NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).
INsignem doctrinam Tuam et litterarum politiorum cognitionem, elegantiam ingenii ac praeclara Tua denique in rem litterariam merita jam dudum vehementer sum admiratus, antequam Te, Vir Amplissime, de facie noveram, adductus nominis Tui celebritate, quam Tibi et prosa et ligata oratione peperisti. Quo magis mihi gratulor, Illustrissimum EZECHIELEM SPANHEMIUM, qui est Potentissimo Electori Brandeburgico a Consiliis intimis, primum mihi aditum ad Tuam amicitiam conciliatricibus litteris patefecisse. Nam ex eo tempore non solum mea de Tua eruditione opinio mirifice crevit, verum etiam, explorata et perspecta humanitate Tua, quum svavitatem morum et venustatem cum sapientiae studiis conjunxisse Te intellexissem, ingens amoris cumulus accessit. Quo minus autem coeptam amicitiam deinde litterarum officio colerem, meamque perpetuam erga Te voluntatem absens declararem, obstitit, ut verum fatear, verecundia, quae ne Te Virum infinitis et publicis et privatis negociis districtum, temere interpellarem, prohibuit. Quis enim nescit, quum duplicem personam sustineas, Senatoris
gravissimi prudentissimique, Viri item eruditissimi, et de litteraria Rep. quotidie bene merentis, ita Te versari in singulis vitae tam diversae muneribus, ut in omnibus excellas, et non nisi singulas provincias singulari studio et incredibili animi contentione administrare videaris? Ceterum in praesentia mihi amplius temperare non potui, quin hasce ad Te litteras, Vir Celeberrime, testes animi erga Te mei, scriberem; praesertim quum bellissima ad eam rem occasio mihi occurreret. Inciderat in meas manus Poema, doctum, Jupiter! et ingeniosum, quo Illustrissimi Viri, EBERHARDI DANCKELMANNI, imago exprimitur, et de quo pluribus verbis agam in extremo epistolae; quo quidem tempore adversa conflictatus valetudine foetus luxuriantium ingeniorum potius, quam gravissimorum Scriptorum monumenta, ut fit, animi recreandi caussa, tractabam. Inter alia scripta, eaque inprimis Gallica, in manibus habebam Dialogos Eugenii et Aristaei, Gallice scriptos, ut nosti, a Presbytero Societatis Jesu apud Parisienses. Itaque mihi faciendum esse putavi, ut per eam occasionem dignitatem nominis Germanici ab injuriis quorundam Gallorum vindicarem; et simul de nonnullis Reip. litterariae perturbatoribus Gallis paullo liberius Tecum per litteras conquererer. De isto libro, qui complurium et Gallorum et exterorum mentes falsa eloquentiae et sapientiae specie fascinavit, quid [note: Sentimens sin les Entretiens d' Engene et d' Ariste. ] sentiendum sit, personatus Cleanthes, Gallus, idemque acerrimus ejus scripti et ingeniosissimus censor, luculenter ostendit. Memoria tenes, Vir Clarissime, ex iis, quos commemoravi, dialogis unum dedita opera et sigillatim agere de ingenii humani vi, acie, et elegantia, quam sua lingua Bel Esprit appellare Galli consveverunt. Intelligis, vel me tacente, eo nomine nihil aliud significari, quam quod ingenium excellens, illustre, peracre et limatum nominare prisci Latini solent; nec enim hodie demum ejusmodi ingenia, seu apud Gallos seu apud quamvis gentem, inusitato exemplo et veluti prodigio quodam, nascuntur; quinimmo antiquorum gloriam, quod ad ingenii laudem attinet, nostra multo superiorem esse nemo, nisi febriculosus Sophistes, et nimio sui amore inflatus, negare in animum unquam induxit. Sed redeamus ad nostrum elegantissimum,
si Diis placet, ingeniorum aestimatorem. Is igitur multa satis bella affert ad exprimendam illustris et peracris ingenii imaginem, sed e veterum monumentis hausta, aut hodiernis Scriptoribus surrepta, ut, si ea demantur, bellissimo homini idem evenire necesse sit, quod accidit Aesopicae corniculae, quae se alienis plumis exornaverat. Trita certe et pervulgata sunt omnia, non solum quae eo Dialogo, verum etiam quae toto isto libro continentur. Nam simulac suo uti, aut, ut rectius loquar, abuti ingenio incipit, deridendum se omnibus, qui de ingeniis judicare possunt, lepidissimus homuncio propinat. Quid enim? Ecquid ineptius aut arrogantius dici fingique potest, quam quod ingenii gloriam cum duabus tantum nationibus, Hispanis videlicet et Italis, ita communicat, ut Gallis principatum attribuat, reliquos autem terrarum orbis incolas ad unum omnes, detracta ingenii laude, stupiditatis, indicta, certe non cognita caussa, condemnare non dubitet? Sinensium scilicet, antipodum, imitatus exemplum, qui simili fiducia sui et animi insolentia elati dictitare consveverunt: sese duos habere oculos, Europaeos unum, reliquas gentes Iuminibus esse captas. Iis profecto mortalibus saltem noster homo, qui se vel Argo oculatiorem esse credit, non nisi luscus esse videbitur, modo ne coecus superbia et amentia censeatur esse. Domesticum certe testimonium, quod suae genti Gallus Sacerdos perhibet, suspectum habebunt, sat scio, et merito rejicient Hispani et Itali, qui de principatu ingenii suo jure, ac Diis hominibusque approbantibus, contendere cum Gallis possunt. Sed commiseratione potius quam ultione dignum utraque gens, generosissima juxta et ingeniosissima, judicabit Presbyterum, in omne genus humanum, quod extra fines Galliae est positum, proterve debacchantem, et amore patriae adeo obcoecatum, ut vel antiquae Graeciae et Italiae anteponere eam, insanum in modum, audeat. Eo dementiae profecto adhuc nemo e Gallis ipsis progressus est, si a nostro Aristarcho et admodum paucis ejus asseclis, discesseris. Inter nationes, quarum tanquam gregalium acervum facit, quasque ingenii laude eximia privat, homo, ad judicandum non delectu aut sapientia
ductus, sed temeritate et calumniandi libidine impulsus, praecipuam esse conditionem Germanorum voluit, sive quod caussae suae diffideret, sive quod invidia commotus finitimam gentem et non minus ingenii gloria, quam antiquae virtutis exemplis inclytam, separatim et dedita opera lacessere pulchrum esse duceret. Hunc hominem si audias, omnis ingenii vis et praestantia Galliae finibus continetur, et eum si consulas, ipse inter omnes Gallos longe sapientissimus est. Dum imaginem exprimit excellentis et illustris ingenii, semetipsum se exprimere prae se fert. Is igitur, reliquis omissis gentibus, quaerit seorsim, fierine possit, ut in hominem natione Germanum ingenii subtilitas, elegantia et venustas cadat nec ne? Respondet sine ulla dubitatione, illud per se [gap: Greek word(s)] esse, nec sine miraculo aut prodigio fieri posse, ut ingeniosus appareat Germanus aut Moscovita. Mirum quod non paullo ulterius progressus Tartarum Precopensem comparaverit et copulaverit cum Germano. Scilicet quemadmodum et fines, et temperiem aeris, et educationis puerilis rationem, et litteras ac studia, sacra denique et cuncta vitae civilis instituta, communia cum Moscovitis Germani habent; ita pari jure censenda est utraque natio, et in eandem ingeniorum classem referenda. Nam medios inter utramque Polonos esse, nationem longe lateque patentem, inter Vindobonam, augustali sede conspicuam, et Moscuam, dignam ea gente et eo imperio urbem, quadringentorum circiter milliarium intervallum interjectum; Germanorum atque Moscovitarum longe dissimilem esse rationem; illos et coelo clementiore uti, et imperii, quod ad libertatem proxime accedit, ratione, et bonarum artium ac politiorum litterarum studio et totius vitae cultu et instituto, adspirare ad eximiam ingenii laudem nullo negotio posse: horum torpentes sub frigidissimo coelo mentes, angustas, humiles, oppletas tenebris ac sordibus, nullis litteris, nulla doctrina, nulla exterorum consvetudine cultas et perpolitas, servitute denique et herili dominatione oppressas, nomen ipsum excellentis et illustris ingenii, splendorem sapientiae, et dignitatem tanti nominis, nec intueri, nec sustinere, nec capere posse constat. Sed haec
talia noster aulicis elegantiis delibutus Sacerdos ignorare, salva existimatione, et salva religione, potest. Sine autem, quaeso, Vir Clarissime, ut Reverendum Patrem, popularis sui, Satyrici sane longe gravissimi et ingeniosissimi, verbis alloquar:
Mon cher Pere, d'ou vient, que l'homme le moins sage
[note: Boileau Sat.
4.]
Croit toûjours seul avoir la sagesse en partage?
Et qu'il n'est point de foû, qui par belles raisons
Ne loge son voisin aux Petites-Maisons?
