Graecarum literarum studia amplexi essent. Is etiam auctor Senatui fuit, ut tres oratores, qui nuper Athenis venerant, evestigio domum remitterentur. verebatur enim, ne Romana juventus, scientiarum et artium illecta dulcedine, a militiae studio et laboribus abstraheretur.

Praeterea, utriusque gentis familias connubio jungere, victores victis miscere, quidam in parte consilii putarunt: et


page 191, image: s191

nominatim Alexander Magnus, ad stabiliendum regnum pertinere ratus est, Persas et Macedones connubio copulari: hoc modo, et pudorem victis, et superbiam victoribus detrahi. [Q. Curt. 8.]

Inter admirandas rationes im periorum conservandorum, priscis usitatas, quae hac tempestate interierunt, vel primo loco numerandum est studium, quod in deducendis coloniis adhibebant. Neque enim eâ ratione tantum novae urbes surgebant: sed etiam victori Provinciae eo magis in tuto constituebantur; loca alias vacua habitatoribus replebantur: denique arcis ac propugnaculi loco erant coloniae, quo continebantur mobilia populorum ingenia.

Etiam linguae nostrae usum victos docere non inuti cerit, quâ de re infr. plura dicam. [vid. cap. 82.]

Porro urbes populosae artium manuariarum et mercimoniorum exercitio facile in officio continentur. Harum enim maxime interest, esse pacem, cuius beneficio negotiationes florent, vigentque: nec ullis carminibus aut incantamentis felicius populorum


page 192, image: s192

benevolentia conciliari potest, quam pace, et ditesiendi subministratis occasionibus. Itaque parum illi Reipub. suae conversiones animadvertunt, modo mercaturae suae utilitate et lucri dulcedine non priventur. [vid. infr. cap. 65.]

Illud autem primo loco dicidebuit, clementiae famam non utilem modo, sed necessariam esse novo Principi. Humanum est vincere: sed ignoscere divinum. [Conestagg. 1. de bello Belg.] Aclementiae opinione oritur benevolentia civium et amor, firmissimum principatus munimentum: cum e contrario eculei, plumbea pondera, fidiculae, et triste sonantes catenae, lictorum spiculatorumque pene legiones, et horridae illae voces, tene, claude, comple; abde, exitio sum Principis odium animis hominum ingenerare soleant. In pugna quidem et acie, quicquid egeris, excusationem habet, cum ratio oppressa languet, et manus velut ebriae mente non reguntur. Verum sedatô animorum aestu, ac tranquillitate menti restitutâ saevire, improbianimi argumentum esse, scribit Nicephorus Gregoras [6. Hist.]


page 193, image: s193

Denique nihil ad imperium stabiliendum vim habet maiorem, quam si vetustam omnibus in novo regno faciem Princeps relinquat, veteres servet leges et magistratus atque officiarios, nec privilegiorum immunitatumque ullam tenet vel abrogationem velimminutionem. (vid. caput praeced.) At vero contra nunquam impune Princeps de violatione veterum consuetudinum atque libertatum cogitabit. Inde jura civilia Procos. et eius Legatum jubent eam provinciae partem ingredi, per quam ingredi moris est. magni enim facere provinciales, servari sibi consuetudinem istam, et huiusmodi praerogativas. (Ulpian. JC. in l. 4. D. de offic. Procons.) Quo facit, quod de Prisco quodam relatum est, qui cum a Mauricio Imperatore Dux exercituicontra Hunnos praepositus esset, et sub adventum in castra, neglecto prisco more, nec equodescenderet, nec militem comiter salutaret, ita gravem totius exercitus offensam incurrit, ut lapidibus alioque telorum genere impetitus, vix salvus evaserit. (Theophylactus Simocatt. 3. Histor.) At contra laudem


page 194, image: s194

meruit prudentiae amplissimam Philippus II. Hispan. Rex, quod cum scripturam, quâ delictorum gratiam Lusitanis recenter subactis faciebat, publicaret, Lusit anicâ linguâ illam confici jusserit, et solos Lusitaniae Regum titulos usurpaverit, caeteris omissis: denique cum soleret subscribere diplomatis haec verba: Ego Rex: hîc tantum scripserit Rex: cum quinque punctis

quae Lusitani vulnera appellant: prorsus ad morem Lusitaniae regibus usitatum. (Conestag. 6. coniunctione Portug cum regno Cast.) Quâ animi moderatione, si in Belgio etiam usus esser, (vid. Conestag. 1. et 3. de bell. Belg.) hodie quoque illas provincias imperio suo teneret: quarum alienatio non aliunde processisse videtur, quam ab ambitione Cardinalis Granvellani, introductione novorum episcoporum, decretis Inquisitionis Hispanicae, et peregrinorum ad honores, cum quadam incolarum injuriâ, evectione. Et ut summatim dicam, quod per exemplorum multitudinem eunti prolixe dicendum foret, fuit haec semper, estque hodie pene unica civilium armorum causa,


page 195, image: s195

quod contra leges et mores patrios, contra privilegia, praerogativas atque immunitates factum ab altera partium altera queritur. Iudeque patet, peregrinos se in politicarum rerum scientiâ illos demonstrare, qui stuprum violenter Lucretiae illatum causam fuisse putant exigendorum ex urbe Regum. Occasio illa fuit, non causa: quem admodum acute observârunt Nicolaus Machiavellus, et Trajanus Boccalinus. Causa mutatae Reipublicae fuit tyrannis Tarquinii, et Senatûs auctoritas contra populi Romani mores ad unune traducta, denique mutata prioribus Regibus usitata Remp. administrandi ratio. Spectabant igitur Romani etiam ante illatum Lucretiae stuprum ad rebellionem, et occasionibus, si quae se darent, imminebant, alias utique venaturi, si Lucretiae pudorem nunquam violâsset Tarquinius.

Verum, quando ipsae Rerumpubl. formae convertuntur, et vel in optimates, populumve transferre summam potestatem Tyrannis cogit, vel ne collidat optimates ambitio, ne unam gentem factiones dividant, in Reges confertur purpura, solium, sceptrum,


page 196, image: s196

quia id sine legum et consuetudinum mutatione fieri nequit: aliis utique rationibus insistendum est. Vmbra relinquenda est, et simulacrum eius, quod adimitur: jus imperii valeat, inania transmittantur. Ita post exactos Româ Reges, quia quaedam sacra per ipsos Reges factitata erant, nec ubi Regum desiderium esset, Regem Sacrificulum Romani creaverunt. (Liv. lib. 2.) Iterum, cum ad unum Resp. pervenisset, levibus adhuc et tenuibus Regiae potestatis munimentis, Augustus eadem magistratuum vocabula reliquit quidem: at ipse munia Senatus, magistratuum, legum in se transtulit, nullo adversante. (Tacitus libr. 1. Annal.) Titulorum inania contempsit, usitata Principis appellatione contentus, Caius Caesar. (Dio Cass. lib. 43.) Tiberius, (Tacit. 1. Annal) et Nero (Sueton. in Neron. c. 17. Tacit. 14. Annal.) Senatum privatarum causarum judiciis occuparunt, quo ipsi tutius et liberius dominatu fruerentur. Carolus Martellus, cum Franciae regnum non affectaret modo, sed reverâ teneret quoque: regios titulos aversatus est,


page 197, image: s197

Princeps Nobilitatis appellari contentus. Quâ arte Pipino filio regnum obtinuit. (Boter. 11. derat. stat. 6.) Vt mirer ego, quid in mentem venerit Machiavello, in disputationibus scribenti, in conversionibus regni in popularem veloptimatum statum, relinquendam esse pristinae formae aliquam speciem: verum, quando a populo vel optimatibus ad unum transfertur rei summa, omnia ita immutanda esse, ut pristini status neque vola, neque vestigium ultra extet. Caeterum de simulacris imperiorum cum scripserit Arnoldus Clapmarius satis diligenter, non operae precium est, ea speciatim hoc loco exequi.

Hypomnema LVI. Eventum neminem praestare debere.

MOs est vulgo, fortuita ad culpam trahere. (Tacit. lib. 4. Annal. vide exempla passim apud Liv. Thucydid. Machiavell. in hist. Florent. P. Justinian. in Histor. Venet.) Olim solio deturbatur Burgundionum Rex, sub quo fortuna belli


page 198, image: s198

titubâsset: et Aegyptii omnes casus adsignabantrectoribus suis. (Ammianus Marcellinus lib 28.) Mossynoeci, si fortuna coeptis non aspirâsset, reges suos totius diei inediâ puniebant. (Pompon. Mel. lib. 1. cap. 20.) Prave! non enim prudentis est, ex eventu aestimare consilia: cum saepius fiat, ut res sapienter et mature deliberatae sinistros exitus, pessime vero consulta bonum finem sortiantur. Saepe stulta consitia, hostium imprudentia correxit: saepe sapienter deliberata, inevitabilis fatorum necessitas evertit. (Thucydid. lib. 1. in orat. corinth.) Inde sapienter Carthaginenses, cum ducum suorum acta recenserent, non eventum atque casus, sed consilium spectarunt, cum multos etiam, qui pravo consilio feliciter rem gesserant, tanquam homines stultos Reipublicae perniciosos cruci affigerent. Qui vero prava consilia ex felici eventu probant, bona ob adversam fortunam damnant, ad male censendum homines invitare videntur, inque causa sunt, ut animi consulentibus imminuantur, ne in apertum sententiam suam libere promere ausint. (Machiavell. 4. hist.


page 199, image: s199

Florent. Thucyd. lib. 3. in orat. Diodoti Atheniens.)

Hypomn. LVII. Praeda bellica.

COnsueverunt priscae Respub. aurum, et alia ex praeda pretiosiora, in aerarium inserre, praedia fiscalia locare, vel ex eorundem venditione redactam pecuniam mediocri foenore mutuo dare, dona in populum largiri, vectigalia remittere, ludis plebem recreare. Vnde Romae nulli Consulum licuit triumphum agere, ni magnam auri argentique vim aerario intulisset. (Machiavell. 2. disp. 6.) Nostra autem bella aerarium exhauriunt, populos ad inopiam adigunt; et quia praeda pleraque militi aut ducibus cedit, inutili signorum aliquot militarium ex hostibus captorum dono Principi servato: ad nova tributa, et iniquissimas exactiones denuo deveniendum est.

Hypom. LVIII. Ducum belli quae et quanta potestas.

NOn nimis adstricta ducum potestas esse


page 200, image: s200

debet in his, quae jam coeptô bello emergunt, Quibus domi in otio sedentibus movetur bellum, ita ut querelae initio per legationes fiant: utique tunc necessum est, de eo deliberari, et scisci, deinde imperatores et exercitus mitti: sed quae jam egressis eductisque copiis bella exoriuntur, ea jam non in discept ationem adducenda, sed tanquam ipsa necessitas approbaverit, jusseritque, antequam ingravescant, praeocoupanda sunt. (C. Caes. ap. Dion. li. 38.) Hoc modo Romae, postquam interveniente SCTO [Abbr.: Senatusconsulto], populus bellum semel decrevisset, eius aedministrandi potestas Consuli tradebatur: Senatus sibi pacis tantum firmandae jus reservabat: caetera ab Imperatoris arbitrio pendebant potestas scilicet dimicandi, aut a pugna abstinendi, hanc illamve urbem obsidendi, obsidionem solvendi, et quae sunt his similiae. Itaque Caesarem Tranquillus scribit, Regibus atque provinciis per terrarum orbem aliis captivorum millia dono obtulisse: aliis citra Senatus populique auctoritatem, quo vellent, et quoties vellent, auilia submisisse. (8uet. in Jul. c. 28.) Quod si Senatus consuli se ab


page 201, image: s201

Imperatoribus de singulis belli partibus voluisset, minore utique cura et industria ea curassent, quae ad victoriam faciebant: quod et rei bene gestae gloriam, et cladis in famiam sibi cum Senatu communem viderent. Praeterea, cum nullam minus, quam, quâ putatur, viâ procedat bellum, (Thucyd. lib. 1.) et multa, quae nunc non apparent, ex intervallo bellum aperiat: Livius lib. 28.) evidens est, neminem de emergentibus casibus commodius statuere posse, quam eum, qui praesens negociis interest: amittique rerum gerendarum occasiones, si hinc inde mittendo Senatus aut Principis exquiratur voluntas. Olim in Republica Florentina (Machia v. 2. disp. ult.) et Venetiis hodie, (P. Justinian. 6. Histor. Venet. Thuan. lib. 47.) qui ad bellum mittuntur, non suis relinquuntur consilius: sed arbitrium de summa re certis finibus circumscriptum domo secum afferunt in castra: ut saepe ne quidem tormenta bellica illi ad feriendum oppidum aliquod, vel alio loco, modove alio collocare audeant, quam quo mandatum ipsis est. nec enim nisi gravissimâ defuncturis poena jussa Sinatûs


page 202, image: s202

transcendere licet. Quod ut salutare est in isto Optimatum statu, ita egregias bene gerendae rei occasiones saepe corrumpit. Huic rei remedium afferre oupientes Florentini in bello contra Ioannem Galeatium Vicecomitem gesto, ex omni civium numero praestantes aliquot viros delegerunt, futuros rerum et et consiliorum bellicorum arbitros, ne singula ad multitudinem referendi necessitas esset. Res enim gerendas celeritatem et silentium poscere, quibus inimicissima sit multitudo. [Leonh. Aret. 11. hist. Flor.]

Hypom. LIX. Libertatis defensionem, rebellionum plerunque praetextum esse.

