08/2007 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check performed - no orthographical standardization

image: s001

CHRISTOPHORI FORSTNERI AUSTRII, Ad Libros Annalium XI. XII. XIII. C. CORNELII TACITI, NOTAE POLITICAE. Quae sunt CONTINUATIO Notarum Politicarum Ejusdem AUTHORIS, Ad sex Libros priores. FRANCOFVRTI, Sumptibus JOHANNIS BEYERI. M. DC. LXII.



image: s002

[Gap desc: blank space]

page 3, image: s003

SERENISSIMAE ET POTENTISSIMAE PRINCIPI. DOMINAE CHRISTINAE, Suecorum, Gothorum, Vandalorum REGINAE, etc. Perpet. Felicit.

NEque mihi, Serenissima REGINA, docendae isto libello civilis sapientiae ambitio fuit, neque


page 4, image: s004

Tibi magistro opus: satis amplis doctoribus instructae; majoribus tuis, et Regum maximo, Divo patre tuo. Sed cum aliquam ad te usque mei notitiam pervenisse, certis nunciis haut ita pridem didicissem: (caetera dicere, quanquam ad gloriam tuam pertinet, tamen modestia mea non patitur) statim cogitavi, quo donario Majestatem Tuam colerem. Nihil autem istâ rerum mearum


page 5, image: s005

tenuitate occurrit, quam SPECULUM tibi offerre, haut paullo nitidius, quam quod mundum tuum instruit. Quicquid in opere isto prudentiâ et virtute eximium occurrit, exemplo Tuo, quam ullis veterum aut recentiorum factis efficacius doceri potuit. Sed hic panegyrico locus non est. Habes, DOMINA, magnum Virtutum Tuarum praeconem, orbem terrarum; et consentientem


page 6, image: s006

humani generis famam, eodem utero Virtutem natam et CHRISTINAM, Quam vocem paulo post excipiet, longoque plausu prosequetur Historia quae quantacunque vel ubertate Livium, vel Tacitum gravitate exprimet; longe tamen infra Tuorum gestorum magnitutudinem posita, malignitatis quam adulationis censuram saepius experietur. Vale. Mombeligardi in


page 7, image: s007

Sequanis. Cal. Maji. An. Chr. M DCCLI.

MAJESTATEM, et in illa VIRTUTEM Tuam

Humilimâ reverentiâ colens

C. FORSTNERUS.



page 8, image: s008

LECTORI MEO S. P.

COeptum juvenilibus annis, longo dein tempore intermissum laborem, vergente in senium aetate resumo; bono publico; (ita voveo, speroque:) et curarum negociorumque meorum molestiis levandis Caeterum, quod nec olim, editis ad priores sex Annalium Taciti libros Notis feci, ut, qui multorum mos est, arreptis undique occasionibus


page 9, image: s009

moralis philosophiae praecepta cumularem; id nec in his libris factum ipse, Candide lector, observabis. Continui me perpetuo intra civilis disciplinae septa: quae propriis opibus dives, peregrinis mercibus non egebat: Illud tantummodo pristini, atque hujus conatus discrimen est, quod veteris aevi scriptores mihi juveni tractanti, ex omni terrarum orbe, et ab ultimis usque temporibus petere operis materiam, si non adlegentis profectum, tamen ad ingenii laudem, et variae


page 10, image: s010

lectionis gloriam pertinere videbatur. Provectior aetas, cum praeter recentis historiae cognitionem, multarum me rerum experientia instruxisset, non ultra famae, sed soli lectoris utilitati inservire jussit. Igitur reconditos Taciti verosque sensus ex illa caligine, qua eos sive rerum obscuritas, sive auctoris affectatio involvit, in lucem producere, et productos utplurimum recentioris, neque raro nostri aevi exemplis illustrare, una mihi cura, unumque studium


page 11, image: s011

fuit: in quo duorum praestantissimorum virorum amica judicia secutus sum: quorum alter [Note: Scipio Scaliger. le Chevalier de l'Escale. ] in commentationib. politicis texendis Consalvos, Davalos, Foxios, Arausionenses, Spinulas saepius quam Scipiones et Camillos, et frequentius Ambosios, Ximenios, Richelios, quam Agrippas, Sallustios, Mecoenates in consilium vocandos judicabat: alter [Note: Gabr. Naudaeus in Bibliograph. polit.] publico scripto, cum aliud non haberet, quod reprehenderet, gloriosam mihi


page 12, image: s012

nimiae eruditionis contumeliam impegit. Si finem, quem proposui, assecutus nonfui, facile veniam dabis homini, cui immensa negociorum mole, et perpetuis peregrinationum laboribus distracto secum et cum libris habitare rarissime concessum fuit. Sin ista placuisse sensero, non cessabo, horas aliquot de reip. procuratione decerpere, quas continuando operi impendam Vale.



page 13, image: s013

AD ILLUSTREM TACITI Illustratorem, Hospitem ac Patronum meum.

IN Tacito Tacitum vetus ignoraverat aetas,
Dum male defossas nescia sprevit opes.
In Tacito Tacitum curae agnovere recentes,
Dum bene defossas eruit unus opes.
Stat pulchri species operis, molisque vetustae
Relliquiae [Reg: Reliquiae] , e mersâ naufraga cymba rate,
Conquirunt alii tabulas, et inania tractant
Signa, alii funes scissaque vela legunt.
FORSTNERUS vanae nil captus imagine pompae
Ingenio exhaurit nobiliora suo.


page 14, image: s014

Excutiant apices reliqui ac loca hiantiae captent,
Et, quod in externo cortice vile, petant;
Iste labor Taciti scrutatur viscera, non est,
Hoc sine cur ejus noscere scripta velim.
Haeret in objecta vulgaris inertia larva,
Et speciem tantum solaque verba notat.
Altius immergit magnam solertia mentem,
Rimaturque sinus, et loca clausa subit.
Hinc opus effectum, justique voluminis instar
Provocat exemplo tempora nostra siso.
Excipit has curas laeto res publica plausu,
Et fallax artes hîc legit aula suas,
Libertas moriens domini inde, et caetera serva,
Regia vis, specie Principis, usque latens;
Iura, patres, populus, famulae solatia turbae,
Et jam sublatae nomina vana domus;


page 15, image: s015

Continuae caedes properataque funera, virtus
Invisa, et summum, gloria magna, nefas;
Sanguine Majestas, sacrata, extrema Tyrannis,
Dedecus occulte, publicitusque pudor;
Imperii casus et segnia bella, nec armis
Parthe aut Teuto tuis pax metuenda minus
Annales Taciti replent, ubi pleraque clari
Materies operis nil nisi triste refert.
Sed juvat oppressae discrimina noscere Romae,
Et regnatricis prodita sacra domus
Quae Taciti memorata fide FORSTNERE recenses,
Et reseras studiis intima quaeque Tuis.
Scriptori sua forma redit, cultumque priorem
Auspiciis repetunt tam bona scripta Tuis.
Explicat obscuros Tacitus Te interprete sensus,
Et saepe indoctis quaeritur ipse NOTIS.


page 16, image: s016

Non illum credo melius potuisse juvari,
Lux deerat, lucem Te tribuente capit.
Hinc Tuus, ac famam Tecum partitus et aevum
Quam dederas lucem reddidit ille TIBI.

Observantiae testandae

Scripsit

JOANN. ALBERTUS PORTNERVS.



page 17, image: s017

CHRISTOPHORI FORSTNERI AD C. CORNELII TACITI Annalium Librum Vndecimum NOTAE POLITICAE.

HOrtis inhians, quos ille a Lucullo coeptos insigni magnificentiâ extollebat. Suilium accusandis utrisque immittit.]

[Note: Cap. I.] Sub malis principibus, etiam sub ignavis, quorum facilitas hiantes amicorum cupiditates, intendit, [Note: Tac. 1. hist. 12.] opes pro crimine sunt. [Note: Tac. 1. hist. 2.] Nam praeter cupiditatem aliena habendi, etiam instillant auribus et animis Principum calumniatores aulici, auri vim atque opes principibus infensas. [Note: Tac. 11. ann. 1.] Quo praetextu Valerium Asiaticum Messalina perdidit, illius hortis inhians. [Note: Ibid.] Et Sextus Marius, Hispaniarum ditissimus falsô crimine Saxo Tarpejo dejectus


page 18, image: s018

fuit. Ac ne dubium haberetur, magnitudinem pecuniae malo vertisse, aurarias ejus, quanquam publicatas sibimet Tiberius seposuit. [Note: Tac. 6. ann. 19.] Et Mucianus cogendis pecuniis intentus non jus aut verum in cognitionibus, sed solam magnitudinem opum spectabat. Passim delationes: et locupletissimus quisque in praedam correpti. [Note: Tac. 2. hist. 84.] Cum Marius et Sylla patriam lacerarent, saevitiae causam avaritia praebuit, et modus culpae ex pecuniae modo constituebatur; et qui fuisset locuples, fiebat nocens, suique quisque periculi merces: nec quicquam videbatur turpe, quod esset quaestuosum. [Note: Vellei. Pater c. 2. hist.] Equitibus Hierosolymitanis, quos vulgus Templarios appellabat, magnitudinem opum exitio vertisse plurimos asserunt. [Note: Bodin. 3. de rep 7. Lips. in Monit. Naucler. vol. 2. gener. 44. Hartm. Schedel. Chron. p. 222. Paul. Aemyl. lib. 8. hist. Franc. Nicol. Vigner. Chron. Eccles. ad ann. 1310. et 1311.] Patrum memoriâ Pius IV. Pontifex Ascanium Cornium, Cornelium Bentivolium, Joannem Franciscum Balnei Comitem, Vitellios


page 19, image: s019

et Ferrariae Ducem litibus vexavit, quo condemnatis aut transactione molestiam redimentibus numos extorqueret, Altemsiis et Borromaeis propinquis ditandis. [Note: Io. Bapt. Hadrian. 18. hist.] Et nuper Urbanus VIII. Pontifex ac Barberini eâdem cupiditate, atque iisdem artibus Castrum Parmae Duci erepturi credebantur. Quae quanto frequentius sunt, tanto laudabilior est Gregorii Cardinalis Ambosii continentia, quam, qui vitam ejus linguâ Gallicâ scripsit, Michael Bauderius sequentem in modum recitat. Possidebat Nobilis quidam praedium avitum, et in illo domum, quae condicionem ejus minime dedecebat, vicinam Galiono; quô secessu Cardinalis gaudebat, quoties primum curis ac negociis fatigatum otiô relaxare vellet. Aderunt praedii domino, quae plurimis ex nobilitate; plures liberi, et arcta res familiaris. Quae illum ratio impulit vendendi,


page 20, image: s020

quod retinere non poterat. Igitur consilium aperit vicino suo, praecipuum in Cardinalis gratia locum obtinenti. Is laetus deferre rem patrono gratam, paullo post jussu Cardinalis adducit hominem tanquam de pretio conventurum. Itur, prandetur: post prandium Cardinalis hospitem in interiores aedes deductum familiariter monet, ne agrum, et aedes, in quibus majores ipsius consenuissent, ipse natus esset, cuiquam pretio addiceret. Illô domesticam inopiam, nubilem filiam, dotis necessitatem obtendente, Cardinalis satius esse, mutuo sumere numos, quam vendere fundum ajebat. Et postquam Nobilis foenoris ingluviem, damnaque, bono patrifamilias cavenda objecisset; Cardinalis, quid autem? inquit, si quis tibi gratis et sine usuris numos crederet, nec, nisi cum commodum fuerit, restituendos? Cui Nobilis eximis praecordiis ducto suspirio, istiusmodi amicitiae officia seculi mores non admittere,


page 21, image: s021

respondit. At ego, Cardinalis ait, talis tibi ero. Et cum dicto pecuniam, quanta necessitati sufficeret, homini numerari jussit.

Adjungitur hostibus Britannici educator]

Infaustam plerumque istiusmodi hominum in rep. gerenda, consiliisque dandis operam fuisse docebo ad librum XIII. [Note: Cap. 14.]

Auri vim atque opes principibus infensas.]



page 22, image: s022

Oratio digna sycophantâ aulico, qualis Sosibius erat: qui, quod cupiditas et avaritia erat, curam salutis et securitatis Principis credi volebat. Verum est, auri vim atque opes, tanquam depellendae tyrannidis instrumenta, tyrannis infensas esse: quod vel solius Dionis Syracusani exemplô satis comprobatur: [Note: v. Cornel. Nep. et Plutarch. Dion.] at falsum est, opes atque divitias bonis et praeclaris principibus exitiosas: [Note: v. Forstn. Not. ad 4. Annal. c. 72. verb. Pacem exuere; nostra magis avaritiâ etc.] uti neque nobilitatem, gestos honores, crebra comitia, quaeque alia tyrannis suspecta et invisa esse solent. Princeps clementiae, fortitudinis ac prudentiae laude famâque conspicuus aut nunquam experitur, aut non timet ambitionem privatorum, quantumvis magnis opibus suffultam. Necesse est odiô aut contemptu laboret apud cives, in quo ambitionis et pravorum consiliorum tela haerere debent. Cui consequens est, rarius incurrere pericula a subditorum ambitione, qui fuccessione


page 23, image: s023

aut electione regno admoventur: Saepius, qui jus suum armis asserere ac tueri coacti fuerunt. Nam hi odium, (injustum quantumvis) et odii pericula vix effugiunt. Semper metuunt, qui, (tametsi necessitate coacti) alios offenderunt: Ut a metu ac periculis tutus sis, custodibus corporis, (interdum externis) castellis, tributis, quaeque alia popularibus gravia, insolita, ingrata, opus est. Ita offensa metum, metus novas offensas generat. Quod Henrici VII Angliae Regis historia egrege docet. [Note: Descripta a Francisco Bacono Angliae Cancellario.] Da mihi ergo principem, quem nec odio habeant, ut saevum aut avarum nec contemnent, uti stupidum, stultumque cives; et dabo tibi subditos faciles, obedientes, ac per omnia morigeros. Etenim valde profecto absurdum est, principes amorem et obsequium a subditis seu sperare, seu exigere nullô beneficiô obstrictis, sed neglectu, avaritiâ, crudelitate exasperatis. Vicissim


page 24, image: s024

improbe cives et impudenter sui tutelam, amorem curamque exigunt a principe, quem contumaciâ irritaverint. Ut proinde certissimum sit, bono et benefico principi, et qui prudentiae simul civilis ac militaris laude floreat, dociles ac morigeros cives contingere: malum saevis moribus imputare debere, si carnificinae impatientiâ subjecti jugum excutiant.

Illud praeterea observatione non indignum est, nimias opes periculosiores esse in liberâ repub. quam in principatu: quia ibi aequalitatem civilem enormiter excedunt: hîc principis fortunam non attingunt. Sed ibi quoque corruptam moribus rempub. esse praesupponi debet, ut si adsit emptor, praesto sint, qui patriae libertatem vendere velint; Potuit Caesar in corruptâ Rep. quod Spur. Melius in sanâ et valente irritô conatu tentavit.



page 25, image: s025

Quando genitus Viennae, multisque et validis propinquitatibus subnixus turbare gentiles nationes promptum haberet.]

Quod modo de opibus ac divitiis dixi, id de potentiâ quoque subditorum dici debet, illis tantum principibus metuendam, qui odiô, meritô, immeritove, nihil interest, contemptuqve injuriis et periculis obnoxii sunt. In his enim verum est, qvod Tacitus dixit [Note: Tac. 2. hist. 92.] nunqvam satis fidam potentiam esse, ubi nimia est: et qvod Galeatius Gualdus, [Note: Talib. 25. hist.] principem non habere capitaliores hostes, quam potentes subditos: et Franciscus Baconus; [Note: Oper. polit. et moral. cap. 28. adde Savedr. Symb. Polit. 17.] a magna Nobilitate splendorem Principi, addi, potentiam diminui. Sine his exanime cadaver est reliqua populi faex. Hi anima sunt omnium, quae in Repub. honeste,


page 26, image: s026

vel secus geruntur. Hi obsequii et fidei popularium sponsores, hi proxenetae; iidem ventorum quibus mare illud populare intumescit, Aeoli; quorum nutu vel incenduntur vel detumescunt seditionum, rebellionumque procellae. Talem Claudio Sosibius exhibuit Valerium Asiaticum, qui genitus Viennae, multisque et validis propinquitatibus subnixus turbare gentiles nationes promptum haberet. Talem in historia describunt, apud Belgas Guiliclmum Arausionensem Guido Cardinalis Bentivolius, [Note: Relat. de Belg. feder. lib. 2. c. 2. et hist. Belg. lib. 1.] Famianus Strada, [Note: 1. hist. bell. Belg.] Hieronymus Conestaggius, [Note: hist. bell. Belg.] et Nicolaus Burgundius. [Note: Hist. bell. Belg.] Ejusmodi auris popularibus nuper provectus Joannes Bragantiae Dux, Lusitaniae sceptrum Philippo Regi eripuit. [Note: Victor. Sir. hist. tom. 1 lib. 1. p. 119.] Hi tales beneficiô vel metu obligandi sunt, ut regiarum esse partium, quam popularium malint. quod tamen praecipi quam obtineri promptius est. Nuper [Note: Ann. 1642.] Hispaniae Rex Cardinalem Trivultium,


page 27, image: s027

nimiâ apud populares gratiâ ac potentiâ suspectum, specie honoris Mediolanô Madritum eô consiliô evocavit, ut praeceptis parentem ab amicis et clientibus avelleret, reluctantis contumaciam publicatione amplissimarum facultatum castigaret [Note: Victor. Sir. hist. tom 2. lib. 2. p. 884.] Paullo ante [Note: Ann. 1641.] Galli Philippum Aglium suis consiliis apud Sabaudiae principem viduam adversum Augustae Taurinorum inter sacra mensae et saltationum ludicra noctu captum evestigio Pinarolum abduxerunt; retentô eodem tempore clausoque in arce Comite Ludovico, Philippi patruô, et reliquis ex familia, ne quas apud populum Philippi amantissimum turbas suscitarent, alio migrare jussis. [Note: Galeat. Guald. hist. lib. 26]



page 28, image: s028

Claudius nihil ultra scrutatus]

uti mos est ignavorum principum, nihil corum, quae fiunt acquirentium. Brevi auditu quamvis magna transeunt impares curis gravioribus. [Note: Tacit. 2. hist. 59.]

Neque data Senatus copiâ, intra cubiculum auditur]

[Note: Cap. II.] vide quae dicemus ad XIII. [Note: cap. 4.] et XV. [Note: cap. 61.] Annal.

Messalinae quoque lacrymas excivit etc.]

Crocodyli lacrymae! [Note: v. Piccart. Observat. dec. 3. c. 1.]



page 29, image: s029

Adeo ignarô Caesare ut etc.]

Propudium Principis! stipes! caudex!

Flens Vitellius, commemoratâ vetustate amicitiae etc. Dein percursis Asiatici in Remp. officiis, etc quaeque alia conciliandae misericordiae videbantur, liberum ei mortis arbitrium permisit. Et secuta sunt Claudii verba in eandem clementiam.]

[Note: Cap. III.] Clementiam, quae dum misereri videretur, quam maxime saevit. Illam ego olim atrô calculô damnavi in Notis ad primum Annalium: [Note: p. 171.] Quo portinet Suetonii locus de Domitiano Caesare: [Note: Sueton. Domit. c. 11.] qui nunquam tristiorem sententiam sine praefatione clementiae pronunciavit: ut non aliud certius atrocis exitus signum esset, quam principii lenitas. Quosdam majestatis reos in curiam induxerat: et cum praedixisset, experturum se illâ dic, quam carus Senatui esset, facile perfecerat, ut etiam more majorum puniendi condemnarentur. Deinde atrocitate poenae conterritus, ad leniendam invidiam intercessit, his verbis: permittite,


page 30, image: s030

Patres conscripti, a pietate vestrâ impetrari, quod scio me difficulter impetraturum, ut damnatis liberum mortis arbitrium indulgeatis. Nam et parcetis oculis vestris, et intelligentme omnes Senatui interfuisse.

Tantum illi securitatis novissimae fuit.]

Illius insigne aliud exemplum refert de Theodoro Cyrenaeo Valerius Maximus [Note: 6 dict. fact. mem. c. 2. fi.] De Henrico Ratisb onensi Episcopi narrat in Annalibus Bojis [Note: lib. 15.] [transcriber: footnote sign (b) is missing]Andreas Brunnerus, quotannis sibi parentari vivo jussisse, nullâ re praetermissâ in justis Pontificiis usurpari solitâ: sacris ipsum adstitisse, lessumque sibi cantantes audivisse, non aliter, quam ut vivi hominis umbram. Tumulum duodecimo, quam illum subiret, annô, apertum prae palatio amasse, velut propriam domum, et liberam curis.



page 31, image: s031

Nocturnae quietis species objecta: et: hanc ambigitur, qualicumque in somniô ipsi fratrique perniciem allatam.]

[Note: Cap. IV.] Majestatis crimen, omnium calumniarum coagulum, omnium accusationum complementum [Note: Tac. 3. ann. 38.] vinculum ac necessitas silendi, [Note: Tac. 3 ann. 67.] ubi per vera delicta saeviendi materiem non habet, vana innocentiae impingit, stolida, frivola; si mollius accipias, miseranda. [Note: Tac. 2. ann. 30.] Granio Marcello objectum, statuam ejus altiusquam Caesarum sitam et alia in statua, amputatô capite Augusti, effigiem Tiberii inditam. [Note: Tac. 1. ann. 74.] Torquatus Silanus a Nerone mori adactus fuit, cui accusatores objectabant, prodigum largitionibus; nec aliam spem quam in novis rebus esse. Nobiles habere, quos ab epistolis, et libellis et rationibus appellet; nomina summae curae et meditamenta. [Note: Tac 15. annal. 35.] Pomposianus a Domitiano interfectus, quod habere imperatoriam: genesin vulgo ferebatur, et depictum orbem terrae in membranis, concionesque


page 32, image: s032

regum ac ducum ex T. Livio circumferret: quod servis nomina Magonis et Hannibalis indidisset. [Note: Sueton. Domit.] Vestinus consul a Nerone occisus est, quod imminentes foro aedes, decoraque servitia, et pari aetate habebat. [Note: Tac. 15. ann.] Junio Blaeso exitio fuit, quod aegro Principe laetos dies ageret. [Note: Tac. 3. hist. 38.]

Quod Britannicum praeceptis, Claudium consiliis juvaret.]

Vide nostra ad XIII. [Note: cap. 14.]

Cuncta legum et magistratuum munia in se trahens Princeps, materiam praedandi patefecerat.]

[Note: Cap. V.] hic locus ad illa pertinet, quae dicam ad XIII. [Note: cap. 4.]



page 33, image: s033

Nec quic quam publicae mercis tam vaenale fuit, quam advocatorum perfidia. v. Nostra ad secundum annal. [Note: verb Inter quae L. Piso ambitum fori etc.]

Cujus de potentia et exitio etc.]

Acute ista duo conjunxit Tacitus potentiam et exitium. Extrema potentiae exitium occupat.

Nihil a quoquam expeti, nisi cujus fructus ante praeviderit.]

[Note: Cap. VII] Quippe ita humani ingenii conditio fert, utilibus magis quam honestis moveri: neque vitam, sanitatem, facultates alienis utilitatibus commodare, nisi cum foenore vidi. Risique saepe hominum quorundam a magistris musteorum ineptiam, qui sub primum in Aulam adventum in veterum ministrorum turpi lucri cupiditatem ac sordes (ita appellabant mercedem salariorumque petitiones) scholasticâ arrogantiâ declamabant, nihil aliud quam honorem, existimationem sui dominique opum praeteroa contemptum


page 34, image: s034

ineptissimâ gravitate crepantes. Sed postquam conjugii vinculis irretitis annô evolutô parvulus aulâ luderet Aeneas: ilico

___ incoctum generoso pectus honesto

Defervescere, et qui paulo ante plus quam philosophicô superciliô opes, vitae subsidia, despectaverant, supra caeteros Suilii Cossutiani argumentis salaria importunissime flagitabant. Profecto fides et dexteritas ministri nullo pretio et praemio aestimari possunt: quod utcunque magnum vix unquam meritis respondet. Saepe regis regnique salus consiliis, curae, solicitudini, vigiliis ministri debetur, meritum, quod nulla salaria aequant.

Etiam illud rerum Dominis considerandum est, rarae felicitatis esse, unum ingeniô ac prudentiâ magnum virum famulum habere: his contra facile dominos plures offerri ex quibus,


page 35, image: s035

qui pinguiorem condicionem obtulerit, plerumque praeferri.

Summaque imperii ambigua, minora sine cura haberi.]

[Note: Cap. VIII.] Similis Taciti sententia extat primo historiarum. Conversis ad civile bellum animis externa sine cura habentur. Et altera quarto annalium: ubi pavor internus occupaverat animos, nullam in eo Senatus curam, si extrema imperii dehonestarentur. Armis parta, justo imperio, moderatione praesidum, et magistratuum, etiam castellis praesidiis, ac praesidia stipendiis servantur: quae cuncta negliguntur apud exteros, rebus domi turbatis. Huic consequens est illa demum imperia, illasque Respub. quaesita armis aut pecuniâ tueri, quae domi quietem nullis solicitatam turbis habent. Illas contra, quae sive insitâ ingenii levitate, sive irritatae motibus et mutationibus agitantur, facile partis


page 36, image: s036

excidere. Quam rationem a prudentibus reddi videmus, cur Galli quaerendis quam retinendis provinciis meliores semper habiti fuerint.

Irâ magis quam usu praesenti accensus]

Principem non amore non odiô, nisi quae regno conducant, abripi debere, ad XIII. annalium. [Note: Cap. 12.] docui. Eadem irae atque indignationis, quae amoris ratio est: quam in potestate habere oportet eum, qui magnis rebus intentus est; ne, dum illi indulget, has evertat. Istâ prudentiâ, cum Hannibalianis temporibus Romani duces L. Postumio Praetore magnâ quoque clade a Gallis affecti fuissent, Consul in Senatu disseruit: cum ab Hannibale jugulum Reip. foderetur, illic scuta objicienda esse. Reliqua vulnera interim dissimulatione tegenda. Perituros Romanos, si tantum audeant, quantum dolor et ira suadeant. [Note: Andr. Brunn. 2. ann. Bojor. ex Liv.] Imprudenter ex diverso Ludovicus XII. Galliae Rex cum pertinacissimos hostes suos, Helvetios stipendiorum


page 37, image: s037

levi augmento sibi conciliare posset, veteri odio et indignatione abreptus tributarium se Helvetiis fore negavit. [Note: Guicciard. 10 hist.] Duae parvae res parvi animi hominem perdunt; exigua victoria, et exigua jactura. illa securum facit, haec iratum. Securus omittit, quod habere se putat, perditque quod acquirere poterat, iratus in casum dat, quod amisisse se putat, et nondum amiserat. [Note: Marchio Malvezz. hist. anni 1639. p 128.]

Implicatur obsidione urbis validae.]

Validarum urbium arciumque obsidia sunt currentium victoriarum remorae et magnorum exercituum sepulchreta. Quod olim monui ad secundum Annalium. [Note: verb. nec minor Germanis animus. etc.] Hic scopulus est, quem omnes notant, et nemo satis cavet.


page 38, image: s038

Agmini exemplorum, quae retulimus, addendum, Pictavii obsidionem Colignii et sociorum ingentem tum temporis exercitum inutilem reliquo belli reddidisse. [Note: Aubign. 5. hist.] Eundem errorem a Cardinali Lotharingo notatum, et Hugonotis objectum paulo post Regii errarunt, cum post victoriam Monconturensem, quae animam ac vitam cum sanguine Hugonotis eripuisse videbatur, Dux Andegavensis, ad Sancti Joannis oppidum impegit: ac dissipavit vires, quas hostium reliquiis persequendis utilius impendisset. [Note: Silhon. ministr. d' estat. libr. 1. c. 8.] Postremo Leonardus Torstensonus ad Fribergam Misniae obsidionem impendia ac pericula edoctus, cum ad Brinnam Moraviae in eundem scopulum impegisset, felix ac fortunatus Imperator, malignam male solertium hominum censuram effugere non potuit, seu nimia praedae, quae immensa in id oppidum congesta fuerat, cupidine


page 39, image: s039

abreptum, seu Viennam et Pacem noluisse, qui bello materiam superesse volebat.

Tunc distractis Orientis viribus, et quonam inclinarent, incertis, casus Mithridati datus est occupandi Armeniam.]

[Note: Cap. IX.] Nunquam saepius ab imperitis, et nullâ rerum experientiâ subactis ingeniis peccatur, quam cum, quae semel facta gestaque fortuna, et felix exitus commendarunt, omni tempore fieri gerique posse credunt: ignari saepe non tam prudentiâ, quam occasione negocia confici; certe sine hac illam parum proficere. Ut non sine ratione noster olim amicus,


page 40, image: s040

Thomas Campanella Deum, Prudentiam, et Occasionem omnium actionum, mutationumque politicarum principia constituat. [Note: lib. de Monarch. Hisp cap. 1.] C. Caesar M. Lepidi societate, quanquam magnis condicionibus invitaretur, abstinuit; cum ingenio ejus diffisus, tum occasioni, quam minorem opinione offenderat. [Note: Sueton. Caes. c. 3.] Otho opportunos magnis conatibus transitus rerum, sciebat. Proin agendum, audendumque, dum Galbae authoritas fluxa, Pisonis nondum coaluisset. [Note: Tacit. 1. hist. 21.] Nuperrime Fridericus Henricus Auriacus, cum filio secundam Angliae Regis filiam ambiens repulsam tulisset, paullo post, ubi opes suas contra rebelles Regi necessarias videbat, primogenitam obtinuit. Praecipuum ejus, quam tradimus, observationis documentum est, odium aut contemptus Principis, quae conatibus plane impossibilibus, aut saltem ingenti difficultate implexis pronam ac facilem viam sternunt. Dion Syracusanus non tam suis


page 41, image: s041

copiis quam odio tyranni, maximô animô, duabus onerariis navibus, quinquaginta annorum imperium, munitum quingentis longis navibus, decem equitum, centumque peditum millibus, profectus oppugnatum, quod omnibus admirabile est visum, adeo facile perculit, ut post diem tertium, quam Siciliam attigerat, Syracusas introierit. [Note: Cornel. Nep. Dion.] Quâ eadem facilitate Jaromirus Bohemiam Boleslai regis odiô flagrantem subegit. [Note: Andr. Brunn. 9. annal. Bojor.] Et nostra aetate Gustavus Adolphus Sueciae Rex potentiae Austriacae molem immensam, tot temporum seculis, tot exercituum robore nixam, fundatamque quinque millib. aggredi ausus est; felicissimô successu: at inutili consilio, nisi indignantem Germaniam in partibus fore praevidisset.

Alia huic vicina observatio est, quod virtutes quaedam, cum in noon sua tempora incidunt, semper reprehensionem, interdum quoque exitium merentur: Vitia quoque illo rerum statu, quô corrumpere


page 42, image: s042

et corrumpi seculum vocatur. [Note: Tac. Germ. 19.] praemia consequuntur, virtuti debita Isto sensu Manlium Capitolinum a populô Roman. damnatum Livius [Note: Dec. 1. lib.] virum vocat, nisi in libera civitate natus esset, memorabilem: et Tacitus, [Note: Agric. c. 5.] militaris gloriae cupidinem ingratam temporibus: et Henricus Davila [Note: 3 bell. civil. pag. 114.] Antonium Borbonium Navarrae Regem egregium principem, nisi in turbas civiles incidisset. Sed haec nemo melius Machiavello docuerit tertio de Republica. [Note: cap. 8. et 9.]



page 43, image: s043

Atr ociorem quam novo regno conduceret, vide Nostra ad XIII. Annal. [Note: c. 11.]

At Parthi imperatores cum pugnam pararent, foedus repente faciunt, cognitis popularium insidiis, quas Gotarzes fratri patefecerat: congressique primo cunctanter dein complexi, dextras, apud altaria Deûm pepigere, fraudem inimicorum ulcisci, atque inter se concedere.]

Pessimum illorum scelus est, qui nullâ ministerii aut officii necossitate coacti, solâ malitiâ aut accendunt inter principes odia, aut fovent; prorsus digni, qui male pereant. [Note: v. Not. ad 2. Annal ad verb. Invisus Tiberio, quod eum Rhodi agentem etc.] Sed et lubricus illorum status est, et praeceps in ruinam condicio, qui principi, seni praesertim, ac illi, qui proximus imperio destinatur, aut duobus fratribus medii, neglectu aut studiis in alterutrum nimii sunt. Nam ille orientem a suis solem adorari iniquissime feret; hic privatam


page 44, image: s044

quoque fortunam suam nullis officiis coli contemptum sui odiumve interpretari, et saepius punire solent. Tiberius Archelaum Cappadociae Regem in exitium impulit, invisum sibi, quod eum Rhodi agentem nullô officiô coluisset: qvanqvam id Archelaus non per superbiam omisislet, sed ab intimis Augusti monitus: quia florente Caesarum sobole intuta Tiberii amicitia credebatur [Note: Tac. 2. annal.] Qvod si omissi officii tanta offensa est; multo majus periculum ministros adire consequens est, qvi inter offensos fratres, patremve ac filium injuncta sibi ministeria exeqvuntur; eâ fide, qvae semper apud alteram partem pro crimine est. Io. Franciscus Gonzaga, Mantuae Marchio, Ludovico filio haut levibus causis iratus, Claudium Donnesmontium ad Sigismundum Imperatorem ablegaverat, proscriptioni Ludovici, et alterius heredes designationi impetrandae. Hunc virum caetera egregium prava consilia


page 45, image: s045

perdiderunt; ut medius patri ac nato digladiantibus, non concordiam, sed arma et vindictam afferret, paternâ potestate, domini imperio satis excusari se credens: et ignarus, haut diuturnas esse ejudem Sanguinis iras: ac secutâ reconciliatione indignationem in ministros verti. Igitur Ludovici jussu, qui plus nimiae famuli diligentiae, quam paterno dissidio imputabat, intra proprios lares confossus est. [Note: Ant. Possevin. lib. 5. histor. Mantuan.] Inter hos scopulos tutissima enavigandi ratio est, unius honesti justique famam captare; omnia consilia servandae aut reducendae concordiae applicare; Domino ministeria, aemulo osficia, sed communia, tralatitiaque exhibere; nullas literas nisi honorem ac reverentiam contestantes scribere; nullas accipere, nullas transmittere, nisi a Principe aut Senatu inspectas, probatasque; Postremo ita se gerere ut semper Principi fidem, propinquo illius reverentiam utrique rectum ac pacis amantem animum approbare possis.



page 46, image: s046

Ne quid aemulationis existeret, penitus in Hyrcaniam abiit.]

Vide nostra in omissis ad secundum Annal. [Note: adverb. petere interim, ne Vonones in Syria haberetur etc.]

Illud praeterea ad hunc locum notandum est, haut exiguam prudentiae partem esse, occurrere invidiae, et cedere interdum, quam pelli locô malle. Quomodo Artabanus Parthus Tiridati viribus impar in longinqua et contermina Scythiae fugam maturavit, spe auxilii. Atque interim posse Parthos absentium aequos, praesentibus mobiles, ad poenitentiam mutari. [Note: Tac. 6. ann. 36.] Eodem consilio quamvis haut pari fortunâ Neapolin urbem, et regnum reliquerunt Alfonsus et Ferdinandus Reges; [Note: Guicciard. 1. hist.] et Mediolanum


page 47, image: s047

a Gallis occupatum [Note: Guicc. 4. hist.] [transcriber: footnote sign * is missing] Ludovicus Sforza ac ditionem a Pontifice invasam Franciscus Maria Urbini dux [Note: Guicc. 12. hist.] quam uterque postea felicissimâ facilitate recuperavit. Cum Pandolfum Petrucium Caesar Borgia Senis, ubi civili nomine Principem agebat, armis extrudere vellet, Petrucius generoso consilio effugere eam tempestatem, et cives liberare periculo maluit; interdiu moerentib. plerisque atque lugentibus cum honesto potius quam valido comitatu urbe exccdens. Cujus facti mirâ celebritate non modo veterem detersit invidiam, sed ampliorem etiam gratiam apud cunctos ordines adeptus, paulo post decedente Senensi agro Borgia decreto publico ad patriae tutelam, qui sponte se fecerat exulem, revocatus est [Note: Guicc. 5. hist. Paul. Ion. in. Elog. Pandulfi Petrucii.]



page 48, image: s048

Ni Vibio Marso Syriae legato bellum minitante cohibitus foret.]

[Note: Cap. X.] Quod hic minitari bellum, id alibi, ostentare bellum [Note: 6 ann 37.] et metum Romani belli facere [Note: 6 ann. 36.] Tacito vocatur. Magni Principes, ac potentes Respub. ipsâ plerunque famâ bella profligant. [Note: Tac. German. 13.]

Poenitentiâ concessi regni]

Nemo se regem fuisse oblivisci potest: et si ipse obliviscere tui, caeteri tamen meminissent. Ille fovet turbas; hi quaerunt ducem et partes. Nemo, qui rerum olim potiebatur, palmum terrae in regno tenet, quin toti immineat. Ex quibus intelliguntur, quae apud Tacitum ex intimo prudentiae secretioris sinu, ideoque satis subobscure disseruntur de Flavianorum ducum cum Vitellio Imperatore tractatu, salutem et pecuniam et secreta Campaniae offerentium, si positis armis seque ac liberos suos Vespasiano


page 49, image: s049

permisisset. Et Vitellii quidem animum tantam invasisse torpedinem, ut si Principem eum fuisse caeteri non meminissent, ipse oblivisceretur. Caeterum ut quisque illi fidus, ita pacem et condiciones abnuislo, discrimen ac dedecus ostentantes, et fidem in libidine victoris. Nec tantam Vespasiano superbiam, suive confidentiam, aemulique contemptum, ut privatum Vitellium pateretur. Ne victos quidem Vitellianos laturos. Porro quod nomen, quem statum filio ejus fore? Nunc pecuniam, et familiam, et beatos Campaniae sinus promitti. Scd ubi imperium Vespasianus invaserit, non ipsi Vitellio non amicis, non denique exercitibus securitatem, nisi extincto aemulatu redituram. Non a Caesare Pompejum, non ab Augusto Antonium incolumes relictos. [Note: Tacit 3. hist. 64. et 66.] Carolus VIII. Galliae Rex Ferdinando Neapolitano Regi neque Calabriam, neque ullam aliam regni partem concedere voluit, caetera pecuniam


page 50, image: s050

oppida, dignitatem in Gallia haut abnuens. [Note: Comin. 7. comment. 14. Guicciard. 1. et 2 hist.] Quas condiciones a Ferdinando rejectas patruus Federicus postea accepit, Ducatum Andegavensem, et annuam pecuniam, regno ac periculis praeferendo. [Note: Guicciard. 5 hist.] Quô pertinet, quod Artabanus Parthus a Germanico petebat, ne Vonones in Syria haberetur, neu proceres gentium propropinquis nunciis ad discor dias traheret; et quae nos olim ad illum locum annotavimus in Omissis. [Note: Ad verb. Petere interim ne Venones in Syria haberetur etc.] Veneti Catharinam Corneliam Cypri Reginam Asolam, exiguum oppidum, [Note: Vide gli Asolani di Pietro Bembo.] Ostasium Polentanum, cujus donum Ravennam habebant (quanquam aliter rem gestam, et invitô Polentano deditionem factam tradat libro septimo historiae Ravennatis Hieronimus Rubeus) ne liberalitatis unquam poenitere posset, cum filio in Cretam deportarunt. [Note: Machiavell 6. hist. Flor.]



page 51, image: s051

Revocante nobilitate, cui in pace durius servitium est.]

Nam militares artes per otium ignotae; industriosque ac ignavos pax in aequo tenet: [Note: Tacit. 12. ann. 12.] neque magnis meritis ac praemiis idem in pace qui in bello locus. [Note: Tac. 1. hist. 5.] Quanquam hodio neque sanguini neque meritis praemia rependuntur. Gloriae fumo vitam ac facultates impendunt quia singulari principum artificio opinio invaluit, plebeios pecuniâ, nobilitatem sanguine tributa exsolvere: et sibi rem ac fortunas mercimoniis, caeterisque pacis artibus quaerere, vile ac sordidum; bellorum latrociniis in alienam utilitatem insudare gloriosum esse. [Note: v. Boccalin. 2. ragguagl, 39. et 62.]



page 52, image: s052

Parthi quanquam victores et longinquam militiam aspernabantur.]

qui hodie plerarumque gentium mos est, ut, pro finibus tuendis militare gratis, nulloque obstricti stipendio, extra patriam persequi hostem minime teneantur.

Ingens gloriâ, atque eo ferocior, et subjectis intolerantior.]

Duae maxime res licentiam, ferociamqve Principum attollunt, intenduntque; hinc gloria, et perpetuum fortunae obsequium; inde Longi temporis dominatio. Illius apud Tacitum oxemplum praeter Bardanem est Italus Cheruscorum Rex, secundâ fortunâ ad superbiam prolapsus. [Note: Tac 11. ann. 17.] Deberent Principes, quaecunque sibi secunda ac felicia eveniunt, tanquam a Dei liberali manu profecta suscipere; atque istiusmodi gratitudine uberiorem divini Numinis benignitatem provocare. At secus evenit. Quippe plerique suis consiliis, suisque viribus prospera provenisse rati, elatique gloriâ,


page 53, image: s053

Timothei Atheniensis [Note: Plutarch. Sylla.] exemplo deseri a fortuna, vel, quod dicere sanius est, a Deo merentur. Cujus rei evidentissunum quoque ac sane lugubre documentum nobis praebet Carolus, ultimus Burgundiae Dux, ambitione, superbia, ac crudelitate funestum, quem ad Nanceium habuit, exitum promeritus. [Note: Comin. comment. Paradin. annal. Burgund.]

Vetustate Imperii coalita audaciâ Nero diu meditata scelera non ultra distulit. [Note: Tac. 14. ann. 1.] Et Tiberius vi dominationis convulsus et mutatus est. [Note: Tac. 6. ann. 48.] et Vannius Suevis a Druso Caes. impositus primâ imperii aetate clarus acceptusque popularibus, mox diuturnitatem in superbiam mutans, regnô pulsus fuit. [Note: Tac. 12. ann. 29.] Idem eandem ob causam Ferdinando Seniori Regi Neapolitano accidit. [Note: Guicciard. 1. histor. adde Not. ad init lib. XIV.]



page 54, image: s054

Venationi intentum interfecere]

venandi studium extulerunt laudibus, aut vituperii multi, ut cuique genius fuit, quos refert meus olim praeceptor Christophorus Besoldus libro de juribus majestatis [Note: Sect. 3. cap. 7.]

Insigne extat exemplum insanae voluptatis cum immani crudelitate conjunctae de Bernabo Vicecomite, apud Bernardinum Corium [Note: Hist. Mediol. par. 3. pag. 247. et seq.] et Antonium Possevinum. [Note: Hist. Mantuan. lib. 4. p. 405. et seq.] Is, si quis leporem, capream, aprum, aut aliud genus ferarum insecutus convincebatur, illi oculos eruebat; etiam laqueo suspendebat, facultates fisco addicebantur. Qui crudelitatem fugâ evaserant, perpetuô exiliô et bonorum amissione multabantur. Quibusdam etiam aedes solo aequatae, postquam pecuniam omnem detraxisset.


page 55, image: s055

Inaudita hactenus sevitia duos cucullatos impulit, atrocitatem morum coram accusare. Intumuit alieni consilii im patiens princeps; et increpitis monachis, quod sacris addicti profana curarent, ad dolum transiit, si qua importunos correctores impietatis crimine involvere posset. Ergo sciscitatus, an lepus a venatore rustico captus, ejus esset? cum affirmantes accepisset, ore renidens, sublato capite, et veluti rabie agitatus, subjunxit, non ergo Dei? nec responsum tolerans, ut impietatis convictos, cremari vivos jussit. Caeterum ut venatio oblectamento, noon item oneri aut dispendio esset, 5. canum millia ali asubditis jubebat; divisis per civitates et oppida agminibus: ut quacumque ditionis parte processisset, haberet ad manus, quibus voluptatem expleret. Graciles, aut plus justo obesos qvovis mense ad id delegatis ostentasse, capitale erat. perniciosum maxime, mor bo aliqvem defecisse: denique emisse ferinam, aut edisse, cauponib. stabulariis, tabernariis


page 56, image: s056

omni denique hominum condicioni exitiabile.

Si perinde amorem inter populares, quam metum apud hostes quaesivisset.]

Amarian timeri a civibus principem praestet? ad sextum annalium olim tractavi: [Note: Ad verb. mir umque amorem adsecutus erat etc.] quae non muto.

Magistratus potissimum exequebantur officia caeremoniarum.]

[Note: Cap. XI.] Invitat locus, de caeremoniarum ac sacrorum procuratione, deque administratione rerum ecclesiasticarum quidam, quatenus politico concessum est, adnotare. Istâ de re in scholarum templorumque pulpitis motas controversias in Rempub. exitiabiles utplurimum turbas invexisse, nostrorum juxta ac superiorum temporum experientia docet. Sunt [Note: Bellarmin et communiter Romano-Catholici] qui soli Papae Romano, sunt [Note: M. Ant. de Dominis in opere de repub. eccles. Thom. Bilson. de perpet. eccl. gubern.] qui praetcr


page 57, image: s057

hunc caeteris quoque Episcopis, sed iis solis omne id munus mancipant; omnibus qui sacri ordinis non sunt, ab illo remotis. Sunt qui omnem ecclesiasticam potestatem, illam saltem quam externam appellant, Principi tribuunt. In quem sensum Regem suum ecclesiae caput paulo ante Angli dicebant. Quidam Principum aliquot e Senatu adjunctis quibusdam ex ecclesiastico ordinc; quicquid juris sacri est, suô nomine administrari volunt. [Note: Plerique quos Lutheranos vulgus appellat. vide Ant. Fabr. Il. Saxon. lib. de Opt. eccles. stat.] Accesserunt, qui vel in populari statu, vel sub Regibus viventes, quibus diversa sacra sunt, et alia religio, populariter quoque per collegia ex plebe et Ministris composita Ecclesiam gubernant. [Note: Belgae federati, et qui in Galliâ Hugonotae vocantur.] Reliqui sunt Anabaptistae, et qui eâdem vaesaniâ hodie in Angliâ arroganti Independentium appellatione et alibi degunt; qui nullis legibus, nullâ disciplinâ, solô Numinis arcanô instinctu regi volunt. Mihi litem tanti ponderis praecipiti definitione meam facere neqve


page 58, image: s058

animus neqve auctoritas est. Illud monere sufficit, fortasse Deum ipsum Optimum Maximum Ecclesiae suae gubernationem non uni formae aut modo alligasse; sed pro hominum temporumque varietate illam maxime probare, quae honri Sanctissimi Numinis, et hominum aeternae saluti maxime conducit. In quam sententiam Tertullianus librô de velandis virginibus [Note: cap. 1.] dixit; regulâ Fidei, quae una omnino est, sola immobilis et irreformabilis, manente, caetera disciplinae et conversationis admittere novitatem correctionis: et in eundem sensum egregia sunt, quae Epiphanius tertio contra haereses disserit, illô locô, quo contra Aerium disputat. [Note: Haeres. LXXV.] Ita prima Ecclesiae tempora episcoporum, vel quod idem erat, (uti nuperrime fictô Messalini nomine summus vir Claudius Salmasius, et prolixô opere immensae lectionis David Blondellus docuerunt) presbyterorum collegiô, postea praecipuâ unius ex collegio auctoritate, sub sequentib.


page 59, image: s059

seculis plebis qvoqve adscitis suffragiis regebantur. Quod aliter fieri minime poterat: quando sub paganis Christiano nomini infensissimis principibus religio saevissimâ tyrannide premebatur. At ex quo Christianismum profiteri coeperunt Imperatores Romani, Ecclesiae res ab ipsorum arbitrio pependisse Socrates in historia [Note: Praefat. lib. V.] testatur. Ut minime mirandum sit, in Principatu popularem istam ecclesiasticae rei formam, tanquam regiae potentiae adversam suspeccamque noon probari. Sane in Gallia Hugonotarum presbyteria, conventus provinciales, et generales, Circuli, Deputati, et quibus aliis Religio munimentis sepiobatur, Regum vomicae ac carcinomata fuêre: tanquam iis ad Germaniae ac federatorum Belgarum exemplum in medio regno libertati praeluderetur. [Note: Cardin. Bentivol. Relat. de Hugonot.] Nec alia secretior causa fuit, quam propter Jacobus et Carolus Magnae Britanniae Reges in Scotiâ, abolita populari Ministrorum et Seniorum Ecclesiae


page 60, image: s060

administratione Episcopos substituere tantopere laborarunt, nisi quod hi parandae, aut intendendae dominationis, illi retinendae ac tuendae libertatis certissima instrumenta habebantur. [Note: Idem Bentrvol. Relat. de Belg. Hispan. par. 2. cap. 4.] Nam populi imperium juxta libertatem; paucorum dominatio regiae libidini propior est. [Note: Tac. 6. annal. 42.] Praeter ista illud quoque notandum, etiam in Optimatum ac populari statu non sine flagitio rerum ecclesiasticarum curâ arceri, qui ad Reipub. clavum sedent: quorum authoritatem inter Hugonem Grotium, Bogermanum aliosque superioribus annis periculosâ libertate ventilatam, et a Nicolao Vedelio nuper assertam [Note: Libro, cui titulum fecit, Episcopatus Constantini Magni.] scholasticâ vehementiâ alii publice impugnarunt. Funesta jurgia! quae cum collidant illos, qui Reipub. habenas tenent, cum iis, qui religionis obtentu in plebis animis regnant, nubes jam nunc cogunt, in atrocem aliquando tempestatem, in bonis consiliis mature dispellantur, erupturas. In


page 61, image: s061

proximo Anglicae turbae, sunt ex isto fonte prognatae: inde facilis est ad vicinos pessimi exempli transitus.



page 62, image: s062

Matri Agripinae miseratio augebatur, ob saevitiam Messalinae.]

[Note: Cap. XII.] hic locus, et in eundem sensum alter lib. XIII. [Note: c. 15.] addendus iis, quae ad III. Annal. [Note: Ad verb. et cum accusatores ac testes certatim perorarent etc.] diximus.

Neque Silius flagitii aut periculi nescius erat etc.]

Qui regiam sequuntur, rari illam sapientiam, capiunt quae facultates omnes ac vitam ipsam honesto postponere jubet. Praesentis exitii horrida facies futuri metu potior est. Praeterea fallendi spes et magna praemia non flagitia tantum, sed ipsa flagitiorum pericula commendant: ut opperiri futura, et praesentibus frui pro solatio sit. Etiam quibus innoxia consilia sunt, multa temporis beneficio, et industriae servantes, praesentibus afferre remedia satis putant. [Note: v. Henr. Davil. lib. 2. bell. civil. pag. 67.]

Claudius tres literas adjecit, quae usui imperitante eo, post obliteratae.]

[Note: Cap. XIV.] Inventa,


page 63, image: s063

qvae novitate magis qvam utilitate commendantur, dum authorum potentia aut fama, et novitatis gratia blanditur, sectatores laudatoresve reperiunt. Postqvam vel auctorum morte, vel vetustate eviluerunt, negliguntur, novisque semper cedunt. Manet Philippi Paracelsi medicina, perpetuô usu semper-nova. Manent, quaecunqve in manuariis artibus, veteribus institutis ingenio sa nostrorum temporum solertia addidit. At Raimundi Lulli, Neperi, Fluddi, Campanellae philosophia pene cum ipsis inventoribus evanuit. Vereor, ne idem futurum sit eruditorum nostri seculi virorum fatum, qvi Germanicae lingvae origines investigare, scribendi rationem reformarc, scabritiem laevigare, etiam ad molliorum carminum amoenitatem traducere, ambitio sô magis quam frugiferô studiô contendunt.

Amissis per interna bella nobilibus, et unoreliquo stirpis regiae etc.]

Cum hoc Italo jucundissimâ comparatione conferre


page 64, image: s064

licet, quae de Sanctio Bentivolio sexto historiae Florentinae narrat Machiavellus.

Potentiam ejus suspectantes, qui factionibus floruerant]

Inutilis illorum, ac plerumque noxia cautio est, qui, quod inter vernas suos Cato, inter cives facere solent; non tolerare modo rixas, ac jurgia, sed semina quoque dissidiorum jacere: quafi ista ratio ad secreta rimanda, ac dispellendas conspirationes praecipua eslet; cum tamcontra plerumque vertere, et in Principis perniciem ea res soleat: quod quia Machiavellus [Note: 3. discurs. ad Liv. 27.] et Cominaeus [Note: 6. Comment. 13. adde Forstn. Not. ad 2. Annal ad verba: Delectus est M. Aletus, etc.] praeclare docuerunt, non hîc repetendum venit.