Quod nisi inimica bonae mentis [gap: Greek word(s)] obstaret, quo minus temetipsum paullo accuratius excuteres et divinum illud praeceptum, Nosce te ipsum, disceres, in promtu, sat scio, ratio foret, Elegantissime Pater. Prodigii simile est apud nos, si Elephas per extensum funem ambulat. Sed quamvis frequens non sit, tamen pro prodigio non habetur, si Jesuita vir [note: Barcl. Icon, Animor. Pont amarius in Academia Nobilitatis Gallicat.] bonus esse dicitur, si Gallus Dialogistae similis ante quinquagesimum aetatis annum vir gravis et moderatus, si rebus secundis non insolenter efferri, adversis non muliebriter frangi et animo debilitari, nec juvenili aetate histrionicam facere omni vitae ratione, nobis videtur: multo minus portentum apud nos est aut miraculum, si in media Germania, quin etiam in ipsa Westphalia, germana Francorum patria et antiqua sede, ejusmodi nascuntur ingenia, quae non solum Jesuitam et ejus similes politulos Gallos possunt provocare, sed et de ingenii laude cum quibusvis mortalibus decertare. Sed quia ratione non potest vincere Jesuita, confugit ad judicium et testimonium Peronii Cardinalis, Galli, qui aliud agens et dicis caussa Gretserum, Jesuitam Germanum, ingenio satis valere, pro captu Germanorum, pronunciavit; atque adeo, tanto judice, caussa nos penitus cecidisse impudentissimus Germanici nominis obtrectator putat. Verum triumphum canit ante victoriam. Nam ut demus Cardinalem, virum magnum, doctrina et judicio excellenti fuisse, quis praestabit eum, ut homo fuit, nihil humani esse passum, et, ut Gallum, familiari genti suae morbo non laborasse? nec enim hodie demum nonnulli ex ea natione prae se contemnere omnes mortales consveverunt. Dum hunc contra nos testem producit malevolentissimus Dialogista, suo indicio perit ut sorex. Rem paucis
accipe, Vir Clarissime. Qui conscripsit Peroniana, quae citantur in margine, forte fortuna significaverat Peronio, Gretserum, [note: Peroniana] Jesuitam, librum publicasse, qui inscribitur Lixivia, quo quidem libro a calumniatorum injuriis defendere universam Jesuitarum societatem Gretserus instituit. Ibi tum Cardinalis, ut erat alacri ingenio, respondit: Caput Asini qui lavant, non nisi lixiviam perdunt: quod Aethiopem lavare, veteri proverbio dicitur de iis, qui inanem operam sumunt. Subjecit deinde illud quod supra commemoravi elogium de Gretsero. Intelligis ne, Vir Amplissime, si judicio Cardinalis est standum, omnes ad unum Jesuitas pro asinis esse habendos, sive Germani essent, sive Galli? Sed quando eo nos redegit adversarius, ut domesticis testimoniis sit certandum, quid vetat quo minus Cardinali Gallo, testi, testem Germanicum Imperatorem, omni exceptione majorem, opponamus? Maximilianus Augustus, omnibus pacis bellique artibus, vel Gallorum judicio, celeberrimus Princeps, dicere identidem per jocum solitus est: Galliae Regem asinis, se vero hominibus imperare. Quo quidem nihil aliud sapientissimus Caesar voluit significare, quam se imperium tenere in homines liberos, quum Gallorum rex servorum in modum suos subjectos regat, qui asinorum more, quo plus oneris eis imponitur, eo promtius ac libentius officium faciunt. Jam vero, si quis ex eo Imperatoris ludicro dicto vellet colligere, omnes Gallos revera esse asinos, aeque ineptus et absurdus foret, ac siquis, judice Cardinale, omnem et per totum Orbem diffusam Societatem Jesuitarum [note: Bod, in Theat. Nat. l. 3.] in Arcadiam relegaret. In hoc asinino argumento dum versamur, mihi venit in mentem, quod Bodinus olim, Gallus, vir eruditus et eloquens, ut nullam ornandae patriae occasionem omitteret, contra Aristotelem, qui asinos in Gallia reperiri negabat; indignatione commotus, scripsit. Operae [note: Arist. de Hist. Anim. l. 8. c. 28.] pretium est integrum afferre locum: Neque tamen verum est quod Aristoteles scribit, nullos in Gallia, Hispanis proxima, asinos reperiri: cum tota fere Gallia, ac potissimum in agris Andium, (ea erat patria Bodini) et Avernorum robusti sint asini: unde muli praegrandes ac robustissimi nascuntnr. Sicuti quadrupedum asinorum copia abundare
Galliam, tam luculento teste, negare nemo potest; ita nec bipedum penuria eam premi, testimonio vel ipsius Ludovici XI. prudentissimi regis Galliae, comprobatur. Quum enim quidam ex aulicis hominibus Maximilianum I. Imperatorem, Consulem Augustanum, per contemptum, appellasset: Rex, [note: Manl. Collect. Th. Lansii Consult.] indignatus hominis levissimi protervitatem; Tace sis, Asine, inquit, nec talia amplius effuti; quando hic Consul tympanum pulsat, tunc tota Gallia contremiscit. Sed haec in transitu. Equidem, ut redcamus ad nostrum adversarium, vides quibus ille laqueis irretitus sua culpa teneatur, qui tam temere tamque inconsiderate teste contra nos usus est Cardinale eo, qui, quia superiori seculo vixit, de ingeniis Galliae, ut nunc sunt, nedum de nostris, judicare non potest: ex eo enim tempore rerum faciem et studiorum rationem, et vitae civilis institutionem, non in Gallia minus quam in Germania, vehementer esse mutata constat. Itaque quum se tam turpiter dederit Jesuita, quamvis senex, effugere vix potest, quin ei objiciatur illud:
Quod laeva in parte mamillae
Nil salit Arcadico juveni.
Nam quod ad extremum dicit, ingenii subtilitatem et elegantiam nullo modo convenire in homines septentrionales, propter crassam nimis corporis temperationem et robustum habitum, illud quam ridiculum sit et putidum, nemo non intelligit. Ego equidem pro aeris temperie et inclinatione coeli, alias gentes aliis ingeniosiores esse, et celeriores motus animi habere, non diffiteor; Sed hoc eam vim habere, ut in oris ad septentrionem vergentibus, non nisi ostento quodam, peracuta et polita ingenia, tanquam eximia lumina, oriantur, id vero nego. Testatur usus optimus magister, in iis omni aetate extitisse ingentem eorum multitudinem, qui quum totum corpus, tum vero mentis sedem, cerebrum, multo melius, quam noster ille simiolus Parisiensis, constitutum habuerunt et habent, ut si educatio liberalis ac disciplina accedat, nihil eis ad ingenii perfectionem possit deesse. Etenim in institutione posita sunt omnia, modo mens sana insit in corpore sano. Quid enim? annon Anacharsim, e septem sapientibus unum,
Scythae, gens immanitate barbara, et sub septentrione posita, protulerunt? annon sero sapientis Phryges elegantissimum totius antiquitatis ingenium, Aesopum, progenuerunt? Aesopi certe par aut simile nihil tota Gallia unquam, praeter figuram hominis, produxit. Certe is, quo tantopere gloriatur Francia, fabularum scriptor tantum abest a perfectione et excellentia Phrygii architecti apologorum, quantum simia differt a forma humana; quod eorum pace dixerim, qui antiquis sapientibus hodiernos nugatores praeferre non verentur. Ceterum nec Anacharsi solo Scythiam, nec unico Aesopo Phrygiam ingenii laudem tueri, sed ante utrumque et postea multos praestanti et illustri ingenio viros apud utramque gentem extitisse, quis dubitet?
Vixere fortes ante Agamemnona [note: Horat. l 4. Od. 9.]
Multi; sed omnes illacrymabiles
Urgentur; ignotique longa
Nocte: carent quia vate sacro.
Quin et apud Sarmatas et Polonos, quos ut mitius nobiscum agat, bellissimus homo cum Germanis ad ultimum conjungit, quum eis antea Moscovitas socios dedisset, apud ipsos, inquam, Polonos politissima et limatissima ingenia, quotidie exoriri videmus. Unus Sarbievius, Polonus Jesuita, idemque Lyricorum nostri temporis sine controversia princeps, quique ad divinam Flacci vim ingenii et venustatem proxime accedit, omnibus profecto Galliae Poetis, saltem in hoc genere carminis, palmam praeripit. Unicam ejus Odam pluris sane fecerim, quam quidquid noster Heros, ut populo placeat et declamatio fiat, perituris chartis illevit. Sed fortassis, si hunc Dictatorem ingeniosae Reip. audias, Lyrici Poetae, quin ipse etiam Horatius, tribu ingeniosorum hominum moveri, et in aerarios, ut ita loquar, Parnassi referri debent. Equidem si quam magnifice se iste homuncio circumspiciat, mecum reputo, mirer, ni prae se Orpheum ipsum, truncum et stipitem esse, dicat.
Jam ut ad Boream revertamur, illud Arctoi orbis sidus, CHRISTINA regina hebetudinis et nescio cujus tenebricosae ignorantiae notam, hoc censore, non evitabit, vel ideo
quia sub Septentrionali plaga hanc primum lucem adspexit. Stupiditatis arguetur ipsa Gallia, quae et coram istam viraginem, tanquam de coelo delapsam Deam, venerata est, et absentem summis ad coelum laudibus perpetuo extulit; non solum propter heroicam indolem, ingenium intelligens et judicium sincerum, omnibus, quae in cognitionem humanam cadunt, artibus excultum, verum etiam propter incredibilia, quae in ea elucebant, argutae urbanitatis lumina. Imprudentiae accusabuntur et inscitiae Salmasius, Grotius, Heinsius, Vossius, Cartesius, Freinsheimius, Boeclerus, alii permulti viri, omnibus ingenii doctrinae et sapientiae laudibus cumulati, qui, vel ut tantae Reginae studiis inservirent, vel ut tam inusitatam summi ingenii lucem propius intueantur et revereantur, longinqua itinera in glacialem Sveciam suscipere non dubitarunt. Totus denique orbis, in admiratione tanti ingenii defixus, svaviter delirare nostro tam lepido et tam jucundo viro videbitur. Sed pace boni viri dixerim: unicam CHRISTINAE Reginae epistolam, sive de publicis sive de rebus privatis scriptam, unicum ejus acute et facete dictum, omnibus ingeniosis et venustis sententiis nostri Germanomastigis et ejus similium intelligentes harum elegantiarum arbitri praeferunt. Verum CHRISTINAM, non solnm quia in Svecia est nata, sed et quia omnino femina fuit, in numero elegantium et acutorum ingeniorum habere sine dubio [note: Entretien a'Engene et d' Ariste sur le Bel Esprit.] recusabit. Est enim, quod mireris, tam urbanus Sacerdos aeque contumeliosus in venustissimum sexum, dimidiam adeo totius generis humani partem, atque fuit injuriosus in Germanos. Post longam disceptationem, quum grande convicium toti sexui muliebri fecisset; tandem aegre sese adduci patitur, ut in societatem laudis ingenii feminas admittat. Sed frustra ei dubiam et ambiguam reddere ingenii gloriam nititur. Nihil ad perpoliendum ingenium adolescentum accommodatius esse consvetudine ingeniosarum et integritate morum ac venustate illustrium mulierum, vel ipsi saniores Galli plerique omnes affirmant. et merito. Natura duce ferimur ad aucupandam benevolentiam pulcerrimi sexus. Quod nisi similitudine morum, et limatae urbanitatis
splendore consequi nemo potest. Quis igitur neget, ingenium acre et argutum etiam in mulieres convenire? Certe homines sunt, et subtilioribus saepe ductibus cerebri praeditae igniculos mentis acriores habent, atque aptiorem ad exserandam vim ingenii compositionem membrorum, quam innumeri viri, qui sibi sapientiae et ingenii nomine mirifice placent. Sed nec in Germania bellissimum sexum ea laude carere, infinitis exemplis coargui iniquus feminarum censor potest. Una, sed augusta, Germaniae domus tot simul lumina feminei sexus protulit, quot nescio an vel integro seculo in sua gente viderit Gallia. FRIDERICUS V. Elector Palatinus idemque Rex Bohemiae, praeter duos filios, CAROLUM LUDOVICUM, Paterni imperii Successorem, et RUPERTUM, in Britannia rei maritimae praefectum, portenta inter ceteros fratres ingenii et prodigia, tres quoque filias habuit, tam divino ingenio, et tam singulari luce urbanae elegantiae illustres, ut hoc in genere non modo in Gallia, sed in universo orbe pares paucas; superiorem certe neminem habuerint, aut etiamnum habeant. Quis ignorat ELISABETHAM, natu maximam, sacrarum et illustrium virginum apud Hervordienses quondam antistitem, aequalem Reginae Christinae, et ingenii gloria parem fuisse? Quis vel e Gallis ipsis ausit inficiari, LUDOVICAE HOLLANDINAE, quae etiamnum superstes est, et itidem illustrium Virginum coenobio Malbissonensi praeest in Francia, nihil vel ad vegetae mentis aciem, vel ad eximiam venusti ingenii laudem deesse? Jam vero SOPHIA, soror, eademque Serenissima Electoris Brunsvicensis Conjux, quot quantisque divinae indolis dotibus excellat, quantis ingenii acuti et subtilis ornamentis floreat, omnium pene artium cognitione et lingvarum totius fere Europae conspicua Heroina, testis est ipsa Gallia, quae eam, [note: Sub finem A. M DCC LXXIX] quum Sororem Malbissonensem Antistitem in Francia Serenissima Princeps inviseret, summa cum admiratione suspexit et coluit. Testes sunt ipsi Oratores Galllici a Rege deinde in florentissimam aulam Brunsvicensem saepenumero missi. SOPHIAM CHARLOTTAM equidem, dignam tanta matre filiam, dignam Potentissimo et Sapientissimo Electore Brandeburgico
