10 July 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s001

IO. CASAE V. CL. GALATEUS, SEU DE MORUM HONESTATE ET ELEGANTIA; LIBER EX Italico Latinus, Interprete NATHANE CHYTRAEO. EIUSDEM CASAE LIBELlus De officiis inter potentiores et tenuiores amicos.
[Gap desc: illustration]
FRANCOFURDI Apud heredes Andreae Wecheli, Claudium Marnium et Ioannem Aubrium, ANNO MDLXXXVIII.


image: s002

LECTORI S. D. Nathan Chytraeus.

Quisquis es, exiguum quamvis, ne sperne libellum.
Tu quoque quod fugias, quodque sequaris, habet.


image: s003

NOBILISS. GENERE, SAPIENTIA, DIGNITATE ET AUCTORItate viro, D. NICOLAO CAASAE, Dominohereditario in Torovilla, incliti Daniae regni Cancellario magnifico, domino suo observandissimo S.

CUM aureolum hunc Iohannis Casae de morum honestate et elegantia libellum, in usum iuventutis nostrae, ex Italico in Latinum convertissem, deque eo edendo mecum et cum amicis iam deliberarem: fateor equidem, me cum primis sollicitum fuisse de tali aliquo lucubr ationis huius meae patrono, cui non solum opera nostra grata esset; verum etiam qui ob virtutem, humanitatem et morum venustatem gratiosam, adolescentibus ingenuis tamquam vivum exemplum proponiposset, in quod veluti in illam Polycleti regulam intuentes, et praecepta quae hîc traduntur rectius intelligere, et ad exempli illius normam, mores, gestus, sermones, vitam denique universam recte et commode


image: s004

possent conformare. In accurata autem illa, et quidem aliquot dierum disquisitione, tu, praemultis aliis, unus is mihi esse visus es, qui personam illam vere et quidem maxima cum laude tua, posses sustinere. Qui enim istinc veniunt, testes oculati, et propterea fide dignissimi, non solum generis tui splendorem, ingenii excellentiam, in dicendo gravitatem, in negotiis gerendis integritatem, moderationem et industriam, cum doctrina exquisita, multarumque rerum scientia coniunctam praedicant: verum etiam, quod huius loci proprium est, ita te in convictu facilem, in sermone comem et perurbanum, in omnibus gestibus et actionibus filo/kralon, amabilem atque adeo venustum et gratiosum esse asserunt, ut hoc in genere paucissimos tibi conferre, anteponere possint neminem. Huc accedit quod nomen quoque tibi et florentissimae familiae tuae gentilitium, cum auctoris huius nobilissimi, et magnis quoque dignitatibus in patria perfuncti nomine, paene congrueret. Cuius ipsius indicio, tamquam optimo omine, admoneri videbar, ut opusculum hoc tibi potissimum consecrarem. Accipe igitur, vir omni laude et honore dignissime, hunc libellum, inter omnes


image: s005

qui hac de re scripti sunt hactenus, perfectissimum, atque adeo cum veteribus quoque doctissimorum hominum monimentis compar andum: et praeterea cum omni aetati, tum vero imprimis adolescentibus verae laudis et elegantiae cupidis cognitu utilem et iucundum. Teenim, ut iam antea dixi, non tam lectorem, quam Ideam et exemplum esse volui, non solum eorum quae priori hoc, verum etiam illorum, quaealtero, quod adiectum est, opusculo continerentur. Quae ipsa tamen, si per otium inspicere, et ordinis tui adolescentibus primariis commendare volueris; facies profecto rem et ipsorum studiis, et tua persona auctoritateque dignissimam. Sed cum tu ipse, me quoque tacente, quid facto hic opussit, rectissime intelligas; non ero hîc prolixior. Imofinem epistolio huic imponam, si unum, quod praeterire non debui, monuero. Mein libelli huius translatione, nostraepotissimum iuventuti inseruire voluisse. Ideoque nonnulla, quae disciplinae et institutis Italicis magis quam nostris convenire viderentur, aut omisisse, aut saltem paullo aliter exposuisse. Quod ideo indicavi, ne quis forte Latina cum Italicis conferens, et consilii nostri ignarus, mala


image: s006

nos fide in hac interpretatione versatos esse clamaret. Ego vir nobilissime, omnia mea studia et obsequia, quantumvis exigua, ex animo tibi defero, meque magnificentiae et dignitatis tuaefidei et patrocinio submisse commendo. Vale. Rostochio Idib. Septemb. Anno M. D. LXXVII.

D. et Mag. T. observantiss.

Nathan Chytraeus poetices in Acad. Rostochiensi professor.


image: s007

NICOLAO CASIO VIRO NOBILISSIMO, REGNI DAnici Cancellario, S. P. D. IOANNES CASELIUS.

CUM hic iuvenis et in re sua, et videndi regni florentissimi gratia, istuc proficisceretur, iterum aliquid scribero ausus fui: etiansi ad tesuperioribus diebus litteras pene inanes dedissem: nisi pro tua sapientia sic statues, quae gratum et memorem animum aperiant, non penitus vacuas esse omnire, et ferre denique illud boni, quo carere maxima pars mortalium existimatur. Ego vero, post quam tume, Nicolae Casi, in tuis habere coepisti, et non suspicantem beneficio affecisti, iampridem cogitavi, quodnam illustrius argumentum meigrati animi et observantiae in te ederem: neque aliudvidi, quam ut aliquid vigiliarum mearum ad te mitterem, si quid possem te dignum elaborare, cumsciam teiis delectari, quae aliquid spirent verae politaeque doctrinae veterum: neque tamenid hactenus ipsemet mihi imperare possum. Valde enim vereor, nehancr ationem secutus, nontam pro vetere beneficio gratias agere, quam novum petere videripossim: quod minus tamen vererer, si me novisses familiarius, quod sine alicuius temporis consuetudine fieri non potest. Tamen loco illustri, (occasio enimse mihi certe


image: s008

offeret, quam etiam studiose aucupabor) virtutem tuam praedicabo vere, sineque tua molestia. Hoc etsi non negligam: tamen et alii erunt praecones tuarum laudum, mehaud inferiores neque hodie desunt: quem honorem tibi gratulor. Est enim profecto honor, a bonis iisdemque acribus vitae humanae existimatoribus, non a quivis aut ab assentatoribus celebrari. De Nathane Chytraeo homine doctissimo et viro gravi affrmare non dubito, quas tibiillae laudes, quod verecunde facit tamen, cum quid se dignum sit, non nesciat, tribuit; idipsum tuae humanitatis, quae ceterarum virtutum familiam facile ducit, et sapientiae praedicatione impulsum facere, et facere omnino tum ex animo, tum sincero iudicio. Iudicium enim de te facit non solum ex iudicio aliorum, sed ex iis, quae ab omnibus a te divinitus consuligerique intelligit. Librum autem quod unâ mittit, non possum non probare. Neque autem te docebo, quam bonus, quam elegans sit, cum ipse tuo iudicio stare malim, quam meum tibi de hoc genere ostendere: hoc silentio praeterire nequeo, me libellum, ea qua scriptus est lingua, a multis iam annis legendo contrivisse. Quam autem feliciter Nathan operam suam collocarit in eo interpret ando, quantumque valeat in carmine pangendo, res nimirum ipsa loquitur. et quoniam coepi, ut vere, ita libere pro amico loqui; dignus est nobilissimorum hominum, principum, regum denique gratia: hoc est, quifoveatur ab optimis et potentissimis. Sed, proh dolor, it afit hodie, ut in tanta multitudine eruditorum, quando hoc perverso saeculo, qui Latinam


image: s009

linguam vixdum balburtire inceperint, (linguae enim unius alteriusue haudsatis felix cognitio hodie est instar illius apud veteres pallii ad talos demissi, et barbaepromissae, quae venditabant vulgo philosophum) bonas autem litteras numquam viderint, nobis, si Diis placet, libros cudunt quam plurimos, audacissimi quique, quos necesse est esse pessimos, emergant, negligantur doctissimi: aut illorum importunitate, et sive ambitione, sive avaritia illi pretio, quo sane indigni sunt, hipraemio, quod debetur verae eruditioni, utrique gratia principum excidant. Sed apud vosfuturum auguror, utpraestantes viri perpetuo suum locum teneant. Vidienim ex tuis ad socerum meum literis, vos acres esse censores omnis generis scriptorum, et regi vestro commendare, quibus ornandis laudes et ipsius maiest. et vestrae amplificentur. Inde coniectur am hancfacio, aliam esse conditionem communis generis scriptorum, quo tamenneque eos nomine appellarem, si aliud occurreret. Haec venerunt in mentem, cum amicires mihi curae esset, de qua etiam magis auderem laborare, quam de mea, hominis praesertim omni laude digni. Censuram qutem tuam non iniuria, neque tibi adulans praedico, qua quia semper utêris, neque rex munificentissimus minus unquam erit erga dignos liberalis, et consuletur tum dignitatituae, tum utilitati publicae. Quodsi vero existimes, esse hanc veluti admonitionem, eamque supervacaneam, veniam mihi ut des rogo, daresque eam ultro, si cogitationum mearum rationem tibi exponerem pluribus. Verum ad sapientem longiore oratione minime opus est. Vale, vir nobilissime. Rostochio IV. non. Maias. Anno 1578.


image: s010

OMNIBUS BONARUM LITERARUM STUDIOSIS adolescentibus S.

NON curiositate, sed amore vestri et vestrae utilitatis desiderio, libet mihi vos monere, et rogare, ut Galateum Ioannis casae, unius nostrae aetatis longe doctissimi viri, quod ipsius divina ingenii monumenta satis testantur, libellum optimae notae, planeque aureolum de elegantia morum, quem Nathan Chythraeus, homo mihi et animo et sapientiae studio co~iunctissimus, vestri iuvandi studio ardens, summa diligentia feliciter Latinum fecit, avide vobis paretis et studiose cognoscatis. Quantum prodit quottidie librorum ineptorum et inutilium, qui teruntur multorum manibus? Semper esse vobis auctor soleo, ut sapientissima scripta veterum cognoscatis, noque id facere desinam: neque tamen non ita sentio, quae illorum intelligendorum causa hodie a doctissimis hominibus scribuntur, legenda quoque esse: legenda etiam arbitror, quibus aliqua pars vitae nostrae haud vulgariter informatur, legenda inquam saepius et consider anda diligenter, et sequenda perpetuo. In postremo hoc genere cum veluti stella eluceat hic Casae libellus; quaeso eum legite, lecta animadvertite et moribus exprimite. Primum hoc est, et fundamentum omnium, ut probi et boni viri evadamus; quod requirit eiusmodi explicationem, quam hic locus


image: s011

non admittit: secundum est, et cum hoc coniunctum ita, ut idem esse pluribus videatur, licet non sit idem perpetuo, et sit quodammodoidem, ut elegantibus moribus simus exornati. Hoc vero ordine prius est, alterum praestantia: est et opinione saepe neque sine causa, non minus illo: quod elegantia huiusmodi sit indicatio interioris virtutis, illaque perpetua esse haudfacile possit, nisi ex optima animi inductione emergat, unde et char acteres morum delineavit praest antissimus philosophus Theophrastus: neque tamen negarim, multa pingi vultu, gestu, oratione posse, quae in animo nusquam sint, sed diuturnum hoc esse difficile est, et proditur plerumque crebrius: quod et sapientissimus sententiarum apud Graecos Poeta Theognis scripsit his verbis:

*polloi/ toi ki/bd\hlon) e)pi/klopon h)=qos2 e)/xontes2,
*kru/ptous1), en sqe/menoi qumo\n e)fhme/rion.
*tou/twn d) ekfai/nei pan/twn xro/nos2 h)=qos2 e(ka/stou.

Neque tamen quivis hoc genus fraudum statim animadvertit, sed animadversum semel, longissime repellit benevolentiam et animos hominum. Ego vero nolo fucum improbitatis et vitii, similem aeri inaurato, sed elegantiam probi animi et non simulatae virtutis, cum auro signis expolito comparandam volo. Hanc si quis neque amat, neque curat, is neque pulchritudinem boni intelligere videtur, neque hilifacere societatem mortalium. Abhorrent enim homines non planê barbariab omnibus rusticis et inconcinnis modis, quales sunt in sulsitas, impuritas, querimonia muliebris, levitas puerilis,


image: s012

morositas senilis ac velut morbo decumbentium, garrulitas, et quidquid est naevorum similium, (sunt enim sexcenti.) in quibus singulis fortasse capitale nihil est, et paullulum deformitatis, sed collectis vel omnibus, vel aliquibus, turpitudinis et vitii tantum est, quod alienet plurimorum animos. Itaque in iis maculis eluendis (nemo autem non habet vel pauculas.) laborandum est, cum omnibus adolescentibus honesto loco natis, tum imprimis litteras colentibus. Nobis namque propositum esse perpetuo debet, ut vitam omnesque eius partes expoliamus. Soleo, qui mefamiliariter utuntur, si quid tale occurrat, familiariter monere, neque tamensine aculeo: et evenniunt quottidie, de quibus commonefieri adolescentes nominatim, ipsis esset perquam utile, et apprime necessarium. Non possum facere, quin ex iis et hic exponam unum aut alterum. In via observantiam erga pares et saperiores ostendere rectum est: et hoc decet maxime adolescentiores. Sed videas multos per viam ingredi, qui praetereuntem et obvium factum videant neminem, tamquam stupidi, aut abrepti animo esocietate hominum in cogitationem rerum caelestium: quorum hoc si sit, quod esse reor minime, alieno fit prorsus loco. Quod non deceat, apparet; neque igitur latet, quid deceat: non quidem vagari oculis, et tamquam eorum iubare quemque obvium perstringere, sed cogitare, ubisis gentium, et videre, quem videas, neque negligere videre eos, qui te videant; in quo forte alius arrogantiae esse credat plurimum. Sed in hoc (alterum nunc referam) rusticam arrogantiam statim deprehenderis, quod


image: s013

in multis, ex quo primum huc veni, reprehendi saepius cum stomacho, atque ita parum profeci, ut me paeniteat. Si quem honore dignum existimes, hic tibi fiat obviam; aperire caput consuevimus, ut olim honor atiori assurgebant, quod et observatur hodie. Hoc quemadmodum fiat, refert nonnihil, adeoque multum meo iudicio. Videas quiquasi deliberent, sibi quid faciendum sit, et sitne ipsis potius ab altero, quem superiorem esse vel saltem aequalem non dubitent, hic honos exspectandus. Itaque obviam eunt erecti, usque dum ad latus accedant, ibi demum manu sublata pileum contingunt: hoc enim perquam civile esse existimant, neque loco movent, aut vix etiam. Qui malum hic fastus? quaeve rusticitas est? Quem quis serevereri hoc genere quasi cerimoniae ostendere velit, hic de via deflectat leviter, uno alterove passis prius quam accedat caput aperiat, facie haud aversa; haec sunt modestiae signa, et summissionis. De nugis opinetur quis me nimium verborum facere, sed in hoc genere nugarum nimium etiam et turpiter peccatur: haec qui sibi non animadvertenda existimat, existimet sibi in solitudine, non in coetu hominum vivendum esse. Vos adolescentes nobiles et ingenui, quoniam vivere inter homines constituistis, haec minuta, quaeso ne negligite: hunc librum, me auctore, perlegite: affirmo vobis, neminem omnium, qui consilio hoc meo utentur, futurum, quin proficiat in moribiis plurimum, mihique agat gratias singulares, et ipsi scriptori, et interpreti. Valete. Rostochii Idibus sextilis Anno 1578.


image: s014

DE TRIBUS VIRTUTIBUS COGNATIS, QUARUM PERPETVUS est usus in consuetudine hominum.

DE iis ut dicam, locus requirere videtur, neque tamen ad dicendum loci hîc satis est. Igitur earum pleniorem explicationem reiciemus in aliud tempus: ipsae vero cuiusmodisint, adumbr are conabimur, principis philosophorum ingressi vestigiis. Neque nunc disputabo, veraene sint virtutes, an tantum harum imagines vel similitudines aliquae: hoc constat, mediocritates esse, valde item inter se similes, et in communicatione sermonis et actionum versari. haec habent communia. sic ver o differunt, ut una harum in veritate omnium, quae dicimus et facimus, posita sit; reliquae duae in incunditate eorundem: sed non tamen eodem modo: posteriorum enim una est in ludo iocoque, alter a in cunctis ceteris vitae partibus. Sed iam ipsas hasce virtutes sive mediocritates, neque non quae in illis rebus sint extrema, videamus. Magis enim hoc pacto illucescet, mediocritatem esse in omnibus rebus rectissim am et maxime laudabilem. Primum de veritate, quam cuiusmodi intelligamus, perspicuum erit, ubi ipsum veracem descripserimus. Non autem de eo verace dicimus in praesentia, qui est servans contractuum, et in iis datam fidem non fallit, quae spectant ad iniustitiam et


image: s015

iustitiam: hic namque non solum verax, sed et iustus appellabitur: sed qui in ceteris omnibus, ubi non usque adeo referre videretur, et verbis et factis a)lhqeu/ei hoc est, se ver acem praestat, neque simulans ullo modo, quae non sint, neque dissimulans quae sint. Qui simulat, et maiora efficit vel vultu, vel verbis, vel actione, vel quocumque modo, quam vel ipse sit, velsint ipsae res, nominatur a)lacw\n, iactator scilicet et gloriosus, quales sunt apud Comicos Pyrgopolynices et Thraso. Neque unum est iactatorum genus. Sunt aliqui horum eiusmodi nullius reigratia, homines non tam mali, quam vani: alii gloriae et honoris causa, qui non probari sane possunt, sedtamen non nimium suntreprehendendi: tertii ob quaestum, quo genere nihil est deformius. Dissimulatores sunt, qui extenuant se ipsos et sua: hi non incurrunt ingravem reprehensionem: imo videntur esse moribus politis, cum videantur ase omnem fastus suspicionem removere: quo nomine celebratus fuit maxime Socrates. Sed sunt in bis posterioribus, qui minuta, quaeque manifesta sunt, tegere velint et infitiari conentur, homines sane edio digni, haud vulgaris iactandi artis repertores. Secundum est, ut dicam, quo pacto omnes vitae partes suavitate aliqua condiantur, quam virtutem amicitiam, necessario magis quam proprio nomine, appellat Aristoteles, nos non male, opinor, humanitatem dixerimus. Est quoddam genus hominum, qui in consuetudine et convictu, et in sermonis negotiorumque communicatione omnia gratificantur omnibus, omnia collaudant, quae aliis


image: s016

placere putent, neque cuiquam, ubi vel maxime opus sit, adversantur, sedita sibi persuadent, molestiae memini omnium quidquam esse creandum. Sunt autem hirecte vivendi rationis imperiti: sedtum etiam improbi, cum suam interea rem agunt, et aliis propterea plus tribuunt, quam conveniat, quamque illi inse habeant, suae utilitatis causa. Hic est ille Menandri Colax et Terentii Gnatho. Contra sunt alii, qui levissima veletiam nulla de causa adoriuntur quemlibet, et paene omne suum studium ponunt in carpendis et reprehendendis aliis: neque iis curae tantillum est, quo minus cuiquam dolorem quacu~que ratione inurant, nullo loco neque fugitantes litium, neque studiosi benevolentiae, avaeque ex hac oritur, suavis coniunctionis. Medius inter hos est humanitate praeditus, sive amicus, nonille, qui alterum animi affectione prosequitur, de quo longe alia esset instituenda disputatio sedhic, quipariter se erga hospites et notos, erga familiares et alienos, erga aliquem emedia plebe et principem Rei publ. geret, sed erga quemque horum, uti convenit, dabitque operam utconsuetudinem omnium velsuavitate afficiat, velnullare molestet: neque discedet tamen in hoc suo instituto ab honestate, sed semper, tum quidhonestum sit, tum quid confer at, dispiciet: immo, quod cui erit dedecori, aut damnum importabit in eose dabit nemini, sed malet alterum, ut vir bonus, neque tamen incautus, offendere: ut in pauca conferam, hum anus idem erit et gravis: humanitas suavitatem in convictu parit: gravitas tuetur honestatem, et utilitati una consulit. Improba autem indulgentia est, quae vitae


image: s017

commoda evertit, et fenestram vitiis patefacit. Dicamus et de tertia. Utrecreando corpori somno, ita et animo opus est vacatione a curis et negotiis, ac requiete aliqua, quaecum sit in ludo et ioco, concinne quoque et non indecore fieri arbitramur, ut etiam ludentes et dicamus et audiamus, et eiusmodi, et quemadmodum tum dici tum audiri rectum est. Scurrae sunt, qui undecumque aucupantur ridicula, et potius hoc student, ut risum moveant, quam ut acute quid dicant, aut neminem lacessant: neque in hoc aut loco, aut tempore, aut dignitati cuiusquam parcunt, sibique hanc licentiam sumunt, neque in eo sepeccare arbitrantur, et quemlibet et quacumque in reludificandi. Hoc equidem est perquam impurum genus hominum, horum maxime, qui ex turpibus et obscenis risum excitant: alterum autem rusticum, eorum scilicet, qui neque eleganter qlios queunt tangere, neque morsiunculam, quantumvis nihil vulneret, accipere, partim praeter modum morosi, qui nihil perpetiantur, partim stipites, qui nihil agant. Reliqui sunt urbani, Graecis eu)ela/peloi dicti, qui ea iocantes dicunt in alios et ex aliis audiunt, quae dignasunt homine libero, et viro aequo bono, in quibus nihilinsit impuri, nihil etiam fellis, sed ingenii aliquid. et aliquid festivitatis: quae dexteritas in admodum etiam paucos cadit. Tantum de hisce tribus mediocritatibus, consuetudini mortalium valde accommodatis delibasse hoc loco sufficiat. qui pleniorem explicationem non capiebat.

Ioannes Caselius.


page 1, image: s018

IO. CASAE GALATEUS, IN QUO SUB PERSONA SENIS ADOLESCENTEM informantis, disputatur, qui mores in quottidiano cum aliis convictu aut tenendi sint, aut fugiendi; ex Italico Latinus, Interprete NATHANE CHYTRAEO.

CUM iter hoc vitae humanae, quod a me, ut vides, magna ex parte iam est confectum, tu nunc primum ingrediaris: egoque, quod vere et ex animofacio, multum te amem: constitui mecum unum atque alterum locum tibi indicare, ad quem ipse experientia edoctus, metuerem, ne facillime vel laberêre, vel quocumque saltem modo aberrares. Ut ita praeceptis his meis instructus, cum salute animae tuae, et laude honoreque familiae tuae generosae et nobilis, rectam viam posses tenere. Quia vero fieri potest, ut aetas haectua, quae adhuc tenera est, ad graviores subtilioresque doctrinas percipiendum minus sit idonea: ego, istis in tempus magis conveniens reservatis, in praesentia de iis, quae


page 2, image: s019

tamen forte nonnullis frivola videri possint, agere incipiam, nimirum quibus rebus studere, et qua ratione vitam instituere aliquem oporteat, ut in familiaricum aliis hominibus conversatione, bene moratus, amabilis, et elegans habeatur. quod ipsum profecto vel revera virtus est, vel res propter similitudinem quam proxime [Note: Doctrinae hutus utilitas et necesi sitas.] ad virtutem accedens. Etiamsi enim, aut liberalem, aut constantem, aut magnanimum esse, per se, sine ullo dubio, laudabilius et maius sit, quam esse moribus honeste eleganterque politum: nihilominus tamen usu venit, ut morum illa suavitas, et gestuum sermonisque decora et bella concinnitas, non minus possessori suo adium enti afferant, quam animi vel magnitudo, velalacritas, his ipsis virtutibus ornato conferre queant. Illa enim frequenter, et quidem singulis diebus multis modis sunt usurpanda, cum quottidie unicuique necesse sit aliorum hominum consuetudine et colloquio uti: sed iustitia, fortitudo, et aliae virtutes nobiliores magisque eximiae, multo exercentur rarius. Neque enim homo liberalis aut magnanimus obstrictus est, ut singulis horis magnifice agat, cum hoc nullo a quoquam fieri possit modo. similiter quoque viri animosi et cordati, ut virtutis suae excellentiam declarent, rarissime sunt obligati. Quapropter quanto haec magnitudine et quasi pondere suo vincuntilla, tanto ab his, et numero, et usu crebrius iterato, vicissim illa superantur. Possem ego tibi, nisi factu


page 3, image: s020

indecorum esset, multos nominatim quoque recensere, qui cum alias pretii non usque adeo magni essent, tamen omnibus modis permagno sunt aestimati, unam tantum ob causam, quod in sua quam cum aliis haberent consuetudine, indolem quandam festivam et gratiosam praese ferrent: qua quidem ipsa adiuti et evecti, ad summos amplissimarum dignitatum gradus pervenerunt, longissmoque post se intervallo reliquerunt eos, qui virtutibus illis, de quibus paulo ante dicebamus, longe nobilioribus, magisque egregiis excellebant. Sicuti enim mores amabiles et ingenui vim habent excitandi benevolentiam eorum quibus cum vivimus: ita ex adverso mores rigidi et insulsi, in odium et contemptum nostri alios impellunt. Quare etiamsi legibus publicis nulla poena morum rusticitati odiosae, utpote peccato leviculo (magnum enim revera non est) sit constituta: nihilominus tamen videmus ipsam naturam castigatione satis aspera nos corrigere, cum efficit, ut hanc ob causam consortio et benevolentia hominum plane spoliemur. Et certe, sicuti alia gravia peccata plus detrimenti afferunt, ita haec leviora, plures, aut minimum, crebriores molestias inducunt. Quemadmodum enim homines, qui a feris bestiis sibi metuunt, minutaque illa animalcula, quales sunt dulices aut muscae, formidine non dignantur, et tamen nihilominus, propter continuas molestias, quibus ab hoc genere inquietamur, multo frequentius ab his bestiolis, quam a belluis illis


page 4, image: s021

immanibus bilem sibi sentiunt moveri: ita accidit, ut plerique omnes, duplo maiori odio prosequantur homines intractabiles et agrestes, quam alios etiam insigniter flagitiosos. Quapropter dubium esse nemini potest, quin unicuique, qui non in solitudine aut eremitarum latibulis, sed in coetu et frequentia vivere constituerit, mirum in modum utile sit, si in moribus suaque cum aliis conversatione gratiosus et iucundus esse norit. Taceo iam quod aliae virtutes multa et varia supellectile indigent, quae si desit, parum illae aut nihil proficiunt, cum interim haec morum elegantia, etiam sine patrimonio et opulenta et valida sit, utpote quae in verbis tantum et actionibus consistat. Hac autem in parte quo facilius fungi officio tuo possis, sciendum tibi est, convenire, ut morem vivendi tuum attemperes et modereris, non tuo arbitrio, sed ad voluntatem et desideria eorum quibus cum conversaris, ad quae quidem ille, certa tamen cum moderatione, omnino est dirigendus. Nam qui in usu et convictu vitae quottidianae, aliorum voluntati cum quodam prolubio supra modum obsecundare studet: ille vel parasitus, vel gesticulator, vel forte etiam scurra potius, quam homo bene moratus et honestus esse videatur: sicuti econtrario is qui nihil pensi habet, sive laceat aliis, sive displiceat, homo rudis, incompositus, et agrestis merito censetur. Ut igitur tum cum non propriae sed alienae voluptatis rationem habemus, mores nostri sint grati et iucundi,


page 5, image: s022

principio investigandum nobis est, qualesnam res ille sint, quibus in universum maxima pars hominum delectantur: et quales illae, quas tamquam molestas ut plurimum aversantur. Hinc enim qui mores in conversatione cum aliis aut vitandi, aut eligendi sint, facile deprehendemus.

[Note: ???umma hu???us libelli.] DIcimus igitur quod quaelibet res, quae cuipiam ex sensibus molesta et gravis, aut appetentiae contraria est, et praeterea quae imaginem rerum turpium et odiosarum animo subicit, aut quae etiam adversatur intellectui, quod inquam huiusmodires, aut actio, tamquam magnopere aliis displicens, accurate debeat vitari. Quapropter in praesentia aliorum non solum non faciendae sunt res impurae aut foetidae, aut taediosae, aut stomachum moventes, verum etiam mentionem earum fieri dedecet. Neque enim actio tantum aut recordatio rerum huiuscemodi displicet, sed eas quocumque vel modo, vel gestu, imaginationi alterius adumbrare, vehementer molestum esse consuevit.