Princeps suâ potentiâ verendus neque in Aula, neque in regno factiones vult. Aulae tamen dissidia minus periculi habent; et facile cohiberi possunt, ne in rempub. quid inde mali redundet. Philippus II. Hispaniarum Rex contraria Procerum in Senatu studia praesentia sua plerunque correxit [Note: Strada hist.] At in regno


page 65, image: s065

inter duas potentes factiones Principi obsequio et viribus destitutô praeter nomen nihil superest. Factiones debilem plerunque Principem arguunt, et qui impune contemni possit. Quo fit, ut potontiam unius suspectent, qui factionibus floruerant. [Note: Tacit. hîc.] Nam justitia, munisicentia, fortitudo, et ex virtutib. fama ut principi certam ac securam possessionem, sic quietem civibus promittunt; contra contemptu regnantium calcatae leges, soluti mores discordias, dein injurias efficiunt. Dum Henricus VI. Caesar aetate, potentia, adstricto et severô imperio validus seque et pacem sustentabat; omnes provinciae summa tranquillitate fruebantur. Ubi finem habuit; cuncta in praeceps acta. Palaestina, Italia, Germania seditionibus exarserunt. Postquam enim formidati Imperatoris reverentia cessit, et parum in legibus praesidii, ac plus vim quam modestiam valere constitit; eruperunt male suppressa desideria, et habendi


page 66, image: s066

libido [Note: Possevin. 2. hist Mant.] Catholicorum et Hugonotarum in Gallia, Unionis et Ligae in Germania inauspicata vocabula sub Principibus pueris [Note: Francisco II. Carolo IX.] aut seniô invalidis [Note: Rodolphô. Matthia Impp.] orta sunt. Contra Ferdin. II. Imp. potentiae securus, non minus Ligae, quam Unionis nomma in Comitiis Ratisbonensib. [Note: Anni 1630.] abolita voluit. Ex quo principio illa [Gap desc: Greek word(s)] vulgo deducunt, neqve Germanos Imperatorem, [Note: v. Forstner. ad 6. Ann. ad verb. Consiliis et astu res externas moliri etc.] neque Italos Pontificem [Note: v. Forstn. Omiss. ad lib. 6. ad verb. Consiliis et astu res externas moliri etc.] potentiâ praevalidum aequo animo ferre: et quod olim in Gallia multi etiam ex Catholicis Colignium et Hugonotas opprimi nolebans: noon tam publici curâ, quam Guisiorum odio, quorum magnitudini obicem illos ponere arbitrabantur. [Note: 10. Bapt. Adrian. 21. hist.] Rupellam a Ludovico XIII. domari plurimi ex Procerib. Gallis, ut dominatus stabilimentum, ac licentiae fraenum horrebant. Unde illa Bassompetrae vox: An eo stultitiae progrediemur, ut Rupellam capiamus?

Factionum id ingenium est, ut primum inter se collidantur, Regis aut reip.


page 67, image: s067

causam utrinque jactantes: tractu temporis vel utraqve, vel alterutra in ipsum Principem aut rempub. hostilia induat.

Remedia factionum Machiavellus [Note: 3. Discurs. 27.] ad tria capita redegit; Reconciliationem, mortem, Exilium factiosorum, ac praecipue capitum. Verum acutus iste Hetruscus non satis subtiliter rem distinxit: quae ita mihi explicanda videtur. Ubi discissae, ac in diversum inter se tendentes partes in Principis utrinque obsequium compositae sunt, illius se arbitrio staturas professae; nunqvam in partes descendere Princeps, alienamque litem suam facere debet: [Note: Fornst. Omiss. lib. 1. adverb. Ferrum parabant: ni miles Nonanus etc.] sed communem se utrisque patrem, ac veluti phreneticis medicum praebere; judiciô aut arbitriô controversias componere; composita jurejurandô sancire; conjugiorum vinculis adstringere. Si decidi componive controversiae nequeant, infensioribus animis, quam ut rebus judicatis ac quiescant: pro summâ potestate. Silentium


page 68, image: s068

partibus imponere Princeps debet, aut ex Aula factionum capita, vellegationis praetextu, vel aliô diversas amovere. Tollere praeterea atque extinguere factionum nomina, et cum nominibus memoriam. Qua prudentia Genuenses, cum Andreae Auriae beneficiô libertatem recuperassent, abolitis Guelphorum et Gibellinorum, Nobilium et Popularium, Adorniorum et Fulgosiorum vocabulis, XXVIII. tantum illustrium familiarum nomina conservarunt; quibus caeterae omnes nullo Nobilium, populariumve discrimine aggregatae fuerunt; translatis Nobilibus in familias populares, et vicissim. Qua sapienti confusione extingui cum appellationibus odia quoque factionum haut vane augurabantur. [Note: Guicciardin. 19 hist.] In eundem finem Venetiis vetitum est, veteres et novos Nobiles discriminari. Sed hoc casu illa praecipue cautio tenenda est, ne Princeps affectu in hanc illamve partem perrumpatur: sed ut nullis


page 69, image: s069

discordiis imbutus pari in omnes studio agat. [Note: Tacit. hic.] Mediolanenses imperii Gallici statim taeduit, cum Jo. Jacobus Trivultius, Guelphorum caput, a Rege praefectus Gibellinis se iniquum praebuit. [Note: Guicciard. 4. hist.] Margaritha Henrici VI. Angliae Regis uxor cum inter Somerseti et Varvici Duces mediam, et neutri addictam se gerere posset, imo deberet; illius partes secuta seque et maritum pessumdedit. [Note: Polydor. Vergil. 23 hist. Angl. Comin. 6. Comment. 13.] Fridericus Aenobarbus Imperator bellantibus inter se Germaniae Proceribus nulla arma interposuit; sed praecepto, nc bello decertarent, se causam ex aeqvo cogniturum promisit. [Note: Possevin. 2. hist. Mant.] Cujus moris plura aliorum quoque Impp. exempla in historia Germanica occurrunt. Et de armis ac bello illud in universum tenendum est, contra factiones, quae duarum aut trium civitatum quietem turbant, utiliter adhiberi, postquam mitiora non proficiunt. Quomodo cohortis praetoriae terrore et paucorum supplicio Puteolanorum


page 70, image: s070

dissidia sustulerunt Scriboniani fratres. [Note: Tacit. 13. annal. 48.] et discordes Campanos, magis inter semet, quam contumaciâ in Principem; Lucius Baslus cum expedito equite missus composuit. [Note: Tacit. 4. hist. 3.] At ubi non una aut altera civitas divisa, sed totum regnum in partes discessit; illis profecto artibus, qvas hîc notamus, malo obviandum est, neque armis imprudenter attentandum, quod obtineri nequeat.

Qvod si una ex duabus factionibus Regiam auctoritatem vel apertâ petulantiâ lacessat, vel occultâ fraude subruere tentet; alteri Princeps se ducem ac caput praebere, et perfidiam si aliter nequit, armis ulcisci debet. In quo Henricum III Galliae Regem peccasse illi arbitrantur, qvi Henricum Navarrum et Religionarios fidos Regi, ideoque maturius, societatem cum illis contra Guisium ac Ligistas jungendam fuisse pronunciant. [Note: v. Forstn. Omiss. ad verba: Ferrum parabant, ni miles Nonanus etc.]

Postremo, ubi utraque factio noon in se


page 71, image: s071

tantum saeva in Principem qvoqve infestum animum gerit (qvod de Ligistis juxta ac Religionariis sub Henrico III. plurimi credebant) tunc sane neqve solus armis cohercere potest universos; qvae nulla Principis esse possunt, factionibus auctorata; neqve uni partium nomen dare debet, misceri civium dissidiis, facere se satellitem alienae ambitionis, ministrum suae miseriae, et instrumentum ruituri regni. Neque enim tali rerum statu pecunia superest, belli nervus: et deest obseqvium subditorum, favore partium aut metu corruptum: deficit fides ministrorum, factiosis plerunqve sangvine, aut affinitate innexorum, obnoxiorumve illorum beneficiis. Qvid igitur faciet istô rerum articulô Princeps? nec ipse, qvod modo dixi, arma capiet; et si poterit, ea furentibus extorqvebit, aut saltem ita tomperabit, ne alterâ factionum superatâ altera nocentior et sine aemulo insaniat. Factiones turbis et inter arma


page 72, image: s072

invalescunt. Pace exarmantur. quippe in turbas et discordias pessimo cuique plurima vis, pax et quies bonis artibus indigent. [Note: Tacit. 4. hist. 1.] Cum factiosi armis et bellô colliduntur, Princeps victori in praedam cedit. Bellum nutrit augetque rebellium vires: pax odiorum feritatem mitigat. In bello quotidie factionibus accedunt, quibus conscientia criminum, aut aeris alieni magnitudo novandi necessitatem imponit: et accrescit pertinacia etiam illis, qui dubitantes ac prope inviti videbant magis quam faciebant subverecunda scelerum initia. Contra pace ac quiete extinguitur odiorum flamma, cessant venti, residunt fluctus, sistitur armorum cursus, diffluunt vetustate et incuria, quibus diffidentia vel gignitur, vel nutritur, oppidorum ac castellorum munimenta; dissiliunt federa, ac dissipantur, quibus nulla praeterquam in turbido spes; et sublatis, qui discordiis civilibus innutriti fuerant, nova suboles succrescit,


page 73, image: s073

insolens turbarum ignara scelerum ad legum et obsequii amorem composita. Illa praeterea ratio pacem bello praefert, quod aerarium belli impendiis exhaustum, non nisi pace partâ repleri poterit. Quod si pacem rebellium contumacia excludet; quod aperte non poterit, per cuniculos aggredietur Princeps; et, quod supra dixi, operam dabit, ne unâ factio, sublatâ aemulâ, sola regnet. Quomodo Catharina Medicaea, Galliae Regina Condaeo et Guisio, Colignio et Cardinali Lotharingo media, neutram factionem eousque doprimi volebat, ut ipsa in alterius potestate esse cogeretur. Quâ prudentiâ consecuta est, ut imperium mutuo aemulatu atque invidiâ permitterent feminae, et externae, quod alter alteri minime concessissent: [Note: Henr. Davila 2. hist.] Hodie quoque Religionarios uti nunquam cum Hispanicâ factione quae in Gallia nunquam emorietur, coalituros, conservare necessariam prudentiam multi arbitrantur.


page 74, image: s074

Matris Catharinae consiliis insistens Henric. III. Rex illorum aciem ita disponebat. Quia bellum, quod rebus suis minimc conducere noverat, subitâ pace mutare non licebat; continuare quidem illud voluit: sed conatu debili, frigidoque, et qui ad summam rei nihil faceret: inde arreptâ prima pacis occasione extorquere partibus arma, et adimere vim nocendi. Postquam parta his consiliis pax esset; animus erat, ignaviam et incuriam fingere, et modo monachorum pietatem sacris exercitationibus exprimere, modo aulicarum deliciarum delinimentis immergi: quo ista desidiae imagine factiosorum solertiam falleret. Porro cogitabat in lucem producere, atque ad praecipuas digmitates extollere homines ingenio sagaci et ad omnia promptô; sed qui praeter Regem nemini quicquam deberent: quibus deinde maximorum operum ministeria tuto concrederet. Hoc modo spcrabat temporis, et occasionum,


page 75, image: s075

etiam pecuniae beneficiô, honoribus, officiis, dignitatib. sociis, auctoritate deniqve ac viribus exui posse, quibus bellô apertô impar erat. His consiliis, effectui mandandis Henricus Principi Delphinomompenserii filio, cui plus ardoris ac vehementiae inerat, qvam vellet, Rogerium Bellegar dium substituit, remissioris ingenii virum, et qui Danvillae, hostium duci, non adversus habebatur. Mompenserio, acriter Hugonotis instanti, praecipuum exercitus robur subtraxit, tanquam ad arcendos Campaniae ingressu exteros necessarium. Henrico Guisio, catholicae partis et factionum primario incentori Armannum Bizonum, belli veterem, sed Hugonotis secreto faventem, collegam et custodem addidit. Praeterea, quo pecuniae publicae et praemiorum dispensationemperniciosô errore ad alios delapsam ad se solum retraheret; parandae benevolentiae, quam Regi debitam potentes in Aulâ suffurabantur, instrumentum: statuit, ne Quaestores alii, quam sibi accepti et


page 76, image: s076

expensi rationem redderent: et ne praeter apocham Regis manu subscriptam quicquam ultra Rationales requirerent: praeterea, ut qui sacerdotia, magistratus, procurationes, aliave praemia ambirent, libellos supplices, quos a clientib susceptos Proceres Regi commendare solebant, ipsi offerrent; nemini alii beneficium debituri. [Note: Davila. 6. et 7 hist.] Sed majus erat malum, quam ut remediis cederet: et reductae Pacis gloriam successori Henrico IV. fata destinaverant.



page 77, image: s077

Saepius vinolentiam ac libidines, grata barbaris usurpans.]

Iis quae ad tertium


page 78, image: s078

[Note: Adverb. Copiaque et affluentia luxu propior etc.] Annal. Et primo omissor. [Note: Ad verb. Quia plerumque ad concilianda vulgi studia etc.] ad hunc locum pertinentia annotavi, addenda sunt, quae de Hadriano Spartianus. [Note: Hadrian.] et de Alexandro Farnesio Parmae Duce inter Gallos Gallicis moribus vivente Henricus Davila [Note: lib. 11. histor.] tradunt.

Adimi veterem Germaniae libertatem, et Romanas opes insurgere.]

Libertatem vocant, qui nullis legibus teneri volunt, licentiamque factionum ut jus. et fas sibi vindicant. Alterum, quod hîc notandum est, paradoxi instar, potentiam tum maxime in praecipiti stare, cum ad summum pervenit: et nunquam minus secure agere Principes, quam cum maxime potentes sunt. Nimirum auctu imperii augetur


page 79, image: s079

metus et invidia minus valentium. A metu et invidia transitur ad coitiones, et federa pro communi salute tuenda, haut raro ad bella. Ita ipsa sibi magnitudo obstat ad majora incrementa. Dum modicae essent Hispanorum res; virtuti et fortunae illorum cuncta pervia videbantur. Postquam Carolus V. Caesar et Philippus Rex enormi potentiâ, et pari ambitione Europae imperio imminere crediti sunt; expressis plurium federibus, et tacitâ omnium conventione id actum fuit, ne ultra Hispanus progrederetur. Rarae igitur prudentiae est, modum et limitem ambitioni ponere, sistere cupidinem, et firmare potius sibi quaesita pace, quam bella ex bellis serendo novis incrementis inhiare. In quem sensum egregia extat oratio Marchionis Trivisani, Senatoris Veneti apud Franciscum Guicciardinum IV. histor. [Note: Adde quae notabimus ad. 15. Annal. 1. et quae olim dicta ad VI. annal. verb. Consiliis et astures externas moliri etc.]



page 80, image: s080

Infectum alimonio, servitiô, cultu, omnibus externis]

vide nostra ad initium secundi Annalium.

Falso libertatis vocabulum obtendi ab iis, qui privatim degeneres, in publicum exitiosi nihil spei nisi per discordias habeant.]

[Note: Cap. XVII.] Nemo enim sibi alienum servitium, et dominationem concupivit, ut non libertatem et speciosa nomina praetexeret. [Note: Tac. 4. hist. 73.] Quale sunt Bonum publicum, cujus obtentu nefaria Ludovico XI. Galliae Regi arma inferebant Procerum praecipui. [Note: Comin.] Et hodie nulla adeo scelesta cupiditas est, quae turpitudinem suam Religionis colore non velet. Universum factionis et factiosorum genium nunquam non larvatum detexit egregie atque in lucem protraxit in Argenide Joannes Barclaius: cui jungere licet, quae ego olim scripsi ad tertium Annal. [Note: Verb. ob magnitudinem aeris alieni etc.] et quae apud


page 81, image: s081

Henricum Davilam extant XIII. historiae. [Note: pag. 846.]

Secundâ fortunâ ad superbiam prolapsus.]

vide quae ad hunc librum supra annotata fuerunt. [Note: ad cap. X.]

Pulsusque ac rursus Longobardorum opibus refectus, per laeta, per adversa res cheruscas afflictabat.]

Reges mobilitate vulgi expulsi, resumptâ per arma dominatione. fugas civium, urbium eversiones, fratrum, conjugum, parentum neces, aliaque solita victoribus licentius patrant. [Note: Tac. 5. hist. 8.] Et belli civilis victoriam, aut conjurationem detectam plerunque saeva pax, quaestiones, supplicia, sector ac hasta sequuntur. [Note: Amm. Marcellin. 16.] Plena exemplorum historia est, sed prae caeteris Anglica, ex qua sui temporis aliqua


page 82, image: s082

transcripsit in Commentaria Cominaeus. [Note: lib. 5. in fi.]

Per laeta, per adversa res Cheruscas adflictabat.]

Ita sapientissima Numinis dispensatio delicta Principum civium contumacia punit, et horum peccata Principum saevitia aut ignavia castigat. Sunt alter alteri flagellum, et crux. [Note: v. Besold. de Repub. cur. cap. 4. sect. 6.]

Non ignarus, dites et imbelles esse.]

[Note: Cap. XVIII.] Longa pax, molle coelum, pingue solum et multiplici fertilitate beatum uti opum affluentia cultores beat; ita segnitia cum otio intrat: [Note: Tac. agric. 11.] neque segnitia tantum et imbellia, sed luxus quoque et quae aliae imperiorum pestes sunt. Inde de Gallo-Graecis in Asia degentibus Cn. Manlius Valso, virtutem patriam jam olim cum nomine perdidisse dixit.


page 83, image: s083

Gallo-Graecos vocari eo modo, quô Androgyni quidam nascuntur injuriâ naturae, utriusque sexus vitia in uno corpore commiscentis. Hoc nimirum Asiae ingenium esse, quos viros accepit, se miviros facere. Plerunque homines patriae respondere: et sub tam blando coelo corpora et animos emolliri. At virtutem nunquam delicate habitare; et fere inter voluptates emori. [Note: Brunner. 3. Annal Bojor. ex Livio.]

Antonius Possevinus Medicus in prudentissima de Gonzagis Principibus historia [Note: Lib. VI.] causam reddens, ob quam, auctâ postmodum Mantuanorum Ducum potentia, minus virium, quam apud veteres Marchiones, videatur; exercitô per bella seculô incolas omnes cum civilibus artibus militiam imbibisse ait: festinatis expeditionibus defunctos, ubi ad sua reverterant, domestica curasse; tanquam abituros: feminas


page 84, image: s084

agros coluisse, officinas servasse emisse vendidisseque; procul agente virô, filiisque bello desudantibus. Principes ipsos, quas nunc aedificationibus, jocis, cultui opes insumunt, comparandis armis, impedimentis, amicitiis, munimentis impendisse. Secutam pacem dolicias invexisse, non nisi longô bello cessuras. Postquam igitur Principes longâ pace, ac prosperitate usi impiâ oblivione ad Deum tantorum bonorum auctorem minime respiciunt; Deus castigandae ingratitudini bella, aliaque mala immittit. Sic fere peslundata maxima regna, ubi satictate gloriae ad summum provecta, abstinere exercitiô armorum, immergi voluptatibus, curas graviores omittere pacem appellant. Inde opes et luxum magnarum urbium populorumque ruinam praecedere exemplo Burgundiorum docet primo Commentariorum Philippus Cominaeus.

Legiones operum et laboris ignaras veterem


page 85, image: s085

ad morem reduxit etc.] Severitatem Corbulonis, Tacito hoc loco notatam epressit, aut superavit Albertus Valenstenius, Fridlandiae et tandem Mechlemburgi Dux. Praeter infinita, quae fama vulgavit ad stuporem composita, Galeatius Gualdus, qui in exercitu illius et familia vixit, in historia scripsit, hominem a cubiculis, qui contra quam jusserat, ipsum somnô excitaverat suspendiô necatum: atque equitem sine ocreis deambulantem cum ignominia exauctoratum fuisse. Ingentibus praemiis, et atrocibus suppliciis rexisse maximos exercitus: et uti dona nunquam infra mille scutatos, ita poenas nunquam aut raro citra mortem constitisse. [Note: 3. Histor. adde nostra ad 13. Annal. 35.]

Intentumque et magnis delictis inexorabilem scias, cui tantum asperitatis etiam adversus levia credebatur.]

Valenstenius, quem modo memoravi, ridebat pietatem


page 86, image: s086

saevitiam morum suorum incusantium, sola severitate poenarum a maleficio contineri militares animos asserens, et a committendis majoribus absterreri, qui minoribus parata supplicia scirent. [Note: Galeat. Guald. 3. hist.] Sed aliam esse Principum ac magistratuum, aliam militiae ducum rationem; neque eodem modo in pace cives, quomodo in bello milites regi egregie, ut pleraque alia docuit Trajanus Boccalinus. [Note: Par. 2. ragguagl. 63.] Principum enim ac magistratus est, agere medium, plurima dissimulantis, aliqua inhibontis, [Note: Vellei. Paterc. 2. hist. 114.] omnia scire, non omnia exequi: parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare: nec poenâ semper, sed saepius poenitentiâ contentum esse: [Note: Tac Agric.] ignoscendi quaerere causas, non puniendi occasiones. [Note: Amm. Marcell. 19. hist.]



page 87, image: s087

Ac ne jussa exuerent; praesidium immunivit.]

In munimentis plusne periculi sit, an securitatis, contrariis civilis scientiae doctorum [Note: Machiavell. 2. discurs. 24. Amirat. 19 disc. 4.] dissertationibus ventilatur. Illud extra controversiam verum est, plures diversis locis extructas munitiones non tencri, nisi a maximae potentiae principib. Extat egregia consultatio de Casalis arce struenda apud A. Possevinum octavô historiae Mantuanae: quam arcanis monitis insignem huc transcribere operae precium est. Disserebat Comes Savorgnanus, Mantuanas vires longius abesse, quam ut Monferrati necessitatibus praesto forent. Populum recenti imperio in assuetum nondum in fidum obsequium coaluisse. Provinciam Hispano, Sabaudio, Genuensibus mediam, nudamque cujusque libidini exponi; nec nisi firmiori praesidio vallatam adversus tot avidos teneri posse. Civitatem Casalensem ac castellum invalidiora, quam ut primam utcunqve


page 88, image: s088

oppugnationem perferant. Caetera in aperto esse, et occupanti parata. Nec aliter securam possessionem contingere, quam si munimento insuperabili circumpositi hostes arceantur. Struendam proinde arcem, quae suos et exteros in officio teneat. Tullius Petrozanus contra. Fortissimam arcem, et quae servandae universae provinciae susficiat, hac rerum condicione ponere, neqve decus, neqve prudentiam, nec utilitatem habet. Munitiones validas tenui potentiae non convenire, satis superqve Mediolani ac Urbini Duces et experimento et ratione didicisse: seu qvod servari propriis viribus neqveant, seu qvod majorem pecuniam exigant, qvam a Principe minori impendi conducat. Sed haec, inqvit, missa facio: et qvod in genere dicitur, in nostram causam contraho. Sabaudius scil. timetur. Hunc tamen Gallo gravi injuriâ recens cognitum, et Hispano ob Mediolanum invisum facile despexeris. Id


page 89, image: s089

tantum obstinate procurandum, utamorem Regum habeas; possisqve vel opinione solâ tutelae, securus tegere. Quod an publice vel occulte procurandum? Regesne ipsi tacita an velut muta officia aestiment? professionem an secretum ament? liceatque eadem impunitate ntrumque spe irretire? et quâ viâ singulis satisfiat, non semel aperui. Quod Caesaris decreto habes, Caesares qvoqve ratum volent. Et quando nemo potentiorum succurrat, tuaete vires et congestae a parente pecuniae securum et retinendae possessioni validum reddent. Non enim ea Monferrati tenuitas est, ut suos fines tueri nequeat; infensi Sabaudio enim unâ causâ, sed praecipue quia vicinum habent. Populi fidem carpere iniquum censeo: Siquidem tot annos experta constantia certum animum ostendit. Et impositum civitati praesidium concutere fidem potest, eo ipsô, qvod diffidatur. Sed esto Arx munitissima educatur,


page 90, image: s090

quaevis, quae exteris juxta terrori sit: quid hoc insaniae, aut multis hominum millibus assidue servandam, paucissimis tradere: aut si justo praesidio firmanda sit, ingentem redituum summam vano timori insumere? Descripto munimento non quingenti, sed duo millia in pace vix susfecerint; in bello ne sex quidem, praecipuis provinciae vectigalibus hauriendis. Et his quidem incommodis servanda est, nec minoribus statuenda. Exhauriendum aerarium, tributis onerandae provinciae, cives ac rustici assiduo opere fatigandi hinc alienatio: et cum tutela e muris quaeratur, ab incolis periculum properatur. Quanto securiori praesidiô pecunias et labores tuorum in securitatem quam aedificationes impendis? ubi ad summum deductum munimentum fuerit, commeatu, tormentis bellicis, armisque instruendum. Sed quâvi auri, quibus opibus universa parabuntur? Et metuo, ne, ubi perfectionem decusque


page 91, image: s091

acceperit, tutoribus Regibus plus quam velis, placeat; alter specie protectionis, simulatâ formidine alter repetat; seseque utrique curatores non appellati offerant, etiam obtrudant. Vereor, ne, quae pace servari vix poterit, bello concedenda sit, etiam inter aemulos pro hoste illum censendum, cui statim non tradatur. Jam vero non istorum temporum condicio magis quam futurorum angit. Quanquam enim suscepti consilii vanitas posteris quam tibi ipsi manifestior futura nullus erit tamen remedio locus; quod Regum alteri concedi, non sine metu provinciae, nec dirui nisi cum debilitatis creditae notâ possit. Servanda proinde quamvis ingenti dispendio erit, ubi semel fuerit inchoata. Si amitti contigerit, aut Reges habebunt, aut Sabaudius. Illi tua cum gratiarum actione possidebunt: hic majores vicinio vires habet, quam ut tuo nixu redimatur. Monferratum nisi Regis praevalidi arbitrio


page 92, image: s092

tuum esse potest. Nec ille laborem irritum diu volet, sed Arcem precium amicitiae requiret, etc. Docuit exitus bene Tullium et sapienter censuisse.

Similis illorum Principum intemperies est, qvi majoribus tormentis fundendis, pulvere intrato aliisqve belli instrumentis cumulandis omnem modum, suasque ipsi vires excedentes, alienam cupiditatem irritant magis, quam propellunt. Hippolytus a Collibus ab Electore Palatino ad Saxonem Septemvirum legatus, cum armamentarium Dresdense vidisset, prudenti aenigmate vanitatem rei coarguit, Principem suum tali armorum paratu minime qvidem instructum dicens: at ipsius jussu nuper Fuggaros ingentem Cythararum numerum in usum aulae Heidelbergensis coemisse. Statim autem apparuisse, male collocatam pecuniam; non repertis universâ Germaniâ Cytharaedis, qvi tot cytharis pulsandis sufficerent. [Note: Zincrevius apophtegm.]



page 93, image: s093

Nec irritae aut degeneres insidiae fuere adversus transfugam et violatorem fidei.]

Hoc judicium e laxa segnioris seculi censurâ est, qvâ licitari hostium capita inter concessas belli artes censetur. Veteres Romani Pyrrho Regi hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a veneno caveret, praedixerunt: posteriores legatum consularem T. Qvintium Flaminium qvi auctor esset Prusiae, Regi Bythyniae, per scelus occidendi Hannibalis hospitis, miserunt. Qvam morum mutationem Liv. [Note: Dec. 3. lib. 9. Plutarch. Flamin.] observat. Antiqvorum morum generositatem amplexus est Tiberius Imp. qvi Adgandestrio Cattorum Principi, Arminii necem promittenti, si venenum mitteretur, respondit; non fraude, neqve occultis, sed palam et armatum populum Rom. hostes suos ulcisci. [Note: Tac. 2. annal. 88.] Et superiori seculo Catharina Medicaea Galliae


page 94, image: s094

Regina centurionem operam suam ad occidendum Andelotum Gasparis Colignii fratrem offerentem vinculis ligatum ad Andelotum remisit puniendum. [Note: Henr. Dauila. 3. hist.] Ludovicus Zuccolus in Meditationib. politicis et moralibus [Note: Considerat. 13.] insidias non omnes improbat, saltem illas, quas hostium manus exequuntur; Sed illas tantum, quae domesticorum, civiumque animos in scelus impellunt. Quâ ratione Mutii Scaevolae et Judithae facinus idem Zuccolus [Note: Dict. loc.] Scipio Amiratus [Note: 2. discurs. 13.] et Arnoldus Clapmarius [Note: 5 de arcan. 7.] defendunt.

Caede ejus motae Chaucorum mentes.]

Facile est, militarem seditionem, aut unius civitatis motum, sublatis seditionis


page 95, image: s095

authoribus [Note: Tacit. 1. ann. 29.] componere: neque isto casu promptius gliscentis discordiae remedium est, quam si unus alterve maxime prompti subvertantur. [Note: Tacit 4. annal. 17.] Nihil enimausura est plebs, principib. amotis. [Note: Tacit. 1. annal. 55.] At cum totae provinciae nutant, illorum, qui in populi animis regnant, suppliciô exasperatur magis quam reprimitur malum. Speciosa magis quam consulta erat Procerum Hispanorum oratio, quâ Philippo II. Regi suadebant; aliquot ex proceribus Belgis cervices praecideret. Horum exemplô admoneri reliquos, quid Rex possit: ne impune discant illudere principi, et in publicam pacem peccare; assuescantque horrere hos motus, tam magnis expiatos exemplis. Neque ullum inde paci periculum; quando poena ad paucos, indignatio ad infirmos pertingeret. Vulgus enim nullâ saevitiâ irritatum, timidum et secors, crediturum, proceres meruisse hoc ipsum, quod paterentur: cum contra, pari ultiono utrumque ordinem provocando, nobilitas populum inventura sit, quem ducat


page 96, image: s096

in Regem. Populus vero duces, qvos in bellum seqvatur. [Note: Nicol Burgund. 3. hist. Belg.] Huic simile est, qvod Alfonsus Cortus et Abbas Delbenus Henrico III. Galliae Regi suaserunt, Guisium ad se ventitantem in cubiculo regio trucidaret, addita e sacris literis sententia: percutiam pastorem, et dispergentur oves. [Note: Henr. Dauil. 9. hist.] Verum neque Egmondani ac Hornani suppliciô Belgarum, neqve Gvisii ac Colignii caede Gallorum factiones conqvieverunt. Qvomodo Gannasci etiam caede motas Chaucorum mentes Tacitus hoc loco, et Stachaonis suppliciô ad rebellionem impulsos Austurianos Ammianus Marcellinus [Note: Amm. Marcellin. 28. hist.] et alibi Tacitus [Note: Tacit. 1. histor. 59.] Julium Civilem a Vitellio periculo exemptum scribit; praepotentem inter Batavos: ne supplico ejus ferox gens alienaretur. [Note: v. Nostra ad 1. Annal. pag. 53. Boccalin. cent. 2. c. 44. et cap. 51. Machiavell. 3. discurs. 6. circa fin.] Nimirum in istis Italorum proverbio [Note: Quod perpetuo in ore habebat Catharina Galliae Regina.] locus est; non nisi velata facie crabrones irritandos.



page 97, image: s097

Corbulo semina rebellionis praebebat.]

Anceps et aleae plenum est, injuriis irritare libertate ferocientes populos: quô arma et rebellionem induentibus tanquam meritis eripiantur, quibus insolescebant, immunitates. Quo sensu acrius servitium iterum victis Tacitus, [Note: Tacit. 3. ann. 45.] dixit. Successit ars ista Hispanis in Aragonia: [Note: v. Forstn. ad 2. Annal. verb. cunctaque ejus facta, cum prohibere posset, scire malebat. p. 302.] contra nuper vertit in Catalanis [Note: vide Octav. Sir. par. 1. hist. pag. 93.]



page 98, image: s098

Formidolosum paci virum insignem, et ignavo principi praegnantem.]

Etiam non ignavo Principi, morae, et lentitudo, ducis et trahendi bellum artes non semper placere poslunt. Est enim aulicae calliditatis pars, necessarium se suamque, pace aut bellô, operam Principi reddere: iisque patronum negociorum labyrinthis implicare, unde sine Ministri ductu, tanquam Ariadnes filo exire nequeat: semina rebellionis praebere, bella ex bellis serere validarum urbium arciumve obsidiô implicare, occasiones, quibus confici bellum posset, omittere. Quomodo de Dillio Vocula Tacitus [Note: 4. hist 35.] ait, corruptâ toties victoriâ non falso suspectum fuisse, bellum malle. Et Armandus Bironus Carolo filio, Lauream laureae aggerenti, atque praecipitanti bellum dixisse fertur; lentius agerot,


page 99, image: s099

plusque emolumenti in bello quam in victoria sciret. Secus agentibus, ad olera domi plantanda redeundum fore. Isto ingenio Bernardum quo que Claravillium Erycius Puteanus in historia Medicaea [Note: lib 1.] designat. Huic incommodo vitando Othomani Imperatores sapientissimô consiliô exercitus primis Bassarum, quos Vezirios vocant, committant: quibus summâ in Aulâ auctoritate ac potentiâ pollentibus, nihil potius est, quam cito finem bello imponere: quô perfunctis reditus ad Principem, neque aliter, conceditur. [Note: Boccalin. cent. 2. c. 96. v. Forstn. Omiss. ad 4. annal. ad verb. Mox Tiberium variis artibus etc.]

Sed extra illum, quem modo notavi casum, semper verum est, formidolosum paci virum insignem, et ignavo Principi praegravem. Quippe ingrata temporibus militaris gloria, quibus sinistra erga eminentes interpretatio, nec minus periculum ex magna fama, quam ex mala. [Note: Tac. Agric. 5. vid. Did. Savedr. Symb 10.] Domitiano id maxime formidolosum erat, privati hominis,


page 100, image: s100

Cn. Agricolae nomen supra principis attolli [Note: Tac. Agric. 39.] Sauli Hebraeorum Regi Davidis generi gloriam bellô partam suspectam fuisse sacra historia tradit. [Note: I. Reg. 18.] Corbulonem eam ob causam a Nerone occisum Suetonii testimoniô [Note: Sueton. Ner.] constat. Consalvum magnum Ferdinandus Rex ab exercitu abstractum ingloriam vitam duccre jussit. [Note: lov. Guicciardinus, alii.] [Jov. Guicciardin. alii.] Jacobum Piccininum Braccianae militiae fortissimum Ducem, nullô aliô quam Virtutis crimine reum Ferdinandus Aragonius Neapolis Rex in carcere necavit. [Note: 10. Simoneta dereb. gest. Fr. Sfort. lib. 31. Macchiavell. 9. hist. Flor. Comin. 7. Comment 11.]



page 101, image: s101

Nihil aliud prolocutus, quam, beatos quondam duces Romanos! signum receptui dedit.]

[Note: Cap. XX.] Profecto liberam exercitus ductorem, neque malignis detrahontium interpretationib. obnoxium, adhaec formidine patroni, et fortuitorum belli solutum esse convenit. [Note: v. Machiav. 2. discurs. 33. Amirat. 15. disc. 6. Forstn. Not. ad 1. Annal. verb. nullis certis mandatis. etc.] cum e longinquis praesertim terrarum spatiis consilia post res afferantur; [Note: Tacit. 3. histor. 8.] et dum Princeps aut Senatus consuluntur, rei gerendae occasiones praeterlabantur. Unde Fontanus Mediolani praefectus, mandatorum ab Aulâ securus jactare solebat, non posse absentes praesentia aestimare [Note: Petr. Sarp. historia belli Venet. cum Paulo V.] Sed haec ex dominorum ingenio aestimanda sunt. Sunt enim qui severae antiquitatis aemulatione obsequium ministrorum cum damno, quam felicem inobedientiam malunt. Sunt quoque ministri, qui jussa Principis


page 102, image: s102

magis quam incerta eventuum metuentes [Note: Tac. 4. ann. 23. vide Balthasar Comitem Castilian. lib. 2. de Aulico.] exequi quam interpretari mandata tutius ducunt. Quo pertinet Vincentii Pinelli domesticus mos, in remp. administrandam non imprudenter traducendus: de quo ita tradit in vita Pinelli Paulus Gualdus Patricius Vicetinus: Quic quid imperasset, ad ungvem factum volebat, ferebatque permoleste, si quid famuli aliqvando non ex praescripto actitassent. Nihil non componebat ipse, et qvidem meditatus, ad normam rationis, hanc abjici compendii vel sapientiae obtentu, pati haut poterat. Quô factô familiarium fastum, nimiosque spiritus obtundebat; spe fortunatioris eventus, consiliique, ut ipsi arbitrantur, praestantiâ ab imperatis discedentium; cum detrimento ac pernicie eorum, quae ipsorum fidei committuntur. Servis enim, ut ille ajebat, utilius est, parere, quam consilium afferre.



page 103, image: s103

Vt miles otium exueret, fossam produxit etc.]

Vide nostra ad primum Annal. [Note: verb. intermiser at solita munia. et ibi in Omiss.]

Largitione amicorum.]

[Note: Cap. XXI.] Qvibus natalium decus, aut qualiscunque muneris praerogativa suffragatur, iis in notitiam pervenire Principis, sibique ipsis ad majores dignitates atque honores viam sternere non adeo difficile est. At quibus nulla nisi propria dos est, majorum imaginibus, et honorum initiô destituta; illis nisi casu qvodam [Note: v. Forstn. Omiss. verc. dubitare cogot fato et sorte nascendi etc.] aut insigni facinore, aut alicujus ex Proceribus commendatione notitiam aut favorem Principis acquirere minime lilicet.


page 104, image: s104

Accidit tamen plerunque, ut horum quam illorum stabilior firmiorqve potentia sit: sive quod illi nobilitati suae cuncta deberi aestimantes nullis patroni gratiam meritis provocent; hi contra domini favorem, servandae potentiae necessarium omni studio ac industriâ demeroantur: Sive Principes quo que Naturae imitatione Generare et Corrumpere, extollere parva, altaque deprimere ament. Igitur domesticas amoliri angustias, et sascium dignitatem volentes respicere in factiosam clientelam transire oportet; ibique patronum omnib. officiis placare: [Note: v. l. Barcl. Apolog. Satyr. circa fin.] humilibus ministeriis neque sordidis tamen altiora mereri: solicitâ nec perfunctoria promptitudine et artificiosâ ostentatione, quâ quis dote excellat, commendationem sibi parare. Quibusdam et muliebres amicitiae profuerunt. Jo. Mendoza, qui postea Inoyosae Marchio Mediolano nostra memoria a Rege praefectus fuit, Lermae Duci, et illius


page 105, image: s105

inprimis uxori se insinuavit; ministeriô et officiô assiduus, promptus, indefessus. Et grata marito reverentia studiumque erga uxorem fuit; more regiae Hispanicae: ubi assidere, occurrere, comitari, denique famulum se praecipuis matronis profiteri extra crimen et suspicionem est. Ejus obsequii assiduitate tantum apud utrumque conjugum favoris adeptus est, ut equitatus omnis per Hispanias Locum-tenens, mox Bellici Consilii Collega, ad extremum tormentorum bellicorum supremus praefectus renunciaretur. Quae ubi desideriis responderunt; acrius adhuc Mendoza institit servituti; comes domi, sectator in publicô, apud Aulam indivisus: ut nemo jam quaeri favorem sed officio debitum reddi crederet; haec aliaque obsequiorum, dum veram potentiam retineret, in vili habens. [Note: Ant. Possevin. hist. Monferrat.]



page 106, image: s106

Adversus superiores tristi adulatione, arrogans minoribus, inter pares difficilis.]

Vitia, magistratibus, provinciarumqve praesidibus, et qvi apud Principes gratia praevalent, plane fugienda; qvibus contrariae virtutes, gravitas, humanitas, facilitas substitui debent. Qvilocus, qvod in illo perniciose utplurimum peccetur, exactiore tractatu non indignus est. Nec tamen omnia, sed insigniora notasse sufficiet. Nam esse abstinentem, continere omnes cupiditates, juris aeqvabilem tenere rationem, et qvae alia morum doctrina praecipit, huc transferre, putidum esset, et ineptum. Majus operae praetium habent, qvae M. Cicero in Epistola ad Qvintum fratrem, Tacitus noster in vita Cn. Agricolae soceri, Tribonianns in Pandectis [Note: Tit. de offic. Procons. et de offic. praes.] ex veterib. Jurisconsultis Trajan. Boccalinus in commentationib. politicis [Note: cent. 1. ragguagl 41.] et Franciscus Baconus sexto cap. operum moralium monuerunt. Ex qvibus, qvae hîc omittentur,


page 107, image: s107

supplenda erunt. Igitur inde incipiendum, ut novus provinciae praeses non segniter ad voluptatis titulum, magistratum et inscitiam referat; sed noscero provinciam, nosci provincialibus, discere a peritis, seqvi optimos; qvodque tempus alii per ostentationem, aut officiosas caeremonias terunt, ipse labori et negociis statim im pendere discat. Qvo pertinet, qvod Ulpianus Jc. lib. I. de officio Proconsulis [Note: l. 4. D. de offic. procons.] monet, proconsulem, anteqvam fines provinciae sibi decretae ingrediatur, edictum debere de adventu suo mittere, continens commendationem aliquam sui, si qua ei familiaritas sit cum provincialib. vel conjunctio; etmaxime excusantis, ne publice vel privatim occurrant ei: esse n. congruens, utunusqvisqve in sua patria eum excipiat. Deinde certum habeat, primis actionibus amorem aut odium, reverentiam aut contemptum conciliari: et prout initia cedent, fore universa.

Porro, in nullo saepius impingitur, sed nunquam majori cum pernicie, qvam qvod novi provinciarum Rectores


page 108, image: s108

cerebrum novis inventis gravidum afferentes, novos mores, novos homines, nova instituta obtrudere provincialibus solent: quae frequentissima turbarum et dissensionum materia est. Quanto prudentius esset, relinquere populis a majoribus acceptas consuetudines. Magni enim faciunt provinciales, servari sibi suas praerogativas. [Note: Vlpian. d. l. 4.] Inde regendis populis aptiores judicantur, qui tardiori ingenio, quietoque res, hominesque, quales repererunt, esse sinunt, quam qui omnia novandi cupidi res ho minesque ingenio suo, plerunque heteroclito violenter adoptant; eô saepe successu, ut a jurgiis veterem morem impugnantium propugnantiumque ad arma tandem et bellum provocetur. Cui consequens est, quod et experientiâ docemur, feliciorem illorum esse prudentiam, qui nulla eruditione, sola experientia res civiles edocti, quam qui e Platonis aut Mori doctrina civitatem condituri ad


page 109, image: s109

rempub. accedunt. In quibus imperitiane major sit, an arrogantia, merito dubites.

Ex eodem principio illud quoque deducitur, gravis ac lenti potius, quam prompti et acris laudem illi affectandam, qui populis rector a Principe datur; in illis praesertim negociis, in quib. bis peccare non licet, et ubi minus fecisse, quam nimis, minus periculi nabet.

Porro illud Rectori cavendum est, ne acria publicae administrationis initia sint, incuriosus finis. Nam qui nimio rigore et vehementiâ initia imperii sui insignire volunt, ii aut ad perpetuum severitatis tenorem suô et reipub. damnô imprudenter se obstringunt, aut cum levitatis et inconstantiae vituperiô ab austeritate ad subitam lenitatem transire, suosque ipsi mores pudendâ praevaricatione damnare coguntur.

Idem illorum error est, qui summe rigentem ac intensam primi anni diligentiam


page 110, image: s110

ac assiduitatem, paulatim remittere, mox in supinam negligentiam relaxare solent: qui, ut poetae boni, et actores industrii operam dare deberent, ut in extrema parte, et conclusione muneris quam diligentissimi, et ultimus annus imperii tanquam ultimus actus perfectissimus atqve ornatissimus fuisse videatur. Sed uti nimio rigore, ita nimiâ qvoqve facilitate saepe principes ipsi ac magistratus peccant. Vidi imbecilli et angusto homines animô, qui inconsultâ promittendi praecipitatione in magnas se difficultates conjecerunt; ut aut res maxime noxias facero cogerentur, aut cum fidei et existimationis jacturâ negare concessa.

Antecessoris acta pravâ aemulatione neqve carpat, neque rescindat: illius tamen egregie praveve gesta, qvaeqve illi prospera vel adversa contigerunt, tanqvam speculum habeat et exemplar, ad qvod se suasqve actiones componat.



page 111, image: s111

Ante omnia domum suam coherceat; libertos, servitia, et insolentissimam lictorum, accensorumqve nationem: ne justitiae obtentu, fastu, furtis ac rapinâ provincialibus graves sintineqve, quid plerunqve solet, admissionem ad dominum pretiô vendant. Deniqve haec opinio sit, non modo iis, qvi aliqvod acceperint, sed iis etiam qvi dederint, praefectum, si id cognoverit, inimicum futurum.

Facilem ad se aditum praebeat: pateant aures ejus querelis omnium: nullius inopia ac solitudo non modo nullô populari accessu ac tribunali, sed ne domô qvidem et cubiculô excludatur.

Temporibus sua negocia assignet, et negociis tempora:semel coepta perficiat; praecipua, et qvae moram non ferunt, ante alia: neqve confundat, qvae diversis temporibus peragi debent.

Tristitiam et arrogantiam exuat; ita


page 112, image: s112

attemperatis moribus, ut nec facilitas auctoritatem, nec severitas amorem diminuat. Acerbi, injucundi, minaces, cruces et patibula perpetuo crepantes, remigibus, quam civibus sociisve gubernandis aptiores sunt. [Note: vide Boccalin. cent. 1. c. 41. p. 130. et cap. 90. p. 302. et cent. 2. c. 81.] Qualis Bechesinus Trino a Francisco Mantuae Duce impositus: qui odii securus, universos terrore ac minis perterrefaciens, quo dictis obsequentiores redderet, et imperio plus existimationis adjungeret, fastum et rigorem tanquam in inimicos induit; reverentiam disciplinae, et horem Principis appellans. Verum id apud nauseantes minus obedientiae, plus indignationis concivit. [Note: Possevin. hist. belli Monferrat.]

Humanum et comem se omnibus familiarem paucis praebere debet. Nam uti amorem mansuetudo morum, ita contemptum nimia familiaritas conciliat.

Iratus neque proloquatur qvicqvam, neque consilium ineat, neque aliquid


page 113, image: s113

statuat: sed rationis per iram a sede suâ exulantis reditum praestoletur.

Omne praesidis provinciae officium expletur Pacis, Panis, et Iustitiae curâ.

Publicae qvietis interdum, quam rigidae justitiae majorem rationem habeat: ideoque in potentium ac factiosorum litibus prudentiâ jurisdictionem temperet.

Ad hoc temperamentum pertinet quoque, omnia scire, non omnia exequi; parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare; non accendere intempestivis remediis delicta; nec poenâ semper, sed saepius poenitentiâ contentum esse. Cogitare, vitia fore donec homines. Mundum esse, in quo vivitur, non coelum; inter homines, non cum Geniis ac isthic tantundem esse vitiorum, quantum hominum.

In jure dicundo assiduus esto, gravis, intentus, severus et saepius misericors. Nullô favore aut odio perrumpatur.


page 114, image: s114

Cum advocatis disceptare indecorum judici: cujus proprium officium est, audire disceptantes, de causa cognoscere, litemqvo sententiâ definire.

Omnes lites cum provincialibus fugito: ac, si qvando cum privatis jure experiundum erit, forum ac jus concedito.

Potentium precibus delictorum, ac praecipue seditionum ac turbarum reos nunqvam concedito, majoribus turbis materiam daturos.

Controversias cum vicinarum provinciarum praefectis vitato: vel causâ et jure, nunqvam armis decidito.

Caveat, ne ruptae pacis cum vicino principe, ac coepti belli causa vel occasio ipsi imputari possit.

Minora negocia pro majorum delinimentis habeat; venationem qvoqve hortum, et studia. Choreas cum matronis ducere, aulae asseclas; aleâ et chartis ludere vernas et lixas magis decet.

Jura ac dignitatem officialium, qvi sub ipso militant, inviolata servet: decentiusqve


page 115, image: s115

esse sciat, suo auspiciô ac consilio dirigere negocia, qvam ipsum gerere.

In periculosis, et odio invidiaeque expositis negotiis, sive cum civibus, sive cum exteris ita se gerat, ut non se, sed Principem illorum auctorem omnes agnoscere possint. At si qvae ex animadversionibus ac repulsis timentur odia; ea in se transferre, objectuque sui Principem tegere ab invidia, illi beneficentiae materiam, illi gratiam seponere, prudentis ac fidelis ministri est.

In levioribus Principem interpellare, importuni et inepti est:in majorib. eundem praeterire, contemptus argumentum. Inogotae Marchionis, Mediolani non ita pridem Gubernatoris gratia in Aula Hispanica eam praecipue propter rationem fluctuavit, qvod Rex et Proceres, ad qvos provinciarum res omnes referri debent, silente illô, alienâ fere diligentia non summa solum, sed et infima didicissent. [Note: Idem Possevin. hist. Monf.] Itaque leviora et minoris


page 116, image: s116

momenti negocia ipse pro captu, ardua nunquam inconsultô Principe Praefectus expediet. Etiam infelix, et sine successu obsequium excusationem habet, temeritatem sui consilii suô quisque periculô luit.

Praepotentium in Aulâ hominum amicitiam omni cultu, etiam donis retinere extra culpam est.

Parem se negociis, neque supra [Note: Tac. 6. annal. 39.] monstret. Sunt enim Principes, qui in deligendis ministris uti vitia oderunt, ita nec eminentes virtutes sectantur. [Note: Tac. 1. ann. 80.] Quam alicubi, [Note: cent. 1. raggu. 77.] rationem Trajanus Boccalinus assignat, cur Principes neglectis praeclaris, sed arrogantibus, et, quod sequi inde necessum est, ingratis ingeniis plerunque ad illos, qui parum digni videntur, quique in sola erga patronum fide omnes suas opes, spesque sitas habent, gratiam et favorem omnem largissime derivent. Eandem ob causam Franciscum I. Galliae Regem postremis regni annis Annam


page 117, image: s117

Momorantium, summa olim et ardentissimâ apud se gratia, a negotiis et Aula semovisse tradit Henricus Dauila [Note: 1. hist.] tanquam intimos regis sensus, molestissima ingenii sagacitate exploraturum. Idem scribit [Note: 8. hist.] Ludovicum Gonzagam Nivernium Henrico III. Regi ingratum ideo fuisse, quod suam prudentiam, qua sane praepollebat singulari, cunctis negociis normam esse volebat. Et alibi, [Note: 9. hist.] eundem Henricum Pinartum, Brulartum, Villaregium, â Secretis, Chivernium, Nomophylacem, et Belleureum, summa omnes et exacta civilium rerum scientiâ eminentes simul dimisisse, inque illorum locum homines subrogasse, mediocri ingeniô, ac prope nullum reip. usum habentes, sed certissimae explorataeque erga se fidei.

Nunquam in suam famam gestis exultet: ad auctorem et Principem fortunam referat. Ita virtute in obsequendo, verecundia in praedicando extra invidiam, nec extra gloriamerit.



page 118, image: s118

Illas tutissimas ac maxime qvietas reputet provincias, qvarum habitato res mercimoniis ac agriculturae dediti Pace et Pane facile in officio continentur: contra fastidiô molestiisqve plenas quae turbulentâ Nobilitate freqventes omnem legum ac juris auctoritatem vi, ambitu, postremo pecunia perrumpunt. Claudo hunc locum egregio praecepto, qvod tametsi a Galba principibus praescriptum, etiam Magistratibus optime convenit: Utilissimus idem ac brevissimus bonarum malarumqve rerum delectus est cogitare, qvid aut volueris sub alio principe, aut nolueris. [Note: 1. hist. 16.]



page 119, image: s119

Censuit spectaculum gladiatorium per omnes annos celebrandum pecuniâ eorum,

[Note: Cap. XXII.] qvi qvaesturam adipiscerentur: id est. adipisci volebant. Correxit pravam sententiam sub Nerone Senatus, ne designatis qvidam qvaestoribus edendi gladiatores necessitas esset. [Note: Tacit. 13. annal. 5. vide Lips. 1. Saturnal. 12.]

Ne aetas quidem distinguebatur, quin primâiuventâ Consulatum ac Dictaturam inirent.]

Vide Machiavellum primo dissertationum ad Livium, capite sexagesimo: et Scipionem Amiratum libro XI. cap. V.



page 120, image: s120

Senatui, cui judicia tradiderat. Et quanquam equites judicia recuperavissent.

Multa saepe in republic. mutantur, nullô fructu: quia morum difficillima mutatio est: et plerunque magis alii homines fiunt, quam alii mores. [Note: Tacit. 2. hist. 95.] Magnam rem fecisse sibi C. Gracchus videbatur judiciis a Senatu, quem ambitûs, sordiumqve arguebat, ad Eq. Romanos translatis. At illi turpius etiam licentiusque poccabant. [Note: Appian. 1. civil.] Liberâ olim Rep. summa potestas, et praecipuum reip. arbitrium penes illum civitatis ordinem erat, qui judicia exercebat. Hinc toties seditione aut armis certatum, cum Semproniis rogationibus equester ordo in possessione judiciorum locaretur, aut rursum Serviliae leges Senatui ea redderent [Note: Tacit. 12. ann. 60.] Et C. Gracchus perlatâ lege de judiciis a Senatu ad Equites transferendis, haut falso dixit, actum jam de Senatus potentia. [Note: Apptan. 1. Civ.] Alia rerum facies postea sub principibus fuit: qui belli et pacis, ac


page 121, image: s121

magistratuum creandorum causâ, comitiorum arbitrium sibi servantes, Senatum privatis causis judicandis occupabant. [Note: Tacit. 13. ann. 4.] In Gallia quoque aliquoties [Note: vide Bodin. 3. de Rep. 1. Dauil. 3. hist.] et nuperrime Reges Curiam Parisiensem a regni publicis negociis remotam juritantum dicundo vacare jusserunt.

