20.04.2007 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - spell check only partially performed - no orthographical standardization
NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).


image: as001

CHRISTOPHORI FORSTNERI, In tres postremos libros Annalium C. CORNELII TACITI, NOTAE POLITICAE. FRANCOFURTI, Impensis JOANNIS BEYERI. M DC LXI.


image: as002

[Gap desc: blank space]


image: s001

CHRISTOPHORI FORSTNERI In Librum XIV. Annalium C. CORNELII TACITI NOTAE POLITICAE.

Vetustate imperii coalitâ audacia]

[Note: Cap. 1.]

vide Nostra ad XI. annal. [Note: Cap. 10.]

QVae sibi matrimonium, et dissidium Octaviae incolumi Agrippinâ haut sperans]

Alibi [Note: v. Not. ad Annal. 2. verb. Caeterum, Tiberio haut ingratum etc.] notavi, inter aulae artes illam quoque esse, quâ amoventur, qui apud dominum gratiâ et auctoritate valent, quosque nostris commodis obstituros praevidemus. Ita Agrippinam tanquam suo matrimonio, et Octaviae repudio adversam, amolitur Poppaea: Cleselium Cardinalem bello Bohemico advorsantem Ferdinandus Rex, Maximilianum Bethunium, Suillii Ducem, Janinus, Villaregius, et Brulardus, metu et invidiâ, ne, quam apud Henricum


page 2, image: s002

Patrem obtinuerat, potentiam, apud Ludovicum quoque filium tueretur, Aulâ pepulerunt. Simile est, adimere iis amicos, quibus suspecta magnitudo praesidiis nititur. Hoc modo Regina matris Mariae Mediceae potentia infracta fuit Ancraei caede, Episcopi Lussonensis, et Mangoti exiliô, Barbini carcere.

Crebris Criminationibus]

Ea validissima pejorum, et prope sola, quâ exitium aliis struunt, ars est. Multi pestiferô istô malô afflati, ante prostratos se, quam impulsos, senserunt. Manlius Valens, (ut Coriolani, Alcibiadis, Narsetis, exempla omittam) quanquam bene de partibus meritus, nullô apud Vitellium honore fuit: quod eum secretis criminationibus infamaverat, Fabius Valens, ignarum, et quo incautior deciperetur, palam laudatum. [Note: Tac. 1. hist. 64.] Mucianus secretis Epistolis Vespasiano missis effecerat, ut non, p... [(reading uncertain: print faded)] spe Antonii, consilia factaque


page 3, image: s003

ejus aestimarentur. [Note: Tac. 3. hist. 52.] Uti neque Consalvi Cordubensis in gentia merita apud Ferdinandum Cat holicum valuerunt, pessimorum hominum calumniis occupatum. [Note: P. Jov. de vita Consalv. lib. 3.] In exteris maxime calumniae tela facilime haerent, tanquam nullo Principis amore, aut publici curâ suas tantummodo utilitates curantibus. Johannem Jacobum Trivultium Mediolanensem, perpetuo Gallorum fortunam per prospera, per adversa secutum, Lautrecus apud Franciscum Regem detulit, ut Venetis addictiorem, et tanquam Helvetiorum civitate ambitâ, patronos sibi adversus Regem quaesivisset. Quo factum, ut non probe acceptus ab immitti Rege Trivultius, non ob crimina, quae fingebantur, sed indignatione, simul fessus senio, et quia injuriarum impatienti ingenio aequa, nedum infima, insolita erant, paulo postapud Carnutes vitae finem impleverit. [Note: Guicciard. 13. hist.] Eadem ingratitudine Leonis Strozzae virtutem compensaverunt iidem Galli:


page 4, image: s004

[Note: Jo. Bapt. Hadrian. 8. hist.] et Ferdinandi Gonzagae merita Hispani. [Note: Hadrian. 10. hist. Iulian. Goselin. in vita Ferd. Gonz.] Postremo Johannem Austriacum, Philippi Regis fratrem nothum, Henricum Comitem Bergium, et nuper adeo Carolum Cardinalem, Infantem Hispaniae, (quidam et Alexandrum Farnesium addunt) [Note: Bongars. in Epistolis ad Camerar.] occultô istô et malignô sydere periisse, constans fama est.

Aliquando per facetias]

asperas, mordaces, acerbas, non risui, sed dolori, ac indignationi movendae.

Pupillum vocare, qui jussis alienis obnoxius]

Ista praecipue Reges injuria pungit, quâ per alios sibi regnare licere, seque precariô uti imperiô


page 5, image: s005

notantur. Ita Neronem contra Senecam incitabant malevoli; finitam ejus pueritiam, et robur juventae adesse. Exueret Magistrum, satis amplis doctoribus instructus; majoribus suis. [Note: Tacit 14. ann. 52.] Eâdem praecipue arte Ancraeum et Mariani Regis matrem Luynaeus apud Ludovicum Regem, pervertit. Ita natos Reges, asserens, in id a Deo lectos, ut omnibus legem dicant, et cunctis auctoritate, potentiâ, dignitate praecellant. At conferri, quicquid in Galliâ juris ...Ancraei arbitrium. Pro libidine destitui... ficiis [(reading uncertain: page damaged)] in regiâ veteranos, substitui novos homines, opprobria gentis. Ipsum Regem alienae cupiditati obtendi; Vix loqui, vix spirare ausum: nihil esse, quod largiatur: angustam illi familiam, ar ctam penum. Meminisset Regem so, et adultum ab exacto anno aetatis XIV. quicquid erat tutoriae auctoritatis, extinctum. Sextum a decimo agi; septimum, ex quo


page 6, image: s006

ab excessu parentis precariâ auctoritate regnet etc. [Note: Barthol. Gramond. 2. hist. Gall.] Ejusdem argumenti erat Ornani oratio, qua Gastonem Ludovici Regis fratrem ad capessendam invitô fratre Remp. exstimulabat. [Note: v. Gramond. 16. hist.]

Timeri, ne uxor saltem injurias patrum, iram populi adversus superbima, avaritiamque matris aperiat.]

Scortum! mala publica, aulae flagitia, miserias populi defert: tanquam curaret.

Nemo prohibebat, cupientibus cunctis infringi potentiam matris]

sunt in Politica necessarii quidam, et nullô consiliô evitabiles errores; qui rerum humanarum conditionem nunquam sine exceptione felicem, et humani judicii imbecillam aciem, evidenter arguunt. Tale est, quod Narcissus, Claudii Libertus jactabat, certam sibi perniciem, seu Britannicus rerum,


page 7, image: s007

seu Nero potiretur. [Note: Tacit. 12. ann. 65.] Argumentum haud absurde tractavit Sillonus, in libro, quem ministrum status inscripsit. [Note: Part. 1. Lib. 1. cap. 8. et 9.]

[Note: Cap. II.] Tradit Cluvius ardore retinende etc. Et post: quae puellaribus annis stuprum cum Lepido spe dominationis admiserat, etc.] Retinendae vel quaerendae potentiae instrumentum, adulteria, et stupra, alibi [Note: Ad III. Annal. verb. Nam vulgatum erat etc.] notavi.

Nec toleraturo, milites prophani Principis imperium.]

Qui neque honesti decore, neque flagitii deformitate, movebatur, metu imperii amittendi meliora sequitur.

Referri ad casum non poterat, tali jam Britannici exitio]

[Note: Cap. III.]

Occultissimae quaeque fraudes, et plurimâ arte tectae, cum saepius usu recurrunt, etiam mediocrem observantium diligentiam latere


page 8, image: s008

non possunt: et stratagemata repetita, hostem non amplius fallunt.

Praesumendo remedia munierat corpus]

quibus cautionibus ac remediis contra venena utantur Principes, Ludovicum Septalium secutus in Omissis tradidi. [Note: Ad init. lib. 3.]

Facili foeminarum credulitate ad gaudia]

[Note: Cap. IV.]

Minime mirum est, foeminam a viro, matrom a filio deceptam. Iisdem artibus Gasparem Colignium et Hugonotas in perniciem attraxit Carolus IX. Galliae P... [(reading uncertain: page damaged)] Patrem et Galliae columen appellans, quem mox per ..carios trucidaturus [(reading uncertain: page damaged)] erat. Aulae mos est blandiendo ridendoque perdere. Philippus Hassus a coenâ, quam apud Albanum sumpserat, digressus carceri sistitur. Carolus Bironus a latrunculorum ludo cum Maria Regina ad carcerem, inde ad supplicium, ducitur. Nuper Puy Laurentius: inter hymenaei faces et ferales rogi taedas, nihil medium habuit.


page 9, image: s009

Solum insidiarum remedium esse, si non intelligerentur]

[Note: Cap. VI.]

Id Tacitus alibi [Note: 4. hist. 6.] appellat mutuâ dissimulatione, et iisdem, quibus quis petitur, artibus grassari. De quô olim dixi ad lib 11. Annal. [Note: verb haut cunctatus est ultra etc.] Et pertinet huc, quod itidem alibi [Note: ad 2. ann. verb. in ea divisione arva etc.] monui, et stultum valde et perniciosum esse, nimis odia profiteri. Et minores potentium injurias, et hi illorum in se admissa conniventiâ saepe transmittere coguntur. Ita Sacrae Literae Saulem in regno novum contemptum filiorum Belial, [Note: I. Samuel. 10.] et Davidem Ioabi atque Abisai insolentiam ac flagitia tolerasso; [Note: 2. Sam 3.] et eundem Semei privati quamvis hominis maledicentiam punire non ausum, ultionem filio testamentô mandasse [Note: 1. Reg. 2.] testantur. Contra Isbosethus Abnerem, cujus auctoritate potentia ipsius nitebatur, stuprum patris concubinae illatum exprobrans, ad vindictam, et transferendum ad Davidem Regnum impulit. [Note: 2. Sam. 3.] Illustre et nuperum exemplum istius


page 10, image: s010

prudentiae nobis suppeditant Gusmannus Olivaresii Comes et Joannes Bragantiae Dux, qui hodie Lusitanis regio nomine et auspicio imperat. Oderat, metuebatque Bragantinum Comes, sanguinis nobilitate ad superiores Lusitaniae Reges pertinentem; diditâ per populos famâ, injuriâ, a potentiori Philippe regni successione exclusum: opibus praeterea, clientum numero, affinitatibus validum; Liberalitate quoque ac magnificentia omnibus carum. Igitur perdere certus, quia vi apertâ minus promptum erat, dolo uti statuit. Primum erat, Regno procul, et potentiae munimentis habere hominem tam prope a sceptro et solio distantem. Huc omnes ingenii nervos intendit. Vulgatius erat, quam ut callidum harum artium falleret, honoris species, et Mediolanensis praefectura ostentata. Ergo vulgabat Comes per omnes Hispanias, Regem ipsum expeditioni in Catalannos interfuturum: ideoque o... praecipuae [(reading uncertain: print faded)] nobilitatis viri, Principem


page 11, image: s011

comitaturi, in Aulam vocabantur. Bragantius Lusitanorum studiis, ut videbatur, et Aulae insidiis aeque anxius, utrisque se subducere statuit; villam-vitiosam ditionis suae oppidum, a salutantium, commeantiumque frequentiâ remotum, secedens. Ubi venationibus indulgendo omnem Reipublicae curam abjecisse videbatur. Et quanquam a Comite saepius invitaretur; tamen immotus stetit: attritas fortunas, et aulicae magnificentiae, locoque suo tuendo impares causatus, Comes vicissim non modo probare se absentiae causas rescripsit; sed imperium armorum totâ Lusitaniâ Bragantio detulit, additâ viginti mille Duplicium aureorum liberalitate. Neque huc usque summae confidentiae larva stetit. Exaggeratis hostium Gallorum Batavorumque maritimis quoque, praeter terrestres, viribus, Bragantium, Magni Conestabilis dignitate auctum, propius Vlyssiponam accedere jubet: ounctis, quibus nulla secreti notitia, mirantibus, Principem nimias spes


page 12, image: s012

agitantem, villae vitiosae solitudine extractum regiae urbi admoveri; pecuniâ et militari imperiô accingi; denique tot occasionum irritamentis ad Regnum compelli. At Comiti longe alia quaerebantur. Evacuatâ crebris civium delectibus urbe, praesidium Castellanum ad votum imposuerat, jusso Lopeziô Dossô universam classem adducere: qui in secretis mandatis habebat, Duce primam navim pro honore et imperio ingresso, vela ventis dare, et captivum avehere. Verum classe, Britanniam contra, naufragium passâ, consilium successu caruit. Neque tamen Comes placitas semel artes mutavit. Castellorum, munimentorumque inspectione mandatâ, custodes advonientem retontare jussi. Verum istas quoque insidias variis excusationibus Dux vitavit. Extremus tot artificiorum conatus fuit. Divi Joannis castello, quod Vlyssiponi imminet, praesidium castellanum educere, quô maxime tempore popularium fides fluctuabat, ut vel istô modô diffidere Bragantius


page 13, image: s013

dedisceret. Et aliquanto post tempore Comes illum ad delectum militum invitavit, quos ipse in Hispaniam adduceret. Neque tamen falli potuit. Missâ egregiâ subditorum clientumque manu ipse villae, vitiosae remansit: Ubi paulo post rapueritne Lusitaniae Regnum, an a Lusitanis ad Regnum raptus sit, utcuique judicium, amor aut odium, cr editum est. [Note: Victor. Sir. tom. 1. Lib. 1.] Huic aliud addo. Cardinalis Richelius satis gnarus, insidias sibi a Gastone Regis fratre strui seque postero die e rure Florcacensi, ubi degebat, captivum abducendum, nocte Floriacô [Note: Fleurij.] digressus, e Lecto surgenti Gastoni ad Fontem Bellaqueum improvisus adstitit, indusium moris et officii causa praebens; plane tanquam ignoraret. [Note: Sir. tom. 2. lib. 3.]


page 14, image: s014

Benignitate Deûm et fortunâ ejus evasisse gravem casum]

Deo principum salutem curae esse, quâ praesentissima saepe pericula non sine miraculo evadunt, experientiâ constat [Note: Io. Marian. Lib. 17. hist. Hispan.] quam exemplis comprobat Gr. Richler axiom. polit. 117.

Nisi quid Burrhus et Seneca expergiscerentur etc. incertum, an et ante ignaros]

[Note: Cap. VIII.]

credendum ignaros. Etsi enim cuncti infringi Agrippinae potentiam cuperent; nemo tamen credebat, usque ad necem ejus duratura filii odia. Nota principum ingenia. Soli saepe et neminis consiliô decernunt, aguntque quae libuit: quae ubi male cessêre, praepostoro imperiô ab amicis corrigi volunt, quae omisisse satius fuisset. Quod si malum


page 15, image: s015

remediô potentius est, tum vero non Princeps temeritate, sed ministri consilii inopiâ, peccasse censentur.

Ne irriti dissuaderent]

Non ferunt Principes nimiam monitorum libertatem. Quod Platonis apud Dionysium Syracusanorum tyrannum, et Callisthenis apud Alexandrum Magnum et Bernardi Cabrerae apud Petrum Aragoniae Regem, [Note: Io. Marian. Lib. 17. hist. Hispan.] exempla docent. Non erat obsecutus Callisthenes Aristotelis propinqui sui magistrique praecopto, jucunde apud hominem loqueretur, vitae potestatem et necis in acie linguae portantem. Quod et anserum Sylvestrium exemplô docet Ammianus Marcellinus [Note: 18. hist.] qui orientem linquentes ob calorem, plagamque petentes occiduam, cum montem penetrare coeperint Taurum, aquilis abundantem, timentes fortissimas volucres, rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat vel necessitas extrema clangorem: iisdemque collibus agiliore volatu transcursis projiciunt calculos, atque ita


page 16, image: s016

securius pergunt. Ita formatae sunt Principum aures, ut aspera, quae utilia, vitent, neo quicquam nisi jucundum et laetum accipiant. [Note: Tac. 3. hist. 56.]

quid violentius aure tyranni? [Note: Juvenal. sat. 4.]

Neque monita tantum et reprehensiones, vix consiliorum fidam libertatem ferunt. Odio habent consulentes, ut importune solertes, et tanquam non denunciarent adversa, sed facerent. Periro amant, antequam perire se sciant: et pericula minus, uam periculi memoriam horrent. Unde accidit, ut boni quoque viri ingratam fidem, neque periculi expertem videntes, principum ingeniis consilia attemperent; tempestates sibi praevisas suspensi et vitabundi circumeuntes. Quid ergo? an satis ex officio? et conscientiae satisfacientes? certe bonus vir Deo primum atque conscientiae, dein principi, satisfacere debet. Monebit, quae in rem erunt, sive de Reipublicae salute, sive de privati vita fama aut fortunis agatur: Sed monebit sine


page 17, image: s017

acerbitate, sine arrogantia, cum honoris, imo ac obsequii professione. Si consilio locus erit, habebit, de quo sibi gratuletur: si frustra suasit; officio tamen functus est: neque in vanum ultra contendet.

Prima gubernantis navem sapientia, ventis
Haud unquam dare vela reflantibus, et mare saevum
Moliri contr a, quid enim contendere prodest
Quo te desperes ascendere posse? vel
... [(reading uncertain: page damaged)] [Note: Mich. Hospital. Lib. 5. Epist.]

Eo descensum credebant, ut, nisi praeveniretur Agrippina, pereundum Neroni esset]

hic Locus pertinet ad ea,


page 18, image: s018

quae ad XIII. [Note: Cap. 20.] disseruimus. Id est, quod saepius monui, insontibus innoxia consilia; manifestis flagitiis ab audacia subsidium petendum; et scelera sceleribus tuenda. Si Nero immane mergendae matris incoeptum omisisset, non eo res devenisset, ut aut perdenda mater, aut pereundum filio esset. Saevis et crudelibus idem accidit quod crapulâ distentis: quos copia enecat gulae obtemperantes, abstinentia cessantes.

Illô sibi die dari imperium]

Non se ultra pupillum, qui jussis alienis obnoxius non modo Imperij, sed libertatis et jam indigeret. Ejusdem jactantiae sunt Neronis verba, caesis Sylla et Plauto: [Note: Tacit. 14. ann. 59.] Quin, inquit Nero depositô metu nuptias Poppaeae ob ejusmodi terrores dilatas maturare parat etc. Eadem oratione Henricus III. Galliae Rex caesô Bloesiis Guisio ad matrem Catharinam, isto se die Galliae Regem factum dixit, quo Parisiorum Rege (ita Guisium vocabat)


page 19, image: s019

occidisset. Neque aliter Ludovicus XIII. confessô in aditu Luparae Cochino. At non semper mali causam tollunt atrocia hujusmodi exempla: neque statim victoria aut pax, hostium aut rebellium duce sublato. Quod Catharina mater prudenter innuit, cum Henrico filio de caeso Guisio juveniliter exultanti dixit: Soissuram egregie fecisti; nescio an tam bene suturam facturus sis. [Note: Havete tagliato bene: non so, se cucirete, cosi bene. Henr. Davila.]

Scaenam ultro criminis parat]

Iniquissimum [(reading uncertain: print faded)] crudelitatis genus, ita in insontes saevire, ut cum vitâ famam amittant, et merito periisse videantur. Ita Carolus IX. pellectis Religionariorum praecipuis ad Margaritae sororis cum Henrico Navarro nuptias, caesisque, non struxisse, sed occupasse insidias, credi voluit. Nefandam fraudem ipsa in commentariis suis fatetur refertque Margarita Regina.


page 20, image: s020

Consulenti super Nerone, responderunt Chaldaei etc.]

[Note: Cap. IX.]

vanissimam Chaldaeorum artem, quae de vitae humanae termino, de conjugio et Liberis, de prosperis denique et adversis eventibus ex astris tanquam oracula fundit, invictis argumentis doctissimi viri demonstrarunt. [Note: Jo. Picus. Jo. Barclajus Argen. Cic. 2. de divinat. Basil. Hexaemer. homil. 6. Caesarius frater. Greg. Nazianze. in dial. 2. A. Gell. 14. Noct. Attic.] Neque tamen negari potest haut vane praedictorum illustria documenta et antiquam aetatem, et nostram tulisse: sive praeter syderalem scientiam geniorum consuetudinem, et instinctum habuerint isti vat... in impiae cru... ... permittit, [(reading uncertain: page damaged)] alias eventura minime fuissent. [Note: V. Not. ad Annal. Verb. juvenem improvidum.] Praeter alibi [Note: Jam dicto Loco.] a nobis notata, Alexandri Medicaei caedem et Cosmi Imperium praedixit quidam ariolus Graecus; magnô multorum miraculô: cum illi non modo necem, sed certum quoque percussorem indicâsset, qui esset ipsi intimus, habitu gracili, facie buxeâ, et suspensâ taciturnitate fere caeteris in aula insociabilis: Cosmo


page 21, image: s021

autem constanter polliceretur brevi fore, ut hereditate cresceret opulentâ: audiente quidem Alexandro, et irridente Cosmo paulo post oventuri fati fidem. [Note: Jov. 38. histor.] Sed maxime mirandum est, quod duos aut tres ante Henrici IV. caedem, dies, Brossius medicus constanter affirmavit, ingens malum Regi instare: quod si evitare contigerit, XXX. adhuc annos victurum esse. Eodem tempore alius Mariae Reginae dixit; solemnia coronationis in luctum desitura. Eidem Reginae multo ante praedictum fuerat, menso Maij Anni M DCX. ingenti dolore afficiendam esse. Ipse quoque Rex saepe affirmabat praedictum sibi, in essedo moriturum. Qui in Germania Regis genituram inspexit, quinquagesimo septimo aetatis anno, violentâ morte periturum, vaticinatus est. Iisdem diebus vaticinium ex Hispania allatum fuit, Regem quendam in adolescentiâ olim captivum, isto anno moriturum. Qui Duci Guisio comitiorum Bloesensium


page 22, image: s022

exitum, et Meduanio praelii Vurensis fortunam, idem Henrico Regi fatalem annum praedixit. [Note: Pet. Matth. narr. de morb. Henr.] Carolum Bironum fatidicus quidam monuerat, a Burganda caveret. Fidem dicti implevit Burgandus carnifex, cujus manu caput Birono amputatum fuit. Ex astris ista praedici posse, nemo mihi facile persuaserit: quibus, et naturalibus inde profluentibus inclinationibus, institutionem, studia vitae, moresque, potentiores esse experientiâ docemur. Quod arguto responso Judaeus medicus Petro Castellae Regi innuit; coelô rigente, si quis in balneo lavet, sudaturum nihilominus [Note: Mariana 17. rer. Hispan.]


page 23, image: s023

Perfecto demum scelere magnitudo ejus intellecta est]

vis et imperium conscientiae! etiam in illos qui nullam habere videntur, Deorum hominumque contemptores: quod imperium egregie asseruit ad octavum Q. Curtii clarissimus Freinschemius. Huic Taciti narrationi parallela est illa, quam Ambrosii Paraei testimonio tradit in commentariis Maximilianus Suillii Dux [Note: memoires du Duc de Suilly tom. 1. Cap. 6.] et quam ex Henrici IV. Regis ore recitat in historia Aubignius de Carolo IX. Rege. Is post patratam caedem San Bartholomaeanam, vel insomnes omnino noctes agebat, aut, si quis obreperet somnus, subitis pavoribus, et inaccersitis gemitibus interruptus erat, qui postremo inhorrendas et desperationi proximas execrationes desinebant: neque aliud leniendo furori remedium erat, quam cantus et musica, quâ summe delectabatur. Interdiu quoque occultâ et


page 24, image: s024

continuâ moestitiâ languebat: cui pellendae, quicquid adulantis aulae ingeniô excogitari poterat, adhibebatur. Vulgabantur carmina et orationes in laudem peractae caedis, cudebantur ex auro et argento nummi, cum inscriptione: virtus contra rebelles: et ab altera parte: Pietas excitavit justitiam: et alii, quibus Herculis pugna cum Lernaea hydra repraesentabatur, cum lemmate: Carolus IX. rebellium domitor. Octiduô a facinore peractô ingens multitudo corvorum horribile carmen crocitantium Luparam insidebat. Sequenti nocte, post duas horas, ex quo Rex cubitum se contulerat, aër lugubri gementium, plorantium, atque ululantium, et ex diverso furiosis minantium, Deoque maledicentium, clamore inhorrescebat; vocibus tam distinctis articulatisque, ut noctem caedis a daemonibus in aëre tragicâ imitatione repraesentari diceres. Et augebat hororem, quod per septem continuas noctes redibat funesti dramatis exhibitio.


page 25, image: s025

Discite justitiam moniti, et non temnere Divos!

Cuncta ejus dominationis flagitia in matrem transtulit]

[Note: Cap. XI.]

Quomodo accusatores quoque P. Suilio omnem Claudii saevitiam objectabant. [Note: Tac. 13. ann. 43.] Jungenda sunt his, quae paulo post [Note: Cap. 12.] sequuntur: Quo gravaret invidiam matris, eâque demotâ auctam lenitatem suam testificaretur; faeminas illustres Juniam et Catpurniam; praefecturâ functos, Valerium Capitonem et Licinium Gabolam, sedibus patriis reddidit, ab Agrippina olim pulsos etc. nimirum declinanda sunt, quorum recens flagrat invidia, [Note: Tac. 13. ann. 4 et ibi notata:]

Miro certamine procerum decernuntur supplicationes apud omnia pulvinaria etc.]

[Note: Cap. XII.]

Quod illorum temporum


page 26, image: s026

ingenium fuit, ut quoties fugas et caedes juberet Princeps, toties grates Deis agerentur; quaeque rerum secundarum olim, tum publicae cladis insignia essent. [Note: Tac. 14 ann. 64.] Cujus ingenii callentes, deterrimi quique in Neronis comitatu, an urbem post matris necem ingrederetur, dubitantem, progredi impulerunt, morte ejus accensum populi favorem asserentes: Et promtiora quam promiserant, cuncta invenerunt; obvias tribus, festô cultu senatum; conjugum ac liberorum agmina, per sexum et aetatem disposita; extructos, qua incederet, spectaculorum gradus, quo modo triumphi visuntur. [Note: Tac. 14. ann. 13.] Ita caesis Plauto et Sylla decretae supplicationes:[Note: Tac. 14. ann. 59.] et detectâ punitâque conspiratione Pisonianâ, complebatur Vrbs funeribus, Capitolium victimis: alius fratre, alius propinquô, aut amicô, interfectis agere gratias Deis, ornare Lauru domum, genua Caesaris advolui, et dexteram osculis fatigare. [Note: Tac. 15 ann. 71.] Ista publici servitii


page 27, image: s027

victoria [Note: Tac. 14. ann. 13.] est: cum cuncta scelerum pro egregiis accipiuntur: [Note: Tac. 14. ann. 59.] et pro injuriis gratiae aguntur, consuetudine servitii [Note: Tac. 2. hist. 61.]

Thrasea Poetus silentiô vel brevi assensu etc.]

haec explicantur infra hoc libro in Tigellini oratione ad Neronem [Note: c. 57. adde dicenda ad 16. ann. 22.]

Quae adeo sine curâ Deûm eveniebant, ut multos post annos Nero scelera et imperium continuaverit]

Sinisteritas judicii! in homine, hominum fraudes, non Dei consilia callente: quasi prodigia ad Principis tantummodo personam, non ad Rempublicam pertinerent: cui tanto atrociora portendebantur, quanto plures annos Nero imperium et soelera continuavit. Simili judicii errore Pompejus,


page 28, image: s028

acie Pharsalica victus in colloquio cum Cratippo Philosopho providentiam accusabat; rectius Cratippus eandem adstruebat; corruptae Reipublicae Romanae uno opus, a quo regatur, dicens: praeterea tectiorem, non meliorem Pompeji ambitionem: et idem Reipublicae fatum illô victore fore, quod Caesare [Note: Plutarch. in Pompejo.]

Seque in omnes libidines effudit]

[Note: Cap. XIII.]

Confer locum parallelum de Tiberio Lib. V. ann. [Note: Cap. 3.] ex eo praerupta jam et urgens dominatio etc.

Visum, ne utroque pervinceret, alterum concedere]

[Note: Cap. XIV.]

Misera felicium in aula (uti habentur) virorum servitus, vel laudare, vel permittere non laudanda: quomodo Burrhus moerens ac laudans Neronis dedecora. (a) Neque tamen isto consilio, ne utraque pervinceret, alterum concedendi, obtinuerunt, quae sperabant, Burrhus et Seneca. Quippe


page 29, image: s029

vulgatus pudor non satietatem, sed incitamentum Neroni attulit.

Ratusque dedecus amoliri, fi plures foedasset]

Ita Claudius Agrippinam ex fratre neptem uxorem ducturus, senatus consultum obtinuit, quo justae inter patruos, fratrumque filias, nuptiae statuerentur. [Note: Tac, 12. ann. 7.] Quod alibi [Note: 4. hist. 41.] Tacitus appellat, societate culpae invidiam declinare: et iterum: [Note: 2. hist. 52.] societate culpae tutiorem esse.

Egestate venales in scenam deduxit]

vide Arriani dissertationes ad Epictetum, [Note: Cap. 2.] et Juvenalem satyrâ quartâ.

Moerens Burrhus ac laudans]

[Note: Cap. XV.]

vide paulo ante dicta et Clapmarium 1. de arcanis Rerumpublicarum VI.

[Note: Cap. XVI.] Etiam sapientiae doctoribus tempus impertiebat post epulas etc. nec deer at qui voce vultuque tristi inter oblectamenta


page 30, image: s030

regia spectari cuperent.]

Non omnino aulâ arcendi sunt literarum et sapientiae doctores: e quibus nonnulli sunt, qui detersô scholarum situ ad utilis prudentiae civilitatem ab inanibus scholasticae eruditionis tricis horridisque moribus progressi, non minus caeteris suavitate morum, et conversationis, quam sibi contemplationum dulcedine, satisfaciunt. Qualem Hadrianum Turnehum, notum in literis ac celebre nomen fuisse Michae Montanus in periculis testatur. Quod si quis malê subacti ingenii aestus, opacas [(reading uncertain: print faded)] mentes in aulae lucem ejecerit, illa nec insolitum candorem perferre, neque patroni rebus utilem laborem impendere poterunt; caeterorum ex familia plerunque irrisui et variis ludibriis obnoxiae: quae comicâ jucunditate describunt Juvenalis satyra quintâ, Luctanus Samosatenus dialogo, quem peri\ tw=n e)pi\ misqw=| suno/ntwn <BetaCode: peri\ tw=n e)pi\ misqw=| suno/ntwn> [transcriber: in the print: suno/ntuwn <BetaCode: suno/ntuwn> ] inscripsit, et Aeneas Sylvius libello de miseriis Curialium. Eo igitur res redit, ut omnes


page 31, image: s031

quidem viros doctrinâ eruditioneque, egregios fovere princeps debeat, neque tamen in aulam traducere, nisi qui ibi quoque digne stationem suam obire possint. Qui sane perpauci sunt.

Agros, proximus quisque possessor invaserant, diutinâque licentiâ et injuriâ quasi jure et aequo nitebantur, etc. Nero probatâ Strabonis sententia se nihilominus subvenire sociis, et usurpata concedere scripsit]

Ita saepe prudentia politica suadet contra rationes oeconomicas. Remittonda sunt, quorum inanis futura esset, et inutilis persecutio. Longi praecipue temporis, et diuturnae possessionis habenda ratio. quae nunquam sive iniquitatis cujusdam opinione convelli potest, et haut raro turbas, ac in publicam quietem peccaturos motûs, provocat. Satius igitur est, etiam cum aliquo privatorum incommodo praesentia tueri, et quamvis male usurpata concedere, quam cuncta in quaestionem et judicium vocando, metu, motu, lite,


page 32, image: s032

temporum spatiis quietam possessionem turbare. [Note: V. not. ad 12. ann. 19.] Illud etiam hic notandum occurrit, Principem contra Magistratuum edicta, judicataque statutorum, eô temperamentô uti debere, ut probatis illis, pro summâ nihilominus potestate extra ordinem succurrere se rescribat. Quô modô et Magistratus honori, cui semper consuli et Principis interest, et legibus solutae potestati ratio constat.

Quinquennale Ludicrum [(transcriber); sic: Lueîorum] Romae institutum est.]

[Note: Cap. XX.]

de spectaculorum ludorumque politica ratione disserui ad primum Annal. [Note: Verb. neque ipse abhorrebat a talibus studiis.]

Eloquentiae primas nemo tulit, sed victorem Caesarem est pronuntiatum]

[Note: Cap. XXI.]

quidni doctissimus et Eloquentissimus judicaretur, qui habebat XX. legiones? quod Hadriano Caesare Phavorinus Philosophus dicebat; eruditionem metitus ex magnitudine potestatis.


page 33, image: s033

Castâ et secretâ domo]

[Note: Cap. XXII.]

hactenus quiete defensus [Note: 14. ann. 47.]

Quantoque metu occultior, tanto plus famae adeptus]

quia omne ignotum pro magnifico est: [Note: Tac. Agric. 30.] et major ex longinquo ac secreto reverentia.

Fovebantque multi, quibus nova et ancipitia praecolere avida, et plerumque fallax ambitio est]

Haec a me pluribus locis[Note: ad 2 annal. verbo Invisus tiberio quod etc. ad 11. annal. 9. et 12. ann. 4.] explicata sunt.

Consuleret quieti urbis, seque prave diffamantibus subtraheret.]

Simili benevolentiae specie Dionysius Syracusanus, cum a Dione se superari videret ingeniô, auctoritate, amore populi, veritus, ne, si eum secum haberet, aliquam occasionem daret sui opprimendi, navem ei triremen dedit, quâ Corinthum deveheretur, ostendens, se id utriusque facere causâ: ne,


page 34, image: s034

cum inter se timerent, alter alterum praeoccuparet. Id cum factum multi indignarentur, magnaeque esset invidiae Tyranno; Dionysius omnia, quae, moveri poterant, Dionis in naves imposuit, ad cumque misit. Sic enim existimari volebat, id se non odiô hominis, sed suae salutis fecisse causâ: [Note: Corn. Nepos in vita Diaon.] Id ostracismum sapit: cujus instituti rationes egregie discusserunt Aristoteles in Politicis [Note: lib. 3 cap. 9.] Paulus Paruta[Note: 1. discors. 15.] et Ludovicus Septalius[Note: 4. della ragion distato 6. 7. 8. et 9.]

Exilii effectum interdum mors habet, et naturae necessitas, quae tranquillitati publicae efficacius, quam omnis humana prudentia, providet. Tristis est saepe plebi, cui minor sapientia, et luctuosa magnorum hominum mors: quam prudentes bono publico evenisse certum habent. Sabini caede (is frater Vespasiano, a Vitellianis trucidatus fuit) paci consultum credebatur, diremptâ aemulatione inter illum et Mucianum: quorum ille se fratrem Imperatoris, hic consortem Imperii cogitaret. [Note: Tac. 3. hist. 75.] M. Marcelli,


page 35, image: s035

sorore Augusti Octaviâ nati excessu M. Agrippaeiacitas offensiones, in Reip. perniciem aliquando erupturas conquievisse, Vellejus Paterculus [Note: Vellei. Paterc. 2. hist.] prodidit. Etiam Francisci Guidonis F. Gonzagae mortem familiae bono evenisse, et versâ in unum Ludovicum potentiâ fratrum aemulationi provisum, sapientes judicabant. [Note: Ant. Possaum. lib. 4. hist. Mant.] Caroli Ducis Aurelianensium mortem inconsolabili Francisci Patris luctu defletam, Galliae prosperam fuisse creditum fuit: quod factiones procerum, et in Carolum ac Delphinum Henricum divisa studia tolleret. [Note: Joh. Bapt. Hadrian. 5. hist.] Postremo Bernardi Vimariensis nuper finem (sive mors illum fato propera, seu venenum abstulit) Gallis laetam fuisse non ignorant, quibus generosi Principis magnus animus, et consilia libertati patriae restituendae magis, quam exterae dominationi conducibilia introspicere dabatur.


page 36, image: s036

Vtendum recenti terrore]

[Note: Cap. XXIII.]

Nota Imperatorias artes; recenti terrore uti: Securitate metum hostium intendere; rursus parcendo clementiae famam quaerere: pergere in hostem non infensô exercitu, ne spes veniae auferatur; neque tamen remissâ curâ: denique diversis artibus, misericordiâ adversus supplices, celeritate in profugos, armis contra contumaces, insistere. Et generaliter, quae de metu ac terrore jactantur, eo reducenda sunt, ne unquam perpetuo metu, tanquam equuleo, detenti populi, nullâ salutis spe, ad desperationem adigantur. Ita a Druso ad Pannonicas legiones missi spem offerunt, metum intendunt:[Note: Tac. 1. ann.] et Germanicus contractô contra Germanicas legiones exercitu, et paratâ in defectores ultione, dandum adhuc spatium ratus, si sibi consulerent, praemisit literas, venire se


page 37, image: s037

validâ manu etc. [Note: Tac. 1. Ann.] et cum apud Civilem ac Classicum plerique dissererent, interficiendas exercitus Romani reliquias, vicit ratio parcendi: ne sublatâ spe veniae contumaciâ accender entur [Note: Tac. 4. hist.] Haec intima causa fuit, ob quam interdum in conjurationes et conjuratos inquirinoluerunt prudentiâ insignes viri; abolitis studio literis, libellisque, quibus convinci alii poterant; nimirum, ne, uti Ammianus Marcellinus loquitur, formidine sparsâ per multos reviviscerent compositi turbines: Quo motus Pompejus, Q. Sertorio in Hispaniis occiso, cum Perpenna literas ostensurum se virorum Consularium et Principum orbis Romae manu exaratas jactaret, quibus Sertorium in Italiam acciverant, epistolas illas et codicillos omnes concremavit; ipsô quoque Perpennâ propere occiso, quo urbem metu, seditionibus et motibus, liberaret. [Note: Plutarch. in Sertor.] His adde insignem dissertationem de Hispanorum in rebelles Catalannos saevitia, apud Galeatium Gualdum, quartô et vicesimô historiarum.[Note: Pag. 439. et seqq.]


page 38, image: s038

Illum fines suos praetergredientem incursavêre Marsi etc.]

Perniciosissimi rem exempli notat in Historia Virgilius Maltuezzus, maximos Principes a minoribus impune lacessi; neque aliam temeritatis poenam sentire, quam irriti conatus poenitentiam. Esse imo castigandam perfidiam; ultioni et in futurum, securitati.

Hostilemque audaciam externo sanguine ultus est.]

Frequens Romanis ars, et alias quoque magnis Imperiis objici solita, provinciarum sanguine provincias vincere. [Note: Tac. 4. hist 17.] Ita Cl. Civilis Gallos monebat: Batavo equite protritos Aeduos, Arvernosque: fuisse inter Verginii auxilia Belgas: Vereque reputantibus, Galliam suismet viribus concidisse. [Note: Tac. 4. hist. 17.] Agricola quoque cum Britannis pugnans, ita aciem disposuit, ut peditum auxilia


page 39, image: s039

mediam aciem firmarent; equitum tria millia cornibus affunderentur: Legiones pro vallo stetêre; ingens victoriae decus citra Romanum sanguinem bellanti; et auxilium, si pellerentur. [Note: Tac. Agric. 35.] Gallia nuper et Suecia Germanorum robore succinctae Germanos vicerunt.

Carne pecudum propulsare famem adacti]

[Note: Cap. XXIV.]

Vide Freinshem. ad Q. Curtii quintum [Note: 6. 17.]

Sola Ducis patientia mitigabantur]

vide eundem Freinshem. ad septimum Q. Curtii. [Note: 3. 17.]

Nec quicquam urbi detractum quo promptius obsequium integri retinerent]

Egregium documentum non externis tantummodo bellis, sed et internis dissidiis finiendis: in quibus inclinatis semel rebellium rebus, promptissima


page 40, image: s040

reliquorum conficiendorum via est, factiosorum ducibus, provinciarum praesidibus, urbium arciumque praefectis, non modo veniam, sed Magistratum, honorem, praefecturam suo nomine firmare. Istâ solertiâ, facta tribunis et centurionibus retinendi, quae Vitellius indulsisset, spe Flaviani duces vitellianos ad transitionem hortabantur. [Note: Tac. 3. hist 9.]Eâdem arte Fridericus Rex Neapolis plerosque proceres, Gallicas olim partes sequutos [Note: Guicciard. 3. hist.] Alexander Farnesius Roberium Melunium, Artesiae, et Comitem Reunebergium Frisiae ac Transiselaniae a foederatis ordinibus praefectos Regi Philippo. [Note: Strada lib. 11. et 13. hist. Belg.] et Henricus IV. Galliae Rex plerosque provinciarum, orbiumque rectores a Ligistis abstractos sibi adjunxit [Note: Henric. Davila passim.] Primi qui Hispanicam factionem ejuraverant, Meldenses erant, cum praefecto Vitrio Agitabatur in consilio, quibus conditionibus reciperentur dediti: plerisque atrociora consentibus; neque offenso Regi sine poenâ fatisfieri posso.


page 41, image: s041

Clementius alii suadebant, humaniter recipiendos, qui ad obsequium redirent: et dandum benignitatis specimen his, qui eadem agitarent. Ita conditionibus transigi, ad quae bellô opus esset. Duritiâ non hos modo arceri, sed caeteros ad desperationem impelli. Henricus mitioribus naturâ propior, Meldensibus, quae voluêre, Vitrio praefecturam, et post illum filio, praeterea stipendium annuum, ac exolvendis debitis praesentem pecuniam annumerari jussit. Quâ benignitate. caeteri illecti certatim ad Regias partes transierunt. [Note: Idem Davila 14. hist.] Antiquius est, quod de Henrico Caesare, quem sanctum, claudumque agnominari mos est, traditur. Is cum Balduino Flandriae Comite difficile bellum gerebat. Expugnatô tandem Gandavô, multisque Procerum, quorum salutem Balduinus negligere non potorat, in potestatem adductis, detumuit Flander: et Valentinianis Henrico remissis imperata se facturum, spopondit. Henricus acrem bello virum


page 42, image: s042

adjungere sibi beneficentiâ maluit, quam irritabili indoli, usurpatô rigidô victoriae jure pacem offerre, quae iterum bellum pareret. Igitur omnia alia exspectanti urbem Va entianas, quae bellum accenderat, jure fiduciario tuendam dedit. Attonitus tam liberali Caesaris judicio Balduinus, damnatis armis, certare, cum tam clementi victore officiis coepit; tam strenue quidem, ut Henricus, quasi munificentiam suam cliens fide superasset, illi etiam in Valachras imperium concesserit: laetus tam formidabili bello finem imposuisse, qui victoris vota expleret, victi etiam spes excederet. [Note: Jac. Meyer. lib. 2. Annal. Flandr. Andr. Brunner, lib. 9. Annal. Bojor.] Est igitur longe imprudentissimum, bellô civili capta aut in siscum redacta rebellium patrimonia praecipitatâ liberalitate in ministros gratiosos, aliosve quosvis transferre: quae multo consultius est, per procuratores tantisper administrari: quo seque et consilia sua victor, ubi de pace et concordia postea agetur, quae saepe nisi


page 43, image: s043

restitutione coalescere nequit, in potestate habeat: et ne, qui ista largitione locupletati sunt, restitutionis metupaci adversi, consilia suis potius utilitatibus, quam publico bono attemperent. Vehementer nocuit haud ita pridem Ferdinando Mantuae Duci, Guidonis San-Georgii, aliorumque, qui Sabaudi partes sequuti fuerant, patrimonia familiaribus suis donatione vel pretiô addixisse. Etiam in Germaniâ, pacem maturius habituros nos fuisse creditur, nisi tot in Aulâ Caesaris gratiosorum hominum ex confiscationibus aggestae opes, et impromptus restitutioni animus obstitissent.

Quod si, ut modo, dixi, rebellium Duces non veniâ modo, sed praemiis, prosequi necessaria prudentia est, quanto aequius judicari debet, ignoscere subditis, qui damnô rerum suarum aut metu infracti victoris partes sequuti sunt; corpore magis, quam animis. Unde saepenumero miratus sum sperioribus annis Austriacos Principes Alsatiae


page 44, image: s044

nobilitati nunquam indulgere voluisse, ut post fidem servatam, post exilium plurium annorum toleratum, post depensam omnem pecuniam, aureamque et argenteam supellectilem, Gallis rerum potientibus coactam saltem fidem promitterent. Quomodo etiam nostrâ memoriâ bellô Montisferratensi, deditio, quam vi expressam constabat, apud Mantuanos Duces rebellio; amisisse res, aut in acie occubuisse, ignavia; querelae et preces degener animus apellabantur: quanquam, qui Principi a consiliis erant, civibus, quos tueri non possent. libertatem concedendam cenferent, ut fortunae raptandos se permitterent. Et quae Sabaudio praestarentur juramenta, irrita futura. Tandem intempestivum esse rigorem et iniquum Senatus Casalensis Mantuano persuasit: et excusati fuerunt, si quos extrema necessitas, et vis hostium insuperabilis, mentiri sacramentum compulerat. [Note: Ant. Possevin. hist. Monferrat.] Otho Imperator, etiam


page 45, image: s045

integris suorum animis, aciemque potius quam deditionem cogitantibus, persuasit, irent propere, nec remanendo iram victoris asperarent; dari naves praeterea ac vehicula abeuntibus jussit. [Note: Tacit. 2 hist. 48.] Simili pietate Ludovicus Imperator, nefario cum filiis bello collisus, paucos, qui fidem fortunae praeferentes, cum ipso remanserant, hortabatur, tempestivô ad filios transitu sibi consulerent; ne fraudi ipsis esset pietatis pertinacia. Irent ad feliciores: apud se animos interim obsides relinquerent. [Note: And. Brunner. 6. Annal. Bojor.] Eduardus Angliae Rex, acie a Comite Varvicensi victus, simul ac Regno pulsus, exercitus sui ducem et milites monuit, fortunam sequerentur victorum: at animum fidemque servarent melioribus temporibus. [Note: Comtn. 3. Comment. 5.] In eundem sensum extat egregia oratio Ferdinandi Regis Neapolitani apud Guieciardinum primo historiarum. Et Federicus Gonzaga Mantuae Marchio Gallicarum aliquando partium in Italia columen, simili


page 46, image: s046

argumento consilia sua excusavit. Potentiorum injuriis, ajebat, vicinorum vexationibus, semper expositus, cuicunque occasioni, foederi, necessitati, accedere oportuit, ut me patriae, Caesari patriam, servarem. Et quidem intactam habes; non Gallicâ pecuniâ, non hostili militiâ, sed tuorum fortunis defensam: quae, si opportunitatibus abstinuissem, vi et armis ex hoste repetenda esset. Pavebamus inopes et inermes universam hostium vim sustinere. An culpam habet, quod opportunitate et prudentiâ usi tua servavimus, nec partibus obfuimus etc. Imper ator necessitatem, et turbatas Italiae res aequo animo reputans, excusationem admisit. [Note: Ant. Possevin. 7. Hist. Mautu.]


page 47, image: s047

[Note: Cap. XXV.] Attineri a se Vologesen ] distineri, dividi vires: quod hodie militari vocabulo diversionem vocant.

Caedibus et incendio possessionem Armeniae usurpabat]

[Note: Cap. XXVI.]

Sciebat Corbulo, non sibineque Caesari bellum geri, sed Tigrani ad capessendum regnum delecto; neque retineri posse ambiguam hominum ingeniis et situ terrarum gentem. Caedibus igitur et incendiis interea possessionem Armeniae usurpabat: minime tamen ignarus, non esse victoriam, longinquis itineribus percursare, quae obtineri nequeunt. Simile est, quod bellis implicati Principes, arces, oppida, obsidione aut astu intercipere, suaque facere student, nullâ retinendi spe aut votô, sed quo pluribus bello munimentis insistant; et si pax placebit,


page 48, image: s048

gnari, opulentiorem possidentis condicionem; et plerumque apud eos mansisse potentiam, qui tarde pignoribus, quibus insistunt, exui se passi fuerunt.