[Note: Exempla eo rum quae sensib. adversantur.] Proinde indecora et inconveniens eorum est consuetudo, qui in aliorum conspectu, palam quamcumque libet corporis sui partem manu contrectant. Ad eundem modum, non decet hominem honestum et bene moratum, aliis intuentibus, naturali necessitati se


page 6, image: s023

praeparare, aut postquam inde redierit, in eorum praesentia femoralia thoraci astringere. Item, si me audiet, ex huiusmodi locis regressus, ne quidem manus in honesta sodalitate abluet, si quidem eo ipsoquod lavat, speciem quandam spurcitiei animis eorum repraesentat. Eandem quoque ob causam consuetudo minime decora est, si quis re quapiam odiosa, quod fit, in viis oblata, statim ad comitem se convertat, eique illam monstret: multo minus decebit alterirem foetidam, ut olfaciat, porrigere. quod nonnumquam facere aliqui solent, atque adeo urgere, cum etiam naribus aliorum rem illam graveolentem admovent, et inquiunt, Odorare amabo quantopere hoc foeteat: cum potius dicendum esset, Quia foetet, noli odorari. Sicuti iam hi ipsi eiusdemque generis mores molestiam afferunt iis sensibus ad quos proprie pertinent: ita aures quoque offenduntur crepitu dentium, cum ii compressi quasi atteruntur: item flatu, stridore, et strepitu ex collisione duorum lapidum, aut frictione ferramentorum orto: a quibus quantum fieri potest, quilibet sibi cavebit. Neque tamen unam hanc cautionem sibi sufficere existimabit, verum etiam a cantu, praesertim si cui vox inconcinna et acerba sit, sociosque quibus cum cantitet non habeat, studio sissime abstinebit. Quod tamen a paucissimis fieri fere solet. Immo ii qui natura minime idonei sunt, quam saepissime tale quid agere videntur. Sunt quoque nonnulli qui in tussi aut sternutamento


page 7, image: s024

tantum concitant sonitum, ut aliorum aures quasi obtundant, quorum aliqui eo ipso tempore faciem quoque eorum quibus adsunt, valde equidem inconsiderate et immodeste, pituitae suae aspergine collinunt. Invenias quoque qui inter oscitandum, aut ululare, aut rudere soleat, quiquetum, or sic diducto et hiante, nihilominus loqui, et sermonem suum continuare velit: emittens interim vocem seu potius fremitum quendam, non dissimilem ei, qui auditur in mutis, cum se ipsos vi quadam ad loquendum impellere annituntur. Qui quidem mores indecori, simulque et auribus et oculis ingratissimi, accurate sunt fugiendi. Huc accedit, quod homo bene moratus a nimia quoque oscedine sibi debeat temperare, et id non solum ob causas enumeratas, verum etiam quod huiusmodi oscitatio videatur oriri ex quadam satietate et fastidio: quod is, qui usque adeo saepe oscitat, alibi potius, quam ubi est, esse desideret: at que adeo praesens sodalitium, colloquia, et mores eorum quibus cum est, aversetur. Et certe etiamsi quis plerumque ad oscitandum promptus sit: nihilominus tamen, si negotio aliquo iucundo, aut meditatione seria sit occupatus, facile oscitationis obliviscitur. Sed ei qui ab omni negotio vacuus et segnis est, facilime se ea suggerit. Proinde fit, si unus aliquis oscitet, in coetu hominum ab animo et corpore otiosorum, ut tum quoque omnes illi, quod saepenumero factum videre potuisti, continuo iterum oscitent: quasi ille in


page 8, image: s025

memoriam hoc eis revocarit, quod ipsi, si modo recorati essent, priores facere voluissent. Cumque in lingua quoque Latina hominem oscitantem cum negligente et socorde plane eundem esse constet: vitanda est perversa haec consuetudo, quae, ut diximus, et visu iniucunda, et auditu odiosa, et appetitui quoque ipsi contraria est. Ea enim si quando utamur, non solum significamus, nobis sodalitium, in quo sumus, non magnopere placere: verum de nobismet ipsis indicium quoddam facimus parum honorificum, quod scilicet simus animo somnolento et veternoso. quod ipsum certe parum nos iucundos et amabiles facit iis, quibus cum conversamur. Indecorum quoque est cum screatu et tussi salivam et mucum expectorare, aut postquam nasum emunxeris, in strophiolum diductum inspicere, quasi fieri potuerit, ut margaritae tibi aut pyropi e cerebro exciderent. Huiusmodi enim in aliorum convictu actiones et mores ita pleni sunt fastidii et nauseae, ut propter eos nemo nobis bene cupere possit. Immo si quis forte animo in nos propensiori esset, is istis et similibus plane a nobis alienaretur, Inconcinnus quoque mos est, si quis poculo vini e quo alius est bibiturus, aut cibo qui alteri apponitur comedendus, odorandi gratia nasum admoveat, Immo nolim quemquam vel ea quoque odorari, quae ipse comedere aut bibere cogitat. siquidem fieri potest, ut ex naribus aliquid excidat, quod alteri nauseam concitet, etiamsi eo forte tempore nihil


page 9, image: s026

deciderit. Praeterea si meo consilio obtemperare velis, vitrume quo tu biberis, non porriges alteri ut bibat, nisi is forte plusquam domestica familiaritate tibi sit coniunctus. Multo minus pyrum, aut quemcumque ex fructibus alium, dentibus tuis arrosum dabis alteri. neque hoc te movebit, quod res iam enumeratae, tibi non magni momenti esse videantur: vulnera enim, etiam minuta, si multa sint, hominem solent occidere. [Note: COMES Richardus,] Fuit iampridem Veronae Antistes sacratum literarum scientissimus, omnique liberali doctrina politissimus, cui nomen erat Ioanni Matthaeo Giberto. Is inter ceteras suas consuetudines laude dignissimas, ea quoque morum elegantia, eaque liberalitate fuit erga homines ingenuos et honestos suo hsopitio utentes, ut eos domi suae omni honore afficeret, non quidem magnificentia, quae modum excederet, sed mediocri, atque adeo tali quae hominem sacris initiatum deceret. Evenit igitur, cum eo tempore Veronam transiret homo quidam nobilis, quem Comitem Richardum appellabant, ut is dies complures cum hoc Episcopo, eiusque familia, in qua plerique omnes et moribus et litteris satis bene erant exculti, commoraretur. Quibus ipsis cum hic hospes inter viros ordinis eque stris maxime politus et festivus esse videretur, magnopere eum laudabant, et omnibus deinceps quoque modis maximi eum fecissent, nisi minuta quaedam labecula, moribus illius fuisset aspersa. Quam cum praesul vir


page 10, image: s027

intelligens ipse quoque animadvertisset: rem illam omnem cum quibusdam suorum intima sibi familiaritate coniunctis, communicavit. qui etiamsi talem hospitem temere offendere vererentur, tandem tamen de eo amice Comitem admonere operae pretium esse censuerunt. Quocirca quando iam Comes bona cum gratia die sequenti discessurus, omnibus valedixisset, Episcopus unum quempiam ex familiaribus hominem prudentem et circum spectum accersivit, eique hoc negotii dedit, ut Comitem equo insidentem, iterque iam ingressurum aliquousque, tamquam honorificae assectationis gratia, deduceret: atque inter eundum, ubi opportunum videretur, quam maxime fieri posset, comiter amiceque illud, de quo inter ipsos iam antea convenerat, ei significaret. Erat autem ille Episcopi domesticus homo provecta aetate, singulari doctrina, incredibili humanitate, praeclara eloquentia, vultu quoque admodum suavi et gratioso: qui ipse bonam vitae suae partem in aulis magnorum principum consumpserat, vocabaturque et forte etiamnum vocatur, Galateus, cuius petitione et consilio inductus, primo huncipsum libellum coepiconscribere. Is igitur cum Comiti abeunti a latere esset, statim se in suavissimum de variis rebus sermonem apud ipsum insinuavit. cumque iam de his, iam de aliis rebus iucunde fabulati essent, tempusque Veronam regrediendi prope adesse videretur, atqueipse adeo Comes instaret, ut rediret ad suos, eoque


page 11, image: s028

illum nomine retrorsum aliquantulum deduceret: ibi tandem Galateus, vultu sereno, verbisque iucundissimis, ita Comitem est allocutus, Maximas tibi, mi Domine, Antistes Veronensis, dominus gratias agit, pro honore qui sibi a te habitus est, eo ipso, quod non dedignatus es hîc divertere, et in aedium suarum angustiis aliquantisper commorari. Praeterea cum hanc tuam ergase humanitatem plane singularem esse agnosceret: iniunxit mihi, ut munus aliquod suo nomine tibi offerrem, maioremque in modum a te petit, ut idipsum bono laetoque animo accipere tibi libeat. Munus autem hoc est: iudicat te dominus Episcopus virum nobilem esse, usque adeo venustum, optimisque moribus excultum, ut vix unquam tui hac in parte similem vidisse se arbitretur. Quo etiam nomine factum est, ut cum accuratiori quadam consideratione mores tuos contemplaretur, sigillatimque omnia examinaret: nihil omnino in iis inveniret, quod non summopere et festivum et commendatione dignissimum esse videretur. Immo sine ulla plane exceptione te probaret, nisi uni solummodo actuituo, nonnihil deformitatis inesset, quando scilicet in mensa inter manducandum quassatione oris et labiorum, velut poppysmate quodam novo, aures assidentium non mediocriter offendis. Id quod dominus praesul indicari tibi voluit, petitque ut quam accuratissime deinceps a vitiosa hac consuetudine studeas abstinere: et ut amicam hanc reprehensionem, cum


page 12, image: s029

admonitione coniunctam, loco pretiosissimimuneris bono animo accipias. Certo enim hoc sibi persuadet, neminem in universo orbe esse, qui tali te munere cohonestaret. Comes, qui de hoc defectu suo numquam antea esset admonitus, quando audiret, tale quid quodammodo sibi exprobari: primo aliquantulum erubuit: sed tamen in morem viri cordati satis cito se ipsum recolligens, ita respondit. Quaeso meis verbis haec ad Episcopum referas: Si dona, quibus se mutuo homines afficiunt, omnia talia essent, quale hoc ipsius est, futurum profecto, ut illi multo, quam iam sunt, essent opulentiores. Pro festiva tamen hac ipsius in me humanitate et beneficentia magnas illi gratias ages, certoque illi confirmabis, me deinceps sine dubio, et satis accurate hoc vitium meum esse emendaturum. Tu interim bene vale, et salvus ad tuos redi. Quid iam credemus Episcopum hunc cum sua nobili familia dicturum fuisse istis, quos nonnumquam porcorum instar videmus, toto quasi rostro iuri immersos, ut ne semel quidem faciem attollant, aut oculos, atque adeo multo minus manus a cibis appositis quoquam dimoveant suas: qui item buccis usque adeo utrinque inflatis, qusi vel tuba canerent, vel flatu foculum excitarent, non edunt cibos, sed deglutiunt. quos videas manus paene ad cubitum usque commaculare, et mantilia eum in modum conspurcare, ut panni illi laceri, et sordibus abstergendis destinati, nonnumquam his mundiores esse


page 13, image: s030

deprehendantur. Iis tamen illi mantilibus non verentur saepiuscule, aut sudorem detergere (qui propter festinationem et studium vorandi immodicum uberrime emanans, per frontem et faciem illorum circumquaque in collum defluit) aut etiam nasum, quotiescumque liberit, emungere. Profecto homines moribus usque adeo spurcis inquinati, non indigni modo sunt, qui mundissimo nobilis huius antistitis hospitio excipiantur, verum etiam ex omnibus iis locis, ubi sunt homines elegantes, plane essent eiciendi. Cavebit igitur sibi homo moratus, ne ita digitos suos inungat, ut inde mantile contaminetur: id enim nauseam movet videnti. Consuetudo etiam minime polita est, eum, qui tibi in cibum appositus est, panem, fricando comminuere. Pueri quoque ingenui qui circa mensae ministeria sunt occupati, null modo aut caput, aut quam cumque alteram corporis partem in conspectu domini sui, cibum sumentis, scabere debent aut fricare, neque etiam, quaecumque ea sint, membra vestibus cooperta, manibus contingere, aut gestuum similitudine eius rei indicium prae se ferre. Quemadmodum pocillatores nonnulli, supina quadam incuria insulsi, faciunt, cum aut manus in sinum inserunt, aut easdem a tergo sub vestibus occultant. Eas enim tum palam potius in conspectum aliorum, citra ullam suspicionem, proferre debebant: et quidem ita accurate lotas et mundas, ut ne minimum quidem spurciciei alicuius signum in iis appareret. Iidem cum aut patinas


page 14, image: s031

mensaeimponendas afferunt, aut pocula bibituro porrigunt, eo ipso tempore ab eiectione sputi et tussiendo, et quidem multo magis a sternutando sibi cavebunt. In his enim et similibus, tantundem potest, tantundem que fastidii domino affert, alicuius immundiciei suspicio: quam si revera tale quid contigisse constaret. Proinde operam dent ministri, ne dominis suis huiusmodi occasiones sinistre suspicandi praebeant. Quod enim fieri potuit, aeque taediosum est, ac si revera factum fuisset. Quod si aliquando aut pyrum assatum foco exemeris, aut panem tostum sustuleris e prunis, non debebis in ea, cineris tollendi gratia, inflare. Dici enim solet, numquam esse ventum sine aqua, sed potius vel ad parellam levi brachio cinerem excuties, vel num qua alia ratione commode eximi possit, cogitabis. Linteolum quoque tuum, avasi recens lotum, alteri non porriges: is enim cui porrigis, an mundum sit ignorat, ideoque facile hoc modo posset offendi. Quando quis cum altero collo quitur, non ita prope eiastabit, ut suo illum halitu possit contingere. Invenias enim, qui laterius animam, etiam non graveolentem, ferre nequeant. Hi et huius generis mores et consuetudines hominibus magnopere displicent, et propterea studiose sunt vitandi. Fieri enim potest, ut, quod supra dictum est, alicui ex sensibus eorum, quibus [Note: Displicentia appetitioni,] cum vivimus, moleste adversentur. Iam vero de iis mentionem faciamus, quae sine peculiari aliqua sensuum molestia, tamen appetitioni et


page 15, image: s032

desideriis plerorum que hominum, si quando fiant, displicent. Scito igitur res multas et varias esse, quas naturali quodam instinctu homines appetant. Siquidem alii iracundiae, alii gulae, alii libidinibus, alii avaritiae, alii aliis appetitionibus cupiunt satisfacere. In mutua vero cum aliis communione, non videntur homines aliquid eorum quae commemorata iam sunt, vel requirere vel appetere posse. Etenim illa, non in moribus, congressibus, et communicatione sermonum familiari, sed in aliis quibusdam consistunt. Ea igitur hac in parte expetunt, quae ex familiari hominum inter se conversatione proficisci praestarique possunt. qualia videntur esse, erga eos quibus cum vivimus benevolentia et observantia, cum suavi quadam voluptate, aliiisque his non dissimilibus coniuncta. Propterea nec dici nec fieri debent, quae indicio esse possint, eos quorum convictu utimur, aut non valde a nobis amari, aut certe non magni fieri. Proinde consuetudo parum concinna videtur esse, quae tamen multis in usu est, ut dedita quasi opera obdormiant, eo in loco, ubi societas quaepiam honesta mutuis colloquiis se oblectat. Hoc enim qui faciunt, eo ipso demonstrant, se eos qui adsunt non magni facere, eorumque praesentiam et colloquia parvae sibi curae esse. Mitro iam quod inter dormidum, praesertim si quis parum commode habeat, aliquid commitri potest, quod et auditu et visu ingratum sit. Et quidem iisdem illis somnolentis, videas non rato sudorem per faciem,


page 16, image: s033

salivamque per barbam defluere. Eandemque ob causam mos videtur molestia non carens, si quis ex honestorum hominum inter se confabulantium consessu surgat, et per cubiculum inambulet. Reperias quoque nonnullos, qui ita se movent, contorquent, extendunt, item qui oscitant, seque iam in hoc, iam in alterum latus convertu~r, quasi eo ipso tempore febri corriperentur. Id magnum profecto signum est, quod sodalitatem cui intersunt, habeant fastidio. Similiter male faciunt ii, qui modo hanc, modo illam epistolam ex pera extrahunt et legunt: et his quidem multo peius ille, qui forpicula aut cultello educto, totum se adungues resecandum componit, quasi praesentem societatem nihili faciat, atque ideo, fallendi tempotis gratia, aliquid aliunde recreationis sibi quaerat. Ab istis quoque moribus, qui multis tamen in usu sunt, studiose est abstinendum, nimirum, ut intra dentes non cantemus, aut digitis pulsum tympanorum imitemur, aut alterna pedum iactatione nos deformemus. Omnibus enim istis quis indicat, nihil se alios curare. Praeterea nequaquam decet, ita sessum se collocare, ut alteri vel scapulas obvertas, vel eum in modum pedem extollas, ut eae partes corporis, quas vestibus regi convenit, aliorum oculis subiciantur. Haec enim, et eiusdem generis quae sunt, fieri non solent, nisi apud eos, quorum de nobis iudicium non veremur, verum tamen est, si vir aliquis primarius, tale quid in conspectusui cuiusdam domestici, aut amici tenuioris


page 17, image: s034

faceret, eum non tam superbiae, quam amoris et familiaritatis indicium, eo modo esse facturum. Debet etiam quilibet corpore erecto esse, neque in alterum tamquam in fulcrum se inclinare. Qui cum altero colloquitur, non illi latus subinde fodiat, quod multi post singula quaeque verba facere consueverunt, ita fere loquendo: An non dixi ego verum? Ecquid tibi videtur? quid ais mi domine? dumque ita dicunt, continuo [Note: Vestes.] interim cubito suo alterum stimulant. Honeste quoque, pro ratione conditionis et aetatis suae, vestitus, quilibet in publicum prodeat: qui enim aliter facit, alios prae se videtur contemnere. Quam ob causam graviter ferebant, seque despici arbitrabantur cives Patavini, si quando obambulare per civitatem suam conspicarentur nobilem Venetum, non toga honoratiore, sed tunica tantum curta indutum, quasi sibi in pago aliquo versari videretur. Vestes praeterea non solum ex panno bono confectae sint, verum etiam cum firma quadam animi inductione adigat se ipsum unusquisque, ut, quantum fieri potest, in cultu corporis morem civium et popularium suorum ipse quoque imitetur, seque ad praesentium temporum consuetudinem traduci patiatur, etiamsi vestes, quibus hodie utimur, forte minus aut commodae, aut corpori nostro habiles sint, quam vel revera fuerunt antiquae, vel tibi saltem videntut fuisse. Si item tota civitas tua comam tondeat, nolim te unum caesariem tuam ostentare. Aut si cives omnes barbati sint, nolim


page 18, image: s035

te unum conspici imberbem. Hoc enim est singularem et aliis contrarium esse: cum tamen hominibus, in quottidiana morum consuetudine, non nisi necessitate aliqua, de qua mox dicemus, urgente, debeamus adversari. Hoc enim etiam magis quam quaecumque alia cui assuevimus vitiositas, hominibus nos reddit invisos. Proinde nihil est, quod in his similibusque rebus, unus te publicis omnium moribus opponas, immo potius cum quadam mediocritate illis te accommodabis: ne scilicet, tu solus inter cives tuos ille sis, qui tunica ad talos usque demissa utatur, cum reliqui omnes eandem habeant longe breviorem, et vix ultra zonam prominentem. Sicuti enim fit, ut, cum aliquis vultu est monstroso, et facie rugis obsita, id est, tali, quae ab usitata et naturali oris humani figura plurimum abhorreat, sicuti inquam fit, ut ille omnium in se oculos cum quadam admiratione convertat: ita etiam plane simile quippiam acciditiis, qui singulari et inusitato aliis modo et forma vestiuntur, seque non ad aliorum iudicia, sed suum solummodo appetitum conformant. Horum igitur alios videas incedere coma eleganter promissa, barba autem vel magna ex parte resecta, vel etiam ad cutem abrasa: alios reticulo comam astringere, aut pileos quosdam grandes more Helvetiorum capiti imponere. ita fit, ut quilibet admirabundus ad illos respiciar, aliqui etiam quasi circulo facto circum sistant: tamquam eos ibi contemplentur, qui sibi in pugna contra mores


page 19, image: s036

totius, ubi vivunt, gentis, victores exstitisse videantur. Vestes etiam habiles et ad corpus aptae sint, et cum quodam decoro eidem accommodatae. Qui enim vestibus utuntur pretiosis et splendidis, quae tamen neque eleganter factae, neque corpori suo convenire videntur, ii alterutrum ex duobus indicant: quod nimirum aut quomodo placeant aut displiceant aliis, non sint solliciti: aut certe quid venustum et concinnum sic, non intelligant. Atque ita moribus hisce suis suspicionem quoque in animis eorum, quibus familiariter utuntur, concitant, quod eos non magni faciant. Proinde ipsi quoque ut plurimum, toti illi societati parum accepti sunt, multo minus ab eadem cum quadam benevolentia diliguntur. Praeter hos nonnulli alii sunt, qui ulterius progrediuntur, neque solum sinistre de se suspicandi occasionem aliis praebent, sed re ipsa et factis quoque tales se getunt, ut nullo plane modo cum iis conversari quis possit, Semper enim toti reliquae societati in mora sunt, eique incommodare et molesti esse non desinunt: quando numquam se expediunt, numquam satis ex sententia prompti et parati sunt. Immo cum omnes iam, ut mensae accumbant, praesto sunt, cibique iam appositi, et lotae sunt manus: tum ipsi, quasi aliquid scripturi, aut calamum cum atramentario, aut ad urinam reddendam matulam poscunt: aut se corpus nondum exercuisse conqueruntur, dicentes interim, Satis adhuc superest temporis, potestis adhuc aliquantisper


page 20, image: s037

exspectare: quid sibi vult hodiernae diei inusitata festinatio? Atque ita reliquos omnes impediunt, tamquam ii, qui sui solummodo, suaeque commoditatis et voluptatis rationem habeant. Insuper iidem illi in omnibus rebus aliis praeferri potioresque volunt haberi, se in lectulos mollissimos collocare: cubicula optima occupare: primo eoque commodissimo loco accumbere: alios sua solius causa sollicitos esse, atque adeo ab omnibus coli et honorari. quibus nihil unquam placet, nisi quod ipsi excogitarunt et fecerunt: ceteros naso suspendunt, sibique imaginantur, in epulis, in exercitiis eque stribus, in ludis, omnique animi relaxatione, suitantum ab aliis rationem haberi debere. Quidam alii usque adeo sunt cerebrosi, tetrici et acerbi, ut nihil quod satis ipsis placeat, fieri a quoquam possit: et qui semper, quicquid tandem illis dicatur, respondent vultu toruo: neque obiurgationum, conviciorumque, quibus ministros suos adoriuntur, unquam faciunt finem: atque ita continua quadam molestia, totam societatem afficlunt, cum haec et his similia subinde iterant: Vah quam tempestive me hodie excitasti? Vide quaeso quam belle mihi hunc calceum extersisti? Neque etiam hodie in templum me es comitatus. Bellua. nescio quid in mora sit, quo minus hic pugnus in mala tibi haereat. Rationes hae omnes inconvenientes sunt, et odiosae, et sicuti mors ipsa fugiendae. Etiamsi enim quis vere et ex animo modestus esset et humilis, moresque istos, non tam


page 21, image: s038

malitia, quam incuria pravaque assuefactione usurparet, nihilominus tamen, quoniam in conversatione illa externa quaedam superbiae prae se ferret indicia, odia aliorum nullo modo posset effugere. Siquidem superbia nihil aliud est, quam lios nihilo aestimare. Cum tamen, ut initio dixi, unusquisque licet nullius sit, quantivis tamen pretii esse, censeri velit. Fuit Romae ante annos non ita multos vir praestantissimus, acutissimoque ingenio, et doctrina plane singulari, [Note: UBALDINI Bandinelli Apophthegma.] Ubaldinus Bandinellus. Is dicere solebat, quotiescumque ad palatium Pontificis accederet, aut ex eodem domum rediret, in maxima illa, plenisque plateis sibi obvia, non solum nobilium aulicorum, antistitum et magnatum, verum etiam hominum pauperum, mediocrium, et plane tenuium multitudine, neminem sibi occurrere, qui vel pluris vel minoris, quam ipse esset, sibi in animo suo faciendus esse videretut. Et certe, si quis virtutis in homine illo excellentiam plane singularem perpendere voluisset, pauci profecto fuissent inventi, qui ullam in partem cum ipso dignitate potuissent comparari. Verum enimuero in rebus eiusmodi, omnino se homines non tali ulna metiri debent: sed potius ad stateram molitoriam, quam trutinam monetariam se ponderare. Conveniens enim est in aliis ad se admittendis et accipiendis, non tam quantum revera quis valeat perpendere, quam que~admodum in monetis, quarum valor in consuetudine et usu quottidiano est, quanti vulgo


page 22, image: s039

quis fiat confiderare. Quare in praesentia et conspectu eorum hominum, quibus placere cupimus, nihil tale faciendum est, quod potius dominii quam sodalitatis indicium prae se ferat. Actiones praeterea et gestus nostri omnes tales esse debent, ut aliquam reverentiae praeclaraeque de iis apud quos sumus existimationis significationem testentur. Qua de causa fit, ut res nonnullae, quae suo tempore factae, culpari non possent, ratione tamen loci et personarum praesentium magnopere reprehendantur. qualia sunt, quorum iam antea quoque facta est mentio, aculeatis et acerbis expostulationibus domesticos obiurgare, et quidem multo magis eosdem verberibus castigare. Hoc enim est imperium et iurisdictionem [Note: Iracundia et excandescentia.] suam exercere, quod in praesentia eorum, quos honorifice aliquis observat, fieri nequaquam solet. Taceo iam, quod ille ipse totum cui inter est coetum offendit, eorumque fermones et colloquia corrumpit: praefertim si tale quid faciatin mensa, loco nimirum non offensionis, sedhilaritatis. Dico igitur, minime decere, utin mensa quis, quicquid tandem accidat, itascatur: vel si omnino arceri iracundia non possit, accurate tamen eam dissimulandam, ne quod molestiae qua afficeris, indicium appareat, idque ob causas iam antea enumeratas. Et hoc maxime tum cavendum tibi est, cum exteros forte ad cenam adduxeris. Siquidem a te laetitiae causa sunt invitati, et iam eos contristas. Sicuti enim acria, ab aliis manducata, tuis etiam dentibus, si videas, stuporem


page 23, image: s040

inducunt: ita alienatum molestiarum aspectu, nos ipsi quoque perturbamur. Refractarii sunt ii, qui in re omni aliorum desideriis, id quod vox [Note: Refractarii.] ipsa indicat, volunt contraria. Refractarius enim cum repercutiente et reluctante plane est idem. Quam autem utilis sit huiusmodi contumacia ad animos hominum conciliandos, eorumque benevolentiam comparandam, tu ipse facile iudicaveris: quandoquidem illa in opponendo se alterius oblectamentis consistit. Id quod non amici inter se, sed inimici facere consueverunt. Proinde qui amoris aliorum studiosi sunt, magna quadam contentione se ipsos ad vitandum hoc vitium adigunt. Id enim neque voluptatem aut benevolentiam, sed odium potius et fastidium parit. Immo convenit ex alterius desiderio, nisi damnum aliquod aut pudor obstet, suam oblectationem comparare, et id quidem semper facere, et sermonem quoque suum ad aliorum potius quam proprium affectum accommodare. Neque decet ut aut rustici erga alios simus, aut plane peregrini: sed potius iucundi et quasi domestici: nihil enim alias inter oleam et oleastrum, reliquasque eius generis plantas discriminis esset, nisi quaedam sativae et domesticae, quaedam silvestres censerentur. Suavem autem et iucundum eum esse scito, cuius mores erga alios in quottidiano convictu tales sunt, qualibus inter se, qui amici sunt, moribus uti consueverunt. Hic enim peregrinus qui


page 24, image: s041

est, is ubique locorum advena seu extrarius esse videtur. Sicuti ex adverso indigenae, ubicumque sint, uniuscuiusque noti et amici esse existimantur. [Note: Morositas.] Quapropter conveniens est, quemque se assuefacere, ut aliios suavi quodam modo salutare, cum eis colloqui, ipsis respondere, et se unicuique tamquam popularem et familiariter notum possit ostendere. In quo faciendo quam plurimi alucinantur, qui nullum unquam placide intuentur: qui libenter omnia, quae ab aliis asseverantur, negant: et quidquid ab aliis, vel benevolentiae gratia ipsis praestetur, id rustice aversantur, more hominum extraneorum et barbarorum, qui ferre non possunt, ut ab aliis vel salutentur, vel deducantur: qui numquam salibus aur sermonibus amicis se exhilarant: et omnia etiam officiose ab aliis prolata respuunt. Fabius mihi mandavit, ut suis tibi verbis salutem dicerem. Quid, malum, mihi cum illium salutatione? Item Publius nuper me interrogavit quomodo valeres: Veniat ergo et manuin carpum immissa, pulsum arteiaemihi exploret. Huiusmodi homines, et quidem merito suo, parum ab aliis diliguntur. Inconcinnum quoque est, esse melancholicum et cogitabundum, eoque exloco, [Note: Melanchelia.] ubi quis est, quasi abreptum, et extra se ipsum constitutum. Et quamvis hoc ferri forte possit in iis, qui multos iam annos in consideratione et contemplatione artium liberalium toti fuerunt: in reliquis tamen sine omni dubio probari hoc non debet, Immo illi ipsi prudenter facerent,


page 25, image: s042

si eo tempore, quo meditationibus suis indulgere cogitant, ab aliorum consuetudine penitus [Note: Tevoritas.] abstinerent. Tenero quoque et delicato animo esse plurimum dedecet, maxime virum. cum eiusmodi enim hominibus tali modo conversari, non societas quaedam aequabilis, sed seruitus videtur esse. Invenias profecto nonnullos, qui ita tenelli et fragiles sunt, ut vivere et conversari cum illis, nihil aliud sit, quam vitris etiam subtilissimis esse circumdatum, usque adeo levissimos quosqueictus pertimescunt, ut, vitrorum instar, molli semper brachio illos tractare et observare oporteat. Sienim non satis prompte sollicitequeillos salutes, invisas, reverearis, et ad interrogata illorum respondeas, ita, ut etiam multo magis, se excruciant, quam alius faceret, iniuria longe gravissima afectus. Iidem usque adeo titulis delectantur suis, ut, nisi ad unguem quis eos, ita uti volunt, compellet, acerbissime ea de re conquerantur, et e vestigio inimicitias animo concipiant immortales. Vocasti me amicum, non dominum. Quare non dicis mihi vestra excellentia? ego profecto, utscias, Dominus Ioannes vocor. Neque etiam eo quo decuit loco in mensa accubui. Heri quoque, non dignatus es domimeinuisere, sicuti ego te salutavi nudiustertius. Nequaquam hoc pacto mecum, et cum mei similibus oportet vonversari. Hi certe eousque alios adigunt, ut ne unus quidem sit, qui suo illos aspectu dignos existimet. Nimis enim, immo plane supra modum se ipsos amant, et in


page 26, image: s043

eo occupati dum sunt, parum admodum ad alios amandum temporis ipsis relinquitur. Expetunt autem, quod in principio quoque dictum est, homines, in moribus eorum, quibus cum familiariter est vivendum, omnem eam, quae esse tali in conversatione potest, suavitatem et voluptatem. Cum hominibus autem usque adeo fastidiosis, et quorum amicitia ita facile, instar lini tenuissimi, rumpitur, commorari, non est familiariter cum illis vivere, sed eorum esse mancipium. Ideoque non solum nemo est, qui hac illorum consuetudine delectetur, verum etiam maiorem in modum omnes eam aversantur. Haecigitur morum teneritas et mollicies mulierculis relinquatur. [Note: Sermo.] In sermone quoque familiari mulitis et variis peccatur modis: inprimis autem in ipsa sermonis materia, quae nec frivola esse debet, nec vilis. auditores enim talibus non attendunt, et propterea quoque nihil inde voluptatis percipiunt. imo recitatoremipsum, cum suis fabellis habent contemptui. Neque tamen nimis aut subtile aut exquisitum colloquiorum argumentum est deligendum. Plerique enim cum molestia talibus auscultant. Diligenter quoque est cavendum, ut colloquii materies talis sit, quae nemini ex praesentibus, aut ruborem incutiat, aut in alicuius vergat ignominiam. De rebus quoque spurcis et obscenis non est loquendum, quantumvis id iucundum et delectabile esse videatur. Honestos enim homines non nise rebus honestis placere aliis decet. Nihil etiam ulle