SEmper libertas, efficacissimum in vulgus vocabulum, obtenditur ab iis, qui privatim degeneres, in publicum exitiosi, nihil spei nisi per discordias habent: (Tacitus 11. Annal.) quibus afflicta fides in pace, ac turbatis rebus alacres, et perincerta tutissimi. (Tacitus lib. 1. Histor.) Nec quisquam


page 203, image: s203

alienum servitium et dominium sibi concupivit, ut non idem istud vocabulum usurparet. (Tacit. 4. Annal.) Vt imperium evertant, libertatem praeferunt: si perverterint, libertatem ipsam aggredientur. (Tacit. 16. Annal.) Ita Sandrocottus post mortem Alexandri Magni, velut cervicibus jugo servitutis excusso, praefectos eius occidisse scribitur. Auctor libertatis fuerat: sed titulum libertatis post victoriam in servitutem vertit. Siquidem, occupato regno, populum, quem ab externa dominatione vindicaverat, ipse servitio pressit. (Justin. libr. 15) Ita Vicecomites, patricii Mediolanenses in im manibus illis partium studiis, quae totam Italiam in Guelforum et Gibellinorum nomina dividebant, pulsis Guelfis, civitatis dominationem occupaverunt. (Guicciard. 1. Histor.) Inimicissimum regnantibus hominum genus! quorum si intimi sensus recludantur, apparebit, vel insita ambitione impelli: (vide quae supra de privatorum potentia diximus.) vel desperatione et imminentium metu, periculis per pericula quaerere remedia, et manifestis flagitiis ab


page 204, image: s204

audacia subsidium petere: vel denique aeris alieni magnitudine, (v. infr. c 65.) ferri in scelera, et domesticis malis excidium patriae opponere. Qui in Domitiani necem conspiravit, interceptarum pecuniarum reus fuit. (Sueton. in Domit. cap. 17.) Et in Gallia Sylvanus desperatione ad rebellionem compulsus. (Ammian. Marcellin. lib. 15.) Catilinam Salustius, et C. Caesarem Plutarchus et Suetonius, aere alieno coactos, tyrannidem affectasse testantur. Et hi tamen omnes privatis necessitatibus liberalitatem et tyrannidis depulsionem obtendebant. Vnum exemplum memoratu dignissimum, his addam: ex quo, quantum desperatio ad omne flagitium valeat, colligi potest. Fredegundis Chilperici Regis Galliae uxor cum Landrico quodam, Magistro equitum, consueverat: quod marito casu quodam detectum fuit. Ibat ille venatum, et uxorem conspicatus, quae capillum comebat, et lotum siccabat in Sole, accessit tacitus, et per lusum a tergo virgâ percussit. Illa suspicata amatorem suum esse, et nomine compellans, Quid, mi Landrice, inquit, quin, si vir es, adversam me,


page 205, image: s205

non aversam petis. Confessio flagitii erat: et cum dicto se obvertit, plura etiam dictura, sed attonita maritum vidit, et siluit. Etiam Rex tacet, et porro venatum pergit, vindictam meditans. sed praevenit mulier, et Landrico suo vocato, Periimus uterque, inquit, incauta mea voce. patiendum aut patrandum est scelus. Landricus suo metu, et illo stimulo excitatus, rem suscipit: deligit duos e fidissimis, qui Chilpericum serâ nocte e venatu redeuntem turbae mixti ferro in vadunt, et obtruncant. Et felix Fredegundis felici impietate ab hoc ad alia plura scelera transit. J. Lips. in monit. polit.

Hypom. LX. [(transcriber); sic: XL.] Eedera cum infidelibus.

OBtinuit, federa etiam cum manifeslo impiis quales Turcisunt, inita, sancte conservanda: quam in rem affertur exemplum Vladislai Regis, qui Iuliani Cardinalis suasu fidem Amurathi datam rumpens, funestam nobis Varnensem cladem attraxit. Quod uti verum est, ita consultius omnino et honestius facturos arbitror, qui ab eius


page 206, image: s206

modi conventionibus plane abstinebunt: et, si verum audire volumus, nescio quo pacto haec talia federa Deo et hominibus probari possint. Multa proditorie faciat necesse est, qui cum in fidelibus amicitiam colit. P Iustinianus in historia Veneta (lib. 12.) classem Turcicam Rhodum obsessum euntem nullo negotio a Trivisano et Venetis deleri potuisse affirmat, sed federis memores noluisse fidem fallere. Vnde factum est, ut Rhodus, orbis Christiani ab illa parte propugnaculum, pudendâ Principum nostrorum desertione amissum, Turcicam auxerit potentiam. Veruntamen, quibus rationibus Veneti, sui cum Turcis federis aequitatem defendant, invenies apud auctorem Thesauri politici (part. 1. apotelesm. 3.)

Hypomnema LXI. Supprimere mortem Principis, clades, literasad proditionem solicitantes.

MEmorant historiae, non raro Principum mortem periculosis temporibus ab iis, qui secretorum arbitri fuerant, ad tempus


page 207, image: s207

celatam esse atque suppressam, usque dum necessariis omnibus provisis, de certo successore esset transactum. Ita aegrotante Augusto, Livia uxor acribus custodiis domum et vias sepsit, laetique interdum nuncii vulgabantur: donec provisis, quae tempus monebat, simul excessisse Augustum, et rerum potiri Tiberium, fama eadem tulit. (Tacitus lib. 1. Annal.) Agrippina in morte Claudii Caesaris cunctos aditus custodiis clausit, crebroque vulgavit, ire in melius valetudinem Principis: quo miles bona in spe ageret. (Tacit. lib. 12. Annal) Valentiniano Caesare mortuo, Merobandes, ne Gallici milites res turbarent, presso Principis excessu, Sebastianum militari favore sublatum, et eo maxime tunc cavendum, longius amandavit: et ocyus Valentinianum Valentiniani F. quadrimum, lecticae impositum, in castra adductum, sexto post parentis obitum die, Augustum solemni more nuncupavit. (Ammian. Marcellin. lib. 30.) Suleimano Turcarum Imperatore in castris ad Zigethum mortuo, Muhametes Purpuratus, ne res vulgaretur, medico occulte necato, tam diu


page 208, image: s208

rem secretam habuit, donec filius Selymus Constantinopoli accersitus in castra peniret. (Annal. Hung.) Denique hoc modo Moluci Scirifii, Maurorum Regis in proelio contra Sebastianum Mauritaniae Regem expirantis, (Hieron. Conestag. 2. de conjunct. Portug. cum regn. Castil.) Amuratis Turcocorum Imp. anno Christi 1595. mortui, et Caroli Mansfeldii ad Strigonium defuncti mors per aliquot dies Iatuit. (Rodolf. Botereus 2. Histor.)

Compar simulationis genus est, cum clades et res adversae teguntur. Omnino prudenter! Solet enim vulgus im prosperis rebus despondere animum: Principi, magistratibus, imperatoribus casus, etiam qui nulla humana ope provideri potuerunt, adscribere, tributa recusare: denique spes aut metus est, turbidos affectus induere. Quae ut vitentur, et recentibus consiliis lapsa instaurentur, prodest supprimere atrocia. De Galliae quibusdam civitatibus Caesar scribit (lib. 6. de bell. Gall.) habere legibus sancitum si quis quid de Republica a finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad


page 209, image: s209

magistratum deferat, neve cum alio communicet: quod saepe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri, et ad facinus impelli, et de summis rebus consilium capere cognitum sit. Magistratus, quae visa sunt, occultant, quaeque ex usu judicaverint, multitudini produnt. Alex ander quoque Magnus dicitur acceptâ clade mortem denuncîasse his, qui acta vulgassent. (Q. Curt. 7) Et Scipio ab Syphace Rege legatos, nunciantes, frustra illum a Rege suo expectare auxilia, eadem laetitiâ excepit, et dimisit, ac si optata nunciassent: ita ut milites in propinquo auxilia esse, et legatos reverti, ut maturarent, arbitrarentur. (L v.) Er aliud exemplum suppressi nuncti de infelici pugna Africana, et nece Sebastiani Regis, extat apud Conestagium in Historia de conjunctione Lusitaniae cum regno Castellae. (lib. 2.) Sed ita tamen dissimulanda mala sunt, ut interim remedia quaerantur. Quare vanus merito habetur et ignavus Vitellius, qui fractis ad Cremonam rebus, nuncios cladis occultans, stulta dissimulatione remedia potius malorum, quam


page 210, image: s210

mala distulit Consultanti vires supererant, spesque: sed e contrario laeta omnia fingens, summi discriminis incuriosus, victus, et occisus est. Tacit. 3. Hist.

Denique simile consilium esse videtur Principum, qui literas hostium, quibus milites aut cives ad defectionem solicitantur, suppresserunt. Omnino sapienter! Etsi enim satis benevolentiae et fidei suorum confidat Princeps: tamen non sunt imbuendae aures talibus promissis. Patet vel unius insidiis vita, nihil nefas est avaritiae. Quod si autem jam innotuerit pluribus proditionis merces, Eum enis imitandum erit consilium. Epistolae sparsae erant totis castris eius, quibus iis qui Eumenis caput ad Antigonum detulissent, maxima praemia definiebantur. His cognitis, Eumenes vocatis ad concionem militibus primo gratias egit, quod nemo inventus esset, qui spem cruenti praemii, fidei sacramento anteponeret, deinde callide subnectit, consictash as a se literas ad experiendos suorum animos esse. Hoc facto et in praesens labantium animos deterruit, et in futurum providit, ut, si quid tale accidisset, non se


page 211, image: s211

ab hoste corrumpi, sed a duce tentari arbitrarentur. Justin. lib. 14.

Hypo. LXII. Historica observatio: regnorum excidia contigisse plerunque sub iis, quorum idem erat cum fundatore nomen.

NOtatum est, regna et imperia plerunque velconcidisse, vel saltem insignem subiisse mutationem, sub Principibus cognominibus primis Imperii auctoribus. Persarum Regnum sub Dario et Cyro coeptum, altero Dario imperante, corruit. Idem accidit in Macedonico Regno, cuius prima incrementa fuerunt sub Philippo Alexandri patre; interitus sub altero Philippo Persei parente. Libera Roma facta est auctore Bruto; in dominationem recidit temporibus alterius Bruti, Caesaris interfectorts. Balduinus primus ex Latinis eripuit Constantinopolis imperium Graecis: Graeci ab altero Balduino idreceperunt. Constantinus Magnus imperii Byzantini fundator fuit: quod eversum atque ad Turcos translatum est


page 212, image: s212

imperante Constantino ex familia Palaeologorum. Primus veteris Romae post eversam libertatem dominus Octavius Augustus fuit: ultimus Augustulus, cui imperium extorsit Odoacer Herulus. Primo Lusit aniae Comiti nomen fuit Henricus: ultimo ex illa familia Rege Henrico defuncto, ad Hispanos illud regnum transiit etc.

Hypom. LXIII. Consilia exulum esse malefida.

NVnquam fidum abeo, qui apud alium exulat, consilium proficisci potest, cuius spes desiderio potius, quam ratione mensuratae plerunque infelicem sortiuntur exitum. Guicciardin. 19. Histor.) Patriae et avitarum possessionum recuperandarum cupidine parum pensi habent, quid justum, pium, quid facile sit aut possibile expeditu. Id solum cogitat, quo pacto alium moveat. nunctis, literis, precibus urget: mentitur peierat, omnia esse in expedito: veniat modo, tentet, audeat vincere; cunctos ab hoste defecturos, et citra sanguinem plenam victoriam secuturam. Tali persuasione


page 213, image: s213

Philippus Macedoniae Rex a Demetrio Phario Illyriorum Pege, Polyb. lib. 5.) Seb. istianus Lusitaniae Rex a Mahumete Mauritano, (Thuan. lib. 65. Conestag. 1. Histor. de conjunct. Lusit. etc.) et Athenienses ab Egestanis exulibus, (Thucyd. lib. 6.) inducti perierunt. Postremo Carolus VIII. Galliae Rex ab exulibus regni Neapolitani, desperatum statum illius, amicosque et clientes suos jactantibus, ad damnosam sibi posterisque expeditionem impulsus esse scribitur. (Guicciardin. 1. Histor.

Hypom, LXIV. Ficta pax. simulatae induciae.

QVi alios repentino bello adoriri, aut aliorum in se impetum remorari volunt, pacem et concordiam speciosis et irritis nominibus jactant, et missis legatis, qui depace mentionem injiciant, aut adse missis detentis, adversarium ludificant. Nonnunquam etiam dimittuntur hostium oratores non alio cum responso, quam secuturos mox relaturos responsionem: ii autem deinde aut plane non mittuntur: aut non, nisi


page 214, image: s214

compositis necessariis rebus, tarde nimis expediuntur. Romanorum Legati a Perseo e Macedonia redeuntes, nullâre magis gloriabantur, quam decepto per inducias, et spem pacis Rege. adeo enim apparentibus belli fuisse instructum ut omnia opportuna locapraeoccupari ab eo potuerint, quam exercitus in Graeciam trajiceretur. Spatio autem induciarum sumpto, venturum illum nihilo paratiorem: Romanos omnibus rebus instructiores coepturos bellum. [Livius lib. 42] Ita C. Caesar Helvetios transitum petentes distulit, ad praestitut am diem redire jussos: interim aditus omnes validis praesidiis firmavit: reversis deinde transitum negavit. [Caesar lib. 1. de bell. Gall.] Aliud simile ex emplum est de Ptolomaeo Philopatore Aegypti Rege apud Polybium [libr. 5.] aliud de Poppaeo Sabino apud Tacirum: [lib. 4. Annal.] aliud de Emanuele Imperatore Constantino politano apud P. Iustinianum [11. Hist.] Venet. aliud apud Hieronymum Conestaggium [lib. 6. de conjunct. Portug. cum regn. Castil.] de Philippo Rege Hispaniae, Cardinalem Riarium a Pontisice ad se


