MAgistratus multis modis dividitur. Primo secundum species Rei publicae diversas, itaque alius est Monarchicus, alius Aristocraticus, alius Politicus, seu Democraticus; atque in his singulis magna varietas cernitur. Deinde ex natura ipsa potestatis: alius est supremus, ut Rex, Senatus, populus; alius subordinatus, ut Vicerex, Consul, Demarchus. Tertio, ex fine proximo; alii enim ad consilium dandum, de finiendumque constituuntur, ut qui Regum et Principum Consiliarii sunt; alii ad exsecutionem eorum, quae statuta sunt, ut Consul, Praetor, Satrapas. Atque haec est ex ipsa re sumpta distinctio; nam alioqui consultationis, et exsecutionis potestas crebro apud eundem residet, et ita esse expedit. Promptius enim et prudentius consilia exsequuntur viri prudentes, quorum ipsi participes, vel etiam auctores sunt.
Quarto. Distinctio maxime varia est, quae sumitur a materia, circa quam, et homines circa quos magistratus versatur. Hinc alius Togatus, alius Bellicus, et uterque in magnarerum, negotiorumque varietate versatur. Hinc Urbani, et Provinciales.
§. 2. Graviter itaque Rem publicam laedunt, qui magnarum aut multarum rerum curam, immo aliquando omnium uni committunt.
Numquam res illa felicites cessit, Selani, Plautiani, Ruffini, Eutropii, Stilicones, Ablavii, atroces exitus habuerunt: Et mediae aetatis homines quos nimia cura oppressit, etiam indignatio Principum consecuta est, et Belisarium, Narsetem, Petrum Vineam Campanum, qui apud Fridericum secundum omnium secretorum conscius, et moderator, cum dignitate deiectus, oculis insuper privatus esset, in furorem actus se Ipse occidit: nec eis, quos nostra tempora mirata sunt, feliciter cecidit nimia potentia. Uno paene anno in Germania, Gallia, Hispania summates cecidere.
Quod si prudenter Alphonsus detestabatur Principes Consiliariorum mancipia, alieno arbitrio omnia agentes, quanto magis detestabimur eum, quem unius malitiosa calliditas in potestate tenet? Optime Aristoteles libr. 4. c. 15. polit. Nam in magnis fieri et potest, et debet, ut unus Magistratus uni rei praepositus sit. Fieri enim potest, ut multi se conferant ad Principatus, ad imperia, quia multi sunt cives: ita ut alios magistratus diu intermittere, alios semel gerere liceat. Tum praestat unicuique rei et actioni curationem obtingere in uno negotio positam atque occupatam, quam multis districtam. In parvis vero multos magistratus ad paucos homines conferre et contrahere necesse est. Nam propter hominum paucitatem et penuriam, non est facile multos in Magistratibus esse.
§. 3. De forma Rei publicae, fine, regentium virtutibus, et vitiis iam praecedentibus libris dictum est. Nunc Magistratibus Res publica instituenda est, singulorumque officia sunt exponenda, ac praecepta specialia quaedam adiungenda. Et primum quidem de summo.
Et mihi non immerito miseranda mortalium conditio videtur, qui cum soli animalium sine Re publica et Imperio vivere non possint, soli tamen adversum imperantes maligni sunt, et contumaces. omnibus in rebus vinci dolemus, etiam in iis, in quibus est vinci nobilius. Auiditas eminendi atque imperandi, nec finem habet, nec modum, subesse autem alteri nemo nisi necessitate patitur. Solus homo, nec regere se ipse, nec rectorem ferre potest.
§. 1. CEleberrima apparatuum magnificentia, variaque pompa caerimoniarum Monarcharum electio, et inauguratio peragenda est.
Hoc enim postulat rei magnitudo, quae ut omnibus etiam imprudentibus sit conspectior, splendoris externi accessione ornanda est. Deinde tam magnae sunt in Principatu, continuaeque difficultates, ut nemo eum suscipere, nisi illis quasi illecebris ad ingentes illos labores inducatur; nam immanissimae belluae curam Reges suscipiunt. Vere Plato dixit: Si civitas bonorum virorum esset, [Gap desc: Greek words] ; Fore ut tam fugiant, quam nunc ambiunt imperia.
Curas igitur mordaces, quasi faciles, et pericula speciosissima facere oportet, ne eorum gravitas appareat.
§. 2. Cum eligitur Monarcha, securitati, libertatique electorum unice prospiciendum est.
Accurate ea de re prospectum est in Imperio Romano, nam omnibus ad electionem profecturis, non modo patere omnia territoria iubet Aurea Bulla Car. Quarti; sed omnes obligat, ut nemo impediat, conductumque illis praestari iubet. Statuimus insuper et mandamus universis aliis Principibus, Feuda a Sacro imperio Romano tenentibus, quocumque nomine censeantur, nec non Comitibus, Baronibus, Militibus, Clientibus, Nobilibus, et Ignobilibus, Civibus, et communitatibus, castrorum, civitatum, et locorum Sacri Imperii universis, ut eodem tempore, dum videlicet Regis Romanorum, in Imperatorem promovendi, Electio celebranda occurrerit, unumquemque Principem Electorem, ab ipsis vel eorum aliquo conductum huiusmodi postulantem, vel eiusdem nuntios, quos ad electionem ipsam direxerit (ut praefertur) per territoria sua, et alias quanto potuit remotius, absque dolo, modo praecedenti conducant. Si qui vero huic nostrae constitutioni contraire praesumpserint, subscriptas ipso facto poenas incurrant. Omnes quidem Principes, et Comites, Barones, milites, clientes, ac universi contrarium facientes, reatum periurii, et privationem omnium Feudorum, quae a S. Rom. Imp. et a quibuscumque aliis obtinent, et etiam omnium possessionum suarum, a quecumque habitarum subeant. Omnes quoque cives, et communitates, contra praemissa facere praesumentes, similiter sint periuri, et nihilominus universis suis iuribus, libertatibus, privilegiis, et gratiis a sacro obtentis imperio, sint omnino privati, et cum personis, aec bonis suis omnibus Bannum, proscriptionemque imperialem incidant, atque eosdem ipso facto ex nunc, prout ex tunc, iure privamus, deinseps cuiuslibet hominum auctoritate propria, et sine iudicio, seu invocatione magistratas cuiuslibet impune licebit invadere, nullamque poenam propter hoc, invadens ipsos debebit ab Imperio seu quovis alio formidare, praesertim, cum contra Rem publicam et Sacri Imperii statum et dignitatem, ac etiam, contra honorem proprium et salutem, tantae reitemerarii neglectores, tamquam rebelles, inobedientes, et periuri infideliter etiam perverse agere convincantur.
Decernentes insuper et mandantes, ut omnium civitatum cives et communitates, iam dictis Principibus, Electoribus, et eorum cuilibet hoc poscenti, eorumque nuntiis, victualia in communi pretio atque cursu, pro suis, seu nuntiorum praedictorum, hominumque suorum necessit atibus dum ad praedictam civitatem, causa celebrandae Electionis praedictae accesserint, et etiam dum discesserint ab eadem, vendere, seu vendi facere tereantur, nullam in praemissis fraudem quomodolibet adhibendo. Alioqui contrarium facientes, poenas volumus illas ipso facto incurrere, quas in praecedentibus contra cives, et communitates diximus promulgandas.
Quisquis in super ex Principibus, Comitibus, Baronibus, militibus, clientibus, Nobilibus, seu Ignobilibus, civibus, seu communitatibus civitatum, Principi Electori ad Electionem de Rege Romanorum celebrandam eunti, vel ab ipsa denuo redeunti, hostiles custodias tendere, seu insidias parare praesumpserit, aut ipsos, vel eorum aliquem, in sua, vel suorum personis, aut rebus, invadere, vel turbare, seu ipsorum, vel alicuius eorum nuntios ante dictos, sive conductum petierint, sive etiam non duxerint exigendum, hunc una cum universis malitiae suae complicibus, ipso facto suprae dictas poenas decrevimus incurrisse. Ita videlicet, quod quaevis persona poenam incidat, sive poenas, quas iuxta praemissa, pro qualitate per sonarum, duximus infligendas [(reading uncertain: print faded)] .
Si vero aliquis Princeps Elector, cum aliquo suo Coelectore inimicitias gereret, et inter eos quaecumque contentio, controversia, seu dissensio verteretur, his nequaquam obstantibus alter alterum, vel alterius nuntios, ad Electionum huiusmodi destinandos, praeviso modo conducere sit astrictus, sub poena periurii, ac perditionis, ea vice dumtaxat, suae vocis in Electione, ut superius est expressum.
Si qui vero alii Principes, Comites, Barones, Milites, Clientes, Nobiles, et Ignobiles, cives, vel communia civitatum, cum aliquo Principe Electore, vel pluribus ex eisdem, adversam gererent voluntatem, seu quaevis discordia inter ipsos adinuicem, vel guerra, sive dissensio verteretur, nihilominus omni contradictione et dolo cessantibus, Principi, Electori vel Principibus, seu eius, vel ipsorum nunc iis, ad electionem huiusmodi destinandis, et redeuntibus ab eadem, talem debeant praestare conductum, prout singuli poenas iam dictas per nos, videlicet in se latas, voluerint evitare: quas eos, qui secus, fecerint, incurrisse decernimus eo ipso.
Atque hoc est in electione Summi Imperatoris caput, ut vera libertate ex multis eligere Principibus possint, qui omnibus praesit. Neque enim censenda electio est, ubi metus suffragia invitis extorquet.
§. 3. Nec minus in ipsa, electioni designata civitate securitatem praestat Imperator. Imungimus autem civibus Francofurtensibus, et mandamus, ut ipsis universos Principes Electores in genere, et quemlibet eorum, ab invasione alterius, si quid inter eos adversitatis emergeret, et etiam ab omni homine, cum omnibus eorum hominibus, quos ipsi, et eorum quilibet in praefato ducentorum equorum suorum numero, ad praefatam duxerint civitatem, in virtute Iuramenti, quod super hoc ipsos ad sancta praestare statuimus, fideli studio, et sollerti diligentia protegant ac defendant, alioquin periurii reatum incurrant, et nihilominus omnia sua iura, libertates, privilegia, gratias et indulta, quae a sacro obtinere noscuntur Imperio, omnino amittant. Bannum quoque Imperiale, cum personis, et bonis suis omnibus incidant eo ipso: Et liceat ex tunc omnium hominum auctoritate propria, et sine iudicio cives eosdem, quos eo casu ex prout ex tiic, omni iure privamus, tamquam proditores, infideles, et rebelles Imperii, impune invadere, ita quod invadentes huiusmodi, poenam quamcumque a Sacro imperio, vel quovis alio, nequaquam debeant formidare. Cives insuper ante dicti Franconfurt per omne tempus illud, quod super electione saepe dicta tractari et agicontigerit, neminem in praefatam civitatem, cuiuscumque dignitatis, conditionis, vel status exstiterit, intromittant, vel intrare, quovis mode permittant, Principibus electoribus, vel eorum nuntiis, vel Procuratoribus antedictis, dumtaxat exceptis, quorum quilibet cum ducentis equis debebit, ut praedicitur, intromitti. Si vero post ipsorum Principum Electorum introitum, seu in ipsorum praesentia, in praefara civitate aliquem, reperiri contigerit, illius exitum cives ipsi debebunt, absque mora et cum effectu, protinus ordinare, sub omnibus poenis, contra ipsos superius promulgatis, et etiam in virtute iuramenti, quod cives ipsi Francofurtenses super eo, virtute praesentis Constitutionis praestare debebunt ad sancta, ut in praecedentibus est expressum.
Eadem cautio Cardinalibus ad Comitia Pontificis eligendi proficiscentibus, et Romae in conclavi seclusis fere adhibetur.
§. 4. Finis est, ut positis affectibus, non sibi, sed Rei publ. utilem virum eligant; ita electores in imperio iurare consueverunt, ut est in Bulla Aurca tit. 2. Peracta quoque Missa huiusmodi, omnes illi Electores Ecclesiastici, coram Euangelio Beati Ioannis (In principio erat verbum) quod illic ante
ipsos poni debebit, manus suas pectori cum reverentia supponant. Saeculares vero Principes Electores dictum Euangelium corporaliter manibus suis tangant, qui omnes cum tota sua familia tunc ibi debebunt inermes assistere. Et Archiepiscopus Moguntinensis formam iuramenti eis dabit et una cum ipsis, et ipsi, vel absentium Nuntii una cum eo iuramentum praestabunt, vulgariter in hunc modum.
Ego N. Archiepiscopus Moguntinensis, Sacri Imperii per Germaniam Archicancellarius, et Princeps Elector, iuro ad sancta Dei Euangelia, hic praesentialiter coram me posita, quod ego per fidem, qua Deo, et Sacro Romano Imperio sum astrictus, secundum omnem discretionem et intellectum meum, cum Dei adiutorio, eligere volo temporale caput populo Christiano, id est, Regno Romanorum, in Caesarem promovendum, qui ad hoc exsistat idoneus, in quantum discretio et sensus mei me dirigunt, et secundum fidem praedictam: vocemque meam, et votum, sive Electionem praefatam, dabo absque omni pacto, stipendio, pretio, seu promisso, vel quocumque modo talia valeant appellari, sic me Deus adiuvet, et omnes Sancti.
§. 5. Non tamen semper vel in Imperio Romano, velaliis regnis Caerimoniarum illa pompa servata est; interdum ambitio, interdum pericula subito omnia raptimque peragere compulerunt. Saulem sollemniter Samuel: designavit; Davidem clam unxit, et Saule mortuo ille partem regni tenuit, Roboamum Iudas, Ieroboamum Israel transmissis ritibus Reges dixerunt. Iehu subito elatus est in Regem, Claudium milites protraxerunt pavitantem.
Tiberius continuo potestatem usurpavit, nomen ficte recusavit. Milites ipsi innumeros crearunt, postquam Senatus auctoritas collapsa est. A Claudio initium fuit, inde tot monstra hominum orbem insestarunt.
Verum hoc in Re publica agendum, ne in humilimorum suffragiis sit tantae potestatis statuendae arbitrium, nec ullo modo in manu militari, nam revera eum quaerunt, sub quo sit plurimum licentiae, minimum iustitiae.
Hinc diu etiam servatum, ut electi absque Senatus auctoritate non plene regnarent. Immo Regum etiam tempore id usitatum; nam L. Tarquinio Prisci filio genus Regium non conciliavit imperium, sed aemuli dolus cvertit. Verum crescentibus vitiis non supererat Senatui, nisi delectos adorandi, adulandique servile obsequium.
Quo tamen quisque melior erat Imperator, eo pluris Senatus auctoritatem faciebat, ut Vespasianus, Titus, Traianus, Tacitus, Pertinax, alii. Hinc factum ut Imperatores lecti a Senatu militibus crebro invisi essent.
Rarum exemplum est in Tacito, de quo Vopiscus. Exercitus qui creare Imperatorem raptim solebat, ad Senatum litteras misit, petens, ut ex ordine suo Principem legeret. Verum Senatus sciens a se lectos Principes militibus non placere, rem ad milites detulit. Dumque id saepius fit, sextus peractus est mensis.
Denique omnis Senatus acclamavit, Tacite Auguste, Dii te servent, te diligimus, te Principem facimus. Verum hoc non modo rarum, sed unicum omnino fuit.
Nunc ad optimates, septem electores ea potestas translata est, et certamina vetera consederunt.
§. 6. Milites scuto aut lectica Imperatores elevabant, ita Mauritii tempore factum, ut refert Dracon. libro decimo septimo de Germano. sic Phocam milites [Gap desc: Greek words] . Principem fecerunt, super scutum extollentes, faustis acclamationibus prosecuti renuntiarunt. Iehu quia in Concilio electus est a Deo, Principum palliis sublatus est.
§. 7. Romani Imperatores in Palatium deducebantur, Capitol. in Pertinace. Sed iam electi; Israelitae in mulam Regiam, et solium collocabantur. 3. Regum cap. 1. 34. Milites pro solio suggestum plerumque e cespite saciebant. Suetonius in Vitellio. Sed imponi scuto usitatum fuit: Etiam imitati sunt Caninefates Tacitus libr. 4. Claudianus testis:
Sed cum mox SOLITA miles te voce levasset, et c.
Hoc tamen factum non est, cum in urbe Romana, aut Constantinopolitana eligerentur, verum Romae mox Senatui et exercitui gratiae agebantur; Constantinopolitani in circum, ut populum salutarent, et faustas comprecationes audirent, deferebantur.
Nunc vero deductio sive sollemnis curia instituitur ex lege Caroli Quarti titulo 24. Die qua sollemnis Curia Imperialis, vel regiafuerit celebranda, veniant circa horam primam Principes Electores, Ecclesiastici, et Saeculares, ad domum habitationis Imperialis, sine Regalis, et ibi Imperator, vel Rex ipse omnibus insigniis Imperialibus induetur, et ascensis equis omnes vadant cum Imperatore, vel Rege ad locum Sessionis aptatae, ibique quilibet eorum in ordine et modo supra in lege de ordine processionis ipsorum Principum Electorum, plenius definito.
Portabit enim Archicancellarius, in cuius Archicancellariatu haec fuerint, super Baculo argenteo omnia Sigilla, et Tiparia Imperialia, sive Regalia. Saeculares vero Principes Electores, sceptrum, pomum et ensem, secundum quod superius exprimitur, deportabunt.
Portabuntur quoque immediate ante Archiepiscopum Trevirensem, suo loco transeuntem, primo Aquisgranensis, secundo Mediolanensis Corona, et hoc ante Imperatorem dumtaxat, quia iam Imperialibus insulis est decoratus, quas gestabunt aliqui Principes inferiores, ad hoc per Imperatorem, iuxta placitum deputandi. Imperatrix etiam, vel Regina Romanorum suis augustalibus amicta insigniis, post Regem vel Imperatorem Romanorum, ac etiam post Regem Bohemiae qui Imperatorem immediate subsequitur competentis spatii intervallo suis associata Proceribus, suisque comitata Virginibus ad locum Sessionis procedat.
Quin et mensae rationem idem persecutus est, tit. vigesimo quinto. Statuimus, ut quandocumque Imperator, vel Rex Romanorum, sollennes Curias suas celebraverit, in quibus Principes Electores sua de servire seu exercere debent officia, subscriptus in his ordo servetur.
Primo enim, Imperatore, vel Rege ipso in sede Regia, sive Solio Imperiali sedenti [(reading uncertain: print faded)] , Dux Saxoniae officium suum agat hoc modo: Ponetur enim ante aedificium Sessionis Imperialis, vel Regiae, acervus avenae tantae altitudinis, quod pertingat usque ad pectus, vel antelam equi, super quo sedebit ipse Dux, et habebit in manu baculum argenteum, et mensuram argenteam, quae simul faciant in pondere duodecim marchas argenti, et sedens super equo, primo mensuram eandem de avena plenam accipiet, et famulo primitus venienti ministrabit eandem. Quo
facto, figendo baculum in avenam recedet, et Vicemareschallus eius, puta de Pappenheym, accedens, vel eo absente, Mareschallus Curiae avenam ipsam distribuet.
Ingresso vero Imperatore vel Rege ad mensam, Principes Electores Ecclesiastici, videlicet Archiepiscopi, stantes ante mensam cum ceteris Praelatis, benedicent eidem secundum ordinem, qui circa haec eis in superioribus est praescriptus. Et benedictione completa, iidem Archiepiscopi omnes si adsunt, alioquin duo, vel unus, Sigilla, et Tiparia, Imperialia, sive Regalia a Caucellario Curiae recipient, eoque in cuius Archicancellariatu Curiam ipsam celebrari continget, in medio procedente, et aliis duobus ex alterutro latere subiunctis.
Sigilla et Tiparia ipsa, omnes quidem baculum, in quo suspensa fuerint, manibus contingentes, eo portabunt et ante Imperatorem, vel Regem reverenter ponent in mensa, Imperator vero, sive Rex, eadem ipsis statim restituet, et in cuius Archicancellariatu hoc fuerit, ut praefertur, is maius sigillum collo appensum, usque ad finem mensae, gestabit, et deinceps, donec ad hospitium suum perveniat, ab Imperiali, sive Regali Curia equitando. Baculus vero, de quo praemittitur, esse debebit argenteus, duodecim marchas argenti habens in pondere, cuius tam argenti, quam pretii partem tertiam, unusquisque Archiepiscoporum ipsorum persolvet: et Baculus ipse protinus una cum Sigillis et Tipariis debet Cancellario Imperialis Curiae assignari in usus suos beneplacitos convertendo. Postquam autem is, quem ordo tetigerit, portando sigillum maius, ab Imperiali Curia ad hospitium suum redierit, ut praefertur, statim sigillum ipsum, per aliquem de familiaribus, praedicto suis Imperialis Curiae Cancellario remittet super equo, quem iuxta propriae dignitatis decentiam, et amorem, quem ad Cancellarium Curiae gesserit, ipse Cancellario tenebitur elargiri.
Deinde Marchio Brandenburgensis Archicamerarius, accedat super equo, habens argenteas pelues cum aqua in manibus, ponderis duodecim marcharum argenti, et pulchrum manutergium, et descendens ab equo, dabit aquam Imperatori vel Regi Romanorum manibus abluendis.
Comes Palatinus Rheni intrabit similiter super equo, habens in manibus quatuor scutellas argenteas cibis impletas, quarum quaelibet tres marchas habeat in statera, et descendens ab equo portabit, et ponet ante Imperatorem vel Regem in mensa.
Post haec Rex Bohemiae Archipincerna veniat similiter super equo, portans inmanibus Cuppam vel scyphum argenteum, ponderis duodecim marcharum coopertum, vino et aquae permixtim impletum, et descendens de equo, scyphum ipsum Imperatori vel Regi Romanorum porrigit ad bibendum.
Sicut autem hactenus observatum fuisse comperimus, ita statuimus, ut peractis per Principes Electores saeculares praedictis ipsorum officiis, ille de Falckenstein, Subcamerarius, equum, et pelues Marchionis Brandenburgensis pro se recipiat.
Magister Coquinae de Nordenberg: equum et scutellas Comitis Palatini. Vicepincerua de Lymburg: equum, et scyphum Regis Bohemiae: Vicemarschallus de Papenheim, equum, baculum et mensuram praedictam Ducis Saxoniae, si tamen ipsi in tali Imperiali seu Regali Curia praesentes exsistant, et eorum quilibet in officio suo ministret: Si vero ipsi, vel eorum aliqui a praesata Curia se duxerint absentandos, ex tunc Imperialis, vel Regalis Curiae cottidie ministri, vice absentium, puta, quilibet in loco eius absentis, cui in vocabulo, seu officio communicat, sicut gerit officium, sic tollat in praemissis et fructum.
Imperialis insuper mensa, vel Regia sic debet aptari, ut ultra alias aulae tabulas, sive mensas in altitudine sex pedum sit altius elevata, in qua praeter Imperatorem Romanorum dumtaxat, vel Regem, die sollemnis Curiae nemo penitus collocetur.
Sedes vero et mensa Imperatricis, sive Reginaeparabitur a latere in aula, id quod ipsa mensa tribus pedibus Imperiali, sive Regali mensa sit bassior, et totidem pedibus eminentior supra sedes Principum Electorum, qui Principes suas inter se una eademque altitudine sedes habebunt et mensas.
Insra sessionem Imperialem, mensae pro septem Principibus Electoribus Ecclesiasticis, vel Saecularibus praeparentur, tres videlicet a dextris, et tres aliae a sinistris, et septima directe versus faciem Imperateris, vel Regis, sicut superius in Capitulo de Sessionibus et Ordine Principum Electorum, per est clarius definitum.
Ita etiam quod nullus alius, cuiuscumque dignitatis, vel status exsistat, sedeat inter ipsos, vel ad mensas eorum.
Non liceat autem alicui praedictorum saecularium Principum Electorum, peracto officii debito se locare ad mensam, sibi paratam, donec alicui suorum Comprincipum Electorum eius officium restat agendum; Sed cum aliquis eorum, vel aliqui ministerium suum expleverint, ad praeparatas sibi mensas transeant, et iuxta illas stando exspectent, donec ceteri ministeria sua expleverint supradicta, et tunc demum omnes, et singuli pariter ad mensas suas sibi positas, se locabunt.
§. 1. INdignatur Petrus Pseudomartyr in cap. decimo nono libr. 3. Reg. Reges Christianos inungi. Sed cum iam loquamur de huiuscemodi unctionibus, quibus peculiariter verbum Dei adiectum fuit, non satis mirari possum, cur ad Reges et Imperatores Christianorum traductae fuerint. Scio nonnullos dicere illam remesse Politicam, et ideo posse retineri: Sed qui hoc respondent falluntur et fallunt, Nam habetur pro religiosa caerimonia, et ideo in templo fit, nec per alios quam per Episcopos et Cardinales in templo exercetur. Probatur quidem mihi, ut et Reges et Imperatores publice inaugurentur sussragiis et acclamationibus populi, et maxime piis precibus interpositis, unctionem vero non duco esse revocandam a caerimoniis Iudaicis. Multoque minus eam laudo, qua sacrifici et Episcopi unguntur.
Verum ne suis quidem persuasit neglegendam unctionem; Reges enim Britanniae, aliique ne non sint uncti, seu Christi Domini, cum regnis suis inaugurantur, oleo unguntur.
Martyris umbratici error est ex eo, quod Caerimoniam Iudaicam arbitretur unctionem Regum, ideoque non revocandam; ne scilicet Iudaei videamur. Ab hoc eum errore vindicare Scripturae consideratio potuit. Nam Iudic. 9. Haloch halechu haghazim. Lemischach ghalehem melech.
Eundo iverunt ligna ad ungendum super se Regem. Ex modo communi regum consecrandorum loquitur Ioatham filius Gedeonis, cur enim dicit ad ungendum, si nemo Regum ungebatur? Cur [Gap desc: Greek words] non [Gap desc: Greek words] .
Iudicum igitur temporibus, cum nondum esset Rex in Israel, aliarum gentium Reges inungebantur. Immo ipsa oliva versiculo nono respondet. Numquid possum deserere pinguedinem meam, [Note: Scherbi iechacbbedu Elehim.] qua et dii utuntur, et homines, seu ut [Gap desc: Greek words] ; alii, qua in me honorificant Deos et homines. Quod Iunius et Tremellius interpretantur, quia oleum ad sacrificia ungendos Reges, Sacerdotes, Prophetas adhibetur? Quamquam non recte verterunt illi versum octavum; interpretati sunt enim, iverunt ut crearent super se Regem; qua interpretatione pulcherrimi ritus antiquitatem obscurarunt.
Non igitur Iudaicus est ritus, sed Orientalium Regum, quamquam barbarae quaedam gentes, ut Persae et Medi, aliis caerimoniis usae videantur. Nam Reges Persarum vestem Cyri induebant, Palathen fici edebant, terebynthum gustabant, et poculum oxygalactis ebibebant. Plutarch. in Artaxerxe. Cyrus tamen Christus Domini dicitur, itaque eum peculiariter unctum arbitror, idque consilio Danielis, et Israelitarum.
Secundo queritur citra verbum Dei Christianos Reges inungi. Quod si animadvertat consuetudinem gentium fuisse, quam Hebraei imitati sunt, non magis nostros Reges quam Orientales accusabit. Nam Hebraei ut a gentibus diademata, solia, sceptra, aliaque insignia, ita quoque ungendi ritum mutuati sunt, et ab utrisque Christiani Reges. Nemo sanus iudicare potest, nullas caerimonias ritusue in Rem publicam admittendos, nisi speciale sit praeceptum a Deo sacris litteris expressum. Deinde unctionis significatio non modo Hebraeorum et orientalium gentium regibus, sed nostris quoque convenit; qui et ipsi Christi Domini sunt et nominantur. Doctissime hac de re scripsit praeceptor meus Nicolaus Serarius in c. 10. lib. 1. Regum. De unctione nota primo, An apud alios populos et ante hoc tempus ulla Regum unctio fuerit, non constare: nisi quid Iudic. 9. v. 8. allusio fieri videatur ad unctionem, quae illis temporibus usitata iam erat, non tamen apud Iudaeos, cum Regem numquam adhuc habuissent, sed apud alias gentes, uti 3. Reg. c. 19. D. Hieronym Isa. 45. quomodo apud nos diadema et purpura solis imperatoribus datur; sic apud Hebi aeos regnaturi perfundebantur unguenco, Unde et Saul Christus dicitur, et Cyrus, Isa. 45.