page 27, image: s044

modo contra Deum et sanctos, sive serio, sive iocoi id fiat, est dicendum, quantumivis parui momenti, et cum oblectatione coniunctum aliis hoc esse existimetur. qua ipsa in resaepenumero peccavit nobile illud loannis Boccatii sodalitum, in suis fabulis, ita ut illae in acres quoque omnium intelligentium reprehensiones, et quidem suo merito, inciderint. Scitoigitur, quod per ludibrium de Deoloqui, non solum sit defectus nebulonis scelerati et impii, verum etiam vitium hominis pessime instrtuti et morati. immo tale quid audrie acerbissimum est, multosque invenias, qui iis ex locis, ubi de Deo contra quam decet sermo est, cupide discedant. Neque solum de Deoloquendum est sancte: sed in omni quoque colloquio, quantum fieri potest, cavendum est, ne verba, vitae factorumque parum laudabilium sint testimonia. Siquidem homines etiam propria dsua vitia in aliis oderunt. Eodem plane modo inconveniens est, loqui de rebus, praesenti tempori, et personis audientibus, contrariis: etiamsi eae tales sint, ut per se et suo loco dictae, et bonae et sanctae essent futurae. Cessent igitur contiones de rebus sacris in consessu iuvenum, qui hilaritatis et iocationis gratia convenerunt. Diebus quoque publicae laetitiae destinatis, et in convivio, non recitentur histioriae melancholicae: ibidemque vulnerum, morborum, mortis, suppliciorum, pestilentiae, aliarumque rerum funestarum et tristium nulla sit mentio, nulla recordatio. aut si forte quis in huiusmodi rerum


page 28, image: s045

commemorationem inciderit: is modo quodam dulci et commodo ab eo proposito abducendus, et sensim in mentionem rerum magis laetarum et eiloco convenientium est traducendus. Etiamsi forte multo saepius lacrimis mottales, quam risu inidgeant. Quam ipsam ob cavisam fabulas illas luctuosas, quas Tragoedias appellant, initio inventas esse volunt, ut more illis temporibus usitato, in theatris repraesentatae, lacrimas iis, quibus id opus esset, elicerent, atque ita illi ex infirmitate sua subinde deplorata convalescerent. Sed ut ut hoc sit, non decet eorum, quibus cum confabulamur, animos contristare, eo maxime in loco ubi non luctus, sed laetitiae voluptatisqe gratia commorantur. Etiamsi forte aliquis cupiditate lacrimandi aegrotus ibidem reperiatur. cuius equidem desiderio facile quis medicaretur, vel sinapis acrimonia, vel etiam in locum fumosum eundem collocam do. Quamobrem nullo modo excusari potuit Philostratus ille apud Boccatium, de orationis suaeargumento reum funestarum et mentione mortis plenissimo, cum ea in societate loqueretur, quae tantum cupida laetitiae, nihil praeter eandem desiderabat. Rerum igitur tristium et melancholicarum nerrationem eo modo instituere, ita inco~veniens est, ut multo sit satius plane tacere. Errant quoque illi, modo non dissimili, quibus nihil unquam aliud in ore est, quam sui infantes, uxor, nutrix. Vah quantum heri vesperi risum meus mihi filiolus excitavit! Audite quaeso,


page 29, image: s046

numquam vidistis puerum tam amabilem, quam meus est Scirtus. Item talis et talis est mae uxor: haec et haec mecum hodie est locuta. Incredibile est, quam illa sit mulier sapiens et intelligens. Nemo usque adeo est otiosus, qui ad talia respondere, aut huiusmodi ineptiis possit vacare. nemo quque est, qui haec audiendo molestia non afficiatur. [Note: Somnia.] Male quoque faciunt ii, qui subinde sua aliis somnia cupide commemorant, tanto quidem cum affectu et admiratione, ut fere sine animi deliquio illis auscultare non possis. Praesertim cum recitatores illis tales plerumque sint, ut quis eorum etiam facta singularia, quaeque a maxme vigilantibus praestita sunt, audiendo, oleum et operam perdidisse sit existimandus. Quapropter materia dicendi usque adeo vili, ut plerumque sunt somnia, aliis molesti esse non debemus. Pleraque enim quae vulgo hominibus offeruntur somnia, inepta sunt et nugatoria. Et etiamsi saepenumero relatum mihi sit, priscos illos viros sapientes, plurima in suis libris somnia, singulari cum prudentia et suavitate persctipta, nobis reliquisse: non tamen propterea minus eruditos aut etiam homines plebeios decet tale quid in suis quoque sermonibus usurpare. Et certe inter omnia quae [Note: Somnium Tomarotii.] in vita audivi somnia (quamusi paucissimis aures meas praebere soleam) nullum mihi unquam dignius visum est, quod vel audiretur, vel cuius nomine verba fierent: quam unum hoc, quod bono illi M. Antonio Tomarotio nobili Romano per quietem est oblatum. qui ipse tamen nequaquam


page 30, image: s047

illitetatus aut stupidus fuit, sed homo doctrinae singularis, et acuti ingenii. Is igitur dormiens videbatur sibi sedere in officina opulentissimi cuiusdam pharmacopolae vicini sui. ibi cum paulo' post, nescio qua de causa, in populo excitatus esset tumultus, fiebat ut omnia direptioni exponerentur, cum hic ecligmata, ille hypotrimmata, alius hoc, alius illud acciperet, et subito quam avidissime deglutiret: ita quidem ut brevissimo tempore interiecto, ibidem neque ampulla, neque urceus, neque pyxis, neuqe vasculum relinqueretur ullum, quod non esset vacuum et exsiccatum. Unum solumodo vitrum, et id quidem satis exiguum ibi erat, ad summum usque repletum limpidissimo quodam liquore, quem plerique omnes dnegligebant, gustare volebat nemo. His ita factis, continuo videbat eodem ingredi senem statura corporis augusta, quique ipso aspectu cuivis admirationem, venerationemque sui iniceret. Is cum subtristis thecas et capsulas pharmacopoei intuens, animadverteret alias evacuatas, alias eversas, earumque bonam partem fractam esse, forte etiam vitrum, cuius antea facta est mentio, conspicatus, subito id ori admotum, ita avide exhausit, ut in eo neguttula quidem relinqueretur. Quo facto, eodem quo reliqui, modo discedebat. Eoigitur nomine, cum vehementi quadam admiratione affici videretur Flaminius, conversus ad pharmacopolam rogat, quinam is senex esset, et qua de causa aquam illam, ab omnibus aliis repudiatam, tanta cum


page 31, image: s048

voluptate ebibisset. cui respondere videbatur pharmacopola, his verbis, ô fili, senexille, quem vidisti, ipse Deus est, aqua autem ab omnibus aliis, ut vidisti, spreta, et ab hoc uno exhausta, fuit Discretio, quam homines, sicuti forte reipsa expertus es, nullo modo, nesupremis quidem labirs volunt contingere. Huius ergo generis somnia credo non incommode recitari, et cum voluptate et fructu audiri posse. Magis enim cogitationi animi vigilantis, quam visionibus dormientis, virtutuque, ut ita dicam, sensitivae, sunt similia. Reliqua vero inepta quae sunt, et nullius sententiae somnia, qualia pleraque, quae a nobis nostrique similibus videntur, esse consueverunt, (viri enim boni et eruditi etiam cum dormiunt, meliores sapientioresque sunt improbis et indoctis) oblivi oni tradenda et unacum somno missa sunt facienda.

Et etiamsi res nulla reperiri posse videatur, quae somniis vanior sit: taemen revera una quaepiam plus etiam levitatis habens, reliqua est, nimirum [Note: MENDACLA.] mendacium. Nam eius, quod quis in somno vidit, quaedam velutiumbra et sensus antea futi: mendacii vero neque umbra, neque imago unquam exstitit ulla. Quocirca aures et animi eorum qui auscultant, multo minus mendacio quam somniis recensendis, sunt onerandi. Quamvis enim mendacia pro veris nonnumquam accipiantur, tamen tenporis successu, eorum auctoribus non solum fides non habetur: vetum audire quoque illos aequo animo nemo


page 32, image: s049

potest, utpote quorum verbis nihil substantiae, immonec plus nec minus insit, quam si omnino non loquerentur, sed halitum tantum inanem efflarent. Scito etiam multos inveniri, qui mentiantur non malo animo, nec propriae utilitatis gratia, neque etiam ut aliis vel damno sint vel pudori: sed tantum quia per se illis placent mendacia. Sicuti reperias, qui non sitis causa, sed gulosa quadam potandi consuetudine subinde bibant. Alii vana gloria impulsi, de seipsis mentiuntur, et cum quadam iactantia magnifice se efferunt, deque rerum magnarum et mirabilium scientia, quasi soli sapiant, gloriantur. Quin etiam quis, quamvis taceat, reipsa tamen et opere mendacii reus agi potest. Id quod videre est in nonnullis, qui cum mediocri aut etiam vili conditione et loco nati sint: tamen tantum in sua cum aliis co~ versatione sollennitatis usurpant, ita arroganter incedunt, ita prae aliis magnifice et quasi pro contione aut tribunali verba faciant, cum ostentatione loquuntur: ut sine molestia acerbissima spectari non possint. Invenias quoque non paucos, qui etiam si divitiis et possessionibus aliis potiores non sint: tamen torquibus aureis collum circum quaque ita onerant: ita digitos annulis, pileos et vestes bullis et gemmis omni ex parte exornant: ut ne magnati quidem generodsissimo eiusmodi splendor convenire videatur. Haecipsa consuetudo, fastus et inanis gloriae quae ex superbia vanitati filia oritur, plena est: ideoque tamquam intolerabilis et indecens accurate


page 33, image: s050

est fugienda. Sciendum quoque est, quod in multis, et iis maxime, quae bene constitutae sunt, Rebus publ. legibus cautum sit, ne liceat opulentis nimio vestium splendore piuperioribus se praeponere. Iniuria enim se affici pauperes existimant, si alii, licet specie tantum, maiores, quam ipsi sunt, haberi velle videantur. Sedulo igitur cavendum est unicuique, ne in huiusmodi ineptias temere [Note: Iactantia.] prolabatur. Nemo etiam de sua vel nobilitate, vel honoribus, vel divitiis, multo minus de sapientia gloriari debet, aut industriam, et res gestas vel proprias, vel etiam maiornm suorum, magnifice extollere, aut ad alterum quodque verbum progeniem suam, quod multi tamen facere solent, commemorare. Videtur enimis quihoc facit, eo ipso indicare, quod se hominibus praesentibus cupiat opponere, praesertim si illi non minus nobiles, honesti, et strenui, quam ipse est, sint, aut saltem sibi esse videantur. Vel si illi loco sintinferiores, quod eos quosi vi subigere, iisque suam vilitatem et miserias studeat exprobrare. id quod sine ullo discrimine unicuique displicet. Neque igitur quisquam se extenuare, neque supra modum debet extollere, sed potius aliquid suae dignitati et meritis subtrahere, quam, etiam inre minima, plusculum sibi verbis arrogare. Nam bonum quoque si nimium sit, displicere consuevit. Animadvertendum tamen est, eos, qui sine modo verbis se ipsos extenuant, et [Note: Extenuatio suiipsius.] honores, sine controversia sibi debitos, repudiant, eo ipso maioris superbiae indicium de se


page 34, image: s051

praebere, quam alteros illos, qui etiam minus sibi debita hac in parte usurpant. Proinde dicere forte aliquis posset, Iottum illum, artis pictoriae in urbe Florentina instauratorem, tantis, quibus cohonestatur, commendationibus vix dignum esse, quod magistrum se appellari veturrit: cum non solum magister, verum etiam sine dubio, pro ratione temporum illorum, magister fuerit plane singularis. Verum sive vituperationem, sive laudem eo modo meritus sit lottus: tamen interim hoc certissimum est, quod is, qui ea, quae omnes alii expetunt, aversatur, eo ipso significet, se alios aut vituperare, aut certe non floccifacere. Gloriam autem et honorem, quae tanto apud alios in pretio sunt, nihili facere, nihil aliud est quam se ipsum supra omnes alios honore et gloriatione exrollere. Nemo enim qui sanus est, res omnium consensu caras et pretio sas contemnit: nisi ii solummodo, qui se optimarum carissimarumque rerum divitiis et abundantia affluere arbitrantur. Quapropter neque cum iactatione de bonis nostris gloriari: neque etiam contemptim de is loqui debemus. illud enim est aliis suos defectus exprobrate: hoc vero eorum virtutes habere ludibrio. Debet autem unusquisque, quantum quidem fieri potest, de se ipsotacere: aut si tempus ipsum, de nobis quid dicendi, necessitatem imponat; delectabilis admodum, de qua supra quoque dictuin, consuetudo est, subbmisse et sine superbia veritatem dicere. Quocircaii, qui aliis placere student, pro


page 35, image: s052

viribus suis, quam accuratissime abstinere debent ab hoc vitio, quod multis in usu, qui de rebus propositis ita timide suam opinionem proferunt, ut sine gravi molestia audiri non possint: maxime, si illi alias homines sint eruditi et intelligentes. Domine, vestra magnificentiaignoscet mihi, si non ita apposite ad causam praesentem potuero dicere. Ego loquar hac de re, more hominis, sicuti reverasum, indocti et omnium rerum ignari: item, pro ingenio meo hebeti, dicam pingui Minerva: neque sum nescius, quod ludibrio vestrae excellentiae sim futurus: veruntamen oboedientiae gratia libenter meam voluntatem illius imperiis accommodabo. Et haec ipsa dum loquuntur, eas praesenti negotio moras iniciunt, ut interea, quaestio etiam subtilissima, verbis multo paucioribus, et tempore quoque breviori potuerit definiri, numquam enim cunctatores illi ad caput rei deveniunt. Odiosi quo que et molesti admodum homines sunt, suo que, in conversatione cum aliis, gestu et moribus mentivutur, qui infimi omnino et viles videri volunt: et cum omnium confessione primus, aut certe honoratior illis locus debeatur: semper tamen infimum occupant, et labor plane incomparabilis est, ulterius eos urgere. Subinde enim, instar equi pavidi aut refractarii, regrediuntur. Proinde honestae alicui societati multum cum huiusmodi hominibus et molesti negotii est si quando ad ianuam aliquam ventum sit. illi enim nullo plane modo volunt praecedere. quin


page 36, image: s053

etiam iam in transversum, iam retro abeunt, manibusque simul et brachis sic pro se propugnant, sic se defendunt, ut ad tertium quemque gradum proelium cum iis inire, omnemque delectationem, et nonnumquam etiam negotium quod tractandum est, interrumpere sit necessarium.

Et quoniam ceremoniae, quas nominamus [Note: Ceremoniae] vocabulo, sicuiti audis, peregrino, utpote qui proprium non habeamus (eo enim maiores nostri indicant, ignotas sibi illas fuisse, cum ne nomen quidem iis potuerint imponere) cum inquam ceremoniae, meo quidem iudicio, propter vanitatem suam, non longe a mendaciis et somniis absint: non inconcinne utraque in hoc nostro tractatu coniungere et componere poterimus, posteaquam hîc de iis dicendi nobis offertur occasio. Narravit mihi aliquities vit quidam bonus, sollennitates illas, quas sacerdotes ad aram, in divinis officiis erga Deum et res sacras usurpant, proprie cerem onias appellari. Quocirca, postquam homines primo coepere sibi mutuo modis quibusdam artificiosis, maiorem quam decebat reverentiam exhibere: se patronos et dominos inter se appellare: et in signum venerationis se inclinare, incurare, demittere: item caput aperire: titulis quibusdam exquisitis \alter alterum compellare: osculari manus, tamquam illas sacerdotum more sacris initiassent: fuit forte aliquis, qui cum nova haec et stulta consuetudo nomen haberet nullum, eam per contemptum, ut credo, ceremoniam appellavit:


page 37, image: s054

sicuti compotationes et concoenationes alicubi per ludibrium triumphos dixere. Haec autem consuetudo sine dobio a nobis originem non habet, sed extranea est et barbare, et ante paucos annos, nescio unde, in Italiam traducta. quae \misera iam reipsa, et factis prostrata et imminuta, in verbis tantum inanibus, et superfluis titulis incrementum et honorem suum habet collocatum. Sunt igitur ceremoniae, si eorum, qui eas usurpant, mentem intueamur, vana quaedam significatio honoris et reverentiae erga eos quibus contingunt, quae sita est in simulatione et verbis, versaturque maxime circa titulos et formulas certas compellandi, assentatorie excogitatas. Dico autem, vanam hanc significationem esse, quia eos quoque, quos ex animo non reveremur, studio quodam, oculis et auribus eorum gratificandi, hoc modo honoramus. Immo sunt nonnumquam, quos nec visos nec auditos volumus, quos tamen, ne ab aliorum consuetudine tecedere videamur, vocamus, hunc quidem illustrissimum, illum excellentissimum virum: eodemque affectu nos deditissimos aliorum servos profitemur, quibus tamen, si animum consulamus, mallemus omnibus potius modis incommiodare quam inseruire. Essent igitur ceremoniae non solum, ut dixi, mendacia, verum etiam a flagitiis et proditionenihil different. Sed quia verba iam dicta, et huiusmoditituli, vigorem suum iam pridem perdiderunt: et propter usum eorum, quem ipsi introduximus,continuum, instar


page 38, image: s055

ferri, cuius acies hebetata est, ut plurimum degenerarunt: non usque adeo accurate et subtiliter in eorum significationem est intendendum, sicuti vim aliorum verborum considerare solemus: neque etiam tanta cum efficacia et vigore sunt accipienda. Quodque hoc verum sit, ex eo manifestum est, quod unicuique nostrum use venit quottidie. Nam si forte in quempiam antea nobis non visum, incidamus, cum quo casu ita ferente colloquendum nobis sit, non adhibita consideratione, quali aut quanto honore revera dignus sit, plerumque ne nimis parum dixisse videamur, plusculum illi tribuimus, eumque, tantum, quia bene vestitus est, nonnumquam nobilem aut Dominum vocamus, etiamsi aut sutor aut tonsor esse postea deprehendatur. Et sicuti olim certos quosdam et peculiares titulos, Papae aut Imperatoris privilegio concessos. nonnulli habere solebant, qui ipsi tituli, sine offensione et iniuria privilegiarii, silentio praeteriri non poterant, neque etiam alteri, cui tale privilegium concessum non erat, sine ludibrio attribui: ita hodie quoque paullo liberalius et tituli illi, et aliae honoris significationes titulis non dissimiles, sunt usurpandae. Consuetudo enim, domina nimis potens, hac in parte valde liberalia, nostrae aetatis hominibus, privilegia concessit. Haecigitur consuetudo, quae extrinsecus ita bella et speciosa videtur, revera intrinsecus tota vana est, et in ostentatione et forma sine rebus, verbisque sine significatione


page 39, image: s056

ulla consistir. Neque tamen interim vel mihi vel tibi licentia concessa est huiusmodi morem abrogandi. Quin etiam, quando hoc non tam nostrum, quam temporis ipsius, in quo vivimus, peccatum est, ad eivis observationem, non tamen sine aliquo discrimine, obligamur. Quamobrem considerandum est, quae ceremoniae vel utilitatis, vel vanitatis, vel etiam officii causa usurpentur. Omne autemmendacium quod propriae utilitatis causa dicitur, et fraudis et sceleris plenum, et proinde etiam inhonestum est. numquam enim quisquam honeste est mentitus. Et in hoc deliquunt adulatores, qui amicorum speciem induunt, nostrisque cupiditatibus, in quibuscumque etiam rebus obsequuntur, non ut benevolentiam sibi nostram concilient, sed potius ut beneficia a nobis consequantur: non ut nobis placeant, sed potius ut decipiant. Et quamvis hoc vitium forte aliquibus usu iucundum sit: nihilominus tamen, quia per se detestandum et noxium est, homines elegantes nequaquam decet. Ne que enim licitum est specie oblectationis alteri nocere: et si, quemadmodum dictum a nobis est, ceremoniae nihil aliud sunt quam mendacia et adulationes, fit, ut quotiescumque lucri gratia eas adhibmus, non bonorum, sed perfidorum, flagitiosorumque hominum officio fungamur. Quocirca talem ob causam nullae ceremoniae sunt usurpandae. Reliquum est ut de iis quoque dicamus, quae vel ex debito fiunt, vel ex vanitate. Priores igitur illas, nimirum quae


page 40, image: s057

ex debito fiunt, nequa quam convenit, quo minus fiant, neglieger. Id enim qui facit, non oslum displicet, verum etiam iniurius est aliis. Et saepenumero accidit, ut ad arma ventum sit, hanc unam ob causam, quod alter ab altero in via, non eo quo debuerat modo, honore esset affectus. Maxima enim, ut dixi, vis est consuetudinis, eaque huiusmodi in rebus plane pro lege vult haberi. Quamobrem, qui unum aliquem non infimae conditionis hominem compellat numero multitudinis, is nihil de suo civilitatis illi tribuit: immo si singulari ad eundem numero uteretur, aliquid illi debitum adimeret, eumque ignominia et iniuria afficeret, tali eum vocabulo, quo homines nihili et rustici nominari solent, appellando. Et etiamsi aliae gentes et aetates hominum, his in rebus alias consuetudines habuerint: tamen hae apud nos hoc tempore in usu sunt. neque locus iam est disputandi, utra harum duarum consuetudinum sit melior. Sed conveniens est, ut non tam bonae quam in praesentia usitatae consuetudini pareamus. Sicuti etiam legibus non optimis oboedientiam praestamus, eam solummodo ob causam, quod vel Res publica, vel alius, cuius ea potestas est, eas nondum correxerit aut mutarit. Quod si ita est, diligenter colligere oportet, quibus gestibus et verbis usitatum hodie sit, iis in locis, ubi commoramur, curuscumque conditionis homines excipere, salutare, compellare,ut ea ipsi quoque in nostro cum iis convictu obseruemus. Et


page 41, image: s058

quamvis forte consuetudine suorum temporum summus ille classis regiae praefectus, Petrum Regem Aragoniae in colloquio numero singulari compellet: tamen nos nostris regibus suam vel Maiestatem, vel serenitatem, tam in sermone quam per literas tribuemus. Sicuti enim ille cnsuetudinem suorum temporum observavit, ita nos quoque nostrae aetatis moribus immorigeri esse non debemus. Et quidem has ego debitas ceremonias appello. neque enim a nostra voluntate aut libero arbitrio originem suam habent, sed a lege, hoc est, communi consuetudine nobus imponuntur. In iis autem rebus, quae nullo cum scelere, sed potius cum specie quadam urbanitatis sunt coniunctae, oportet et decet communi consuetudini obedire, eique nec disputationem, nec liter movere. Et etiamsi in signum reverentiae aliquid osculari, proprie rebus sacris conveniat: nihilominus tamen, si in tua regione usitatum sit, ut in digressu dicant: Ego in signum observantiae qua te colo, manum osculor: aut, ego totus sum tuus: aut, ego omnia mea obsequia sine exceptione tibi defero, licet iis arbratu utaris atque etiam abutaris tuo: si, inquam, his et similibus formulis uti moris sit, tu quoique non minus quam alii is uteris. Immo in valedicendo, et scribendo, alios salutare et a te dimittere debebis, non ut ratio, sed ut consuetudo postulat. neque ut quondam fieri solitum est, aut etiam fieri oportuit, sed quomodo in praesentia fit. Nec est quod dicas, unde aut qua de causa hic est


page 42, image: s059

dominus? aut, numquid hic forte parochus meus est, ut osculariei debeam manus? Is enim qui assuetus est, ut ab aliis vocetur Dominus, et quiipse alios vocat Dominos, contemni se et ludibrio haberi sentit, si eum proprio tantum nomine, aut alias minus honorifice compesses. Et sicuti supra dictum est, haec ipsa dominii et servitii, aliaque his similia vocabula, amaritiem suam magna ex parte iam pridem amiserunt, et quia quottidie in omnium ore versantur, instar herbarum aquae iniectarum, ita macerata sunt et mollita, ut non tantopere aversari ea debeamus. quemadmodum faciunt rustici quidam insulsi, qui epistolas Caesarib. et regibus mittendas, hoc modo censentinchoandas: Si tu et liberi tui valent, bene est, ego quidem valeo. suaeque huius opinionis rationem afferunt, quod olim Latini in suis ad Rem publ. Rom. literis eodem exordio usi sint. Quibus si quis attendere, atque eo modo regredi velit, is pedetentim saeculum illud priscum quo homines frugibus destituti, glandibus vescebantur, esset introducturus. In his tamen ipsis quas debitas nominamus, ceremoniis, certae quaedam regulae sunt ob servandae, ne quiis homo vel vanus vel superbus esse videatur. Et primo quidem regionis, in qua quis vivit, ratio est habenda: non enim omnis consuetudo cuilibetregioni bona et co~ eniens est. Et fortasse id quod hac in parte Neapolitanis, quorum civitas viris insigni no bilitate et dominis singulari auctoritate conspicuis abundat, in usu est, idipsum Lucensibus et


page 43, image: s060

Florentinis, qui magna ex parte mercatores aut nobilitate minus illustres sunt, et apud quos nec Dux, nec princeps, nec dynasta est ullus, nequaquam conveniret. Ita quidem, utmores Neapolitanorum magnifici et pomposi Florentiam translati, instar vestium Gigantis pygmaeo indutarum, superflui et nimii sint futuri. Sicuti etiam Florentinorum mores, cum nobilitatis Neapolitanae moribus comparati, sua forte natura miseri et nimis exiles essent futuri. Et etiansi magnates Veneti, ratione publicorum officiorum, paene supra modum mutuis se honoribus prosequantur: non tamen idcirco civibus Rhodiginis aut Asulanis conveniet, ut iisdem in mutua observantia sollennitatibus frustra utantur. Quamvis, si recte memini, tota illa vicinia, in huiusmodi nugas et ineptias nonnihil prolapsa sit, vel propter otium quo fruitur, vel quod ab urbe Veneta, domina sua, idipsum acceperit. Libenter enim unusquisque vestigis domini sui, etiam causa non cognita, insistit. Praeterea habenda est quoque ratio temporis, aetatis et conditionis, cum illius apud quem utimur his ceremoniis, tum etiam conditionis nostrae. Et quidem apud homines, qui occupationibus distinentur, plane eas abrumpere, aut certe quantum fieri potest, imminuere, et significatione potius eas indicare, quam reipsa exprimere oportebit. Id quod in aula Romana optime praestare sciunt. Verum in aliis quibusdam locis, hae ipsae ceremoniae seriis negotiis magno impedimento sunt,


page 44, image: s061

praeterquam quod taedio quoque molestissimo non carent. Tege caput, dicet forte iudex aliquis, cui propter negotiorum multitudinem parum aut nihil est vacui temporis. Alter vero postquam certis quibusdam gestibus, et magno pedum strepitu, suam illireverentiam declaruit, tandem ex aliquo, satis longo, intervallo respondebit: Mi domine, benehabet, mihi tecto capite non est opus. Cui nihilominus dicet iudex, Tege quaeso caput. At ille bis aut ter, iam in hoc, iam in illud latus se contorquens, et magna cum gravitate in terram usque se demittens, demum dicet: Peto a tua dominatione, ut quod officii ratione debeo, id facere mihi liceat. Et quidem tam diu durat haec concertatio, tantumque in eam temporis insumitur, ut iudex breviori quoque spatio omnibus negotiis eo se mane potuerit expedire. Quocirca etiamsi unusquisque inferioris ordinis, suo iudici aut magistratui honorem debeat exhibere: tamen cum tempus id non patitur, ille ipse honor immodicus, maximo cum odio est coniunctus, et propterea plane eum aut fugere, aut certe modum illi adhibere oportebit. Sed neque iuvenibus eaedem interse, quae natu maioribus ceremoniae conveniunt: neque etiam plebeios aut mediocris conditionis homines decet, easdem ceremonias, quibus magnates uti inter se solent, usurpare. Sicuti etiam magnae virtutis et excellentiae viri huiusinodi ceremonias nec crebro adhibere solent, nec iis adhibitis delectari, aut easdem ab aliis praeter


page 45, image: s062

modum exigere, utpote ita affecti, ut non facile cogitationes suas rebus inanibus possint intendere. Opifices quoque et in fimae sortis homines operam dare non debent, ut erga superiores et dynastas multis et nimis sollennibus ceremoniis utantur. eas enim illi ut plurimum avetsantur. Potius enim oboedientiam quam honorem ab hoc hominum genere requirere et exspectare sibi videntur. Proinde is quoque servus errat, qui domino sua officia et studia defert. Dominus enim conteinni se, suumque dominium et potestatem quasi in dubium a servo vocari arbitratur, quasi vero ipsi aliquid ministro suo vel mandare vel iniungere non liceat. Hocigitur ceremoniarum genus liberaliter usurpari debet. Quod enim quis ex debito alteri praestat, id solutionis loco ab eodem accipi solet, neque multa illi, quid facit, gratia habetur. sed quiplusculum quam tenebatur hac in parte facit, is amabilis et magnificus esse censetur. Videor mihi aliquando audivisse de celebri quodam et eximio poeta, qui dicere sit solitus, eum qui humaniter homines complecti, amantetque cum iis conversari posset, exigua sorte magnum sibi lucrum comparare. Circa ceremonias igitur eodem modo versaberis, quo sartor circa pannos, quos ita forfice sua discindit et concinnat, ut vestes laxiores potius quam corpori nimis adstrictas inde conficiat: neque tamen ita, ut caligae in saccos aut pallia convertantur. Et si hac in parte, decora quadam liberalitate, maxime erga eos, qui


page 46, image: s063

conditione te inferiores sunt, nonnumquam utaris, homo urbanus et elegans vocabere: si etiam simile quippiam apud superiores usurpes, ita, ut hominem ingenuum decet, moratus esse diceris. sed si quis in hoc nimus et quasi prodigus esset, illum omnes tamquam vanum et levem incusarent, immo forte aliquid gravius eidem posset contingere, nimirum ut simul pro nebulone, nugatore, aut etiam adulatore haberetur. quo quidem vitio nullum est detestabilius, nullum quod hominem liberalem et nobilem magis deformet. Et quidem hoc tertium genus est ceremoniarum, quae omnino a nostra voluntate, et non a consuetudine proveniunt. Hic igitur in mentem nobis revocemus, quod initio dictum est, nimirum ceremonias sua natura initio non fuisse necessarias: immo omnia melius sine iis fieri et expediri potuisse. id quod ante annos non ita multos apud nons in universum fiebat. Verum aliorum morbi nos quoque ut multis aliis, ita hac quoque invaletudine infecerunt. Quapropeter postquam hac in parte usitate iam consuetudini morem gessimus, omne id quod reliquum est, quidpiam superfluum, et quoddam quasi iam licitum mendacium est: etiamsi olim nequaquam id fuerit permissum, sed vetitum, et proinde etiam animis nobilibus, qui huiusmodi ineptiis et nugis speciosis minime delectantur, res molesta admodum sit et taediosa. Et scito, quod ego in meo hoc tractatu contexendo, exiguae meae scientiae diffidens, aliorum quoque praestantium


page 47, image: s064

[Note: Oedipus apud Theseum.] et me eruditiorum iudicia inquisiverim, e quibus deprehendo regem quendam OEdipum, e regione sua eiectum, Athenas aliquando, ad regem Theseum vitae suae, cui inimici insidia bantur, conservandae gratia venisse. Cum autem in conspectu Thesii iam versaretur, audivisse eumloqui (nam caecus erat) filiolam suam, cuius vocem agnoscebat, atque ideo rationem non habuisse, ut primo regem Theseum salutaret, sed amore paterno compulsum, ad filiolae amplexum primo se convertisse. Eo autem errore postea animadverso, OEdipum se Theseo hoc nomine excusare, et veniam petere voluisse. Bonum vero illum et sapientem regem, illius sermonem interrupisse, atque his eum verbis compellasse. Bono sis animo mi OEdipe: ego enim vitam meam non tam verbis aliorum, quam propriis meis factis studeo illustrare. quae quidem sententia etiamnum animo teneri debet. Et etiamsi valde placeat hominibus, si ab aliis honore afficiantur, tamen si animadvertant se singulari quodam et artificioso modo honorari, non solum acerbe id ferunt, verum etiam se insuper despectui illis esse cognoscunt. Illecebrae enim illae, sive potius adulationes praeter alia sua scelera et vitio sitates, etiam hunc defectum habent quod palpatores illi aperto quodam indicio declarent, quod is, cui ipsi sius illis blan ditiis insidiantur, usque adeo vanus et arrogans sit, et praeterea usque adeo stupidus, hebes et sim plex, ut ipsum inescare ety capere non sit difficile.


page 48, image: s065

Ceremoniae quoque vanae, exquisitae et superfluae adulationem suam occultare non possunt. sunt enim illae ita manifestae, et ab unoquoque cognitae, ut ii, qui lucrisui gratia illas adhibent, praeterea, quae supra de eorum flagitiis dicta sunt, insuper etiam aliis molesti sint et exosi. Verum enimuero est quoddam aliud genus hominum, ceremoniis huiusmodi deditorum, qui ex iis peculiarem quandam artem et mercaturam faciunt: suamque illam sapientiam quasi libris et rationibus certis habent comprehensam. Cuidam enim hominum generi familiariter annuent: alteriartidebunt: eum quinobilior est, in sellam collocabunt, minus nobilem in scabellum: quas ipsas ceremonias ex Hispania in Italiam translatas esse existimo. Sed a nostra terramale acceptae, parce adm odum proven erunt. Siquidem accurata haec nobilitatis distinctio apud nos molesta est. quapropter nemo se iu dicem constituere debet, qui decidat, uter altero sit nobilior. Neque etiam more meretricio venales esse debent ceremoniae, aliaeque amoris et benevolentiae significationes. quod ego multos magnates in aulis suis facere conspexi, qui de industria, et quidem stipendiorum loco, certis quibusdam cerem oniis ministros et familiares suos infelices demulcebant. Et profecto illi, qui supra quam decet, ceremoniarum usu delectantur, idipsum ex quadam levitate et vanitate faciunt, tamquam homines nullius pretii. Et quoniam huiusinodi inepitas, quae tamen aliquo modo in oculos


page 49, image: s066

incurrunt, et bellae videntur, non usque adeo difficile est addiscere illi ipsi magno quodam studio illis incumbunt. Res autem graviores, utpote tanto oneri impares, discere nequaquam possunt: atque ideo optarent hominum inter se conversationem universam in his nugis consumi: tamquam ii, qui nihil possunt amplius, quique sub cortice aliquantulum specioso nihil habent succi, et si attingas, statim rugosi quodammodo et mucidi depreh enduntur: eamque ob causam, per illis optabile esset, hominum inter se comm ercia et actiones ultra speciosa haec principia se non extendere, atque horum quidem maximum invenies numerum. Alii vero in verbis et gestibus artificiosis ideo tam multi sunt, ut eo modo pravae, agrestis, angustaeque suae naturae defectus suppleant: cum recordentur, si ut reipsa sunt, ita verbis quoque sint restricti et feri, se aliis hominibus fore omnino intolerabiles. Hoc quidem tibi vere affirmo, tuque idipsum ita se habere experieris, quod non ob aliud, sed ferme ob alterutram harum causarum superfluae istae ceremoniae tam immodice usurpentur: quae tamen ipse ut plurimum plerisque hominibus sunt molestae. impediunt enim, quo minus suo quis modo et arbitrio vivere, id est libertate, quam quilibet prae omnibus aliis rebus appetit, frui possit.