Donec sententia Dolabellae velut venundaretur.]

In turpissimam honorum et dignitatum nundinationem omnium extant invectivae: et plerunque Gallia hoc nomine vapulat. Attamen repererunt Jo. Barclajus [Note: Icon. animor. cap.] et Isaacius Pontanus [Note: Itinerar. Narbon. p. 148.] argumenta, quibus improbatum aliis morem defendere aut excusare aggressi sunt.



page 122, image: s122

Primores Galliae, quae Comata appellatur, federa et civitatem Rom pridem assecuti.]

Ita plerunque fieri solet, ut exteri initio non nisi in civitatem admitti, civiumque numero censeri petant: in qua postqvam opes et incrementa acquisiverunt, ab honoribus et imperiiis prohiberi injuriam reputant; adeoque votorum immodestiam saepe per turbas ac seditiones tuentur. Sed ad illam quaestionem, sitne exteris civitas danda, nec ne? sine distinctione responderi non potest. Sane hospitalitatis jura miseris afflictisque exhiberi non naturae tantum ac humanitatis, sed et Sanctissima Dei Optimi Maximi lex severissimis sanctionibus jubet. Sed hîc non de officiis uni alterive praebendis, sed de omnibus indistincte exteris in civilem societatem alliciendis agitur, non alienae


page 123, image: s123

miseriae sublevandae, sed magnitudini civitatis. Profecto nullâ re magis ac hominum frequentiâ opus est civitati, quae ad magnum imperium adspirat. Romani, durante Rep. a civitatis incunabulis, et a conditoris Romuli usque Asylo plerosque populos primo hostes, dein cives habuerunt. Insecutis temporibus Imperatores ipsi exteras nationes in solo Romano collocarunt. Hodie Turcae, et qui alii Reges impostoris Mahumeti superstitiones amplectuntur exteris omnibus recoptum apud se praebent liberrimum: ut Hieronymus Conestagius [Note: lib. 2. de conjunct. Portug. cum Castil.] scripferit, Mauritaniae Regi contra Sebastianum Lusitaniae Regem pugnanti non minus decem millibus militum ex Hispaniis oriundorum adfuisse. Quae contrariis institutis vixerunt, civitates alienigenas tanquam hostes arcentes, uti olim Spartani, et hodie Veneti: domesticae quietis quam proferendi


page 124, image: s124

imperii cupidiores fuerunt. Verissime enim censuit, qui magnam quietom, et magnam fortunam neminem eodem tempore assequi posse asseruit. [Note: Author. Dial. de Clar. Orat.] Quod non in privatis tantum, sed publicis rebus locum habet. Est enim compertae veritatis, ad tranquillitatem et civilem aequalitatem formatas civitates nunquam ad magnam potentiam, magnamque famam pervenisse: ex diverso rerum gestarum gloriâ inclytas nunquam quietas fuisse. [Note: Vide Forstn. Not. ad 4. Annal. verb. plerunque inopes ac vagi sponte etc.] Ut mirum non immerito videri debeat, cur qui affectati in orbem terrarum Imperii accusantur, Hispani ejectis Maurorum Hebraeorumqve ingentibus copiis sibi ipsis solitudinem fecerint et Castoris instar ipsi sibi virilia exsecuerint: aut si gentium illarum perfidia nullam Regibus securitatem relinquebat, cogebatque ad damnosum remedium; certe temperanda ambitio erat, neque attentandum imperium, quod neque quaeri sine magnis exercitibus, quib. supplendis


page 125, image: s125

perpetui populosarum provinciarum sontes requiruntur, neque conservari potest.

Quanquam meo quidem judicio facile erat, retinere domi Maurorum gentem neque timere. Non erant victi pro alienigenis arcendi, sed in civitatis, nuptiarum et sanguinis communionem alliciendi. Fastus igitur fuit Hispanae genti adgnatus, intemeratam sibi suam servare nobilitatem, omnemque cum Afris affinitatem superbe dedignari. Quae contumelia Maurorum perfidiam, perfidia Hispanorum indignationem concitavit.

Sunt et aliae rationes, quae amplificandae civitatis studium cohibere debent: ut cum in eam assurrexere magnitudinem, quae commode regi gubernarique amplius nequit. Qualis hodie Lutetia Parisiorum est, cujus pomoeria proferri semper vetatur, et semper permittitur. Simile est in illis civitatibus, quae ex privilegiorum immunitatumque


page 126, image: s126

praerogativis superbiam, atque inde contumaciam induunt; cui novorum civium additione novas vires addere aliud non est, quam oleum camino affundere. Quô errore Illustrissimi Comites Hanavienses civitati suae exulum opibus ac divitiis affluentium receptione tantum potentiae addiderunt, ut non nisi precario imperare videantur.

Tandem neque illae urbes de augendo civium numero cogitare debent, ubi alendo populo suburbanus ager non sufficit: et quas vicinorum principum odio, aemulatione, avaritiâ frugum ac panis commercio arceri eoque modo fame subigi facile est. Quo cum malo Ratisbona plerunque conflictatur.



page 127, image: s127

Insignia patrum, decora magistratuum ne vulgarent.]

Vulgati inter indignos et immeritos, honores ipsâ frequentiâ vilescunt, quod alibi a me notatum memini. [Note: Ad 4. annal. 37. adde Bodin. 5. de Rep. 4.] Et simile est, quod quarto annalium [Note: cap. 37.] Tiberius dixerat; vanescere honorem, si promiscuis adulationibus vulgetur. Qvô fit, ut postqvam dignitates indignis quoque tributae sordescere ac contemni coeperunt, Principes itentidem novos honores, novasque dignitates excogitare necesse habeant. Quod ab Henrico tertio Galliae Rege factum fuit; superinductô antiquo S. Michaelis, novo Sancti Spiritus Equitum ordine. Neque tamen ista honorum, praemiorumque virtuti debitorum prophanatio semper inconsultam Principis facilitatem arguit, sed interdum singulare servandae dominationis arcanum est. Quâ arte Caesares Romani communicato civitatis Romanae et honorum jure cum finitimis populis, et postremo cum omnibus, qui sunt


page 128, image: s128

in orbe Romano; jus vetus et praerogativam civium Romanorum extinxerunt, atque Romani provincialibus exaequati sunt. Quod a Paulo Busio Jurisconsulto Frisio, et Christophoro Besoldo, meo olim praecep tore in politicis, annotatum. [Note: Adde Forstn. ad 2. ann. verb. Caeterum Tiberio haut ingratum accidit in f. etc.] a Juliano Caesare olim observatum fuit, qui Constantinum [Note: De quo idem tradit Euseb. 4. de vivita Constantini. 7.] incusabat, quod Barbaros omnium primus adusque fasces auxerat, et trabeas consulares [Note: Ammian. Marcellin. 21. hist.] Aliter ac illi, qui poeticâ aut oratoriâ libertate summis eam rem laudibus extulerunt; Rutilius Numatianus [Note: Itinerar. prior. in [transcriber, in the print: prior:n] his versibus:

Relligiosa vatet peregrinae Curia laudi:
Nec putat externos, quos decet esse suos.
] et Nazarius in Panegyrico. [Note: Illis verbis: Sensisti, Roma, tandem arcemte omnium gentîum, et terrarum esso reginam, cum ex omnibus provinciis optimates viros Curiae suae pignoraveris: ut Senatus dignitas non nomine, quam re esset illustrior, cum ex totius orbis flore constaret.]



page 129, image: s129

Quid aliud exitio Lacedaemoniis etc.]

[Note: Cap. XXIV.] Ad hunc locum videnda sunt, quae Machiavellus tradit secundo dissertationum ad Livium [Note: cap. 3.] et Amiratus undecimo. [Note: cap. 6.]

In numerum patriciorum adscivit vetustissimum quemque e Senatu, aut quibus clari parentes fuerant.]

[Note: Cap. XXV.] Ex praecipuis molostiis, quae Principes sustinent, est honores, et praemia petentium, ambientiumque importunitas, amicorum etiam in aulâ potentium, quique sibi


page 130, image: s130

quicquam negari injuriam aestimant, officiis plerunque suffulta. Preces afferunt; sed quibus contradici non potest: [Note: Tac. 4. hist. 46.] et dum unum beneficiô obligat Princeps, plures repulsâ offendit. Ut non immerito Henricus Cajetanus Cardinalis inter primarias prudentis Principis condiciones retulerit, scite negandi artem; regnandi imperitum asserens, qui negare nesciat. [Note: Boter. apopht.] Est igitur optima cautio, vetustissimum quemque e collegio, et qui longi servitii praerogativâ caeteros omnes antecellat, in petitione honorum praeferre. Quandoquidem virtutis et meritorum inter plures comparatio invidiae plena; temporis privilegium extra controversiam tantum unius est. [Note: Boccal. cent. 2. raggu. 27.] Proximus illis locus debetur, quibus clari parentes fuerunt, nobilitate antiqua, et egregiis in rempub. meritis. Nam et istos, si modo propria dote non destituantur, admoveri reip. ac dignitatibus novi homines utcunque excellant, aegre


page 131, image: s131

ferre non debent. Quibusdam in more positum est, magistratibus adhuc viventibus, senii, morborum, aliove praetextu collegam atque adjutorem dare, qui successioni destinatus aliorum spes atque vota excludat Eôdem consiliô alii in decedentis locum, antequam novorum candidatorum multitudo affluat, quem muneri quam maxime idoneum judicant, sufficiunt. Quomodo Carolus IX. Galliae Rex triremium praefecturam, morte Ellebovii vacuam, quam Meruum, Momorantii fratrem, invisum sibi, petiturum sciebat, festinatô studiô in Baronem Gardae contulit. [Note: Dauil.] Ejusdem solertiae est, potentiori competitore prensationem aliorum submovere. Quomodo nuper Urbanus VIII. Pontifex et Barberini Rinaldum Atestinum Mutinae Ducis fratrem a Cardinalatus petitione arcere nitebantur, subornatis Friderico Hassiae Lantgravio, et Comitis Trautmanstorffii filio qui Imperatoris suffragiô competitorem


page 132, image: s132

excluderent. [Note: Dauil.] Idem Carolus Galliae Rex, quem modo dixi, alio tempore non personas tantum, sed et officiorum nomina in eundem finem mutavit. Nam cum Condaeus Conestabilis secundam a Rege dignitatem importunâ flagitatione ambiret, Rex Henricum Andium Ducem, fratrem suum produxit, qui armorum imperium Locum-tenentis Generalis nomine peteret [Note: Octav. Sir.]

Mitem et recens repertam, quam ex severitate prisca rationem etc.]

Nota commodam rationem consulendi alienae famae, non depellere aut ejicere Senatu, tanquam famosos probris, sed admittere excusationem aetatis, paupertatis,


page 133, image: s133

valetudinis, et motos et excusatos simul proponere: ut judicium censorium, ac pudor sponte cedentium permixti, ignominiam mollirent. Ita laudavit Nero, qui ob angustias familiares sponte ordine senatorio cederent, motique, qui remanendo impudentiam paupertati adjicerent. [Note: Tac. 12. ann. 52. c. 30.] In Galliae regia saepius usitatum, pulsos provinciarum administratione praesides pecuniâ placare; compensandae injuriae. Simile est, quod me alicubi legere memini, Principem, cui magni pretii annulus ab uno famulorum furto subtractus fuerat, convocatis universis farinae aut furfuris cumulum monstrasse, cui omnis manum, et ille, qui fur erat, annulum inderet. Ita qui delicti sibi conscius erat, societate eadem facientium tectus tutusque sine contumelia et poena reddebat, quod furatus fuerat. Alios modos, huic geminos addam ad lib. XIII.

Censa sunt civium LXIX. centena,


page 134, image: s134

et XLIV. millia] de isto censu Claudiano extat ad me scripta epistola magni olim virtute et eruditione mihique, dum fata Deusque sinebant, amicissimi viri, Laurentii Pignorii: cujus exemplar ex autographo, quod apud me est, hîc ederem, nisi ipse Pignorius inter alias epistolas pridem Patavii edidisset.

Imminentium periculorum remedium ipsa pericula ratus.]

[Note: Cap. XXVI.] Vide nostra ad VI. [Note: c. 50. verb. Macro.] et XIII. [Note: c. 15. intrepidus etc.] Annal.

Scelus inter ancipitia probatum, veris mox pretiis aestimaret.]

Nam perfecto demum scelere magnitudo ejus intelligitur. [Note: Tac 14. ann. 10. adde Freinshem. ad Curt. 8. 2 1 et seqq.]

Posse opprimi damnatam antequam ream]

[Note: Cap. XXVIII.] vide, quae ad XIII. [Note: cap. 20.] ad hujus loci intellectum dicamus.



page 135, image: s135

Potentiam cautis quam acrioribus remediis tutius haberi.]

Duae sunt gratiae ac potentiae in aulae servandae rationes, inter se plane contrariae. Prior est, principis, et qui sanguine principi juncti, aut proximae ab illo potentiae sunt, gratiam, favorem, auxilium ambire: comitate illos, beneficiis et officiorum promptitudine ad reddendam vicem obligare; omne denique potentiae fundamentum in illorum benevolentia repositum habere. Altera, suâ vi, nec ullius favore niti; conscientiâ tutum, artes obstantium aemulorum vi perrumpere: postremo contra calumnias et pericula subsidia, pecuniam, loca munita, portus maritimos, amicos parare. Callistus priori modô tutius haberi potentiam pronunciat. Neque tamen negari potest, illam potentiam precariam fore: et maximos viros, Ximenium atque Richelium in hoc a patronis delectos ut ambitioni Procerum


page 136, image: s136

opponerentur, hastam, condemnationem, carnificem saepius, quam blanditias et preces usurpasse. Quid dicam? Lubrica omnis ad Aulam, et in Aula via est, periculis et praecipitiis plena; et quae plane ductore Deo et bono Genio opus habet.

Duas pellices etc. perpulit delationem subire]

vide Nostra ad XIII. annal. [Note: c. 20.]

Nupsisse Messalinam Silio, exclamat.] Crimen atrociter defert. [Note: v. Not. ad 13. ann. 19.]

Securitati antequam vindictae consuleret.]

Nec ira, nec odiô, nec ullô aliô affectu superari Principem, publicâ tantum utilitate duci debere supra ad hunc librum monui.[Note: cap. 8. Adde Did. Savedr. emblem. 8.] [transcriber: footnote sign (a) is missing] Catharina Medicaea Galliae Reginae illud perpetuo in ore habebat; non fodiendos crabrones, nisi facie bene velatâ, [Note: E necessario copri si bene il viso, inanzi che Hnzzicare [perhaps: Huzzicare] il vespaio Henr. Davill 9. hist. ] In quem sensum digna legi extat Trivisani, Senatoris Veneti oratio apud Guicciardinum. [Note: 4. hist.] Reprehenditur a Tacito Bardanes,


page 137, image: s137

quod in Seleucienses, ut patris sui defectores irâ magis quâm ex usu praesenti accensus implicaverit se obsidione urbis validae: [Note: 11. annal. 8.] Notatur ab aliis Philippi II. Hispaniarum Regis ex eodem fonte peccatum, facturum se potius Belgii jacturam asserontis, quam contra decorum et authoritatem regiam Belgis indulgeret. [Note: Conestag 4 de bell Belg.] Eundem errorem erravit Franciscus Mantuae Dux, qui honestae paci anceps bellum antehabuit, tantum quod S. Georgii Marchioni Sabaudi partes secuto ignoscere nollet: [Note: Ant. Possevin. hist. bell. Monferr.] et nuperrime Carolus Britanniarum Rex, qui trium regnorum damnum se ante facturum dicebat, quam Hulsae praefecto delicti gratiam faceret [Note: Vict. Sir. hist tom. 2. lib. 1. Reliqua vide in Nostris ad VI annal. verb. reputante Tiberio publicum sibi odium etc.]



page 138, image: s138

Quanquam res adversae consilium adimerent.]

In felicibus, [Note: Tac. hic.] et pavidis [Note: Tac. 3. ann. 9.] et illis principibus, atque civitatibus quae nullis propriis viribus nixae aliorum benevolentiâ, auxiliisque subsistunt [Note: Macchia v. 2. disc. 15.] consilia in incerto sunt. Adimunt enim pervertuntque res adversae, pavorque et virium defectus constantiam: ut semper deterius credatur, quod evenit; [Note: Tac. 15. ann. 36.] et praesentia maxime displiceant. [Note: Tac. 3. hist. 85.] atqve optima videantur, quorum tempus effugit. [Note: Tac. 1. hist. 39.] Non est igitur mirum, cum homines, quorum celebrata omnium opinione prudentiâ est, turbatis reip. temporibus illos incurrere errores cernimus, qui a mediocris industriae hominibus nullo negocio vitantur.


page 139, image: s139

Documento esto praesens Galliae status. Magni homines! pudendi errores! Longâ experientiâ didici, saepius in Senatu, et consessibus, ubi de rep. agitur, et magnô quidem aestu disceptari, quid dicendum, quid rescribendum illis, quos dubios amicos, aut professos hostes habemus, quam quid faciendum sit. Quam ego rem semper stultam credidi, et absurdam. Neque enim, quae verbanegociis accommodari debeant, ante constitui potest, quam quid agendum, quid petenti concedendum, quid contra negandum, firmô animi decretô statuerimus. Sed est id parvae mentis, et vel consilio vel viribus destitutae vitium, miscere invicem consilia, dein spernere; [Note: Tac. Agric.] et recentissimum quoque vulnus pavere, summi discriminis incuriosum. [Note: Tac. 3. hist. 36.]



page 140, image: s140

Ire obviam et aspici a marito, quod saepe subsidium habuerat, etc.]

Qui magnis inimicitiis, ac magnis accusationibus clarescere, et per obstantium ruinam gradum sibi ad potentiam sternere voluerunt, uni maxime rei operam et studium omne accommodarunt, atrocitate criminum praevalere; opprimere damnatum ante quam reum; utque clausae principis aures etiam confitenti essent [Note: Tac. 1. hoc lib.] Et fere accidit, ut qui id obtinere non potuerunt, sibi ipsis perniciem attulerint. Agrippina apud Neronem a Junia Silana et clientibus rerum novarum accusata colloquium filii poposcit: ubi nihil pro innocentia, quasi diffideret, nec beneficiis, quasi exprobraret, disseruit: sed ultionem in delatoribus, et proemia amicis obtinuit. [Note: Tac. 13. annal. 21.] Nuper Cardinalis Richelius Regi Ludovico


page 141, image: s141

et Reginae matri de ipsius exitio in secretâ palatii parte (cujus omnes aditus portasque summâ diligentiâ claudi servarique Regina jusserat) deliberantibus, per posticum a praecipuâ ex gynecaeo matrona [Note: Zuccola, dame de chambre de la Reyne.] introductus, inopinus supervenit: tantumque validissimô ingeniô effecit, ut confirmatâ imposterum potentiâ Reginam matrem, universamque aemulorum factionem subverterit.

Idrepente solitudinis erat]

vide quae ad XIII. notavi. [Note: Cap. 19.]

Non aliam spem incolumitatis Caesaris affirmat, quam si jus militum uno illo die in aliquem libertorum transferret.]

Vervex! caudex! qui jus militum in alium transferebat, imperiô ipse se abdicat. Et


page 142, image: s142

tamen, cum juventâ rudes, aut senectâ graves, aut ignavô ingenio Principes sustinendo reip. oneri impares sunt, aut quando in populari repub. ancipitia pericula consultationum inter plures religiosum ordinem non expoctant; ad unum transferri summam belli pacisque potestatem; res est quae exemplis non caret. Operae pretium est, legere notareque apud Henricum Davilam [Note: 1. histor.] Guisiorum artes, quibus supremum pacis et belli tempore imperium Francisco II. Regi ereptum in se transtulerunt. Etiam illud verissimum est, omniumque temporum usu comprobatum, neque optimatum, neque popularem statum munus suum tueri posse, nisi imaginem quandam principatus induat. [Note: Andr. Fric. Madren. 1. de repub. emend. 10.] Ut ex hastâ quantumvis longâ palmus ferreae cuspidis tantum plagam facit: ita semper in magnâ civitate aut imperio pauci aliqui sunt, quorum spiritu publica inflantur, impetu praecipitantur, ardore incenduntur, motu


page 143, image: s143

agitantur, vi sustinentur. Caetera turba horum accessio sunt.

Quod vir recti exactique judicii, amicus meus Jo. Henricus Boeclerus prudenter notavit in Oratione de Velleii Paterculi historia.



page 144, image: s144

CHRISTOPHORI FORSTNERI Ad C. CORNELII TACITI Annalium Librum duodecimum NOTAE POLITICAE.

HVic Pallas, illi Callistus fautores aderant etc. Ipse modo huc, modo illuc, ut quemque suadentium audierat, promptus]

Misera Principis condicio, qui judicio proprio destitutus, amicorum in diversa tendentium dissentientibus consiliis distractus, neque fidem cujusque, neque occultos fines favore, odio, ambitione, avaritiâ corruptos discernere atque intelligere potest. Pestis consiliorum! quam nec cautissimi Principes unquam satis coercuêre. Apud infirmum et credulum majori licentia privata utilitas peccat: et praetextu


page 145, image: s145

consilii dandi quisque sibi tendit. [Note: Tac. 1. hist. 13.] Privatas spes agitantes sine publica curâ [Note: Tac. 1. hist. 19.] Etiam natura atque institutio homines aliâs minime malos transversos agit: et ut quisque moribus tristior aut clementior est, ita severitati aut indulgentiae favet. Etenim consilia sibi quisque attemperat, et judicium naturâ extorquente, putamus causae tribuere, quod nostris moribus indulgemus Exemplis id clarum fiet. T. Vinius, Cornel. Laco, et Icelus libertus, omnes apud Galbam summâ auctoritate, alias discordes, etiam circa consilium eligendi successores in duas factiones scindebantur. Vinius pro Othone: Laco atque Icelus consensu non tam unum aliquem fovebant, quam alium. Etfovebat Vinius Othonem: quia illi vidua filia, caelebs Otho, gener ac socer destinabantur [Note: Tac. 1. hist. 19.] Ludovico XI. Galliae Regi bellum in Carolum Burgundiae Ducem suadebat S. Pauli Comes, speciosis sane argumontis; Sed consultori quam Regi utilius.


page 146, image: s146

Quippe minorem in pace auctoritatem, in bello summam Contestabilis potentiam, quadringentorum equitum cataphractorum stipendium, et triginta mille Francorum annuam pensionem reputabat, quibus servandis Regem exitiabili bello implicari oportebat. [Note: Comin. 3 comment. 1.] Post pugnam ad Tarum, et Novariam cum Duce Aurelianensi a foederatis Italis obsessam in Consilio Caroli Regis quaerebatur, pax an bellum placeret. Et quanquam omnia Gllis adversa pacem suaderent, Jo. Jacobus Trivultius tamen, et Ferrariae Dux pacem praeferebant, ille erga Ludovicum Sfortiam odio; hic ob spem recuperandi, quae a Venetis sibi erepta querebatur. [Note: Comin. 8. cap. 9.] Georgius Cardinalis Ambosius Ludovici XII. Regis, patroni vim in perniciem Alexandri VI. Pontificis et Caesaris Borgiae intentam suis consiliis divertit; privatô beneficiô Papam sibi obligaturus, et per famam patrociniô suô protecti atque defensi Status Ecclesiastici ad


page 147, image: s147

Pontificiam dignitatem sibi paraturus aditum. [Note: Guicciardin. 5. hist.] Idem Ludovico Regi persuasit, e carcere Romam dimittere Ascanium Sfortiam Cardinalem; secretâ pactione obstrictum, conciliandi sibi Pontificatus. [Note: Bauder de vita Card. d' Amboise.] Philippo Mornaeo, Obignio, caeterisque Religionariis Henricum Regem a transitu ad Catholicismum dehortantibus accessit quoque Arnoldus Ferrerius tametsi Catholicus; non religionis studio, sed quod pace compositâ, vilem se caeteris, et transfugae instar contemptum fore crederet. [Note: Henr. Davila 7. hist.] Inter Belgicorum motuum initia cum in Aula Hispanica de rationibus reducendorum Belgarum praesente Rege disceptaretur, Proceres in duas sententias distrahe bantur. Gomezius Figueroa Feriae Dux, Rodericus Gomezius, et Bernardus Freneda pacem, Ferdinam dus Toletanus Albae Dux, Cardinalis Granvellanus et Didacus Cardinalis Spinosa bellum suadebant. Extant apud Hieronymum Conestagium, [Note: Lib. 2. de de bell. Belg.]


page 148, image: s148

Nicolaum Burgundium [Note: Lib. 3. hist. Belg.] Famianum Stradam, [Note: Dec. 1. lib. 6. hist. Belg.] et Guidonem Bentivolium [Note: Lib. 3. de bell. Belg.] contrariae suadentium dissuadentiumque orationes, omnes profecto egregiae, sed tantâ rerum verborumque diversitate, ut non ita habitas, sed ex commentantium ingenio effictas credere verius sit. In eo tamen omnes conveniunt, id quemque consilium probasse, quo potentiam servaret, exclusô aemulo. Nimirum Roderici Gomezii consilium erat hominis in aulâ dominantis, cui pax et quies inprimis curae; nec quicquam antiquius, quam ne turbatis bellô rebus, penes alios negotiorum arbitria, atque adeo potentia essent. Similia censebant Feriae Dux, et Bernardus Freneda, aulae artes edocti, et miti ingenio viri. At vero Dux Albanus arma et ultionem spirabat, vehementi vir ingenio, et qui sibi summum armorum imperium committendum certus erat. Illi Granvellanus adstipulabatur propriâ irâ infensus Belgis, et Spinosa,


page 149, image: s149

tristi in genio et immiti Inquisitoris officio ignoscendi nescius. Eundem animorum habitum intueri licet in consultatione de duodecennalibus Belgarum cum Hispanis induciis, quas Mauritius Nassovius improbabat, contra quam Joannes Barneveltus; ille bello, hîc togâ clarissimus. [Note: Cardin. Bentivol. lib. 1. de induc. Belg.] Etiam in aulâ Madritensi non eadem omnium de isto negotio sententia erat. Praevaluit tamen Lermae Ducis, qui tenc omnia poterat, ad pacem inclinatio. Nam qui pacis artibus integram potentiam tuebatur, eandem bellô cum socio partiri nolebat. [Note: Bentivol. lib. 2. de induc.] Non tamen adeo virtutum stcrilia illa tempora fuerunt, ut non et bonum, exemplum prodiderit. Is fuit Jo. Mancicidorus a secretis bellicis, praecipuum induciarum confectarum instrumentum: quanquam, qui durante bello XII. 8. Philippicos annuum salarium habebat, factâ pace, cujus se ipse auctorem faciebat, vix ter mille habiturus. [Note: Bentivol. de Belgio Hispan. lib. 1. c. 4.] Cum nostrâ memoriâ in Galliâ deliberaretur, Rex


page 150, image: s150

bello, quod inter Sabaudiae et Mantuae Duces incalescebat, interveniret necne? pax togatis, bellum principibus placebat. Hi decus gentis, fidem, dignitatem, et pueri Regis exordia, famamque majoribus praelusuram, illi probatam jam Regis pietatem, labores, impensas alle gabant. [Note: Anton Possevin. de bell. Monferr.] In eâdem Aulâ, cum de nuptiis Ducis Aurelianensis cum Mompenseria ageretur, quas Cardinalis Richelius ingenti studio promovebat; Condaeus oum uxore, Suessionensis, Longavillae et Vandomi Duces vehementer contra nitebantur, varia praetexentes. Verum Condaeus eripi sibi spem successionis dolebat: Suessionensis praeterea ejusdem Virginis nuptias affectans; Longovillanus invidiâ erga Guisios, Mompenseriis sanguine junctos; et Vandomus odio in Cardinalem. [Note: Galeat. Guald 1. hist.] Ante hos viginti annos Albertus Wallenstenius Rembaldum Collalti Comitem Caesarei exercitus, qui in Italiam destinabatur, ducem suo suffragio


page 151, image: s151

Caesari commendavit; non quod prae caeteris tanto muneri parem crederet; sed officio gratiam redditurus; quippe Collalti studio et operâ Mechlemburgensem Ducatum habebat: et ne ipse in Germaniâ abstractus potentiâ, quam ibi quaesiverat immensam, exueretur. [Note: Octav. Sir. tom. 2. hist. lib. 3.] Infinita alia sunt, quae dictis addi possent. Sed haec notando cavendoque infami scopulo, sufficiunt.



page 152, image: s152

Discordantes in concilium vocat, ac promere sententiam, et abjicere rationes jubet]

vide quae dicemus ad XV. annal. [Note: Cap. 61.]

Hautquaquam novercalibus odiis usura]

Novercalium odiorum exempla alii congesserunt. Quibus unum addendum illustre, oblivioni ereptum Photii, [Note: Bibliothec. cap. 23.] diligentia ex historia Memnonis. Zeilas, Nicomedis Bithyniae Regis filius crescebat in certam spem paterni regni adipiscendi; donec illam Etazeta noverca dubiam fecit; triste privignis nomen, et raro successurum in maternos affectus. Oderat illa Zeilam, et eum nondum mater esset, neque haberet, quem in vicem illius amaret. Aucta vero liberis, non contenta simplici odio,


page 153, image: s153

conabatur etiam ex parte Zeilae vitricum facere: tantumque effecit novercali ingeniô, ut filius aulâ ejiceretur, in qua illi naturae lege regnandum erat. Zeilas ad Armeniorum Regem profugit, ut longissime a novercâ abesset. Virum illa interim nimis uxorium, et amore aegrum eo blanditiis impulit, ut Zeilâ praeteritô natos ex ipsa liberos scriberet haeredes testamentô dictante novercâ concepto: quo regnum ad injustos dominos transferebatur, eosque ipsos adhuc inter cunas vagientes, neque aptos solio: cum interim Zeilas viveret, pro cujus jure natura pugnabat.

Femina expertae foecunditatis]

Est hoc inter illa, quae solis sibi licere putant Principes, instar privilegii; repudiare uxores formâ, pudicitiâ, obsequio probatas quidem, sed steriles. Qua de re vide quae notabo ad XIV. [Note: Cap. 60.]

Claritudinem Caesarum aliam in domum


page 154, image: s154

ferret.] Ista satis bene explicat Arnoldus Clapmarius quarto de arcanis. [Note: Cap. 8 et 9.]

Vt nondum uxor, potentiâ uxoriâ jam uteretur.]

Eadem apud Henricum Secundum Galliae Regem auctoritas ac potentia erat Dianae Valentinae. [Note: de qua vide Henr. Davil. 1. hist.]

Nihil arduum videbatur in animo principis, cui non judicium, non odium erat, nisi indita et jussa.]

Verissima Machiavelli sententia est, [Note: Princ. Cap. 23.] quamvis in dubium vocata a pluribus quibus nullus rerum ac negociorum usus, Principem hebetem, et ingenio ac judicio destitutum, utut alienâ prudentiâ iustruatur, vix unquam feliciter regnare. Ut sapientissime Cominaeus [Note: 2. Comment. 6.] judicaverit, bello, peste, caeterisque indignantis Dei flagellis pejorem esse imperitum regnandi Principem


page 155, image: s155

Quod et sacrarum literarum auctoritate comprobatur; quae infelicem populum pronunciant. [Note: Ecclesiast. 10.] cujus rex puer est. Ipse quidem nulli actioni, nulli negocio idoneus, iners, somni plenus, imperitus, [Gap desc: Greek word(s)] [Note: Cic. 1. Ep. ad Attic. 13.] civium exterorumque commercio subduci necessario, atque alienis oculis et auribus videre audireque cogitur. Sine viribus, et quod pejus est, sine famâ et auctoritate omnium contemptui exponitur; neque jubendi, neque vetandi potens, [Note: Tac. 3. hist. 70.] inconstans consiliis; facilis in promissis; et eâdem in retractandis levitate: cui praeterea usitatum est, epulas in plures horas protrahere; seurris, histrionibus, aurigis, aliisque amicitiarum dehonestamentis gaudere; [Note: Tac. 2. hist. 87.] mediastinis familiarem esse; inter adstantes mensae ministros, quid vicini moliantur, quae literae hodie allatae, quid in Senatu actum, narrare; favorem erga hos, orga alios indignationem publice proferre: quod diei reliquum erit,


page 156, image: s156

scriniis aperiendis, vestem, gemmis inspiciendis consumere: in itinere ad omnes municipiorum, villarumque amoenitates resistere: uxoribus obnoxium; ut insidiis incautum, ita irae properum esse: uni maxime credere; eique, quod alii de eo dixerint, statim referre: prosperis rebus vagare laetitiâ; frangi adversis: ministros morbo aegros, nullâ incommoditatis habitâ ratione, levissimas ob causas saepius vocare: neque negocia distinguere, neque praemia;. sed frivolis praecipuos fatigare: canes, equos, ad summum pecuniam curare; reip. bona malaque perinde habere. His moribus Principem an auctoritatem suos inter, aut alienos tueri posse putamus? Quod si in ministros omnem reip. curam transmittit; primo maxima in eo famae jactura est, quod ineptum regno dominum a servis regiscitur. Deinde neque eligit, quos debet: nec fidem, nec prudentiam singulorum discernit: neque obliquos, et a publico bono ad privatam


page 157, image: s157

utilitatem saepe deerrantes sententias deprehendit: nec ex dissidentibus opinionibus, quae melior sit, intelligit incertus animi, et alieno semper ac saepe infido judicio obnoxius. Nam plerunque consiliariorum quisque sibi tendit. [Note: vide supra ad init. hujus libri.] et inter discordes nihil ignavo Principi autoritatis: [Note: Tac. 2. hist. 92.] sed modo huc, modo illuc, ut quemque suadentium audiit, fluctuat. [Note: Tac. 12. ann. 1.] Ignarus militiae, improvidus consilii, quis ordo agminis, quae cura explorandi, quantus urgendo, trahendove bello modus, alios rogitat; ad omnes nuncios vultu quoque et incessu trepidus, recentissimum, quodque vulnus pavet, summi discriminis incuriosus. [Note: Tac. 3. hist. 56.] Praeterea negociis, quae a pluribus geruntur, lentor quidam, et tarditas inest; etiam tepor ac negligentia: dum plurib. commissa non aemulationem modo et dissidia collegarum, sed et desidiam atque incuriam adducunt. Nam qui soli negociis pares futuri erant, aliis, inferiori praesertim gradu additi,


page 158, image: s158

tanquam gloriae expertes, etiam dedecoris securi, alterius operam otiosi respectant. Quod apposito exemplo in dissertationibus ad Livium [Note: 3. discurs. 15.] ostendit Machiavellus. Porro si in unum authoritatem ac arbitrium rerum omnium transfert Princeps, Sejano aliquo similem, aut Plautiano; pejus omni tyrannide istius regnum erit; et exitiosius hunc offendisse, quam ipsum Principem. Sin in virum bonum ac prudentem inciderit Principis electio: tamen unum omnibus anteferri, invidiam, et aemulationem caeterorum, factiones quoque et turbas excitabit. Sed et ipsorum ministrorum iniquissima sub tali Domino conditio est. Nam cum duo Principum genera sint; callidum unum, cautumque, sed suspicionibus promptum, et offendi facile: illorum alterum, qui obtuso sunt et ignavo ingenio; quanquam utrisque inservientium periculosus sit ac lubricus status;


page 159, image: s159

tolerabilior tamen Cominaei judicio [Note: 1. Comment. 16.] illorum conditio est, qui prudenti, tametsi irritabili, quam qui stolido, segnique operam suam addixerunt. Quippe apud illum merito ac consiliis locus est; huic non amor, non odium, nisi indita et jusla. [Note: Tac. hîc.] Nulla virtus, nullum meritum in tuto quantunivis egregium ministrum locabunt. Judicii imbecillitate, levitate insitâ, aemulorum artibus aut nunquam cognoscet, aut obliviscetur merita, interdum et puniet ignavus Princeps. Ipsa etiam fides apud hunc talem interdum exitiosa est: postquam illi rimarum pleno, de vitâ moribusque illorum, qui gratiâ apud ipsum florent nemo quicquam sine certâ pernicie, detegere audet. Praeterea illud quoque periculo plenum est, quod consilia acria, vehementiaque, cumque offensione aliorum conjuncta, tanquam non ab ipso principe


page 160, image: s160

profecta, quippe quem omnis generosi incepti incapacem omnes noverunt, uni vel alteri ex praecipuis ministris, quorum celebrata apud omnes sapientia est, imputantur. Inde qui vel proceres, vel populum, vel vicinos principes necessariâ libertate offenderunt, alienis odiis expositi, nullum in Principe subsidium habent. Cujus rei lugubre documentum nuper in Anglia fuerunt Staffordiae Comes, Prorex Hyberniae, et Guilielmus Archiescopus Cantuariensis, odiis populi victima facti. Huic illud quoque consequens est, ut periculosae stationis reputatione, consiliarii non rectô cursu ad bonum publicum et honorem principis ferantur, sed obliquâ velificatione ita salutem principis et reipub. curent, ne suae obliviscantur.



page 161, image: s161

Ingruentium dominationum provisor etc.]

[Note: Cap. IV.] Orientem solem adorare. hoc est, tempestive surgentem a modicis initiis potentiam praevidere, colere, ejusque incrementa apertô studio procurare uti plurimis ad summam potentiam, ita quibusdam ad perniciem via fuit: comprobatumque experientiâ, maximam illorum, qui in Aulis opes atque dignitates sectantur, partem alienâ fortunâ, hederae instar, subsistere, et cadere. Fuit aliquando apud Augustum, florente Caesarum integrâque domo, intuta Tiberii amicitia. [Note: Tacit.] Contra Georgio Amboisio summae potentiae causâ


page 162, image: s162

fuit, Ludovicum Aurelianensem, tanquam qui proximus regiae successioni immineret, Carolo Galliae Regi suspectum, cum periculo licet, coluisse. [Note: Mich. Bauder. in vita Cardin. d' Amboise adde supra dicta ad 11. Annal. 9.]

Percunctatus Caesarem, an jussis populi, an auctoritati Senatus cederet etc.]

[Note: Cap. V.] Novum adulationis genus, quod vim Principibus inferre videretur, dum maxime cupiditati illorum obsequitur. Libertatem profitentur projectissimae ac foedissimae assentationis repertores. Haud defuêre, inquit Tacitus, qui certatim, si cunctaretur Caesar, vi acturos testificantes, erumperent curiâ. Etiam boni Principes actionum suarum dedecora auctoritate civium suorum, ac Senatus interdum velare consueverunt. Ludovicus XII. Galliae Rex Claudiam filiam Philippo Maximiliani I. Imperatoris filio promissam Francisco Engolismensi,


page 163, image: s163

qui postea Franciscus Rex fuit, collocavit; et quo excusatius fidem falleret, Parlamenta omnia, et praecipuas regni urbes induxit, ut volentem cogerent. [Note: Guicciard. 7. hist.]

Simile est, quod, quibus invalida adhuc, neque satis adulta potentiae fundamenta sunt; in civilibus maxime dissidiis, armis suis alienum plerunque nomen ac favorem praetexunt; cui improsperam imputare fortunam possint, secundam sibi asserturi. Cinnae bellum in patriam meditanti cum auctoritate et gratiâ opus esset, C. Marium cum filio de exilio revocavit. [Note: Vellej. Paterc. 2. hist. 20.] Legiones Romanae a Galba ad Vitellium desciscentes, ne reverentiam imperii exuere viderentur, in S. P. Q. obliterata jam nomina sacramenta advocabant. [Note: Tac. 1. hist. 55.] Claudius Civilis rebellionem adversus Romanos inceptans, dum Vespasianus et Vitellius de imperio inter se decertarent, disserebat; ambiguam belli fortunam Vespasiano, cujus partes simulabat, imputaturum:


page 164, image: s164

victoriae rationem non reddi [Note: Tac. 4. hist. 14.] Cui arti insistens idem Civilis, justi jam exercitus ductor, tamen consilii ambiguus, et vim Romanam reputans, milites suos in verba Vespasiani adegit. [Note: Tac. 4. hist. 21.] Primus Antonius, e ducib. Flavianis Galbae imagines, discordiâ temporum sublatas, in omnibus municipiis recoli jussit: decorum pro causâ ratus, si placere Galbae principatus, et partes revirescere crederentur. [Note: Tac. 3. hist. 7.] Civitates Italiae, libertatem affectantes, et oblitae Caesarum, revera liberi, in speciem subditi, Imperiitamen reverentiam, quatenus decoriac tutelae servit, profitebantur. [Note: Ant. Possevin. 2. hist. Mant.] Condaeus, Hugonotarum in Gallia caput, Regem, et reginam-matrem a Guisiis captivos teneri, seque liberatorem asserebat. [Note: Jo. Bapt. Hadrian. 17. hist.] Eodem consiliô Henricus Novarrus vindictam occisi Honrici III. Regis bello in Ligistas praetexuit. [Note: Phil. Pless. Mornae. Commentar. part 2. Henr. Davil. 10. hist.] Prima Belgarum ab Hispanis secessio fidei erga Regem praetentô nitebatur. Geusii per contemptum


page 165, image: s165

appellati, numum initio e cera vel e ligno exsculptum, postea aurô, argentoque cusum instar bullae e collo suspendebant: in cujus alterâ parte Philippi Regis caelata erat effigies, cum verbis; Fideles Regi: in altera mantica visebatur, duarum complexa manuum intercepta, adscriptô symbolo; usque ad manticam. [Note: Fam. Strada 5. hist. Belg. Hadriaen. 19. histor. fideles an Roy jusques ala besace.]

Gravissimos Principis labores, queis orbem terrae capessat, egere adminiculis, ut domesticâ curâ vacuus, in commune consulat.]


page 166, image: s166

Egregia sententia in pessimâ causâ. Non sufficit unus homo totmillium commodis curandis, nisi arte quadam et dexteritate tempora, et negocia disponat, atque dispenset. Ejus artis atque industriae partes quasdam et specimina edisserere hîc mihi propositum est; Principibus, eorumque amicis, mihi, et si quibus imitari placuerit, profutura. Magna mortalium, et injusta audacia est, naturam accusantium, quae tantum brutis animalibus in dulserit, ut quina aut dena secula edurent; homini in tam multa ac magna genito tanto citeriorem terminum constituerit. Unde est querela.

Redditur arboribus florens revirentibus aetas: Ergonon homini, quodfuit ante, manet? Vivacesque magis cervos, decet esse paventes, Si quorum torva cornuâ fronte rigent? Vivere cornices multos dicuntur in annos: Cur nos angustâ condicione sumus? [Note: Pedo in obitu Mecaen.]


page 167, image: s167

Verissima naturae justificatio in eo sita est, quod satis longa vita male collocatur: quod non exiguum tempus nobis largitur, sed multum perdimus: quod quaedam tempora eripiuntur nobis, quaedam subducuntur, quaedam effluunt: quod magna pars vitae elabitur male agentibus, maxima nihil agentibus, tota aliud agentibus. [Note: Senec. Ep. 1.] Quod argumentum universum Philosophicâ acrimoniâ persequitur L. Annaeus Seneca, in eo libro, quem de brevitate vitae inscripsit. Fuerunt tamen Reges atque Principes Viri, qui quanquam omne tempus in procurandâ republ. collocarent, illius tamen quoddam quasi parsimoniae genus invenerunt: quâ non negociis modo, sed et studiis literarum, aliisque curarum diverticulis suffecerunt. Illam artem praeceptis, atque exemplis tradere, discereque utilissimus labor est.

Prima ac praecipua cautio est,


page 168, image: s168

fugienti tempori manum injicere, neque ullum illius momentum sine usu aliquo fructuque transmitterc: cogitare, summam fortunam non in luxu [Note: Tacit.] consistere, onus esse regnum, et curam, principem patrem et pastorem populorum a Deo constitutum. Philippus II. Hispaniarum Rex regium munus textoriae arti scitâ comparatione assimilabat. Ut enim illa multi laboris est, integrumque requirit hominem, manuum brachiorum, pedum officia, oculos praeterea tot filis, quot tramam et stamen faciunt, intentos; ita regum dextras, oculos, curas animum omnibus partibus invigilare, turbata componere, abrupta religare. [Note: Boter. apopht. par. 1. lib. 1.] Pius V. Pontifex Medicis valitudinis rationem habendam monentibus, alienae, non suae utilitati principem consulere debere, et conscientiae magis quam sanitati vacandum esse, respondit. [Note: Boter. apopht. par. 3. lib. 1.] Cui simile est, quod Vespasianus Caesar ajebat, Imperatorem stantem mori oportere. [Note: Sueton. Vespas.] Carolo V. Caesari familiare


page 169, image: s169

erat, itineri ac negocio pariter intendere; ne rebus agendis ullum tempus elaberetur. [Note: Possevin. 7. hist. Mantuan.] Christophorus VVürtembergiae Dux, Princeps sapientissimus, etiam dum venationi indulgeret, et ad retia sedens perpetuo a secretis hominem secum habebat; cujus ministerio ad supplices libellos rescribebat: C. Plinii fortassis exemplo: qui seipsum non cum panario tantum, et lagunculâ, sed cum stylo et pugillaribus venari solitum testatur: [Note: Plin. lib. 1. Epist.] ut si manus va cuas, plenas tamen ceras reportaret. Ipse Plinius ab avunculo hauserat, quem mirum est, tot volumina hominem occupatissimum absolvisse. Omne tempus vitae distentum impeditumque, qua officiis maximis, quam amicitiâ Principum egerat. Sed erat acre ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Lucubrare a Vulcanalibus incipiebat, studendi causa, aestate statim a nocte multa; hyeme vero ab horâ septima, vel cum tardissime, octavâ, saepe sexta.


page 170, image: s170

Erat somni parcissimi; nonnunquam etiam inter ipsa studia instantis et deserentis. Ante lucem ibit ad Vespasianum Imperatorem, nam ille quoque noctib. utebatur: inde ad delegatum sibi officium: reversus domum, quod reliquum erat temporis, studiis reddebat. Longum esset, quâ industriâ, quâque parsimoniâ inter medios labores, urbisque fremitum tempus studiis reposuerit, referre: sed et supervacuum huc transcribere, quae Plinius ex sorore nepos tertio epistolarum de avunculo narrat. Henrici VI. Caesaris summum reip. studium Nicetas Choniates, Graecus homo commendat; cui totos dies ita impenderit, vix ut spatium curandi corporis sibi relinqueret; raroque prandentem quisquam videret. Quas tam sobrias ejus curas cum interpolare amici conarentur; importunos invitatores plane regiâ sententiâ refutavit; homini privato nullum esse intempestivum convivium dictictans: regibus, si suo satisfacere nomini


page 171, image: s171

velint, satis esse debere, si eos respub. a se ad coenam dimittat. [Note: Plin. lib. 3. ep.] De Ferdinando I. Imperatore ista refert Augerius Busbequius R. Surgit e lecto, etiam asperrimae hyemis mensibus horâ quinta: hinc precibus Deum veneratus, peractôque sacrô, abdit se in consilium: ubi de rebus quae ad publicam utilitatem spectant consultandis usque ad horam prandii magnâ attentione vacat. Idem sit horis pomeridianis, donec coenae tempus sit, coenae, dico, noon suae, sed consiliariorum, nam ipse perpetuo coenâ abstinet; neque amplius quam semel die cibum sumit, et quidem parce: nec potui liberalius indulget, geminatâ vini potione prandium clausisse contentus, fugit otium, tempus ei nullum iners, quod si quod negotiis superest, id bonorum ac doctorum virorum collocutionibus, traducit, qui maxime assistunt, prandenti, deque variis rebus sermonem conferunt. Cum hac vita tam frugi, tam severa non dubito quin e populo multi suam commutatam


page 172, image: s172

nollent. Quotus enim quisque non aliquam vitae particulam genio suo seponat? quis se cunctis oblectationibus privari aequo animo sustineat? quem denique non taedeat in perpetuis curis et negociis consenescere? quod quidem servitutis cuidam generi, quam dominationi propius videtur. Sed aliter hic Princeps judicat, neque id in familiarib. colloquiis dissimulat; non se suâ causâ tanto muneri a Deo praepositum: non sibi, ut in voluptatibus et deliciis volutetur, Imperii gubernacula tradita, aliâ condicione privati juris haereditates cerni, aliâ regnis et imperiis succedi, prohiberi neminem, quin patrimonii sui commoditatibus utatur, fruatur, at suae fidei tot gentes a Deo commendatas, ut earum curam gerat; ad se redeat labor, ad eas ex suâ dispensatione fructus; suô sudore eis quietem et otium conficiat. Una est venatio, cui interdum operae aliquid tribuitur, non tam delectationis causa, quam valetudinis


page 173, image: s173

Nam cum dierum complurium continenti sessione marcere sibi corpus et animum sentit, diem eligit, quô se liberioris aeris haustu, et campestri exercitatione reficiat. Ergo summo mane, aestate quidem primô diluculô, hyeme aliquot horis ante exortum solis, quocunque coeli habitu venatum egreditur; quandoque pomeridianum tantum tempus ei rei datur. Ac memini, cum adstarem prandenti, audire dicentem: meô sum functus officio: negotia omnia, totum chartophylacium exhausi: nihil superest in Cancellariâ [reading uncertain: print blotted] , quod me detineat, quod reliquum est diei, impendam curae corporis. Sic multâ jam nocte domum revertit, apri, vel cervi, vel etiam ursi caede laetus: ac fessa variô labore membra, nullô assumptô cibô, neque potu, somno sternit. Hactenus Busbequius, et pertinent huc, quae de Ferdinando II. ad quartum Annalium [Note: Forstner. ad 4. annal. verb. nihil intermissârerum curâ etc.] retuli.

Huic primo praecepto proximum


page 174, image: s174

est, pondera rerum intelligere, partiri tempora, necessaria magis primo loco agere, omissis, dilatisve frivolis, supervacuis aut minus necessariis. Paeto Thraseae non sine ratione objectum fuit in Senatu, cur tam levia consectaretur? [Note: Tac. 13. annal. 49.] Nemo quisquam Scipione elegantius intervalla negociorum ociô dispunxit: semperque aut belli aut pacis serviit artibus. Semper inter arma ac studia versatus, aut corpus periculis, aut animum disciplinis exercuit. [Note: Vellej. Paterc. 1. hist. 13.] Cn. Agricola quoque tempora curarum, remissionumque divisa habebat. [Note: Tacit. Agric.] Julianus Caesar noctes ad officia dividebat tripartita; quietis, et publicae rei, et Musarum: et post ardua ac seria terminata ad procudendum ingenium vertebatur. [Note: Ammian. Marcellin. 16. hist.] Carolus Borromaeus Cardinalis studiis literarum intentus, plures quotidie horas libris et lectioni dare solebat. Idem tamen eatenus amandas literas dictitabat, quatenus impositum munus permitteret: neque plus temporis impertiendum studiis, quam quod


page 175, image: s175

negociis superesset. [Note: Boter. apoph. part. 2. lib. 2.] Prudentius profecto, quam alter Cardinalis, Beslarion, qui, dum in Conclavi, ut vocant, studiorum dulcedine abreptus, non admittit, qui illius, uti mos est, adorandi causâ ad fores praestolabantur, Cardinalium morositatem hominis aversantium studia in alium transtulit. [Note: Boter. apoph. par. 3. lib. 1.]

Tertia temporis ac negotiorum disponendorum ratio est, praecipua, majorisque momenti sibi sumere, leviora aliis delegare, et ut Philo Judaeus(*) distinguit, rem in quâ publicum periculumversatur, ipsum agere, ministeria, quae labore tantum constant, aliis cedere.(*) lib. de Ioseph.

Qui cuncta minima maxima soli complectuntur, vel neutris sufficiunt, vel levioribus intenti, majora negligunt. Ut non injuriâ castigârit Senatum Romanum Tiberius, quod cuncta curarum ad Principem rejicerent. [Note: Tacit 3. annal. 35.] Et alio tempore: quantum est, inquit, de quo Aediles admonent! quam, si caetera respicias, in levi habendum! at hercule, nemo refert, quod Italia externae opis


page 176, image: s176

indiget: quod vita populi Romani per incerta maris et tempestatum quotidie volvitur etc. hanc curam sustinet Princeps, haec omissa funditus rempub. trahet. [Note: Tac. 3. annal. 54.] Pericles Atheniensis neque semper prodibat in concionem, neque de omni argumento diccbat: sed instar Salaminiae triremis graviorib. se servabat negociis, caeteris per amicos peractis. [Note: Plutarch. Pericl.]

Huic consequens est, IV. noscere ministrorum ingenia, et cui quis que muneri, functioni, curationi aptissimus est, id ei munus functionem, curationem injungere: [Note: v. Forstn. ad 1. annal verb. magnâ apud Tiberium auctoritate. p. 97.] dividere officia, partiri labores, operasque inter collegas: nec uni omnia negocia, nec omnes uni negocio applicare: quorum alterum injustissimum, alterum stolidissimum est. Neque enim unus omnibus sufficit: et rursus, dum omnes uni negocio vacant, caetera sine cura habentur. Quanta dementia est, viros naturâ, ingenio, institutione ad rempub. ad pacis


page 177, image: s177

ac belli solertiam factos, ad triobolares causas cognoscendas, aut numarias rationes discutiendas, velut ad triremes condemnare! Vacent ignobilibus illis minutiis angustae mentes, et quibus ea sola scientia fundus ac patrimonium est.