Quod diu obses apud urbem fuerat, usque ad servilem paiientiam demissus]

Ex vitae ratione, et fortunae conditione, mores assumuntur, generosi, alti, humiles, abjecti.

Nec consensu acceptus]

Quae Regna aut provinciae per plures Regulos factionibus et studiis trahuntur; iis neque in supremum Principem obsequium, neque inter se concordia constat. Non parent Regi, nisi ex libidine. Facile praesenti rerum statu lassantur: Exteros sibi Principes adsciscunt, sed neque consensu, saltem duraturo petere aliunde quam habere malunt. In commune non consulunt: Rari ad commune periculum propulsandum conventus; rarior eorum, quae communiter placuerunt, executio; et dum singuli pugnant,


page 49, image: s049

universi vincuntur. [Note: V. Omiss. nostra lib. 1. verb. nam spes incesserat etc.] Factionibus distracti inter se rixis, litibus, denique bellô decertant: et accensis semel odiis, vel altera, vel utraque pars extororum amicitias et foedera ambiunt: qui acciti in partes, adversum omnes valescunt. Exacte naturam hujusinodi polyarchiae callebant, Comes Puentius et reliqui Hispani ministri, qui Bironum corrumpendum receperant. Nam cum eventu comperissent, peregrinum Regem Gallis persuaderi non posse, vaferrimô consilio Gallici Principis electionem in Regem proposuerunt; sed cui non infinita esset, aut libera potestas, sed cum paribus, uti Imperatoris Romanicum VII. Electoribus, communis. Volebant nimirum, Galliam uni ereptam in plures Regulos dividi: Quorum dissidiis dilacerandam universam, sibi, tanquam novae Reipublicae auctoribus, rerum arbitrium vel abomnibus, vel, quod ad Galliae exitium, tantundem erat. a quibusdam


page 50, image: s050

deferendum, haut vanâ conjecturâ augurabantur. Quae iis addenda sunt, quae pridem scripsi ad IV. Annal. [Note: Verbo. ne Regibus quidem parere etc.]

Durante apud quosdam favore Arsacidarum]

Difficilis, ac propemodum impossibilis labor est, assuetum uni sanguini obsequium, subito ad alium traducere.

Non enim, ut olim, universae legiones deducebantur etc.]

hic locus addi debet his, quae de Coloniis supra dixi ad XXII. Ann. [Note: Cap. 32.]

Comitia Praetorum, arbitrio Senatus haberi solita, quod acriore ambitu exarserant, princeps composuit, tres, qui supra numerum petebant, legioni praeficiendo.]

[Note: Cap. XXVIII.]

Idonea ratio componendi plurium ambitum, ut uni


page 51, image: s051

petita concedantur caeterorum repulsa largitione, aliisve modis, molliatur. Quod addi debet iis quae supra scripsi ad XI. [Note: C. 25.] et XII. [Note: C. 46.]

Subjecturum ei provincias fuisse, si biennio proximo vixisset.]

[Note: Cap. XXIX.]

Hoc moriens dicere potuit Veranius; victurus dicere non debebat. Nihil enim imprudentius est, quam fortuitorum eventum praestare. Quomodo quoque Phocion Atheniensis, cum Nicanorem Cassandri praefectum insidiari Pireaeo moneretur, audiente populo negavit esse periculum, seque ejus rei obsidem fore pollicitus est. [Note: Corn. Nep. et Plut. in Phocion.] Et Lautrechus Addae fluminis transitu se hostem prohibiturum, mox simili vanitate Neapolin se capturum promittens, Regem suum in utramque aurem dormire jubebat. [Note: Guicciard. lib. 19. hist.] Quanto rectius A. Didius in eadem


page 52, image: s052

Britanniâ, qua Veranius, legatus augebat audita; ut major laus compositis, vel, si duravissent, venia justior tribueretur. [Note: Tac. 12. ann. 40.]

Rumore populi, qui neminem sine aemulo sinit]

Etiam illud ex Republica vulgus usurpat, quod neminem sine aemulo sinit, sed comparat, contenditque inter se, quorum in eminenti loco virtus conspicitur; haut absurdô semper judiciô.

Intercursantibus foeminis in modum furiarum: veste ferali etc.]

[Note: Cap. XXX.]

Primi in praeliis oculi vincuntur. Arii Germaniae populi, super vires, quibus caeteros antecedunt, truces, insitae feritati arte ac tempore lenocinantur. Nigra scuta, tincta corpora, atras ad praelia noctes legunt; ipsâque formidine atque umbra feralis exercitus terrorem


page 53, image: s053

inferunt, nullo hostium sustinente novum ac velut infernum aspectum. [Note: Tac. Germ. 43. Adde Boter. 9. della rag. distat. 19.]

Tali obsequio ratus Regnum et domum, suam procul insuriâ fore, quod contra vertit: Adeo ut Regnum per centuriones, domus per servos, velut capta vastarentur]

[Note: Cap. XXXI.]

Stulta credulitas est, pietate, affectu, aut generosô impulsos animô (quae quidem vanis nominibus jactantur) majores minorum tutelam suscipere. Utilitate, commodis moventur, et augescendi spe ac votô. Si quae bella praeponentes aut meditantur inter se, aut habent; alienos metus et odia rimantur, ac velut in communi causa auxilium et opes offerunt imbecilliori. Recipiuntur in arces et oppida praesidia: sumptuosae munitiones coeptantur, obaerando simul clienti, et ditando praefecto: miles initio modeste agens: prompta stipendiorum solutio. Mox ubi bellum ingruit, aut


page 54, image: s054

occasio invitat, itinerum pericula, hostium vim aut insidias causati, annonam, pecuniam, et quae alia militiam instruunt, mutuo primum, et tanquam statim restituturi, mox coalitâ audaciâ gratis sibi rapiunt: et auctis, ut in rebus arctis solet, necessitatibus, nec in urbe, nec in agris quicquam est a militum rapinis immune. Inde proximus gradus est ad jurisdictionem, et alia clientis jura, quae rixarum inter praesidiarios et cives, agrorum a colonis desertorum, tributi non illati, variô denique praetextu, sensim eripiuntur. Milites agrum colunt, vinum vendunt, mercaturam exercent, nullum (quippe immunes) vectigal publico pendentes. Quod si hostis majorem vim admovit munimentis, quae nisi justi exercitus auxilio repelli non possit: tum vero, nisi ex tua patroni salus pendeat, cave tui rationem ullam habitum iri credas. Promissis et persuasionibus ad


page 55, image: s055

constantiam, id est, ad perniciem et exitum firmaberis. Neque suppetiae, nisi postquam centies perire potuisti, comparebunt. Quod si illae tandem advenerint, ab amico beneficii conscientiâ superbo, pejus quam ab hoste, habeberis. Pacem cogitare, ad pristinam libertatem aspirare, aversari bellum et miserias suas, ejuratio partium et proditio appellatur. Postremo cum ad pacem res spectabunt, protelantur negocia, hybernorum commodis interea, et expilationibus, quamdiu licet, fruendis: et ubi omnes remorae, omniaque subterfugia frustra sunt; Pacem et foedera sanciunt majores, non modo nullâ habitâ minorum ratione, sed illorum plerumque jacturâ et impensâ. Promptum mihi foret, singula veteribus et recentibus exemplis demonstrare: Sed quid istô labore opus est in iis, quae recens multorum experientia manifesta facit.


page 56, image: s056

Brandenburgii et Palatini Principes, in controversia Juliacensi, Honoratus Grimaldus Herculis Monoeci Princeps, Franciscus, Ferdinandus, Car lus Mantuae Duces, Maria Caroli vidua, Odoardus Farnesius Parmae Dux, nuper vita functus, Rhaeti, Catalauni, et qui alii externae se fidei crediderunt, experimentô didicerunt, quorum minimam partem postea historiarum monumentis consignarunt Guido Cardinalis Bentivolius. P trus Johannes Capriata, Antonius Possevinus, Galeatius Gualdus, Venascus Farriolus, Abbas Fossatus, et Victorius Sirus.

Trinobantibus, et qui alii nondum servitio aussefacti]

qui nec totam libertatem, nec totam servitutem ferre poterant; [Note: Tac. 1. hist.] domiti ut pareant, nondum ut serviant; [Note: Tac. Agric.] qui adductius quam aliae gentes regnantur; nondum tamen supra libertatem. [Note: Tac. German.]


page 57, image: s057

In Coloniam Camalodunum recens deducti, pellebant domibus, exturbabant agris, captivos, servos appellando]

Isti tales milites sunt, tantum hospitibus metuendi: [Note: Tac. 3. h st. 2.] qui socios magis, quam hostes, praedantur. [Note: Tac. 12. Inn. 49.] Istiusmodi militiae flagitia graphioe omnino descripsit Nicolaus Clemangius in epistola quadam ad Jo. Gersonem Cancellarium Ecclesiae Parisiensis. [Note: Est epist. 58.] Ex isto fonte nuper Catalaunorum et Lusitanorum motus profluxerunt. [Note: Victor. Sir.] Neque alio graviori malo Neapolitanum Regnum, ac Mediolanensis Ducatus nostro tempore conflictantur: idque ut saepius popularium seditionum et rebellionum motus suscitavit, sic majorum turbarum in tempore causam futurum, prudentes judicant. At Veueti civili sapientiâ ante alios clari, eô maxime subditorum amorem demerentur, quod exolutis stipendiis militem suô uti volunt; et conductis tuguriis civium domibus omnino


page 58, image: s058

abstinere. Nullae proinde querelae Senatum quatiunt; nullae populorum ac militum rixae, nulla auditur concussio. [Note: Ant. Possevin. hist. bel. Monfer.]

Templum Divo Claudio constitutum, quasi ara aeternae dominationis aspiciebatur]

quomodo ipsa Colonia, sedes servitutis. Nam et munitum templum, et Romanum Principem Romana apotheosi consecratum Romanis cerimoniis ut Deum colere, haut minima pars Britannicae servitutis erat. Accedebat sacerdotum avaritia, qui specie religionis passim in Britannorum fortunas graslabantur.

Dum amoenitati prius, quam usui consulitur.]

Prima muniendae civitatis, altera ornandae cura esse debet.


page 59, image: s059

Sed alia rerum pretia quietis temporibus sunt, alia turbatis. Illa non nisi villas, praetoria, hortorum umbracula, aquaeductus, balnea, statuas, sigilla, aliaque luxus instrumenta aestimant: haec pejorum metu, facile obliviscuntur. Sed redeunte pace plerunque dolet vulgus amissa, quae majoribus periculis intonta non curaverat. Bello inter Othonem et Vitellium pulcherrimum Placentiae Amphitheatri opus arserat, quod damnum dum atrociora metuebantur, in levi habitum, redditâ securitate, tanquam nihil gravius pati potuissent, moerebant. [Note: Tac. 2. hist. 21.] Sed et sub oneribus, quae bellum et necessitas indicunt, vanis plerunque querelis non abstinent: Quas intempestivas victoria, iniquas contumacia reddit. Captô a Carolo Emanuele Sabaudiae Duce Trinô, cives querebantur, duas aedes supellectile imminutas, culcitram unam, syndonem alteram


page 60, image: s060

desiderasse; tres mulierculas (at illae pridem corpore quaestum facere assuetae erant) in contubernia seductas: hospitibus nonnullis vini amphoras aliquot, aliis pullos expressos: tres equos, duos mulos clitellarios, in usum impedimentorum militarium commodatos furto abductos: Foeno ac paleâ stabula oppleta: domesticas lignorum strues, et tabulas aliquot igni absumptas. Nimirum continua plurium annorum pax malorum belli oblivionem induxerat: et quaene quietis quidem rebus Principum curas tangunt, isti homines inter arma lamentabantur. [Note: Ant. Possevin. hist. bell. Monfer.] Sed ea perpetuo vulgi natura est, moveri trahique suâ utilitate, incuriosum publicae. Inde inter primas belli artes est, in bona praediaque illorum, qui apud hostes primas tenent, clade, ruinâ, incendio saevire, deditioni, paci, conditionibus extorquen dis. Rapi ignes Antonius (sunt verba Taciti III. hist. [Note: Cap. 30.] [(reading uncertain: no footnote sign)] ) Inferrique amoenissimis extra urbem


page 61, image: s061

aedificiis, jubet; si damno rerum suarum Cremonenses ad mutandam fidem traherentur. Eduardus Anglioe Rex a Comite Varvicensi Regnô ejectus, eam praecipue ob causam Londinum primo, mox Regnum recepit, quod in magno mercatorum Londinensium aere alieno esset, quorum restitui Regem maxime intererat. [Note: Comin. 3. comm. 7.] Plures Mariae Caroli Burgundi filiae Ministri ad Ludovicum XI. Galliae Regem transierunt, quod opima praedia in limite Regni possiderent. [Note: Comin. 5. comm. 15.] Jo. Ludovico Flisco, Jo. Baptista Verrina conjurationem contra Aurias et patriam illô maxime argumento dissuasit, quod Genuensium omnis fere res in provinciis et Regnis Caesaris versetur in foenore, vectigalibus exercendis, aliisque quaestibus occupata, ideoque nemo Genuae passurus sit eum virum, qui res ad Gallorum partes trahere nitatur. [Note: Petrus Bizar. lib 22. hist. genuens.] Cum nuper Ludovicus XIII. Rex Rupilauri Henrici IV. beneficiô provecti ingratitudinem increparet, ut qui


page 62, image: s062

Meduanit factionem sequerotur, ille non se Meduanium, sed pecuniam suam sequi, festive respondit. Multam enim pecuniam Meduanio crediderat, cujus amittendae, nisi factioni nomen daret, periculum verebatur. [Note: Gramond. lib. 15. hist. Gall.] Castrum Theodorici Comblesius Ligistis prodidit, quod Pinartus pater gazae suae, quam ibi condiderat timeret. [Note: Davila lib. 12 hist. bell. civ.] Quanto gonerosius ille ex Cardinalis Richelii majoribus, qui exhaeredavit primum, substitutô secundo ex filiis, in eum casum, quo ille ob praedia, quae in provinciis possidebat, quibus tum Angli dominabantur, illorum partes secutus fuisset. [Note: Veritez francoises part. 1. pag. 123.] Aristoteles in Politicis [Note: 7. polit. 10.] refert, apud quosdam populos legem esse, ne, qui extremum hostibusque finitimum agrum accolunt, in consilium de bello adversus finitimos gerendo adhibeantur: tanquam privatis affectibus impediti utiliter et cum fide consulere non possint. Alius, [Note: Bartholom. Philipp. lib. de consit.] legem praescribit, ne qui Principi consultor est, ab alio quam a suo


page 63, image: s063

hero, nec extra territorium terras aut praedia teneat. Ferdinandus Consalvus moto inter Ferdinandum Catholicum et Neapolitanos Reges bello, omnibus quaecunque horum beneficiô in Regno habebat, se abdicavit. [Note: Fovius in vita Consalv.] Boterus [Note: 6. ella rag. distat. 12.] legem ferri jubet, quâ suburbanis aedificiis et impensis in illas faciendis modus praescribatur: quo minor inde hostibus commoditas leviorque amittendi dominis metus sit.


page 64, image: s064

Odiis Provinciae, quam avaritia in bellum egerat]

[Note: Cap. XXXII.]

Similis est alter Taciti locus. IV. annal [Note: Cap. 72.] Frisii pacem exuêre, nostrâ magis avaritiâ, quam obsequii impatientes. Non me poenitet eorum, quae olim ad illum locum disserui: [Note: Cap. 72.] quae proinde huc transferenda sunt.

Ambiguus an illam sedem bello legeret]

[Note: Cap. XXXIII.]

His qui inferiores viribus et copiis sunt, una salutis ratio est, locis munitis se claudere, et trahendi artibus bellum ac hostem eludere. [Note: V. Machiav. Princ. cap. 10.] Quo pertinet egregia Oratio cujusdam Lucensis apud Machiavellum, quintô historiae Florentinae. At Suetonio, cui clauso nulla subsidii spes erat, quique e contrario campestria persultans, auxilia undique accersere poterat, unius oppidi damno universa servare potius fuit.

Neque eum capere aut venundare, aliudve quod belli commercium, sed caedes, patibula etc.]

Sunt bello quoque suae leges: quas aliquando ira, et odium, et ultio,


page 65, image: s065

parque pari reddendi cupiditas, non audiunt: Ita Sabini caede, et incendiô Capitolii dirempta belli commercia, Vitellio rescripsêre Flaviani duces. [Note: Tacit. 3. hist. 81.] Interdum aliae rationes ejusmodi commercium intercludunt. Cremonensem praedam irritam militibus effecit consensus Italiae emptionem talium mancipiorum aspernantis. [Note: Tac. 3. hist. 38.] In illa procella quam C. Marius, et L. Cinna Reip. inflixerunt, abstinentia pop. Rom. mirifica conspecta est. Nam cum a se proscriptorum penates vulgi manibus diripiendos objecissent, inveniri potuit nemo, qui e civili luctu praedam peteret: quae quidem tam misericors plebis continentia tacitum crudelium victorum convicium fuit. [Note: Valer. Max. lib. 4. c. 3. Ammian. Marcell. 30 hist.] Triumvir ali quoque proscriptione paucifuerunt, qui ad sectionem accederent. [Note: Appian. lib. 4. bell. civil.] Reperit denique Christianae pietatis ingenium, quô et militi praeda, et vita resque captivis, redemptoribus denique lytron salva forent. Sub cruentâ Albani praefectura, Mechlinia imprimis elegans


page 66, image: s066

atque opulenta urbs, paulo ante Orangio dedita Hispanici furorem exercitus tridui populatione experta fuerat. Praedam fere omnem Antverpiam attulerat miles, vilissimôque, ut solet, pretio vendebat. Cum sacerdos quidam Antverpiano populo apprime gratus, conventis amicis aliquot mercatoribus, occasionem lucri pulcherrimam, dignamque Christianis negotiatoribus commonstrat, si ex Mechliniensibus spoliis, quae miles plane prodigeret, ipsi quantum possent, pecuniâ suâ redemissent; dominis eôdem pretiô reddituri. Sic enim et miseris quam minimum sentiendam fortunarum jacturam: quas si ante mercarentur propolae, utique multo carius redimendas: et mercatoribus ipsis nihil pecuniae deperiturum: quin famae accessurum apud homines, praemii et quaestus apud Deum pormultum. Placuit ea negotiatio: et praedatoriae merces minimô coëmptae, ac dominis eodem pretio redhibitae: quaedam, dominis non


page 67, image: s067

apparentibus, inter inopes distributae fuerunt. [Note: Famian. Strada. dec. 1. lib. 7. hist.]

[Note: Cap. XXXIV.] Cum omittere cunctationem, et congredi acie parat ] Negotiorum initia Argis, progressus et finis Briareis, quorum alteri centum oculos, alteri totidem manus poëtarum licentia adfinxit, committenda sunt. [Note: V. Nostra ad 12. ann. 12.]

Animô adeo fero, ut conjuges quoque testes victoriae secum traherent ] testes victoriae, vel incitamentum fortitudinis.

Solitum Britannis foeminarum ductu bellare.]

[Note: Cap. XXXV.]

de Gynaecocratiae incommodis alii commentati sunt; quae quia vulgata omnibus, merito transeo. Matrum Reginarum ambitionem, qua, durante minori filiorum aetate, suae plerunque tutelae in faustam memoriam reliquerunt,


page 68, image: s068

in omissis [Note: ad lib. 3. ann. verb. sincerâ adhuc etc. adde not. ad 13. ann. 12.] notavi. Addendum hic est, iisdem malae dominationis cupidinibus flagrantes, etiam postquam filii jam suô jure sceptrum et solium tenent, in potestatis communionem impudentibus ausis se plerunque intrudere; et retentas, exclusasve odiis, aemulationibus, factionibus cuncta miscere. Exemplum praebet Agrippina Neronis mater, quae in palatium ob id Senatum vocabat, ut adstaret abditis a tergo foribus, velô discreta; quod visum arceret, auditus non adimeret. Quin et Legatis Armeniorum causam gentis apud Neronem orantibus, ascondere, suggestum Imperatoris, et praesidere simul, parabat; nisi caeteris pavore defixis, Seneca admonuisset, venienti matri occurreret. Ita specie pietatis obviam itum dedecori. [Note: Tacit. 13. ann. 5.] Observatum etiam est, Reginas plerunque posthabitô primogenitô, in secundos filios ardentiori amore et studiô ferri; sive naturae quadam inclinatione, uti recentissimi quique fructus palato gratissimi


page 69, image: s069

sunt, ita novissimô partu editi tenerius amantur: sive regiam in primogenito, adeoque maternâ auctoritate superiorem potestatem aversantes, amabiles, et in sincerum obsequium compositos, minorum mores magis probant: seu denique contra Regum filiorum, matribus haut semper aequorum, vim et imperia, praesidia sibi parant. Maria Medicaea, Lud vici XIII Galliae nuper Regis mater, quanquam etiam post depositam tutelam summa Regis aeque ac proce um reverentiâ culta, et annuô censu instructa, quae trium viduarum Regiarum alimenta longe excederet, postremo omnibus, Regni negotiis ac consiliis admota; amore tamen erga minorem filium, et odio in Cardinalem Richelium ferox, quem uti ambitionis suae obicem respiciebat, malignis praeterea Marilliacorum fratrum et illustrium quarundam matronarum consiliis obnoxia, aulam factionibus, Regnum turbis implevit; frustra adhibitis omnibus a Rege remediis, quae in


page 70, image: s070

ejusmodi rem solent. Primo ut dominationem dediscerot, et aulam, statim ab Ancraei caede Bloesios, tanquam a laboribus quiete indigeret, amandata: unde Espernonii dolô elapsa, et in aulam postea regressa, cum implacabilibus inimicitiis denuo Regis et Regni quietem turbaret, Rex, Luparâ et Lutetiâ matri relictâ, compendium velut in exilium ipse abiit. Sed et illuc matrem odiis et ambitione exagitata mens rapuit. Nihil intermittebat Rex, quô exacerbatum matris animum placaret, Suffreni, qui conscientiam illius regebat, Cardinalis Bayni, Castrononani, Schombergii ministeriô et operâ. Frustra! quia animum ejus obsidebant, quibus inter filium et matrem dissidia alere, ad opos et magnitudinem commodissimum iter videbatur. Igitur Molinos jussa secedere; additô Gubernatricis Burbonensis provinciae honore. Eodem tempore Bastiliâ clausi, quibus superbia muliebris innitebatur; Bassompetra, Foxius


page 71, image: s071

Vauterius Medicus: (nam Marilliaci jam ante carcere attinebantur:) foeminae, pravorum consiliorum inventrices, domum relegatae. Neque tamen pertinaciam exuebat Maria; quanquam pro Molinis N vernium, et mox Andegavum Rex indulsisset: sed compendiô custodibus elapsa, infelici consiliô Bruxellas, inde Angliam, et postremo Coloniam Agrippinam abiit, ubi nobile foemineae ambitionis et lugubre documentum, superioribus annis fatô functa est. Praecipui, in quos ab initio administrationis impegit, errores fuerunt, quod, cum Catharinae Mediceae exemplô mediam se principibus ac proceribus gerendo et unius factionis ambitionem alterius auxiliô in officio contineri posse, haud absurde judicaret, id sine largitionibus immensis, quas in utrosque jactaret, obtineri posse diffideret: quâ inconsultâ liberalitate, quibus opes Regni, et potentiae praesidia dissipabantur, amicitias


page 72, image: s072

plerorumque meruit magis, quam habuit. Deinde, quod falso persuasa esset, duplici cum Domo Austriacâ matrimonio, quô filia Hispano, Hispani soror filio, jungeretur, sibi privatim dominationis munimentum, Regno potentiam accedere, ambitioni principum ac procerum fraenum injici. Quod contra vertit. Nam et Hispanis potentiae cupido sanguine potior; et conniventia Reginae, quâ Rhaeti, Sabaudus, aliiquo veteres Gallorum socii et amici, Hispanis prodebantur, praetextum turbandi his praebebat, quibus quacunque de causa praesentia displicebant. [Note: ad lib. 3. ann. verb. sincerâ adhuc etc. adde not. ad 13. ann. 12.]

Viverent viri et servirent ] aculeatus sarcasmus: mulieri destinatum, non superfle libertati. Viverent viri et servarent.


page 73, image: s073

[Note: Cap. XXXVI.] Praedae immemores Vid. not. nostras ad ann.[Note: Verb. invit. hostium aviditas etc.]

Partâ victoriâ cuncta ipsis cessura ] expeditis, et tantum ad praelium egressis munimentum sunt, arma et victoria: [Note: Tacit. 2. hist. 45.] manus, et arma, et in his omnia. [Note: Agric. 33.] Vis, sanitas, copiae, cuncta in victoria [Note: Tac. 1. ann. 68.]

Quodque nationum ambiguum, aut adversum fuerat, igniti atque ferro vastatur]

[Note: Cap. XXXVIII.]

vide supra dicta ad hunc lib. [Note: Cap. 23.]

Novum Legatum opperiendum esse, sine hostiliira et superbiâ victoris clementer deditis consulturum ] vide omissa nostra ad I. Annal. [Note: Verb. trucem Agrippam.] quibus alius Taciti locus in vita CM. Agricolae [Note: Cap. 16.] addendus. Hic (de Suetonio Paulino loquitur) cum egregius, caetera arroganter in deditos, et ut suae quoque injuriae ultor, durius consuleret; missus Petronius Turpillianus,


page 74, image: s074

tanquam exorabilior, et delictis hostium novus, eoque poenitentiae mitior. Ludovici XII. Galliae Regis insignem errorem historici notant, quod Mediolanensibus a se subactis, Jo. Facobum Trivultium, Guelphae factionis caput, praefecerit; Gibellinae parti vomicam, et rebellioni causam. [Note: Mich. Bauder. in vita Card. d' Amboise.]

[Note: Cap. XXXIX.] Ad spectandum Britanniae statum missus est ex libertis Polycletus ] Vid. nostra ad XV. [Note: Cap. 21.]

Rebelles Barbarorum animos pace componi]

Quod XIV. annal. Tacitus dixit, moderatione plura, quam vi, componere; et lib XII. clementia componere, et alibi, bella ignoscendo transigere: et Panegyricus, Constantino et Maximiniano dictus, nationes priorum temporum injuriis efferatas, Reipub. ad obsequium reddere, sibi ipsas ad Salutem.


page 75, image: s075

Summa Philippi Hispaniarum Regis, caetera sapientissimi, imprudentia fuit, Belgarum profecto non sine maximis causis coeptam, at Margaritae Parmensis moderatione propesopitam, secessionem, missô cum Albano exercitu, in atrociorem rabiem efferare. [Note: Vid. Fo. Bapt. Hadrian. 19. hist.]

Ingenti agmine Italiae Galliaeque gravis ] Ita decebat togatum mancipium, nullâ propria virtute commendatum; externis splendescere. At M. Cato, provinciam sortitus Sardiniam, cum superiores praetores accipere publice tentoria, lectos, togas, soliti essent, magnoque famulitio, catervâ amicorum, sumptuque et paratu coenarum onerarent provinciales, ille publicae ubique impensae parcus, oppida sine vehiculo pedibus obibat, uno comitatus accensô, qui se vestem, et cymbium ad libandum portabant. Idem equum, quô in expeditionibus Consul usus fuerat, ne reip. imputaret naulum, in Hispania reliquit. [Note: Stronzi confettati. V. Boccal. cent. 2. ragguagl. 79.]


page 76, image: s076

Istam sane frugalitatem nostro seculo frustra suaseris.

Nondum cognita libertorum potentia erat. Mirabanturque, quod Dux, et exercitus tanti belli confector servitiis obedirent ] Monstrum! non domum modo et familiam Principis liberti curabant, sed et Imperium: ut sub posterioribus Imperatoribus Eunuchi. Hodie quoque aulae mancipia, purpuratos vernas, et moschata stercora [Note: Stronzi confettati. V. Boccal. cent. 2. ragguagl. 79.] sapientibus senatoribus, et fortissimis exercituum ductoribus, colendos adorandosque proponi mos est. Seculi propudium!

[Note: Cap. XL.] Paupertatem praecipuum malorum credebat ] Turpis paupertas est, non in se, sed ubi socordiae, intemperantiae, luxus, incuriae est indicium, at in viro temperante, industrio, justo, forti, Rempub. gerente, omnibus sociata virtutibus, animi est insigne magni et excelsi.


page 77, image: s077

Neque enim res magnas suscipias, si cura te tangat minimarum: neque multis egentibus opituleris, si multorum sis ipse indignus. Est vero compendium ad Rempublicam tractandam magnum, non opulentia, sed rebus contentum esse suis: quae virtus, quod nullam rem superfluam privatim requirat, haud abducit mentem a Repub. etc. [Note: Plutarch. in Cat. Maj.] Non est malum paupertas illa in Rep. ubi virtuti tantum honores, magistratus, dignitates patent. At ubilocum virtutis opes occupant, tum vero paupertatem horroriesse, eique vitandae prava juxtâ et honesta aestimari, minime mirum est. [Note: V. Machiav. 3. discurs. 25.]

Marcellum memoria majorum, et preces Caesaris, poenae magis, quam infamiae, exemêre ] Praemia et poenas ex arbitrio statuit Princeps: bonam famam neque circundare probroso, neque adimere viro bono potest.


page 78, image: s078

Pedanium Secundumservus ipsius interfecit, seu negata libertate etc.]

[Note: Cap. XLII.]

de conspirationum facinorumque causis ad XV. annal. disseram.

Concursu plebis usque ad seditionem ventum est ] AEgrae Reip. signum est, cum plebs procerum causis litibusque inforere se, prensare pro his illisve Judices, audet; concursu, strepitu, clamore, precibus, sed quibus contradici non possit: regnantis utique contemptu, et nullô legum ac magistratuum metu. Gallia, dum haec scribo, exemplo est: in qua populus Senatusconsuitis auctor est, et ad plebis nutum provinciarum praesides removentur, et substituuntur alii: Postremo ipsa in urbe regia, in halecariae anus [Note: dame Anne la harangere .] potestate est, bene aut male Rex, Regina, Principes, audiant; et propitium vulgus habeant, aut infensum.

[Note: Cap. XLIII.] Super omnibus negotiis melius atque


page 79, image: s079

rectius olim provisum ] Non sane super omnibus. Vitanda quidem est, quatenus fieripotest, veterum legum morumque mutatio: neque argumenta conquirenda sunt in eo, quod sapientioribus olim deliberatum est. At ubi usus evidenter aliud suadet, tum vero a veterum reverentia discedere nulla ratio impedit; imo cogit ratio. [Note: V. Forst. ad 6. ann. verb. reputante Tiberio etc.]

Quicquid hoc in nobis authoritatis est, crebris contradictionibus destruendum non existimabam ] Perit Senatui sub malo Principe auctoritas mutuis contradictionibus: neque fidem et obsequium accommodant cives Senatusconsulto, quod invitis pluribus perlatum fuit, saepe etiam disputatione contradicentium studia exardescunt, in reipublicae perniciem. Ego sane experientiâ didici, quaedam melius factis, quam verbis confutari, et quorundam hominum


page 80, image: s080

errores argumentis, quorundam experimentis refelli vir sapiens, postquam opinionem suam, idoneis argumentis munitam, a contradicentium objectionibus defendit, post unam aut alteram volitationem non victus, sed contemptor abscedit. Interdum etiam plurium sententiâ se abripi patitur; non ut sequatur, sed ut, postquam consilium eventus damnaverit, praesentaneus ultor adsit et vindex. Ita maligni opinionem et pertinacis, et cerebrosi effugit, neque tamen vel conscientiae suae vel reip. deest.

Quem dignitas sua defendet.]

Majus tutiusque potentiae munimentum est reverentia, fama, auctoritas, majestas, quam vis: et opinio, sanctum esse, neque laedi impune posse, Principes, Magistratus, Sacerdotes, Cardinales, quam exercitus, classes, copiae defendunt; ut singuli inter plures, inermes inter armatos, tuti inter anxios, agere possint.


page 81, image: s081

Habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum]

[Note: Cap. XLIV.]

Multa summis principibus conceduntur pro salute publica, quae privatis minime licent: quemadmodum pro vitâ servanda brachium aut pedem abscindere necessitas jubet. At ista necessitas male a Cassio in crudelitatis patrocinium trahebatur, quae necessitas non erat. Amputandae erant nimiae privatorum opes; coërcendus servitiorum per familias et nationes distinctorum numerus; ruri in opere, aut ergastulis, tenenda mancipia. Ita cessante periculo nulla suberat ratio saeviendi in innocentes. Caetera quae de utilitatibus honesto anteponi solitis olim [Note: ad 3. Annal. verb. provenêre dominationes.] disputavi, huc transferri debent: quibus addenda, quae Jo. Jovian. Pontanus disserit, quarto de obedientia. [Note: cap. 10.]

[Note: Cap. XLV.] Censuerat Cingonius etc. Iste Cingonius tam saevae auctor sententiae postea a Galba trucidatus fuit: [Note: Tac. 1. hist. 37.] ita divinâ


page 82, image: s082

justitiâ jubente plerunque ut pietatis omnis et commiserationis exortes, ipsi quoque aliorum crudelitatem experiantur. Cum in senatu praesente Carolo Burgundo quaereretur, quid de Leodiensium, qui foedus cum illo ictum ruperant, obsidibus (ii trecenti erant) ageretur, et Contajus, procerum praecipuus, necandos censeret; is qui Philippo Cominaeo proximus adsidebat, illi in aurem dixit, tam impiae sententiae auctorem illum annum vitâ non expleturum. Quod et ita accidit, [Note: Cominaeus.] Ipse Carolus qui DCCC. Dinandae urbis cives bello captos flumine et Helvetios Gransoni praesidiarios, lacu mergi, praeterea cives Neollenses suspendio necari, et praesidiariis omnibus pollices amputari jusserat, ad Nancejum quoque miserabili morte periit. [Note: Comin. Paradin.]

Trebellium dum uterque dedignatur, supra tulêre]

[Note: Cap. XLVI.]

Ita plerunque evenit, ut qui inter se mutuô aemulatu dissident, tertio non


page 83, image: s083

inviti vel ipsi concedant, vel injuriâ et contemptu majori fortunae locum faciant. Mortuô Potocarerio, quem Ferdinandus Catholicus exercitui Italico praefecerat; quinatalibus, arte militari, et auctoritate proximi erant, Benavidius et Carvajal in Andradam imperium conferri, quod neuter alteri concessurus fuerat, non inique ferebant. [Note: Jov. lib. 2. de vit. Consalv.] In Pontificum Romanorum Electionibus saepissime contigit, ut capita factionum, postquam diu pro suarum partium Cardinali in pontificem promovendo, frustra omnem lapidem moverant, tandem, laborum et morae taedio, tum mutuâ invidiâ, in illius electionem concurrant, qui caeteris minime comparandus, ideo tantum placet, quod inter partes obscurus, et nullo nomine egerat; sepositus et contemptus. Id tantum, ut antiquiora omittam, Hadriano VI. Paulo V. et Vrbano VIII. pontificatum conciliavit.

Quiete defensus]

[Note: Cap. XLVII.]

antiqua nobilitas, et opes apud malum principem pro


page 84, image: s084

crimine sunt: [Note: Tacit. 1. hist. 2.] neque minus periculum ex magnâ famâ, quam ex malâ. [Note: Tacit. Agric. 5. 6.] Quod periculum Regulus evitavit, novâ generis claritudine, non invidiosis opibus, et quiete defensus.

Probrosa adversus Principem carmina factitavit]

[Note: Cap. XLVIII.]

vide olim annot. ad V. annal. [Note: verb. dicax idem. etc.]

Poetus Thrasea multo cum honore Coesaris etc.]

Nota honestas boni Senatoris sub malo Principe artes; crudeles aliorum sententias mitigare, laudando principis clementiam, increpando reum, comparando priorum temporum infamem saevitiam, et praesentium sub egregio Principe moderationem; postremo vitam reo, quasi in poenam, servare; ut, quo longius sontem vitam traxisset, eo privatim miserior, et publice clementiae maximum exemplum supersit.

Vitellius optimum quemque jurgio lacessens, et respondentireticens]

[Note: Cap. XLIX.]

nota characterismum mali, sed timidi, ingenii.


page 85, image: s085

Plures numero tuti]

Societate culpae tutiores. [Note: Tac. 2. hist. 52.] Ubi multi peccant, nemo castigatur: et singulorum quamvis parva peccata poenas, multorum etiam magna scelera praemia sortiuntur. Adde Senecam secundô de Ira. [Note: Cap. 10.]

Venditata ab eo munera Principis]

[Note: Cap. L.]

de hoc mercimonii genere dixi supra ad XIII. [Note: Cap. 4.] Adde historiam Caenidis pellicis, apud Xiphilinum in Vespasiano et Caroli Ceurii apud P. Jovium in vita Hadriani Pontif.

Libros exuri jussit, conquisitos lectitatosque, donec cum periculo parabantur: mox licentia habendi oblivionem attulit]

praecipuum famae alimentum est, coercere famam. [Note: V. Forst. ad 1. ann. verb. immotum adversus eos sermones etc. et ad 5. verb. dicax idem etc.] Boni Principes plerunque contumeliis referta carmina, aliaque falsa probra, tulerunt, non moderatione magis; quam sapientiâ. Nam spreta exolescunt, si irascare, agnita videntur.


page 86, image: s086

[Note: Tac. 4. Annal. 34.] Etiam dominationis arcanum est, maledicendi licentiam obscurorum hominum malitiae aut indignationi dari: ut cum Principem aut insignes viros impune carpserint, fortunam suam eô vindictae genere consolantes, factis abstineant. Franciscus Sforza Veneto cuidam illegitimos natales procaciter objicenti, nihil aliud reposuit, quam, non se affuisse Luciae matris cum patre suo congressibus, neque in sua potestate fuisse, prohibere. [Note: Machiav. 6. hist.] Catharina Medicaea fenestrae cum Antonio Navarrae rege assistens, duos in imam area lixas, anseri ad ignem assando intentos, probrosa carmina audiebat, quibus illam ex Cardinali Lotharingo praegnantem, mox mulum enixuram (alter procellum dicebat) cantitabant. Navarrae Rex irae impotens a Catharinae latere digrediobatur, ut nebulonum suspendium juberet. At illa de fenestra verberones allocuta, quid est, inquit, quod Regina in vos peccavit? non illa


page 87, image: s087

vobis assandi anseris istius occasionem et otium fecit? Inde ad Antonium conversa, mi cognate, inquit, non sunt isti irâ nostrâ digni. [Note: Aubignii. tom. 1. hist. l. 3. c. 5.] Eadem, virulentissimis lacerata libellis, quorum pars hodieque superest, prohiberi edictis, aut castigari auctores et typographos noluit; nomen famamque punitis addi dicens, quae spreta contemtaque statim exolescerent. Ego, ut prius illud reginae factum non possum non laudare, ut generosum: ita incuriam erga noxiam Reip. malignitatem non probo. Licet negligere Principi leves, et velut privatas injurias, faciei vitium, calvitium, ventris obesitatem, raros pedes, secretos amores, et noctium ingenia; tenacitatom quoque aut ex divorso, nimiam pecuniarum porfusionem, aulaeque et aulicorum ingenia festive magis, quam acerbe traducere impune sit. At contumelias in Remp. redundantes negligere, quibus Principum consilia et dominationis arcana sacrilegâ temeritate vulgo prostituuntur, ut in odium aut contemptum populi


page 88, image: s088

princeps adducatur, id vero acerrime puniri publicae tranquillitatis interest. Cum Evioni tibicini tribuisset Hephoestion aedes, quas Eumenis pueri priores occupaverant; et Eumenes eâ de re cum Hephaestione expostulasset, satius esse dicens, abjectis armis tibiâ canere, vel tragoedias agero: acriter quidem eam ob rem Hephaestionem objurgavit Alexander: sed quod verba Eumenis ad Rempublicam quoque pertinere intelligeret, eidem quoque vehementer succensuit. [Note: Plutarch. Eumen.]

Duos praetoriis cohortibus imposuerat.]

[Note: Cap. LI.] Vide supra dicta ad lib. 11. annal. [Note: Verb. caeterum Tiberio etc.]

Quia rem frumentariam sine quaestu tractabat]

In omni magistratu duas res


page 89, image: s089

maxime aestimamus,; fidem, et reigerendae peritiam. Alexander Severus candidatorum nomina publicabat, hortans populum, ut si quis quid haberet criminis objiciendum, id publice faceret. (a) Quem morem in Repub. Venetâ quoque observari testatur Caspar Contarenus, in secundô de Repub. Venetâ. Idem, quem dixi, Alexander, ubi de Jure aut negotiis tractaret, solos doctos et disertos adhibebat; side re militari, milites veteres, et senes ac bene meritos, et locorum peritos, ac bollorum et castrorum; et literatos qui historiam norant; requirens, quid in talibus causis, quales in disceptatione versabantur, veteres Imperatores vel Romani, vel exterarum gentium, fecissent. (b) In Aulâ Gallica vidi aliquoties, dum apud Cardinalem Richelium Ludovicus Rex in consilio esset, Thomam Campaneliam famâ super aethera notum, accitum, deque rebus Italicis sententiam rogatum fuisse. Nimirum iis quisque negotiis adhiberi debet,


page 90, image: s090

quibus par est. Non omnia omnibus conveniunt: bello quidam, alii pacis artibus, valent. Nuper Fecquerius apud Germanos proceres summâ prudentiae laude Regis Galliae negotia curabat. Idem a toga ad armorum et exercituum praefecturam traductus non aeque commendatus fuit, inscitiâ injuncti muneris haut minus, quam infelicitate commissae ad Theodonis-villam pugnae in historia famam laturus.

Veterem impudicitiam atque infamiam in eo secutus]

quae moribus Principis congruebant; eoque validior in ejus animo Tigellinus, quam Fenius Rufus.

Prosperâ populi et militum famâ Rufus, quod apud Neronem adversum experiebatur Neque enim studia civium militumque in privatum verti aequo animo tyrannus ferre potest.

Oblectamentis Principis palam iniquum]

[Note: Cap. LII.]

vid. notanda ad XVI. Annal. [Note: Cap. 22.]


page 91, image: s091

Exueret Magistrum]

vide supra dicta ad initium hujus libri.

Satis amplis doctoribus instructus majoribus [uis] Similis huic locus exstat in Claudii Mamertini panegyrico ad Maximinianum Imperatorem. Filium tuum, inquit, ad honestissimas artes omnibus ingenii bonis natum felix aliquis praeceptor exspectat: cui nullo labore constabit, divinam immortalemque progeniem ad studium laudis hortari. Non necesse erit Camillos, et Maximos, et Curios et Catones proponere, ad imitandum: quin potius vestra illi facta demonstret, vos identidem et semper ostendat praesentes, et optimos imperatoriae institutionis authores. Prima res, quae imitanda proponitur Principum liberis, sunt majorum gesta: quorum recitationem illi cum gaudio et voluptate intelligunt; dum exprimendis illis imitandisque impares se adhuc sentiunt. At postquam cum annis animi creverunt,


page 92, image: s092

narrationes illae, quae blandiri pueris putabantur, urunt; quae laudare, exprobrant; et affligendo, exprobrandoque ambitionem accendunt: ut avitarum paulo ante virtutum imitatores, mox gloriae aemuli, non imitari ulta virtutem, sed superare famam, contendant. Quibus rudimentis ad pacis odium simul et fastidium, ad insanum belli amorem, ad orbis ruinam praeparantur. Viderint igitur Principum praeceptores, quos majores, et quas actiones iis commendent, imitandasque proponant [Note: Adde nostra ad 1. Annal. Verb. magna apud Tiberium etc. Did. Savedr. in Symb. polit. c. 1.]

At Seneca criminationum non ignarus, etc.]

[Note: Cap. LIII]

Res mira! quorum omne votum, omnisque ambitio in Aulam contendit, ii aut non admittuntur, aut ejiciuntur inde, aut ibi male pereunt. Contra qui libertatis et quietis studiô ad privatam et tranquillam vitam suspirant, inviti retinentur. Diversorum votorum


page 93, image: s093

ratio est, quod illi splendida aulae specie, voluptatibus, luxu, magnificentiâ, et miserrimae frontis laetâ simulatione, decepti brevissimum hoc ad auream messem, et honorum fastigium iter putant: hi molestias, curas, pericula experti, exire miserias, et in tutam stationem subducere fortunas suas, consultum credant. Qui summis honoribus fruuntur, omnium opinione felicissimi, primum domino, deinde dignitati, postremo negociis se famulatu perpetuo, eoque durissimo addicunt: qui omnibus velis et remis eo contendunt, ut aliis imperent, ipsi libertatem amittunt. Multo labore et sudore majores sibi labores, quid labores? pericula, et haud raro exitium accersunt. Nemo ex purpuratis nisi alienô judiciô felix est. Ipsi se miserrimos sciunt sentiuntque: at cum alios laudare, colere, ambire conditionem suam, vident, tunc coecâ credulitate plus aliis, quam sibi, credunt. Non igitur mirum videri debet, plurimos non


page 94, image: s094

ex ministrorum tantum numero, sed Reges quoque Imperatores, Principes, abjectâ purpurâ, dimissâve, in privatâ vitâ vel salutem, vel solatium quaesivisse: diversis sane causis, neque aequali vel laude vel excusatione. [Note: Vide Boccalin. cent. 2. ragguagl. 70.] Plurimi invidiae et odiis cesserunt, spe propinquae mutationis, et ne patria interim turbis jactaretur. Quomodo Artabanus in longinqua et contermina Scythiae fugam maturavit, spe auxilii: atque interim nosse Parthos absentium aequos, praesentibus mobiles, ad poenitentiam mutari, [Note: Tacit. 6. ann. 36.] et Caecilius Metellus C. Marii violentiam fugiens Româ cessit. Quô etiam consiliô Regnum fugâ deseruerunt Alphonsus Rex Neapolitanus, [Note: Guicciard. 1. hist.] et illius filius Ferdinandus, [Note: Guicc. ibid.] et Ludovicus Sforza Mediolanum, [Note: Guicc. 4.] et Pandolphus Petrucius Senas, [Note: Guicc. 5. et Jov. in Elog.] et Franciscus Maria Dux civitatem et ditionem Vrbinatem, [Note: Guicc. 12.] et Cosmus Medices superior Florentiam, [Note: Machiav. et Amiral. hist. Flos Jov. lib. 1. de vita Leon. X.] et Everardus Sondenbalcus Vltrajectum, [Note: Lamb. Hortens. rer. Vltraject.] et Janus


page 95, image: s095

Bella, quanquam plebis Florentinae ardentissimô favore praevalidus, voluntario nihilominus exilio liberare Nobiles metu, et patriam periculô maluit, quam privatam tuendo dignitatem Remp. casibus et periculis exponere. [Note: Machiav. 2. hist.] Non ita pridem Maximilianus, Suillii Dux, post excessum Henrici IV. Galliae Regis, potentiâ cessit, quâ ab aemulis dejiciendum se praevidebat. [Note: Barthol. Gramond. 1. hist.] Cesserunt alii invidiae, elegeruntque carere patriâ, nullâ redeundi spe, sed civium suorum ingratitudinem exiliô suô, tanquam suppliciô, castigantes. Quomodo Scipio Affricanus, ignobilis vici, ac desertae paludis sponte accola, ubi cum Laelio amico vagas littoribus conchulas et umbilicos lectitabat, [Note: Valer. Max. lib. 8. c. 9.] ne ossa quidem sua ingratam patriam habituram, sepulchri inscriptione testatus est. [Note: Valer. Max. l. 5. c. 3.] Alii oneri succumbunt; inepti et impares. Ex citantur enim quidam ad meliora magnitudine rerum, hebescunt alii. [Note: Tac. 3. ann. 69.] Quidam


page 96, image: s096

perpetuo infelices, alii laborum taedio, et studio tranquillioris vitae, vel morbis, aut senio fracti, nonnulli gloriae satietate, et ne meritae per tot annos famae ultra periculum faciant, spei et fortunae valedicentes cassum navigium tempestive in portum deducere laborant. Plerasque harum causarum in abdicatione Car oli V. concurrisse accuratâ valde et legi dignissimâ narratione docet in historia [Note: Dec. 1. lib. 1.] Famianus Strada. Quae causae Amadeo Sabaudiae Duci idem consilium persuaserint, haud facilis conjectura est, postquam loco solitario et instituto monastico caetera vita non congruebat. Nihil enim, quod cujuspiam esset momenti, absque consilio suo a filiis geri volebat. Viginti sibi praecipuos retinuit ministros: cibô potuque lautô, exquisitô, opiparo vivens. [Note: Jac. Meyer. lib. 16. ann. Flane Guil. Paradin. Chronic. Sabauc lib 3. c. 29.] Michael Hospitalius, vir summus, Galliae Cancellarius, sapientissimam ad Vidum Fabrum scripsit epistolam, quae exstat inter caeteras, libro sexto


page 97, image: s097

sermonum; qua Aulae genium, principum ingratitudinem, iniqua aulicorum hominum odia modestissimâ libertate accusat; felicitati suae imputans, quod ex aulâ domum per benevolentiae speciem, relegatus esset. Inter alia sic inquit:

Nunc iter insuetum contendimus, et nova vitae Principia ordimur, tamen aptasenilibus annis. Ante mihi duris dominis servire videbar, Vix equidem satis ingenuis; Pallantibus, atque Narcissis; Faciles rex et regina fuêre. Impero nunc dominorque meis, et denique regno. Ante vagum semper vel caupo, vel hospes habebat Asper, difficilisque exactor, et improbus: aedes Nunc habito proprias: nunc rura perambulo nostra, Quandocunque libet, nullius jussa capessens. Sepositum tempus nullum fuit ante colendi Numinis; et nullum studiorum: atque omnia raptim Libabam et leviter, quantumvis regia


page 98, image: s098

Communisque suo de tempore cura sinebat. At nunc pro nostro libito momenta dierum Singula partimur: mane haec, orienteque sole, Illa cadente, alia atque aliis volventibus Perque vices nobis certas opus omne recurrit. Nemo adeo mihi mane molestus, vespere nemo est, etc.