page 215, image: s215

missum, in itinere per praefectos suos magnifice excipiendo, ludisque et spectaculorum varietate tam diu detinente, donec Albae Dux Lusit aniae regrum (de cuius successione Pontifex sibi cognitionem arrogabat (subegisset. Denique nostrâ memoria infamosissimâ Ostendae obsidione Albertus Archidux hoc modo a praesidiariis delusus est. Cum enim inducias pepigissen, quasi de deditione acturi, dum simulant colloquium, furtim V. cohortes auxiliares cum ingenti vi commeatûs intromissi sunt. Rudolph. Botereus 8. Hist.] Sed insignis maxime est Themistoclis astus, quo Lacedaemonios decepit. Post Xerxis ex Graecia fugam Athenienses urbis suae muros, quos ipsi antea diruerant, rest aurare parabant: quod cum Lacedaemonii, quibus omnia illorum consilia suspecta erant, leg atis missis impedire vellent, adeoque verbis vim addituri viderentur: Athenienses Themistoclis usi consilio, Lacedaemonios cum eo responso dimittunt; e vestigio secuturos suos legatos, qui causam suam sociis probaturi sint. Illis abeuntibus, ipse Themistocles Sparten ablegari se jubet, aliosque sibi adjungi socios;


page 216, image: s216

qui tamen non secum abirent, sed tam diu manerent, donec murum in eam altitudinem extruxissent, quae hostium impetum repellere posset. Vigerent modo opus, nec ulli labori sumptuíve parcerent. Emensô itinere cum Lacedaemona venisset, non ilico magistratuum congressum petiit: sed initio causas ipse sibi pro arbitrio fingens, tandem socios se expectare dicens, miratur nondum adesse, rem in multum tempus extraxit. Tandem cum illi quoque venissent, et Lacedaemonii interea temporis certis nunciis comperissent, surgere Atheniensium muros, nec ullam nunciationis suae rationem haberi: Themistocles illos hortatur, ne vanis rumoribus fidem habeant: mitterent potius fidos ex suis homines, qui comperta cum fide referrent. Annuunt illi, mittunt Athenas, (opinione suâ legatos, re autem vera pro Themistoclis et sociorum salute, obsides) et simul quosdam suorum Themistocles, cum arcanis mandatis: retinerent a Spart anis missos; nec ante dimitterent, quam ille rediisset. His omnibus compositis, Themistocles ad Regem et Ephoros prodit: fatetur, urbem suam muro


page 217, image: s217

cinctam esse. Postremo ille Athenas, isti Sparten redeunt. [Thucyd. lib. 1. Justin. libr. 2.]

Haec sophismata juste, an secus usurpentur? si quaeras, dicam equidem, factiquaestionem esse, et principalem causam trahere hanc veluti consequentem: ut si justa sit belli causa, justi sint etiam hi doli: sin iniusta, etiam istas technas improbas pronunciem. Quid ni enim summam publicae rei quibuscunque modis salvam praestemus?

Dolus an virtus, quis in hoste requirat?

Modo illud Fidei sanctum numen nullo scelere violetar. Favent pietati fideique Dî. Quomodo autem istiusmodi artibus fides contaminetur, equidem non video. Sunt istae inter Principes usitatae, jure gentium probatae: ut qui per ill as decipitur, non de dolo hostis; et ruptâ fide (quippe quae nulla data est) sed de sua imprudentiâ et credulitate conqueri debeat. Omnibus scriptum est hoc monitum: Na/fe kai\ me/mnas' a)pistei=n tau/ta neu=ra tw=n frenw=n . id est: Vigila, et diffidere memento: hi sunt nervi prudentiae. Vt


page 218, image: s218

in bello stratagematis, dum aliud simulamus, aliud agimus, uti, salvâ fide et justitiâ, possumus: ita in pace. Pauci Graeculi, et aliquot Romani, haec non probent: [vid. Lips. in mont. cap. de Fide] quos, ut non tam religiosos quam superstitiosos fidei cultores, nihil morari debemus. Digna Alexandri temeritate sententia est, latrunculorum et furum solertiam esse, noctu et ex insidiis hostem adoriri. [Q. Curt. lib.] Nobis placet, eam demum veram esse victoriam, quo modo nullum praeter hominem animal vincere potest, id est, ingenii quaedam solertiâ. Nam corporis robore, ursi, leones, apri, lupi, dimicant: qui, ut viribus superiores nobis, ita ingenio et ratione infra nos sunt. Placet Lacedaemoniorum institutum, qui, si quando stratagemate superassent hostem, Marti bovem immolabant; sin aperto, praelio, gallum. [Regemotr. serm. polit. 15.]

Hypomn. LXV. de Tributis et Exactionibus.

GRavissime Deum offendi, acerbissimis tributorum exactionibus, quae in


page 219, image: s219

Reipublicae utilitatem destinata, saepe per luxum prodiguntur, nemo negabit. De Eduardo Angliae Rege Polydorus Virgilius in Historia Anglica refert, cum ingentem auri vim ex tributis redactam ad se afferri iussisset, vidisse malum daemonem foedissimâ specie pecuni is insidentem: eoque spect aculo territum pium Regem praecepisse, suum cuique reddi. Sed nec unquam etiam inter homines usque quaque felix esse solet acerba rapacitas. Cives enim benigne habiti in pace erga Principem liberales, et belli temporibus fidi sunt: expilati nec in pace prodesse, in bello etiam plurimum nocere possunt. [Machiavell. 7. Histor. Flor.] Tempus, et mille nunquam cogitati casus occasiones, offerunt, quibus non potens, modo inimicus, sed debilis et contemptus, et qui nunquam fortasse juvare potuit, possit extreme nocere. [Conestagg. 1. de bell. Belgic.] Non ita omnibus fortunis nud ari quis potest, ut non ei ad vindictam cultellus remaneat. [Machiavell. 3. disput. 6.] Metus et terror infirma vincula caritatis sunt; quae ubi removeris, qui timere


page 220, image: s220

desierint, odisse incipient. [Tacit. in Agricol.] Carthaginenses superbe et avariter Africanis imperit abant; mediam fructuum partem auferentes tributa duplicantes, eosque solum probantes ministros et praefectos, non qui clementer et benigne cives iractâssent, sed qui grandem aerario pecuniam per fas nefasque corrasam intulissent. Quibus rebus factum est, ut pleraeque civitates seditiosis militibus postea accederent. [Polyb. lib. 1.] Ob eandem causam ab illis Hispani quoque defecerunt: [Polyb. lib. 11.] et ab Atheniensibus post cladem in Siciliâ acceptam Socij. [Thucyd. libr. 8.] Etiam Romae suspectô S. P. Q. imperiô ob certamina potentium et avaritiam magistratuum, invalidô legum auxilio, quae vi, ambitu, postremo pecuniâ turbabantur, fessa Resp. in unius potestatem pervenit. [Tacit. 1. Annal.] Et Gallis avaritia fatales fecit Siculas Vesperas. [Leonard. Aretin. 3. Histor. Flor.] et Ludovico Sfortiae Mediolani principatum abstulit: [Guicciard. 1. Hist.] et Pisani olim a Florentinis, quod omne negotiandi genus ipsis interdiceretur, et artes,


page 221, image: s221

praeter manuarias, omnes exercere prohiberentur, defecerunt: nec nisi post multos annos, et immensos Florentinorum sumptus subigi potuerunt. [Guiceiard. lib 11.] Guilielmus Aur aici Princeps, quaerentibus, quâ spe contra potentissimum Hispaniarum Regem ipse omnium rerum egens, patriâ exlorris, bellum cieret? respondit: Hispanorum avaritiam et crudelitatem duas sibi fore portas, aditum daturas in Belgium. [Conestag. 5. Hist. de bell. Belg.] Im perante Valentiniano (placet noris historiis veteres interserere) multiplicata per Pannonias vectigalium augmenta, Optimates ultimorum metu exagitatos compulerunt mut are sedes, et trans mare abire: et flagit antium ministrorum amaritudine quidam oppressi, cum non suppeteret, quod darent, erant perpetui carcerum inquilini: e quibus aliquos, cum vitae jam taederet et lucis optata suspendiorum remedia consumpserunt. Quibus excoriationibus populorum, nudatum esse hostibus Pannoniae latus scribit Ammianus Marcellinus [lib. 30.] Denique cum superiori seculo a Fuentio Comite et Hispanis


page 222, image: s222

Cameracum obsidione cinctum esset, et jam Fuentius autumnali intemperie attritô exercitu de receptu cogitaret: nihil illi ad urbis occupationem magis profuit, quam civium in Balagnium, qui se nuper Camer acensem Regulum appellari a Galliae Rege impetraverat, odium. Exasperaver at illos, quod pro mercibus in foro venalibus numisma aereum Balagnii jussu percussum accipere cogerentur; pro indictionibus autem tributisque non nisi aureum et argenteum Balagnii exactores reciperent.

Ex quibus apparet, recte et eleganter ab Hierorymo Connestaggio in historia belli Belgici, [libr. 3.] avaritiam omnium malorum metropolin appellari. Veteres ut tributorum invidiam aliquo modo lenirent, indeque promanantia mala evitarent, limitanea regnorum loca non tam gravi indictione, atque mediterranea onerârunt, metu rebellionis aut defectionis. Hincque noluit Darius esse tributarios Aethiopes et Colchos, quia limit ares erant. Veneti hodieque tribut a pacis tempore colligere, at cum bellum ingruit, relaxare dicuntur.


page 223, image: s223

[Regemort. serm. polit. 5.] Aliae cautiones, quae toler abiliora facere tributa possunt, not antur hae: Homines petendis tributis constituere ipsos populi magistratus, qui sine acerbitate munere suo fungantur. Saepe enim exactorum austeritas, et colligendi saevissimi modi, ipsum, quod agitur, negotium invisum reddunt. Deinde tributis onerare ea magis, quae divitum luxum instruunt, quam quibus pauperes vitam exhibent. Tum sumptuarias leges ferre, earumque contemptoribus multas irrogare. Denique exactam pecuniam cum artificiosâ quadam ostentatione parsimoniae in utilitatem publicam arrogare: ut videant cives, non eam per luxum et inertiam prodigi conviviis, ludis, venationibus, et turpissima insycophantas et adulatores liberalitate.

Non autem immane latrocinium, et atrocissimum hoc furti genus probare nobis possunt illi, qui politicam esse regulam jactant, premendos ferocientes et regnantibus periculosos civium spiritus: adimenda ea, ad quae si respexerint, superbia et opum conscientia obsequium


page 224, image: s224

excutere possint: et, ut est Italorum [Conestagg. 4. de bell. Belg.] proverbium, bona subjectis populis sensim et quasi guttarim instillanda; mala simul et semel ingerenda. In magnates ea cautio valeat: illis honores, atque opes, ne maiora, quam par est, concupiscant, parce distribuant. [v. sup. ubi de privatorum potentia.] Plebes eo nos metu liberat; quae vilis humi serpit, et animo praedita est nunquam assurgente sublimibus consiliis, et cogitatio num magnitudine. Cererem et Bacchum et Otii dulcedinem innoxiâ stupiditate colit: et raro in alios, quam qui ad haec numina sua avaras et instabiles manus porrexerant, exarsisse legitur: eaque bona sua pertinacius defendit, aut it recuperatum, quia sola aestimat, et horum intuitu omnium aliorum obliviscitur. Exemplo sit Hebraeus populus, qui etsi in Aegypto gravissimum servierat servitutem, a Pharaonis ministris continuis laboribus ita pressus, ut vix respirandi haberet facult atem, in victûs tamen et rerum necessariarum abundantiâ facile oblitus est libertatis. Postquam vero stupendis


page 225, image: s225

Omnipotentis Dei miraculis et potentiâ ineffabili veluti manumissi illi Palaestinam versus per loca omni solitudine vasta iter facerent, et initio panis, mox aqua, denique carnes deficcrent, non semel durissimum servitutis jugum, et ollas Aegyptias optare sustinuerunt, Romani, quo Gallos recens domitos quietos tenerent, non efficacius ullum existimabant remedium, quam omnes ditescen di praebere illis occasiones. Quae res tam feliciter illis cessit, ut de populis illis, qui bellicosissimi olimerant, Tacitus [in Agric.] scribat velutide re, in quâ praeter famam nihil duraverit, Gallos quoque olim in bellis floruisse. Ex quo apparet segnitiem cum otio intravisse, et opum atque divitiarum, quas collegerant Galli, ingentem vim enervasse illum tam armipotentem olim populum: ut Taciti tempore pene fabulae simile fuerit, Gallos aliquando bellicosos fuisse. Quemadmodum ursi, leones, aliaque morsu et ungulis nocentia animantia deponunt insitam feritatem erga illum, qui paescit: parent imperanti, blandiuntur: ita nulla re mansuescunt homines meliore fide, quam si


page 226, image: s226

opibus industriâ suâ partis Principis beneficio frui possint. Inde Vespasiano et Aureliano Imperatoribus volupe fuisse dicitur, pascere populum. Et hic quidem, quo vilior esset annona, librae unciam addidit: ille architecto rationem ostendenti, quâ praegrandes columnae exiguis impensis et paucorum hominum ministerio in Capitolium duci possent, respondit: placere sibi quidem inventum; sed sineret se populum pascere. Quo pertinet sanctissimum Apollinaris Calderini, [disc. polit. 8.] et pientissimum consilium: fame populos urgente, Principem ditioribus tributum debere indicere ad pauperum sustent ationem: eamque pecuniam, vel ea coemptum frumentum, postmodum pauperibus suo nomine distribuere.

Qui autem egestatem civium, dominantis securitatem esse existimant, vehementer profecto falluntur. Paupertas enim et egestatis taedium non abiectos homines facit, et pusillanimes: sed quia afflicta ipsorum fides est in pace, et unica spes in turbatis rebus, novarum rerum furiose cupidos: ut nihil sit tam difficile, tamque anceps, quod illi non


page 227, image: s227

audeant. Et semper compertum est, egentissimum quemque esse audacissimum: et non raro in desper ationem abire paupertatem; illam maxime, quae neque terrae hiatu, neque aquarum inundatione, neque naufragii damno, neque hominum insidiis, aut denique negotiationum casibus, sed crudeli illorum Principum avaritiâ contingit, qui non tondendo gregem suum, sed excoriando et deglubendo, opulentos se evasuros pastores. stultissima opinione sibi persuadent.