Turegere imperio populos, Romane, memento.

Sed in hoc perniciose plerumque principes errant. Nam uti quisque ignavus est, aut uxorius, temulentus, saginâ gravis, sui, aliorumque ignarus, et impar curis gravioribus, ita discernendi ministrorum, negotiorumque meritis, ineptus erit. Si avarus est, numos, calculum, et rationales cunctis aliis praeferet. Vidi de minuendis Aulae sumptibus, de candelarum et panis dimenso disceptari, quô maxime tempore summa reip. periclitabatur. Haut aliter, quam si quis in navi cum alio de teruncio aleâ contenderet, nullâ curâ, an navis in scopulos aut Syrtes rapiatur: aut


page 178, image: s178

qui signis, statuis, bibliothecâ instruere atque ornare vellet, aedes ruinam minitantes. Eam propter rationem inter alias, principem a judiciis et causarum cognitionibus plerique arcent; exemplo Jethronis: qui Mosen Israelitarum Principem, generum suum dissicilimâ causarum omnium judicatione obrutum, ea ratione sublevandum putavit, ut de rebus tantum arduis, et ab ordinariâ Magistratuum jurisdictione remotis cognosceret, caetera magistratibus et judicibus permitteret. [Note: Exod. 18.]

Est praeterea V. maximum temporis lucrum, resecare difficultates, non nutrire; finire negocia, non producere; absolvere non differre; postremo minime admittere, ut recurrant, quae semel transacta seponi possunt.

Prodest sexto, suis quaeque temporibus negocia assignare; et momoriae subsidia adsciscere, calamum, stylum, tabellas, pugillares; in quibus vel vespere, antequam cubitum eas, vel postquam


page 179, image: s179

mane e strato surrexeris, illo die peragenda annotes. His, quaecunque interdiu occurrent, negocia, adjungenda, quâ industriâ nocte redeunte, uno obtutu, quaeque transegeris, quaeque transigenda restabunt, perspicies. Jo. Vincentius Pinellus, ne fructus, quos ex amicorum congressu perceperat, ulla sibi obreperet oblivio, cum illi abiissent, secedebat in cubiculum interius, ubi quae praeclara in colloquendo animadverterat, in commentarium sua manu referebat: imo, et dum amici adessent, nun quam noon illi ad manus erat calamaria theca, ut summa rerum, quae placuissent, capita annotaret. [Note: Paul Gualdus in vita Pinelli.] Memini de quodam Jurisconsulto Germano recitari, nocte quoque nullô luminis usu, ex nigro marmore tabulam ad lectum appensam habuisse, cui cretâ, quaecunque noctis amica silentia suggerebant, inscribebat. Idem, quem modo dixi, Pinellus hanc sibi ad amicorum literas respondendi methodum praescripserat, ut iis perlectis praecipua


page 180, image: s180

capita compendiariâ viâ in codicem referret, hunc sibi proponebat responsurus, sepositis epistolis: in quarum mox tergo adnotabat nomen ejus, qui scripsisset, annum, diem, locum, et negotiorum indiculum. Harum fasciculos singulis hebdomadis in cistulas transferebat. Consueverat praeterea tabulas sibi quasdam conficere, in quas referret ea omnia, quae ipse ab amicis, quae ipsi ab eo vicissim postularent: descriptisque summis negociorum, petentiumque nominibus uno intuitu discernebat, quid actum esset, quid agendum superesset. Reconfectâ nomina inducebat, postquam rescripta cum codice contulisset. [Note: Guald. ibid.]

Postremo (VII.) cum plerumque plurimum temporis nobis alienâ importunitate eripiatur; certae cautiones adhibendae sunt, quibus eam devitemus. Hominem enim praeclara cogitantem nihil aeque torquet, quam temporis jactura: quam tum maxime percipit, cum


page 181, image: s181

otiosis ineptisve aures commodare cogitur. Credo, inter alias moris, ut quamvis praesens Princeps scripto adeatur, causas etiam hanc esse, ne promiscuis admissionibus, intentae publico bono principis curae ad leviora distrahantur. Is, quem paulo ante memoravi, Jo. Vincentius Pinellus, quos invitus vel occupatior admittebat, in vestibulo domus excipiebat, stare vel deambulare solitus. [Note: Guald. ibid.] Alphonsus XII. Henricus III. Ferdinandus et Isabella Hispaniae Reges e septimanâ tres dies deligebant, quibus publico loco audiebant questus et negocia privatorum. [Note: Savedra Symb. 39.] Antonius Perenottus Cardinalis, dum pro Rege Neapoli eslet, matutinarum horarum statas quasdam et certas, quibus se conveniri volebat, constituebat. Jubebat etiam, ut adituri vespere praecedenti nomina profiterentur: e quorum agmine ipse XII. aut XV. seligebat, quos admitteret. Curabat praeterea, (quod et Alberto Valenstenio


page 182, image: s182

familiare suit) ne inanibus exordiis tempus sibi et reliquis profuturum dilaberetur. [Note: Guald.]



page 183, image: s183

At enim nova nobis in fratrum filias conjugia, sed aliis gentibus solemnia etc. morem accomodari prout conducat]

Plerunque illis quibus honesta principum inhonestaque aeque laudare mos est, justa sunt, quaecunque Principibus allubescunt. Nulla tam mala potentium causa est, quae patronum noon inveniat. Pius IV. Pontifex Carolo Carafae Cardinali, majestatis damnato fracto gutture, spiritum interclusit. Sub Pio V. res judicata in novum retracta examen et ab iisdem judicibus a quibus condemnatus ante Cardinalis fuerat, post mortem absolutus est, scil. utrumque Pontifices jusserant. [Note: 10. Bapt. Hadrian. 19. hist.]


page 184, image: s184

Mortuo Francisco Mantuae Duce sine liberis masculis, erant, qui Ferdinando fratri defuncti viduam Margaritham Sabaudiam ducere suadebant, iisdem prope argumentis, quibus Vitellius Agrippinae nuptias. Neque enim duorum fratrum aut sororum nomen apud Christianos Principes matrimonium, haberi apud Anglos et Hispanos exempla: et Sigismundo Poloniae Regi duas Austriacas sorores obtigisse. Et neque exemplo opus esse Regibus, quoties salus populorum, et bona pacis requirant. Prima similium connubiorum nova fuisse, non exemplo, ratione tantum approbata. Denique ridiculum esse, asserere apud defunctos sensum verecundiae, et similium ineptiarum esse. Cum morte desiisse mortalia: et si quo praesentium affectu frater defunctus moveatur, gratum matrimonium habiturum, quod noverit salutem populis laturum. [Note: Ant. Possevin. hist. bell. Monfer.]



page 185, image: s185

Cuncta feminae obediebant.]

Significanter! uti libro praecedenti: [Note: Cap. 350] omnia liberto obediebant: et apud Lucanum [Note: Lib.]

Omnia Caesar erat

Nihil domi impudicum, nisi dominationi expediret]

Vide quae infra ad hunc librum [Note: C. 25.] notabimus.

Cupido auri immensa obtentum habebat, quasi subsidium regno pararetur]

hic locus referetur et explicabitur ad XIII. [Note: C. 18.]

Agrippina, ne malis tantum facinoribus notesceret, veniam exilii pro Annaeo Seneca, simul praeturam impetrat, laetum in puplicum rata]

Vide Notas ad XIII. [Note: C. 4.]

Memmium Pollionem ingentibus promissis inducunt, sententia expromere etc.]


page 186, image: s186

Aula Vitellios, et Polliones habet, quibus instrumentis assensum attrahunt atque conciliant illorum, quorum voluntate et auctoritate opus est. Affine huic, quod, qui repulsam timent, internunciis uti solent, non tanquam suis, et mandato instructis, sed veluti proprio instinctu rem gerentibus. Quomodo Barnabas Vicecomes nuptias suae filiae cum Francisco Gonzaga ambiens Joannem Turrium Mantuam ablegavit: qui non domini mandata, sed tanquam suum consilium afferens, rem ex voto transegit. [Note: Possevin. 4. hist. Mant.]

Majora patefacturum erat]

Non matrimonium ad majora intenti decus ac robur est. [Note: Tac. Agric. c. 6.] Cujus rei insigne exemplum de Ludovico Gonzaga refert Henricus Davila [Note: Lib. 3. hist. in fin.] in historia.



page 187, image: s187

Dum socors domi, bellis infaustus, ignaviam saevitia tegat]

vide Nostra ad finem sexti Annalium.

Vt non dominationem et servos, sed rectorem et cives cogitaret etc.]

Antiquae, et moribus seculi obsoletae sapientiae monitum est, Reges populi, non hunc regis causâ factum constitutumque esse: ideoque omnes principis curas, cogitationes, studia ad populi salutem et utilitatem dirigi debere. Quo pertinet, istud Claudii praeceptum, Meherdati, quem ad Parthorum regnum capessendum dimittebat, datum; ut non dominationem et servos, sed rectorem et cives cogitaret. Cui gemina est illa Galbae ad Pisonem oratio: [Note: Tac. 1. hist. 16.] Utilissimus idem ac brevissimus bonarum malarumque rerum delectus est, cogitare quid aut volueris sub alio principe, aut nolueris. Neque enim Romae, ut in caeteris gentibus, quae regnantur, certa dominorum domus, et caeteri servi: sed imperaturus es hominibus, qui nec totam servitutem


page 188, image: s188

pati possunt, nec totam libertatem. Et eundem sensum habet illa Marcelli Eprii sententia: [Note: Tac. 4. hist. 8.] quomodo pessimis Imperatoribus sine fide dominatio, ita quamvis egregiis modus libertatis placet. Isti principalis officii fundamento Aristoteles [Note: Aristot. polit.] illam tyranni definitionem superstruxit, qui tyrannum omnia ad sui privatam, nihil ad populi utilitatem referre tradidit. Sed exagitat satyrico felle hanc definitionem. Trajanus Boccalinus [Note: Cent. 1. ragguagl. 76. adde cent. 2. raggu. 31.] tanquam moribus nostris minime congruentem; et quae nimiâ laxitate plerosque seculi Principes involveret. Rariprofecto sunt, qui vero, neque suâ utilitate fucato amore subditorum commoda atque salutem procurent. Pacem desiderant et tranquillitatem, opes atque divitias civium, scilicet ne quicquam aerario decedat. Horrent bellum, et miserias publicas, tanquam tributorum collationi impedimentum, detrimentumque allaturas. Nimirum salus ac utilitas publica illa


page 189, image: s189

vocatur, quae principi prodest, at ingruente necessitate, vita ac fortunae omnium uni impenduntur. Etiam qui verecundis cogitationibus, et optimo animo regnihabenas sumserunt, saepe vetustate imperii et vi dominationis convulsi sunt.

Ferenda regum ingenia; neque usui crebras mutationes.]

Aurea sentontia, quam perpetuo animo fixam tenere debent, quibus pax et quies cordi est. Ferenda regum ingenia: ferendae regnorum mutationes. Mali aeque ac boni principes Dei donum sunt: et rerumpublicarum transitus disponuntur in coelo. Optimus igitur civis est, qui statu, in quo degit, contentus, legibus et moribus honestis, se accommodat; qui meminit temporum, quibus natus est;


page 190, image: s190

quam civitatis formam patres avique instituerint: ulteriora miratur, praesentia sequitur: bonos principes voto expetit, quale scunque tolerat: [Note: Tac. 4. hist. 8.] denique quomodo sterilitatem aut nimios imbres, et caetera naturae mala, ita luxum vel avaritiam dominantium tolerat. [Note: Tac. 4. hist. 74.] Quantum enim pertinet ad hanc vitam morthlium, quae paucis diebus ducitur, et finitur, quid interest, sub cujus imperio vivat homo moriturus, si illi, qui imperant, ad impia et iniqua noon cogant? [Note: Aug. 5. de civ. Dei. 17.]Igitur, ubi aliquae dissidendi a principe aut popularibus nostris causae superveniunt; semper tutius est, domi pacem curare, quam aliunde bellum accersere. Suspectus esse debet, quisquis opes suas viresque incendendis turbis offert. Adversus partem accitus, plerunque contra omnes valescit. Auxilium, Defensio, Protectio nomina sunt, a quibus ad servitium facilime transitur. Etplerunque sub factionibus et factiosis plura perferunt mala


page 191, image: s191

rebelles, quam quibus excutiendis a legitimo principe desciverunt. Vicissim neque Princeps primam quamque civium culpam, antequam poeniteat, armis ulcisci debet; ille maxime, qui feroces et irritabiles populos sub imperio ac ditione, aut exteros potentiae suae aemulos habet. In Pace et quiete bonis artibus locus est; ubi bellum ingruit; pessimo cuique plurima vis; et pereunte obsequiô ac reverentiâ summa imperii periclitatur. Nulla rebellio tam est immodesta, ut statim Regem excutiat, per gradus ad tantum nefas ascenditur. Igitur inter furoris initia, et dum nondum pertinaciam indueruntmotae mentes, tractatu, negociô, pace facile in viam redeunt, qui armis irritantur magis atquo exacerbantur. Quo praecipue argumentô Melchior Cardinalis Cleselius Matthiae Imper. bellum in Bohemos nuper dissuadebat. Sigismundus Poloniae Rex, paterno Sueciae regno excidit, dum


page 192, image: s192

immatura arma patriae infert. Et nuporrime Carolus Britanniae Rexneque consilio neque viribus satis instructus bellô subditorum insaniam in extremam sibique ac toti familiae regiae fatalem rabiem concitavit. Etiam illud in bellis civilibus observatur saepe ad alios nostros subditos exempli contagium transire: et qui initio scelus inclamitabant, postea mitius de rebellione judicasse, usque ad damnatae olim causae patrocinium grogressos Saxones in Henricum IV. Imperatorem contumaciam et arma induerant: qui in comitiis Gerstingensibus suam causam tam plausibiliter egerunt, ut principum, qui aderant, nemo duriorem in illos sententiam dixerit; nemo rebelles turbatoresque reip. censuerit appellandos: quin potius versae in Henricum irae, per cujus impotentiam Saxonibus non licuerit quiescere. Viros ingenuos eo necessitatis adactos, ut servitus illis vel arma fuerint capessenda; et sub jugum


page 193, image: s193

odiô digniores videri. Cui enim dubium esse posse, regio furori, an fortium sociorum aerumnis ferre suppetias, et tyranno coronam, an civibus nihil meritis libertatem detraxisse aequius sit? [Note: Brunner. 11. annal. Bojor.] Redivivum ejusmodi concionum et consiliorum exemplum proximis superioribus annis orbi exhibuit Anglia, cum in Scotos armatae, et a Carolo eductae cohortes Anglicae pejora Scotis postea ansa sunt. [Note: Irenae. Phialeth. hist. mot. Scotic.] In quam sententiam extat etiam egregia Roderici Gomezii Sylvae bellum in foederatos Belgas dissuadentis oratio apud Famianum Stradam; [Note: Dec. 1. hist. Belg. lib. 6.] Intempestivum, ajebat, quietos populos armis lacessere, simulque finitimos haereticos ad opem sociorum pronos irritare. Cavendum eo maxime in loco belli civilis incendium, ubi circasint, qui illud alant, procul qui extinguant, quanquam ne extingui quidem posse sine ruina victoris. Nimirum inter civiles urbium, hominum, fortunarum strages adimi principi,


page 194, image: s194

quicquid victis perit. Quantumcunque peccatum, a Belgis ad eam diem, a Regis sorore abunde fuisse correctum; et, si quid vincendum superesset, animos esse, noon corpora: illos autem noon armis, sed beneficiô expugnari. Id vero et clementiae principis accommodatius, et Belgarum ingeniis: de quibus verissime dictum fuerit a Carolo Imp. nullos, esse populos, qui servitutis nomen magis execrentur, rem magis patiantur. [Note: adde Forstn. Omiss. verb. Nam spes incesser at dissidere hostem.]

Militares artesper otium ignotae, industriosque ac ignavos pax in aequo tenet]

Vide Machiavellum tertio dissertationum, capite XVI.

Barbarorum impetus acres cunctatione


page 195, image: s195

languescere, aut in perfidiam mutari, itaque urgeret coepta.] Cunctari, propria debiliorum solertia est, quippe potentiori pravâ aemulatione, aut imprudenti confidentiâ collidi stultum; contra desperatis quoque rebus saepenumero tempus remedium affert: tum maxime, cum hostis imprudentiâ ruit. [Note: Tac. 2. hist. 34.] Tune enim quietum intentumque alienam stultitiam opperiri, loco sapientiae est. [Note: Tac. 2. hist. 34. Itali dicunt, che la fortuna de_savy si fabriça a spese de_ pazzi.] Et multa bella impetu valida per taedia et moras evanuerunt. [Note: Tac. 2. hist. 32.] Quod vel unius Q. Fabii, cui Cunctatoris nomen prudens Antiquitas imposuit, exemplô manifestum fit. Ex contrario, validioris est, insistere famae, et victoriae; urgere coepta; uti recenti terrore; et impellere in casum propendentem hostem. Est et aliud tempus rumpendi moras, cum morâ deteriores fiunt res nostrae; et ubi periculosior est quies quam temeritas. [Note: Tac.] Ita Meherdates auxiliis nudatus, caeterorum proditione suspectâ, quod unum erat reliquum,


page 196, image: s196

rem in casum dare, praelioque experiri statuit. [Note: Tac. 12. ann. 14.] Qui Gallô hodie milite sive propriô sive auxiliario utuntur, illorum primam velut aciem statim hosti objiciunt; belli incommodis, alias et tempore ipsô mox hebetandam, retundendamque. Magnorum quoque scelerum id ingenium est, ut non laudentur nisi peracta. [Note: Tac. quô spectat Florentinorum proverbium. Cosa fatta capo ha. v. Not. ad 13. annal. 15.] Quomodo Nero, veneficiô Britannicum tollendi certus, et lenti sceleris impatiens, minitabat Tribuno, jubebat supplicium Locustae veneficae, quod, dum rumorem respiciunt, dum parant defensiones, securitatem morarentur. [Note: Tacit. 13. annal. 15.] Est et illa rerum et negociorum distinctio observanda; ut in iis, quae temporis beneficiô evitari, corrigive possunt, cunctatione utendum: [Note: In quibus verum est, quod Itali jactant: chi ha tempo, ha vita.] at cum illis, quae, utcunque effugere velis, tamen recurrent, quantocius transigendum sit.



page 197, image: s197

Summam fortunam in luxu ratum.]

Quomodo Othoni quoque objectum fuit, stupra et commissationes, et faeminarum caetus Principatus praemia putasse: [Note: Tac. 1. hist. 30.] et de Vitellio Tacitus, [Note: Tac. 1. hist. 62.] fortunam principatus inerti luxu ac prodigis epulis praesumpsisse: et de Domitiano, filium principis adulteriis et stupris agere, [Note: Tac. 4. hist. 2.] ex paterna fortuna tantum licentiam usurpare; [Note: Tac. Agric. 7.] Similiter de Julia Augusti filiâ Vellejus Paterculus [Note: 2. hist. 100.] magnitudinem fortunae suae peccandi licentiâ metitam. Ludovicus


page 198, image: s198

Hungariae Rex, quod choreis magis, quam seriis negociis studebat, et omnia regia munera negligentius obibat, vitae exitum habuit, qualem Christianus orbis perpetuo lugebit. Luxus pars sunt inutiles ceremoniae, paratusque aulae, quibus impediti principes rerum occasiones amittunt. Hoc vitio Hispani male audiunt, tanquam praeter ingenii lentorem etiam laciniosô ceremoniarum apparatu moram negociis afferentes. Contra quam de Cn. Agricola Tacitus [Note: Tac. Agr. 18.] testatur: cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostentationem aut officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuerit.

Izates societatem Meher datis palam induerat, in Gotarzenper occulta et magis


page 199, image: s199

fida inclinabat.] Simili dolô quidam Gallorum primores Romanis auxilium ferebant, quo dissimularent defectionem, magisque in tempore efferrent. [Note: Tac. 3. annal. 41.] In turbis civilibus mala plerunque procerum solertia est, utrinque militare; et alteri partium corpus, alteri animum commodare. Alia cautio est, ut apud principem pater, in castris factiosorum filius, aut frater mereant: ut quomodocunque fortuna transigat, apud victorem sibi praemium, proximo veniam paret, qui feliciores partes secutus fuit.

Flumine Cormâ pro munimenta uti.]

quod nunquam satis tutum esse Machiavellus docot primo dissertationum. [Note: Cap. 23.]

Barbaros malle Româ petere Reges, quam habere]

Hunc locum in Omissis explicavi ad primum [Note: Verb. Nam spes incesser at, dissidere hostem.] et secundum. [Note: Verb. ambgiua ea gens etc.] Annalium ex quibus locis apparet, vocatorum credulitatem, vocantibus


page 200, image: s200

saepe irrisui fuisse: et eosdem qui nunc mutare dominum gestiunt, semel levitati assuetos simul ac consilii poeniteat, vel nova querimoniarum causa nata fuerit, aut perfidiae praemium ostentatum, nullâ verecundiâ novum dominum quaerere: a quo ne fraudi iis sit discessisse, veniam sceleris majori scelere emere solere. Cujus rei praeter alibi annotata, singulare exemplum de Ludovico Germaniae Rege ad Aquitaniae regnum vocatos refert in Annalibus Boicis, [Note: Lib. 6.] Andreas Brunnerus.

Mithridates pollicita Parrhacis paterni clientis secutus, dolo ejus vincîtur, traditurque victori.]

Intuta sunt adversa. [Note: Tacit. 12. Annal. 36.] Omnes aliena pericula deserunt: et infelici nemo amicus est. Imo parum est, amicum non esse, odiô habent, impelluntque


page 201, image: s201

in ruinam. Quis in adversis beneficiorum servat memoriam? aut quis ullam calamitosis deberi putat gratiam? aut quando fortuna non mutat fidem? Cn. Pompeius Caesarem fugiens imperiô arbitriôque AEgyptii mancipii jugulatus est. [Note: Vell. Paterc. 2. histor. Plutarch. Pomp.] Jugurtha a Boccho proditus; [Note: Sallust. Iugurth.] Caractacus a Cartismandua [Note: Tac. 12. ann. 36.] Anicetus Polemonis libertus a Sedochezorum Rege. [Note: Tac. 3. hist.] Annibal Poenus a Prusia Bithyniae Rege. [Note: Liv.] Comes S. Pauli a Carolo Burgundo. [Note: Cominae.] Coccus Simoneta a Bona Galeatii Sfortiae vidua. [Note: Guicciard. Comin. Corius in hist. Mediol.] Ascanius Cardinalis Sforza a Conrado Lando. [Note: Mich. Bauder. in vita Card. d'Amboise.]



page 202, image: s202

Auribus decisis vivere jubet, ostentui clementiae suae et in nos dehonestamento.]

Annotanda loca parallela. Infra hoc libro [Note: Cap. 20.] inopi quanto longiorem vitam, tanto plus supplicii sore, et eodem libro Caractacus: [Note: Cap. 37.] supplicium mei oblivio sequetur, at si incolumem servaveris; aeternum exemplar clementiae ero. Libro XIV. annal [Note: 14. ann. 48.] Quin in insula publicatis bonis, quo longius sontem vitam traxisset, eo privatim miserior, et publicae clementiae maximum exemplum futurum.

Nec fuit in arduo Societas, potentiam Romanam adversus rebellem Mithridatem ostentantibus]

Etiam foedera humanarum rerum incertam, atque ancipitem condicionem produnt. Cum longe dissitis inita vix unquam in tempore


page 203, image: s203

auxilia nobis transmittunt. [Note: Itali significanter dicunt: l_aqua lontana noon mai spegne fuoco vicino.] proximorum, (il! orum maxime, qui potentiâ praevalcnt) saepe insidiosa est, et periculi plena amicitia. Infirmis et impotentibus jungi neutris salutem, saepe utrisque perniciem attulit. Nimirum hi tales tantum

__quaerunt Cum qua gente cadant. [Note: Lucan. VIII. Pharsal.]__

Nihil olim profuit foederatis Belgis Matthiam Archiducem, et Franciscum Alenconium suae causae patronos et vindices adscivisse: quorum ille juvenili imprudentiâ contemptum, hic dominationem affectans odium retulerunt. Fridericus Palatinus neque Bohemos in libertatem asleruit; et ipse suum quoque patrimonium infelici causae impendit. Major Battavorum, ac Sociorum felicitas fuit, Gallos, Britannos, Germanos, parem Hispaniae potentiam, communi metu junctos in armorum ac consiliorum Societatem traxisse.


page 204, image: s204

Uti autem miserorum ac debilium infructuosa atque inutilis amicitia est; ita contra validiorum societate atterimur, [Note: Tacit. 4. hist. 12.] adversarum rerum ex aequo socii, in secundis minores sumus. [Note: Tacit. German. 36.] Victoriae fructus illi colligunt: discrimen ac pericula ex aequo utrique partiuntur: quia ad leonini foederis legem semper potiori praedae ac praemia cedunt: minoribus summa votorum est, perniciem evitasse. Quinimo saepe potiores ciere bellum, irritare hostem, dein praecipitatâ pace periculis ac casibus subtrahere sc solent, infirmioribus in praedam et injurias relictis. Romani sociorum sanguine externos populos, post haec ipsos subjecerunt. Venetorum cum Hispanis contra Turcam contracta foedera plures ob causas haut duraverunt, illam praecipue, quod contra pactorum fidem potentiores capta ex hoste loca sibi assererent. Veneti Florentinis contra Mastinum Scaligerum juncti, Tarvisium et Vicetiam hosti adempta


page 205, image: s205

sibi servaverunt, exclusis sociis. [Note: Macchiav. 2. hist. Flor.] Et alio tempore, cum iidem populi cum Philippo Mediolani Duce bellum gererent; factâ subito pace Veneti Bergomum et Brixiam sibi quaesivêre Florentinorum pecuniâ; qui tres milliones, et quingenta millia Ducatorum in id bellum impenderant; nullô tot sumptuum pretiô, nisi quod pauca castella bello amissa, pace recuperabant. [Note: Macchhiav. 4. hist. Flor.] Quibus aliqua nostrorum temporum gestorumque notitia est, sat sciunt, Oxensternium et Suecos, quanquam paulo ante pugnam Nordlingensem declinante armorum suorum famâ, tamen invitos valde ac prope reluctantes in societatem ac foedus admisisse Ludovicum Galliae Regem. Etenim secum reputabant, a se quaesita socio communia fore, quid communia? tot annorum labores solis Gallis desudatum iri. Elusuros vim Suecorum Romano-Catholicos, Gallicâ protectione tutos. Neque sane vanus iste metus


page 206, image: s206

fuit. Statim in novae amicitiae auctoramentum Philippurgum, et paulo post Colmaria, Selestadium, Hagenoa, caeter ae que Alsatiae urbes, quae teneri a Suecis non poterant, in Gallorum jus ac diti onem concesserunt. [Note: Galeat. Guald. 9. hist.]

Illud praeterea rerum civilium periti monent, pacem quidem cum iis, quos semper hostes habuimus, sed haud facile foedera ineunda: et, quod huic proximum est, non fidendum eorum amicitiae et auxiliis, quibus nobiscum lites ac controversiae intercedunt.

De causis, ob quas facile dissiliant foedera, alibi disserui, quantum satis est. [Note: ad prim. Annal. verb. post Antonium Tarentino etc. p. 67.]



page 207, image: s207

Vi belli potius jure caderent]

Non est satis idoneatot innocentium, et quibus tutô parci poterat, caesorum ratio. [Note: v. Nostra ad 13. annal. 41.]

Excidiô Vspensium metus caeteris injectus]

In Bello externo excidiô urbium, et saevitiae famâ metus, inter arma civilia saepius desperatio caeteris injicitur.

Nihil tutum ratis, cum arma, munimenta, impediti vel eminentes loci, amnesque et urbes juxta perrumperentur.]

Videsis Macchiavellum primo dissertationum, capite XXIII.

Postquam praevaluit gentilis utilitas.]

Perditis socii rebus, et nullâ nostrâ ope reparandis sejungere causam, et sibi consulere licet. Stulta fides est, que nec amicum servare potest, et te ipsum pessundat.

Frater Cotys, proditor olim. Historiam quae cum amissis Taciti libris periit, recitat ex Petro Patricio Carolus Scribanius in Institutione politico-christiana. [Note: Cap. 26. §.]



page 208, image: s208

Bellorum egregios fines, quoties ignoscendo transigatur.]

Non generosum modo est, plenumque gloriâ, errori pascere, et ignoscere delictis: sed et ad regnantis securitatem pertinet, veniâ, quam victoriâ bella civilia finire; etiam post victoriam poenitentiâ contentum, poenam remittero, pluraque vi majori, et temporum necessitatibus, quam hominum voluntati imputare. Quomodo Vespasianum, quanquam aliô de argumento, in Senatu disseruisse Tacitus [Note: 4. hist. 44.] ait, de abolendo dolore, iraque, et priorum temporum necessitatibus: et Ccrialis defectricium legionum mulcens animos fatô acta dictitabat, quae militum ducumque discordiâ, vel fraude hostium evenissent. [Note: 4. hist. 72.] Rationes hujus consilii prudenter tetigit apud Ammianum Marcellinum. [Note: 14. hist.] Constantius Imperator istâ ad milites oratione: Arduos vestrae gloriae gradus, Alamannorum reges et populi formidantes per oratores summissis


page 209, image: s209

cervicibus concessionem praeteritorum poscunt et pacem: quam ut cunctator, et cantus, utiliumque monitor, tribui debere censeo, multa contemplans. Primo, ut Martis ambigua declinentur: dein ut auxiliatores pro adversariis adsciscamus; quod pollicentur: tum autem, ut incruenti mitigemus ferociae flatus, perniciosos saepe provinciis: postremo id reputantes, quod non ille hostis vincitur solus, qui cadit in acie, pondere armorum opprossus et virium; sed multo tutius etiam turbâ tacente, sub jugum mittitur voluntarius; qui sentit expertus, nec fortitudinem in rebelles, nec lenitatem in supplices animos deesse. Quae sententiâ cum illa, quae apud Tacitum paulo post sequitur, congruit: quantâ pervicaciâ in hostem, tantâ beneficentiâ adversus supplices utendum.

Ista quidem speciosa funt, et ab aphorismographis securâ orationis volubilitate jactata: neque tamen tutum


page 210, image: s210

semper fuit, conspirationes paucorum, aut plurium civili bello vaesaniam veniâ aut oblivione transmisisse. Extant illorum Principum exempla, quibus clementia, et praeteritorum abolitio non laudem modo, sed et securitatem peperit: sunt ex diverso, quibus periculum ex misericordiâ [Note: Tacit. 3. hist. 66.] coaluit; quique primi sceleris impunitate secundi audaciam fecerunt. Diversorum eventuum causas subtiliter rimanti distinctionibus quibusdam res commode explicari mihividetur. Plurimum enim interest, qui sint illi qui puniunt et qui puuinntur; quique ignoscunt, et quibus ignoscitur. Principibus, ad quos potentia tanquam parentum haereditas ab intestato, vel adoptione, vel testamentô, aut Senatus populive suffragiis defertur, praecipue postquam plurimorum annorum decursu radices egit, plurimumque liberorum munimentis innititur, tuto licuit, licetque clementiâ turbas civiles componere, et veniâ conjurationes conjuratosque prosequi.


page 211, image: s211

Etiam illorum liberis parcitum legimus, qui imperium sibi rapuerant contra principem, vetustâ successione aut legitimâ electione firmatum. Vix enim quisquam tantâ vaecordiâ est, qui post primi conatus infelicem successum denuo lacessere audeat principem longô quietôque imperio, benevolentiâ civium, et liberorum numerô munitum. M. Antonius Philosophus Imp. Faustinae uxori, hortanti ut in Avidii Cassii conscios vindicaret, rescripsit Ego vero et ejus liberis parcam, et genero, et uxori: et ad Senatum in haec verba: Filiis Avidii Cassii et genero et uxori veniam dabitis, et quid dico veniam? cum illi nihil fecerint. Vivant igitur securi, scientes, sub Marco se vivere. Vivant in patrimonio parentum, pro parte donatô: aurô, argentô, vestibus fruantur, sint divites, sint securi, sint vagi, et liberi, et per ora omnium ubique populorum circumferant meae, circumferant vestrae pietatis exemplum. Imperatori


page 212, image: s212

non immerito Senatus acclamavit: Bonum imperium nulla vis laedit. [Note: Vulcat. Gallican. in Avid. Cass.]

Alia plane illorum condicio est, qui principatum scelere quaesitum in invitos, et odiô flagrantes exercent. Neque enim imperium flagitiô adeptum bonis artibus exerceri potest, aut subitâ modestiâ retineri. [Note: Tacit. 1. hist. 30. et 38.] Vocat sane Florus [Note: Flor. lib. 3.] Sertorianum bellum Syllanae proscriptionis haereditatem: neque negari potest, metum ac terrorem in firma potentiae non minus atque caritatis vincula esse: neque tamen eo magis dici debet, clementiâ tyrannidem servari. Insontibus innoxia consilia sunt: [Note: Tacit. 11. ann. 26.] at scelera sceleribus tuenda. Vim vis tuetur; intutô sane et fragili praesidiô; sed tamen praesidiô. Clementia, mansuetudo, offensarum venia non sunt idoneum hujus principatus instrumentum. Qui enim extinctorum pulsorumve principum sanguinem attingunt, vel prioris reip. pars fuerunt, nullis beneficiis mansuescunt; et omne


page 213, image: s213

praemium infra libertatis pretium est. Ergo diffidentiâ pro munimento uti, delatoribus, custodia militari, castellis invisam omnibus dominationem vallare, metu obsequium extorquere, hasta, sectore, carnifice, omni denique poenarum acerbitate contumaciam ulcisci una quidem potentiae, salutisque tuendae, sed miserrima ratio est. Proxima huic illorum condicio, qui nullis malis artibus, in juris subsidium vim accersere, et successione suffragiisque delatum imperium armis asserere coacti sunt. His sane in reluctantes, ut jugum subeant, saepe bello opus est: et quaedam vi tractanda, quo caeteris quies sit. [Note: Tac. 1. annal. 9.] Certum tamen est, istiusmodi principum administrationem perpetuis conspirationum, turbarum quae civilium motibus, metu ac suspicionibus inquietam, eoque nomine infelicia plerunque esse. Quod Henrici VII. Angliae Regis historia, a Francisco Bacono Verulamio


page 214, image: s214

summâ prudentiâ scripta, post alias, egregie docet.

Post hoc primum regnantium discrimen, aliud illorum, qui regnantur, observandum est. Sunt enim, qui incon sultis affectibus, iniquâ iracundiâ, levitate ingenii, malorum societate abrepti, alienô potius instinctu, quam suô consiliô peccant: sunt ex contrario, quibus mutatus Reip. status, amissa libertas, erepta dignitas altius animo insident, atque acerrimos recuperandi perdita stimulos ingerunt; nullis beneficiis cicurandi. Ex quo sonte judicari debet, quaro prudenter Augustus Liviae suae consilium secutus Cinnae ignoverit: [Note: v. Dion. Cass. lib. 55. Sen. lib. de clem.] et quare Caesar Dictator post ereptam patriae libertatem Bruto et Cassio ignoscere minime debuerit. Potuit Henricus IV. Galliae Rex nullô suô periculô Carolo Birono, homini stolide feroci, et aliorum consiliis seducto veniam dare: et dedisset, nisi illi inficiati criminis pervicacia supplicii necessitatem


page 215, image: s215

extorsisset. [Note: Thuan. Petr. Matthae.] Est praeterea alia belli civilis, alia paucorum conjurationis ratio. Tutius enim promptiusque in paucos suppliciô ammadvertitur, quam plurium furor armis coercetur. Etiam justiciae convenit, in bello multitudini parcere. In conspiratione omnium par crimen est; in bello paucorum. Hinc illud Taciti: Antiochus blandimentis adversus plebem, fraude in ducem, cum barbarorum copias dissociasset. Trosobore paucisque primoribus interfectis, caeteros clementiâ composuit. [Note: Tac. 12. ann. 55.] Et illud [Note: Tac. 12. ann 32.] Brigantes paucis qui arma coeptabant, interfectis in reliquos data venia resedêre. Quinimo saepe ducibus quoque eadem quae multitudini impunitas proponitur, neque impunitas tantum, sed et praemia: quod ad quartum decimum annalium [Note: Cap. 24.] commodius docebitur. Etiam necessario ducibus parcitur, quorum supplicio feroces populi alienari poterunt: quod


page 216, image: s216

Claudii Civilis exemplo Tacitus, [Note: 1. hist. 59.] et Stachaonis Asturiani Ammianus Marcellinus, [Note: 28. hist.] docet.

Postremo illud quoque praetercundum non est, ubi redituri post victoriam furoris indicia adsunt, (quod Carolo Magno in debellandis Saxonibus accidit) relinquendam quidem victis libertatem, agros, uxores, liberos; at detrahendam sceleri materiam; [Note: Tac. 12. ann. 22.] hoc est, demenda arma, munimenta, foedera, quaeque alia rebellioni fomenta esse poterunt.

His ita explicatis restat quasdam [Gap desc: Greek word(s)] partes ac veluti munera explicare: quorum primum ac praecipuum omnium injuriarum ac detrimentorum oblivione, et partium dissidentium reconciliatione consistit. Huic alia subserviunt. Tyrannorum acta, quae quidem sine reip. pernicie servari possunt, minime rescindenda; magistratus ab illis creati conservandi; quae que ipsi promiserunt, a successoribus implenda


page 217, image: s217

sunt: quod J. Bodinus secundo de Repub. [Note: Cap. 5.] explicat. Privatorum contractus, fundorum alienationes, rerum dominia translata, omni, quod metus causa, restitutione ceslante, rata firmaque esse oportet. Nam pacis causâ quamvis injustos poslessores eatenus tueri oportet, ut pristinis dominis aut ex aerario publico, aut, si id exhaustum fuerit, pecuniâ mutuo acceptâ satisfiat: Arati Sicyonii exemplô: cujus egregium factum Cicero secundo de officiis Plutarchus in Arati vita, et ex illis in Decretorum libris [Note: lib. 1. tit. 2.] Petrus Aerodius narrant. Quae Reip. Quaestores, quaeve privati tyrannis, eorumve jussu aliis solverunt, accepto ferenda, neq, denuo repetenda sunt. [Note: v. Quintil. 5. Instit. 10. Bodin 2 de rep. 5. Hotoman. ill quaest. 5. Matth. de Afflict. decis. Neap. 1. 149. et 150.] Denique non est praecipitatis decretis, ac judiciis, quibus hostes, proditores, rei majestatis pronunciantur partis adversae duces, eorumque bona publicantur, honores, magistratus, praefecturae in alios transferuntur, via ad pacem praecludenda: quod alibi quoque


page 218, image: s218

pluribus docebimus. [Note: ad 14. ann. 24.] Sufficient nunc ista spicilegia post elegantissimam Jo. Henrici Boecleri, amici nostri dissertationem de Amnestia, Notis in Vellejum subjunctam.



page 219, image: s219

Operae pretium eritex Antonii Possevini, Medici Mantuani historia, quae paucorum in Germania manibus teritur, contrarias pro supplicio conjuratorum in Ludovicum Principem, et contra supplicium, orationes huc transcribere. Pro clementia, et venia Franciscus de Cremis in hunc sensum dixit: Scio, Senatores, si flagitii immanitatem spectemus, quo Deos hominesque pariter conjurati laesêre, nullum poenae genus, sed ne serviles cruciatus sufficere: quo principis optimi injuriae, universi populi indignationi satissiat, sed saepe a majoribus nostris, dictum accepimus, plus clementiâ quam rigore profici; et beneficiô certius obsequium quam comminationib. parari. Simul nos sub eo principe degimus, cui exosa saevitia,


page 220, image: s220

et pronus semper ad pietatem animus est etc. Ita malorum remediis insistendum, ut cum vindictâ securitas obveniat: quam amore non metu haberi, optimi morum eruditores tradidêre. Mactabuntur quidem, qui nunc in custodia habentur: sed parentes, fratres, consanguinei, liberi, quorum intemerata in familiam principem fides agitatum scelus non magis, quam vindictam et dolorem suum memorabunt. Nemo sui sanguinis adeo prodigus, ut crudelitatem, quam misericordiam malit, aut publicum exemplum privato luctui antehabeat. Hac velut atroci poenâ liberi, pudore sceleris, confusione acceptae gratiae, totô aevo et emendabuntur poenitentiâ, et vitam dono concessam acceptam dantibus referent. Credite, Patres Conscripti, vindictam a suis atrocem in modum sumptam contumeliâ non vacare; mansuetudinem etiam apud barbaros commendari. Alexander Macedo in suos saevitiâ usus id expertus est.


page 221, image: s221

quod rigor amari non possit. Augustus magnis animis condonatam conjurationis injuriam in bonum suum vertit; nullis securioribus incolumitatis suae custodibus, quam quos servavisset. Nero non unâ conjuratione; impetitus, ubi crudelitatem in priores exercuit, a posterioribus jugulatur. Etiam Bonifacius in Avogadros implacabilis, aeternum Veronensium odium, et vexationes expertus est. Animi enim etiam testamentô legantur, abjectis ac sordidis metus, quam beneficium aestimatur: nobiles in pericula securi, mansuetudlne quam poenis docentur. Hi seditiones ac conjurationes movent, proferunt, exequuntur: illi non vires, non astum, non audaciam habent, nisi impressa a validioribus et imperata. Sed et poena culpae aequalis sancienda; quid vero crudius in convictos statui. par erat, si principis sui sanguine manus inquinavissent? an miserrimis post vitam et facultates aliud superest, quo


page 222, image: s222

plectantur? Nunc Capitanei Dominique nostri salus in tuto est. Illi tantum deliberarunt, quod quanquam desoiscere sit: est tamen, quô gravius offendere potuissent. Tot nobilium cladem civitas omnis toleratura est, nec enim in condemnatos quic quam statui potest, quod universos non afficiat amicitia, consanguinitate. Et innoxii, optimeque de suo principe meriti non minus caeteris dolore plectuntur. etc. Franciscus de Ripa, veterinobilitate, principum mores alibi quoque doctus, sive ita sentiret, sive gratiam rigore quaereret, ita egit: Commendatam sibi potentiorum in miseros semper clementiam fuisse: ita tamen ne indulgentia scelere, ne pietas flagitio exolverentur. Nam facinorum reos, ubi effugia desint, perpetuo misericordiam conclamare, quam adversus alios non exercuerint. Si quibus benignitas rigori antelata est expertos fuisse ita sui seculi mores ferre, nunc malignitate temporum benignitatem licentia, veniam temeritas insequitur; prorsus


page 223, image: s223

corruptos Italiae mores, effractam veteris disciplinae modestiam, ut mitis clemensque princeps pro secordi ac ignavo temnatur. Et in summa potentia deliberationem pro flagitio censeri. Jam vero cum pares inchoatis ac consummatis vitiis poena inferantur: praesentes et futuros doceri, quid attentari, quid cogitari debeat. Frustra culpas averti, nisi occasio, causae, origo timore arceantur. Raros pietate servatos, plures metu: et si severitas infracta fuerit, pariter et disciplinam negligi. Servandum oundem legum ac rerum ordinem, ut punito priori certum sit, nullam secuturo impunitatem fore. Clcmentiam Augusto perniciosam futuram fuisse, nisi nepotum, ac, [reading uncertain: print faded] quos adsciverat, filiorum et mutuâ aemulatione servatâ, in longam senectam processisset. Alexandrum Macedonem, ut moribus diversum, ita libidinibus distractum noon diu eandem regulam tenuisse. Bonifacium caede ac fugâ traxisse vitam, sed ideo caesum, quod noon omnes et deprehensos


page 224, image: s224

suspectos perdidisset. Nil salute principis civitati salubrius, hanc metu, poenis, ac vigilantiâ tuendam, quanquam civium dispendiô et curâ. Eandem rationem publici, qui totius corporis, esse, huic unam cordis, illi Domini salutem expedire: caetera mox adesse, libertatem, pacem, fas jusque gentium etc. Desiderato principe incerta Senatus populique studia, dispares animos, in propriam miseriam ac perniciem properare. Nec praesentem principem minus futuro expedire: imo tutelam in futurum facere. Et quamvis clementiae detur exemplum, id innocuos non tangere: reos parricidii promptiores flagitio, ut impunito reddi. At poenas et vindictam in reos transire; sed cunctorum monitu: ne integri occasione corrumpantur. Nisi summa flagitia, proditio, seditio, conjuratio multentur; minora quoque contemni. Sed quanto longius a justitia et legibus transgressum est, tanto


page 225, image: s225

majori poenâ in reos animadvertendum: At deliberatum solummodo, non item expletum scelus est, sed non nisi providentiâ Numinis in res patriae, praecipuam tamen: prudentiae partem esse, curare, ne, quae corrigi nequeunt, admittantur. Quod si cuiqam in vitam Domini consulere ac deliberare licuerit, flagitia non casu aut impetu, sed cum praemeditatione fore. Ipsam cogitationem perdendi principis, occupandae reip. evertendae patriae hororem incutere. etc.

Zorsini victo nihil ereptum]

vide quae ad XIV. dicemus. [Note: Cap. 24.]

Ne triumpharetur, neve poenas capite expenderet]

Solitine sint Romani hostium duces triumphatos semper occidere? inquirit libro tertio de jure pacis et belli [Note: Cap. 4. §. 12. et Cap. 11. §. 7.] Hugo Grotius.

Suscipi bellum avio itinere, imporiuoso mari: ad hoc reges feroces, vagos populos, solum


page 226, image: s226

frugum egens: tum taedium ex mora, pericula ex properantia etc.] Damnosum bellum estcum iis, qui non habent quod perdant. [Note: Guicciard. 5 hist.]

Transi modo (est Scytharum oratio ad Alexandrum Magnum) Tanaim: scies quam late pateant, nunquam tamen consequêris Scythas. Paupertas nostra velocior erat, quam exercitus tuus, qui praedam tot nationum vehit. Rursus cum procul abesse nos credes, videbis in tuis castris. Eadem enim velocitate et sequimur et fugimus. Nos deserta et humano cultu vacua, magis quam urbes et opulentos agros sequimur, etc. [Note: Q. Curt. 7. hist.] Fuitigitur caetera Caroli Burgundi imprudentia dignum facinus, Helvetios, quorum opes omnes calcarium fraenorumque exercitus Burgundici pretium non aequabant, ob unum pellibus ovillis onustum carrum ablatum bello petiisse. [Note: Comin. 5. comment. 1.] Necessariô magis consilio, sed ingentibus difficultatibus involuto Philippus II. Hispaniae Rex Maurorum Granatensium reliquiis bellum


page 227, image: s227

fecit: [Note: ann. 1570.] in quo absumptis ferrô et fame XXX8. Hispanis, menstruâ ducentorum millium aurcorum nummûm impensâ, duorum annorum continuis laboribus nihil aliud profectum fuit, quam ut ferarum more in asperrimorum montium latibulis degentes tanquam in venatione perirent, aut si qui so dederent, inde extracti in campestri spargerentur [Note: Jo. Baps Hadrian. 21. hist.]

Quanto longiorem vitam, tanso plus supplicii fore]

hunc locum citavi supra ad hunc librum. [Note: Cap. 14.]

Quanta pervicaciâ in hostem, tantâ beneficentiâ adversus supplices utendum]

vide quae ad praecedens caput scripsi.

Materiem sceleri detrahendam]

immensam scil. pecuniam, perniciosorum in remp. consiliorum instrumentum. [Note: v. Nostra ad 11. ann. 1.]



page 228, image: s228

Vt Senatoribus etc. res suas invisere liceret.]

Uti juris privati Interdicta Praetores olim proponebant: [Note: De quibus est liber XLIII, Digestor.] ita Politice quaedam interdictis similia habet, quibus arcana dominationis, et status publici securitas continetur. Tale est, quod Tacitus notat, [Note: 2. ann. 59.] Augustum cavisse, ne Senatores aut equites, Romani illustres ingrederentur Alexandriam: et seposuisse AEgyptum, ne fame urgeret Italiam, quisquis eam provinciam, claustraque terrae ac maris insedisset. [Note: Adde Tac. 1. hist. 11. Clapmar. 3. de arcan. 3. Freinshem. ad Q. Curt. 4. 1. 30.] Huic affine est, quod idem Augustus edixit, ne quis Senator sine suo jussu extra Italiam peregrinaretur: [Note: Dio Cass. 52. hist.] et ante Augustum C. Caesar Dictator, ne quis civis major XX. annis plus trienniô continuô Italiâ abesset: neu quis Senatoris silius, aut comes magistratus peregre proficisceretur. [Note: Sueton. Caes.] Itaque Galliae Narbonensi specialiter indultum est, ut Senatoribus ejus provinciae, non exquisitâ principis sententiâ, jure, quô Sicilia haberetur, ros suas invisere


page 229, image: s229

liceret. [Note: Tacit. hîe.] Guilielmus Rufus Angliae Rexvetuit, se inconsultô insulâ exire. Quod Chinensibus quoque et Moschonitis in more est. [Note: Boter. 5. dellarag. dist at. 8.] Et non licuisse olim Episcopis, etiam a Pontisice vocatis sine Imperatorum, regumque permissione Romam, aliove proficisci, M. Antonius de Dominis Archiepiscopus Spalatensis docet, sexto de Repub. Ecclesiastica. [Note: Cap. 7. §. 104. et seqq.] Postremo Condaeo nuper defuncto ab Henrico IV. Rege crimini datum est, quod contra leges regni, sine regis veniâ Galliâ exire ausus fuisset. [Note: Bentivogl. Relat. della fuga del Principe di Conde. p. 427.] Aliud hujusmodi Interdictorum exemplum est, ne procerum filiabus inconsultô principe nuptias contrahere liceat. [Note: Boter. 5. della rag. distat. 7.] Quâ ratione nuptias Maximiliani Regis Romanorum cum Anna Britanniae Armoricae haerede contractas nullas esse jussit Galliae Rex; [Note: Bacon. hist Henric. VII. Reg. Angl.] et Jaquetam Intramontiam Sabaudiae Dux proscripsit, quod se invitô, Gaspari Colignio nupsisset. [Note: Aubign. hist. tom. 2. lib. 1. c. 1. Henr. Davil. 5. hist.] Aliud item est, ne in liberâ civitate


page 230, image: s230

peregrina uxor ducatur; neve civis siliam potenti extero elocet. Nam et magna patrimonia, opesque praecipuae istô modô ad exteros transeunt; et multi potentiâ affinium ad impotentiam abutuntur. [Note: Lud. Septal 3. della. rag. dist at. 13.] Quin etiam in principatu inter arcana imperii numeratur; ne matrimoniis aliarum gentium, aliorumve rituum purpurati misceantur. [Note: Nic. Burgund. 2. hist. Belg.] Locros Dionysius Syracusanus subegit, ductâ in uxorem filiâ praepotentis inter Locrenses viri. [Note: Aristot. 5. polit 7.] Haut postrema odiorum in Cosmum Medicem, tanquam plus quam civilia agitantem, causa fuit, quod Claricen Ursinam Laurentio filio desponsam vellet. [Note: Macchiav. 7. hist. Flor.] Ludovicus XI. Galliae Rex nuptias Caroli fratris cum Maria Caroli Burgundiae Ducis filia omni arte, studiô, industria disturbavit. [Note: Comin. 3. Comment. 8.] Guilielmus Auriacus Philippo Regi, etiam ante Belgii motum, praeter alias causas, eâ quoque suspectus fuit, quod magnam Septentrionis partem affinitatibus complectebatur: Siquidem Juliana


page 231, image: s231

mater, mirae foe cunditatis matrona, ex liberis potissimum feminis, quas plurimas genuit, centum circiter ac quinquaginta nepotes, posterosque numerabat, [Note: Strada. dec. 1. lib. 1.] quod Christiernae Lotharingae filiae nuptias, magnum potentiae adjumentum affectabat: [Note: Strada. d. lib. 1. Bentivogl. Relat. delle provinc. unit. lib. 2. c. 2.] quod denique Annam Mauritii Saxoniae Electoris filiam duxisset. [Note: Strada lib. 3. Bentivogl. d. loc.] Praeterea licere sibi principes putant, vetare, ne subjecti extero militent. Quomodo Clemens VII, Pontifex, poenâ publicationis omnium bonorum propositâ publice edixit, ne quis Vasallus Ecclesiae apud peregrinos stipendia faceret. [Note: Guicciard. 19. hist.] Postremo ad securitatem Principis maxime pertinet, ne castella, oppida, ditiones venditione, aliove contractus genere in exteros abeant. Vicinos quoque caeteros vendita potentibus praedia curâ et suspicionibus angunt; quas interdum bellô depulsas legimus. Ita venditae ab Appianis Jo Galeatio Vicccomiti Pisae universae


page 232, image: s232

Italiae metum incusserunt. [Note: Corius par. 4. hist. Mediol.] Sabioneta a Stiliani principe Hispanis vaenum oblata non Mantuanos modô principes, quos ca res tangebat, sed Pontificem quoque male habuit. [Note: Possevin. 8. hist. Mant.] Florentini venditam a Gerardo Gambatorta Alphonso Aragonio Vallem Balnei armis statim repetierunt. [Note: Macchiav. 6. hist. Florent.] Anguillata, Cervetrum, aliaque Romam juxta Castella Ferdinando Neapolis Regi vendita Itallae armis turbatae causa fuerunt. [Note: Guicciard. 1. hist.] Jo. Franciscus Balnei Comes in bona paullo ante adempta ea condicione a Pontifice restitutus fuit, ne illa in potentem Principem alicnaret. [Note: vide Oct. Sir tom. 1. et 2.] Nuper Castrum a Barberinis fraude et vi affectatum plerosque Italiae Principes in arma egit.



page 234, image: s234

Ituraeique et Iudaei, defunctis regibus Sohemo atque Agrippâ provinciae Syriae additi.]

vide quae de horum regum, quos Romani severitatis instrumenta habebant, condicione dicam ad librum XV. [Note: Cap 25.]