Secundo fiebat unctio primo, oleo, quod cum duplex esset, sacrum seu unguentum, et commune, et illo solo pontifices ac sacerdotes ungerentur, Exod 29. utroque tamen Reges ungi poterant: sacro quidem 3. Reg. 1 communi 3. Reg. 9. Quidam, ut Vatablus, putant sacro Saulem unctum fuisse, quod e tabernaculo ad se adferritur asset Samuel, vel ipsemet, ut Pontifex et Propheta iam sacrasset. Hebraei tamen apud eundem docent, solos unctionis oleo Reges ex luda, et domo David unctos fuisse, Saulem communi quod reprobandus esset, idque magis probat Abulensis quaestione prima. Continebatur istud vascule, quod lenticulam hic et libro quarto, capite nono. vertit interpres, non a liniendo, ut vult Abulensis, sed a lenticulari figura, de qua libro trigesimo septimo, capite duodecimo Plinius. Et patet ex nomine graeco hic, quod bebraeo simillimum. Vocatur interdum cornu, ut infra capite decimo sexto. lecytus lib. tertio, capite decimo septimo. Fundebatur unguentum istud super Regis caput, sicuti et Pontificis, cum co minores tantum sacerdotes aspergerentur. Exodi vigesimo nono. Et ungebatur interdum quidem a Prophetis, quando Rex eiusmodi occultus et incognitus adhuc erat. Ordinarie tamen a Pontifice 3. Regum 1. 2. Paralipom. 23. Interdum etiam ab inferioribus sacerdotibus fieri potuisse videtur, si Pontifex morte aut morbo abfuisset, cum et hic inferioribus illis ungi solitus esset. Per suos ministros dicebatur Deus ungere, ut hic versu primo. vel populus, ut 2. Regum 2. caerimoniae vero nullae quidem a lege divina praescripta fuerant, sed humanis quibusdam legibus et consuetudinibus hae servabantur. Prima, futurus Rexin sede collocabatur, secunda, diademate ornabatur. 2. Paralipom. 23. 4. Regum 11. tertia ungebatur. quarta, ei dabatur in manus liber legis, id est Deuteron. quinta, iurabat in ipsius observationem. sexta, sacrificia fiebant omnis generis 3. Regum 1. et hic infra capite undecimo. quemadmodum apud Herodianum libro secundo. septima, edebantur variae laetitiae et approbationis signa, 3. Regum 1. hic versuvigesimo quinto, vigesimo septimo. De unctionis Regum antiquitate dixi capite nono. Iud. quaestione decima. Per sarum vero Reges induebant Cyri vestem, et sicus palathen cum edissent, terebinthum etiam gustabant, et oxygalactis poculum ebibebant, teste Plutarch. in Axtaxerxe.
Cur vero sic ungerentur Reges causa duplex fuit, Prima, ut quemadmodum Pontificis inter sacros ministros summa erat excellentia et dignitas, sic et summa regis inter politicos principes, significaretur, ut ait Abulensis quaestione 1. Secunda, ut significaretur, ipsis a Deo gratiam et robur dari, ad religionis et Ecclesiae, populi et hereditatis Dei defensionem, ut explicat Augustinus Triumphus de potestate Ecclesiastica, quaestione 38. articulo 2. Chrysostomus homil. 4. Act. Elisaeus per exuvium ovillum accepit gratiam: rursum alius per oleum, ut David: Moyses vero per ignem rubi vocatur. idem orat. 3. contra Iudaeos, quoties (ait) esset aliquis inungendus devolabat spiritus gratiae, et insiliebat in unguentum. et homil. 4. Philip. misericordiae [Gap desc: Greek words] est: ideoque ungebantur sacerdotes, Reges et Prophetae. D. Augustinus (ut citatur a P. Gretsero Anti. p. 525.) dicit Saulem, licet sceleratum, habuisse sanctitatem sacramenti et unctionis; sed non innocentiae. Tertia etiam esse causa quiverit, ut verum mundi totius Regem significarent: Messiam scilicet sive Christum, de cuius regno vide D. Thom. Bellarmin. Soarez, et c. Lapis ille quem (ait Augustin. cap. 6. lib. 2. Trin.) Iacob posuit ad caput, Genes. 28. etiam unctionem ad signicandum Dominum, qui petra dicitur, assumpsit, quanto magis isti Reges? Et si unctione suam eum sacerdotes significabant, quid ni et Reges? Nam ipse et sacerdos, et rex, et propheta. Hac unctione fiebat ettiam, ut reges essent sacrosancti, et Christi vocarentur seu Messiae, infra capite 24. 26. libro 2. capite primo. 1. Paealip. 16. Psal. 104.
Nota tertio. Hinc etiam unctionis ritus in Christianis Imperatoribus et Regibus iam olim usitari coepit, ut patet ex cap. Venerabilem extra. de electione, cap. cum venisset, extrade sacra unctione. Ex August. Triumpho lib. c. Aimonio libro 1. cap 15. libro 5. cap. 49. Hincmaro, Forcatulo libro sexto, de imperio Gallorum. Et duplici quasi miraculo istius unctionis ritum approbavit Deus, Primo caelesti donatione et conservatione ampullae, quae Rhemis asservatur, uti se diligentissime ipsam contemplatam fuisse scribis in Energumenico suo Faius senator Parisiensis et Praeses. Secundo, potestate, quam uncti in Gallia reges habent instruma curanda, ut idem ibidemscribit, et Granatensis libro secundo, catech. capite vigesimo septimo. et ex haereticis fatetur Caspar Peucerus, de incantationibus, fol. 156. Et affirmant, qui praesentes adfuerunt, et viderunt, anno 1607. consule Polyd.
Virg. hist. Angl. libro octavo. in Eduardo rege. Blesen. epistola 150. ubi Scrophulas vocat: quia ei morbo scrophae obnoxiae Plin. lib. 11. cap. 17. Cels. l. 5. c. 38.
De Imper atoribus videatur Bellarmin. lib. 1. de translatione imperii cap. 4. lib. 2. cap 2. Thomas Bozius lib. 17. signo 76. Olim Imperatores, (inquit Krantzius libro 1. Metropolis) non passi sunt vivere Pontifices, nunc non babetur Imperator, nisi quem Roma. nus Pontifex confirmarit, consecrarit. Domini est terra, transfert regna, dignissimeque ad suumin terris vicarium hoc sacrum mysterium delegavit. Videatur et Castaldus tract. de Imper atore quaestione 21. et seq. Irenicus libro 2. Germ. cap. 30. De coronatione Caroli Magni vide Constant. Manas. de Ludovico Baro. tomo 9. ex Thegano. Multa quae huc spectant sunt apud eundem Baron. Tomo 8. addatur Onuphrius de comitiis Imper atorum veterum, et insignibus. Constantinopoli (ait) vel sub Iustiniano, vel post eius obitum, electioni Imper atoris additum; ut cum primum Imper ator renuntiatus esset, a Patriarcha Constant. in magna Byzantii Basilica oleo unctus, diademate aureo redimeretur, quem ritum coronationem appellarunt, exemplo ab antiquis Hebraeorum regi bus petito, et iterum de unctione sol. 395. 396. et seq. vide Stevanum c. 7. f. 36. b.
Nulla igitur causa est, cur ritum veterem probatumquereiciamus, aut suspectum faciamus.
§. 2. Non est inquam causa cur symbolum nostris regibus invideamus, cum rem ultra demus; Ipse martyr symbolum esse concedit. Unctio regum symbolumerat externum, quo notabatur spiritualis facultas, quae a Deo, pro suo favore, ac benignitate, novo regi conferebatur. Erat symbolum potestatis, et gratiae, qua [Orig: quâ] potestatem exerceret, et quod praecipue in rege quaerebatur, victoriae ac pacis. ita l. 2. Reg. Capite primo, versu vigesimoprimo. Quia ibi abiectus est clypeus fortium, clypeus Saul. quasi non esset unctus oleo. Quasi dicat vinci, et occidi non debuisset, cum esset unctus oleo. Unctio itaque symbolum erat, reges tamquam Deo consecratos, loco Dei iudicantes esse sacrosanctos, atque inviolabiles. Hinc David occidi Amalecitam praecepit, 2. Regum 1. 14. Quare non timuisti mittere manum tuam, ut occideres CHRISTUM DOMINI. et versu decimo sexto. Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci CHRISTUM DOMINI.
Hac de causa veretur David inimicum Regem occidere; quia Christus Domini est, 1. Regum 24. 7. et 11. et 26. 9. Quis enim mittet manum suam in Christum Domini, et innocens erit? et 23. Quin David etiam doluit, vel minimum adversi Christo Domini se intulisse. 1. Regum 24. 5. Surrcxit ergo David, et praecidit oram chlamydis Saul silenter. Post haec percussit cor suum Dau d, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. Dixitque ad viros suos: propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem Domino meo, Christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia Christus Domini est.
Hinc orta est consuetudo, ut oleam supplices praeserrent, Ramo enim froudentis olivae, vittas et verba precantium iungebant, ut ostenderent, pacem petere, inviolabiles esse, raroque fuere gentes tam barbarae, quae legatos pacis violarent. Quod si ignoscere supplicibus nollent, eos tamen qui oleas praeferebant, nequaquam occidebant, sed infecta re, in urbem remittebant, eandem cum civibus fortunam experturos.
Quocirca nunc vel maxime ungendi sunt Reges postquam tot insidiatores Regum novae haereses pepererunt.
§. 3. Vetustus etiam fuit inungendi usus in Christiana Re publica, Clodoveus in Gallia inunctus est, atque inde regnorum Christianorum praerogativam habet Rex Franciae. Carolus Magnus a Leone inunctus est, ut scribit Diacon. libro vigesimo quarto Et quidem a capite usque ad pedes. Describit et Manasses:
[Gap desc: Greek words]
Inde vicem referens Leo, Carolum veteris Romae Imperatorem renuntiat. Et ex legibus Romanis diadema circumdat. Quin etiam usus legibus Iudaeorum a capite usque ad pedes eum oleo inungit, ob quas causas, aut cogitationes nescio, sic primo vinculum urbium est ruptum, Constantinopolis scilicet et Romae. ita Graecus cavillator.
Ab Episcopis vero inungi solent, sicut prisci Reges a Sacerdotibus aut Prophetis. Gregoras libro secundo Iustinianum statuisse, ut urbs ea suis legibus viveret, ita tamen ne Reges Romanorum ungeret, hoc enim per leges alii tributum est,
Theodorus Angelus Imperatoris sibi nomen assumpsit, et addit: [Gap desc: Greek words] . Et ungitur Regio more, ab eo, qui tunc Bulgariae Episcoparum administrabat.
Magni honoris est insigne unctio Regia, eam ob causam in Bulla Aurea titulo quarto. Rex Bohemiae inter Saeculares primum post Imperatorem sedendi locum habet, cum sit Princeps coronatus; et unctus. Ita in Latino. sed Germanicus textus habet: Wann er ein gesalbter vnd gekrönter König ist. si unctus et coronatus Rex sit.
Sane Constantinopoli non nisi post unctionem Imperator censebatur, in templo autem consecrabatur. Nicetas libro primo. [Gap desc: Greek words]
Coronante ipsum (Manuelem) imperatorio diademate Patriarcha, qui et unxit ingredientem in sacram aedem.
Inauguratio est publica, et sollemnis regni traditio. Vide Alex. geni. dierum c. 28. l. 1. Olaum magnum hist. Septen. 14. c. 5.
§. 4. Omnibus usitatum Regibus diadema est, adeo ut nunc quoque regna, et imperia coronae vocentur. Variae coronae fuere; vetustissimae autem taeniae seu fasciae candidae. Exsecrabilis fascia; Aiebat Regina cum laqueum ex ea fecisset, et suspendium tentanti fracta esset, ne nunc quidem usui es.
Hinc Favonius Pompeio invidiam movit, Varro libro 6. capite 2. cum enim ille candida fiscia crus obligatum haberet, Perinde esse Favonius dixit, qua corporis parte diadema gestaret. Lucianus Alexandrum [Gap desc: Greek words] , cinctum caput candida taenia. Silius libro 16. Vittam appellat.
Postea accessit purpura. Curtius libro sexto, Alexandro purpureuum diadema distinctum albo attribuit. Constantinopolitanis, posteriorib. saeculis ex sola purpura fuit, [Gap desc: Greek words] vocat Nicetas in Alexio.
Postea gemmae, et aurum accessit. Hinc Cedrinus vocat [Gap desc: Greek words] , taeniam purpuream. Segerius in vita Lodovici Crassi vocat, phrygium ornamentum.
Postea ipsum diadema ex auro fuit, ita Claudius fecit, teste Dione. Ita Cedrenus in Theodosio. Constant. gemmas addidit fulgentiores. Cedrenus. [Gap desc: Greek words] , Primus usus est diademate, et margaritis, et gemmis curiosius ornavit. Nunc omnium regnorum coronae auro, gemmisque graves sunt, et saepe provinciarum censum continent.
§. 5. Interdum solum diadema, seu fasciam gestabant Reges, interdum, diadema pileo circumdatum. Atque hoc est, quod Philo de vita Mosis scribit: Eoos Reges Cidari uti pro diademate, Cidaris pileus est rectus, altus, et quasi turritus, ante bucculas, pone infulas habebat, eius medium candida fascia, stellulis lucida ambibat.
Non ergo Cidarin pro diademate, sed in cidari diadema gestabant. Ita plane Xenop. lib. 8. Paedias, [Gap desc: Greek words] . Cyrus diadema habuit circa tiaram. Tuphamvocari vulgo tradit Zonaras in Basilio. Addidit postea ambitio radios. Stat. 7. Theb.
Ipse tuis alte radiantem crinibis arcum Imprimat.
Et Maro:
Aurati bis sex radii fulgentia cingunt Tempora.
Talia erant, quae [Gap desc: Greek words] dicebantur. Talis erat Causia Macedonicus corona vinctus.
§. 6. Quemadmodum nomen Regis exosum Romanis erat, ita et diadema sero sumptum, sane Iulius recusavit, sed olim magna in eo pars dignitatis fuit.
Rex Ammonitarum diadema habuit, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosisimas, et impositum est super caput David 2. Regum, decimo 30. Quod diadema ferri a Rege non potuit, sed ita capiti imponendum fuit, ut a ministris sustentaretur.
§. 7. Haec de nobili fascia potius, quam felice dicta sunto. Interim sentiunt pi; Reges, quod unus dixit, sive is Seleucus fuit, ut ait Plutarchus in libro de sera numinis vindicta, sive Antigonus, ut Stobaeus sermon. 47. sive forte, uterque in tam spectata virtute consensit. Seleucus diadema considerans. O nobilem inquit pannum potius, quam felicem. Quem si quis penitus pernoscat, tot curis refertum, ne humo quidem tollat tacentem. Et Antigonus vetulae felicitatem regiam miranti dixit. O mater, si nosses quantis malis panniculus ille involvatur, ne de ster quilimoquidem auferres. De veste et purpura notius est, quam ut ea de re agendum sit, ad alia igitur accingamur.
§. 1. HOnores augendo minuit adulatio: nam mediocres efficit contemptibiles, maximos vulgares. Eo enim usque procedit, dum ingenio deficiatur; nec novum quicquam nisi inane. Et ridiculum inveniat Honores tributi Regibus vel titulo tenus, vel caerimoniis, vel statuis templisque.
§. 2. Tituli Regum, et Imperatorum alii liciti, alii illiciti fuere. Inter flagitiosos, et impios titulos refero, Divi, et Divinutatis prisco sensu appellationem. Nam revera honores divinos hominibus decernebant, et Dii credi Reges volebant. Dubitem esse Deus, cum faciam Deos? Quos enim Dinos Latini dixerunt, Graeci Deos appellant. Ita Iustinus martyr: [Gap desc: Greek words] . Et mortuorum Imperatorum imagines, hoc habitu ponitis, et Deos in scriptis appellatis. Tert. in apol. c. 13. Sed digne Imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventib. eum addicitis, accepto ferent dii vestri, immo gratulabuntur, quod pares ei fiant dominisui, sed cum Larentinam publicum scorium, velim saltem Laidem aut Phrynem, inter Iunones et Cereres ac Dianas, adoratis, cum Simonem Magum statua et inscriptione sancti Dei inauguratis, cum de paedagogiis aulicis nescio quem cinaedum [Orig: cynaedum] Deum facitis, licet non nobiliores dii veteres, tamen contumeliam a vobis deputabunt hoc, et aliis licuisse, quod antiquitas contulit.
Aras, flamines, templa constituebant, ut plane Dii videri postent. Iurabatur in haec, et interdum a vulgo credebatur: a fapientibus ridebantur illa sigmenta, a potentibus serio imperabantur. Seneca ridet in Apolocyntosi.
Tamen si necesse fuerit auctorem producere, quaerite ab eo, qui Drusillam euntem in caelum vidit. Item Claudium vidisse se dicet iter facientem, non passibus aequis. Velit, nolit, necesse est illi omnia videre, quae in caelo agantur. Appiae viae cur ator est: qua scis et Divum Augustum, et Tiberium Caesarem, ad Deos iisse. Hunc si interrogaveris, soli narrabit: coram pluribus numquam verbum faciet. Nam ex quo in Senatu iuravit se Drusillam vidisse caelum ascendentem, et illo pro tam bono nuntio nemo credidit, quid viderit, verbis conceptis adfirmavit, se non indicaturum, et iamsi in medio foro hominem vidisset occisum. Ab hoc ego quaecumque audivi, certe clara affero, ita illum salvum et felicem habeam.
Usurparunt illa impie Ariani. Eusebius lib. 4. de vita Constant. c. 46. Hisce iam rebus omnibus absolutis atque confectis, cum per omnium ora de Maximi Imperatoris virtute fama volitaret, ausus est e Sacerdotibus aliquis illum in os beatum dicere, quippe qui tum in hac vita dignus esset, qui summam rerum omnium potestatem haberet; tum vero in futura una cum filio Dei regnaret. Sed is cum haec moleste audire significasset, hortatus etiam est, ne auderet aliquando eiusmodi vocem usurpare, sed a Deo potius precibus contendere, ut in hac vita, et in futura Dei famulatu dignusvideretur.
Arianus ille erat, et Constantinum praedicabat dignum, qui cum Filio Dei, quasi illi aequalis regnaret. Sic Colluthus presbyter Arianus: Ad preces Ischyrae [(reading uncertain: print faded)] presbyteri pietati Dominorum meorum Augustorum et Caesarum supplicatis, ut sibi in locopacis Secont aururi Ecclesia aedificaretur: decrevit divinitas illorum, ut id quam primum fieret. Cura igitur exemplaribus istuis divini diplomatis, quod primo loco pusitum est, nostraeque sanctitatis monumentis perlectis, breviterque perlustratis, ut in negotio procedatur, et quae divinitus constituta sunt, âd effectum perduci queant. Ecce qui Filio Dei, qui Deus est, de Deo divinitatem negarunt, Imperatoribus asserebant.
§. 3. Frequens est in legibus Iustinianaeis locutio, nostra divinitas, divinae sanctiones, divinae vocis oraculum, aliaque; nam omnia paene quae
ad Imperatores pertinebant divina nominabantur. Quin usitatum etiam erat, ut scriberent; Nostra sanxit aeternitas, quod Marcellinus in Constantino ridet, et tamen ceteri, atque adeo Iustinianus [(transcriber); sic: Iustinianns] est imitatus. l. ultima Codic. de Episcop. et Cleric. atque aliis locis.
Sane perquam probabile arbitror; Iustinianum virum alioqui de Re publica, pace, belloque, et Ecclesia bene meritum, a Triboniano deceptum in tantos errores incidere potuisse. Erat enim Iustinianus penitus illitteratus, quocirca etiam [Gap desc: Greek words] dictus est, ut refert Suidas, qui etiam de errore eius meminit, quod se immortalem putarit. Quod etiam Hesychius Milesius de Philosophis scribens, testatur: Tribonianus Iustiniano Imperatori adulatus ei persuasit, non moriturum ipsum sed una cum corpore receptum, in caelum migraturum. Non ignoro a multis eum accusari: Et sane excusabilem esse cupio, vereor autem ut eloquentia defendat, quem facta pessundant, et extrema aetate haeresis perfecutioque insamat.
§. 4. Hos titulos: Divus Imperator, nostra divinitas, nostra aeternitas, ita dari, et edmitti posse arbitror, ut non sint impii, sicut in gentilibus fuerunt, non tamen convenire puto Christianis Monarchis: cum quia facile impii possunt effici; tum quia infirmos offendunt; nec decet ab idololatris titulos mutuari. Denique in tanto fastigio modestia tenenda est.
Porro ne more Ethnico Divinitatem tribuamus Imperatoribus, et regibus, ut consequatur inde consecratio, templa, sacrificia, cavendum est. Videmus olim omnia plena fuisse Divis, inania veri. Pompeio multa templa aedificata sunt, at ipse in monte. Casio nullo tumulo tegitur; ut magno verae divinitatis iudicio, e caelo derisae sintillae fictitiae divinitates. De Pompeio scitum est illud:
[Gap desc: Greek words] ;
Templis abundanti, quanta est inopia pulveris?
Divi igitur Christiani Reges vocari possunt eo modo, quo Dei, quia Dei sunt Vicarii et Dei vice iudicant. Divinitas Regum est divinae potestatis participatio, qua mundum sub vera divinitate constituti gubernant, hinc leges, et vocis oracula divina sunt, quia divina auctoritate proferuntur, quique illis resistunt, ordinationi Dei resistunt; Quid enim Reges sunt? Aaron et Moses quid sunt [(reading uncertain: print faded)] ? Acternitas Regum nulla est, nisi aeternitatis increatae voluntas, ut illis obtemperetur. Lex aeterna est, parendum Magistratibus, eaque lege omnium legum firmitas solidatur.
Haec cum verissima sint; quia tamen initium horum est a prava consuetudine. [Gap desc: Greek words] , ab Indigetibus, et Divis pulvinaribus, et templis, omnino eliminata velim; nec reduci modos loquendi, vel adulandi, quos Patres, et gentium Sapientes irriserunt. Ex adulatione enim et periuria nasci possunt. Livia a Num erio Attico viro Praetorio pretio decies HS. emit periurium, ut diceret; se vidisse Augustum in caelos ascendentem. Nec minus imprudenter mendax Plinius panegirico ad Traianum, cum ait, Nervam primum lacrimis, mox templis honestasti, non imitatus illos, qui hoc idem, sed alia mente fecerunt. Dicavit caelo Tiberius Augustum, sed ut maiestatis crimen induceret, Claudium Nero, sed ut irrideret. Vespasianum Titus, Domitianus, sed ille, ut Dei Filius, hic ut frater videretur, tu quia ita credis. At nec Traianus audiens, Plinio; nec Plinius sibi, velaliis credebat; et dicebantur tamen, et si per annos centum, ducentosve ex domo Caesarum imperatores fuissent, tam de Augusti, quam Iovis divinitate crederent Romani. Crederent, inquam, nunc enim quasi crederent, fecerunt. Prudentius:
Posteritas mensa atque adytis, et flamine, et aris
Augustum coluit, vitulo placavit, et agna,
Strata ad pulvinar placuit.
Imitentur Constantinum Magnum Reges vere Magni, ille divina illanon admisit, ut testatur Eusebius et Iuvencus.
Indulgens terrae regnator apertae
Constantinus adest, cuigratta digna merenti,
Quisolus Regum sacri sibi nominis horret
Imponi pondus, ut iustis dignior actis
Aeternam capiat divina in saecula vitam.
Concludo Prosperi sententia. Aeterna, quae temporalis est, utique est nomen blasphemiae, cum mortales licet Reges in ea dicantur Divi, eisque supplices dicant: Numini vestro, altaribus vestris, perennitati vestrae.
Quid igitur? Damnabuntur non Poetaemodo, sed Scriptores etiam graves, historici, immo Theologi, qui Reges suos, et crebro Regibus minores Principes tantis titulis vel honorare se credunt? vel adulationis praemium poscunt? Apud omnis generis Scriptores hos titulosinvenio, etiam illlos quibus religio est, Mariam virginem vocare Divam: non verentur illi Regiam puellam, sponsam Divam appellitaro. Sensum esse verum et rectum arbitror; neque enim Deos faciunt, qui ita loquuntur. Verba culpanda esse censeo.
Deinde Regum munus esse iudico tam alienas a Principe Christiano adulationes reprimere. Si Regem Divum appellas, multos offendis, si more vetere, idololatra es, si sensu Christiano; Deum, et Dei Vicarium rectius dixeris. Hoc enim usitatum est. Divinitas, aeternitas, immortalitas, aliorsum accipiuntur Reges videant, ne sibi praeiudicent. Qui adulationes admisit; ut sermones suos Dei, non hominis dici gauderet, ab Angelo percussus interiit. Non credo illum credidisse, se Deum immortalem esse, delectatus tamen salso bono, in verum malum, et malum morte luendum incidit.
§. 5. Par abusus in adoratione, iureiurando, votis cernebatur.
Adoratio Regum in oriente usitatissima semper fuit. 3. Regum 1. 24. Nathan Propheta adorat, pronus in terram, et idem facit, Bethsabee ver 31. Ubi in Hebr. legimus et incurvavit se Regi super sacies suas ad terram. Septuaginta [Gap desc: Greek words] . Et eodem capite, Adonias adorabat Salomonem. Haec adoratio egitima fuit, neque enim Nathan Propheta, neque Bethsabee divinos honores Davidi offerunt, neque ille recepisset. Nec alia fuit aliorum in oriente adoratio, licet postea in idololatriam degenerarit. Cum vero externa symbola, ut inclinatio
cap itis, genuum moderata inclinatio, et in terram flexio, faciei in terram prostratio, munerum oblatio, osculum, sint tam signa civilis, quam divini honoris, non potest ullus ex his damnari honoribus, tamquam nimius, nisi de mente et sententia honorantis constet. Nunc Principes exceptis Regibus genuflexionem diuturnam non admittunt. Quae vero Regibus exhibetur [Gap desc: Greek words] , non nisi civilis est [Gap desc: Greek words] salutatio, et submissio. Iulius cruda adhuc servitute [Gap desc: Greek words] non admisit, immo inter causas coniurationis fuit; quod ipse Senatui non affurrexisset.
Caligula, Nero, Domitianus, Heliogabalus; Diocletianus adorationem quasi Dii essent, exegerunt. Postea vulgo est usurpata, sed diversa mente, non enim Constantinus, aliique, etsi adorati sunt, ultra civilis honoris decora arrogarunt. In vita Chrysostomi etiam Clerus adorat Imperatorem: [Gap desc: Greek words] . Ioannes, et omnis clerus Regem adorarunt, et Rex inclinavit cervicem Ioanni. Ea res lege deinceps obtinuit. Bellisarius enim adorare Iustinianum aggressus, monuit Gilimerem captivum, ut idem praestaret, [Gap desc: Greek words] . Lege enim cautum est, sic ador are Romanorum Reges. Sanctus Gregorius Nazian. ad hodiernum modum propius accedit, cum ait: [Gap desc: Greek words] . Dextram adorare, quod nunc in usu est; Et [Gap desc: Greek words] , dicunt dextram osculari.
§. 6. Iurare etiam per nomina Imperatorum soliti sunt.
Iurandasque tuum per nomen ponimus aras.
Itaque duplex quoque ius iurandum erat per nomen Imperatoris; Primum idololatricum, cum veritati testis tamquam Deus vel omniscius Imperatos adhiberetur. Alterum ut per Imperatorern tamquam creaturam iuraretur, ut tamen a Deo testimonium peteretur. Iurare enim per creaturas licet, quatenus inillis divina maiestas, veritasque relucet. Ita per templum etiam Iudaei iurabant. Matth. 23. v. 16. Sic Christiani per salutem Imperatorum iurabant, Tertullianus Apolog. cap. 33. Sed et iuramus, sicut non per genios Caesarum, itaper salutem eorum, quae est augustior omnibus geniis. Nescitis genios daemonas dici, et inde diminutiva voce daemonia? Nos iudicium Dei suspicimus in Imperatoribus, qui gentibus illos praefecit. Id in eis scimus esse quod Deus voluit: Ideoque et salvum volumus esse quod Deus voluit, et pro magno id iuramento habemus. Ceterum daemonas, id est, genios adiurare consuevimus, ut illos de hominibus exig amus, non deierare, ut illis honorem divinitatis conferamus
Prohibitum tamen hoc Francorum a Regibus, est auctor Pammelius, qui affirmat leges Clodovaei, Chilberti, et Clotharii, quas penes se habeat manuscriptas cap. 6. sis habere. Ut nullus praesumat per vitam Regis, et filiorum eius iurare.
§. 7. Vota Principibus, et pro Principibus, nuncupabantur. Nuncupare vota Regibus veluti Divis, idololatricum fuit. Damnabis tu quoque votis, inquit ingeniosus adulator. Nuncupare Deo vota pro Principibus, Christianum. Tertull. Apolog. c. 31. Adulati nunc sumus Imperatori et mentiti vota quae, diximus ad evadendam scilicet vim. Plane proficit ista fallacia. Admittis enim nos probare quodcumque, desendimus. Qui ergo putas nihil nos de salute Casarum curare, inspice Dei voces, liter is nostras, quas neque ipsi supprimimus, et plerique casus ad extraneos transferunt. Scito ex illis praeceptum esse nobis, ad redundantiam benignitatis etiam pro inimicis Deum orare, et persecutoribus nostris bonaprecari. Qui magis inimici et persecutores Christianorum, quam de quorum maiestate convenimur in crimen? Sed etiam nominatim atque manifeste: Orate, inquit, pro Regibus, et pro Principibus et potestatibus, ut omniatranquilla sint. Vobiscum enim concutitur imperium, concussis etiam ceteris membris eius: utique et nos (licet extranei a turbis aestimemur) in aliquo loco casus invenimur.