Uxorem, quae jam adolescentula, Augustae matris in itinere Gallico comes, ipsius Regis et politissimorum aulae Francicae hominum oculos et admirationem in se convertit, adulta nunc aetate absolutissimum excellentis et arguti ingenii ac mirificae urbanitatis exemplar esse, vel inter ipsos Gallos constat. Certe ab ipsa Venere omnibusque Gratiis efformatam esse eam Principem, nemo negaverit, nisi qui solem meridie lucere simul praefracte negaverit. Nam, quae paucis abhinc annis vitam cum morte commutavit, ANNAM MARIAM Bavaram et Franciae DELPHINAM, eximia venusti, splendidi et exculti praeclaris artibus ingenii gloria floruisse, atque insigni elegantiae sermonis Gallici ac Italici laude fuisse celebratam, quum ejus rei extent plurima etiam edita Gallorum judicia, venustulus Presbyter, si sapit, non negabit. Quinimmo poenitentia ductus, in gratiam, uti confido, redibit cum toto femineo sexu, et ad eluendam tantae offensionis culpam, ei satisfacere omni modo non recusabit. Quamvis ad minimum Cupidinis crucifixi poenam commeruit facetus ingenii muliebris obtrectator, tamen, ut auguror, bellissimus Sexus pro sua clementia non tam graviter in eum animadvertet; satisfieri sibi patietur, si fidem det, se posthac nullos nisi de poenitentia et de peccato Philosophico Dialogos conscriprurum; et si quod antea Catullo, Tibullo, Propertio, Ovidio de arte amandi, Petronio, Martiali, aliisque urbanae elegantiae magistris tribuerat tempus omne ad legendam Summam Divi Thomae et ad recitandum Breviarium conferat. Hoc supplicio licet contentae mulieres, etiam Germanicae futurae sint, nescio tamen, an non graviores poenas ab eo repeterent Germani viri, quos Dialogista, [note: Dialogue de la Delicatesse.] ut injuriam injuria cumularet, quum reprehensus a Cleanthe alia ratione defendere temerarium de ingeniis Germanorum judicium non posset; ebriositatis plerosque omnes accusat. Equidem si in Germaniae fines unquam Dialogista veniret, vererer ne vel maxime sobriis Germanis, quorum sane ingens est multitudo, easdem protervitatis poenas penderet, quas de Boccalino, quod, simili elatus audacia, gentem Hispanicam maledictis petulanter insectatus erat, Hispani
sumserunt. Sed periculum non est, ne homo patriae amantissimus patrios lares relinquat. Itaque sua, id est, ignava morte peribit. Nolo, ne maledictis certem, objicere Gallo vulgatum illud, quo Itali cujusdam procacitatem Germanus olim repressit:
Ut nos dulce merum, sic vos Venus improba vexat;
Lex posita est Veneri Julia; nulla mero,
Certe quemadmodum nimia Venere hebetari ingenium ipsi Galli non negant, ita vino immoderatius hausto acui mentis aciem nemo Germanus dixerit. Ebriosi apud nos in majore honore non sunt; quam quo sunt homines leves, inconstantes ac gesticulatores apud graviores Gallos. Quod si qui sunt inter nos, qui Libero Patri paullo liberius indulgent, commune id habet nostra gens cum plerisque totius orbis populis. Permultos equidem Gallos saepius exporrigere frontem, et cum magna sed volubili vociferatione vinum meracius sumere constat. An igitur per severum Catonem nostrum solis Germanis non licebit nonnunquam genio indulgere?
Narratur et prisci Catonis [note: Horat.]
Saepe mero caluisse Virtus.
At quisquis objecerit Catoni ebrietatem, facilius hoc crimen efficiet honestum, quam turpem Catonem, judice Seneca, sapientissimo viro. Sed quid facias eo homine, qui rerum praestantissimarum et utilissimarum inventionem ad ingenii laudem non pertinere, et quos primi mortales divinis honoribus affecerunt, artium inventores ne venustos quidem aut ingeniosos homines esse contendit. Scilicet quiad comminiscendum [note: Entretien de la Delicatesse. ] sunt ingeniosi et acuti, illi satis mentis non habebunt, ad comparandam illam, quam tantopere jactat Gallus, politulam elegantiam? Ad leporem ac venustatem morum vel mediocri ingenio patet aditus, sed excellens sit oportet, quod res subtilissimas excogitat. Artis typographicae ac magneticae, horologii rotis instructi, rei denique tormentariae, ut nunc est, invento nihil, vel pace vel bello, utilius, nihil ad ingenii immortalem gloriam illustrius dici potest. Atque hanc gloriam propriam esse Germanorum, ne exterae quidem et aemulae gentes diffitentur. Nam quod e China ante ducentos et
[note: Dialogue de la Delicatesse. ] amplius annos allatam a Germano Typographiam esse Dialogista tradit, illud perinde est, ac si dicerem, Gallos vestitus elegantis varias et mutabiles formas e terra Australi, quam Magellanicam vocant, petere. Sed quid si tam eleganti magistro ingeniosae urbanitatis ipsi personam detraham, et ostendam, similem eum esse quorundam Theologorum, qui, quae pro concione tradunt de vita Christiana praecepta suo ipsorum exemplo et totius vitae tenore refutant? Equidem si judicium peracre et sincerum, si perspicuitas, si modestia praecipuam vim et dignitatem praestantis et politi ingenii, ipso Dialogista judice, in se continent; uti profecto continent; non video quomodo ingeniosae personae splendorem possit tueri. Nam quod integram et potentissimam nationem, e qua tota Francorum gens originem ducit, sacerdos ne verbo quidem violatus, ultro et contumeliose lacessit, judicium requiro: quod, quid illud sit, quare politi ingenii gloriam propriam Gallorum esse affirmet, dilucide docere non potest, et illud Nescio Quid, in ore perpetuo habet, desidero perspicuitatem; quod de se et de suis popularibus magnifice, de aliis et exteris humiliter sentit, nullum video vestigium modestiae; et opto ei bonam mentem. Sed tamen publice gratia est habenda novo fucatae sapientiae doctori, quod saltem imprudentia sua et obtrectandi effraenata cupiditate Cleanthem, popularem suum, excitavit ad exprimendam veram imaginem acerrimae mentis et sincerae sapientiae. Nam, si utrumque paullo accuratius contempleris, Vir Clarissime, illum dices similem esse mulieris, quae illita fuco, mimicis artibus placere amantibus studet et emissitiis oculis procos enixe venatur. Hunc vero matronam esse dixeris modestam, severam, naturali pulcritudine et nativi coloris svavitate contentam, et quae eximiis ingenii luminibus et argutae venustatis splendore animos [note: Sentimens sur les Entretiens d'Eugene. et d' Ariste ] omnium in admirationem trahit. Quod Cleanthes illi praedixerat fore, ut protervitatis suae poenas luat Germano homini, id ego quodammodo perficere institui; nisi quod, ne surdo narrare fabulam videar, Romano sermone quam Germanico uti malui. Habet hoc utraque lingva commune, ut scapham scapham, ficum ficum, appellet, ubi male mulctari
injuriosos homines oportet. Quanquam laudabile institutum introducere etiam in suam linguam ingeniosissimus Galliae Satyricus conatur:
J'appelle un chat un chat, et Rôlet un frippon. [note: Boileau Sat. I.]Qui quae vult dicit, quae non vult audit. Dissimilis tamen nostra ratio est. Dialogista totam eamque florentissimam nationem, ultro verborum contumeliis laceravit. Ego ab unius Gallici hominis et qui ejus sectam sequuntur injuria et calumnia per occasionem defendere patriam et populares meos in animum induco; non quod me defensore, adversus talem hominem, res Germanica egeat; satis enim per se ipsa se Germanici nominis dignitas ac splendor tuetur: sed ut imperitiae consulerem quorundam adolescentum nostrorum, qui aetatis vitio, dum aliena nimis mirantur, suarum rerum incuriosi, subinde oculos sibi praestringi a nonnullis Galliae praestigiatoribus sinunt. Ex eo genere praestigiatorum est Bailletus, qui [note: Jugemens des Scavans Tom. I.] Dialogistae nostri caussam in suis Judiciis de eruditis Germaniae, tanquam succenturiatus miles, suscipit. Sed quum mentem sanam quidem, singulari beneficio, relinquit Germanis; aciem et svavitatem ingenii adimit: et simul, ut benigne nobiscum agere videatur, bonam Germanorum rationem, vera sapientia subnixam, pro ingenuitate sua, anteponit volubilitati mentis et urbanitati complurium Gallorum, qui homines politi vulgo esse censentur: vereor, ne pro praevaricatore Ballietum habeat ipse Dialogista. Germanus certe caussae nihil dixerit, quin illud nescio quod Idolum elegantis ingenii, sed bona mente destitutum novus ingeniorum Censor solus et sine rivali revereatur et amplexetur. Quod si Dialogistae habenda fides est, nec sine sapientia consistere vis excellentis et venusti ingenii potest; Harlequinis sane et Scaramutsiis multo deteriores sunt polituli homines Galli, quos tam graphice depingit Bailletus. Quod quum ita sit,
Non equidem invideo; miror magis.Sed agedum, quandoquidem, dum tota pene Europa bello Gallico ardet, bellum indiximus nonnullis Gallis, at chartaceum et incruentum, videamus quibus armis utantur, ad illum ingenii principatum sibi vindicandum. Ratione scilicet
pugnant et exemplo. Rationem ducunt a voluntate:
Sic volo sic jubeo, stat pro ratione voluntas. [note: Juvenalis?]Quod si instes et urgeas, illud Nescio Quid, tanquam ingens [note: Le je ne scay quoy. ] telum, illico jactant. Sed quam leve illud sit et hebes, vident saniores Philosophi, qui occultas, quas vocant, Qualitates pridem exploserunt. Equidem si integrum Dialogum, quem de ignota ista Dea, (si fas est ita loqui) Jesuita conscripsit, perlego, aliud mysterium non possum eruere, quam illud, Nescio quid, detracta larva, idem esse, quod decorum prisci dixerunt, quodque, quum in verbis, in actionibus, et in toto habitu elucet, tum illud nescio quid praeclarum et singulare existit. Sed loquendi formulam, veteribus usitatam, quum eximium aliquid et singulare voluerunt significare, quidam ex hodiernis Gallis, ut sunt ingeniosi, in nescio quod Ens morale, ut ita loquar, converterunt et in sapientiae templo collocatum pro ignota Dea colunt, ad quam exteris, tanquam profanis, nullus scilicet patet aditus. Equidem, quum perspicacissimi homines illud Nescio Quid nequeant ob oculos ponere, nobis, barbaris videlicet, vitio non vertent, quod hac in parte coecutimus. Jam vero exemplis ubi decertandum est, sua ipsorum opera afferunt. Nec mirum. Suum quisque foetum maxime diligit. Multo gloriosius tamen Gallico nomini foret, si primas partes ingenii Gallis Itali et Hispani ultro deferrent. Nam ea demum vera laus est, quae ab aliis, sed a viris laudatis proficiscitur. Verum aut omnia me fallunt, aut neutra gens; invidia scilicet et malevolentia praepedita, adduci se unquam patietur, ut ingenii gloriam Gallis concedat. Sed quando eo ventum est, ut exemplis sit utendum, quid obstat, quo minus auctoritate freti politissimorum hominum, popularibus ac domesticis exemplis ostendamus, saltem aliud genus hominum esse Moscovitas, aliud Germanos? Germanos quum nomino, etiam Inferioris Germaniae habitatores, Belgas, communi nomine comprehendo. Certe caussam communem nobiscum facere non recusabunt, qui e superiore Germania, Vossios, Gronovios, Graevios, Perizonios, insignia atque aeterna et suae et Reipubl. litterariae lumina ad se evocarunt, quique, quod ad ingenii laudem attinet, eodem
quo omnes Germani, loco habentur a Gallis, si qui sunt Jesuitae et ejus asseclarum similes.