Hypomn. LXVI. Contra Judicum corruptiones remedia.

ANnotemus aliquot sordibus, et corruptionibus judicum tollendis aut coërcendis, remedia. Primum est, ne honores turpissimo mercimonii genere, velut ad licitantium arbitrium, prostituantur: sed gratis, sed benemeritis conferantur. Accipere enim aliquid a suscepturis Magistratum, testante Iustiniano. [Nov. 8.] omnis nequitiae principium est, et terminus. Neque enim fieri potest, quin vendere sibi licere quis


page 228, image: s228

putet, quod emit. Hinc homicidia, adulteria, rapinae: hinc commerciorum confusio: hinc legum contemptus, quovis quamvis poenam aurô redimi posse confidente. Quae omnia tanto veriora sunt, quanto qui honores emunt, non ob virtutes, sed divitias in sublime tolluntur. Solebant olim Coss. in publicum prodituri pecunias spargere. Quod a Zenone improbatum est, atque constitutum, ut missilium loco C. auri librae ad reficiendum aquae ductum publicum a Consulatum inituro solverentur: [l. 3. C. de Consul.] quod ipsum tamen etiam novissima Iustiniani constitutione. [Nov. 8.] sublatum arbitror. Quin etiam jurare jubentur magistratuum candidati, nullis se largitionibus, sine fuco, sine fallaciis, more maiorum, magistratum ambire. [Nov. 8. c. 7.] Simile est, quod Alexander Severus ad honores evehendorum nomina publice in tabulis proscripta proponebat: unde de moribus illorum ex publicis vocibus judicium fieret. Alter a cautio est, ut jus dicentibus stipendia atque salaria ex publico constituantur. Mire huc facit, quod I. Lipsius ex Turcicis Annalibus in


page 229, image: s229

monitis Politicis retulit. Cum Baiasetes Imperator fraudes et iniurias Cadiorum suorum (ita Iudices vocant) saepius jam audiret: iratus omnes in domum quandam includi, et igne iniecto comburi jussit. Sed Halis Purpuratus rationem invenit moliendae irae. Habebat Baiasethes Aethiopem puerum in deliciis, lepidum in ipsâ garrulitate amabilem: quem instructum, quod diceret, ad ipsum mittit. Venit igitur quasi accinctus ad iter: quaerentique Imperatori, quid praeter morem hic vestitus? Respondit, ut peregre eam, et ableger a te ad imperatorem Constantinopolitanum, Caligeros aliquot (hi Graeci Monachi sunt) accersiturus, ut nobis ius dicant, quoniam omnes tuos vis occisos. Cui Imperator, O mi Aethiopille, inquit, numquid illi sunt periti nostrarum legum? Et non sunt, opportune respondet Halis Purpuratus, ô Domine, Cur igitur peritos tollis? Nam, refert Baiasethes, cur male iudicant. Iterum Halis: Ego, Domine, causam edam. Hi nostri stipendium e publico nullum recipiunt: capiunt igitur mercedulas a privatis. Hoc corripe, et illi


page 230, image: s230

corrigentur. Placuit consilium Bajasethi, et decrevit, ut cui heredit as tot millium Asprorum (id genus monetae Turcicae est) obvenisset, is in singula millena Cadio suo daret vicenos; in matrimoniorum et eiusmodicontractibus item vicenos. Ita justitiae subventum. Tertia in hanc rem cautio est, ne quis patriae suae administr ationem sortiatur: in qua multum gratiae necessitudinum suarum daturus praesumitur. [Paull. 5. sent. 12. §. 5. ibique Cujac. v. tit. C. ut nulli pat. suae adm. etc. et ibi Gothofred.] Quod non tantum jura civilia Romana, sed et in Gallia Philippus Pulcher et Carolus V. Reges constit uisse dicuntur. Et olim Populus Florentinus, quo omnis iniuriae inter litigantes suspicio tolleretur, duos e peregrinis sibi Iudices elegit. [Bot. 1. de rat. stat. 17.] Et Pisani atque Genuates [Thesaur. polit. part. 11. apot 52.] peregrinum Magistratum Potestatis nomine accipiunt. [Guicciard. 4.] et Lucensium Rota (ita summum tribun al vocant) tribus constat ICtis, quorum patria quinquaginta ab urbe milliaribus absit. [Thesaur. polit. p. 11. apot. 51.] Quarta cautio


page 231, image: s231

est, ut poenae co=stituantur gravissimae in eos qui pecuniâ corrupti male judicarunt. Hinc leges Romanae dere petundis, de falso, de vi, et caeterae. Hinc sapientissima illa, nec minus tamen cum irrepar abili justitiae damno neglecta Zenonis lex, [l. un. C. ut omnes jud. tam civ. quam crim.] aliquoties a lustiniano repetita; [Nov. 8. 109. Nov. 95. Nov. 128.] qua cavetur: ut Provinciarum Praesides, aliique Magistratus, post depositam administrationem, quinquaginta dies in loco, quo Magistratum gesserunt, permaneant: ut pateat omnibus facultas, super rapinis aut concussione, alitsque criminibus conveniendi illas. Et simile est Genuensium institutum, apud quos quinque viri sunt, Syndicatorum nomine: quorum officium est, iu omnes Magistratus, finito officio, inquirere, et in male gestae Reipubl. damnaios animadvertere. [Thesaur. pol. p. 11. apot. 52.] Denique neque illud praetereundum est, Tiberii temporibus Severum Caecinam in Senatu censuisse, ne quem Magistratum, cui Provincia obvenisset, sua uxor comitaretur: quia, quoties repetundarum aliq arguerentur,


page 232, image: s232

plura uxoribus obiectarentur. his statim adhaerescere deterrimos quosque: ab his negotia suscipi transigique, [Tacit. 3. Annal.]

Hypomn. LXVII. Abusus patientiae alterius.

TEntare solent astuti homines alterius patientiam, et quantum ferre possit, explorare, leve aliquid primum exigendo: cui ubi annuerit, metum et animum abiectum id interpretati, velut de facili toleranti plura et maiora imponunt. [Thucyd. lib. 1. Liv. lib. 1. Tacit. in Agricola. Guicciard. 1. 4. 8. Hist.]

Hypomn. LXVIII Ambitio insatiabilis.

NOn potest satisfieri parte rei illi, qui toti inhiat. [Machiavell. in Histor. Flor.] Sicut hydropicorum desideria nunquam infuso potu saturantur atque tolluntur, nisi prava corporis dispositio corrigatur: Ita plura habendi cupiditas nunquam acquiescit, nisi ambitione animus liberetur. [Polyb. 13.] Cum quidam Perseo


page 233, image: s233

Macedoniae Regi consulerent, ut vel annuo tributo, vel etiam quartâ regni parte pacem a Romanis emeret: recte et prudenter hac quidem in re alii contr a cen suerunt, nihil dandum: quicquid cessisset, cum eo simul regno cedendum fore. nec enim Rom anos pecuniis nec agro egere: nec aliud, quam regnum cupere. [Liv.]

Hypomn. LXIX. Multi liberi, regni munimentum.

PIum iuxta et prudens consilium est, et ab iis semper Principibus usurpatum, qui imperium resens partum firmasse in familia memorantur, imperium in filii natu grandioris manns consignare, titulos et dignitates sibi servare. [Thuan. 35.] Inde numerosa proles subsidium aulae ac dominationis, et munimentum regni, bonis authoribus. [Sueton. Tacit. 1. Annal. et 4. et 5. Hist.] dicitur: contra Principis orbit as contemnitur. [Alexander ap. Q. Curt.] Vbi enim certus successor est, pravae aliorum spes cohibentur. [Tacit. 3. Annal.] Ita D. Augustus sororis filium Marcellum, dein


page 234, image: s234

generum Agrippam, mox nepotes suos, postremo Tiberium privignum, in proximo suo fastigio collocavit. [Tacit. 1. Annal. et 1. Hist.] Ioh. Comnenus Alexium filium, ut ambitiosorum quorundam motus, et multorum ad quosdam Regii gener is viros concursum reprimeret, vivus ab exerciu Imperatorem salutari jussit. [Nicet. Choniat. 1. Annal.] Cosmus Hetruriae Dux Imperium vivus filio tradidit. [Thuan. 35.] et apud Persas olim non licebat Regi in expeditionem proficisci, nisi prius Successorem nominâsset. [Herodot, 7.] Vt merito Alexander Magnus reprehendatur, quod rogatus, quem Im perij haeredem faceret? non nominatim aliquem dixerit, sed dignissimum. Quâ voce, veluti classicum inter amicos cecinisset, aut Eridos pomum immisisset, it a omnes in aemulationem consurrexerunt, ut infestissimis odiis, bellisque, et inauditis parricidiorum sceleribus, se mutuô prosecuti sint. [Justin. hinc inde.] Est tamen casus, quo nominare successorem exitiosum est: de quo vide Arnoldum Clapmarium 3. de arcan. Rerumpub. 10. [adde Niceph. Greg. 3 Hist. ab initio.]


page 235, image: s235

Hypomn. LXX. Leges ferre unius esse debet.

NVllae Respublica, nullum regnum, sive a primis initiis recte institui, sive jam ante male formatum et institutum, novis plane legibus recte emendari potest, nisi huius rei potentia ab uno solo dependeat. [Machiav. 1. Disp. 9.] Multitudo igitur consulentium potius apta est conservandis legibus, quam iis excogitandis, ferendisque. [Machiav. 3. Hist. Flor.] Et hac ratione Romuli caedem fraternam, et Titij Tacij necem tanquam necessariam defendit aut excusat. Machiavellus. Impie! sceleste!

Hypomn. LXXI. Salus populi suprema lex.

SAlus populi suprema lex esto. Cum in eas angustias pervenerimus, ut aut violat is legibus salva Respubl. aut salvis legibus interitura sit Resp. post habitis legibus necessitate parebimus, et, Dormiant hodie leges, dicemus. Athenienses in sanctius aerarium mille talenta seposuerant, sancitâ capitis


page 236, image: s236

poenâ, si quis de eâ erogandâ censuisset, [Thucyd. lib. 2.] At tidem acceptâ in Sicilia ingenti clade, ad extremas deducti necessit ates, antiquatâ lege contrahendis copiis et instruendae classi pecuniam illam omnem expendêre. [Thucyd. lib. 8.] Non igitur immerito culpatur Cato Vticensis, quod, cum patriam ultimo versaretur discrimine, nimis antiqui moris retinens, ita omnes suas actiones instituit, quasi fatô delatus esset in Platonis Rempubl. non autem versaretur in faece Romuli. Nocuit etiam antiquus rigor et nimia severitas Galbae, cui sam paria non erant urbis vitia. Constar potuisse conciliari animos militum quantulacunque parci senis liberalitate: sed cum intempestivâ severitate, legi a se militem, non eini, pronunciasset, vitâ et imperio excidit. [Tacit. 1. Hist.]

Hypomn LXXII. Consilia occulta sunto.

COnso, quem consiliis praesidere Romani arbitrabantur, Romae ara subterranea fuit, ut signifcaretur, consilia occultae


page 237, image: s237

esse debere. [Jo. Rosin. 2. Antiq. Rom. ex Plutarch.] Vt cuniculi, maximum utique in rebus bellicis momentum, detecti nocent: ita Principum consilia in vulgus edita, et non, qua decet, religione secrete habita, hostes potius, quam illos instruunt. Inde Metello Macedonico dicere solemne fuit: se interulam, quae consiliorum suorum conscia foret, corpore direptam in ignem coniecturum esse. [Valer. Max. 7. cap. 4.] Inde quibusdam Principibus, et Rebusp. dissimulandi et simulandi artes in tanto pretio. Tiberio Caesari. [Tacit. Dion. 57.] Ludovico XI. Galliae Regi, [Boter. 2. de rat. stat. 7.] Alexio Comneno Imperatori, [Nicet. Choniat. 1.] Lacedaemonii dicuntur omnia Reipub. suae arcana occultasse: ita ut copiarum numerum, quem alii insitâ ingenii humani vanitate ostentant, scire nemo potuerit. [Thucyd. 5.] Et inter omnia Reipublicae Venetae instituta praeclarissima, quibus illae in hunc usque diem raro Aristocratici imperii exemplo viget floretque, non aliud mir abilius esse Traianus Boccalinus asserit, quam quod cum paucis concredita Reipublicae summa,


page 238, image: s238

Tyrannidiviam sternat, indeque Veneti praecipuae rerum Senatui Rogatorum, qui plus quam ducentis et quinquaginta viris constat, permittant: summum tamen horum omnium silentium summamque fidem experiantur, nulla mercede venalem, nullisque perviam proditionibus.

Hypomn. LXXIII. Superstitio, Religio.