Caeterum liceatne sapienti viro, seni maxime, abstinere, aut abire Republica, praeclaris veterum disputationibus jam olim agitatum fuit. Et M. Cicero quidem, ac Plutarchus, peculiaribus libris, [Note: Cic. Cat. major. Plutarch. lib. Num seni sit ger. resp.] in actu mori, quamvis senem, debere asserunt: et idem Plutarchus alibi [Note: Plut. in vit Cat. Mai.] Catonem laudat, quod, sicut Dionysio quidam suaserat, ut pro speciosissimo sepulchro haberet dominationem, ita Cato pulcherrimum senectutis usum Remp. putaret. In quem sensum Caesar quoque Vespasianus Imperatorem stantem mori oportere ajebat. [Note: Sueton. Vesp.] At M. Annaeus Seneca, in libro de olio sapientis, eo saltem casu sibi


page 99, image: s099

vivere non improbat, cum Resp. corruptior est, quam ut adjuvari possit. Sioccupata est malis, non nitetur sapiens in supervacuum, nec se nihil profuturus impendet: si parum habebit auctoritatis, aut virium, nec illum erit admissura Resp. si denique valetudo illum impediet. Quomodo navem quassam non deducet in mare quomodo nomen in militiam non daret debilis; sic ad iter, quod inhabile sciet, non accedet. Potest ergo et ille, cui omnia adhuc in integro sunt, antequam ullas experiatur tempestates, in tuto subsistere, et protinus commendare se bonis artibus, et illud beatum otium exigere, virtutum cultor; quae exerceri etiam a quietissimis possunt. Hoc nempe ab homine exigitur, ut prosit hominibus, si fieri potest, multis; si minus, paucis; Si minus, proximis; Si minus, sibi. Haec Seneca. Et hucusque veterum Philosophia pertingebat. Sublimiori [(transcriber); sic: Sublilimiori] spiritu fertur illa, quam a JESU CHRISTO, Servatore


page 100, image: s100

humani generis didicimus: non huic tantum vitae, neque mundo isti ac Reip. nos natos, sed praestantiori, quam post corporis nostri mortem in coelo, cum Deo et beatis spiritibus, degemus. Illam vitae beatae et aeternae coronam nemini contingere, nisi qui in inferioris mundi stadio legitime certaverit. Certamen illud esse cum diabolo, et hujus mundi, nostrique ipsius corporis illecebris. Fugiendas, tanquam bonae frugi inimicissimas, voluptates: contemnendas calcandasque fluxas opes, et inanissimam mundi gloriam. Premenda Jesu Christi vestigia: et eâdem, quâ ipse, viâ, paupertate nimirum, humilitate, patientia, omniumque rerum, quibus tanquam visco tenentur mortalium animi, per hujus vitae miserias, ad patriam contendendum. Id vero nemini contingere, nisi alte succincto, et expedito, et nullis oneribus praegravato. Onera illa esse occupationes et curas, et molestias, quaeounque hujus


page 101, image: s101

mundi negotiis irretitos varie exagitant. Quamobrem Dominus Jesus, unum osse necessarium, dixit; perpetuam rerum coelestium meditationem. Idemque saepius inculcavit diversis parabolis, de verbi divini semine, inter hujus vitae curarum spinas enecatô; de pretiosa margarita; de thesauro, in agrô repertô; quibus comparandis prudens mercator omnes suas facultates impendit. Quibus consentientia Paulus Apostolus tradidit; neminem Deo militantem, implicare se prophanis negotiis: et ita rebus mundi uti nos oportere, necum mundo pereamus. Nimirum solis facies non redditur in aquâ motu turbata; neque in sole versatur quisquam, cui non fuscus color affricetur: neque molâ, nisi farinâ conspersus, excedit: neque viâ lutulentâ, nisi coenô infectus, ingreditur: et quae austerae hujus philosophiae alia apud Asceticae theologiae magistros passim occurrunt: Quorum intuitu etiam plures


page 102, image: s102

ex veteribus Ecclesiae doctoribus animadverto, militiae, civilibus officiis, etiam conjugio, iniquiores fuisse. Vehementer itaque illa mihi Centurionis cujusdam (cujus virtus, quam nomen notius est) vox probatur, qui, post multa stipendia, rebus humanis renunciaturus, cum missionem a Carolo V. Imperatore peteret, isque novi consilii causam exquireret, respondisse fertur, inter vitae negotia, et mortis diem, oportere spatium intercedere. [Note: Fam. Strad. dec. 1. hist. lib. 1.] Quod scitum hominis lictum, ex illo Tertulliani [Note: Lib. de Pallio.] expressum videtur. Nemo alii vivit, moriturus sibi. Domine Deus, coelestis Pater, respice in faciem Christi, Filii tui, et miserere mei. Et quandoquidem ipse certo statuere non possum, in hac statione publica, an illâ privatâ, servitio tuo magis vacare possim; monstra mihi iter, cui insistam; dirige gressus meos, ut inter adversa et prospera, in via mandatorum tuorum incedam. Ego quidem quietum et a


page 103, image: s103

turbis remotum vitae genus praeopto, petoque humilimam prece, ut me tempestuosi hujus maris fluctibus ereptum ipse in portu constituas. Quod si in tumultu mihi senescendum erit, fiat sane voluntas tua, Domine. Sufficiet mihi gratia tua. Concede, quaeso, ut nemini sim causa, aut occasio peccati, damnive; contra affectu et ope prosim omnibus quibus potero; etiam, (quia ita jussisti) inimicis meis: Vicissim ne mihi noceant vis et artes malevolorum, neque offendicula, quibus diabolus, et fallax ista mundi scena, simplcitati meae insidiantur. Nominis tui gloriam in omni actione syncere quaeram: gubernem negotia, non negotiis abripiar: quietâ industriâ rebus praesim, non obruar; atque ita mundo vacem, ne coeli obliviscar. Opum, honorum, voluptatum, illicia, vepres, casses, non irretitus transeam: et prudenti simplicitate, quâ quo mihi iter sit, perpetuo infixum animo habeam: per


page 104, image: s104

caduca nimirum et fragilia peregrinationis meae vel monimenta vel solatia ad aeternam patriam: ad quam per viam bonorum operum, atque exitum beatae mortis, mihi aditus sit, propter merita et mortem Filii tui, Domini Jesu Christi. Amen.

Solertiam, quâ commeatus a principe et aulâ obtineri possit, docet Hieronymus Cardanus Proxeneta, [Note: Cap. 83.] his verbis: Si cum domino sis, a quo discedere velis, et periculosa sit venia, ut est plerunque cum tyrannis, queri oportet graviter, et veniam petere, non ut tum discessurus, sed multo post. Id ille non adeo moleste feret. Interim alii in spem locitui subingressi, curabunt, ut abire possis; et dominus iratus erit. Tum tu multa perperam age: donec et ob veniam petitam, et male acta,, omnino te oderit. Ubi de hoc certus fueris; simula mutasse sententiam; et roga inaniter et leviter, ut te retineat; suspira, geme, suppone personas,


page 105, image: s105

sed illi invisas, quae pro te rogent. Ita ille satis poenarum te daturum existimabit, discessu tam invitô: tu vero votô tuô absque jactura et periculo potieris. Sed cave, ne statim glorieris de technâ, nam rursus magnum tibi malum aut periculum accerses: sed persta, ac si doleas de infortunio tuo. Haec Cardanus: cujus doctrina, nisi prudenter utaris, non semper tuta est.

Illud etiam hic annotare libet, eos, qui non sincere quietem, et tranquillitatem, expetunt, sed otii simulatione necessarios se dominis reddere, et opimiora laborum praemia, aut honorum augmenta, extorquere volunt, saepe spe sua excidere: Principes enim intempestivam denunciationem sui contemptum, vimque sibi inferri, interpretantur; et semel spreti statim ad novos amores transeunt.

Denique et illud observatione dignum est, magnas, et ad Rempublicam natas mentes non semper in solitudine


page 106, image: s106

et secessu eam reperire quietem, quam sibi pollicebantur: et postquam eo se processisse animadvertunt, unde regredi non licet, inutili improvidi consilii poenitentiâ, vivere, morique infelices. [Note: V. Saauedr. Symb. 23.] Quod ut caetera omnia, elegantissime expressit Seneca in libro de tranquillitate animi, his verbis: Quae omnia graviora sunt, ubi odio in felicitatis operosae ad otium profugerunt, et ad secreta studia: quae pati non potest animus ad civilia erectus, augendique cupidus, et natura inquietus: parum scilicet in se solatiorum habens; ideoque detractis oblectationibus, quas ipsae occupationes discurrentibus praebent, domum, solitudinem parietes, non fert; invitus aspicit se, sibi relictus. Hinc illud est toedium, et displicentia sui, et nusquam residentis animi volutatio, et otii sui tristis atque aegra patientia: utique ubi causas fateri pudet, et tormenta introrsus egit verecundia; in ang sto inclusae cupiditates sine exitu, se ipsae strangulant.


page 107, image: s107

Inde moeror, marcorque et mille fluctus mentis incertae, quam inchoata habent suspensam, deplorata tristem. Inde ille affectus otium detestantium, querentiumque nihil ipsos habere, quod agant, et alienis incrementis inimicissima invidia, etc. Et Epist. LVI. saepe videmur toedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis poenitentia, secessisse: tamen in illa latebrâ, in quam nos timor et lassitudo conjecit, interdum recrudescit ambitio. Quibus addi velim sapientissimam Coenobiarchae Ripaliensis ad Amedaeum Ducem orationem, quae apud Guillelmum Paradinum exstat libro tertio annalium Sabaudiae. Exempla, inter alia, inconsultae abdicationis imperii sunt Maximianus Herculius Imperator apud Sext. Aurel. Victorem, et Eutropium, et Alphonsus Neapolitanus Rex apud Jovium, tertiô historiarum.


page 109, image: s109

Augustus M. Agrippae etc.]

Principes qui amicos ad vitam privatam dimittere recusant, id saltem debent, ut urbem ipsam, velut peregrinum otium, ipsis permittant: et quemadmodum Alexander Magnus Bucephalum, jam senio confectum, non nisi signo pugnae dato conscendebat, caeteris omnibus belli muniis aliorum ministerio equorum peractis: ita seniores amicos quiete responsuros, maximis tantum seponere negotiis decet, minoribus ad aliorum curam rejectis.

Ampla quidem, sed pro ingentibus meritis praemia acceperant]

Alexander Severus Imperator quoties alicui praesentium successorem daret, semper illud addebat: Gratias tibi agit Resp. eumque remunerabatur, ut privatus posset honeste vivere; agris, bobus, equis, frumento, ferro, impendiis ad faciendam domum, marmoribus ad ornandam, et operis, quas ratio fabricae requirebat. [Note: AEL Lamprid. Alex.]


page 110, image: s110

Ego quid aliud munificentiae adhibere potui, quam studia etc.]

de principum quorundam liberalitate in viros doctos, vide Joannem Jovianum Pontanum de lib ralitate: (a) Justum Lipsium in monitis et exemplis Politicis (b) Bartholomaeum Philippum, in praefatione libri de consilio, et Scitam de Mamumo Syriae principe, et Leone Philosoph. Graeco, historiam apud Coelium Augustinum Curionem secundo historiae Saracenicae. Quibus adde, quod de Alberto VV allen stenio in hunc modum refertur. Cum intellexisset, Viennae Jo. Baptistam Senum Genuensem, genethliacis artibus celebrem, degere, statim ex dom osticis Jo Pironum Florentinum misit, qui ad se hominem adduceret. Quod Pirono facile successit, pacto XXV. thalerorum menstruo stipendio. VV allenstenius adventu Sen laetus Pirono tamen vehementer succensuit, quod tantillô pretiô eruditionem aestimâsset. Statimque Seno CCCC. thaleros pro itineris


page 111, image: s111

impensis, quae nullae fuerant, numerari jussit, addito carpento, quod sex equi traherent, cum pabulo pro equis, et annuô bis mille thalerorum stipendio.

Vterque mensuram implevimus, et tu, quantum princeps tribuere amico posset, et ego, quantum amicus a principe accipere]

[Note: Cap. LIV.]

Nihil praemiis et poenis valentius est in animis hominum. Liberalitas et gratitudo principis praesentia et futura connoctit, et fidos meritosque famulos, nec non in posterum accessuros certâ spe retinet, aut allicit. Adjiciendae sunt opes dignitati; sordibus, avaritiae, turpitudini vitandae, et ornando honestandoque muneri. Henricus IV. Galliae Rex dicere solebat, ministrum nunquam suorum meritorum meminisso, principem illorum nunquam oblivisci debere. [Note: D. Matthiae Narrat. de Mort. Henr.] Hadrianus Imperator amicos ditabat, et quidem non petentes, cum importunis nihil non negaret. [Note: Spart. Hadrian.]


page 112, image: s112

Alexander Severus descriptum habebat, cui quid praestitisset: et si quem sciret vel nihil petiisse, vel non multum, vocabat eum, et dicebat: quid est, cur nihil petis? an me tibi vis habere debitorem? [Note: Lamprid. Alex. Sev.] Optimum illius consilium fuit, qui Regi suo suasit, nobilium, qui castra sequuntur, nomina scripto annotata secum circumferre, quo discreta virtus et ignavia praemiis aut neglectu conspectiora essent, et caeteris exemplo. Vincentius Mantuae Dux, pedissequum, quod per nocturnas tenebras rigensque frigore coelum, imperium acriter exequutus fuisset, et alterum, quod paucis horis Mantuâ Veronam advolasset, torque aureo donavit. Profusior in domesticos cubiculi ministros munificentia erat: quosper intervalla, nec expectantes, fidem, assiduitatem, indigentiam singulorum intuitus, pecuniâ juvabat. [Note: Possevin. 8. hist. Mant.] Si igitur moschata domesticorum officia praemio prosequuntur principes: quanto justius est, egregiorum militum


page 113, image: s113

sudorem, sanguinem, pericula, et togatorum utilissimos labores romunerari? Sed inter caetera aulae absurda illud quoque est, quod, sicuti flumina, nisi quas proxime alluunt, terras rigant; ita beneficia principum non nisi proximos inaurent; neque ad illos pertingant, qui procul ab oculis dominorum, casibus et periculis jactantur. Et sicut balneatoris asinus, cum ligna sarmentaque et carbones deportet, nunquam tamen lavat; fumô ac favillis et cineribus semper oppletus: et equi, qui avenam suo labore, arant, occant. serunt, otiosae Sybaritarum saltatorum turbae laborant, ipsi foenô et paleâ saturandi: ita qui negotiorum pistrino perpetuo exercentur, sordidô salariô auctorati, opes et copias Principi congerunt, quas ipse cum inutili fucorum aulicorum grege per prodigentiam absumat. Prudentiâ itaque et judiciô quodam opus est, quid cui tribuas. Simplicitas ac liberalitas, ni adsit modus, in exitium vertuntur. [Note: Pflegschafften .] Vitellius Imperator


page 114, image: s114

amicitias, dum magnitudine munerum, non constantiâ morum, continere putat, meruit magis quam habuit. [Note: Tac. ibid.] Ergo neque effusâ largitione semel omnia tribuenda sunt, sed captatis novorum meritorum occasionibus, spargenda sensim munera, quae recipientibus non messis loco habeantur, sed seminum in uberiorem olim segetem proventurorum. Plures enim principibus studia et operam impendunt propter ea, quae accipienda sperant, quam quae accepta loculis condiderunt. Philippum Ludovicum Palatinum Neoburgicum refert in Selenianis vir mihi multis nominibus reverendus, Jo. Valentinus Andreanus, Abbas Bebenhusanus, ministros habuisse paucos, sed selectissimos; modicis quidem stipendiis, sed assiduis praemiis provocatos: adeô ut prope singula merita munere aliquo vel honoro augeret. Addidisse alloquii blanditias frequentiaque munuscula: quibus obstrictos, lautis etiam


page 115, image: s115

conditionibus oblatis alie abstrahi minime potuisse.

Undo constat, quantum ex regia potestato delibetur, cum viventibus successores in Magistratu dantur. Primum designati isti, spe futurae magnitudinis, superbiunt plerunque, et insolentiâ omnibus graves sunt. Deinde vacantem praedecessoris morte magistratum, non ut principis beneficium, sed ut rem sibi debitam, ac velut parentum haereditatem adeunt: postremo principi praecipuum majestatis privilegium perit; honores, dignitates, cui voluerit, libere conferendi.

Ad prudentiam istam illud quoque pertinet, ne munificentiae occasione patrimonium principis, et sanctoribus usibus destinata diminuantur; sed ea dentur, quibus aerarium pauperius non fit; praefecturae, honores, magistratus, sacerdotia, eaque pecunia, quae extra statos reditus insperatis et incertis eventibus obtingit.


page 116, image: s116

Commodissima liberalitatis in praecipuos aulae proceres et consiliarios ratio est, salariis et stipendiis praefecturas adjungere, quas illi per vicarios gerant, Quomodo Serenissimus hodie Bavariae Elector summorum negotiorum ministris, quanquam aulae individuis, praefecturas [Note: Pflegschafften .] dignitatibus et necessitatibus sustinendis, largiri solet. Vincentius Mantuae Dux, praecipuis e Senatu, Aurelio Pomponatio, D. Barbarae abbatiam, Marcello Donato Ponzanum, Monferrati oppidum, additô Comitis honore, Frid. Catanaeo D. Andreae primiceriatum, Tullio Petrozano D. Benedicti praeturam contulit. [Note: Possevin. hist. Mant.] Quae addenda sunt olim annotatis ad primum Ann. [Note: Verb. Erogandae perhonesta pecuniae etc.] et quae porro notabuntur ad XVI. [Note: Cap. 3.]


page 117, image: s117

Caetera invidiam augent]

Invidiae remedium paulo ante docui, cedere, et traditis, quorum fulgore perstringimur, aut relictis, ad vitam privatam confugere. Quod tamen sine maximis et urgentissimis causis facere, neque decorum, neque tutum est. Solet invidia dobilibus honorum initiis maxime obstrepere: neque in altum progressos lacessere audet. Quemadmodum Lampis, qui a multarum possessione navium Nauclericus vulgo appellabatur, interrogatus, qua ratione tantas opes sibi et divitias comparasset; magnas, respondit, haud difficulter; parvas autem magnis laboribus, et multo tempore: ita primum honorum iter ingredi arduum ac difficile est, at progressus facilis et expeditus. [Note: Plutarch. lib. Num seni sit ger. resp.] Quo sensu Julius Caesar dicere


page 118, image: s118

solebat, difficilius se principem civitatis a primo ordine in secundum, quam ex secundo in novissimum detrudi. [Note: Sueton. in Jul. c. 29.] Prima honorum auspicia, ut judicum atria, litibus, certaminibus, clamoribus, inquieta sunt. Et ut ignis primum incensus atri fumi voluminibus orumpentem flammam cohibet, ita invidia incipientem dignitatem. Ergo semper altius conniti oportet, donec invidum oculi et animus deficiant. Neque profecto facile salutis ratio constat, quam tuendo semel quaesitam dignationem. Nam qui statim cedit, aemulis victoriam concedit, et quod nuper Cardinalis Valeta Richelio dicebat, qui prior aleâ cedit, perdit: [Note: qui quitte la parne, Laperd.] ut qui modo auctoritate et potentiâ cunctis verendus erat, quasi dignitate exutus, ac velut exarmatus omnium injuriis, calumniis, accusationibus pateat. Unde Periander interroganti cur Imperium non deponerot, respondit, per vim imperanti etiam ultro desistere periculosum esse. [Note: Stobae. Serm. 41.] Ut non sine ratione miretur


page 119, image: s119

Appianus Alexandrinus primo bellorum civilium, Syllam ausum privatâ vitâ mutare tyrannidem, additô, paratum se cuivis rationem reddere: neque quenquam offendere ausum; sive depositi summi magistratus reverentiâ: sive quod puderet exigere rationem ab offerente ultro: sive denique quod injustum videretur, odisse potentiam, etsi tyrannicam, publice tamen utilom. Multa sunt, quae in Magistratu coepta a privato perfici nequeunt. Multa in Magistratu fiunt, quae, nisi auctoritate defendi non possunt. Misera illius conditio est, qui quae in Rep. gessit, privatus tueri cogitur. Quaedam virtutes odio sunt; severitas, justitia, invictus adversum gratiam animus, inimicitiae pro Rep. aut principe susceptae. Id odium ex honestissimis causis contractum, vanum et sine viribus, quamdiu virtutem dignitas tutam praestabit, in abeuntem magistratu desaeviet. Est igitur honestius simul et tutius in gradu persistere, constantiâ honestarum actionum calumnias (quibus potissimum armis invidiâ utitur)


page 120, image: s120

refellere, prudentibus consultis, fide, et diligentiâ principis aut populi gratiam non tam habere quam mereri, postremo humanitate, comitate, beneficentiâ etiam, si fieri potest, aemulos sibi devincire; vitare fastum, prohibere, vel saltem non ostentare salutantium, comitantiumque turbam, neque post se trahere famulorum exercitum; domo et supellectile uti munda magis, quam splendidâ; denique sublatis neglectisque inanibus vera potentia niti. Illud etiam minuet invidiaem, si non intrudere nos dignitatibus, sed obtrudi nobis dignitates, omnibus appareat. Ximenius Cardinalis ab Hispaniae Regibus, Ferdinando et Isabella delatum sibi Archi-Episcopatum Toletanum non ante recipit, quam a Pontifice jussus esset. Idem institutum vitae monasticum, cui assueverat, etiam in aula non prius mutavit, quam a Papa id ei injunctum esset. [Note: Bauder. in vita Ximen.] Albertus Gondius, Retii Dux ab Henrico III. Galliae Rege factus, cum se exterum, ideoque invidiae et


page 121, image: s121

aemulationi subjectum meminisset; Regis erga se liberalitati beneficiisque moderandis imparem se fingens, ita fortunam gubernabat, ut semper ex praecipuis Principibus unum aut plures dignitatis sibi deferendae proxenetam et internuntium haberet: quâ solertiâ id assecutus est, ut nemo invideret incrementis, quae tantis auctoribus parata fuerant. [Note: Davila 6. hist.]

Quod simalitia virtute potentior sit, et inevitabile vitae aut dignitatis periculum manenti, vel in turbas et factiones evasurae acerrimae aemulationes; tum vero subtrahere sceleri materiem, et se exitio, prudentia jubet: Tutissimumque erit, infaustis terris omnino relictis apud amicos et hospites exteros, rerum mutationem, et fortunae ludos ex propinquo spectare, reditum forsan ad priorem amplitudinem aperturos. Sed pauci sunt, qui modestiae et prudentiae litant.

nulli hinc adeo paucive referre

Dîs grati potuêre pedem, dum cogitat ille

Qua sese expediat, veniaque potentis


page 122, image: s122

Discessum meditatur: at hic, dum plura recedens

Ferre parat, semperque augendo intendit acervo,

Dumque alius metuit, ne post oblitus amicis

Tot bona non tuto possit male parta fruisci,

Quaeque aliis fecit, ne deteriora vel illis Ipse ferat, Nemesisque ultrices sentiat ir as;

Incautos veniens subito mors occupat omnes. [Note: Hospital. 4. sermon.]

Ne me in paupertatem ipse detrudam, sed traditis etc.]

Pittacus ille qui VII. Sapientum numero est habitus, cum ei Mytileni multa millia jugerûm agri


page 123, image: s123

muneri darent, nolite rogo, inquit, mihi dare, quod multi invideant, plures etiam concupiscant: quare ex istis nolo amplius quam C. jugera: quae et meam animi aequitatem, et vestram voluntatem indicent. Nam parva munera diutina, locupletia non propria esse consueverunt. [Note: Corn. Nep. in Thrasyb.]

Possumus seniores amici quiete respondere]

vide, quae paulo ante notavi. [Note: ad illud Augustus M. Agrippae etc.]

Seneca, (qui finis omnium cum dominante sermonum) gratias agit]

[Note: Cap. LVI.]

Quae hic Seneca factis praestitit, ea alibi [Note: 2. de Ira. 33.] verbis docuit: Potentium injuriae, inquit, hilari vultu, non patienter tantum, ferendae sunt. Facient iterum, sise fecisse crediderint. Hoc habent pessimum, animi magnâ fortunâ insolentes, quos laeserunt, et oderunt. Notissima vox est ejus, qui in cultu Regum consenuerat: cum illum quidam interrogaret, quomodo rarissimam rens in aula consecutus esset senectutem: injurias, inquit, accipiendo, et gratias agendo.


page 124, image: s124

Saepe adeo injuriam vindicare non expedit, ut ne fateri quidem expediat. C. Caesar Caligula Pastoris splendidi Equitis Romani filium cum in custodia habuisset, munditiis ejus et cultioribus capillis offensus; rogante Patro, ut salutem sibi filii concederet, quasi de supplicio ejus admonitus, duci protinus jussit. Ne tamen omnia inhumane faceret adversus patrem, ad coenam illum invitavit eo die: venit pastor, nihil vultu exprobrante: propinavit illi Caesar heminam; et posuit illi custodem. Perduravit miser, non aliter, quam si sanguinem filii biberet. Vnguentum et Coronas misit, et observare jussit, an sumeret. Sumpsit eo die, quo filium extulerat: imo quô non extulerat. Jacebat conniva centesimus, et potiones vix honestas natalibus liberorum, podagricus senex hauriebat: cum interim non lachrymas emisit, nec dolorem aliquo signo erumpere passus est. Coenavit, tanquam pro filio exorâsset. Quaeris quare? habebat alterum etc.


page 125, image: s125

Ita Annas Momorantius ex aula Gallicâ per summam ingratitudinem domum relegatus, gratias Francisco II. Regi egit, quasi beneficio obstrictus: [Note: Davila. 1. hist.] et Vincentius Princeps Hispanis, pro injuriis fratri Ferdinando Mantuae Duci illatis; usurpatâ consuetudine, pati minas, et gratias agere: nescilicet parum officii memores crediti majores offensiones provocent. [Note: Possevin. hist. Monferrat.]

Prohibet coetus salutantium]

vide paulo supra [Note: ad Cap. 54.]

Perculsô Senecâ promptum fuit, Rusum Fenium imminuere]

[Note: Cap. LVIII.]

Uti ante mors Burrhi infregerat Senecae potentiam: quia nec bonis artibus idem virium orat, alterô velut duce amotô: et Nero ad deteriores inclinabat. [Note: Tacit. 14. ann. 52.]

Metus ejus rimatur vide notata ad XIII. [Note: Cap. 19.]


page 126, image: s126

Nobilitatem eorum, et propinquos exercitus etc.]

vide not. ad XI. [Note: Cap. 1.]

Syllam inopem, unde praecipuam audaciam]

vide not. ad IV. annal. [Note: verb. pacem exuêre, nostrâ magis avaritiâ etc.]

Simulatorem segnitiae]

vid. not. ad III annal. [Note: verb. somnum et inertiam magis ostentabat.]

Stoicorum arrogantia, sectaque, turbidos et negotiorum appetentes faciat.]

Stoicis non immerito tribuit ambitionem, et negociorum appetentiam Tigellinus, quorum inter alia illud quoque celebratur; sapientem in actu mori debere. Ista secta Tuberones et Favonios veteri quoque Reipub. ingrata nomina genuit:[Note: Tac. 16. Ann. 22.] Certo Stoici vestri dicunt, inquit Seneca libro de otio sapientis, usque ad ultimum vitae finem in actu erimus: non


page 127, image: s127

desinemus communi bono operam dare, adjuvare singulos, opem serre etiam inimicis, mente, manu. Nos sumus, qui nullis annis vacationem damus, et quod, ait ille vir disertissimus, canitiem galeâ premimus etc. Ambitionem necessario consequitur arrogantia et contumacia, sui admiratio, et aliorum contemptus, sinistrum denique et cum supercilio judicium de cunctis, in rep. secus, ac ipsi vellent, gestis. Quibus tamen moribus neque Reipublicae prosunt, et sibi famam fatumque provocant: [Note: Tac. Agric. 42.] sibi causam periculi faciunt, caeteris libertatis initium non praebent. [Note: Tac. 14. Ann. 12.] Quia contumaciâ inferiorum lenitas imperantium deminuitur. [Note: Tac. 16. Ann. 28.] Regum Ducumque clementia non in ipsorum modo, sed etjam illorum, qui parent, ingeniis sita est. Obsequio mitigantur imperia: [Note: Q. Curt. 8. hist.] et contumaciâ exasperantur etiam optimi principes: quod praeter alios praeclare Lucianus Samosatenus docet in dialogo, quem Phalaridem primum inscripsit.


page 128, image: s128

Helvidius Priscus Vespasianum ex Syria reversum, solus privatô nomine salutaverat, et in praetura omnibus edictis sine honore ac mentione ulla transmiserat; postremo altercationibus insolentissimis pene in ordinem redactum coëgit, utrelegatum primo deinde intersici juberet. [Note: Suet. Vespas.] Et Appianus Alexandrinus libro de bellis Mithridaticis, Athenis Critiam et Aristonem, in Italiâ Pythagorae sectatores, et in reliqua Graecia quotquot ex VII. Sapientibus Remp. tractarunt per saevitiam potestate abusos tradit. Unde et de caeteris Philosophis dubitari posse, virtutisne studio an in paupertatis solatium sectentur sapientiam; quandoquidem in divites ac magistratus amarulentis convitiis debacchentur, non tam contemptu divitiarum honorumque, quam invidia. Hoc argumentum non male tractavit in Discursibus ad Tacitum Janus Gruterus: [Note: adde Boccalin. cent. 1. raggn. 8.] Sub Stoicorum nomine Monachorum nationem perstringit Trajan. Bocalinus [Note: cent. 1. C. 35.] post missum in speciem rebus


page 129, image: s129

mundanis nuntium, datumque coelo nomen, impiâ praevaricatione ad terram, hoc est aulam et negotia redeuntium. Fuerunt sane et sunt hodie Principes, qui Monachorum ministerio in maximi momenti legationibus obeundis usi sunt; si reverentiam et fidem negocio conciliaturi; seu sumptibus minuendis (quos nullos faciunt Monachi, fratrum ubique convictu gratis utentes) an vitandis contentionibus, quae inter Legatos saepe intempestivâ, saepe necessariâ ambitione exortae, perniciosissimum rebus impedimentum afferre solent. Animadversum tamen fuit non semel, vel imperitiâ, vel ingenii pertinaciâ, sua potius consilia, quam Principis mandata secutos Monachos male rem gessisse. Haud ita pridem Berullus ex Oratorii Patribus Romam a Ludovico XIII. Galliae Rege missus, contemptis, quae ab aula secum attulerat, jussis, et collegae Bethunio discors, commissum negocium prope evertit. [Note: Hist. Ministeriat. Card. Richel. part. 1.] Sed et illud vorissimum eventu apparuit, quod vir


page 130, image: s130

nobilissimus, Didacus Savedra [Note: Symb. Polit. 30.] observat, istâ ratione haut satis secreto consuli, quod saepissime ad alios, quam quos oportebat, deferatur: Superioribus (quos vocant) suis magis, quam Principi, esse obnoxios: in quorum manus, si forte vita excedant isti legati, arcana mandata, literasque omnes pervenire necesse sit. Si officiô defuerint, si mandatorum limites egressi, si causam prodiderint, puniri non posse; alii foro obnoxios. Postremo noxiâ calliditate corrumpi animos, simplicitatem professos. Crederem tamen, conjugiis tractandis, captivorum redemptioni, rebellibus conciliandis, paci, similibusque negociis quibus privatae publicaeque tranquillitati operantur, si non tractandis, introducendis saltem, neque indecore Monachos, neque inutiliter adhiberi. Certe Joanni Neyo Franciscano duodecennales inducias provinciae Belgicae magna ex parte debent.


page 131, image: s131

Effugeret segnem mortem]

[Note: Cap. LVIII.]

confer cum his Antistii literis conjuratorum hortamenta ad Pisonem, quae infra extant libro proximo. [Note: c. 59.]

Nihil gravius audenti, quam ignavo patiendum]

Neque enim opus cunctatione, ubi periculosior sit quies, quam temeritas. [Note: Tac. hist. 21. vide nostra ad 6. ann. Verb. Macro intrepidus etc.]

Decretae eo nomine supplicationes]

[Note: Cap. LIX.]

vide S. notata ad hunc librum. [Note: c. 12.]


page 132, image: s132

Exturbat Octaviam, sterilem dictitans]

[Note: Cap. LX.] Quidam principes, matrimoniis ludunt ut talis, et uxores habent, ut mercem aliquam. Exempla sunt, inter recentiora Carolus VIII. Ludovicus XII. Galliae, Henricus VIII. Angliae Reges. Sterilitas usitatissimus repudii praetextus est: cujus infinita extant in historiis exempla. Quod Octaviae repudio quam maxime parallelum est apud Antonium Possevinum extat sexto historiae Mantuanae. Ibi Tigellinum Jo. Alboranus, scelestissimus scurra, quem intra principis cubiculum teste sole conspici nefas erat, Neronem Galeatius Francisci F. Sforza, Octaviam Dorothea Gonzaga, Poppaeam Bona Sabaudia, mirâ similitudine repraesentant. Octaviâ Pandateriâ insulâ, Dorothea Cremonâ, clausa, mox illa praefervidi balnei vapore, ista veneno, extincta.


page 133, image: s133

Quidam notae sterilitatis foeminas illis elocant, quorum posteritatem sobolis defectu extingui volunt. Quo fine Carolus V. Imper. Germanam, Ferdinandi Catholici viduam, ingentium opum, sed compertae sterilitatis, Ferdinando Calabriae Duci uxorem dedit. [Note: Guicciard. 15. hist.] Et non desunt, qui medicaminibus inficere uterum dicuntur, ut conceptioni ineptus fiat. Neque exemplo caret, Principes uxorum adulteriis connivere, et sublatos ex illis liberos pro suis tollere. Denique, quod prodigio proximum est, Henricus Hispaniae Rex, de cujus impotentia infinitis experimentis cum prima uxore, cum virginibus, cum corruptis, cum natu grandibus, etiam vulgo proftitutis, penitissime constabat, Joannam uxorem in manus amico potiundam tradidisse creditus fuit; absurdô judiciô, minus in lenoniâ turpitudine, quam in naturae defectu, dedecus esse arbitratus.


page 134, image: s134

Quidam notae sterilitatis foeminas illis elocant, quorum posteritatem sobolis defectu extingui volunt. Quo fine Carolus V. Imper. Germanam, Ferdinandi Catholici viduam, ingentium opum, sed compertae sterilitatis, Ferdinando Calabriae Duci uxorem dedit. [Note: Guicciard. 15. hist.] Et non desunt, qui medicaminibus inficere uterum dicuntur, ut conceptioni ineptus fiat. Neque exemplo caret, Principes uxorum adulteriis connivere, et sublatos ex illis liberos pro suis tollere. Denique, quod prodigio proximum est, Henricus Hispaniae Rex, de cujus impotentia infinitis experimentis cum prima uxore, cum virginibus, cum corruptis, cum natu grandibus, etiam vulgo proftitutis, penitissime constabat, Joannam uxorem in manus amico potiundam tradidisse creditus fuit; absurdô judiciô, minus in lenoniâ turpitudine, quam in naturae defectu, dedecus esse arbitratus. [Note: Al. Anton. Nebriss. rer. a Ferd. et Isab. gest. lib. 1.] [(reading uncertain: no footnote sign)]


page 134, image: s134

Per vulgum, cui minor sapientia, et ex mediocritate fortunae pauciora pericula]

In hunc sensum Tacitus alibi [Note: 4. ann. 13.] magnae fortunae pericula dixit.

Exin laeti Capitolium scandunt: etc.]

[Note: Cap. LXI.]

Jam ante studiis populi gravis Neroni erat Octavia. [Note: Tac. 1. ann. 53.] Ex summâ igitur imprudentiâ ista ob Octaviam restitutam laetantis plebis intemperies procedebat, certissimum Octaviae exitium allatura.

Levi post admissum scelus gratiâ, dein graviore odiô: quia malorum facinorum ministri quasi exprobrantes aspiciuntur]

[Note: Cap. LXII.]

Nec tantum quasi exprobrantes, sed ut aliquando detecturi fraudem. Mali principes, ut facinoribus prompti, ita famam perpetrati in alios plerunque derivant. Quomodo Tiberius famam caedis Sempronii Gracchi in Affricâ suo jussu trucidati in L. Asprenatem Affricae Procons. verti posse sperabat. [Note: Tac. 1. ann. 53.]


page 135, image: s135

Idem Tiberius Centurioni, cui Agrippae Posthumi necem commiserat, nuntianti factum esse, quod imperâsset; neque imperasse se, et rationem. facti reddendam apud Senatum respondit. [Note: Tac. 1. ann. 6.] Philippus II. Hispaniae Rex caesum suo jussu Esconedum Antonio Perezio imputavit: unde praecipua Perezio malorum et miseriarum origo. [Note: Ant. Perez. Relat.] Ferdinandus II. Imperator Wallenstenii et conjuratorum, inter sacra mensae trucidatorum, invidiam Butlero, Gordono, Leslaeo, Scotis imposuit. Singulare quoque hujus observationis documentum est Joan. Jacobus Medicaeus, Mariniani Marchio. Oderat metuebatque Franc. Sforza Mediolani dux Astoris vicecomitis ingenium, arrogantiâ turgidum et factiosum. Accedebat Hieronymi Moroni, qui principem regebat, metus ab illo, quem potentiae suae aemulum sciobat. Ergo uterque tanquam illo superstite sibi salvos esse non liceret, de vitâ deturbandum Astorem statuunt.


page 136, image: s136

Negocium Medicaeo committitur, periculorum avidissimo: Cui, ne praemium deesset, praefectura Mussiana promittitur. At cum dolo et insidiis non patoret Astor, frequenti satellitio domi forisque perpetuo septus; in ipso foro illum Medicaeus aggreditur, et tanquam in pugna aliquot vulneribus conficit. Caede patratâ Sforza, ut suspicionis a se invidiam removeret, publice vultum vocefque questibusinduit; et in Medicaeum sociosque inquiri jussit; non famae tantum causâ, quam verebatur; sed quasi nullô jam silentiô, tutus novum jam ac infestiorem hostem nactus. E Repub. esse, illum quoque, cum universo sceleris onere, clam tolli. Igitur Medicaeus, tanquam ad praefecturam arcis Mussianae mitteretur, diploma accipit; revera necis suae mandatum ad praefectum ignarus deferens. Verum in itinere (quis ordinem providentiae pervertat?) cum facinus animo expenderet, velut suspectam examinare fortunam suam coepit,


page 137, image: s137

nihil Principi, nihil Morono fidere. Callidum hujus ingenium esse, et gravem amicum, quem timeas. Suae fidei maximum facinus commissum fuisse: se vivô superesse periculum, quod auctorem torqueat; primam crudelitatem hoc pudore ac metu esse, ut scelere scelus operiat. Sic gliscente fraudis suspicione, literas, equinô pilô ceram dispescens, illaesô signô aperuit: et ibi insidias legit, et tam vicinum fatum, primo stupore, mox terrore perculsus, demum erectus compositusque in vindictam fraudis, dolum dolô ulcisci, suam artem facere statuit. Igitur conquisitâ scribendi supellectile, manum Moroni feliciter sequens, ex animi sententiâ epistolam refinxit. Summa haec fuit; praefectus omni abjectâ morâ Mediolanum veniret; Arcem Medicaeo interea committeret. Paratô dolô quam ocyssime contendit, et admissus ad praefectum, magnâ vultus vocisque constantiâ literas ac mandata prompsit. Qui signo delusus, et


page 138, image: s138

epistolae credens, consignatâ Medicaeo arce e vestigio Mediolanum profectus est. Quae omnia, quaeque postea consecuta sunt, elegantissime in historia Medicaea exponit Erycius Puteanus: addenda iis, quae olim commentati sumus ad primum annalium. [Note: Verb. neque imperasse se etc.]

Neque jussi tantummodo a se sceleris ministros, uti modo dictum est, non ferunt Principes; sed nec ab illis, quibus nulla facinoris notitia, aut pars, veras quamvis, nec simulatas causas excusationis praetendi, seque invidiose monstrari, aequo animo patiuntur. Imprudentes igitur illorum praescriptiones sunt: non fuit mea opinio: ego aliter sensi; sed Principi sed collegis, aliter placuit: plurium suffragiis victus fui: et quae alia his similia sunt. Cum Gasto Aureliani Dux, superioribus annis Aligrio Galliae Cancellario Ornani, et plurium ex familiaribus carcerem, ut auctori objecisset, et illo, non ea se imprudentiâ, respondisset, ut gratis Regis fratri displicere velit:


page 139, image: s139

aliunde hoc fulmen esse, sibi reverentiâ erga Gastonem nihil antiquius: Rex Ludovicus, imprudenti excusatione offensus, Cancellarium Aulâ exactum, sigillisque ademptis domum relegavit. [Note: Gramond. 16. hist.]

Quoties fugas et caedes jussit Princeps etc.]

[Note: Cap. LXIV.]

vide sup. hoc libro. [Note: c. 12.]

Quod immensam pecuniam longâ senectute detineret]

[Note: Cap. LXV.]

opes praecipuae ad eliciendam cupiditatem. [Note: 16. ann. 14. v. not. ad. 11. ann. 1. et 12. 29.]

Insidiarum magna moles, sed improspera]

Quod ita plerunque evenit: cujus rei causas admirabili sagacitate indagavit et exposuit Machiavellus tertio disputationum ad Livium. [Note: cap. 6.]


page 140, image: s140

CHRISTOPHORI FORSTNERI Ad XV. Annal. C. CORNELII TACITI NOTAE POLITICAE.

SPretum Arsacidarum fastigium ire ultum volens.]

[Note: Cap. 1.]

In privato virtus est, contempsisse aut condonasse injurias; in principe, (cujus res famâ stant,) crimen, aut ignavia. Quanquam et Principi sibi illatas injurias negligere licet; in Rempub. redundantes transmittere non licet. Ex quo illud Taciti [Note: Tac. 1. Annal. 3.] intelligitur, ab Augusto adversus Germanos decretum bellum; abolendae magis infamiae, ob amissum cum Quintilio Varo exercitum, quam cupidine proferendi Imperii, aut dignum ob praemium. Nemo procacius lacessitur, quam qui impune lacessi potest: et nihil proficitur patientiâ, nisi ut graviora, tanquam ex facilitoleranti, imperentur. [Note: Tac. Agric. 15.] Sane ne statim a prima offensione ad belli alôam


page 141, image: s141

descendendum est, sed tuta pax, et solida, quavis compositione redimenda. At ubi insidiosum pacis nomen, et quandoque rediturum bellum timetur; tum vero periculi, impensarum, belli denique metu, bellum differri nunquam debet. Aderunt audenti amici, et communis periculi socii; qui languentem, et desidem, et pavidum seorsim perire non sinent. [Note: V. Machiav. 2. discor. 14.] Multa experiendo confiunt, quae segnibus ardua videntur. [Note: Tac. 15. Annal. 59.] Saepe occupasse pericula saluti, et periculorum remedia ipsa pericula fuerunt. Magnis praecipue Imperiis sive aequalium, sive minorum, injurias sine cura habere, neque decorum, neque tutum est: [Note: Forstn. ad annal.] neque minus exitiosa ignava pacis, quam temeraria belli cupiditas. Diu Gallia Ferdinandi nuper Caesaris fortunam, et Germaniae servitutem immota, et tanquam ad se nihil pertinentem, spectabat. Neque ulla Suecorum, ac foederatorum hortamenta, neque Löfflerus ac Streifius extra ordinem


page 142, image: s142

Legati, bellum persuadebant. Abruptae tandem Pacis eandem Galli et Austriaci causam ferebant. Illi intra bimestris spacium Philippiburgium a Caesareis, Trevirensium civitatem ab Hispanis occupatam, ejecta praesidia Gallica, Electorem Gallicâ clientelâ tutum, ab Hispanis captum, suam contumeliam interpretabantur: hi Gallum apertum hostem, quam infidum amicum, et suspectâ pace tutius bellum credebant.

Magnitudine rursum Romanâ, et continui foederis reverentiâ, diversas ad curas trahebatur.]