Si verum est, uti certe verum est, quod vel sapientissimi Galli docent, potissimam ingenii excellentiam positam esse in Pictura, in Musica et in Eloquentia, sive ea adstricta numeris sive soluta sit, habemus certe quos in aciem educere contra Gallos possimus, nisi forte Albertos Dureros, Holbeinios, Vandyckios, Rubenios, aliosque innumeros utriusque Getmaniae pictores multo inferiores suis Bruniis et Mignardis esse existiment. Equidem in regiis Galliae palatiis illos non infimum locum tenere constat. Quid quod Vaneickii fratres, Belgae, olei in miscendis et temperandis coloribus usum primi excogitarunt, ut pulcerrimi et ad picturam illustrandam ac aeternitati commendam aptissimi inventi cognoscendi caussa optimi ac praestantissimi pictores ad illos undique confluerent? Musices gloria excellere nostram gentem, non vehementer [note: Lansii Consult.] contendimus. Sed tamen Orlandum Lassum, Belgam, celeberrimum ea aetate Musicum, a Carolo IX. Galliae Rege, quum [note: Thuan. Hist. l. 57.] nescio quibus conscientiae furiis et insomniis post lanienam Parisiensem agitaretur; arcessitum esse e Norico, ut ad tranquillitatem mentis regem revocaret, Historiae monumentis est proditum. Eloquentiae regnum quum Galli isti appetant, et sibi solis, nescio quo jure, vindicent, Germanis certe omnem ad illud aditum intercludant: infantissimos esse judicabunt Philippos Melanchthones, Joachimos Camerarios, Caselios, Chytraeos, Sturmios, Junios, Heinsios, Baudios, Cunaeos, et qui paullo ante nostram aetatem vixerunt, Freinshemios, Boecleros, Buchneros. Thuani, viri summa dignitate [note: Les Eloges des Hommes Savans, tirez de l'histoire de Mr. de Thou par Mr. Teissier Lib. 5. Epist. ] ac celebritate, Historiae fidem derogabunt, quod non solum de praestantibus, superiori maxime seculo, Germanorum ingeniis, verum etiam de eximia eorum et singulari facundia, amplissima ubique ac luculenta testimonia et judicia perhibet. Insanire eis videbitur Longolius, quamvis disertus homo, qui Erasmi eloquentiam totius Galliae opibus praeferebat. Equidem si verum fateri velimus, nescio an vel superior vel hodierna aetas Galliae quidquam viderit ingeniosius Colloquiis Erasmi. Nam Moriae Encomium, aut ut clarius loquar, stultitiae
laudem, quam perexiguo temporis spatio Rotterodamus, omni destitutus supellectile litteraria, conscripsit, si accuratius perlegerent et ad suos usus transferrent complures Galli, desinerent tandem aliquando, uti confido, svaviter ineptire, aut si ingeniosissimum Lipsii, Viri summi, Dialogum de Constantia menti infigerent, non dubito, quin vi veritatis victi et svavitate orationis capti non solum intelligerent, verum etiam omni vita exprimerent sapientissimum Flacci praeceptum!
Aequam memento rebus in arduis [note: Lib. 2. Od. 3.]
Servare mentem: non secus in bonis
Ab insolenti temperatam
Laetitia.
Quodsi septentionales homines, et inprimis utriusque Germaniae incolas ingenii et eloquentiae gloria privari oportet, quomodo judicii acerrimi laudem tuebitur Richelius Cardinalis, princeps quondam Galliae Minister, et aequissimus, si quisquam, ac perspicacissimus ingeniorum aestimator, qui Hugonem Grotium, portentum ingenii, quale libere et audacter dico, nulla a Christo nato aetas tulit, qui divinum, inquam, virum in coelo posuit, sive ille de Jure Belli et Pacis eruditissimum librum scriberet, sive de rebus Theologicis sapientissime dissereret, sive de Civilibus Orator Regius ageret, sive Historiam conderet, monumentum aere perennius, sive veterum scripta doctissimis commentariis illustraret, sive denique aut antiquorum Graeca poemata in Latinum sermonem verteret, aut nova, divite ingenii vena, pangeret. Poetas Germaniae, quibus est proxima cum Oratoribus cognatio, non solum quia Germani sunt, sed quia Graeca et Latina carmina complures ex iis scripserunt, omni Parnassi aditu prohibere nititur novus [note: Histoire Poëtique de la Gverre nouvellement aeclaree entre les Anciens et les Modernes. Edit. Amstelod. 1688.] Reipubl. litterariae circulator, natione itidem Gallus, qui nescio quod bellum inter antiquos et hodiernos scriptores litterarum monumentis tradidit. Quo magis sapientiam recentis Apollinis mireris, Deos minorum Gentium esse pronunciat, et in imo Parnassi loco ponit, qui scribendis versibus Latinis et Graecis ad veterum laudem accedunt; quin, tanquam umbratiles homines, e societate politiorum gentium penitus ejicit, nec meliori conditione illos esse vult, quam qui Anagrammata
et Acrostichides, aliasque ejus generis canoras nugas in chartam conjiciunt. Cujusmodi naenias, nequid ad aequitatem judicii deesset, Germanis solis et ceteris septentrionalibus hominibus relinquit. Itane vero? ergo, si novum hunc Heliconis Dictatorem audias, inepti et futiles homines fuerunt, quamvis Galli, Julius et Josephus Scaligeri, fratres Sammarthani, Borbonii, et qui nostra aetate vixerunt aut etiamnum vivunt, Rapini, Vavassores, Petiti, Menagii, Huetii, Commirii, Santolii, alii qui sive Graecos sive Latinos versus facerent, immortalem gloriam sibi compararunt. Ronsardis equidem, Malherbiis, Chapellanis, Scuderiis, Santamandis, Theophilis et innumeris Gallis, qui vernacula lingua poemata scripserunt, non sunt inferiores: nec id inficiabitur noster Apollo, si sapit; nisi forte minus laudis habere putat, Graecae et Latinae lingvae veneres et gratias tenere, quam Gallicae: quod quale sit, nemo non videt. Sed et inter Germanos a renatis litteris permultos extitisse, non infimi subsellii Poetas Latinos, nemo nisi aut rudis rerum exterarum, aut malevolus Gallus negaverit. Ut Eobanum Hessum, Georgium Sabinum, non contemnendos superioris aetatis Poetas, omittam, unus Petrus Lotichius, instar omnium, tueri potest gloriam Germanicae Gentis, quod ad poeseos laudem attinet. Neminem enim unquam non solum e Germanis, verum etiam e peregrinis felicius expressisse divinam svavitatem et elegantiam Nasonis, quam Lotichium, vel exteri fatentur. Nec obscuros aut umbratiles homines solum apud Germanos in omni genere carminis Latini excellere, documento est Ferdinandus Fürstenbergius, Princeps S. R. I. idemque Episcopus Paderbornensis et Monasteriensis, Vir sive soluta sive adstricta numeris oratione scriberet, incomparabilis; itemque Rutgerus Torckius, Vir illustrissimus et svavissimis, quas conscripsit, odis aliisque poematis inclytus; quorum uterque apud Westphalos natus inter septem Virorum illustrium, quae publicata sunt Amstelodami, poemata, non postremum locum tenet, ut nosti, Vir Clarissime. Ille profecto de nomine Gallico tam praeclare est meritus, ut in numero obscurorum virorum haberi a Gallo non debeat: non alius quippe luculentius germanam gentis Francicae originem, et antiquas sedes
c tenebris eruit, quam Fürstenbergius in Monumentis suis Paderbornensibus. Ut mirer quî nostro homini, qui Apollinis personam suscepit, in mentem venerit, Latini carminis condendi provinciam non nisi plebejis et umbraticis hominibus demandare? Neque enim credibile est, talem virum adeo hospitem in republ. litteraria fuisse, ut Fürstenbergium et Torckium, non in Gallia modo et in Germania, sed toto litterario Orbe celeberrima nomina, illustres et ab omni concretione scholastica segregatos Poetas fuisse, ignoraret. Hoc loco amplissimus sese campus mihi aperit excurrendi in Tuas laudes, Vir Amplissime, qui in maximis et infinitis occupationibus quum ad omnem politiorem elegantiam, tum vero ad Latina poemata componenda animum ita subinde confers, ut in hoc genere, vel Petro Petito, et Aegidio Menagio, summis Poetis, iisdemque Gallis, judicibus, in media Germania ceteris longe praestes. Sed fraenos mihi injicit modestia Tua. Dies me deficeret, si Inferioris Germaniae Poetas, qui bene scribendi laude non minus quam ingenii gloria floruerunt, enumerare ad unum omnes vellem. Notiores sunt et celebriores Dousae, Heinsii Pater et Filius, Baudii, Secundi, Kinschoti, aliique innumeri Poetae Belgae, quam ut cujusquam praedicatione egeant. Qui nostra aetate vivunt, et quos honoris caussa nomino, Francius et Brouckhusius, excellentissimi Poetae Latini, non communis civitatis jure magis, quam animorum conjunctione et similitudine studiorum inter se devincti aeternae urbi Amstelodamensi non minori sunt ornamento, quam ipsa Urbs est toti Belgio. Atque hi tales utriusque Germaniae Poetae una cum omnibus paullo doctioribus viris Anagrammata, Acrostichides et ejus generis operosas nugas nihilo pluris fecerunt et faciunt, quam aenigmata Francica, in quibus excogitandis et carmine exprimendis complures Galli non ita pridem omnem poeticae facultatis et ingenii gloriam positam esse crediderunt; quanquam sapientiores Galli et eruditiores putidum ac futile scribendi genus semper et merito [note: p. 248. art. 20.] contempserunt. Sed bonum factum, quod Germanis, Belgis, Anglis, Danis, Svecis, Polonis, Moscovitis et Hungaris novus Apollo potestatem facit condendi Latina carmina, donec