Vota publice nuncupari magni honoris erat. Nam pro principibus, atque aliis bene meritis fiebant. Pompeio aegrotante tota Italia vota nuncupavit. Tiberius pro nepotum salute, negavit debere nuncupari. Quo indicat, non tam saluti eorum nuncupatione illa publica consuli, quam honores augeri.
Alio modo vota, pro Christianis Principibus suscipiuntur, cum salus eorum divino Numini commendatur. Initium hoc, ex praecepto Pauli, conceptis deinde verbis a Constantino traditum est. Eusebius de vita Constantini: Ipse (Constantinus) faciendae precationis erat instructor omnibus militibus. Romana lingua ita omnes dicere iubens. Te solum Deum novimus, te Regem cognoscimus, te auxiliatorem invocamus, per te vicimus, per te hostibus superiores fuimus, tibi accepta referimus bona, quibus fruimur, a te bona ventur a exspectamus, omnes tui supplices sumus, nostrum Imperatorem Constantinum, et filios eius Deum amantes, in multos annos, ut salvos, et victores custodias, te oramns. Atque hinc omni die, publicae orationis, Principum in Ecclesia nominatim mentio peragitur.
Plurimum absunt sane ab illa adulatione Principes eximii, omnibusque post saeculis ad imitationem propositi, qui magni Constantini exemplo, libellos sanctissimarum precum usibus suis, suorumque ediderunt; omnemque suam et in Principatu securitatem, et in domestica vita felicitatem a Deo dependere, non ab opum vi, et robore militum intellexerunt. Et profecto prosperos eorum successus, et honoratissimam longaevitatem divina potentia cunctis documento essevolvit, felices esse eos, non qui divinos honores aemulantur, sed qui divinum Numen exanimo colunt. Neminem omnino, cumquia piis noti sunt Principes, et Principum liberi, tum ne quis alienae pietatis obtrectator, invitus audiat, quod volens lubens Deus magno praemio condecorat.
§. 1. MOderata fuit titulorum apud veteres ratio, donec minoribus appellationes maiorum attributae cogerent, novas adulationes honoratioribus decernere. Maxime hisce titulis delectati sunt Imperatores: Ut vocarentur, Pii, Clementes, Mansueti, Tranquilli, Optimi.
Sereni, Felices, Celsi, Maximi, Domini, Triumphatores, Augusti, Antonini, Flavii, vel a victis gentibus, Germanici, Dalmatici, Parthici, idque vel seorsum, vel addita adulationis coronide Germanicus maximus, etc.
Nunc Principem nullum nisi superlativis
compellamus; Clementissimos, Invictissimos, Illustrissimos, Serenissimos, dicimus. Hoc etiam non sine veterum exemplo. S. Leo ad Leonem Imperatorem in haec verba scribit: [Gap desc: Greek words] . Super glorioso, et serenissimo filio Leoni Augusto. Sacratissime, supergloriose, mansuetissime, tua mansuetudo, et prudentia. Pietatis titulum, ut [Gap desc: Greek words] dicerentur inter primos arrogarunt; Antoninus cognomine Primus est dictus Pius. Quamquam alii ita vocarentur ante Antoninum. Diversa tamen ratione veteres, et Christiani Pii dicti sunt. Illi a superstitione, vel affectu in patriam, et parentes. ut pius Aeneas: Nostri a vero religionis studio. Postea vero in omuibus paene inscriptionibus legimus. Pius, Felix, [Gap desc: Greek words]
Clementiae titulum omnes, et mansuetudinis omnes, qui barbari prorsus non fuerunt, quamvis crudeles essent, amarunt. Eodem pertinent mansuetudo, tranquillitas, quod posterius peculiare Regibus Gothorum fuit; Cassiodor. lib. 6. Tranquillissimi dicuntur, quod maximos rerum turbines, ipsi immoti, et vultu legis regant, ac componant. Optimi dicti sunt praecipue Marcus Philosophus, et Alexander Severus.
Ad mansuetudinis, et clementiae ornamentum pertinet Serenitas, sive Humanitas, quam [Gap desc: Greek words] Graeci vocant; Oportet enim Principis vultum esse Solis instar, quo subditorum animi exhilarentur, et sperent. Paulo inusitatior fuit titulus [Gap desc: Greek words] seu celsitudinis. Nunc vero inter Christianos Principes usitatissimus, sumptus vero est ex Apostolo Rom. 13. v. 1. ubi vocantur [Gap desc: Greek words] potestates supereminentes. Hoc enim celsitudinis vocabulo indicatur.
Superbum Maximi nomen nunc paene desiit, quemadmodum et Triumphatoris, Augusti perpetuo mansit, et Domini. Gentium devictarum tituli initio quidem ex vero, postea ex adulatione fuere, Theodebertus Rex Franciae intolerandum iudicabat, quod Iustinianus Rex in Regiis edictis, Francicus, Alemannicus, Gepedicus, Longobardicus, quasi eas gentes in servitutem redegisset. vocaretur. Agathias lib. 1. Nunc praeter ordinarios et communes titulos, Galliae dicitur Christianissimus, Hispaniae Catholicus, Britanniae defensor fidei.
Gratissimum omnium fuit, cum dicerentur Patres patriae, si a libera, non oppressa patria, ita vocarentur. Roma quidem Ciceronem semel ita nominavit, sed monstra Principum deinde coacta in eundem honoris gradum eduxit. A Cicerone coepit, sed titulum tam honoratum oppressor patriae Iulius adhuc vivente Cicerone rapuit, Augustus, qui Ciceronem patrem patriae inimicis prodidit, idem nomen occupavit, libr. 1. Factorum. sed non stetitintra mediocrem adulatio nem, servitus.
Iam dudum, inquit Naso, tu pater orbis eras. Hinc apud Horatium, Pater urbium, libr. 3. Od. 4. et Statius lib. 4. silvar. Salve magne parens mundi.
Videntur et veteres non dissimili honore gavisi, inde vocati sunt Reges Palaestinorum Pater meus Rex. Hinc nonnulli titulum eum Iosepho a Pharaone tributum arbitrantur, Genes. 41. 42. Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent. Sic enim multi interpretantur. Quasi dictum sit: Pater tener; Chaldaeus ille Pater Regis, nam Arabice Regem significare aiunt. Verum doctiores cum nostro interprete sentiunt, pro positum [(perhaps: ositum)] , et indicari flexionem genuum.
Alioqui Ioseph vocatum patrem Pharaonis satis indicat, cum cap. 45. vers. 8. Qui fecit me quasi patrem Pharaonis. Fuitque ea appellatio frequens in Oriente, ita servi Naamani Syri, 4. Regum 5. vers. 13. Pater si rem grandem, etc. Gratum enim in populos, et familiam est, Principis et Domininomen in patris appellationem commutare.
§. 2. Eximus Regum et Principum cultus in statuarum honore fuit. Qua quidem in re Deo soli debitus honos postea creaturae attributus est. Nam licet amor et civilis veneratio statuis initium dederit, ad idololatriam tamen declinavit. Sapient. 14. vers 15.
Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecitimaginem: et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam Deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra. Et sacrificia. Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
Nec alia causa Rex statuam in campo Dura, seu ut Iosephus ait: [Gap desc: Greek words] collocavit, quam ut in sua ipse imagine, coleretur. Ita Hierony mus in Daniele 3. versiculo primo. Ea enim causta tam sollemnis statuae dedicatio instituitur, ideo fornax succenditur, ut ad novi Divi adorationem omnes compellantur.
Secutus est Nabuchodonosor priorem eiusdem nominis Regem, de quo Iudith 3. versiculo 13. Praeceperat enim illi Nabuchodonosor Rex, ut omnes Deosterrae exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur Deus, ab his nationibus, quae potuissent Holofernis potentia subingari. Didicerant haec tyranni a vetustioribus Belo, aliisque, quas ad divinitatis opinionem potentia evexit.
Divinos autem honores in statua quaesitos esse docuit constantia sociorum Danielis dicentium: Statuam auream quam erexisti, non adoramus; et miraculum, quo in fornace defensi sunt.
Deinde quia Colossa a [(reading uncertain: print faded)] fuit, altitudine cubitorum sexaginta, et latitudine cubitorum sex, quo voluit ostendere maiorem se humana sorte esse. Haec enim statua quindecim virorum magnitudinem, si cubiti fuere communes, continebat; Si cubiti fuerunt Babylonii, qui tribus digitis communem excedebant, longitudo fuit 67 6/1. cubitorum, et longitudinem hominum paene seprendecim habebat.
Non alia ex causa Deorum statuae triplo fere humanae staturae altitudinem superabant, Heroum duplo maiores erant communibus statuis, ingens igitur statua Chaldaeorum Regis, eum supra Deos efferebat. Colosso Charetiano, qui erat pedum 107. Nero vultus suos imposuit, cum Vespasianus sustulit, et Solis caput imposuit.
Quin et Imperatorum imagines adorari in urbibus, a Chaldaeis videtur manasse. Refert libro primo de vita Appollonii Philostratus in porta Babylonis fuisse de more exhibitam Imperatoris statuam, et ab intrantibus adoratam.
Namque Romani cum obire Imperium non
possent, imagines ad urbes mittere solebant; ita Constantini Magni imagines Romae sunt receptae, ita Aquileiae Maximi, Balbini, Gordiani, Herod. libro octavo.
Maxime tamen is honor, et superstitio in castris aderat. Imagines enim Caesarum inter aquilas, et signa adorabantur. Suetonius, Calig. capite decimo quarto.
Tam milites, quam provinciales coronis, floribus, acclamationibus imagines Principum honorabant, Tacitus libro decimo quarto cereis, et incensis excipiebant. [Gap desc: Greek words] , seu labrata dicebantur, etiam vexillis militaribus affigebantur. Suetonius in Tib. cap. quadragesimo octavo. Veget. libro secundo cap. 6. Tacit. libro 4. Domi etiam colebant, Mart. libro decimo:
Haec mihi quae violis colitur pictura rosisque.
Ad eas refugium erat instar asyli, eversiones, collutulationes, et opprobria ad maiestatis crimen referebanrur.
Quae omnia ferri, et multa laudari possunt; si latriae adoratio absit, si non ture, et mero sacricent, ut fieri solitum Plinius ad Traianum refert; si non radiatum caput divinitatis symbolum effigietur, non sedes aurea inter Deos statuatur.
Inter haec lubet humanae superbiae vanitatem spectare, et deplorare, cum mecum perpendo, quo sumptu, quo labore tot milia statuarum Principibus erecta sint, cum nunc vix ullae, et quidem dubio vultu appareant. Plerasque successorum invidia, vel populorum liberrima indignatio protriverit.
§. 3. Nunc partim statuae Principum manent, et magnatum, partim in gentilitia signa mutata sunt. Statuarum principalium ea nunc est religio, ut omnis absit divinitatis cultus; nam vel in locis publicis, profanis, vel in templis collocantur, nullo loco venerationem aliam habent, quam civilem.
Exemplo Constantini Magni, sic statuae ponuntur. Eusebius libro quarto ait: Constantinum in palatio ad portas in imaginibus in superiori vestibulo positis stantem pingolitum, oculis in caelum erectis, manibus passis specie precantis.
Idem Constantinus in templis imagines suas poni praecepit, ut testatur Paulus Diaconus libr. primo. Specio scilicet precantis, quod nunc plerique imitantur, et laudabili pietate; Sic enim fidem testantur suam. Si enim apostasiam suam Iulianus imagine sua comprobare conabatur, cur non constantiam hoc modo Principes orthodoxi testentur, veramque religionem? Iulianus in imaginibus Iovem exprimendum curavit, quasi e caelo apparens coronam purpuramque insignia imperii traderet. In eadem tabula erat Mars et Mercurius intuentes et obtutu suo approbantes, tamquam bello, et eloquentia praecellentem Imperatorem.
Atque haec publice; privatim vero plurimum donari, ac gestari Principum imagines solent, cusis in eam rem nummis, non quae negotiationibus et contractibus scruiant, sed principalis amicitiae monumenta sint.
§. 4. In locum ferme imaginum successere, quae vocant, insignia, sive Germanice arma. Haec enim in moneta exprimuntur, omnibus imaginibus adduntur, ad iurisdictionis indicium scribuntur, his arces, pontes, telonia, limites regionum insigniuntur; et quemadmodum olim cum imagines admittebantur, aut deiciebantur, fignum erat imperia accipientium, aut recusantium, ita nuncin hisceinsignibus obtinet.
Originem primam ab Hieroglyphicis AEgyptiacis ducunt; malo a Prophetis Hebraeorum, apud quos eorum erat creber usus. Ruben, aqua effusa est. Catulus, Leonis Iudas, Isaschar asinus osseus, Dan coluber in via, Cerastes in semita. Nephthali cervus emissus, Deus lapis Israel. Genes. 49. Ioseph quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua Rhinocerotis cornua illius: Gad quasi leo requiescit, Dan catulus Leonis, Deuteron. 33. Postea Daniel quatuor metallis totidem monarchias assimulat. cap. 3. Deinde quatuor bestiis exprimit Spiritus sanctus, regna quatuor, cap. 7.
Hinc igitur Romanis Aquilae, et Dracones, hinc signa legionum, clypeorum insignia. Nam scuta elypeosque sculptos fuisse, satis ostendit Virgilius, cum Aeneae clypeum describit, quem ille rerum ignarus, sed imagine gaudens, attollebat humeris atque in eo famamque et facta nepotum. Et Christianis temporibus Christus.
Signabat labarum, clypeorum insignia Christus, Pinxerat.
Atque hinc ambitiosa nobilitatis insignia; quod in scutis, vel imperatoris imaginem, vel suam, vel hieroglyphicum aliquod quo anim um vel virtutem, aut praeclare gesta militariter ipraeferrent, horum potestas pingendorum a Ducibus concedebatur, alioqui militabat inter vulgares,
Parmaque inglorius alba.
Haec quoque Poenis usitata, Hasdrubalis clypeus argenteus cum ipsius imagine inventus est, ut Livius libro 25.
His quoque insignibus litteras signabant cum hoc olim arbitrarium fuerit. Nam Augustus variavit: Divus Augustus inter initia Sphinge signavit. Duas in matris annulis tam indiscretae similitudinis invenerat. Altera per bella civila, absente eo, amici signavere Epistolas, et edicta, quae ratio temporum nomine eius reddi postulabat, non infaceto lepore accipientium, aenigmata ferre eam sphingem. Quin etiam Maecenatis rana per collationem pecuniarum magno in terrore erat. Augustus postea ad evitanda convicia sphingis, Alexandri Magni imagine signavit.
Posteri Principes Augusti imagine signarunt, quam in gemma expressit. Mutata igitur signandi ratio, ut Plinius libro 37. cap. 1. nat. histor. In quo et illud mirum: Intercatiensem illum, cuius patrem Scipio AEmylianus ex provocatione interfecerat, pugnae eius effigie signass. Vulgato Stilonis Praeconini sale; Quidnam fuisse facturum eum, si Scipio, a patre eius interemptus esset? Iu vero lector, quid putas eos fecisse, qui spectato aliquo facinore laudem meruissent? cum omnes lapides plenos gesti centurionatus, aut decurionatus, tribunatus, acceptae coronae navalis, muralis, servati civis; aliisque rerum gloriationis bellicae insignibus videamus, quae deinde cum gemmis, et annulis ad heredes transierunt.
Atque haec de Principum insignibus, quae olim eo modo, quo nunc usitata non fuere. Deorum tamen certa fuisse, constat ex fulmine Iovis, aegide Palladis, clava Herculis, caduceo Mercurii, aliisque.
Atque hoc nobis Plinius antiquitatis fidus auctor, etiam cum vix credibilia narrat, prudenter insinuat. libro 37. cap. I. Post hunc annulum regia fama est gemmae Pyrrhi illus, qui contra Romanos bellum gessit: namque habuisse traditur Achaten, in quo novem Musae, et Apollo citharam tenens spectarentur, non arte, sed sponte naturae ita discurrentibus maculis, ut Musis quoque singulis sua redderentur insignia.
Hoc qui credit, per me quoque licet credat, Apollinem cum Musis eadem e gemma canere auditum, et eo concentu Augustum via Appia in caelum esse deductum. Hoc solum noto singulis musis insignia fuisse,
Hisce arcus triumphales, tropaea, Pyramides, inscriptionesque honoratae adiungi possunt; quorum nunc quoque multa in usu sunt. Olim pleraque improborum Imperatorum erasa, mutataque memorat sane Doctissimus iuxta ac prudentissimus Praesul Laevinus Torrentius; Romae multa spectari marmora e quibus sit Domitiani nomen erasum. Quod testatur factum Suetonius capitulo 23.
§. 5. Priscis etiam temporibus Regibus ignis praeferri consu everat. Persarum ritus ille fuit, quem tamen ego ab Hebraeorum igne sumptum arbitror.
Solis iconem crystallo inclusam, et ignem sacrum, quem aeternum vocabant, cum moverentur castra praeferebant, idque argenteis altaribus, nec deerat in acie Graecis, quem Pollux et Suidas [Gap desc: Greek words] , qui laurum et coronas gestabat; quin ante tubas inventas [Gap desc: Greek words] ignem spargebant, facesaccendebant, ut sic proelium pariter accenderent.
Cur ignem Persae praetulerint, non est facile coniecturare; Forte quia ignis [Gap desc: Greek words] est, et pura omnia reddit. Sed probabilius vel cultum a Persis ignem, quemadmodum a Chaldaeis, et colligitur ex Darii facto, qui circumiens aciem, Solem, Martem, et sacrum atque aeternum ignem comprecatur. Verisimilimum initium fuisse, ut semper sacrificare volentibus in promptu esset, non quolibet autem igni usos satis constat ex eorum historia, quae consuetudo tamen ab Hebraeorum legibus manavit. Levit. 10. 1. et 16. 1. alienum ignem offerre non licuit, et lib. 2. Maccabaeor. cap. 1 a versu 18.
Facturi igitur quinta et vigesima die Mensis Caslev purificationem templi, necessarium duximus significare vobis: ut et vos quoque agatis diem scenopegiae, et diem ignis, qui datus est, quando Nehemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia.
Nam cum in Persidem ducerentur Patres nostri, Sacerdotes, qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus, et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
Cum autem praeteriissent anni multi, et placuit DEO, ut mitteretur Nehenias a Rege Persidis: Nepotes Sacerdotum illorum, qui ab sconderant, misit ad requirendum ignem: et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam. Et iussit cos haurire, et afferresibi: et sacrificia, quae imposita erant, iussit Sacerdos Nehemias aspergi ipsa aqua, et ligna, et quaerant superposita. Utque hoc factum est, et tempus affuit, quo Sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
Orationem autem faciebant omnes Sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Ionathainchoante; ceteris autem respondentibus. Et Nehemiae erat oratio hunc habens modum: DOMINE Deus omnium creator, terribilis, et fortis, iustus et misericors, qui solus es bonus Rex, solus praestans, solus iustus, et omnipotens, et aeternus, qui liberas Israhel de omni malo, quifecisti Patres electos, et sanctifioasti eos: accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel, et custodi partem tuam, et sanctifica. Congregadispersionem nostram, liberanos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice: ut sciant Gentes, quiatu es Deus noster. Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia. Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses.
Sacerdotes autempsallebant hymnos, usquequo consumptum esset sacrificium. Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias iussit lapides maiores perfundi. Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est: Sed et ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est: ut vero manifestata est res, renuntiatum est Regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant, hi qui translati fuerant Sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia.
Considerans autem Rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat: et cum probasset, Sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera, et accipiens manu sua, tribuebat eis. Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephtar, quod interpretatur purificatio.
Haec igitur nota Persarum Regibus historia causa esse potuit, ut ignem servare, circumferre, et quodammodo honorare vellent. Rem accurate divina et humana doctissimus Serarius noster perpendit in harmonia Maccabaeorum in cap. 1. et 2. lib. 2. quaestiuncula 14.
Primo rem diligenter exploravit (Rex Persarum) Deinde secit templum, inquit Lyranus, fecit vel proprie templum, ut Darius Esdrae 6. vel improprie, iam factum scilicet decoravit, ut Artaxerxes. Sed Genebrardus in Notis dicit, sacrum aliquod aedifictum, cuiusmodiprobatica piscina erat, Ioannis capite 5. et apud Bedam Esd. 2. fuisse tunc aedificatum.
Eodemque sensuposset Graecorum [Gap desc: Greek words] adiective sumi, ut scilicet locum illum, Sacrosanctum fecisset, ut qui antea puteus profanus erat, iam in eo quaedam Dei veneratio esset ac religio, ut etiam inquit, Novae translationis commentator. Facitque ad hanc expositionem non parum, quod eum locum Rex sepsisse et conseravisse dicatur, Graece [Gap desc: Greek words] . Unde in Latino versu 34. videtur fuisse, non, considerans, sed consecrans, vel circumserans, vel certe obserans.
Nam haec alioqui observatio eo in textu omitteretur, et qui in Graeco est [Gap desc: Greek words] verbis aequo pluri bus verteretur, cum addatur; rem diligenter examinans. Deinde quod loca istiusmodi religiosa, templorum etiam nomen, quo interpres noster utitur, admittant, ut Luci, asyla, et similia; Sicut et Virgilius dixit AEneidos octavo, Scrupea saxa, Bacchi templa.
Tertio, Sacerdotibus bene faciebat, iisque sua ipsius manu multa diversa dabat, quae suis e thesauris accipiebat. Possent vero [Gap desc: Greek words] etiam sumi, quasi [Gap desc: Greek words] , id est, praestantia et eximia, seu meliora, et excellentia, ut Romanorum 2. Hebraeorum I. versiculo 4. Quanto differentius, prae illis nomen hereditavit. Anvero
ista propter Persicas de igne opiniones Rex fecit? Tanta DEI bonitas est, ut quemadmodum ait Sanctus Augustinus, e malis etiam bonum eliciat.
Cum ergo ex delapso caelitus igne, qui, ut supra iam notatum; memoratur in Scripturis, aliquoties divinitus etiam apud se ignem lapsum vel excitatum Gentiles fabularentur, apud Plinium libro secundo capite centesimo decimo, Servium libro duodecimo AEneidos, omnium vero maxime Persae apud Ammianum libro vigesimo tertio, quibus etiam ignis sacer et perpetuus, multaque item pyrithea, et [Gap desc: Greek words] , ut vocatin Cosroe Cedrenus; istam Persarum Regis huius vel opinionem, vel superstitionem potius in bonum iam convertit DEUS, suumque verum opus et beneficium a barbaro etiam laudari colique fecit.
Haec igitur consuetudo ab Hebraeis manasse videtur, quamquam ignis ratio ab aliis quoque habita legatur, Rhodiginus libro decimo quinto capit. 15. Legimus et in Graecis illud item, a Medis et Assyriis Barbaricos contribui eiuscemodi elemento honores, non religione utique, sed formidine verius nocentissimae, omniaque absumentis rei. Scribit Porphyrius, quod et alibi arbitror a me relatum, diis qui suxt intra caelum, sine cursu quodammodo pererrantibus, sive non errantibus, quorum ducem esse Solem primo, deinde Lunam existimandum est, commode sacrari ignem posse, quasi rem cognatam. Sed de nostra item religione, ut aliquid hisce nostris laboribus inseramus: per omnes siquidem Orientis Ecclesias, quando legendum Euangelium est, accendunt luminaria iam sole rutilante: non utique ad sugaudas tenebras, sed ad signum laetitiae demonstrandum.
Dino apud Clementem ait, Persas Deorum suorum nuilam imaginem habuisse, quod ignem, et aquam solas Deorum imagines arbitrarentur.
Translatus est ille honos ad Romanos Imperatores. Officium erat aulae Constantinopolitanae ordinarium, [Gap desc: Greek words] lampada rii, non enim foculus illis, sed lampas, seu lucerna praeferebatur. Codinus, [Gap desc: Greek words] . Lampadario divam-anipullam cum accensa lampade ferente. Erat Imperatoria lampas duabus, Augustae, et Patriarchae una corolla cincta. Priores Imperatores foculos habuisse puto; sicque intellegi, quod de Pertinace ait Herodianus libro 1. Neque ignem sibi praeire, neque aliud imperii insigne passus est attolli. Sorori suae id Commodus concessit, Marciae concubinae omnia Augustae privilegia praeter ignem dedit. Herodianus libro primo. Nunc caerimonia ea omnino desiit, nisi quod facibus interdum excipiantur. Olim id usitatum fuisse constat ex libro Iudith capite tertio, versiculo 10. Excipiebant enim Holofernem cum coronis, et lampadibus. Cuius in locum successerunt festiva tormentorum tonitrua. Insignia vero Imperii sic praeferuntur, ut in Bulla Aurea praescribitur, titulo vigesimo secundo.
Ad declarandum autem, in Imperatoris vel Regis Romanorum deambulantis praesentia, processionis ordinem Principum Electorum, de quo supra fecimus mentionem, statuimus, ut quotiescumque in celebratione Imperialis Curiae, Principes Electores cum Imperatore seu Rege Romanorum, in quibuscumque actibus vel sollemnitatibus, processionaliter ambulare contigerit, et Imperialia vel Regalia debuerint Insignia deportari, Dux Saxoniae Imperialem, seu Regalem ensem deferens, Imperatorem seu Regem immediate praecedat, et inter illum et Archiepiscopum Trevirensem medius habeatur: Comes vero Palatinus pomum Imperiale portans, a latere dexiro, et Marchio Brandeburgiacus sceptrum deferens, a sinistro latere ipsius Ducis Saxoniae linealiter gradiantur. Rex autem Bohemiae Imperatorem, seu Regem ipsum immediate, nullo interveniente sequatur.
§. 6. Principum etiam honori tributum, ut nemo sine munere eos adeat, excipiatue; verum id Persarum fuit, in Romana, et nunc Christiana Re publica mos ille exolevit. Quemadmodum et strenae Imperatoribus dabantur. Nam Augusto Missae in capitolium etiam absenti, Suetonius 57. Caligulae ad sedem delatae. Dio lib. 56. Qui et edixit, et ad accipiendas stetit. Sueton. cap. 42. Melius Tiberius, qui in quadruplum reddere solebat, quem nunc morem Principes imitari solent.
§. 7. Publicae etiam natales Principum celebrantur, quae consuetudo ita nunc desiit, ut vix natales cognoscantur. Martialis natalem Domitiani Iovis in cunabulis praefert:
Caesaris alma dies, et luce sacratior illa,
Conscia Dictaeum quaetulit Ida Iovem.
Simile aliquid est apud Platonem in Alcibiade. Postquam vero natus est primogenitus, qui succedit in regno, primo quidem eum diem omnes, qui sub regno sunt, celebrant: atque ita in posterum quotannis Natalem Regis diem sacris ac festis omnis Asia colit. Cum vero apud nos quis nascitur, ne vicini quidem, ut ait Comoedus, sentiunt.
Sed olim graviter imperatus ille honos. Caligula consulibus oblitis de natalisuo edicere, abrogavit magistratum; fuitque triduum sine summa potestate Res publica. Sic Maccabaeorum libro 2. cap. 6. Iudaei ducebantur cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia. Neque natalem modo, sed diem etiam initi principatus. Plinius ad Traianum. Diem Domine quo servasti imperium, dum suscipis, quanta mereris, laetitia celebravimus, precati Deos, ut generi humane, cuius tutela, et securitas salutituae invisa est, incolumem florentemque praestarent. Praeimus, et commilitonibus iusiurandum more sollemni praestantibus, et provincialibus, qui eadem certarunt pietate iurantibus.
Et Suet. in Vespas. cap. 6. Tiberius Alexander praefectus Aegypti, primus in verba Vespasiani legiones adegit, Kal. Iul. qui principatus dies in posterum obsertuatus est.
Aut sane quo magno beneficio affecisset populos. Ita Augustus; Dio P. 54. Ob reditum eius ac propter ea, quae absens egisset, multa ac varia in honorem eius decreta sunt: quorum ille nihil accepit, nisi quod Fortunae Reduci aramconsecrari, diemque sui reditus inter ferias referri, et Augustalia dici passus est.
Quin et populi novos natales finxere in gratiam principum. Suet. in Augusto cap. 59. Quaedam civitates Italiae diem, quo ad se primum venisset, initium anni fecerunt. Erant illa vel amoris veri, vel fictae adulationis indicia. In Augustum iam seniorem fuit ille populorum affectus.