Et vitati belli, et pace finiti, secretae interdum, et in abdito causae sunt; quas nisi prudentibus indagare ac noscere datur. Imprudens vulgus neque bellum, neque


page 143, image: s143

pacem, suô pretiô aestimat; temerarium, et vecordia praeceps; iterumque iners, pavidum, consilii ambiguum; sapientes, neque pacis, neque belli cupidine abropti, suis alienisque viribus aestimatis, utrumque pro temporum rerumque conditione amplectuntur, aut respuunt. Lentuli Getulici audacia, Tiberio quasi foedus proponentis, quô Princeps imperiô potiretur, ipse provinciam retineret, intoleranda quidem, impune tamen Getulico cessit; reputante Tiberiô, publicum sibi odium, extremam aetatem; magisque famâ, quam re, stare res suas. [Note: Tac. 6. ann. 30.] Pax inter Henricum IV. Galliae, et Philippum II. Hispaniae Regem, invitô et refragante utriusque ingeniô, coaluit. Bellum utrique decorum, pax necessaria erat. Difficilem habebat sociam Henricus Elisabetham Angliae Reginam; quae suis intenta utilitatibus, nisi munitissimi cujusdam in Galliâ loci traditione firmaretur, nullum fore foedus


page 144, image: s144

interminabatur. Neque latebat Henricum, illam Hybernorum, validae gentis, rebellione attineri: nullum praeterea in Batavis, nullum in Germanis, Turcicô bellô distractis, auxilium. Externâ ope nudato nonsatis subsidii in propriis viribus. Bellis attritas privatorum facultates, impedita negotiatorum commercia, imminuta vectigalia, et sine opibus vacuum et nudum aerarii nomen. Angebat Mercurii Dux, adhuc armis et auctoritate Britanniae incubans; Provincia et Delphinatus, quiescentes magis, quam quietae, et Sabaudi ambitioni expositae: postremô Hugonotae, irâ et suspicionibus incensi; rebus novis parata materia. Ex altera parte Philippi animum paci conciliabat, Belgium integrô bienniô neglectum, nulli in Gallia aut improsperi successus, summa nummorum penuria; tumulo proxima Regis senectus, et juventâ tanto bello impar filius. Hac utrinque animorum inclinatione facile fuit pacem Veruini confioere.


page 145, image: s145

[Note: Henr. Davila 15. hist.] Idem animorum habitus fuit, cum undecimo post anno cum Batavis inducias fecit Philippus. Hostium infracta pro libertate et nullis casibus superabilis constantia: Conjurata in causam totius prope Europae arma; non repulsa modo, sed illata vis; neque terrae tantum, sed et maria hostium classibus infesta. Indiarum quoque secretum pertentatum: exhaustum aerarium; exercitus licentiâ, et annuis prope seditionibus corrupti, metu Regem angebant. Contra spem non modo salutis, sed pinguioris fortunae, afferebant, qui hactenus quam maxime Batavorum causam juverant; Galliae Rex in Senium praeceps, et imbecilli aetate successor, ac fortasse ingeniô; Anglus in Regno novus, neque consensu acceptus; postremo occulta foederatorum hostium vulnera, aemulationes, lites; a quibus facilime ad arma civilia transitur. [Note: Card. Bentivol. de Induc. Belg. lib. 1.] Similes de bello aut Pace capessenda consultationes extant apud Tacitum IV.


page 146, image: s146

[Note: Cap. 68. et 69.] et V. [Note: Cap. 25.] historiar. quas, cum aliis, quae apud recentiores historicos passim occurrunt, qui exactâ diligentiâ excusserit, is Regnorum, populorumque vires, opes, consilia, morbos, verum erga vicinos, et deterso omni fucô, affectum [Note: Les intelligences Les Interets.] caeteraque summarum rerum momenta certius, quam ex ullo thesauro Politico, didicerit.

Cunctator ingenio]

vide nostra ad XII. annal. [Note: c. 12.]

Defectione Hyrcanorum, gentis validae, multisque ex eo bellis illigatus.]

Nunquam cum duobus simul hostibus duo bella habenda sunt: praecipue, turbatis domestica seditione rebus,


page 147, image: s147

externum eodem tempore habuisse hostem, exitiosum semper fuit. Vologeso Hyrcanos ad obsequium ante reducere, quam bellum in Romanos parare, placuit. Demetrius Regno paterno recuperando intentus, cum Pyrrho hoste vicino pacem ante fecit. [Note: Plut. in Pyrrh.] Et sane rationem habet, domi pacem procurare, dum arma nostra alibi peregrinantur. Quanquam alii domi bellum, cum exteris pacem habere maluerunt. Ita Vespasiano arma in Vitellium parante, missi ad Parthum Armeniumque legati, ne versis ad civile bellum animis terga nudarentur. [Note: Tac. 2. hist. 82.] Nuper Ferdinandus II. Imp. Gaborem, et Ragozium, Transylvaniae Principes, tum Christianum Daniae Regem, transactione placavit, quo tutius bello in Bohemos, Germanosque et Mantuanum frueretur. Ludovicus XIII. Galliae Rex Hugonotis exercitu exutis, cum instandum coeptis, utendumqueue eventu pleriqueue suaderent, pacem dedit; in Italiam, Rhoetos et vallem Telinam translato bello, tanquam


page 148, image: s148

potiori, in Hispanos. Idem aliô tempore, superatis Alpibus, Sabaudiâ prope totâ occupatâ, Casalis obsidione solutâ, cum totius Italiae animi fortunâ Regis attoniti spe metuque versarentur, illorum spem destituit, hos metu liberavit; Summâ celeritate in Galliam regressus, ut factionis Hugonoticae reliquias, per ipsius absentiam resurgentes, conficeret. Neque profecto certis regulis definiri potest, externum bellum civili, an hoc illi praeferendum sit: dummodo illud pro certo habeamus, nunquam alio arma transferenda, nisi pacem domi habeamus: quam Ludovicus Rex primâ in Italiam expeditione tractatu; alterâ, ex Italiâ reversus victoriâ firmavit. [Note: V. Capriat. hist. et Hist. Ministeriat. Cardin. Richel.]

Jam de Armenia concessum,


page 149, image: s149

proxima trahi]

vide sup. dict. ad init. hujus libri.

Non enim ignaviâ magna imperia contineri: virorum, armorumque faciendum certamen]

In armis Regnorum tutela est; inermes potentiorum ambitioni praeda sunt. Omnis Resp. armis eget; quibus sequeue, et civium salutem, libertatem, uxorem, liberos tueatur: nequeue in quenquam validiorum injuriae liberius procurrunt, quam in eum, quem omni praesidio destitutum impune offendi posse noverunt. Verum enimvero diversissimam instituti rationem habent, qui uni paci, civiumque beatae tranquillitati intenti, non nisi coacti arma, et pro pace, sumunt; qui non timent bella, nec provocant: [Note: Plin. Panegyr.] sine cupiditate, sine impotentia, quieti, secretiqueue: [Note: Tac. Germ.] qui neque bellô lacessunt, et, si lacessantur, superesse sibi vim ac voluntatem resistendi declarant; [Note: Vellej. 2. hist. 109.] Aliam rationem habent, qui quanquam magnitudine suasecuri, aliis tamen


page 150, image: s150

populis libertatem ac quietem invidentes, ambitione, vi, terrore, armis, genus humanum haut multo mitius, quam infernales furiae versant; exercent, exagitant, excarnificant. Et ne injustissima cupiditas honestô velô careat, non aliter sibi domesticam quietem constare asserunt, nisi egestô, quicquid domi turbidum, sparsoque in vicinos et immerentes populos bellô, occupentur civium animi, sine exercitio isto in se patriamque et principem otiosas manus conversuri. [Note: Forst. Not. ad 4. ann. verb. princeps proferendi Imperii incuriosus.] Praeterea, neminem ab externa vi tutiorem domi servari, quam qui aliena arma prior occupat; qui nunc hunc, nunc illum, domi suae exercet: ut de salute anxio do vindictâ et offensione cogitare non vacet. Tale olim Romanae Reip. institutum fuisse, et esso hodie Turcarum, dudum ad VI. annal. docui; additâ certâ observatione, non esse fidam, nequeue diuturnam, alienâ injuriâ constantem quantumvis magnam potentiam: internis praeterea dissidiis, atqueue


page 151, image: s151

exteroum ex communi metu conspirationi subjectam. [Note: V. Forst. omis. 1. verb. Intermiserat munia solita etc.] Addunt alii Hispaniae Regis exemplum: [Note: Forst. dict. omis. loco. Le Duc de Rohande de L'interest des Princes par. 1. Cap. 1.] cujus potentiae palmarium arcanum esse asserunt, res externas vi ac fraude moliri; nunquam sine armis, sed nec unquam sine bello esse; in Italia, in Belgio, in Gallia, in Germania, denique toto terrarum orbe, bellum circumferre, ut pace domi fruatur: et istô modô vincere Regem, etiam cum vincitur: Gallia propitiori hucusque famâ usa, tanquam sibi tantum, sociisque defendendis, arma indueret, pia, justa, et nisi alienae ambitioni innoxia, postremo hoc bello Germanico malignam quorundam interpretationem, et suspiciosa nimis judicia adversa habuit; Tanquam tectior, non melior, eadem, quae Hispanus, consilia agitaret. Contentam Richelii modestiam Rheno et veteris Austrasiae limite; posteriores ultra tetendisse. Prostitisse Lutetiae Geographicas chartas, quibus transrhenana plurima Franciae


page 152, image: s152

contribuebantur. Inter caetera Ludovici Borbonii, tum Enguiensium Ducis, elogia vulgata, illud quoque fuisse, unam ex orbe terrarum provinciam facturum. Sillonum notum in aula hominem, secretorumque conscium, publicô scriptô contendisse, satius esse Italis atque Germanis, dominum Galliae Regem, quam Protectorem agnoscere. Bellum non exfoederis fide gestum, Suecos, pacem Monasterii malis artibus tardatam, Germanos, et ipsos hodie Cardinalitiis partibus adversos Gallos, conqueri: Hispanos pacem orantos superbe rejectos: Noribergae denique nuper extorta potius, quam concessa, quae Gallorum consensum exigebant Humanius est, credere, perversis potius quorundam Ministrorum, quam Regis, consiliô factum, ut ambitio, et alieni cupido, caeteraque magnis Imperiis objectari folita, Gallorum non magis, quam Hispanorum, moribus aliena crederentur. Utrique certe, sive vero crimine rei; sive vanis


page 153, image: s153

suspicionibus infamati, odium juxta ac metum plerorumque vitare non potuêre. Nunquam magis in praecipiti stetit Austriaca fortuna, quam cum Ferdinandus Imper. et Hispani securi formidandique supra fortunam, atque extra omnem periculorum metum positi videbantur. Galliam suis ipsam furiis devotam hodie plurimi sine affectu, et sine pietatis sensu respiciunt, tanquam ita reliqui orbis quieti expediret. Nihil ergo prudontius, quia nihil tutius est, quam moderari fortunae; et modestiâ potius praesentia sibi firmare, quam inconsultâ cupidine vetera quoque, et olim parta, periculis objicere. Quod inter veteres praeclare docet Isocrates in oratione peri\ e)irh/nhj <BetaCode: peri\ e)irh/nhs> . Philippus II. Hispaniae Rex, quamvis prolatandorum finium, occasionumque haut segnis, tamen ultimis vitae annis, unum in Italia potentiae fundamentum habuit, pacem non lacessere, intra sua se continere, ac summâ curâ


page 154, image: s154

providere, ne bene composita turbarentur. Extinctô Henrico IV. Galliae Rege, non deerant causae Philippo, bello in Carolum Emanuelem Sabaudiae Ducem, tanquam Gallicis consiliis innexum; nec occasiones augendae potentiae, Pedemontii occupatione; nec vires, quae contra Gallos in Ducain Mediolanensi paratae nullo negocio in Pedemontium verti poterant. Galli quoque sui Regis morte attoniti, et sub pupillo Rege, ac Matris tutela turbarum materiam nacti, externa, sine cura habebant. Noluit tamen uti occasione Philippus, sed reconciliatô sibi Sabaudô exercitum statim dimisit. [Note: Capriat. 1. hist.] Quamdiu his artibus Hispani institerunt; inconcussa Italiae pax fuit: et cum Siciliae, Sardiniae, Neapolis, ac Mediolani possessione, vim, potentiam, postremo pacis ac belli arbitrium soli habebant. Neque caeteri Principes et Resp. illum rerum statum abnuebant; foedere, clientelâ, affinitate, honoribus, et in universum otii dulcedine pellecti;


page 155, image: s155

et metu, ne turbatis rebus, exteris irrumpendi Italiam, pacemque convellendi, aut ipsis Hispanis proxima invadendi occasio offerretur. At postquam Francisco, Ferdinando, Vincentio fratribus, Mantuae Ducibus; sine mascula prole extinctis Sabaudus Monferratum appetiit, et Hispani Carolum Nivernium Mantuanâ successione excluserunt, odiô Gallici nominis et metu: illico Caesaris hinc arma in Italiam excita, inde Gallica, cum eodem tempore Germania quoque extremum in servitute experta Sueciae Regem, libertatis vindicem, nacta fuisset; non Itali modo et Germani longis atrocibusqueue funestissimi belli malis afflicti, sed Caesaris etiam ac Hispani res summis detrimentis affectae, parum ab extremo casu abfuerunt [Note: Capriat. Guald. in hist.] Ludovicus XIII. qui postea annuentibus fatis in Gallia, in Germania, in Italia, in ipsa denique Hispaniâ maximis victoriis inclaruit, ut magnae fortunae invidiam, et minorum suspiciones evitaret, non


page 156, image: s156

modo nullâ se ambitione, aut proferendi Regni cupidine, sed sociis tantum defendendis arma sumpsisse, perpetuo testabatur; verum etiam in foedus consentiebat cum principibus Italiae et Germaniae ineundum, contra eum, qui composita turbasset. Promittebat quoque Pinaroli praesidium ad certum numerum redigere, qui tuendo loco sufficiens, caetera nemini periculum aut metum facere posset. Mediolanum, et quaecunque in Italia Hispanis bellum auferret, non sibi retenturum, sed foederatis Italis concessurum pollicebatur. Postremo belli totius arbitrium penes Itatos fore: Adjuturumque Regem socios vel certo statutoque militum numero, vel nummis tantum, aut maritimâ potentia, vel extra italiam Hispanos distinendo. Iisdem argumentis postea per Lionnaeum in Italiam legatum, Italos in bellum contra Hispanos incitavit Ludovicus Rex: se gloria contentum praedam inter socios divisurum affirmans. Sed praeter caeteros


page 157, image: s157

Veneti maxime societatom belli aversabantur. Neque enim convelli posse vetustate coalitam domus Austriacae, sine convellentium exitio, potentiam, Perpetua bella longissimae tranquillitati successura. Praecipuum Gallicorum consiliorum moderatorem Richelium nuper defecisse. Regem afflictâ valetudine morti proximum. Violento simul nefariô ingenio Gallos, cessante Hispanorum metu pro hostibus habituros, quos paulo ante socios habuerant. Reip. Venetae exitiosum fuisse foedus cum Ludovico XII. Et Ludovicum XIII. postquam in foedus contra Hispanos nuper pellexisset Venetos, Iique ex foederis lege Cremonensem agrum ingressi bello initium dedissent, occupatâ Susâ victi instar Galliam subito repctiisse, ut Hugonotarum reliquias conficeret; relictis sociis, et Hispanorum ultioni expositis. Nunc quoque non aliâ mente Italorum ambiri amicitiam, quam ut Cisalpino bello aliis delegato in Germania,


page 158, image: s158

Belgio, Catalonia omnes Regni vires expedire liberum esset. Vrbanum VIII. Pontif. dum privatus erat, rebus Gallicis et naturae quadam inclinatione, et ob accepta beneficia; deditissimum postquam ad summum Ecclesiasticae dignitatis culmen alcendisset, sine potentiae Austriacae reputatione, vel quod inconstans Gallorum ingenium experimentis didicisset, vel denique in aequilibrio Regnorum viriumque, decus ac salutem summi sacerdotii sita ratum, quanquam largissimis conditionibus invitaretur, nunquam patris communis officium exercere voluisse. [Note: Victor. Sir. tom. 3. hist. lib. 1.] Quamobrem nullum profecto efficacius potest adhiberi remedium discutiendis metus ac suspicionum nebulis, quam si externus contentus gloriâ, bellô quaesita, indigentis relinquat. Quo etiam consiliô Carolus V. Imp. Mediolanum Sforziis restituit. [Note: Guicciard. hist.] Nisi his, et similibus cautionibus invidiam,


page 159, image: s159

metumque declinet magna potentia, sibi ipsi obstitura non modo ultra progrediendi spem omittat necesse est, sed, ne gradu, quô consistit, pellatur, vereri debet. Igitur justa, et quam reverearis magis, quam timeas, potentia tutissima est: quae arma habeat, sed nisi lacessenti, innoxia. Sit descripta in numeros sub suis ducibus pubes: quae non modo omni armorum exercitiô, tanquam in ludo, formetur, sed veris aliquando periculis exercita intueri contra hostem, sustinere, pellere, assueta sit. Quae deesse non potest principibus, qui aliquando necessario bello contra injustam potentioris vim sese defenderunt; aut qui ad vicinorum, inter se decortantium bella suos quoque subditos dimiserunt. Quo hodie nihil usitatius est. Tales nobis descripsit Tacitus [Note: German. Cap. 35.] Chaucos: populus, inquit, inter Germanos nobilissimus,


page 160, image: s160

quique magnitudinem suam malit justitiâ tueri sine cupiditatte, sine impotentia quieti secretique nulla provocantbella, nullis raptibus aut latrociniis, populantur: Idque praecipuum virtutis ac virium argumentum est, quod, ut superiores agant, non per injurias assequuntur. Prompta tamen omnibus arma, ac si res poscat, exercitus: plurimum virorum, equorumque: et quiescentibus eadem fama.

Postremo addenda est necessaria Machiavelli [Note: Princ. Cap. 20.] distinctio; plane novi principatus auctorem, quales Romulus, et Franciscus Sforzia fuerunt, propriâ militiâ recentem potentiam tueri: contra illos, qui veteri principatui novas provincias adjunxerunt, bello superatis arma adimere debere: quae latius explicanda essent, nisi id Machiavellus fecisset: et nuperrime de toto hoc argumento egregie disseruit, magnum jctorum decus, Jo. Otto Tabor singulari


page 161, image: s161

commentario, quem de Aphoplismo inscripsit. [Note: adde Forst. ad 4. ann. verb. plerunque inopes etc. et in omiss. 1. verb. Legiones, provincias, classes etc. et verb. intermiserat solitas etc. Machiav. 1. discors 6. et lib. 2. c. 3 et 4. et 10.]

Quod si maximis quibusque Imperiis, uti modo ostensum est, exitiosa saepe ambitio fuit; quanto majoribus se periculis involvunt, quibus modica potentia, vix avito patrimonio tuendo sufficit? ideoque incrementa atque accessiones, auri Tholosani instar, dispendiosa occupantibus fuerunt. [Note: Machiav. jam d. loco.] Quomodo Venetis Ferraria [Note: Platin in Clem. V. P. Aemil. 8. hist. P. Justinian. hist. Ven.] et Pisae [Note: Guicciard. 3. hist.] Carolo Emanueli Sabaudiae Duci Salassii, [Note: P. Matthae. Davila.] Vlrico VVürtenbergio Reutlinga capta, et nuper Carolo Lotharingo ingentium praemiorum spe nullâ necessitate lacessita Gallorum arma. Gerardus Appianus Pisas, imperio tenebat; hoc est, lupum auribus; potentem civitatem ipse pecuniâ, milite invalidus. Ergo Joanni Galeatio Mediolani Duci vendidit; retentô Plombino et acceptâ pecuniâ modicam sed securam dominationem praeferens. [Note: Bernardin. Carius hist. Mediol. par. 4.] Achilles et Petrus Avogadri, Brixiensium nobilissimi, cum a Philippo Vicecomite, non


page 162, image: s162

quia meruissent, sed genere et potentiâ invisi universis bonis exuti essent, delatum paulo post a suis civibus, tyranni imperium prudenter, ut impares, recusatum, ad Venetos, Vicecomitum securos, transtulerunt. [Note: Possevin. 5. hist. Mantuan.] Guilielmus Mantuae Dux Finarium ad Ligusticum mare, exiguô quamvis pretiô oblatum, renuit, ne Hispanis suspiciones objiceret, aut eos ambientes eluderet. [Note: Possevin. 8.] Etiam Henricus III. Galliae Rex Sabaudiae Duci Pinarolum, Savilianum, Perosam a praedecessoribus in spem tantummodo turbatum retenta, restituit, seque et Regnum ingenti impensa, et Italiam suspicionibus liberans. [Note: Davila 6. hist.] Postremo quae de inconsultâ accrescendae potentiae cupidine hactenus monui, eô quoque casu valent, quô alterius imperii cives, saevitia domini coacti, alterius patrocinio sese dedunt. Quod argumentum duabus contrariis orationibus egregie tractatum reperio apud Franciscum Guicciardinum tertio, et duabus aliis apud


page 163, image: s163

Antonium Possevinum, quinto historiarum.

Illud specialem rationem habuit, quod cum Nicolaus Perenotus Ànnae Momorantio dixisset, Carolum Caesarem filiam suam Francisci Regis filio uorem, et in dotem Belgium daturum, Momorantius non acceptandam Regi conditionem respondit: quippe istô pactô Belgium omnibus, qui rerum novarum avidi secessionem a Rege pararent, asylum fore, unde Galliae tranquillitas perpetuo infestaretur. [Note: Boter. apopht. par. 2.]


page 164, image: s164

[Note: Cap. 2.] Hunc eodem mecum patre genitum, cum


page 165, image: s165

mihi per atatem summo nomine concessisset, in possessionem Armeniae duxi, qui tertius potentiae gradus habetur. Nam Medos Pacorus anteceperat: videbarque contra vetera fratrum odia et certamina familiae nostrae penates rite composuisse] Regum fratrum odia, praeter infinita in omni historia exempla etiam poëtarum carminibus decantata sunt; Thyestis et Atrei, Etheoclis et Polynicis, aliorum.

Nulla fides Regni sociis: omnisque potestas Impatiens consortis erit. [Note: Lucan.]

Utilissimus labor erit, remedia ingentimalo, quô plerunque Regna, Regesque pereunt, annotare. Turcarum principes, ferô ingeniô ad saevitiam facti (ipsi necessariam regnantis securitatem vocant) quo die sceptrum capessunt, omnes fratres suos jugulari jubent. Mitiori cautione metum profitebantur Caliphae, et ipsi Mahumetanum genus, qui Regios liberos omnes, catenis vinctos, splendidoque intra maximam regiam palatio


page 166, image: s166

clausos, conviviis et genio indulgere volebant. [Note: Benjam. Tudelens. Itiner.] Abyssini Regiae stirpis principis in Anga, monte excelsissimo, arceque munitissimâ conclusos egregiis virtutibus ac disciplinis imbui, ex Francisco Alvarezio refert in libris de repub. Jo. Bodinus: [Note: 6. de repub.] ut Rege mortuo, qui caeteris praestat, a carcere ad Imperium vocetur. Aliis placuit, alternis vicibus regnare; infaustô plerunque consilio: cum alter aut uterque fratrum, imperandi semel dulcedine gustatâ, Regno cedere recusent.

Sic jure maligno
Fortunam transire jubent: ut sceptra tenentem Foedere praecipiti semper novus angeret haeres.
Inde regendi
Saevus amor, ruptaeque vices, jurisque secundi, Ambitus impatiens; et summo dulcius unum Stare loco; sociisque comes discordia Regnis. [Note: Stat.]


page 167, image: s167

Ergo vitandis contentionibus dividere inter liberos tanquam familiae herciscundae judiciô principatum certissima concordiae servandae ratio plerisque visa est. Cujus divisionis prima et secunda Regum Francorum familia plura occurrunt exempla. Id commode fieri potest, cum e pluribus Regnis, provinciis, principatibus, re, nomine, situ disjunctis, constat vasta alicujus Imperii moles. Indo apud Parthos vetustissimum liberorum summum Regis nomen, secundum Medos accepisse, tertium potentiae gradum Armenios fuisse, Tacitus hoc loco refert. Philippi Hispaniarum Regis immensam haereditatem ita Carolus et Ferdinandus filii inter se partitisunt, ut illi Hispaniarum Indiarumque Regna, huic Austria, et quicquid in Germania, praeterea Anstriaci juris est, cederet. Philippi II. et Mariae Angliae Reginae pactis dotalibus cavebatur, ut Carolus natu grandior, Philippi ex priore matrimonio filius, in omnia tam patris, quam


page 168, image: s168

Maximiliani Caesaris avi, Italica et Hispanica Regna; qui vero ex novo isto matrimonio nascerentur, in omne Reginae patrimonium, et praeterea in omnes Belgii et Burgundiae provincias succederet. [Note: Thuan. 13. hist.] Ab eodem Philippo Belgium Clarae Isabeliae filiae in dotem datum. Et VVürtembergicae familiae Principes Mombeligardum, et qui isto nomine continentur, Comitatus, dynastias praefecturas, a ducatu longo terrarum spatio dissitas, secundo nato seposuerunt. Quanquam et junctas inter se, continuasque provincias, ac velut unius corporis membra, dividi inter fratres, usitatissimum sit. Quae quidem res variis plerunque cautionibus firmari solet. Augustus in Thraciae divisione arva et urbes, et vicina Graecis Cotyi; quod incultum ferox, adnexum hostibus, Rhescuporidi attribuit; utriusque ingenium secutus: quod illi mite et amoenum, huic atrox, saevumque erat. [Note: Tac. 2. Ann. 64.] Joannes Vicecomes, imperium a majoribus acceptum, et a se auctum, tribus


page 169, image: s169

Stephani fratris liberis cessit eâ conditione, ut Mediolanum, et Genua communis essent ditionis, ab unoque tantum praetore regerentur, quem pari judicio delegissent: reliquae urbes, nobilioraque oppida a gravissimis JC. amicisque communibus, fideliter aestimata, digestaque in tros portiones, sortem ex urnâ sequerentur. [Note: Jov. invit. Matth. 11. Vicecom.] Galeatius II. et Barnabas Vicecomites, reliquâ haereditate in aequales partes divisâ, urbem Mediolanum quoque ab ortu solis ad occasum per regiones ductâ lineâ partiti sunt: et in urbe singulas arces condiderunt; Galeatius ad Joviam portam, Barnabas ad Romanam. Sed quanquam fratres egregie concordes ad exitum usque Galeatii, qui prior decessit, permanserint (secus ac Bodinus, memoriae errore lapsus, tradidit [Note: 6. de repub. 5.] non tamen inter nepotem et patruum, neque patrueles, concordia mansit. [Note: Jov. in vit. Barnab. Vicecom.] Cum a lite, quae inter Ludovicum XII. Galliae, et Ferdinandum Hispaniae Reges vertebatur, res ad arma


page 170, image: s170

spectaret; pacis causa, (quanquam eventu res caruit) ita conventum fuit, ut oppida, de quorum possessione dubio jure contendebatur, interim communis Imperii forent; erectis scilicet amborum Regum vexillis, donec interpretatione legitimâ conveniretur. [Note: Jov. lib. 2. de vit. Consalv.] Henricus et Ludovicus Bajoariae Duces inter se partiti sunt, quae Pater Otho in unius provinciae contracta formam gubernaverat. Quod consilium tam male cessit, ut decem et quatuor pacificationes Andreas Brunnerus referat, quibus subinde labantem fratrum concordiam resarcire necessum fuit; pluribus ac diversis conditionibus: quarum praecipuas adnotare non abs re erit. Prima provinciarum sortitio confirmata: quae ex intervallo accreverant, ex bono et aequo divisa; Norimberga tamen, Nordlinga, et Lauginga, pars haereditatis Conradini Suevi, in commune servata. Utriusque principis clientibus libertas connubiorum ita permifsa, ut


page 171, image: s171

partus ventrem sequeretur. Condendarum, muniendarumve artium, proferendorum per emptionem limitum, nisi ex utriusque consensu, facultas adempta. Actor rei forum sequi jussus. De agris conterminis, et limitibus, qui controversi essent, privatos capere judices permissum. Si quid ex his, quae sortito alterutri principum, obtigerant, jure olim evinceretur, adimereturve, id damnum ambobus commune esset: officinae monetariae Ratisponensis fructus Henrico firmatos, si duobus testibus juratis probasset, eam sibi primâ divisione obtigisse. Statutum, ne clientes alterius ab altero reciperentur, detinerenturve. De vectigali Rosenheimensi salario conventum, quod ex XXI. viris, septem statuissent, ei standum videri. Placuit tamen postea, apud sequestrum deponi. Pontes Abacensis et Craiburgensis Henrico adjudicatos, repraesentatis fidejussoribus, Ludovico


page 172, image: s172

fraudi non fore. Fidejussoribus certa loca, ubi pro damnis satisfacturi se sisterent, assignati. Utriusque beneficiariis, quibus cum alterutro eorum lis intercederet, actio; aut si ipsorum principum tribunal illis non pateret, appellatio ad praetorium provinciale concessa. Diserte praeterea cautum, de quibusdam in integrum restituendis, qui praecipiti principum sententiâ bonis suis exturbati fuerant. Nova vectigalia alibi consensu stabilita, alibi antiquata: Novae capitalis reos negare repetentibus nefas judicatum. Accessêre foederi vincula, jusjurandum, et Caesaris auctoritas; pactum praeterea, ut hostem Reip. judicaret Caesar, qui conventis non stetisset. Illud maxime novum, quod inter sponsores amborum Ducum maximi natu filii fuerint. Otto Henrici filius cum IV. optimatibus in arce Iserecca ad certam diem se futurum spospondit, neque pedem inde elaturum, donec injuriam passis esset satisfactum. Ludovico vicissim, Ludovici F. cum


page 173, image: s173

suae partis fidejussoribus Dachsavium domicilium decretum. Porro ternae ab utroque principe arces pignori oppositae, ut nobilis jacturae metus utrinque pro fraeno esset. [Note: Brunner. 14. et 15. annal. Bojer.] In controversia de successione Juliacensi, quam ingentium postea bellorum primum specimen ac veluti tentamentum novimus, istae conditiones propositae fuerunt: ut unus ex principibus partes faceret, alter eligeret: vel ut haereditate in semisses divisâ, semestri vicissitudine nunc hanc nunc illam partem quilibet administraret. Et quia civitatem, castrumque Juliaci neuter alteri concessurus videbatur; placuit ut castellum civitatem versus, moenibus nudaretur; vel Juliacum foederatis Batavis, Vesalia Alberto Archiduci custodiendae traderentur, donec lis judicio vel transactione finiretur. [Note: Il. Card. Bentivogl. Relat. della mossa et d'arm. per le cose di Juliers.] Irritô cuncta successu, ut ferme semper. Raram enim inter vicinos et anguste imperantes, etiam fratres, concordiam novimus: contra, prompta pro finibus


page 174, image: s174

bella, et nunquam defuturam querelis materiam: cum neque qui Deorum turbam in coelo collocarunt, stabilem ab iis pacem impetrarint. Comparare inter se, et velut ad libellam expendere coelum solumque tam diversum sortita; ingentium provinciarum bona revocare ad aequales calculos, supra humani ingenii providentiam est; Unde haud raro principatuum divisio suis etiam authoribus improbatur, veluti propriô judiciô circumscriptis. Et ut maxime sortientibus altior errorisque secura vis, arbitriumque interveniat: tamen quis ille tam modestus est, qui suâ sorte vivat contentus, intactusque invidiâ? cui semper oculi dolent; mali judices, cum alienis bonis adjiciuntur: quando etiam in rusticano imperio proximam segetem fertiliorem, et vicini pecoris majus uber lividis videri, sapienter olim pronunciatum est. Postremo, ut nullum ambitionis; invidiae, turbarum, ac bellorum periculum sit; reip. tamen


page 175, image: s175

interest, nunquam secari divellique imperii bene coagmentatum corpus: quemadmodum neque ad fluminum gloriam facit, in plures alveos diduci, qui vix ratibus iter praebeant, magnas naves si confluerent portaturi. Sed nimirum regnandi cupido, et vitae privatae taedium, quod in domo regnatrice natis familiare est, passim haec magnorum principatuum frusta pepererunt, et tot pro uno Rege Regulos. Nec enim stant, ubi coepêre, exempla: quodque in amplâ re tentatum tolerari utcunque potuit, posteri multo angustioribus jam terminis cum damno sunt imitati: quando pro numero liberorum, quos aequô omnes jure vivere parentum indulgentia pulchrum censuit, sectae provinciae minutulos dominos accepêre, magnis nihilominus inflatos nominibus, neque pro alarum spatiis nidum habituros: gravi populorum damno: quorum fortunas, cum principalis pompae impendia soli sustineant, exsugi tam


page 176, image: s176

necesse est, quam multiplicatis solibus mundum torreri.

His incommodis vitandis, omnium prope gentium moribus eo descensum est, ut natu primo liberorum summa potestas, dignitas, sceptrum et solium soli tribueretur; caeteris liberis omni alia haereditate, quam cujus portio alimento sufficiat, submotis. Qui mos a naturae legibus, quibus aequa fratrum conditio aequale jus sancitur, alienus, utilitate publica, cujus summa ratio est, defenditur. Quanquam in eo quoque minui rigorem certum est, quod reliquos utriusque sexus liberos non ut spurios abdicari, sed tanquam regiam prolem, dignitate, pecuniâ, cultu a majore fratre instrui idem, quem dixi, mos jubet. Quâ quidem in re illa maxime cautio observari debet, ut quae praedia filiis Regum fruenda dantur, (Appennagia vocant) ea sine mascula prole mortuis, nisi aliter mos patrius habeat, omni vinculo libera ad Regem redeant;


page 177, image: s177

Regiae vero virgines pecuniâ tantum dotentur: quo non modo majestatis jura illibata, sed etiam dominica praedia, quoad ejus fieri potest, integra primogenito serventur. Altera cautio est, ut quae praedia, quive reditus alendis minoribus principis fratribus assignantur; ab illius manu capiantur: ut amittendi metu retineatur obstricta fides, quae humani ingenii vitiô, et pravis doctoribus incitata facilime vacillare potest. Gastoni Ludovici XIII. Galliae Regis fratri patrimonium attributum fuit amplum, et pro natalium dignitate illustre; Aurelianensium et Carnotensium, Ducatus, Comitatus item Bloesensis; salvo supremo jure, quod Regi remanebat: centum praeterea millia libellarum, pensio annua ex Regiis apud Aurelianenses tributis; et quinquies centena supra sexaginta libellarum millia annua ex aerario, quod a parsimonia [Note: L'Espargne.] nomen habet. Splendida profecto, sed precaria liberalitas, quae omnes Gastonis fortunas in Regis


page 178, image: s178

manu collocabat. [Note: Gramond. 16. hist.] Tertia in fratres regios cautio est, ne unquam militaris imperii summa in eos conferatur. Nihil est enim perniciosius, quam principi regiâ stirpe genito, armorum imperium domi militiaeve tribuere: cum illi etiam metuendi sint, qui ex infima faece plebis ad summos honores provehuntur. Henrico fratri Carolus IX. Galliae Rex Poloniaeregnum, Francisco Alenconio Belgii proceres conciliavit; non ullâ caritate, sed metu, ne Regem mallent milites Henricum, quem ducem habuissent; aut Alenconium Hugonotae causae suae adsciscerent, quem sortis suae impatientem novissent. [Note: Aubign. tom. 2. lib. 1. cap. 15. Les Memoires du Duc de Suilli par. 1. c. 6.] Quam ob rationem Galliae Reges non modo non fratres, neque alios ex procerum praecipuis unquam, sed ex infima nobilitate Connestabilem crearunt. [Note: Bodin. 6. de Rep. 5.] Cui simile est, quod Augustus eodem consilio noluit per Senatores administrari Aegyptum, equitibus Romanis contentus. [Note: Tacit. 1. hist. 11.] Quod si fratri aut propinquo militare


page 179, image: s179

imperium committi ratio aut necessitas suadeat; tunc collegam illi et custodem addi debere, qui pravas illius spes observet, et coerceat; alibi [Note: Ad 2. annal. p. 155. et 12. 42.] monuimus. Quae quarta cautio est. Quinta, ministros fratribus dare, fidos Regi, et gnaros, cujus sponte provehantur. Sexta, mutare eosdem subinde, et veteribus novos subrogare, interrumpendis consiliis,, quae longae consuetudinis fiducia in remp. perniciosa producere posset. Ista certe Hispanorum hodie solertia est, non alios admovere fratrum regiorum servitio, quam ex ipsius Regis famulitio selectos, eosque crebro mutare. Septima, muneribus obstringere, quos apud dominos plurimum gratiâ valere novimus. Quomodo non ita pridem Ludovicus Rex triumviros, rerum omnium apud Gastonem fratrem arbitros, Puij Laurentium CCCCC. libellarum liberalitate, Cognensium Praesidis in Parlamento Parisiensi honore et Cardinal. spo, Monsigotum 25. scutatorum dono sibi emit:


page 180, image: s180

quanquam apud ingratos et turbidos hominos rerum novarum cupido beneficii memoria potior fuit. Quidam Germaniae princeps (nomen ignoramus) cui neque divisio principatuum ob causas supra adductas placebat; neque primogeniturae praerogativa; quod eventu comprobatum sit, maximos natu fratres non modo illiberali et malignâ sustentatione erga minores uti, sed luxu etiam ac prodigentiâ fructus reditusque supergredi; et aere alieno ditiones plerunque mergere, cui dissolvendo nulla successorum frugalitas sufficiat. Is, inquam, Germaniae princeps ita rem temperabat, ut primogenitô aetatis praerogativa constaret, et caeteri administratione minime excluderentur. Summa est, aerarium commune esse debere, consiliarios, rationales, caeterosque justitiae ac fisci administros communes, et cunctis simul fratribus jurejurando obstrictos. Nullô tributô subditos onerandos


page 181, image: s181

sine omnium consensu; nullum bellum incipiendum: nullum aes alienum conflandum; nullos fundos, reditusve oppignerandos, nisi consciis et consentientibus omnibus. Scholam instituendam, politices et Historiarum Professore, equorum domitore, alypte, musicis, linguarum doctoribus instructam: in qua omnium ex familiâ principum animi ad virtutem et mores amplissimâ fortuna dignos erudiantur. Ex istô communi aerario singulis fratribus, quae cujusque dignitati tuendae sufficiant, in nummis, frumento, avena, vinô assignanda; tali proportione, ut primogenitus quintuplum ejus portionis, quâ caeteri gaudebunt, auferat. Eodem modo omnium liberos utriusque sexus; pro aetatis et necessitatum ratione alendos, dotandasque filias. Nuptias omnium et lustrica recens natorum sacra communibus impensis, et mediocribus peragenda. Lytra captorum in bello exolvenda. Inde quoque


page 182, image: s182

Legationum ad Imperii comitia, aliosque conventus, sumptus depromendos! Bis quoquô anno a totâ familiâ conventum habendum, in quo de rebus ad gentis decus, et incrementum pertinentibus, deliberetur. Singulis decenniis dividenda quartam partem eorum, quae deductis impensis supersunt, ita tamen, ut duplum primogenitus sortiatur. Si quis ex fratribus, aut fratrum filiis, militiâ, nuptiis, emptione, rem suam meliorem facere speret, eum mutuâ pecunia, quantum aerarii vires ferent, juvandum; eâ conditione, ut reddatur mutuum, annuâ mediae, tertiae aut quartae partis deductione de eâ portione, quae cuique debetur: His qui uxores duxerint, binas arces pro domicilio consignandas: rusticorum praeterea operas, venationum, piscationumque et lignorum sylva caedua utilitates. Ad Aulas Caesaris, et Regum exterorum, vel expeditiones bellicas, cum necessario comitatu dimittendos, qui gratiam, favorem, amicitiam familiae concilient, ac honestis


page 183, image: s183

artibus aucti domum quandoque redeant. Controversias omnes coramselectis arbitris definien das sine provocatione. Quae cuncta prolixius recensentur apud Christophorum Besoldum in disputationibus Nomicopoliticis de successione et electione regia: [Note: Lib. 1. dissent. 5.] haud sane absurda, neque inepta, dum intra paucos domus principalis subsistet. At postquam numerosa, inque plures suffusa ramos, proles succreverit: tum vero neque concordia in tot capitum communione durare, neque unum aerarium tot principum necessitatibus sufficere poterit.


page 184, image: s184

Aequitate quam sanguine, causâ quam armis retinere parta majoribus malueram etc. Addita modestiae famâ, quae neque summis mortalium spernenda est etc.]

Sicuti confestim ad vim et arma prosilire, non ante tentatâ pacis et concordiae viâ, hominis est feri, et furore perciti: ita ex diverso ignavi, et imprudenter creduli, ratione et argumentis pugnare contra eum, cui vis pro jure, et omne in armis praesidium est. Nam illicita et inhonesta clam et secreto


page 185, image: s185

ambita, ubi somel potitus fueris, impudentiâ et violentiâ retineri solent: et auctoritas, praesidiumque legum inter privatas valida, vi et ambitu potentium perrumpuntur. Saepe modestia pro formidine accipitur, augetque adversarii audaciam: et libelli, questusque tubae loco sunt, quâ hostis ad arma excitur. Quo de argumento paulo infra [Note: Ad c. 13.] plura dicam.

Dum ipse positis adversus Hyrcanos discordiis etc.]

Vide notata ad initium hujus libri.

[Note: Cap. III.] Occultô praeceptô, compositius cuncta, quam festinantius, agerent. Quippe bellum habere, quam gerere, malebat] Alibi [Note: Ad 11. Ann. 19.] fraude ducum produci bella solere, annotavi. Illâ suspicione Corbulonem non caruisse, ex iis liquet, quae infra hoc libro [Note: C. 6.] de eo dicuntur; occulte pepigisse, ut omissô utrinque bellô et abeunte Vologese, Tigranes quoque Armeniâ abscederet. Dilata arma ut Vologeses cum alio quam cum Corbulone


page 186, image: s186

certaret; Corbulo meritae per tot annos gloriae non ultra periculum faceret. Addo, quanquam saepius adverso in vulgus rumore vapulent duces, qui post victoriam, aut insignes civitates captas, non instant coeptis; tamen plerunque non deesse illis consilii et morae rationes; uti, partem tantum hostium caesam, potiori et validiori superstite; amissos in praelio vel in obsidione militum fortissimos; ingruentem noctem; proximam hyemem; fluminum, montium, faucium obstacula; siti, fame, laboribus, fessum militem; stipendii, commeatuum, caeterive bellici instrumenti penuriam; praesidiis captarum urbium imminutum exercitum; et quae his similia sunt. Plerunque unum finem sibi praefigit dux, cui soli parat instrumenta necessaria. Quod si novae prosperorum occasiones emergunt, nisi novâ curâ de necessariis provideat, seque exercitum; sin provideat, occasionem perdit. Qui ad unam expeditionem vadit, nunquam duabus sufficit; qui


page 187, image: s187

duas, vix uni. Qui victoriae non insistit, quia non poterat, famam; qui insistit, quia non debebat, victoriam amittit. Neque, quod una partium vinci potest, statim altera vincere potest. [Note: Vid. Malvezz. de'successi della monarch. di spagna nel. 1639.] Illud specialiter notari meretur, secretis interdum causis, quarumque notitia ad paucissimos emanat, prosperrimum quamvis armorum cursum consulto inhiberi, cum vel maxime urgendus vulgo videtur. Captâ superioribus annis, [Note: Ann. 1639.] post plures alias minoris momenti civitates, ab Hispanis Augustâ Taurinorum, cum arcem (Cittadellam vocant) in quam ipsa cum liberis defuncti Ducis vidua confugerat, vel Casale obsessuri crederentur; improvisis induciis omnium opinionem fefellerunt: ad quas illae inter alias praecipua ratio Hispanos induxit: ne nimiis rerum suarum incrementis invidiam metumque Italorum principum intenderent, eosque ad foedus contra se feriendum impellerent. [Note: Galeat. Guald. 17. hist.] Post pugnam Nordlingensem, quâ


page 188, image: s188

Suecorum foederatorumque res plane conciderant, videbaturque omnino debellatum; cunctabundi tamen suspensique Caesarei Duces incessêre: ne scilicet desperatione rerum suarum adacti hostes Galliae Regi seque et Alsatiam, et impositas Rheniripae civitates, dederent: atque ita Caesar et Austriaci difficili cum potentissimo Rege bello implicarentur. [Note: Guald. 9. hist. Capriata. 13. hist.] Sapienti profecto consiliô! Cujus fructum ipsi postea, captô ex insidiis Philippurgo, irritatisque non satis dignô pretiô Gallicis armis, corruperunt.

Occupaverat Tigranocerta urbem, copiâ defensorum, et magnitudine moenium, validam.]

[Note: Cap. IV.]

Qui bellicam prudentiam callent, expeditionem in alieno solo,


page 189, image: s189

nisi aliae rationes obstent, ab obsidione primariae civitatis incipi suadent. Qui vim dolumve in minora oppida convertunt, tanquam signô datô hostem monent, ut, rebus necessariis in praecipuas urbes comportatis, earum postea occupatio difficilima, aut plane impossibilis evadat. At captam primariam sedem minores plerunque sequuntur. In quam sententiam egregia Jo. Coxae oratio extat apud Jo. Jovianum Pontanum, primo de bello Neapolitano.

Mandata ferociter edidit]

[Note: Cap. V.]

Noverat Corbulo inclinationem Vologesis, arma Romana vitandi: praeterea defectione Hyrcanorum, multisque ex eo bellis illigatum: neque praesentia ipsi prospere fluere. Potuit ergo non tuto tantum Casperius, sed et debuit constantiâ sermonis intendere metum Regis, et ad pacem flectere. Quomodo etiam M. Pepilius Laenas ad Antiochum Epiphanem Syriae Regem a Senatu Romano missus, qui juberet inceptô desistere regem,


page 190, image: s190

deliberaturum se dicentem, circumscripsit virgula, jussitque prius responsum reddere, quam egrederetur finitô arenae circulo. Sic cogitationem regiam Romana disjecit constantia; obeditumque imperio. [Note: Vellei. Paterc. 1. Justin. 34. Appian. Syriac.] Talis illa Q. Fabii ad Carthaginenses Legatio: qui Bellum se gestare sinu pacemque profatus, Qui sedeat, legere, ambiguis neu fallere dictis Imperat. [Note: Sil. Ital. 2.]

Ita Henricus III. Galliae Rex Principi Condaeo catholicismum efficacissimo argumento persuasit; Missam, mortem, aut Bastiliam interminatus. [Note: Davil 5. hist.] At istam libertatem non omnium aures ferunt, qui illam sui fastigii diminutionem interpretantur: Cujus exemplum est idem, quem modo dixi, Henricus Galliae Rex: qui Germaniae Principum Legatis pro Religionis causâ ad se missis, fidemque et promissa falsa aperte accusantibus, asperrime respondit, eosque postridie nullô cum honore dimisit. [Note: Davil. 8. hist.] Certe


page 191, image: s191

ingenio promptum, et animo constantem, oportet esse Lega um; neque vehementis inquieti, et importuni nomen ac famam suffugere, dummodo heri rebus conducat, et arrogantia, aut contumelia, honorem illius minime laedat, ad quem missus est. Nam quicquid Legatus pravitate deliquit, haut magis recipit emendationem, quam adversa praeliorum: [Note: Carol Paschal. de Legat. c. 11.] et ut Legati immodestia, ita vicissim Legato datum arrogans responsum, in belli causam saepe evaluit. [Note: Paschal. c. 20.]

Missurum ad Imperatorim Romanum, Legatos super firmanda pace]

Nam pacem facere belli Duci non licebat. [Note: Clapmar. l. de arcan. 20.]


page 192, image: s192

Monesen omittere Tigranocerta jubet; ipse retro concedit]

Tribus rerum articulis inducias fieri consuetum est. Primum cum illae ad pacem viam sternunt. Quae causa praeter alias Vologesi fuit, ut mitteret ad Neronem Legatos super petendâ Armeniâ, et firmandâ pace. Deinde, cum nos sumptibus continuando bello necessariis carere novimus. Neque enim aerarium bello exhaustum aliter, nisipace, neque exercitus militiae laboribus defatigati, bellorumque casibus imminuti, nisi per induciarum quietem, suppleri, restaurarique possunt. Ita fit, ut, dum fortioris est, instare coeptis, et prosequi victoriae cursum; imbecilioris gratiâ, cunctando vim hostis eludere, et tempus quaerere refocillandis viribus; plerunque huic salutares sint induciae, illi noxiae. Quam ob rationem, magnam cum Pio II. Pontifice expostulandi causam habuit Ferdinandus Superior, Neapolis Rex, quod


page 193, image: s193

intempestivas cum Jo. Andegavensi inducias Pius urgerot. Populos, Regulosque, qui prostratis Joannis rebus redire ad officium cogitassent, qui de se dedendis oratores misissent, cunctari jam; et deditionem non modo differre; verum etiam recusare. Nec tantum sibi Pontificis nomen, copias, opes, in eum usque diem contulisse ad victoriam, quam nunc detrimenti afferat induciarum mentio, et tot jam dies, ipso audiente, agitata Romae causa. Quid autem rationis esset, cur fervente bello, rebus adversis, victoriâ ad hostem inclinante, tantum animi, tantum roboris praese tulerit, et in propulsando bello, et inferendo; nunc hoste castris exutô, Regnô majore e parte in potestatem reductô, recuperatâ jam Flaminiâ, Sigismundi Malatestae rebus attritis, Latiô, Sabinaque pulsis hostibus, ubique victor, fortunâ ubique aspirante, non animum modo demiserit: Sed hostem jam desperatis rebus suis cogitantem regnô cedere, ad bellum instaurandum invitet, hortetur.


page 194, image: s194

trahat. Veterem igitur animi firmitatem retineret: nec belli exitum, id est, victoriam, elabi e manibus patiatur. [Note: Jov. Pontan 4. hist. de Bell. Neap.] Postrema induciarum ratio est, cum sepositis ad tempus armis, hostium curam, vigilantiam, industriam bello intentam, resolvimus, eosque internis discordiis relinquimus. Quem praecipue finem Hispani duodecennalibus cum foederatis Belgis pactis induciis, respexerunt.