scilicet vernaculam lingvam perpolierint, et ejus asperitatem quodammodo lenierint. Hoc beneficio non utentur, sat scio, Moscovitae, qui nec Latinis versibus, (quum eam lingvam aeque ac omnes politiores litteras negligant) nec Moscoviticis scribendis propitias Musas unquam habuerunt. Neque enim Moscovita Poeta vel fama cognitus est in Parnasso. Hungaris autem et Polonis, quod interdicat, ne patria lingva carmina condant, caussae nihil est. Sicuti utraque gens, litterarum studiosissima a Latina poesi non est aliena, quin et nonnulli inter eos, maxime inter Polonos, in hoc genere eximiam laudem promeruerunt: ita Slavonica Poemata ad Apollinis aures aut oculos adhuc, credo, non pervenerunt. Nihilo magis eo interdicto opus fuit adversus Svecos et Danos, qui si quando ad faciendos versus alios quam Latinos, animum adjiciunt, Germanica fere lingva, quae inter eos est lingva erudita, uti consveverunt. Certe Svecica et Danica poemata, quae tam insigne nomen mereantur, adhuc videre mihi non contigit, nisi forte antiqua Carmina Runica ac Gothica, quorum ptope obsolevit memoria, in eo numero velis habere. Inter Suecos equidem memorantur, qui ad componenda carmina Suecica animum appulerunt, verum non magnum operae pretium fecisse aequis rei poeticae aestimatoribus videntur. Ex iis Stiernhelmius, qui Bivium Herculis lingua Suecica conscripsit, primus conatus est e Gothica poesi, ut Graecorum et Latinorum rationi responderet, tollere et penitus abolere similes in versibus exitus, quos rythmos vocant. At vero, si dempto rythmo languere etiam Italici, Hispanici, Gallici versus videntur, quid, bone Deus, fiet de adstricta numeris oratione Suecica? Ceterum quod Anglorum, Belgarum et Germanorum eandem ducendam esse rationem putat, et eos, quod ad vernaculam poesin attinet, pares aut similes superioribus quas commemoravi gentibus facit, videtur mihi bonus Apollo dormitare. Anglorum lingva tantum abest ut dura sit aut aspera, ut nonnullis etiam mollis nimis ac effeminata esse videatur. Qui eam penitus intelligunt tam uberem eam et copiosam, tot leporis et elegantiae flosculis refertam esse norunt, ut non solum ad poesin sit accommodata, verum etiam
peculiaribus gratiis enitescat, quas in alia lingva frustra quaeras: nec mirum. Ex omnibus pene cultioris Europae lingvis optimum quodque et praestantissimum Angli in suum sermonem [note: Essais de la Poësie dans les Oeuvres meslecs dis Chevalier. Temple. p. 393. ] transtulerunt et suo quasi jure sibi vendicarunt. Quantam autem poetices vernaculae facultatem habeant Angli, non ita pridem demonstravit Templeus Eques, idemque quondam regius in Pacificatione Neomagensi Orator, vir praeter incredibilem rerum civilium cognitionem, diuturno usu et summae dignitatis splendore partam, omnibus ingenii, doctrinae et sapientiae luminibus illustris. Sidnejum, Equitem Anglum, omnibus et Anglis et exteris Poetis, qui aut nostra aut majorum nostrorum aetate ingenii laude praestiterunt, anteponere [note: p. 410. p. 421. p. 418.] longo intervallo; Spencerum comparare cum Petrarcha et Ronsardo; Shakespearium cum Molierio, in genere comico; et in ludicra dictione, Joannem Minceum, Equitem, praeferre etiam Tasso et Scarroni, vir complurium lingvarum et omnium hujus generis elegantiarum callentissimus non dubitat. Haec si legisset scriptor certaminis litterarii, diligentius, uti confido, cogitasset, antequam vetaret Anglos Anglicos versus facere. Quoniam in mentionem incidimus opusculorum Templei, Equitis, meministi sine dubio, Vir Clarissime, [note: Essais de la Poesie p. 420.] quidnam ille pro sua sapientia sentiat de Academia Francica, quam, ut ait, Richelius Cardinalis primus instituit, verbo, ut lingvam Gallicam Academici perpolirent; re autem vera, ut ipse ingeniosissimos quosque et perspicacissimos suae aetatis homines, ejusmodi districtos occupationibus, a cogitatione publicarum rerum et a reprehensione Ministerii Cardinalitii [note: Essais du Savoir des Anc. et des Modernes. p. 81.] abduceret. Id consilium tam feliciter cessisse Cardinali fatetur Templeus, ut in praesentia ad summam elegantiam sermonis Gallici nihil omnino desit; idem veretur tamen, ne dum nullum perpoliendae lingvae modum Academici faciunt, tandem, ut Petronii verbis utar, ludibria excitando efficiant, ut corpus orationis enervetur et cadat. Nam ut comtior sit hoc tempore sermo Gallicus, quam fuit aetate Michaelis Montani, viri totius Galliae sapientissimi, angustioribus tamen finibus circumscriptus minus roboris ac majestatis habere videtur. Quod si pergunt eam insistere viam Academici, ad extremum
lingva Francica ad tantam redigetur simplicitatem, ut grandem Tullii et audacioribus subinde figuris dicendi exsultantem orationem exprimeree nulla ratione possit. Sunt enim res pleraeque ita natura comparatae, ut quo diutius et superstitiosius limentur, eo minus ponderis ac solidi corporis retineant. Sed haec hactenus. Veniamus ad Belgas. Eorum lingvam qui duritatis coarguunt, nae illi nihilo magis eam intelligunt, quam orationem, qua Franciae regem aliquot ab hinc annis, scenico apparatu, legati Siamenses sunt allocuti, adstantes Galli intellexerunt. Feminas magis quam viros decere lingvam Belgicam, propter svavitatem, inter Germanos constat: tantum abest ut asperitatis nomine debeat esse suspecta. Ceterum eam lingvam nullis ornamentis carere, in quibus omne decus orationis est positum, fidem faciunt scripta elegantissima et soluta et ligata. Inter Poetas certe habent Belgae, quos opponere quibusvis nationibus possunt. Nam ut Catsium, Heinsium Danielem, Constantinum Huygenium, Vondelium, alios summos poetas silentio praeteream, unus Hoofdius, Amstelodamensis, palmam ambiguam reddere etiam celeberrimis Poetis exteris potest. Germanicam lingvam, cujus in primis caussam suscepimus, si qui Galli asperam esse et agrestem contendunt, videntur eam rusticano Helvetiorum, Praetorianorum regis Franciae militum, sermone universam metiri: quod sane aeque foret iniquum, ac si quis Germanus e plebejo et horrido loquendi genere Vasconum et Normannorum totam lingvam Gallicam vellet aestimare. Quid quod superioribus seculis Teutonico sermone nobiliores et illustres Galli; Romano illo corrupto, qui hodiernam lingvam Gallicam peperit, quique rustica Romana vulgo et [note: Lansii Consult.] squama Latini sermonis dicebatur, plebeji et agrestes homines utebantur? Equidem verba, ut vocant, auxiliaria, matrici Germanorum lingvae accepta referre Gallicam aeque ac Hispanicam et Italicam, filias Latinae linguae, constat. Suas unaquaeque lingva gratias, suas veneres habet; modo ad eam ornandam et perpoliendam ratio et diligentia adhibeatur. Plus majestatis ac splendoris elucere in Germanica, quam in Francica, testabuntur qui utramque callent, nec se partium
studio abripi patiuntur. Verborum autem abundantia et divitiis orationes non sumus inferiores quam Galli. Ridiculum est quorundam e nostris hominibus institutum, qui in summa opulentia nescio quam paupertatem affectant. Pudet me pigetque popularium nostrorum, qui, tertio quoque verbo, peregrinas locutiones, easque imprimis Gallicas, vana ostentatione sui, infarciunt, quasi domi non suppeteret, quod foris frustra quaerunt. Hi, si quantum operae ac studii ad discendas linguas exteras conferunt, tantum temporis tribuerent patriae linguae cognoscendae et ornandae, minus sicci atque jejuni in populari oratione forent. Sed ea querela non pertinet ad illos, qui locupletem, uberem, grandem et concinnam esse Teutonicam linguam et voce et scriptis ostendunt. Ex quo tempore coli et poliri lingua nostra coepit, id est, a renatis litteris et ab instaurata Religione, non bonarum artium minus quam divinae veritatis procreatrice, caput altius extulit et omnibus dignitatis ac splendoris ornamentis enituit. Illustre documentum praebet Lutherus, qui, indicto superstitioni pariter ac barbariae bello, non minus sermonis nostri, quam divini cultus castitatem primus ab impuritate asseruit, et ob oculos omnium constituit. Quid enim tersius, quid significantius, quid elegantius etiam et ornatius dici potest ejus interpretatione [note: Scaligerana.] sacrarum litterarum, quam Josephus Scaliger, non malus linguarum aestimator, permagni fecit? ut reliqua eaque immensa Lutheri scripta, et quae consequebantur aliorum praeclara lingvae nostrae monumenta, ad normam perfectae orationis conformata, praetermittam. Egregie rationem, vim et praestantiam Teutonicae lingvae docuit et demonstravit non ita pridem, publicata elegantissima Grammatica, Bödikerus, Gymnasii Coloniensis ad Svevum Rector, idemque Vir quum Graece et Latine, tum vero Germanice doctissimus. Is ubi Lexicon Brandeburgicum, ea qua coepit ratione, virtute duce et industria, comite fortuna, et aspirante pulcerrimo instituto gratia et benignitate Principum, ad exitum perduxerit, habemus sane, cur Gallis Academicum Dictionarium, quod parturit seculum, parit longa dies, non magnopere invideamus. Sed, ni fallor, noster Apollo, tanquam ex tripode, respondebit,