Tene magis salvum populus velit, an populum tu, Seruet in ambiguo qui consulit, et tibi et urbi Iuppiter. Augusti laudes agnoscere possis.
Eadem caerimonia Christiani suos antistites notarunt, diem enim quo illi ad episcopatum electi fuissent festum habebant. Ita 15. Cal.
Febr. Cathedrae Romanae, et 8. Cal. Mart. Antiochenae celebratur. De hac consuetudine doctissimus Baronius in Martyr. 15. Cal. Febr. Quod autem ad praesentem sollemnitatem spectat, laudabilis in Ecclesia viguit antiquus usus, ut dies anniver saria ageretur, qua quis alicui sedi praefectus esset Episcopus. Id etenim tam in Occidentali Ecclesia, quam in Orientali etiam observatum, innumera fere docent exempla. De consuetudine Romanae Ecclessiae scribit Sanctus Paulinus epistola 16. ad Severum: exstant de ea re sermones Sancti Leonis Papae ea die habiti. Convenire enim undique ex Italia Episcopi tunc Romam consueverunt ad celebrandum natalem diem Romani Pontificis, ut pidchre demonstrat epistola Hilarii Papae ad Ascanium et ceteros episcopos provinciae Tarraconensis, dum in ea haec leguntur: Lectis ergo in conventu fratrum, quos natalis mei festivitas congrega verat, litteris vestris et c. quinam autem hi fuerint, ex quibusue Italiae civitatibus Romam confluxerint, indicant ipsae synodicaetabulae illic superius reciata. Accipe et deusu aliarum Ecclesiarum exempla, ut illud quod Sanctus Ambrosius scribit de Felice Comensi Episcopo, libro octavo, epistola 60. Edition. Roman. item quod Sanctus Augustinus habet de die natali Aurelii Episcopi Carthaginensis sermone trigesimo secundo, deverbis Domini in fine; deque suae ipsius etiam anniver saria die orainationis homilia vigesima quarta et vigesima quinta. De consuetudine Orientalis Ecclesiae satis monent Graecorum Menelogia, in quibus Sancti Basilii, Sancti Ioannis Chrysostomi, et aliorum agitur sedis eorum natalis dies: quo etiam usu et ratione Romana Ecclesia eam diem sollemniter agere consuevit, quo Romanae natalis est cathedrae, quoniam (inquam) Sanctus Petrus Romae divino consilio primum sedere coepit, translata illuc sede, quam septem annos tenuit Antiochiae. Porro tanto celebrior haec est sollemnitas illa, qua Antiochiae sedit, quae mobilis illa, vel ad tempus tantum ac quasi per transitum sita est, Romae vero stabilivit firmavitque Deus eandem inaeternum Petri successeribus permansuram; quam ut tradit Irenaeus libro tertio, capite tertio, doctrina munitam, traditionibus locupletatam, meritis illustratam, dotibus auctam, idem Apostolus una cum Paulo etiam sanguine consecravit.
§. 8. Laetis acclamationibus, plausibusque excipere principes usitatum erat, quod nunc etiam fere, nisi cum in coronatione acclamatur; vivat rex, intermittitur. Olim praecipue affectabantur illi plausus, qui postquam nequissimo cuique tyranno impensius darentur, in contemptum, desuetudinemque venerunt.
1. Laudes eorum referebant. Pertinaci acclamabant: Patri pio, patri senatus, patri omnium bonorum, Pertinace Imperatore nenunem timuimus, securi viximus, quod ad defectum usque vocis ingeminarunt. Diac. libro 8. Erant et ista: O te felicem, o [Orig: ô] nos felices. Plin. ad Traianum. 2. De nostris annis addat tibi Iuppiter annos. Tertull. precabantur, et vovebant. Tu vincas, Iustine, canunt. Coripp. 3. Plausus ille, vocis modulotione, manuum complosione, et iactatione, vestium commotione peragebatur. Vocis erat vel simplex modulatio, vel additis instrumentis. Plebs personabat certis modis, plausuque composito. Tacit. libro decimo sexto. Cassiod. libro primo. var. lect. Voces, ait, organo dulciores, nen clamores, sed tonos. Plinius concentum dicit. Nero Alexandrinorum laudationibus delectatus, institui curavit, qui eam plaudendi rationem addiscerent, equestres adole scentulos, et e plebe quinque milia. Bombos, imbrices, testas vocabant, a sonitus quadam similitudine. Aurelianus oraria populo dedit ad favorem.
Quid vero oraria? Lipsius tegmina resonantia esse vult, quibus modulatae acclamationes darentur. Casaubonus lora et sascias, quae in plausu iactarentur. Nec ex Eustathio satis colligitur, qui in l. 4. Iliad. [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words] , Mitrae sunt coronae, ex orariis et fasciis. Si igitur constet, quae sint mitrae partes, constabit, et quae sint oraria. at mitra, seu cidaris varia fuit, ideoque quidquid praeter fascias fuit in mitra, id orarium dicitur Eustathio: eae nimirum partes quae fasciis colligebantur. itaque cum cidaris esset turrita, quae et [Gap desc: Greek words] vocabatur. Poll. libro octavo, capite decimo tertio. tiara quoque eiusmodi erat; Sugerius de Ludovico Crasso. Circumdantes capiti eius Phrygium ornamentum imperiale instar galeae, circulo aureo concinnatum imponunt. Phrygium vero Isidorus vocat mitram. Tale igitur quippiam fuit orarium, ut ex pluribus orariis mitra fieret, si Eustathio credimus, itaque adiuvando sono, ac bombo fuit, nontantum ad iactationem, cum parvum esset, nec in iactatione magnopere appareret. Popysmum igitur orario, veluti nunc soliis aliisue, edebant. atque hoc de Aureliano dicere voluit Vopiscus. Quod si tamen orarium illud Aureliani non erat dissimile orario Ecclesiasticorum; et vel illud prosanum, ab illo sacro, vela profano sacrum est dictum, aliquam analogiam fuisse dicendum est.
De orario Ecclesiastico est in Concil. Toletan. 4. Honorii Papae 1. tempore celebrato. can. 28. Episcopus, Presbyter, aut Diaconus, si a gradu suo iniuste deiectus, in secunda Synodo innocens reperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat conam altario, de manu Episcopi, orarium, annulum et baculum; si presbyter, orarium, et planetam; si diaconus, orarium, et album; si subdiaconus, patenam et calicemisic et reliqui gradus eam reparationem sui recipiant, quae cum ordinarentur, perceperunt.
Orarium hoc vestis genus erat, nam a Buccardo libro 6. dicitur stola oraria. cap. Presbyter. 2. quia can. 40. Concil. Tol. 4. Orariis duobus, nec Episcopo quidem licet, nec Presbytero uti, quanto magis Diacono, qui minister eorum est. Unum igitur orarium oportet levitam gestare in sinistro humero, propter quod orat, id est, praedicat: dextram autem partem oportet habere liberam, ut expeditus ad ministerium sacerdotale discurrat. Caveat igitur amodo Levita gemino uti orario, sed uno tantum, et puro, nec ullis coloribus, aut auro ornato.
Itaque vestis erat, quae impediebat ministrantem, et videtur Episcopis concessum, ut auro, vel coloribus ornarent. 3. Modus gestandi ex Bracarens. cap. 9. traditur: Orarium habeat subdiaconus, et diaconus; sed diaconus infra tunicam absconsum habeat orarium, subdiaconus superposito scapulae utatur orario. Bed. collect. cap. de septem ordinibus. Bene, inquit, orationibus convenit orarium, conveniens vestimentum officio. Quemadmodum igitur plaudentes regi terreno orariis instructi erant, ad favorem, et plausum, ita laudes aeterni imperatoris, et regis regum legem praedicantes orariis utebantur.
Manibus etiam plaudebant, seu [Gap desc: Greek words] dabant. Iamque pereunte vitiis suis Republica [Orig: Republicâ] , in circis ac theatris potius, quam in segetibus, et vineis manus movebant, ut querebatur Varro. Arte etiam plaudebant, ut Aristae. lib. 1. ep. 10. [Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] . Dextera contractis digitis sinistram subiectam feriebant in cavum, ut manus concussae instar cymbalorum bene [Orig: benê] sonarent. Manibus item vestibusque iactatis favere demonstrabant.
Et dare iactatis undique signa togis.
Magni vero applausus illos, seu auras populares aestimari solitas docent acta publica; nam non modo acclamationes ipsas, sed numerum etiam Imperatori, et voces mittebant. Neque neglegenda fuit testificatio illa publicae voluntatis, cum firmum amicitiae vinculum inter populum, et principem sit. Principem quidem populo bene facere, populum vero in laudes principis effundi.
Hinc ex more temporum, et consuetudine, magno fervorel piscopis populus in Ecclesia [Orig: Ecclesiâ] applaudebat, consensum in sacra doctrina [Orig: doctrinâ] , vitaeque purioris desiderium ostendendo. Luculentum exemplum est in actis, quibus Augustinus Eradium designavit successorem, epist. 110. Locum integrum ut prisca consuetudo intellegatur apponam. Ergo (inquit Augustinus) ne aliquis de me queratur, voluntatem meam quam credo Dei esse, in omnium vestrum notitiam persero: Presbyterum Eradium mihi successorem volo. A populo acclamatum est; Deo gratias, Christo laudes: dictum est vices ter. Exaudi Christe, Augustino vita; dictum est sexies decies. Te patrem, te Episcopum, dictum est octies. cumcve reticeretur, Augustinus Episcopus dixit: Non qpus est med e laudibus eius aliquid dicere, fauco saopieniae et parco verecundiae: sufficit quia nostis eum: et hoc me velle dico; quod vos velle scio: et si ante nescirem, hodie probarem Hoc ergo volo: hoc a Domino Deo nostro, nunc etiam in aetate frigida, votis ferventibus posco: hoc ut mecum oretis exhortor, admoneo, rogo, ut omnium in pace Christi collatis et conflatis mentibus consirmet Deus quod operatus est in nobis. Qui misit mihi eum, servet eum, servet incolumem, servet sine crimine, ut qui facit gaudium viventis, locum suppleat morientis. Anotariis Ecclesiae sicut cernitis excipiuntur, quae dicimus, excipinntur quae dicitis, et meus sermo et vestrae acclamationes in terram non cadunt. Apertius ut dicam, Ecclesiastica nunc gestaconficimus. Sic enim hoc esse, quantum ad homines attinet, confirmatum volo. Apopulo acclamatum est trigesies sexies; Deo gratias, Christo laudes. Exaudi Christe Augustino vita, dictum est tredecies. Te patrem, te Episcopum, dictum est octies. Dignus et iustus est; dictum est vicies. Bene meritus, bene dignus, dictum est quinquies. Cumque reticeretur, Augustin. Episc. dixit: Ego ut diceham voluntatem meam et voluntatem vestram gestis ecclefiasticis, quantum ad homines attinet, confirmatam volo: quantum vero ad latentem omnipotentis voluntatem, omnes (ut dixi) oremus ut confirmet Deus quod operatus est in nobis. A populo acclamatum est. Iudicio tuo gratias agimus; dictum est sedecies Fiat fiat, dictum est duodecies. Te patrem, Eradium Episcopum; dictum sexies: Cumque reticeretur, Augustinus Episcopus dixit; Scio quod scitis et vos, sed nolo de illo fieri, quod de mefactum estiquod autem factum sit, multi scitis: illi soli nesciunt, qui tunc aut nondum nati erant, aut nondii habebant aetatem sciendi. Adhuc in corpore posito beatae memoriae paire et Episcopo meo sene Valerio, Episcopus ordinatus sum, et sedi cum illo, quod Concilio Nicaeno prohibitum fuisse nesciebam, nec ipse sciebat. Quod ergo reprehensum est in me, nolo reprehendi in filio meo, A populo acclamatum est; Deo gratias, Christo laudes; dictum est tredecies. Cumque reticeretur, Augustinus Episcopus dicit; Erit presbyter ut est, quando Deus voluerit, futurus Episcopus. Sed plane modo facturus sum adiuvante misericordia Christi, quod adhuc usque non feci. Nostis ante aliquot annos quid facere voluerim, et non permisistis. Placuit mihi et vobis propter curam Scripturarum quam mihi fratres et patres mei coempiscopi duobus Concitiis Numidiae et Carthaginis inponere dignati sunt, ut per quinque, dies nemo mihi molestus esset. Gesta confecta sunt, placuit, acclamastis. Recitatur placitum vestrum, et acclamatio vestra. Paruo tempore servatum est circa me, et postea violenter irruptum est, et non permittor ad quod volo vacare. Ante meridiem, et post meridiem, occupationibus hominum teneor. Obsecro vos et obstringo per Christum, ut huic iuveni, huic presbytero Eradio, quem hodie in nomine Christi designo Episcopum successorem mihi, patiamini me resundere onera occupationum mearum. A populo acclamatum est; Iudicio tuo gratias agimus. dictum est vicies sexies. Cumque reticeretur, Augustinus Episcopus dixit: Ego caritati et benevolentiae vestrae apud Dominum Deum nostrum gratias ago, immo de illa Deo gratias. Ergo fratres, quidquid est quod ad me perferebatur, ad illum perseratur: ubi necessarium habuerit consilium, meum non negabo auxilium. Absit ut me subtraham: tamen quidquid illud est quod ad me perferebatur, ad illum perferatur. Ipse me autem consulat, si forte non invenit quid facere debeat, aut poscat adiutorem quem novit patrem: ut et vobis nihil desit, et ego tandem aliquado, si quantulumcumque spatium mihi huius vitae donaverit Deus, ipsam meam quantulamcumque vitam non dem segnitiei, nec donem inertiae, sed in sanctis Scripturis, quantum ipse permittit et largitur exerceam: hoc et ipsi proderit, et per ipsum etiam vobis. Nemo ergo invideat otio meo, quia meum otium magnuni habet negotium. Video me de hac re, propter quam vos invitavi, omnia vobiscum egisse quae debui. Hoc ad ultimu rogo, ut gestis istis subscribere dignemini qui potestis. Hic mihi responsione vestra opus est: teneam responsionem vestram: de hac assensione aliquid acclamate. A populo acclamatum est: Fiat, fiat; dictum vicies quinquies. Dignum est, iustum est; dictum vicies octies. Fiat, fiat; dictum quater decies Olimdignus, olim meritus: dictum vicies quinquies. Iudicio tuo gratias agimus: dictum tredecies. Exaudi Christe, Eradium conserva: dictum octies decies. Cumque reticeretur, Augustinus Episcopus dixit: bene habet, ut ea quae Dei sunt, circa sacrific ium eius agere valeamus, in qua hora supplicationis nostrae maxime commendo caritati vestrae, ut omnes vestras causas et negotia intermittatis, et pro ista Ecclesia, et pro me, et pro presbytero Eradio Domino precem fundatis.
Quin et contionantes plausu prosequantur; studium enim contionanti neccessarium est. Hinc Pauli Samosateni insania, de qua scribunt Episcopi apud Eusebium libro 7. hist. capite 24. Neque necessum est dicendo persequi, illius praestigias in conciliis ecclesiasticis usurpatas, quas falsae gloriae umbras consectando, et varias ineptiarum species aucupando et imperitiorum mentes eo pacto in sui admirationem traducendo, callide excogitavit: neque quaratione sedem et thronum sublimem sibi pararit [Orig: parârit] , eumque non ut Christi discipulum decet, sed ut mundi principes solent, secretum et separatum habuerit, nomine suo appellarit [Orig: appellârit] , femur in eo sedens manu percusserit, calcibus aliquando ad ipsum pul sarit [Orig: sârit] : et qui, cum eum audirent contionantem, non laudibus extollerent, non (ut in theatris fieri solet) se agitationibus, quo illi applauderent, in orbem versarent, non more gladiatorum et muliercularum, quos apud se habebat, inconcinne ei acclamarent, et quasi trupidiis gestirent: sed ut in domo Dei par est, modest moderateque auscultarent, eos graviter increparit [Orig: increpârit] , et verbis contumeliosis
exceperit: neque quomodo in verbi Dei interpreres, qui e vita excessissent, dum in hominum frequentia palam praedicaret, petulanter et importune debacchatus fuerit: et non tamquam Episcopus, sed tamquam sophista et praestigiator de se ipso magnifica verba iactitarit [Orig: iactitârit] .
Ex quibus theatricae etiam gesticulationes, et mores notari possunt.
§. 9. Maxime maiestas imperatoria, et ante regia in itineribus cognoscebatur. Honores varii exhibebantur. Nam sacrificia immolabantur, odoribus viae implebantur, cerei accendebantur, flores, coronae, portae, domus privatae, templa ornabantur, publice convivia celebrabantur, pallia expandebantur, omnes occurrebant, deducebant, ferebant, laudabant, dispositis per viam organis canebant. ita ut tum demum se principes esse cognoscerent, cum regna sua obirent. Sunt exempla apud Curtium libro quinto. Dion. in Severo, Livium 32. Plin. ad Traianum in paneg. Appian. lib. 8. belli Gallici. Suet. in Neron. cap. 30. Theod. li. 5. ca. 34. Socrat. libro sexto, capite ultimo. Claud. de sexto consul. Honorii. et tertio. Sozom. libro octavo. Paul. lib. 30. Herod. lib. 4. et 8.
Hoc ita factum summa prudentia a maioribus opinor, immo plane divinitus; cum enim maxime intersit Rei publicae principem non uno loco residere, sed beneficia praesentiae suae exhibere, cunctis populis, a quibus alitur, et colitur, omnibus eum illecebris ad profectiones incitare conati sunt.
Alius etiam honor titulorum est ex regnis quae non possident. Nam titulos retinent magnates non ut inanium oblectatione animos demulceant, sed ut opportunitatem potiundi praestolentur.
§. 1. VAriam principum in suos potestatem fuisse constat; optime temperatam ex Monarchia [Orig: Monarchiâ] , Democratia et Aristocratia probavi. Hoc maxime providendum, ut cum Rei publicae forma mutatur, consuetorum magistratuum potestas lente, et particulatim, nomina autem tardissime mutentur, donecre ipsa labente, sponte evanescant. Consultissime hoc in Romano imperio factum; tyrannis initio dictatoris nomine grassata est, Sulla saeviente, deinde Caesari dictatura data est, sed perpetua. Tertio, nomine Triumviratus componendae Rei publicae proscriptio optimatum primos sustulit. Et imperatores, quamquam omnia possent, vires suas magistratuum minorum appellationibus stabiliebant. Hinc Pontifices maximi, consulesque renuntiabantur, et quod omnium maxime eos tutos reddebat, singulis annis tribuniciae potestatis titulum renovabant. Ea enim potestate sacrosancti habebantur, et favorem populi tenebant. Ille enim magistratus populi causa, contra potentiorum civium iniurias institutus est.
§. 2. Potestas omnium regum Christianorum non ad modum regum Gentilium, sed Hebraeorum constituta est; nam quemadmodum summi pontificis, et summi concilii Sanedrin auctoritas inviolata erat, nec regia potentia premebatur. ita quoque imperandum est regi Christiano, ut tamen religionis antistites audiat, et veneretur: Deinde secum ipse perpendat; quanti sit supremi in religione praesidis amicitia, et favore munitum regnare. Nam hoc concordiae vinculo neglecto vehementer omnia turbantur. Inter Henricos et Pontifices, deinde Fredericos, et alios pontifices, quanti mali causa fuerit imperatorum importunitas omnia sibi vindicantium, historiae nos edocent. cum enim auctoritate Pontificia imperium sit ad Francos a Graecis, ac deinde a Francis ad Germanos delatum, hinc fit ut in eius gubernatione nonnullae sint pontificum partes. Nam ut de praesenti statu loquamur; Electores non modo imperiali, sed Pontificia [Orig: Pontificiâ] etiam auctoritate institutos tradit Nicolaus Bellus de pontificibus discurs. 1.
Ex hac assertione auctoritatis Pontificiae super Reges; sequitur illud, ut Pontifex in rebus Imperii, multo magis se immiscere queat, ut pote quae Iuris pontificii sunt, Sedique Apostolicae immediate subiectae. Id autem probatur, quia Gregorius Quintus numerum Electorum instituit, quibus eligendorum Caesarum facultatem concessis: Et quamquam authentica exempla Bullae aureae, quam hac de causa edidit, proferri nequeunt, nihilominus, cum magnum susceperim laborem, ut huiuscerei dilucidam veritatem comperirem, pleraeque patentes litterae cum earum exemplaribus ad manus meas devenere, quibus antiqui multi Electores expresse fatebantur, suam se auctoritatem summis Pontificibus acceptam referre, quemadmodum in Arce Sancti Angeli in Thesauro, et in tribus libris, quibus titulus: privilegia Imperatorum, videre est, nec non in Bibliotheca Vaticana, ubi exempla sunt desumpta ex iis, quae in Arce Sancti Angeli custodiuntur. Ex quibus clare patet, Electorum auctoritatem eorumque institutionem a sancta Romana Ecclesia dependere. Quae ut magis comprobentur in medium affero, pro diversis temporum occasionibus Electores a diversis pontificibus eligendi privilegio spoliatos esse, quemadmodum olim Ioannes XXII. id effecit. Sed et Leo X. Ducem Saxoniae privavit: Clemens autem VII. electionem Caroli V. Validam fuisse etiam absque eiusdem Ducis suffragio, sustentavit, atque asseruit, quemadmodum in libro quodam, qui corio rubeo integitur, cernere est, cui libro titulus, Capitulationes principum: et conservatur in pontificio promptuario. In registris autem Leonis X. et Clementis VII. in Archivio Camerae Apostolicae haec auctoritas lucidius apparet: nam statim atque Rex Romanorum, vel Imperator electus est, Electores a Pontifice confirmationem petunt, saepiusque, cum Papa consensum non praestitisset, ad novam electionem deventum est: quemadmodum in dictis libris, si diligenter attendantur, observare est.
Nollem ego lites inter regnum Christianum, et regale sacerdotium oriri, quae saepe populorum cladibus sopitae sunt; hoc moneo politice prudenterque Imperatorem, et pietatis, et Rei publicae causa auctoritatem Pontificis comiter observare oportere. Videantur cetera, et historiae consulantur. Carolum Quintum idem ait, cum a Francisco rege Galliarum ad singulare certamen provocaretur, respondisse; se sanctae sedis Apostolici filium ac defensorem esse, eidem se iureiurando obligatum, de se nihil statuere posse.
Vere et recte Carolus, neque enim tot fata populorum uno ense librari debuerunt, et caedes regis alterutrius maiorum malorum initia dedisset. Verum princeps ille sapientissimus ostendit, quanta sit imperatoris cum sacerdote necessitudo. Quod si summi principis tam est coniuncta, cum Ecclesiae utilitate salus, erit etiam aliorum
regum, et Rerum publicarum. Nam singulorum regnorum, ut Britanniae, Daniae, Poloniae, Arogoniae, Hungariae, Neapolis propria sunt foedera. Neque potissimi regum despicere possunt communem patrem, cui a multis filiis subsidia deferuntur.
§. 3. Magna parte in politioribus regni pendet regnantium potestas, a consilio patriae, aut statuum patriae. Cuius magna est contra iniquiores principes utilitas, sed eiusdem multa quoque incommoda, cum moram rebus utilibus, aut necessariis adfert. Moderatur sua auctoritate principis ingenium; atque efficit, ne si quid principi accidat, sine magistratu sit patria.
Summa incommoda, si status concordes non sint, oriuntur. Ea de re omnes in Germania querimur, et tamen semper, ut querelis locus sit, agimus. Sunt in Germania tres ordines, qui ad consilium magnum, seu comitia publica conveniunt. Electorum, deinde aliorum principum, et comitum, tertio, liberarum civitatum. Hinc omnia tarde conficiuntur, et iam tempore multo paene nihil efficitur. Causa est, in conveniendo tarditas, quorundam absentia, legatorum restricta potestas, disceptatio de re proponenda, discordiae multiplices. Primariae nunc quidem sunt in religione, sed pietatis praetextum multi suis cupiditatibus obtendunt: nam revera principum sunt inter se simultates, et inter principes et reliquam nobilitatem, quae a quibusdam premitur, cum alioqui soli imperatori, tamquam aulae eius comites, et ministri subesse velint. Maior est inter urbes libera, et finitimos Principes aemulatio; urbium studia, conatusque eo tendunt, ut libertatem tueantur, principes nonnulli in hoc incumbunt, ut eas sibi reddant obnoxias. Harum in pace sita est felicitas, orto bello in magno sunt discrimine, quia non viribus pleraeque, sed legibus libertatem tuentur, cum autem inter arma civilia sileant leges, libertas sub ictu stat. Apparuit hoc bello civili quod contra Carolum quintum est gestum, in quo civitates maximas impensas fecerunt, inhonoratam militiae societatem sortitae sunt, victae deinde gravissime multatae sunt. Deteriore conditione futurae si vicissent; nam durante bello principes offenderant, quod minus prompte parerent, et ut nulla offensio fuisset, proemia tamen victoriae solis principibus, velut potentioribus, cessissent. Quo facto, civitatibus imperii tutela defuisset, et vicini graviores incubuissent. Itaque victrices libertatem non nisi principum beneficio tenuissent. Hae igitur causae sunt, cur tam tarde moveatur imperium; quia in eodem corpore numquam eadem prosunt, cum ab harmonia et legitima humorum temperatura discessum est.
§. 4. Gallia suos etiam status habet, Ecclesiasticorum, nobilium, plebis. Sunt consilia duo, arcanum et publicum. olim ex tribus statibus Concilium publicum convocabatur. Erat in eo Concilio summa auctoritas, et tanta integritatis aestimatio, ut ad illud multi etiam exteri controversias suas deferrent. In eo vero res gravissimae, sive, ut appellant, res status tractabantur; si rex creandus, si abdicandus, si bellum gerendum, pax ineunda, leges ferendae, primariae praefecturae deferendae, principum crimina cognoscenda, dos regiis liberis assignanda esset; quin et ratio sumptuum, ac tributorum eo in consilio tractabatur. atque hoc est quod Curiam aut Parlamentum generale vocant. Eo igitur tempore accisa admodum potestas regum Franciae fuit. Verum auctoritatem consilii minuerunt posteri, (Hugoni Capeto hoc tribuunt) erecto parium collegio, qui de principum fortunis, aliisque iudicarent. Addita sunt deinde Parlamenta, verum iam ad privatum Concilium regni negotia a multo tempore referuntut. Hinc expeditiora sunt consilia. Huiusmodi status etiam in Gallia, Hispania, Anglia, Scotia, aliisque regnis sunt; ad quorum rationem potestatem suam quilibet Princeps facile exiget.
§. 5. Statum patriae referebat olim senatus, non qualis erat inlibera Re publica regnans, sed qualis sub imperatoribus moderatis particeps conciliorum, et honorum publicorum. Probus eum talem habuit teste Vopisco, nam ab omnibus appellationem ad senatum concessit, aliaque quae iam exoleverant; Factum iterum sub Honorio, Claudian. de Stilicone:
Ordine cum prisco censeret bella senatus,
Neglectum Stilico per tot iam saecula morem
Rettulit, ut ducibus mandarent proelia patres.
Decretoque togae felix legionibus iret
Tessera.
Hoc Stilico, sed non ut Patres Conscriptos honoraret, sed ut auctoritatem imperatoris imminueret, atque hac popularitate sibi, et Eucherio filio pararet viam, ad tyrannidem. Tiberius summa simulatione cum rem imperii cupidissime accepisset, nomen diu negavit, custodiam a Senatu petiit, milites Rei publicae, non suos esse dixit, princeps senatus dici voluit, collegas optavit, sed haec erant saeva ludibria, quibus sensa nobilium explorabat. Magistratus habebat in honore, non aliter atque stante Re publica assurgebatque consulibus: atque quoties eis cenam dabat, ingredientibus ad fores procedebat obviam, et comitabatur abeuntes.
§. 1. DE minoribus magistratibus loquor, qui vel a rege, vel senatu in Aristocratia, vel a populo in Politia constituuntur. Quocumque enim loco idonei, et boni viri praeficiuntur, salus constat Rei publicae. Maneat hoc certum ac fixum, et nobile regnantium axioma. Meliorem esse Rem publicam in qua [Orig: quâ] princeps malus est, quam ea, in qua amici principis, magistratusque, qui in parte Rem publicam gerunt, mali sunt. Multos enim malos haud facile unus bonus compescit; malus princeps si bonos habeat administros, nequitiae instrumentis caret: hoc dumtaxat difficile est, ut malo principe, sint boni, et diuturni administri.