[Note: Moderatio lingua.] De aliis, aliorum que rebus et negotiis non est male loquendum, etiam si tum nobis aures, et libentissimae et attentissimae praeberi videantur, id que propter invidiam, quam ut plurimum alter


page 50, image: s067

in alrerius bona et honores concipere consuevit. Tandem tamen unusquisque a bove foenum in cornu habente sibi cavet. Aversantur enim homines amicitiam maledicorum, existimantes eos, id quod de aliis apud nos loquuntur, id ipsum de nobis dicere apud alios. Quidam etiam qui singulis aliorum verbis se opponunt, deque iis disputant et altercantur, eo ipso indicant, se naturam hominum non satis cognitam habere. Amat enim quilibet victoriam, et se tam in sermone quam in negotiis vinci aegerrime patitur: praeterquam qu od libenter aliis reclamare, non amicitiae, se dinimicitiae opus est. Quocirca is qui in sua cum aliis conversatione amabilis et iucundus esse expetit, non ita promptas in ore habebit has voces: Non est verum: Nihilominus ita se res habet ut dico: et alias his non dissimiles. neque etiam facile pignore deposito certabit: immo potius plurimum in hoc studii conferet, ut aliorum opinioni, praesertim in rebus non magni momenti, facile accedat. Damnosa enim est in hoc genere victoria. siquidem victor ille quaestionis alicuius frivolae, saepe numero interim iacturam facit coniunctissimi amici, simulque aliis ita efficitur exosus, ut consuetudine eius uti non audeant, ne singulis horis confligere cum eo cogantur. Interim agnominibus non satis honorificis passim eum insectantur, cum alius eum cerebrosum, alius pertinacem, alius omniscium, alius doctorem subtilem nominat. Quod si tamen quis nonnumquam a praesenti sodalitio


page 51, image: s068

ad disputandum invitetur, is idipsum faciet suavi quodam modo: neque ita dulcedinis victoriae avidus erit, ut eam cum quadam ingluvie, lurconis instar, cupiat deglutire, sed unumquemque in sua opinione relinquere convenier, et utri iustam vel iniustam sententiam defenderint, id vel ex suffragiis partis maioris, vel etiam magis importunae definiri, eidemque victoria ultro concedi debebit. Ut videlicet non tu, sed alius is sit, qui praelietur, se defatiget, et sudore praeter modum totus diffluat: qui quidem mores hominibus honeste educatis minime conveniunt, adeo quidem, ut odium et malevolentiam aliorum sibi concitent. Quid quod iidem, propter deformitatis suae de decus, quod per se animis bene compositis grave et molestum est, plurimum soleant displicere? qua de re paulo post forte mentionem faciemus. Interim tamen bona pars hominum ita mirifice in hac victoria sibi placet, ut, quomodo aliis placeant vel displiceant, plane non cogitent. Et ut se subtiles, intelligentes, et sapientes esse demonstrent: iam suum aliis dant consilium, iam eosdem reprehendunt, iam cum iisdem disputant, eorum que sententiam ita magno conatu oppugnant, ut a verbis fere ad verbera deveniatur, cum nulla unquam nisi propria sententia illis probetur. Suum vero aliis consilium non requisitum communicare, nihil aliud est, quam dicere, se longe sapientiorem esse eo, cui consulitur, eidemque suam imprudentiam et ignorantiam exprobare. Quamobrem id non


page 52, image: s069

apud quoslibet nobis notos, sed tantum apud necessarios et interiori quadam familiaritate coniunctos fieri debet. Item apud eos, quibus praesumus, quorumque inspectio et cura nobis est commissa: vel certe etiam apud extrarium, si forte magnum illi periculum impendeat. Sed in quottidiana cum aliis conversatione cavendum est, ne nostra aliis consilia immodice obtrudamus: aut nos de ipsorum necessitatibus curiose sollicitos esse ostendamus. In quem quidem errorem incidunt multi, et ut plurimum minus intelligentes. Rudes enim et insulsi quisunt, raro admodum, in rebus quas agunt, mentem ab oculis sevocant, aut iustum suis cogitationibus tempus impendunt: utpote eius generis homines, quibus non multa accuratius disquirenda aut examinanda incumbant. Verum quomodocumque se ista habeant, certe, qui passim consilia sua depromit, eaque quasi disseminat, is eo ipso non obscure hanc opinionem prae se fert, prudentia alios destitui, se vero abundare. Et certe reperias nonnullos, qui in hac sua sapientia, ita mirifice sibi placent, ut ipsorum cohortationibus nolle obtemperare, nihil aliud sit, quam proelium cum iis inire velle. Dicunt enim, bene est: tenuiorum consilia apud opulentos locum non habent. Item, ille est homo sui consilii. Item, ille mihi dicto audiens esse recusat. Quasi vero non maioris arrogantiae sit, velle ut alii tuis consiliis utantur, quam si alius certis de causis suum consilium tuo anteponat. Pecatum etiam huic non


page 53, image: s070

dissimile committunt ii, qui aliorum defectus corrigere aut etiam reprehendere conantur: quique controversias omnes sua sententia finite volunt, et unicuique leges praescribere. Hoc fieri non opottevitem, tu tali iam verbo usus es, deinceps, si sapis, ab huiusmodi dictis et factis abstine. Item, vinum quod bibis, tibi non est salubre, potius rubro vino utereris. Item hoc ecligmate et illis trochiscis tibi in hoc morbo est utendum. atque ita reprehensioni et correctioni suae nullum statuunt modum. Praetereamus iam eos, qui aliquando alienis ex agris lolium evellere vehementer elaborant, cum agros interim proprios sentibus et urticis totos occupari facile sinant: quos quidem audire, cum magno fastidio et molestia est cconiunctum. Et sicuti pauci aut nulli reperiuntur, qui abanimo suo impetrare hoc possint, ut in dividua quad am vitae consuetudine, vel cum medico, vel cum sacerdote, multo minus cum iudice rerum capitalium coniungi velint, ita etiam nemo est, qui cum istis familiariter audeat conucersari. Amat enim quilibetlibertatem, qua isti, perpetuum quasi magisterium exercentes, alios spoliant. Quamobrem consuetudo parum grata est, ita promptum et cupidum esse alios corrigendi, et quasi pro imperio aliquid illis praescribendi: eaque rectius ludimagistris et parentibus relinquitur, apud quos tamen quam inviti hac ipsa de causa et filii et discipuli commorentur, ignotum tibi esse non ptest.

[Note: Lndibrum.] Riderietiam, aut ludibrio haberi omnino


page 54, image: s071

nemo debet, etiamsi tibi sit inimicissimus. Maioris enim contemptus indicium videtur esse illud, quod fit deridendo, quam quod fit inferendo iniuriam. Fiunt enim iniuriae vel e ira, vel ex alia quapiam cupiditare. Et nemo est, qui vel iram animo concipiat contra eum, aut propter id, quod ipse nihili facit: aut qui illud quod in universum aspernatur, appetat. Atque ita quem iniuria afficiunt, eum pretii non plane nullius censent: ludibrio autem habitum, aut flocci, aut ne flocci quidem faciunt. Cum enim aliquem ludibrio, ruboris et ignominiae illius causa, afficimus, non tam nostrum aliquod commodum quam voluptatem et oblectamentum spectamus. Quam ipsam ob causam in vita communiab omniudibrio ignominioso plane est abstinendum. id quod parum accurate faciuntii, qui aliis sua, quibus laborant, vitia exprobrant, aut verbis, aut gestu et reipsa. quemadmodum multi faciunt, qui aut blaesos, aut loripedes, aut gibbosos, vel lingua, vel ridicula sui corporis conformatione imitantur. item, qui alterum quod vel deformis, vel distortus, vel inconspicuus et pusillus est, derident, vel de alterius parum apposite dictis cum risu et exsultatione sibi gratulantur: aut libenter alios rubore suffundunt. quae quidem consuetudines admodum molestae cum sint, merito suo sunt exosae. Illis autem non valde dissimiles sunt, irrisores isti, quibus volupe est, quoslibet alios exagitare et deridere, non tam ignominiae et contemptus, quam propriae voluptatis gratia.


page 55, image: s072

Et scito, quod nulla differentia foret, inter ludibrium et ludum, nisi propositum et scopus utriusque esset diversus. Qui enim ludit alterum, is idipsum recreationis gratia facit: qui vero eum ludibrio habet, facit id ex despicientia. quamvis haec duo vocabula in sermonibus et scriptionibus quottidianis fere confundantur. Sed tamen qui alterum ludibrio habet, ex eius ignominia sibi ipsi voluptatem quaerit: qui vero eundem ludit, ex eius errore non tam voluptatem percipit quam recreationem. Hic enim ipse, etiam ex eiusdem hominis ludibrio ignominioso magnum forte cruciatum et dolorem sustineret. Ego cum in pueritia mea aliquousque in praeceptis grammaticvis progressus essem, recordor me didicisse, quod Mitio, licet incredibili quodam et sibiipsi mirando amore Aeschinum complecteretur, tamen nihilominus eum nonnumquam ludendo se ipsum oblectarit, ut cum hoc modo secum ille loquitur:

Cur non ludo hunc aliquantisper?

Ex quo apparet, rem unam eandemque, et apud unum eundemque hominem factam, secundum mentem et propositum facientis, iam ludum, iam ludibrium censeri posse. Quia autem voluntas nostra aliis aperta esse non potest, res patum utilis est, in quottidiano cum aliis commercio artem tam dubiam et suspectam exercere. Immo multo magis aversandum, quam expetendum est nomen irrisoris. Saepe enim


page 56, image: s073

numero hîc quoque, quod in ludo iocoque fieri solet, contingit, ut alter iocose alterum percutiat: quas tamen plagas ille accipit loco contumeliae, atque ita a iocis ad pugnas deveniatur. Eodem modo is, quem alter recreationis et familiaritatis causa lusit, nonnumquam id pro ignominia et probro habet, et indignatur. Mitto iam quod ludus iste quaedam est deceptio. Unicuique autem a natura hoc insitum est, ut doleat, sicubi erraverit, aut deceptus sit. Quocirca multis de causis videri alicui possit, eum qui benevolentiam et amorem aliorum cupide desiderat, titulum magisterii in aliis ludendis et exagitandis valde expertere non debere. Verum quidem est, non posse nos ullo modo vitam hanc mortalem et aerumnosam absque recreatione et quiete traducere: et quia ludi et ioci hilaritati et risui, et quae consequitur, recreationi causam praebent, amamus fere eos, qui hac in parte sunt cavillatores faceti et iucundi. Atque ideo contrarium videtur esse verum, nimirum hoc, quod in communibus hominum congressibus, iocis nonnumquam et dicteriis ludere omnino conveniat. Equidem sine dubio, ii qui modo quodam dulci et amabili alios ludere norunt, prae aliis, qui id facere nequeunt, sunt amabiles. Sed hîc rerum sane complurium ratio est ahbenda. Et quoniam [Note: Ioci.] iocanti propositum est, etiam ex eius, quem in pretio habet, errore hilaritatem captare: opus est, ut error, in quem alterum vult conicere, talis sit, ut neque insignis aliquaignominia, neque


page 57, image: s074

grave aliquod damnum ei sit conium ctum. Alias enim iocationes ab iniuriis difficulter possent discerni. Praeterea sunt nonnulli cum quibus propter naturae suae duritiem intractabilem nullo modo est iocandum. Similiter in rebus gravibus iocarinon debemus, multo minus in flagitiosis. Videtur enim is, qui tale quid facit, improbitatem, ludum iocumque esse existimare. Quocirca non credo, quod Lupus ille Uberti imminuerit facti sui turpis ignominiam: immo quod eam ioculari quadam improbitate excusando, suamque ignaviam prae se ferendo, effecerit multo graviorem. Is enim, licet castellum Laterinum posset defendere: tamen cum videret, se ab hostibus aggere facto circu~vallari, subito castellum illis tradidit, dicens, naturam lupi non ferre, ut in clausis septisque locis maneat. Ubi enim risui locus non est, ibidem iocari quoque et nugari minime decet. Praeterea quoque sciendum tibi est, quod quidam ioci sint mordentes, quidam non mordentes. De illis sufficere tibi volo sapientis cuiusdam praeceptum, qui dicebat, iocos instar ovium, non instar canum auditores mordere debere. Si enim morsus insit caninus, iocum iam non amplius io cum esse, sed potius iniuriam. Leges etiam in omnibus ferme civitatibus volunt, ut is, qui dicto aliquo graviter iniurioso alterum incessit, graviter quoque puniatur. Et forte non fuisset inco~veniens, simili modo non levem castigationem in eos constituere, qui specie iocorum, ultra quam decet, alios mordent.


page 58, image: s075

Hominis autem bene morati est ratiocinatione sua colligere, quod lex quae de iniuriis sancit, etiam ad iocos istos aculeatos se extendat, atque ideo raro, et quam fieri potest lenissime, dentatis huiusmodi dictis utetur. Supra haec omnia sciendum est, iocos sive mordendi vim habeant, sive eadem destituantur, nisi subtiles sint et faceti, auditores non modo non oblectare, sed iisdem afferre taedium. aut si omnino rideant, fieri id, non propter iocum, sed propter iocantem. Et quia nihil aliud sunt ioci, quam ingeniosa quaedam fallacia: fallacia autem res subtilis est et artificiosa: exerceri ea commode non potest, nisi ab homine acuta et prompta sagacitate, et ea quidem quae ex improviso se exserat, praestante. Ideoque non conveniunt hominibus plebeiis, stupidis et tardis: immo forte non unicuique eorum qui bono ingenio abundent. Ioci enim potius in peculiari quadam promptitudine, venustate, et celeribus animi motibus consistunt. Qua de causa viri prudentes hac in parte, non tam quid velint, quam quid possint considerant: et postquam semel atque iterum viribus ingenii sui adhibitis, huius rei periculum fecerunt frustra: intelligentes se parum ad id aptos esse, desistunt, et nolutn in hoc exercitio plus laboris insumere, ne diem forte illis, quod asino illi Aesopico usu venit, contingat. Quod si ipse mores aliorum accurate examines, facile deprehendes, id quod dico verum esse: nimirum iocationes non decere eum qui velit, sed eum solummodo, qui


page 59, image: s076

possit. Videas autem quosdam ad unumquodque verbum, aliud quoddam, et saepe etiam quod nullius significationis est vocabulum in promptu habere: alios syllabas vocabulorum frivolo et fatuo quodam modo permutare: alios dicere aut respondere aliter quam exspectabatur, et id quidem sine aliqua subtilitate aut venustate gratiosa. Ubi est dominus? in suis vestibus, nisi forte alute. Quomodo sapit vinum? quasi esset humidum. Quomodo editur hoc alimentum? ore. Quo etiam pertinere videtur illud prologi Plautini:

Hos quos videtis stare hîc captivos duos,
Illi qui stant, ii stant hîc ambo, non sedent.

Qui modi iocandi omnes, quod intellectu tibi facile est, viles sunt et plebeii. Verum disputare qui ioci maxime venusti et lepidi sint, qui minus, non est in praesentia nostri instituti. hoc enim ab aliis doctoribus et artificibus multo me melioribus copiose est ex plicatum. Et insuper cum ipsioci e vestigio satis magnum et certum suae venustatis et gratiae habeant testimonium: parum admodum hoc in genere poteris errate, nisi forte supra modum amore tuiipsius sis excaecatus. Siquidem ubicumque iocus est facetus et elegans, ibidem subito hilaritas est, et risus non vulgari cum admiratione coniunctus. Quare si tuae argutiae risu assidentium non fuerint approbatae, deinceps argutari desien. penes te enim huius rei, non penes auditorem est defectus.


page 60, image: s077

Siquidem auditores prompto, venusto, et subtili responso vel dicto quasi sollicitati, etiam cum volunt, risum continere non possunt, sed rident etiam inviti. a quibus tamquam veris legitimis iudicibus nemo appellare debet ad se ipsum, aut rursus id, quod male antea successit, experiri.

[Note: Scurrilitar] Neque etiam vel dicendu~velfaciendum quippiam est niodo abiecto, inconvenienti et scurrili, ut aliis risum excitemus, qualia sunt oculos et os distorquere, sannionumque ineptias gesticulando repraesentare. Nemo enim ut aliis placeat, se ipsum vilem et abiectum facere debet. Haec enim ars est non viri nobilis, sed gesticulatoris et morionis. Itaque plebeii illi et vulgares iocorum modi non sunt imitandi. Neque etiam stultum, aut in iocis scurrilibus insulsum te finges: sed is, qui potest, suo tempore aliquid quod bellum et novum, et non ita facile omnibus obvium sit, proferet: qui vero id non potest, tacebit. Ex motibus enim animorum ista proveniunt: quae si gratiosa sint et venusta, de animi dexteritate et moribus eius qui dicit, signum et testimonium perhibent, quod quidem aliis supra modum placere solet, et illos ipsos caros et amabiles reddete. Si vero contrarium obtinent, contrarii quoque inde nascuntur effectus. Videntur enim illi similes esse asinis delicias facientibus aut crasso alicui et ventricoso choreas ducenti, vel tunica de posita saltanti in palaestra.

[Note: Narrationes iocosae.] Sunt etiam alii quidam honestae iucunditatis et oble ctationis modi, tantum in sermone con.


page 61, image: s078

sistentes, hoc est, quando lepor ille est non tam in salibus, qui ut plurimum brevitate gaudent, quam in prolixa et continuata oratione, quae et recte ordinata et bene expressa esse debet, ita ut ingenia, consuetudines, gestus et mores eorum, de quibus sermo est, repraesentet: et ut is, qui auscultat, non tam audire illam narrationem, quam rem ipsam quae natratur, sicuti gesta est, coram oculis intueri sibi videatur. Id quod optime facere norunt viri et mulieres in Boccatio: quamvis nonnumquam nisi fallor, magis signate et proprie res turpiculas exprimant, quam vel matronae vel viro honesto conveniebat: eodem fere modo, quo comoediae agi solent. Si igitur narrare aliquid velis, necesse est, ut aliquam vel fabulam, velrem novam, vel historiam quam commemorandam tibi sumis, bene animo infixam teneas, et simul verba parata et in promptu habeas, ne subinde narrationem interrumpere, et iam de re ipsa, iam de personarum nomine, iam de instrumentis alios percontari, aut eorundem auxilium implorare cogaris. Quod si etiam aliquid quod inter plures dictum vel factum est, commemorare velis, non ita loqueris: Ille dixit, et mox Ille respondit. Haecenim pronomina omnibus personis conveniunt, atque ideo qui auscultat, facile in errorem inducitur. Convenit igitur, ut is qui aliquid narrat, nomina propria ponat, eaque postea inter se non permutet. Praeter haec quoque recitator iste cavere debebit, nein sua narratione earum rerum mentionem faciat, quae


page 62, image: s079

silentio praeteritae si essent, ipsa fabula non minus, aut etiam magis iucunda fuisset futura. Is de quo loquor fuit huius aut illius filius, qui habitat in via lacobea, nostine hominem? habuit is uxore huius vel illius filiam, macilentam illam, quae in S. Laurentii sacris inter esse solebat, cur non nosses? certe si hanc non nosti, nullam noveris. Item: Bellus quidam et procerus senex, qui prolixam caesariem alebat, an non recordaris? Quia si alteri quoque idem evenisset, quod huic evenit: tota haec quantumvis longa inquisitio, parum fuisset utilis, immo etiam valde odiosa auscultantibus. qui cum ad integram rei inchoatae cognitionem cupide properent, tufacis, ut huic ipsorum desiderio mora iniciatur. Talia forte apud delicatos auditores essent illa amatorculi Plautini. Hic mihi est Megadorus avunculus. Meus fuit pater Antimachus, ego vocor Lyconides. Mater est Eunomia. Parum enim ad rem praesentem facere videbatur tam accurata et prolixa progeniei enumeratio. Immo ego a magno quodam et peregrino dicendi magistro utile quoddam hac de re didici praeceptum, quod tale est: Debere fabulas primo componi et ordinari in animo nominibus fictis, et postea demum propriss personarum nominibus adhibitis commemorari illa enim secundum personarum qualitatem, haec vero ex voluntate parentum, aut eorum quorum interest, hominibus imponuntur. Qua de causa is qui in praemeditatione tibi fuit Auaritia, ille ipse in narratione erit aliquis


page 63, image: s080

civium tuorum Tantalo aut Eucioni non dissimilis, si modo de illo universalis omnium in tua patria talis erit opinio, qualis antiquitus de Tantalo aut Euclione esse solebat. Quod si in regione ubi tu commoraris, non habebis personam tibi cognitam, quae tuo instituto congruat: ita conformare rem omnem debebis, ut alio in loco contigisse videatur: atque ita nomina pro libitu tuo confingere. Verum quidem est, quod maiori cum voluptate audiatur, magisque oculis nostris obversetur, id quod dicitut, evenisse hominibus nobis notis, praesertim si eventum tale sit, quod moribus ipsorum conveniat: quam id quod accidit extraneis et nobis ignotis. Ratio haec est. Cum enim scimus certum quempiam hominem talia facere solere: credimus etiam facilius ea ipsum fecisse, eumque quasi praesentem recognoscimus: cum idem non contingat in extraneis. [Note: Delectus verborum.] Innarratione prolixiori, sicut etiam in alio quocumque sermone, verba debent esse illustria, ita, ut a quovis ex praesenti sodalitio facile possint intelligi: insuper etiam ratione soni et rei significatae bella. quocirca si inter haec duo libera tibi electio est, potius dices, Ego duos mei facti habeo conscios, quam testes. Item satius est dicere, Iovem alpes nivibus conspergere quam conspuere. Item, ex animo molestiam eicere, quam evomere. quia ita si loqueris, dicta tua simpliciter accipientur: neque ob ambiguitatem in sensum aliquem turpem aut praeposterum trahentur. Sed neque in imaginationem rei alicuius spurcae et


page 64, image: s081

obscenae auditorem induces. Et etiamsi fieri possit, ut nonnumquam praestantissimi poetae, et alii viri sapientia excellentes n scriptionibus suis parum haec observarint: tamen hac in parte, in qua de amabili cum aliis conversatione, et vitando odio agitur, nulla eorum auctoritas esse debet. Sed ut ad priora redea mus, dico verbis claris et significantibus esse utendum: quod fiet, si prudenter noveris eligere ea, quae in patria tua nata sunt, modo ne sint usque adeo antiqua, ut rancida quoque et exoleta sint, et tamquam vestes lacerae et contritae, iam abiecta in usu esse desierint. Talia in Latina lingua sunt, potesse, caluier, fuat, levasso. Quinetiam idipsum consequeris, si verba quibus uteris, erunt simplicia, non ambigua. nam in aenigmatum conformatione voces homonymae construuntur: ut in Asinaria Plauti,

Nunc me illud ducis, ubi lapis lapidem terit,
Ubi vivos homines mortui incursant boves.