More priscô quô iis qui protulêre imperium etiam terminos urbis propagare datur.]

Quomodo apud Turcas nulli Imperatorum novum condere templum licct, nisi qui provinciâ ex hoste captâ imperium auxerit. Sunt ista ambitionis stimuli.

Stupro ejus illigatus.]

Veneficia, stupra adulteria, potentiae sive quaerendae sive servandae instrumenta interdum haberi, pluribus exemplis [Note: ad verba Nam vulgatum erae, missam etc.] ad tertium Annalium docui: quibus addendum, quod Suetonius [Note: Calig. c. 12.] refert; C Caligulam. adhuc privatum, Enniam Naeviam Macronis, qui tum praetorianis cohortibus praeerat, uxorem solicitasse ad stuprum; pollicitum et matrimonium suum, si


page 235, image: s235

potitus imperio fuisset, denique per hanc insinuatum Macroni, veneno Tiberium perdidisse. Amachildem Rosimunda Longobardorum Regina stupro illigatum ad Alboini mariti necem invitum traxit. Vetus illi cum Rosimundae ancillâ consuetudo erat. Hanc Rosimunda ostentato praemio loco movet, et in ejus vicem intempestâ nocte, solitis Amachildi furti latebris succedit. Neque ille lasciviâ turgons, aut multo vino temulentus altius inquisivit. Ubi illuxit; manifestum facinus, nec aliud quam ex obsequio praesidium videt: quod in regis necem usque valuit [Note: Possevin, 1. hist. Mant.] Mompenseriam Henrici Guisii sororem foedissimo stupri flagitio Jac. Clementem, Monachum ad Henrici III. Regis caedem induxisse constans, sed incertae fidei rumor fuit. [Note: Thuan. 96. hist.]



page 236, image: s236

Diuturnitate in superbiam mutans]

vide Notata ad librum X. [Note: Cap. 10.]

Nec Claudius arma certantibus barbaris interposuit.]

Sive proferendi imperii incuriosus occasionem negligebat; seumutuis cladibus atteri volebat, quos viribus exhaustos postea aggrederetur: seu denique scelus externum cum laetitia habendum ratus.

Tutum Vannio perfugium promittens, si pelleretur]

Uti ante Maraboduo et Catualdae fecerat Tiberius. [Note: 2. annal. 63.]

Scripsit P. Atellio, legionem etc. pro ripâ componeret etc.]

Inde nostrorum hominum axioma, ubi vicini bello se parant, nobis quoque arma induenda esse. [Note: v. Boter. 6. dellarag. distat. 17.]

Famâ ditis regni etc.]

Qui umbraticâ magis scientia, quam usu rerum edocti quaerendae reponendaeque pecuniae


page 237, image: s237

solertiam principibus adimunt, inter alia illo quoque argumento utuntur, quod ille opum suggestus aliorum cupiditatem irritet; et vel secretis conjurationibus, vel aperto bello causam dare soleat. Lycurgus propterea civibus suis auri et argenti usum omnem ademit, ne aut peregrinos imperii Lacedaemoniorum, aut Lacedaemonios imperii peregrinorum ulla cupiditas invaderet. [Note: Bodin. 6. de Rep. 2.] Hiero Syracusanus apud Xenophontem [Note: Xenoph. in Hieron. sive Tyran.] tyrannos, quorum loculi praedationibus aucti turgent, suorum militum, custodumque insidiis maxime patere inquit: quod plus ex aerarii direptione, quam ex stipendio utilitatis sperent. Romanis Petronius Arbiter Romanus [Note: Satyric.] avaritiam bellorum causam objicit, his versibus:

--- Si quis sinus abditus ultra,
Si qua foret tellus, quae fulvum mitteret aurum,
Hastis erat: fatisque in tristia bella paratis
Quaerebantur opes. ---



page 238, image: s238

Aurum et opes Tacitus [Note: 4. hist. 74.] praecipuas bellorum causas vocat. Et idem Britanniam aurum et argentum ferre dixit; [Note: Agric. 12.] Pretium victoriae. Gannascus Caninefas Gallorum maxime oram vastabat; non ignarus dites et imbelles esse. [Note: 11. annal. 18.] Ptolomaeum Cypri Regem congestae opes perdiderunt. [Note: Plutarch. Caton. min. Amm. Marcell.] Eandem Cyprum Selimus Turcarum Rex Venetis ademit, insulae fertilitate et opibus incitatus. [Note: Paruta 1. de bell. Cypr. vid. Savedr. Symb. 69.] Quid dicendum?nullaene opes in futuras pacis ac belli necessitates parandae? Sunt sane, sed illis Principibus, qui prudentia, fortitudine, fama cunctis verendos se faciunt. Ignavi, imbelles cum gaza sua praeda fiunt.

Qui non omnem pudorem decoxerunt, et occultius grassantur, emptionem proponunt, pretium offerunt; rapturi qvod non conceditur. Interdum obaeratis possessoribus pecuniam mutuam obtrudunt; vel, qvod codem tendit, nomina, lites redimunt, vexandi praetextum, et spoliandi materiam. Qvae


page 239, image: s239

pignoris nomine semel traduntur, raro aut nunqvam ad veterem dominum redeunt [Note: v. Boter. 8. della. rag. dist. 10.] Carolo Burgundiae Duci inter alias odiorum erga Ludovicum, Galliae Regem causas fuit, qvod Ambianum, Abbatis villam, Sanquintinum, aliaqve a Carolo VII. rege oppignerata oppida reluisset. [Note: Comin.] Idem Sigismundo et Helvetiis iratus fuit, ob Brisacum et Suntgoviam pignoris nexu solutam. [Note: Comin. Gerard. a Roo.] Sabaudiae Duces Nissam a Galliae regibus pigneratam nunqvam reddere voluerunt. [Note: Jo. Bapt. Hadrian. 4. hist.] Superiori seculo Plombino Carolus Caesar, Cosmus Medices et Genuenses inhiabant, securitatem Italiae, impensarum neccssitatem, et promptam mutuo dandae pecuniae voluntatem ostentantes. [Note: Hadrian. 6. 7. 10. et 12. hist.] Senas qvoqve idem Cosmus eâdem creditarum Philippo Regi pecuniarum solertiâ sibi atqve posteris qvaesivit. [Note: Hadrian.] Pinarolum nostra memoria Galli [Note: Capriata hist.] tum Sedanum [Note: Octav. Sir. hist.] Principibus


page 240, image: s240

suis coactis emptionibus extorserunt: et Mombeligardo, paullo ante quam haec scriberem, eaedem insidiae tendebantur.

Castellis sese defensare, bellumque ducere statuit]

Ista debiliorum solertia est.


page 241, image: s241

Multa bella impetu valida per taedia et moras evanescunt. [Note: Tac. 2. hist. 32.]

Subjectis suone an servitii ingenio etc.]

Confer similia loca libri secundi [Note: Cap. 2.] undecimi [Note: C. 16.] et duodecimi [Note: C. 29.]

Gnarus primis eventibus metum aut fiduciam gigni.]

Nam prout prima cedunt, erunt universa: [Note: Tac. Agric. 18.] et fama in novis coeptis validissima est, [Note: Tac. 13. ann. 8. et 15. ann. 59.] nec magis ex inspectis cujusque in ortu syderibus tenorem vitae praecinunt conjectores, quam ex fortuna primum prodeuntis in aciem Imperatoris reliquae cursum militiae praesentiunt hostes. Neque tamen satis est, egregiô facto famam et nomen quaesivisse. Nam ut alia, ita fama fenescit: quam subinde claro facinore resuscitare necesle est. [Note: v. Macchiav. 3. discurs. 34.] In quem sensum a quodam [Note: Fam. Strada dec. 2. lib. hist. adde M. Cicer. in Ep. ad Q. fratrem.] dictum est, alia victoria ad tuendam victoriam opus esse.


page 242, image: s242

Ita Hannibal Poenus famam, quam apud socios concitârat, non nisi triumphis ali posse nôrat; et admirationem sui morituram, simul atque admiranda facere desiisset. [Note: Andr. Brunner. 2. annal. Bojor.] Simile est, quod apud Antonium Possevinum [Note: 8. hist. Mantuan.] Carolus Gonzaga monet consanguinitates, ut reliqua mortalia, aetate languescere; et opus esse, transeuntem caritatem novis conjugiis retinere, neque eandem filiis ac nepotibus memoriam pietatem que in affines, quo recentiora vincula sint, eo efficacius admonere.

Detrahere arma suspectis]

Et suspectis arma, tanquam sceleri materia, detrahenda: et rebelles armis mulctandi in


page 243, image: s243

poenam, simul et cautionem. Quod reliquum est, de armis armorumque studio, quaeque inde ad remp. bona malaque perveniant, prolixe disserui ad IV. Annal. [Note: verb. plerunque inopes ac vagi] et plura dicentur ad XV. [Note: Cap. 2.]

Societatem nostram volentes accesserant.]

Ita plerunque evenit, ut a potentiori, et qui armis subjecti, et qui foedere aequo, aut clientelâ socii sunt, tandem pari servitii jure habentur. [Note: v. Nostra ad 2. Annal. verb. Ineâ divisione arva etc. p. 351.]

Conscientiâ rebellionis, et obseptis effugiis multa et clara facinora fecêre.]

de vi desperationis dixi ad 12. Annal. [Note: verb. Aliud sibi reliquum etc.]

Clade Icenorum compositi, qui bellum inter et pacem dubitabant]

Magni plerunque suntmagnae victoriae fructus: et


page 244, image: s244

magna praelia magnae mutationes subsequuntur. Praeveniunt victores amicorum poenitentiam: [Note: Tac. 6. ann. 44.] et oppressâ cunctantium dubitatione, omnes in unum cedunt. [Note: Tac. 6. ann. 43.] Plerique mortalium inter initia incerti consiliorum, prima rerum, et fortunam partium quieti speculari [Note: Tac. 3 hist. 46. et 79.] solent; promptius accessuri certis ac victoriâ paratis, quam ante victoriam ancipitibus bellorum casibus. Quoties igitur inter bellô decertantes est, qui neutrius partes sequatur, utrique se aeque amicorum professus: quietum, hostilibus factis lacessere, aut ad societatem vi compellere capitalis imprudentia est. Provinciae Valonicae inter foederis cum Ordinibus Belgicis contra Regem Philippum icti reverentiam, et consilia cum rege in gratiam redeundi haerentes, dubitationem exuerunt, postquam ab Ordinum copiis hostiliter haberi coeperunt. [Note: Fam. Strada 2. hist. Belg.] Nuper Tillius captô Magdeburgo, et quadraginta millium exercitu ferox, cum Jo. Georgium Saxoniae


page 245, image: s245

Electorem insolentibus postulatis perterrefieri posse autumâsset, simul ductô in ditionem Saxonicam exercitu, Electorem ad socianda sua cum Gustavo Rege arma contulit; versae in deterius fortunae Austriacae initium, [Note: P. Bapt. Burgus 2. hist.]

Destinationis certum, nenova moliretur, nisi prioribus firmatis.]

Custodienda suspecta: [Note: Tac. Agric. 18.] et dividendae copiae inter custodiam pacis et belli; [Note: Incert. Panegyr Constantino dictus.] neque terga nudanda [Note: Tac. 2. hist. 82.] aut occasioni patefacienda sunt: [Note: Tac. Agr. 14.] Egregium documentum! quod post alios [Note: Scip. Amirat. 13. discurs. 4. et 18. cap. 6. Macchiav. 2. disc. I'Boter. 2. della rag. distat c. 6.] notat, et veteris historiae exemplis firmat optimus simul ac eruditissimus Freinshemius ad tertium historiarum Q. Curtii: [Note: Cap. 1 nu. 19.] quibus ex recentiori addendum, quod Belgae foederati, tum maxime Hispanorum res


page 246, image: s246

accîderunt, cum Alexander Farnesius, ambitiosis Philippi Regis imperiis coactus Henoticam in Galliâ factionem translatis co praecipuis Belgii viribus juvit. [Note: Davila. 11. histor. Bentivol. Relat. de Belg. foed. lib. 2. c. 9] Venetos quoque reprehendit Guicciardinus [Note: lib. 8. hist.] quod nondum firmatâ sibi Patavii, Vicetiae, et Tarvisii possessione, odiô erga Alphonsum Atestinum exercitum in ditionem Ferrariensem duxerunt: quâ expeditiorem Pontificem et Gallos in se concitaverint. Ferdinandus, felicissimus Imperator ultimum defunctus, suam ipse fortunam evertit, dum nimia confidentiâ, aut Hispanorum importunitate solicitatus vires spargit, in Italiam et Belgium dimissis copiis, quae Germanos domitos ur parêrent, nondum ut servirent, continere debebant. [Note: Henr. Dux Roban. del.'interest des Rrinc. par. 2. c. 6. Silhon. ministr. d'estat. par. 1. lib. 1. c 9.]



page 247, image: s247

Paucis qui arma coeptabant, interfectis in reliquos datâ veniâ, resedêre]

Hic locus relatus est supra ad caput XIX. hujus libri.

Colonia Camalodunum validâ veterum manu deducitur in agros captivos subsidium adversus rebelles, et imbuendis sociis ad officia legum]

Inter alias novi principatus retinendi rationes haut postrema est coloniarum in devictos populos deductio; subsidium adversus rebelles, et imbuendis sociis ad officia legum. Reliquarum praecipuas Tacitus in Agricola [Note: Cap. 14.] complexus est. Redacta paulatim, inquit, in formam provinciae proxima


page 248, image: s248

pars Britanniae addita insuper veteranorum Colonia, quaedam civitates Cogiduno rei donatae. Is ad nostram usque memoriam fidissimus mansit: vetere ac jam pridem receptâ populi Romani consuetudine, ut haberet instrumenta servitutis et reges. Mox Didius Gallus parta a prioribus continuit; paucis admodum castellis in ulteriora promotis. etc. Vides munimenta novi principatus; coloniam, castella, reges instrumenta scrvitutis. Sed ista, in quibus perniciose plerunque erratur, distinctius tractari explicarique merentur. Igitur providendum est novo principi, ut subacti nuper populi, aut nolint excutere recens imperium, aut nequeant. Quod ad primum attinet, certum est, liberis populis, et unius dominationem nunquam expertis animam prius quam libertatis memoriam evelli. Unde Macchiavellus [Note: Princ. c. 5.] praeter ruinam et dissipationem civium nullum esse securum retinendae liberae civitatis modum asserit.


page 249, image: s249

Mitius alii humaniusque adhibuêre remedium; transferendo reipublicae potestatem a plebe ad optimates, quomodo Tiberius e Campo comitia ad Patres transtulit: [Note: Tac. 1. ann. 15.] et Artabanus Parthorum Rex in urbe Seleucia plebem primoribus tradidit, ex suo usu. Nam populi imperium juxta libertatem; paucorum dominatio regiae libidini propior est. [Note: Tac. 6. ann. 42.] Lysander Spartanorum Imperator fractis Atheniensium viribus, ejectis ex omnibus civitatibus, qui rebus Atheniensium studuissent, decem delegit in unaquaque civitate, quibus summum imperium potestatemque omnium rerum committeret et horum in numero nemo admittebatur, nisi qui aut ejus hospitio contineretur, aut se illius fore proprium fide confirmârat. Ita decemvirali potestate in omnibus urbibus constitutâ, ipsius nutu omnia gerebantur. [Note: Corn. Nepos Lysander.] Eodem consiliô superiori seculo Carolus V. Imp. Augustam Vindelicorum, [Note: Jo. Bapt. Hadrian. 7. hist.] aliasque Germaniae liberas


page 250, image: s250

civitates [Note: Thuan.] sibi asseruit; traductâ ab opificum collegiis ad patricios republicâ. Cosmus Medices occupatis Caroli Caesaris auspicio Senis, rempubl. a plebe ad XX. Viros transtulit; quos Gallico nomini quam maxime infensos noverat. [Note: Hadrian. 13. hist.] Ludovicus Mediolani Dux suspectam habens leve populi Florentini et inconstans ingenium, Jo. Medicem cum fratre illius cervicibus imponere voluit. [Note: Guicciard. 4. hist.] Leo X. tunc Cardinalis, occupatâ Florentiâ, a qua ipse cum optimatum factione exulârat, omnem potentiam populo ablatam in L. Viros suarum partium transcripsit. [Note: Guicc. II. hist.] Clemens VII. Pontifex turbulentum Senensium et in factiones pronum ingenium Fabiô Petruciô civitati impositô coherceri posse autumabat. [Note: Guicciard. 15.] Ludovicus XII. Galliae Rex rempub. Genuensem plebi mandatam populari seditione amisit. [Note: Guicc. 7.] Nupera in Anglia et Scotia (quidni rebuspub. connumerem regna libertati proxima?) certamina,


page 251, image: s251

quorum exitum adhuc fata in obscuro tenent, de restituendis pellendisve episcopis, religionis praetextu status publici arcana tangebant. Nam servari epiîcopos a rege promotos, et quorum in regni comitiis maxima erat auctoritas, ideoque regiae potestatis propugnatores ac instrumenta, regis maxime intererat, ecclesiam lectô ex plebe et Mininistris collegiô, quod presbyterium appellant, regi, populari libertati aptius erat. Ut non mirum sit, hinc Rege pro dominatione, inde populô pro libertate nitente, rem in funestum bellum, et quae alia bello atrociora sunt, exarsisse. In Germania Imperatorium arcanum est, VII. Virorum Electorum collegiô insignes prae caeteris principibus praerogativas tribuere; pleraque negociorum caeteris adempta his solis proponere, cum his solis consultare, rerumque maximarum momenta transigere: et in hunc finem rarô Imperii totius, saepius Electorum comitia indicere.



page 252, image: s252

Verum enimvero uti legitimi Principes plerunque paucis ex Nobilitate vel Optimatibus instrumentis potentiae utuntur: ita qui ex privatis civitatum suarum dominationem affectant, contra optimates plebem fovere solent. Cujus diversitatis ea ratio est, quod Optimates opibus et honoribus, praefecturis atque administrationibus, aliisque praemiis illecti, facile principi accedunt: cui facilius est paucos quam omnes obligaro. At tyranni nobilium praecipue spiritus adversos habent, unde in plebem vertere studia necesse est; satis gnaris, plus in primatibus irarum, minus virium: vulgus confusione, et tumultu, non consilio, non ratione, tantum arbitrio domini impelli: et annona, pace, praesentibus contentum, futuri negligens, mutationum causas minime exigere. His artibus C. Caesar Dictator [Note: Sueton.] et Augustus [Note: Sueton. Dio Cass. Tacit.] Romae, Nabis Lacedaemone, [Note: Liv.] Dumnorix apud Heduos [Note: Caesar. 1. Comment. de bell Gall.] Cosmus Medices Florentiae, [Note: 10. Bapt. Hadr. 10. Bapt. Cin. v. Forstn. Not. adhb. 1. ann.]


page 253, image: s253

Azolinus Patavii [Note: lac. Cavac. lib. 3. hist. Coenob. S. Iustin.] Passerinus, [Note: Possevin. 5. hist. Mam.] et postea Ludovicus Gonzaga [Note: Possevin. 4. hist. Mant.] Mantuae, et Pandolfus Petrucius Senis [Note: Paul. Iov. Elog. lib. 5.] dominationem in volentem plebem, et frustra obnitentem nobilitatem, arripuerunt.

Interdum non in republ. tantum, sed et in regno quoque contra tumidam, contumacem, et plus quam civilia agitantem Nobilitatem plebs necessario fovenda est. Quod in regno Neapolitano Hispaniae Regem fecisse olim, hodieque facere novimus: In Lusitania non fecisse, nuper Bragantiae Duci rapiendae regni illius coronae occasionem praebuit: in Catalania post Nobilium oppressionem etiam plebem tributorum acerbitate et militum hospitio in rabiem egisse, capitalis Comitis Olivarezii imprudentia fuit. Contrariô plane et sane meliori consiliô Galli nuperrime in eadem Catalania optimatum statum cum populari miscuerunt: quâ egregiâ arte plebem sibi devinxerunt


page 254, image: s254

contra turbulentas nobilium machinationes: quorum magna pars honorum, praemiorumque, quibus extra patriam Hispaniae regis beneficiô gaudebant, cupidine, insolentis praeterea plebis fastidiô, Aulam Madritensem et vetus obsequium respiciebant. Pars hujus consilii erat, quod Ludovicus Rex Ludovicum Roccafortium, ex primariâ Catalanorum nobilitate provinciae praeposuerat; captandae benevolentiae; et indelebili odiô, ob fratrem suspendiô necatum, Hispanis infensum; caput praeterea ducemque Michelettorum: quô nomine insignes famâ et facinoribus praedones appellantur, qui insessis Cataloniae claustris perpetuis damnis Hispanos exercent. [Note: v. Octav. Sir. hist. tom. 2. lib. 3. pag. 1181.]

Et haec de liberis populis et qui plebis aut paucorum imperio regebantur, in officio a novo principe retinendis sufficiunt. At assuetis unius imperio populis, et quibus incognita libertas est, domini mutatio facile toleratur.


page 255, image: s255

Et isto casu omnis in eo sita prudentia est, ut sub novo principe melius sibi esse intelligant subditi, quam sub priori. [Note: quod Itali appellant, interessar isudditi nel nuovo governo.] Quo pertinet, quod Tacitus [Note: 4. hist. 63.] monet, clementiam novum imperium inchoantibus utilem esse: et alibi, [Note: 2. ann. 56.] quedam ex prioribus tributis diminuta, quo mitius imperium speraretur. Nullis enim ineantamentis magis mitescunt populi, quam annonae abundantia, pacis curâ, et justitiae incorruptâ administratione. Etiam liberalitate et munificentiâ, si modus et prudentia adsit, novi principes benevolentiam efficacissime sibi conciliant; honoribus quoque et dignitatibus, quaecunque devictis tuto conferri possunt. Carolus Magnus Imp. Saxonum indomitum ingenium religione et episcopatibus institutis fregit. Scholis etiam atque juventutis educationi hîc locus suus est; a nemine enim quam a magistris, et verbi divini praeconibus homines reverentiam principis et obsequium


page 256, image: s256

fidelius discunt. Connubiis quoque veteres novosque cives jungere aptissimum caritatis vinculum est: quô in unam gentem, et eosdem mores coeant, utroque olim disjuncti. Romani linguae Latinae usum subjectis injungere solebant. [Note: v. Forstn. Not. ad 2. annal. verb. pleraque latino sermone etc. p. 256.] Tyrannicum est, laxâ disciplinâ, et morum solutione, luxuque intercipere atque corrumpere bellicam, et ignavo saevove principi suspectam virtutem. [Note: v. Forst. Not. ad 1. annal. verb. neque ipse abhorrebat talib. studiis. p. 134.] Denique plurimum ad stabilimentum novi principatsn, valet Principis praesentia: quae venerationem quandam subditis imprimit; et improbas molitiones vel praevenit, vel disjicit. Aulae quoque laciniosus diffususque in multa impendia paratus plerosque tenuiorum civium ordines pascit, nutrit, ditat. Pleraque illorum, quae diximus, complexus, et Tacitus in Cn. Agricolae soceri sui vita. Doctus, inquit, per aliena experimenta, parum profici armis, si injuriae sequerentur, causas bellorum statuit exscindere, a se


page 257, image: s257

suisque orsus, primam domum suam cohercuit, quod plerisque haut minus arduum est, quam provinciam regere: nihil per libertos servosque publicae rei: non studiis privatis, nec ex commendatione aut precibus centurionum milites asciscere, sed optimum quemque fidelissimum putare: omnia scire, non omnia exequi: parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare: nec poenâ semoer, sed saepius poenitentiâ contentus esse: officiis et administrationibus potius non peccaturos praeficere, quam damnare cum peccassent; frumenti et tributorum auctionem aequalitate munerum mollire; circumcisis, quae in quaestum reperta, ipsô tributô gravius tolerabantur, namque per ludibrium assidero clausis horreis, et cmere ultro frumenta, ac vendere pretiô cogebantur; devortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut civitates a proximis hybernis in remota et avia deferrent, donec quod


page 258, image: s258

omnibus in promptu erat, paucis lucrosum fieret. etc. Sequens hyems saluberrimus consiliis absumpta, namque ut homines dispersi ac rudes eoque bellô faciles, quieti et otio per voluptates assuescerent; hortari privatim, adjuvare publice, ut templa, fora, domus extruerent; laudando promptos, et castigando segnes, ita honoris aemulatio pro necessitate erat. Jam vero principum filios liberalibus artibus erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre: ut qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupisccrent. Inde etiam habitus nostri honor, et frequens toga: paulatimque discessum ad delinimenta vitiorum, porticus, et balnea, et conviviorum elegantiam: idque apud imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset. etc.

Secundi generis cautiones, quae in reluctantes, et ni cohibeantur, excusluros jugum valeant, sunt arma, munimenta, praesidia, coloniae. Romani habebant instrumenta servitutis et reges.


page 259, image: s259

De singulis alibi dixi, et dicam, ubi occasio invitaverit. Coloniarum, quae ad hunc proprie locum pertinent, institutum, uti summae utilitatis omnes commendant, qui artes civiles scriptis tradiderunt; Nicolaus Macchiavellus [Note: Princ. cap. 3.] Justus Lipsius, primo de magnitudine Romana, [Note: Cap. 6.] Carolus Sigonius secundo de antiquo jurem Italiae. [Note: Cap. 2.] Jo. Boterus sexto et octavo politicorum, Chr. Besoldus libro de incrementis imperiorum, et nuperrime Henricus Dux Rohanus in libro de bello. [Note: Cap. 20.] Variam utilitatem ad ista capita revocare licet. Urbs ipsa princeps, unde coloniae deducebantur, superfluam, et plerunque inopem, ideoque turbidam plebem, sentinam et faecem populi, ut noxium sanguinem, emittebat, unde victus facilior, et rariores turbae. Altera, quod coloni frequentabant, colebant, poliebant artibus loca, quo deducti erant. Tertia, quod continebant populos, quibus mixti degebant. Quarta etiam finitimos hostes aut suspectos. Quo sensu Cicero [Note: Agrar. secund.] ait, Romanos idoneis


page 260, image: s260

locis colonias contra suspicionem periculi collocasse, ut non oppida Italiae, sed propugnacula imperii esse viderentur. Et alibi [Note: Orat. pro M. Fontejo.] Narbonem Marcium speculam populi Rom. et propugnaculum Gallis oppositum dixit. Quinta utilitas, quod isto modo milites veterani et emeriti praemiis assiciebantur. Nam agri sedes et honores dabantur; etiam pecunia ad instrumenta, jumenta, et caeteras fundi necessitates.

Novi principatus retinendi praecepta Macchiavellus quoque [Note: Princ. a cap. 2. usque ad II.] tradidit; bona, mala, proba, improba, quaedam ambigua. Ista variis distinctionum labyrinthis implexa, appositô schemate explicare operae pretium duxi. Illum virum, ob summum ingenii acumen, et exactam civilium rerum peritiam ego olim magni aestimavi. At postquam in homine Numinis irreverentiam, religionis contemptum, et cum summa civilis disciplinae peritia summam sacrarum rerum ignorantiam, et profanam


page 261, image: s261

immortalitatis, quam Christiani post depositas mortales exuvias speramus, incuriam; denique audacibus praecipitibus, sceleratis, quaeque alia regno conducunt, idem atque honestis consultis pretium animadverti: profecto non modo multum mihi de pristina hominis aestimatione decessit: sed et haut secus ac cum homine a meo genio, moribusque alienissimo, cum sicario, cum insidiatore, cum venefico, cum fera denique et noxiâ bestiâ, ingratâ quidem, sed necessariâ conversatione utor. Nimirum, quod sanctissimus Apostolus Paulus dixit [Note: 1. Timoth. 6.] eos qui pravâ divitiarum cupiditate tenentur, incidere in tentationes, et laqueum, et desideria stulta ac noxia, quae demergunt homines in exitium: et quod ipse Servator ac Dominus noster, JESUS CHRISTUS; [Note: Matth. 19. Marc. 10. Luc. 18.] difficilimum esse, divitem regnô coelorum potiri: idem de ambitione, et de potentiae cupidine longe verissimum alt. Tranquillô reguô frui possunt, neque


page 262, image: s262

subsidiariâ scelerum cohorte, aut Macchiavelli sapientiâ indigent, qui successione majorum aut suffragiis electi volentibus imperant. At qui legitimâ potentiâ non contenti, olim statutos terminos movere, majorum suave pacta abrumpere, privilegia subditorum, tanquam regiae libidini contraria, evertere; bella, tributa pro libitu; custodiam militarem, arces, praesidia, metum denique quam amorem civium, tutiora imperii munimenta credunt: ii sane vim vi tueri, et injuriam injuriâ, Deo et hominibus invisi necesse habent.



page 265, image: s265

Quem multa ambigua, multa prospera extulerant]

[Note: Cap. XXXVI.] vide mea ad 1. annal. [Note: verb. Quadragesimum id stipendium etc. 146.]

Vt ferme intuta sunt adversa.]

vide quae S. eodem libro dicta. [Note: Cap. 14.]

At non Caractacus aut vultu demisso, aut verbis misericordiam requirens]

Qualis ille Pompejanarum partium dux apud Lucanum poetam. [Note: Lib. 4.]

Victoris stetit ante pedes, servata precanti Majestas non fracta malis: interque priorem Fortunam, casusque novos gerit omnia victi Sed Ducis, et veniam securo pectore poscit.

In hunc modum locutus est]

[Note: Cap. XXXVII.] Similem huic orationem Nicolao Piccinino a Florentinis ditione exuto attribuit Macchiavellus fine v. historiae Florentinae.

Neque dedignatus esses pluribus gentibus imperitantem foedere pacis accipere.]


page 266, image: s266

Quid agendum principi qui a potentiori armis appetitur, tractabo ad decimum quintum. [Note: Cap. 29.]

AEternum exemplar clementiae]

Locus relatus S. ad hunc librum. [Note: Cap. 14.]

Prosperis ad id rebus ejus, mox ambiguis

[Note: Cap. XXXVIII] Quod de principibus pridem nonotavi, cum aetate senescere fortunam, [Note: vid. Maximum Heinsium hist. Sylvaeduc. 6. 1.] idem de belli ducibus observare licet. Caroli V. gloriae in Mediomatricibus funus ductum fuit. Nuper Mauritius Nassovius, Belgarum foederatorum Imperator ille fortis et cautus, et perpetuo felix, conceptô ex Bredae infausta obsidione (quae illi extrema expeditio fuit) moerore extinctus est. Joannem Bannerium, et Ottonem Ludovicum Rheingravium, illa duo Iovis Suecici fulmina ad extremum fortuna destituit. Ambrosius Spinola obsidioni Casalensi mente quoque captus immortuus est.



page 267, image: s267

Vt quondam Sugambri excisi, ut in Gallias trajecti forent, ita Silurum nomen penitus extinguendum]

[Note: Cap. XXXIX.] Explicavimus paulo ante novi principatus gerendi rationes, commodas, mites, humanas, et quae subditorum commodis aeque atque principis securitati consulant. Sunt aliae immites, asperae, saevae et quae cum omnium excidio unius salutem procurant. Has tyrannos pravâ injustae dominationis libidine; necessitate et pro salute inter dum bonos principes usurpasse comperimus; excusatius hos, quam illos, apud homines, nescio an apud Deum? et an tanti sit, imperare? Nobis noscere ista et cavere sufficit; annotare quo que, sine laude, sinc vituperio: quorum rationes ambiguae plerunque et obscurae Deum justissimum olim judicem habebunt. Neque enim hujus vitae secundi adversique successus propitii vel irati Numinis satis idoneum firmumque argumentum sunt.


page 268, image: s268

Guilielmus Normanniae Dux, Angliae regnum Haraldo praedecessori in acie caeso abstulit. Dominandi cupiditatem bello causam fuisse, hominis mores priores regno, et posteriores comprobaverunt; at Haraldi injuriae tanquam necessariae ultioni praetextum praebuerunt. Regnum armis occupatum, per vim tenuit. Depositô Stigantô Cantuarensi episcopô, qui contumaciâ offenderat, obsides a proceribus regni accepit. Senatum domi ex Normannis constituit. Inde loca omnia munire, et praesidiis firmare, maritimam oram classe tueri instituit; quatuor maxime arcibus diversis in locis constructis: queis veluti compedibus cuncti ab omni rerum novandarum studiô continerentur. Ut ferociam populi otiô mutaret, arma omnibus ademit. conspirationibus appetitus, vindictae simul ac securitati, illarum authores supplicio affecit: reliquos aut perpetuis carceribus addixit, aut naso manibusque truncatos


page 269, image: s269

ostentui vivere jussit. Alios in exilium egit, bonis fisco adjudicatis. Statuit praeterea, ut quisque paterfamilias, nocte ingruente, tectô cineribus igne, cubitum iret. Civitates oppida, coenobia, episcopatus immunitatibus exuit, quo carius easdem a se redimerent. Postremo ne quic quam non reip. tantum, sed nec privati juris, dominiive restaret, omnium praediorum solum se dominum professus, ea vel Normannis suis distribuebat, vel impositô, quod quotannis penderetur, vectigali, antiquis possessoribus reddebat. Leges tullt, ex usu principis, incommodas populo; Normannicâ linguâ scriptas: quas neque Galli, neque Angli satis intelligerent Tributa sub variis aucupandi vocabulis asperrime exegit; inter alia pro singulis boum jugis senos Anglicos solidos: et in singula jugera terrae, quae hydas Angli vocant, tantundem. Noon contentus fugâ illorum, qui procul Normannorum saevitiâ in aliquo secreto vitam


page 270, image: s270

degere volebant; eos bellô vel extinxit, vel retraxit. Cultissimam insulae partem, triginta mille passus complexam, quo tutus ex Normanniâ appulsus erat, in lustra ferarum redegit; complanatis passim templis, domibus, ejectis colonis, et sublato omni humani consortii vestigiô. Venatione ferarum omnibus promiscue interdixit. [Note: Polydor. Virgil. 9. hist. Angl.] Istâ morum diritate tyranni nomen meruit Guilielmus, princeps alioqui animi magnitudine, rei militaris peritiâ, civili prudentia, etiam externô pietatis ac templorum cultu, et perpetuâ felicitate insignis. Sunt qui immitem animum in subditorum contumaciam, et rebellionum frequentiam referant: [Note: v. Boccalin. cent. 2. cap. 33.] quae plerunque etiam bonos principes efferare solent. Propitiori famâ haut pauca ex superioribus usurpavit Henricus VII. Angliae Rex; ideo credo, quod severitatem clementiâ ut plurimum temperabat. Is quoque interfectô in praelio praedecessore Richardo ad regnum


page 271, image: s271

pervenit. Quô titulô magis gloriabatur, quam nuptiis cum Elizabetha Eduardi Regis filiâ contractis: cujus praerogativae adeo negligens erat, ut reginam non nisi biennio post coronari permiserit. Londinum post victoriam incruentô itinere, et modestô cum exercitu accessit. Quinquaginta corporis custodes sibi legit, non tanquam diffideret, in tempus aliquod, sed velut pro regio decore perpetuos. Primô regni comitiô procerum suffragiis hostium praecipuos condemnavit, aerariô ex damnatorum bonis mire locupletatô. De caeterorum absolutione aut veniâ in Senatu tractari noluit; sibi gratiae obligationem reservans. Restituit quoque, qui sub Richardi regno exulabant. Et quanquam auri totâ vitâ cupidissimus, cujus ingentem copiam moriens reliquit; tamen (quae plerunque potissima conventuum, istiusmodi materia est) nulla a populo isto quidem in concilio tributa oravit; confiscationibus


page 272, image: s272

contentus quarum tamen famam ut minueret, a civibus Londinensibus mutuam pecuniam sumpsit. Episcopos Eliensem et Excestrensem, homines fidos sibi, et secreti retinentissimos adscivit; sibi consilium, et caeteris custodes. Inde provincias suspectae fidei adire, firmare suos, terrere adversarios et ubique materiem sceleri detrahere. Prudentiae Regis etiam sortuna famulata est; filio secundô regni anno natô; quo novi principatus firmitas continebatur. Istis consiliis, et hac felicitate rex satis sibi providisse in futurum videbatur, ne que turbae tranquillitatem publicam laederent. Sed praeter ingenium regni per vim et arma quaesiti; etiam avaritiâ plebem aeque ac proceres Rex offendebat. Nimis quoque aperta odii professio erat in domum et factionem Eboracensem: quae injurias et cupidinem ultionis verita, ex adverso in regem consilia struebat, quibus se suosque tueretur. Et cuncta Regis dicta factaque obscura,


page 273, image: s273

tecta, incerta suspiciones magis quam securitatem animis hominum afferebant. Igitur Lovelli, et fratrum Staffordiorum secessione primum cognovit, se non amari. Sed facile fuit nondum addultam conjurationem opprimere. Suffecerunt pars copiarum, et pro machinis bellicis fecialium vox, veniam redcuntibus ad obsequium promittentium. Lovellus a suis derelictus in Belgium profugit. Stafffordiorum alter securi percussus, alter veniâ donatus severitatis aeque ac clementiae exemplum fuêre. Successit alter Herculi nostro labor, pistoris filius Lambertus Simnellus pro Eduardo Plantageneta Comite Varviconsi Ducis Clarentiae filio, Eduardi Regis ex fratre nepote, (qui, quod magis mirêre, tum in vivis, Turri Londinensi, attinebatur) in scenam productus. Augebat periculum, qui fabulae favebant Hyberni, et in ipsa Anglia Lincolniae Comes, ipse quo que regii sanguinis, et ipsa Elizabethae reginae mater: et in Belgio Margaritha Caroli Audacis Burgundiae Ducis


page 274, image: s274

vidua, virili audaciâ, et foemineâ malitiâ Henrico, quod Herculi aut Aeneae Juno, futura. Totmonstra prudentîâ magis quam vi Rex domuit. Initium a socru factum, quam fraudis architectam monasterio inclusit, ademptis omnibus facultatibus. Verum Eduardum e carcere productum per urbis itinera, et templa populo ostentavit; quo famam in carcere strangulati (nam et id a quibusdam credebatur) et pistoris fallaciam, simul refelleret. Secuta gratiae veniaeque oblatio, cunctis quiad regem redirent. Provisum praeterea in omnibus portubus, nerebellibus, in Hyberniam vel Belgium elabendi, indeque turbandi commoditas esset. Neque tamen animo collapsi perduelles, cum exercitu provinciam Eboracensem, quam regiae causae iniquam sibi accessuram arbitrabantur, ingressi sunt. Sed fama virtutis et felicitatis, Eboracenses in partibus Regis tenuit. Ergo ad praelium res devenit: quô victor Henricus, ferocissimi


page 275, image: s275

caesi, Pseudo-Eduardus ipse captus fuit. Rebellium captivorum, aut qui ex pugna elapsi supertuerant, paucos Rex vita, plures numis multavit. Pistori Eduardo vitam concessit, non tam ut famam clementiae captaret, quam ut vivus fraudium testis documento populis esset, ne similibus fucis dolisque animam fidemque accommodarent. Ergo vilissimis culinae ministeriis addictum, elapsis aliquot annis inter falconum regiorum curatores adlegit. Exercuit postea regem Eboracensium rebellio, ob tributa provinciae extra ordinem indicta. Sed illa facili negocio sopita, ductis in contumaces copiis, captô, et suspendiô necatô duce, ac reliquis venia pacatis. Quartum agonem Henrico paravit eadem, quae ex pistoris filio formaverat Eduardum, Comitem Varvicensem, Margaritha Burgundiae Ducis vidua; subornatô instructoque Petro quodam Hebraei baptizati filiô, qui se


page 276, image: s276

Richardum Ducem Eboracensem, Eduardi IV. Regis filium ferebat. Quanquam autem Richardum cum fratre a Richardo tyranno in turri Londinensi strangulatum etiam illius, qui jussu tyranni facinus patraverat, testimonio constare poterat, tamen quae ex pistoribus Comites, ex recutitis Duces in spem regni faceret, ei quoque mortuos resuscitare suo jure licebat. Mirum dictu! fabulam tam absurdam, tamque nihil verisimile habentem praeter Margaritam, Galliae quoque et Scotiae Reges ornarunt, et pro se quisque consilio, authoritate, opibus instruxerunt. In ipsâ quoque Angliâ, praecipui procerum publice vel in occulto favebant; plerique decepti, falsique quidam et fallentes. Gallum tamen (is Garolus VIII, erat) Henricus pace atque foedere ad deserendam malam causam obstrinxit. Inde quo scrupulus omnis hominibus eximeretur, quaestiones instituit ex iis, qui Richardum, quem se planus iste


page 277, image: s277

credi volebat, in carcere necaverant: qui genus mortis et locum sepulturae quoque ede bant. Missi praererea in Belgium, et alio, qui de genere, nomine, patria, peregrinationibus consiliis, spe metuque Petri commentarios facerent: alii, qui simulatâ conscientiâ adirent, fidem atque pericula pollicerentur: alii, qui apud praecipuos Petri consiliarios atque adjutores periculosam audaciam, conatus infamiam, vilissimi nebulonis perditam causam, vicissim sapientissimi regis haut minus formidandam vigilantiam quam potentiam, denique poenitentibus veniam et praeteritorum abolitionem secretis sermonibus insinuarent. Et quo exploratoribus istis Rex majorem apud hostes fidem, omni suspicione demptâ, conciliaret; in maximo Londini templo diris devotos perpetuô exilio, et omnium bonorum confiscatione multabat. Ita nihil Henrico incognitum erat, consilia hostium locos, prompta, occulta noverat.


page 278, image: s278

Praecipuum in eo momentum fuit, quod Robertum Cliffordum, factionis columen ad suas partes traduxit: a quo deinde omnem ludicrae hujus scenae apparatum penitissime didicit. Inde severitas regis ad illos transiit, quos in suo regno cum impostore vetita miscuisse compererat; puniendo sceleri et minuendae spei; quam Petrus majorem in sociis consilii Anglis, quam adjutoribus Belgis habebat. Capti plerique procerum multi capite levitatem animi, et sceleris societatem luerunt: e quibus Guilielmus Stanleius, cubiculi regii Magister fuit: reliquis venia data. Ne quid in Hybernia turbaretur, missi duces cum expedito milite, quibus ipse Gubernator parere jubebatur. Capti in provincia Kentensi, quo Petrus cum paucis navibus appulerat, omnes suspendiô necati. Longum esset, caetera persequi; iteratam rebellionem Cornubiorum: primam ob tributa: alteram Petri causae innexam; fugam Comitis Suffolcii


page 279, image: s279

ex regno: pugnam ad Londinum: qua bis mille Cornubii caesi, XIV M. capti, duces capite truncati, aut patibulo affixi; omnes captivorum facultates capientibus addictae. Secuta est asia pugna; qua fugatus Petrus, inde asylo, in quod confugerat, extructus, dein turri Londinensi clausus; cum fugam moliretur tandem longa litera factus finem longae fabulae fecit. [Note: Polydor. Virg. 26. hist. Angl. Fr. Bacon. hist. Henr. VII. His jungenda sunt, quae alias de seditionum rebellionumque compescendarum rationibus commentatus sum.]

Atque illo augente audita ut major laus compositis, vel, si duravissent, venia justior tribueretur]

Prudenter. Nemo enim fortunam in manu habet. Nemo igitur in se recipere debet, quae ex incertis eventib. pendent. Quod illi bellorum duces faciunt, qui a dominis tot millia militum, tantum argenti, tantum tormentorum, instrumentique


page 280, image: s280

bellici flagitantes, definiti temporis spatiô victorias finemque belli improvide promittunt.

Didius senectâ gravis, et multa copiâ honorum per ministros agere]

Juvenili sanguini et ardori convenit, laetari ancipitibus, occurrere periculis, in acie et praelio et in hominum oculis perpetuo versari; famam acquirere, et praeclaris factis augere. At senecttute graves, et multâ copiâ honorum e cubiculo et lectulo jubere, quod opus sit, et per ministros agere suô jure possunt.

Additum ejus nomine donativum.]

Nota, ludi, congiarium, donativum, acquirendis populi studiis. [Note: v. Lips. 2. de magn. Rom. c. 10. et seqq.]

Remoti fictis causis, et alii per speciem, honoris]

Istud flagitiosum sophisma alibi [Note: ad 2. Annal verb. Nec ideo sincerae caritatis etc. p. 334.] a me notatum fuit. Hîc novercales Agrippinae artes observandae, quibus Neronem ad studia populi et militum produxit. Virrlis toga maturata:


page 281, image: s281

princeps juventutis appellatus: additum ejus nomine militi donativum, congiarium plebi. Ludis Britannicus puerili habitu, Nero triumphalium veste et decore imperatorio transvectus. Remoti, qui Britannici sortem miserabantur, et incorruptâ in eum fide erant; ac custodiae ejus a noverca dati impositi: Praetorianas cohortes suas fecit, praeside a se dato, gnarô, cujus sporte praeficeretur. Suum ubique fastigium extollebat, usurpatis contra morem, quaecunque feminae venerationem augere poterant. Et ne in urbe tantum potentia ejus nosceretur, in Ubios deductâ coloniâ, Agrippinae nomina ad nostram usque aetatem celebrata.

Pravitas tam infensa docentium.]

Multum refert, quid a quo quis doceatur. Principis igitur interest et reipub. quomodo juvenes erudiantur. Joannem Andream Lampugnanum, Carolum


page 282, image: s282

Vicecomitem, et Hieronymum Olgiatum ad conspirationem contra Galeatium Mediolani Ducem impulit Nicolaus Mantuanus, latinas literas nobiles adolescentes Mediolani docens. Historiam recitat Macchiavellus septimo historiae Florentinae.

Datosque a noverca sustodiae ejus imponit]

Non erat in carcere Britannicus; erat tamen plus quam captivus. Noon igitur absonum fuerit, annotare hîc cautiones custodiendis magnis hominibus necessarias. Eae sunt; eligere loca commeantibus in frequentia; cubicula clathris undique ferrata: minimum libertatis captivis permitere; deambulationes raro; equum et venationem nunquam: removere qui corporis curae familiariter adesse adsueverunt, et substituere alios ignotos: explorare et excutere. quaecunque carceri inferuntur, etiam cibos: ne aliis cum rebus ferramenta rumpendis serris, funes, aliaquo fugae instrumenta apportentur: mutare


page 283, image: s283

saepius custodes, ne ulla corrumpendi veteres occasio suppetat. Carolo Birono in Bastilia detento cultelli sine cuspide, et custodes nullo cincti gladiô dati: ne indomitae ferociae homo per ipsam suorum custodum stragem e carcere erumperet. [Note: d Aubigne tom. 2 hist lib. 5.] Fuerunt, qui fugam captivis suaderent, ut inde retractos morte, aut magnô infortuniô afficerent. Quomodo Sejanus subornabat, qui monerent Agrippinam Germanici viduam, et Neronem filium, perfugere ad Germaniae exercitus, vel celeberrimo fori effigiem Divi Augusti amplecti, populumque ac Senatum auxilio vocare. Eaque spreta ab illis, velut pararent, objiciebantur. [Note: Tacit. 4 ann. 68.] Similia superioribus annis de Armando Cardinali Richelio vulgabantur; Gastoni regis fratri et amicis infensum ambitionem et turbida consilia clam objecisse; atque ut horum regi fidem faceret, per Josephum Capucinum, et


page 284, image: s284

Arnoldum Andillium benevolentiae obtentu incitassc Gastonem, honores, in Consilio regio locum, exercitus ducatum peteret, quibus artibus inductum regem Chalesium, Ornanum, praecipuos fratris ministros carcere, dein morte puniisse. Fratri quoque regio fugam ex regno persuasam. Fama quoque ferebat, Mariam, reginam matrem dum Compendii regis jussu attineretur, fraudulentis Mareschalli Estraei et Marchionis Vardesii officiis ad fugam e regno impulsam. [Note: Octav Sir. tom. 2. bist. lib. 3.]

Distrahi cohortes, ambitu duorum: et si ab uno regerentur, intentiorem ferre disciplinam.]

Falsum! Rex unicus esto: at a rege secundam potentiam additô collega cohercere tutius est. Praefecto praetorio similis est in Gallia Conestabilis potestas. Ea principibus saepe exitiosa, tandem sublata fuit.



page 285, image: s285

Quam imperatore genitam sororem ejus qui rerum potitus sit, et conjugem et matrem fuisse, unicum ad hunc diem exemplum est.]

Haud ita pridem Margaritha Valesia rege genita, regum soror, regis uxor fuit, matris nomen impudici moresnegaverunt.

Frugum quoque egestas, et orta ex eo fames etc.]

Rem maximae utilitatis hîc tradam; difficilis annonae curam et remedia. Immitti frugum cgestatem, famemque a justissimo Deo castigandis mortalium peccatis sacris literis [Note: Hierem. 34. v. fin. Deuseron. 28. v. 53.] docemur. Cui consequens est, primum ac praecipuum principum simul ac populi studium in eo poni debere, ut Numinis indignationem admissorum poenitentia, precibus in publico et privato factis, jejuniis praeterea et piis operibus, quas san ctissimô institutô Misericordiae appellant, placent. Quô factô facilimum Deo est, vel subita ubertate sterilitatem corrigere, vel paucissimis panis fragmentis eam virtutem indere, qua plura esurientium


page 286, image: s286

millia saturentur. [Note: Matth. 6. et 14. etc.] Concionatoribus quoque, et Ministris incumbit, egenis patientiam, mediocribus abstinentiam ac parsimoniam, opulentis liberalitatem et beneficentiam suadere. Post Dei Optimi Maximi providam humani generis curam, proxima vitae sustentandae ratio in agriculturae studio consistit: cujus neglectu deficere alimoniam, et perire fame homines necesse est. Unde illa Taciti querela; olim ex Italiae regionibus longinquas in provincias commeatus portatos; neque suo tempore infecunditate laboratum; sed Affricam potius et Aegyptum [Note: Tac. 12. ann. 43.] exerceri, navibusque et casibus vitam populi Romani permitti. Cui similis est illa accusatio Romanorum, quam libris de re rustica praescripfit L. Columella Agriculturae laudes et encomia hîc decantare superfluum est; fecit id nuper post iunumer os alios elegantis et politi vir ingenii Aegydius Vandermylius initio libelli, quô ruris oblectationes


page 287, image: s287

cultissimô stylô descripsit. Satis est politico viro, necessitatem colendi agri scire, eamque omnibus injungendi artem, modos praecepta tradere. Numa Rex suum cuique pago magistrum praeposuit. Hi crebro fines pagorum obeuntcs, bene maleque cultos agros in tabulis descriptos ad regem deferebant: qui laudando promptos, castigando segnes, omnes ad rem utilissimam omni studio, et labore prosequendam excitabat. [Note: Dionys. Halicarnass. 2.] In quem finem Sapientissimus Würtembergiae Dux Christophorus in singulis oppidis tres aut quatuor inspectores [Note: Landstützler.] constituit, qui ubique curarent, ut praedia, agri, vineae, horti diligenter colerentur. Neque excitare atque hortari satis est, juvandi sunt consilio, ope, semente, jumentis, peculiô, qui de suo satis instructi non sunt. Removenda, quaecunque cultui agrorum impedimento esse possunt; neque venationibus, quarum insanô studiô plurimi principes laborant, aliisve operis ab opere rustico agricole distrahendi sunt: danda potius opera, ut stivae insudantes quam


page 288, image: s288

carissime civitates invisant: lites, et tribunalia, procuratores et scribas non minus, quam caupones et stabularios nesciant. Quô consilio nundinarum apud veteres Romanos conventus usurpatos notum est, ut nonis tantummodo diebus urbanae res agerentur, reliquis administrarentur rusticae. [Note: M. Varro lib. 2. de rerust.] Plures inter Pontificios praeclaros novi viros, qui immensum festorum dierum numerum, ut agriculturae et artificiis atque adeo reip. noxium minui optabant: et dividi sacros ac negotiosos dies: queis divina colerentur, et humana non impedirent. [Note: M. Varro lib. 2. de rerust.] Augustum Caesarem impetus ceperat, frumentationes publicas [Note: de quibus Lips. 2. de magn. Rom. 10.] in perpetuum abolendi; quod earum fiducia agrorum cultura cesserat. [Note: Sueton. Aug.] Alliciendi immunitatibus, et beneficiis, qui steriles et incultos agros primum subigendi laborem sibi sumunt: ut primo triennio vel nulla omnino tributa, nullas decimas, aut exiguum saltem partem publico


page 289, image: s289

perdant. Quo pertinent Imperatotorum constitutiones, [Note: Sub tit. Cod. Justin. de omn. agr. desert.] quibus cavetur, ut, qui fertilia et sterilia loca ad rempulb. pertinentia permissim possident, non possint fertilibus retentis, sterilia deserere: ut non possit heres scriptus ex praediis haereditariis fertilia retinere, abjectis sterilibus, ut praedia deserta colere volenti a peraequatoribus sine reliquorum onere addicantur, exclusô veteri domino praescriptione semestri: ut canon pro inculto fundo promissus, eô ad frugem meliorem postea redactô, minime augeatur: et quae alia pro cultura desertorum fundorum sapientissime statuta sunt.