sese virile orationis decus et robur Germanis relinquere: subtilitatem et elegantiam adimere; atque adeo Poetarum Germanorum in Parnasso nullam habendam esse rationem. Ain vero? vir acerrimo judicio, qui veluti postem tenens oracula fundit, ignorat scilicet, permultos apud nos Poetas Germanos extitisse, qui exprimendis tenerrimis animi et amoris sensibus certare cum plerisque Gallis possunt. Gvarini, Itali, ut hoc uno exemplo utar, fabulam comicam, quae Pastor Fidus inscribitur, omnibus mollis ac tenerae orationis flosculis refertam ita Veneres, Gratiae, sales condiunt, ut quae iis ornamentis caret lingva, in eam converti fabula pastoralis nulla ratione possit; certe Moscovitica aut Hungarica lingua ad eam rem parum videtur esse idonea. Germanico autem sermone divinam comoediam, tam feliciter, ut scis, expressit Hofmannus, Silesius, ut ab exemplari Hetrusco non multum Teutonica interpretatio absit, sive versuum concinnitatem, sive sententiarum argutias et aculeos, sive denique elegans et urbanum dicendi genus spectes. Habuit is, qui facem ei praeluxerunt, complures, Opitium, qui primus superiorum temporum sordes eluit, et fundamenta jecit poeseos Germanicae, purae, ornatae, et omnibus coloribus pictae, Flemmingium item, Tscherningium, alios insignes Poetas, quique in arenam descendere cum permultis Gallicis Poetis possunt. Sed in amatoria Pocsi, quae est omni urbanae elegantiae numero absoluta, parem aut superiorem Hofmannus habuit neminem; et est dolendum, quod ejus generis carmina maxima ex parte, ut sunt fastidiosi suorum operum aestimatores viri magni, quae sempiterna luce frui debebant, combussit, et triste eorum desiderium posteris reliquit. Equidem si diutius vixisset Vir tantus, ad summum perfectionis gradum Germanicam poesin haud dubie perduxisset. In eodem laudis curriculo versati sunt inter alios Gryphius et Lohensteinius, praestantissimi Poetae et de Germanico nomine praeclare meriti. Atque illorum Poetarum Germanicorum monumenta si quis accuratius evolverit, et cum Poematis Gallicis comparaverit, reperiet, maxime in Epico carmine, saltem aptius et numerosius cadere versus Germanicos, quam Gallicos. Solent
enim Galli plerasque syllabas, modo breves, modo longas facere, svavitate numeri fere neglecta, praesertim in illo quod dixi genere carminis. Nihilo accuratiores sunt in exitu versuum similiter desinente: unam eandemque, sed diversae significationis, vocem, rythmi explendi caussa, saepe bis adhibent. Germanis autem tam negligentibus, salva boni Poetae existimatione, esse non licet: alias atque alias voces similiter cadentes in clausula versus poni, nec eodem syllabarum sono concludi frequenter versiculos oportere, nemini, qui vel primoribus labris, poesin Teutonicam attigerit, latet. Sed quid mirum est, plerosque Gallos haec ignorare? in ea quippe lingva, quam non intelligimus, profecto surdi sumus. Incipiet itaque Gallo Germanus ingeniosus, saltem non barbarus, videri, simulac Germanicum sermonem Gallus Germanici nominis obtrectator penitus cognoscere et perdiscere incipiet. Barbaria, mehercules, est, quum, quid apud exteras nationes gentesque geratur, nescias, lingvae, morum et institutorum rudis, de iis temere et inconsiderate pronunciare. Atque adeo barbari sunt complures Galli, et inter eos noster inprimis Apollo, qui nimio et amore patriae et odio peregrinorum obcoecati, nesciunt, ubi homines sunt a Musis et a politiori vitae cultu non aversi, ibi rationem et rectam intelligentiam cum omni venustate conjunctam valere; atque, propter eam ignorantiam, omnes nationes eodem loco habent, omnes despiciunt, quibus natis infelici et infausto sidere non licuit in beatissimo Galliae regno spiritum vitalem haurire e coelo. Gallorum profecto dissimiles sunt hac in parte Germani, e quibus permulti quum omnium politioris Europae lingvarum, tum vero Gallicae lingvae tantam cognitionem sibi compararunt, ut eos pro popularibus suis aut haberent aut agnoscerent ipsi Galli. Ex illo numero fuit, ut alios sileam, Illustris Fridericus Spanhemius Pater, idemque genere Palatinus, insigne seculi sui ornamentum, quem et vivum et mortuum viri summi et aequales, Salmasius, Heinsius, Gronovius Pater, Vossius, Barlaeus ad coelum laudibus extulerunt; et cujus obitum inter alios elegantissima quae extat Elegia, cujus initium est:
Maxime vir, ter maxime vir, cui rara videbunt
Saecula, viderunt aurea sola, parem, etc.
Illustris Constantinus Huygenius prosequutus est. Is igitur quum in Galliam anno aetatis vigesimo sese contulisset, omnino lingvae Gallicae adhuc rudis, atque in illa, patria tum diro [note: Le Soldat Suedois.] bello oppressa, per aliquot annos haesisset: Militem Svecicum, id est, rerum a Gustavo gestarum historiam ea elegantiae inter Gallos ipsos fama, suppresso nomine, edidit, ut Balsacio, qui eo tempore eloquentiae regnum tenebat, scriptum illud tribueretur. Extat eam in rem scripta a Balsacio ad Fridericum Spanhemium epistola, tersa sane et omni elegantiae [note: Lettres de Mr. de Balsac a Mr. Convart. l. 5. p. 378.] sale adspersa. Fratrem suum germanum Spanhemium ipso senior Balsacius agnoscit, quod ad ingenii et facundiae laudem pertinet. Nec obscure prae se fert, se sibi magnae gloriae ducturum esse, si quidem revera tam excellentis monumenti ingenii et sermonis Gallici auctor existeret. Mitto alia, quae postea extra Galliam, eadem in lingva, vir magnus, non minori cum elegantiae laude, elucubravit. In eo censu quoque fuit Ludovicus Wolzogius, vir non generis nobilitate magis, quam divinae sapientiae et eloquentiae studiis inclytus; mihique non de facie solum, verum etiam consvetudine notus. Is triginta fere annorum spatio Trajecti Batavorum et Amstelodami sacrosancta Religionis Christianae mysteria in Ecclesiis Gallicanis apud Batavos tanta cum facundiae Gallicae laude auditoribus pro concione tradidit, ut eloquentissimos etiam Gallos, qui eum audiebant, in admirationem traduceret. Et est ex eo genere etiamnum Vestras Leibnüzius, qui est Electori Brunsvicensi a Consiliis, vir quum omni eruditionis genere, maxime autem mathematicis disciplinis, tum accurata lingvae Gallicae notitia excellentissimus, vel Pelissonio, disertissimo Gallo, judice, qui mutuas ad Leibnützium litteras, Gallice scriptas, de nonnullis rei Ecclesiasticae capitibus mittens, comparare eum cum facundissimis et elegantissimis Galliae scriptoribus non dubitavit. Ad haec, mores, instituta, urbes Franciae plerasque Germani, non auditione solum et fama acceperunt, sed suis oculis adspexerunt et perlustrarunt: ut de Gallis nos sincerum et aequabile ferre judicium possimus,
illi de nobis non aeque. In quanta enim rerum Germanicarum ignoratione, praesertim earum, quae ad rempubl. litterariam pertinent, multi nec postremi ordinis Galli versentur, vel unico eoque recenti exemplo potest comprobari; quod ubi recognoveris, vix temperabis a risu, Vir Clarissime. Qui paucis abhinc annis Bongarsii epistolas Latinas in Gallicum sermonem convertit, ut Delphino Franciae ad rudimenta lingvae Latinae viam sterneret, Interpres non unus e multis, sed, ut a viris fide dignis accepi, totius Academiae Gallicae elogio et approbatione cohonestatus, is quotiescumque celeberrimae Academiae Altorfinae, in qua ea aetate florebant Scipio Gentilis, et Conradus Rittershusius, viri summi et communes Bongarsii atque Camerarii amici, mentio fit, eam, quum civitatem esse nesciret, mirifica transfiguratione, in nescio quem hominem, Altorfium nomine, subito transformat. Non alienum fuerit duo triave loca afferre, ne in dubium vocari res evidentissima possit. In Epistola [note: Lettres de Mr. de Bongart, traduites en François. p. 252.] XXXII. ad Joachimum Camerarium scribit Bongarsius: Ad Gentilem nostrum Altorfium curabis, nisi molestum litteras meas et fasciculum, quem filio tuo commisi. Ea reddit interpres Gallicus in hunc modum: Je vous supplie, de prendre la peine, de rendre ma lettre et le paquet que j'ay mis entre les mains de Monsieur votre fils, a Monsieur Altorfius. Item in Epistola LXI. ad eundem: Libellulos ad [note: p. 365. et seq.] te mitto quosdam, quos amicis communicabis, inter eos Casauboni Theophrasteos Characteres. Dignus et doctrina et moribus, qui Altorfium vestrum erornet [perhaps: ornet]. A Gentili didici vacare professionem illam, de qua loqui nos memini, etc. Interpres suo more: Je vous envoye quelques petits livres dont vous ferez part a vos amis, entre autres les Caracteres de Theophraste, dont l' Auteur est vrayement digne de cultiver par sa science, et par sa probite les grandes qualitez de votre Altorfius. Epistola denique CXLVIII. ad eundem [note: p. 338. et seqq.] scripta: Altorfium quod excurrere non licuerit, sane doleo, et salutare ibi et Scipionem nostrum et Rittershusium, etc. Interpres bellissime, si diis placet: Je plains Monsieur Altorfius, de ce qu'il n'a pû faire une course jusques au lieu ou