Eodem pertinet, ut verbis utamur, quantum fieri potest, maxime propriis, et rem quam ostendere volumus, significan tissime exprimentibus, et quae quam minimum aliis quoque rebus accommodari possint. Ita enim fit, ut res ipsae videantur repraesentari, et non tam verbis quam digitis ipsis demonstrari. Ita equi proprium est hinnire, canis latrare, porci grunnire, tauri mugire, ovis balare, apri frendere, serpentis sibilare. Cum igitur genuina et propria in sermone cum aliis vocabula usurpanda sint: nemo potenst


page 65, image: s082

cum eo commode colloqui, qui linguam, quae in usu est, non intelligit. Quare etiamsi hospes aliquis linguam qua utimur non teneat: tamen eius causa nostram loquelam non debebimus corrumpere. Sicut simii quidam ineptientes, magno cum nisu eius linguam usurpare conantur, cum quo sermones conferunt, atque ita omnia dicunt perperam. Inde saepenumero contingit, ut Germanus cum Belga belgice, et Belga pompae et venustatis gratia cum Germano loquatur germanice. Ubi nihilominus audienti longe facilius est animadvertere, utrumque illorum lingua uti peregrina, quam risum continere, quem novaeillae ineptiae, e bucca eorum exeuntes, magnopere irritant. Aliena igitur linguatum demum utemur, quando, necessitate aliqua nostra urgente, ut ab altero intelligamur, valde nobis opus est. Sed in communi cum aliis convictu tantum patriam linguam adhibebimus etiamsi ea aliis melioribus longe inferior et ignobilior censeatur. Bavarus enim aliquis multo commodus sua lingua, quamvis ea minus habeatur concinna, loquetur, quam lingua Misnica, aut quavis altera. Numquam enim, etiamsi maxime in eo elaboret, ita bene illi se offerent propria et peculiaria eius linguae vocabula, sicuti iis, qui in Misnia nati sunt, ea se offerunt. Quod si omnino quis eorum quibus cum loquitur, rationem habere velit, eam que ob causam a singularibus istis vocabulis, de quibus iam dictum est, abstinere, eorumque loco alia generalia et communia


page 66, image: s083

usurpare: eius certe sermones hoc nomine multo minus erunt iucundi. Porro quilibet vir honestus cavebit sibi a verbis parum decentibus et inquinatis. Honestas autem vocabulorum consistit, vel in eorum sono et voce, vel etiam in eorum significatione. Sunt enim vocabula nonnulla res honestas significantia, et ta nen nihilo minus in ipsa voce et sono videtur sentiri aliquid inhonesti. Ubi igitur verba huiusmodi leviter quoque suspecta se offerunt, solent feminae honestiores in eorum locum alia magis decentia substituere. Etiamsi reperies nonnullas, non optime moratas, quibus satis crebro et inconsi derate verbum quodpiam excidit, ob quod, si de industria apud ipsas nominaretur, ipsae quoque erubescerent. Quocirca mulieres, quae bene moratae sunt, vel etiam haberi volunt, diligenter non solum a factis, verum etiam a dictis inhonestis sibi cavebunt, neque solum ab iis quae talia sunt, verum etiam ab iis quae talia esse possunt, aut etiam turpia, indecora et impura videri. Sciendum quoque est, etiamsi duo vel plura vocabula nonnumquam rem eandem significent, quod tamen alterum altero magis aut minus sit honestum. Verbi gratia, non inhoneste dici posset, Cum muliere pernoctavit: sed si eandem sententiam alio et magis proprio verbo exprimes, auditu id inhonestum esset futurum. Ita feminas atque etiam viros bene moratos decet meretrices nominare mulieres impudicas, atque ita de ceteris. Neque solum fugienda sunt verba inhonesta


page 67, image: s084

et impura, verum etiam abiecta et vilia, et id iis maxime in locis, ubi de rebus magnis et illustribus sermo est. eamque ob causam merito reprehendi videtur Poeta quidam alias non ignobilis, qui cum splendorem caeli sereni describere vellet, dixit: et sine faece dies. Vocabulum enim tam humile et putidum rei tam splendidae et illustri meo quidem indicio non conveniebat. Neque etiam solem lucernam mundi commode quis dixerit: haec enim vox foetorem olei et culinae legentirepraesentat. Huc pertinent plurima quae in ore omnium sunt proverbia, quorum sententia quidem bona est, sed verba sordibus vulgi sunt inquinata: id quod unusquisque ex sermone quottidiano facile intelligit. In narrationibus ergo longiusculis ea quae dicta sunt hactenus, sunt consideranda, imo alia quoque nonnulla, quae multo expeditius a tuis magistris, et ex arte Rhetorica addidiceris. Inter alia etiam opus est, ut te assuefacias ad verba elegantia, modesta et iucunda, et quibus nihilinsit saporis amari. Potius enim dices: Ego pro dignitate verbis exprimere haec non potui: quam, Tu me non intelligis. Item satius est ita loqui, Cogitemus aliquantulum an res sic se habeat: quam dicere, Tu erras: aut, Ita se res non habet: aut, Tu haec non intelligis. Honesta enim et amabilis consuetudo est, alium excusare, etiam in eo, in quo intelligis iure eum culpari posse. Immo etiam si amicus tuus solus erraverit tamen eum errorem utrique vestrum facies communem, cumque eius partem


page 68, image: s085

aliquam tibi asscripsetis, tum demum ipsum admonebis, aut reprehendes, hoc aut simili modo loquens: Nos vehementer erramus: item, Nos non recordati sumus, ut heri hoc vel illud faceremus: etiamsi ille solus, non tu, eius rei fuerit oblitus. Illa quoque verba quibus nonnumquam homines inciviles apud alios utuntur, cum aiunt, si modo ea quae loqueris vera sunt, supra modum dedecent. Neque enim usque adeo facile alterius fides in dubium est vocanda. Quin si quis forte aliquid tibi promiserit, quod postea non praestet, inconveniens est dicere: Solvisti fidem. nisi forte ad id faciendum, vel extrema necessitas, vel existimationis tuae defensio te impellat. Quod si idem te deceperit, dicere poteris, forte oblivione circumventus meum hoc negotium non expedivisti. Aut si oblitus sit, potius dices, Tu facere hoc non potuisti: aut, Forte tibi in mentem iam non venit: potius dico, quam, Tu tradidisti illa oblivioni: Tibi ut promissis stares, curae non fuit. Haec enim et huius generis verba aculeos quosdam habent, et veneno quodam doloris et contumeliae sunt imbura: usque adeo quidem, utii, qui crebro huiusmodi dicteriis utuntur, homines asperi et rigidi habeantur, et unusquisque eorum consortium ita fugiat, sic uti, ut ne a sentibus aut tribulis pungatur, refugere solet. Et quoniam cognovi nonnullos pravae cuidam et inscitae consuetudini obnoxios, hoc est, qui adeo cupidi et avidi essent garriendi, ut ne quidem certam aliquam sententiam animo


page 69, image: s086

comprehenderent, multo minus verbis explicarent, sed eam in citato cursu praeterirent, instar canum venaticorum, qui ob nimiam celeritatem, feram non comprehendunt: idcirco sine ulteriori deliberatione, hoc quoque tibi indicabo, de quo forte, quia omnibus manifestum est, admonitionem institui, fuerit supervacaneum . est autem tale. Nullum unquam sermonem inchoandum esse, nisi prius eius de qua dicendum est rei formam animo conceperis. Sic enim oratio tua partus erit legitimus, non abortus. Quod si praeceptum hoc meum non fueris aspernatus, numquam tibi eveniet, ut alios salutans, in eorum nominibus erres, aut petere cogaris, ut alter suum tibi nomen suggerat. Neque etiam opus erit, ut ipse cum risu dicas, Hem ego non dico bene: sic et sic me dicere oportuit: aut ut lingua quasi impingens satis diu balbutias, donec aliquod verbum invenias, id quod cum audientium intolerabili molestia est coniunctum. Cavendum quoque est, ut vox tua non sit rauca neque aspera: neve per risum, aut alias, stridorem rotarum in plaustr oimitetur. Inter oscitandum quoque sermo est cohibendus. Ipse quidem non ignoras, non posse nos in nobisipsis efficere, ut nostro arbitrio vel linguam expeditam, vel bonam vocem habeamus: sed tamen, qui aut balbus aut raucus est, non prae omnibus aliis garrulus et vocalis esse debet, sed potius linguae suae defectum silentio et auscultatione emendare. Quamvis studio quoque adhibito vitia illa naturae


page 70, image: s087

aliquando minui queant. Indecorum quoque est instar praeconis edictum aliquod proclamantis, vocem attollere: aut etiam eandem ita deprimere, ut exaudiri ab auscultanre non possit. Quod si prima vice verba tua exaudita non sint, atque ideo eadem forte sint repetenda: secunda illa vice neque submissius loqui debebis, neque etiam iusto vehementius vociferari, ne, ideo quod semel dicta denuo iteranda fuerint, bilem tibi indices commoveri. Verba quoque in oratione ita collocari debent, sicuti usus sermonis quottidiani postulat: nimirum ut neque sint involuta et intricata, aut nimis ambitiose huc et illuctraiecta, quod multi ex affectatione quadam venustatis facere solent. quorum quidem sermo similior est verbis alicuius Notarii, qui instrumentum Latine a se conscriptum lingua vernacula aliis praelegit, quam orationi hominis alterius, patria sua lingua utentis. Oratio quidem ita traiecta et perturbata nonnumquam iis qui versus faciunt, co~gruit, sed in sermone familiari semper indecora est. Neque solum a Poeticis loquendi modis in familiari sermone abstinendum est, verum etiam a pomposa illa in publico dicendi ratione. id enim nisi fiat, insuavis et taedii plena erit oratio: etiamsi maioris forte artificii sit, orationes illas sollennes habere, quam privatim cum altero colloqui. Sed tamen hoc ipsum suo loco est reservandum. Quia per plateas qui in cedit, saltare non debet, sed ire. etiansi enim ire possint omnes, saltare vero non item: tamen id nuptiis magis


page 71, image: s088

congruit, quam viae. Ab hoc igitur pleno ostentationis sermone tibi cavebis. Neque tamen volo, ut propterea ad abiectam illam et vilem loquendi rationem, qua in fima faex plebis in qua baiuli et lotrices sunt, utitur, te assuefacias: sed potius ut sermonem hominum bene moratorum et nobilium imiteris. quod ipsum quomodo fieri possit, aliqua ex parte superius tibi demonstravi. Si nimirum de materia neque vili, neque frivola, neque sordida, neque abominanda sermocinabere. Item si ex verbis tuae linguae noveris eligere ea, quae maxime sunt pura, propria, benesonantia, quaeque quam optimam significationem habeant, nulliusque rei vel turpis, vel spurcae, vel vilis recordationem animo insinuent. Item si illa ipsa verba concinne inter se construes, ita ut non fortuito inter se coaceruata et confusa, neque etiam obscura quadam diligentia in mensuram et pedes certos coacta videantur. Si item operam dabis, ut ea quae dicenda sunt, prudenter et distincte proferas, et res diversas et valde dissimiles inter se non coniungas. Praeterea si in sermone neque ita lentus eris, ut aliquis in mensa, qui rerum omnium est satur: neque ita avidus, ut quispiam famelicus: sed si ita loqueris, ut homo moderatus facere debet. Si item litteras et syllabas cum convenienti quadam dulcedine pro feres (sed id tamen non more paedagogi alicuius, qui in ratione legendi et litteras coniungendi pueros informat) neque verba vel manducantium instar dentibus


page 72, image: s089

conficies, vel ea inter se conglutinata et compacta quasi degluties. Haec igitur et alia eius generis praecepta si accurate memineris, libenter et cum voluptate alii te audient: et tu ipse eum dignitatis locum, qui viro honesto beneque educato ac morato convenit, cum laude obtinebis. Multi praeterea sunt, qui finem dicendi facere non possunt, et sicuti navis ventorum impulsu primo concitata, etiam velis contractis non subsistit: ita ipsi quoque certo quodam impetu incitati cursum continuant, et licet materia dicendil illis desit, tamen idcirco non desinunt, sed aut iam antea dicta denuo inculcant, aut quid quid in bucam venit temere effutiunt. Nonnulli quoque tanta et tam insatiabili dicendi quasi ingluvie laborant, ut alios locuturos interpellent. Et sicuti nonnumquam in rusticorum fimetis videmus, pullos gallinaceos alios aliis ex rostellis grana praeripere: ita isti sermonem inchoatum alteri ex ore auferunt, et ipsi mox incipiunt sermocinari. qui profecto ita aliis bilem concitant, ut potius manus quam verba cum illis conserere expetant. Etenim si accurate rem perpendas, nihil est quod citius et facilius alterius iram provocet, quam si desiderium et voluntas eius, etiam circa rem minimam, ex improviso impediatur. ut si oscitandi gratia os aperias, et id subito ab altero tibi comprimatur. Aut si lapidis proiciendi causa dextram iam sustuleris, et alter a tergo tibi, nihil tale cogitanti, eam inhibeat. Sicuti igitur hi et multi alii his similes, propositum et


page 73, image: s090

voluntatem aliorum impedientes modi, etiam in ludo et ioco ingrati et fugiendi sunt: ita in dicendo quoque satius est, aliorum desiderium adiuvare quam impedire. Quocirca si quis iam totus in eo erit, ut factum aliquod commemoret, indecorum est, si tu inchoatam narrationem illi corrumpas, aut dicas te idipsum scire. Vel si in historiae illius suae progressu mendaciolum aliquod insperserit, tu nequaquam hocilli, neque verbo, neque gestu exprobrabis, vel etiam caput quatiendo aut oculos distorquendo, id quod multi facere solent, qui confirmant amaritiem illam mendacii nullo se modo sustinere posse. Sed haec non vera huius rei causa est, sed potius acrimonia et acerbitas rusticae et asperae ipsorum naturae, quae illos in mutua sermonum et officiorum communicatione ita acerbos reddit, ut quilibet eos aversetur. Molesta etiam consuetudo est, alterius verba quae in ore habet obstrependo interrumpere, quod quidem tantopere ei, qui id patitur. placet, quantopere placeret, si te aliquis pleno cursu ad metam contendentem subito rerraheret. Neque etiam convenit, ut alio quopiam loquente, tu, vel novi aliquid monstrando, vel praesentium attentionem aliorsum sevocando, efficias ut ab auditoribus noglectus deseratur. Neque enim decet, ut non a te sed ab aliis invitatos tu dimittas. Attentus quoque esse debebis, cum alii tecum colloquentur: ne subinde tibi opus sit dicere, quid ais? quomodo dicebas? quo quidem vitio multi laborant, cum tamen hoc non minori


page 74, image: s091

cum loquentis molestia sit coniunctum, quam si inter eundum pedes saxo alici impingeret. Hi modi omnes, et in universum quidquid cursum dicentis ex directo vel transverso potest inhibere, est fugiendum. Quod si quis in loquendo tardior sit, non debebis illum antevertere, aut verba ei suppeditare, tamquam tu opulentus sis, cum ille sit egenus. Multi enim hoc in malam partem accipiunt, et ii praesertim, qui se valde disertos esse sibi persuadent. atque ideo arbitrantur, sibi non tantum a te tribui, quantum sibitribu. endum esse ipsi opinantur: teque in ea arte cuius scientiam profitentur, aliquid ipsis velle suggerere. Perinde ut mercatores nonnulli faciunt, qui ignominiae loco habent, si quis eis suam offerat pecuniam quasi ipsi non habeant, aut pauperes sint, aut certe aliorum opeindigeant. Et scito quod unusquisque sibiipsi videatur bene loqui posse, etiamsi forte aliqui modestiae causa id negent. Neque ego divinare possum, quae causa sit, quod qui minimum scit, fere plurimum loquatur. a quo ipso, id est, a nimio sermone, ut homines morati sibi caveant, conveniens est, praesertim si non maximae sint intelligentiae. idque non solum ideo quod difficile sit, unum eunde~que simul et multa loqui et non multum errare: sed etiam quod is qui eo modo verbosus est, certo quodam modo iis qui audiunt, excellentior esse videatur, sicut prae ceptor suis discipulis habetur praestantior. quocirca in decorum est, si quis hac in parte maiorem, quam par est, excellentiam


page 75, image: s092

sibi ascribat. In hoc autem peccatum non solum multi homines, vetum multae quoque nationes incidunt, garrulae et loquaces. Vae iis auribus, quas semel illae apprehenderunt, suisque ineptiis patere cogunt.

[Note: Taciturnitas.] Iam sicuti sermo immodicus facstidium parit, ita etiam nimia taciturnitas odiosa est. Ibi enim tacere, ubi alii per vices loquuntur, nihil aliud videtur esse, quam ad convivium pro sua parte symbolum nolle conferre. Et quoniam loqui est alteri audienti suum animum aperite: ex adverso qui tacet, videtur aliis velle esse ignotus. Quamobrem sicuti ii, qui in sollennitatibus et festis suis multum bibere, seque ine briare consueverunt, removere a se solent eos, qui non bibunt: ita mutos quoque istos in laetis et amicis congressibus nemo libenter videt. Periucunda igitur consuetudo est, si alternatim suo quilibet loco et loquatur et taceat.

Fuit iam pridem in Peloponneso, quod ex antiquis historiis patet, bonus quidam vir et statuarius, [Note: Polycletus etusque Canon.] qui propter nominis vi celebritatem, ut ego existimo, Polycletus, id est, artifex clarissimus, est cognominatus. Is in estrema senectute opusculum quoddam confecit, quo omnia artis suae, quam ipse rectissime tenebat, praecepta est complexus: demonstrans in eo, quomodo membra corporis humani metienda essent, unumquodque seorsim vel etiam respectu alterius considerando, ut convenienti symmetria sibi mutuo corresponderent. Quod suum


page 76, image: s093

volumen ille Canona seu Regulam appellavit, indicare volens, quod secundum eam, tamquam legem quandam, omnes statuas deinceps ab aliis sculptoribus faciendas exigere ex conformare deberent: sicuti trabes, lapides, et muri quoque ad certam quandam regulam examinantur. Sed quoniam dicere, res multo facilior est quam facere: et praeterea maior pars hominum, et maxime illiterati, semper sensus potius exteriores in promptu habent, quam mentem et intellectum, atque ideo quod proximum est, melius res singulares et exempla, quam res universales seu syllogismos et ratiocinationes animo comprehendunt: iccirco excellens ille, quem diximus, sculptor rationem habens naturae artificum, generalibus praeceptis intelligendis non satis accommodata, et simul suam in ea parte excellentiam facturus illustriorem, de marmore optimo sibi prospexit, ex quo diuturno labore statuam formavit, ea membrorum inter se symmetria omnibusque sui partibus ita absolutam, ut antea libri sui prae ceptis id exposuerat. Et sicuti tunc librum, ita iam statuam quoque suam Regulam appellavit. Utinam vero hoc ita iam Deo placitum esset, ut, ex istis duabus rebus, quarum utramque nobilis ille artifex perfecte tenuit, altera solummodo mihi concedererur. nimirum ut tantum libello hoc meo debitam eius quam trado artis mensuram possem complecti. Nam alterum illud, ut in meipso et moribus meis ideam quoque et exemplum quod praeceptisiam datis


page 77, image: s094

perfecte respondeat, oculis subiciam tuis, illud inquam deinceps forte a me fieri non potest. Quando quidem iis in rebus, quae ad mores hominum formandos pertinent, non satis est scientiam et regulam certam habere, sed opus est eas actus et usu quottidiano repraesentare, id quod uno quasi momento, et brevi temporis spatio acquiri non potest. Verum permulti, perinquam multi anni, quorum tamen paucissimi, ut vides, reliqui mihi sunt, ad hoc requiruntur. Neque tamen hanc ob causam meis hisce praeceptis minus fidei tribues. Bene enim quis alteri eam viam potest monstrare, per quam iter faciens ipse erravit. Immo qui aberrarunt, forte multo accuratius observarunt, et memoria tenent diverticula illa fallacia et incerta, quam alius quispiam, qui semper via recta et regia incessit. Quod si in pueritia mea, cum animi adhuc teneri sunt et flexibiles, ii, quos mei curam habere oportuit, mores meos, sua forte natura duriusculos et rudes, recte et commode flectere, mollire et expolire scivissent: talis forte ex eorum disciplina prodiissem, qualem ego te, qui non minus quam filius [Note: Usus et recta ratio na turae pravae dominetur.] mihi carus es, efficere et conformare hoc tempore elaboro. Etiamsi enim magna vis sit naturae: nihilominus tamen ea usu et exercitatione sa pissime superata est, vel saltem emendata. Veruntamen quam fieri potest citissime in choanda est haec disciplina, qua vitiis nature obviam eatur, eaque prius retundantur, quam illorum vis et robur nimium invalescant. Id quod plerique


page 78, image: s095

nequaquam faciunt. Immo etiam cum cupiditatum suarum impulsu a recto itinere declinarunt, et sine ullo eis resistendi studio, quo illae rapiunt, sequuntur, credunt tamen se naturae obedire. Quasi vero ratio non sit homini naturalis. Immo recta ratio tamquam regina et magistra potestatem habet mores et consuetudines corruptasmutandi, ipsam que naturam, si quo in clinet, aut etiam aliquando labatur, sublevandi. Verum nos ut plurimum rationi non auscultamus, atque ita etiam ut plurimum iis, quibus eam Deus non concessit, id est bestiis, similes sumus. In quibus tamen ipsis nihilominus aliquid agit et operatur ratio, non quidem ipsorum propria qua per se plane destituuntur, sed nostra. id quod in equis potes animadvertere, qui saepenumero, immo semper potius natura sua feri et indomiti esfent futuri, et tamen equiso eos reddit non solum mansuetos, verum etiam praeter hoc quasi doctos et moratos.Multi enim succussores futuri essent, quos ille ut tollutim incederent assuefaciens, gradarios reddidit. Idem ille similiter multos equos docet, iam stare, iam currere, iam in gyrum ire, iam saltare, et ea omnia equos etiam addiscere non ignoras. Quod si igitur equi, canes, volucres, et multa alia animalia magis etiam quam haec sunt fera, alterius rationi se submittunt, eique oboediunt: eaque quae natura sua non sciebant, discunt: et quantum conditio illorum fert, quoda~modo prudentia et virtute praedita, non quidem natura sed consuetudine,


page 79, image: s096

evadunt: quanto meliores nos futuros credendum est, si rationis nobis propriae praeceptis aures dociles adhibeamus. Sed sensus nostri amant et appetunt praesentem voluptatem qualiscumque ea sit: molestiam vero omnem odio habent, et a se cupiunt amovere. Atque ideo rationem, quae amara ipsis videtur, insuper fugiunt. quandoquidem non de voluptatibus, quae saepenumero noxiae sunt, illis providet, sed potius de honesto et bono, quod semper cum molestia et sapore amaro, maxime in iis, qui gustandi quoque vim corruptam habent, est coniuncta. Quatenus enim secundum sensus inter nos mutuo vivimus, similes sumus misero alicui aegrotanti, cui omnis cibus, quantumvis delicatus sit et suavis, videtur esse amarus aut salsus, atque ideo ancillae aut coquae, qui hac in parte plane extra culpam sunt, stomachatur. Non enim cibi, sed suam propriam amaritudinem sentit, cui linguam, quae gustatus in strumenturm est, habet involutam. Sic ratio quoque, quae per se dulcis est, nobis non suo, sed nostro sapore vitioso videtur amara: atque ideo tenerorum delicatorumque more gustare eam nolumus, nostramque vilitatem his fere verbis occultamus. Quod naturae neque calcaria neque freni possint adhiberi, quibus illa vel in citetur vel contineatur, atuqe ideo sinendum esse, ut, quocumque fert impetus, liberrimeruat. Profecto si aut boves, aut asini, aut forte etiam porci sermonis usum haberent, credo ego, quod sententiam magis inhonestam


page 80, image: s097

et absurdam, quam haec est, proferre vix potuissent. Certe etiam in virili et decrepita aetate essemus pueri: et caniiam, non minus, quam pueri, vanis et nugatoriis ineptiis dediti essemus, nisi ratio esset, quae una cum aetate in nobis crescit, et adulta iam,nos quasi ex bestiis homines facit: ita quidem ut in sensus et appetitus nostros vim et potentiam suam exerceat. Et si quando fines honesti in vita et moribus tran seamus, id non tam defectui naturae, quam nostrae malitiae est adscribendum. Quod cum ita sit, falsum est, quod contra naturam frenos aut magistros non habeamus. Immo eorum duos habemus, quorum alter est usus, alter recta ratio. Verum sicuti paullo ante tibi dixi, non potest ratio ex male morato bene moratum efficere sine exercitatione et usu, quem parit et adferttempus. Qua ipsa [Note: Principiis obsta.] de causa, maturandum est, ut rationi auscultare incipiamus, non solum ideo quod tum aliquis plus temporis habeat assuefaciendi se ut talis fiat, qualis ab ea esse iubetur: atque ita quasi illius domesticus et familiaris sit: verum etiam quod aetas tenera, et nullis adhuc vitiis inquinata, facilius quolibet colore imbuatur: atque adeo res illae, quibus a primis unguiculis aliquis assuevit, indies magis magisque soleant placere. Eamque [Note: Theodorus tragoedus.] ob causam aiunt, Theodorum quendam nobilem tragoedum semper in actione fabularum suarum primum esse voluisse: etiamsi alium quempiam, ante se recitaturum, vilem, nulliusque prae se existimationis esse intelligeret.


page 81, image: s098

Existimabat enim, spectatores, primis illis auditionibus quas accepissent, benevolos iam familiar esque factos, non facile ullam aliam, quamvis meliorem, esse probaturos. Quia vero ob causam iam dictam, facere non possum, ut facta mea dictis exacte congruant: id quod Polycletus faciebat, qui quod docebat, reipsa quoque poterat praestare: satis mihi sit aliqua ex parte quid fieri debeat, dixisse: postquam agendo idipsum exprimere omnino non possum. Sed quia ex aspectu tenebrarum cognoscitur quid sit lux, et ex silentio percipitur quid sit sonus: sic meos hos mores parum gratiosos, et quasi obscuros contemplando colligere poteris, quale decus et lumen sit morum iucundorum et laudabilium. Ut igitur adidipsum nostrum propositum, cui iam iam finem imponemus, revertamur: dicimus quod mores festivi et iucundi sint, quialiquem ex sensibus delectant, vel saltem neque sensus neque appetitum, neque imaginationem, eorum quibus cum vivimus, aliqua afficiunt molestia. Et de iis quidem hucusque verba fecimus.

[Note: Venustas et Charis.] Verum insuper sciendum tibi est, quod homines valde expetentes sint pulchritudinis venustae et concinnae: et ex adverso a rebus turpibus, monstrosis et deformibus plane abhorreant. Et quidem hoc privilegium nobis peculiare est: alia enim animantia, quid venustas aut concinnitas sit, intelligere non possunt. Quocirca hoc ipsum tamquam non commune nobis cum bestiis, sed generi nostro proprium, per se


page 82, image: s099

magnifacere et carum habere debemus. Atque id longe magis illi, qui prae aliis hominibus intelligentes sunt, tamquam ii qui ad decus pulchritudinis considerandum magis sint idonei. Et quamvis, quid pulchritudo sit, difficulter ad unguem explicari possit: ut tamen nihilominus notam aliquam, eius quod illa est, habeas, scire te volo, quod ibi, ubi mensura conveniens est partium inter se, et inter partes et totum, ibidem [Note: Quid pulchritudo.] sit pulchritudo. eamque rem, in qua symmetria ista deprehenditur, vere pulchram possumus appellare. Atque ideo, quod alias ex viro quodam docto et rerum multarum scientia conspicuo didici, pulchritudo, ut plurimum utium quidpiam esse solet: deformitas autem ex adverso multa complectitur. sicuti id in facie bellarum et venustarum iuvencularum potes animadvertere. in ea enim omnia sic sunt formata et disposita, ut ad illam unam solummodo faciem constituendam creata esse videantur. id quod in deformibus contingit nequaquam. Si enim quaepiam forte oculos habeat grandes et emissitios, nasum exiguum, malas inflatas, osintortum, mentum prominens, cutem fuscam: ea videtur, non unius alicuius feminae faciem habere, sed eam per partes ex multis faciebus compositam. Reperias quoque nonnullas, quarum singula membra seorsim considerata, sunt pulcherrima: sed omnia simul inter se collata invenusta sunt et deformia: non aliam ob causam, quam quod partes illas seorsim pulchrae, non unius illus, sed plurimarum sunt


page 83, image: s100

feminarum, forma praestantium: ita quidem ut hoc ab una, illud ab altera mutuo accepisse videantur. Et forte pictor ille, cum puellas Calabras nudas est contemplatus, nihil aliud fecit, quam ut membra corporis speciosi consideraret in multis, quarum illa hoc, illa alterum ab una quapiam perfectae pulchritudinis muliere commodato accepisset. Si enim effecisset, ut unaquaeque suum, quod acceperat, membrum restitueret, et ipse omnia illa unum in corpus collata, denuo concinne inter se coagmentaret: talem et sic unitam Helenae pulchritudinem esse debere sibi imaginabatur. Neque volo ut cogites hoc tantum in facie et membris corporis humani evenire. immo id in sermone et actionibus eodem plane modo evenit. Ut si matronam aliquam nobilem et ornatam videres ad rivulum in via publica supellectilem suam culinariam lavantem: ctiamsi ea plane aliena esset, tamen in hoc tibi displiceret, quod non unius solummodo, sed plurium effigiem repraesentaret. Siquidem reipsa feminalauta et nobilis esset: opera autem ipsius essent mulierculae alicuius plebeiae et impurae. Neque tamen ideo a muliere ista vel odor vel sapor ingratus, vel sonus, aut color aliquis iniucundus ad te perveniret, neque alias appetitui tuo molestiam illa exhiberet: verum per se insitus ille mos, et actio ab huiusmodi muliere aliena, tibi esset displicitura. Quocirca decet ut ab his quoque inconditis et inconvenientibus moribus tibi caveas, et id quidem pari aut etiam


page 84, image: s101

maiori cum studio, quam ab illis, de quibus hactenus tibi dixi. Quandoquidem multo difficilius est cognitu, quando in superioribus illis quis delinquit, quam quando in his. quia faciliores videntur esse actiones sensuum, quam actiones intellectus. Sed tamen nihilomnus satis saepe accidere potest, ut id, quod sensibus displicet, etiam displiceat intellectui, verum non eandem ob causam. Id quod supra tibi dicebam, cum demonstrarem, quod quilibet vestire se deberet eo modo quo in praesentia vestiuntur alii, ne forte eos vel reprehenderevel corrigere velle videretur. quod ipsum non tantum appetitui multorum hominum, qui laudis sunt cupidi, molestum est: sed etiam iudicio virorum intelligentium displicet. Vestes enim saeculi, quod mille annis nostro fuit prius, non conveniunt personae hoc iam saeculo viventi. Similiter molesti et ingrati aliis suntii, qui more agasonum et aurigarum vestiuntur, ita quidem dissolute, ut thorax cum caligis confligere velle videatur. Usque adeo vestes illae corporibus suis sunt inhabiles. Eundem in modum multa sunt superius enumerata, quae forte hîc etiam recte repeti possent, cum in iis modus et mensura illa non seruetur, de qua in praesentia loquimur, neque in iis tempus, locus, res et personae ita concinne, ut oportebat, inter se unita sint et congruant. Nam ex his quoque hominum mentes suam oblectationem, voluptatem, et iucunditatem percipiunt. Sed malui ea ibi potius inter se coniungere, et


page 85, image: s102

et tamquam sub sensuum et appetitionum vexillum mittere, quam intellectui eadem assignare: ut eo facilius ab omnibus cognosci possent. Aliquid enim sensu percipere, aut appetere, unusquisque potest: recte autem intelligere universalia, et id maxime, quod iam pulchritudinem, iam concinnitatem, iam venustatem vocamus, [Note: Non satis est bene quid facere, nisi etiam fiat venuste.] non est cuiusuis. Quamobrem nobis non satis esse debet, ut aliquid bene faciamus: verum in hoc etiam incumbere debemus, ut id fiat venuste. Venustas vero nihil aliud est, quam quaedam quasi lux, quae ex rerum bene compositarum, et concinne, ratione totius, partium inter se distributarum cogruentia effulget: sine qua quidem symmetria bonum quoque non est bellum: et ipsa pulchritudo non est venusta et gratiosa. Et quemadmodum opsonia quantumvis bona et salutifera, invitatis placitura non essent, si saporem aut nullum haberent, aut vitiosum: ita nonnumquam hominum quoque mores, etiamsi per se nulli noceant, nihilominus inepti sunt et acerbi: nisi quis una cum iis dulcedinem illam addiscat, quae, sciuti credo, gratis et venustas appellatur. Quocirca quodlibet vitium propter se, et nullam aliam ob causam, displicere nobis debet. sunt enim vitia res usque adeo indecorae et inconvenientes, ut animi moderati et sibi constantes ex eorum dedecore molestiam et taedium persentiscant. Quapropter eum qui in conversatione cum aliis amabilis esse cupit, ante omnia decet fugere vitia, et ea maxime, quae prae aliis


page 86, image: s103

sunt turpissima, qualia sunt luxuria, avaritia, crudelitas, et alia his similia: quorum quaedam plane abiecta sunt et vilia, sicuti gula et ebrietas: quaedam spurca, ut esse libidinosum: quaedam scelesta, ut esse homicidam. et ita de ceteris. quorum unum quodque per se et proprietate aliis exosum est, alterum quidem magis, alterum minus. Sed omnia in universum, tamquam res turpes et illicitae, hominem in societate vitae communis reddunt inamabilem id quod etiam supratibi demonstravi. Sed quia hoc tempore non de flagitiis, sed tantum de err atis hominum re erudire constitui, nequaquam in praesentia debeo laborare, ut de natura vitiorum et virtutum disputem: sed solummodo de moribus concinnis et inconcinnis, quibus inter nos mutuo utimur. Inter autem modos istos inconcinnos non postremus fuit ille comitis Richardi, cuius supra facta est mentio, quem ipsum tamquam deforme~, et reliquis illus bellis et concinnis moribus dissonum, eximius ille Episcopus, sicuti musicus excellens symphoniam discordem, quamprimum animadvertit. Decet igitur hominem moratum concinnitatis huius, quam dixi, rationem habere, in incedendo, in stando, in sedendo, in actionibus, in cultu, in vestitu, in sermone, in silentio, in otio et negotio. Nque enim vir mulieris in star comere et exornare se debet, ne aliud sit ornatus, aliud persona. quod quibusdam in locis faciunt nonnulli, qui habent capillitium et barbam ita in annulos crispatam ferro candenti: et faciem, collum, manus, ita praeter modum