Proxima seperiori cura est, in horreis et granariis reponere, quibus infertilitatem sequentium annorum corrigas: Josephi exemplô, qui speciali Numinis revelatione septem annorum sterilitatem edoctus tantum frugum in horreis condidit, quo non ab Aegyptiis tantum, sed et a vicinis populis famem


page 290, image: s290

depellere potuit. [Note: Genes. 41.] Et quia in Josephi mentionem incidimus, non omitti debet, quod de eo Philo Judaeus [Note: Philo lib. de Ioseph.] tradit, fruges cum manipulis condidisse, neque trituratas atque purgatas; quatuor de causis, quarum una est, ne tam cito vitiarentur, suo tegmine nudatae: altera, ut rusticis triturantibus fruges et eventilantibus, singulis annis renovaretur pristinae copiae memoria: tertia, ne iniri posset frumenti numerus, neve animus colonos deficeret, solicite secum reputantes, non tam, quod restaret, quam quod absumptum esset; quarta, ut et jumentis stramen paleaque in pabulum servaretur: Scipio Amiratus [Note: 12. discurs 3.] milium et panicum, utpote corruptioni haut facile obnoxium in tenuiorum saltem alimoniam commodissime asservari ex Plinio observavit. Idem Amiratus alia recitat [Note: dictô locô.] quae panis loco tolerandae fami faciunt: sed quae sicco Italico Hispanicoque coelo quam Scptentrionis frigoribus magis


page 291, image: s291

conveniunt. Est quoque peculiaris ad servanda in longos annos frumenta, struendorum granariorum solertia, quam post alios docet Jul. Caesar Bulengerus, [Note: lib. de vectigal. pop. Rom.] et is, quem paulo ante nominavi, Vandermylius. [Note: Cap. 28.]

Tertia cautio est, non legibus tantum, sed poenis cohercere pestilentissimum curculionum genus, dardanarios, pantapolas, pantometabolos, et seplasiarios, qui iniquissimis fraudibus, attentant, onerant, vexant, incendunt, excandefaciunt, flagellant, vastant annonam; cujus raritate laetantur, ubertate dolent. Horum dolos, fraudes, scelera, monopolia curatissimâ diligentiâ recenset Nicolaus Montandus libro tertio Speculi Gallici: quae si omnino reprimi non possunt, saltem eatenus coercenda sunt, ut in foro frumentario prima emendi facultas tenuioribus civibus, usque ad certam horam, et post illos negotiatoribus permittatur. Quo pertinet Francisci Mantuae


page 292, image: s292

Ducis constitutio, ne cui, quod ex agris suis non collegisset, plus quam usui familiae suffecturum mercari liceret. [Note: Possevin. hist. Mant.]

Quarto, cum experientiâ comprobatum sit, avaros homines nullâ non modo legum reverentiâ, sed nec ullô suppliciorum metu, undecunque lucri spes affulget, eo per mare, per terras, per cruces et patibula vetitô et audaci commerciô fruges transferre solere: ideo exploratores custodesque constituendi, qui ad omnes portus, limitesque assidui legum annonariarum temeratores observent, puniendosque magistratibus deferant. Sancta quippe severitas est, quae paucorum sceleratorum suppliciô omnium vitam conservet. Pars prudentiae erit, vectigalia frumenti ad exteros exportandi in immensum augere; [Note: v. Besold. vitae et mort. consider. c. 2.] ut dispendiô deterriti ab illicitâ negociatione abstinent.

Quod si istis cautionibus ob iniquitatem


page 293, image: s293

temporum uti non licuerit, vel illae non profuerint: tum impendente famis et penuriae publicae malo ad fortiora remedia transeundum erit. Primum omnium Curatores vel Praefecti annonae constituendi sunt, quorum munus erit, omnia procurare, quae ad emptionem, transvectionem et distributionem annonae pertinent. Hoc modo olim [Note: Ann. 1538.] Florentiae curatores creati, quos magistratum Abundantiae appellabant, cum amplissimâ poteftate obligandi reditus publicos bona et personas civium, et erant isti ex opulentioribûs civibus, et mercaturae deditis, qui amicitiis, opibus et fide caeteros omnes praecellebant. Hi ex Germania et Belgio, ex maris Aegaei insulis, et ab us que Africâ annonam quaerebant. [Note: Jo. Bapt. Hadr. 2. hist.] Proximum erit, censum inire civium, [Note: vide le Miroir des francois part. ult.] ut quantum alendo populo conveniat, exacte sciri possit. Quod sane difficile noon erit, mensuram cujusque loci reputantibus. Mombeligardenses in menstruum


page 294, image: s294

alimentum modicum frumenti cuique civium attribuunt. Consultum praeterea est, praemiis negociatores allicere: verbi gratiâ, ut prima navis tantum ex publico, altera aliquanto minus, et sic deinceps reliquae accipiant. Etiam vectigalium immunitate donare ad tempus, et quamdiu fames urget, oportet eos, qui sine illa id muneris pigrius obituri essent. Claudius Imp. negociatoribus certa lucra proposuit, susceptô in se damnô, si cui quid per tempestates accidislet: et naves mcrcaturae causâ fabri cantibus magna commoda constituit: [Note: Sueton. Claud.] Genuenses aliquando summa annonae difficultate pressi triremes in mare milite instructas miserunt, quae omnia navigia frugibus onerata a cursu instituto retractas Genuam deducerent. [Note: 10. Bapt. Hadrian. 2. hist.] Sed praecipua in parsimonia et distributione industria consistit. Quibusdam aequum visum est, omne frumentum, pretiô ex publicô solutô, in medium conferre, et inde pistum panem


page 295, image: s295

viritim vendere. Anno a nato Christo M. DC. XXXVIII. Genuae unciatim panis distributus fuit. [Note: Idem.] Tiberius soevitiam annonae incusante plebe, statuit frumento pretium, quod penderet emptor; binosque numos dixit de suo additurum negociatoribus in singulosmodios. [Note: Tacit. annal. 87.] Neque civitatum tantum, sed et ruris, eorumque qui ruri degunt, ratio habenda est: iisque mutuo danda annona, quae cum aliquo foenere restituatur. Illa quoque parsimoniae non exigua pars est, si inutilia terrae pondera, validi mendicantes, quique otii sui rationem reddere nequeunt, alio amandentur. Quomodo Augustus Caesar magnâ sterilitate, ac difficili remediô, venalitias et lanistarum familias, peregrinosque omnes, exceptis medicis et praeceptoribus partemque servitiorum urbe expulit. [Note: Suet Aug.] Quod quidem in lanistis et ejusmodi sortis hominibus reprehendi


page 296, image: s296

non debet: at homines nullâ re, nisi egestate, publico graves, urbibus ejectos fame enecare a Domini nostri Jesu Christi mitissimâ philosophiâ longissime dissidet. Imo alendi sunt alienâ ope, qui sibi ipsis subvenire non possunt. Anno a nostri Servatoris ortu M. DC. L. Cosmus Medices aliquot pauperum millibus per omnes Florentinae civitatis regiones complures menses annonam distribuit: infantibus quoque, qui a parentibus egestate coactis derelicti fuerant, in orphanotrophia receptis. [Note: 10. Bapt. Hadrian. 8. hist.] Idem anno M. DC. LXII. repetitum; creatis officialibus, quibus a charitate nomen impositum erat. Iis ex publico pecunia assignata, quibus alimoniae pauperum provideretur: et statâ horâ in quatuor urbis regionibus ad loca destinata confluebant, quibus panis distribueretur: quorum numerus ad viginti usque quatuor millia quotidie ascendebat. Anno M. DCC. XXXIV. et sequenti meo praecipue


page 297, image: s297

consiliô cives Mombelgardenses inducti sunt, ut quotquot in civitate pauperes et egeni vel senio invalidi essent, in opulentiorum aedes distribuerentur: et quo exemplô caeteris praeirem, ipse mihi tres alendos sumpsi. Aliud consilium est, famis tempore aucupia, venationes ac piscationes, quae jure gentium olim communia propria sibi hodie principes fecerunt, omnibus permittere. Denique ad mores emendandos aeque atque numorum parsimoniam pertinet, ut cauponae, lupanaria claudantur; conviviorum praeterea sumptus nuptiarum, ac similium solemnitatum apparatus lege prohibeantur: et quae alia ad leges sumptuarias pertinent. [transcriber: footnote sign (cc) is missing, cannot locate fotenote Io. 17. hist.]



page 298, image: s298

Nec nunc infecunditate laboratur]

v. Omissa nostra ad lib. III. Annal. [Note: verb. at hercule nemo refert etc.]



page 299, image: s299

Sed Africam potius et Aegyptum]

vide Henric. Valesium ad Ammiani Marcellini XXVIII. [Note: p. 351.]

Armenios obtinebat opibus nostris.]

[Note: Cap. XLIV.] quod hodie dicerent; sub nostra protectione, et Tacitus alibi(a) qui magnitudinenostra proteguntur.

Regnum senectâ patris detineri etc.]

Nota discrimen: In electivo principatu senectutem principis fovere solent filii ac propinqui; hautignari, illo mortuô se privatos esse: neque ex illius fortuna quicquam ad se pertinere, nisi quod eô vinô interceperint. Ex quo intelligi potest, quod de Galbae principatu Tacitus primo historiarum ait: Servorum manus subitis avidae, et tanquam apud senem festinantes. Istam prudentiam nemo Pontificum Romanorum proximis, quos usitato vocabulo Papae Nepotes appellant, melius novit: quibus una cura plerunque est praecipites in mortem annos patruorum


page 300, image: s300

quiete, medicamentis, voluptatum delinimentis retinere, donec, quae tempus monet, provisa fuerint. Contra in successivo regno etiam filii habere quam expectare potentiam malunt. Inde regibus etiam filii timentur [Note: Comin. 8. Comment. 13.] neque enim ullis parentum senium gravius est, quam qui regnum expectant. Quod efficaci, ut solet, eloquentiâ docet Trajanus Boccalinus. [Note: Cent. ragguagl. 56.] Et generaliter, suspectus, regnanti est, quisquis proximus imperio destinatur. [Note: Tacit.] Agilulphus Longobardorum Rex Gundoaldum affinem popularitate gratum, dum alvum levat, sagitta ex insidiis configi jussit: non diu se regnaturum arbitratus, si quem alium regnare populus maluisset; facile pro eo, qui in omnium oculis atque sinu ferretur, etiam manus aliquid ausuras. Gundoaldum regem fore, simul atque rex esse voluisset, quem vero tantilli animi esse, ut, cum possit, nolit, miserrimam regni tutelam alienam modestiam esse. [Note: Andr. Brunner. Annal. Bojor.] Huic consequens


page 301, image: s301

est, quanquam orbitas principis plerunque contemptui obnoxia; et non legiones, non classes, perinde firma imperii munimenta sint, quam numerus liberorum; [Note: Tac. 4. hist. 52.] quamvis etiam prudentiae haut exigua pars sit, adoptione, testamento, vel aliter providere, ne successor in incerto sit, quo pravae aliorum spes coherceantur: tamen haut rarum esse, ut vel ipsi spes suas anteeant, quibus suô tempore res tranquillae obtingere possent; aut suspicionem incurrant nullo crimine noxii, nisi quod summae spei proximi, atque imperio digni habiti fuerint. Ex suspicionibus mutuus metus consurgit: ex metu utrinque munimenta, subsidia, pecunia, amici comparantur: aut factiones aulam dividunt veneficiis, conspirationibus, sceleribus in se invicem grassantes. Maxime tamen senes suspicionibus gravem animum gerunt.

Quomodo Tiberius secum reputabat, extremam sibi senectam, et famâ


page 302, image: s302

magis quam vi stare res suas: [Note: Tac. 6. ann.] et Hadrianus Imp. omnes, de quorum imperio ipse cogitaverat, quasi futuro, Imperatores detestatus est. [Note: Spartian. Hadr.] Inde illud quoque senibus familiare est, quamvis labentem spiritum, et manifestam virium defectionem per dissimulationem occultare. Quod ille, quomodo dixi, Tiberius fecerat, quem jam corpus, jam vires, nondum dissimulatio deserebat. Idem animi rigor, sermone ac vultu intentus, quaesita interdum comitate appropinquantem vitae finem celabat. [Note: Tac. 6. ann.] Ludovicus XI. Galliae Rex, cum apud ferrifodinas Chinonenses in Turonibus subito morbo correptus, clausis undique fenestris, aperire easdem a quibusdam familiarium prohibitus fuisset, statim ac meliuscule habuit, omnes a quibus fenestrarum accessu retentus fuerat, locô, honoribus, aulâ movit: quae cunque per ipsius aegritudinem acta fuerant, denuo apud se tractari voluit; Cardinalem Baluensem quem totos XIV. annos carcere attinuerat,


page 303, image: s303

liberavit: exercitu lustravit, tributa acerbissime exegit; equitandi laborem plus quam vires permitterent, sustinuit. Maciem ac deformitatem ex morbo splendidis vestibus tegebat: in delinquentes severissime animadvertebat: creabat novos praefectos, veteribus remotis: legatos in omnes orbis partes dimittebat. Ex Britannia molossos, ex regno Neapolitano equos, ex Sicilia mulas, ex Africa leones, ex Dania Alcen et Reinigeros magnâ pecuniâ comparabat; omnia ista, ut vivum et sanum, et corpore ac judicio valentem omnes crederent: neve cujusquam animum quicquam novandi turbandive cupido subiret. [Note: Comin.] Suleimanus Turcarum Imperator luridi coloris vitium fuco inductoque genis purpurisso corrigere solebat, quoties exterorum principum oratores admitteret: ut eum valentem et robustum credentes magis reformidarent. [Note: Busbeq. epist. Turc.] Vivit adhuc in Germania princeps e praecipuis: qui ultimâ senectâ quotidiano fuillae carnis, et sale conditae brassicae


page 304, image: s304

usu validam stomachi constitutionem, et integras corporis vires simular. Idem paucos ante annos, edomesticis nobilem ingentem lapidem ambulanti domino in commodum, e via submoventem, suo loco reponere jussit, quaesitô, an se adeo decrepitum putaret, ut transilire exiguum silicem nequeat?

Ex eodem fere fonte alius error promanat, quod quanquam senex, et totâ vitâ turbis jactatus princcps non aliam opulentiorem liberis hereditatem relinquere possit, quam sapientiâ et pace firmatum imperium; plures tamen fuisse compertum sit, qui longae spei umbram sectantes, in exitu vitae opera moliuntur, quibus perficiendis vix vigentis aetate ac robore vita sufficeret: quin etiam haut raro odia, turbas, pericula in posteros juventâ et consiliô tanto oncri impares transmittunt. Quo pertinet, quod Plutarchus in M. Crassi vita, et Appianus Alexandrinus primô Parthicorum referunt in hanc formam. Deiotarus Galatiae Rex jam senex novam


page 305, image: s305

urbem moliebatur. Id intempestivum Crasso in Parthos eunti, et tum apud Deiotarum hospiti visum, de urbe hominem cogitare, quem cani ad tumulum jubcrent respicere. Igitur suaviter cavillatus, umbra te, credo, Deiotare, fefellit, longum negocium post horam duodecimam aggressus es. Rex remensus jocum, et tu, Crasse, inquit, ad antelucanum opus post meridiem proficisceris: et occidente jam sole in orientem properas. Uterque alteri verum dixit, debebant ambo robustae aetatis curas senectutis reputatione omittere.

Henricus IV. Galliae Rex induciarum Belgicarum praecipuus auctor et promotor fuit, eam potissimum propter rationem, ut vicinos armis et bellô exutos post se relinqueret moriturus. Et tamen idem Henricus paullo post prudentiam inconsulto amori (si Guidoni Cardinali Bentivolio crcdimus [Note: Relat. de fug. Condaei.] postponens, octavo et quinquagesimo aetatis anno, relictis post se liberis, quorum major IX. annos nondum expleverat,


page 306, image: s306

unius mulieris causâ non Galliam modo fuam, sed potiorem Europae partem ingentis belli motu concutiebat; nisi scelesta manus magnam animam in alium orbem ejecisset.

Aliam ad spem trahere.]

Sive succederet dolus adversus fratrem, sive non, rebus suis consulebat Pharcasmanes. Nam illo casu, quamvis pessimo scelere, filio regnum, istô pericula, casus et fortasse mortem procurabat. Eodem consilio Ludovicus XI. Rex suadentibus ne Carolo Burgundo in Germanos


page 307, image: s307

bellum meditanti inducias concederet, ne potentiâ invalesceret gravis Galliae vicinus, imo concedi debere statuit, ut majori potentiae collisus Carolus viribus et famâ minor ex bello rediret. [Note: Comin. 4. Comment. 1.] Paulus III. Pontifex Cosmo Medici Margaritae Austriacae nuptias, quas ipse Octavio Farnesio nepoti suo conciliare volebat, ambienti Victoriam Farnesiam obtulit. [Note: Hadrian. 2. hist.] Philippus Hispaniae Rex Antonio Borbonio Navarrae Regi, paternum regnum repetenti, Sardiniam promisit, nunquam daturus. [Note: Davila 2. hist.] Ita aliam ad spem trahendo nostra alienae cupiditati subtrahimus.

Simulatâ adversus patrom discordiâ]

Odia fingere solent homines quo occultius fallant. Nota est Zopyri historia [Note: Justin.] Catharina Medicaea, quo maxime tempore cum Philippo Hispaniae rege inimicitias fingebat, in Hugonotarum


page 308, image: s308

perniciem secreta cum illo consilia coquebat. [Note: vide Davil. 4 hist. bell. civil.]

Priores Armeniorum ad res novas illicit]

Non praesentis tantum seculi, sed antiquorum etiam temporum dehonestamentum fuit, aliorum principum ministros aurô corrumpere, atque illis subjectos populos ad rebelliones illicere. Qrae res non injusta modo est, sed et pessimi exempli, quod in ipsum authorem saepe recidit. Verum reges et principes sibi plerunque indulgere solent, quae in aliis tolerare non possunt: neque juris aeque publici, atque privati est, ut quod quisque juris in alterum statuerit, eodem ipse utatur. Nuper tota prope Europa Belgarum ab Hispaniae Rege secessionem (quae quibusdam pessimum, plerisque pulcherrimum facinus videbatur) consiliis et armis sustinuit. [Note: v. Boccalin. pietr. del parag. c. 4.]

Parum erat, quod Hispani flagitiosam contra Henricos, tertium et quartum,


page 309, image: s309

Galliae Reges conspirationem, religionis praetextu foverunt, [Note: Thuan. Davil.] etiam cum Hugonotis et Henrico Rohano, Sabaudiae Duce conciliatore, foedera meditabantur, [Note: le Duc de Rohan. dansses Memoir.] et quantum aberat, quin Rupellas, haereticorum arcem obsessam Hispaniae Rex liberaret? Quod flagitium appellant Galli, faciunt. Batavos olim, et nunc Catalanos, Lusitanos, Neapolitanos, de exemplo securi, contra Hispanos tuentur. Sed ut ista corrumpendae fidei solertia scelere non caret, cûm istam perfidiam in alterius perniciem emercamur; ita fortassis veniam meretur, quisalutem et incolumitatem suam, alieni dedecoris securus, quovis modo tuetur. Quomodo Guilielmus Mantuae Dux multus erat in erogationibus erga illos, qui plurimum in aulis maximorum Principum poterant: [Note: Possevin. hist. Monferr. p. 89.] et Ludovicus XI. Galliae Rex, quos apud Britanniae ducem, hostem suum (si hostis dici debet idem qui subditus) auctoritate valcre sciebat, annuâ


page 310, image: s310

pecuniâ et honoribus sibi quaesivit. [Note: Comin. 3. comment. 11. vide Hieron. Cardan. proxenet. cap. 37.] Et nemo opinor Caesari, et Christianis principibus de servo corrupto actionem intentaverit, qui Ibraimum purpuratorum apud Solcimanum, principem donis emisse dicebantur, ut herum ab inferendo Christianis bello in Persas averteret.

Vt Hiberi obsidiô decedant, expostulat. Ille propalam incerta, et saepius molliora respondens etc.]

[Note: Cap. XLVI.] Henricus Cardinalis Caetanus dicere solebat, eum, qui nesciat negare, non posse regnare; et Joannes Boterus in apophtegmatibus [Note: par. 1. lib. 1.] asserit, difficilimam esse artem sine offensâ denegandi, quae petuntur. Quibusdam placuit, in alienum arbitrium rejicere, quae ipsi concedere nolebant.


page 311, image: s311

Ita Tiberius legionibus Pannonicis per seditionem plura flagitantibus, acturum apud Patres de postulatis eorum, respondit, misisse interim filium, ut sine cunctatione concederet, quae statim tribui possent, caetera Senatui servanda. [Note: 1. ann. 25.] Idem ad preces Libonis Drusi respondit, Senatum rogaret. [Note: 2. ann. 30.] Eodem modo Henricus Rex Forcaeum aliosque pro capite Bironii deprecantes juvare periclitantem in Senatu jussit. [Note: Thuan.] Aliis saluti fuit, distulisle rem, quae sine periculo negari non poterat. Quod duobus illustribus exemplis in disquisitionibus politicis [Note: Cap. 11. et 43.] docet vir Clariss. Marcus Boxhornius. Cujus prudentiae pars est, dicere, nos legatos missuros, cum quibus de totâ re amplius agatur. Cum Pius IV. Pontifex, Hispaniae Rex et Sabaudiae Dux splendidâ legatione Carolum IX. Galliae regem ad decreta Concilii Tridentini recipienda, et armis extirpandam Hugonotarum haeresin exhortarentur, ingrati officii vim et


page 312, image: s312

effectum ita Carolus elusit, ut primum legatos apud Fontem bellaqueum, loco privato; et ab hominum frequentia remotô, admitteret, celebritati vitandae, quae famam et pondus negocio conciliabat. Tum dilatum variis artibus negocium ipsô temporis spatiô languebat. Ipsa quoque responsa obscura erant, ambigua, et quo verterentur, diversas interpretationes receptura. Tandem dimissi legati, additô, statim secuturos idoneos homines, qui Regis mentem Pontifici, et Principibus clarius adaperirent. [Note: Davil. 3. hist.] A Carolo IV. Imp. Scaliger Veronae Dominus petebat Solfarinum, Castilionum, Caprianam, Gonzagis possessa. Negari honeste non poterant, quae divisis inter aulicos muneribus, et quasi solutô pretiô postulabantur. Ergo promissum e Germania diploma. Sed cum principum aulicorum longe ab Italiâ degentium conscientiam invocaret Scaliger, Caesarique promissa objiceret; a nemine responsum, tantum ut bene, sic


page 313, image: s313

frustra sperare jussus est. [Note: Possevin. 4. hist. Mant.] Alia eludendi desideria ratio est, negare aut protrahere admissionem eorum, quos ingrata nobis, et effectu difficilia postulaturos conjicimus. Philippus III. Hispaniarum Rex Victoriam Amedeum Sabaudiae Ducis filium, quem a patre pro Monferratensi causa missum sciebat, Monferrati subsistere jussit; noon admissum iri in conspectum protestatus, nisi patrem restitutis, quae in ditione Monferratensi occupaverat, mandatis paruisse sibi constitisset. [Note: Possevin. hist. Monferr, p. 273.] Cum Eumenes Rex, in quem alieniore animo Romani erant, Romam adventare diceretur, et Romani in regem nec ingrati videri, nec grati esse vellent; pudori suo SC. praetexuerunt, quod in hanc sententiam factum erat: non placere Senatui, Regem Romam venire. Cumque accepissent, Eumenem Brundusium jam accessisse; Quaestorem ad eum miserunt, qui Senatus nomine quaereret, quid illi in Italiam accessio esset? nam, nisi gravis


page 314, image: s314

causa urgeat, posse eum illô itinere supersedere. Eumenes cum ex hac denunciatione conjecturam de Senatus in se animo fecisset, nullâ se re indigere professus, in regnum suum reversus est; [Note: v. Andr. Brunner. 5. annal. Bojor.] Non ita facilem habuit Henricus III. Galliae Rex Henricum Guisium. Illi Lutetiam adventanti, quo se seditiosae plebi caput et ducem ostentaret, Rex primo Pomponium Belleuraeum, mox Philibertum Guiscium, et Carolum Benoesum obviam misit, qui ipsi denunciarent, ne istis temporum suspicionibus ad aulam veniret, consuleret quieti urbis, et se prave difformantibus subtraheret. Et Belleuraeus quidem apud Suessiones obviam Guisio factus, mandata edidit: ad quae ille vaga, incerta, ambigua respondit. Vix abierat Belleuraeus, cum Guisius conscensis equis cum septem tantum comitibus, evestigio sequitur, fugitans regias vias, et per diverticula iter faciens, ne in alios a rege ad se missos incideret. Caeterum diversis itineribus magnum numerum nobilium et veteranorum


page 315, image: s315

militum pluribus diebus per diversas urbis portas Lutetiam ingressos, et in varia civitatis loca, quo tutius laterent, dispersos praemiserat. Istâ diligentia Guiscium et Benoisum fefellit, qui haut prius quam ad S. Dionysii portam esset, Guisium obvium habuerunt. [Note: Davil. 9. hist.] Nuperrime Comes Olivaresius Flaminium Viscam a Thoma Sabaudiae principe ad uxorem et liberos ex aula Hispaniensi abducendos missum, quod neque tutum esset concedere, quae peteret, neque honestum negare, conspectu suo, et colloquio prohibuit. [Note: Octav. Sir. tom. 2.] Alia cautio est, ad aliam spem trahere iniqua aut intuta precantes, et alia, quam quae petuntur offerre, [Note: v. nostra S. ad c. 44.] quod Catharinae Mediceae Galliae Reginae usu frequens erat. [Note: Davil. 2 hist.]

Est item aliud sophisma, competitorem importuno candidato suscitare. Quomodo nuper Urbanus VIII. Papa Rinaldum Atestinum, Mutinae Ducis fratrem, etiam Imperatoris suffragio et favore nitentem a petitione Cardinalatus submovit, oblatâ dignitate Friderico


page 316, image: s316

Hassiae Lantgravio, et mox uni ex Comitis Trautmanstorffii filiis. [Note: Octav. Sir.] Tandem illa quoque novissima recusare volentium ars est, quâ velle simulant; at mox ingratas ac difficiles condiciones proponendo tot perplexitatibus negocium implicant, ut exitum sortiri nequeat. Quomodo Henricus III. Galliae Rex, cum invitus foederi Catholico nomen suum accommodasset, satis gnarus, quantum ex regiâ potestate peteretur, nullâ promptius remorâ foederatorum ardorem stitit, quam duas ducatorum milliones in belli impensam postulando. [Note: Davil. 6. hist.] Simili arte nuper Ferdinandus Imp. Carolum Britanniae Regem Sororii Palatini restitutionem urgentem [Note: Marc. Zuer. Boxhern. hist. Bred. p. 19] et Mutinae Dux Urbanum VIII. Pontificem, transitum copiarum per illius ditionem postulantem delusit. [Note: Sir.]



page 317, image: s317

Ac primo Rhadamistus in amplexus etc.]

[Note: Cap. XLVII.] Similis perfidiae historia est, quam describit Macchiavellus singulari libro de caede Ursinorum etc. Alias Bodinus narrat quinto de republica. [Note: C. 6.]

Mos est regibus etc]

Morem et ritus varios feriendi foedera recensent Philippus Camerarius in horis subsecivis [Note: Cent. 2. c. 78.] et Christoph. Besoldus libro de foederib. [Note: Cap. 6. sect. 4.] Quae ad philologicas delicias magis quam ad politicam sobrietatem pertinent.



page 318, image: s318

Visui tamen consuluis, ne coram interficerentur]

vide Freinshemium ad tertium historiarum Q. Curtii. [Note: 3. 12. 6.]

Quasi juris jurandi memor non ferrum, non venenum etc.]

Similia captiosae pactorum interpretationis exempla refe runt Albericus Gentilis secundo de jure belli [Note: Cap. 4.] Christoph. Besoldus tractatu de foederibus [Note: Cap. 7. sect. 3.] et altero de Pace [Note: Cap. 6. sect. 6.] Gregorius Richterus axiomate politico quarto et septuagesimo.

Omne scelus externum cum laetitia habendum]

[Note: Cap. XLVIII.] Quisque in suo regno summâ potestate gaudet: neque par in parem habet imperium.

--- rescindere nunquam
Dîs licet acta Deûm. [Note: Ovid. 14. Metam.]

Neque igitur justum esse videtur, unum principem de alterius actibus cognitionem


page 319, image: s319

censuram, judicium sibi arrogare. Sua cujusque facta Deum judicem vindicemque habebunt. Aliud tamen dicendum erit, cum offensi alienô factô, nobis foedere, aut clientelâ juncti funt: ad quos tutandos, atque ab injuriâ vindicandos pactô et fide publicâ obstringimur. Ex quo judicandum est, non nisi cum flagitio connivere. Quadratum potuisse, ut post socium regem per summum scelus interfectum Armenia donum populi Romani ab interfectoribus obtineretur. Item et aliud dicendum erit, ubi in externo scolere omnium principum causa agitur. Ita nuper in Anglia facinus, quo subditi de sui regis capite, inauditô antehac exemplô, non in acie, non per tumultum et seditionem, sed pro tribunali, judiciorum in morem, mox funestâ carnificis manu decreverunt, a pluribus Europae principibus auditum, toleratum, comprobatum, multis miraculi instar fuit: qui nesciunt, plerisque praecipuum justi et legitimi facti argumentum haberi, felicitatem: et quae initio omnes


page 320, image: s320

detestabantur, mitigatâ temporum succeslu severitate judicari: tanquam non improbaret divina justitia, quae non confestim vibratô fulmine punit. Exitiosa conniventia! quae in regum causam fortius reges defendant, exitu comprobavit, quae Trajanus Boccalinus minime vanus vates praedixit. [Note: Cent. 2. ragguagl. 6.] Postremo tum quoque jus humanae societatis, et obligatio, quâ homo hominem juvare, defendere, tueri tenetur, omni jurisdictionis et imperiorum distinctione antiquior esse debet, cum manifesta est injuria, et oppressio etiam propriorum civium. Quo jure in Maxentium et Licinium Constantinus, in Persas alii Romanorum Imperatores arma ceperunt, aut capere minati sunt, nisi vim a Christianis religionis nomine arcerent. [Note: v. Grot. 2. do jur. bell. 25. §. 8. Alberic. Gentil, de jur. bell. lib. 1. cap. 16.]



page 321, image: s321

Semina etiam odiorum jacienda]

Vide quae olim scripsi ad primum [Note: verb. Pompeium imagine pacis.] et sextum [Note: verb. Consiliis et astu res externas moliri.] annalium: et quae paulo anta notavi hoc eodem libro. [Note: Cap. 44.] Spontaneâ malitiâ odia immerentibus populis maxime Christianis subjicere, nunquam mihi probari poterit. An pro salute tuenda contra alios qui quietem nostram sine causa lacessunt, isto uti dolo liceat, si quaeras, vereor, ut semper, et quovis modo. Scitum est, quod de Ludovico, quem Sanctum vocant, Galliae rege, Joinvilla, et ex eo Grotius refert in hunc sensum. Qui in magno erantregis consilio, saepe eum reprehendebant, quod tantum laboris sumeret ad pacem inter exteros reponendam; mendose eum facere, quod non eos bello collidi sineret. Respondebatrex, noon recte eos loqui. Si, inquit, principes et dynastae vicini regni mei viderent me facile perpeti, ut bella inter se gererent; dicerent inter se: Rex Francorum dolô malô nos bellare patitur; atque inde odium


page 322, image: s322

in me conciperent et aliquando me incursarent: unde malum regno meo evenire posset; praeterea fieri posset, ut et Dei iram in me accerserem: cum dicat Deus benedictos esse, qui operam dant, ut ad pacem et concordiam revocentur discordantes.

Armeniam specie largitionis turbandis barbarorum animis praebuerint]

Simile est, quod turbandis plurium foederatorum consiliis, et serendis suspicionibus odiisque obsidione aut armis pressi loca munita uni ex foederatis, caeteris exclusis, tradiderunt. Quomodo Galli, Brixiam, Lignagum, Pescariam Episcopo Gurcensi, et Proregi Neapolitano, praeteritis Venetis, qui loca ista etiam pecunia sibi empta


page 323, image: s323

volebant, reddiderunt: quo odiorum inter collegas semima jacerent. [Note: Guicciard. 11. hist.]

Conversatione scurrarum iners otium oblectaret]

vide Piccartum observationum decade XVII. Cap. V. et VII.

Ne caeteri quoque ex Peligno conjectarentur Helvidius Priscus cum legione mittitur]

Dedecus et infamia ministeriô unius contracta, successoris virtute famâque reparanda est.

Fratremque Tiriditatem deducere in regnum parat]

vid. Nostra ad XV. annal. [Note: Cap. 2.]

Parum provisi commeatus]

v. Henricum Ducem Rohanum libro de bello, capite XVI.

Truculentior quam antea, tanquam adversus defectores]

Quo sensu Tacitus intolerantiorem servitutem iterum victis dixit.



page 324, image: s324

In tempore rebellaturos.]

Iniqua regnantum et misera condicio! dum tutelam sibi et praesidium parant armis, tributis, castellis, poenis; crescente civium odiô omnis perit securitas.

Quasi finem principis per Chaldaeos scrutaretur]

vide Notata ad 11. annal. [Note: verb. juvenem improvidum etc 294. et seqq.]

Sc. atrox et irritum]

Locus notatus ad XIII. ann.

Ordine Senatoriô sponte crederent. vide ad XI. [Note: Cap. 25.]

Grates publice agendas, quod regibus Arcadiae ortus, veterrimam nobilitatem usui publico postponeret, seque inter ministros principis haberi sineret.]

Eodem modo Claudius asserebat Xenophontem medicum, cujus scientiâ ipse utebatur, Hippocratis familiâ oriundum: [Note: Tac. 12. ann. 61.] et nuper Cardinalis Richelius Ludovico Crasso Rege ortum se ferebat.


page 325, image: s325

Ineptiae genealogiarum! et eorum, qui illas pertexunt adulatoriô magis obsequiô, quam veritatis studiô.

Intra priorem paupertatem subsistere.]

quod hodie de se credi vult, qui insulari vafricie et Latiis artibus Galliae illudit.

Cuncta malefacta sibi impune ratus, tantâ potentiâ subnixo]

Etiam in Aula manus manum lavat: et minores potentiorum favori innixi cuncta sibi impune rentur: et isti suos ubique clientes honoribus, magistratibus, opibus ac potentiâ ornantes sibi munimentum ac praesidium parant. Ipsi quoque proceres, penes quos praecipua potentia, mutuis officiis se tuentur. Sophonius Tigellinus apud Galbam T. Vinii potentiâ defensus fuit, praetexentis servatam ab eo filiam, et haut dubie servaverat; non clementiâ, sed effugiô in futurum, quia pessimus quis que diffidentiâ praesentium mutationem pavens adversus


page 326, image: s326

publicum odium privatam gratiam praeparat: unde nulla mnocentiae cura, sed vices impunitatis. [Note: Tac. 1. hist. 72.] Ex quo fonte etiam promanarunt Caesaris, Pompeii et Crassi, dein Augusti, Antonii et Lepidi pro tuendâ invicem potentiâ conspirationes: quibus gemina fuit, quam Annas Momorantius, Guisii et Antonius Borbonius Navarrae rex conflaverunt. [Note: Henr. Davila 2. hist.] De Romano Africae Comite egregiam narrat historiam Ammianus Marcellinus, [Note: Amm. Marcellin. 27. et 28. hist.] quâ docemur, quantum audeant homines aulicis amicitiis turgidi. Aliam habet Franciscus Guicciardinus tertio historiarum de Entraguio, arcis Pisanae praefecto, qui Lignii auctoritate defensus, et ignavum regis ingenium contemnens cuncta illius jussa, minasque despiciebat, eludebatque. Aliam idem Guicciardinus quinto historiarum habet de Alexandro VI. Pontifice et Caesare Borgia, qui omnes Ludovico XII. Regis foederatos ac clientes audacter lacessiverunt, amicorum


page 327, image: s327

fiduciâ, quos in comitatu regis habebant; et satis gnari, intolerantes injuriarum Gallos, dum inferuntur; postquam illatae sunt, plerunque negligere. Sed saepe evenit (ut incertae sunt et instabiles potentium res) ut vetustâ, ilice cadente, omnia circum arbusta prosternantur et subrato murô hedera illi incumbens in humum procumbat: justô Dei judiciô; qui in se omnem nostram spem atque fiduciam, non in hominibus collocari severissimâ lege sanxit. [Note: Psalm. 62. 118. et 146. Ierem. 17.] Etiam observatum est, invidere plerunque Virtuti, etiam qui provexerant. Qui solam et nudam amabant, opibus et potentiâ circumfusam affligunt. Est praeterea subtimida apud praecipuos procerum favoris dispensatio, et quaedam veluti parsimonia: quô non in minimis saepe, sed in maximis negociis raro uti volunt ne importunitate dominus offendatur, aut minima imputet ei, qui majora sperare poslet. Ex qua ratione etiam fit, ut iidem proceres amicis et clientibus in viti officia impertiantur, verentes,


page 328, image: s328

ne sibi suisque commodis locum praeripiant. Postremo in eo saltem potentia apud principem reverenter exercenda est, ne nota illorum, quos provexerunt, flagitia imprudenti patrociniô tueantur. Quomodo apud Philippum III. Hispaniae Regem Lermae Dux, quanquam eludere arte, aut mollius interpretari Inoiosae Marchioni objecta posset; ne tamen publicâ invidiâ potentiam suam infringeret, eo flexit, ut multa agnosceret, quibusdam conniveret, nonnulla excusaret; cessura cum tempora odia sperans. [Note: Anton. Possevin. de bell Monferrat. pag. 470.]

Intempestivis remediis delicta accendebat]

Minutuli homines precariô imperio velut nani heroum cothurnis induti suo se pede moduloque metiri dediscunt:


page 329, image: s329

assumptisque ex muneris sui majestate superciliis authoritatem, quam prudentiâ tueri non possunt, munire saevitiâ volunt. Quod apposito Alberti Batavensis Archidiaconi, Legati Pontificii, hominis acris ac praefervidi exemplô docet XIV. annalium Bojorum Andreas Brunnerus. [Note: adde Not. ad XI. ann. c. 18. et 21.]

Contemptu regentium minus corcitis odiis vide Nostra ad XI. annal. [Note: C. 16.]

Damnatus flagitiorum, quae duo deliquerant]

Facinorum, sive egregiorum, sive malorum societas cum potentiori inita, uni tantum utilitati vel exitio est. Nam illorum praemia validiori, horum supplicia minori in solidum cedunt; punienda sint magistratuum delicta, an conniventiâ transmittenda? dixi ad XIII. ann. [Note: Cap. 30.]



page 330, image: s330

Blandimentis adversus plebem, fraude in ducem etc.]

[Note: Cap. LV.] locus hic relatus est supra ad hunc librum. [Note: Cap. 19.]

Agrippina trepidatione principis usa etc.]

vide Not. ad XIII. ann [Note: Cap 19.]

Statilium Taurum opibus illustrem hortis ejus inhians, pervertit]

vide Not. ad XI. [Note: Cap. 1.]

Cum Semproniis rogationibus equester ordo in possessionem judiciorum locaretur]

vide quae notavi ad XI. [Note: Cap. 22.]

Quando ea loca insider ent, quae trans meantibus terrâ marique ducibus exercitibusque simul vehendo commeatu opportuna forent.]

De traductione copiarum militarium alienas terras illud primo notandum venit, eam jure gentium omnibus deberi, quinobis, et quibus nos hostes non sumns. Quod noster olim amicus, Hugo Grotius [Gap desc: Greek word(s)] comprobavit secundo [Note: Cap. 2. sect. 13.] et tertio [Note: Cap. 17.]


page 331, image: s331

de jure pacis et belli. Deinde et cautiones observandae sunt, quibus transeuntium insidias, traductionisque damna evitamus. Nimirum, ut divisis-manibus transmittantur copiae: ut inermes: ut impensâ transeuntis is qui transitum concedit, sibi praesidia idonea conducat: ut obsides dentur etc. [Note: Grot. d. lib. 2. Cap. 2.] Insignes illae fuerunt, quas ante hoc octennium Mutinae Dux Urbano VIII. Pontifici, transitum per Mutinensem ditionem in agrum Parmensem petenti in hunc modum praescripsit: Ut ante sextum diem, quam exercitus fines Mutinenses attingeret, Dux a Thadaeo Barberino, de adventu suo certior fieret: ut eâdem viâ, quâ primi, sequentes inciderent: ne singulis diebus plures CC. equitibus, et CCCC. peditibus traducerentur: ut in reditu eadem, quae in transitu observarentur: ut maleficia damnaque a milite illata resarcirentur. Exercitus ne citra quinque milliaria Mutinam aut Rhegium Lepidi appropinquaret neve in oppidis moenibus et vallo munitis hospitaretur. Ductores Pontificii


page 332, image: s332

Commissarios Mutinenses reciperent, qui transeuntes comitarentur, commeatibus pretia statuerent, et licentiae militari obstarent. Dux pontibus struendis ligna, militi annonam, equis pabulum justô pretiô praeberet; haberetque eundem annonae modum, quem largitus fuisset, nullô vectigali solutô, ex vicinis Pontificis ditionibus petendi, distrahendique licentiam. Annonae in diem statui XXV. modii Ferrarienses in XM. milites: et XXVM. pondo foeni in singula millena equorum. Praescriptum praeterea, quantum itineris primo die, quantum secundo et sic deinceps, exercitus emetiretur: et quibus in locis pernoctaret. Postremo conventum fuit, ut si quis ex Mutinensibus in militem deliquisset, is captus provinciali magistratui; et ubi versâ vice miles Mutinensem offendisset, supremo exercitus Juridico puniendus traderetur. [Note: Octav. Sir. hist. tom. 2. lib. 2.] Henricus IV. Galliae Rex [transcriber: footnote (e) is missing] versabat animo et opere


page 333, image: s333

consilia, quae toti Europae novam faciem indutura credebantur. Habebat exercitum numero et robore formidandum. Huic transitum per agrum Lucemburgensem ab Alberto Archiduce Belgii Principe postulabat; non ut impetraturus, sed causam bello. Re in consilium vocata diversae a Ludovico Valasco et Carolô Burquojô sententiae dictae fuerunt: quas duabus orationibus lectu dignis expressit Guido cardinalis Bentivolius in Commentario de fuga Condaei.

Vnde primo quaestuosi et opulenti.) de causis magnitudinis urbium singularem libellum scripsit Joh. Boterus.

In Praecipuô pavore Agrippina, vocem Claudii, quam temulentus jecerat etc.]

Minae nec nocent hosti, et vindictae celerandae occasionem patefaciunt. [Note: v. Not. ad lib. 2. verb. In ea divisione arva etc. p. 35 1.]

Perditâ prius Domitiâ Lepidâ muliebribus causis]

vide Notata ad XIII. [Note: C. 19.]

Filio dare imperium, tolerare imperitantem nequibat]

Matrum reginarum ingenium! [Note: v. Omiss. ad 3. ann. verb. sincera adhuc inter matrem etc.]

Certam sibi perniciem, seu Britannicus rerum, seu Nero potiretur]

Nam illius matrem, Messalinam suis potissimum consiliis perdiderat: et Agrippinae nuptiis praecipue adversatus fuerat.

Decus pudorem, corpus cunctae regno viliora]

Adulteria regni instrumentum. [Note: v. Not ad c. 25. hujus lib.]

Veneficii damnata, et diu inter instrumenta regni habita]

Ejusmodi Aulae instrumentum Romae erat Baptista Vercellensis chirurgus [Note: Guicc. 13. hist.] et Florentiae Blasius pharmacopaeus. [Note: Hadrian 2. hist. Veneficiorum insignium exempla notavi ad 13. ann 15.]



page 335, image: s335

Spretâ praesentium invidiâ]

Magna scelera incipiuntur cum periculo peraguntur cum praemio: [Note: Tac. 12. ann. 67.] neque laudantur, nisi peracta. [Note: Tac.] Quod supra quoque notavimus. [Note: hoc lib. c. 12.] Et alibi itidem notatum a me fuit [Note: Not. ad 2. ann. p. 2. 21. et seq.] offensiones magnorum hominum aut coeptandas minime esse, aut eo usque prosequendas, ut a nobis laesus nocere nequeat. Quo pertinet historia de Herennio Pontio, quam Livius refert nono historiarum, et Episcopi Osmensis oratio ad Carolum V. Imperatorem, de dimittendo Francisco Galliae Rege, in proelio ad Ticinum capto: quam Guicciardinus habet sextodecimo historiae: et quod Alexander Farnesius dicere solebat, ei qui gladium contra principem suum stringit, vaginam abjiciendam. [Note: Davila 9. hist.] Simile est quod hoc eodem libro [Note: Cap. 32.] monuimus,


page 336, image: s336

ita subditos nostros habendos, ut offendere nos aut nolint, aut nequeant: et quod alii tradunt, aut non incipiendum bellum, aut ita gerendum, ut miles, arma, pecunia, annona, omnis denique belli nervus, plus quam opus sit, affluat, quod Itali dicunt, bellum facere magnum et breve. [Note: fare la guerra grossa et corta.] Postremo Tacitus universim affirmat, [Note: 3. hist. 41.] inter ancipitia deterrimum esse, media sequi: quibus nec audemus satis, nec satis providemus. Praeceptum bonis et malis facinoribus aeque necessarium. Nero venenô tollendi fratris certus, et lenti sceleris impatiens, veneficam Locustam incusabat, quod, dum rumorem respiceret, dum parat defensionem, securitatem negligeret. [Note: Tac. 13. ann. 15.] Agrippina, quando convalescente claudiô extrema timebantur, spretâ praesentium invidiâ rapidô venenô semel conceptum scelus peragit. [Note: Tac. hîc.] Senatus Veneti celebratae omnibus seculis prudentiae labem aspersit, quod vitandis suspicionibus,


page 337, image: s337

et ne Turcarum Imperatorem irritarent, Cyprum insulam, et praecipuas ejus urbes, portusque munire noluissent. Quae negligentia faciliorem tyranno insulae occupationem fecit. [Note: Jo. Bapt. Hadrian. 21. hist.] Franciscus Mantuae Dux saepe monitus, Trinum, et quae alia in Sabaudiam versa oppida repentinô excursu facile opprimerentur, praesidiis munire; cum non paruisset, ne socero diffidere videretur, se suaque insidiis et vi opportuna secit. [Note: Possevin. hist. bell. Monferr.] Titus Vespasiani filius ad Galbam missus, ubi Corinthi de interitu Galbae et Othonis ac Vitellii bello accepit; ad patrem rediit, ita secum reputans: offensam haut dubiam victoris: sed incertâ adhuc victoriâ, et concedente in partes patre filium excusatum; sin Vespasianus rempub. susciperet, obliviscendum offensarum de bello agitantibus. [Note: Tac. 2. hist. 1.] In eundem sensum Cl. Civilis apud suos Batavos asserebat, ambiguam belli fortunam Vespasiano imputaturos; victoriae rationem non


page 338, image: s338

reddi. [Note: Tac. 4. hist. 14.] Adulatoria est illa Panegyrici ad Constantinum libertas: sic quoque, cum viceris, redde rationem. [Note: Incert. Paneg. Constantino dict.] Cl. Civilis sententiam ille ex plebe Florentinâ orator expressit, qui nunquam pudore affici victorem dixit. [Note: Macchiav. 3. hist. Flor.] Cum Henricus III. Galliae Rex, cui a Pontifice sacris interdictum erat, praesente Henrico Navarro quereretur, sacris se arceri, quanquam totâ vitâ Romanam ecclesiam omni studio ac religione coluislet: cum ex diverso, Hispani Romam impune diripuissent, et Pontificem ipsum captivum detinuissent; subjunxit Navarrus: at illi victores erant. Vincamus igitur; statim censurae vinculis exsolvemur. Victi haeretici atque damnati moriemur. [Note: Davila 10. hist.] Nuper Carolus Emanuel Sabaudiae Dux bello cum Hispanis irretitus scriptas a rege Mediolanum literas intercipere minime veritus est. Neque enim injuriae rationem inter bello decertantes habendam, sed majorum aestimatione obliviscendam


page 339, image: s339

esse. [Note: Possevin. hist. Monferr.] Odoardus Parmae Dux nuperrime defunctus necessitatem sibi impositam ajebat, recuperandi Ducatus Castrensis, aut amittendi Parmensis. Illô occupatô a Censuris absolutionem Papae gratiam decus, famam redituram: sin fortuna abnuerit, cum Castro Parmam, Placentiam, filios, honorem omnem amitti. [Note: Octav. Sir. tom. 2. lib. 3.]



page 340, image: s340

Aditus custodiis clauserat]

locus relatus in Notis ad primum annal. [Note: verb. laetique interdum nuncii vulgabantur etc. c. p. 28.]

Quae offerebantur secuti sunt]

Mos vulgi!

Testamentum haut recitatum]

At Augusti Testamentum, quô itidem privignus heres instituebatur, in Senatu recitatum fuisse Tacitus 1. Annal. tradit. [Note: Cap. 8. verb. Testamentum illatum etc. pag. 37.] Quô locô differentiae causam notavi. [Note: Cap. 8. verb. Testamentum illatum etc. pag. 37.]



page 341, image: s341

AD CORN. TAC. LIB. XIII. CHRISTOPHORI FORSTNERI Ad C. CORNELII TACITI Annalium Librum tertiumdecimum NOTAE POLITICAE.

SEgnis et dominationibus aliis fastidus]

[Note: Cap. I.] Nota characteres Cornelianos. Despecta, et nullius ausi capax natura: [Note: Tacit. 3. ann. 47.] socors ingenium: [Note: Ibid.] segnis pavidus, et socordiâ innocens: [Note: Tac. 1. hist. 56.] mitis, et injuriam segniter laturus: [Note: Tac. 2. hist. 71.] segnis et dominationibus fastiditus: [Note: Tac. hîc.] aurea pecus. [Note: Ibid.]



page 342, image: s342

Silanus D. Augusti abnepos erat, haec causa necis.]

Populi favor, et nexus sanguinis cum prioribus Principibus exitii plerunque causa sunt apud intrusum vi velfraude tyrannum. [Note: vide quae scripsi ad primum Annal. pap. 35.]

Cujus abditis adhuc vitiis mire congruebat.]

Compendio siffima ad Principis gratiam aucupandam via est, morum seu vera seu ficta similitudo: quia sapientes Principibus ii maxime habentur, qui ingenio ipsorum suis moribus accedunt. Narcissus libertus, Neronis abditis adhuc moribus per avaritiam et prodigentiam mire congruebat. [Note: Tac. hîc.] Princeps suspicionibus. et metu agitatus sycophantas et calumniatores fovebit, atque illorum improbitatem, qui magnos, ideoque graves ignavo Principi viros lacessere minime verebuntur, qualis Sejanus a Tacito describitur; [Note: Tac. 4. annal. 1.] cui animus fuerit audax, sui obtegens, in alios criminator. Vinosus Amphoras et Congios provehet:


page 343, image: s343

quomodo Tiberius Pomponium Flaccum, et L. Pisonem. [Note: Sueton. Tiber.] Libidini Principum lenocinantur Tigellini: [Note: Tac. 14. ann. 51.] et prodigentiam instruunt intenduntque Petronii, [Note: Tac. 16. ann. 18.] elegantiarum arbitri, eruditique luxus magistri. Apud avarum plus possunt Rationales, Quaestores, trapezitae, quam Papiniani: qualem Manuel Comnenus Imp. secum habuit Joannem quendam, hominem omnium bonarum artium rudem, arrogantem, ambitiosum, talem denique qualem Juvenalis depingit:

_____ homo durus et asper Procuratorem vultu qui praefer at ipsô.

Ille tantum sibi auctoritatis arrogabat, ut in omnes caeterorum ministerialium functiones, imprudenter irrumperet; et, ne quid ad summam audaciam deesset, Principis et Senatus decreta rescinderet; abolitâ quoque, parsimoniae praetextu, triremium praefecturâ, quâ Imperii securitas nitebatur. [Note: Nicet. Choniat. histor.]



page 344, image: s344

Per avaritiam ac prodigentiam]

Haut absonum est dicere, avaritiam et prodigentiam simul stabulari. Nam aerarium quod per largitiones, et prodigalitatem exhauseris per scelera replendum erit. [Note: Tac. 2. annal. 38.] Et isto sensu Mucianus largitus dicitur, quod avidius de Repub. raperet. [Note: Tac. 2. histor. 84.]