Occulte pepigisse interpretabantur]

[Note: Cap. VI.]

vide paulo ante dicta adc. III.

Sed neque Corbulo aemuli patiens, etc.]

Ab omnibus, etiam infimi subsellii, Politicis, vix unquam a duobus aequâ potestate, ducibus rem bene gestam, adnotatum est. Invenit tamen Cardinalis Richelii prudentia etiam huic malo remedium, cum [Note: Ann. 1630.] Momorantium, Forcaeum, Effiatum, tres Duces, uni Italico bello praefecit: (tanquam unius virtuti, ut tantae moli impari, diffideret) ea


page 195, image: s195

lege, ut per hebdomadum vices, unus primum, alter medium, tertius postremum agmen regeret; et cui medii agminis cura obvenerat, illa hebdomade summum in omnes imperium haberet. [Note: Ann. 1630.]

Romanum jus victis impositurum]

id est, in provinciam redacturum. Stulta et imprudens jactantia!

Longinquis itineribus percursando, quae obtineri nequibant]

[Note: Cap. VIII.]

Vide nostra ad XII. Annal. [Note: Cap. 32.]

Composuitque ad Caesarem Literas, quasi confectô bellô, verbis magnificas, rerum vacuas]

Non unâ tantum causâ miseri Principes sunt; inter alias illâ quoque, quod alienis oculis et auribus videre et audire coguntur. Taceo quorundam in aula ad decipiendum Principem mutuas fraudes, conflatos dolos, collusiones, et coitiones secretas, de quibus


page 196, image: s196

alibi dixi: a ducibus quoque, Legatis, caeterisque per gere negocia curantibus ministris, non semper nudam, veramque, nullisque fucis infectam, veritatem addiscit. Plures amore, odio, aemulatione corrupta referunt, transfunduntque eosdem affectûs in dominum. Comiter ac liberaliter a Principe aut Repub. habiti, ad quam missi sunt, tanquam sine scelere grati esse non possent, etiam ad illa turpissimâ praevaricatione connivent, saepe et apertô patrociniô defendunt, quae domini causam quam maxime laedunt. Contra alii stultitiâ aut improbitate offendentes, odiumque aut fastidium meriti, tanquam offensi questibus et accusationibus, dominum in vindictam quasi laesae dignitatis accendunt. Alii ingenii et solertiae ostentatione, tanquam aperta operta omnia illorum, apud quos legunt, percallerent, non quae certis documentis explorata, sed quae incertâ ac plerunque fallaci et inani


page 197, image: s197

conjecturâ, sibi fingunt, pro compertis rescribere audent. [Note: V. Saved. 2. symb. 76.]

Imminentium nescius]

[Note: Cap. X.]

quod in bello exitiosissimum: ubi non minus hostium, quam sua consilia nota duci esse debent: in quem finem exploratores, et largâ manu impensae necessariae sunt. Vesani stuporis fuit, quod Tigranes Armeniae Rex, eum, qui adventum hostis Luculli primum nuntiavit, praemii loco obtruncavit. Quo facinore caeteri deterriti nihil detulerunt: et Rex ipse rerum omnium ignarus, imminentiumque nescius fuit. [Note: Plut. in Lucull.]

Reliquas promiscuis militum commeatibus, infirmaverat]

Furandi, depeculandique, frequentissima occasio bellum est. Incipiunt in ipsa regia furta, et in expeditione desinunt. Ipsi aerario militari praefecti, et quibus summa negociorum innituntur, mutuâ collusione impunitatem redimunt. Praecipuum


page 198, image: s198

criminum magno magni Regis ministro hodie objectorum est, exercitus et praesidia stipendiis fraudasse, inde illi immensas opes, militi intolerandam inopiam, Regno extremum exitium evenisse. Interdum altior causa subest subtrahendi stipendia; Cum invisi odioque habiti, ducis nomine et fallaci honore in bella extruduntur, casibus et periculis perituri, aut quibus adversa bellorum, quae stipendii, commeatusve per fraudem procuratâ inopiâ evenerunt, imputari possint. Hoc artificio superioribus annis in Italia periisse dicitur Cardinalis Valetta, Ducis Espernonii filius. In ipsâ expeditione primi saepe sunt ipsi Duces, Tribuni, Centuriones: quorum communissima fraus est, ampliorem militum numerum profiteri, quam habent, et stipendia percipere pro his, qui nulli in rerum natura sunt. Cui dolo ille alter subservit, semel, aut raro, recensere militem: ut pro numero, semel in tabulas relato, quanquam


page 199, image: s199

variis postea casibus, vel promiscuis commeatibus, infirmatis copiis, integra stipendia exsolvantur. Est item alius, arma, vestem, calceos, turpi nundinatione, et iniquo pretio, militi obtrudere; et quae alia Hungaricam quoque sub Rodolpho Caesare militiam, Achille Tarducio teste [Note: Not. Turca vincibil.] infamârunt. Reliqui sunt, qui Commissarii, qui annona praefecti, qui Pagadores, qui Munitionarii, et aliis officiorum vocabulis authoritati veluti publicâ licentiâ non impune tantum, sed cum praemio, peccant: quorum fraudes infinitae sunt, neque ab aliis discendae, quam ab ipsis. [Note: Not. Turca vincibil.]

Eludi Parthus tractu belli poterat]

trahendi artibus: [Note: Tac. 4. hist. 58.] quibus praecipue superiori seculo nostroque aevô valuerunt, Carolus V. Caesar; [Note: Jo. Bapt. Hadrian. 5. hist.] Prosper Columna, [Note: Guicciard. 15. hist.] Ferdinandus Albae Dux, [Note: Cardin. Bentivol. de Belg. foed. lib. 2.] et Mauritius Nassovius. [Note: Bentivol. de Belg. foed. lib. 3.]


page 200, image: s200

Si Poeto aut in suis, aut in alienis consiliis constantia fuisset]

Magnis Imperiis, et suâ mole nixis, orumque ministris firmitas et constantia convenit: debilibus et infirmis in incerto consilia excusationem merentur; quae rebus accommodantur, prout conducit. Quanquam neque mediocris potentiae Principes desultoria levitas, et turpis vano ex metu vacillatio decet. Semel statuendum est, cui, nisi major aliqua vis aliud suadeat, firmiter inhaerendum: neque interdum alia, deinde alia, decernenda sunt. Princeps, qui rem incipit suo quidem jure, sed vicinis ingratam, aut suspectam, praevidere ab initio debet questus, accusationes, literas, legationes, impedimenta; et adversus omnia obfirmare animum: Non aliter, quam qui flumini se commisit, oppositum


page 201, image: s201

littus respectans, fluctus omnes utraque manu everberat. Eaedem rationes, quibus inductus negotium occoepit; respondendi materiam subministrabunt ad omnia, quae ex adverso movebuntur. Clementem VII. Pontificem Guicciardinus [Note: 16. hist.] notat munificentiae parcum, non tamen constanter negare ausum, quae petebantur: Sed primo recusata, mox importunitati flagitantium concessisse; nulla obtinentium gratitudine; quod extortanon concessa videbantur. Contra nuper [Note: Ann. 1625.] Ludov cus XIII. Galliae Rex, cum nihilintentatum reliquisset, quo Vrbanum VII. Pontificem induceret, ut custodiam castellorum, quae Hispani in valle Telina struxerant, emanibus dimitteret; neque obtinuisset: praesidia Pontificis armis inde ejecit. Et quanquam ipse Pontifex erga Maximilianum Bethunium, Gallicum Romae Oratorem et Cardinalis Spada Papae in aula Gallica Nuncius injuriam Pontifici illatam summâ facundiâ, simul ac


page 202, image: s202

vehementia, exagitarent; et paulo post Papa Bernardinum Narium, ac postremo ipsum suum nepotem, Franciscum Cardinalem Barberinum, Lutetiam componendis controversiis ablegasset; omnes tamen irritiredierunt; obfirmatô Rege, nihil ultra Hispanis concedere, quam Madriti ante conventum fuerat. [Note: V. Capriat. 7. 8. 9. hist. Gramond. 8. et 13. hist.] Tulit nostra aetas duos Principes: quorum exemplis constitit, maxima quaeque, et quae prope omnem fidem superant, ab exactâ prudentiâ, vigilantia, consiliorumque constantiâ, perficiposse. Primus fuit Carolus Emanuel, Sabaudiae Dux, antiquissima Princeps nobilitate, sed cujus potentiam nemo metueret; gibbô quoque deformis, et raro prosperâ fortunâ usus. Quae tamen minime ipsi abfuerunt, quin fortitudinis et prudentiae fama Italiae arbitrum ageret, et, prout Gallis, vel Hispanis accessisset, pondus utrisque et magnam rebus inclinationem adderet. Bello quod contra


page 203, image: s203

Mantuanos in Monferrato, Caesare, Hispano, Gallisque et Italis principibus adversis, movit, magni Principis et strenui ducis omnes numeros absolvit: non literis, non oratoribus, non largitione, non solicitandis rebellibus, non robore, non stratagematis, non comparandis sibi amicitiis, non Mantuano detrahendis, non precibus, non querelis, non voce, non scripto, non jure, non armis, in omnem formam versus, abstinens: promptus ad occasiones, in laboribus indefessus, in discrimine intrepidus: in prosperis, in adversis, cum acciperet, prohiberetque auxilia, pari animô eadem constantia; paucitati suorum, ingentibus hostium exercitibus, suspicioni Gallorum, Hispanis armis eluctatus, ad extremum dedit potius pacem, quam accepit. [Note: Possevin. hist. de bell. Monfer.] Alter Henricus Rohanus, potentissimum Regem, dominum suum, florentissimum Regnum, patriam suam et summam Cardinalis Richelii ac sine pari prudentiam, plures annos ancipiti bello distraxit;


page 204, image: s204

nullis viribus, paucarum tantum civitatum conjuratione subnixus. Cum de dedendo Mompeliô Castillionaeus, Bertisserius, Brisonus, et plerique ex sociis, inter se, et cum populo, agerent; unus Rohanus obstitit; unus nutantes civitates confirmavit; unus Regi XXX. peditum, IV. equitum M. post setrahenti, restitit: cui vix IV. Legionariorum millia, vix CCCC. alarii: cui nec pecunia, nec annona nec concordia civium, nec integra fama: plerisque suspectus, tanquam suas privatim res magis curans, quam publicas: apud alios non satis strenuus, belloque audax habitus. Erant illi temporum calamitate angustaeres; circumstabant undique insidiae; fluxa sociorum fides, fallaces animi; nocturna diurnaque in statione; in via, pericula, glaciali hyeme, aestivo sole, solô passim inimicô, incedebat; stipatus multis, paucis, solus, notus, incognitus, planis, asperis, ut sors dabat. In populo vis una, cui nec fides, nec constantia. Mirabitur


page 205, image: s205

certeposteritas, unum hominem non alio, quam ingenii consiliique praesidiô, sustinuisse bellum contra Regem, cujus arma totam paulo post Europam exterruerunt. [Note: Gramond. passim in hist.]

Ne alienae sententiae indigens videretur, in diversa ac deteriora transibat]

Tali quoque ingenio fuit Laco, praefectus praetorio; consilii, quamvis egregii, quod non ipse adferret inimicus, et adversus peritos pervicax. [Note: Tacit. 1. hist.] Tales etiam Titianus et Proculus; ubi consiliis vincerentur, ad jus Imperii transeuntes. [Note: Tacit. 2. hist.] Perniciose! imprudenter! [Note: vid. not. ad hunc lib. Cap. 25.]

Nec a Corbulone properatum, quo


page 206, image: s206

gliscentibus periculis etiam subsidii laus augeretur]

Pertinet huc, quod Vincentius Pinellus monebat, cum obstinatis et refractariis hominibus eâ ratione agendum, ut sinamus illos errare quandoque, mitius acturos inposterum, neque suae omnino sententiae confisuros. Monitum comprobabat Pinellus authoritate Nicolai de Ponte, Venetiarum postea Ducis, qui cum in legatione quadam collegam haberet ingenii, quam par esset, ferventioris, dictitabat: permittamus eum impingere, ut et nostrô consilio uti discat aliquando. [Note: Pant. Guald. in vit. Pinell. adde nostra ad 14. Ann. verb. quicquid hoc in nobis authoritatis etc.] Quod et de Q. Fabio Maximo legimus, qui Magistrum Equitum Minutium hujusmodi nactus elati animi et plurimum sibi confidentem, eôdem consiliô habuit inposterum morigerum et obsequentem. [Note: Liv. dec. 2. lib. 2.]


page 207, image: s207

Castra repetivêre; virtutem Regis, soevitiam et copias gentium, cuncta metu extollentes etc.]

[Note: Cap. XI.]

Similis Taciti locus exstat II. hist. [Note: C. 61.] quidam in castra refugi cuncta formidine implebant, augendo rumoribus virtutem copiasque hostium, quo amissi praesidii decus lenirent, et alius eodem librô: [Note: C. 16.] pavidus interim Varus turbae suorum miscetur, intulitque formidinem. Item alius apud Nazarium in Panegyricô, Constantino dictô: ut in corpore, cum aliqua pars aegra est, valetudo omnis contaminari solet: sic multitudinis portio malô affecta totum exercitum timoris contagiô dissipat. [Note: adde not. ad hujus lib. Cap. 59.]

Ille interitus et parte copiarum apud Syriam relictâ]

Militarium artium studiosi ex actionibus Corbulonis hîc expositis addiscere poterunt incedendi in hostico providentiam. [Note: adde Le Duc de Rohan an traicte de laguerre. c. 5.]


page 208, image: s208

Validam quoque et laudatam antiquitatem, quoties fortuna contra daret, saluti consuluisse]

[Note: Cap. XIII.]

Ad hunc locum videnda sunt, quae olim scripsi ad VI. annal. [Note: Verb. reputante Tiberio, publicum, etc.] quibus addi convenit, paulo supra dicta. [Note: Cap. 10.]

Primas tamen literas ad Vologesen, non supplices, sed in modum querentis composuit]

Vulgatus passim mos est, ingruente bello, sive inferendum id sit, sive excipiendum, publicis libellis, quos Manifesta vocant, causae suae justitiam adserere omniumque oculis exponere: etiam legationibus ad vicinos principes armorum suorum necessitatem, hostilium injustitiam, accusare. Quem ego morem simpliciter damnare nolim; quod favorem nostrae causae, amicos, auxilia conciliet: Sed quosdam non recte illô usos, negari minime potest. Primum


page 209, image: s209

foeminarum magis proprium est, quam virorum, injuriam verbis ulcisci: quae verba verbis regerere sola arma habent. Facta factis repellere virorum est. Non aliud gravius Ferdinandi Mantuae ducis causam apud Hispanos et Mediolani Gubernatorem laesit, quam intempestiva et inconsulta aulae Mantuanae deblaterandi licentia, quae ipsi duci imputabatur. [Note: Possevin. hist. Monferr.] Ergo si verbis defendenda causa est, convicia, contumelias, et omnem acerbitatem oratione abesse convenit. Deinde neque decorum est, neque utile, vicinos et amicos continuis querelis fatigare. Sunt, qui morum seculi parum gnari bene rem gessisse sibi videntur, cum inopiam, debilitatem, vulnera sua, omnibus nudata prostituunt, ut misericordiam et opem aliorum provocent: quod plerunque contra vertit: cum contemptum potius, et vilipendium afferant: neque quisquam florentes res suas aliorum perditis facile miscere velit. Idem, quem dixi, Ferdinandus Mantuae


page 210, image: s210

dux, imprudentiae notam tulit, qui tum sibi belle composuisse res suas videbatur, quoties literis et cursoribus itinera et ministros fatigasset. [Note: Idem.] Porro verba non sufficiunt, ubi facta requiruntur. Non satis est, libellis jus suum tueri: armis virisque opus est. Quo nomine Tullium Valentinum reprehendit Tacitus [Note: 4. hist. 69.] haut perinde instruendo bello intentum, quam frequentem concionibus: et Caecinam, quos armis pellere promptum erat, epistolis increpantem. [Note: 3. hist. 9.] Etiam hîc tutius est, non intelligenti similem caveri insidias, et sileri.

Proxima huic observatio est, legationes pro aliis affectu, aut impulsu susceptas, exitu plerunque carere: sive alienam litem suam facere mittentes nolint; sive facere nolle interpretentur, ad quos missi sunt; seu denique literae, preces, etiam minae, inter iras, et jam parata arma, non audiuntur. Caesaris et Poloniae Regis, ad tranquillandum Belgium suceptae


page 211, image: s211

curae, successu caruerunt. [Note: Strada.] Et Helveticarum civitatum pro Burgundis et Episcopo Basiliensi, superioribus annis in aulâ Gallica interposita officia ultra bona verba, nihil profecerunt. Magnae Britanniae Reges Jacobus, et Carolus, principum Palatinorum causam apud Caesarem Legationibus frustra juvabant, quod ferro et armis efficacius fecissent. Hitales monita dant, non auxilia; promptiores solatiô, quam auxiliô; nunquam tamen aliena discrimina sua facturi. Nunquam induci Ferdinandus Mantuae Dux potuit, ut crederet, Sabaudum pro Monferrato bellum sibi illaturum, tot, uti putabat, praesidiis tuto; Caesare, Hispaniae Rege, Galliae Regina, Venetis, et Magno Hetruriae Duce adversis. Neque minus tamen bello petitus fuit Ferdinandus; et ditio Monferratensis, impune rapta: didicitque Ferdinandus audire querelas et exequi, Legatos et exercitus mittere, curam, tutelam, auxilium promittere, et


page 212, image: s212

praestare, postremo posse ac velle juvare, longe diversissima esse. Tot principum, tot nationum, tot amicorum, quos Mantuanus subsidio acciverat, una mens, eadem vox fuit; pace et concordiâ, non bellô, opus esse. [Note: Possevin. in hist. Monferrat.]

Imaginem retinen di donandive penes nos, vim penes Parthos]

[Note: Cap. XIV.]

Quodipse Poetus paulo ante dixerat. [Note: C. 6.] Se tributa ac leges, et pro umbra regis Romanum jus victus impositurum. [Note: vid. not. ad 15. 31.]

At Vologesis ad Corbulonem missi nuntii, detraheret Castella trans Euphratem, amnemque, ut olim, medium faceret. Ille Armeniam quoque diversis praesidiis vacuam fieri expostulabat. Et postremo concessit Rex]

[Note: Cap. XV.]


page 213, image: s213

Perversô ingenii humani more, contentionibus et discordiâ gaudentis, accidit, ut, postquam in tractanda pace menses et anni, et lustra effluxerunt, novae plerunque difficultates in executione exoriantur: quae saepe non necessariam paciscentium securitatem, sed vanissimas inanium ceremoniarum observationes, spectant. Interea dum frivolae lites pacis fructum remorantur, quisque dies immensis damnis transigitur. Bello, quod pro Monferrato inter Sabaudiae ducem et Hispanos ante hos XL. annos gestum fuit, bis de pace conventum, bis bellum recruduit; causis, quae nisi ambitiosi seculi inani more defendi non possunt. [Note: Capriat.] Similes Anno superiori M. DC. CXXVII. difficultates supervenerunt paci, quae a loco Monzonensis vocabatur: neque minores nuper pacificationem Monasteriensem, ejusque fructûs retardarunt.


page 214, image: s214

Qui gravitate sumptuum justos reditus anteissent]

[Note: Cap. XVIII.]

vide quae notabimus ad XVI. [Note: C. 3.]

Satis pretii esse orbis etc.]

[Note: Cap. XIX.]

orbitatis pretia recenset Curtius Pichena ad Taciti German. [Note: C. 20.]

Vt solent praevalidi provincialium, et opibus nimiis ad injurias minorum elati]

[Note: Cap. XX.]

vide Machiavellum primo disputationum ad Livium [Note: C. 3. et 4.] et nostra ad XIII. ann. [Note: C. 43.]

In sua potestate situm, an Proconsulibus grates agerentur.]

Mos iste, ut provinciales legationibus missis publice in senatu laudarent eos, qui suam provinciam rexerant, coepit ex adulatione Graecorum pravus mos! quo et praesidibus licentia, et provincialibus superbia accedebat. Senatus olim, quod ex Ciceronis Epistolis [Note: lib. 3. Ep. 8.] constat, hujusmodi legationes


page 215, image: s215

aspernabatur. Augustum prohibuisse Dio Cassius [Note: lib. 56. hist.] testatur. Coactas saepe fuisse et factiosas, ex Plinii Panegyrico, et Lampridio [Note: in vit. Alex. Sev.] apparet: et docet historia, quam in hunc modum Ammianus Marcellinus refert, tricesimo historiarum: ad provincialium residuorum exemplum etiam Epirotae acturos sibi gratias a Praefecto mittere compulsi Legatos, Iphiclem quendam Philosophum, spectatum robore pectoris hominem, adegêre non sponte propria pergere ad id munus implendum. Qui cum Imperatorem vidisset, agnitus, adventusque sui causam interrogatus, Graece respondit: atque ut Philosophus veritatis Professor, quaerente accuratius principe, si hi, qui misêre, ex animo bene sentiunt de Praefecto? Gementes, inquit, et inviti. Quo ille verbo tanquam telo perculsus, actus ejus ut sagax bestia rimabatur, genuinô percunctando sermone, quod noscitabat: ubinam ille esset, verbi gratiâ, honore inter suos antecellens et nomine,


page 216, image: s216

vel ille dives, aut alius ordinis primus. Cumque discederet, periisse aliquem laqueo, abiisse alium trans mare, conscivisse sibi alium mortem, aut plumbô ereptâ vitâ extinctum in immensum excanduit etc.

Leges egregias, exempla honesta, apud bonos ex delictis aliorum gigni etc.]

non quod delicta causa sint bonarum legum, sed occasio; ut morbi remediorum. Attamen et veteri in Rep. Romana plurimae latae fuêre leges, dissensione ordinum, et adipiscendi illicitos honores, aut pellendi claros viros, aliaque ob prava. [Note: Tac. 3. ann.] Apud quosdam populos gentili errore, et honesti ignoratione, in legibus ferendis peccatur. Quomodo apud Polonos, testo Andrea Fricio Modrevio Polono, libro primo de republica emendanda qui opifex canem interfecit, tanquam infamis artem exercere desinit,


page 217, image: s217

qui hominem, illi de existimatione nihil decedit. Qui duodecim grossos furatus esset, vita privatur; homicidae mulcta pro capite pecuniaria irrogatur. Et sub malis principibus, quin etiam sub bonis, vitio magistratuum leges feruntur, nullô publicô bonô, sed exitio aliis parando. Peccata malunt, quam innocentiam: et leges habent pro cassibus, plagis, retibus, in quae incidentes improvidas aviculas deplument. Pessimô istô consiliô Guilielmus Nothus Angliae Rex, novas leges, quibus Regnum populumque Anglicanum obstrinxit, Normannicâ linguâ conscribi jussit: ut ignorantiâ sermonis capti, erroribus atque delictis obnoxii immeritas poenas luerent. [Note: Polyd. Virg. hist. Angl.] Tales plerosque sui temporis Italiae tyranniones Machiavellus, [Note: 3. discurs. 29.] describit, infami istô aucupio rem familiarem augentes. Inquisitionis Hispanicae institutum multis etiam ex illis, qui Romanae Ecclesiae communicant, ideo exosum est, quod religionis obtentu,


page 218, image: s218

opibus aut dignitate illustribus pericula et exitium struatur. [Note: Jo. Bapt. Hadrian. 6. hist. Thuan. Nic. Burgund. hist. Belg.] Denique operosa litigandi ars, sine qua nemo hodie suum servare, aut recuperare potest, male audit, tanquam judicibus scribis atque causidicis magis, quam lite contendentibus, commoda: et posse, ut apud Anglos, Scotos, Turcas, compendiosius et minori impendio jus dici. [Note: V. Boter. lib. 2. de caus. magn. Vrb.] Beati ergo sunt illi populi, apud quos plus valent boni mores, quam multae leges. Quales nobis Tacitus [Note: in Germ. Cap. 19.] veteres Germanos describit, apud quos septâ pudicitiâ foeminae agebant, nullis spectaculorum illecebris, nullis conviviorum irritationibus corruptae. Paucissima in tam numerosa gente adulteria, quorum poena praesens, et maritis permissa. Nemo ibi vitia ridebat: nec corrumpere et corrumpi seculum vocabatur: et quae alia in eundem sensum ibi recitantur. Similia de Cyanis in libro de virtutibus mulierum tradit Plutarchus. Mos erat ibi, ut ad sacra publica


page 219, image: s219

coirent puellae, diemque una exigerent: proci ludentium, et choreas ducentium spectatores erant. Sub vesperam singularum domos adibant, erga fratres, parentesque officiosi. Saepe eandem plures amabant eâ modestiâ, ut puellâ uni desponsâ, reliqui statim amare desinerent. Istiusinodi disciplinae is fuit fructus, ut apud Cyanos septingentorum annorum spatio nulla adulterii, nulla virgini illati vitii, mentio ulla fuerit. De sacris virginibus in Belgio narrat Guido Cardinalis Bentivolius, hospites recipere, et cum iis multâ familiaritate conversari: quasdam etiam canonicarum nomine, conviviis et choreis intervenire. Sed libertatis remedium ipsam libertatem esse, et castitatem naturae bonitate tueri, quae alibi inter murorum septa, et custodiae intentissimum rigorem, tuta non est. Educationi boni mores debentur in tantum, ut leges in futurum supervacuae videantur. Quod


page 220, image: s220

Xenophon Persarum exemplô docet in Cyropaedia, et ex illo Stobaeus sermone XLII.

Olim quidem non modo Praetor aut Consul, sed privati etiam mittebantur, qui provincias viserent etc.]

[Note: Cap. XXI.]

Etiam principibus quibusdam consultum visum, circumire provincias, noscere subditorum obsequia, magistratuum ingenia, audire querelas, componere turbas. Quod ego non consultum tantum, sed, modo officio suo princeps satisfacere velit, prope necessarium existimo. Et si qui fuerunt prudentiâ celebrati, quibus ex larario aut lectulo imperio regere populos potius visum fuit; quales


page 221, image: s221

Assyricorum olim Reges, postea Tiberium, et haut ita dudum Philippum II. Hispaniae Regem novimus: ii aut ignaviâ, aut arrogantiâ, aut innatâ animi tristitiâ, aut denique senio et valetudine impediti, per ministros agere maluerunt. Quanquam nemo mihi facile persuaserit, eodem affectu, curâ, diligentiâ praefectos, atque ipsos principes bono publico invigilare, eodemque ab illis, ac ab ipsis, successu ac felicitate pace et bello negotia administrari. Nimirum humani ingenii vitiô, magnae fortunae licentiâ, absentiâ principis, et spe immunitatis, difficilimum est in tanta potentia esse innocentem. Philippo Salomonis nomen adulatio suorum temporum indidit: neque civili prudentiâ maxime valuisse abnuerim. Et tamen in Belgio, Romae, Mediolani, Neapoli, a ministris ambitione, avaritiâ, saevitiâ, inscitia denique injuncti muneris, pessime multa gesta fuerunt, quae foedissimas tempestates concitârunt, et infamem tam scilicet


page 222, image: s222

felici Regno notam inusserunt. Quod si quis objiciat, non potuisse Philippum, et Philippo similes Reges, quibus sub utroque sole Regna sunt, et provinciae solis instar, praesentiâ suâ omnia collustrare; illi, ego Carolum Philippi patrem ostendo, in Hispaniis, in Italia, in Germania, in Belgio, in Africa frequentem. Postremo si quis princeps nolit

ambulare per Britannos, Scythicas pati pruinas:

is caveat, ne sibi non injuriâ impingatur, quod anicula illa Philippo Macedoni regessit: noli ergo regnare. Pastor audis? oves cura pater patriae? nomen imple. Non in luxu principatum puta, sed in cura. Quod tamen non ita capi volo, ut levissimas quasque ob causas, veluti si una aut altera civitas nutet, statim omittat caput rerum princeps; quia majestati major ex longinquo reverentia: simul ministris excusatum, quaedam ad principem rejicere: cujus authoritas majorib. malis remedium reservari debet. Sed non sequitur; si non


page 223, image: s223

semper aulae sedem relinquere princeps debet, ideo nunquam debere. Semel saltem tot Regni annis lustrandae omnes provinciae essent: quomodo Carolus IX. Galliae Rex [Note: Ann. 1564.] cum Catharina matre omnes Regni provincias obiit: istaque occasione in Delphinatu cum Sabaudiae, in Campania cum Lotharingiae Duce, in Aquitania cum Regis Hispaniae, Avenione cum Pontificis ministris summi momenti negotia transegit. [Note: Davila 3. hist.] Vel exemplô Francisci Mantuae Ducis dividendae provinciae sunt ad anni modum, ut quatuor anni partium quaelibet singulis provinciis destinetur. [Note: Possevin. 8. hist. Mantuan.]

Illud alibi [Note: ad 12. ann. 32.] notatum uno verbo hic repeto, singularem novi principatus retinendi modum esse praesentiam principis.

Postremo perpetuâ quoque observatione constat, civilium bellorum initia celeritate, et principis ipsius ductu promptissime dissipari. Quod nupero Ludovici XIII. Galliae Regis exemplo manifestum est. [Note: Gramond. in hist. passim.]


page 224, image: s224

Colimus externos et adulamur etc. et postea laus falsa et precibus expressa perinde cohibeantur etc.]

Simile est, quod Pij IV. Pontificis constitutione cautum est, ne quis Nuncij Pontificij munere apud Reges exteros defunctus, illorum precibus et commendatione ad Cardinalitiam dignitatem proveheretur. Quae ratio ante hoc septennium Honorato Vicecomiti maxime obfuit, que minus quamvis acerrime annitente Poloniae Rege, istâ dignitate ab Vrbano VIII. ornaretur. Obfuit et apud Venetos Hermolao Barbaro, cui cum apud se Legato Papâ Patriarchatum Aquilegiensem inconsultô Senatu Veneto attribuisset, quoniam sacerdotiis captari cives suos nolebant Veneti; graviter id tulerunt: et quanquam praeter summam


page 225, image: s225

eruditionem; et perpetuam vitae innocentiam, simul Hermolaus, multum patris opibus et gratiâ, multumque clientelis, necessitudinibus, propinquitatibusque polleret, attamen abdicatô honore non multo post Romae privatus obiit: ut primo Historiae Venetae Petrus Bembus tradit. Pontifices Romani, qui externas commendationes tantopere abhorrent, ut collatis maximis dignitatibus sibi devinctissimos Galliae Cancellarios haberent, complures (Bodinus XXX. commemorare se posse testatur) in cardinalium coetum cooptaverunt. Quo ambitu factum, ut ab Ecclesiasticis, ad civilem ordinem summam Regni dignitatem traducere Regibus necessum fuerit. Cum olim Gnesnenfis Archiepiscopus se perpetuum et haereditarium apud Polonos Cancellarium ferret, Regibus suo arbitrio Pro-Cancellarium creare opus fuit, qui nullâ jurisjurandi obligatione Romanis Pontificibus teneretur.

Postea in eodem Regno lege cautum


page 226, image: s226

fuit; ut alteruter sacri, alter profani ordinis haberetur. Quae Cromerus in historia Polonia, Bodinus libris de Rep. et Hermannus Kirchnerus in Morvillerio tradunt.

Plura saepe peccantur, dum demeremur]

blandiendo vitiis, et delictis connivendo, per gratiam et sordes jus dicendo.

Quam dum offendimus]

justitiam incorrupte, et sine personarum acceptione administrando.

Quaedam imo virtutes odio sunt] principis propria dos est, amari, magistratus timeri: [Note: Boccalin. cent. 1. deraggu. c. 61. et 69. et 90.] cum inter duos jus dicitur, ab altero, qui causâ cadit, judicem odio plerunque haberi constat: et valde rarum est, quod de M. Bruto Cicero [Note: in Orator.] et de Praetextato Vrbis praefecto Ammianus Marcellinus [Note: 27. hist.] referunt, ut, cum gratiae causâ nihil facerent, omnia tamen fuerint grata, quae fecissent. Quanquam igitur in aerarii praefectos, quaestores, susceptores, aliosque pecuniae publicae administratores peculatus, furtique, quaestionem institui, punirique qui rapere,


page 227, image: s227

clepere, harpagare de publico consuevêre, justum sit: non tamen ita facile recipiendae sunt accusationes delationesque contra illos, qui juri dicundo praesunt: quos justitiâ, severitate, invicto adversus gratiam animo plerosque offendisse necessum fuit. [Note: V. Forst: not. ad 13. ann. 30.] Quae cautio novô praecipue principatu valet: quo prima principem occupat calumnia et obtrectatio: quarum authores per priorum ruinam gradum sibi struunt ad novam potentiam; facilibus ad omnes auditus recentibus dominis. Eâque rerum facie plus negotii veteribus ministris esse solet in purgandis, quae plerunque falsa objiciuntur, quam obeundis, quae imperantur.

Inde initia magistratuum nostrorum meliora ferme, et finis inclinat]

Quod


page 228, image: s228

non de Magistratibus tantum, sed et de principibus vere dicitur. [Note: V. Forstn. Not. ad 6 annal. ad fin.]

Vnde gloriae egregiis viris; et pericula gliscebant]

[Note: Cap. XXIII.]

Nota gloriam et pericula juncta. [Note: V. Not. ad 13. an. 53.]

Poetus diversa tanquam rebus integris scribebat]

[Note: Cap. XXV.]

refer ad notata supra ad hunc librum. [Note: C. 8.]

Intellectô barbarorum irrisu, qui peterent, quod eripuerant]

Pertinet etiam ad possidentis securitatem, ut vi usurpata tituli subsidiô nitantur. Isto modo Franciscus Sforza Marchiam Anconitanam, Eugenio Pontifici ereptam, ab illo postea beneficiario jure tenuit: quamvis injuriae contumeliam addidisset, literas suas ita plerunque subscribens: Ex girifalco nostro Firmiano, invitô Petro et Paulô. [Note: Machiav. hist. Flor.] Ita nuper in comitiis Monasteriensibus Episcopatus, Metensem, Tullensem, Verdunensem dudum Imperio ereptos petiit et obtinuit Galliae


page 229, image: s229

Rex. Et nonne manifesta derisio est, Burgundiae, Lotharingiae, Sabaudiae, Mantuae Duces, Imperii se Principes profiteri; precario parentes?

Consuluit inter primores civitatis Nero]

utcunque liberrimâ potestate imperitent Reges, et summâ apud dominum gratia polleat praecipuus rerum Minister; tamen cum de pace bello mutandâ, et istius momenti negotiis, agitur, solum statuere, nemine consultô, unumve quantaecunque authoritatis consilium dare, summa imprudentia, et periculosa temeritas est. Nam et plus vident plures, quam unus: et procerum ambitio, nisi ad consiliorum secreta admittantur, querendi turbandique inde occasionem arripere solent: et, si improspere res cedit, non solus Princeps, et primus negotiorum arbiter, sed caeteri quoque invidia consilii apud populum laborabunt. Olivaresium, nuper Aulae Hispanicae et tot Regnorum


page 230, image: s230

utriusque orbis moderatorem, laudat Marchio Maluezzus [Note: In hist. ann. 1639.] sine senatu nihil incepisse, et in senatu prudentia et facundiâ caeteris omnibus superiorem. Ita fine invidia, nec sine gloriâ fuisse. Cardinalis Richelius, quamvis alienâ prudentiâ vix egeret; tamen in quibusdam maximi ponderis negotiis eximios Aulae proceres, et selectos et omnibus Regni provinciis magistratus [Note: L'assemblee des notables.] nomine Regis convocabat, cum quibus consilium caperet, cujus eventum omnes praestarent. Qui aliter faciunt, indicium praebent animi temerarii, sibique nimium fidentis, aut suspicionibus et diffidentiâ laborantis, vel denique conscii curtae supellectilis, et comparationem fugientis. Narrabat mihi nuper Henricus Lotharingus Harcurius, fortissimus et generosissimus princeps, Carolum principem, gentilem suum, cum ultimum Parisiis esset, a Richelio rogatum, ut ipse cum iis, quorum consilio praecipue uteretur, transigendinegotii causâ, quod tum agebatur,


page 231, image: s231

se accederet, solum venisse: mirante Richelio superbam simul ac inconsultam fiduciam. Se quidem, etsi Jupiter esset, ac Minervam ex cerebro genuisset, tamen in Deorum concilio, quam solum, de rebus statuero malle.

Bellum anceps, an Pax in hoste, placeret. Nec dubitatum de bello.]

Facile est, certamen virtutis, gloriam, honorem, felicium hominum affectus, jactare his, quorum res in arcto non sunt, et quibus sustinendo bello, aut ultro inferendo, vires supersunt. Et Nero bellum inhonestae paci merito praeferebat, quod neque Romam, neque Italiam, neque provincias Romanas dubiae Martis aleae exponebat. De Armeniis agebatur, quasi extra ditionem Romanam sub arbitrio relictis: de Regno, cujus retinendi donandive imago tantum penes Romanos hactenus fuerat: quod specie largitionis turbandis barbarorum animis praebebatur:


page 232, image: s232

de gente antiquitus ambigua, et inter se plerunque discordi; adversus Romanos odiô, et in Parthum invidia. Quae cuncta Tacitus diversis locis de Armenia et Armeniis pronunciat. Etiam suspecta pace, et quae bello invictos, in pace insidiis faciles, exitio destinet, potius bellum est. At postquam omnibus frustra tentatis exercitus caesi, aerarium exhaustum, pars ditionis amissa, nihil neque in nobis, neque in sociis et amicis, praesidii superest, et reliqua quoque perdendi necessitas instat: tum vero certum exitium qualicunque pace praevenire unica salus est. Pax victoribus pulchra, victis etiam necessaria est. [Note: Tac. 3. hist. 70.]

Si disparibus bellum incidat, ut Diomedi Cum Lycio Glauco: discedat pigrior ultro Muneribus missis.[Note: Horat. 1. Sat. 7.]

Valida quoque et laudata antiquitas, quoties fortuna contra daret, saluti consuluit. [Note: Tac. 15. ann. 13.] Hispani, quibus ultra


page 233, image: s233

caeterarum gentium morem summa decoris publici cura, nuper in conventu Monasteriensi iniquissimas a Gallis sibi dictas subiêre conditiones: quas ab ipsis postea Gallis rejectas vix credet posteritas. Caeteris quoque, quorum res in isto potioris Europae comitio agebatur, non eadem provenit fatisfactio. Nimirum Pax universis, conditiones non aeque omnibus placebant.

Et Corbulo, tot per annos militum atque hostium gnarus, gerendae rei praeficitur, ne cujus alterius inscitiâ rursum peccaretur]

Ita fieri solida, neque vanitati serviens, prudentia suadet. Apud quosdam tamen plus famae ac dignitati publicae, quam virtuti privatae, tribui solet. Quomodo cum haut ita pridem in Aulâ Gallicâ de Henrico Rohano, in Crecquii in Italia caesi, locum sufficiendo, ageretur; nullâ magis causâ postpositus


page 234, image: s234

Rohanus, neglectusque fuit (quanquam par muneri, si quis alius, futurus) quam ne adeo sterilis magnorum hominum Gallia videretur, ut ad Hugonotam confuginecesse esset.

Irritiremittuntur, cum donis tamen]

Nullifelicius commissa sibi negotia expediunt, quam Legaticum donis, [Note: Tac ... hist ...] Ita Constantius Imp. Arsacen et Meribanen Armeniae et Hiberiae Reges, cultu ambitioso indumentorum emercabatur, et multiformibus donis, damna negoclis Romanis illaturos, si rebus tum dubiis descivissent ad Persas [Note: Amm. Marc. 21. hist.] Galatae Heracleensium hostes submissâ legatione fuêre mitigati; cui quanquam eloquentissimus vir, Nymphis nobilis eâ tempestate Historicus praefectus esset; nihil ille tamen doctis dictis profecisset, nisi meditatae orationi magnum auri pondus adjecisset; tum demum impetrabilis orator aureâ oratione Galatas exarmavit. [Note: Memnon apud Phot. Biblioth. 224. cap. 25.] Istâ largiendi solertiâ praecipue valuit Cosmus, Magnae Hetruriae Dux [Note: Jo. Bapt. Hadrian. passim.] Et hodie Romae ac


page 235, image: s235

Constantinopoli auro omnia cedunt; absque auro nihil obtinetur,

In tantum ferme modum auctâ potestate etc.]

Vide nostra ad 1. ann. [Note: Verb. nullis certis mandatis, etc.]

Multa auctoritate, quae viro militari pro facundia erat]

[Note: Cap. XXVI]

qualis cloquentia Principem bellive Ducem deceat, alibi [Note: Ad 13. ann. 3.] dictum est.

De pace Legatos haut aspernatus, adjungit iis centuriones etc.]

Rara modestia in viro militari, duce exercitus, cui bellum in questu, non modo non aspernari Legatos de pace, sed seipsum pacis conciliatorem praebere. Quam laudem nostro hoc seculo meruerunt quoque Ambr. Spinola, duodecennalium in Belgio induciarum, et Ladigberius Gal. Conestabilis,


page 236, image: s236

Pacis ad Mompelium factae praecipui authores. Caeterum pro iis, qui se belligerantibus medios, et pacis pararios, interponunt, compluria praecepta tradidit Franciscus Cardinalis Barberinus, in secretis mandatis, quae Româ, in Germaniam secum attulit Martius Cardinalis Ginettus: [Note: Extat apud Victor. Sir. tom. 2. hist. lib. 2.] in quibus ista praecipua sunt. Ne in hanc vel illam partem affectu propendeat, sed utrique aequum se exhibeat; fidem aliter ac authoritatem omnem perditurus. Ne domesticis ac familiaribus de publicis rebus inter se, vel cum Legatorum famulis disserendi, multo minus ad alios scribendi, licentiam permittat. Nullos ipse pacis conciliandae modos, rationes, condiciones proponat: sed ab una parte acceptas alteri cum fide referat; additis tantum de suo argumentis, quibus ad accipiendum oblata quemque induci posse arbitrabitur: et omissis contra, quae turbare bene coepta, et abrumpere negocii cursum, possent. Porro,


page 237, image: s237

cum neutra partium prior pacem petero, ejusque conditiones proponere e dignitate sua censeat: proxenetae erit, utrosque invitare, ut simul eodem tempore proponant: vel ut utrique separatim proxenetae postulata scriptô exhibeant. Nunquam controversiarum arbitrium recipiat, quod cum proxenetae munere simul consistere minime potest. Multo minus rei litigiosae depositum admittat: quod cum Vrbanus VIII. Pontifex nuper in Valle Telinâ fecisset, maximis seipsum difficultatibus, et dignitatem Papalem, periculis involvit. [Note: V. Gramond 13. hist. Capriat. 7. et 8.] Nullos ipse ad Reges et Principes cursores, tabellariosque dimittat, assensum vel dissensum ab invitis extorturos: sed a Legatis missos ipse quoque literis suis oneret. Quod si separatim scribere necesse sit, mercatorum operâ, quorum ubivis locorum commercia vagantur, utitor. Haec Cardinalis Barberinus; qui his plane gemina praescripsit postea Cardinali Rosseto Monasterium a


page 238, image: s238

Pontifice ablegato in Mandatis, quae extant tomo tertio historiarum nostri temporis Victorii Siri [Note: lib. 3.] Illud quoque hic repetendum, quod alibi [Note: Not. ad 4. ann. verb. datis militibus responsis.] notavimus, pacem et concordiam saepe speciosis et irritis nominibus jactari: quod plures ob causas fieri solet. Primo, ut concordiae spe deceptus inimicus, remissâ rerum bello necessariarum curâ, incautior opprimatur. Deinde, ut nobis imparatis tempus instruendo bello suppetat. Navarrae Reginae viduae, Colignii et sociorum in nova foedera propensam voluntatem infregit Carolus Rex cum Regina matre, misso Cossaeo, qui Pacis et Concordiae studium, consilium bellô Hispanos in Belgio aggrediendi, renovandique antiqua cum Germanis Principibus et Angliae Regina foedera; hujus cum uno ex Regis fratribus, postremo Henrici Navarri cum Margarita Regis sorore, Condaei cum Clivensi, Colignii cum Intramontia nuptias callide proponeret. [Note: Les memoires du Due de Sullis tom. 1. p. 2. et seqq. d' Aubigne tom. 2. hist. lib. 1. c. 1. et seqq.] Praeterea


page 239, image: s239

pacis cum hoste negocium agitari fingunt aliqui, quo a socio, desortionis metu, promptius cupita obtineant. Postremo accidit e converso, ut pacis negocium uni ex sociis hostium proponatur; non ullâ exitus spe; sed suspicionum et dissidiorum materia. Quomodo Ludovicus Sforza Franciscum Mantuae Marchionem, Venetis arctissimo foedere junctum, saepius solicitavit; nullâ perfidiae spe; cui in viro locum non esse noverat: sed ut suspectum sociis communione consiliorum redderet. [Note: Possevin. lib. 6. hist. Mant.] Igitur tum maxime cavendae sunt insidiae cum callida negotiatione de pactis et concordiae agitur.


page 240, image: s240

Simul Consilio terrorem adjicere.]

Quod modo dixi, pacis et concordiae specioso nomine saepe dolum et insidias strui; id eo pertinet, ne nos istô artificiô ludificari sinamus. Tutissimum est, admittere quidem de pace legatos, audire conditiones, et examinare; non intermissâ interim belli curâ. Quinimo tunc maxime armis urgendus est hostis, et tractatui terror adjiciendus, quo pax etiam invito extorqueatur.

Non infensum etc. Consilium ejus fidum credebant.]

[Note: Cap. XXVIII.]

Quanquam alias hostium consiliis nemo utitur. [Note: Tacit. 4. hist. 21.] Quod etiam Alexander Farnesius Henrico IV. Galliae Regi ad praelium provocanti respondit, non fecisse tantum itineris, ut ab hoste consilium peteret. Regis esse, si tantum virtute valeret, quantum fama fert, invito pugnandi necessitatem imponere. [Note: Davila 11. hist.] Consalvus Cordubensis monito per


page 241, image: s241

Prosperum Columnam Friderico Rege Neapolitano de secretâ in illum conspiratione Ludovici et Ferdinandi Galliae et Hispaniae Regum, unicam illi salutis viam superesse dicebat, pugnam cum adventantibus Gallis committere: quam etsi perderet, tamen nihil atrocius eventurum, quam quod quiescenti immineret. In victoria contra decus, salutem, munimentum. Non credidit consilio Fridericus quod eo tendere videbatur, ut collisis Friderico et Ludovico, ac, utriusque viribus attritis, promptius Ferdinandus totô regnô potiretur. [Note: Mich. Bauder. in vit. Card. d Amboise.] Inconsulte contra Alphonsus Aragoniae et utriusque Siciliae Rex: qui quanquam Gerbis insulae capiendae certus, tamen ab Aphrorum rege monitus, nullam ex unius parvae insulae cultoribus devictis laudem, Regem cum Rege decertare gloriosius esse; omissâ rei bene gerendae occasione, barbari adventum praestolatus, infectâ rein Siciliam redire coactus fuit. [Note: Barth. Facius. 4. comment. de gest. Alphonsi.]


page 242, image: s242

Et viso Corbulone, Rex prior equo desiliit]

de ritibus ceremoniisque, in congressu Principum, observari solitis, quaedam annotavi ad 11. ann. [Note: Verb. flumen visurgis etc. et in omissis ibid.]