vous savez, pour y saluer nos amis, Mr. Scipion et Mr. Rittersh. Quam bene verbum verbo reddiderit Gallus, ut boni interpretis functum officio scires, nemo non intelligit, qui utramque lingvam vel mediocriter intelligit. Tam insignis transformationem artifex et architectus ne ipse quidem Ovidius fuit, ut vel quindecim libris metamorphose [gap: Greek word(s)] quamvis exiguum oppidulum convertere in personam aut unum hominem posset. Bene autem se res habet, si huic homini Geographiae Delphinum docendae non demandata provincia est. Alioquin florentissimam urbem, Norimbergam, mulierem et matrem crederet esse Domini Altorfii. Sed ingeniosis hominibus, quod lubet, licet. Quod si Germanus in animum induceret e Gallico scripto Latinum facere, et forte fortuna incideret in Academiae nobilissimae nomen ORLEANS, idque nomen, ignorantia Geographiae deceptus, consulto Lexico, nescio quam feminam, Aureliam, interpretaretur, Deus bone, quos cachinnos irridentium Gallorum miserrimus homo concitaret! Verum nobis, Germanis scilicet, ne hiscere quidem contra tam politos et tam urbanos homines licet, etiamsi multo graviores errores committerent. Sed extra jocum. Vides pro Tua sapientia, et me tacente vides, Vir Amplissime, quid sentiendum sit aut sperandum, de interpretationibus Gallicis veterum Scriptorum, in quibus infinitae res abstrusae et reconditae crucem figunt quamvis eruditis hominibus, si tam graviter et tam turpiter belli homines in rebus hodiernis, obviis et pervulgatis interpretandis offendunt. Si tardi est ingenii, Tullio teste, rivulos consectari, fontes rerum non videre, quomodo celeris et praestantis ingenii laudem tuebuntur, qui interpretationibus Gallicis auctorum antiquitatis Graecae et Latinae unice dediti, neglectis Graecis et Latinis litteris, coecutire cum coecutientibus malunt, quam veritatis lucem, ipsos adeundo fontes, intueri? Periculum sane est, nisi a vesano instituto discedat Gallicana juventus, ne quae se inventricem et conservatricem bonarum artium et politioris elegantiae jactat Gallia, nimio suae linguae studio provecta, perturbatrix aliquando existat totius litterariae reipublicae, atque adeo extincto, genuinae doctrinae lumine, pristina barbaries
postliminio redeat. Hoc loco novus exoritur Galliae Sophos, qui totius pene antiquitatis eversor, veteres sapientiae [note: In libro de Nummis Herodiadum.] fontes ad summas redigit angustias. Viri alioquin eruditi et bene scribendi laude nobilissimi vicem sane doleo, qui usque adeo voluit abuti ingenio suo. Quis enim ignorat, illum nuper omnes profanae et sacrae Historiae conditores vetustos de ponte dejicere et temerario ausu universam antiquitatem suspectam habere, praeter Ciceronem, Plinium, Georgica Virgilii, et Epistolas Horatii in animum induxisse. Eos solos atque praeterea Inscriptiones nonnullas ac Fastos Consulares pro germanis antiquitatis monumentis sapientissimus homoagnoscit. Ex iis fontibus aliquot abhinc seculis derivasse nescio quam factionem eruditorum et architectatam esse totam Historiam veterem; ut inanem laborem sumant, qui in concilianda consensione inter discrepantes Historicos desudant. Id horribile mysterium sibi patefactum esse ab homine ignoto. Haec et similia opinionum monstra, vix digna lucubratione anicularum, vigilans somniat, et, ut solus videatur sapere, totam pene antiquitatem vituperat. Quanto moderatiores et saniores hac in parte fuerunt Maimburgius et Varillasius: quorum ille sacram, hic profanam Historiam, ut Pontificiae caussae ambo, sed diversam ingressi viam, inservirent, et imperitis fucum facerent, fictis tantum et commentitiis fabulis contaminavit. Noster homo longius progrediendum ratus universam Historiam veterem non nisi fabulam aut apologum a certa eruditorum cohorte excogitatum esse, contendit. Felicia vero tempora, quibus tot tantaque ingenia simul floruerunt; quae conspiratione facta et collatis operis, Strabonem, Polybium, Josephum et plerosque Graecos scriptores, itemque Livium, Curtium, Svetonium, Tacitum ac ceteros fere Latinae lingvae auctores, inaudito exemplo, fabricarunt! Quod eo admirabilius est, quia ab eo tempore, quum, expulsa barbarie, litterarum et doctrinae splendor renasceretur, nemo extitit (extiterunt autem innumeri Viri Graece et Latine doctissimi) qui illorum hominum aut imitari industriam, aut assequi eloquentiam,
posset. Si recentes sunt Decades Livii, divini scriptoris, mirum, quod nostra aetate nemo e Gallis supplementum Livianum ejusmodi scripsit, ut germanum Livii ac restitutum fragmentum posset videri; praesertim quum ingens praemium rex Galliae proposuit eis, qui deperditos libros T. Livii possent restituere: nec enim qui ingenio et veteres et hodiernos mortales omnes vincunt, committent, ut illo doctorum [note: Franc. Nodotius, Galless] hominum grege inferiores fuisse videantur. Ceterum ex ejusmodi officina profecto non prodiit, qui nuper Petronium integrum, restitutis, quae amissa fuerunt, locis, invita Minerva, obtrudere litterato Orbi instituit. Neque enim tam obesas nares quenquam vel leviter elegantiis Petronianis tinctum habere puto, ut fraudem non statim olfaciat. Quid enim? supposititia Ciceronis Consolatio, quam superiori seculo nescio quis Pseudo-Cicero edidit, multo propius accedit ad Tullianum dicendi genus, quanquam abest longissime, quam noster redivivus Petronius ad dictionem et elegantiam Arbitri [note: Dans le tems que nous etions fort a propos assembles non seulement pour expliquer les sciences, mais aussi pour animer nos discours enjoues par des jolies contes. ] Romani leporis: humilis illius est, abjecta, impura et Gallicismis referta oratio: certe non Romana est. Vel in principio statim quam turpiter sese dedit novus Petroniani Satyrici restitutor! Quis, modo teretes aures habeat, Gallum crocitantem non extemplo agnoscit in illis verbis? Nobis ad scientias non solum explicandas, sed etiam ad hilaria colloquia fabulis jucundioribus animanda, opportune congregatis? Quod si verbum verbo reddas, ex Gallicismis meris integram sententiam constare reperies. Quis veterum Latinorum illud Agens et Patiens, obscoeno sensu, et ea significatione, unquam [note: Posseder le caur de quelqu' un. ] adhibuit in oratione? Nec Romae, sed in nescio qua Lutetiae popina, natae sunt istae locutiones: Cor alicujus possidere: [note: Chasser du caur. ] Ut Tryphaenam ex corde meo statim expulerit. Nam quod dicit, Encolpium Gitonaque etc. ad mulierum ornamentum [note: La toilette. ] matutinum quotidie urbanissime assidere; videtur Pseudo-Petronius ex suo et popularium suorum ingenio veterum Romanorum mores spectare: certe matutinum adolescentum officium Romanae mulieres, quum se amicirent et ornarent, non magnopere expetebant. Sexcenta sunt ejus generis, quae
nauseam legentibus movent. Operam et oleum perderet qui putidissimam fabulam, quam in epistola libro praefixa contexuit Nodotius, ut doceret, qua ratione nactus sit Petronianum fragmentum, dedita opera refellendam susciperet. Equidem nobilis ille Gallus nomine du Pin, qui dissimulato ordine stipendia fecisse in exercitu Caesareo atque primus fragmentum Albae Graecae dono accepisse dicitur, male suis rationibus consuluisset, ni tantum, ut ipse ajebat, thesaurum Augusto Caesari, omnium elegantiarum longe amantissimo, quam primum obtulisset, et eam a Potentissimo Imperatore, cui merebat, gratiam iniisset. Sed videtur nobilis iste Gallus e cerebro nostri Pseudo-Petronii prodiisse, ut pervulgatam de Pallade fabulam redintegratam esse nostra aetate intellgeremus. Illam profecto epistolam et recens supplementum quum perlego, ad Amadaei Gallici lacunas, si quae forent, explendas, quam ad restituendum Petronium aptior Nodotius mihi esse videtur, quod pace boni viri dixerim. Itaque nihil est quod judicium pertimescat Valesii et Wagenseillii. Viri Summi quippe Traguriense fragmentum, quod et multas et insignes antiquitatis notas prae se fert, dignum sua disceptatione esse censuerunt. Nodotii vero delirantis somnia jure meritoque contemnent. Quod si ita se in restituendo omnium eleganriarum arbitro gessisset noster homo, ut fraus nemini, quamvis erudito, posset subolere, ingenii primas partes, omnium gentium consensione, tulisset, et diu expetitam laudem suae nationi propriam in perpetuum vendicasset. Merito apud me non minus quam apud omnes festivae orationis intelligentes homines valeret auctoritas et suffragatio Illustrissimi, ut eum appellat Nodotius, viri, Carpentarii, qui erat eo tempore Patrum Conscriptorum Academiae Gallicae, id est, ut Nodotius interpretatur, Reipublicae litterariae, Moderator. Nec mihi in mentem veniret epigrammati:
Gaudeat Orator, lepidi gaudete Poetae,
Nobilis ingenii quos major gloria tangit.
ARBITER ecce redux per naufraga secula truncus
ei, inquam, elogio, quo praematurum Nodotii foetum cohonestare voluit Santolius, praestantissimus Poeta Gallus, in mentem non veniret opponere illud Horatii:
Humano capiti cervicem pictor equinam [note: De Arte Poet.]
Jungere si velit, et varias inducere plumas
Undique collatis membris: ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne,
Spectatum admissi risum teneatis amici?
Tantorum virorum judicio, pro eo ac debeo, multum tribuerem, si adduci possem ut crederem, illos ex animi sententia de Nodotiano fragmento pronunciasse. Nunc adeo ne Batavos quidem, quorum, ne quid ad fraudis suspicionem deesset, curae commissa est prima editio, eos inquam adeo non fefellit infelix Pseudo-Petronii proles, ut ea conspecta statim jambis acerrimis parentem vates Amstelodamensis exagitaret.