§. 2. Naturalis est, et summa principis obligatio, ut bonos praesides provinciae praeficiat, praefectosque tueatur, atque in officio contineat. Atque ut verbo dicam: Cuius administri, et magistratus in officio sint. Hoc ipsi imperatores agnoverunt, quorum aliquando peculiaris in deligendo cura fuit. Alexander Imperator praesides numquam ad beneficium, sed ex iudicio dedit. Oritur illa
obligatio ex iure Rei publicae, et privati cuiusque; quemadmodum enim, si princeps medicum et Chirurgum sumptu civitatis constituat, ex iustitiae legibus obligatur, ut ne Demostratos, Marcos, Simones, Menophanes, Capitones, Phaidones, Socleas, Agelaos, Alexes, Agidas, Zopyros, Charinos, Gennadios, Rhodones, Callignotos, velut pestes vivas, et efficaces civibus immittat, qui glorientur ut ille apud Agathiam Epig. l. 2. [Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Nam et egomultas animas ad inferos deturbo.
Sed viros peritos, industrios, fidos, non quos
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Spargunt mitris, floribus atque coronis.
Sic nullo iure possunt populis raptores, et iniquos praeponere. Nam culpam suorum praesidum, nisi ipsi prospiciant, praestare coguntur.
§. 3. Romae in summa [Orig: summâ] ambitione, et venali campo nonnulla tamen candidatorum ratio ducebatur: ante comitia namque nomina apud magistratum profiteri necesse erat, a quo si recepta non essent, a populo creari non poterant; ii enim publico iudicio indigni iudicati essent, quibus gubernatio Rei publicae committeretur. Verum avaritia et ambitio, haec omnia perrupit. Cato cum optimatum conspirationes cerneret; clamavit, rem indignam esse, ut addiceretur nuptiarum lenociniis imperium, ac per mulieres mutuo se ad provincias, imperia, exercitus proveherent.
§. 4. Maxima itaque virtus principis est, nosse suos; nec modo nosse, sed etiam regere; quod sine notitia [Orig: notitiâ] fieri non potest. Prudenter in imperio Romano institutum, ut breviarium imperii, quo omnia vectigalia, impensae, provinciae, classes, exercitus, magistratus, eorumque salaria continebantur, in promptu esset.
Notitiam imperii veteres dixerunt; Augustus publice proponere consueverat. Laterculum etiam vocabant; Cedrenus: [Gap desc: Greek words] . Erat publicus laterculus, in quo senatorum, et exercitus nomina scribebantur. Tacitus 1. Annalium. Augustus libellum composuit, quo opes publicae continebantur, quantum civium sociorumque in armis, quot regna, classes, provinciae, tributa ac vectigalia, necessitates ac largitiones, quae cuncta sua manu perscripserat Augustus. Multo diligentius illa subsequentibus fuerunt, ut constat ex tit. 17. l. 1. cod. ad praesectum praetor. Africae.
Hoc etiam praesenti sanctione credimus ordinandum, ut non multa dispendia pro completione chartarum vel codicillorum, vel in nostro laterculo, vel in scriniis praefecti praetorio per Africam iudices sustinere videantur: quia si ipsi dispendiis laesi non fuerint, nullam habebunt necessitatem eiusdem nostrae Africae tributarios praegravandi. [(reading uncertain: print faded)] Iubemus ergo, ut iudices dioeceseos Africanae tam civiles, quam militares, in nostro laterculo pro codicillorum atque chartularum promotionis suae consuetudinibus nihil ultra sex solidos praebeant: at vero in scrinio praefectorum non ultra duodecim solidos cogantur inferre. quem modum si quis excesserit: ipse quidem iudex triginta librarum auri dispendio subiacebit: officium vero eius non solum simile dispendium, sed et capitale periculum sustinebit. Nam si aliquis ex quacumque parte ausus fuerit iussiones nostras excedere, et non festinaverit cum Dei timore eas servare, non solum dignitatis aut substantia, periculum sustinebit, sed etiam ultimo supplicio subiacebit.
Principes itaque omnium, praefecti suorum descriptionem habuerunt. Deinde in scrinio sacro illa de ponebantur. De notitia vide, et de advoc. divers l. 5.
Quia vero antiqua perierunt, exstat vero Iustiniani de Africa [Orig: Africâ] laterculus loco citato, eum ibidem legere quisque poterit.
§. 5. In magnis imperiis, ut nihil est iucundius, fructuosiusque communi pace, et securitate; non enim vicinos potentiores pertimescunt: ita gravissima est magistratuum inferiorum licentia, eo quod in tanta negotiorum mole facile lateant iniuriae: quod vel ex eo nascitur, quia non datur aditus accusatori, vel quia extrema negleguntur: quocirca Res publ. id summopere cordi habebit, ut quemadmodum in limite imperii, et hostium vicinitate, fortissimos, ac fidissimos ducum collocat, ita in remotissimis gubernatores ac iudices aequissimos; nam ipsa longinquitas, ut subditis spem auxilii adimit, ita regentibus fiduciam impunitatis praestat. Quisenim Romae id ausus est, quod in Gallia, Asiaque fecerunt Romani? Immo creberrime contigit, ut adeo in ruinas intenderent praesides, ut miseros rebellare cogerent, atque ita causam dicere necesse non haberent; hostibus iam iudicatis, quibus necessitatem rebellandi iniuriae imposuissent. Cyrus genti Iudaeorum libertatem restituit, atque in hunc modum edicit. 1. Esd. 1. 2.
Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quae est in Iuda. Quis est in vobis de universo populo eius? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Ierusalem quae est in Iudaea, et aedificet domum Domini Dei Israel, ipse est Deus qui est in Ierusalem.
Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adiuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Ierusalem.
Hoc si Babylone agendum fuisset, intra annum insigne templum constitisset. Nunc vero quid regis absentis mandatum contra vicinorum odia pocuit? 1. Esd. 3. 3. Collocaverunt autem altare Dei super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum: et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere.
Iussi erant templi aedificationem adiuvare, at illi deterrent, ut ne aram quidem exstruere possint; Nec modo impediunt, sed simulatione subsidii conantur etiam profanare. 1. Esd. 4. 1. Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos, quaerimus Deum vesirum, ecce nos immol avimus victimas a diebus Asorhaddan regis Assur, qui adduxit nos huc.
Cum viribus non possent, calumniis agunt. Ibid. v. 4. Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum.
Multo perfidiosius egerunt contra Nehemiam, non veriti, quod carus regi, a rege et regina cum potestate missus, quod cum eo missiprincipes militiae et equites 2. Esd 9. 10. Quid enim praesides regis; 1. Contristati sunt afflictione magna. 2. Iratus est Sannaballat valde ca. 4. 1. 3. Motus nimis subsannavit Iudeos. Et v. 8. Sannaballat, Tobias, Arabes, Ammanitae, Azotii congregati sunt omnes pariter, ut venirent, et pugnarent contra Ierusalem, et molirentur insidias. Et v. 11. Dixerunt hostes nostri.
Nesciant et ignorent, donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus.
Ecce talia contra expressum regis mandatum subditi regis contra subditos moliuntur, contra legatum a mensa regis missum, ad regem mox rediturum. Itaque summo studio longinquis est prospiciendum. Nec pauca exempla Hispaniis dederunt Indorum praefecti; nam ut bella Lusitanorum, et Castilianorum taceam, absque gubernatorum saevitia, avaritia, ambitione, mutuisque caedibus fuisset, totam Indiam occidentalem corona Castiliana teneret. Nec longius exempla petenda sunt. Nullum in Europa imperium Francico rectius constitutum esse multi, nec sine causa arbitrantur; cum tamen in Sicilia regnum tenerent, iniuriis suisgentem illam ad defectionem minuti tyranni compulerunt. Quia ut a patria ita quoque ab aequitate recesserant praesides. Huic etiam rei documento est; quod in discursu de regno Neapolitano narratur a Nic. Bello. Primo enim rem militarem neglegenter, perfideque administrari testatur, triremes vetustas, inutilesque esse. Etenim, inquit, satis est regiis ministris nonnihil in speciem prae seferre, quod in Aula Regia magnificetur, eoque pacto diligentiam ostentantes Regi aliquatenus satisfaciunt, orbemque terrarum in eximia magnarum rerum detinent exspectatione. Quae res ad opes brevi comparandas mirifice prodest, quibus mox ditionem aliquam in regno coemant, reditus coaceruent, et pretiosam accumulent suppellectilem.
Haec anno 1579. facta ille recenset. Et paulo post: Commorantur ut plurimum Neapolitanae triremes ad Molem portus sine stipendiis, sine militibus ac saepe sine remigum parte dimidia, qui a nauarchis persaepe locantur mercatoribus, nobilibus, aliisque ad exonerandas naves, aliaque domestica opera peragenda: adeo ut necessitatis tempore (veluti anno praeterito cum octo piraticae triremes duas Siculas ad Capreas insulam cepissent, toto die quinque triremes instructae fuere ad Turcas insequendos, quippe et remi deerant, et milites desiderabantur) dubitandum sit, ut ex tanto dispendio, quod Rex in hisce triremibus patitur, minima colligatur utilitas, eo magis, quod eaedem triremes bellicis tormentis male instructae, et nautis peritis destiturae sunt; remiges vero vel turcica mancipia, vel damnati sunt, quorum alteri coacte et cum periculo utentium remigant, alteri inexperti sunt, parumque idonei ad maris incommoda perferenda.
Quid vero audacia absentiae regiae faciat, est in eodem discursu. Cum nuper Maiestati Regiae ordinarium donativum factum fuisset, et Proceres Regnumque universum per certos suos homines illud mittere vellent, Prorex per suum hominem mittere voluit idqne, ne si mitterentur per alios, ad Regem, et aulam eius male gesta Proregis referrentur; idcirco ut donativum sibi traderetur, eos coegit.
Haec sane ipsis iniuriis, contumeliisque maior est iniuria, totius regni proceribus munera regi mittentibus legatorum mittendorum potestatem violenter eripere. Quid privatos pati necesse est, si publice tanta facinora committuntur? tam manifeste, ut toto orbe historiae volitent, soli ignorent, quorum periculum agitur, reges? Verum haec tum ratio erat. Eratque et illi saeculo suus Verres.
§. 6. In constituendis itaque magistratibus sors omnino damnanda; si enim mare navigaturus, navem, et nauclerum non sortiris, sed hunc peritum, illam validam exquiris, quomodo salutem omnium civium in sortium discrimen conicere, potest esse Rei publicae bene constitutae? Athenienses, populus audax, et celer [Gap desc: Greek words] senatum quingentorum sorte legebat, quo factum est, ut pessime constitutam Rem publicam haberent. Xenophon [Gap desc: Greek words] . recte iudicavit. [Gap desc: Greek words] .
De Atheniensium vero Re publica, quod eam rei publicae rationem secuti sunt, ideo non laudo, quod dum eam sequuntur, illud effecerunt, ut improbi meliore essent conditione, quam probi. Atque hac quidem in re non laudo.
Male omnino, sed populariter faciunt; nam malos sibi utiles arbitrantur, hinc et sorte legunt, et cum suffragiis designant magistratum in pessimos sunt benevolentiores, in bonos iniqui. Barbara omnia scita, et facta eius populi. ita Xenophon iudicat. [Gap desc: Greek words] . Propterea bonos quidem contumelia [Orig: contumeliâ] afficiunt, pecunia, exilio, morte multant, malos vero adaugent. Hinc imperium brevi tempore, et turbulentum gesserunt.
§. 7. Sorti tamen res permitti potest, si eam dirigat divinitus maior aliqua potestas, ut Saulem ante delectum, unctumque a Samuele regem sorte delegerunt. 1. Reg. 10. 20. noluit enim Deus Samuelem esse suspectum, quasi ipse suo iudicio, vel affectu Saulem designasset. Deinde populus a Samuele, tamquam propheta regem petiit, quamvis enim peccarint postulando regem, recte tamen fecerunt, quod non tumultu, et ambitione tribuum regem constituerunt, sed a propheta, hoc est ipso Deo petiverunt. ita enim 1. Reg. 8. 5. loquuntur: constitue nobis regem, ut iudicet nos. Sortis itaque usus non erat legitimus, nisi constaret fore, ut a Deo dirigeretur. Erant tribuum duodecim occultae contentiones, nec ea comitia sine lite dirempta fuissent, nisi Deus suo iudicio rem definivisset. Apud barbaros sortium magnus fuit usus, quae vel temeritate, vel superstitione vitiabantur.
§. 8. Cum plures sunt candidati, qui pares iudicantur, omnesque idonei, sortito possunt eligi, invocato tamen auxilio Dei, ut eum qui optimus est designet. ita Apostoli in medio Iosephum et Matthiam constituerunt, et sors cecidit super Matthiam, et annumeratus est duodecim Apostolis. Hinc vices sacerdotum in templo sorte distribuebantur. Factum est, inquit Lucas, cum fungeretur sacerdotio in ordine vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit, ut incensum poneret, ingressus in templum Domini. Cum enim plures essent sacerdotes praesentes, quibus omnibus erat ius aequale ponendi incensi, quod tamen unius opera ponendum erat, ne ex aemulatione contentio nasceretur, sorte deligebatur. Alioqui numquam est summum sacerdotium sorti subiectum in lege veteri. Bello Iudaico, ut auctor est Iosephus lib. 4. ca. 5. Zelotae redacto in ordinem Anania Pontifice, sorte summum sacerdotem, nomine Phani, rusticum, et qui cunctis ludibrio esset, delegerunt.
Sanctus Augustinus ad Honoratum in persecutione pericula sortiri iubet. Retinendos qui utiliores plebi, si omnes aequales, paratique ad mortem, rem committendam sortibus.
§. 9. Sed neque in his semper, aut temere est ad sortes deveniendum sola necessitate, aut decreto Dei certo earum usus adhibendus, cum nec ratio, nec consilium aliud admittit Nam varia incommoda sortes habent. Primo, parvo negotio corrumpuntur. Persarum proceres occiso Smerde, ut regem novum sorte deligerent, nempe eum cuius equus prior hinnitum edidisset, iureiurando sanxerunt. Vocem bellici animalis pro oraculo habituri; sed cum sorte acturos putarent, totam Rem publicam ingenio Oebaris equisonis commiserunt. Ille enim admisso Darii caballo nocte pridiana, effecit, ut loci, et voluptatis recordatione hinnitibus impleret auras, quodque collegae Darii divinitus fieri credebant, servuli fraude persectum erat. Astutius etiam Messeniensium agrum ad se traxit Cresphon, de quo Pausanias in Messeniacis, cum enim res sorte transigenda esset, Temenus sacerdos dolo malo Cresphonti victoriam dedit. Sortium ratio erat, ut argilla sicca, duraque aquae imponeretur, cuius argilla tardius liquesceret, agrum Messenium haberet. Temenus promissis, donisque corruptus Cresphontis argillam ad ignem, aliorum ad solem induravit, cum itaque violentius cocta durities solveretur tardius, Messenii cesserunt Cresphonti. Secundo Quamquam pares videantur, crebro tamen magna est imparitas, quae considerantibus facile apparet. Romana in Re publica, sortito in Provinciarum praesidibus, et iudicibus usitata fuit. Consules enim provincias vel comparabant inter se, vel sortiebantur, iudices vel edebantur, vel sortito legebantur: utrumque non sine multa cautione constitutum est, nec tamen sine difficultatibus constitutum est. In provinciarum sortitione, nulla difficultas videbatur, nam cum uterque consulum summo magistratu functus esset Romae, cur non in provincia etiam minori dignitati par esset? Perinde itaque videbatur, cui quis provinciae praeponeretur. Sed fefellit ea res crebro populum Romanum. Nam si in Graecia pax, in Gallia bellum esset, Consules vero essent Caesar et Metellus, nollem sane Caesarem in Graeciam; Metellum in Gallias mitti. Hic ergo iudicio, non casu provinciae committendae. Contra rationem enim est, veterem imperatorem in pacatam provinciam, ire timidum, inertemque acerrimis hostium obicere. Quam ob causam prudenter Augustus eam rationem correxit; nam pacatas provincias senatui ac populo permisit, turbulentas et ubi bello opus erat, ipse tenuit, Aegyptum non modo sorti exemit, sed ne senatorem quidem ingredi passus est suo iniussu. Iudicum sortitio, quanta mala pepererit alio loco dicendum est.
§. 10. Quamvis Aristoteles libr. 2. cap. 6. non probet electos ad aliam electionem vocari, pluribus tamen locis id usus obtinuit. Ratio Aristotelis est; quia pauci illi facile convenire, et suo arbitrio magistratum eligere possunt. Verum facile ista canentur, cum ptimo generatim multi electores, deinde ab illis pauci deliguntur, quod si etiam sors accedat, ambitio prorsus excluditur. Populus enim quinquaginta electores constituat, horum singuli alium adsciscant, acdemum fiat sortitio eorum, qui magistratum eligant.
§. 11. Rex aut senatus postquam consultavit de constituendis praesidibus, numquam satis provisum Rei publicae existimet, nisi plane intellexerit, de eo populi iudicium. Raro enim populus fallitur, deinde si probat rectorem suum populus, quamvis illi multa desint, quieta est administratio. Maxime itaque hanc in partem peccant principes, cum commendatione aliorum, quosdam in pretio habent urbibusque praeficiunt, quorum avaritia, fraudes, libidinesque in vulgus nota sunt. Qua [Orig: Quâ] quidem in re maximose famae, et regni periculo involvunt. Nam ita secum et populus, et prudentes loquuntur. Rex vel facinora, nequitiamque improbi praesidis novit, vel ignorat. Si novit, quid ab eo rege speremus, apud quem sceleratis tantum est patrocinium, qui nequissimos in altum tollit? si ignorat, statuam, non regem habemus. Nobis eius ignorantia [(reading uncertain: print blotted)] perire integrum non est. Quanto porro tales sint odio, tantum casus ostendit.
Ministri principum sunt oculi manus, pedes, et quasi viva organa supremae maiestatis: quare eorum benefacta, et delicta regnantibus imputantur, ab illis fama principis ut plurimum pendet, quare maxima pars muneris imperatorii est magistratus constituere, ut optime Zonaras docet. Nemo iniussu principis magistratum usurpat, aut retinet, ita lex Valeria apud Livium, et Dionys. l. 15. de populo principe, et mandante dignitates, ius illud lege regia ad principem translatum est. l. 1. §. 1. ad l. Iul. arbit.
§. 1. QUamvis alii meliore ingenio, indole, maiore prudentia [Orig: prudentiâ] nascantur, quam alii, nemo tamen nascitur artifex, doctrina itaque, et exercitatione ad artem artium, artem omnium dominam, hoc est Politicen, erudiendi sunt. Et quidem de doctrina satis a me dictum est libro de institutione; Nunc de exercitatione dicendum est.
§. 2. Cum in Re publica sit magistratus togatus, et sagatus, simulque illi, qui vectigalia, quique iudicia tractant, in his exerceri per ordinem iuventutem oportet. Et quidem de bellica [Orig: bellicâ] exercitatione suo dicam loco. Ut in civilibus negotiis periti evadant, mature discant cognoscere Rem publicam, quod hisce consequentur modis.
§. 3. Nobilibus adolescentibus, postquam annum vicesimum excesserint, si cum laude stipendia fecerint, aut universatibus eruditionem approbaverint. Senatusconsulto, vel principis edicto, liceat senatui interesse, in consilio principis sedere, sententiam dicere, ita tamen ut consultandi, non definiendi vim eorum iudicium habeat. Sic enim intellegent, quibus de rebus in consilio publico agatur; disputantium orationes, sapientiamque notabunt, eaque quae proposita sunt meditabuntur; nec minor utilitas est in audiendis libellis supplicum, in legatorum artificiosis discursibus, quae omnia in Concilio examinantur. Romae quidem priscis temporibus filios Senatorum consultationi interfuisse faceta historia de polygamia testatur; nunc non est admodum in usu. Veneta Res publica magno emolumento suo tuetur. Omnibus enim Patriciis adeundi Senatus ius est, modo annos viginti quinque habeant, nonnullis etiam singulari rogatione ante eam aetatem curia patet, modo tamen sit annorum viginti, sunt vero in consilio magno, ut ipsi vocant, quod aiunt bis mille Senatores continere,
quamquam propter nos, qui in Legationibus, urbium ac provinciarum gubernatione sunt, non nisi mille sexcenti ordinarie conveniant.
§. 4. Magna etiam exercitatio est, si vel Senatusillis, vel Princeps imperet, ut de rebus propositis, breviter, et dilucide sententiam scripto explicent; maxime cum legationibus respondendum est, aut graves res proponuntur. Interdum vero auditis variorum sententiis, et mature consideratis, omnium commoda, atque incommoda exponant, suumque iudicium depromant. Nam quemadmodum nemo miles veteranus censendus est; qui ordinum quocumque loco, tempore servandorum, et redintegrandorum, feriendi, vitandique hostis cognitionem non habet; ita numquam Senator, aut Consiliarius fuerit, qui in sua alienaque Re publica, negotiisque non fuerit diu multumque versatus.
Hinc magnus ille numerus in aliorum sententiam abeuntium, non quod probent, vel inrelligant; sed quia extra aliorum sensa non sapiunt, quia suo marte numquam sentire aut loqui didicerunt.
Cursum sane eorum, qui ad Rem publicam ad hibentur, duplicem animadverto. Quidam scientiarum absoluta Cyclopaedia, iurisprudentiae se dedunt, quam cum perdidicerunt, ut iam esse, aut videri Doctores possint, mox in exercitati alicuius Advocati, Syndici, Assessoris se disciplinam, contuberniumque conferunt, ut formulas, et praxin forensem, praeiudicia, experientia [Orig: experientiâ] percipiant. Et illi quidem si ingenio, aut iudicio valeant, causidici perfecti, nec idonei iudices litium evadunt.
Verum ad consilia, vel in curia Patrum Conscriptorum, vel in Consistorio Principis danda nondum maturi sunt. Variam enim cognitionem res illa postulat, nec intra controversiarum forensium angustias includitur. Alii sunt, qui postquam modice philosophati, de formulis institutionum nonnihil gustarunt, peregrino habitu in patriam redeunt, et Rem publicam capessunt, e quorum ruditate maxima incommoda nascuntur, auctoritatem enim habent consiliariorum, et magistratuum, ignorantiam idiotarum.
§. 5. Praecipuum in politicis rudimentum est; si legatis quocumque mittendis adiungantur Comites illi, qui aliquando partem Rei publicae gubernaturi sunt. Numquam facilius negotiorum, hominumque natura perspicitur, nusquam maiore cura, curationeque verba, nutusque alieni observantur, et proprii reguntur.
Itaque si res in universo ulla est, qua prudentia discitur, illa in legationibus cernitur. Olim alia mundi constitutio erat. Ibant Graeci ad Regem Persarum servata libertatis, etiam in congressu, et alloquio, dignitate. Romanorum Legati maiestate imperiituti erant. Nunc inter cognatos, amicos, aemulos, diffidentes, perpetuae legationes commeant; mentem aliorum Principum et sui interdum ignorant. Legato igitur tres quatuorve, quasi Comites et Consiliarii adiungantur, non ut eum dirigant, sed ut discant vitare scopulos, qui plurimi sunt, et latentissimi.
Prodest hoc iunioribus, quia instruuntur, prodest Rei publicae, qui cives recipit prudentiores, nec Legatustali vallatus comitatu praevaricari potest. Nec alia causa est, cur Romani tanta copia politices peritorum abundarint, quam perpetuae cum legatis, magistratibusque profectiones.
Omnibus enim magistratibus praeter Legatos, tribunos, aliosque vel exercitus, vel ministros adiuncti amici, et contubernales, hoc est, Nobiles adolescentes, qui rei bellicae, Rei publicaeque cognoscendae ergo comitabantur. Haec amicorum cohors, seminarium erat Magistrarvum: quoque illustrior Proconsul, aut Propraetor in provinciam ibat, co maiore manu nobilitatis stipabatur. Neque nunc usus ille prorsus abolevit, gubernatores enim, et Proreges multitudinem secum trahunt, verum ad consilia publica, et res cognoscendas minus adhibentur.
§. 6. Nec minimum momenti est in eo, ut iuniores ad imperium, administrationemque aliorum attendant, vel ut recte facta imitentur, vel accusent errata. Quae res saluberrima est, cum calumniandi rabies tollitur. Prisca taceamus; nostro saeculo in Germania, Gallia, Hispania, quosdam vidimus multos annos per Regum, Principumque infamiam, et cum rebellionis periculo, opes parasse, iniurias provinciis intulisse, cur tamen eorum scelera omnium in ore essent, soli Principes ignorarent.
Hic si legitima accusandi ratio fuisset; si vel oppressis loqui, vel bene sentientibus dare consilia permitteretur, non diu impune nequitia exsultaret. Dant poenas illi quidem, sed sero, et post clades multorum.
§. 1. SI iudiciorum antiqua ratio, ac consuetudo maneret, nihil opus esset missis Legatis in Magistratus gesta inquirere. Romani Magistratus provinciales ordinarie annuos habuerunt. Et quotempore in dignitate permanebant, nulli fas erat nomen eius deferre, atcum primum provincia decessissent, multorum male factorum rei agebantur: Multi accusati, multi damnati, sed et multi absoluti sunt. Postsea corruptis iudiciis provinciae spoliatae sunt. Hunc omnino modum reduci praestaret, si non crebra mutatio vehementer obstaret. Verum cum id fieri nunc non ita expediat, hoc agendum, quo in mores inducatur annua rationum exactio, querelae populorum audiantur, iniuriae vindicentur, oppressi subleventur.
Harum autem rerum ratio exigatur. Primo, an contra Rem publicam quicquam egerint? Si hostium ducespecunia liberavit, si eos cum posset tenere, permisit evadere, si summam Rei publicae labefactare aggressus sit, si eius opera consilioque sociiarma coepissent, ut est in lege Varia. Severissima fuit hac de re Lex Sullana, et modum excessit proscriptionis aemula.
Praeterea quaerere iubetur, qui intercessionem sustulerit, aut Magistratui, quo minus offieio suo fungeretur, impedimento fuerit, qui exercitum in provincia eduxerit, qui sua sponte bellum gesserit, qui exercitum sollicitaverit, qui ducibus hostium captis ignoverit, aut pecunia liberaverit, qui ducibus praedonum captis ignoverit, qui potestatem suam in administrando non defenderit. Hic mulieris testimonium accipitur, et nulla poena calumniatoribus statuitur, nulla a quaestionibus cruentis dignitas hicexcipitur.
Huc pertinet, si obsides eius iussu interciderunt, si Magittratus occisus, si milites hostium adiuti, si provincia Successori non est tradita, si hostibus est prodita, si in Legationibus pecunias accepissent.
Raro tamen contingit, ut provinciarum praesides maiestatis rei sint; fere enim honoratiores sunt apud suos Principes, quam proditoris nomine esse possent apud hostes. Olim frequens erat electo novo Imperatore fidem continuo mutare, et in Principem conspirare. Alia duo crimina sunt, ita usitata, ut iam in mores abierint, cum vel publicam pecuniam intervertunt, vel socios expilant. Peculatus crimen acerrime Romani vindicarunt, et sociorum iniurias primo fortiter, deinde languidius, tandem neglexerunt. Quam frequens olim fuerit peculatus, hoc est, furtum publicae pecuniae, documento est, quod quaestio peculatus perpetua, et quaestio repetundarum proprio quaeque praetori commissa sit. Sed tamen de peculatu plures accusati sunt, quia aerarium multos habet vindices, sociorum causa facile deseritur.
Deinde multis modis pecunia sociis extorquetur, spe, metu, dolo malo, accipiendis niuneribus, vendendis sententiis, per satellitum concussiones, per publicanorum fenera. Hinc dati sociis recuperatores a Senatu. L. Calpurnius Piso rogavit, ut ei rei certus praetor statueretur, ad quem socii confugerent. Sunt vero de hisce, Leges Ceciliae, Iuniae, Serviliae, qua lege quadringentos quinquaginta viros legebat praetor. Ne vero lites extraherentur, et sociorum Legatimagno incommodo Romae haererent, lege Acilia cautum fuit, ne am pliari, aut comperendinari possent. Cornelia [Orig: Corneliâ] lege additum est, uteodem modo quaereretur, an libidinose, superbe, crudeliter provinciales, sociosve tractarit. Extendit etiam ad eos, ad quos pecunia pervenerit. Poena erat, ut reo damnato lis aestimaretur, et aqua ei, atque igni interdiceretur. Et ne mireris, maximus furum Iulius Caesar accuratam de hac re legem tulit, in qua illa capita sunt, quorum ipse prae omnibus erat reus.
Praeter ea enim quae ante dicta sunt, haec continentur. Si quis pecuniam acciperet, quo magis, aut minus quid ex officio faceret, si ad denuntiandum, aut non denuntiandum testimonium, cui ius non esset. Si ob mittendum militem, vel non mittendum, ob sententiam in Senatu dicendam, ob iudicem, arbitriumve dandum, aut non dandum, si opus publicum antequam perfectum in accepta retuierit, si modum exigendi frumenti excesserit. Si rationes in provincia apud duas civitates non reliquerit, et easdem totidem verbis ad aerarium non retulerit, si iudicum Comes pecuniam acceperit.