Omissis praecipitibus, tuta et salutaria capessentem]

[Note: Cap. XXIX.]

vide nostra ad 13. ann. [Note: cap. 37.]

Iturum quippe Romam, laturumque novum Caesari decus etc. Supplicem Arsaciden.]

Quae de congressu et colloquiis Principum Cominaeus secundo commentariorum [Note: Cap. 8.] tradit, subtiliori distinctione egent: et illi, quam tractat, speciei plures addendae sunt: quae diversam, et sepe contrariam, prudentiam requirunt.


page 243, image: s243

In universum illud pro corto habendum, principes iuventâ faciles, et quibus nullâ neque doctrinâ neque experientia instructum pectus, tutius ignorantes, ignoratosque domi contineri, quam intempestiva sui ostentatione omne sibi suisque rebus pretium, quod interdum sola fama sustinet, detrahere. De iis ergo hic nobis sermo est, qui prudentiâ rerumque usu non omnino destituti, negociorum causâ conveniunt. In his igitur prima insidiarum et periculi ratio est, quibus congressus ejusmodi, ut naufragiis mare, infames sunt. Notae sunt Historiae Artanasdis Armenij apud Tacitum [Note: 2. ann. 3.] et Vellejum Paterculum, [Note: 2. hist. 82.] Archelai Cappadocis apud eundem Tacitum; [Note: 2. ann. 42.] Cotyis Thracis; [Note: 2. ann. 65.] Mithridatis Armenii: [Note: 12. ann. 47.] Vrsinorum, a Caesare Borgia trucidatorum, apud Machiavellum, [Note: Lib. singulari.] et Guicciardinum; [Note: 5. hist.] Lud. XI. Galliae Regis, a Carolo Burgundo Peronae in custodia retenti, apud


page 244, image: s244

Cominaeum; [Note: In Commentar. lib. 2. c. 5. et seqq.] Extra insidiarum metum etiam illa ratio congressus Principum dissuadere debet, quod, cum verâ sincerâque amicitia Principes minime jungantur, et quisque commodis, honori, et magnitudini suae, plurimum debere credat, raro exitum habeant coram tractata negocia, inter immodica utrinque vota. Venerat in Aulam Gallicam Renatus Lotharingus, Bari Ducatum et Provinciam Ludovico XI. Regi possessas sibi vindicaturus. Et Barum quidam statim obtinuit; Provinciam ne post quadriennii quidem fastidia. [Note: Comin. 6. Comm. 1.] Eandem Aulam frustra adiit Carolus Emanuel Sabaudiae Dux, suis artibus falli posse Henric um Regem, frustrâ sperans. [Note: Thuan. V. Mathieu.] Et nuper Carolus Lotharingus, ditionis recuperandae et nuptiarum cum Cantacrutia Regi approbandarum spe Lutetiam ingressus, fallens et falsus nihil inde, quam poenitentiam reportavit. Est et illa haud negligenda consideratio:


page 245, image: s245

quod unius Principis prudentia, opes, splendor, ex se minime contemnenda, cum alio composita comparataque, minoris saepe aestimantur. Etiam nationum diversi habitus, vestes, mores, invicem irrisi, aut invisi, odiorum saepe in futurum semina fuerunt: quod tribus exemplis Cominaeus demonstrat. Domitius Corbulo, retinendae Armeniae a Nerone praepositus, apud Aegeas Ciliciae Civitatem Quadratum Vinidium Syriae Legatum, obvium habuit, eo progressus, ne si ad accipiendas copias Syriam intravisset Corbulo, omnium ora in se verteret; corpore ingens, verbis magnificus, et super experientiam Sapientiamque etiam specie inanium validus. [Note: Tac. 13. ann. 8.]

Alia illorum Principum condicio est, qui quanquam sui juris et arbitrii; potentiorum tamen majestatem comiter observantes, stipendiô, clientelâ, equestri dignitate, aliove simili vinculo, obstricti tenentur. Hos


page 246, image: s246

enim majorum regias haud minus desideratos, quam desiderantes, adire, ibique turbae servientium immixtos commoda sua procurare haud absurdum est. Ita Franciscum Gonzagam ad Ludovicum XII. Galliae Regem [Note: Possevin. 7. hist. Mant.] ac cis paucos annos Odoardum Farnesium ad Ludovicum XIII. et eodem prope tempore Franciscum Mutinae ducem in Hispaniam profectos vidimus. Sabaudis quoque Principibus, quos hodie virtute conspicuos veneramur, in Gallia, in Hispania, prout usus erat, versari familiare fuit.

Postrema inspectio est circa subditum a Principe dissidentem: quem colloquium Principis tanquam aequalem deposcere, arrogantiae; ad colloquium a Principe vocatum venire periculi plenum est. Illius exempla sunt Ludovicus Luxemburgius, S. Pauli Comes [Note: Comin.] et Gaspar Colignius libellum supplicem a nemine subscriptum Carolo IX. Regi offerens, et publice


page 247, image: s247

protestatus centum quinquaginta mille homines signaturos, ubi opus fuerit. [Note: Davila 1. hist.] Ab ipso Principe vocatos tutius absentes, quam ex vinculis, causam dicere, omnium temporum historiae testantur: et molliter rescribere solent Principes: quo incautos in retia pertractos (nullâ plerunque reconciliationis, fideique datae ratione habitâ) poenis afficiant. Quomodo Archelaum Cappadociae Regem invisum sibi matris literis elicuit Tiberius, et Regnum ejus in provinciam redegit. [Note: Tac. 2. ann. 42.] Idem Rescuporim, Thraciae Regem per Pamponium Flaccum, arctâ cum illo amicitiâ, eoque accommodatiorem ad fallendum, in praesidia Romana, deinde Romam attractum, Regno exuit. [Note: Tac. 2. ann. 67.] Franciscus II. Galliae Rex, et Catharina Mater, Navarrae Regem et Condaeum, ignaros dolo, vel, si intelligerent, vim metuentes, per Cardinalem Borbonium, utriusque fratrem, ad


page 248, image: s248

couventus Regni Aurelianenses pellectos, carcere clausit, mox Condaeum majestatis reum peragi jussit. [Note: Davila 2. hist.] Simili arte Caspar Colignius ad nuptias San-Bartholomaeanas [Note: Thuan. Davila.] Henricus Guisius, ad Comitia Bloesensia, [Note: Thuan. Davil. d' Aubigne.] Jo. Paulus Baleonus Romam [Note: Guicciar. d 13. hist.] Carolus Bironus Fontembellaqueum [Note: Thuan. Matthieu.] et ante paucos annos Cardinalis Trivultius ex Italia in Hispaniam translatus, parum ab exilio abfuit. [Note: Victor. Syr. tom. 2. hist. lib. 2.] Profuit diffidentia Guillielmo Arausionensi, qui suspectam sibi Philippi Regis altissimam dissimulationem perpetuo profitebatur. Neminem Principum tam placabili esse ingenio, ut bonâ fide in gratiam redeat cum subditis, quos semel timuerit. Facerent alii, quod libêret, nulli se potestatem in caput suum facturum. Securius absentem, quam in vinculis, causam dicturum. [Note: Nic. Burgund. 3. hist. Belg.] Eandem ob causam nuper Mareschallus Estraeus, apud Pontificem Gallicus Orator Lutetiam revocatus, Parmam divertit; nolle se hospitium


page 249, image: s249

mutare, et plus satis Franciae Mareschallorum Bastiliâ claudi, professus. [Note: Sir. tom. 2. lib. 1. hist.] Et Dux Vendomensis Bloesios vocatus, dicebat, infaustam, illius loci memoriam Guisiorum caede; seque votô obstrictum, nunquam Regem nisi in tabellâ pictum visurum. [Note: Sir. tom. 2. lib. 3.]


page 250, image: s250

Placuit, Tiridatem ponere apud effigiem Caesaris, insigne regium, nec nisi manu Neronis resumere]

Qui alienae potentiae impares, suisque diffisi viribus rerum fortunarumque jacturam verentur Principes, imminentis ruinae saepe remedium habuerunt, alieni beneficii facere, quod suo Marte servare non possent. Quale est, quod, Tiridatem fecisse Tacitus hoc loco tradit. Cuigenuinum est, quod Ferdinandus Neapoli Rex, Caroli VIII. Galliae Regis expeditionem contra se impediturus, Regnum ipsius beneficio habiturum, cum annuo 18. [(reading uncertain: print faded)] nummorum


page 251, image: s251

aureorum tributo, promisit. [Note: Comin. 7. comment. 11.] Quod postea etiam Ferdinandus junior, [Note: Guicciard. 3. hist.] et Fridericus [Note: Guicciard. 4.] Reges fecerunt. Et Octavianus Fregosius Genuensium Dux, Gallicae potentiae metu, Francisco Regi Genuam eô pactô tradidit, ut Octavianus, posito Ducis nomine, Praefecturam civitatis, cum potestate Magistratuum constituendorum, a Rege haberet. [Note: Guicciard. 12. hist.] Otho denique Brunsuicensis Welphonum sanguis, finiendarum litium causa, quicquid terrarum haereditario ad se jure pertinere contenderat, beneficiariô possidere contentus, eum modestiae fructum tulit, ut Ducis titulo a Friderico II. Imperatore auctus summis Principibus exaequaretur. [Note: Brunner. 12. ann. Bojor.]

Similis huic minorum Principum sapientia est, stipendia potentiori facere. Quomodo Franciscus Gonzaga Vicecomitum Mediolanensium potentiâ anxius, copiarum imperium sibi delatum accepit. [Note: Possevin. 5. hist. Mant.] Et generaliter Gonzagas Antonius Possevinus in historia [Note: Possevin. 6.] eâ fuisse fortunâ asserit, ut, cum


page 252, image: s252

longius Imperatores agerent, Italiamque, velut inanem possessionnm, aspernarentur, ipsis in propriis viribus nulla fiducia esset; huic illive potentiorum illigare se cogerentur: Quanquam et mutua validiorum aemulatio tutiores eos redderet; dum utrique tuentur, ne alterius praeda forent, hostive pondus accrescerent. Superiori seculo [Note: anno 1558.] Vrbini Dux, Hispaniarum Regi militabat, iis conditionibus, ut pace et bello suas equitum peditumque copias regiis stipendiis aleret; et absente Rege exercitui summâ cum potestate praeesset. Promittebat praeterea Rex defensionem tutelamque ditionis Vrbinatis contra quoscunque. Quâ militia honor, securitas, et plurima utilitas Duci accedebat. [Note: Jo. Bapt. Hadrian. 15. hist.] Quod si ipsis Principibus omittere res suas et imperium, commodum non est, fratres, filios, agnatos in militiam dimittere proximum erit. Ita nostro hocaevo Sabaudiae Principes apud Gallos, apud Hispanos, quo quemque major utilitas


page 253, image: s253

trahebat, et temporum necessitudines, militantes, seque et patriam, non semel potentiorum ambitioni subtraxerunt.

Et istâ quidem ratione majorum vim atque potentiam minores evitant. Alia est, quâ maximi quique principes, temporum adversitati cedentes, etiam minoribus concedunt, quae sibi servare nequeunt. Quomodo Claudius et Aurelianus Imperatores Romani, Gothicis, aliisque occupati expeditionibus, Odenatum et Zenobiam imperare occulte et prudenter permiserunt: ut illis Orientalis Imperii fines contra Arabes, Saracenos, Armenios servantibus, ipsi securius, quae instituerant, perpetrarent: [Note: Trebell. Poll. in Zenobia.] Cui consilio non absimile est, quod Austriaci Principes Vicochorum, et Poloniae Reges Cosacchorum latrociniis connivent, ut quibus limite nulla suâ impensâ, et nullis stipendiis tuendo utantur. Quô etiam consilio Ferdinandus II. Imperator Gabrieli Bethlemo Transylvaniae principi, ne


page 254, image: s254

bellantem cum Germanis turbaret, Hungariae parte cessit. [Note: V. Forst. ad 14. ann. 24. et ad 15. ann. 1. ibi, defectione Hyrcanorum etc.]

Scilicet externae superbiae Sueto non erat notitia nostri: apud quos jus Imperii valet, inania transmittuntur.]

[Note: Cap. XXXI.]

Ridenda ergo merito est Francisci Aleusonii ineptia: qui omnem moerorem detergebat, quoties abluenti sibi manus ab Areschoti Duce et Lalamij Comite mantile porrigebatur; ignarus scenam illam Belgicae nobilitatis custodiam esse, non obsequium. [Note: Strada hist, Belg.] Plerique mortalium


page 255, image: s255

vento pascuntur, et inani rerum imagine; sapientes solidô cibo. Illi umbram captant, hi corpus: illi externum paratum, pompamque et honoris simulachrum; hi veram potentiam et imperii vim aestimant. Prudentissimos quosque principes, dummodo cupitis potirentur, neglexisse verborum, titulorumque phaleras, sessionumque praerogativas novimus. Henricus Imperator, Sancti Claudique cognomentô, et Robertus Galliae Rex de statu Ecclesiae et Reip. collocuturi Juodium Mosae impositum oppidum colloquio selegerant. Cum utraque ripâ consedissent, soloque flumine dirimerentur; cunctatio pausisper fuit, uter transgrederetur. Erant enim utrinque vani homines, quales in aulis omnibus obsessores regiarum aurium, et flabella fastus: qui velut in incerto majestatis imminuendae periculo utrumque principem a modestia absterrebant; viliorem fore, qui se prior largitus esset, suique copiam occupatô transitu fecisset: rectius acturos, si navibus in medium delati flumen


page 256, image: s256

jungerentur: id neutri fraudi futurum: eamque unicam rationem tuendae amborum dignitatis. Sed Imperator istorum hominum, aut morum, aspernatus superfluas ineptias, quae Elegantiae vulgo nominantur, primô diluculô, paucis comitantibus, transgressus, in Regis amplexum nec opinato venit? [Note: Brunner. 9. ann. Bojor.] Cum induciae duodecennales in Belgio pangerentur [Note: Ann. Chr. 1607.] ipse Ambrosius Spinola cum aliis Hispaniarum Regis et Archiducis Alberti ministris in Bataves usque progredi, et apud hostes (quos ne hostium quidem nomine dignabantur Hispani) de pace tractare minime dubitavit: [Note: Bentivogl. Relat'. d'ella tregna di fiandra. ] Et Catharina Medicaea Galliae Regina Mareschallum Bellegardium, qui Salassiorum Marchionatum vi et fraude occupaverat, cum Gratianopolim ad se pellicere non potuisset, ipsa Monluellum usque colloquii causâ, secuta est; secura decoris modo Salassios recuperaret. [Note: Davila 6 hist.] Denique Henricus IV. Belleurium et Sillerium ad tractatum Veruinensem Legatos,


page 257, image: s257

jussit, rejectis aut contemptis rituum ceremoniarumque scrupulis, uni paci, tranquillitatique populorum studere. [Note: L'Autheur des veritez francoises p. 59.] Quibusdam tamen distinguere placet, ut quoties de Republica agitur; de pace, aut foedere faciendo, similibus: transmissis istis honoris et praerogativae apicibus ad rem, in qua salus publica versatur, conficiendam, omne studium conferendum sit; contra, cum de nuptiarum, aliarumque festivitatum celebritatibus; minime de fastigio cedendum esse. Quo nomine Claisdius Memmius, nuper vitâ functus, laudatur, quod, cum nuptiis filii Daniae Regis, nomine Galliae Regis, interesset, nullas plane rationes admiserit, quibus ipsius ante Hispanum Legatum locus in controversiam ullo modo vocari posset. [Note: Silhon ministr. d'estat part. 1. lib. 1.] Verum enim vero cum plures hodie ipsa quantumvis summi momenti negotia abrumpi aequius ferant, quam sibi de fumo et vento quicquam decedere: inde variae excogitatae fuerunt rationes, quibus vel


page 258, image: s258

evitari certamina, vel utriusque honori saltem in speciem satisfiori possit. Cum nemo prior pacis mentionem facere vult, consultum est, ut privati quanquam a principibus subornati, suo nomine futurorum tractatuum initia quaedam faciant. Quomodo Philippus Cominaeus, ut ipse in commentariis [Note: 8 Comment. 9.] refert, occasione familiaritatis et amicitiae, quae ipsi cum Marchionis Mantuani dispensatore, et Provisoribus Venetis intercedebat, pacis inter Carolum Regem et foederatos hostes postea sancitae fundamenta jecit, Induciarum Belgicarum primi authores fuêre, Mercator Batavus, et Monachus Bruxellensis. [Note: Card. Bentiv Relaz. dela tregna. cap. 9.] Placuit interdum, vitando congressui, scriptô agi: quod Bononiae factum, cum de honoris praerogativa inter Hispanos et Anglos legatos controversia incidisset. [Note: Silhon. dict. loc.] In Concilio Tridentino, cum Gallorum et Hispanorum certamina in immensum exarsissent, tale temperamentum reperêre concilii Rectores, ut Hispano extra Legatorum sedilia separatus locus e regione Rectorum daretur:


page 259, image: s259

et recusantibus Gallis, ut duobus thuribulis pro more suffitus, in Missa, Gallis codem tempore ac Hispanis fieret: duoque Pacis Symbola fimul osculanda offerrentur; eo tandem deventum est, ut neutris exhiberentur, atque ita Missa sine incenso et pace celebraretur. [Note: Il Padre Paolo Servita 7. hist. Concil. Trident.] In Pacificatione Veruinensi ita res temperata fuit, ut Legato Papae nuncius Pontificis, et huic Hispanus dextrum latus, Gallus Legato sinistrum clauderet. [Note: Il Card. Barberini nell Instruttione data ad Card. Ginetti.] —–––– heu! quantum est in rebus inane! Affinis huic errori, quem modo notavimus, est alter, cum principali negotio, et quod cardinis instar est, neglectô, circa minutiora tumultuamur: qui error ex illo fonte promanat, quod plerique non certum fixumque actionibus suis finem, scopumque propositum habent, sed curam omnem, studiumque proximis tantum, et quae ante oculos sunt, applicare solent. Quomodo Vitellium Tacitus [Note: 3. hist. 56.] ait, ad omnes nuncios vultu quoque et incessu trepidum, dein temulentum: postremo taediô castrorum, et auditâ defectione Misenenfis


page 260, image: s260

classis Romam revertisse; recentissimum quodque vulnus paventem, summi discriminis incuriosum. Contra quam Catharina Medicaea Galliae Regina, quae summo discrimini medebatur, leviorum vulnerum curam temporis beneficio reservans. [Note: Davila 2. hist.] Eâdem prudentiâ fuit Alexander Farnesius, qui Aurelianenses, excussô Meduaniô, summâ tum potestate Galliam, foederatorum nomine moderante, Hispanicum praesidium postulantes, irritot remisit, tametsi contra sentientibus Jo. Baptista Taxe, et Didaco Ivarrâ: qui validae urbis, et plurimis commoditatibus abundantis et occupationem, quando occasio se offerret, minime omittendam suadebant: quibus Alexander respondit; Galliam per singulas urbes eundo, capi non posse: et trunco non ramis, attendendum. [Note: Se pensassero di possedere là corona di Francia, conridurre à se tutte le citta' ad una per una, sarebbe prima finito il mondo, chel' havessero acquistata interamente: et che bisoqnava attendere al tronco, e non si affaticare intoruo a' rami. Davila 12 hist.] Qua ratione olim Lucullus cum Tigrane et Mithridate Regibus bellum gerens, ostentantibus arcem ditissima praeda refertam, Taurum procul ostendens, illa arx,


page 261, image: s261

inquit, potius expugnanda est. [Note: Plutarch. in Lucull.] Ambrosius Spinola, cum lustratô in transitu Rupellae obsidiô, in Hispaniam rediisset, quacunque de re in Senatu sententiam rogaretur, nunquam aliud, quam succurrendum Rupellae, respondit: cujus occupatione factiones in Gallia, Hispanis militaturas, conquicscere, et Ludovici Regis potentiam nullis, ut ante, turbis civilibus interpellatam, etiam Hispaniae exitiosam fore, vir toga et bellô maximus, sapientissime conjiciebat. In quo Catonem Majorem imitari voluisse videtur: quem Plutarchus [Note: Plutarch. Cat. Major.] et Appianus Alexandrinus [Note: ...] [(reading uncertain: no footnote text)] referunt, quacunque de re diceret sententiam, semper addidisse; hoc censeo, et Carthaginem delendam. Quô in consiliô ille suae patriae salutem, (contra ac P. Scipio Nasica censebat) consistere arbitrabatur. Cum superioribus annis Ferdinandus II. Imperator, accepta a Bannerio insigni clade, Piccolominaeum cum VDC. militibus ex Belgio evocasset, obstiterunt desideriis


page 262, image: s262

Imperatoris Hispani proceres, illam potissimum ob rationem, quod Gallum, quam Suecos formidolosiorem Austriacis hostem dicerent. In quam sententiam egregia extat consultatio apud Virgilium Maluezzi Marchionem in narratione rerum an. Chr. M. D. CXXXIX. ab Hispanis gestarum. [Note: p. 48. et seqq.] et praeclara Chrysostomi, homiliâ sexagesimâ, in Matth. Evangelium sententia; hos tales illis comparantis, qui neglectâ domo, ruinam minante, amplis in circuitu hortis struendis intenti sunt: illisque qui cum vitae p ericulo aegrotantes, aureas sibi vestes contexunt: aut mulieri, quae, morti proxima, circa ancillas et mundum muliebrem solicita est. Et facit huc, illa de Philotimo Medico, historia, qui cuidam digitum suum curandum exhibenti, quem ex visu et anhelitu tabe laborare colligebat, respondit, non esse tempus, ut istâ corporis constitutione; de unguibus solicitus esset.


page 264, image: s264

Acriore indies cupidine adigebatur etc.]

[Note: Cap. XXXIII.]

Nam magnae infamiae apud prodigos novissima voluptas est. [Note: Tac. 11. ann. 26.]

Vatinius inter foedissima aulae ostenta]

[Note: Cap. XXXIV.]

cui hodie plurimi similes sunt. [Note: Stronzi confittati. V. Not. ad 14. ann. 39.]

Optimi Cujusque criminatione]

V. Not. XIV. ann. [Note: Cap. 1.]

Eum nobiles habere, quos ab epistolis et libellis, et rationibus appellet]

[Note: Cap. XXXV.]

Simile ost quod de Domitiano, Suetonius refert [Note: in Domit. Cap. 10.] Metium Pomposianum occidisse, quod habere Imperatoriam genesin vulgo ferebatur: et quod depictum orbem terrae in membrana, concionesque Regum et Ducum ex T. Livio circumferret:


page 265, image: s265

quodque servis omnia Magonis et Annibalis indidisset..

Facinorum recordatione nunquam timore vacuus]

[Note: Cap. XXXVI.]

vide notata ad XIV. an. [Note: Cap. 10.]

Sueti adversum fortuita aspectu principis refoveri.]

Pertinet huc elegans Nazarii locus in panegyrico Constantino dictô: [Note: Cap. 5.] quem, quod liber in omnium manibus est, non exscribo.

Quae praecipua cura est, rei frumentariae angustias, si abesset, metuendi]

vulgo una ex Republica annonae cura. [Note: Tac. 4. hist. 38. vide Forstner. Not. ad 4. ann. verb. pacem exuêre; nostrâ magis avaritia. etc.]

In incerto erant, procul an coram atrocior haberetur.]

Vix erat dubitandi ratio. Laudatorum principum usum ex aequo, quamvis procul agentibus Cerialis causae potius, quam veritati, serviens,


page 266, image: s266

asseruisse videtur, oratione ad Treviros et Lingones habitâ. At saevos proximis ingruere dubitari non debet. [Note: Tac. d. loc.] Ingenium non mutant, sive domi, sive peregre agant. Verum ipse aspectus illorum, qui invisi sunt, et quae inter praesentes quotidie oriri possunt, odiorum semina, ac inde nata sycophantis calumniandi occasio tristium plerunque feraciora sunt, quam procul dissita aula. Etneque laudatorum principum usum ex aequo praesentibus et absentibus, ex illis constare potest, quae ad XIII. ann. [Note: C. 46.] disseruimus, ubi procerum, qui sub aspectu et arbitrio principis degunt plerunque meliorem esse conditionem, quam qui militiae, aut in longinquis provinciarum administrationibus, agunt, demonstravimus. Ipsi quoque populi libentius praesenti parent; credito, promptius necessitatibus ex proximo subveniri: et ex'distantibus terrarum spatiis consilia post res afferri. [Note: Tac. 3. hist. 8.] Volebat Henricus III. praesens Gallias, absens Poloniam retinere.


page 267, image: s267

Quod instituto gentis alienum, et commodis adversum, Henrico male consultam fugam persuasit. [Note: Thuan.] Monferratenses diuturnae Vincentii Mantuae Ducis absentiae infensi crebris precibus ac nuntiis orabant, inviseret suos, nec longius sitos negligeret. Intolerabilem sibi itineris laborem, quoties minimas ob causas Mantuam properandum esset: nec levem expensam, cauponum et stabulariorum avaritiam, aulicorum fastum, admissorum ludibria ferentibus. Se magnam principatus partem, nec numerô aut utilitate contemnendam, Mantuanis omnia ex voto fluere; non majorum injuriae, non inferiorum calumniis, praesente principe et inspectante cuncta, obnoxiis. [Note: Possevin. 8. hist.] Quod si princeps stabile domicilium alicubi figere nequeat; proximum erit visere per intervalla, suoque aspectu refovere provincias: de quo supra dictum est, hoc ipsô librô. [Note: ad Cap. 21.]


page 268, image: s268

Quae natura magnis timoribus]

Evenit, ut in consiliis infelicibus optima videantur, quorum tempus effugit: [Note: Tac. 1. hist. 39.] in quibus non perinde dijudicari potest, quid optimum factu sit, quam pessimum fuisse, quod factum est. [Note: 2. hist. 39.] Nimirum pavidis in incerto consilia sunt: [Note: 3. ann. 9.] et omnia metuenti praesentia maxime displicent. [Note: 3. hist. 85.]

Celeberrimae luxu famamque epulae fuêre]

[Note: Cap. XXXVII.]

Bernardino Corio Mediolanensi otium et ingenium fuit binas istiusmodi epulas, describere: [Note: part. 3. et part. 6. hist. Mediol.] quarum priores Mediolani Galeatius Vicecomes in nuptiis filiae Violantae, alteras Romae Cardinalis S. Sixti exhibuit;


page 269, image: s269

fur, scortum, leno, moechus, pedica cynaedus, et scurra, et fidicen. Quibus adde similis insaniae convivia, Ptolomaei Philadelphi, AEgypti, et Antiochi Syriae Regum apud Athenaeum V. Deipnosoph.

Fuêre, qui annotarent, XIII. cal. Sextiles etc.]

[Note: Cap. XLI.]

Addendus est hic locus annotatis ad. 1. ann. [Note: Verb. quod idem dies accepti etc.]

Magistris et machinatoribus etc.]

[Note: Cap. XLII.]

vide quae notabo ad initium sequentis libri.

Manentque vestigia irritae spei]

vide not. ad 1. ann. [Note: Cap. 79.]

Easque porticus Nero suâ pecuniâ exstructurum]

[Note: Cap. XLIII.]

Nota. ad aedificiorum decorem, et agri colendi utilitatem praemiis, et subsidio, invitandos subditos.

Aedificiaque ipsa certâ sui parte sine trabibus ] Nota cavendis aut arcendis incendiis remedia: quae Viennensium,


page 270, image: s270

Argentoratensium, et Francofurtensium legibus curatissime descripta sunt.

Ergo abolendo rumori etc.]

[Note: Cap. XLIV.]

Prophanum prophani hominis de sanctissima et innocentissima religione judicium! Quod factis Nero, id impuro ore, et sceleratis dictis, Tacitus in Christianos ausus est. Neronem primum fuisse, qui de Christianis publicam quaestionem instituit, testantur Tertullianus in Apologetico, Eusebius, Sulpicius Severus, et Orosius in historia sacra. [Note: V. Fr. Balduini J. C. Comment. ad edicta principum Rom. de Christianis.]

Longinqui ruris secessum oravisse]

[Note: Cap. XLV.]

vide notata ad XIV. ann. [Note: Cap. 53.]

Dum simplici victu, et agrestibus pomis, ac si etc. ] Nota securissima veneni antidota, sed quibus rari uti volent; per simplex victus, agrestia poma, aqua profluens.

[Note: Cap. XLVI.] Jam spartacum, et vetera mala rumoribus, ferente populo; ut est novarum rerum cupiens, pavidusque. ] Quod


page 271, image: s271

praesentium taedio, et novarum rerum cupidine evenit, ut caesos exercitus, captas legiones, provinciarum rebellionem, nutantem denique fortunam, multi non ut mala loquantur. [Note: Tac.] Nimirum nunquam sibi constat vulgus: inconstans est, varium, mutabile: Vult, non vult; cupit simul et aversatur: timet et terret: amat et odit; adulatur et saevit; nunc humiliter servit, nunc superbe dominatur: nunc minis terribile, nunc obsequiô blandum: vimagis trahitur, quam ratione regitur; opinione et vanis, quam solidis; impeiu quam prudentiâ; umbrâ quam veritate; periculorum imagine magis, quam periculis: praesentibus fruitur, futuri in curiosum; et quibus aliis coloribus post alios novissime vulgi ingenium in symbolis politicis depinxit Didacus Savedra. [Note: Symb. 61.]

Certum ad diem in Campaniam redire classem Nero jusserat, non exceptis


page 272, image: s272

maris casibus ] Profecto jussa principis magis, quam incerta casuum metuenda sunt. [Note: Tac. 4. ann. 23.] Bene sit, quod authore principe fit; et satis idoneum expromissorem habet, qui mandato principis nititur. Atillius est, dispicere, quid praecisô mandato jubere, quid ministri prudentiae relinquere, debeat. Neque enim nihil, neque rursus omnia, alieno arbitrio committenda sunt: quorum illud diffidens principis ingenium, et suae sapientiae opinione inflatum, hoc stolidum et ignavum, demonstrat. Quod si ambigua sunt, aut obscura, jussa aut a principe profecta, non satis omnium, quae ad negotium pertinent, gnaro: tum vero ampliari rem, quae modo moram ferre possit, et incertam jubentis aut errantem voluntatem porro exquiri consultius est. Sed universam hanc quaestionem, quatenus praescriptis formulis parendum sit, explicatius tractant A. Gellius libro primo Noctium Atticarum Jo. Jovianus Pontanus, quarto de obedientiâ, [Note: Cap. 6. 7. et 13.] Didacus Savedra


page 273, image: s273

[Note: Symb. 80.] in symbolis; et noster olim amicus Gabriel Naudaeus primo, de studio militari. Manifestam quoque impietatem jubenti et quod conscientiam famamve nostram laedat, non esse parendum, exemplo ministrorum Saulis Hebraeorum Regis, docemur, sacerdotum mandatam sibi caedem recusantium: [Note: .... Sam ....] et Julii Graecini, qui a Caligula M. Silanum accusare jussus, et quia abnuerat, interfectus fuit. [Note: Tac. Agric.] Et Papiniani JC. qui quod fratricidium, a Caracalla perpetratum, defendere noluisset, caesus est. [Note: Spartian. in Sever. et Carac.] Alia duo exempla de Hermogene Praefecto, et Eupraxio Caesariensi, Magistro memoriae habet Ammianus Marcellinus, [Note: 21. et 27. hist.] Graviorum facinorum consultores et ministros aliis, et postremo sibi exitii causam esse ad primum [Note: ad verb. neque imperasse se.] et quartum decimum [Note: C. 62.] annal. docui.


page 274, image: s274

[Note: Cap. XLVIII.] Coeptâ simul et auctâ conjuratione ] Illustrium conjurationum, praeter infinita alia, in historia Caesarum, exempla sunt, Hermolai et sociorum contra Alexandrum Magnum [Note: Q. Curt.] L. Catilinae contra Senatum Romanum [Note: Salust.] Ludovici Flisci contra Auria et Remp. Genuensem [Note: Vbert. Fol. et P. Bizar. hist. Gen.] Pazziorum contra Medicaeos [Note: Machiav. hist. Flor. Ang. Polit. lib. sing. P. Jov. 1. de vita Leon. X.] Lampugnani et sociorum contra Galeatium Sforzam, Mediolani Ducem [Note: Bernardin. Cor. hist. Med. Machiav. hist. Flor.] Catisbei et sociorum, adversus Jacobum Angliae Regem. [Note: Maurocen. 16. hist. Venet. Jonston. 12. hist. Britann.]


page 275, image: s275

Odiô Neronis ] Communissima conspirationum causa est, odium aut contemptus regentis: sed ab utroque isto fonte plures rivuli promanant, quos per species inspiciemus.

Facundiam tuendis civibus exercebat, largitionem adversus amicos, et ignotis quoque comisermone et congressu]

Nullum potentius philtrum est, comitate et beneficentiâ.

Aderant etiam fortuita, corpus procerum etc. ] quae haud minus in animis, vulgo valent, quam ipsae virtutes. Ita Domitius Corbulo omnium ora in se vertebat, corpore ingens, verbis magnificus, et super experientiam sapientiamque etiam specie inanium validus: [Note: Tac. 13. ann. 8.] et studia militum in Caecinam inclinabant plus quam in Fabium Valentem, super benignitatem animi, quâ promptior habebatur, etiam vigore aetatis, proceritate corporis, et


page 276, image: s276

quodam inani favore. [Note: Tac. 2. hist. 30.] Arinthaeum Valentis Imp. ducem Basilius Magnus [Note: Epist. 186.] ingenti corpore, et insigni specie, admirandum fuisse tradit; prorsusque a Deo creatum, ut humani generis ostentum esset. Quacunque incederet, omnium in eum oculos conjectos; in omnium ore facinora illius fuisse: pictores et statuarios in fingendis imaginibus et statuis illius perpetuo occupatos: excessisse gestorum magnitudinem historiae fidem: postremo cum de morte ejus popalus innotuisset, vix creditum, mortuum esse Arinthaeum. Cum Hispani in oppido Barulo a Gallis obsessi, in summa pecuniae egestate, deficientibus quoque alimentis, lacerâ praeterea in veste seminudi essent; eos tamen Consalvus Cordubensis tot incommoda perferentes in officio continuit. Nam intrepidae frontis honor, et facundi oris majestas, ac in peramplo excelsoque corpore vultus alacer, tantam promissis ejus dictisque fidem afferebant, ut vel astutissimi milites, qui


page 277, image: s277

pleraque tanquam inani voto sperata, ut nimis ardua, laeto successu caritura judicabant, eum ab occulta vi praestantis ingenii; vel supra rationem futura divinare crederent. [Note: Jovi. lib. 2. de vit. Consalv.] Tantum etiam externa et inania momenti habent!

Qui in tantâ vitiorum dulcedine summum imperium non restrictum, nec perseverum volunt, ] Duo hîc errores, non secus ac infames naufragiis scopuli, vitandi sunt. Primus illorum, qui ad aurei seculi innocentiam, et antiqui moris rigorem omnia exigentes, indecore attrectant, quod non obtineatur: [Note: Tac. 3. ann. 52.] cum omitti satius sit praevalida et adulta vitia, quam palam facere, quibus flagitiis impares simus. [Note: Tac. 3. ann. 53.] Nocet plerunque nimia severitas quibus pares non sumus. [Note: Tac. 1. hist. 18.] Alter scopulus est illorum, qui regiae rigidaeque politicae praeceptis


page 278, image: s278

turgidi, neque legem, neque morem, neque veterum Princtpum indulgentiam, neque populorum libertati proxima privilegia reverentes, nuspiam patrem et liberos, rectorem et cives, sed dominationem tantum et servos noverunt; ignari Regna populosque diversâ conditione; et quosdam nec totam servitutem, nec totam libertatem, pati posse; [Note: Tac. 1. hist. 16.] domitos, ut pareant, non ut serviant. [Note: Tac. Agric.] Ad istum scopulum, ut omittam vetera, naufragium fecit Hispanica Monarchia in Belgio sub imperito illius navis regendae magistro Ferdinando Albae Duce; et nuper allisa fuit, cum illam infelix Gasparis Gusmani Olivaresii Comitis prudentia gubernaret. Cui profecto viro neque fides erga dominum, neque civilium artium cognitio, neque plurimarum rerum experientia, neque indefessum studium ac diligentia in Repub. administranda, defuerunt. Sed eximiam dotium istarum laudem una opinio, non subditis modô, sed Regi


page 279, image: s279

perniciosissima, corrupit; hostes esse, quibus molle servitium; Cum spoliati exutique fuerint, amicos fore. [Note: Tac. 4. hist. 57] Lascivire proceres et populos molliter habitos; adductô fervitio tutius teneri. Fodicandos tributis, solicitandos oneribus: semina rebellionis et occasionem praebendam, quâ privilegiis et libertate tanquam meriti excidant. Quâ consilii perversitate Catalanos, et mox Lusitanos in istam, a quô nondum adhuc convaluêre, rabiem exagitavit. Fertur, cum primum prorupisse Lusitanos, et Joannem Bragantiae Ducem ab ipsis Regem dictum, allatum esset, gratulabundum Philippo Regi, quasi prosperam rem, nuntiâsse; tanquam oblatâ occasione, quâ invisa libertate Lusitani, amplissimis opibus Joannes, exueretur. Quae quidem hactenus eventu caruerunt, quanquam ipse Olivaresius famâ, dignitate, vitâ exutus vivat. [Note: v. Capriat. 18. hist.] Simili ingenio apud Henricum Tertium


page 280, image: s280

Galliae Regem erat Poncetus eques; qui a Birago Cancellario in regiam introductus, apud Regem, in hunc modum disserere solebat: se longinquis peregrinationibus omnium Regum aulas vidisse; unum tamen reipsa verum Regem, Turcarum Sultanum: ut qui solus in sua potestate habeat, honorem, vitam et facultates subditorum: sub ipsius Imperio nullas esse dignitates hereditarias; Principes nullos; neque Proceres, qui quicquam alii quam domino debeant: nullam nobilitatem, praeter praetorianos milites, Fanisseros: non aliam, quam Principis religionem, nisi in provinciis bello quaesitis: nullas terras cuiquam, nisi fisco proprias: nulla loca munita nisi ad Regnorum limites tuendos: postremo neminem nisi servitiô et obsequiô commendatum. Interrogatus Poncetus, quâ ratione Francia ad istam formam componi posset? respondit: tollendos Principes, et debilitandam nobilitatem, ne Regi contradicere audeat.


page 281, image: s281

Illos, qui tolli nequeunt, opum nervis privandos, dissidiorum inter illos semina jacienda: neminem illorum suffragiis ad honores evehendum. Ad enervandas Nobilitatis vires nihil bello contra Hugonotas commodius: in quo Ecclesiastici Regis partes tueantur, ferocissimi quique per acies cadant; caeteri nobilium, quanto quis servitio promptior, opibus et honoribus extollantur. Non ferendos qui Comitiorum generalium, mentionem facturi sunt: eam enim imperandi conditionem esse, ut non aliter ratio constet; quam si uni reddatur. Comitiorum loco cogendos ex provinciis, et proceribus, beneficiis aut necessitate obnoxios, neque nisi dominationi profutura prompturos. Bellô elapsos in pace litibus et proscriptionibus persequendo. Impensis et periculis honoris specie objiciendos, quorum magnitudo et opes Principi suspectae sunt: magistratus verâ potentiâ novis hominibus, a quibus nullus metus,


page 282, image: s282

conferendos. Postremo validas urbes moenibus nudandas, et subruenda castella illorum, qui dominationi obstaturi creduntur. [Note: Aubigne. tom. 2. hist. libr. 2. cap. 2.] Haec Poncetus. Quid multis opus est? Germania superioribus annis, et Britannia, (et adhuc Gallia incertô eventu fertur) istis immoderatorum consiliorum fluctibus jactata, dum Principes sine fine dominationem, populi sine modo libertatem, affectant.

Famam Carminum ejus premebat Nero.]

[Note: Cap. XLIX.]

Vide notata ad III. Annal. [Note: verb. fatô potentiae raro sempiternae.]


page 283, image: s283

Lateranum nulla injuria, sed amor Reip. sociavit.]

Noto hanc primam, sed rarissimam, conjurationum causam; Reip. amorem. Istô animô in Dionysium tyrannum conjurasse Dionem Syracusanum tradunt Aristoteles [Note: ...] [(reading uncertain: no footnote text)] in politicis, et Plutarchus in vita Dionis: et Q. Mutium Scaevolam in Porsenam Hetruscorum Regem T. Livius: [Note: lib. 2.] et Aratum Sicyonium pro liberandâ a tyrannis Patriâ, [Note: Plut. in vit. Arat.] et M. Brutum in Caesarem Dictatorem, idem Plutarchus [Note: In M. Brut.] tradit. Item de se testatur [Note: Tac. 15. ann. 67.] Subrius Flavius, Pisonianae conjurationis praecipuum robur, his ad Neronem verbis: oderam te: nec quisquam tibi fidelior militum fuit, dum amari meruisti: odisse coepi, postquam parricida matris, et uxoris, aurigo, et histrio, et incendiarius, exstitisti. In eundem sensum Sulpitius Asper Centurio, percunctanti Neroni, cur in caedem suam conspiravisset? non aliter tot flagitiis ejus subveniri potuisse, respondit. [Note: Tac. 15. ann. 68.]


page 284, image: s284

Contumelias ultum ibat]

Altera conspirationum causa, indignatio ex contumelia seu verâ; seu falso creditâ, illata, et ultionis cupido. Contumeliae plures species sunt: quarum praecipua est, quae corporibus liberis infertur, quâque honor ingenuorum hominum attemperatur stuprô, adulteriis. Quam injuriam saepe morte illorum, qui fecêre, vindicatam, pluribus exemplis docui, adinitium V. annal, quibus adde Pisistrati filios ab Harmodio et Aristogitone, ob sororem Harmodii violatam, caesos: [Note: Herod. 5. Fustin. 2.] Principem Bisignanum, a Graeco quodam vulneratum, cujus uxorem (Petrus Bembus in historia Veneta sororem dicit) plures ante annos constupraverat, [Note: Guicciard. 3.] et Salerni Principem, ob similem causam, a subdito suo sclopetô petitum. [Note: Adrian. 8.] Proxima huic contumelia est; fidem


page 285, image: s285

conjugii datam fallere: quae Othoni III. Imperatori [Note: Sigon. 7. de Regn. Ital.] et Ladislao Hungariae et Bohemiae Regi, si Cominaeo [Note: 6. Comment. 13.] credimus, vitam eripuit. Alia est contumeliosis verbis, et contemptum arguentibus, incessi: cujus rei exemplum de S. Pauli Comite et Himbercurtio refert tertio commentariorum [Note: ...] [(reading uncertain: no footnote text)] Cominaeus Atrocius est, contumelioso factô insultare: quale fuit, quod Alboinus I. in Italia Longobardorum Rex Rosimundam conjugem ex cranio patris a se occisi, bibere jussit. [Note: Sigon. 1. de Regn. Ital.] Alia avaritia Principum, et per injuriam bonis aut stipendiis exuti, qui paupertatem summum malorum putant. [Note: Vid. Forstn. ad 4. ann. verb. pacem exuêre etc.] Quam ob causam Magnus Sforzia Francisci pater ab Foannae Neapolis reginae partibus ad Ludovicum Andegavensem transiit. [Note: Barth. Facius 1. hist.] Alia, justitiam imploranti denegâsse, et alienas injurias inultas sivisse. Quâ causâ Menolippus in Phalaridem [Note: Aelian. 2. var. 4.] Pausanias in Philippum Macedonem, [Note: Q. Curtius supplem. lib. 1.] Megolus Lercarius Genuensis in Imperatorem Trapezuntium, [Note: P. Bizar. 7. hist. Genuens.]


page 286, image: s286

Mon signorius vicecomes in Franciscum Sforzam Mediolani Ducem [Note: Guicciard. 15.] conspirârunt. Aliud contumeliae genus quibusdam habitum, in lite succubuisse. Antoninus quidam opulentus mercator, cum jurgando contra potentes se magis magisque injustitiâ frangi contemplaretur, ad deferendam potioribus gratiam, qui spectabantnegocium, inclinatis, cum totius ante Orientis arcana perdidicisset, ad Persas a Romanis transfugit. [Note: Amm. Marcell. 18.] Volaterrani atrocem injuriam interpretati sunt, quod Flor entini in lite, quae civitati cum privatis de Aluminis fodinis in agro Volaterrano repertis, intercedebat, contra civitatem, pronunciavissent. [Note: Machiav. 7 hist.] Acciaioli Florentini contra Cosmum Medicem conspirârunt, quod in causa, quae Acciaiolis cum Alexandra Barda erat, pro Barda sententiam tulerat [Note: Machiav. 7. hist.] consimilem ob causam Pazzi contra Laurentium Medicem et fratres conspirârunt; [Note: Machiav. 8. hist.] et Princeps Arausionensis contra Carolum Burgundiae Ducem; [Note: Commin. 6. comment. 1.]


page 287, image: s287

et Carolus Borbonius contra Franciscum, Galliae Regem [Note: Guicciard. 15. Davil. 1.] et Andreas Pezzinus contra Franciscum Burlamacum, Reip. Lucensis vexilliferum: [Note: Adrian. 5. hist.] et fratres. Opizini Novarienses patriam Duci Aurelianensi prodiderunt. [Note: Guicciard. 2.] Praeterea patriâ pelli, et exilium apud exteros, gravissima ferentibus injuria semper visa est. Plena est omnium temporum historia exemplis, quibus maxima quaeque ab exulibus tentata, et plerunque perfecta fuisse, docemur; et memorabile maxime est, quod ante hos XVI. annos, exulis Batavi operâ, Hispani munitionens Schenckianam, [Note: Schencken-Schantz. ] in Vahalis et Rheni divortiô sitam, cccc. militibus ex insidiis occupârunt, quae ingentis exercitus robur eludere potuisset. [Note: Galeat. Qual. 10. hist.]


page 288, image: s288

Speciem amicitiae etiam tum retinens, eo pluribus periculis conflictabatur.]

[Note: Cap. L.]

Nam saevi Principes proximis ingruunt. [Note: Vid. Not. ad hunc lib. c. 36.]

Caeteris spes novis rebus petebatur]

Tertia conspirationum causa ab his, quibus compositis rebus nulla spes; omne in


page 289, image: s289

turbido consilium. [Note: Tac. 1. hist. 21.] ambiguae domi res: [Note: 2. hist. 7.] afflicta fides in pace, ac turbatis rebus alacres, et per incerta tutissimi: [Note: 1. hist. 88.] quibus ob egestatem ac metum ex flagitiis maxima peccandi necessitas, [Note: 3. ann. 40.] et privata vulnera Reip. malis operire necesse est. [Note: 1. hist. 53.]

Per saevitiam impudicitiamque Tigellinus in animo Principis anteibat]

Cui similitudine morum mire congruebat [Note: Tac. 14. ann. 51.]

Fatigabatque criminationibus ac saepe in metum adduxerat.]