page 87, image: s104

cerussatas et fricatas, ut id quam cun que mullierculam dedeceret: immo meretricem quoque, quae mercimonium suum quamprimum properat extrudere, et quam maximo potest pretio vendere. Curandum quoque est, ne vel bene vel male oleas. hominis enim honesti est, nec fetere instar hirci, nec pastillos olere instar mulieris aut meretricis. Neque tamen aetatem tuam dedecere puto, si aliquando aquis odoriferis et [Note: Decorum in vestitu.] simplicibus pro tempore aspergare. Vestestuas, consuetudini aliorum tua aetate viventium, et conditioni tuae accommodatas esse decet, ob causas superius tibi dictas. Non enim in nostra potestate situm est, communes consuetudines nostro arbitrio mutare, quae sicuti a tempore proveniunt, ita ab eodem consumuntur. Interim tamen usum communem quilibet pro re nata sibi porerit accommodare. Ut si forte crura habeas quam ceteri longiora, vestes autem curtae in usu sint: curare poteris, ut tua vestis inter reliquas non brevissima sit, sed minus brevis. Aut si forte suras quis habeat vel graciles nimis, vel carnosas, vel etiam tibias distortas, is caligas sibi conficiet, non flammei aut nimis conspicui coloris, ne alios ad admirationem sui defectus invitet. Nulla tuarum vestium aut nimis splendida esse debet, aut praeter modum fimbriata, ne forte aut caligis Ganymedis, aut chlamyde Cupidinis indutus esse dicaris. Verum qualiscumque vestis tua sit, debebit ea cum decoro corporituo accommodata et habilis esse, ne alterius forte


page 88, image: s105

vestibus commodato acceptis indutus esse videaris, et ante omnia conditionituae respondere, ne scholasticus aliquis more militis, aut miles instar scurrae amictus sit. Cum Castrucius quidam dux [Note: Castrucii ineptiae.] Lucensis et Pistoriensis, comes Palatinus, senator Romanus et praefectus praetorio, una cum Caesare Ludovico Bavaro, magna cumgloria et honore suo Romae versaretur, suumque splendorem et magnificentiam aliis quoque testatam facere cuperet: vestem holosericam muricae ardentem fieri sibi curavit, in cuius parte anteriore aureis literis hoc symbolum esset intextum, UT DEUS VULT, ITA EST: et a tergo alterum hoc similibus litteris, ET UT DEUS VULT, ITA ERIT. Quod quidem amiculum, sicuti teipsum intelligere hoc puto, magis tubicinem Castrucii, quam ipsum Castrucium decuisset. Et quantumvis Reges omni lege soluti videantur, tamen non omnino ausim hac in parte laudare regem Manfredum, qui viridi semper vestitu utebatur. In hocigitur incumbere debemus, ut vestes non solum corpori, verum conditioni quoque gerentis, et regioni insuper, in qua vivimus, sint accommodatae. Sicuti enim aliis in locis aliae sunt mensurae et pondera, cum tamen venditiones, emptiones et commercia locum habeant ubique: ita diversis in regionibus diversae quoque sunt consuetudines, quibus omniin loco quilibet uti et prudenter seiis accommodare potest. Plumae quibus nobilium Neapolitanorum et Hispanorum capita diffluunt,


page 89, image: s106

eorumque ceremoniae, sollennitates et vestes acupictae, male conveniunt habitui hominum gravium in civitatibus, aut scholis, multo minus gladii et loricae locum apud hos habebunt. Sicuti etiam id quod Veronae forte hac in parte consentaneum esset, dedeceret plane Veneriis. Isti enim praetextati, plumigeri, et armati, non congruerent illi Venetorum urbi, usque adeo venerandae, pacificae, et moderatae. Immo videntur illi velut urticae et lappae esse, in hortulo floribus et herbis lectissimis consito. Proinde parum quoque accepti sunt in consessu virorum nobilium, cum alterius [Note: Incessus.] quasi formae esse videantur. Vir quoque honestus in via non curret, aut nimiu` properabit. id enim non viri alicuius primarii est, sed cursoris. praeterquam quod inter currendum quis defatigatur, sudat, et anhelat, quae omnia talem personam dedecent. Neque tameniccirco incessus ita lentus et testudineus esse debet, neque etiam ita insolens et affectatus, qualis est feminae alicuius primariae, aut sponsae. Vacillare quoque inter eundum, et passibus amplis se ipsum quasi dilatare, ineptum est. Nequemanus pendulae esse debent, neque brachia in hanc vel illam partem iactari, aut proici, ut fruges serenti similis esse videare. Neque oculis in alterius faciem defixis, tamquam admirabundus, eum intuebere. Sunt quoque nonnulli, qui dum incedunt, instar equi pavidi, ita alte pedes attollunt, ut eos ex medimno educere videantur. Nonnulli pedem terraeita fortiter, eoque cum fonitu


page 90, image: s107

impingunt, ut plaustrorum strepitus vix maior esse possit. Hic pedes in obliquum impellendo quodammodo calcitrat, ille tibias inter se collidit. Alius ad unumquemque passum caligas attracturus se inclinat. Sunt quoque qui motu clunium indecoro incessum fractum et quasi anatinum prae se ferunt. Quae omnia non tamquam valde, sed tamquam paullulum inconcinna, displicere solent. Quod si equus tibi esset, habens os patulum, e quo lingua illi propenderet, etiamsi id forte de bonitate illius nihil detraheret, tamen alias pluris aestimaretur, et tu hoc ipso nomine multo minoris eum venditurus esses: non quod propterea minus animosus et fortis esset, sed quod minus elegans et venustus. Si igitur in animantibus quoque, immo etiam rebus animo et sensu destitutis elegantia et venustas in pretio sunt (sicuti videmus duas saepe domos aeque bene aedificatas et instructas esse, quarum una tame altera vendibilior et maioris pretii est, cum symmetriam habeat convenientenm, quam non habet altera) quanto magis inter homines eae usurpari et magnifieri debent. Incivile inter accumbendum est, partem aliquam corporis quamcumque scabere: quin etiam eodem tempore, quatum [Note: Spuere et emungi.] fieri potest, non est exspuendum, aut si omnino faciendum id sit, fiat decentiquoeam modo. Audivi ego aliquoties olim gentes quasdam adeo sobrias, eaque corporis siccitate ob crebra exercitia fuisse, ut numquam omnino vel spuerent vel emungerentur. Cur igitur nos tam


page 91, image: s108

brevi temporis spatio sputum continere non possimus? Cavendum quoque est, ne cum quadam [Note: Ingluvies.] vorandi ingluvie ita avide cibos ingeramus, ut ex eo vel singultus velaliud quidpiam visu et auditu indecorum oriatur. Sicuti ii faciunt, qui inter epulandum ita properant, ut flatu et anhelitu suo omnibus qui adsunt molesti esse cogantur. Similiter indecens est, mappa vel linteolo dentes fricare, vel etiam idipsum digitis conari. admodum enim hoc deforme est. In praesentia quoque aliorum, os eluere, aut vinum quo id feceris exspuere, indecorum est. Mensis quoque [Note: Dentiscalvium.] sublatis dentiscalpium ori insertum, instar aviculae nidum construentis, circumferre, aut idipsum supra aurem tonsorum more reponere, parum honesta consuetudo est. Sine dubio quoque ii errant, qui dentiscalpium ex collo pendulum cirumferunt. Nam praeter quam quod visu indecorum est, hominem honestum tale quid e sinu producere, et circumforanei alicuius salicipii imaginem repraesentare: etiam hoc sequitur inconveniens, quod, qui hoc facit, eo ipso indicat, se a supellectile gulae et vetri inserviente, admodum esse instructum. Neque quidquam obstare video, cur non iidem alias cochlear collo alligatum ostentent. Brachiis quoque in mensam procumbere, aut ambas buccas ita cibo implere, ut malae intumescant, plane non convenit. Nullo quoque signo aut gestu indicandum est, quod ex edulio aut vino quopiam magnam ceperis voluptatem. mos enim iste cauponibus et


page 92, image: s109

parasitis est relinquendus. Eos qui tecum mensae assident, ad comedendum his vel aliis verbis invitare: An ne hodie tibiipsi ieiunium indixisti? aut, Forte nihil appositum est quod tibi placeat: item, Quaeso hoc vel illud gusta: ita inquam invitare, parum mihi laudabilis consuetudo videtur esse, etiam si ea plerisque omnibus familiaris iam sit et domestica. Quamvis enim invitatores isti, eum, quem invitant, curae sibi esse ostendunt, tamen non raro efficiunt, ut invitatus hoc modo, postea in convivio minus liber sit, et pudore suffundatur, cum se quodammodo observariarbitretur. Ex patina in medium apposita aliquid alteri comedendum porrigere, non puto admodum decere, nisi forte is qui porrigit, prae altero multo maioris sit dignitatis, ita ut is qui accipit, eadem opera honore afficiatur. Nam si inter aequales hoc fiat, videtur is qui porrigit alteri quodammodo se praeponere, aliquando etiam id quod porrigitur, alterius palato non convenit. Praeter quam quod ille ipse indicet, convivium non satis liberaliter esse instructum, aut certe patellas ordine praepostero collocatas, cum alter abundet, alter egeat. Fieri etiam posset, ut convivator in malam id partem acciperet. Nihilominus tamen hîc, id quod vulgo fieri videmus, faciendum est potius, quam id quod bene fieri existimatur. Satius enim est in hoc genere consvertudinum cum aliis errare, quam solum recte facere. Verum quidquid in hoc vel deceat vel non deceat: tu tamen id quod tibi porrigitur,


page 93, image: s110

non recusabis. videris enim eum qui porrigit vel aspernari, vel reprehendere. Aliis autem propinare, et maioribus poculis invitos molestare, per se exsecrabilis consuerudo est, quae tamen ita invaluit, ut nullo unquam tempore aboleri posse videatur. Ab ea igitur tu, tamquam adolescens ingenuus, libens tibi temperabis. Quod si tamen ab aliis inviteris, poteris non omnino repugnare, sed gratias agere, et dicere, te libenter illi victoriam concedere, aut etia sine haustu largiori, leviter quod datum est degustare. Est equidem ista propinandi consuetudo satis antiqua, et olim etiam in ipsa Graecia usurpata. Magnopere enim ab illis laudatur Socrates, qui integram, quam longa fuit, noctem, cum Aristophane certatim quoque compotando consumpsit, et tamen primo statim diluculo, albescenre caelo, demonstrationem subtilis cuiusdam problematis Geometrici, sine ulla haesitatione delineavit, ut satis doceret, vinum nullam adhuc noxiam sibi attulisse. Et etiam si praeter haec affirment, quod sicuti ii, qui saepein magno discrimine et periculo vitae versantur, eo ipso fiunt animosiores et magis intrepidi: quod, inquam, eodem modo, ii qui se non sine aliquo periculo mendosis istis et barbaris moribus aliquantisper dedunt, eorum queve turpitudinem perspiciunt, inde postea modestiores et in moribus elegantiores evadant: et quia immodica illa, certatim bibentium, vini ingurgitatio, acer quidam cum virbus potantis conflictus est, volunt id fieri, ut hoc


page 94, image: s111

modo fortitudinem nostram exploremus, et ad sustinendum vincendumque impetus quosdam violentiores nos assuefaciamus. Etiamsi, inqua, ita haec illi disputent: nihilominus tamen ego in contraria sum sententia, et existimo has ipsorum rationes satis esse frivolas. Praeterquam quod nonnullos ex literatis reperias, qui saepenumero verborum quadam magnificentia efficiunt, ut causa iniqua vincat, ratio autem succumbat. Quo circa hac quoque in parte fidem illis non habemus. Et fieri forte potest, ut illi hoc modo populares suos, eo vitio imbutos, excusare, eorumque hoc peccatum occultare voluerint, cum idipsum reprehendere periculosum illis videretur. Forte eriam metuebant, ne ide quod antea Socrati acciderat, ipsis quoque eveniret. Ille enim cum in aliorum reprehensione creber esset, inventi sunt, qui eum ex odio impietatis graviumque quorundam flagitiorum insimularent: quocirca etiam capitali sententia, licet innocens, condemnatus est. Vir enim vere bonus et patriae religionis observantissimus fuerat: tametsi eo nomine, quod tantum vini una illa nocte biberit, nullam laudem sit meritus. cupa enim aliqua multo vini capacior fuisset. Et quod nihil inde incommodi perceperit, in causa est potius cerebri dene constituti firmitas, quam hominis bene moraticontinentia. Ii certe apud quos plane exulat ebrietas, habent, pro quo, tamquam summo bono, immortales Deo gratias agant. Neque ego unquam credidero, quod a


page 95, image: s112

vino et ebrietate, egregiis sane magistris, disci debeat temperantia. Non est oeconomi suo arbitrio ad cenam herilem extraneos invitare. nemo etiam domino inscio et invito callide cum aliis accumbet: etiamsi quidam ex familia saepenumero ita sint impudentes, ut id, quod domini est, ipsi facere non erubescant. Sed haec magis casu quodam fortuito dicta a nobis sunt, quam quod ratio ordinis nostri tale quid postularet. Nemo vestes suas, et in primis caligas, palam, hoc est, in praesentia honestorum hominum, exuere debet: id enim illi loco nequaquam convenit. facile enim accidere posset, ut partes aliquae corporis, quas natura tegi voluit, cum retegentis et videntis pudore nudarentur. Neque [Note: Manus lavare.] etiam capillitium pecti, aut manus lavari in aliorum conspectu debent. hoc enim rectius fit in cubiculo, quam palam, sola illa lotione excepta, quae prandium aut cenam praecedit. Tum enim etiamsi forte opus tibi non sit, palam lavandae sunt manus, utis qui tecum in eandem patellam intingit, de lotione tua certus sit. Neque etiam cum capitis integumento nocturuo in aliorum conspectum prodibis, neque caligas thoraci, aliis videntibus, astringes. Aliis quibusdam moris est, subinde os diducere, oculos invertere, buccas inflare, an helare, et aliis modis inconcinnis faciem deformare, quos omnino decet ab hac consuetudine penitus abstinere. Nam etiam Pallas, ut [Note: Pallas fistulam abttcit.] Poetaefabulantur, aliquando fistula canendo se oblectabat, eoque in genere ad excellentiam non


page 96, image: s113

vulgarem pervenerat. Cum autem isti oblectationi intenta, ad fontem accessisset, seque in eo contemplata esset, et inusitatam illam monstrosamque oris sui habitudinem animadvertisset, erubuit, atque e vestigio tibiam abiecit: et quidem recte. neque enim instrumentum hoc est feminae congruens, immo ne viris quidem, nisi forte viles sint et nihili, qui mercedis gratia artem illam, quam profitentur, exercent. Quod autem de invenusta hac faciei habitudine dico, idipsum in omnibus totius corporis membris locum habet. Indecorum enim est linguam exserere, barbam subinde, quod multi faciunt, intorquere, manus inter se conterere et fricare, peculiari quadam cum eiulatione suspiria mittere, febricitantium instar, quod non pauci faciunt, temere, totoque quasi corpore cohorrescere, aut etiam inter pandiculandum, more rustici in foenili evigilantis, exclamare. Is quoque qui in signum admirationis, aut etiam ludibrii, ore certum quendam strepitum edit, deformitatis cuiusdam, quod ipse animadvertis, indicum praebet. Ea autem, quae indiciis huiusmodi adumbrantur, [Note: Risus.] parum a re ipsa differunt. A cachinnis quoque fatuis agrestibus et insulsis est abstinendum. Neque ridebis potius quod ridere consueveris, quam ob ridendi necessitatem. Neque propteriocos aut dicteria a te sparsa tu ipse ridebis: videreris enim tum teipsum laudare. Auscultantis enim, non dicentis, est ridere. Nolo etiam ut tibi persuadeas, quod, sicuti eorum, quae


page 97, image: s114

hactenus dicta sunt, singula minuto quodam cum errore sunt coniuncta: ita etiam in universis leve quoddam peccatum insit. Hîc enim ex levibus et multis erratis, magnum quoddam, ut initio quoque dixi, est compositum. Et quanto ista sunt minora, tanto accuratiore in iis cavendis nobis opus est intentione. Neque enim ita facilis eorum est animadversio. Et si negligantur, in cosuetudinem, etiam ex improviso, transcunt. Sicuti autem minutae quoque expensae, si crebrae sint, magnam quoque substantiam occulte consumunt: ita etiam levicula haec delicata, si numer osa sint, quasi ex occulto egregiu quoque hominem deformant. Proinde quae diximus, nequaquam cum risu sunt floccifacienda. [Note: Gestus inter loquendum.] Observandum quoque est, quibus quis gestibus, quo motu corporis utatur, maxime in loquendo. Saepe enim fit, ut quis ita in id quod loquitur intentus sit, ut eius, de quo iam agimus, rationem plane non habeat, Hic enim capite veluti titubat: ille oculis alios intuetur limis, altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio. Alteros distorquet. Alii supto suo faciem eorum, quibus cum fabulantur, aspergunt. Invenias quoque qui ita manus inter loquendum agitent, ut muscas a te depulsuri videantur. qui omnes modi sunt deformes et ingrati. Pindarus quidem Poeta eximius dicere solebat, [Note: Venus et Charites.] quidquid dulce, delectabile et scitum esset, id manibus Veneris et Gratiarum esse confectum. Quid iam de iis dicam, qui ex tablino


page 98, image: s115

suo ad alios prodeunt, calamo supra aurem prominulo: aut qui linteolum suum dentibus comprehensum circumferunt: aut qui tibiarum alteram in mensam imponunt: aut qui proprios digitos conspuunt: item de aliis, quae numerari non possunt, ineptiis? Quae infinitae cum sint, ne ego quidem eas omnes colligere et hic recensere conabor: cum alias forte non pauci sint futuri, qui dicant me in his ipsis, quae enumeravi, nimium fuisse.

FINIS.


page 99, image: s116

IOANNIS CASAE DE OFFICIIS INTER POTENTIORES ET TENVIORES amicos Liber.

MAGNA omnino veteres, diuturnaque molestia caruisse mihi videri solent: qui non, quomodo nobis fere institutum est, ingenuos homines, sed plane servos in famulatu habuerint: quorum ad victum, cultumque, et ceteras vitae opportunitates, opera ac ministerio uterentur. Nam cum hominis natura celsa, amplaque, et erecta sit, longeque ad imperandum magis, quam ad parendum accommodata, in eam vigentem atque integram herile imperium, quod nos facimus, exercere qui volunt, ii molestum negotium atque odiosum aggrediuntur. Itaque veteribus in edomitos iam, et quasi mansuefactos, quippe quos prius aut compedes, ergastulumque, aut a pueritia usque captivus animus enervasset atque emollisset, neque difficilis, opinor, neque iniucunda dominatio fuit. Nobis contra cum robustis, valentibusque, et tamquam adhuc feris res est, qui et propter naturae spititus dominatum aspernantut et oderunt, et propter libertatem dominis etiam resistunt: rationem quidem dominationis iniquius interdum, saepe tamen iure, ab ipsis


page 100, image: s117

heris requirunt et repetunt: ex quo querelarum, expostulationum, litium plena sunt omnia. Sic enim est profecto. Nam iniusti rerum nostrarum ratiocinatores sumus: ac, cum sua quisque, quam alius aeque, bona nimo carius aestimet, eoque plus in omni ratione ferat expensum, quam acceptum referat, res convenire non potest. Hinc acerba illa sane querimonia atque exprobratio: Ego me domi tuae contrivi: contraque, Ego te sustentavi, alui, in honore habui. Quam quidem inter homines controversiam, quodque dissidium, ut, quantum est in nobis, sedemus et componamus, a nobis, hoc est ab hominis officio minime duximus esse alienum. Quamobre, cum in eam cogitationem saepenumero incumberem, praecepta quaedam, et tamquam artem de necessitudine et communione ea, quae potentes inter ac tenuiores coniugatur, quaeque ab eare, quam imitari plurimum visa est, seruitutis acerbum sane nomen invenit, degenda composui, eamque litteris mandare institui, ut labore nostro, si modo, quod cupiebamus, aliqua ex parte assecuti sumus, normam utrique haberent, ad quam dirigere si se vellent, iis commoditatibus propter quas eam coniunctionem, quae sane una omnium maxime turbulenta videtur, copulassent, placide traquilleque fruerentur.

Quoniam igitur communionis societatisque unius cuiusdam inter homines praecepta tradimus, plures autem sunt hominibus inter ipsos, et variae communitatum species, quarum aliud


page 101, image: s118

aliis propositum sit: principio haecipsa, de qua sit nobis hoc tempore explicandum, secerni a ceteris, seiungique debet: ut, quamquam de omnibus quaedam communiter praecipi soleant, quae ad uberiorem quandam amplioremque artem pertinent: tamen, quoniam huius quoque generis separatim praeceptiones sunt, eae a nobis distincte dilucideque exponantur. In omni itaque societate vincienda, aut voluptatis dulcedine, fruendaeque iucunditatis studio homines ducuntur, aut rerum, quibus utuntur, facultatem, potentiam, opes et copias, ceteraque id genus adipisci, tuerique, aut etiam adaugere volunt: quae omnia in ratione utilitatis cadunt: aut honesti, rectique, ac decori pulchritudine et splendore excitati illectique rapiuntur. Ac priori quidem in genere (exemplis enim res fiet apertior) libidinosi amores sunt, et quae deliciae appellantur, ceteraque eiusdem modi. Utilitatis autem genus latissime fusum est. continet enim Rem publicam primum universam, deinde singulas fere civitatis partes: nam inita est civibus communiter inter ipsos societas eam ob causam, ut congregati, salui, incolumesque esse possent, tum multae quaestus lucrique causa communiones sunt privatim contractae. Tertium autem genus amicitiam complectitur, non hanc popularem, sed illam bonorum, cum scilicet honestum, laudabile, decorum, non emolumento captans aliquo, sed sua ipsum vi ac dignitate inductos homines virtutis amantes co~iunxit arcte,


page 102, image: s119

atque devinxit. Tenuiores autem homines, cum se ad principum civitatis amicitiam applicant: contraque clari, potentes, opulenti, cum obseuros, infirmos, exiles in contubernium ac familiaritatem recipiunt, neutrifere honestatis decorem consectari, ac ne attendere quidem videntur, sed utilitatem modo aut voluptatem sequi. Id ex eo intelligere licet, quod neque illi bonos quosdam viros, iustosue, aut fortes ac moderatos, quibus inserviant, sed gratiosos, ac locupletes, si utrumuis liceat, delegerint, et fortunis ditati confestim, tamquam id operis habuerint, discedunt, aut certe cupiunt: atque hirursum laboriosum que~libet, aut industrium, et sollertem, frugique exquirunt, eosque insigniori aliqua virture praestantibus longe praeferunt. Quare, quae de vera illa et germana amicitia praecipiuntur, cum morum similitudo et convenientia bonorum animos stabili quodam amore et caritate devinxit, huic necessitudini convenire non poterunt: diversorum enim generum eaedem praeceptiones esse non possunt: neque vero eadem esse genera, quorum exitus finesque diversisunt. Atque alia est etiam humanarum societatum divisio. nam aut pares inter se copulatur, quales fratrum co~iunctiones sunt: aut dispares, cuiusmodi parentum est ac liberorum inter ipsos communitas. Permultum vero refert ad inveniendi officii rationem, utro quis in genere, eam qua de agimus, necessitudinem constituerit: quamquam in promptu id quidem est. ambigi enim non potest, quin ad


page 103, image: s120

posterius referatur. Sed cum fere constet, dispares hoc amicitiae genere copulari, illud parum percipiunt, aut certe non satis constanter ad extremum usque retinent. Stabiliendum est enim, firmandumque quid sit illud, cuius praestantia princeps in hac necessitudine, et tamquam herus cernatur, ne vagari errareque huius ignoratione cogamur. Principem igitur locum non, ut plerisque in rebus, ita hoc in genere doctrina, nec aetas, nec nobilitas, nec vero virtus obtinet, sed pecunia modo, et dignitas, et potentia dominatur. Atque haec quidem ut concurrant omnia, optabile est: sin minus, vel uni deserviendum est. Satis est autem ad hoc argumenti, quod saepe unius conversione fortunae, ratio omnis amicitiae commutatur, multique cum iis, quibus diu, tamquam praefuerint, non modo exaequantur, sed etiam iis ipsis efficiuntur humiliores: a quibusque antea colisoliti sint, eosdem aut pecunia auctos, aut honoribus amplificatos contra ipsi reverentur atque observant. Quamobrem sit hoc ceterarum communionum, si quibus ita videtur, praescriptum, et tamquam formula, ut, quod in unoquoque boni sit, subductum habeant: ac tantidem se quisque faciat, quanti sit, tantidemque ab amico aestimari se vel postulet, vel patiatur.

Nobis autem alio quodam modo rationem institutam esse, intelligendum est: plerosque enim fallit: quorum est error tollendus, ne, quod faciunt, turbent omnia. Cum igitur


page 104, image: s121

ratiocinabuntur, meminerint adnumerari, appendique par esse non omnia, sed pecuniam modo atque potentiam, quando ea est haec societas conditione contracta, ut potentibus, ut locupletibus propter idipsum, quod opulenti sunt, tribuantur omnia. Quare qui sese paupertatem ferre posse non tam negant, quam re ipsa ostendunt, quibus quaesito opus est, quique aliena egere se fatentur potentia: desinant molesti esse, neque ingenium, autnobilitatem, aut doctrinam, quibus rebus, quamquam pretiosae alioqui sane sunt, ne ipsi quidem magnopere confidunt, magnum quoddam pondus habere postulent, ut comparari se propterea, quod iis instructi sint, superioribus, aut etiam anteferri putent oportere. At vir ego, in quit, sum melior, eruditior, nobilior, una modo re inferior, quae ipsa non in virtute posita est, sed ex fortuna pendet. Sit ita sane. mitto enim, quod plerumque nimium semetipsos diligunt, nimium amplexantur: sed ut ita sit, tenendum tamen illud, nihil in hac communione relictum esse iis rebus, quas illi commemorant, loci: principem esse pecuniam, imperium obtinere potentiam placuit: accepta semel conditio est, quae aut tunc recusanda fuit, cum ferebatur, aut ne nunc quidem improbanda. Fuit olim apud Aethiopas lex, ut eum regem facerent, qui procerissimus reperiretur. Num igitur Philosophus, brevis si forte fuerit, atque Aethiopiae regnum affectet, non ea lege puniendus sit? Atqui sapientia proceritati, omnique corporis staturae longe


page 105, image: s122

antecellit: nemo negat id quidem: sed ea tamen Aethiopes lege vivunt, quam violare sit nefas: sic nos eam servare legem debemus, quam nobis, quasi populo, usus, vitaque communis promulgavit, et tamquam suasit, quamque adeo ipsi sanximus. Tantum enim abest, ut quicquam adscribendum cuiquam sit, praeter id, cuius haberi semel rationem placuerit, ut saepe idipsum, adiectis iis, quae plurimi alioqui sunt, vilius efficiatur. ut meretrix pudore deterior est: ad quaestum enim eius aestimatio refertur, quem pudor, quamquam laudabilis ipse pers, tamen imminuit: petulantia vero, tametsi sua ipsa vi naturaque turpis auget. Neque vero aliam ob causam quibusdam in civitatibus institutum est, ut eximia quadam virtute cives populi arbitrio innocentes relegarentur, isque mos ab Aristotele (quanto qualique philosopho?) non admodum improbatur, nisi, quod cum una aequabilitate res eorum publica contineretur, omne, quod emineret, cuiuscumque tandem id modi esset, amputandum, et tanquacomplanandum censebant: ut ne virtuti quidem, sese nimium attollenti, parcerent. Quare divitiae tantum atque opes in ea re censenda atque aestimanda ponderentur, quibus semel principatus et dominatio data est. reliqua circumcidantur: his se virtus, nobilitas, doctrina submittat: hoc qui recusant (magnus est autem numerus) seditiosi ut in Republ. cives, sic in amicitia turbulenti existimandi sunt. Vinciuntur igitur necessitudine hac longe potentia ac divitiis dispares:


page 106, image: s123

vinculum autem est non caritas, sed utilitas. ex quo illud conficitur, quod antea quoque dictum est a me, errare eos, qui hanc necessitudinem, verae illius, iustaeque amicitiae legibus temperari putant. Nam hoc quoque genus importunum est, magnam quandam aequabilem que benevolentiam atque at dorem amoris requirentium. distinguenda sunt enim necessitudinum genera, ne temere omnia ab omnibus exspectentur. quibus enim sua cuique privatim utilitas proposita paene ex conventu sit, eos nostra causa tantum velle putare, ut alienum commodum anteferant suo, temere optantis est, non considerate iudicantis. Neque vero eadem utrisque proposita utilitas est, sed operam atque obsequium a tenuioribus potentes expetunt: inopes contra a divitibus atque honoratis pecuniam, aut dignitatem. Illi enim, utpote divitiis affluentes, nullum sequuntur emolumentum, sed id modo attendunt, quod eam sibi coniunctionem ad dignitatis splendorem honorificam, ad iuctum autem, cultumque atque res gerendas, cum iucundam, tum vero multis sane locis peropportunam esse intelligunt. Inferiores autem propter paupertatem, atque inopiam, pecuniae fructum aut dignitatem quaerunt: tum propter imbecillitatem factiosos opulentosque amicos sibi, tamquam adminiculum, parant. Quibus ita constitutis, quoniam expedit cum una quaque in re eum nos bene cognitum habere, qui cum negotium nobis futurum sit, tum in huiusmodi necessitudine vel in primis refert non ignota


page 107, image: s124

nobis esse eorum, quibus cum vivimus, studia et voluntates, ut vel ad eas nos dirigamus, vel rem totam, si modo fieri possit, repudiemus: operae pretium est locupletum ac potentium, contraque tenuium atque inopum naturam, et tamquam formam quandam, et speciem, quoad possumus, investigare, in medioque ponere. Neque veroexquisitam quandam ad rationem exigi haec a nobis debebunt: quoniam nec omnibus aeque in rebus subtilitas quaerenda est, nec vero postulandum, ut pressius agatur, quam ipsarum, quae subiectae sunt, rerum vis et natura patiatur. Ac locupletes quidem ita fere sunt morati, ut superbia et fastidio efferantur: perinde enim affecti vivunt, quasi bonis omnibus affluant: et quoniam, quanti unum quodque sit, aestimari fere nummis soleat, eaque ratione argento venire omnia, quia eo ipsi abundent, omnium penesse rerum pretium esse opinantur: itaque beati sibi videntur. Ad hoc accedit, quod homines magnam partem in refacienda atque exaggeranda occupatos, divitiisque inhiantes vident. Quare illarum possessione, tamquam excellenti inter homines bono quodam, quod unum expetant, quodque admirentur omnes, ipsi gloriantur: reliquos autem despiciunt, nec homines putant: quae quidem arrogantia insolentiaque ea quoque re augetur plurimum, neque adeo immerito, quod multos multa locupletem rogare necesse est: tum arbitrantur sese dignos esse dominatu. propter copias enim, quibus ipsi affatim praediti


page 108, image: s125

sunt, dominationem, regnumque expeti putant. Gloriosae itaque, atque insolentes divitiae sunt: eaedem petulantiam habent, superbiae comitem: difficile est enim, nisi si forte ratio adsit, prudentiaque, secundo fortunae cursu non auferri. Eorundem est diffluere luxuria: nam et delicati mollesque sunt, et copiarum ostentatione beati videri volunt. Ad summam, stulta pecunia est, sed fortunata, et felix. Praeterea autem multo haec sunt eadem novis in divitiis deteriora, quam ut in veteribus vitia: repente n. divites facti, sunt abundandi, ut ita dixierim. imperiti, ut plerique Romae. In quo si qui fortasse fuerint, qui detrahi sibia nobis querantur, ii meminisse debebunt, non hunc nobis de hominibus, sed ipsa de re institutum esse sermonem. Potentium autem mores partim cum locupletum natura et consuetudine congruunt, partim aliquanto sunt etiam probiores: nam et honorum studium in his est, et animus virilis, atque ad agendum promptus: praebet enim potentia facultatem, et propter dignitatem gravitas quaedam inest. Ac de locupletum quidem, ac potentium moribus hactenus. In paupertate vero atque inopia, omnia iis contraria reperientur.