§. 2. Si inter tot leges et iudicia non deerant, qui suis periculis praedarentur, aut saevirent, cum scirent convictis poenas dandas, quid futurum est, ubi et longior est administratio, et nullus legum timor? Quos Scauros, Galbas, Hortensios, Pleminios, Verres, Felices, Floros ex impunitatisspe sore putemus? Tam multae, tam piae leges ab Hispaniarum Regibus pro Indorum commodis constitutae sunt, sed nulla res adeo fuit efficax quam missi in eas oras legati, et Episcopi, qui praesidum iniurias coercerent. Hoc igitur statuendum est, numquam nisi per paucissimos recte gubernandam provinciam, nisi Propraetor, aut Prorex, tam Regem timeat, quam subditi Proregem. Omnium igitur regnorum hic olim usus fuit. Et nunc quoque usurpandus.
§. 3. Imperia vel sunt mediocria, vel magna, vel am plissima, de terrarum mariumque tractibus loquor. In omnibus diversa ratio institui potest, et debet. Mediocre imperium Athenienses habuere; Ideoque cum facilis esset accessus, ex mediocri spatio, omnia iudicia maiora causasque in urbem suam attraxerunt. Ita Xenophon: [Gap desc: Greek words] .
Videtur autem populus Atheniensis in hoc quoque imprudenter agere, quod socios cogunt Athenas ad ius petendum navigare. Sed opponunt ipsi, quae hinc bona populo Atheniensi proveniant. Primum quod a Prytaneis mercedem per totum annum accipiunt: Deinde quod domi sedentes, sive navigatione socias civitates administrant, et populares servant, adversarios autem opprimunt in iudiciis. Quod si suae quique domi iurisdict ionem haberent, cum sint perosi Athenienses, eos ex suis everterent, qui populo Atheniensi maxime essent amici. Accedit ad haec, quod populus Atheniensis haec lucratur, dum ius Athenis petunt socii. Primum centesima urbi maior est in Piraeo; Deinde si cui cenaculnm aut mancipium meritorium est. Praeterea praecones meliusrem gerunt propter sociorum peregrinationes. Ad haec nisi ad iurisdictionem venirent socii, eos solos Athemensium honorarent, qui ad ipsos navigarent, Imperarores, triremium Praefectos, Legatos: at nunc cogitur sociorum unus quisque populum colere Atheniensem, intellegens sibi esse Athenas proficiscendum ad experiendum et causam dicendam, non apud alios, quam apud populum, qui sane Athenis lex est. Itaque cogitur in iudiciis supplicare, et si quis intrat, manum prehensare. Propter hanc causam socii magis servi efficiuntur populi Atheniensis. Adde quod propter possessiones, et Principatus a suis finibus remotos, discunt obiter remigare tum ipsi, tum comites. Necesse estenim, ut quisaepe navigat; remum prehendat, et ipse et famulus, discatque navalis instrumenti nomina: fiuntque boni gubernatores tum experientia navigiorum, tum meditatione. Meditantur autem alii navigium gubernando, alii navem onerariam: nonnulli hinc ad triremes transeunt, plerique protinus naves ingressi, remigant, quippe qui possint, utpote per omnem uttam praemeditari.
Malo quidem sine, sed specioso tamen titulo Athenienses: itaque quamvis pleraque male statuta essent, eorum tamen praesides, qui urbibus praecrant, magno metutenebantur, ne iniurias inferrent sociis; cum enim ex omnibus urbibus suarum causarum ergo Athenas proficiscerentur, cum populus Atheniensis iudicaret, non potuerunt potentium scelera latere; cum etiam potentiores, ut in populari civitatis forma exosi essent, non poterant a populo veniam sperare. Hanc ob causam gratiores fuere quam Lacedaemonii, quorum erat asperius in Graeciae civitates imperium.
Si inagnum est imperium, quale est nunc Hispanum, et quale sub priscis Imperatoribus Ro manum. Potest Imperator vel Rex, ut olim fecit Adrianus teste Spartiano circumire provincias, Procuratores, et Praesides pro factis supplicio afficere. Herodotus refert Persarum Reges antiquitus regnum obire solitos, ut viderent, si quid esset, quod regio egeret auxilio. Plato in Minoe idem de eo narrat, sed eius imperium angustioribus finibus includebatur. In magnis imperiis hoc difficilius est.
Amplissima enim imperia, quale est Regis
Hispaniarum, Principis sui praesentia frui numquam ubique possunt. Nec expedit; si enim in Americam, aut Orientem suo periculo iter haberet, omnia regna in discrimen mitteret. In his igitur visitandis, regendisque opus habet viris optimis constantissimisque.
§. 4. Verum nullius virtuti ita credendum est, ut non Principi constet ratio administrationis, tum quia Magistratus virum ostendit, tum vero quia facile mutant honores virtutem. Laudabile est hoc in Sueciae regno, ut refert N. Bellus; Vicecomitib. inquit, superior sive Praefectus est, qui latine Legifer dicitur, munus ad Regiam maiestatem proxime accedens: Est autem simillimus Seniscallis Franciae, dicunturque a Suecis Lamem, tamquam supremi Iustitiarii: a Vicecomitibus sit appellatio ad Praefectos et Legiferos; ab his ad concilium regale: ab hoc ad ipsum Regem provocatur. Affirmat porro Regia Maiestas in illis regnis undecim Praefectos aut Legiferos haberi, quibus plus quam trecenti Vicecomitatus subiciuntui. Legiseri autem partem sui territorii quotannis circumeunt visitantque, donec undequaque visitatis, circulo quodam absoluto ad priorem partem denuo visitandam revertantur: quae res quemadmodum ad Statum Rei publicae sigillatim dignoscendum, et ad remedia opportuna morbis publicis adhibenda mirifice prodest, ita populos sublevat, recreatque: quandoquidem ex territoriis et parochiis, quas vi sit averunt, tributum alternatim exigunt, neque univer sa simul aggravantur.
Omnibus genu propius censetur quam sura, ut Theocritus dicebat. Privata quisque curat, Persae in sacrificiis pro rege, et regno, non pro se orabant, pro se tamen quisque praedabatur. Id nunc quoque agitur, nisi cottidianum examen metum incutiat.
Hune in modum nunc in novo orbe administratio rectius succedit. Nam initio durissime tractati sunt, tum ob innatam barbariem, feritatemque, tum quod militum avaritia, crudelitasque in anthropophagos asperior esset. Exacerbabat omnes, quod foederum et iurisiurandi neglegentes sine respectu, cum victores erant, omnes trucidarent. Sed cum Theologi adverterent opprimi miseros, acriter eorum causam egerunt, Franciscus Zamarraga Seraphici ordinis, veroque zelo praeditus de totare ad Carolum Quintum retulit, Rodericus Minaria ad Paulum Tertium ea causa profectus Indorum libertati auxilia impetravit. Bartholomaeus Casa etiam oppressoribus acriter obstitit. Gascaeus Iurisperitus iurisdictionem reformavit. Nunc res optime constituta est.
Nam Proreges suos habent Consiliarios, aliosque liberos in regno Praesides, habent Episcopos, quibus cura est, ut iuste administrentur omnia. Consistoria seu parlamenta iudiciaria in nova Hispania novem, in Peru quinque sunt suprema, et sine provocatione. Singulis prope mensibus de rebus agendis refertur. Idque expeditius, quod non subito, et temere, sed considerate de his rebus iudicatur. Nam et alia consilia certa haec omnia regunt, et audita Consiliariorum sententia Rex decernit. Sunt autem consilia ista: Secretum, Bellicum, Italiae, Aragoniae Navarrae, Belgii, Indiarum. Ad haec omnium ratio refertur, ab his respondetur, et exsecutionis mandatum a rege perscribitur. Itaque non modo in Hispania, sed etiam id dissitis provinciis omnium acta, erroresque referuntur, et iudicantur, praemioque, vel poena compensantur. Civitates, inquit Bellus, reguntur ab uno earundem cive, cui Rex nomen et auctoritatem Gubernatoris attribuit, et a Consiliariis, quos ipsimet cives eligunt: Cum vero Magistratu suo functus est Gubernator, semper fere diligenti processu in eius acta inquiritur: quo processu viso, regale consilium de rebus male gestis refert Regis Maiestati, quae Gubernatorem castigat, si eum iniustum et sceleratum fuisse intellexerit, at si animaducrtat eum iustitiae ac diligentiae debitas partes explesse, ad maiora cum et nobiliora munera exaltat. Denique nemo est, qui pro Rege et Re publica honeste se et secundum virtutem gerat, qui non largissime compensetur, quemadmodum ex adver so puniuntur et castigantur ii qui vel ob animi abiectionem, vel ob neglegentiam, sive ob iniquitatem muneri suo de sunt: quae profecto praecipua est causa et ratio, qua sacratissima haec corona conservatur, et magis in dies exaltatur.
Mihi aliquando in mentem venit admirari, qui fiat, ut praeter regnorum omnium consuetudinem, tam longo tempore sine seditione, rebellione, defectione tanta Monarchia consistat: nec praeter divinam providentiam aliud invenio, quam quod omnium acta sint in conspectu consiliorum regiorum, et Regis. Iam centum annos Indias variasque ditiones tenent Hispaniae, in tam remotis, inviisque provinciis, in tanta occasione foederum cum barbaris, in tanta peccandi licentia, vix ullae defectiones, aut tumultus auditi, soli Pizarri in America civilia bella gesserunt.
Quod si Romanum imperium iam adultum inspiciamus, nullum decennium dabitur, quo non plures seditiones, conspirationes, sociorum expilationes, peculatus et repetundarum crimina inveniantur, quam toto saeculo illa Monarchia tam late fusa viderit. Quod signum, optimis legibus, virisque regnum abundare.
§. 5. Hoc igitur firmamentum est regni non modo potentissimi, sed etiam maxime ad Orientem, et Occidentem in diversa sparsi, quodomnia visitatoribus, scribentibusque ad Regem, et Regia consilia, ita plena sunt, ut initia machinationum, et iniuriarum facile opprimi, et auctores cognosci possint.
§. 1. ROmani in provinciis annuos Magistratus habuere [Orig: habuêre] . Cuiusrei duplex causa fuit, tum ne longa provincialium, et militum consuetudine metuendam patriae potentiam adipiscerentur, tum vero ut pluribus ad opes, honoresque aditus pateret. Itaque non Rei publicae bono illa perpetua commutatio, sed cupiditate potentium instituta erat. Quod si ad securitatem alia ratio inventa fuisset, non opus erat in singulos annos praesides mutare. Statius. Non parcit populis regnum breve. Carolus V. non sacile magistratus mutavit.
§. 2. Romanorum consuetudo in Magistratibus provincialibus annuatim novandis, nec securitati Rei publicae, nec utilitati provinciarum conduxir, quod securitatem non peperit causa, fuit eorum improbitas, qui si continuandis Magistratibus invadere Rem publicam non potuissent, alio scelere eam pessum dedissent. Machiavellus lib. 3. disput. de Republ. cap. 24. Romam contendit ad interitum redactam Magistratuum prorogatione, sed non recte causam malorum,
sed id quod malum antecessit proxime, attendit. Verba disputarionis Machiavellicae ita
habent. Rei publicae Romanorum formam si quis accurate intueatur, is deprehendet primariam illius interitus causam, ex Agrariis contentionibus et magistratuum prorogatione ortam esse. Quibus morbis, si in tempore prospectum fuisset, diuturnior esse publica libertas potuisset, magisque pacata. Nam et si ob prorogata impetia seditiones Romaeortae nullae videantur, constat tamen eas, quibus prorogatifuere Magistratus ad tantam auctoritatem, potentiamque pervenisse, quae publicae libertati perniciosa fuerit. Equidem si omnes, quibus aliquando continuati sunt Magistratus, L. Quintio similes fuissent, nullum ex eare periculum creari publicae libertati potuisset. Nam, cum inter plebem ac patres contentiones essent, et plebs eosdem tribunos, (quod aptos illos ad resistendum patribus putarent) in sequentem annum denuo creasset, et patres ob eandem causam Quintio consulatum prorogare vellent, restitit ille vehementer, necpassus est, ut patres plebem in re, quae mali exempli esset, imitarentur, magnaque contentione obtinuit, ut novi Consules crearentur. Hunc si ceteri cives Romani fuissent imitati nequaquam pessimo exemplo, antiquunde continuandis Magistratibus Senatus consultum solvissent, neque etiam ex hac Magistratuum continuatione, ad prorogationem imperii ventum fuisset, quaeres perniciem Rei pub. attulit. Primus cui imperium prorogatum est Romae, fuit P. Philo: Nam cum is Palaepolim obsideret, et sub sinem consulatus sui videretur in manu victoriam habere, nullum illi successorem miserunt, sed prorogato imperio, eum Procon sulem pronuntiarunt, sed haec res, etsi publici boni causa a Senatu decreta fuisset, tamen successu temporis in pessimum exemplum abiit, et Rei publ. Tyrannidem induxit. Nam quanto magis procul ab urbe bellum gerendum erat, tanto magis necessaria videbatur ista Imperii prorogatio, hinc autem factum est, ut pauciores cives Romani in re bellica excellere potuerint, cum pauciores Imperatores fierent, omnisque belli gloria ad paucos quosdam, quibus imperia prorogabantur, rediret. Praeterea facile poterat is imperator, qui egregio exercitu longo tempore imperasset, eum sibi devincire, ut Senatus P. Q. Romani quodammodo oblitus, solos imperatoris fasces agnosceret; Nam ob hasce causas factum est, ut et Marius et Sulla exercitum advorsus Rem pub invadere, et occupare possent. Quae mala numquam accidissent S. P. Q. Romano, si illa magistratuum, et Imperiorum prorogatio non in usu fuisset. Quod si obicias, non potuisse res tantas geri a populo Romano in locis tam remotis ab urbe, nisi surssent continuati Imperatoribus Magistratus. Ad id ego Re spond. tardius quidem tantum imperii fastigium forte potuisse occupari, sed idem illud posteafuisse durabilins, nec tam citopoivisse Monarchiam, sublatapublica libertate introduci.
Nimis inimicus ille est diuturnis imperiis, eum tamen sine prorogatis, aut perpetuis imperiis nullum imperium diu constiterit. Videor audire Caium flagitiosissima [Orig: flagitiosissimâ] in causa [Orig: causâ] detonantem. Euge Petroni, non didicisti audire imperatorem, tumes continuatis hactenus magistratibus. Machiavello opponi omnium Rerum publicarum exempla ac imprimis Romanae constat.
Verum exempla videamus; Persarum Reges Satrapas in longis imperiis, et fere perpetuos habuerunt. atque ante eos Chaldai, et Assyrii. Nabuchodonosor Danielem, et socios negotiis praeficit, ca. 3 idem sacit Darius cap. 7. Quod si Res publ. Graeciae spectemus quid est ab illis gestum, nisi per viros insignes, quibus imperia prorogarunt? Athenarum Duces Pericles, Nicias, Demosthenes, Cleon, Tolmias, Mironides apud Thucydidem clari sunt, magnis victuriis insignes, seu navalibus seu terrestribus, ad Cythera, Megaram, Corinthum, Pylon, Pelopo, esum: in Boecotia. Neque qui his peiores fuêre, annuc imperarunt, Alcibiades [Orig: Alcybiades] , Thrasybulus, Theramenes, Archippus. Nam Miltiades, Cimon, Themistocles, Chabrias longiora imperia habuerunt. Nullus umquam populus in Duces et Principes iniquior fuit, quam Atheniensis, idinuidia, et suspicione perpetuâ, ne vel excellerent, vel tyrannidem exercerent, tueri tamen se absque fortium virorum imperiis, et quidem prorogatis non potuit. Neque aliter fecere Lacedaemonii iam potentes facti, ut idem Xenophon [Gap desc: Greek words] , inquit, [Gap desc: Greek words] .
Scio n. [Abbr.: enim] Lacedaemonios prius domi cum mediocribus opibus una vivere, quam in urbibus magistratibus praeesse, et per assentatores corrumpi, longe maluisse. Et antea quidem pertimescebant, ne quid auri habere viderentur, nunc a quosdam nosco, qui eo gloriantur. Neque deinde ignoro huius rei gratiaperegrinos expelli solitos, neque peregrinari licuisse, ne cives versutias, atque dolos a peregrinis haurirent. At hoc tempore novi eos, qui primarii videntur, in id maxime incumbere, quo numquam peregrinum magistratum deponant. Et olim certe elaborabant, ut digni imperio essent, nunc vero ut imperent, potius quam ut sint digni imperio. Si igitur non modo prorogationes, sed perpetuitates imperii quaerebant, facile apparet, non annua illa dumtaxat fuisse. Frustra enim quaererent diuturnitatem. Verum Romanam Rem publ. inspiciamus. Tiberius quem imperandi callidum vocat Lipsius, annua imperia in longum produxit. Tacitus l. 1. Id quoque morum Tiberii fuit continuare imperia ac plerosque ad finem vitae in iisdem exercitibus aut iurisdictionibus habere: causae variaetraduntur: alii taedio novae curae semel placita proaeternis servavisse, quidam invidiane plures fruerentur, sunt qui existiment, ut callidum eius ingenium, ita anxium iudicium, neque enim eminentis virtutes sectabatur, et rursum vitia oderat, ex optimis periculum sibi, a pessimis dedecus publicum metuebat, qua haesitatione prostemo eo provectus est, ut mandaverit quibusdam provincias, quos egredi urbe non erat passurus.
In eam sententiam multa quoque disputavit Fescenninus Niger apud Spartianum. Hic tantae, inquit, fuit auctoritatis, ut ad Marcum primum, deinde ad Commodum scriberet, cum videret provincias facili administrationum mutatione subverti: Primum ut nulli ante quinquennium succenderetur provinciae praesidi, vel Legato, vel Proconsuli quodprius deponerent potestatem, quam scirent administrare: Deinde ne novi ad regendam Rem publicam accederent praerer militares administrationes, intimavit, ut Assessores, in quibus provinciis assedissent in his administrarent, quod postea Severus et deinceps multi tenuerunt, ut probunt Pauli et Ulpiani Praefecturae, qui Papiniano in consilie fuerunt, ac postea cum unus ad memoriam, alter ad libellos paruisset, statim praefecti facti sunt. Huius etiam illud fuit, ut nemo assideret in sua provincia,
nemo administraret Romae, nisi Romanus, hoc est, oriundus urbe.
Augustus quoque praesidibus diuturnas administrationes permisit. Nam primum praesecturam urbis, quae magna dignitas erat, paene perpetuam fecit. Varum ex Syria in Germaniam traduxit. Testamento suo in mandatis Tiberio dedit, ut Rem publicam committereteis, qui rerum usu, et experientia [Orig: experientiâ] plurimum valerent. At expertis dare non potuit, si singulis annis mutarentur.
Sed Iulius tamen ex prorogata provincia [Orig: provinciâ] , patria sua [Orig: suâ] potentior factus est, itemque Sulla, ac Marius, inde servitus Romana.
Respondeo ex continuatis autrepetitis magistratibus potentiam civium augeri necessario, quemadmodum etiam uno ex magistratu semel gesto. Verum non id semper vitandum, quod causam potentiae maioris adfert. Nam revera magna civium Romanorum pars prorogationem fuisse salutarem existimavit; deinde nisi Gallia indomita, semper Romae formidabilis, si Batavi, Germani, Helvetii parum acrem, prudentemue Imperatorem habuissent, cum Asiaticis, Mithridaticis, Piraticis bellis Res publica conflictaretur, de summa periclicandum fuisset.
Perpetua autem continuandi, aut repetendi magistratus consuetudo fuit, iam ab initio Rei publicae, Brutus, Postumius, Quinctius, Camillus, Manlius, Fabii, Papirii, Curii, Fabricii, Africanus, Paulus, Metellus, Sulla etiam et Marius continuata imperia habuere [Orig: habuêre] . Ipsi fasti consulatus complures et triumphos exhibent; semper enim cum in periculo est Res publica, est vero semper in aliquo, ad viros magnos, et expertos respexit.
Verum argumenta Machiavelli perpendamus. Cum plebs eosdem tribunos, quod apti essent adresistendum patribus, creasset, Patres quoque Quintio consulatum prorogare voluerunt, cui rei ipserestitit, quod esset mali exempli.
Mirari soleo cum historiam tam pueriliter video usurpari. Quintius consul non ideo prorogationem recusavit, quod id mali exempli, et occasionem tyrannidis esse putaret, quidquid praetenderet, sedalias ob causas. Primo. Quia senatus itadecreverat: Neque tribuni legem eo anno ferrent, neque consules ab urbe exercitum educerent: in reliquum magistratus continuari, et eosdemptribunos refici, iudicare Senatum contra Rem publicam esse. Secundo. Hanc et alias causas ipse consul adducit. Mirer si vana vestra Patres Conscripti, ad plebem auctoritas est, vos elevatis eam, quippe quiaplebs Senatusconsultum in continuandis Magistratibus solvit, ipsi quoque solutum vultis, ne temeritati multitudinis cedatis, tamquam id sit plus posse in civitate, plus levitatis ac liientiae habere. Levius enim, vaniusque profecto est suadecreta et consulta tollere, quam aliorum: imitamini Patres Conscriptiturbam inconsultam, qui exemplo aliis esse debetis, aliorum exemplo peccetis potius, quam alii vestrorecte faciant, dum ego ne imiter tribunos, nec me contra Senatus consultum consulem renuntiari patiar. Tevero Cai Claudi adhortor, ut et ipse populum Romanum hac licentia arceas, et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum, ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam spreti honoris auctam, invidiamque, quae ex continuato eo impenderet, levatam putem.
Haec Quintius, qui non modo tyrannidem invadere non poterat, sed Patres a plebis tyrannide se defendere posse defperabat. Hic nulla ratio de periculo tyrannidis. Sed valde notandum, quod ait, Invidiam, quae ex continuato honore impendet, levari creatione novi consulis. Nam plebs L. Quintium valde timuit, iratum habitura consulem, favore Senatus, sua virtute tribus liberis subnixum. Iam ante ferocior filiorum Caeso in exilium pulsus fuit, ipse Quintius pecuniam, qua vadatus erat filius, dare coactus est. Pecunia, inquit Liv. a pantre exacta crudelitter, ut divenditis omnibus bonis, aliquamdiutrans Tiberim, veluti relegatus in tugurio viveret. Merito igitur continuationem recusat, invidia metu, quamquam, si rem spectemus, praeserri posset auctoritas Senatus consulatum prorogantis, timori Quintii recusantis.
Denique non ideo recusatum confulatum, quod eius continuationem, repetitionemque improbarent Romani, documento nobis sunt alia, quae in hac contentione contigerunt. Nam loco Quintii, et Collegae, creati sunt Consules, Q. Fabius Vibulanus, tertium, et Lucius Cornelius Maluginensis. Cur in Fabio non timuerunt tyrannidem? Non minus in repetitis, quam continuatis est Magistratibus periculum.
Contra tamen obicit Machiavellus. Ex prorogatione imperii factum esse, utpauciorescives Romani in re bellica excellere potuerint, cum pauciores Imperatores fierent: omnisque belli gloria ad paucos quosdam, quibus imperia prorogabantur, rediret.
Verum hoc neque fortium virorum animos deiecit; Nam cum e multis, qui bella gesserunt, aliquos in magna gloria esse animadvertunt, aemulatione accinguntur, cum prorogari imperium, cum refici eos, cum ad grandia opera reposei vident. Acriores habet stimulos virtus, si non unius tantum anni decursu absolvitur eius industria: Si successore premitur, si redeundi facultas abscissa est, facile obsolescit. Quod v. in re bellica excellere non possearbitratur, quia pauciores fiant Imperatores, id contra experientiam est. David fortissimos milites, duces praestantissimos habuit, sed David tamen rex erat, et Imperator exsereitus loab. Quis Alexandro viluo imperium spera vit? quis Philippo regnante, filiisque pluribus subnixo in Macedonia Imperator fuit? At tamen magna fuit in eius aula maximorum Imperatorum copia, qui nisi inter se collisi fuissent, facile totum orbem obtinere poterant. Sane Duces plusquam triginta cuilibet Regi pares fuere, cum tamen partim bello partim crudelitate Alexandri plures interiissent; Magni igitur duces, Imperatores, regesque facti sunt Macedones, non per vices imperando, sed sub Philippo cautissimo regum merendo. Magni Regis convictus, consultationes, exercitationes eos magnos fecerunt; Tales fuere [Orig: fuêre] , qui sub Pompeio, Iulioque ordines duxerunt. Tales sunt, qui Principe Parmensi, Spinolaque floruere [Orig: floruêre] . Summus quidem honor ad dura belli rudimenta excitat sine illo tamen peritia militiae constare potest, et solet Nemo prudens Imperatorem deligit, ut discatille milirare, nimis insolens est in totius Rei publicae periculo experimentum.
At exercitus duci suopotius, quam Senatui paruit, id factum imperii prorogatione. Hinc Marius, Sulla, Iulius.
Hinc leges et plebiscita coacta.
Mihi non tam prorogando imperio, quam
creando tales Magistratus initio peccasse videntur, aut ut rectius loquar, talibus imperium prorogando, de perdita extremum libertate sub Iulio loquor; nam Marius et Sulla optime de patria meriti sunt, quamquam certamine partium omnia pessum dederunt. Nec magis hic culpa Marii et Sullae, quam aliorum. Florus excusationes habet Duces quam milites, libr. 3. cap. 21. Aequiore animo utcumque ferrem, si plebeii duces, aut si nobiles, mali saltem, ducatum sceleri praebuissent: cum vero, pro [Orig: prô] facinus! qui viri! qui Imperatores! decora et ornamenta saeculi sui, Marius et Sullae pessimo facinori suam etiam dignitatem praebuerunt, tribus ut sic dixerim, sideribus agitatum est: Primo et levi et modico, tumultu maiore quam bello contra ipsos armorum duces subsistente saevitia mox atrocius et civentius per totius viscera Senatus grassante victoria, ultimum non civicam modo, sed hostilem quoque rabiem supergressum est, cum armorum furor totius Italiae viribus niteretur, eovique odiis saevientibus, donec deessent, qui occiderentur. Initium et causa belli inexplebilis honorum Mariifames, dum cecretam Sullae provinciam Sulpicia lege sollicitat, sed impatiens iniuriae statim Sulla legiones circumegit, dilatoque Mithridate Esquilina Collinaque porta geninum agmen urbi infudit.
Caesar et Pompeius prorogatis imperiis facti sunt potentes, sed ut potentia abuterentur aliena civium invidia fecit; Causa tantae calamitatis, in quit Florus libro 4. c. 2. eadem quae omnium nimia felicitas, siquidem Quincto Metello, Lucio Asranio Consulibus, cum Romana Maiestas toto orbe polleret, recentesque victorias, Ponticos et Armenios triumphos in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia Pompeii potentia apud otiosos, ut solet, ciuesmovit invidiam, Metellus ob imminutum Cretae triumphum, Cato adver sus potentes semper obliquus, detrectare Pompeium actisque eius obstrepere. Hic dolor transversum egit, et ad praesidia dignitati paranda impulit. Forte tunc Crassus genere, divitiis, dignitate florebat, vellet tamen auctiores opes. Caius Casar eloquentia et spiritu et iam consulatu, allevabatur, Pompeius tamen super utrumque eminebat. Sic igitur Caesare dignitatem comparare, Crasso augere, Pompeio retinere cupientibus, omnibusque pariter potentiae cupidis de invaaeda Re publica facile convenit. Ergo cum mutuis viribus in suum quisque decus niteretur, Galliam Caesar inva dit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam tres maximos exercitus, ut iamsic orbis imperium societate trium Principum occupetur, decem annos traxit ista dominatio, exinde quoniam mutuo metu tenebantur. Crassi morte apud Parthos, et morte Iuliae Caesaris filiae quae nupta Pompeio generi, socerique concordiam matrimonii foedere tenebat, statim aemulatio erupit. Iam Pompeio suspectae Caesaris opes et Caesari Pompeiana dignitas gravis, nechic ferebat parem, nec ille superiorem.
Nec tam mirum potentes offensos esse, cum pro meritis, et aucto imperio, allataque patriae salute, et innumeris periculis, contumeliam, et nova pericula cernerent. Oportebat talibus initio non credidisse. De Caesare tot praesagia fuere, ut falli Romanos non fuerit erroris, sed voluntatis. Cum Sullae cum occidere deliberanti amici obsilterent. Nihil eos mentis habere dixit, si non ei puero ni ultos Marios inesse viderent, cum scirent postulatum viginti talenta, Piratis quinquaginta dedisse, eos infcio Magistratu occidisse.