NVlla res multitudinem efficacius regit, quam superstitio: alioquin impotens, saeva, mutabilis, ubi semel vanâ religione capta est, melius vatibus quam ducibus paret. [Q. Curt. 4.] Hoc veluti philtrum obtulerunt suis Numa Pompilius, [Lactant. 1. c. 22.] Scipio Africanus, L. Sulla, Q. Sertorius, Minos, Pisistratus, Lycurgus, Zeleucus, quos legimus apud Valerium [1. C. 2.] qui cum Diis Deabusve conloquium consort iumque, fingebant. Denique Midas Phrygiam religionibus implevisse dicitur, quibus tutior omni vita, quam armis fuit. [Justin. 11.] ipse profecto Polybius [lib. 6.] ridet superstitiones, quas


page 239, image: s239

tamen ad retinendam in officio multitudinem accommodatissimas esse censet. Non putandum est, inquit, [libr. 10.] Lycurgum adeo fuisse religiosum, ut in omnibus Apollinis consilio uteretur, neque Scipionem somniis et Deorum colloqutis instructum fuisse: sed haec illi finxerunt, quod sine Deorum auspiciis populum periculosa negotia aggressurum, et paradoxis fidem adhibiturum, non credebant. Inde hodie in bellis, quantumvis im piis plerumque a religionibus ordiuntur partes. Deus et religio et pietas praetexuntur. Quod tamen non novum est. Ita enim initio belli Peloponnesiaci, Atheniensium sacrilegii Lacedaemonii ultores se professi sunt. [Thucyd. 1.] et Philippus Macedoniae Rex, ille --callidus emptor Olynthi, [Juv. Sat. 12.] dum velut e specula libertati civitalium Graeciae insidiatur, avide arripuit Phocensium sacrilegium, et expeditionis contra illos a civitatibus caeteris sibi datum summum Imperium: non tam ultionem sceleris expetens, quam quaerens occasionem, quâ victos victoresque pariter ditionisuae adiiceret: quod et obtinuit


page 240, image: s240

facile. [Justin. 8. Duoalia exempla vide apud Guicciard. 5. et 8. histor. prius de Ferdinando Castiliae, posterius de Ludovic. XII. Galliae Rege et Maximil. I. Romanor. Imp.] Et hoc quidem religionis mercimonium in profanis Ethnicorum Regibus prudentia videri possit: Christianos autem Principes ea decet sententia, timorem et amorem DEI OPT. MAX. felicissimam esse gubernandi populos artem: neque sine ultimo scelere nomine divino abuti licere ad tegendas ambitionis et avaritiae nequissimas artes.

Hypomn. LXXIV. Amici illorum, qui Principis gratiâ exciderunt.

NEmini fraudi aut damno esse debet amicitia et familiaritas cum eo habita, quem Princeps diu probatum, cultum, et ad summos honores evectum, post gratiâ suâ exclusit. Separaridebet amicitia a crimine. Complices alii sunt delicti, qui merito suo poenas luunt; alii amant, colunt, venerantur, quos a Principe amari, et


page 241, image: s241

pene tanquam pares diligi sciunt. Hiautem quid contrahunt sceleris, si jure vel iniuriae Principis gratia mutet? Princeps, qui omnia explorata habet, deceptus est. quid mirum, si alius quoque in eundem errorem trahatur? Haec defensio Amyntae apud Q. Curtium (libr. 7.) et M. Terentio Varroni (Dion. 58. Tacit. 6. Annal.) ob Seiani amicitiam, truculentissimis Tiberii temporibus, quibus erat accusandi frequens, et pene. publica rabies, accusato incolumitatem dedit. Digna utriusque oratio, quae apud Q. Curtium et Cornelium Tacitum legatur.

Hypomn. LXXV. Temporarii Imperii vitia.

EST hoc temporarii Imperii quasi naturale malum, quod plerumque non eâ contentione eoque studio publicae res tractentur quo expediuntur in continuo, nec nterrupto Magistratu. Hic etenim, quae quis agit juste fortiterque eorum gloriam ad se unum redundaturam scit, ut qui non alium rei bene gestae socium habet. At qui propediem alium sibi successurum novit.


page 242, image: s242

rem potius omnem negligit, quam ut alium laborum suorum fructum ferre patienter ferat. L. Lucullum indigne tulisse ajunt, quod bello Mithridatico Pompeium successorem accepisset. M. Attilius Regulus, quamvis Carthaginem non multo interjecto tempore in suam potestatem redigi posse speraret: tamen veritus, ne novus Imperator, qui prepediem in Africam venturus putabatur, res a se egregie gestas sibi tandem adscriberet, de federe agere cum Carthaginensibus coepit. [Polyb. 1.] Scipio quamvis deletae Carthaginis laudem summopere affectaret: tamen reputans secum, quam longi temporis tam munitae ac validae urbis obsidio futura esset, expectatione successoris, venturi ad paratam suo labore et periculo finiti belli gloriam solicitatus, ad pacem animum tanto facilius fiexit: maiore hostium quam suorum commodo. [Liv. 30.] In longo ad. versus Tacfarinatem Numidam bello, tres Duces, ubi impetrando triumphalium insigni res suas sufficere crediderunt, hostem omiserunt: cumque jam tres laureatae in urbe


page 243, image: s243

statuae essent: tamen adhuc Africam raptabat Tacfarinus. [Tac. 4. Annal.]

Illud etiam non raro fieri solet, ut qui successorem expectat, prae repturus illi gloriam praepropere et temere quaedam aggrediatur, Reip. exitiosa. Cujus rei exemplum est apud prudentissimum scriptorem Hieronymum Conestaggium in Historia belli Lusitanici (libr. 8.) de Baldesio Duco Hispano, invidiâ Ludovici Figueroae, Regis sui exercitu in Tercerâ Insulâ periculis temere obiiciente.

Hypomn. LXXVI. Regi tuendam Regum salutem.

ALienorum populorum rebelliones minime fovendae sunt, sed communi ope retundendae. Verendum enim est, ne pessimae rei exemplum alii sibi jus faciant. Quo sensu Tacit. [1. Histor.] caedem Principis, scelus vocat, cujus ultor est quisquis successit. Occisis Galba et Pisone, Vitellius postea plures quam CXX. libellos invenit, praemia ab Othone exposcentium ob aliquam notabilem in eo scelere operam: quos omnes


page 244, image: s244

conquiri jussit, et interfici: non honore Galbae, sed tradito Principibus more, munimentum ad praesens, in posterum, ultionem (Tacit. 1. Histor.) Quo argumento et Tarquinti Porsenam monebant, ne orientem morem pellendi Reges inultum sineret. (Liv. 11.) Nimirum.

Ne sancta quisquam sceptra violaret dolo
Regituenda maxime est Regum salus.

(Senec. in Oed.)

Non igitur justam possessionis causam faciunt electio et suffragia rebellium, plerumque sceleri munimentum novo beneficio quaerentium. Faciles sunt de alieno largientes regna: quae postremo non in rem actione civili, non tribus Praetoris verbis, sed cruentis plerumque judicits repeti solent: in quibus actio bellum est, judex gladius, probatio victoria, denique sententia et rei judicatae exsecutio mors aut servitus. Alii homines, inquit Thuanus (libr. 70.) ut vestes, sic honores et dignitates impune induunt, exuuntque: regna non nisi cum vita deponuntur: insolium intrantes caput


page 245, image: s245

inferunt: inde nisi protractus pedibus, qui semel intraverit, efferri non potest.

Gloriae sibi ducunt Corinthii apud Thucy didem (lib. 1.) quod Samios Athenensium rebelles ad se confugientes repulerint. Et laudandi merito Romani, qui quo tempore veterani, qui in Sardinia erant, a Carthaginensibus defecerant, missos ad se legatos, qui Insulam ipsis offerrent, audire noluerunt: Vticenses quoque paulo post se ac suis dedentes, respuerunt. (Polyb. 1.) Genuenses etiam delatum sibi a rebellibus Cretae Insulae Imperium abnuisse memorantur. (P. Justinian. 5. Hist Venet.) Ioannes Theupolus a tumultuante plebe Dux Venetiarum dictus, clam urbe egressus, in Travisinum agrum se contulit: ubitam diu latuit, donec sedato tumultu P. Gradonicus ab Optimabus esset electus. (P. Justinian. 3. Histor. Venet.) Cum Friderico I. I. Marchioni Brandeburgensi regnum Poloniae, Optimatum suffragits delatum esset: recusavit ille, ne vero heredi injuriam faceret. (Aen. Syl. Europ. 139.) Vladislaus cum non suo judicio (neque enim per aetatem aliena


page 246, image: s246

concupiscere poterat) sed improbo suorum suasu, Ladislao regnum Hungariae eripuisset, post quinquennium, divina procurante Nemesi, ad Varnam a Turcis caesus Ladislao legitimo heredi locum fecit. [Aeneid. Sylv. Epistola 51.]

Hypomn. LXXVII Jus talionis in bellis.

TAlionis jus non eo extenditur, ut hostium injustiti am et scelera paribus modis repensemus. Nunquam enim similitudine aut impunitate alterius criminis diluitur id, quod contra, ac liceat, arguitur factum. (Ammian. Marcellin lib. 30.) Et ita hostium fraudes, perjuria jus gentium violatum, non vicissim reddere debemus. Vt meritissimus reprehendatur Philippus Macedoniae Rex Polybio (lib. 5.) quod Aetolorum sacrilegiâ, quae in spoliatione templi Iovis Dodonaei commiserant, similibus actionibus ultus fuerit, Quanto melius P. Scipio, qui legatos Carthaginensium, etsi ii paulo ante contra jus gentium, Romanorum Oratores violaverant, humaniter exceptos


page 247, image: s247

domum remisit, non tam scelus Carthaginensium spectans, quam quid Romanos et Scipionem deceret (Polyb. 15.)

Hypomn. LXXVIII. Vastationes bellicae.

JVre omnium gentium observatur, qui aliorum regionem cum armis ingrediuntur, ut templis in ea temperent. (Thucyd. lib. 4.) Saevire quidem in hostes, et eorum castella. portus, civitates, villas, naves, fructus devastare, aliaque his similia facere per quae hostium vires debilitentur, propriae confirmentur, atque augeantur, leges ac jura belli permittunt: ea vero destruere quae nec propriis rebus emolumenti aliquid afferunt, nec hostibus detrimenti, ut sunt templa, porticus, statuae aliaque hujusmodi, rabiosi hominis est ac planefurentis. (Polybius lib. 5.)

Hypomn. LXXIX. Famam temnere.

PRudentis est, non modo non periculis aut labore, sed nec infamiae timore et


page 248, image: s248

vanis rumusculis a constantia dimoveri. (Guicciard. libr. 10.) Quemadmodum stultus jure haberetur, qui Iulio mense iter faciens non ferret locustas stridentes: ita parum profecto prudens, qui movetur vulgi de se sermonibus. Hoc intuitu Archidamus suos Spartanos apud Thucydidem (lib. 1.) laudat, quod eorum, qui adulationibus et laudibus eos ad pericula concitant, blandimentis non moveantur: nec eorum, qui pudore illos et doloris sensu inflammare tentant, verbis a proposita morum constantia abduci se patiantur, Et praecipua Q. Fabii Maximi laus est, quod, quamvis ab omnibus timidus et ignavus argueretur, tamen a sententia, qua cunctando Hannibalem vinci posse sperabat, dimoveri se minime passus est. Qui idem Aemilio COS. ad bellum abeunti firmum adversus rumorem vulgi animum his verbis suasit: Duobus Ducibus unus resistas oportet. resistes, autem adversus famam rumoresque hominum, sisatis firmus steteris: si te neque collegae vana gloria, neque tua falsa infamia moverit. Gloriam qui spreverit, veram habebit. Sine timidum procauto,


page 249, image: s249

tardum pro considerato, imbellem pro perito belli vocent. malo te sapiens hostis metuat, quam stulti cives laudent. Eadem animi firmitudine fuisse etiam Tiberium Caesarem Tacitus (libr. 1. Annal.) scribit, immotumque adversus omnes sermones, fixumque ei fuisse non omittere caput rerum, neque se remque publicam in casum dare. Et ab tali constantia profecta sunt illa Quinctii COS. verba: Vellem equidem vobis placere, Quirites, sed multo malo, vos salvos esse, qualicumque erga me animo sitis futuri Etiam Ducem militum suorum vocibus asperioribus succensere non decet. exemplo Ioannis Comneni, quem contemptu et ignorantiae simulatione militum murmura prosecutum scribit Nicetas Choniates (1. Annal.) Etsi enim militis vel in agmine deficientis et fatigati, vel in acie periclitantis, velin tabernaculo agri, aliqua vox asperior est excepta merentur tamen fortibus factis, ut ea debeat Dux tempori magis imputare, quam animo. Cum quid accidit tristius, omnes rei sunt: corporibus suis, quae utique non oderunt, infestas admovent manus: parentes


page 250, image: s250

liberis, si occurrant, et ingrati et invisi sunt. Contra cum donis onerantur, cum praemiis onusti revertuntur, quis ferre militares animos potest: quis illam alacrit atem continere? Milit antium nec indignatio, nec laetitia moderata est. Ad omnes affectus impetu rapiuntur: Vituperant, laudant, miserentur, irascuntur. Sed omnes cogitationes, omnes inter se loquentium voces signum tubadatum componit. In suos quisque ordines currit, et quicquid irarum in tabernaculo conceptum est, in hostium effunditur capita. Caeterum de tota hac quaestione, num conveniat Principi, ferre libertatem de se loquendi, doctissimi fratres tractant, Scipio et Albericus Gentiles: ille in secundo, de conjurationibus: alter in disput. ad tit (si quis Imp. maled.) quibus adde Cremutii Cordi orationem apud Tacitum IV. Annali: Varie enim, ut Principum ingenia vel mitiora fuêre vel severiera, linguae violentia temeritasque verborum, vel contempta, vel vindicata fuit.


page 251, image: s251

Hypomn. LXXX. Magni et praestantes viri quantum possint,

SAepe vir unus, et una fartunae, si rebus adspirent, res magnas et mirabiles efficere possunt. (Polyb. 8.) Romani, cum ingenti exercitu, terrâ marique Syracusas obsiderent, si quis unum urbi senem (Archimedem) adimeret, confestim urbe se potituros sperabant: illo vero praesente, ne accedere quidem propius ad moenia audebant. (Polyb. d. l.) Mortuo Brasidâ, cujus ductu atque auspicio felicissime cum Atheniensibus pugnarunt Spartani, quod, quae ille caeperat, a se perfici posse desperarent, ad pacis mentionem descenderunt. (Thucyd. 5.) Et ita fere semper accidere solet, ut caesis praestantissimis belli Ducibus, amittantur munitissima loca, solvantur obsidiones, fundantur acies, animi exercitibus minuantur, contraque crescant hostibus, Epaminondae virtute ex infimis incrementis Thebarum civitas ad spem Imperii Graeciae erecta est. Sed postquam ille decessisset, vires quoque


page 252, image: s252

Reipubcum illo conciderunt. Nam sicuti telo si primam aciem perfregeris, reliquo ferro vim nocendi sustuleris: sic illo velut mucrone tcli sublato, rei quoque publicae vires hebetatae sunt: ut non tam illum amisisse, quam cum illo interiisse omnes viderentur. Nam neque hunc ante ducem, ullum memorabile bellum gesserunt: nec postea virtutibus, sed cladibus insignes fuêre: ut manifestum sit, patriae gloriam et natam et extinctam cum illo fuisse. (Justin. 6.) Hannibali etiam hostes tantam inesse vim censebant, ut etsi omnia alia circa ruerent, eo tamen salvo salvae Poenorum res viderentur. Vivo Alexandro milites ipsius putabant, quant alibet vis omnium gentium conspiret, impleat armis virisque totum orbem, classibus maria consternat, inusitatas belluas inducat, Alexandrum posse illos praestare invictos. (Q. Curt.) mortuotanta erat adhuc eius veneratio, ut Argyraspides omnes alios duces fastidirent: sordidam militiam sub aliis post tanti Regis memoriam existimantes. [Justinus 14.]


page 253, image: s253

Hypomn. LXXXI. Tutores Principum.