Sic igitur animati erga potentes et pecuniosos, tenues amici esse debebunt, ut illorum incommoda, contumelias, iniurias, ineptias non modo facile perferant, sed amanter etiam tegant: eosque, quoad fieri possit, diligant: colant quidem certe omnibus locis, atque obseruent.


page 109, image: s126

diligi enim volunt, propterea quod existimant, a quibus amentur, iisdem sese probari. Itaque cum omnia sibi divites arrogent, amicorum obsequiis, atque observantia magnopere delectantur: sui enim de se iudicii habere eos ascriptores putant. Difficile est autem diligere eum, quem non probes: nihiloque factu facilius sic moratos, quemadmodum dictum est, probare. veruntamen, ut ait Tiresias ille:

Quando pauperiem missis ambagibus horres,

devoranda haec sunt, ferendumque aequo animo, quod corrigere nequeas: praesertim cum non virtute et probitate haec necessitudo contineatur, sed emolumentis, et fructu. Stulte igitur faciunt, atque inutiliter, qui, tamquam Horatianus Davus, decembri in dominos abutuntur libertate:

Tu, cum sis, quod ego: et fortassis nequior.

perniciosa enim haec sunt, praesertim adversus potentiam, superbiamque. Quare non modo dici, proferrique hac non expedit, sed ne cogitari quidem sine detrimento possunt: retrahunt enim nos ab obsequio et cultu potentis amici, sine quo contineri necessitudo haec diutius non potest. Non minus est autem eorum vitium, damnum certe idem, quide superioribus amicis in omni sermone absentibus detrahunt, eosque quos revereri et colere non modo decet, sed etiam fructuosum est, laedunt. Itaque dupliciter accusandi sunt, et quod ab officio recedunt, et quod corum cum factis minime consentit oratio: cum


page 110, image: s127

eo enim re vivunt, quem sermone improbant. Superbi etiam atque arrogantes monendi sunt, atque, ut ab hoc studio desistant, hortandi: nam nihil obsequio atque observantiae tam est adversarium, quam arrogantia: observamus enim et colimus, quos insigni aliqua re antecellere nobis putamus: omnia autem sibi qui arrogant, naeilli longe absunt, ut cuiquam obsequi velint. Ac sunt omnino quidam nulla de re tam solliciti, quam ut ne cuiquam succumbere, aut quicquam cuiquam concedere videantur: ii sese inferiores appellari, mortis instar putant, pauperiores tantum dici volunt: austeri, tristes, duri, omnia summo iure severe agentes, atque acerbe: qui si appellentur modo, continuo ad calculos abeant, confestim sua atque aliena digitis metiantur: rationem subducant, a qua ne punctum quidem cuiusquam causa decedere ius esse arbitrentur. ii, ut antea dictum est, ad aliud studium traducendi sunt, ne aetatem sollicite anxieque degant, et, ea exacta, frustra, quod nihil processerit, fortunam, quod facere solent, accusent, cum ipsi in culpa sint. Nobis autem leni homine opus est, molli flexibilique ingenio praedito, qui et de suo iure decedere didicerit, et parere fortunae: idque animo hilari, aut certe aequo facere possit, ut non appareat coactum obsequi: nemo enim, quem colit, illi invitus obtemperat. Quoniam igitur superbiae occurrendum est, nihil est autem ad eam mollendam ac demulcendam valentius observantia atque obsequio, in eo exiles atque inopes


page 111, image: s128

amici elaborare debebunt, ut in superiores omne officium, omnemque cultum conferant: id partim in dictis apparebit, partim in factis. In sermone igitur et congressionibus non modo comitas et suavitas adbibenda est, sed quaedam etiam reverentia: assentatio autem, de qua mox dicetur, procul amovenda. Permultum vero idrefert: nam neque quicquam est, quod tam crebro incidat, quam ut loquamur, et ad conciliandos hominum animos summa in oratione vis est. Illa igitur primum cautio adhibeatur in verbis, ut summissa, ut humilia sint, ut prope abiecta: blandum enim in saeculum incidimus, cuius in errore nihil est, cur versari nos cum reliquis pudeat. contumax est non modo monere, sed etiam consilium dare: reprehendere vero non ferendum. Longum est autem singula persequi. Quare genus ipsum indicasse, sit, opinor, satis. Deinde repugnandum, si qua in re forte fuerit, ut pedetentim timideque fiat, et tamen et raro, et non nisi necessario: neque enim est obsequentis adversari: saepe autem in congressionibus, aut in conviviis disputationes inducuntur, incertis aut subtilibus de rebus: in quo docti quidem homines, et ingeniosi, facere sane imprudenter solent: arripiunt enim ipsi tamquam suo iure sermonem, obloquuntur, interturbant, pertinaciter resistunt, redarguunt denique, idque acerbe, atque acriter: non sunt haec observantiae, aut obsequii signa. At non mea, inquiunt, culpa est, quod homo rudis, atque illiteratus, et fortasse


page 112, image: s129

hebes, de rebus obscuris atque involutis balbutiens me lacessat, irritet, in contentionem vocet, praesertim eam ipsam artem ad quam disputatio pertineat, professum. sed parcendum tamen est, quasique cum amico lucteris, non cum adversario, non est viribus utendum. scitum est enim in loco cedere, aut succumbere: victoria vero saepe perniciem habet: ex quo vetus illud ni/kh kadmei=a. At difficile est, inquiunt, praesertim concalefactis iam altercatione animis tum in eo ipso, quod profiteamur, cuiquam nos cedere videri, pati non possumus. Ego neque hoc disputo, et, si postulant, etiam concedo: illud teneo, atque denuntio, inutile id illis esse, plane etiam perniciosum. Quare superbiam excutiant, animum molliant, aut amicitiam sese gerere nescire fateantur. Diligenter etiam caveant, ne quando committant, ut cum potenti amico iocari aggrediantur, nisi ab eo ipso invitati, ac prope iussi: inest enim in ioco aequabilitatis significatio, et securitas quaedam, qua superbia irritatur: cavillationem autem, et dicta superiorum, quamquam habebunt saepe aculeum, et contumeliam, hilaritate et lepore excipiant: iracundiam, nequa forte erumpat (effervescet enim illa quidem) quam diligentissime poterunt, comprimant: ac, ne si acrius quidem pupugit, quicquam mordere audeant: neque enim est oboedientis, doloris sui poenas persequi. quo autem cuiquam uberius erit ingenium, atque acutius, eo difficilius is praestare hoc poterit: multa enim


page 113, image: s130

occurrent salsa, quae vix reticebit. Estque omnino haudquaquam mediocris patientiae, cum saepe vapules, telum autem semper teneas, numquam referire: sed iracundia tamen perquam diligenter cohibenda est, neque cum superiore, ne iusta quidem decausa, concertandum: nam et victi oderunt, et pares cum discedunt, tamen vinci se putant. Itaque alio sese convertunt, et eos quorum tractata semellaesit asperitas, in posterum non attingunt. Quo autem modo iucunda consuetudine, assiduisque sermonibus, et comitate superbia mollitur, ita silentio, severitate, et tristitia recrudescit: tum stultum est, quorum contumelias perpeti necesse habeas, eorum non ferre iocos. Quare ita sese tenues comparare amici debebunt, ut potentis vel immoderatam in iocando licentiam, non modo bonam in partem accipiant, sed etiam, quo familiarius tractentur, habere se gratiam significent. Reliqua vero in vitae consuetudine ea moderatio adhibeatur, ut in sermone plurimum hilaritatis, plurimum et festivitatis insit, non effusae, sed ad voluntatem nutumque divitis amici omnis oratio temperetur: tristitia vero, et taciturnitas absit, quae minime amabiles, et plerumque invisae, suspectaeque sunt: quos enim tristes animadvertunt, iis se suspicantur non satisfacere. Praecidatur etiam loquacitas: est enim reverentis adhibere modum. Neque vero sermonem ipsi priores inducant, nisi si forte iussi sint aliquid in medium, consumendi otii causa, ut fit, proponere: ad superiores enim


page 114, image: s131

pertinet iudicare, qua potissimum de re velint audire, neque immerito is arguitur, qui praefestinet, ubi herus adsit, praeloqui.

Quod autem dictum a me est, procul ex hac consuetudine amovendam assentationem esse, videamus, quam vim habeat: non sum enim nescius, secus a plerisque solere praecipi: qui cum adulationem unam omnium rerum fructuosissimam esse contendant facile permultos nominant haud magni pretii homines qui una assentatione adiuti, non modo divitias pararunt, sed ad summos etiam dignitatis gradus irrepserunt. sed, quamquam ab utilitate profecta haec ratio est, non debebunt honestatis et iustitiae oblivisci. Itaque, ne quid turpitudinis, lucri causa, contrahatur, operam dabunt, tuebunturque iustitiam, si non summam illam bonorum, at hanc popularem saltem vulgi: etenim unum pecuniae fructum sequi si volumus, neque honestatem audimus, eos ipsos superiores amicos spoliemus licet, aut adversariis prodamus. Cavendum est igitur, quamquam ab utilitate profecta haec ratio est, ne longius si progressi erimus, iustitiae fines transgrediamur. Quid est autem, quod ab honestate longius absit, quam assentatio et blanditia? quarum cura et nutrimentis hominum educentur, saepe etiam gignantur, et procreentur vitia. Metue igitur,

Scurrantis speciem praebere, professus amicum:


page 115, image: s132

Finitima est autem obsequio blanditia: tum in unaquaque re difficile est statuere quatenus: sunt enim vitia cum virtutibus prope continentia, aut ita certe inter se coniuncta, vix ut appareat commissura: sed quaedam tamen est regula, qua uti qui volent, neque a probitate discedent, et utilitati tamen consulent. Est igitur in congressionibus sermonis quaedam temperatio, et modus, quam quidem virtutem, cum ea vocabulo carere videretur, ab amicitia mutuati, fili/an Peripatetici nominaverunt: quod eius compotes qui sint, talem ad omnem congressum humanitatem, affabilitatemque adhibeant, qualem adhibere inter se amici consueverint. In eo autem posita est, ut neque omnia ad voluntatem loquamur, et petulantia tamen absit, et tristitia, austeritasque vitetur. Ad eam autem mediocrem retinendam, permagni refert, qui cum loquare, quique ipse sis. Id quale sit, ut pleraque omnia, in iis animadverti maxime potest, qui, longo quodam interiecto tamquam intervallo, inter se distant, ut in parentibus, et liberis, ut in privatis, et iis, qui sunt in magno aliquo imperio: quae enim in privatum commode dicta existimantur, eadem in magistratum collata petulantiae habentur non ferendae. Ac parentes quidem obiurgare flagitium est, magistratum nefas, parem vero non dedecet. Hanc in sermone mediocritatem retinere hic noster vel mordicus debebit: lubricus enim locus est, ut neque ad assentationem delabatur, minimeque sit


page 116, image: s133

amarus, aut agrestis. Id autem, nisi quid me fallit, ea ratione efficere non incommode poterit, si, quae superiore in amico probanda erunt, ea et suo loco, et pleniore etiam aliquanto, ut dicitur, ore laudabit, peccata vero non attinget omnino: ad pares enim amicos monitio, atque obiurgatio, non ad inferiores pertinet. Qui vero ea laudant, quae non probant, improbi hominis funguntur officio, et vani, ac fallacis, et fraudulenti. Omnis autem sermo verecundiae plenus esse debebit: non modo quia sic omnino bene moratos decet, sed quia securitatem etiam petulantia prae se ferre videtur. Absitigitur obscentias: tetrae etiam, immundaequeres ne appellentur, singulisque cum dictis tum factis significatio quaedam insit, non negligeretenuem amicum, quid de se superior sentiat. Provideant etiam, ut gestus, motus, incessus, status, sessio, accubatio, manus, oculi, vox, non ineptiis modo vacent: est enim id alius cuiusdam disciplinae praecipere: sed ut reverentiam quandam erga potentem amicum, cultumque indicent. Removeantur igitur cachinni, et clamores, et palaestrici quidam motus, tum oscitatio frequens atque excreatio, reliquaque id genus, quae soluti liberique sunt animi, ad amicorum aequabiles congressiones reseruentur. Vestitus etiam ratio habeatur, ut elegans, ut mundus, ut aptus sit: volunt enim ostentatione divitiarum, quemadmodum dictum est, beati videri: tum ad luxuriam pertinet, quorum


page 117, image: s134

utantur ministerio, eos non agrestes, nec sordidatos habere, sed elegantes, et ornatos.

Quamquam autem in sermone plurimum cultus observantiaque clucet, permultum tamen etiam in factis apparet. Quam obrem superioribus inferiores praesto sint, obsequantur, obtemperent, neque re tantum ipsa, sed etiam significatione quadam, et specie: nihil enim necesse est tantas amicorum catervas domi alere: ad speciem comparantur, et pompam. Quare ne haeo quidem negligant: adsint, astent, sectentur, assiduitatem praestent, molestiam caveant: neque sic cogitent, non hasce sibi datas esse partes, sed certum quoddam munus assignatum: sunt enim communes inferiorum omnium amicorum. Qui vero cunctantur, qui tergiversantur, et cessant, perniciosum genus in hanc communionem inducunt: parce enim ac restricte munus ipsi suum cum exsequuntur, potentem amicum prope admonent, ut benignitatem ipse quoque suam contrahat, ac minutatim, exigueque praebeat omnia. In rebus autem gerendis, curandisque mandatis, primum fides integritasque praestanda est, non modo quia decet, rectumque est, sed quia fructuosum est etiam: quos enim fideles experti sunt, iis sese totos committunt, et tradunt, eoque bene etiam illis facere coguntur. Deinde cura, et diligentia, et sollertia, quasi in re propria adhibeatur, maior etiam si fieri possit: quo difficilior est cura rerum alienarum. Sed haec communia societatum omnium: illud


page 118, image: s135

huius coniunctionis est proprium. Neque enim, quod commodissimum, aptissimumque quaque in re fuerit, spectare debebunt, sed illud modo attendere, quod maxime potenti amico probetur: id quod una in re notatum ad reliqua omnia transferri poterit. Qui igitur ullo fere in gradu dignitatis locari sunt, homines eruditos atque in scribendo exercitatos seorsum parant, qui de omnibus rebus, quaecumque inciderint, epistolas componant, ut eae superiorum amicorum nomine reddantur: ii persaepe ea praecepta servantes, quae magno labore didicerunt hominibus illiteratis, a politaque et accurata oratione abhorrentibus suas lucubrationes non probant: optima quaeque aptissimaque inducuntur: omnia pervertuntur, retexuntur omnia. Quid igitur est tui consilii? illud scilicet Euripidis de Phoenissis:

Potentium stultitia perferenda est:
Et (quamquam difficile factu est)
Una cum insipientibus desipiendum.

Unam igitur habebunt non scriptorum modo, sed etiam actionum omnium regulam, potentis amici voluntatem, aciudicium: ad eam se formabunt, eaque metientur dicta, factaque omnia: neque vero perpendent, quam recta sit, aut prava, sed tantum elaborabunt, ut eam bene cognitam observandoque notatam habeant: dabuntque operam non ut recte, si quid mandatum est, curent, sed ad voluntatem superioris amici apte atque accommodate. Itaque inferiou


page 119, image: s136

amicus imperium herile discat, ut quod frons velit, oculi sciant. Haec fere sunt inferiorum partes atque officia amicorum, vel stirpes potius quaedam atque initia, e quibus ea orta, ac profecta sunt: expositis enim generibus, singulas tamen secare ac persequi partes, cum infinitum duximus, tum vero etiam minime necessarium.

Locupletibus vero et factiosis multo, ne errent, huiuscemodi praeceptiones attentius audiendae, retinendaeque sunt: est enim potentia, nisi si quis artem, hoc est rationem adhibeat, ipsa per se licentior. Itaque solutam eam ac liberam paulo si diutius siveris, ubi se corroboravit, exsultat, effrenateque effertur, ac ruit. Quid enim mereat quis, ut nonnullorum, quos significari a me, quam nominari est aequius, immanem ac barbaram superbiam ferre velit? qui quidem eo usque sunt odio digni, nihil ut mirum sit, si abiectissimi quoque homines egestatem, vel summam perpeti malint, quam eos non modo ferre, sed ne aspicere quidem. At tenues, atque inopes, satis ab ipsa necessitate, quod sui sit officii, admonentur: et, si quid tamen peccent, sane haud deesse corrector potest. Satuant igitur divites se quoque legem tenere: quando patrium etiam ius quibusdam quasi cancellis natura circumscripsit, quos transire nefas, impiumque sit: nec quos fortuna atque opibus anteeunt, eos tamquam desertos omnino, ac negelctos, pro nihilo habeant: nec vero abiectissimum quoddam observantiae genus, cultumque servitio proximum


page 120, image: s137

omnes ab omnibus requirant: dilatantur enim intervalla, contrahunturque, quibus alii alios praecurrunt. Ad eorum igitur magnitudinem, et spatium tenuium officia amicorum referantur: neque enim par est superiorum omnium praestantia. Itaque Deum (plurimum enim inter se distantibus in rebusid, quod monstrare volumus, apparebit maxime) Deum igitur veneramur, et colimus: homo autem paullo locupletior sacrificium sibi quoque ad aram fieri ab inopi amico si postulet, insaniat: ne claros quidem atque illustres cives pari obscruantia colimus, ac Persarum regem. Ut igitur in ferioris partes sunt, obsequium ut praestet non gravate, sed libenter, nec semper monitus, sed saepe ultro: ita superioris contra est officium, eorum sedulitate nec abuti, nec acerbe obsequium exigere: sicque cogitare, amicorum uti sese opera, si non gratuita, at voluntaria, at certe libera, non autem seruis imperitare: liberi enim sunt, nec lege tantum (nam id quidem perspicuum est) sed etiam natura: si quidem is natura servus est, cuius unum est, aut certe praecipuum, in corporis, membrorumque usu positum munus, quiqueita rationis est particeps, illam ut sensu percipiat, non ea ipse ut praeditus sit, ii autem, quos iam dudum inferiores amicos appello, non ut operarii quidam, ac baiuli, membrorum robore, ac lacertis, sed potius industria, et ingenio, et rerum usu, animi denique viribus, non corporis commendantur. Liberi igitur sunt: verum consuetudo


page 121, image: s138

atque dicendi mos famulatum, ut antea quoque dictum est, tristi sane verbo, coniunctionis huius necessitudinem nominavit: sed idem tamen mollivit. etenim vel superiores qui sunt amici apud eos, quos diligunt, quamquam tenues sunt, seruitutem seruire sese, quia ita mos est dicendi, dicunt: ut iam benevolentiae id, observantiaeque nota, non servitii vocabulum sit. Sed verum investigantes de rebus, opinor, potius, quam de nominibus sollicitos esse oportet. Nam quamdiu veteribus servos bella suppeditarunt, nec habere eos lege prohibitum est, nihil magnopere fuit, cur liberorum opera et ministerio uterentur. Itaque nihil mirum, si noin suum propriumque est ei rei vocabulum impositum, quae fere esset incognita. Ubi vero et bellica nostris in hominibus frangi virtus coepta est, atque hominem religionis socium seruitute premere impium existimatum, verisimile est, ut infimi initio homines mercedula adducti eum facere quaestum occeperint, ut opulentioribus servorum vice ministrarent: deinde vero re paulatim in morem inducta, honesti quoque homines eum ipsum quaestum non sint aspernati. Verum sero viguit hic quidem mos, eo scilicet demum tempore, cum ii e medio sublati sunt, qui ei rei nomen cudere, et tamquam fabricari poterant. Itaque in renova vetus vocabulum quod usurpemus, nisi quid me forte fallit, non est: novare autem nobis quidem non licet: iis eni haec tractare conamur vocibus, quae multis antea saeculis prope


page 122, image: s139

conticuerunt, quam haec inventa communio sit. Sed nos eo redeamus, unde digressi sumus. Tenuiores igitur amicos ad famulatum usque qui deprimunt (quotus autem quisque est, qui id non conetur efficere?) ii non modo inhumaniter faciunt, atque inclementer, sed etiam iniuste, ac plane tyrannice. Cuius enim est dominatus, in xysto multas horas quottidie ambulantem amicos adesse ad unum iubere, eosque apertis capitibus dextra, sinistra stantes ne respicere quidem? Regibus igitur haec, atque huiusmodi imperia relinquantur: qui vero parem illis praestantiam assecuti non sunt, desinant eorum speciem affectare, ne et suis odiosi, invisique sint et irrideantur ab alienis. Nihiloque clementius illud est, cum levi quaque de causa contumeliis, convicioque, et clamoribus honestos saepe homines consectantur: idque palam in publico. Quid vos seruis faceretis? ut enim sit impotentium amicorum ferre omnia, vestrum certe est, quantum eos oneretis, videre. Nam qui eousque protervi sunt, atque effrenati, ut manus etiam hominibus liberis afferant, eos tamquam desperatos aliquos coercendos censemus, non admonendos. Negat Aristoteles, ullum esse officium, quod in servum, quia quidem servus sit, tueri dominus debeat: sed quia homines tamen serui sunt, adversus eos quoque humanitatis leges inviolatas servari censet oportere. Nec vero illud incommode, quod falsus ille Sauria, quamquam servus, et quidem nequam, homini liberor respondit in iurgio:


page 123, image: s140

Tam ego homo sum, quam tu.

At ii ne liberos quidem homines putant, quorum etiam durior est, quam bestiarum quarundam, apud eos causa, etenim quibus equis ipsi vehi consueverunt, eos curari diligenter student, neque labore nimio defatigari, fessosque recreari, et conquiescere volunt: hominibus vero quando aut quisquam parcit, aut medetur, aut ulla in re consulit? aut quodnam Romae genus est tam omni indignitate atque iniquitate exercitum, quam potentium tenues amici? sunt haec non modo Christianae caritati atque humilitati repugnantia, sed ab humanitate quoque hac communi, longe, longeque abhorrent. Ne igitur humanitatem fortuna obruat, neque opes, et potentia libertatem coerceant. Difficile est autem omnibus in rebus modum non solum tenere, sed etiam, qui sit, cogitatione investigantes statuere: variantur enim officia personis, temporibus, aetatibus, rerum natura, hominum moribus, locorum consuetudine, rebus aliis prope innumerabilibus: quam quidem varietatem uno aspectu intueri, et comprehendere, hominis est acute, celeriterque dispicientis. Nos neque acrius cernere nos quicquam putamus, neque id magnopere nunc quidem necesse esse arbitramur: satis fieri enim huicloco posse statuimus, si praecipiemus utea, quae superius memorata sunt, retinere velint. Sunt autem duo, unum, ut amicorum obsequio atque opera tum clementer, et benigne, tum etiam iuste, hoc est


page 124, image: s141

congruenter, utantur: alterum, ut ipsi minime sint amari, minimeque difficiles ac morosi. In muneribus igitur assignandis, dandisque negotiis, personarum ratio et delectus habeatur, ut, si quid sordidius tractandum inciderit, vilissimo cuique mandetur: neque per homines nobiles, quod nonnulli perversitate quadam adducti student, verrantur aedes, aut e tricliniis conclavibusque immunditiae efferantur: laboriosa ut ne imbecillis, neve subturpia quaedam honestis, aut ludicra et levia grandioribus natu imperentur. Nec enim Homerus Phoenicem Aachillis iussu pocula ministrantem facit, hominem senem et gravem, sed adolescentem, aequalemque suum Patroclum. Illus etiam praestent, ut nihil omnino cuiquam maioris aut onerisimponatur, aut laboris, aut contentionis, nisi necessario, aut certe magna de causa: praecipit enim humanitas uti ne aliena sollicitudine et cura, praesertim quae gravior sit, tamquam animi causa, abutamur. Nam ii quoque, qui serui plane sunt, ferre haec graviter, aegreque pati solent.

Haec heri immodestia coegit me,
Qui hoc noctis a portu ingratis excitavit:
Nonne idem hoc lucis me mittere potuit?