Pari in societate potentiae concordes]

[Note: Cap. II.] Quod valde rarum est. Nam arduum, eodem loci potentiam et concordiam esse [Note: Tac. 4. ann. 4.] Exempla sunt in Triumviris Augusto, Antonio, Lepido; in Caesare, Crasso, Pompeio, [Note: Flor. Sueton. Dio. Cass.] in Ludovico Sforza et fratribus San-Severinis. [Note: Comin. 7. Comment. 2.]



page 345, image: s345

Quo facilius lubricam Principis aetatem, si virtutem aspernaretur, voluptatibus concessis retinerent.]

vide quae paulo post notabimus. [Note: ad cap. 12. hujus libri.]

Neque Neroni infra servos ingenium]

Invidendum encomium, et cum paucis Principibus communicandum! [Note: vide Boccalin. cent. 1. c. 19. et cent. 2 c. 5.] quod rari suô judicio et prudentiâ polleant; plures alienâ necessario utantur. Illi nolunt ab unius cujusquam suorum consilio, authoritate, tyrannide pendore: hi in sceptri communionem unum famulorum admittunt. Philippo II. Hifpaniarum, et Henrico IV. Galliae Regibus, quanquam pacis bellique artibus insignium virorum copiâ circundatis nemo unus praecipuo favore aut auctoritate (nisi quam injunctum munus, et annexa muneri dignitas dabant) erat. Secus ac successoribus: apud quos Lermae,


page 346, image: s346

Olivarii, Richelii, Mazarini omne punctum ferunt.

Pallas tristi arrogantiâ taedium sui moverat]

Non taedium modo sui et fastidium ministrorum arrogantia movet, sed plerunque ipsis quoque dominis maximo nocumento esse solet. Morvillerii Galliae Cancellarii contumeliosa atque arrogans oratio Carolo, qui postea Audacis cognomento Burgundiae Dux fuit, bello in Ludovicum XI. Galliae Regem causam, aut praetextum praebuit [Note: Comin. 1. Comment.] Armandus Cardinalis Richelius post varias Carolo Emanueli Sabaudiae Duci contumelias illatas, cum eo fastus progressus esset, ut Victorem Amedeum, Sabaudiae Principem, Regis sui sororium, pacis causâ se venientem ne conspectu quidem et allo quio dignaretur, Ducem in fummam desperationem, et seipsum cum exercitu extremas necessitates atque


page 347, image: s347

pericula (quorum non aliud remedium, quam alia pericula, et temeraria, sed felix Pinaroli oppugnatio, fuerunt) conjecit. [Note: Capriat. XI. hist.] Olivaresii nuper in aula Hispaniensi supercilium ac fastus omnibus gravis etiam ab ipso Rege procerum animos abalienasse videbatur.

Nihilregente eo triste Reip. ab externis accidisse]

[Note: Cap. III.] Principes etiam fortuita suae virtuti imputare solent. Idem Nero, qui defuncto Claudio imputavit, nihil regente eo Reip. triste ab externis accidisse, in Poppaea uxore fortunae munera pro virtutibus laudavit. [Note: Tac. 16. ann. 6.]

Primum Neronem alienae facundiae arguisse]

Eloquentia praecipuum Principis non ornamentum modo, sed gerendae Reip. adjumentum est: sed illa,


page 348, image: s348

quae plus naturali facilitati; quam scholae laboribus et studio debet. Quod de viro militari Tacitus [Note: Tac. 15 ann. 26.] dixit; id Principi non minus convenit, illi authoritatem profacundiâ esse. Augusto Caesari prompta ac profluens, et quae deceret principem, eloquentia fuit. Tiberius artem quoque callebat, quâ verba expenderet, tum validus sensibus, aut consulto ambiguus. [Note: Tac. hic.] Tales alibi [Note: in Omiss. ad lib. 1. verb. Quanquam rudis dicendi etc.] Henricum IV. Gallliae Regem et Melchiorem Cleselium Cardinalem laudavi. Solicite adornatus in Ferdinando Mantuae Duce sermo, et oratorum coloribus pictus nuper omnium reprehensionem incurrebat, quippe dedecere magnum Principem tantum verborum: arguta, et magnis sensibus praegnantia magis commendabant. [Note: Possevin. hist bell Monferr at. p. 30.]



page 349, image: s349

Nero puerilibus statim annis, vividum animum in alia detorsit, caelare et pingere etc.]

Principis una et propria scientia est, nosse

--- regere imperio populos ---

et quod Themistocles de se dicebat, ex parvâ civitate magnam facere. Caetera sine damno ignorantur. Nec magna Neronis in eo laus, quod caelare et pingere, carmina pangere, cantus aut regimen equorum exercere sciebat. Principem doctum esse, quam videri decentius est. Juliano caesari eruditio Graeculi, et Jacobo Britanniae Regi, [Note: v. Cardin. Bentivol. de Belg. foeder. lib. 3 c. 5.] ludimagistri nomen imposuit. Alphonsum Aragonium Astrologiae, et nostrâ memoriâ Rudolphum Imperatorem Alchymiae studium contemptui et periculis objecerunt. Avorum memoriâ, qui Rempub. gerebant, literarum gloriam, certe studium rebus gerendis sive subsidium comparare, sive ornamentum addere consueverant. At istô seculô doctum esse prudentiae opinioni


page 350, image: s350

obest: ideoque eruditionis famam aut negligere, aut occultare, pudenda quidem, sed necessaria solertia est.

Peractis tristitiae imitamentis]

[Note: Cap. IV.] Saepe fit, ut mortem propinquorum nulli jactantius moereant, quam qui maxime laetantur. [Note: Tac. 2. ann 77.] Inde signanter Tacitus noon tristitiam istud, sed tristiae imitamenta hoc loco appellat. Conciliat enim successori benevolentiam civium pietas erga decessorem defunctum, funeris paratus, meditata ad memoriam virtutum carmina, et laudationes, et lacrymae, vel doloris imitamenta; [Note: Tac. 3. ann. 5.] templum, et arae, et caetera ostentandae pietatis. [Note: Tac. 14. ann. 3.] Valde offendit subditos Francisci Mantuae Ducis incustodita in morte parentis laetitia: cum velo tectis palatii fenestris adstitisse, et ubi longo ordine lugubris pompa facesque medio foro procederent, una cum conjuge gestiens prospectasse diceretur. [Note: Ant. Possevin. hist. bell. Monferr.]



page 351, image: s351

Nec juventam armis civilibus, aut domesticis discordiis imbutam etc.]

Malus pacis et concordiae custos est, novi principis erga cives odium: malus consiliarius, ira et ultionis cupiditas. Cheruscis laetus Itali, quem Româ Regem petierant, adventus fuit: quod nullis discordiis imbutus, pari in omnes studio ageret. [Note: Tac. 11. ann. 16.] et in eundem sensum Julius Classicianus [Note: Tac. 14. ann. 38.] suadet, novum legatum opperiendum, sine hostili ira et superbiâ victoris clementer deditis consulturum. Henricus VII. Angliae Rex nullâ re magis subditorum odium meruit, quam quod ab initio regni apertum in factionem Eboracensem odium profiteretur. [Note: Bacon. vita Henr.] Quae addenda sunt olim a me traditis ad primum Annalium. [Note: in Omiss. ad lib. 1. verb. Trucem Agrippam et ignominiâ accensum etc. adde Boccalin. cent. 2. c. 96.]



page 352, image: s352

Formam futuri principatus praescripsit, ea maxime declinans, quorum recens flagrabat invidia]

Id magno suo posterûmque malo neglexit Roboamus Hebraeorum Rex, qui compertô, Salomonem patrem tributorum invidiâ apud populum flagrare, pejora se facturum aperte interminatus est. Quae stultitia populo a Davidis posteris desciscendi occasio fuit. [Note: 1. Reg. 12.] Memini, cum Lutetiae essem, paulo post Ludovici Regis et Cardinalis Richelii mortem, omnes librariorum tabernas acerbissimis in hunc famosissimisque libellis plenas fuisse. Incentorem belli, tributorum auctorem, regis regnique perniciem sublatam, miserâ laetitiâ sibi quisque gratulabantur. Et sane, si Reginae, Mazarino, principibusque tunc animus et consilium fuisset,


page 353, image: s353

bello luctuosissimo finem imponere, populumque tributis levare; sapierrtissime Richelius odii publici victima objiciebatur, praeteritorum illi malorum invidiâ, reparatae contra pacis decore Reginae adstructô. At vero postquam pace potius bellum, et instare coeptis, urgere successus, et, quod huic consequens est, continuare tributa visum est; inconsultum profecto fuit permittere, in alio tantâ licentiâ praedamnari, quod moxipse facturus eras: tantô utique flagrantiorum periculo odiorum quanto mitius imperium sub novo Ministro sperabatur. [Note: Forstn. in Epist. ad Scip. Scalig.] Neque in novo tantum principatu declinanda, quorum recens flagrat invidia: sed in illo, qui vetustate coaluit, ac radices egit insigne prudentiae civilis praeceptum est, mutare mores, leges, etiam personas, quorum odiô respub. turbatur: Bellis maxime civilibus: quorum saepe sufflamen fuit, subtrahere odia, et illorum subrogatione, quibus amor aliquis aut favor populi, abolere


page 354, image: s354

invisorum temporum memoriam. Quae praecipua causa fuit, ob quam Galba ob senium et avaritiam populo Rom. exosus contemptusque Pisonem adrogavit, [Note: Tac. 1. hist.] et Agrippina, ne malis tantum facinoribus notesceret, veniam exilii Senecae, simul praeturam impetavit, laetum id in publicum rata. [Note: Tac. 12. ann. 8.] Et Alphonsus Aragonius Neapolitanus Rex, ob saevitiam et avaritiam proceribus juxta ac populo invisus regno cessit, idque in Ferdinandum filium egregiâ famâ, et virtutibus commendatum transtulit. [Note: Guicctard. Comin.] Quô consiliô Philippus quoque Hispaniarum Rex Belgicarum provinciarum, dom inium in Albertum generum et Isa bellam filiam transmisit; ut abolitâ armorum civilium memoriâ, et extinctô Hispanici nominis odio promptius ad obsequium redirent, et in unum corpus coalescerent. totius Belgii civitates.

Non enim se negociorum omnium judicem fore etc.]

Omne Principis erga subjectos sibi populos officium expletur pacis, justitiae, et annonae cura. Verum Princeps noon ipse jus dicere, sed per magistratus, viros integerrimos, debet. Tiberio judiciis assidente, quanquam multa eo coram adversus ambitum, et potentium preces constituerentur; tamen dum veritati cosulitur, libertas corrum pebatur. [Note: Taec. 1. ann. 75. ubi vide nostra pag. 182.] Illud maxime tyrannicum est, causas a curia in palatium, ab ordinariis judicibus ad principis uxorem, et pauca Aulae mancipia avocare. Tunc enim noon modo libertas corrumpitur, sed nec veritati consulitur. Nam cuncta legum et magistratuum munia in se trahens princeps materiam praedandi patefacit. [Note: Tac. 11. ann. 5.] Egregium ergo fuit, quod Nero futuri principatus formam praescribens


page 355, image: s355

non se negociorum omnium judicenfore dixit, ut clausis unam intra domum accusatoribus et reis paucorum potentia grassetur. [Note: Tac. hîc.] Sed non praestitit Nero, quod promiserat: cui saevienti intimum consiliorum erat, Poppaea et Tigellinus. [Note: Tac. 15. ann. 61.] Quomodo etiam Valerium Asiaticum, cujus hortis inhia bat Messalina, Claudius. et accusatorem Suilium, nullâ datâ Senatus copiâ, intra cubiculum audivit, damnavitque ipsâ Messalinâ coram. [Note: Tac. 11. ann. 2.] Caeterum de diversis cons ul tandi rationibus plura annotabimus ad quintumdecimum Annalium. [Note: C. 61.]

Nihil in penatibus suis vaenale.]

Etiam in Aulâ mercimonium exercetur ab iis, qui gratiam, quâ apud Principem florent, (quid gratiam? saepe fumum) aliis vendunt. Qualem Vetronium Thurinum fuisse Ael. Lampridius memorat: [Note: in Alex. Sever.] et quos in Epist olâ ad Gordanum Caesarem, generum suum describit. [Note: apud Ful. Capitolin.] Misitheus Praet. Praefectus, his verbis: Neque enim quisquam ferre potuit, datas eunuchis suffragantibus militum praeposituras, negatum laboribus praemium; ut interem ptos aut liberatos pro libidine atque mercede, quos non decebat; vacuatum aerarium per eos, qui quotidie insidiosissime frequentabant; initas factiones, ut tu decipereris: cum inter se de bonis pessimi quique haberent consilia tibimet suggerenda; bonos pellerent, detestandos insinuarent. etc.



page 356, image: s356

Teneret antiqua munia Senatus. Consulum tribunalibus Italia et provinciae assisterent.]

Dolus crat, et ars, quod beneficium credi volebat Nero. Senatum judicandis causis occupat, ut ipse liberius dominatione frueretur, [Note: Forsin. ad 1. annal. p. 21. et seqq.] Ita sensim ex Senatu Curia judicum, ex praetorio tribunal factum est. Vidimus hoc ipso, quô haec scribo annô Galliam turbari ea causâ, quô Senatus Parisiensis, Rege sub tutelâ constitutô, publicae rei administrationem sibi attribueret, Rex, Regina-Mater, et Principum quidam juris dicundi tantum munus concederent. Quae tamen disceptatio nova non fuit. Nam et Henrico IV. [Note: Rodolph. Boteraeus in hist.] et Carolo IX. [Note: Henr. Davila. 3. hist. in bell. civil.] et Francisco I. [Note: Bodin. 3. de Rep. 1.] Regibus eadem cum Senatu controversia fuit.



page 357, image: s357

Se mandatis exercitibus consulturum[ Istô consiliô Augustus provincias omnes cum populo divisit: pacatas, imbelles, in imperii Romani sinu sitas populo tradidit: in limite constitutas, quaeque ob hostium viciniam militaribus copiis egebant, quo exercitus omnes, quibus magnitudinem suam niti sciebat, in sua potestate haberet, sibi retinuit. Qui arma et aerarium in sua potestate habent, summum imperium si noon nomine, re saltem obtinent. Quod militum praetorianorum, in Romano olim imperio, et hodie apud Turcas Janizerorum exemplô constat. Albertus Fridlandius quantum a summâ spe aberat! Postremo quantum ex Rep. petebatur, cum nuperrime Angli armorum arbitrium Regi ereptum sibi asserebant! Certe Farfaxius et Cromvellus hodie regnum privati obtinent.

In palatium ob id vocabantur, ut astaret abditis a tergo ferocibus etc.]

v. Nostra ad XV Annal. [Note: C. 61.]



page 358, image: s358

Igitur in urbe sermonum avida etc.]

[Note: Cap. VI.] Vulgi mos est, ubique se partem reipub. facere, et ferre suffragium non rogatos: maxime ingruente bello Principem et Senatum morae et cunctationis incusare; cosque qui consilio, quam manu cautius quam acrius agunt, importunis querelis in aciem et praelia extrudere: quasi non pleraque in summa fortuna auspiciis et consiliis quam telis et manibus gerantur. Ita anquirunt inter se otiosi, et a seipsis constituti Neronis tutores, quemadmodum princeps vix septemdecim annos egressus suscipere eam molem aut propulsare posset? quod subsidium in eo, qui a femina regeretur? num praelia quoque et oppugnationes urbium et caetera belli per magistros administrari possent? Et audito Romae legionum in Illyrico et Germania motu, trepida civitas incusabat Tiberium, quod, dum patres et plebem, invalida et inermia, cunctatione


page 359, image: s359

fictâ ludificetur, dissideat, intorim miles; neque duorum adolescentium nondum adultâ auctoritate comprimi queat. Irc ipsum, et opponere imperatoriam majestatem debuisse. etc. [Note: Tac. 1. annal. 46.]

Pleraque in summa fortuna auspiciis et consiliis, quam telis et manibus geri.]

Tiberius quoque gloriabatur, se novies ab Augusto in Germaniam missum, plura consiliô quam vi perfecisse. [Note: Tac. 2. ann. 26.] Quo pertinet comparatio Demetrii Poliorcetae, et Timothei Atheniensis apud Aelianum. [Note: 3. Var. hist. 16.] Inde illud quoque est, quod a Macchiavello [Note: 8. hist. Florent.] et aliis observatum est, Venetos bello plerunque inferiores, tractatu pacis, amissa recuperasse: et quod Philippus Cominaeus tradit, [Note: 3. Comment.] in bellis inter Anglos et Gallos, hos acie plerunque illos pacificatione vicisse.



page 360, image: s360

Expedire copias, queis Parthorum fines ultro intrarent]

[Note: Cap. VII.] Sitne hostis domi expectandus, an praeventione occupandus plures disceptationibus contrariis ventilarunt, etiam ii, qui bellum et hostem nunquam viderunt. Praecipui, et quibus de ejusmodi decernendi judicium et facultas est, sunt Nicolaus Macchiavellus, [Note: 2. disp. ad Liv. 12.] Jo. Bodinus, [Note: 5. de rep. 5.] Jo. Marnixius, [Note: 8. resol. 11.] Renatus Lusinga [Note: 1. de increm. imper. 2.] Scipio Amiratus, [Note: 18. disc. 2.] Michael Montanus, [Note: 1. des essais. 47.] et Paulus Paruta. [Note: 1. discors. 5. et 6.]

Videbaturque locus virtutibus patefactus]

[Note: Cap. VIII.] Fere ministrorum virtus ac gloria principibus imputatur; quod bene eligendo


page 361, image: s361

meruerint. Exministrorum delectu de ipsius principis moribus argumentum capere solitum est. Unde inter artes etiam malis principibus fuit, egregios viros populoque gratos ad rempub. traducere, meritum non cunabula quaerere: et qualis quis sit, non unde satus. [Note: Notavi ad 4. annal. verb. Numeroque et robore etc.] Attamen commune principatus et rerumpub. vitium est, quietis temporibus negligere virtutem, et pecuniâ ac gratiâ subnixos, quam virtute egregios provehere. Philippus Cominaeus [Note: 1. comment. 12.] de se testatur, plures cognovisse sui temporis principes; at ex iis nullum, qui inter hominem et hominem discernere, virtutique honorem habere suâ sponte voluerit. At necessitate ingruente quosdam magnis praemiis revocasse, quos olim contemptim rejecerant. Quae addenda suntiis, quae in hanc rem egregie disserit Macchiavellus, tertio de repub [Note: Cap. 16.]

Istam ingratitudincm unum ex duobus consequi solet, ut aut perfidiâ et


page 362, image: s362

proditione contemptum ulciscantur posthabiti: quod Comitem Gajazzum fecisse, Guicciardinus testatur: [Note: 5. histor.] aut bello aliisve praepositi negociis, metu privatae et ingloriae vitae suae potius potentiae, suique honoris ac dignitatis perpetuandae, quam publici boni rationem habeant. [Note: vide notata ad XI. annal. 19.] Neque suos modo cives, sed et exteros officia sua offerentes neglexisse aut rejecisse cum flagitio et periculo saepe fuit. Licitae Marchio ex nobilitate Neapolitana, partium Gallicarum, quibus studebat, odiô bonis et patriâ exutus, cum a Cardinali Ambosio, apud quem domesticae calamitatis solatium et subsidium quaesiverat, superboaut contemptim habitus fuisset, ad Consalvum, Hispaniensium armorum moderatorem transiit: a quo restitutus, et bellicis admotus muneribus, occasionem nactus est, maximo Gallorum damno ostendendi virtutem, cujus ipsi usum insigni imprudentiâ


page 363, image: s363

rejecerant. [Note: Mich. Bauder. in vita Cardin. d' Amboise.] Foedoribus Jambellus, machinarum bellicarum summus, ac sine pari artifex, ab Italia in Hispaniam profectus, diu pertentaverat aditum ad Regem, operam suam oblaturus. Sed admissione dilatâ postremo etiam spretus, ut non erat ab Aulâ subactus ad patientiam; abscessit inde ferox, interminatus, effccturum se, ut spreti hominis nomen aliquando cum lacrymis Hispanus audiret. Inde perrexit Antverpiam ad foederatos Belgas, ubi in Hispanorum, urbem paulo post obsidentium perniciem fabricavit machinas, quibus ab omni seculorum memoria nihil unquam portentosius auditum fuit; adeo ut multorum opinio fucrit, ex inferorum fornacibus ascendisse ferales ignes; tonitrua et fulgura de coelo magicis carminibus evocasse; pestilentem habitum ex Avernali lacu attraxisse; et aquam ipsam praeter morem


page 364, image: s364

et naturam perurentem ex ipsâ stygiâ palude derivasse. [Note: Fam. Strada de bell. Belg. dec. 2. lib. 6.]

Vt famae inserviret, quae in novis coeptis validissima est]

quae huc pertinent, quaeque alia de fama, utibilia doceri discique interest, tradidi supra ad XII. Annalium. [Note: Cap 31.]

Obvium Quadratum habuit, illuc progressum, ne, si ad accipiendas copias Syriam intravisset Corbulo, omnium ora in se verteret]

Quibus rerum articulis congredi Principes, colloquique, aut contra oporteat, haut paullo subtilius, quam


page 365, image: s365

vulgo solet, explicabo ad decimumquintum annal. [Note: Cap. 29.]

Omnium ora in se verteret, corpore ingens, verbis magnificus, et super experientiam, sapientiamque, etiam specie inanium validus.]

Una res est, quae auctoritatem, nomen, famam, et, quod consequens est, potentiam conciliat, prudentiae et fortitudinis excellentia. Illa ubi adest, et vitiorum maculas tegit, et inanibus quoque atque externis robur et pondus addit. Non nocuit Catoni, et defuncto nuper Daniae Regi, largius interdum mero, neque Augusto et Tito Caesaribus, et Henrico IV. Galliae Regi, amoribus indulsisse: neque Vincentio Mantuae Duci, belli ac pacis atribus inclyto, uno aut altero comite totam urbem incustoditum peragrasse: nec illius patri Guilielmo frequentissimo foro pedestrem et inermem obambulare; et ubi lassitudo admonuisset, mercatorum passim officinas tabernasque subire. [Note: Ant. Possevin. 8. hist. Mant.]


page 366, image: s366

Contra, ubi caudex, aut vervex quidam sceptrum tenet, levissima quaeque, et innoxia curarum laxamenta vitio vertuntur. Comitatus quoque, satellitium, vestis, equi, et caetera Aulae magnificentia asinum non satis tegunt leoninâ pelle obtectum. Literarum quoque atque eruditionis amor in contemptum abit. [Note: v. supra ad hunc lib. c. 3.] Quae jungenda sunt iis, quae de authoritatis conciliandae aut retinendae rationibus olim scripsi ad secundum Annalium. [Note: Cap. 2.]

Nero, quo componeret diversos, sic evulgari jussit etc.]

[Note: Cap. IX.] Procerum in Aula, magistratuum ducumque dissidia, quae quidem publicis commodis minime obsint, non ita decidenda sunt, ut uni Princeps, damnatô alterô calculum adjiciat, sed ut utriusque potius honori consulatur; exemplo Neronis, qui ut componeret Quadratum et Corbulonem, sic evulgari jussit, ob res a Quadrato


page 367, image: s367

et Corbulone gestas laurum fascibus imper atoriis addi.

Neque recepti sunt in reos Carinas etc.]

[Note: Cap. X.] v. quae dicemus paulo infra. [Note: ad Cap. 30. hujus lib.]

Clementiam suam obstringens crebris orationibus.]

[Note: Cap. XI.] Clementiam utilem esse novum imperium inchoantibus alibi Tacitus asserit. [Note: 4. Hist. 63.] Et alibi cum Cappadoces regio imperio sueti in provinciae for mam redigerentur, quaedam ex regiis tributis deminuta ait, quo mitius Romanum imperium speraretur. [Note: Annal. 56.] Mitissima sors est Regnorum sub Rege novo, [Note: Lucan. 8.] Alexander Magnus initio regni immunitatem cunctarum rerum, praeter militiae vacationem dedit. [Note: Q. Curt. hist. 11.] Tacitus hoc loco Neronem clementiam suam crebris obstrinxisse Orationibus restatur: quas Seneca, testificando, quam honesta praeciperet, vel jactandi ingenii, voce Principis vulgabat. Inde est quod J. Bodinus, sexto de Rep. generaliter tradit; prudentis Principis esse initio imperii extraordinaria superiorum Principum tributa aut tollere,


page 368, image: s368

aut certe magna sui parte minuere; ac potissimum populo rogante; imo ne rogante quidem, neque Roboami factum imitari; qui juniorum perniciosissima consilia secutus non modo subditorum precibus noon acquievit, verum etiam crudeliorem patre se futurum propalam minatus est: ex quo decem populi Israelitici tribuum defectio secuta est. Ludovicus XII. Galliae Rex, nullâ magis re patriae patris nomen meruit, quam quod primum novi regni facinus innotuerat, tributorum diminutio et flagitiosae militiae, quae corruptis moribus gravissima agricolis incubuerat, in antiquam disciplinam reformatio. [Note: Mich. Bauder. in vitâ Card. Ambos.] Pius V. Pontifex creatus cum moneretur, Romanos antiqui rigoris, et horridorum Pontificis morum metu turbari, Ita me Deus juvabit, inquit, ut populus Romanus plus morti meae, quam electioni ingemiscat. [Note: Boter. par. 2. Apopht. lib. 1.]

Neque Principibus tantum istius erga subjectos prudentiae usus fuit, sed et


page 369, image: s369

victoribus erga victos. Ita Corbulo nihil Tigrano certis detraxit, quo promptius obsequium integri retinerent. [Note: Tac. 14. Annal. 24. ubi vide Not..]

Quod apud bonos Principes amoris et benevolentiae, id apud callidos artis est; privilegiis et immunitatibus plebem demulcere, ut dominationi acquiescat: et cives novis ex rebus aucti tuta et praesentia, quam vetera et periculosa malint. Quomodo Julius II. Pontifex Max. recuperata armis Bononia plurimis cives exemptionibus ornavit, quo Ecclesiastici imperii amam tiores redderet. [Note: Guicciard. 4. Hist.]

Infelicis ex adverso necessitatis est illa Principum conditio, qui civium justum et legitimum imperium vel subire novum, vel tolerare antiquum recusantium pcrtinaciam armis ulcisci, et in victos pro securitate publica legibus animadvertere, adeoque quaedam vi tractare coguntur, quo caeteris quies sit. [Note: Tac. 1. Annal.] Qualis Principis vivam nobis imaginem depinxit in Henrico VII. Angliae Rege


page 370, image: s370

prudentissimâ, qua illius vitam descripsit, historiâ Franciscus Baconus, Angliae Cancellarius. Et ipse Nicolaus Macchiavellus, quem tyrannidis architectum plerique credunt, saevas istas securitatis rationes, utut dominanti necessarias, tamen non Christianis modo legibus, sed ipsi humanitati contrarias, iisque privatam vitam longe optabiliorem ingenue fatetur. [Note: Disput. ad Liv. 26..] Ex quibus consequitur, feri simul ingenii et imprudentis argumentum esse, saevitia ad quam nulla necessitas cogat, et avaritia odium civium pro benevolentia provocare, qualem Tacitus Mithridatem Armeniae Regem notat, atrociorem, quam novo regno conduceret. [Note: X l. Annal. 9.] et Galbam Imperatorem. [Note: 1. Hist. 6.] cujus introitus in urbem trucidatis tot millibus inermium militum, infaustus omine atqueipsis etiam, qui occiderant, formidolosus fuerit. Talem quoque nobis refert Carolum Audacem, ultimum Burgundiae Ducem, et ab illo Ferretensibus Praefectum datum Petrum Hagenbachium Philipp. Cominaeus. [Note: 5. Comment.]



page 371, image: s371

Infracta paulatim potentia matris]

Rara est Reginarum Matrum usque ad tutelae finem perdurans, nec ullis simultatum nebulis turbata potentia: rarior post depositam administrationem modestia: quam retinere satius esset, quam prorogatô in annos, quibus sui juris filius est, imperio offensas accersere. Ita apud Neronem infracta paulatim matris potentia. [Note: Tac. hîc. Caetera vide in Omissis nostris. ad lib. hunc. verb. Sinter â adhuc inter matrem et filium corcordiâ etc.]



page 372, image: s372

Delapsô Nerone in amorem libertae.]

Cum historia Neronis delapsi in amorem Actes libertae componere licet, quae Antonius Possevinus in historia Monferratensi de Ferdinando Mantuae Duce et Camilla Faa scribit. Improbioris licentiae sunt, quae Regina Margaritha Valesia in Commentariis de Henrici mariti amoribus narrat. Ludovici Galliae Regis nuper defuncti erga Faictam et Hautefortiam professam publice dilectionem perpetua morum sanctitas, et Annae Reginae praesentia ab omni libidinis suspicione eximunt. Sane conniventibus oculis Tacitus turpitudines istas intueri videtur, muliercula, nulla cujusquam injuria, cupidines Principis explente: et quod metuendum fuerit, ne illa libidine prohibitus in stupra feminarum illustrium prorumperet: quam propter rationem plerisque it. locis Lupanaria quoque tolerari notatin libris de Arcanis Rerumpub. Arnodus Clapmarius. [Note: 4. 19.] Ego tamen


page 373, image: s373

facilius Burrhum et Senecam, qui fortassis, non minus ac mater Agrippina, qnanto foediora exprobrassent, acrius accendissent, excusaverim, quam ipsum Neronem, aut publicorum Lupanarium patronos: quippe qui noon ignorem concessam idolorum cultoribus fuisse fornicationem, quam inter Christianismi exordia primi Evangelii praecones singulari lege tollere coacti fuerunt. [Note: Act. Apost. 15.] Quanquam et illud negari non possit, privati hominis defensionem esse, amoris vehementia peccasse, principem non amore, non odio, nisi quae regno conducant, evinci debere. Lotharium Valdrada Teutbergae, Henricum VIII. Angliae Regem Anna Catharinae superinducta perverterunt. Et durabit venturis seculis fama imprudentiae, qua nuper Carolus Lotharingus, et. ... Guisius, Archiepiscopus Rhemensis, ille in Cantacrutiae Burgundae, hic in Mariae Niverniae amorem delapsus male rebus suis consuluerunt.



page 374, image: s374

Neque poenitentiam filii aut satietatem opperiri etc.]

Apud principem sententiae suae tenacem, et correctionis insolentem improficua cohercitio est, noon ipsi, non suadenti opportuna, quin, dum sibi odium parat, domini pervicaciam auget. Non igitur indecorum modo, sed inutile plerumque, saepe et perniciosum est, attrectare quod non obtineatur: [Note: Tac. 3. Annal. 52.] et consultius, poenitentiam aut satietatem opperiri. [Note: Tac. hîc.] Multa enim sponte omittunt Principes, a quibus nullis dehortantium monitis, nullâ intempestivâ severitate abstrahi potuerunt. In quem sensum, cum de luxu (inveterato urbis Romanae, adeoque correctionis incapaci malo) cohercendo, in Senatu ageretur; obstitit Tiberius Imper. intra animum medendum esse inquiens; addito insigni hoc dicto; Nos pudor; pauperes necessitas; divites satias in melius mutabit. [Note: Tac. 3. ann. 52. adde P. Greg. Tholos. 8. de Rep. 1.]



page 375, image: s375

Tum Agrippina versis artibus]

Est impotentis ac imbecilli ingenii argumentum, ab uno extremo ad alterum, a minis ad blanditias, ab arrogantibus jussis ad demissas preces transire. Qua mutatione nihil aliud proficitur, quam ut insidias suspectas habeat, qui paulo ante inimicum animum deprehenderat; aut facilitatem contemnat, qui minis minime motus fuerat.

Dividere filium, quae cuncta ex ipsâ haberet]

Isti beneficio Nero ignoscere noon poterat. Nempe tale erat, cui pro gratia odium redditur. Nemo enim alii regnum debere vult.

Nero demovet Pallantem.]

Usitatum Principibus est, iis quos suspectos habent aut invisos, subtrahere opum aut potentiae instrumenta


page 376, image: s376

et subsidia. Quomodo Nero infensus iis, quibus superbia matris innitebatur, demovit Pallantem cura rerum, queis a Claudio impositus, velut arbitrum regni agebat. [Note: Tac. hîc.] Idem Nero, Britannicum veneficio sublaturus, ut proximus quisque neque fas neque fidem pensi haberet, olim providerat. [Note: Tac. 13. annal..] Et Tiberius Syriâ submovit Creticum Silanum per affinitatem connexum Germanico ad res Orientis componendas dolose misso. [Note: Tac. 3. ann. 43.]

Sane pepiger at Pallas, pares cum Republ. rationes habere]

Qui rerum arbitria in Aulis et Rebuspub. aut accipiunt, aut sibi ipsi sumunt, ea quoque saepe praerogativa gaudent, ut a se gestorum, impensarum quoque rationem nemini reddant. Pallas, de quo hoc loco Tacitus, pacto sibi providerat, ne cujus facti in praeteritum interrogaretur; paresque rationes


page 377, image: s377

cum Republ. haheret. Florentinos Macchiavellus scribit [Note: 3. hist.] in bello cum Gregorio XI. Papa, VIII. viros bello administrando creasse cum potestate statuendi sine provocatione, et administrandae pecuniae publicae sine onere reddendi rationes. Eandem sibi libertatem attribuisse sub Ludovico Rege Contestabilem Galliae S. Pauli Comitem Philippus Cominaeus [Note: 3. Comment. 11.] testatur; et nostris temporibus Albertum Fridlandiae Ducem Petrus Baptista Burgus [Note: 3. hist. de bell. Suec.] asserit, ita cum Ferdinando Caesare pepegisse, ut belli curam solus et sine arbitro haberet, hyberna militibus distribueret, tributa, commeatus, quaeque alia bello necessaria, exigeret, tribunos, centuriones ipse crearet. Quod si quando Caesari Fridlandio imperium abrogare placuisset, uti tunc Caesar Fridlandium ea de re sex menses ante certiorem faceret, neque deinceps ipse ad reddendam administratae provinciae rationem teneretur.



page 378, image: s378

Agrippina ruere ad terrorem et minas]

Principes nolunt terrore ac minis vinci. [Note: Tac. 1. annal 29.] Et plerunque exitium sibi inveniunt, quicunque heris suis terrori esse volunt; [Note: Comin. 3. Comment. 2.] maximê ubi minae ac metus intentatus destruere fortunam principis, ac convellere securitatem publicam videntur. Qualis ista Agrippinae furiosa Oratio fuit, quae privignum Britannicum veram dignamque stirpem suscipiendo patris imperio, insitum Neronem, nuptias, veneficum, castra, sua alienaque facinora crepabat. [Note: Tac. hîc.] Similem Comitis S. Pauli Galliae Conestabilis vaesaniam describit Philippus Cominaeus: [Note: 3. Comment. 11.] quâ Regis odium, et postremo sibi exitium accersivit. [Note: Comin 4. comment. 12.] Idem Henrico Guisio accidit, quem non ante timere Henricus III. Rex desiit, quam jussu suô caesum in comitiis Bloesensibus vidit. [Note: Thuan. Davila.] Nicolaus Piccininus cum


page 379, image: s379

meritorum confidentiâ a Philippo Vice-Comite Placentiam laborum praemium peteret, additis minis abiturum servitio, nisi votis annueret, tantum abfuit, ut Philippus moveretur, ut potius duxerit, cum Francisco Sfortia genero (tum hoste) in gratiam redire, quam amico tam arroganti morem gerere. [Note: Macchiav. 6. hist. Flor.] Caspar Colignius, factionis suae nomine Francisco II Regi libellum supplicem obtulit, a nemine subscriptum: publice protestatus, centum quinquaginta mille homines, ubi opus fuerit, signaturos. Quae jactantia tantum abest, ut metum Regiac regni moderatoribus Guisiis incusserit, ut indignationem auxerit potius [Note: Davil. 1. hist.] quae deinde sub Caroli fratris regno in exitium Colignii erupit. Reseo redit, ut ministro et subdito amari a domino, quam metui tutius sit. [Note: Comin. 3. comment. ult.]



page 380, image: s380

Exul Senecâ professoriâ linguâ generis humani regimen expostulans.]

A femineâ irâ sunt, quae convicia Agrippina in Senecam ingerit; virum magnum, et multarum rerum experientia cognitum [Note: Tac. 13. ann. 6.] etiam ante quam pueritiae Neronis admoveretur. In universum tamen etiam Satyrica nota [Note: Petron. Arb. Satyr.] est, adolescentes in scholis stultissimos fieri: quia nihil ex iis, quae in usu habemus, aut audiunt, aut vident. Quo fit, ut tria praecepta politica, quae a magistris attulerunt, tanquam unum calceum omni pedi aptantes, et stultâ opinione tumidi suâ sapientiâ octidui spatio omne mortale genus ad aurei seculi innocentiam refingi posse arbitrentur: ignari, vitia fore, donec homines; [Note: Tac. 4. hist. 74.]


page 381, image: s381

et indecore attrectari, quae non obtineantur. [Note: Tac. 3. annal. 52.]

Simili praeteroa observatione constat, plerunque infaustam fuisse illorum in rep. gerendâ operam, qui Principum pueritiam olim moderati eandem authoritatem in re longe dissimilima exercent; facili Principe, idoneos credere populis regendis, quos studia et mores suos rexisse meminit. Ast illi studiis inertibus; et juvenum imperitiae sueti, [Note: Tac. 10. annal. 42.] inscitia plerunque injuncti muneris, fastu deinde et pervicacia prudentioribus infesti Aulam calumniis turbant, dominum pravis consultis perdunt. Qualem Sosilium, qui Britannicum praeceptis, Claudium consiliis juvaret, Tacitus, [Note: Tac. 11 annal 1. et 4.] Anicetum Neronis paedagogum Suetonius, [Note: Suet. Ner. c. 35.] et Stephanum Versium apud Carolum VIII. Galliae Regem fuisse Cominaeus [Note: initio lib. 7. comment.] tradit. Tutius est, negocia committere magistratu perfunctis, et experientiâ probatis. [Note: Tac. 83. ann. 29.]



page 382, image: s382

Orta miseratio]

Vide quae nos olim ad tertium Annal. [Note: verb. Et cum accusatores ac testes etc p. 391.]

Parari venenum jubet]

Insignia veneficiorum exempla extant apud Tacitum hîc, et libro superiori: [Note: c. 66. et seq. et hoc eod. lib. cap 1.] alia apud Cominaeum [Note: 6. comm. 13. de Ladislao Boh. R.] Antonium Possevinum [Note: 6. hist. Mantuan. pag. 608. et seq.] Pandulphum Collenutium [Note: 5. hist. Neapol. de Ladisl. Neap. R.] Nauclerum [Note: Chronogr gener. 44 de Henr. VII Imp.] Quibus adde quae nos in Not. ad tertium Annal. [Note: verb. Nam vulgatum erat etc. p. 374. et seqq. in Omiss. ad eundem locum.] ubi praeterea de cautionibus adversus venena commentati sumus.



page 383, image: s383

Locusta multâ scelerum famâ]

vide notata ad XII. annal. [Note: C 66.]

Vt proximus quisque Germanico neque fas etc.]

vide supra dicta ad hujus libri caput XIV.

Nero lenti sceleris impatiens]

Est sua improbitati et sceleribus differentia: quorum quaedam verecundiae aliquid habent, dum famam verentur, rumorem circumspiciunt, defensiones parant. [Note: Tac hîc.] Sunt alia, quaespretâ praesentium invidiâ [Note: Tac. 12. ann. 67.] incipiunt cum periculo, peraquntur cum praemio; [Note: Tac. ibid.] quaeque non possunt laudari, nisiperacta: [Note: Tac.] a quibus nisi a fiiso mater absolvi non potest: [Note: Tac. 13. ann. 21.] in quibus denique judicatur, satius patrati quam incepti facinoris reum esse [Note: Tac. 2. ann. 66.]

Illa cunctantur: haec per omnia praecipitia decurrunt: Illa occultâ viâ carptim et per intervalla progrediuntur: haec


page 384, image: s384

apertâ vi grassantur, et semel ac simul obstantia corripiunt, evertuntque. Illis locus est, dum tegi consilia occultarique posse spes est: at flagitiis manifestis subsidium ab audacia petendum, et imminentium periculorum remedium ipsa pericula censentur. [Note: Tac. 11. annal. 26.] Neque unquam cessandum, ubi periculosior sit quies quam temeritas. [Note: Tac.] Denique int'er ancipitia deterrimum aestimatur, media sequi. [Note: Tac. 3. hist. 40. ubi vide adde Macchiav. 1. disput. ad Liv. 27.] Ex quo constat, verissimum esse quod C. Plinius scribit, [Note: Epist. ad Aul. Lepidum.] minorem vim bonis quam malis inesse: et recta ingenia debilitari verecundia, perversa confirmari audacia.



page 385, image: s385

Mos habebatur, Principum liberos vesci etc.]

[Note: Cap. XVI.] [Gap desc: Greek word(s)] Principum reprehendit Piccartus in observationibus [Note: dec. 17. c. 6.]

Cibos potusque delectus ex ministris gustu explorabat.]

v. notata in Omisl. ad tertium Annal. [Note: verb. Nam vulgatum erat. etc.]

Sibi supremum auxilium ereptum.]

Haec a superioribus lumen mutuantur, ubi Agrippina deambulabat; Id solum Diis et sibi provisum, quod viveret privignus: et quae sequuntur.

Dolorem, caritatem, omnes affectus abscondere didicerat.]

Quomodo C. Caesar Caligula non damnatione matris, non exilio fratrum ruptâ voce [Note: Tac. 6. annal. 20. v. Notas ad 2. annal. pag. 302.] Tiberii Imperatoris saevitiam evasit.



page 386, image: s386

Nox eadem necem Britannici et rogum conjunxit]

[Note: Cap. XVII.] Quia veritas visu et mora, falsa festinatione et incertis valescunt: [Note: Tac. 2. ann. 39.] inde Nero eâdem nocte necem Britannici et rogum conjunxit. Idem eandem propter causam matrem suo jussu caesam cremavit eadem nocte convivali lecto, et vilibus exequiis; [Note: Tac. 14. ann. 9.] subtrahenda oculis acerba funera, neque laudationibus aut pompa detinenda praetexens. [Note: Tac. hîc.] Tiberius quoque artibus, quibus Germanicus periit, innexus nimiis accusatorum studiis succenscre se dicebat. Nam quo pertinuit, inquit, nudare corpus, et contrectandum vulgi oculis permittere, differrique etiam per externos, tanquam veneno interceptus esset? etc. [Note: Tac. 3. ann. 12.]

Antiquas fratrum discordias, et insociabile regnum]

vide quae ad quintum decimum annalium [Note: Cap. 2.] notabo.



page 387, image: s387

Illusisse pueritiae Britannici Neronem]

Ab eodem Aulum Plautium juvenem ante mortem per vim constupratum Suetonius scribit. [Note: Suet. Ner. c. 35.] Idem Caesaris Borgiae scelus in Astore Manfredo perpetratum narrat Guicciardinus quinto historiarum.

Festinationem exequiarum defendit]

Vide quae paulo supra ad initium capitis.

Largitione potissimos amicorum auxit]

[Note: Cap. XVIII.] Observatione constat, malos Principes post insignia scelera perpetrata, tanquam illorum aboleri infamia posset, facilitate, clementia, munificentia clarcsccre studuisse. Ita Nero sceleris sibi conscius veniam sperabat, si largitionibus validissimum quemque obstrinxisset, et Tiberius pudore absolutae Plancinae placabilior M. Pisoni damnati patris bona concossit. [Note: Tac. 3. annal. 18. ubi vide nostra. p. 392.]



page 388, image: s388

Ut tyranni scelera, ita boni quoque Principes suorum fidem largitate redimunt. Guilielmus Mantuae Dux Monferratensibus parum fidens, non alio certiori vinculo contineri in officio credidit, quam si nobilitate et authoritate apud populares validos donis ac liberalitate illigasset. [Note: Ant. Ponssevin. hist. Monferr. p. 36.]

Pecunias quasi in subsidium corripiens]

tanquam belli civilis, quod struebat, nervos. [Note: Tacit. 2. hist. 84.] Eodem sensu superiori libro: [Note: Cap. 7.] cupido auri immensa obtentum habebat, quasi subsidium regno pararetur. Et eodem consilio Julium II. Pontificem accumulandis opibus incubuisse Franciscus Guicciardinus in historia [Note: Guicc. initiô 7. hist.] testatur.



page 389, image: s389

Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum est, quam fama potentiae non sua vi nixae. Statim relictum Agrippinae limen: Nemo solari, nemo adire]

[Note: Cap. XIX] Frequentia hujusmodi tragoediarum in Aulis, et crebrae humanarum rerum vices, omnem ejusmodi mutationum admirationem sustulerunt. Gratia Domini saepius quam virtus et merita sustinent ministrorum potentiam: quae ubi mutat, quos adorari paulo ante, manibusque ferri conspeximus, momento deseri, contemni, et veluti pedibus omnium atteri concularique videmus Egregium hic documentum hujus rei occurrit in Agrippina. Simile extat XI. Annal. de Messalina. Aliud de Luca Picto Florentino apud Macchiavellum septimo historiae Florentinae: aliud de Caraffa Cardinali, Aulae Romane et ipsius Pontificis Moderatore apud Jo. Baptistam Hadrianum decimo quinto historiarum. Nos eundem ludum ludi cum Olivarezio in Aulâ Hispanicâ paulo ante vidimus.



page 390, image: s390

Insignis genere, formâ, lasciviâ]

Gallica Aula nuper habuit summâ gratiâ florentem, ac deinde Belgium et Anglia quasi cxulem, quae huic Juniae Silanae ex asse respondeat.

Inter Agrippinam et Domitiam infensa aemulatio exercebatur]

quia Domitia parem sibi generis claritudinem credebat: nec forma, aetas, opes multum distabant: et utraque impudica, infamis, violenta, haut minus vitiis aemulabantur, quam si qua, ex fortuna, prospera acceperant. Enim vero certamen acertimum, amita potius an mater apud Neronem praevaleret. [Note: Tac. 11. ann. 64.] Muliebris sexus maxime proprium est, aemulari. Non capit una regia duas reginas, aut quae reginarum instar sunt. AEmulationes exercebat Agrippina cum Domitia: [Note: Tac. d. loc. et hîc.] cum Junia Silana; [Note: Tac. hîc.] cum Lollia Paulina: [Note: Tac. 12. annal.] Barbara Brandemburgia cum Rengarda de Corte in aula Mantuana: [Note: Possevin. 5. hist. Mantu.] et Francisci Mantuani amita Ferrariensis cum ejusdem viduâ,


page 391, image: s391

Margaritha Sabaudia. [Note: Possevin. hist. Monferr.] Narratum quoque scio, in praecipua quadam Italiae regia, uxorem Principis, et praedecessoris viduam a rixa ad verbera progressus crepidis sibi os invicem contudisse.

Crimen atrociter deferre]

Sycophantarum ars est, metus Principis rimari: [Note: Tac. 14. annal.] et ludis, convivio aliisque curarum relaxamentis intentum atrocibus nuntiis delationibusque tanquam fulmine percellere. Praeter id, quod hoc loco refertur, hujus rei documentum, illi plane simile (quan quam in delatione rei minime falsae) extat XI. Annal. de Narcisso liberto, Claudio inscitiam erga domum suam, et Messalinae uxoris flagitia per duas pellices aperiente:


page 392, image: s392

quarum una, cui Calpurnia nomen, ubi datum secretum, Caesaris genibus provoluta, nupsisse Messalinam Silio, exclamat. Simul Cleopatram, quae idem opperiens adstabat, an comperisset? interrogat: atque illâ annuente, cieri Narcissum postulat. Is an dissidium suum nosceret Claudius? quaerit. Nam matrimonium Silii, inquit, populus vidit, et Senatus, et miles, ac ni prope agis, tenet urbem maritus. Isto compositae fabulae ariete supplicium uxoris ignavo stipiti extorsit Narcissus. [Note: Tac, 11. annal. 29. et seqq.] Graptus libertus, usu et senectâ domum principuma Tiberio usque edoctus, metum Neronis ex Cornelio Sylla mendacibus insidiis intendit. [Note: Tac. 13. annal. 47.] Aliam huic non absimilem de Ludovico quodam Bononiensi, et Julio Salvo Senensi recitat in historia. [Note: lib. 3.] Jo. Bapt. Hadrianus: et aliam in Commentariis [Note: pag. 38.] Margaritha Valesia Franciae Regina: aliam item Henricus Davila de Claudio Duce Guisio Francisco Regi puero eos metus


page 393, image: s393

incutiente, ut unicum instantium periculorum remedium creditum fuerit, omnem Regis potestatem in Guisium transferre. [Note: 1. hist. bell. civil.]

Provecta nox erat, et Neroniper vinolentiam trahebatur: cum ingreditur Paris. etc.] [Note: Cap. XX.] Vides ut hîc per concubinum Adrimetum et histrionem Paridem Silana, et apud Claudium per duas pellices, quarum Claudius corpori maxime insueverat, Narcissus calumnias, et pericula quasi scenae fabulas componant. Princeps illis potissimum Optimatibus fidem habere debet, quorum consiliis utitur, per quos praecipua publicae rei momenta procurat, quibus denique externas res atque civiles credit Nunc pessimo more fit plerunque, ut nemo apud ignavos praecipue Principes valeat,


page 394, image: s394

nemo plus possit, quam qui in cubiculo Principis assidue versantur, qui cubitum eunti, et exstrato surgenti ministrant, qui denique cacaturienti auream laternam praeferunt.

Vt Burrhum etiam demovere praefecturâ destinaret, tanquam Agrippinae gratiâ provectum]

Quotidianus fortunae lusus! ut quemadmodum cum magna arbor a vento aut securi dejecta prociderit, minores circa se late prosternit; ita eversa illius potentia, qui Rege et regno potiebatur, unius ruina omnes, qui illius favore et gratiâ provecti fuerant involvat, et in praecipitium secum trahat.

Cuicunque defensionem tribuendam]

Quis enim innocens erit, si accusasse sufficiat? [Note: Julian. Caes. apud Amm. Marcell.] Non utendum est imperio, ubi legibus agi potest. [Note: Tac. 3. ann. 69.] Inde Cingonium Vatronem et Petronium Turpillianum inauditos atque indefensos, tanquam innocentes periisse Tacitus ait. [Note: Tac. 1. hist. 6.] Et justissima est Saxonum querela contra


page 395, image: s395

Henricum Caesarem apud Andream Brunnerum. [Note: 11. annal. Bojor.] Quid querimur, inquiunt, patronos nobis defuisse? etiam judices negati sunt: neque infimum misericordiae genus impetravimus, ne moreremur indemnati. Ignoscimus, quod nullum asylum nobis reliquit ira Principis, tribunal aperuisset: quosque clementiâ indignos putavit, radio justitiae perstrinxisset. Ultimum solatium perituri rogavimus; exitii causam; quae etiam crucem meritis per praeconem dicitur: nec latronem carnifici damus, nisi qui facta de se arbitria approbavit; agnovit certe. O nos perditos et afflictos, si, cum ituros in rotam hac reverentiâ dignamur; Saxoniae pulcherrimae provinciarum, sine praetore pereundum est, et tot millia civium ne in sepulchrum quidem alium titulum habent, quam quod impensi crudelitati regiae sint, etc.

Accidit tamen plerunque, ut Principes suspicionibus proniores, quaecunque ad illos deferuntur, illa maxime, quibus


page 396, image: s396

securitatem suam periculo exponi arbitrantur, vera, falsa, comperta, incerta nullo discrimine admittant, puniantque: unde quidem calumniarum licentia, et multiplices injustitiae sinus panduntur, quibus privatorum vita ac fortunae periclitantur. Sed justissima Numinis vindicta etiam ipsi Principes suae crudelitatis poenam sentiunt; suspiciosi, soliciti, inquieti, atque adeo perpetuo miseri. Ut non plane sine causa Philippus Cominaeus [Note: 8. Comment. 13.] postquam Ludovicum XI. ante suum fatum suâ opinione mortuum, Carolum VII. veneni metu quasi inediâ extinctum, Carolum VI. diversis suspicionibus agitatum mente excidisse narrasset, causam in universum, cur a Caroli Magni aevo, usque ad sua tempora nullus Franciae Regum sexagesimum vitae annum excesserit, isti suspicandi credendi metuendique morbo adscribat. Quanto satius esset, sistere delatores, calumniarum nebulas diligenti discussione ventilare, sibi metum,


page 397, image: s397

innocentibus periculum, sycophantis audaciam demere. Quod tantum abest, ut fiat, ut stulti quidam Principes delatoribus pacti prius silentii fidem, quam bonis viris salutem et incolumitatem debere se putent.