QVemadmodum pisciculi a grandiori piscium genere devorantur: Ita pupilli a Tutoribus haut raro vitâ, regnis et fortunis evertuntur. (Polyb. 15.) Ita in Syria Trypho, qui se Tutorem Antiocho substitui a populo laboraverat, occiso pupillo regnum invasit (Justin. 36.) Et Michael Palaeologus liberos Ioannis Vatatii (alii Batazae scribunt) et Theodori Impp. quibus erat Tutor datus, nefando scelere sustulit, et Imperium Constantinopoleos ad se trahit. (P. Justinian 3. Hist. Venet. Georg. Phranz. 1. Histor. qui tamen de uno tantum filio loquitur, eoque non sublato, sed excaecato.) Quod postea, quamvis irrito successu, tentavit etiam Ioannes Cantacuzenus, Ioanni Palaeologo tutor constitutus. (Phranzes 1. Histor.) Sic Eduardus IV. Angliae regnum, quod pro nepote administrabat, eo in carcerem concluso, (Polyd. Virgil. 25. Histor.) et Ludovicus Sfortia, Mediolani Principatum, nepote vene ficiis


page 254, image: s254

necato. (Guicciardin. 1. Histor.) sibi usurpârunt.

Hypomn. LXXXII. Lingua patria.

PErtinet ad Reipubl. existimationem, ne in judiciis, in tribunalibus, in conventibus denique quibusvis, aliâ linguâ etiam peregrini utantur, quam nostrâ. Magistratus Populi Romani quantopere suam Populique maiestatem retinere laboraverint, hinc cognosci potest, quod illud summa constantia custodiebant, ne Graecis unquam nisi latine responsa darent. Quin etiam ipsa linguae volubilitate, quaplurimum valent, excussa, perinterpretem loqui cogebant, non in urbe tantum, sed etiam in Graecia et Asia: quo scil. Latinae vocis honos per omnes gentes venerabilior diffunderetur. (Valer. Max. II. C. 11.) Cautum etiam Romae fuerat ante Ciceronis tempora, ne quis oraret Graece: (Valer. d. l.) et decreta a Praetoribus latine interponi necessum erat. (Tryphanin JC. in l. 48. de re jud.) Et Tiberius Caesar in senatu non nisi cum excusatione, Monopolii


page 255, image: s255

verbo usus scribitur. (Sueton. in Tiber.) Superioris secule Hispaniae Rex Mauris necessitatem imposuit, non sua sed Hispanica lingua sermonem conferendi. Denique apud Bohemos et Moracos hodieque lex est, ne cui Illustri vel Equestri ordine nato cuiusquam hereditatem cernere praediave, quae nos Landgüter appellamus, possidere liceat, ni Slavonicam linguam calleat.

Hypomn. LXXXIII. Qualis de alienis consiliis conjectura esse debeat?

CVm non omnes homines sapientes sint, sed plures impetu abripiantur: eum qui de alienis consiliis coniicere vult, nisi falli velit, non tam quid sapientem facturum verisimile sit, quam quô ingeniô sit consilium capiens, considerare oportet. (Guicciard. 7.) Cum quidam Albae Ducis in Lasitania factum quoddam tanquam temerarium, et inexperto juvene, quam veterano Duce dignius, familiariter reprehendisset: respondit Albanus, non negare, fuisse anceps et aleae plenum ausum: sed fiduciam prosperi successus


page 256, image: s256

sibi fecisse hostes rei militaris plane im peritos: et commendasse fortunam consilium. (Conest. 6. de coniunct. Portu. etc.)

Hypomn. LXXXIV. Artes belli non ex libris discuntur.

FElla armis et Ducum consilio geruntur, pugnando in acie, non figuris, quae ab bominibus rei bellicae imperitis in chartis notantur, aut virga in pulvere describuntur (Guicciard. 9.) Acies schola est, exercitus Discipuli, arma pennae, quae tinctae hostili sanguine historias scribunt in carne. Vnde necesse est revolvere et notare sic gesta in bello, non in musaeo (Besold. in Politicis, ex epistolis P. Aretini.) Machiavel lus eisi de arte militari optime scripsisse videatur: tamen ne unam quidem cohortem, hortante Vrbini Duce, in ordinem locare sustinuisse dicitur Besold. d. l.


page 257, image: s257

Hypomn. LXXXV. Regum bella cum civitatibus.

BElla quae cum Rebuspub. a Regibus geruntur, trahendo et cunctando plerumque felicia Principibus exeunt. Quantumcunque enim illa cupide decernantur: tamen suscepta ob sumptus, (quos naturaliter civitates horrent) molestias, et commerciorum impedimenta, mox gravia esse incipiunt. Indeque vel ob stipendia parce praebita, vel commeatuum inopiam, vel parum amicam de Ducibus opinionem, quos plerumque aut conspirare cum hoste, aut sui commodi causâ trahere bellum suspicantur, dissolvi exercitus necesse est.

Hypomn. LXXXVI. Notabilis differentia inter aulas Principum et Respub.

NOtatu digna est Regnorum et Rerump. inter alias etiam haec differentia, quod in his praecipui cives militatum abire, et Imperatoriis officiis fungi optant, ut ita Senatus imperio subtrahere se ad tempus queant: in regnis autem melioris conditionis illi


page 258, image: s258

putantur, qui nunquam a Principis latere discedunt. (Conestag. 11. de bell. Belg. et 7. de conjunct. Portug. etc.

Hypomn. LXXXVII. Articulus notabilis ex jure militari.

MIlitare jus est, occidere ad unum omnes propugnatores, in loco non ita munito, qui tormentorum vim ferre possit, vel unum istum expectantes: cum alias tormenta maiora etiam ad despicatissimum quamque pagum verberandum adduci necesse esset: nec unquam bella finirentur. Conest. 5. de conjunct. Portug.

Hypomn. LXXXVIII. Arcanum Imperii: non posse alibi, quam Romae Principem fieri.

FInis Neronis, ut laetus primo gaudentium civium Romanorum impetu fuerat, ita varios motus animorum non modo in urbe apud patres, apud populum, apud urbanum militem, sed omnes legiones ducesque, concivit: evulgato imperii arcano posse Principem


page 259, image: s259

alibi, quam Romae fieri. (Tac. 1. hist.) Erat enim Roma caput, et sedes Imperii orbis aterna (l. 3. C. de Consul.) unde hinc inde ab Ammiano Vrbis glorioso titulo insignitur a Martiali terrarum Dea gentiumque Roma: a Tullio tertia Catilinar. arx gentium: in dissertatione Adriani Imp. et Epicteti, Fons Imperii orbis terrarum, mater gentium, Regum possessie, Pacis aeternae conservatio dicitur. Erant in illa Capitolium, sedes Iovis, Palladium et ancile, Imperii pignora. Vt merito non in alio loco eligendus fuerit orbis Princeps. quod cum primum in Galba neglectum esset, a Senatu in exercituum furiosam libidinem et insanas licitationes legendorum potestas transiit: quamquam non uno momento. Plerumque enim grande momentum in nomine urbis et praetextu Senatus putabatur. Inde Otho ita ad milites apud Tacit. concionatur: Senatus nobiscum est; sic fit ut hinc Respubl. inde hostes constiterint. Quid? Vos pulcherrimam hanc urbem domibus et tectis, et congestu lapidum stare creditis? Muta ista et inanima intercidere ac reparari promiscue


page 260, image: s260

possunt: aeternitas rerum, et pax gentium, et mea cum vestrâ salus, incolumitate Senatus firmatur. Hunc auspicato a parente et conditore urbis nostrae institutum, et a Regibus usque ad Principes continuum et immortalem, sicut a maioribus accepimus, sic posteris tradamus. (Tac. 1. hist.) Haec reverentia, quae erga Metropolim Regni civibus naturaliter inhaeret, Principem movere debet, ut non nisi extremis urgentibus necessitatibus regiam urbem, quae veluticor est, unde reliqua Regni membra vires accipiunt, deserat. Exemplo Tiberii, qui cum maxim is furoribus in Germania tumultuarentur Regiones, ire tamen et opponere maiestatem Imperatoriam (quod consultum omnes censebant) noluit. (Tac. 1. Annal.) Inconveniens arbitratus, citra summam necessitatem, Imperii sedem relinquere. Quod ut prudenter a Tiberio factum est. ita sedis Imperatoriae in Orientem a Constantino factatranslatio, versus Occidentem Provincias hostibus nominis Romani prostituit, Illae enim quasi pro derelictis habitae Barbaris animos fecerunt, ut veluti


page 261, image: s261

vacuam possessionem apprehendentes, tanquam diluvia quaedam has terras inundarint. (Leon. Aret. 1. Hist. Florent. Guicciard. 4. Hist.) Denique Pontifices Romani inde occasionem sumpserunt aedificandi illam, qua hodie terribiles sunt etiam in temporalibus (Guicciard. 4. Hist.) potentiam. Et cum seculorum lapsu ad Germanos Imperii splendor pervenisset: inventa est ratio etiam hos in dissitis regionibus, casibus et periculo obiectandi, per frequentes imperatorum in Palaestinam expeditiones: quae a quibusdam Pontificibus, non tam proferendae Religionis studio, quam ut molestos moruns uorum observatores a latere amolirentur, procuratae sunt, (Cuspin. in Frid. 11.) Spicilegia haec sunt: messem fecit Arnol. Clapmarius 11. de arcanis Imperiorum. XX.

Hypom. LXXXIX. Callida et impedita consilia.

COnsilia callida et audacia, item illae quae circumstantiarum varietate intricata exactissimam requirunt in expiendo diligentiam, ab initio quidem facilia


page 262, image: s262

videntur: verum in ipsa tractatione difficultatis plena, exitu periculosa apparent. (Machiav. 4. hist. Flor.) Nam ut radii horarum indices, quot rotis ponderibus aguntur in destinatos cursus, tot ab errantibus instrumentis mendaci monstratione fallunt: ita si ex infinitis rebus quae subtilia componunt consilia, aliqua se conditio subtraxerit, fallere ea necesse est. Ex quo consequens est, populos caeteris ingenio praestantes, rerum novandarum perpetua cupiditate ferri, ideoque crebrioribus Rerumpublicarum conversionibus subiici. Nimia quippe disserendi subtilitate, et huic adjuncta ingenii ostentatione, quam sibi semel persuasêre opinionem, mordicus tenent, et ab ea dimoveri, probrosum arbitrantur. Quod universe asserit apud Thucydidem lib. 3. Cleon Atheniensis: et speciatim de Megarensibus, Syracusanis, Atheniensibus, Florentinis, Genuensibus affirmat Magnus Bodinus (4. de Rep. I. v. Campan. 12. de mon. Hisp.) Qui idem testatur, Athenienses, C. paulo minus annis quinquies, Florentinos septies Reip. statum mutasse: id autem nec Venetis accidisse, nec Helvetiis,


page 263, image: s263

qui ingeniis minus valent. Nec igitur subtilia ingenia, novandis rebus quam gerendis aptiora, dubiis et periculesis expediendis negotiis adhibenda sunt, nec committenda iis munia excusationum, temporum extrahendorum, actionum cum illo, qui nobis, etsi causa inferior, viribus tamen superior est, et omnium illorum negotiorum, quae affectus requirunt sedatos, et necessariam simulationem. In vrimis autem ab Imperiis male affectis, vel nondum consirmatis, procul habenda sunt. Vt enim in aegris corporibus vel minimo motu noxii humores concutiuntur: itainquietis ingeniis nondum satis firmata im peria turbantur Vtilia tamen sunt in collegio consiliariorum: ut collegarum ingenia exacuant: et exterorum artes observent (Marnix. sect. 3. axio. 5.) Illa etiam a non nemine differentia annotatur, tarda cautaque consilia prodesse sua defendentibus. audacia aliena appetentibus. (Campanell. 11. de Mon. Hisp.) et quorum res indifficili sunt, et quasi praecipitio positae (Guicc. 3. Hist.) Hypomn. X C. Patriam facere diversitatem ingeniorum.


page 264, image: s264

QVi loca steriliae incolunt, in bello sunt strenui milites, in pace ingeniosi opifices, aut mercaturam exercent. (Bodin. in meth. hist.) Inde Atticam ob soli sterilitatem minus plerumque seditionibus agitatam, eosdem perpetuo incolas habuisse Thu cydides (lib. 1.) scribit: e diverso Thessalos, Boetos, Peloponnesi maiorem partem, ob agri bonitatem turbis obnoxios fuisse. Denique Plato a Cyrenensibus, ut leges ipsis praescriberet, rogatus abnuisse illud fertur: difficile esse inquiens, leges illis praescribere, qui in tanta rerum omnium abundantia viverent. Quia autem ob eam qui hominibus inest imperij cupiditatem tutus non est ille populus, qui non viribus quoque munitus est: vit andam esse loci sterilitatem, et fertilissimum agrum in urbibus condendis deligendum censet Machiavellus (1. disp. 1.) ut in eo civibus numero auctis alimenta suppetant, potentiaque auctae huiusmodi novae urbes omnem externam vim propulsare queant. Pericula autem, quae ex solifertilitate oriri possunt, legibus praecaveri possunt, quibus otium prohibeatur, et perpetua honestorum


page 265, image: s265

exercitiorum necessitas im ponatur. De Insulanis etiam prudentes adnotârunt ob assidua cum peregrinis commercia, esse callidos, dolosos et mutabiles: contra sim pliciores mediterranea colentes loca. Campanell. 22. de Monarch. Hispan.]