Quarta conjurationum causa: pericula et metus. Et mali quidem leges metuunt, et facinoribus debitam poenam:at boni tantum injuriam, et vim tyrannidis. Utrique praevenire volunt, et occupare imminentia pericula. Eam C. Caesari causam fuisse


page 290, image: s290

belli civilis, illa ejus verba arguunt: cantis rebus gestis C. Caesar condemnatus essem, nisi ab exercitu auxilium petiissem [Note: Sueton. Ful. c. 30.] C. Caligulam reperti duo libelli, quorum alteri Gladius, alteri Pugio titulus erat. [Note: Sueton. Calig. c. 49. et 56.] Domitianum Stephanus, interceptarum pecuniarum reus, interemit: [Note: Sueton. Domit. c. 17.] et Commodum Electus Cubicularius. [Note: Lamprid. Commod.] Infinitum esset, omnium catalogum texere. Illud addendum, eos qui ambitione ad turbandam Remp. et creandam Principi invidiam, moventur, plerunque metum fingere, quo magis concupiscunt. [Note: Tacit. 1. hist. 21.] Qualem Tacitus Othonem memorat, [Note: Tac. dict. loc.] Imperio inhiantem: et Fulium II. Pontificem ambitioni seu odio in Ludovicum XII. Galliae Regem timorem praetexuisse Guicciar dinus [Note: 8. hist.] asserit. Nuper Angli, et haud multo ante Bohemi, rebellioni metum, ab offensis Regibus, praetenderunt. Et qui, dum ista scribo, Galliae morbis ferro et igni medicinam meditantur, insidias, et pericula, et necessaria suae securitati arma, capessere profitentur.


page 291, image: s291

Ipsa frequentia tanti decoris testis pulcherrimum animum exstimulaverant.]

Quinta conjurationum causa; nomen et fama, et inanis ad posteros gloria. Herostratus, dummodo aeternam nominis memoriam assequeretur, etiam incensi Dianae Ephesiae, templi scelere innotescere voluit [Note: Valer. Max. 8. c. 14.] Pausanias, dum Hermocratem percunctatus esset, quonam modô subito clarus evaderet; atque is respondisset, si illustrem virum aliquem occidisset; continuo Philippum Macedonum Regem interemit. [Note: Valer. d. loc.] Hieronymo Olgiato cum sociis ambitionem conjurationis in Galeatium vicecomitem causam fuisse, extrema ejus, et sub carnificis ictu prolata verba demonstrant: mors acerba, fama perpetua stabit vetus memoria facti. [Note: Machiav. 7. hist. Flor. in fin.]


page 292, image: s292

Nisi impunitat is cupido retinuisset, magnis semper conatibus adversa]

Spes vitae plerunque magnos animos infringit. [Note: Tac. 5. hist. 26.]

Non ex magnitu dine sceleris provectus etc. dum merita erga Neronem sua, et quam in irritum cecidissent, aperit etc.]

[Note: Cap. LI.]

Sexta conjurationum causa, Principis ingratitudo, et non habitus meritis honor. Quod alibi monui, infirmum Regni monumentum esse solam civium benevolentiam, reverentiâ majestatis et metu destitutam, id ex eo quoque clarum est, quod nulla Principis beneficentia onium cupiditates expleat, nullae aerarii copiae omnibus omnium officiis et laboribus compensandis sufficiant: ut, qui unum beneficio obligat, plures, quasi neglectos et postpositos, offendat. Sunt plerique valde iniqui meritorum suorum aestimatores, quibus nulla praemia


page 293, image: s293

satis digna videntur. C. Caesar authoribus Bruto et Cassio, quorum alterum promittendo consulatum non obligaverat, contra differendo, Cassium offenderat, interemptus est. [Note: Vellei. Paterc. 2. hist. 56.] Lucilius Bassus post praefecturam alae Ravennati simul ac Misenensi classibus a Vitellio praepositus, quod non statim praefecturam praetorii adeptus foret, iniquam iracundiam flagitiosâ perfidiâ ultus est. [Note: Tac. 2. hist. 100.] Eadem Comiti Gaiazzo ratio fuit prodendi Ludovicum Sforzam: [Note: Guicciard. 4. hist.] et Alphonso Cardinali Petrucio conjurandi in vitam Leonis X. Pontificis: [Note: Guicciard. 13.] et Andreae Auriae transeundia Francisco Galliae Rege ad Carolum Imper atorem: [Note: Guicciard. 19.] et Guidoni Lausaco, Francisco Saulucio, Jo. Emerico Villersio, Comiti Mongomerio, Mandeloso, Entragnio, Brissaco, ac plerisque aliis, sub Religionis praetextu, nomen Catholicae Ligae dandi contra Henricum III. Galliae Regem: [Note: Davil. 7. hist.] et qui nuper Buchingamiae Ducem, in Anglia occidit; [Note: Felton.] injuriam ultus dicebatur, bis centurionatu exclusus, quem sibi


page 294, image: s294

optionatu functo deberi credebat. His jam dictis illud consequens est, nunquam illius operâ utendum esse, quem seu jure sive injuriâ, aliquando offenderis: quod M. Livii Salinaioris exemplô Machiavellus ad Livium, [Note: 3. discors. 17.] Antonini Rationarii Ammianus Marcellinus [Note: 18. hist.] et Jacobi Viniani Lucensis, idem Machiavellus in historia [Note: 4. hist. Flor.] docent.

Conjuratis tamen metu proditionis permotis etc.]

[Note: Cap LII.]

quem tanto majorem esse conveniebat, quod foeminae secreti vix anquam retinentes sunt: unde plures


page 295, image: s295

conjurationes a foeminis detectas legimus; Catilinariam a Fulvia, [Note: Sallust. Catil.] nobilitatis Mantuanae in Ludovicum Gonzagam a Lucia Brixiana, famoso in urbe scorto. [Note: Possevin. 4. hist. Mant.] Henrici III. consilia in Henricum Navarrae Regem a Daiella et Carnavaleta, e gynecaeo Regis. [Note: Davila 6. hist.]

Invidiam praetendens, si sacra mensae etc.]

Intempesta religio. Si Neronem occidi fas erat, ubique occîdi poterat. Param Armeniae Regem Valens Imperator [Note: Amm. 30. hist.] et Alberti Fridlandii socios commilitones Scoti, sponte an jussu? in convivio obtruncarunt.

Comitante Antoniâ Claudii Caesaris filiâ ad eliciendum vulgi favorem]

[Note: Cap. LIII.]

Istô consilio Procopium tyrannum Constantii Imperatoris filiam parvulam sinu circumtulisse Ammianus Marcellinus [Note: 26. hist.] refert: et Alphonsum Neapolis Regem, Ludovico


page 296, image: s296

Sforzae non unâ causâ infensum, Jo. Galeatio a Ludovico malis artibus paterno Principatu exuti nomen bello, quod moliebatur, praetendisse Guicciardinus [Note: 1. hist.] tradit: et Jo. Jacobum Trivultium idem Carolo Galliae Regi contra eundem Ludovicum dedisse consilium Cominaeus, [Note: 7. Comment. 4.] asserit: Carolus V. Caesar Mediolanenses nullâ magis arte in partibus tenuit, quam Francisci, Jo. Galeatii F. Sforzae praesentiâ [Note: Guicciard. 14. hist.] Guisii et foederati ambitiosis finibus, quibus ad summam potentiam contendebant, tegendis Carolum Cardinalem Borbonium, tanquam regiae successioni proximum, ut mobile lignum circumductum Senatui, exercitibus, populo ostentabant. [Note: Davila. Thuan. D'Aubigne.] Quae addenda sunt notatis ad XII. annal. [Note: Cap. 5.]


page 297, image: s297

Cupido dominandi cunctis affectibus flagrantior est]

omnes amorum cupidinumque effigies puerili specie aut infantili potius pinguntur. Sola dominandi libido giganteâ magnitudine caetoros affectus omnes prosternit et proterit. Unde evenit, ut et patribus filij timeantur, et filij habere, quam expectare imperium malint; et frequentissima fratrum odia atque certamina in historia legantur. Quae alibi a nobis notata sunt. Illud hic addendum, non mores tantum, sed consilia, amicitias, odia plerunque mutare, qui a privata fortuna ad imperium transeunt; quin et inter ipsa regnandi intervalla quaedam sanguini, et necessitudinibus, quaedam rationi Regni tribui. Julius II. Pontifex, adhuc dum cardinalis, Alexandro Papae perpetuo discors, Carolo VIII. Galliae Regi expeditionis Neapolitanae author et comes, Italiae turbator, et Gallicis partibus addictissimus, postquam ad Pontificatum ascendit, Ecclesiasticae dignitatis et Italici


page 298, image: s298

nominis studiosissimus, Ludovico XII. Regi nunquam satis aequus, postremo apertas inimicitias contra Galles induit. [Note: Guicciard. passim.] Quod de Julio quoque III. Papâ tradit in historiâ [Note: 8. hist.] Jo. Baptista Hadrianus. Franciscus Sforza transacto inter arma majori vitae tempore, postquam Ducatum Mediolanensem acquisivit, quieti et otio reliquum impendit: nun quam postea armis resumptis, nisipro sui defensione coactis. [Note: Machiav. 1. hist. Flor.] Ferdinandus catholicus e duobus nepotibus minorem, Ferdinandum tenerrime diligebat; sive arcano naturae ductu, sive quod illum Carolô obsequentiorem haberet, seu denique Ferdinandi contubernio assuetus, cum Carolus plerunque peregre, longeque ab avi oculis degeret. Neque tamen magis avus nepotem Ferdinandum ullâ liberalitate quamvis egentem, juvit, aut ullâ ditionum parte, quarum quasdam armis quaesiverat, auxit: sed cuncta Carolo, qui illi instar extranei erat, transmisit; quo pluribus nova potentia fulcris insisteret. [Note: Guicciard. 13.] Elisabetham in carcere afflictam et


page 299, image: s299

jacentem atque neci saepius a Maria sorore destinatam Philippus Hispanus Mariae maritus, servavit, non amore aut benevolentiâ; sed ne illâ sublata, Maria Stuarta successionem Britanniarum in valesiam domum, adeoque ad Gallos transferret: [Note: Rob. Jonston. lib. 10. hist. Britan. Guilliel. Camden. lib. 1.] Henricus IV. Galliae Rex, quasi alter Hercules, perpetuis laboribus bellisque exercitus confectô demum Vervinensi foedere, pacis et tranquillitatis ad reprehensionem usque cupientem se monstravit, plurimas, maximasque injurias, ne bellum resumere cogeretur, dissimulans. [Note: L'autheur des verites francoises.] Octavian. Fregosus Leoni X. Papae ob multa beneficia obstrictus, cum illo tamen inscio cum Francisco Galliae Rege, foedus iniisset; si privatus privato scriberet, nullam sibi facti defensionem suppetere, ingenue confessus est: at sapientissimum principem, qualis Leo esset, nosse, eam plerunque regnandi conditionem esse, ut pro salute aut honesta sint, aut excusata saltem, quae privatis minime liceant. [Note: Guicciard. 12.] Mortuô nuper Ludov. XIII. Galliae Rege, Anna uxore et Gastone fratre summae potentiae admotis, statim cum Reginae fratre


page 300, image: s300

Hispaniae Rege, et Carolo Lotharingo, Gastonis sororio, componenda dissidia credebant, qui ignorant, Regni rationem, dominandique cupiditatem, cunctis affectibus flagrantiorem esse.

Cum secum servilis animus praemia perfidiae reputavit etc.]

[Note: Cap. LIV.]

Frustra silentium et fides in tot consciorum animis et corporibus spectabatur. Cruciatu, aut praemio, cuncta pervia sunt. [Note: Tac. 15. ann. 59. vide Machiav. 3. discors. 6.] Mirum est, omittere Tacitum historiam, quam Plutarchus in commentario de Garrulitate refert, detectam Neroni conjurationem a vincto quodam, cui ad Neronem adducto, sortemque suam miseranti, ex conjuratis quidam in aurem dixerat: Precare


page 301, image: s301

homo, ut hunc tantum diem supersis. Cras enim mihi gratias ages. Ambiguus sermo ad Neronem relatus capiendi torquendique hominis causa fuit.

Praemia penes unum fore, qui indiciô praevenisset.]

Quippe tarda sunt, quae in commune expostulantur: privatam gratiam statim mereâre, statim recipias. [Note: Tac. 1. ann. 28.] Quô argumento Vallones ad reconciliationem cum Hispaniae Rege hortabatur Alexander Farnesius: ut seu soli redeuntes cari habeantur; seu primi caeteris praeferantur. [Note: Strada decad. 2. lib. 1. hist. Belg.] Simile est, quod qui plures in se conjuratos metuit, satisfaciendo praecipuis, caeterorum vim infirmare debet. Quod Henricus III. Galliae Rex abstractis a Guisiana conspiratione, Mandeloto, Nivernio, Villersio, Entragnio, et aliis, non, ut caetera, infeliciter tentavit. [Note: Davil. 7. et 9. histor. adde Forst. not. ad 14. ann. 24.]


page 302, image: s302

Illam non verbera, non ignes]

[Note: Cap. LVII.]

par huic historia extat apud Tertullianum in Apologetico [Note: C. 50.] et alia libro ad Martyres: [Note: C. 4.] alia item apud Ammianum Marcellinum: [Note: 14. hist.] alia de Leaena meretrice apud Athenaeum XIII. Deipnosophiston, et Plutarchum libro de Garrulitate: apud eundem alia de Aretaphila Cyrenaea libro de virtutibus mulierum, praeter illas, quae apud Valerium Maximum vulgatae sunt: [Note: lib. 3. C. 3.]

Permixti Germanis, quibus fidebat princeps quasi externis]

Amorem civium tutissimum principis munimentum esse, extra controversiam est. Neque tamen omnes etiam bonos principes, aequos semper et obsequentes cives habere, non minus certum est. Multi principum etiam in invitos et reluctantes justum imperium


page 303, image: s303

exercent. Etiam quaedam principis virtutes odio sunt. Ergone inique iratis, et nullâ vel injustâ causâ offensis, se temere committet, et salutem suam? satis profecto temerarie Aristoteles tertiô et quartô Politicorum eam inter bonum principem et tyrannum differentiam constituit, quod ille civium, hic exterorum, custodiae se, et vitam suam, concredat. Tyrannus quidem fidem civium semper suspectam habere debet; legitimus princeps nonnunquam. Non potest ista res certâ regulâ definiri, quod plerique audacter nimis faciunt. Contumacia sub ditorum, an, quae plerisque dominantium plurimum placet, sine fine dominatio, in causa sit, cur hodie plerique externis corporis custodibus utantur, ut cuique affectus, aut judicium est, varie arbitrantur. Quidam exteris indigenas miscent, haud absurdô temperamentô. Alii ex subditis praefectum dant; Pontifex Romanus etiam ex propinquis.

Hortarentur Pisonem, pergere etc.]


page 304, image: s304

Confer cum hac oratione hortamenta L. Antistiti ad Plautum generum, supra libro XIV [Note: C. 58.]

Famam, quae plurimum in novis consiliis valeret]

vide nostra ad XII. [Note: C. 31.]

Etiam fortes viros subitis terreri]

vide Machiavelium tertio dissertationum ad Livium Cap. VI.

Multa experiendo confieri, quae segnibus ardua videantur.]

vide nostra ad V. [Note: Verb. Macro intrepidus etc.] XII. [Note: C. 67.] et XIII. [Note: C. 15.] ann.

Donec manus militum adveniret, quos Nero tyrones aut stipendiis recentes delegerat.]

Nam vetus miles timebatur, tanquam favore imbutus. Eadem ratio Cosmum, magnum Hetruriae Ducem, coëgit, dimissô Pyrrhô Columna cum veteri milite, et suspectâ popularium fide, ex Germania cohortes excire, quibus


page 305, image: s305

seque et principatum muniret. [Note: Adrian. 3. hist.] Et Guicciardinus Petrum Medicem ac Florentinos istâ ratione reprehendit, quod Caroli VIII. Galliae Regis Pisarum dominium affectantis, consilia non antevertissent, primoribus Pisanorum Florentiam traductis, et Palatio, in quo Senatus haberi solebat, externô milite insessô. [Note: Guicciard. 1. hist.] Proximum huic monitum est, cum miles contra suae nationis militem ducitur, transfugiis et proditionibus plerunque infamia bella esse. Constantii Imperatoris consilia, bellô Alemannico, qui ex illa gente Caesari militabant, popularibus prodiderunt. [Note: Ammian. 14. hist.] Helvetiorum qui utrobique, Ludovico XII. Regi, et Ludovico Sforzae, merebant, collusione Sforza Gallis proditus fuit. [Note: Guicciard. 4.] Et neidem sibi ab Helvetiis acciderot, Carolus V. Imperator metuebat. [Note: Guicciard. 12.] Et cum aliquando ex Germania Jo. Guilielmus Saxoniae Dux pro Rege et Casimirus Palatinus pro Religionariis auxilia adduxissent; metuebant Galli, ne ejusdem


page 306, image: s306

linguae, eorundemque sacrorum milites in illos, quorum stipendiis conducti advenerant, perniciem conjurarent. [Note: Adrian. 19. hist.] Postremo id quoque huc pertinet, induciarum tempore, aut, dum de pace tractatur, omne hostium commercium quam maxime suspectum esse debere: qued istô tempore militum, ministrorum subjectorum fidem corrumpendi praecipua occasio sit. Inde crebra in bellis civilibus transfugia dixit Tacitus [Note: Tac. 2. hist. 34.] Albertum Archiducem pactis XII. annorum induciis veritum refert Cardinalis Bentivoglius [Note: Relat. della tregna etc.] ne in istâ commerciorum libertate Batavi subjectorum sibi populorum fidem et religionem corrumperent. Margarita Valesia, suarum ipsa fraudium buccinatrix, in commentariis de vita sua refert, valetudinis, et aquarum Spadanarum praetextu, Belgicos Proceres Hispaniae Regi, novo plagii genere, ereptos, Francisco fratri conciliasse. Et recens aeque ac lugubris memoria est. Anglorum, quos in Scotos armaverat Carolus Rex,


page 307, image: s307

candem factionem contra Regem amplexorum.

Sequitur caedes etc.]

[Note: Cap. LX.]

Extrema Senecae politissimô commentariô prosecutus est Jo. Schildius.

Missum se ad aegrotum Senecam etc.]

Non arbitros tantum, conscios, administros, adjutores conspirationum, sed et illos puniri, ad quos tenuis quamlibet et incerta illarum notitia quoquô modô pervenit, Bartolus Baldo contrarius in Jurisconsultorum scholâ hodie pervicit [Note: Vide Alberic. Gentil. disp. 4. ad. L. Jul. Majest.] cujus opinionis summa ratio est, quae pro salute principis, et, quodidem est, Reip. facit. In suo quisque periculo magnum animum habere debet. Cum de


page 308, image: s308

salute Regis agitur, credulum esse oportet; vana quoque deferentes admittere. [Note: Q. Curt. 7. hist.] Inde Themistocles damnatus fuit ob non revelatam Pausaniae conjurationem. [Note: Diodor. Sicul. 11. hist.] Philotas ab Alexandro occisus, quod conjurationem quam resciverat, non detulisset. [Note: Q. Curt. 7.] Raphael Riarius, Hadrianus Cornetanus, et Franciscus Soderinus Cardinales a Leone Pontifice severissime, (citra mortem tamen) castigati, ob non detectam Cardinalis Petrucii in se conspirationem. [Note: Guicciardin. 13.] Et ante paucos annos Franciscus Jacobi Augusti F. Thuanus, unum silentii crimen, neque ultra, capite luit.

Poppaea et Tigellino coram, quod erat saevienti principi intimum consiliorum]

[Note: Cap. LXI.]

Intimum simul ac pessimum! Plures


page 309, image: s309

consultandi rationes principibus in usu sunt: quarum communissima est senatus, in quo pacis ac belli praecipua negotia tractantur. Est altera; restrictius paucorum concilium, quô quidem arcano tutius retinendo, aut vitandis factionibus, maxime inter civilium bellorum suspecta, uti fuerunt. Quale fuit, quod a Carolo IX. Galliae Rege coeptum, ab Henrico III. fratre perfectum, Cabineti consilium appellabant. [Note: V. Davil. 4. et 5. hist.] Quod ut ratione et necessitate excusetur, [Note: V. And. Fric. Madr. 1. de rep. 10.] tum maxime, dum pauci illi non sint inter aulae mancipia, qualia Justus Lipsius in Politicis [Note: lib. 1. c. 9. et in Notis.] depingit: tamen illi, ad quos ordinario jure de repub. deliberare pertinet, querelarum, saepe et turbarum inde materiam petunt. Quomodo superioribus annis inter alia a Philippo Rege Catalani petierunt, suprema consilia reduceret, abolitis privatis, quae Hispani Junctas appellant. Et quae hodie Galliam infelicissimam faciunt turbae, etiam huic fonti originem suam debent. Prudentissimi


page 310, image: s310

principum secum reputantes, sententiarum dissidiis pronam consiliariorum multitudinem, et quemque sibi privatim tendere; ac, si concio vocetur, quae pauci incipiant, reliquos adstrepere; [Note: Tac. 2. ann. 12.] tertium deliberandi genus excogitarunt, vel potius ex duobus mixtum, quô singulorum suffragia scriptô sibi exhiberi requirunt. Franciscus Baconus [Note: Oper. moral. c. 38.] censet, junieres et recentiores separatim ab aliis, veteres in Senatu coram aliis audiendos. Illud libertati, hoc modestiae, conducere. Alexandrum Severum Imperatorem ita consultasse tradit Ael. Lampridius, ut iretur per sententias singulorum, ac scriberetur, quid quisque dixisset; dato tamen spatio ad disquirendum cogitandumque, priusquam dicerent; ne incogitati dicere cogeretur de rebus maximis; In quem ferme modum Maximilianum Bavariae Electorem accepimus, consultationis materiam, holoserico vidulo clausam, singulis, quos in consilium adhibere solet, domum transmittere, quo


page 311, image: s311

praemoniti paratiores ad deliberationem accedunt. Philippo II. Hispaniae Regi frequens erat, seorsim, et quasi aliud agentem, suorum sententias exquirere: no qui in commune rogantur, in gratiam potentiorum, aut solitâ purpuratis adulatione eo flectant, quo principem inclinare vident. [Note: Nic. Burgund. 1. hist. Belg.] Hujus filius Philippus III. singulorum sententias praestitutâ die, ne impraemeditata requireret, audire se velle, praedicere consueverat. [Note: Ant. Possevin. hist. bell. Monfer. p. 339.] Carolus Emanuel Sabaudiae Dux, quoties summa negotiorum agitabantur, ministrorum quemlibet seorsim eloqui, quae ex usu crederet, mox scriptô firmare volebat, antequam diversos in Senatum cogeret: gnarus, multa gratiae, plura invidiae dari, si videntes inter se visique interrogarentur: et praesentiam Domini interdum turbare mentem reverentiâ ac formidine didicerat. [Note: Possevin. hist. Monferr. p. 100.] Imperater Nero quoties ad consultandum secederet, neque in commune quicquam neque propalam, deliberabat; sed conscriptas ab uno


page 312, image: s312

quoque sententias tacitus ac secreto legens, quod ipsi libuisset, perinde ac si pluribus idem videretur, pronunciabat. [Note: Sueton. Neron. c. 15.] Id quod inter tyrannidis arcana refert in Politicis Ludovicus Septalius. [Note: 5. della ragion distato 14.] Et tamen eadem arte prudentissime usum Clementem VIII. Pontificem XIV. hist. refert Henricus Davila. Is cum Hispanos, et factionem Cardinalium, Hispanis obnoxium, Henrici IV. Galliae Regis absolutioni adversam timeret, consistoriô vocato; literisque et libello supplice Regis recitatis, nolle se rem tanti momenti brevi, et tumultuariâ consultatione, peragere praefatus, quaternos singulis diebus Cardinales in cubiculum vocatos, silentii fide datâ libere sententias expromere jussit. Hoc pacto pluribus diebus secretae deliberationi insumtis, vocatô iterum collegiô, plurium fuffragia in Regis absolutionem convenisse edixit.

Philippus II. Hisp. Rex interesso deliberationibus ipse plerunque voluit, ut apertis perpetuisque dissidiis Albani


page 313, image: s313

Ducis, et Ebolitani principis, non minus in Senatu sententiis, quam gratiâ aulicâ concertantium praesentiâ suâ moderetur. [Note: Fam. Strada lib. 6. hist. Belg.] Turcarum Imperator rarius quidem Senatui interesse consuevit, sed interiore velô secretus consistit, aut consistere putatur: ut omnes omnium sententias audire, gestus etiam uniuscujusque libere contemplari, nec tamen ipse aspici possit. Ita fit, ut Senatores qui principem se assidue intueri putant, in officio contineantur. [Note: Bodin. 3. de rep. 1.] Et sane par fuerit, Regem adesse praesentem consultationibus. Nam praeter modo dictam rationem melius ingenium suorum sententiis, quas dicent, audiendis perspiciet: et cui quisque rei sit magis aptus, cognoscet; causam etiam ipsam, de quâ agetur, plenius et uberius intelliget.

Sunt principes, qui rebus ac negotiis tum externis, tum domesticis provinciarum suarum, dant singulos consiliarios ac secretarios, qui negocia sibi demandata consiciant. Aula Madritensit


page 314, image: s314

habet diversa consilia, Indicum, Italicum, Belgicum etc. Laudabilis mos, et rerum dominatoribus, qui amplissimis terrarum spatiis imperant, percommodus. Etenim cum unus aliquis causas sustinet omnes; tum et ipse ferendo oneri parum sufficit; et negotia tardius eunt; et quorum res agitur, sumptus majores cum temporis jactura facere coguntur. Cum vero quisque curat, quod sit sui muneris, negocia citius meliusque expediuntur; nec unus infinito labore obruitur: homines praeterea et municipales, et externi, minore cum sumptuum, tum temporis jacturâ, domum revertuntur. [Note: Andr. Fric. Madreis. 1. de repub. emend. 10.]


page 315, image: s315

Donec implacabilem Neronem timuerit, famam sociatae cum marito mortis petivisse; deinde oblata mitiorispe, blandimentis vitae evictam.]

[Note: Cap. LXIV.]

Vit Plancina, donec mediae Pisoni spos, sociam se cujuscunque fortunae, et, si ita ferret, comitem exitii promittebat. Ut secretis Augustae precibus veniam obtinuit; paulatim segrogari a marito, dividere defensionem coepit. [Note: Tac. 3. ann. 15. ubi vide Nostra.]

Odîsse coepi, postquam parricida matris etc.]

vide paulo ante dicta.[Note: ad cap. 49.]

Vt faciendis sceleribus promptus, ita audiendi, qua faceret, insolens erat.]

vide notata ad XIV. ann. [Note: Verb. ne irriti dissuaderent.]


page 316, image: s316

Asperis facetijs illusus; quae ubi multum ex vero traxêre, acrem sui memoriam relinquunt.]

[Note: Cap. LXVIII.]

Hic locus relatus est in notis ad V. ann. [Note: Verb. dicax idem et Tiberium etc.] quibus adde Annam Momorantium Galliae Conestabilem, indignâ tantô homine scurrilitate Catharinae Reginae odia promeritum: cum nullum ex liberis regiis praeter Dianam, filiam naturalem, patrem facie referre continuo jactaret; castitatem Reginae in dubium revocans. [Note: Davila 1. hist.]

Vestinus statiliam Messalinam matrimonio sibi junxerat; haut nescius, inter adulteros ejus et Caesarem esse.]

Non in Regno, non in matrimonio, postremo neque in pellicibus aemulos ferunt rerum domini: quod non mirum est, quia nec privati ferunt. Postquam Poppaeane Othonis uxorem deperire coepit Nero, statim dejectus familiaritate Suetâ Otho; et postremo, ne in urbe aemulatus


page 317, image: s317

ageret, provinciae Lusitaniae praefectus fuit. [Note: Tac. 13. ann. 46.] Pulsus quoque urbe occasione Pisonianae conjurationis Rufus Crispinus, Neroni invisus, quod Poppaeam quondam matrimonio tenuerat. [Note: Tac. 15 ann. 71.] Hercules Strozza, carminum famâ celeberrimus, Taurellam illustrem famâ et natalibus viduam usque adeo diris auspiciis adamavit, ut, cum rivalem haberet impotentem tyrannum cum ea fatales nisptias faceret; quo pudore conjugii repulsus rivalis arceretur. Quod non tulit vir atrox et superbus: brevique Hercules, dum a coena domum mulâ reveheretur, interfectus est: neque caedis quisquam authorem, silente praetore, nominavit. [Note: Jov. in Elog. Herc. Strozz.] Henricus IV. Galliae Rex, si vera sunt, quae Guido Cardinalis Bentivolius refert, [Note: Relat. della fuga del principe di Conde.] occultô Margaritae Momorantiae igne carpebatur. Cui extiguendo remedium virginis parentes putabant, Henrico principi Condaeo illam in matrimonium collocare: quod contra cessit, in immensum accensâ


page 318, image: s318

Regis cupiditate: quae Condaeum ad propriae uxoris raptum, fugâque salutem quaerere compulit.

Ad vim dominationis conversus]

[Note: Cap. LXIX.]

quod nisi tyrannus non facit. Nam minuuntur jura, quoties gliscit potestas: nec utendum imperio, ubi legibus agi possit. [Note: Tac. 3. ann. 69.]

Vestinus imminentes foro aedes etc.]

In libera Rep. olim suspicionibus obnoxium erat in summâ veliâ habitasse. [Note: Liv. 2.] Etiam sub principibus invidiosum. Tacitus de Pisone: [Note: 3. annal.] fuit inter irritamenta invidiae domus foro imminens, festô ornatu, conviviumque etc. Apud eundem [Note: 3. hist.] Vitellio Sabinus exprobrat; cur e rostris fratris domum, imminentem foro, et irritandis hominum oculis,


page 319, image: s319

quam Aventinum, et penates uxoris petiisset? Ita privato, et omnem principatus speciem vitanti, convenisse. [Note: adde omiss. ad 3. ann. verb. inter irritamenta.]

Compleri interim urbs funeribus, Capitolium victimis]

[Note: Cap. LXXI.]

hic locus citatur ad XIV. ann. [Note: Cap. 12.]

Infamatis magis, quam convictis]

de quibus suspectatur, haud falsa esse, etiam quae vera non probantur. [Note: Tac. 15. ann. 51.]

Reos fuisse se, tantum poenâ experti]

Sine accusatore, sine judice, sine crimine: quorum omnium loco erat immitis princeps, et vis dominationis.


page 320, image: s320

Matre libertinâ ortus, quae corpus decorum inter servos libertosque principum vulgaverat, ex C. Caesare se genitum ferebat.]

[Note: Cap. LXXII.]

Simile portentum nostra tempora viderunt in Hispania. Agebat Mantuae Carpetanorum Margarita Spinula, patre Genuensi, matre Hispanâ nata, cui praeter egregiam formam nihil honesti inerat. Corpus omnibus, unde quaestus erat, vulgabat: unitamen Francisco Veleazaro, qui domum et familiam lautô victu ac suppellectile, ipsam auro, argento, gemmis emebat, obnoxia credi volebat. Inter caeteros Henricus etiam Gusmanus Comes Olivaresius, is qui postea in aulâ, et animo Philippi Regis omnia potuit, consuetudine mulieris furtim fruebatur. Dum iste ludus luditur, Margarita filium enixa est: quem Veleazar, quod alios quoque fundum suum arare compererat, pro suo nunquam agnoscere voluit. Octavô et decimô aetatis annô matrem amisit, patrem ad huc nullum habens. Cum deinde in Indias transîsset gregarius miles; ob male facta ad furcam condemnatus, nescio quô casu


page 321, image: s321

supplicium evasit. Inde in Hispaniam rediens, cum non haberet; quô famelicam animam saturaret, in Belgio, et Italia stipendia fecit, usque ad XXV. aetatis annum: quô in Hispaniam redux, popinarum lupanariumque perpetuum inquilinum agebat, ductâ demum uxore famoso in urbe vilissimôque scortô, Isabellâ Azuetâ. Interjectis pluribus annis, cum Olivaresius liberorum ex conjuge suscipiendorum omnem spem amisisset; suae cum Margarita olim habitae consuetudinis, illoque tempore nati ex ea filii, memor, subito publicis tabulis ex se natum, et Comitatus Olivarensis, ac Ducatus San. Lucariani heredem pronuntiat: superbis aedibus, splendidâ familiâ, ingentibus opibus instruit; eique abjectâ Isabellâ, uxorem dat Joannam Velascam, Conestabilis Castiliae filiam. Illuc cuncta vergere, filius Eques Alcantarensis, cum annua XV 8. scutatorum pensione, nobilis cubiculi regij, Indiarum Praeses adsumitur: principi


page 322, image: s322

Hispaniarum educator destinatur. Sequebatur Regis inclinationem, et Comitis potentiam aulae proceres, Regna, provinciae, urbes; ambitu, cultu, donis: ex quibus unus Medinae Turrensis Dux XXV. scutatorum M munere hominem prosecutus dicitur. In istam magnitudinem, unâ prope nocte, fungorum instar, excrevit homo publicô sc ortô, incertô patre natus, ex prostibulo eductae libidinum victimae nuptiis junctus, totâ denique vitâ cum sordibus et infami egestate colluctatus, patibuli aliquando candidatus. Destituit fragilem istam hederam, Olivaresii, cujus tantum robore nitebatur, casus, qui illum quoque secum afflixit. [Note: La relation disgratia del Conte d' Olivarez et Capriata 18. hist.]

Edictum apud populum, et collata in libros indicia etc.]

[Note: Cap. LXXIII.]

Proba, prudensque, et laudatis quoque principibus imitandi cautio. Quia enim, ut ille olim conquerebatur Romanus Imperator, principibus nisi occisis de conjuratione non


page 323, image: s323

creditur: crebroque vulgi rumore lacerantur, quasi viros insontes ob invidiam aut metum extinctiffent; collata in libros indicia, confessionesque damnatorum, in vulgus edi publicarique consultum est: quô nullâ pravâ cupidine, sed salutis tuendae necessitate, supplicia de manifeste noxiis sumpsisse omnibus liqueat.

Neu composita aut obliterata etc.]

clementia, an supplicia, conspirationibus ac rebellionibus aptius rem edium sint, prolixe tractatum est ad XII. annal. [Note: Cap. 19.]


page 324, image: s324

CHRISTOPHORI FORSTNERI Ad librum XVI. Annal. C. CORNELII TACITI NOTAE POLITICAE.

ILlusit dehinc Neroni fortuna per vanitatem ipsius, et promissa Cesellij Bassi.]

[Note: Cap. 1.]

Cavendae sunt incredibilium, aut valde difficilium rerum plerunque fraudulentae propositiones: redemptorumque et architectorum doli, quibus principum opibus plerunque illudunt: et quo promptius decipiant, cum majora vero spondent, minores impensas statuunt; in fodiendis montibus, retinendis aut divertendis fluminibus, inquirendis thesauris, struendis machinis, transmutandis metallis, et quae alia sacrilegâ ac plerunque fallaci audaciâ naturam lacessunt. Quibus neque omnia


page 325, image: s325

credenda sunt, neque nihil. Spectanda authoris, spectanda negocii fides: mittendi visores, per quos noscatur, an vera asserantur: consulendi sapientes, et rei, de qua agitur, periti; neque quicquam temere incipiendum. Quod si fecisset Nero, non a Cesellio lusus fuisset. Contra, si Christophoro Columbo nullam omnino adhibuissent fidam Ferdinandus et Isabella Hispaniae Reges, alter a nostro terrarum Orbis forsitan adhuc incognitus nostris hominibus lateret.

Origine Poenus] Poenis perfidiam Livius, calliditatem Cicero et Columella tribuunt. [Note: v. Coel. Rhodigin. 18. antiq. lect. 38] Cesellium atrabiliarium potius fuisse exitus monstravit. Multos adhuc suo tempore in Africa Basso dementiâ et audaciâ in thesauris investigandis similes fuisse Joannes Leo ipse quoque Afer, testatur libro tertio descriptionis Africae. Caetera indubitatum est, coeli positionem corporibus habitum dare, [Note: Tac. Agric. XI.] etiam animo. Unde Tacitus Mattiacos terrae suae solô et coelô


page 326, image: s326

animari, ait. [Note: Germ. 29.] Quod et pluribus docent Alexander Neapolitanus, quarto Genialium dierum.[Note: Cap. 13.] Jo. Bodinus quinto de Repub. [Note: Cap. 1.] Jo. Barclajus in Icone animorum. [Note: Cap. 2.] et Christophorus Besoldus in commentario de Natura populorum.

Mente turbidâ]

Ingenii plerunque et cerebri morbô laborant, quibus audacia est, per artemtentare, otiam quae natura negavit. Furnulorum, quos nostri Alchymistae tractant, fuligo non minus mentem, quam cutem tristi atrore inficit.

Principis aditum emercatus.]

Neque sapienti viro indecorum est, interdum emere ad potentiores aditum. Nam et acrem canem objecto cibo lenimus:


page 327, image: s327

et in pontibus quoque pro transitu datur. [Note: Senec. lib. de Constant. Sap. c. 14.] Itaque illi quoque, qui hoc admissionum publicum exercet, donabit sapiens. Nemo prohibet emere venalia. At non aeque honestum aequumque est, vendere. Superbum est, magno aestimare introitum, ac tactum liminis, et pro honore dare, ut ostio suo propius adsideas, ut gradum prior intra domum ponas: in qua deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque excludant. [Note: Sen. 6. de benef. 33.] Primus accedentibus labor esse solet ad palatij portam: quam cerberus aliquis observat, nullis precibus, aureâ tantum offâ exorandus. Inde atrium transgressis ad imas scalas, portâ quoque et repagulis clausas alia statio: quam emensis tertium impedimentum occurrit ad portam coenaculi, in quo corporis custodes plerunque morantur. Inde ad exterius cubiculum transitus: In quo omnis ordinis homines fata sua expectant, usque dum interiores fores crepent.


page 328, image: s328

Lacerabatur olim populari censura Cardinalis Richelius, ob admissionum difficultates adeo ut per jocum interdum quaererent, monsttaretur ne illâ die Cardinalis? [Note: Monstre on auiourdhuy Mrle Cardinal. ] Sed profecto nunquam minus solus erat, quam cum solus in cubiculo, aut Ruellensi nemore coelestis ingenii vim intenderet Regnorum felicitati, aut ruinae: nunqueuam magis summis negotiis intentus erat, quam cum leviora rejiceret.

Principibus quidem excusatum esse debet, si potioribus occupati non omnibus aurem praebeant. At Ministri, quorum praecipuum munus est, sublevare principis curas, et omnibus negociis mentem intendere, rem faciunt officio plane alienam, qui aditu arcent illorum ope indigentes. Illud tamen negandum non est, etiam diligentissimis, audireque paratissimis, fastidium saepe bilemque moveri, ab iis, qui alienâ facilitate variis modis abutuntur. Sunt enim qui injusta sua desideria


page 329, image: s329

impudenti ausu propellunt commen dantque non minus, quam si summo jure niterentur. Sunt, qui levia, et frivola, quae ab inferiorum Magistratuum jurisdictione dependent; ad praecipuos summarumque meditamentis curarum occupatos ministros deferunt, nulla neque rerum, neque personarum, habitâ ratione. Sunt, qui rus, aut in secretum, animi relaxandi causâ, ad paucos dies secedentes, per summam irreverentiam persequuntur. Etiam dum vestiuntur, dum prandent, coenantve, dum Deo sacrificium laudis offerunt, audiri volunt. Postremo nihil est, quod magis nauseam auscultanti moveat, quâm prolixa illorum garrulitas, qui pluribus tempus debitum sibi solis rapiunt. Unde Franciscus Sendovallus Lermae Dux dicere solebat, neminem se libentius, quam milites audire, qui manu magis, quam linguâ prompti, tribus verbis perorarent. Quid ergo? omnes an nemo audiendus? vellem equidem omnes: sed cum


page 330, image: s330

ineptis, futilibus, impudentibus, loquacibus abrumpenda oratio: minora negocia minoribus deleganda: iniqua postulantes repellendi: secretum irrumpentes arcendi, aut in aliud tempus rejiciendi sunt. Pro vili contemnitur, quod omnibus publice et perpetuo prostat. Cum reverentia igitur adeundi sunt magni homines, sicut loca seria sanctaque, et in secretâ aliquâ rupe positum templum. Insigni exemplo dicta illustranda sunt. Maximilianum Bethunium Suillii Ducem in Galliâ apud Henricum IV. Regem novimus omnium secretorum arbitrum, summis praeterea magistratibus et honoribus insignem: quos summâ cum laude obibat, diligentiam et temporum negotiorumque ordinem, ac methodum cunctis adhibens. Quotidie Regem vel sponte, vel vocatus, adibat: quotidie literas a Rege recipiebat, ad quas extempore respondendum erat: Eaque neque diem, neque horam, certam habebant, nocte non minus, quam


page 331, image: s331

interdiu, perfecta. In caeteris ordinata erant omnia et disposita. Diebus Martis, Jovis et Saturni publica Regni, aut aerarii, negocia, antemeridiano tempore in Senatu tractabantur: cui nunquam non aderat Bethunius, epistolas, libellos, commentaria afferens, ad quae cuncta domi perlecta, responsa, rescripta decretaque parata habebat, in quibus raro quicquam mutabatur: solebat enim, nullâ hyemis aestatisve differentiâ, perpetuo quartâ horâ matutinâ se in larario suo abdere, ibique excutere secum, quae in Senatu deliberanda erant; eum qui non quotidie mensam chartis omnibus exoneret, rebus gerendis ineptum esse dicens. Sextâ, aut paulo post vestem poscebat. Septimâ in Senatum ibat, ubi ad decimam aut undecimam usque consultationibus vacabatur. Interdum intra nonam et decimam Rex Bethunium vocabat; solum, vel cum Villaregio et Sillerio: cum quibus inter deambulandum de rebus maximis conferebat, mandataque


page 332, image: s332

expediebat. Inde prandebatur. Nitida non minus quam frugalis, nec unquam plus decem orbibus instructa mensa, uxorem, liberos, et amicos admittebat: a prandio in spaciosum coenaculum properabatur; ubi omnis ordinis et conditionis homines alloquium Bethunii expectabant. Audiebat primo Ecclesiasticos, inde rusticos homines, caeterosque: nec unquam locô excedebat, nisi dato cunctis responso: quod breve erat et ingenuum. Quorum desideria justa cognoscebat, his verbis alloquebatur: Domine, satis est; intelligo negocium tuum: operans meam tibi promitto. Inde vocato alio, ubi rem perplexam, altiorisque indaginis intelligeret, uni secretariorum tradi chartas, quibus instrueretur, jubebat, spondebatque, hebdomadam neque ultra, cognitioni insumpturum. Si quis rem plane injustam aut absurdam peteret, statim rejiciebat hac oratione: Domine, doleo, causam tuam non esse meliorem. Suadeo abstineas, petasque rem exitu


page 333, image: s333

faciliorem; in qua tibi opera mea, studiumque minime deerit. Diebus Lunae, Mercurii et Veneris matutinum tempus, dabat negociis, quae ad Praefecturam tormentorum et Armamentarii, provinciae item Pictaviensis, et arcis Bastiliae, munitionum praeterea et aedificiorum publicorum curam, pertinebant. Postmeridianas trium istorum dierum horas, nisi a Rege vocatus, audiendis quorumcunque precibus desideriisque, dein domesticis negociis, tum liberorum, generi propinquorum et amicorum colloquiis servabat. Inde peractâ coenâ armamentarii, ubi degebat, portae claudebantur: quae nulli ultra, nisi a Rege misso, negociorum causâ patebant. Caeteri, quibus confabulandi tantum, fallendive temporis studium et ingenium aderat ad decimam usque admittebantur: quâ hora cubitum conferre se solebat.


page 334, image: s334

Ne novus populus nimiâ pecuniâ lasciviret.]

Novam potentiam inchoantes ferri majorem, quam auri, curam habere oportet. [Note: v. nostra ad XV. ann. 1.] Dites populi plerunque imbelles, [Note: Tac. XI. ann. 18. et ibi notata.] alienam cupiditatem irritare solent. [Note: v. nostra ad XII. 29.]

——— Luxus nempe, immoderataque rerum
Copia, consiliisque bonis inimica voluptas.
Nam durata quibus sunt corpora frigore, et aestu,
Aut quibus aegra fames bilem concivit amaram,
Et sitis angustas exercuit arida fauces,
Adsuetique malis, at vitae semper agresti:
Hi facile et quemvis poterunt perferre laborem,
Et longas intra tentoria ducere noctes,
Et saltu vallum superare, et scandere muros.
Non unquam arma suis humeris graviora putabunt,
Quam vestem aut tunicam, vel partes corporis ipsas.


page 335, image: s335

At quem longa quies operum tam fecit inertem,
Coenaque longa juvat, et sextam somnus in horam;
Ille tibi raras referet certamine palmas:
Ille decem totis non mensibus ante sedebit
Moenia, sed fugiet non visô saepius hoste.
Quam se Roma diu nutrivit pulte fabisque;
Nil vel consiliis ejus vel restitit armis.
Gliribus at post quam, coepitque abdomine pasci,
Magnaque quadratô vivaria claudere saxo,
Et maria effossis immittere montibus intra
Piscinas, mollesque rosis insternere lectos;
Perdidit ingenium, vires et corporis una. [Note: Mich. Hispital. IV. Serm.]


page 336, image: s336

Oratoribusque praecipua materia in laudem Principis adsumpta est.]

[Note: Cap. II.]

Adulatio, quâ pleni sunt latini panegyrici a Livineio dudum et Grutero vulgati:

Consumebanturque veteres opes.]

[Note: Cap. III.]

Aerarium per prodigentiam exhaustum scelero replendum est: et privatis obaeratis ad flagitia, et haud raro ad bellum civile confugiendum est: C. Caesaris exemplo, qui ut necessitatibus et profusionibus satisfaceret, nihil prophani sacrique intactum reliquit. In Hispania proeonsul a sociis pecunias accepit emendicatas in auxilium aeris alieni: et Lusitanorum quaedam oppida, quamquam advenienti portas patefacerent, hostiliter diripuit. In Gallia templa Deûm donis referta expilavit: urbes diripuit, saepius ob praedam, quam ob delictum. In primo consulatu tria millia pondo auri furatus e Capitolio, tantundem aeris inaurati reposuit. Societates ac Regna pretio dedit, ut qui uni Ptolomaeo prope sex millia talentorum


page 337, image: s337

abstulerit etc. [Note: Sueton. in Jul. c. 54.] Illa observatio hîc omittenda non est, vetus, et Principatui agnatum esse malum, per prodigentiam illudere opibus publicis: quas melius conservant liberae civitates. Prodigiosa sunt, et omnem excedentia fidem, quae de C. Caligulae, Neronis, Commodi, Caracallae, Heliogabali, Leonis X. Papae profusionibus, Suetonius, Dio Cassius, Xiphilinus, Spartianus, Lampridius, Guicciardinus, Jovius narrant. Liberis populis in usum et necessitates belli pacisque seponitur, quod non modo mali Princip es aut ignavi in luxum, sed et boniin necessarium Aulae paratum absumunt. Mensa, uxor, vestis, gemmae, equi, canes, modestae quamvis Aulae, et sine his sordida instrumenta, gratiosi homines, voluptatum administri, quantum de aerario abr adunt! quod in libera Republica necessitatibus publicis insumitur, aut reponitur. Et illa quidem prodigalitas, quae ventri et


page 338, image: s338

voluptatibus corporis tantum inservit, tanquam belluina, maximam turpitudinem habet. Altera illa, quae splendorem et magnificentiam aemulatur, summis tantum, ac opum affluentiâ inexhaustis Principibus propria, minoribus plane exitiosa est. Veluti

Rana bovem dum vult imitari parvula magnum, Turgentes venas inflavit, et ora, quousque Abrupitsese mediam, ventrisque tumorem. [Note: Hospital.]