Ferramenta, et vectes, reliquumque instrumentum animale habuisse Daedalus dicitur: num igitur eum censemus, aut quae serrae essent opera, caelo mandare solitum, aut eam ipsam, cum moliendum tamen nihil esset, vetuisse


page 125, image: s142

quiescere? Hunc igitur imitentur, sitque imperium in amicos iustum et clemens. Qui vero acerbe ab amicis operas exigunt, qui semelatque iterum cessantibus succensent atrociter, qui sese implacabiles atque inexorabiles praebent, praeterquam quod iniuriam faciunt, non amicorum catervis sese stipatos esse cogitare debent, sed hostium. Atque etiam est in sermone et convictu superiorum comitas quaedam vel severitas potius, sed Humanitate et iucunditate condita, qua praediti qui fuerint, eos domestici amici, quasi parentes verebuntur, non autem, ut tyrannos, metuent, eoque etiam diligent. Omnes enim, quem metuunt, eundem oderunt. Verum plerique familiaritatem nimiam vitare dum volunt, quod apud eos, qui in consuetudinem sese penitus immerserint, retinere se dignitatem vix putant posse, contumaces sunt, atque inhumani. Ac fuit omnino Deioces quidam Medus, vir sapiens inprimis, qui cum propter iustitiam, ut est apud Herodotum, rex esset constitutus, cum alia multa dicitur habuisse salutariter in stituta, tum illud in primis, quod ad maiestatem pertinet: quaecumque enim inciderent, transegisse per interpretem dicitur, ur Medorum audiret ipse neminem, neque cuiquam aspiciendi sui potestatem faceret. Metuebat scilicet vir magnus invidiam: aegreque laturos sentiebat cives suos, qui cum pari dignitate tam multos annos vixissent, eum ipsum tanto sibi honore praeferri. Huic igitur malo occurri ea ratione putavit posse, si sese non familiatitati


page 126, image: s143

modo, sed etiam oculis civium subtraxisset: fore enim, ut paulatim ab ea, quam dese cogitationem habere soliti essent, desuefacti, maius quiddam animo conciperent et mente: sic est enim omnino: nam quae incognita, intractataque habemus, ea maiora plerumque animo nobis fingimus, et suspicamur esse. Neque vero ego is sum, qui superioribus id praecipiam, ut sese inferioris ordinis amicis, quasi germanis fratribus, patefaciant ac nudent: sit hoc simplicis sinceraeque amicitiae proprium: sed, ut hoc non probarim, ita austeros, tristesque, et duros esse eos nolim. Recte autem Deioces, ut in Barbaris quidem, dominationeque nova: quamquam multa eum secuta esse incommoda necesse est, in primisque illud, quod aequalium, quod suorum, quod civium denique consuetudine et conspectu caruit. Dignitatem igitur potentes retineant, sed bono modo, audiantque, negotiis curisque vacui, domesticos amicos, et quidem humanirer, benigneque respondeant: interdum etiam ultro ipsi appellent, familiariter quoque garriant, dentque sese ad lenitatem: ut intelligant homines tenues non tamen ser viliter se tractari. Est enim hominis natura minime dominationis patiens, quo magis seruitutis ac famulatus species, quae ut in suis appareat, de industria quidam efficere solent, occultanda est atque opprimenda. Sed est etiam in nonnullis malitia quaedam simulata comitas, qui, quo diutius amicorum operis fruantur, gratis homines miseros atque abiectos spe producunt, et


page 127, image: s144

clementiae bonitatisque simulatione lactant, ut annorum multorum labores una cum blanda appellatione compensentur. Tollatur igitur meretricius hic mos, malitiaque et fraus non ex hac consuetudine solum, sed e tota vita pellatur: nec, pecunia fraudare quempiam si turpeputamus, vitae, atque aetatis alienae fructus intercipere, frustrarique per bonitatis speciem homines vel amicos, vel certe familiares, tenues quidem atque inopes, rectum honestumque censeamus. Callida est etiam, malitiosque eorum interpretatio, qui, quod tenuibus amicis non iniuste, aut graviter imperarint, quodque in eos ingenio leni et clementi sint, vigilias, labores, curas, pericula, damna omnia dissoluta illis esse existiment, affatimque satisfactum autument: quasi vero id initio spectatum sit, ut obsequium obsequio, ac non pecuniae fructu atque emolumentis compensaretur. Neque enim citharoedum, in epulis qui caneret, iidem si conduxerint, atque is ubi postridie mercedem exigat, assidere hominem iubeant, audireque se vicissim vel modulatius canentes, non iniusti sint: non enim commodata oblectatio est, eandem ut reponere aequum sit, sed quasi vendita. Quomodo autem superiorum incommoda et contumelias inopes perpeti decet, neque id patienter solum, sed etiam demisse: ita vicissim, si quid offensum ab inferioribus forte sit, si quid repertum vel in natura est, vel in moribus vitii, aequo animo tolerabiliterque ferre id superiores


page 128, image: s145

debent. Quam enim difficile sit ad alienum arbitrium sensumque viventem, ut cum dicta, tum facta, tum ipse medius fidius motus gestusque ad alienam voluntatem dirigatur, nihil offendere, nusquam incurrere, ex eo intelligere licet, quod ne, ad nostrum quidem iudicium, ad libidinemqueve cum vivimus, facile nobismer ipsis satisfacere solemus. Provideant igitur, ne, si quid aut quottidiano in ministerio minus apte, minusue eleganter forte ceciderit, aut in rebus mandatis gerendis non exquisitam quandam solletiam, industriam, diligentiam, celeritatem praestiterint, tenues amici, continuo excandescant, atque efferantur iracundia: quod faciunt quidam, et sane furenter, et saepe. Nihil est enim facilius, quam per alium efficere quod velis, quaidratione, commodissime fieri possit, optantem cogitatione designare: sed facientes multa impediunt, multa interturbant, et retrahunt. Quamobrem cum indulgere potentes inopum peccatis aequum est, tum sese ipsos excutere perscrutarique decet, ne, si quid forte in animo mendi latuerit, quam ipsi culpam sustinere debent, eam amicis attribuant: saepe enim usu venit, ut superiorum inconstantia, perversitate, festinatione, iracundia, levitate, bene ac prudenter institutae, procurataeque res, accurateque ac diligenter administratae conturbentur, secusque cadant. Ex quo illud e vetere comoedia:

Quam arduum, dii boni, negotium est,
Dementi hero cum seruitutem servias.


page 129, image: s146

Caveant igitur hoc quoque: neque in amicos stomachum erumpant, cum irati sibimetipsis esse debeant. Quoniam autem non benevolentia, neque caritate adducti, sed praemiorum illecti spe, quemadmodum antea quoque dictum est, ad hanc coniunctionem accedunt, procuran dum est, ut, quisuas partes diligenter accurateque peregerint, qui observantiam, et sedulitatem, fidemque et sollertiam praestiterint, ne laborum suorum praemio ac mercede fraudentur. Ac quo modo ad inferiorum quidem officium pertinet, ut ne quicquam acerbius exigere videantur, neque potentem amicum flagitent, neve urgeant, sed tantum admoneant, et rogent, idque verecunde (longe enim ab obsequio atque observantia recedit, qui ad summam illam rationem ac veritatem ius suum persequitur, eamque ob causam indigne parentes ferre solent, cum a liberis in iudicium vocantur: exaequari enim cum iis se nolunt) sic haesitantis est, atque adeo iniuriam cogitantis, cunctari, exspectareque, dum admonearis, ut ut quod debeas, dissolvas. Est enim plane debitum, ne forte errent, ut, quorum vita in nostris commodis consumitur, eos remuneremus. Non igitur beneficium sese dare arbitrentur, neque in gratiae loco potentes atque opulenti ponant, cum bene de se meritos tenues amicos facultatibus augent ac locupletant: sed ita existiment, obsequii se atque observantiae praemium solvere, instum quidem ac debitum: quaque ipsi mensura operas industriamque ab illis


page 130, image: s147

exegerunt, eadem retribuant mercedem, imitenturque terrae, agrorumque consuetudinem, qui, a quibus diligentius coluntur ac laboriosius, iis uberiores fructus ferunt: praeterquam enim, quod officio facient satis, utilitati etiam consulent: grati enim habebuntur ac benefici: atque ea re omnium erga se voluntates studiaque amicorum excitabunt, ut summa alacritate, summaque contentione adsint, obsequantur, obtemperent. Illud etiam summopere vitandum est, in quod plerique solent incurrere, ut domesticis familiaribusque amicis male ne sit, neve cibaria restricte nimium dent, ne vilissima quaeque et contemptissima consectentur, ne algeant, ne esuriant: nam id quoque in mercedis, non in gratiae loco ponendum est, ut illi, sua quisque pro dignitate, alantur. Qui vero aut demensum, quasi seruis, exigue sordideque praebent, aut, si quis quid commiserit, si quis uspiam cessaverit, id cibo et potione subducenda vindicant, dupliciter reprehendendisunt, et quod illorum in se cum odia, tum etiam voces irritant, a quibus diligi, colique velint, et quod, per quos lautitiam magnificentiamque ostentari, elucereque volunt (nullam enim aliam ob causam tantos suscipiunt sumptus) per eosdem illorum sordes, avaritiaque detegitur, atque effertur. Huc accedit, quod aspere avareque tractati, de potentis amici benignitate cum semel desperarunt, in posterum quoque eum contemnunt. Itaque neque dant operam, ut illius sibi gratiam concilient, et si quam etiam


page 131, image: s148

collectam habent, dilabi facile patiuntur: neque enim gratis diligere ac ne diligi quidem, nisi ex ea re ad se utilitas redeat, volunt. Itaque aut nulli, aut vilissimus quisque in officio est: utilitas enim, quae huiusmodi necessitudinem constituit, eadem tollit. Quam obrem sua quoque interesse potentes statuere debent, ut quoad fieri possit, alacres, speique bonae plenos inferiores amicos habeant, amantesque sui, ultroque ac libenter obsequentes. id assequentur, si leniter, si humaniter utentur imperio, et si bene, benigneque merentibus fecerint. Nunc vero imitantur plerique civitatum quarundam leges, non sapientissimas illas quidem, quae poenae suppliciique metu deterrere improbos ab iniustitia tantum conantur, satisque habent, si illud praestiterint, uti facinorosis inutile sit peccare, aut plane etiam aerumnosum. Rectius autem est eas sequi, quae regiae a Xenophonte appellantur: eae enim efficiunt non modo, ut peccare inutile perniciosumque sit, sed etiam ut recte facere sit fructuosum, cum praemia bonis fortibusque proponant. Studeant igitur potentes, ut voluntario amicorum obsequio utantur: ita enim demum potentia iucunda est, si in volentes eam exerceas: in invitos autem, ac repugnantes, imperium iis dedisse mihi Deus videtur, quos dignos iudicavit, qui ita affecti viverent, quem admodum Tantulus, quem apud inferos ferunt semper secundae mortis metu torqueri. Callidum est etiam quorundam, versutumque consilium, qui domesticos inferiores


page 132, image: s149

amicos inter se congruentes metuunt, eoqueve in discordiis dissidiisqueve in familia commovendis, odiisque fovendis, atque alendis sunt occupati: conspiraturam enim in patremfamilias consentientem domum aiunt, dissidentem autem inter se cum eo conventuram. qui si in improbos incide runt atque infideles amicos, quid est, cur cavere eos, quam coercere aut omnino iis carere malint? Sin probos integrosque nactisunt, metuere nihil attinet: qui autem esse potest discrepantium inter se amicorum usus? Addiscantigitur imperii gerendi rationem: neque enim facilis quaedam res est, aut pervulgata: ac, si verum quaerimus, ne humanitatis quidem usquequaque, sed magna ex parte divinitatis: verum ea doctrina ab alia quadam arte petenda est, quam qui tenebunt, nae illi facile praestabunt, ut ab iis, qui inter se vel fraterne diligant, colantur ipsi, atque amentur plurimum: ea tamen illud habet praeceptum saluberrimum, quo iubentur, qui cum aliquo imperio sunt, eorum quibus dominentur, voluntates, beneuolentiamqueve collectam et comparatam habere: nam et dominatio tutior est ac munitior, et obtemperantium usus tum fructuosior, tum longe, multumqueve iucundior. Quo magis accusandisunt, qui aeternum cum familia sua bellum susceperunt, qui non modo suorum patrocinium non suscipiunt, sed etiam ipsi oppugnant, et quasi adversariis atque inimicis, quibus possunt locis, incommodant, ac, quo quemque industriorem, fidelioremque experti sunt, eo deprimunt magis, veriti


page 133, image: s150

scilicet, ne, si semel emerserint, vel ad alium se conferant, vel rem suam agere velint: rectius autem erat, quomodo veteres efficiebant, ut e seruis sibi libertos haberent eos, qui liberaliter seruirent, sic hos a mercenaria et servili, ad gratuitam et liberalem amicitiam illos evocare: neque vero rectius tantum, sed etiam utilius. Quod est enim praedium, quaeve possessio tam opima, tamque omnium fructuum ferax et fertilis, quam amicus est? Quantum vero interesse putamus, per gratuitos ne amicos res nostra, nosqueve ipsi curemur, an ne per hosce in quibus amicitiae simulacra vix illa quidem apparent? amicitia vero ipsa plane longe abest. Etenim, qui vitae suae velut usuram locant, ii, fieri non potest, quin laborum mercedulam, spemque dubiam utilitatis spectent, sesequeve respiciant, dequeve se unis anxii sollicitiqueve sint. Itaque quomodo coloni, qui non suos, sed de dominis conductos, fundos colunt, nec arbores serere, nec fundum instruere, nec vero villam aedificare ornareve volunt, sed eam modo culturam adhibent, quae praesentes fruges, quam minimo fieri possit impendio, quam uberrimas habeant: sic ii, quam diu quidem, tamquam operarii aliqui, deserviunt, nulla re augeri aut amplificari superiores amicos student, neque dant operam, illi ne nudi, inanesque sint, sed, ipsi ut quam brevissimo temporis spatio quamplurimum auferant, in eo laborant. Ubt vero a quaestu ad caritatem, atque amicitiam ingenuam illam ac gratuitam traducti sunt, iam, quasi agrorum domini, non illud modo


page 134, image: s151

attendunt, quantum ex ea coniunctione uno illis aut altero anno reficiatur, quantumque ex ea re capiant, sed uti nos ornatos, beneque cultos habeant, id vero curant, atque enituntur. Itaque, amore ac benevolentia complexinos, omnem laborem suscipere, omneque adire periculum gestiunt nostra causa non secus quidem ac sua: nec iam defatigantur, aut conquiescunt, aut separatim sibi quicquam a nobis prospiciunt: quae quidem amicitia, nisi superbia humanitatem obterat, nisi hominis ponamus naturam, immanitatem autem belluarum induamus, sua ipsa sponte oriatur, atque alescat: nihil est enim, quod homini accidereiucundius possit, quam hominis consuetudo, praesertim congruentis: ut sapientem quoque, qui haec tractant, in solitudine beatum fore negent. Nihil est autem proclivius, quam ut, quorum iucunditate oblectemur maxime, ea diligamus, atque amemus plurimum. Magna praeterea est convictus, et contubernii, ad hominum animos benevolentia implicandos, vis. nam bestiarum quoque nonnullarum animadvertere desiderium licet, cum ab iis eas distrahas, quib. cum pasci consueverint: ut qui eum, cuius fidem experti sunt, industriam probant, mores laudant, cuiusque benevolentiam atque amorem erga se perspectum et cognitum habeant, non corde ament, neque cum eo opes suas aequabiles faciant, naturae mihi vim adferre videantur humanae.

FINIS.


image: s152

LOCI NONNULLI BONORUM AUCTORUM, tam Latinorum quam Graecorum, indicati; quos in scriptione Galatei auctor expressisse, aut saltem respexisse videri possit.

EXordium libri desumpsisse videtur ex oratione Ciceronis pro Murena, in qua non longe a principio haec collatio legitur: Quod si e portu solventibus ii, qui iam in portum ex alto invehuntur, praecipere summo studio solent, et tempestatum rationem, et praedonum, et locorum, quod natura affert, ut eis faveamus, quieadem pericula, quibus nos perfuncti sumus, ingrediantur: quo tandem animo me esse oportet, propeiam ex magna iactatione terram videntem, in hunc, cui video maximas rei pub. tempstates esse subeundas? Quiddam etiam aliquo modo huc faciens habet Plutarchus in fine libelli de vitioso pudore. Sicut enim inquit, interprete Xilandro, viatores, ubi in saxum impegerunt, et nautae apud promontotium aliquod navim sicubi alliserunt, memores sui casus, non ista modo ad quae offenderunt, sed et similia horum perpetuo horrent atque vitant, etc.

Pag. 31. ubi ait, viros bonos et eruditos, etiam cum dormiunt, meliores sapientioresque esse improbis eti indoctis: allusisse videtur ad locum quendam Aristotelis, qui est in primo Eihicorum, non longe a sine, ubi cum indicare vellet, quid boni ab


image: s153

improbis in somno differrent, inter alia his verbis usus est: o( d) a)gaqo\s2 kai\ kako\s2, h(/kista dia/dhloi kaq) u(/pnon. o(/sqen fas1i\n ou)de\n diafe/rein to\ h(/mis1u tou= bi/ou tou\s2 eu)dai/monas2 mw=n a)qli/wn. oumbai/nei de\ tou=t) ei)ko/tws2. u)rgi/a ga\r )dtin o( u(/pnos2 th=s2 yuxh=s2, h(= le/getai s1poudai/a kai\ fau/lh. plhn\ ei)/ph| kata\ mikro\n diiknou=ntai/ pnes2 mw=n kinh/s1ewn, kai\ tau/th| belti/w gi/netai ta\ fanta/s1mata mw=n )bpiieikw=n, h)\ mw=n tuxo/ntwn.

Pag. 34. de extenuatione suiipsius nimia agens, notat vitium, quod in defectu humilitati oppositum est, et ab Aristotele vocatur faulopanouggi/a, ab aliis modestiae et humilitatis simulatio, quae est duplex superbia. In admiratione enim sui se ipsam extenuat, et, negatione eorum, quae tamen in animo sibi seu vere, seu falso tribuit, et recusatione honorum et officiorum, quae maxime tamen expetit, et consequi clam conatur; vel laudationem sui, vel opinionem humilitatis et modestiae venatur.

Pag. 36. Caeremonias illas ineptas maioribus ignotas fuisse ex eo arguit, quod nec nomen quidem habuerint, quo eas lingua vernacula exprimerent. Quae ratio aliquo modo congruit cum illa Ciceronis in secundo de Oratore, ubi prolixe agit de voce Ineptus, et postea haec subiungit. Hoc vitio cumulata est eruditissima illa Graecorum natio. Itaque quod vim huius mali Graecinon vident, ne nomen quidem ei vitio imposuerunt. ut enim quaeras omnia, quomodo Graeci ineptum appellent, non reperies.

Pag. 45. mentionem facit dicti celebris cuiusdam et eximii Poetae, qui Hesiodus esse videtur. Is enim in secundo operum et dierum hos versus posuit, aliquo modo cum hac sententia congruentes,


image: s154

*mhde\ polucei/nou daito\s2 diope/mfelos2 ei)=nai
*ek koinou= plei/sth de\ xa/ris2, dapa/nh d) o)nigi/sth.

Simile quiddam dixit Ouid. Amor. 3. el. 4.

Gratia sic minimo magna labore venit.

Pag. 47. narratiunculam de colloquio Oedipi cum Theseo desumpsit ex Sophoclis Oedipo Coloneo, ubi inter alia haec quoque verba Theseo attribuuntur.

*ou) ga\r lo/gois1in to\n bi/on wouda/comen
*lampro\n poiei=sqai ma=llon, h)\ toi=s2 drwme/nois2.

Pag. 49. et 50. Reprehendit homines rixosos, et in disputationes et altercationes temerarias pronos. de quibus etiam Cicero in 2. de Oratore, Omnium inquit ineptiarum, quae sunt innumer abiles, haud scio an ulla sit maior, quam quocumque in loco, quoscumque inter homines visum est, de rebus aut difficillimis, aut non necessariis argutissime disputare.

Pag. 50. 51. Nimis pertinax in disputando vincendi studium reprehendit, quam ipsam admonitionem elegantibus hisce senariis expressit Nazianzenus.

*mh\ pan/ta nika=n, mhd) a)ei\ s1poudh\n e)/xe,
*kdhw=s2 kratei=sqai krei=s1s1on, h)\ nika=n kakw=s2.

Pag. 52. 53. Agit de certis quibusdam hominum generibus, quibus cum nemolibenter conversetur. Quo in loco respexisse videtur illa Aristotelis in octavo Ethicorum. *o)udei\s2 de du/natai s1menmereu/ein tw= luphrw=|, ou)de\ tw= mh h(dei=.


image: s155

Pag. 55. facit mentionem Mitionis et Aeschini, qui locus notus est ex Terentii Adelphis Act. 4. Scen. 5.

Pag. 62. magnus ille et peregrinus dicendi Magister, Aristoteles est, qui illud ipsum praeceptum, cuius ibi meminit, in librumde re Poetica retulit, cuius tamen sensum auctor non exacte videtur esse assecutus.

Pag. 72. denavi loquitur, quae etiam velis contractis movetur. Cui quiddam simile habet Aristoteles in librode insomniis, capite 2. circa principium. Quamvis enim ibi Philosophus non de motu navis, sed de ligno aut lapide manu hominis violenter proiecto loquatur: tamen in genere hi duo loci inter se consentiunt. Verba acutissimi Philosophi haec sunt: kai\ ga\r )bpi\ tw=n ferome/nwn, tou= kinh/s1antos2 ou)k e)/ti sqigga/nontos2, kinei=tai, etc.

Pag. 72. 73. De iis agit quae iram hominis provocent. Inter quae praecipuum esse ait, si desiderium et voluntas alicuius ex improviso impediatur. Quibus verbis exprimitur e)phreas1mo\s2, de quo Aristoteles libro 2. Rhetoricorum e)/sti ga\r o) e)phreas1mo\s2 e)mpodis1mo\s2 tai=s2 boulh/des1in, ou)x i(/na ti a)utw=|, a)ll i(/na mh\ en ei/nw|, etc. Quorum verborum sententia est e)phreas1mo\n esse studium alteri adversandi, ac conatus desideriaque eius impediendi, non ut commodum aliquod ipse ea ex renanciscare; verum ut eius commoda et desideria corrumpas. cuius quidem e)phras1mou= exempla nonnulla hîc recitantur.


image: s156

Pag. 75. Meminit Canonis Polycleti, de quo dilucide, Galenus lib. 5. peri\ tw=n kaq) i(ppokra/thn kai\ pla/twna dogma/twn. his verbis: *e)pi\ men ga\r tou= s1w/matos2 a)kribw=s2 au)ta\ diwri/s1ato *o( xru/s1ippos2:) thn\ men u(gigean en th=| tw=n stoixei/wn s1ummeli/a| qe/menos2, to\ de\ kdll/os2 en th=| tw=n mori/wn. e)dh/lwde ga\r s1afw=s2 tou=to dia\ th=s2 progegramme/nhs2 o)li/gon e)/mprosqen r(h/s1ews2, en h(=| thn\ men u(gi/eian tou= s1w/matos2 en germoi=s2, kai\ yuxroi=s2, kai\ chroi=s2, kai\ u(groi=s2 s1ummeli/an e)=i/s3 fhs1i\n, a(/per dh\ stoixei=a dhlono/ti tw=n s1wma/twn )bsti/n. to\ de\ kdll/os2 ou)k en th=| tw=n stoixei/wn, a)ll) en th=| tw=n mori/wn s1ummeli/a| s1uni/stasqai nomi/cei, daktu/lon pro\s2 da/ktulon dhlono/ti, kai\ s1umpan/twn a)utw=n pro/s1te metakar/pion kai\ karpo\n, kai\ tou/twn, pro\s2 th=xun, kai\ th/xews2 pro\s2 bra xi/ona kai\ pan/twn pro\s2 pao/ta, kaqa/per en tw=| poluklei/tou kano/ni ge/graptai. pa/ s1as2 ga\r endida/cas2 h(mas2= en enei/nw| tw=| s1uggra/mmati, tas2\ s1ummetri/as2 tou= s1w/matos2 o( *polu/kleitos2, e)/rgw| to\n lo/gon e)bebai/ws1e, dhmiouggh/s1as2 an)drian/ta kata\ ta\ tou= lo/gou prosta/gmata, kai\ kale/s1as2 dh\ kai\ au) to\n to\n an)drian/ta, kaqa/per kai\ to\ s1u/g gramma kano/na. to\ men dh\ kdll/os2 tou= s1w/matos2 en th=| tw=n mori/wn s1ummetri/a| kata\ pan/tas2 i)atrou\s2 kai\ filos1o/fous2 )bsti/n. hoc est: Etenim in corpore, ipsa exquisite distinxit Chrysippus, ita ut sanitatem in elementorum, pulchritudinem in membrorum commensuratione constituerit. Diserte enim hoc indicavit in sententia paulo superius scripta, qua sanitatem corporis commensurationem in calidis et frigidis, et in humidis et siccis esse dicit: quae videlicet elementa sunt corporum: pulchritudinem vero non in elementorum, sed in membrorum commensuratione consistere arbitratur, nempe digiti ad digitum, et eorum omnium ad palmam, et manus articulum, atque horum ad cubitum,


image: s157

et cubiti ad brachium, et omnium ad omnia; quem admodum in Norma Polycleti scriptum est. Cum enim nos omnes in illo libro commensur ationes corporis Polycletus docuisset; opere doctrinam confirmavit, fabricata statua ad praecepta libri: indiditque nomen Normae, statuae, quemadmodum et libro. Itaque pulchritudo corporis consistit in partium commensuratione, ex omnium medicorum et philosophorum sententia.

De Polycleto vide etiam, si libet, animadversa Hadriani Iunii, lib. 4. cap. 18.

Pag. 80. fit mentio Theodori Tragoedi, cuius etiam meminit Aristoteles lib. 7. Politicorum in extremo. Ibienim cum confirmare instituisset, oportere pueros abstinere ab omni aspectatione et auditione rerum turpium: quod ea quae primo in illa aetate audiuntur, firme admodum animis nostris, etiam annis sequentibus soleant inhaerere: idipsum iudicio nobilis huius Tragoedi voluit confirmare. Verba sapientissimi viri haec sunt: *i)/s1ws2 ga\r ou) kakw=s2 e)/lege to\ toiou-ton *qeo/doros2 o( th=s2 tragw|di/as2 u(pokrith\s2ou)deni\ ga\r pw/ pote parh=ken e(autou= proeis1a/gein, ou)de\ tw=n e)utelw=n u(pokri tw=n, w(s2 oi)keioume/nwn tw=n qeatw=n tai=s2 prw/tais2 a)koai=s2.

Pag. 82. De pulchritudine quid sit disputat. Cui loco lucem affert definitio pulchritudinis quae legitur apud D. Basilium in explicatione Psal. 44. *kdll/os2 de )bsti to\ en th=| s1unsqe/s1ei tw=n unllw=neu)ar/moston, e)panqou=s1an a)utw=| th\n xa/rin e)/xon|.

Pag. 83. pictor cuius hic meminit, Zeusis est Heracleotes. Historiam integre et elegantissime


image: s158

recitat Cicero in principio libri 2. de inventione. Crotoniatae quondam, cum florerent omnibus copiis, et in Italia cum in primis beati numerarentur, templum Iunonis, quod religiosissime colebant, egregiis picturis locupletare voluerunt. itaque Heracleoten Zeusim, qui tum longe ceteris excellere pictoribus existimabatur, mag no pretio conductum adhibuerunt. ist et ceteras tabulas complures pinxit, (quarum nonnulla pars usque ad nostram memoriam propter fanireligionem remansit) et, ut excellentem muliebris formae pulchritudinem muta in sese imago contineret, Helenae se pingere simulacrum velle dixit. quod Crotoniatae, quieum muliebri in corpore, pingendo plurimum aliis praestare saepe accepissent, libentor audierunt. Pulaverunt enim eum, si, quo in genere plurimum posset, in eo magnopere elaborasset, egregium sibi opus illo in fano relicturum, neque tamen eos illa opinio fefellit. Nam Zeusis ilico quaesivit ab eis, quasnam virgines formosas haberent. illi autem statim hominem deduxerunt in palaestram, atque ei pueros ostenderunt multos magna praeditos dignitate. etenim quodam tempore Crotontatae multum omnibus corporum viribus et dignitatibus antesteterunt, atque honestissimas ex gymnico certamine victorias domum cum maxima laude returlerunt. Cum puerorum igitur formas et corpora magno hic opere miraretur: Horum, inquiunt illi, sorores sunt apud nos virgines. Quare, qua sint illae dignitate, potes ex his suspicari. Praebete igitur mihi quaeso, inquit, ex istis virginibus formosissimas, dum pingo id, quod pollicitus sum vobis, ut mutum in


image: s159

simulacrum ex animali exemplo veritas transferatur. Tunc Crotoniatae publico de consilio virgines unum in locum conduxerunt, et pictori quas vellet, eligendi potestatem dederunt, ille autem quinque delegit, quarum nomina multi poetae memoriae tradiderunt, quod eius essent iudicio probatae, qui verissimum pulchritudinis habere iudicium debuisset. neque enim putavit omnia, quae quaereret ad venustatem, uno in corpore se reperire posse, ideo quod nihil simplici in genere omnibus ex partibus perfectum natura expolivit. itaque, tamquam ceteris non sit habitura quod largiatur, si uni cuncta concesserit, aliud alii commodi aliquo adiuncto incommodo muneratur.

Quod autem auctor huius libelli Italici scribit, Simulacrum Veneris in templo Iunonis Crotoniatas consecrare voluisse, id tamquam a(ma/rthma mnhmoniko\n non male ut arbitror, corrigens ad Helenae picturam cuius etiam Cicero meminit, volui referre. Quod etiam hic monendum existimavi, ne quis Latina cum Italicis conferens, sine causa haec ab illis dissentire arbitraretur.

Pag. 90. collationem a duabus domibus, quarum altera eleganter, altera invenuste aedificata est, desumpsit ex Marci Varronis de re Rustica lib. 1. cap. 4. ubi ille de optimo fundo agens inter alia his verbis utitur. Hinc profecti agricolae ad duas metas dirigere debent, ad utilitatem et voluptatem. Utilitas quaerit fructum, voluptas delectationem. Priores partes agit, quod utile est, quam quod delectat, nec non ea quae faciunt culiur a hon estiorem agrum; pleraque non solum fructuosiorem eundem faciunt,


image: s160

ut cum in ordinem sunt consita arbusta asque oliveta, sed etiam vendibiliorem, atque adiciunt adfundipretium, nemo enim eadem utilitate non formosius quod est, emere mavult pluris, quam si est fructuosus turpis.

Quae eadem et sequentibus paginis de moribus in convivio decentibus, praecipiuntur, non inconcinne illustrari possunt exemplo Plautini illius senis Periplectomenis, qui in Militeglorioso Act. 3. Sc. 1. haec de se ipso praedicat:

Vel cavillator facetus, vel conviva commodus
Item ero, neque ego oblocutorsum alteri in convivio.
Incommoditate abstinere me apud convivas commode
Commemini, et meae orationis iustam partem persequi.
Et meam partem itidem tacere, cum aliena oratio est.
Minime sputator, screator sum, itidem minime muccidus.
Post Ephesi sum natus, non in Apulis, non sum in Umbria.
PA. Olepidum senem, si, quas memorat, virtutes habet:
Atque equidem plane eductum in nutricatu Venerio.
PER. Plus dabo, quam praedicabo, e me venustatis tibi.
Neque ego unquam alienum scortum subigito in convivio.


image: s161

Neque praeripio pulpamentum, neque praevorto poculum:
Neque per vinum unquam ex me oritur dissidium in convivio.
Si quis ibi odiosus est, abeo domum, sermonem segrego.
Venerem, amorem, amoenitatemque accubans exerceo.
Et quidem aedepolomnis mores ad venustatem iugiter.

Pag. 95. de Pallade fistulam abiciente noti sunt versus Nasonis libro 6. Fastorum, ubi ita loquentem Pallada inducit:

Prima terebrato per rara foramina buxo,
Ut daret effeci tibia longa sonos.
Vox placuit, faciem liquidis referentibus undis,
Vidi et virgineas intumuisse genas.
Ars mihi non tanti est, valeas mea tibia, dixi.
Excipit abiectam cespite ripa suo.

Propertius tamen libro 2. factum hoc Palladis improbans, in Maeandrum fl. abiectam refert. versiculi hisunt:

Hic locus est in quo tibia docta sones:
Quae non iure vado Maeandri iacta natasti,
Turpia cum faceret Palladis ora tumor.

Vide de re eadem Alcibiadem Plutarchi, et Gellium lib. 15. c. 17. Bella etiam, et observatu utilia sunt haec Plutarchi in libello peri\ a)orghs1i/as2, quae interprete Xylandro sic se habent. At mihi, inquit, si quis elegans et accuratus comitetur famulus,


image: s162

aegre non tulerim, si mihi irascenti speculum offerret: sicut nonnullis, ubi laverint, nulla utilitate exhibetur. Etenim videre se ipsum contra natur am affecto et conturbato vultu, non parum facit ad damnandamiram. Iocus fertur, Minervam cum fistula caneret, Satyro his verbis castiganti,

Non te decet forma isthaec, pone fistulas,
Et arma capesse, componens recte genas,

non obtemperasse: cum autem in flumine faciem suam esset contuita, indignatam fuisse, ac missas fecisse fistulas. Quamquam ars deformitatem, suavitate cantus hic quidem compensabat. Telestes Selinusius, quem Iosephus ille Scaliger, tanto patre dignissimus filius, in castigationibus suis Propertianis citat, sic de re eadem:

h)=ns1ofo\n s1ofan\ labou=s1an
drumo=is2 o)rei/ois2
o)/rganon di=an a)sqa/nan
dus1o/fsqadllmon a)=is1xos2 e)kfobhqei=s1an
au)=sqis2 en xeirw=n balei=n.

Pag. 97. Expressi inter interpretandum locum quendam, qui est in Oratione Ciceronis in L. Pisonem, quem etiam Casa, cum haec scriberet, videtur respexisse. Verba eloquentissimi oratoris deformitatem hanc exagitantis, haec sunt: Idem illo fere biduo productus in contionem ab eo, cui sic aequatum praebebas consulatum tuum, cum esses interrogatus, quid sentires de consulatu meo, gravis auctor, Calatinus, credo, aliquis, aut Africanus, aut Maximus, et non Caesonius, Semiplacentinus


image: s163

Calventius, respondes, altero adfrontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio, crudelitatem tibi non placere.

Locus Pindari expressus pagina eadem, sub libelli ipsius finem, exstat in postrema Oda Olymprorum. Verba gravissimi Lyrici, Charites ipsas alloquentis, haec sunt:

*su\n ga\r u(mi=n ta\ terw=na\ kai\ ta\ gluke/a
*ti/netai pa/nta brotoi=s2
*ei) s1ofo\s2, ei) kalo\s2, ei) aglao\s2
*a)nh/r, etc.

FINIS.