Hypomn. XCI. Causae capitales.

NIhil est imperium, ut Sapientes definiunt, nisi cura salutis alienae: bonique moderatoris est, restringere potestatem: resistere cupiditati et implacabili iracundiae: nosseque, ut Caesar Dictator aiebat, miserum esse instrumentum senectutis, recordationem crudelitatis: ideoque, de vita et spiritu hominis, qui divinitatis pars est, laturum sententiam, diu multumque cunctari debere, nec praecipiti studio, ubi irrevoc abile factum est agitari. Apud Procos. Asiae Dolobellam Smyrnea materfam. filium proprium, et maritum necasse confessa est, quod filium suum ex priore matrimonio susceptum ab eis occisum comperisset: et comperendinata, cum consilium, ad quod ex more delata est, anceps, quid


page 266, image: s266

inter ultionem et scelus statui debeat, haesitaret, ad Areopagit as missa est. Hi causâ cognitâ centesimo post anno cum accusatore mulierem adesse jusserunt: ne aut absolverent veneficam, aut filii ultricem punirent. Ita nunquam tardum existimârunt, quod est omnium ultimum. [Am. Marcell. libr. 29. Val. Max. 8. c. 1. A. Gell. lib. 12. c. 7.] Cunctator esse debet, qui judicat de salute. alia sententia potest corrigi: de vita transactum, non patitur immutari. [Cassiodor. 7. Var. 1.] Laudandus igitur jure Mauritius Imp. tardissimus ad irrogandam capitis poenam: quod delicta poenitentia quam supplicio sanari melius putaret: [Simocatta li. 1. hist.] in quam sententiam etiam apud Thucydidem [3.] est elegantißima Diodati Atheniensis oratio, lectuque dignissima. Laudandietiam Principes, qui constitutionibus huic rei providerunt. Tiberii temporibus SC. factum est, ne decreta patrum ante decimum diem ad aerarium deferrentur: idque vitae spatium damnatis prorogaretur. [Tacit. 3. Annal.] Theodosius Imperator triginta dies a die latae sententiae constituit, intra quas


page 267, image: s267

sententia capitalis executioni non mandaretur. Denique Traianus Boccalinus in sua Republica Parnassica in capitalibus causis tantum cognitionem judicibus mandari fingit: qui deinde ad Principem referant: Principem salutari aut tristi literâ reis sortem suam designare.

Hypomn. XCII. Non esse diu cum una gente belligerandum.

CVm quibus assidue bellum gerimus, cos belli artibus in nostram perniciem instruimus ipsi. Fortuna belli artem victos quoque docet. [Q. Curt. 7. v. Campanel. 27. de Monarch. Hisp.] Inde apud Thucydidem [lib. 1.] Corinthii bellum gerendo cum Atheniensibus (ii tunc rei navalis peritiâ cunctis Graecis longe erant superiores) se quoque bellicarum rerum scientiam adepturos sperant. Ipsi Athenienses agrestes primum, et armorum rudes, bellando cum Persis, et Pisani cum Florentinis, [Guicc. 4. Hist.] bellare didicerunt. Cum enim acerrima illa virtus sit, quam ultima exprimit


page 268, image: s268

necessitas, nihil tam triste aut difficile est, quo non ad pulchra vulnera, contemptumque mortis excitentur hi, qui pro aris suis focisque dimicare coguntur. Itaque ipsis periculis prudentiores fiunt, et a fortuna multis rebus ereptis, usum accipiunt bene consulendi. Maiores nostri longâ adversus Romanos militiâ insueverunt sequi signa, subsidiis firmari, dicta Imperatorum accipere. [Tacit. 2. Annal.] Cum Agesilaus in bello contra Thebanos vulneratus esset, Antalcidas, Benum factum! exclamavit, qu dni hanc mercedem recipiat ab illis, quos armatractare docuit? Inde Lycurgus legibus suis prohibuit adversus eosdem saepius pugnare. Et Turcarum Impp. nunquam diuturnum cum Christiano aliquo Principe bellum gessisse testantur Ioannes Boterus, [lib. 11. de rat. stat. 6.] et Thomas Campanella [23. de Monarch. Hispan.] quo factum sit, ut veter anum illi militem semper, nostri novum et inexercitatum haberent. Sed aptissimum est exemplum Sexti Pompeii. Is bello contra Octavium tenebat Siciliam et Sardiniam, tuebatur se locis firmis, et famem inopiamque Italiae


page 269, image: s269

importabat. Vinci nunquam potuit, nisi brevi pace. Ea pacta cum illo est: exules recepti, et vires abductae: corruptus eius miles: et quid dicam? Terribilis ille, et paullo ante Neptunus, vix unâ navi effugit, cervices gladio praebuit: et intra annum, extinctum totum bellum. Vetus hoc novum fieri posse ac debere, in bello nupero Regis Hispaniarum contra Belgas federatos suadet I. Lipsius in Epistola, quae extat apud Rodolfum Botereum in Historia [lib. 2. Comment.] Bellum, inquit Lipsius, cuam Btavis, hactenus infelix, nec nunc felicius, nisi in tota facie rei aliquid mutetur. Loca valida omnia habent, loca opportuna, militem exercitatum, et satis bonum, victoriis animosum, ordinem aliquem in aerario, et tota gubernatione, quam diu bellum et metus est, haut facile solvendum. Vt ista remittantur et amittantur, pax aliqua sit et quies: quae nunquam in talibus bellis inita sine bono aperto Regis. Maiestas illa nominis et occultum in animis vinculum illos trahit, aut potius extrahit, qui male abierunt: et quidam gaudent, datum hîc regressum, Centeni aliquot


page 270, image: s270

homines aut milleni ad religionem et Regem ultro redibunt, si occasio redeundi suggeratur. Haec praesidia hostibus detrahimus: et amplius in plebeia aut plurium illa gubernatione occasiones inter ipsos dissidiis damus. Mihi crede: habent odia, factiones et sua vulnera: sed occuluntur ea omnia, im pendente magno illo metu, qui aequaliter tangit omnes. Remitte paululum: ad ingenia et vitia sua redibunt: ut boves instante lupo coeunt, capita et cornuae jungunt: abeunte quisque sibi pascit. Haec Lipsius: cuius consilium hactenus secutiv identur Hispani: quamquam et naturâ illi plus consilio et ingenii acumine, quam manu valeant: indeque maiori damno hostes in pace quam hello afficiant: Et quia hactenus ditissima et potentissima regna atque Provincias non ferro, sed nuptiis et dotali jure acquisiverunt, insuetos esse parare eadem sanguine, testatur in lapide Lydio politico Traianus Boccalinus: ut absurdum sit, homines acierum et praeliorum fugientes, de totius Orbis dominatu cogitare. [Boccalin. c. 4. piet. del. parag.


page 271, image: s271

Hypomn. XCIII. Hostes quô pacto hostium duces suspectos suis reddant,

PRrudentiae non exigua pars est, proditionis suspectum reddere illum, cui maxime publica hostium res innititur, vel aliunde illi invidiam conflare: eamque not am ducum artem Taciius [4. Histor.] appellat: Lacedamonii cum scirent, periclis ductu atque auspicio ab Atheniensium parte bellum Peloponnesiacum gestum iri, et viri virtutem in arcano metuerent: sacrilegium hostibus exprobrârunt, eiusque se, vi expiaretur, vindicesprofessi sunt. Quod non eum in finem fecerunt, quod Athenienses moveri posse sperarent: sed ut Periclem, cuius mater etiam sceleri, quod obiiciebatur, participaverat, invisum populo redderent: [Thucyd. lib. 1.] Porro cum idem Pericles ob hospitii et familiaritatis jus, quod sibi cum Archidamo, hostium Rege, intercedebat, vereretur, ne ille, cum civium suorum agros ureret, suos intactos sineret, seque in proditionis suspicionem adduceret: initio praemonuit populum,


page 272, image: s272

Archidami se olim hospitio usum: neque sibi fraudi esse debere, si fort asse ille agris suis parceret. malle se, publicos illos fieri, et in civitatis censum redigi. [Thucydid. 2. Justin. lib. 3.] Eâdem arte Hanntbal, cum in agros Romae vicinos furentis ignis vim immisisset, solius Q. Fabii Maximi segetibus, ut in suspicionem proditionis et occulti secum consen sus ille apud S. P. Q, R. veniret, pepercit [Liv. 22.] Denique Cerialis Ducis Romani in Batavis idem factum extat in Historia Romana. [Tacit. 5. Hist.]

Hypomn. XCIV. Regicidii poenae.

MIrari saepe soleo, et cum horrore occulto intueri Dei Opt. Max. justitiam: Principum, hoc est, vicariorum suorum injurias caedesque severissime vindicantem. Plenae sunt omnes historiae talium exemplorum: sed ego duo triave maxime eminentia adducam. Percussorum Caesaris neque triennio quisquam amplius supervixit, neque suâ morte defunctus est. Damnati omnes, alius alio casu perierunt, pars naufragio, pars praelio, nonnulli semet eodem illo pugione, quae


page 273, image: s273

Caesarem violaverant, interemerunt. [Suet. in Jul. c. ult.] Rodolfus Sueviae Dux, cum contra Henricum IV. Imperatorem, Dominum suum, conspir âsset, in praelio dex tram quâ illi fidei jur amentum praestiterat, amisit: ex quo vulnere mortuus est. [Helmold. in Chr. Slav. lib. 1. c. 28.] Albert. I. Imp. a Ioanne fratr is filio, Rodolfo de Warth, Walthero de Escenbach, et Vlrico de Palm, nefarie trucidatus est. Waltherus totâ vitâ pastorem agens, post triginta annos misere moriturus nomen suum manifestavit. Rodolfus de Warth equi caudae alligatus, et fractis rotâ membris nec atus est. Ioannes profugus per sylvas et ferarum latibula Pisis tandem perpetuo carceri mancipatus est. Vlricus Basileae latitans in domo, quae vocatur Converfarum, misere obiit. [Cuspin. in Albert.] Alberti in Imperio antecessori, Adolfo Nassovio, in praelio ad Spiram caeso, quotquot vel socii fuerant federis contra eum initi, vel federatis auxilia tuler ant, poenas dederunt. Comes de Hagerloch occisus: Otho de Ochsenstein submersus aquis: Episcopus Moguntinus in sella sedens apoplexiâ


page 274, image: s274

extinctus: Episcopi Argentinensis latus gladio famulus hausit: Comes de Leiningen phrenitide correptus: et ipse Albertus, utijam diximus, a fratris filio trucidatus est. [Cuspi. in Adolfo.] De exercitu illo ingenti, qui deseriô Mauritiô ad Phocam. Tyrannum descivit, adeoque miserrimae necis Mauritio causa fuit, alii in conflictu, alii ultricib. fulminum ignibus, alii fame et egestate, alii denique gladio periêre. Auget mir aculum, quod cum Heraclius, qui Phocam proxime secutus est, copiarum numerum iniisset, duos omnino ex multitudine, quae Dominum prodiderat, superstites invenit. [Simocatt. 8. Hist.] Gabriel Comes Mongomerius, cum Henrit. II Galliae Regem in equestri certamine im prudens lethali vulnere laesisset, post quindecim annos, revera nullo alio crimine nocens, securi percussus est. Quô insigni exemplô omnes discant, solo casu, non consilio tantum nocentes effici, quicunque vel imprudentes perniciem Principibus attulerint. [Thuan. 5. 8.]

Hypomn. XCV. Pravi consiliarij, et foventes inimicitias.


page 275, image: s275

SVo sibi, quod dicitur, jumento malum accersunt, qui Principum, maxime propinquorum, simult ates per calumnias alunt, et ex acerbant. Nam fere usuvenit, ut illi reconcilientur, et deposit as iras in ministros primarios vertant, ac veluti ex pacto alteri ab alter is invisos sibi ad poenam deposcant. Exemplum est cruenta illa Octavii, An. onii et Lepidi proscriptio. Cum enim tres illi post varia inter segesta bella convenissent de invadendâ Rep. nefandâ proditione quisque. su arum partium praecipuos, inimicorum quos illi offenderant, ira et ultioni dedidere: vendentes auction antesque, sibi quondam amicissimos velut sub hastâ positos. [Dion. 47.] Addam exemplum recentius. Anno 8. DC. LXXXI. Mahumetes Hodabendes Persarum Rex bellum moliebatur contra filium Aban, delatum apud se rebellionis praecipue ab Melize Salma inter purpuratos Principe: qui regnandi olim sub altero filio, cui ille filiam suam in matrimonium tradider at, ad insaniam cupidus, ex peditionis contra filium patri author erat. Sed exitus hic fuit, ut Abâ in gratiam a parente recepto, omissôque bellô, tota ir arum


page 276, image: s276

moles in Salmam incumberet, isque ut damnosae expeditionis pericula et commoda lueret, capite plecteretur. [Thuan. 78.]

Hypomn. XCVI. Anarchica libertas.