Cum tam multa indicia tyrannidis daret, non obrepsit ignorantibus Caesar. Plutarchus in eius vita ita refert. Ad haec cenarum et niensae, et in summa reliquo vitae splendore colligebat paulat im in Re publica opes: quas invidi eius brevi existimantes deficientibus sumptibus evanidas fore, securi inclarescere illum in Republ. permisere: sero autem ubi evasissent iam ingentes et praevalidae, atque aperte in rerum mutationem senserunt eas erumpere, animadverterunt nullum censendum esse rei alicuius parvum exordium; quod non ilico grande reddat continuatio, quodque ex eo, quod contemnatur, assequitur, ne impediatur: Itaque ille qui primus suspectam habuisse videtur, et timuisse eius in Re publicagerenda, sicut in mariscrenitatem, et latentem sub humanitate blanditiaque consider avit acrimoniam, Cicero diccbat in aliiseius caeptis et actionibus considerare se omnibus ingenium tyrannicum: Sed cum comam eius, inquit, ita videam compositam accurate, ipsumque uno digito caput scabentem, contra non videtur iste mihi tantum mali animo concepturus, ut Romanam Rem publicam evertat
Cum scirent eum antequam ulllum magistratum cepisset, habuisse trecenties duodecies H. S. aeris alieni, ut est in eodem, et hoc impensis magnis et splendore contraxisse. Cum imagines Marii in capitolio collocarit, cum clamarent omnes regnum eum moliri, cum eius audaciae pavor omnes incesseret. Cum Luctatius Catulus eum in Senatu accusans diceret: Non amplius cuniculis Caesar, verum machinis iam petit Rem publicam; cum in coniuratione Catilinae suspectus esset, quomodo potuerunt dubitare quid facturus esset, cum publice in Senatu protestaretur se ad populum transire? Cur non Senatus ipse leges Agrarias, et Colonias decrevit? Quid vero, quod aiunt eum cum Crasso in necem senatorum conspirasse, cum esset aedilis? Quid quod multiplici familia exterruit inimicos? Norat illa omnia Senatus, itaque largitione effecit, ut non Lucceius, sed bibulus cum eo consul defignaretur, ut Tranquillus docet. Senatus etiam hoc egit, ut provinciae, minimi negotii consulibus decernerentur, id est, silvae collesque. Quid enim in provincia non ageret, qui Bibulum Collegam, et Senatum domi metu se continere coegit? Adeo ut versibus illa tyrannis iactaretur.
Non Bibulo quicquam nuper, sed Caesare factum est.
Nam Bibulo fieri consule nil memini.
Ita ut ioci causa [Orig: causâ] signabant Iulio, et Caesare Consulibus. Denique per conspirationes obtinuit, ut Gallia ei in quinquennium decerneretur; Tranquill. c. 22. Soceroigitur generoque suffragantibus ex omni provinciarum copia Gallias potissimum elegit, cuius emolumento et opportunitate idoneasit materia triumphorum, et initio quidem Galliam Cisalpinam, Illyrico adiectolege Vatinia accepit: mox per Senatum Comatam quoque veritis patribus; ne si ipsi negassent, populus et hanc daret. Quo gaudio elatus non temperavit, quin paucos post dies frequenti curia iactaret, invitis et gementibus adver sariis adeptumse quae concupisset: proinde insultaturum omnium capitibus: ac negante quodam per contuineliam facile hoc ulli feminaesore, responderit, quasi alludens, in Assyria quoque regnasse Semiramim, magnamque Asiae partem Amazonas tenuisse quondam.
Annuos deinde Magistratus sibi obligavit. Tranquill. c. 23. Ad securitatem ergo posteri temporis, in magno negotio habuit, obligare semper annuos magistratus, et e competitoribus non alios adiuvare, aut ad honorem pati pervenire, quam qui sibi pepigissent propugnaturos absentiam suam: cuius pacti non dubitavit a qu: busdam iusiurandum, atque etiam syngrapham exigere.
Caesar igitur iam ante dominabatur; Senatus
enim, quem unice exstinctum volebat, cum Galliam Cisalpinam, et Illyricum a populo accepisset Caesar, ultro Comatam adiecit, ne et hanc populus daret. Caesaris potentia in favore populi, deinde conspiratione, et emptione potentium fuit. Interim tamen imperio multa adiecit, cum in periculo essent omnia, nisi acri Imperatore Galliae defensae fuissent, non igitur diuturnum imperium, sed quod fieri solet favor populi, timor optimatum tyrannum illum urbi, et orbi imposuit: Iam tyrannus erat, cum imperium continuari sibi iuberet.
Itaque annuos Magistratus non probo: Tum obcausas ante expositas, tum vero, quia opportuni sunt magnis et malis conatibus transitus rerum. Facilius est etiam unum malum ferre quam multos. Ad varietatem autem morum, qui in diversis non modo contrarii sunt, sed gravant eos, qui prioribus placuerunt, sese accommodare difficile est provincialibus Quam vero sumptu gravarint provincias, abeuntes, redeuntes, donis, auro coronario, alio in loco dixi. Quod vero taeterrimum est, qui unicam, et unam paene tota vita [Orig: vitâ] ditescendi occasionem se nactos putant, ea flagitiosissime, avarissimeque utuntur, et cum iudicia poenasque pertimescunt, infanda omnia moliuntur.
§. 3. Quocirca nisi alia multa errata contingant, prorogatio imperiorum ad interitum Rei publicae non est satis, nec Iulius tum primum libertatem evertit, cum post gemina lustra debellatae Galliae non facilieventu multa bella gessit, sed cum vi et metu mortis Collegam Consulem, et Senatum coegit abstinere curia, eosque eodem metu impulit, utinimicissimi, invitissimique in Galliam utramque et Illyricum sibi imperium extraordinarium, et quinquennale decernerent, cum facta [Orig: factâ] cum Pompeio, Crassoque conspiratione alterum quinquennium extorsit, itaque ante prorogationem potentior libertatem oppressit.
Alii maiore periculo Rem publicam tentarunt, quamvis eventus defuit; Spurius Cassius legibus Agrariis sibi plebem auctorare conatus est, quem pater occidit. Melius autem largitione emere destinarat, et persecisset, ni eum Servilius Ahala in medio foro confodisset. Manlium a Capitolio deturbarunt, tyrannidis suspectum. Omnium in populari statu regnare volentium illae artes sunt. Ipsi tribuni hac arte grassati sunt. Florus libro 3. c. 13.
§. 4. Seditionum omnium causas Tribunicia Potestas excitavit: quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem acquirens studium populi, ac favorem Agrariis, frumentariis, indiciariis legibus, aucupabatur. Inerat omnibus species aequitatis. Quid enim tam iustum, quam recipere plebem ius suum a patribus? ne populus gentium victor, orbisque possessor, extorris aris ac focis ageret. Quid tam aequum quam inopem populum vivere ex aerario suo? Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax, quam ut Senaturegente provincias, ordinis equestris auctoritas saltemiudiciorumregno niteretur? Sed haec ipsa inperniciem redibant, et misera Res publica in exitium suum merces erat, et a Senatum equitem translata iudiciorum potestas, vectigalia, id est, imperii patrimonium supprimebat; et emptio frumenti, ipsos Rei publicae nervos, exhauriebat aerarium. Reduci plebs in agros, unde poterat sine possidentium eversione, qui ipsi pars pepuli erant? et tamen relictas sibi a maioribus sedes aetate, quasi iure haeditario possidebant.
Quid enim aliud umquam Cnaeus et Caius Gracchi fecerunt? Leges Agrarias ille tulit, et frater defendit, uterque celeriter a nobilitatis factione occisus est, Caesar eadem via progressus longiore diserimine ad 23. vulnera deductus est. Gracchanas leges Apuleius acrius ursit, sed cum iam triennio dominatus esset, et Caium Memmium consulatus Candidatum occidisset, a populo saxis, fustibusque post obsidionem coopertus, ipsa quoque morte laceratus est. Drusus omnia largitus, cum obtinuisset, quod intenderat, moritur. Omnes illi idem, eodem modo quo Iulius egerunt, hoc solum defuit, quod in provincias non abierint, unde emere Magistratuum favorem poterant.
§. 5. Porro longissima praesidum imperia, et simul magna non probo. Ex illis enim potentes redduntur, immo etiam saeviores, et minus dicto audientes. Dividendae itaque provinciae, quod olim prudenter a. Romanis factum. Consulares provinciae fuere [Orig: fuêre] ; Hispania citerior, Hispania ulterior, Galliacis Alpes, Gallia trans Alpes, Illyricum, Dalmatia, Cilicia Syria. Praetoriae vero. 1. Sicilia. 2. Sardinia, et Corsica, 3. Africa, et Numidia, 4. Macedonia, et Achaia, et Graecia, 5. Asia, et Lydia, et Caria, cum Mysia, et Ionia. 6. Pontus et Bithynia. 7. Creta. 8. Cyprus. Haec si distributio servata fuisset, haud facile quisquam potentior Re publica evadere potuisset: Nam extra has erat Roma, et robur Italiae. Deinde omnes habebant vicinos praesides aemulos. 3. Si aliqui exercitum habuerunt, illi a vicinis barbaris infestabantur; hoc in Caesare violatum est ius, cum tres provinciae in unam conflarentur.
Augustus etiam prudenti divisione fecuritatem sibi peperit, Dio libro quinquagesimo tertio p. 341. [Gap desc: Greek words] , Provincias imbecilliores, ut pacificas, et belli securas reddidit populo, validas, ut dubias et periculo propiores, aut quibus hostes finitimi essent, aut quaepossentresperse novas moliri retinuit.
Populi et Senatus erant; Africa, Numidia, Asia, Graecia, Macedonia, Dalmatia, Cyrenaica, Sicilia, Creta, Sardinia, Baetica, omnes pacatiores. Caesaris fuerunt reliquae. Prudentiss me sequentes Imperatores amplius diviserunt, ut singulorum minuerent potentiam. Itaque decem fuere in Aegypto provinciae, in Asia undecim, in Pontica totidem, in Thracia sex, totidem in Macedonia, seu Graecia. In Dacia quinque. In Africa tres Consulares, Carthaginensis, Byzacena, et Tripolitana, nec illae tantum, sed et aliae. Iustinianus Africam in septem provincias divisit, quae praesidibus parebant. Notitia imperii; septendecim in Italia, quarum octo Consulares fuere [Orig: fuêre] . In Gallia etiam septendecim fuere [Orig: fuêre] . In Hispania septem, quam multiplicationem experientia docuit, ne praesides facile vires rebellandi coutrahere possent. Non alia ratione nunc Hispaniarum Rex utitur, qui Indiam Occidentalem diversis Proregibus tribuit, quorum alter Limae, alter Mexici residet. Orientalem tribus dispertiit praesidibus. Si enim singuli sint mediocriter potentes, nemo umquam aequabit alios praesides, nedum ipsum Regem.
§. 1. Duae leges saluberrimae omnino, et quarum neglectus Rem publicam saepe afflixit.
Prima est: Nemo officio quamvis exiguo adhibeatur, in quo honor est, et dignitas, nisi spes sit ad maiores dignitates eum idoneum fore, praesertim ad aulam, et convictum ne admittatur. Nam revera magnis se et alios, atque illos ipsos malis obiciunt, qui favore aut pretio inducti homines improbos, imprudentes aut animi pusilli ad initia Rei publicae gubernandae adsciscunt; Eos enim vel cum Rei publ. damno ornare pergunt, atque evehere, vel suo loco relinquunt: quorum alterum bono communi adversatur, alterum reddit inimicos. Cum enim iunioresadeoque subditos praeferri libi animad vertunt, omnium beneficiorum obliti, de vindicta cogitant, cuius aliquam copiam habent, potestatis participes, consciisecretorum. Deinde in officio sedulos, [(transcriber); sic: ,] fidosque facit spes crescendi, quae in illisnon est, qui crescere non possunt. Tertio, non melius potest vitari turba inutilis, praesertim in aulis Regum. Si enim nemo ad obsequia prinata, nisi cui potest in parte Res publica gubernanda relinqui, admittatur pulcherrima regni constitutio fuerit; nam praesidum optimorum erit copia. Talis erat Davidis tempore consiliariorum senum coetus, tales Philippi Macedonis tribuni et centuriones, ex quibus tot reges exorti sunt.
Vetustissimum porro est, Principum familiares expalatio ad provinciarum gubernationem dimitti. Socii Danielis constituuntur super opera Babylonis, Dan. 3. Educati autem erant, ut starent ante Regem, Dan. 1. Qua [Orig: Quâ] quidem in re mirari convenit, in rege Babylonis tam sollertem curam educandae iuventutis, quae ad gubernacula admoveretur. Ecce Rex ille vastator orbis, Dan. 1. 3. conquirit de hostium filiis. Et ait Rex Alphenez praepesito eunuchorum, ut introduceret defiliis Israel, et de semine regio et tyrannorum, pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma et eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio Regis; ut doceret eos litteras, et linguam Chaldaeorum.
Selecti dignitate formae virilis et ingenii; nam hebraeos vocat intellegentes, ingeniosos, deinde cautos scientia scientes scientiam, [Gap desc: Greek words] . Tertio, [Gap desc: Greek words] , prudentia praeditos, est autem [Gap desc: Greek words] , eorum quae agenda sunt dexteritas, ac scientia.
His constituit Rex v. 5. annonam per singulos dies de cibis suis, et de vinounde bibebat ipse: ut enutriti tribas annis, postea starent in conspecturegis.
Barbarus Rex ex toto regno collecta ingenia excoli mandat, nempe, ut non nisi prudentes, atque eruditi in eius stent conspectu, cum interim aulae quorundam Principum Christianorum, et rei et morum sint corruptrices. Retentus ille est apud Persas mos, 1. Esd. 4. 14. Nos autem memores salis, quod in Palatio comedimus. Principes igitur trans Euphratem ex aula [Orig: aulâ] Regia [Orig: Regiâ] venerant, eaque [Orig: eâque] causa obstrictos se amplius arbitrantur. Multo prudentius Romani, si prima instituta spectes; nam postea populus dissolutus ipse peccavit; neminem enim in provinciis imperare voluit, nisi qui domi inter tot Magistratus, et in oculis civium suorum magistratu functus esset. Id autem moris suisse etiam apud Imperatores tum multa alia, tum nomen Comitum nos docet. Quia namque Imperatorem comitabantur, comites dicti sunt, et quidem adhuc stante Republicâ. Atque inter eos, quostibi Comites, et adiutores dedit ipsa Res publica, his finibus praestabis, quos ante praescripsi, quos vero ex domesticis coniunctionibus, aut ex necessariis apparitoribus tecum esse voluisti, qui quasi ex cohorte praetoris appellari solent, horum non modo facta, sed etiam dicta praestandae sunt.
Comites deinde etiam dimissi ab aula [Orig: aulâ] nominati sunt, cum provincias administrarent; hinc orta Comitum dignitas, quae etiam illis tributa est, qui numquam Imperatores in comitatu fuerunt, immo Imperatorem numquam viderunt. Hinc Comites Italiae, Africae, Illyrici, Hispaniarum, Orientis.
Manet hodieque consuetudo, ut maximi post Caesarem Principes, quasi domestici Imperatoris officia Palatina habeant, et obeant, Moguntinus Archiepiscopus est Archicancellarius per Germaniam, Coloniensis per Italiam, Trevirensis per Galliam, et regnum Arelatense. Rex Bohemiae Archipincerna, Comes Palatinus Archidapifer, Saxo Archimareschallus, Brandeburgicus Marchio Camerarius, qui publice officiis suis aliquando funguntur. Quemadmodum igitur Principes illi non admiscenda vina, fercula offerenda, aut avenam dividendam, quod aliqui eorum numquam, pleriquesemel dumtaxat officium Imperatori exhibent, in tam celso gradu collocantur, sed ut summa Imperii negotia cum Imperatore sustineant, eodem plane modo omnes Reges, et Principes convenit rerum domesticarum habere eos administros, qui regere alios, et capessere Rem publicam possint. Et profecto Iosuae filius Nun minister Mosis erat, eum Deus ducem populi constituit, Samuel minister Heli summi Sacerdotis, Elisaeus fundebat aquam super manum Eliae, qui consortio potestatis, etiam a Deo amplius honorati sunt.
§. 2. SECUNDA LEX. Ut qui maioribus magistratibus functi sunt, non dedignentur minores deinde suscipere. Insigne in Republica [Orig: Republicâ] exemplum dedit Scipio Africanus, qui fratrem consulem, cui bellum Syriacum contra Antiochum mandatum est, voluntaria legatione comitatus est. Pompei castra Senatum appellabant, in quibus ait Cicero fuisse decem consulares, Phi lipp. 13.
Venetorum legibus cautum est, ut munus in exercitu recusare possit, qui ante maiore cum dignitate militavit. Quae lex sapienter debello constituta est; neque enim Rei publicae expedit, viros magnos, et cum auctoritate viventes, in bellis offensos, invitosque versari. At in civilibus conveniensest, ut praetor sit, et aedilis, aliaque obeat, qui consulatum gessit. Qui Indias, Neapolin, Belgiumque rexit, minorem provinciam regat, consiliis praesideat. Si enim praeside; potentes mutandi sunt, quamvis recte administrent partem Rei publicae sibi concreditam,
praestat cum imperio eos manere, quam penitus privatam vitam agere.
Verum in hoc genere sapienter constitutum fuit in Constantinopolitano imperio, ut iis, qui in dignitate fuissent, bella gessissent, honores et tituli conferrentur, quibus ipsis praesidibus honoratiores essent. Alii quidem Reges, et Caesares eximios quosdam viros Patrum nomine dignati sunt. Mithridates Theodorum Scepsium in Patrem adoptarat, ut auctor est Plutarchus in Lucullo. Verum Leo, qui dictus est Philosophus, statam dignitatem fecit, et [Gap desc: Greek words] Regis patrem appellavit, ita Zonaras. [Gap desc: Greek words] , honoravit, Regis Patrem, cum ipse nomen hoc invenisset. Sic intellegendus Cedrenus, cum ait, Eum amore Zoes filiae Tzautzae socerum sic decorasse. [Gap desc: Greek words] . Novans, quae prius non erat, dignitatem. Optime sane; Erat prius nomen honoris, amoris, ut cum Seianum Tiberius, Iulianum Caius, Corbulonem Nero, Gordianus Misitheum patrem appellaret, cum quaestori suo Praetor quasi pater censeretur. Cum Honorius Stiliconem, Arcadius Eutropium sic compellaret. Sed Leo peculiarem esse dignitatem voluit, plane sic olim titulus erat honorique, Comitem esse Imperatoris, nunc etiam peculiaris est in regnis [(reading uncertain: print faded)] Europae status. Olim omnes patricii vocabantur Imperatoris patres; dicuntur enim [Gap desc: Greek words] , vel [Gap desc: Greek words] ; inter patres Imperatores agere. Magnam fuisse dignitatem constat ex Novella [Orig: Novellâ] 81. Quidquid ad utilitatem et ornatum respicit a Deo nobis traditae Rei publicae, hoc semper cogitantes, ad effectum deducere festinamus. Igitur etiam dudum legem scripsimus super gloriosissimis nostris patriciis: quae liberos eos dignitatis collatione, paterna potestate demonstrat. Non enim decens putanimus, ut hos quos in officium nos patrum provehimus nostrorum, hi sub aliena sint potestate. Nam si emancipationis actio dudum quidem et per eas quae nuncupantur legis actiones; facta cum iniuriis, et alapis, liberabat eos huiusmodi vinculis; quomodo futuri essent Codicilli omnium honestissimi dati apraesidente universis imperio, non eos posse paterna potestate liberare? Nunc autem clementius aut etiam honestius in Re publica cogitantes: Sed super gloriosissimis consulibus, qui proprium nomen ipsi post imperium praebent, et solis consularibus Codicillis honorantur: et super cingulis quae liberare a curia possunt, hoc est, praefecturae et magistri militum: dicimus autem in ipsi sedibus, et operibus agnit is hoc ipsum sancimus esse, ut omnis talis dignitas, aut etiam cingulum huiusmodi acquisitum aliquibus quoscumque nos probaverimus, quod eos liberet, a curia hoc valeat, et ut potestate eos liberet patrum et avorum. Nam si sancivimus, ut si quis sernus sciente Domino mereatur militiam, aut quamlibet dignitatem adipiscatur; repente ab imperio liberetur, et in ipsam rapiatur ingenuitatem, quomodo non est iustum tantos promerentem Codicillos, non etiam paterna potestate liberum fieri?
Verum nusquam tanta copia est honoratorum Ducum, et qui sine magistratu magni sunt, quam in Hispania, praeter commendas enim aliaque dignitatum praesidia, sunt equites aurei velleris, sunt quos vocant Los grandes, aliique quorum dignitas non minor est eorum, qui in negotiis imperiisque versantur, quin et illi in consilio, et partium gubernatione utilissime versantur.
§. 1. MAgistratuum, qui subornati sunt, et parendi necessitatem cum imperandi iure coniunctam habent in regnis et Rebus publicis, duplex ordo constituitur. Nam alii in hominum gubernatione, alii in opum publicarum administratione versantur. In hominum gubernatione sunt, qui eos ad finem Rei publicae dirigunt, ut secundum virtutem vivant, felicesque evadant, quorum varia sunt munia, quod scilicet actiones honestae, quae ad bonum publicum imperantur, et pravae, quae vetantur. Cum autem frequenter controverfiae, litesque oriantur, nec constet, quid aequum bonumve sit, in omni bene constituta [Orig: constitutâ] Re publica cognitores iudicesque sunt constituti; qui ambigua definiant, qui quidem revera publicam habent, eamque magnam potestatem. Qui igitur cetera disponunt, et patriae consulunt, simpliciter Magistrarus vocantur, quales erant Romae consules, qui controversias decidunt, tantum eos subditos habent, qui iure consertum manus veniunt, et in ea dumtaxat causa, quae illis commissa indicibus est. Eos Iuridicos, Iudicesque dicimus, eiusmodi Romae praetores erant.
Alterum genus Magistratuum est, quod rebus patriae acquirendis, augendis, conservandis occupatur, quod generatim ad Quaestores, quod quaestui Rei publicae curam impendunt, pertinet. Patrimonii itaque publlci, hoc est, vectigalium Omnium redituumque aedium publicarum, portuumque sunt curatores. Omne igitur regnum; omnis Res publica, Consulari, Praetorio, Quaestorio magistratu perficitur, atque ad haec genera omnia officia ac dignitates referuntur. His igitur more antiquo constat civitas, et haec cura Monarchae, optimatibus, populo incumbit, ut designati Magistratus recte iusteque gubernent, ius accurate dicant, opus integre, pureque tractent. De his igiturex antiquis, novisque moribus et legibus dicam. Verum quia opus est in tanta rerum varietate, stabili, sapientique consilio, quod in Aristocratia, et Politia Senatum, in Monarchia consilium communi nomine dicimus, alibi consistorium, alibi Parlamentum vocatur, inter quae si omnia legitime administrentur, non est alia distinctio. Nisi quod consilia Monarcharum ab illis pendeant, in Aristocratia libera sint, in Politia populi suffragiis firmentur. Haec, inquam, si legitime omnia administrentur, Res publica benegeritur. Nam ex vitiis consulentium, et sententiis dicentium multa discrimina nascuntur. Proprium liberi Senatus malum est, populi oppressio, nobilitatis evectio, nec minus est in Senatu populari periculum popularitatis, qua primum athenae, deinde Roma periit. In consilio Monarcharum hactenus obsuit metus, et adulatio. Rem publicam consilio, deinde suis Magistratibus, hos suis legibus instruamus.
§. 1. SEnatus tam in libera Re publica, quam in Monarchia dignitas praecipua sit, et
potestas. Dignitas quidem ex genere et censu, sed magis prudentiae; virtutisque delectu. Senatum Moysi dedit Deus, quamvis enim eum ipse edoceret, quamvis bis quadraginta dies, noctesque in monte instruxisset, quamvis facie ad faciem velut amicus illi loqueretur, Septuaginta tamen Seniores illi adiunxit, quibus dedit de spiritu suo, ut ostenderet, se eos, qui ad consilium publicum legitime vocarentur, singulari numine, ac benignitate fovere. Id adeo verum est, ut improbissimorum hominum egregia decreta, sanctissimasque sententias et leges videamus, et utamur cottidie Re publica [Orig: publicâ] , quam illi instituerunt. Cum vero in consilio publico opus sit summa auctoritate, hinc antiquitus factum est, ut Regibus a consiliis sint illi, qui proximi sunt dignitate; Ita septem Principes Persarum fuere [Orig: fuêre] , de quibus Artaxerxes 1. Esdrae 7. versic. 14. Afacie enim Regis, et septem consiliatorum eius missus es, ut visites Iudaeam, et Ierusalem. Et versic 15. rex et consiliatores eius munera afferunt. Itaque Esdras ait, Deum inclinasse misericordiam suam coram Rege, et consiliatoribus eius, et univer sis Principibus regni potentibus. Inter summa bona Deus recenset consiliarios, Isaiae 1. vers. 25. Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.
Et Proverbiorum 15. versic 22. Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium: ubi vero sunt plures consiliarii confirmantur. Verissime etiam Aristoteles, Consilia eorum, quae inter homines sunt, esse divinissimum. Romanus Senatus etsi esset de faece Romuli, Cyneae tamen consessus Regum videbatur. Orbis terrae consilium, ordo amplissimus, decus imperii vocabatur; verum in illo Senatu, si utcumque laudationis illae speciem veri habuerunt, in hodierno imperio verissimae sunt.
Quis enim neget Senatum Germanici imperii consessum esse Regium, in quo Imperator Romanorum praesidet, septem electores quorum unus potentiam, et insignia Regis praefert, ceterorum est paene Regia potentia, et trium Sacerdotii maiestas. His accedunt tot Principes, Comites, et plurimarum potentiumque civitatum legati, ex Senatu illarum delecti; ut nullo modo; credam his parem fuisse Romae etiam florentissimae Senatum. Nam vetus ille sub Regibus ex collectitio populo, et asylo conserri cum hodierno ullius civitatis curia non debet. Olim centum illi in pratis saepe Senatus erat, cum Curia Pellitos habuit rustica corda Patres.
Primum centum, deinde ducenti, a Prisco trecenti constituti sunt, tempore Caesaris millenarum numerum excesserunt, intrusis ex omni gente facinorosis, sordidisque. Senatus ergo imperii dignitatem egregie repraesentat. Adde quod ad eius temporis utilitatem, bono concordiae temperamento, ex plebe, et per suffragia plebis Senatores legebantur. Non dissimilis olim fuit in aliis regnis Principum et Senatorum dignitas, sed in sola paene Germania perseverat.
§. 2. Ut maiestatem Senatus suam retineat, cura adhibenda est, ne indigni legantur; quocirca mature exercendi, qui in eum ordinem aliquando venturi sunt. Cicero lib. 3. de legib. e magistratibus Senatum esse vult. Optimo sane consilio, nam ad consilium de Re publica dandum maxime ille idoneus est, qui Rem publicam, aut partem eius gubernavit. Non tamen admittendus, si quis magistratum male gessit; itaque si maiestatis, aut repetundarum, ambitusue factus est reus, non nisi iudicio absolutus in ordine amplissimo consideat. Deinde cum periculosius sit imperare imperitum, quam esse Senatorem, non videtur magis conveniens, ut functus magistratu in Senatu sit, quam ut imperaturus ex Senatu sumatur; hinc supra maxime eos probavi, qui consultationibus mature adhibet eos, qui in spem gubernandae Rei publicae educantur. Et mecum facit magnus Imperator Augustus; ille quamvis inutilem turbam arcuit curia, tamen liberis Senatorum, quo celerius Rei publicae assuescerent, protinus virilem togam latum clavum induere, curiae interesse permisit. Ita Augustus. sententiam tamen dixisse iuniores illos vix puto, auditione aliorum eruditos fuisse arbitror.
Olim nomina indignorum albo eradebantur; a censore cum praeteriebantur, moveri Senatu dicebantur. Non tamen perpetuo carebant curia, sed aliquando a sequenti censore legebantur, immo aliquando censores creati sunt, ut dicam postea de Salinatore. Priscis temporibus magnam in Senatoribus virtutem fuisse, ex eo discimus, quia facile movebantur. M. Valerius Maximus, et C. Iunius Bubulcus, Brutus L. Antonium Senatu moverunt, quod uxorem, quam virginem duxerat, nullo amicorum in consilium adhibito repudiasset. Val. libr. 2. cap. 9.
Sic M. Porcius Cato: L. Flamininum e numero Senatorum sustulit, quia in provinciaquendam damnatum securi percusserat, tempore supplicii ad arbitrium et spectaculum mulierculae, cuius amore tenebatur, electo. Et poterat inhiberi respectu consulatus; quem is gesserat: atque auctoritate fratris eius V. C. T. Flaminini: Sed et censor et Cato duplex severitatis exemplum, eo magis ilum not andum statuit: quod amplissimi honoris maiestatem tam tetro facinore inquinaverat: nec pensi duxerat, iisdem imaginibus adscribi, meretricis oculos humano sanguine delectatos, et Regis Philippi supplices manus.