Duos tamen excipi articulos video, quibus contemnere prolixam judiciorum religionem, et gladio dissolvere legum nodos, atque adeo non crimina, sed criminum suspiciones punire licere videtur. Primum notat Trajanus Boccalinus [Note: Cent. 8. c 18.] in liberis Rebuspub. exiguam umbram, leve indicium, suspicionem etiam minimam et longe accersitam affectatae tyrannidis non cavillationibus causidicorum, neque verborum pigmentis differri, sed promptâ poenâ vindicari debere. Ego vero non video, quare, si tueri libertatem Reipublicae isto modo licet, salutem Principis non liceat? aut cur, si Princeps veritatis ante quam poenae rationem habere debet, Resp. non debeat. Alter est, cum conspirationum


page 398, image: s398

audaciâ in eum statum res devenit, ut aut Principi pereundum sit aut conjuratis, eaque illorum potentia sit, ut quamvis de perduellione constet, nec capi sine periculo, nec teneri tuto, nec legibus cum iis agi possit, sive in principatu id accidat, sive in libero civitatis statu: sane occupare scelus et perdere, ne percas, licet. Hoc modo A. Caecinam, consularem virum vocatum ad coenam, ac vix dum triclinio egressum confodi jussit Titus Caesar; urgente discrimine: cum etiam chirographum ejus praeparatae apud milites conjurationis deprehendisset. [Note: Sueton. Tit. c. 6.] Eadem ratione Henricus III. Galliae Rex Guisiorum fratrum caedem Cardinali Mauroceno, et per eum Pontifici excusavit: [Note: Henr. Davil. 9. hist. bell. civ.] et Albertus Wallenstenius Egrae istô praetextu trucidatus fuit.



page 399, image: s399

Quasi scenae fabulas componit]

[Note: Cap. XXI.] Etiam illud ingeniosum scelus invenit, ut quos judiciorum rigore condemnare non potest, velut in scena et theatro per ludum perdat. Socratis innocentiam omnibus tribunalibus superiorem poeta scurra Aristophanes in scena primus traducere ausus est, accusatoribus Anyto sociisque eo modo praeludens. [Note: Aelian. 2, Var. hist. 13.] Titus Caesar suspectissimum quemque sibi submissis qui per theatra et castra quasi consensu ad poenam deposcerent, oppressit [Note: Sueton. Tit c. 6.]

Crimina quibus nisi a filio mater absolvi non possum]

Vide Not. ad Cap. XV. hujus libri.

Colloquium filii exposcit]

v. Not. ad XI. Annal. C.XXXI.



page 400, image: s400

Vltionem in delatores, et praemia amicis obtinuit]

Periculosum est magnis inimicitiis clarescere; [Note: Tac. 2. hist. 53.] et capitalis audacia, lacessere potentiores. Id quod Aesopus sapienti fabulâ de collisis inter se ollis, aheneâ, figlinâque docuit. Et praeter Iturii Calvisiique, etiam sequenti capite Paeti exemplum demonstrat; Burrhum accusantis: qui quanquam reus inter judices sententiam dixit, et accusatori exilium irrogatum.

Nihil unquam se domi, nisi nutu aut manu significasse]

[Note: Cap. XXIII.] Vide quae Freinshemius ad Q. Curtii sextum historiarum. [Note: 6. 11. 3.]

Nero itinera urbis, et lupanaria, et diverticula pererrabat]

[Note: Cap. XXV.] Similis lasciviae ac petulantiae exempla passim in historiis leguntur.

Quod Nero per licentiam et lasciviam, id prudentes quoque Principes, ut sui et mistrorum famam noscerent, fecerunt.

v. Boter. 1. della rag. distat. 17.



page 401, image: s401

Quasi exprobrasset, mori adactus est]

injuriarum a Principe acceptarum unicum remedium est, non intelligere, [Note: Tac. 14. ann. 6.] quin et tanquam pro beneficio gratias agere. [Note: Tac. 14. ann. 56.]

Tribuendum aliquod telum quod sperni nequeat]

[Note: Cap. XXVI.] Satius est nullas ferre leges, quam quae contemni possint, aut debeant. Muniendae sunt poenis, quae sperni nequeant. Prima igitur Legislatoris inspectio esse debet, ut hominum naturae, atque ingenio, atque isti, in quo vivit, seculo, commoda, congruaque lex sit, neque ea jubeat, quibus jam pares non sumus. [Note: Tac. 1 hist.] Altera, ut poenae metus constringat, quos amor legum, et obse quii non retinet. Tertium, ut perpetuâ obsorvantiâ semel placita custodiantur: contra quam plerunque fieri solet, ut plura sanciantur admodum aequa; Ostentui magis, quam mansura; [Note: Tac. 1 hist 78.] quae brevi servata dein frustra habentur; [Note: Tac. 13. ann. 51.]


page 402, image: s402

acribus initiis, incuriosô fine. [Note: Tac. 6. annal. 17. adde Boccalin. cent. 1. cap. 5. et cap. 14.]

Imago Reipub.]

[Note: Cap. XXVIII.] simulacra libertatis, [Note: 1. Annal. 77.] de quibus, quod satis, disseruimus, ad primum annal. [Note: ad verba: Eadem magistratuum vocabula.]

Damnatus iisdem consulibus Vipsanius etc. Absolutus Cestius etc.]

[Note: Cap. XXX.] Dum rigida apud veteres ac inconnivens legum, morumque custodia vigebat, ut sua virtutem praemia, ita delicta certa poena manebat. At istis, quibus hodie vivitur, moribus, uti nullum virtuti precium, ita crimina, vi, ambitu, pecuniâ tuta sunt. Certe apud prudentes in ancipiti habetur, repetundarum, aliaque magistratuum delicta negligere potius sit, an


page 403, image: s403

punire. Quippe connivere injuriis, neque justitiae, neque prudentiae convenit; et rursum promiscuas accusationes admittere, magistratuum honorem prostituit, principis judicium condemnat, et calumniis innocentiae struendis viam aperit. Carolus Oisellus insignis JC. Gallus [Note: lib. 1. des offices. c. 14.] non absurde distinguit inter illos, qui aerario, fiscoque, et qui justitiae administranda praesunt. Illorum peculatum semper et publice, horum delicta ita punienda, ne ipsi dignitati honor et rereverentia pereat. Placet quoque Ferdinandi Mantuae Ducis temperamentum, qui remoto Carolo Rubeo a Montisferrati administratione, Ferrantem Caroli patrem successorem dedit: sic honori filii, existimationi generis consultum credens, si amoto filio dignitas transferretur in patrem. [Note: Possevin. hist. belli Monferr. p. 333.] Philippus III. Hispaniae Rex, Inoiosae Marchioni apud se accusato permisit successorem postulare: ut abite Mediolani


page 404, image: s404

praefecturâ, non pelli videretur: eâ ratione suae et ministri famae consulens. [Note: Possevin. hist. Monferr.] P. Celerem Nero Caesar, accusante Asiâ, quia absolvere nequibat, traxit senectâ donec mortem obiret. [Note: Tac. 13. ann. 33.]

L. Volusius egregiâ famâ concessit]

quanquam apud malum principem noon minus periculum sit ex magna fama, quam ex mala. [Note: Tac. agric. 5.]

Praecipuaeque opes]

quae apud tyrannum pro crimine sunt. [Note: Tac. 1. hist. 2.]

Inoffensa tot Impp. malitia]

quod quâ dexteritate, quibusque artibus contingat, Cn. Agricolae soceri sui [Note: Agric. c. 42.] et Manii Lepidi [Note: 4. ann. 20.] exemplis docet Tacitus.



page 405, image: s405

Longa huic Pomponiae aetas, et continua tristitia]

[Note: Cap. XXXII.] Quibus parallelas historias annotare volupe est, cum hac Pomponia Isabellam Aragoniam Mediolani Duci nuptam haut inepte contendent. [Note: v. Jov. Elog. Comin. Comment.]

Magnitudine sceleris caetera flagitia obtegebat]

[Note: Cap. XXXIII.] Ut severitatem legum, et flagitiorum poenas evitent facinorosi, suam Principi operam addicentes jussa scelera impigre exequuntur; praeter impunitatem olim admissorum saepe virtuti debita praemia flagitiosis obsequiis adepti. Accidit tamen haut raro, ut perfectô demum scelere principes magnitudinem ejus intelligant; [Note: Tac. 12. ann. 10.] et graviorum facinorum ministros tanquam exprobrantes adspiciant, [Note: Tac. 14. ann. 26.] puniantque. Quod argumentum tractavi ad primum annalium: [Note: Cap. 6. pag. 31.] et porro tractabo ad XIV. [Note: Cap. 62.]



page 406, image: s406

Aut alienae id potentiae donum habere]

[Note: Cap. XXXIV.] vide Nostra ad XV. Annal. [Note: Cap. 29.]

Armenii ambiguâ fide utraque armam invitabant etc.]

De iisdem Tacitus, secundo Annalium. [Note: Cap. 56.] Ambigua gens ea antiquitus, hominum ingeniis, et situ terrarum; quo nostris provinciis late praetenta penitus ad Medos porrigitur: maximisque imperiis interjecti, et saepius discordes sunt; adversus Romanos odiô, et in Parthum invidiâ. Similia de Armeniis tradit Ammianus Marcellinus vicesimo septimo, et tricesimo historiarum. Ego in Omissorum libro secundo [Note: Lib. 2. verb. Ambigua gens antiquitus etc.] iis Hungaros Transylvanos, Moldanos praeterea et Valascos comparavi. Postremo omnes omnino populos, principesque, istô terrarum positu, quem hîc Tacitus notat, ut finibus et limito, ita animis quoque utrinque varie fovere, et consilia amicitiasque


page 407, image: s407

prout conducit, hinc inde transferre, certissima observatione constat. Germaniae Principes, interque illos Serenissimus potissimum Saxoniae Elector, nunquam adeo arcto foederis, amicitiae, obsequii vinculo domui Austriacae adhaeserunt, ut a Suecia ac Gallia affulgentem recuperandae libertatis spem excluserint: nunquam tamen novorum foederum religionem, alienaque commoda, antiquae erga Austriacos reverentiae, suae utilitati, pacique et tranquillitati publicae praetulerunt. Quod praeter Henrici II. Galliae Regis cum Protestantibus, [Note: Sleidan. Thuan.] etiam superiorum annorum cum Gallis Suecisque pacta foedera clare demonstrant. Eundem animorum habitum in Italiae principibus deprehendere licet: quorum arma, foedera, amicitia, Hispanis aeque ac Gallis semper ambita, illi perpetuo prompta parataque erunt, quem praesentis status, pacisque ac quietis studiosiorem, proferendique imperii minus


page 408, image: s408

curiosum credent. Nunquam igitur vel Mediolanô Gallos potiri, vel Casale retinere, neque vicissim Hispanos novis incrementis grandescere aequo animo patientur Itali. [Note: Guicciardin. passim. Galeat. Guald. 14. hist. p. 957 et seqq. p. 987. et seqq. et lib. 11. hist. p. 722. et seq.] Inter Italiae Principes praecipui Sabaudiae Duces, Italiae janitores, provinciarum situ, et sangumis vinculo Gallis aeque Hispanisque nexi semper amicitias sibi utiles secuti sunt; nunc harum, nunc illarum partium. [Note: Vide Marchian. Virgil. Malvezzi. in histor. anni M. DCCXXXIX. pag. 23. et seqq. Galeat Guald. 10. hist. p. 635. et seqq. et p. 648. et seq. et p. 676. Possevin. in histor. Monferr. passim. Capriat. in hist. passim.] Sabaudis ut viciniâ ita consiliis proximi Rhaetorum populi, infidam Gallorum juxta ac Hispanorum amicitiam experti, eam semper expetunt, quam contra potentioris vim ac insidias sibi conducere arbitrantur; ad alterum transituri, quoties exutâ patroni curâ praedonis animum alter induerit. [Note: v. Guald. 13. hisp. p. 843. et seq. Henr. Duc. Rohan. Apolog.] Postremo, quantum belli regnique ratio in animis hominum possit, etiam foederatarum Belgii provinciarum exemplo constat: quae superioribus annis, cum Lovanium sociis exercitibus obsideretur, [Note: Ann. 1635. v. Guald. 10. histor. pag. 658.] et nuperô tractatu Monasteriensi


page 409, image: s409

plus a foederatis Gallis, quam ab Hispano hoste sibi metuentes, cum hoc quamvis multa clade attrito, debilitatoque pacem facere, quam cum illis victoriarum cursum insistere maluerunt.



page 410, image: s410

Corbuloni plus molis adversus ignaviam militum, quam contrae perfidiam hostium erat] [Note: Cap. XXXV.] De disciplinae militaris usu, necessitate exemplis plurima passim congesserunt, et queis belli ac armorum peritia, [Note: Leo Imp. Imperial. Cinuzz. Senens Bernardin. Mendoza. Henricus Dux Rohan.] et qui literarum tantum gloriâ valentes etiam ad hoc argumentum ingenium curamque extendere voluerunt. [Note: Val. Max. 2. c. 7, Besold. de bell. c. 7. Boter. 9. della rag. distat. 10. Phil. Camer. in Medit. hist.] Mihi civiles tantum ac pacis artes excolere perpetuo propositum fixumque erit. A quo tamen proposito alienum non erit, Pauli Jovii judicium, causam, cur nostri seculi duces antiquis concedant, corruptae disciplinae tribuentis, ipsius verbis adscribere. [Note: 1. ex lib. 1. de vita Consalvi.] Quod si Romana res, inquit, stetisset incolumis, veterisque militiae disciplina adhunc usque diem incorrupta pervenisset, nec interea dirae factiones, quas barbarus hostis invexit, mentem cunctis eripuissent, nulla profecto collata huic nostrae, vel militum vel ducum ferocior aetas extitisset. Etenim vigentis Reip. atque ipsorum Augustorum inexhaustae opes, felixque ille et salutaris


page 411, image: s411

Italiae consensus, mediocribus saepe viris, qui vel sorte magistratum iniissent, admirabiles victorias, triumphosque pepererunt. At nostrae tempestatis imperatoribus aliam rerum faciem infensissimi seculi fortuna prorsus ostendit: quibus saepenumero suum militem in officio continuisse aliquanto difficilius fuit, quam hostes periculosis Martis opibus devicisse. Adeo enim militarem disciplinam vel tenuitate opum Italiae, importuna Regulorum multitudine laborantis, vel diuturno exitialis negligentiae morbo affectam prostratamque conspicimus, ut jam ea ab externis gentibus imitatione parum decorâ, postquam fatali desidiâ concedimus, repotenda videatur. Nam si, quo militum obsequio, qua centurionum, praefectorumque religione, quâ imperatorum severitate constiterit, animo reputare velimus, paucos certe verorum militum nomine dignos esse censebimus. Inveteratô namque fatiscentis hujus


page 412, image: s412

seculi vitio, si qui sunt ingenui, vel a mediocri fortuna non ignobiles, qui vires atque animos militiae idoneos afferre videantur, ii ante omnia pedibus stipendia merere, quod multo gloriosius majoribus fuit, longe turpissimum ducunt, quô fit, ut ex pessimo, servilique genere hominum, legiones conscribantur, temerario potius impetu, quam certâ ratione pugnaturae; aut ignaviâ turpique flagitio proditurae ducem in cujus manu atque consilio gerendi belli fumma constiterit. Nec id mirum videtur, cum milites linguarum ac morum varietate dissimiles non unum omnes militandi finem respiciant; nec sensibus inter se conjungi, nec a ducibus regi possint; nisi vim imperii, quod reverentiâ, quam severitate validius semper fuit, atrocibus exemplis, praesentibusque suppliciis, foedatâ saepe nominis majestate experiantur. Quis enim vel divinae virtutis imperator rem bellicam ratione gubernaverit, cum milites acceptô


page 413, image: s413

stipendiô saepe transfugiant, opus militare detrectent, in agmine praedentur, in castris nec vini, nec obsonii quidem recentis desiderium patienter ferant; atque in acie demum canente classico instanteque hoste stipendium flagitare non erubescant? Porro quis levissimâ saepe de causa consternatis, quis contumacibus, quis seditiosis desertoribusque pepercerit? Quis haec unquam militum errata, praenuncia calamitatis et cladis, ingenio, prudentiâque correxerit? Per has ergo labantis disciplinae difficultates nostrae tempestatis ducibus, aerumnoso quodam labore fuit eluctandum: ita ut nulli sit dubium, quin innatae eorum virtuti, et ad summum proculdubio bellicae laudis fastigium contendendi, eae plurimum offecerint. etc.



page 414, image: s414

Pace longâ segnes]

Pax longa frangit, enervat, evirat animos, et Luxum virtuti subrogat. Prudenter poeta:

Nunc patimur longae pacis mala: saevior armis Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem.

Longam pacem, opes et luxum magnarum urbium, populorumque ruinas praecedere illarum, quae Burgundiae Ducibus olim parebant, gentium exemplo docet Cominaeus, primo Commentariorum: qui praeterea alibi [Note: 1. Comment. 7.] sapienter monet, postquam Principes longo tempore omnium rerum affluentiâ et prosperitate usi, ad animum minime revocant. Dei beneficentiâ ista provenire, Numen ingratitudini castigandae bella immittere.

His consequens est, necessariam belli meditationem etiam in pace esse: et Principem sine bello quidem, nunquam sine


page 415, image: s415

armis esse debere: qua de re alibi [Note: hypomn. 1. et Not. ad 4. ann.] dislerui, et porro disserendi locus erit, ad XV. Annal. [Note: Cap. 1.]

Pertinet huc, quod pariter alibi [Note: Not. ad 1. ann. pag. 134. et seqq.] monuimus, quibusdam principibus inter artes infringendi ferociam subjectorum fuisse, arma adimere, duella prohibere, contra literarum studiis, voluptatum illecebris, ac vitiorum delinimentis imbuere: quo sensu apud Tacitum [Note: 4. hist. 64.] ex Germanis quidam dixit, Romanos plus voluptatibus adversus subjectos, quam armis valere.

Postremo Turcarum quoque mos huc spectat, quô desultoriô quodam studio nunc hunc nunc illum subito lacessunt; quod, ubi aliquod operae precium fecerunt, mox alio transferunt: cujus consilii rationes explicare me, memini ad 1. Annal. [Note: pag. 60. et seq.]



page 416, image: s416

Exemplum omnibus ostendere]

Quantum exempla principum ducumque in animis subditorum ac militum valeant, quia a Florilegulis omnibus tractatum cst, ego dictum dicere nolo.

Remedium severitate quaesitum est]

Vide mea ad XI. annal. [Note: Cap. 18.]

Vsu salubre et misericordiâ melius apparuit]

Asperô enim et abscissô castigationis genere militaris disciplina indiget: quia vires armis constant: quae ubi a rectô tramite desciverunt, oppressura sunt, nisi opprimantur. [Note: Valer. Max. 2. c. 7.]

Antiochum Regem monet, proximas sibi praefectur as petere]

Frequentissima et utilissima solertia est, hostem hosti suo suscitare: quâ arte avorum memoriâ maxime valuit Ludovicus XI. Galliae Rex. [Note: Comin. passim.] Etiam qui ipsi hostilem animum minime profitentur, metu forsan,


page 417, image: s417

an quia aliis bellantibus belli exitum expectare tutius putant, pecunia, armis, consilio instruunt audentiorem; clam quidem ac veluti dubitantes inter initia, uti ancipitia, et fortassis culpae obnoxia; caeterum ubi res ex voto procedunt, victoris nomen non erubescendum ipsi quoque palam agnoscunt. Elizabetha Angliae Regina Casimirum Palatinum ad bellum Belgicum instruens, per speciem auxilii ipsa Belgio inhiare, credebatur. [Note: Strada de bell. Belg. lib. 11.] Senatus Venetus saepe alias, et postremô bellô Monferratensi Mantuani primum, dein Sabaudi inopiam numis sublevavit: minori suo detrimento putans hostem in alieno distineri, quam e suo repelli; simul indubitatum habens apud illum belli pacisque arbitrium futurum, qui exercitus procul a suis finibus sustentasset. [Note: Possevin. hist. de bell. Monferr.] Nuper denique Galli cum ipsi metu, an verecundiâ? victricia Austriacorum arma in se provocare nollent, Gustavum Adolphum Sueciae Regem, sui et


page 418, image: s418

futuri seculi sine vitio monstrum Austriacis hostem adornarunt.

Pharasmanes interfectô filiô Rhadamistô]

Nota, qui patruum, socerum, sororem et uxorem occiderat, occiditur a patre.

Discite justicîam moniti et non temnere Divos!

Quia causâ quam vi agere mallent]

Quae hîc Tiridates, ea Vologeses iisdem pene verbis postea testatus fuit; aequitate quam sanguine, causa quam armis retinere parta majoribus voluisse: et modestiae famam neque summis mortalium spernendam esse, et a Diis aestimari [Note: Tac. 15. ann. 2. p. 184.]

Satis comperto, Vologosen defectione Hyrcaniae attineri]

Ad hunc locum Scipio Amiratus [Note: Lib. 13. c. 7.] praeceptum tradit, versô in unum hostem bello, cum caeteris pacem


page 419, image: s419

aut inducias habendas esse, quod ego quoque alibi monui. [Note: Not. ad 1. Annal. 10. pag. 65. et seqq. et ad lib. 12. c. 32.]

Quia commeantibus invicem nunciis etc.]

De his quae ad pacis tractandae artem et solertiam pertinent, videsis, quae notabimus ad XV. annal. [Note: Cap. 5.]

Posse illi regnum stabile. et res incruentas contingere, si omissâ spe longinquâ et serâ, praesentem potioremque sequeretur]

Id alibi [Note: 1. ann. 2.] Tacitus appellat, tuta et praesentia, quam vetera et periculosa malle: et, omissis praecipitibus tuta et salutaria capessere: [Note: 15. ann. 29.] Et contra [Note: 4. hist. 74.] contumaciam cum pernicie, quam obsequium cum securitate malle et alio loco: [Note: 2. hist. 86.] pro certis et olim partis nova, ambigua, ancipitia malle. Fidissimum sane, neque hostile consilium Corbulonis fuit, precibus Caesari extorquere, quod armis Tiridates nequibat. Cui illud


page 420, image: s420

affino est, in controversiis et litibus cum vicinis, potentiâ praevalidis, tutissimum esse, partis cessione transigere: nec unquam dispendiosum credere, pecuniâ aut aliquot oppidorum jacturâ pacem redimere. Nam praeterquam, quod caetera firmantur, etiam bellum vitasse, omnem impensam facile compensat. Fac enim tuis aut sociorum armis aemulum aperto bello submoveri posse, ne sui juris faciat tuam ditionem: quo minus tamen perpetuo exerceat, laceret, perdat, fructusque ac reditus in militem, arces, exploratores, commeatum, tormenta absumere necesse sit, facere non possunt. Plane nocessum est, ut qui domi suae bellum habet, omissa pagorum, et plerorumque oppidorum cuia ad duorum aut trium locorum tutelam omnes vires contrahat. Compositis contra rebus, non ut inter suspectae fidei vicinos, praesidiis, non milite opus: securi et nullis impensis delibati reditus, vita ipsa non solicitudine


page 421, image: s421

gravis, non curis anxia erit. Superioribus annis Francisco Mantuae Duci suadebant plerique, duraturas perpetuo vexationes, et paratas in omnem posteritatem a Sabaudo socero insidias notabili licet controversi Monferrati portione redimeret, quo caeteris securitas esset, et tuta in posteros provinciae possessio transiret. Esse, quae levi imminutione finium concedi possint, divulsa a reliquo corpore, et ad quae nisi per hostilem agrum accessus pateret, nec ex his fructus nisi tenuissimos. Etiam labare subditorum obsequium distantiâ, et, quoties urgerentur, parato in vicinum receptu. [Note: 4. hist. 74.] At Franciscus non opibus, non viribus neque milite Sabaudo par, cum nutrire noxia cunctatione sua discrimina, quam consulere domui potius haberet, sibi posterisque maximorum malorum author fuit: quae praecipuâ prudentiâ in historiarum libris exequuti sunt Petrus Joannes Capriata, et Antonius Possevinus. [Note: 2. hist. 86.]



page 422, image: s422

Placitum dehinc, quia commeantibus invicem nunciis nihil in summa pacis proficiebatur, colloquio ipsorum tempus locumque destinari]

Quomodo ipsos Principes colloquiis, quando per ministros transigere negocia utilius sit, tractabo, si Deo videbitur, ad quintum decimum annalium. [Note: Cap. 29. p. 242.]

Prior Corbulo]

Vide Nostra ad secundum Annal. [Note: p. 252. et seqq.]

Neque commeatibus vim facere potuit]

De solertia expediendorum impediendorumve commeatuum videndi Jo. Boterus [Note: 6. dellarag. distat. 12.] Scipio Amiratus, [Note: 13. disc. 5.] et qui omnes belli artes percalluit, Henricus Dux Rohanus. [Note: lib. de bello. cap. 16.]



page 423, image: s423

Tiridates [transcriber, in the print: Tridates] pudore et metu]

Negligere urbis obsessae salutem famam ducis ac partium imminuit. Quae ratio tanti saepe fuit, ut cuncta in aleam et praecipitium dare magni duces maluerint, quam suo in conspectu magnam aliquam urbem obsideri, capique. Isto argumento Alphonsum Lusitaniae Regem Ferdinando et Isabellae Regibus adversi Proceres Hispaniae ad Burgensis arcis obsidionem solvendam hortabantur: si castellum istud, a quo tanquam a capite Hispaniae regnum Castella cognominetur, in hostium potestatem perveniret, actum esse de Lusitanica factione: cum utriusque partis fautores, in hoc unum certamen oculos conjecerint, inclinaturos omnes ad victorem studia sua. [Note: Nebriss. histor. dec. 1. lib. 4.] Istam ob rationem, captis superioribus annis Ratisbona, et Donaverdâ a Caesarianis, obsessâque Nôrlinga, Suecicarum partium fortunam, cujus famam senescere videbat, in casum darevoluit (et revera dedit, celebri, sed infelici commissâ pugna) Bernardus Saxoniae Dux,


page 424, image: s424

reclamante quamvis, neque eam rationem probante Gustavo Hornio. Accedunt saepe circumstantiae, quae pondus addunt: ut cum Tacitus alicubi ad famam partium pertinuisse ait, duci hostium ereptam patriam: quod Protestantium bellô, Augusta Vindelicorum, Augustanae Confessionis incunabulis nobilis civitas a Carolo V. Imperatore capta fuerat.

Viae pariter et pugnae composuerat exercitum]

De modis secure conducendi per hosticum militis, vide, quem paulo ante laudavi, Henricum Ducem Rohanum libello de bello, capite qumto.

Artaxatis ignis immissus: deletaque et solo aquata sunt: quia nec teneri sine valido praesidio etc.]

Uti Status, ita Belli Ratio principibus ducibusque nostri aevi perpetuo in ore est: qua pleraque crudelitatis atque injustitiae famam incurrentia aut commendant, aut excusant. Idque vocabulum cupiditati nostrae patrocinium


page 425, image: s425

repertum, raro minus late, quam hanc patere, verissime incomparabilis Heinsius dixit [Note: Hist. Sylv. Ducis.] Exemplum antiquitas praebuit, quae loca, quae ob magnitudinem moenium sine valido praesidio teneri nequibant, igne immissô, vel aliter solô aequabat. [Note: Tac. hîc.] Cui similc est, quod Tacitus de Uspensibus refert, [Note: Tac. 12. ann. 17.] veniam liberis corporibus orantibus, servitii decem millibus oblatis, quia trucidare deditos saevum, tantam multitudinem custodiâ cingere arduum; aspernatos Victores condicionem; ut belli potius jure caderent. Humanius est, mitiusque, mediocria civitatum spatia impositô praesidiô retinere, arma civibus adimere: vel, ubi locorum amplitudo, et habitatorum numerus securitatem praesidii morantur, subrutis moeniis ac munimentis, civibus animos, hosti commoditatem, ac nocendi occasionem demere. Utriusque plura exempla in bello Senensi notat Jo. Baptista Hadrianus duodecimo et tertio decimo


page 426, image: s426

historiarum. Constantinus Imperator deditos jussit arma ponere: et quia tanto numero tot] vincula, quae continere militares et paulo ante armatas manus possent, deerant, de gladiis eorum gemina manibus aptari claustra jussit: ut servarent deditos gladii sui, quos non defenderant repugnantes. [Note: Incert. Paneg. Constant.] Verum non in ista tantum captarum urbium, sed et pluribus aliis rerum negociorumque speciebus saepius comprobatum est, regnandi rationem a justitiae regula ingenti divortio abire. Insigne inter alia, quae sibi potentiores arrogant, jura est, quo minores, quibus munita oppida, arces, castella tenentur, nullae tamen idoneae ad vim hostilem arcendam vires opesque sunt, ad cessionem ejusmodi locorum vel invitos adstringunt. Quomodo Carolus V. Imperator Cosmi Medicaei suasu Appianos Plombini dominos, ne scil. Galli locô potirentur, ex arce in oppidum


page 427, image: s427

reluctantes, querentes, Deum hominumque fidem obtestantes emigrare coëgit. [Note: Joh. Bapt. Hadrian. 5. et 6. hist.] Superioribus annis Mantuani Ducatus successione Carolum Nivernium Caesar et Hispani arcuerunt; nullis aliis causis, nisi quod principem Gallico ingenio imbutum Mediolano vicinum habere non conduceret. Possessionem regni Bohemici â Friderico Palatino usurpatam injustissimam fuisse, nec illi, qui ejus auctores fuerunt, nunc negare possunt. Neque tamen unquam commodior occasio fuit minuendae potentiae Austriacae, si majorem Galliae et Angliae Reges, ac Germani Principes utilitatis quam justitiae rationem habuisset. [Note: Duc. Rohan. de l'interest des Princes part. 2. c. 6.] Igitur dum flagitio participare abnuunt, Austriacam potentiam, Germaniae gravem, in majus provexêre. Quod si uti occasione voluissent, justitiae et aequitati satisfactum minime fuisset. Ferdinando II. Imperatori post debellatos in Imperio hostes suos nec in armis persistere


page 428, image: s428

justitiae, nec dimittere exercitus regni et potentiae servandae ratio permittebat. Postquam Elect orum precibus cedens exauctoravit militem, statim Gustavus Adolfus et qui metu ac terrore hactenus continebantur, in ultionem consurrexerunt. Quanquam et alius Caesaris error fuit, qui res ejus pessumdedit: quem supra tetigi ad XII. annal. [Note: Cap. 32.] Militabat superioribus annis eidem Ferdinando Imperatori Eduardus Pragantinus, Joannis, qui Lusitaniam Hispanis nuper subtraxit, frater, egregiâ fortitudinis et fidei laude. Aberat Eduardus non a consiliis modo, sed a notitia quoque rebellionis, et pervenerat fama motarum in Lusitania rerum ad ministros in aula Caesarea Hispanicos, priusquam Eduardus quicquam inde rescisceret. Igitur illi, Joannis infirmae aetatis liberos, et solum recentis potentiae munimentum Eduardum reputantes, Caesarem aggrediuntur, metum, pericula, et unum istorum remedium ingerentes, carcerem et vincula. Renuebat


page 429, image: s429

Caesar pro egregia tot annis sibi praestitâ fide, nefandam ingratitudinem reddere, et sccleri debita supplicia innocentiae irrogare. Neque sufficiebat animus saevitiae, ni Hispani Didacum Chirogam, Capucinum, Imperatricis conscientiam regere solitum subornassent, qui sine Numinis oftensa pro regni salute Injustum esse licere tandem Optimo Principi persuasit; indignantibus plerisque, leges hospitales, fidem publicam, libertatem Imperii Germanici Hispanorum crudelitati posthaberi. [Note: Victor. Sir. tom 1. lib. 2. hist.]

Terribilis ac vaenalis]

[Note: Cap. XLII.] Id genus hominum, vel noxiarum potius bestiarum


page 430, image: s430

ingenium, mores, artes depinxi ad 1. annal. [Note: p. 162. et aliquot. seqq.]

Extrema senectâ liber]

Nam istâ aetate et fortissimum est potentioribus maledicere et tutissimum: quorum ira materiam saeviendi perquam exiguam habet, parvulum vitae tempus ablatura. [Note: Valer. Max. 6. c. 2. ubi vide exempla de Helvio Mancia Formiano, et M. Castricio.]

Studiis inertibus, et juvenum imperitiae suetum]

Vide quae supra ad hunc librum. [Note: Cap. 14.]

Omnia potius toleraturum, quam veterem ac diu partam dignationem subitae felicitati submitteret]

Insitum quippe mortalibus est, recentem aliorum felicitatem aegris oculis introspicere; modumque fortunae a nullis magis exigere, quam quos in aequo vidêre. [Note: Tac. 2. hist. 20.]



page 431, image: s431

Omemque Claudii saevitiam Suilio objectabant: Et: Puniendos rerum atrosium ministros]

[Note: Cap. XLIII.] Vide Nostra ad primum Annalium; [Note: p. 31.] et quae illis addemus ad decimum quartum. [Note: C. 62.]

Filio et nepti pars concedebatur]

Scripsit Jul. Paulus JC. librum singularem de portionibus, quae liberis damnatorum conceduntur, cujus fragmentum in Pandectis extat: [Note: l. 7. D. de bon. damnat.] et transferenda sunt in hunc locum, quae Henricus Valesius, Vir doctissimus notavit ad Ammianum Marcellinum. [Note: pag. 381.]

Pontiae amore vaecors]

[Note: Cap. XLIV.] Quibus similes historiae placent in miraculum et stuporem legentium vel fictae vel exornatae, iis tragicarum narrationum scriptores, Bandellum, Belleforestum, Rossetum, Boccacium et Gyraldum in Hecatommythis adire licet: quibus addi poterit Guicciardinus tertio historiarum


page 432, image: s432

de Duce Candiano et Cardinali Valentino, et in fine sexti de Hippolyto ac Julio Atestinis.

Huic mulieri cuncta alia fuêre, praeter honestum animum]

[Note: Cap. XLV.] Poppaeae nondum Augustae, ejusque morum exemplar expressit superiori seculo in Aula Gallica Diana Valentina: cujus supra ad librum XII. [Note: Cap. 7.] mentionem feci.

Maritos et adulteros non distinguens: neque affectui suo aut alieno obnoxia, unde utilitas ostenderetur, illuc libidinem transferebat]

Adulteria in aulis potentiae quaerendae aut servandae instrumenta haberi, docui ad tertium [Note: Cap. 7. p. 374.] et duodecimum [Note: C. 25.] annal.

Ac si eâdem feminâ potirentur, id quoque vinculum potentiam ei adjiceret]

[Note: Cap. XLVI.] quod contra vertit. Nam dejectus familiaritate suetâ, post congressu et comitatu Otho: et postremo, ne in urbe aemulatus


page 433, image: s433

ageret, provinciae Lusitaniae praefectus fuit. [Note: Tac. 13 ann. 46.] Qui maritum lenonem volebat, eundem corrivalem non ferebat. Adde quae ad quintum decimum notabo. [Note: C. 68.]

Provinciae Lusitaniae praeficitur]

Pervulgatam Aulae calliditatem, invitos aut suspectos legationum aut alîus honoris specie amoliendi ad secundum Annal. [Note: Cap. 42. p. 334.] notavi. In Aulis proximi favori et praemiis sunt, qui sub oculis principis perpetuo agunt. In Rebuspub. illorum potior condicio est, quibus administrandis provinciis larga opum quaerendarum seges obtingit. Neque tamen perpetuam istam, et sine exceptione distinctionem asseruerim. Nam et in Aulis alia distinctione res expedienda est, ut qui primum, aut a primo proximum in gratia principis locum, et rerum arbitria obtinent, nunquam locô pelli aequo animo ferant; caeteri, qui non in


page 434, image: s434

summo consistunt, provincias, et legationes non inviti sortiantur: et vice versâ in Rebuspub. quoque praestantes viros pravis consiliis obstaturos ae externas administrationes civitatibus suis extrudi haut insolens est. Quomodo P. Clodius sub honoroficentissimo ministerii titulo M. Catonem a repub. relegavit, quippe legem tulit, ut is quaestor cum jure praetorio, adjecto etiam quaestore mitteretur in insulam Cyprum, ad spoliandum regno Ptolomaeum. [Note: Vellej. Paterc. 2. hist. 45.] Geminum huic artificium est, praetextu aetatis ac laborum, et benevolentiae domum remittere, quorum Aulam pertaeduit. Ita Annam Momorantiam Francisco et Henrico II. Regibus carissimum, Franciscus II. matris Catharinae et Guisiorum instinctu, qui virtutem ac prudentiam viri, uti novae potentiae adversam aderant, metuebantque, ex Aulâ dimisit; senio et meritis id se tribuere asserens. Aetatem istam non ultra laboribus atterendam, maximis tantum rerum


page 435, image: s435

momentis seponi debere. Fixum Regi esse, non ut ministrum negociis fatigare, sed patris instar colere. [Note: Henr. Davil. 1. bell. civil.]

Sunt, qui variis causis ipsi Aulâ se subducunt: de quibus alibi disserendi locus erit. [Note: ad lib. 14. c. 53.]

Suspectabat Cornel. Syllam, socors ingenium ejus in contrarium trahens, callidumque et simulatorem interpretando]

[Note: Cap. XLVII.] Et istud olim a me notatum [Note: ad 3. ann. 39.] memini, somni et inertiae ostentatione quosdam magni ingenii et magnae fortunae pericula effugisse; et multis segnitiem pro sapientiâ fuisse. Quae tamen simulatio tunc tantummodo tuta est, cum creditur. Nam postquam intelligitur, periculum accelerat. Nero socors Syllae ingenium in contrarium trahebat. Domitianus Titi fratris mitiorom naturam contra interpretabatur. [Note: Tac. 4. hist. in fin.] Guisiorum et Ligistarum factio Henrici III.


page 436, image: s436

Regis affectatam sub religionis exercitiis et deliciis aulicis incuriam suspectantes, praevenire imminentia pericula quam praeveniri maluerunt. [Note: Davila 6. et 7. hist.]

Quem metum Graptus etc. intendit]

Rimari metus principis et intendere, sycophantismus est: quem ex latebris produxi supra ad hunc librum. [Note: C. 19.]

Despecta et nullius ausi capax natura]

vide quae notavi ad initium hujus libri.

Illi vim multitudinis, hi magistratuum, et primi cujusque avaritiam increpantes]

[Note: Cap. XLVIII.] Ista rerumpub. omnium, sed magnarum praecipue tinea est, ea labes, et factionum atque dissidiorum radix: hinc certamina potentium, arrogantia nobilium, et avaritia magistratuum; inde plebis insolentia, atque vis multitudinis. Utriusque frequentissima exempla occurrunt in Rebuspub. Romana et Atheniensi, Florentina et Genuensi. Licentiae popularis


page 437, image: s437

praeter infinita alia singulare documentum exhibet Phil. Cominaeus quinto Commentariorum. Totum hoc argumentum utilissimâ subtilitate tractat Macchiavellus libro primo dissertationum ad Livium. [Note: C. 2. 3. 4. 5. 6.]

Quia severitatem ejus non tolerabant]

De factionum remediis ad librum XI. egimus. Illud hîc notandum occurrit, severitatem, et parvis magnisque delictis aeque inexorabilem, magis exercituum ductoribus, quorum abrupta, neque interpretationem recipientia sunt imperia, convenire, quam magistratibus, provinciarumque rectoribus; qui aequa juris administratione, atque moderatione plura quam vi exequuntur. Differentiam istam eleganter explicat in Satyricis commentationibus Trajanus Boccalinus. [Note: Cent. 1. c. 12. et cent. 2. c. 63.] Exempla infeliciter per asperitatem, ac saevitiam administratae provinciae sunt in recenti historia Dux Albanus in Belgio. [Note: Hieron. Conestag. Nic. Burgund. Fam. Strada in hist. Belg.] et Sobolla Gallus apud Mediomatrices. [Note: Petr. Matthae. 6. histor.]



page 438, image: s438

Datâ praetoriâ cohorte: cujus terrore et paucorum suppliciô rediit oppidanis concordia]

Inermes leges, jussaque praesidio destituta vana plerunque sunt et effectu carentia: quia apud plerosque plus poenae metus quam obsequii amor potest. Eodem planemodo, quô hîc Puteolani, alibi [Note: Tac. 4. hist. 3.] Campania discordibus municipiorum animis composita memoratur, missô Lucilio Basso cum expedito equite, et statim visô milite quies. Genuâ (quae tunc Francisci juris erat) per factiones tumultuante missus a Rege Philippus Ravestenius cum CL. equitibus, et DCCC. peditibus; sed inutili remcdio; quia malo impar erat. [Note: Guicciar. 7. hist.] Cosinus Medices Pissoriensium in Cancellarios et Panciaticos divisos animos in concordiam reduci posse rebatur, missô Ludovico Guicciardino, austerae severitatis viro. At is frustra fuit, quia


page 439, image: s439

milite destituebatur. [Note: Jo. Bapt. Hadrian. 1. hist.] Florentinâ Rep.in Nobilium et Plebejorum factiones scissâ, invalidô contra potentiores legum auxiliô, Vexillifer Justitiae creatus fuit; eique sub XX. signis mille cives attributi, qui justitiae et innocentiae praesidio essent. [Note: Macchiav 2. hist. Flor.]

Magnarum rerum curam noon dissimulaturos qui animum etiam levissimis adverterent]

[Note: Cap. XLIX.] Fallitur Paetus. Verius est, et experientiâ comprobatum, magnarum rerum curae non sufficere, qui animum etiam levissimis advertunt. Id quod, si Deo videbitur, alibi docebo.

Dissolutionem imperii docendo, si fructus, quibus Resp sustineretur, deminuerentur]

[Note: Cap. L.] Nam neque quies gentium sine armis, neque arma sine stipendiis, neque stipendia sine tributis haberi queant. [Note: Tac. 4. hist. 74.]

Vt ratio quaestuum et necessitas erogationum inter se congruerent]

Quippe nulla tributa


page 440, image: s440

legitima sunt, nisi quanta necessitas erogationum requirit: nulla erogatio justa, nisi quam quaestuum, redituum, tributorumque modus permittit.

Ergo edixit Princeps]

[Note: Cap LI.] Nota cautiones temperandis, fraenandis que publicanorum fraudibus. I. Ut leges cujusque publici, et quantum quaeque merces vectigalis nomine penderent, occultae ad id tempus, publice prostarent. II. Ne omissas petitiones ultra annum resumerent. III. Magistratus jura adversus publicanos extra ordinem redderent. IV. Militibus immunitas servaretur. Addenda ob rei similitudinem, quae coercendis negociatorum cupidinibus in Senatu Mantuano, Ludovico principe coram, aliquando agitata scribit Antonius Possevinus, quarto historiae Matuanae. Qui avaritiam insectabantur, inter paucos quaestum et opes, atque universa libidine vendentium transigi querebantur. Interesse reipub. ut justô precio necessaria comparentur, id nullâ mercatorum modestiâ, sed legum authoritate obtineri


page 441, image: s441

posse. Quod si iis indulgendum sit, qui terrâ marique disjecti, peregrinas urbimerces inferrent, illos saltem cohercendos, qui domi nata summâ securitate ac minimâ impensâ illata civibus intolerabili prccio vendunt. Negociatores contra veteri usu nitebantur: quô cuique licitum fuisset, rem suam, quanti libuisset, distrahere. Neminem ad emendum cogi, plurima luxum ac ornatum spectare: quae ut noon haberi citra damnum sit, ita comparari absque vendentium injuriâ deceat. Crudas hyemes, exercitas aestates, maria, flumina, latrones, naufragia, labores, et ex mercibus ipsis dispendium, putredinem, corruptionem, difficiles ac morosas distractiones suô pretiô aestimanda. Princeps mercandis alimentis modum imposuit, quô venditores perpetuo uterentur: peregrina, quae non necessitati, sed luxui comparabantur, mercatorum arbitrio permisit; ut saltem pretii magnitudine bona paterna haurientes, modestius ambirent.

Brevi servata, dein frustra habita sunt]


page 442, image: s442

Ut aliarum rerum, ita legum quoque acria initia sunt, incuriosus finis: [Note: Tac. 6. ann. 17.] et nova jura saepe constituuntur, ostentui magis quam mansura. Quo sensu Tacitus XII. Annalium de Mathematicis Italiâ pellen-SC. factum ait, atrox et irritum. Atridiculae sunt leges, quae in eadem, quâ sanciuntur, curiâ violantur, et in suis veluti cunis moriuntur. [Note: Tac. 1. hist. 78.] Unde illud Macchiavelli praeceptum deducitur, leges, aliaque de reb publicis privatisque statuta crebro ad sua initia revocanda esse. [Note: v. Macchia v. 3. discurs. 1. Boccalin. cent. 1. c. 5. §. Pietro Crinito. etc. 14. Forstn. Nvt. ad 5. Ann. verb. acrib. ut ferme talia, initiis.]

Temperata apud transmarinas provincias frumenti subvectio]

vide ad intellectum hujus loci Justinianeum Codicem lib. IX. tit. I. II. III. IV. V. XX. XXVI. et XXVII.

Ne tamen segnem militem attinerent etc.]

[Note: Cap. LIII.] Suspectâ pace, aut induciis in certum tempus pactis, dimittere et exauctorare


page 443, image: s443

omnem militiam, minime tutum est. Quamobrem prudentes Principes minorem pecuniae quam militis jacturam rati, non cuivis promiscue missionem dant, sed plerosque sub signis retentos publicae securitati aut necessitatibus invigilare volunt. Ludo vicus Gonzaga senes et bello inutiles, provisis in totam vitam alimentis ad sua dimisit; qui viridi adhuc aevo stipendia facere volebant, praesidio civitatum impositi: juvenes diurno denario, quanquam pax esset, tanquam bello retenti: ut ducendis fossis, expurgando Mincio, dilatandis portubus insudarent. [Note: Possevin. 4. hist. Mant.] Alii, quibus, minuendis sumptibus exercitus partem exauctorare visum fuit, illos dimisserunt, qui stipendiis sueti, ubi opus fuerit, facili negocio iterum in militiam adlegi possunt; retentis, qui difficulter in numeros redituri credebantur. Ita post duodecennales in Belgio inducias factas exauctorati ab Hispanis fuerunt omnes Germani, tanquam mercenariae militiae nunquam defuturi; et retenti Hispani, Itali, Burgundi et Hiberni. [Note: Cardin. Bentivol. Relat.]



page 444, image: s444

Mosellam atque Ararim connectere parabat]

Vide Nostra ad primum annal: [Note: p. 187.] quibus adde irritorum ejusmodi conatuum alia exempla apud Gregorium Richterum [Note: axiom. polit. 306.] Nauclerum [Note: Geverat. 28.] Guicciardinum, [Note: 6. et 15. hist.] Possevinum [Note: 5. hist. Mant.] et Andream Brunnerum. [Note: 3. et 6. annal. Bojor.]

Formidolosum id Imperatori]

Duas ob causas. Nam et magna fama, quam insigni opere perfectô quaesiturus Vetus videbatur, non minus ac mala exitiosa erat: [Note: Tac. Agric. 5.] et studia civium militum, provincialium non ministro, sed principi debentur.

In quantum Germani regnantur]

[Note: Cap. LIV.] Nec


page 445, image: s445

enim Regibus Germanorum infin ta aut libera potestas: et duces exemplo potius quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt. [Note: Tac. Germ. 7.] Et regnô Arsacis acrior Germanorum libertas. [Note: Tac. Germ. 37.] De formâ quâ hodie Imperium Romano-Germanicum continetur, clarissimi viri opinionibus diversi, argumentis, et haut raro conviciis inter se digladiantur; Jo. Bodinus, Theodorus Reinkingus. Jo. Limnaeus, et, qui sub commentitio Hippolyti a Lapide nomine non satis tuto latet. Ego istam litem meam non facio. Illud tamen monendum habeo, vix solidô fundamentô niti, qui tantam controversiam solis exemplis definiri posse arbitrantur. Nam cum illa diversorum temporum non unam Caesarum, ac Procerum sed modo majorem, modo minorem auctoritatem potestatemque demonstrent; nihil aliud inde inferri potest, quam aliis temporibus aliam Reip. Germanicae formam viguisse. Illud in universum observasse mihi videor,


page 446, image: s446

sub potentibus et bellicosis Principibus intentiorem dominationem fuisse; contra sub inertibus, aut invalidis majorem procerum audentiam. Sub Carolo Magno, et Ottonibus regia manus. Unus imperitabat, nullis exceptionibus, non precario jure parendi. Postquam versa rerum facies, et Henrici Fridericique cum Pontificibus Romanis dissidere coeperunt, Principum haut pauci Caesaribus fidem et obsequium vendentes, immunitates extorquebant; quisque sibi; et quo sociis potentia niteretur, etiam aliis.

Rodolfus Hasburgius modicis initiis, contra Ottocari ferociam, liberis quoque provehendis favorem sibi procerum conciliaturus; Carolus IV. Imperium Venceslao filio ambiens, omnia principibus largiebantur. Quae ad Carolum usque quintum hujus nominis duraverunt: qui [Gap desc: Greek word(s)] , quam postea Ferdinandus II. exaedificasse videbatur, prima fundamenta denuo jecit. Quo jure, quave injuriâ istae rerum


page 447, image: s447

mutationes contigerint, meum non est judicare. Credo tamen, rem duobus Taciti oraculis absolvi, quorum primum est, saepe possessores diutinâ licentiâ et injuriâ, quasijure et aequo niti. [Note: Tac. 14. annal. 18.] Alterum: nova et recentia jura in vetustatem consuetudine verti. [Note: Tac. 4. hist. 65.] Certam reip. formam dedisse, et sua Caesari, sua Electoribus caeterisque Ordinibus assignasse jura, cunctaque suis veluti finibus, limitibus, atque terminis, tollendis in futurum aut praecavendis litibus distinxisse videtur Pax nuper Monasterii et Osnabrugae sancita. Sed et illa, ut cuncta humana, durabit, quam diu necessum erit. Nam delecta ex pluribus et constituta Reip. forma, qualis illa Monasterii procusa, laudari facilius quam evenire, velsi evenit, haut diuturna esse potest. [Note: Tac. 4. ann. 33.]



page 448, image: s448

Nero civitate Romanâ ambos donavit; Frisios decedere agris jussit]

Ita hodie que mos obtinet, etiam hostium, et illorum, qui hactenus amici bellum nobis denunciant, aut quibus nos bellum denunciamus, legatos abscedentes donis ac muneribus prosequi.

Pulsi a Chaucis, et sedis inopes tutum exilium orabant]

[Note: Cap. LV.] Quibus ex causis populi patriis sedibus relictis alias terras occupent, docet Macchiavellus secundo dissertationum [Note: Cap. 8.] et primo historiae Florentinae. [Note: ab init.] Quo pertinet elegantissimus Q. Septimii Tertulliani locus, libro de Anima. [Note: Cap. 39. edit. Rigalt.] Invenimus, inquit, apud commentarios etiam humanarum antiquitatum, paulatim humanum genus exuberasse, dum Aborigines, vel vagi, vel extorres, vel gloriosi quique occupant terras, ut Scythae Parthicas, ut Amyclae Peloponnesum, ut Athenienses Asiam, ut Phryges Italiam, ut Phoenices Africam: dum solennes etiam migrationes quas [Gap desc: Greek word(s)] appellant,


page 449, image: s449

consilio exonerandae popularitatis, in alios fines examina gentis eructant. At Aborigines nunc in sedibus suis permanent, et alibi amplius gentilitatem foeneraverunt. Certe ipse quidem orbis in promptu est, cultior de die et instructior pristino. Omnia jam pervia, omnia nota, omnia negotiosa. Solitudines famosas retro fundi amoenissimi obliteraverunt: sylvas arva domuerunt: feras pecora fugaverunt: arenae seruntur, saxa panguntur, paludes eliquantur: tantae urbes jam, quantae non casae quondam. Jam nec insulae horrent, nec scopuli terrent, ubique domus, ubique populus, ubique respub. ubique vita. Summum testimonium frequentiae humanae, onerosi sumus mundo. Vix nobis elementa sufficiunt, et necessitates artiores, et querelae apud omnes, dum jam nos natura non sustinet. Reveralues, et fames, et bella, et Voragines civitatum pro remedio deputanda,


page 450, image: s450

tanquam tonsura inolescentis generis humani etc.

Sicut coelum Diss, ita terras generi mortalium datas]

Adi Grotium secundo de jure belli. [Note: Cap. 2 sect. 16. et 17.]

Patienda meliorum imperia]

[Note: Cap. LVI.] Id quidem naturae, et rationi convenit, ut meliores sapientioresque caeteris imperent. [Note: Arist. 1. polit.] Verum aliud Anitus volebat, patitienda nimirum majorum ac potentiorum imperia: sicut inter quadrupedes leo, et ursus, inter volucres aquila, et vultur, inter pisces cete et lupus, cuncta rapto viventia, regnum exercent.

Excidium minitans, nisi causam suam dissociarent]

Qui cum tribus bellum habet, unum satisfactione, alterum minis a societate avellere, cum tertio bellum gerere debet.



page 451, image: s451

Aliena pericula deserentibus]

Vide Notas ad tertium annal. [Note: Cap. 15. p. 383.]

Super libidinem cuncta armis agendi]

[Note: Cap. LVII.] Nec enim arare terram, aut expectare annum tam facile Germanis persuaseris, quam vocare hostes, et vulnera mereri, pigrum quinimo et iners videtur, sudore acquirere, quod possis sanguine parare. [Note: Tac. Germ. 14,]

Indulgentiâ numinum illo in amne illisque sylvis salem provenire]

Ejusmodi Numinis liberalitatem in privatum usum traductam, aut tributis oneratam non sine miraculo interdum evanuisse, pluribus exemplis firmat in Axiomatibus politicis Gregorius Richterus, [Note: Cap. 311.] et libro de Vectigalibus Julius Caesar Bulengerus. [Note: Cap. 6.]

FINIS.