Atque hi sunt illi Galli et eorum similes, contra quos arma capere omnes omnium nationum viros eruditos oportet, nequid detrimenti capiat resp. litteraria. Nec enim haec in majori versari discrimine potest, quam quum alii interpretationibus, errorum plenis, a fontibus sapientiae adolescentes ad paludes traducunt; alii pro germanis et antiquis venditant, quae sunt supposita; alii et sacram et profanam historiam corrumpunt et anilibus fabulis deformant; alii denique, incredibili impulsi audacia, toti pene antiquitati bellum denunciant, eamque penitus delere conantur. Quid est, si hoc non est, ipsa fundamenta rei litterariae labefactare et funditus evertere? De reliquo dum in nonnullos nominis Germanici obtrectatores Gallos paullo liberius invehor, et de quibusdam item Gallis reipubl. litterariae perturbatoribus justam querelam habeo, nolo videri, splendorem ac dignitatem totius gentis Gallicae elevare, nedum viris sapientissimis
et eruditissimis, qui sunt nominis Gallici aeterna lumina et ornamenta, veras laudes detrahere. Omni elegantis, venusti ac perpoliti ingenii laude fuisse cumulatos, dignos immortalitate viros, Balsacium, Voiturium, Saracenum, Pascalium, qui est auctor litterarum Provincialium contra Jesuitas; item Cornelium, Molierium, quorum alter tragicorum poetarum nostrae aetatis, alter comicorum facile est princeps: et quem non ultimo loco nominare oportebat, Aegidium Menagium, virum omni politiori elegantia excultum eundemque de exterorum ingeniis aequissimum judicem: inter Jesuitas vero, Vavassorem, Rapinum, alios: inter superstites Racinium, Boislavium, Evremontium, quem vidi Londini, eos, inquam, viros etiam inter suos populares pares paucos aut habere aut habuisse quis nescit? Res nobis est cum certis hominibus, iisque admodum paucis, qui quum ingenia Germanorum ultro oppugnare et lacessere, lacessere autem? immo contumelia et ignominia afficere instituunt; nihilo justius bellum gerunt, quam quod ipse rex Franciae, nulla provocatus injuria, Germanorum finibus intulit et crudelissime exercuit. Ferro hunc, illos calamo reprimi et coerceri, aequum est et antiquis Germanorum moribus ac virtute dignum. Quod si tamen, uti rex restituere Germanis, quae per vim et summam injuriam eis eripuit, necesse habebit, siquidem pacem habere cum Germanis velit; ita illi resipiscant et de injuria Germanis satisfaciant, spondeo atque recipio, illos, confecta pace, intellecturos, ipsorum in sancienda oblivionis lege, quam amnestiam vocant, habitam esse rationem, omni offensionum memoria deposita. Neque debet totum Francorum genus commoveri, quod conqueror de quibusdam Gallis, qui bonis artibus pestem et perniciem afferunt. Neque enim ea res pertinet ad sapientes et eruditos Gallos. qui non modo vesaniam istorum hominum detestantur; sed et ipsi praeclare de re litteraria, et cum immortali sua gloria, merentur. Bossveti, Episcopi Meldensis, et Suessoniensis Huetii, itemque Dacerii ejusque Uxoris, Annae Tanaquilli Fabri Filiae, Baluzii, Mabillonii,
aliorumque adhuc superstitum, doctissimorum in ea gente virorum, praeclara in rem litterariam merita nulla aetas unquam conticescet. Quinimmo Gallis multa subsidia et adjumenta ad perpoliendum ingenium et ad consequendam summam eloquentiae laudem, seu a natura, seu ab instituto vitae et educatione, seu denique a felicitate temporum suppetere, quae in aliis nationibus et gentibus requiras, fateor. Ideo, qui in eo numero sunt viros bonos, doctos, prudentes suspicimus, et ad coelum laudibus extollimus. Atque idem ego contendo, vehementer errare eos, qui propterea se hereditatem crevisse sapientiae et elegantis ingenii existimant, ut exteris omnis gloriae aditus sit interclusus. Quemadmodum in Gallia praemia virtuti, industriae et bonis artibus Ludovicus XIV. maxima et amplissima proposuit: fatendum enim est ac ne hostis quidem reticenda aut dissimulanda gloria; ita Dii non tam irati sunt finitimae Germania, ut suam benignitatem Maximi Principes claudi patiantur iis, qui verae gloriae cupiditate inflammati ad omne decus ingenii et ad omnem laudem grassantur. Excitari enim igniculos ingenii et foveri liberalitate ac beneficentia quis nescit? Si quae sunt in Germania regiae et aulae Principum, in quas convenit Satyrici querimonia:
Vilis adulator picto jacet ebrius ostro, [note: Petron.]
Et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat.
Sola pruinosis horret facundia pannis;
Atque inopi lingva desertas invocat artes.
eae obscurare nullo modo possunt gloriam ceterorum, qui summis honoris, dignitatis et divitiarum praemiis afficiunt praestantes ingenii et sapientiae laude viros. Ut LEOPOLDUM Caesarem, ELECTOREM BRUNSVICENSEM, alia tutelaria bonarum artium et ingeniorum numina, silentio praeteream, FRIDERICUS III. Sapientissimus Elector Brandeburgicus, nihil profecto ad summam benignitatem in fovendis et ornandis illustribus ingeniis reliquum facit. Itaque conspicitur
Ejus aula incredibili Virorum, qui in omni politioris elegantiae laude excellunt, multitudine affluere, sive eorum, qui in quotidiana et familiari consvetudine singularem urbanitatem, leporem et svavitatem prae se ferunt, sive qui consiliis intersunt et sub auspiciis benignissimi Principis publica negotia administrant, sive qui rei militari praesunt, et summam venustatem morum cum armorum usu conjunxerunt, sive denique qui ceteras bonas artes et vitae humanae elegantias colunt. Non Te fugit, Vir Clarissime, quanto in honore sit apud Maximum Principem Illustrissimus Ezechiel Spanhemius, non solum propter summae dignitatis ornamenta et eximiam rerum civilium ac publicarum cognitionem, crebris ac diuturnis legationibus partam, et multarum rerum usu confirmatam, verum etiam propter haec ipsa, in quibus ita excellit, ut nominis sui fama litterarium orbem pridem impleverit, sapientiae et elegantiorum litterarum studia. Nec ignoras, quanti fiat in eadem Electorali aula Samuel Pufendorsius, Vir Excellentissimus, atque prudentiae, doctrinae et eloquentiae laude celeberrimus, qui confecta non ita pridem Historia FRIDERICI GVILIELMI MAGNI, nunc scribendis rebus FRIDERICI III. et ejus nomen immortalitali consecrando ipse nominis aeternitatem indies magis magisque consequitur.
Ego, ut rem in pauca conferam, cum animo meo sic constitutum habeo: quod ad ingenium humanum attinet, duas tantummodo esse nationes, nullis certis finibus circumscriptas, sed per universum terrarum orbem sparsas: unam eorum, qui a teneris ungviculis prava institutione corrupti, contemtis bonis artibus et humanitatis cultu neglecto, extingvi igniculos ingenii, et obrui barbariae et ignorantiae tenebris patiuntur; quos ingeniosos et elegantes homines nemo dixerit, sive Galli sint, sive Germani, sive denique Poloni: alteram eorum, qui felici sidere nati, insitas ingenii et animi dotes ac puerili educatione solerter excitatas, omni vita, sapientiae et earum artium, quae ab humanitate nomen acceperunt, studiis perpolire et frequenti politiorum hominum usu limare instituerunt; atque adeo patriam, qualiscunque ea demum sit, singulari ingenii laude possunt exornare. Ex hoc genere certe est, qui illud, cujus initio litterarum feci mentionem, Poema conscripsit, Vir quum omnibus politi et
venusti ingenii numeris absolutus, tum vero ea sermonis nostri cognitione, ea artis poeticae facultate instructus, ut nitore et elegantia superiores juxta et aequales Poetas Germanicos facile vincat. Poema, quod Te summa cum voluptate perlegisse intellexi, luculentum est ejus rei documentum. Imaginem adumbrare Viri adhuc viventis, qui apud Principem suum gratia et auctoritate plurimum valet, atque ita adumbrare, ut ab assentandi levitate, et a veritatis non satis vivis coloribus expressae culpa aequo intervallo absis, quam sit difficile et spinosum, pro tua prudentia, vides, Vir Clarissime. Sed simul vides pro ingenii tui perspicacitate, quam egregie utrumque assecutus sit Vir nobilissimus. Tam moderate laudat suum Heroem, ut, dempto numero Poetico, ea oratione uti pro defensione, contra obtrectatores, ipse Heros, salva modestiae laude, si vellet, possit: tam accurate depingit, ut, etiam sublato nomine, virum, cujus refert imaginem poema, quivis, modo ne sit peregrinus aut hospes aulae Brandeburgicae, statim agnoscat, simulac carmen perlegerit. Itaque Historico magis quam Poetico dicendi genere usus esse nonnullis videbitur, qui in fictis rerum simulacris et in nescio quo colore pigmentorum et fuco omnem poeseos laudem positam esse credunt. Sed quemadmodum qui faciem Veneris exprimere pictura instituit, eo majorem laudem meretur, quo propius, omissis falsis coloribus, ad naturam accedit: ita multo praestantior est Poeta, qui resectis ambitiosis ornamentis, suis et veris coloribus suum Heroem pingit, quam qui falsis orationis luminibus adscitis, soli facem accendere velle videtur. In nostro certe Poemate nihil reperiet, quod possit reprehendere Gallus Anonymus, qui docere aggressus est viam et rationem apte et acute cogitandi [note: La Maniere de bien penser dans les Ouvrages d' Esprit. ] in monumentis ingenii. Sententiae acutae sunt, graves et venustae. Oratio est pura, casta, tersa, apta argumento, tempori et personae, et singulari quadam urbanitate colorata, splendens semper nativo decore: verba usitata, sed ita apte collocata, ut naturali pulcritudine exsurgentem efficiant orationem. Locutio insolens nulla, et quod in tam prolixo poemate mireris, eadem bis non occurrit legenti; quod est insigne copiosae et locupletis orationis argumentum, et nescio an de ullo carmine Gallico, quod extat, quodque magnitudine nostrum poema exaequat, perhiberi tam singulare
testimonium possit. Quid quaeris? Horatius ipse et Boilavius, Latinorum alter, alter Gallorum summus in hoc genere poeta, sive laudandi essent Heroes, sive carpendi mores seculi, pro instituti ratione, non alio dicendi genere uti vel voluissent vel potuissent, siquidem scribere Germanice in animum induxissent. Atque hoc est carmen, quod mihi dedit occasionem epistolae bene longae ad Te, Vir Clarissime, exarandae: ut, vel recenti exemplo, Dialogistac Galli et ejus similium injurias convincerem. Saltem illud persvasum habeo, istos homines, si nostrae lingvae rationem et elegantiam aut possent aut vellent animo comprehendere, hoc perlecto poemate, rectius et mitius post hac de lingua, ingeniis et studiis Germanorum esse judicaturos. Ad Te autem haec pluribus verbis, Vir Amplissime, scripsi, non quod ea Tibi, viro rerum divinarum atque humanarum intelligentissimo, ob oculos ponenda esse putem; nolo enim Noctuas Athenas: sed ut intelligeres, quatenus mea opinio cum limatissimo Tuo judicio, cui ego haec omnia permitto, congruat. Vale, Vir Clarissime, et mihi per otium longius provecto cupiditate Tecum per litteras colloquendi et de vulneribus rei litterariae conquerendi, quaeso, pro Tua humanitate, ignosce. Dabam e Museo, a. d. IV. KL. Aprilis, M DCC XCIV.