Vectigalia, reditusque Regni in pompam et ludicra absumere, quanquam a prudentiae regulis abit, tamen communi more excusationem habere videtur. At, ubi propria pecunia deficit, mutuam accipere, aes alienum conflare, fundos et vectigalia oppignerare, helleborô curanda insania est. Non aulaea, non tapeta, non gemmae, sed arma et instrumentum bellicum, pulcherrima principis fupellex sunt. Egregii bellorum


page 339, image: s339

duces, sapientiâ insignes viri, digna merx; quam quantovis precio emat. Munire urbes et arces, comparare in tutelam pacis instrumenta belli; juvare, ubi opus erit, vicinos milite, pecunia; nec unquam aerario parcere, cum Reip. salus requirit: Is demum verus opum publicarum usus est. Carolus Emanuel Sabaudiae Dux suetas aliis Principibus voluptates, quibus pecunia prodigitur, in militarem usum, exploratores, negociorum publicorum administros, per Germaniam, Galliam, Hispaniam, Italiam erogabat: nusquam cunctabundus, nisi cum deliciae senocinarentur. His enim nullo fructu mergi pecunias dicebat: quae vero futuro usui impenderentur, quaestus deponi. [Note: Possevin. hist. bell. Monferr.] Idem Cardinalium, Principumque Germaniae et ltaliae variam, raramque supellectilem, signorum statuarumque miracula referentibus respondere solebat, non illos transitus custodire. [Note: Boter. apopht. non hanno aguardare passi.] Quo sensu etiam Maximilianus Bethunius, Suillij Dux in Angliam legatus, gazam regiam


page 340, image: s340

monstrantibus, dixit, opes regias esse, non palatia, non lapillos, non supellectilem, sed XL oo [Abbr.: M]. armatorum, et L. tormenta aenea cum omni necessario paratu. [Note: Ionston. 11. hist. Angl.]

Inconsultam Principum liberalitatem in Gallia refraenat ille mos, quo munificentiae regiae tabulae ad Rationalium collegium referuntur; irritae futurae, nisi ab illo confirmentur. [Note: Quod appellant verifieri en la chambre des Comotes.] Quibusdam aerarii praefectis pars consilii fuit, temere concessas pecunias ipso principe coram adnumerare: quo visu et aspectu magnitudo doni intelligeretur. Nam plerique Principes inter centum et mille distinguere nesciunt. Plerique ipsi, aut illorum successores, revocarunt, quae neque dari, neque accipi, salvâ Republic. poterant. Henricus II. Castellae Rex munificentiam, quam temporum necessitas, conciliandorumque procerum studium excusabat, arcanis testamenti tabulis restrinxit, collateralibus ab hereditate exclusis; quâ industriâ magna


page 341, image: s341

eorum oppidorum pars, quae Regis donatione ad alios transierat, ad regiam ditionem rediit. [Note: Jo. Mariana. lib. 18. rer. Hisp.] Fortiori remedio inopiae aerarii providit Henricus III. Rex. Acciderat forte, ut quodam die, ex coturnicum aucupio, redeunti, nihil obsonii esset paratum. Causam sciscitanti respondit Oeconomus, regiis vectigalibus exhaustis, etiam fidem esse consumptam. Miratus Rex, arietinas carnes, pallio oppignorato, emi continuo mandat: quibus et coturnicibus, quas ceperat, prandium parat. Sero diei cum Procerum praecipuos apud Archiepiscopum Toletanum caenare intellexisset, ipse Rex, nocte tectus et pallio obvolutus, secreto illuc tetendit: ubi omnia deliciis et lautitiis diffluere vidit. Remotis mensis varii, ut solet, inter proceres sermones habiti: quantum quisque copiarum sub se haberet, quantum ex Regiis vectigalibus perciperet. Rex indignatione aestuans, postero die,


page 342, image: s342

valetudine simulata, proceres in regiam evocat singulos. Sub meridiem ferro tectus, districtoque gladio ingreditur in coenationem magnam, ubi rei eventum suspensis animis expectabant. Assurgunt illi: rex assidet, trucique vultu Toletanum rogat, quot Reges antea nosset: idem ex aliis sciscitatur. Aliis tres, quibusdam quatuor, qui plurimos, quinque respondentibus: mentiri omnes Rex ait: postquam hac sua aetate minimum viginti Reges in Castella regnent. Mirantibus dicti causam, vos inquit, vos omnes Reges estis; magnâ Reipubl. calamitate et nostri nominis ignominiâ. Sed ne diutius imperetis, neque Regem ludibrio habeatis, vestris capitibus continuo sanciam, simul magnâ voce lictores evocat, militesque sexcentos, quos arcano paratos habebat. Procumbentibus tamen veniamque suppliciter rogantibus proceribus, dedit quidem, sed non ante, quam regiis arcibus traditis omnibus, aurique pondere


page 343, image: s343

repraesentato, quod occupatis regiis vectigalibus debebatur. [Note: Marian. 19. rer. Hisp.] Verum enimvero, ut dissipando Reipubl. nervos prodigentia incîdit: ita sordities ac avaritia attinendo constringit, utrum majore Reip. damno fiat, haud facile dixerim. Alia privatae domus, alia Reip. administrandae ratio est. Semper virtute, quam pecunia, Respubl. melius stat. Nunquam igitur nummis parcendum, cum nummis res confici possunt: quorum parsimonia plerunque publicae rei obfuit: Poterat senex Galba conciliare militum animos quantulacunque liberalitate. Nocuit antiquus rigor, et nimia severitas, atque usurpatam etiam in pace donativi necessitatem bello omittere. [Note: Tac. 1. hist. 8.] Exitiabile Reipub. ingratum militi erat, quod Vitellius Imp. ut largitionibus affectae imperii opes sufficerent, amputari legionum, auxiliorumque numeros jussit, vetitis supplementis, et promiscuis missionibus oblatis. [Note: Tac. 2. hist. 69.] Persea Macedoniae Regem Livius reprehendit; [Note: Dec. 4. lib. 4.] quod maxime contenderet, ut quanta


page 344, image: s344

maxima posset praeda, ex victo Romanis servaretur. Cosmus Medices superior nummis creditis maximam Florentinae Civitatis partem obstrictam sibi habebat: Cujus studia Petrus filius intempestivâ pecuniae repetitione amisit [Note: Machiav. 7. hist. Flor.] Ludovicus XI. Galliae Rex, quibus a patre constituta salaria Regni initio abstulerat, omnes a se alienavit: quos insecutis postea bellis civilibus infensissimos expertus est. [Note: Comin. 1. Comment. 3. et 5.] Ludovicus Sforza Mediolani tyrannus, res insociabiles, bellum et parsimoniam stulte jungebat. [Note: Guicciard. 2. et 3. hist.] Ludovicum XII. Galliae Regem, paucos nummos servandi studiô maximarum saepe rerum occasiones omisisse Guicciardinus tradit: [Note: 4. hist.] cujus etiam societatem, avaritiâ offensus Maximilianus Caesar exuit. [Note: Guicciard. 10. hist.] Prudentius Jo. Jacobus Trivultius, qui cum Caumontius Mediolano a Rege praefectus MCD. Hispanos ob stipendium non repraesentatum tumultuantes, regiae militiae exsolutâ pecuniâ adscribere dubitaret,


page 345, image: s345

Regis offensam veritus, ne occasionem dimitteret, suasit: facilius Regi pecuniae, quam Mediolani jacturam excusaturum dicens. [Note: Guicciard. 8.] Sperabatur, captô ab Alexandro Farnesio, Trajectô, traductis ad regias partes Hanoviae, Valencenae, Artesiae, Frisiae, Transiselaniae praefectis, omne Belgium aut sponte accessurum, aut armis attrahendum, nisi pecunia, minime profecto in tempore, ab Hispania defuisset. [Note: Fam. Strada dec. 2. lib. 3. hist.] Non ita pridem comes Olivaresius, aulae Hispanicae, et tot regnorum rector, seu novitatis studiô, seu insitâ animi tristitiâ, sive in Genuenses odiô, an quod ita Regis rebus expedire judicaret, mutatis anterioribus pactis, deinde retentis fructibus, quos ex pignorum possessionibus, percipiebant Genuenses, primo fidem privatorum, inde Reip. Genuensis, postremo Regis sui; et quod his consequens est, publicam rem pessimô errore afflixit. Ingens illa Hispanicorum consiliorum machina, quâ orbem terrarum firmant alibi, alibi concutiunt, istâ opum


page 346, image: s346

Genuensium, veluti base, sustinebatur. Et quanquam magna inde ad Genuenses redirent; invidendaque divitiarum incrementa: tamen non minoris emendum erat tantae impensae officium. Animus erat Comiti, in Genuensium locum Lusitanos et Florentinos substituere, sed eventu constitit, neque animô audaciaque, neque amicitiis, neque auctoritate, neque solertiâ Genuensibus pares. Rem prolixe narrat nono et decimo quarto historiarum, Petrus Joannes Capriata. Eodem errore ante quoque sub Philippo II. peccatum referunt Jo. Baptista Hadrianus, et Henricus Davila, uterque quinto decimo historiarum: et postea sub Philippo III. cum per inducias, cum Batavis factas, Alberti et Isabellae Archiducum copiae, parsimoniae studio, ad VIII8. pedites, et 8cc. equites redactae, foederati contra hostes XX8. pedites 88D. equites sub signis haberet, non computatis quatuor mille, qui Galliae Regis stipendio Batavis, militabant.


page 347, image: s347

Quae praerogativa Batavis, quanquam induciae durarent, arma occasione controversiae Juliacensis resumendi occasionem dedit. [Note: Cardin. Bentivogl. de caus. Juliac.]


page 348, image: s348

Divitiarum expectatio inter causas paupertatis etc.]

Ex isto fonte gravissima nobilissimi ac prudentissimi Didaci Savedrae querela est, [Note: Symb. 69.] in Hispania Indicarum opum expectatione agriculturam negligi: desidiamque et inertiam, ac luxum publice et privatim antiquae industriae locum occupasse: nec jam statis fixisque tributis niti Remp. sed incertis maris classiumque casibus: crevisse fastum aulae, aucta stipendia, quibus impar sit aerarium regium, quando vel maris tempestatibus, vel hostili audaciâ intercipi contingat adventitios istos thesauros. Savedrae querelam imitatur Antonii Possevini irrisio, quâ Ferdinandum Mantuae Ducem in Historia belli Monferratensis [Note: pag. 510.] traducit. Festinatio, inquit, Sabaudi pleraque expediebat; cum Hispani cunctatione usi non raro


page 349, image: s349

negligentiam prudentiam appellarent. Res itaque amissas, et raptatos subditos, citô cursore delatum Mantuam est: repertusque Dux, translatâ jam in Hispanos curâ, velut negotiis vacuus, inter carbones ac folles, fallacibus impostorum promissis circumventus, quibus fortissime credebat, occupatus. Quod vere proprium illius negotium erat, Toletani credebat: et tanquam capta a Sabaudo oppida illi mutui vice concederentur, nullâ fortunarum, aut agrestium opum sequente jacturâ, redditurum hostem, quaecunque cepisset, respondit: mirâ frontis serenitate coeptum jam opus promovens, et plures dies eidem vanitati mancipatus. Postero, cum frequentes consiliarii advenissent, scitisne, ait Villanovâ Sabaudum potitum? et illis compositô in moestitiam ore annuentibus, addidit: Ego vero pervicaci studiô rem domesticam adaugeo: et propediem medicinam paraturus sum, quae auri vim ingentem promat. Rubescit jam massa, et


page 350, image: s350

non obscura obryzi auri indicia ostendit. Mox tanquam partis opibus de bello agere coepit: contracturum se viginti peditum, quatuor equitum millia; duos in eam expeditionem milliones annuos destinare; ejus quam facturus sit pecuniae vix dimidium dicens, et superaturis opibus, si majore vi opus foret. etc.

Interea Senatus, propinquô jam lustrali certamine, ut dedecus averteret, offert imperatori victoriam cantus etc.]

[Note: Cap. IV.]

Quos vetando a dedecore publico arcere non valemus, eos antevertendo occupamus. Quomodo hic Senatus offert victoriam cantus Neroni, antequam in scena publice caneret. Et cum Legatis Armeniorum causam gentis apud Neronem agentibus, Agrippina mater ascendere suggestum Imperatoris, et praesidere simul pararet; caeteris pavore defixis, Seneca admonuit, venienti matri occurreret. Ita specie pietatis obviam itum dedecori. [Note: Tac. 13. ann. 5.]


page 351, image: s351

Sed Nero nihil ambitu etc.]

Quod ex prolixâ hac narratione discas, quid observes, nisi incredibilem principis, et quidem saevissimi, lasciviam, et ex diverso foedissimam Senatus populique Romani, et projectissimam patientiam? Quae tamen non in longum duravit, sed in contemptum Neronis et odium, inde in vindictam exarsit.

Et plebs quidem urbis etc.]

quae cupiens est voluptatum, et si eodem princeps trahat, laeta. [Note: Tac. 14. ann. 14.] Ludis praecipue vulgus allicitur. Florentiae aliquando proclivem ad res novas et seditionem populum proceres ludorum exhibitione stiterunt. [Note: Machiav. 7. hist.]

Quippe gravior inerat metus si spectaculô defuissent etc.]

[Note: Cap. V.]

Non damnasse modo principum voluptates, sed et non laudasse, saepe exitiosum fuit. Ut


page 352, image: s352

illud, quod Senecae a calumniatoribus objectum fuit, oblectamentis principis palam iniquum, detrectare vim ejus equos regentis etc. [Note: Tac. 14. ann. 52.] et Thraseae habitu, vultuque rigidum et tristem, quo principi lasciviam exprobraret. [Note: Tac. 16. ann. 22.] Callidior et calumniis minus apertus, moerens Burrhus et laudans. [Note: Tac. 14. ann. 15.]

Fortunae munera pro virtutibus]

[Note: Cap. VI.]

quarum nullam habebat.

Prohibendo C. Cassium officio exequiarum]

[Note: Cap. VII.]

Plerunque contumelia exitium praecedit. Ita omni Senatu Antium sub recentem Poppaeae partum confluente Thrasea prohibitus ipse sibi imminentem caedem praedixit. [Note: Tac. 15. ann. 13.] Et postea omni civitate ad excipiendum Neronem spectandumque Tiridatem effusa, idem Thrasea occursu prohibitus paulo post mortis arbitrium accepit. [Note: Tac. 16. ann. 24.] Memini quoque Erasmum Baronem


page 353, image: s353

Tschernemblium Lyntij officiô excipiendi Matthiam Imperatorem exclusum, Cardinalis Cleselij interventu notitiam criminum, et copiam diluendi habuisse. Humane valde Constantius Imperator! qui cum a Mesopotamia reversus, a Tribunis exciperetur, Amphilochius quidam Paphlago, quem dudum sub Constante militantem discordiarum sevisse causas inter priores fratres suspiciones continuae veritati pulsabant, ausus paulo petulantius stare, ut ipse quoque ad parile obsequium admittendus, agnitus est et prohibitus: strepentibusque multis, et intueri lucem ulterius non debere clamantibus, ut perduellem et obstinatum, Constantius lenior solito: Desinite, ait, urgere hominem, ut existimo, sontem, sed nondum aperte convictum: et mementote quod, si quid admisit hujusmodi, sub obtutibus meis conscientiae ipsius sententiâ punietur, quam latere non poterit.[Note: Amm. Marcell. 21. hist.]


page 354, image: s354

Opibus vetustis]

quae apud malum principem pro crimine sunt. Creditum quippe tyrannis, auri vim atque opes principibus infensas. [Note: Tac. 11. ann. 1. ubi nostra.]

Gravitate morum]

quâ lasciviam Neronis etiam tacens ipse diversitate notabat. [Note: vid. paulo ante notata ad Cap. V.]

Claritudine generis]

quâ et hujus patruos Torquatus super Juniae familiae claritudinem divum Augustum atavum ferebat. [Note: Tac. 15. ann. 35.] Nobilitas, opes, omissi gestique honores, pro crimine apud malos principes sunt et ob virtutes certissimum exitium. [Note: Tac. 1. hist 2.] Cum Socrates videret, multos virtute et opibus insignes viros a XXX. tyrannis necari, ad Antisthenem dixisse fertur, beatum utrumque, qui nihil unquam famâ dignum gesserint. Nam in tragoedia Areos, Thyestes, Agamemnones et Aegystos trucidari:


page 355, image: s355

neminem vero poetarum eo progressum impudentiae, ut porcum mactatum in drama induceret. [Note: Aelian. 2. var. hist. 11.]

Modestâ juventâ] Senectus plerunque contemnitur. Juvenes novandis rebus validiores sunt. Quam ob causam Ostorius multa militari famâ, et civicam coronam apud Britanniam meritus, ingenti corporis robore, armorumque scientiâ metum Neroni fecerat, ne invaderet pavidum semper, et repertâ Pisonianâ conspiratione magis exterritum. [Note: Tac. 16. ann. 15.]

Removendos a Rep. utrosque]

Ita infra eodem libro: [Note: Cap. 33.] Montanus patri concessus est; praedicto, ne in Republica haberetur. Inter alia factionum remedia alibi [Note: ad XI. ann. 16.] notavimus; ablegare eos, qui factionibus in Regno aut Republ. florent: quibus addenda merito, quae Cardinalis Richelius Ludovico Regi in firmandis in Galliâ Religionarijs suggessit.


page 356, image: s356

Primo captâ Rupellâ [Note: Ann. 1628.] aboliti magistratus, et praecipuum contumaciae fulcrum majoris dignitas, disjecta ac dissipata publica res: ejecti urbe, quibus audacia, et artes commovendae ad seditionem plebis, detracta civibus arma; adempta insolentis libertatis, praerogativa, et ablata privilegia, soditionum irritamenta; dejecta, soloque aequata moenia, caeteraeque munitiones, praeter tres turres, et murum, qui mare respectabat. Statutum, ne quem exterum sine Regis jussu civem recipere liceret: postremo creatus justitiae administrandae Regius procurator, [Note: Intendant.] quique provideret, ne quid regia res detrimenti caperet. Postea [Note: Ann. 1631.] accisis jam religionis rebus, cum veniam a Rege petiissent proceres Synodi convocandae; illam eâ conditione Rex concessit, ut ne alibi quam Carentonij, in ipsius Regis conspectu, celebraretur: et ut praesidem Gallandium admitterent, cui maxime Rex fidebat. Illius prudentibus auspiciis plurium capitum Senatus


page 357, image: s357

cons. factum est, quo coerceri factiones, neque tamen religioni praejudicium fieri videbatur. Placuit, ne unquam absente Regio praeside conventus haberetur: ne in Synodo de quacunque re, quae ad fidem et disciplinam minime pertineret, relatio fieret: ne ad ministerium exteri admitterentur: ne Ministris sine Regis venia extra Regnum peregrinari liceret: denique ne illis ulli rei sive politicae, sive militari, in genere sese jus fasque esset.

Tanquam disponeret jam Imperij curas, praeficeretque rationibus et libellis et epistolis libertos.]

[Note: Cap. VIII.]

Torquato patruo objectum, nobiles habere, quos ab epistolis, et libellis, et rationibus appellet; nomina summae curae et meditamenta. [Note: Tac. 15. ann. 35.]


page 358, image: s358

Appellato principe instantem damnationem frustrati]

Cui tempus superest, is vitam prorogat. [Note: chi ha tempo, ha vita.]

Interversis patroni rebus ad accusandum transgrediens Fortunatus libertus.]

[Note: Cap. X.]

Tac. 1. hist. Corrupti in dominos servi, in patronos liberti: et quibus deerat inimicus, per amicos oppressi. Idem infra hoc eodem libro: Cliens hic Sorani, et tunc emptus ad opprimendum amicum, auctoritatem Stoicae sectae praeferebat etc.

Cladem Lugdunensem quadragies sestertio solatus est etc.]

Quanta veteris seculi, nostrique morum differentia! Illi etiam fortuitas clades, et nullâ principis culpâ, bellô, incendiô, ruina, naufragiô inflictas, pecuniâ aliisque subsidiis solabantur: hi suâ temeritate, et imprudentibus ausibus illatas civilibus calamitates non auxiliô, non commiseratione, dignantur. Sub recentem cladem ruinae


page 359, image: s359

Amphitheatri Fidenatis, quâ quinquaginta hominum millia debilitata vel obtrita fuerunt, patuêre procerum Romanorum domus: fomenta et Medici passim praebiti: fuitque urbs per illos dies quanquam moestâ facie, veterum institutis similis, qui magna post praelia saucios largitione et curâ sustentabant. [Note: Tac 4. ann. 63.] Agrippina, Germanici conjux, militibus, ut quis inops, aut saucius, vestem et fomenta dilargita est. [Note: Tac. 1. ann. 69.] Ipse Germanicus militi, quantum quis damni professus erat, exsolvit. [Note: Tac. 2. ann. 26.] Sed praecipua beneficentiae materia antiquis principibus erat in duabus maxime rebus, relevatione census et remissione tributorum. Quoties enim seu privati, seu civitates fundos suos nimiô censu gravatos conquererentur, ita ut agri steriles et inculti modum adscripti census ferre non possent; mittebatur a principe peraequator seu inspector, qui, an justae essent


page 360, image: s360

querimoniae, diligenter quaereret: et prout is ad principem retulerat, census relevatio fiebat. Mominerunt Imperatores sub titulo utriusque Codicis de censibus, et censitoribus, et peraequatoribus etc. Spartianus in Pescenn. Nigro, Eusebius quarto de vita Constantini, et Piscus Rhetor in excerptis Legationum. Porro mos fuit principibus Romanis, ut tributorum reliqua subjectis populis indulgerent: idque non semel, sed iterum ac saepius singuli factitabant: nec inopes provinciales perpetuô metu cruciarentur: neve susceptoribus adversus eos, qui solverant, calumnias struendi occasio daretur. De quo more extat titulus Codicis Theodosiani de Indulgentiis debitorum. Sardianis, terrae motu afflictis, centum sestertiûm pollicitus Tiberius, quantum aerario aut fisco pendebant, etiam in futurum quiquennium remisit. [Note: Tac. 2. ann. 47.] Et sub eodem factum S. C. ut civitati Cibyraticae apud Asiam, Aegyrensi apud Achaam, motu terrae labefactis, subveniretur


page 361, image: s361

remissione tributi in triennium. [Note: Tac. 4. an. 13.] Sub Claudio Bononiensi Coloniae igni haustae subventum centies sestertii largitione: et tributum Apamiensibus, terrae motu convulsis, in quinquennium remissum. [Note: Tac. 12. ann. 56.] Idem Bizantijs bello recens fessis tributa in quinquennium condonavit. [Note: Tac. 12. ann. 63.] Hadrianus ad colligendam gratiam, infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, privatis debitoribus in urbe atque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquo ingentes summas remisit; syngraphis in foro Trajani, quo magis securitas omnibus roboraretur, incensis. [Note: Spart. Hadrian.] Idem de Gratiano refert Ausonius in gratiarum actione pro consulatu, et de Justino Corippus. [Note: lib. 2.] his verbis.

Hinc rutili lucent chartis ardentibus ignes, Hinc radiat fulvum concertans ignibus aurum: Hinc chartas flammis subigunt.

Ista pietas non modo naturae jure miseris debetur, sed plerunque


page 362, image: s362

necessariae prudentiae pars est. Remittenda sunt, quae obtineri non possunt: et gratia facienda praeteritorum quo futura facilius praestentur. Quam rationem tangit Cassiodorus, [Note: 4. varior. 36.] his verbis: providentissimi principis est, graviter imminutis relinquere tributariam functionem: ut redivivis studiis ad implenda solemnia recreentur, qui pressi damnorum acerbitate defecerunt. Nam si fessus minime relevetur, necessitate cernitur jacere prostratus. Melius est enim praesentia damna contemnere, quam exiguô quaestu perpetua commoda non habere. Et Imperator Majorianus in Novellâ de Indulgentiis, reliquorum antiqua tributa remittit, ut inveteratis nexibus liberati ad haec quae in posterum publicis secundum morem compendiis inferenda sunt, possibilitatem incipiant haberi solvendi. [Note: vide Frid. Amayam. ad l. un. C. de collat. donator. etc.] Eadem ratio Hebraeis annum Jubilaeum et veteribus Graecis ac Romanis saepe aeris alieni abolitionem, et novas tabulas persuasit: de quibus


page 363, image: s363

nuper commentatus est vir doctissimus, Jo. Schefferus Argentinas. Novarum tabularum loco Julius Caesar finito bello civili decrevit, ut debitores creditoribus satisfacerent per aestimationem possessionum, quanti quasque ante bellum comparassent: deductâ summâ aeris alieni, si quid usurae nomine numeratum aut perscriptum fuisset; quâ ratione quarta pars fere crediti deperiebat. [Note: Sueton. Jul. C. 42. Caesar. 3. de bell. civili.] Postremo etiam civili bello vitando, necessaria est ista liberalitas: vetus urbi Romae foenebre malum, et seditionum discordiarumque creberrima causa. [Note: Tac. 6. ann. 16.] Sub Tiberio quoque Galliarum civitates, ob gravitatem foenoris, et magnitudinem aeris alieni, rebellionem coeptavere. [Note: Tac. 3. ann. 40.] Petronius Valentis Imp. socer, non postrema causa fuit Procopianae rebellionis, qui sepulta jam dudum negotia, et redivivas tabulas debitorum excitabat, debita jam inde a temporibus Aureliani perscrutans. [Note: Ammian. Marcell. 26. hist.]


page 364, image: s364

Postquam id honoris indicibus]

[Note: Cap, XIV.]

sub tyranno sycophantis, calumniatoribus, indicibus, accusatoribus, falsis testibus plurimus honos.

Chaldaeorum arte famosum, eoque multorum amicitijs innixum etc.]

Sacrilegia mortalium curiositas, sua


page 365, image: s365

alienaque fata nosse: indeque inclinatio et affectus erga scientiam istam profitentes: nullâ de caetero curâ licitis vetitisve artibus utantur.

Opesque ejus praecipuas ad eliciendam cupidinem etc.]

vide notata ad initium XI.

Interceptis Antei literis.]

Maxima secretorum tutius internuntiis quam scriptô et literis peraguntur. Manent scripta, et furto atque subtractioni exposita sunt: quae per fidos amicos transiguntur intercipi non possunt. Nota, sed observatu dignissima historia est, quam de Pausania refert [Note: in vita Pausan. adde similem historiam apud Jov. 14. histor.] Cornelius Nepos: cujus consilia hoc modo detocta sunt. Argilius quidam adolescentulus, quem puerum Pausanias amore venereo dilexerat, cum epistolam ab eo ad Artabazum accepisset, eique in suspicionem venisset, aliquid in ea de se esse scriptum, quod nemo eorum rediisset, qui super tali causa eodem missi essent: vincula epistolae laxavit, signoque detractô


page 366, image: s366

cognovit, si pertulisset, sibi esse pereundum. Erant in eadem epistola, quae ad ea pertinebant, quae inter Regem Pausaniamque convenerant. Has ille literas ephoris tradidit: qui ne hujus quidem indicio impulsi sunt, ut Pausaniam comprehenderent, neque prius vim adhibendam putârunt, quam se ipse indicasset. Itaque huic indici, quid fieri vellent, praeceperunt. Fanum Neptuni est Taenari, quod violari nefas putant Graeci. Eo ille index confugit; in arâ consedit: hanc juxta, locum focerunt sub terra, ex quo posset audiri, si quis quid loqueretur cum Argilio: huc ex Ephoris quidam descenderunt: qui ex utriusque colloquiô sceleratam cum Persis Pausaniae conjurationem intellexerunt.


page 367, image: s367

Sua Caesarisque fata serutari]

vide nostra ad II. an. [Note: verb. Juvenem improvidum et facilem inanibus etc.]

Inter damnatos magis, quam inter reos, Anteius, Ostoriusque habebantur.]

Validissimis ad damnationem causis in animo Neronis; hinc opibus Anteij, ferociâ Ostorij: inde avaritiâ et ignaviâ principis.

Petitionem honorum abstinuit, per ambitionem proposteram, ut eques Romanus consularibus potentiâ aequaretur]

interiori scilicet potentiâ contentus. [Note: Tac. 1. hist. 2.] Quomodo etiam Crispus Sallustius, quanquam promptô ad capessendos honores aditu, Mecoenatem aemulatus, si dignitate senatoria multos triumphalium consulariumque potentiâ anteivit. [Note: Tac. 3. ann. 30.] vide olim notata ad III. Ann. [Note: Cap. 30.]


page 368, image: s368

Acquirendae pecuniae brevius iter credebat per procurationes, administrandis principis negociis.]

Nam qui procurationes et interiorem potentiam adipiscuntur, agere, vertere cuncta solent odiô et terrore. [Note: Tac. 1. hist. 3.] quaecunque malefacta sibi impune rati, tantâ potentiâ subnixis. [Note: Tac. 12. ann. 54.] Licentius de principe sumitur, quam de republica, et fiscum depraedari quam aerarium, excusatius est. Hi tales patrimonium principis, etiam vectigalia et tributa, omnemque rem pecuniariam vel ipsi vel per clientes administrant; hi redemptorum fraudibus, publicanorum rapinis, conductionum commo dis socreto participant: hi quicquid illi concussionibus in provinciis peccant, apud principem excusant, Tum beneficentia principis in nullos largius, quam in hos depluit. Vim illorum ac complicum et fraudes graphice in Novella


page 369, image: s369

de Indulgentiâ reliquorum describunt Theodosius et Valentinianus Impp. in hunc modum: ubi trepidam provinciam talis discussor adierit, stipatus calumniarum ministris superbit, elatus inter obsequia sumptuosa, expetit adminicula provincialis officii, scholares saepe conjungit, multiplicatô et hominum numero et officiorum: ut quantum avaritiae libuerit, terror extorqueat. Prima sunt venientis exordia, ut proferat et revolvat super diversis numerosisque titulis terribiles jussiones; praetendit minutarum supputationum caligines, inexplebili obscuritate confusas: quae inter homines versutiarum nescios hoc amplius agunt, quo minus intelligi possunt. Securitates expetunt, annorum serie et vetustate consumptas: quas servare nescit simplicitas, et fiducia nihil debentis. Revera enim aut quoquo modo pereunt, quasi contingit occasio depraedandi: aut, si extant, redimendum est,


page 370, image: s370

ut feratur accepto. Ita fit, ut apud improbum rei arbitrum immerito noceat chartula, cum perit; nihil proficiat, non periisse. Innumerae deinde clades, saeva custodia, suspendiorum crudelitas, et universa tormenta, quae interea laetus, et crudelitatis pertinax egregius quaesitor expectat. Collega furtorum palatinum hortatur; instat apparitio turbulenta; urget immitis executio militaris etc. Similia habet Majoriani Caes. Novella, de Indulgentiis reliquorum: quae transcribere nimis longum esset.

Assimilatis Lucani literis etc.]

Nihil tutius diffidentiâ; etiam in literarum inspectione: quae assimilari supponique varie possunt, ingeniô et industria hominum, quibus praecipua virtus est fraus et calliditas. Exemplum


page 371, image: s371

praebent Lysimachi literae suppositô Ptolomaei nomine ad Pyrrhum Epirotarum Regem scriptae, apud Plutarchum in vita Pyrrhi: Alia insignis historia extat apud Ammianum Marcellinum XV. historiarum. De Dynamio quodam qui cum commendatitias a Sylvano accepisset, peniculo serie literarum abstersâ, solâ incolumi relicta subscriptione, alium a vero plane dissidentem superscripsit textum, velut Sylvanô rogante verbis obliquis, oranteque amicos agentes intra palatium, vel privatos, ut se altiora coeptantem, et propediem solium principis aditurum juvarent. Quae calumnia Sylvano tyrannidis pro salute tuenda affectandae causam praebuit. Maximilianum I. Caesarem Mediolanum obsidentem, fluctuantemque consiliô, in coepto persisteret, an abiret, diffidentemque rebus, magnopere perculit Trivultij dolus, magno Caesaris in commodô excogitatus. Is nactus


page 372, image: s372

clientem suum, Helveticae peritum linguae literas suô nomine perscripsit, suâ manu, suoque signo, notatas, ad Stapherum et Gholdilum primores Helvetiorum duces: ut Caesari in eo momento rerum suspecti redderentur. His literis postulabat, ut, quae secum pepigissent, eô biduô perficere maturarent; se enim ad condictum instructa parataque omnia habiturum. Nuncius praemiorum spe oneratus Caesarianis excubitoribus ultro se capiendum obtulit. Cum interrogaretur, cur sine tessera in eum locum venisset, se Trivultij literas ad Helvetios duces deferendas, si sibi parceretur, prolaturum promisit. Nec mora, veniae fide datâ calceo insutas literas promit: extemploque eae ad Caesarem deferuntur: qui neque Stapherum et Gholdilum tantae inter Helvetios auctoritatis sine periculo et perturbatione rerum omnium vel accusari ex Trivultij literis, neque comprehendi posse ratus, insidias, quae


page 373, image: s373

nullae erant, veritus retro castra repente vertit. [Note: Paul. Jov. 16. hist.] Plane simili stratagemate Vltrajectum ab Henrico Palatino, urbis episcopo obsessum, liberavit Carolus Geldriae Dux. [Note: Lamb. Hortens. lib. 5. rer. Vitraject.] Quô tempore S. Desiderij oppidum a Caesarianis ducibus obsidebatur: venit in ipsorum manus epistola ab obsessis ad Guisium missa, quâ promptum auxilium orabant Responsum a Caesarianis tanquam a Guisio missum, et Guisii sigillo, quod alteri epistolae detraxerant, clausum: quô pro forti opera, toleratâque hactenus obsidione, gratias agebat: sed Regis res non permittere, auxilia mittere. Itaque maturâ deditione sibi consulerent. Obsessi falsam epistolam pro verâ accipientes, seque et oppidum Caesarianis permisêre. [Note: Jo. Baptist. Hadrian. 4. hist.] Quo etiam pertinet Medicaei historia, quam ex Erycio Puteano alibi recitavi. [Note: Ad XIV. ann. cap. 62.]


page 374, image: s374

Opibus ejus inhians]

vid. nostra adinitium XI.

Illi dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae transigebatur.]

[Note: Cap. XVIII.]

Non folus erat istâ vitâ Petronius. Commune temporum illorum vitium notat Seneca, epistolâ CXXIII. quem vide sis.

Vtque alios industria, ita hunc ignavia ad famam protulerat.]

Non eaedem semper dotes, sed saepe omnino diversae, aut contrariae, parem famam conciliant. Uti egregiis alii virtutibus, ita quidam magnis vitiis clarescunt. Scipioni Affricano, et L. Mummio Achaico, quorum alter Carthaginis, alter Corinthi excisae gloria maximum eodem tempore nomen indepti sunt, diversi mores, diversa fuêre studia. Quippe Scipio tam elegans liberalium studiorum, omnisque doctrinae et auctor et admirator fuit, ut Polybium, Panaetiumque, praecellentes ingenio viros, domi


page 375, image: s375

militiaeque secum habuerit: et semper inter arma ac studia versatus, aut corpus periculis, aut animum disciplinis, exercuerit. Mummius ex diverso tam rudis fuit, ut captâ Corinthô, cum maximorum artificum perfectas manibus tabulas ac statuas in Italiam portandas locaret, juberet praedici conducentibus, si eas perdidissent, novas eos reddituros. [Note: Vellei. Paterc. 1. hist.] Vespasiano et Muciano nomen erat dispari famâ celebre. Ille acer militiae, anteire agmen, locum castris capere, noctu diuque consilio, ac sires posceret, manu hostibus obniti; cibo fortuito, veste habituque vix a gregario milite discrepans: prorsus si avaritia abesset, antiquis ducibus par. Mucianum e contrario magnificentia, et opes, et cuncta privatum modum supergressa extollebant; aptior sermone, dispositu, provisuque civilium rerum peritus, egregium principatus temperamentum, si demptis utriusque vitiis solae virtutes miscerentur. [Note: Tac. 2. hist. 5.] Cum Nicol. Piccininus, et


page 376, image: s376

Franciscus Sforzia scientiâ rei militaris, et rerum gestarum gloriâ pares haberentur, diversae tamen artes utrumque ad famam protulêre. Nicolaus dimicare paratior, praelium ex occasione protinus sumere, hostem celeritate antevenire, excursione fatigare, levis armaturae equite magis quam pedite uti, horridum militem et incomptum malle; hostium numero nunquam terreri. Franciscus contra arte ac solertiâ saepius, quam vi, uti; raro nisi ex destinato confiigere, sedendo hostem frangere; peditatum prae equite aestimare, argento atque auro cultos milites habere, potentiorem se hostem non temere aggredi. Denique Nicolaus in milites indulgentior, Franciscus severior habebatur. [Note: Barthol. Facius 8. hist. Petr. Mexias Sylv. var. lect. part. 2. c. 1.]

Eruditô Luxu.]

Suntin Aula politici


page 377, image: s377

doctores, ceremoniarum magistri, elegantiarum arbitri, nequitiarum artifices, voluptatum pararii, majori saepe in precio, quam exercituum ductores, aut sapientia praestantes viri.

Vigentem se ac parem negotiis ostendit, etc.]

Neque igitur ex rumore statuendum est. Multi in magistratu, contra quam spes aut metus de iis fuerat, egerunt. Exercitantur quidam ad meliora magnitudine rerum: hebescunt alii. [Note: Tac. 3. ann. 69.] Quidam minoribus non impares, ad majora haeserunt. [Note: v. Forstner. ad fin. 6. annalium.] Alii contra minora dedignati, potiora cum laude gesserunt. Quo sensu quidam de Consalvo Cordubensi dicere solebat, ingenti onerariae navi similem esse, quae praealto mari indigeat, ut aequora sulcet: aliter necesse sit, ut humilibus in vadis haereat. [Note: Jov. lib. 3. de vita Consal.] Sunt, qui collegam non ferentes, neque laudis aut culpae socium, soli suô periculo defungi mandatis volunt. [Note: v. Machiav. 3. discors. 15.] multi bene de Republic. disserunt, a)prakto/tatoi <BetaCode: a)prakto/tatoi> :


page 378, image: s378

quidam tranquillis temporibus egregii; in bello ignavi. Socordiam in Venceslao Imperatore et ignaviam communiter omnes accusant: sed inerant semina virtutum, et cuicunque negocio par ingenium: quod tamen juventâ, licentiâ, neglectu torpebat. [Note: Possevin. 4. hist. Mant.] Vivit hodie in Gallia maximus Princeps, qui juventâ incuriose, et reliquo aetatis flore inter varias modo turbas, modo voluptates actâ, postquam ad ipsum summum rerum arbitrium rediit, neque ingenii vim, neque prudentiae robur, sibi deesse re ipsâ ostendit.

Vnde invidia Tigellini quasi adversus aemulum, et scientiâ voluptatum potiorem.]

Non virtuti tantum


page 379, image: s379

invidetur; sed inter pessimos quoque etiam vitiorum aemulatio est.

Agitur in exilium, tanquam non siluisset, etc.]

De secretorum prophanatione, et quae inde pericula proveniant, ad primum Annal. [Note: Cap. 5.] dixi: et totumistud argumentum gravissime Plutarchus exequitur: libro de Garrulitate: historiis ibi recitatis addenda est illa, quam de Barbatione in sequentem modum refert, decimo octavo historiarum Ammianus Marcellinus. In domo Barbationis pedestris militiae tunc rectoris, examen apes fecêre perspicuum; superque hoc ei prodigiorum gnaros solicite consulenti, discrimen magnum portendi responsum est, etc. Huic uxor erat Assyria nomine, nec taciturna, nec prudens: quae eô ad expeditionem profectô, et multiplici metu suspenso, ob ea, quae meminerat sibi praedicta, perculsa vanitate muliebri, ancilla ascita notarum perita, ad maritum scripsit intempestive, velut flens,


page 380, image: s380

obtestantesque, ne post obitum Constantii propinquantem, in imperium ipse, ut sperabat, admissus, despectâ se, anteponeret Eusebiae matrimonium, tunc Reginae, decore corporis inter multas foeminas excellentis. Quibus literis occulte missis, ancilla, quae dominâ dictante perscripserat, reversis omnibus e procinctu, chartulam prodidit. Barbatio epistolam suscepisse confessus, et mulier scripsisse documento convicta non levi, cervicibus interiêre praecisis. Veteri historiae recentior subjungenda, quam libro quinto bellorum civilium Gallicorum narrat Henricus Davila. Fixum animo erat Carolo IX. Galliae Regi et Catharinae matri, altissima benevolentiae et favoris simulatione Colignium, et caeteros Hugonotarum duces in aulam pellectos neci dare. Sed in silentiô tota rei peragendae spes erat: quae tamen unius hominis imprudentiâ prope decollavit. Is Lignerolus erat, acerrimi


page 381, image: s381

ingenii, et excelsi animi juvenis Henrico Andium Duci, Regis fratri, inter paucos carus: a quo Lignerolus horribilis istius secreti notitiam didicerat; felix, si retinere potuisset; pro palatio ipsum, et prope consilium Regis evertit. Dimiserat a se Rex procerum Hugonotarum quosdam, insolentibus postulatis graves: et diu compositum simulatione animum in verba irae et minarum plena laxabat: cum Lignerolus, seu secreti conscientiâ superbus, seu juvenili levitate exultans, in aurem Regi dixit, paucorum dierum inducias castigandis perduellibus daret; maturescere scelus, proximam esse horam, quâ praeparatis cassibus involuti poenas darent. Quibus verbis vehementer perculsus Rex, tanquam non intellexisset, in secretius cubiculum recessit: et primo Retij Ducem, quem Lignerolo, individuum noverat, inde matrem appellat evulgatum arcanum, utriusque proditionem accusat. Sed cum


page 382, image: s382

Retius quicquam se cuiquam mortalium prolocutum constanter negaret; Regina mater item optime se tacendi artem callere diceret: postremo Andium Dux accitus, communicatum a se Lignerolo secretum libere confessus, nullum tamen in eo periculum contendebat: quippe singulari fide Lignerolum, et arcani retinentissimum fore. Eritsane, respondit Rex: nam priusquam effutiendi copiam habeat, vita ipsum expellam. Et cum dicto Georgio Villaclero Guercio, quem Lignerolo aemulum, et in secreto inimicum sciebat, negotium dat hominis quacunque ratione tollendi. Ipse mox cum fratre Andio conscensis equis, nemine monitô, in proximas urbi sylvas venatum se proripit. Secuti aulici, uti quisque Regis abitum resciverat, et inter illos Lignerolus, confusi, et nullô ordine. Postreliquos Guercius, et Carolus Mansfeldius, ferocibus equis insidentem, cum Lignerolum humili mannô


page 383, image: s383

vectum levibus primo jocis, inde acerbis facetiisque aggressi essent, a verbis ad gladios res devenit; et ab utroque statim confossus Lignerolus: festinantius, quam ut a comitibus accurrentibus prohiberi possent. Facinoris ministri Regis mandato simulato carcere clausi, interjectô aliquô tempore, tanquam Ducis Engolismensis gratiae darentur, liberi dimissi sunt.

Thermum, praeturâ functum, Tigellini simultatibus dedidit.]

Nam plerunque exitiosius est, Mucianum sprevisse, quam Vespasianum. [Note: Tac. 3. hist. 49.] Nuper Comitis Olivaresii indignationem provocaverunt Catalani, illâ maxime re, quod libellos supplices, praeteritô Comite, recta ad Regem deferebant. Quem ille contemptum perpetuis injuriis, injurias isti rebellione ulti sunt.

Ad postremum Nero virtutem ipsam


page 384, image: s384

exscindere concupivit, interfectô Barea Sorano, ex Thrasea Peto etc.]

Bonos privatim fuisse viros Thraseam, Petum, Baream Soranum, Helvidium Priscum, facile concedam: bonos fuisse sub jam confirmato principatu cives, vix animum inducere possum, ut credam; qui Senatu abstinebant, aut egrediebantur, quoties libitum esset: qui laetitiae publicae, et honoribus Principum, affectatâ absentiâ velut intercedebant: qui decreta Principum et consulta Senatus etiam non pessima tristi et arroganti silentio damnabant; quoties sententiam in medium proferrent, contumaciae manifesti. qua lenitatem imperantis deminui profecto nemo mirari debet. Intende animum iis, quae infra hoc libro Capito Cossutianus, et Marcellus Eprius Petô duabus orationibus, et alia (quartô historiarum) idem Marcellus Helvidio Prisco objiciunt: invenies ambitione, pervicaciâ, arrogantia, partium denique studio, non vacasse: et si casus daretur, nova ausuros fuisse, [Note: adde nostra ad 14. ann. 57.]


page 385, image: s385

Secessionem jam id et partes etc.]

[Note: Cap. XXII]

de factionum ingenio et adversus eas remediis disserui ad XI. ann. [Note: Cap. 17.] et supra ad hunc librum. [Note: Cap. 7.]

Rigidi et tristes, qui tibi lasciviam exprobrent.]

Ita Senecae a soricib. aulae Neronianae, objectum fuit, oblectamentis principis palam iniquum, detrectare vim ejus equos regentis: illudere voces, quoties caneret. (a) Narrat Tacitus (b) plerosque equitum Romanorum dum per angustias aditus et ingruentem multitudinem ad canentem in scena Neronem enituntur, obtritos: et alios, dum diem noctemque sedilibus continuant, morbo exitiabili correptos, quippe gravior inerat metus, si spectaculo defuissent; multis palam et pluribus occultis, ut nomina ac vultus, ala critatem tristitiamque


page 386, image: s386

coëuntium scrutaremur: ferebantque Vespasianum, tanquam somno connivêret, a Phoebo liberto increpitum, aegreque meliorum precibus obrectum.

Vt imperium evertant, libertatem praeferunt si praeverterint, ipsam aggredientur.]

Factionum ac seditionis ingenium est, libertatis, et hodie plerunque Religionis imagine animum perfidiosum ac subdolum tegere, eaque larva populis illudere. Quod argumentum olim tractavi ad III. ann. [Note: verb. ob magnitudinem aeris alieni rebellionem coeptavêre.]

Offensiones principis auxit, justitiâ atque industriâ: et quia portui Ephesiorum aperiendo curam insumpserat.]

[Note: Cap. XXIII.]

His enim artibus populorum studia, et ob illa mali principis odium acquiritur: qui non minus eminentes virtutes, quam vitia, et ex optimis periculum sibi, a pessimis dedecus publicum, metuit. [Note: Tac. 1. ann. 80.]


page 387, image: s387

Vinique civitatis Pergamenae prohibentis Acratum Caesaris liberaum statuas et picturas avehere, inultam omiserat.]

Hoc pertinet ad ea, quae in omissis ad II. ann. olim notavi. [Note: verb. offensus urbi propriâ quoque irâ etc.]

Tentaretne defensionem, aen sperneret.]

[Note: Cap. XXV.]

Utrumque improficuum futurum erat. Sed illud altum Thraseae et impavidum animum magis decebat: magisque ad gloriam et famam facieb at, et ad memoriam egregii exitus secretum pereuntis ignaviam et pavorem arguebat.

Sibi actam aetatem, et tot per annoe continuum vitae ordinem non deserendum, illi initium magistratuum, et integra, quae supersint. Multum ante [(transcriber); sic: ance] secum expenderet, quod tali tempero capessendae [(transcriber); sic: rampessendae] Reipublicae iter ingrederetur [(transcriber); sic: ingredetetur].]

[Note: Cap. XXVI.]

Prudentissimum monitum! In alto mari deprehensus fluctibus


page 388, image: s388

necessario jactatur: at nemo prudens adversis ventis vela solvit. Ego, quod satis est, hac de materia, dixisse me arbitror ad XIV. annalium. [Note: Cap. 53.]

Contumaciâ inferiorum lenitatem imperantis deminui.]

[Note: Cap. XXIIX.]

hic locus explicatus est in Notis ad XIV. [Note: Cap. 57.] et paulo superius hoc libro [Note: Cap. 21.]

Paterni in principes odii haeredem]

vide nostra ad I. ann. [Note: verb. Pollionisque Asinii patris ferociam retineret.]

Quodque proconsul Asiae alendo seditiones civitatum etc.]

[Note: Cap. XXX.]

vide nostra ad II. [Note: verb. delectus est M. Aletus e praetoriis etc.] et XI. ann. [Note: Cap. 16.]


page 389, image: s389

Facessere propere Thrasea. neu pericula sua miscere cum sorte damnati, hortatur]

[Note: Cap. XXXIV.]

vide notas ad XIV. [Note: Cap. 24.]

FINIS. Gratias tibi, Domine JESU!