VEtus est disputatio, jam a Persicae usque monarchiae ducta temporibus, quae Reipub. forma alteri praestet? Nec fortassis absur de dici posset, quamque per fectam esse et laudabilem, donec intra naturam atque conditionem suam permanserit, nec in vitiosam speciem, tanquam tur pissimum monstrum degeneraverit. Tunc enim converti eam, et alteram alterius medicinam esse necesse est. Sic a corruptis et tyrannicis Principis moribus ad Optimates vel populum Imperium transferri solet, et vicissim Optimatum ambitio, aut furiosa populi licentia, et inde orta seditionum frequentia, uni tradit Remp. Gloriantur saepius democratiae de libertate: quibus tamen interdum satius esset, sub unius dominatum concedere. Non enim ea libertas. sed a)narxi/a . et foeda rerum omnium confusio, ubi plebs omnia tumultibus miscet, ubi partim studia


page 277, image: s277

vigent, ubi leges vi, ambitu, postremo pecuniâ turbantur, ubi certamina potentium et avaritia, ubi nundinationes, rapinae, corruptelae in magistratibus, in provinciis, in judiciis divina humanaque omnia miscent. Eget ergo decrepita eiusmodi democratia medicinâ, potenti unius dominatu: adeoque hoc casu, quo desperato anarchiae morbo populus laborat, etiam bono civi Regnum occupare licere putat Clar. meus D. Besoldus [in Polit. 9.] Hoc respectu Pomponius IC. [in l. 2. D. de orig. jur.] scribit, necesse fuisse, per unum consuli Reipubl. Romanae: et Tacitus [1. Annal.] non aliud discordantis patriae remedium fuisse, quam ut ab uno regeretur: et Seneca [5. de benef. 16.] salvam esse Romam non potuisse, nisi beneficio servitutis. Non enim ferre poter at ultr a libertatem. Tot millia hominum pugnabant, non an servirent, sed cui. [Sene. 2. de benef. 20.] Italiae civitates, ex quo se obedientiae Imperatorum Romanorum sub duxerunt, freno, quo regerentur, potenti destitutae, non tanquam liberae, sed ut in factiones misere scissae, egerunt [Machiav. 3. Hist. Flor.] Et


page 278, image: s278

Machiavellus [1. disp. 10.] soribit Pontifices Romanos in causa esse, cur Italia in partes divisa diversis Principibus pareat: cum tamen nullum regnum vere felix sit, nisi sub unius sive Reip. sive Principis imperio sit. Et speciatim de Senensibus Guicciard. [1. Hist.] notat, magis nomen tenuisse liber tatis, quam vim ac potestatem. distractos enim per petuo in multas factiones, illi parti subiectos fuisse, quae pro conditione temporum, et auxliis innix a externorum Principum, superior esset. Adeo saepius in publicam pacem peccat vulgi sagina et quaedam imago nimiae libertatis, quam vel duriorum Principum laeva severitas. Et sane Principaeius, quo propius dominatum accedit, et solutam legibus potestarem, eo firmior, et minus seditionibus obnoxius esse videtur. [v Lips. 11. monit. polit. 1.] adeoque pronior est in rebelliones et civilia bella, omni tyrannide peius malum, via, ubi Optimatibus potentiae et opum suarum consciis, in Regem contumacibus esse licet. Ita Tacitus sentit, ubi de Britannis [in Agric.] his verbis: olim Regibus parebant, nunc per Principes factionibus et studiis trahuntur:


page 279, image: s279

nec aliud adversus validissimas gentes pro nobis utilius, quam quod in commune non consulunt. Rarus duabus, tribusve civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus: ita dum singuli pugnant, universi vincuntur. Tacito adstipulatur Guiliel. Neubrigensis, prudens, et ut in illo aevo, elegans scriptor. Is de sui temporis Britannia in Hist. Rerum Anglicarum itasoribit: Castella per singulas provincias crebra surrexerant studio partium: erantque in Anglia quodam modo tot Reges, quod domini castellorum; habentes singuli percussuram proprii numismatis, et potestatem subditis regio more dicendi juris: cumque ita singuliex. cellere quaererent, ut quidam superiorem, quidam vel parem ferre non possent, feralibus inter se inimicitiis disceptantes, rapinis atque incendiis pulcherrimas regiones corruperunt. Hocque intuitu quidam ap. Tacitum [4. Hist.] prorumpentibus undique in seditiones Germaniae populis, vaticinatur, pulsis Romanis bella inter se omnium gentium extitura; et Salustius


page 280, image: s280

orat. de Rep ordin. ad Caes. ait, si morbo aut fato Rom. Imperium ruat, per orbem terrarum caedes, bella, vastitates orituras. Vt inde scitissime Plutarchus, et I. Lipsius Rom. Imperium fluctuantis mundi anchoram appellasse mihi videantur. Denique multitudinem Principum Christianorum exarmasse illorum potentiam, atque auxisse rem Turcicam, et nostri homines agnoscunt, [v. omnino Thesaur. pol. apoteles. 33. et 36.] et ipsi Turcae sciunt. Cum enim Mahumetes Imp. vereretur, ne Occidentis Principes Constantinopoli a se obsessae auxilia submitterent, Sog am-Bassa ei his verbis metum dempsisse dicitur: Nosti, Domine, Italorum Principum poluarxi/an facere, ut a)/narxoi sint, nec concordes esse possint. Multa quidem illi ratiocinantur, consultant, decernunt: sed horum nihil aut parum exequuntur: et quod hodie volunt, eius cras poenitet. Quod si rem aliquam aggressi fuerint tamen per sententiarum diversitatem nihil omnino feliciter prosequi possunt. [Georg. Phranzes Protovest. 3. hist. Constant. 13.] Ibr aimus Bassa Turcici Imp. Orator, cum conventui


page 281, image: s281

Principum Germaniae, electioni Maximiliani I I. Imp. indicto Francofurti, interesset, dixisse fertur: agnoscere se Germaniae potentiam, et ex praesentium apparatu vires absentium colligere facile posse: sed sibi videri Germanorum animos, consilia, et actiones similes esse belluae multorum capitum, et plurium caudarum, quae agitata sepem transire conaretur. Quia vero capita diversa, foramina quoque varia quaererent, fieri, ut simul et corpus caudae maneant immotae, et impediri, quo minus ulterius progrederentur: contra suum Imp. belluae unicipiti plures habenti caudas per esse similem, quae ubi semel capite transitum pate fecisset, statim corporetoto atque caudis omnihus sine ullo impedimento penetraret. [Phil. Camer. Cent. 2. Medit. hist. c. 23.] Verissime dixit Ibraimus! In Comitiis enim, quae sarciendae paci publicae et communi patriae bono stabiliendo augendoque sacra esse debebant, quae consiliorum sunt scissurae et factiones, imo quae consiliorum communium sunt effugia? ut vere dixerint Aeneas Sylvius [epist. 72. et 92.] et Franciscus Guicciardin. [8. Histor.] finem


page 282, image: s282

unius Dietae (ita vulgato nomine comitia dicuntur) parturire principium alterius. Cum jam ad portas est Hannibal, dum monentur Principes et civitates, dum delecti vocantur, dum tributa orantur, aliquot mensium labor est: et religiosum tamen hunc or dinem saepe non expectant negotia, effluitque inter moras rei gerendae occasio, aut ingruit malum, quod praesentibus poterat repelli stipendiis. Bella non auro minus, quam ferro geri solent. Quiae autem citius saepe hostis adest, quam Proceres Imperii conveniant, desunt plerunque publicae opes, quibus alatur exercitus, et ex vicinis gentibus auxilia contrahantur. [v. Jul. Pflug. in orat. de Rep. otdin. ad Carol. V. Caes. Euphor. in Icon. animor. cap. 5. Joann. Barclai. lib. 3. Argent. a pag. 481. usque 497. edit. Parisiens. et lib. 4. pag. 2094. usque p. 1113. Cl. Lans. in Orat. contra Germ.]

Hypomn. XCVII. Libido.

LIbido pene plures perdidit Principes, quam crudelitas. Haec Sardanapalum im perio deiecit, Reges Româ eiecit, Decemviros potestate suâ spoliavit, Mauros et


page 283, image: s283

Saracenos in Hispaniam introduxit, Troiam evertit, Gallos e Siciliae regno ejecit. Causam rei Ioannes Boterus hanc assignat, quod, etsi crudelitas invisum Principem civibus faciat, tamen simul et terrorem incutiat: contra libido omnium eum contemptui, qui maiestatem directe oppugnat, ex ponat.

Hypomn. XCVIII. Arcana Principum nosse, res periculi plena.

Non vulgâsse solum, sed animadvertisse saltem occultos Principis sensus, et tecta vitia et caetera domus principalis arcana, tam infeliciter sagaci exitiosum est. Hinc illa Ovidii ob hanc causam in exilium pulsi, vox: [2. Trist. Eleg. 1.]

Cur aliquid vidi, cur noxia lumina feci? Granii Marcelli inevit abile crimen erat apud Tiberium, ex moribus eius foedissima quaeque sinistris sermonibus sparsisse. [Tac. Annal. 1.] Nempe tyranni, ut faciendis sceleribus prompti, ita audiendi, quae faciunt, insolentes sunt. [Tacit. 15. Annal.] Fabius Maximus, cum uxori Martiae occultum Augusti in Agrippam filium amorem et


page 284, image: s284

favorem aperuisset, mori adactus est. [Tacit. 1. Annal. Plutarch. peri\ a)dolesxi/aj .] Neronis odium adversus Vestinum ex intimâ sodalitate coeperat, dum hic ignaviam Principis penitus cognitam despicit, ille ferociam amici metuit, saepe asperis facetiis illusus: quae ubi multum ex vero traxêre, acrem sui memoriam relinquunt. Accesserat recens causa, quod Vestinus Statiliam Messalinam matrimonio sibi junxerat, haut nescius, inter adulteros eius et Neronem esse. [Tacit. 15. Annal.] Apud Tiberium capitale erat, sensus eius rimatum esse: et nemo tutior, nisi qui cum deprehenderet eius artes, ignorare tamen eas prae se ferebat. [Dion. 57.]

Illud etiam hîc propter subiectae rei similitudinem adnotandum est, irarum Principis et insidiarum saepe non aliud esse remedium, quam si non intelligantur. [Tac. 14. Annal.] Deprehensis artibus suis, rerum domini per vim et palam exequi solent, quod fortassis alias patrare horruissent. Quare cum vel maledici sermones, vel error aut culpa Principis gratiam avertunt, abditâ arte celanda est fortunaefuga, ut nec ipse


page 285, image: s285

reus videatur sensisse. Tum assiduus in regia, quamvis occultis ludibriis quotidie saeviet infensus Princeps, tamenferendi constantiâ, officiis novis et obsequio vincat ir aepertinaciam.

Hypomn. XCIX. Fama de Principum morte.

ATrocior plerunque est fama erga dominantium exitus: et vel amore in defunctum, velodio in suspectos, caedes, venena et immania quaeque creduntur. [Tac. 4. Annal.] Nec atrocior tantum, sed saepe suam ipsius velocitatem superans. Nunquam enim aliis in rebus factum, cuius nuncia est, antegressa est: at de Principum obitu etiam ante obitum famam vulgatam esse notavimus. Mense Aug. An. Chr. M. D. XCVIII. Hispaniae Regis mors in Gallia nunciata, demum Septembrimense insecuta est. Elizabetha Angliae Regina, quô primum die decubuit, in Gallia mortua dict a fuit. [P. Matth. 6. Hist.] Denique excessum D. Matthiae Imp. quo ego tempore Viennae Austriae fui, in ipsa urbe aliquot ante horis, quam is contigit, vulgari memini.


page 286, image: s286

Hypomn. C. Prudentiam saepe esse vel a naturâ, vel ab experientiâ, non ex libris tantum

FAllimur, si prudentiam civilem vel ex solis libris hauriri, vel sine libris non addisci posse putamus. In quibusdam naturalis ingenii solertia, in aliis usus rerum, et per varia experiment a traducta vita, in rerum et negotiorum vim idonea subtilit ate penetrant. Quidam irrequietae cuiusdam diligentiae stimulis a naturâ admotis acti, suos mores anxiâ quadam venustate, nec perfunctoriâ solicitudine mitigant. Tum ipsa comitas, amorque solertiae et cura placendi, tum fraudis et malarum artium disciplin a ex vivo strepitu atque callidissimis experimentis hausta, non in usum, sed cautionem, et fortasse speciem invigilantem ipsorum animum informat. Non superba in his talibus, aut pervicax natura. Neminem prius ulla arte, quam humanitate atque obsequiis superare amant. nihil illis in colloquendo urbanius. cunctis cedere, ambire universos sciunt. Hi sunt idonei homines ad


page 287, image: s287

sapientiam facti: aut si vitiis foecundum animum tradent, non quotidianae nequitiae veluti moles; in quamcunque partem incubuerit, perniciosissimo casu omnia afflictura. Themistoclem praesentissimi in rebus omnibus consilij atque judicij fuisse proditum est. In rebus dubiis, quid conducibilius, quid ve peius esset, sagacissime prospiciebat, de futur is optime coniiciebat; quae ante manus erant, et strenue et dextre exequebatur. Atqui is omnium literarum rudis erat. [Thucyd. libr. 1.] Philippus Cominaeus avorum memoriâ ita laudabiliter scripsit historiam, ut non vereatur I. Lipsius [in not. ad Politic.] eum componere cum quovis antiquorum. Incredibile est, quam ille omnia videat, penetret, et arc ana consiliorum eruat. Et hoc laudum ipsius cumulum auget, quod tanta praestitit literarum omnium rudis, solo usu rerum peritus, et naturali quadam judicij bonitate. Nicolaus Machiavellus omnium judicio acutissime et prudentissime, quamvis non pari ubique aut piet ate aut probitate, scripsit Principem, disputationes ad Livium, Historiam, alia: in quibus ille


page 288, image: s288

conferendo domestica exempla cum externis, vetera cum recentibus, praesentia cum praeteritis, similia cum similibus, tam varie, quae ad politicas artes pertinent, tradit, ut historias Graecas, Romanas, Barbaras omnes pervolutasse videri possit. At vero is non modo non Graece, sed ne Latine quidem scivisse scribitur.

FINIS. Gratias tibi, Domine JESU!