Quid de Fabricii Luscini censura loquar? narravit aetas, et deinceps narrabit, ab eo Cornelium Ruffinum duobus consularibus et dictatura speciosissime functum, quod decempondo vasa argentea comparasset; perinde ac malo exemplo luxuriosum; in ordine Senatorio retentum non esse. Ipsae medius fidius mihi litterae saeculi nostri obstupescere videntur, cum ad tantam severitatem ministerium accommodare coguntur; ac vereri ne non nostrae urbis acta commemorare existimentur. Vix enim credibile est intra idem pomerium decem pondo argenti, et invidiosum fuisse censum, et inopiam haberi contemptissimam.
M. autem Antonius, et L. Flaccus censores Duronium Senatu moverunt, quod legem de coercendis conviviorum sumptibus latam tribunus plebis abrogaverat, mirifica notae causa.
Quam enim imprudenter Duronius rostra conscendit, illa dicturus, freni sunt iniecti Vobis Quirites, nullo modo perpetiendi, alligati et constricti estis amaro vinculo servitutis. Lex enim lata est, quae vos esse frugi iubet: abrogemus igitur istud horridae vetustatis rubigine obsitum imperium, etenim quid opus libertate, si volentibus luxu perire non licet?
Iustissima causa, cur ille motus Senatu sit. In Flaminino iustior.
Augustus, ut narrat Dio libro 52. numerum minuit, et repurgavit; cohortatus enim est, ut quisque ex conscientia generis, et vitae sibi ipsi iudex esset, ita persuasit quinquaginta, ut sponte in ordinem se redigerent. Non recte hoc Augustus: non enim purgavit ea ratione Senatum; nam primo
quis monitus ab Augusto, in curiam invitus intrare ausit, si non poenas daturus, certe contumelias auditurus? Deinde mille erant, ex his, quiverecundiores erant, cessere, iam hoc ipso; manentibus, et contra monitiones obduratis meliores. Quocirca paulo post, alio et efficaciore remedio curiam reformavit.
[Gap desc: Greek words] inquit idem Dio libro 54. [Gap desc: Greek words] . Triginta viros optimos elegit, et eos iussit per quinque in tabellis nomina scribere, et eligere. Non sic intellego, ut tantum fuerint a singulis quinque scripti, hoc est, centum quinquaginta, atque ex illis optimi electi; nimis magna est illa paucitas. Sed cum supra mille essent Senatores, omnium nomina ex albo, quem publice proponi iusserat, in tabulas seorsum referri voluit, quina, et quina, ut de singulis pentadibus censores triginta iudicarent.
§. 3. Potestatem Senatus maximam esse veteres aequum esse iudicarunt: Quodcumque Senatus creverit, agunto. hoc tamen limitatum est; nam postea immutat; Imperia, potestates, legationes, cum Senatus creverit, populusque iusserit, ex urbe exeunto: Et: Omnes magistratus; auspicium, iudiciumque habento: eque his Senatus esto: eius decreta, rata sunto. Ast ni potestas par, maiorque prohibessit, S. C. perscripta servanto. Is ordo omni vitio vacato: ceteris specimen esto.
Belli autem potestas, legationum, foederumque penes Senatum fuit, Februarius mensis audiendis legationibus attribui solebat. Decreta Senatus vim legis obtinebant, postea populus rogabatur; vellent, iuberent Quirites, sed translata in Principem potestate populi, solebatille leges ferre, sed ex auctoritate Senatus. Mali tamen Principes in Senatum contumeliosi fuere, Iulius consul, nondum dictator metu eum curia arcuit [(reading uncertain: print faded)] Antonius nondum triumvir Ciceroni minatur, cum fabris ad disturbandam eius, domum ve... rum [(reading uncertain: page damaged)] , ni adsit, Philip. 11. Nero Senatorem quippe [(reading uncertain: page damaged)] multavit, eo titulo, quod infrequens esset. Idem [(reading uncertain: page damaged)] Antonius armatus Senatum saepsit; ut libere sententiae dici non possent. Verum turpe est consilium publicum habere, et illud opprimere. Olim nihil agi cum populo nisi ex auctoritate Senatus potuit, postea seditiosi cives obrectando Principibus Patrum, populum sibi demeruerunt, facti potentiores ipsum populum oppresserunt.
§. 4. In senatum legi nimium multos non convenit, fieri enim non potest, quin multi eo ordine indigni adsciscantur. Itaque cum Romanum imperium latissime pateret sub Augusto, mille Senatores nimia turba censebatur. Deinde haberi ille numerus, rogarique sententiae, haud commode possunt. Neque ideo Veneti reprehendendi tamen, quod cum vicesimam imperii Romani partem non habeant, duplo tamen copiosiorem Senatum confecerint, duo milia enim numerare in albo dicuntur. Verum dicendum est, consilium illud magnum comitia potius, quam Senatum repraesentare, quamvis non plebeia, sed nobilitatis comitia sunt. In magno enim illo nobilitatis conventu creantur magistratus, dignitatesque et officiorum muncra conferuntur, aliis consiliis in quibus Seniores consultant, supplementa dantur. Nam varia sunt consilia instituta, ex quibus unum, quod Pregradi appellant, constituitur, quo ex grandi consilio seliguntur, qui prudentia, et experientia valent, nec fere nisi ducentos viginti habet Senatores: hoc proprie Senatum refert, omnia pacis et belli maximaque negotia tractant, potestat eque magna decernunt. Quamvis demum ad pauciores reditur; nam quod decem Sapientes cum sexuiris, et quindecimuiris consensu ducis constituunt, id ratum habetur.
§. 5. Senatori ius erat, non modo de re proposita quid, et quamdiu vellet dicendi, verum etiam de Re publica verba faciendi, quamvis ea de re magistratus non retulissent. Lato clavo tunicam ornabant, Rhedis argentatis postea usi sunt; ut est in concessione Aureliani apud Vopiscum: Olim accusari apud populum tribunos, aliosque poterant, postea eorum iudex solus erat urbis praefectus. Alexander Severus non nisi a Senatu Senatores puniri voluit. Spartianus in Severo.
Multa quoque fuis dare Senatoribus Imperatores, Regesque privilegia consueverunt, nec immerito: Consilium enim dare plus est, quam pecuniam;
[Gap desc: Greek words] .
Bono enim consilio nihil tutius; Vis enim consilii expers mole ruit sua, eo celerius, quo maiore pondere. Consilio non impetu opus est ei, qui errare non vult.
§. 6. Principem moneo; ut non minorem curam consiliariis summis adsciscendis; quam magistratibus mandandis minoribus adhibeat. Immo si multi idonei legantur, gravius, ut a primo principio, movetur Res publica. Recte Vopiscusin Aureliano. Iam primum nimia licentia; deinde rerum copia, amici praeterea improbi, satellites detestandi, Eunuchi avarissimi, aulici vel stulti vel detestabiles, et (quod negari non potest) rerum publicarum ignorantia, sed ego a patre meo audivi Diocletianum Principem, iam privatum dixisse, nihil esse difficilius quam bene imperare. Colligunt se quatuor vel quinque atque unum consilium ad decipiendum Imperatorem capiunt: dicunt quid probandum sit. Imperator qui domo clausus est vera non novit, cogitur hoc tantum scire, quod illi loquuntur, facit Iudices quos fieri non oportet, amovet a Re publica quos debebat obtinere. Quid multa? ut Diocletienus ipse dicebat. Bonus, cautus, optimus venditur Imperator. Haec Diocletiani verba sunt, quae idcirco inserui, ut prudentia tua sciret, nihil esse difficilius bono Principe.
Considera lector nostri saeculi acta; et fieri eadem in omni paene aula dolebis. Semper vero in omni Re publica, omnique imperio; plures manu promptos, belloque claros, quam consilio bonos invenire licuit; estque miseranda Principum sors exercitus habere pro maiestate imperii pericula adire paratos; qui recta prudenter suadeant, cui tuto credant paucos experiri; adeo ut multi ternos. aut quaternos, aliqui ne singulos quidem habuerint et prudentes, et fidos. Quocirca prudentissimus Consul libr. 1. officiorum, bellatoribus consiliarios praefert. Et bene Eurypides. Unius consilium multorum superare manus.
§. 7. Signa autem dotesque boni Senatoris et Consiliarii sunt.
Primum in Senatore, et Consiliario requiro aetatem stabilem, aut potius senectutem; negotiis exercitam.
A senibus nomen mite Senatus habet.
Consiliis adhiberi iuvenes, sed audiendis, disputandisque non decernendis volo. Maximae Res publicae per adolescentes labefactatae, per senes sustentatae, et restitutae sunt. Cum enim ad gubernacula iuvenes temerarii, atque audaces
accedunt, maxima ac miserrima naufragia fiunt. Quod de Imperatore Paulus Aemilius dixit; eum si non aetate, saltem moribus seneni esse debere; id etiam consilio Imperatoris convenit. Nam Alphonsi magni prudentissima vox est. Consiliarios Regum, aut Reges esse oportere, aut Regum animos habere. Si enim Regem regunt, animo regentis esse praediti debent. Tanta virtus in animum iuvenilem si incidit, non facile perseverat, mollis est, et aetate fluxus, dolis opportunus. Senibus corpus infirmum annis, ingenium sapientia validum est. Est in iuvenibus, ut verbo dicam, [Gap desc: Greek words] , cura iuvenilis, quod si indoles bona, manet tamen illud:
[Gap desc: Greek words] .
Optima indoles maxima disciplina indiget.
Altera virtus est. Silentium est secretorum fides. Neque enim dubitare debemus prodi a suis consiliariis Principem, et Rem publicam, cuius consilia enuntiantur, quae pleraque per hoc irrita redduntur, et nocent. In multitudine rarum est silentium. Ideo multi paucis utuntur consiliariis. Hoc remedium est, ut quid faciendum sit, iudicent multi, quid facturus sis sciant pauci, et aliquando praeter Principem nullus. Hanc ob causam res secretas interdum paucissimis viris committunt Res publicae. Aureum praeceptum est, Tace. Taciturnitas optimum atque tutissimum rei administrandae vinculum.
Ob hanc causam Principis curia, in qua consultabatur, dictum, silentium puto; Paulus Diaconus histor. miscell. libr. 22. Copronymum fecisse per singulos dies adversum imagines, ait. Idem libr. 21. Leonem celebrasse silentium in tribunali decem, et novem accubituum contra sanctas imagines. Et libr. 23. Irene facto silentio in Triclinio Iustiniani remisisse tributa. Locus ille vocabatur silentiarium, Diacon. libr. 16. silentiarii, qui ibi excubabant, ex quibus senatores legebantur. Silentium itaque, et silentiarum locus vocabatur, ut omnes secreti admonerentur, Cedrenus de Phoca Phocas in silentio Mauricio contradicebat. Apud Persas nemo consiliorum est conscius, praeter optimates taciturnos et fidos, apud quos silentii quoque colitur Numen. Ammian. lib. 21.
Tertia virtus, ut opinionis suae tenax non sit, lubens eam cum meliore sententia commutet. Procul sint a curia, ab aula Lacones isti (Tacitus) qui consilii quamvis egregii, quod non ipsi attulere, sunt inimici, et adversus peritos pervicaces. Errant illi, quod libertatem in pertinacia, non in moderatione positam esse iudicent. Spartianus refert Severum a Graeco interrogatum, quid Romae aegerrime ferret? Respondisse, cum suae sententiae obstinate contradicunt ministri, idque nullo fundamento nisi.
Quarta ut caveant, ne cum legatis aliorum Principum privatim agant. Facile enim parvo pretio sibi emunt eos aemuli. Supra dixi erimen maiestatis habitum apud Romanos, hostium legatos, aut Duces privatim excepisse. Scipioni Asiatico nihil aeque invidiae fuit, quam Antiocho quaedam praestita obsequia. Nunc etiam Barneveltio quid obiectum, praeter quandam cum Hispanis consuetudinem, quam ille tamen excusat.
Quinta est, et maxime necessaria animi libertas, ne vicinis inimicis, aemulis Principibus sint obnoxii. Quod maxime iudicabit, si iure feudi illis astricti sint, si possessiones in eorum territoriis possideant, si muneribus, et honoribus augeantur ex adversa parte, si exteras amicitias ambiant; signum est enim eos suo Principi nequaquam fidere [(reading uncertain: print faded)] , ideoque, quia fides astringit fidem, nec fideles esse. Quod si optima consilia metu premere cogitur, perinde est, ac si miles animo promprus, corpore robustus, liberare vagina gladium prohibeatur ab imperatore, cum impetum hostis facit: non minore detrimento peccant Principes, qui consilia bona in curia, quam qui arma in acie condi iubent.
Sexta virtus est, ut statum suum norint ipsi. Consilii mali eventum certo ipsi ferent; neque enim hactenus inventus est, cui mala consilia non malum exitum dederint; quamvis ad tempus aliquam felicitatis usuram hauserint. Ita in Eutropium redisse mala consilia gloriatur Claudianus lib. 1.
Quam bene dispositum terris
Fructus consilii primis auctoribus instet,
Sic multos fluvio vates arente per annos,
Hospite qui caeso monuit placare Tonantem,
Inventas primum Busiridis imbuit aras;
Et cecidit saevi, quod dixerat, hostia sacri.
Sic opifex tauri, tormentorumque repertor,
Qui funesta novo fabricaverat aera dolori
Primus inexpertum Siculo cogente tyranno,
Sensit opus, docuitque suum mugire iuvenicum.
Sodales Neronis Burrho, et Senecae invidentes, Principem pessum dederunt. Tu haec pateris? tu hostimes? Ignoras te Caesarem esse? teque in illos habere potestatem, non illos in te? Haec illi apud Neronem; qui deinde cruentae bestiae contumelias, et saevitiam primum experti sunt.
Hoc igitur fixum sit, ut quicumque ad alicuius perniciem dedit consilium, velut noxius repellatur. Mater Neronis causatot flagitiorum, extremum ipsa filii saevitiem perpessa est. Numquam hoc, ne nostro quidem tempore fefellit.
Septima est, ut opportuna sint consilia. Optima fere videri solent, quorum tempus prateriit. Post cladem dare consilium, qua vitari potuisset, est exprobare Principi stultitiam. Perseus in fuga consiliarium sero dantem consilia confodit: barbare etiam et pro crudelitate Ottomannica Selymus, qui auctorem consilii, cuius malus eventus fuit, occidit. Consiliarii est de re agenda constituere, quae mala oritura, quibus modis caveri possint, praenuntiare. Quilibet esse potest post facta Prometheus.
Octava virtus, diligens rerum Politicarum studium, historiae, et exemplorum magna cum iudicio cognitio. Summae enim est vel arrogantiae vel neglegentiae neglegere bonorum iudicia. Oraculum est apud Tacitum libr. 1. hist. suadere Principi, quid oporteat, multi laboris. Itaque inter pocula malis Rei publicae remedia non inveniuntur, oratione, studio, exercitatione opus est. Omnia summa ratione, consilioque acta, fortuna etiam sequitur. Liv. libr. 5. Quod si illa agentem destituat, boni tamen consilii fructus per se saluluberrimus est.
Nona, praecipitationem ut caveant, celeritatem tantummodo, cum in mora est periculum, adhibeant. Quidquid impetu agitur, raro invalescit. Ideo Tiberium aiunt, numquam bis de re eadem consultasse, quod primum consilium maturum absolutumque esset. Non est regium temere agere. Nicet. [Gap desc: Greek words] .
Non est regium, inconsulte, et inaccurate agere, sed considerate, et tarde.
Decima virtus est affectus omnes mature ponere; non enim mutato animo etiam revocare licet id, quod suasum est. Praecipue avaritia ponenda est. Unde affulsit lucrum sine respectu salus publica addicitur. Rerum privatarum respectus semper offecit, officietque publicis consiliis. Liv. lib. 2. Huc spes pertinet:
Pauci reges, non regna colunt:
Plures fulgor convocat aulae.
Alterum est favor, aut odium; omnes homines maiore studio inimicis adversantur, quam amicis auxiliantur, acrior est enim stimulus irae, cupiditasque vindictae inimica consiliis. Tertium est invidiae malum, quod aliorum incrementis alios obsistere livor imperat, malum ingens, et quod mireris, propriis interdum commodis potentius.
Undecima virtus est Sinceritas, quae requirit, ut id quod verum ac salutare iudicat, in medium proferat. Non enim optima consilia sunt, quae iucundissima, sed quae vera ac salutaria, ut sapienter Solon. Fredericus optabat in consilio dando duas res abesse, simulationem, et dissimulationem. Itaque consiliarii loco habendus non est, qui ita verba moderatur, ut quidquid evenerit, recte dixisse videatur. Improbi hominisest, initio verum celare, et cum fortuna Principis loqui, non Principi consulere, tandem quo res inclinat, eo sententiam torquere. Sinceritas itaque spectanda, non enim quia aliquando bene suasit, semper audiendus est. Immo non melioris fidei habendus, qui prudentius suaserit. Magna est principum, sed crebro voluntaria infelicitas, qui eum omnia agant; ut sinceros habeant consiliarios, et amicos, saepissime tamen falluntur. Causa, quia non satis eos probant.
Duodecima, ut sit fama honesta; nam primum de Principe iudicium concipitur, si consiliarios eligit bonos, bonum: si malos, malum. Eligat ergo consiliarios bonos, Deum timentes, et veritatis amantes, denique prudentes; non enim omnis amicus consiliarius esse poterit. Consiliarius malae famae, optimum consilium dedecore suo imbuit. Lacedaemones proinde, cum homo improbus optimum consilium dedisset, idem ab alio proponi iusserunt, et mutato auctore consilio usi sunt. Principis fama, et multo magis Senatus in existimatione singulorum consistit. Manet in hominum animis illud perpetuo:
[Gap desc: Greek words] .
Talit quisque est, qualis illi quorum consortio delectatur. Principis vitam pauci, consiliariorum omnes spectant assidue, atque ex ea de Principe libentissime, et periculosissime loquuntur.
Decima tertia, Fortitudo. Facile est in curia inter pares fortiter dicere; at si vultus Tiberii, aut saevities Cai dicentem infestet, iam vix invenias, qui recta suadeat, Xerxes Demarato gratias egit, quod solum vera dixisser, sed eius hoc vitium fuit, qui iucunda quam vera audire hactenus maluerat. Timorem demant Principes, si bona consilia audire cupiunt. Theopompus rogatus, quae ratio servandi regni esset? Respondit, si iustam dicendi libertatem Princeps amicis permittat, et subditorum quantum fieri potest, vindicet iniurias. Si fortes erunt, nec ad frontem regiam sententias dicent, nec plurium conviciis exagitati a recto discedent. Interim periit rex, cui bona consilia dare periculosum est.
Fortis igitur sit, proque bono publico privata incommoda toleret.
Decima quarta virtus est, ut auditis aliis, si eorum meliora consilia iudicet, lubens volens mutet, idque putet esse sapientis. Non enim est levitas, malum in bonum in melius commutare. si via te recta incedentem alius compendii facilioris admoneret, mox sequerere; id non faceres pro salute Rei publicae? supra monui, ne alieno consilio sit inimicus. Hic iterum, iterumque inculco, ne mutationem consilii, viro gravi, gnaro; experto; etiam in summa senectute putes indecoram; summae felicitatis est optima primo intuitu vidisse, et elegisse, sed potior ille est, qui se minus alio vidisse profitetur. Nullus fidelior ad consilium dandum esse potest eo, qui suo abdicato, alienum approbat. Et principis saluti potius, quam existimationi suae consultum vult: Rara et ardua virtus est; citius invenias, qui recte suadeat, quam qui consilium suum improbariaequo animo ferat. Architophel, cuius consilium Dei, sibi ipsi non nisi suspendio consulere potuit. Ne Seneca quidem Stoicae sectae probat illud superbum promissum l. 4. de benef. c. 24. numquam sapientem facti sui paenitere, nec umquam emendare quod fecerit, nec mutare consilium. Et c. 28. Non est levitas a cognito, et damnato errore discedere: et ingenue fatendum est; aliud putavi, deceptus sum. Haec vero superbae stultitiae perseverantia est: Quod semel dixi, qualecumque est, fixum ratumque sit.
Decima quinta, ut frequens sit, nec in causis odiosis diverticula quaerat. Pignora capiebant. Cicero legem ponit l. 3. de legibus; Senatori, qui nec aderit, aut causa, aut culpa esto. Immo vero si fidelis est, ultro se ingerat, moneat, urgeat, pro salute Rei publicae molestus sit. sic fecit Cato de quo Plutarchus in Caesare. Catoni autem; qui impendentia crebro vaticinatus est, hoc reliquum fuit, ut importunitunc et curiosi, post prudentis quidem, sed insoelicis nomen consiliarii sortiretur.
Infelicior Catone Harpagus, qui recti consilii poenas dedit Sen. lib. 3. de via cap. 15. Accessit itaque ad numerum eorum, qui magnis cladibus ostenderunt; quanti constarent regum amicis bona consilia. Non dubito, quin Harpagus quoque tale aliquid regi suo Persarumque suaserit, quo offensus liberos illi epulandos apposuit; et subinde quaesiit an placeret conditura. Deinde ut satis illum plenum malis suis vidit, afferri capita illorum iussit, et quomodo esset acceptus interrogavit. Non defuerunt misero verba, non os concurrit; Apud regem, inquit, omnis cena iucunda est, quid hac adulatione profecit? ne ad reliquias invitaretur.
Decima sexta virtus est, ut extra senatum de re publica, in circulis, in conviviis non disputet. Recte Cicero: Loco senator; et modo orato. Hoc est legitimo in senatu, legitime convocato, suo ordine, perspicue, breviter suam sententiam exponendo, alios cum modestia, si opus sit, refellendo. Locus senatus erat curia, aliquando templum, extra urbem, vel in urbe. Postea locus, in quo principum consiliarii de gravibus imperii rebus disceptabant, consistorium dicebatur: Quin et consistorium erat ipse senatus principum. Lampridius consistorium principis vocat Iurisperitos quinquaginta doctissimos in Alexandro, quorum ope senatusconsulta, et edicta faciebat. Vocant et [Gap desc: Greek words] senatum illum, ut Hesychius. Magna eorum dignitas fuit; Primicerios notariorum,
qui de consistorio erant lib. 2. Cod. Theodos. Inde srequens est consistorianorum mentio. Novell. 13. Hinc comites sacri consistorii, et comites diumi consistorii. Postea et Sacrarium dictum est. His ergo locis, et hoc modo senator sententiam dicat. sententiam suam ubique venditare stolidae vanitatis est.
Ad locum et modum pertinet, ut is, qui potestatem habet, senatum consulat. Hoc ius olim erat penes Regem, Interregem, Dictatorem, Consules, Praetores, Tribunos, praefectum urbis. Cicero; cum populo patribusque agendi ius esto Consuli Praetori, Magistro populi equitumque, eique, quem produnt patres consulum regendorum ergo, tribunisque quos sibi plebs rogassit, ius esto cum patribus agendi: idem ad plebem quod sensus erit ferunto, quae cum populo, quae cum patribus agentur modica sunto. Ubi et magistrum equitum nominat. Consultare deRe publica iniussu principis, inter crimina maiestatis merito recensetur. Quia supremae potestatis est, vel cui illa commisit, consilium summum convocare. Deinde cum invito principe de summa rerum consultant, hoc ipso principem quodammodo abdicant; nam ius statuendi sibi sumunt, sive id principi placitum sit, sive omnino dipliceat.
Decima octava virtus, ut iuris, et Rei publicae bene sit peritus. Lex aurea est apud Ciceronem. Causas populi teneto. Augustus quindecim sibi viros peritos, et prudentia claros adiunxit, ut Xiphilinus refert; quibuscum negotia cottidie orientia composuit. Tiberius viginti senatores per sex menses sorte delegit. Non recte sorte, quae in pessimos saepe incidit; nec per sex menses oportuit: multae enim lites, multaque negotia ad diversos perveniunt, indigentque nova instructione. Nam audire eos, qui praecesserunt, necessarium est. Optime consultant, qui rerum futurarum exempla ex praeteritis sumunt. Dio libr. 10. Biantis laudat dictum Stob. 94. [Gap desc: Greek words] Unicum est bene suadendi principium, et si noveris qua de re sermo sit. Non rem modo ipsam, sed rei quoque circumstantias.
Decima nona virrus est, ut inter summum et infimum gradum intermedius sit, itaque nec Pedaneus sit, quia nec Rei publicae prodest, et contemnitur, nec omnia suscipiat, quia omnium pericula in se devocat. Proedri dicuntur, qui consilio principis praesidebant, eam dignitatem Phocas instituit, summus [Gap desc: Greek words] dicebatur, qui interdum omnia moderabatur, specie penes principem manente. Verum hoc difficillimum esse perpetua exporientia docuit. Summa gratia, summaque existimatio haud diu perseverat; itaque maxime medium teneat. Licet illi inter abruptam contumaciam, et deforme obsequium pergere iter ambitione, et periculis vacuvum. sequantur medicos cordatos, et fidos, quorum unicum est propositum sanitatem principis tueri, aut recuperare, aliarum rerum immunes, et incuriosi, aliud cui propositum est, per patriae clades ad opes et honores grassabitur.
Vicesima virtus consiliarii est, ne se principi offerat, qui enim per intercessiones, precesque agit, dare ut principi consilium possit, amare magis aulae splendorem, opesque, quam Rem publicam convincitur. Hos ergo suspectos habeat necesse est, qui pretio consilia vendunt, nam eodem pretio in abrupta principem trahent. Si igitur vera consilia quaerant, Ioiadas, Isaias, Ambrosius, viros sanctos inquirant. Qui consiliorum, et orationum prodigi non rogati, sed ultro rogantes sese ingerunt, utilitatem suam miscent. Mirum sane, cum dare consilium maximi operis sit, in multis esse audaciam dandi, in paucis patientiam accipiendi. Inter turbas consilia vendentium, paucos esse video emptores.
Vicesima prima virtus, est experientia, exque illa cognitio. Hannibalem malo de exercitu, quam centum philosophos audire. Auctoritas enim experientiae est. Magna vis est ad persuadendum scientia et usus: Nam revera summis imperii moderatoribus pia et dccora suadentes instrumenta sunt boni saeculi, ut Symmach. ep. 16. Tales sunt summae principis opes. [Gap desc: Greek words] . Consiliarius bonus utilissima, et regalissima est possessio.
Vicesima secunda virtus, est pietas, qua omnia humana recte gubernantur, qui enim absque Deo in unum conveniunt, et adverlus Dominum et Christum eius meditantur inania.
Hinc principem moneo, ut eos qui nec experientia, nec lectione, nec auditione res norunt, non facile audiant, fidentissime enim pronuntiant, ne ignorare videantur. Mulla his retundendis efficacior ratio, quam rationem dictorum exigere. Imprudentis enim sententiae ratio solet esse multo imprudentior.
Vicesima tertia est, contentum esse praesenti statu mutationis, nisi conspectissime in melius vergat inimicum. Multa incommoda prodit mutatio, quae antea latebant. Mutationis avidi sunt pauperes, obaerati, ambitiosi, invidi, imprudentes, his tentandis interdum proponendae dubitationes sunt, ut animum aperiant. Interim serio reprimendi, et si inquieti sint, ablegandi.
Vicesima quarta virtus est, ne sit adulator. Medicum, si semel venenum miscuit, semper aversaris; consiliarium, si aliquando tua vitia laudando, vel virtutes supra verum extollendo delinquat, ad secundum consiliu ne admittas, multo minus solos adulatores audias. Vitanda est conversatio vitia principis assentatione alentium, multo minus itaque eorum consilia audienda. Quamvis vero inter initia lateant, tamen quod celant in radice, in ramis declaratur, et quod latet in foliis, enitescit in pomo. Unicum fructum putant placere principi.
Vicesima quinta virtus, ne nimium sit audax, Consilia enim audacia mutandis rebus, quam servandis aptiora sunt. Audacium consiliorum auctores retundentur, si quod ore suadent, manu prosequi cogantur. Malo itaque consiliarium nimis cautum, quam nimis audacem, eo enim tutius utetur princeps. Quin illi qui cautiores sunt, et timidi videntur, cum ad rem ventum est, fortiores sunt audacibus, cuius rei causa est; quia parati ad eventus, et difficultates veniunt temeritas, quia improviso iaculo feritur, animum citius deicit, quam sumpserat. Timidissimi enim sunt iactatores, quemadmodum enim utres inflati speciosius tument, quam pleni, sed levi punctiuncula flaccescunt, ita verbis feroces, ad primum periculi ictum exspirant, in pace leones, in proelio sunt cervi.
Vicesima sexta virtus, et consiliarii verissimi criterion; si cum potest, non consilio modo, sed re quoque iuvat principem.
[Gap desc: Greek words] .
[Gap desc: Greek words] .
Nempe princeps Germaniae bellum in Turcas suadet imperatori, si commeatu, milite, nummo iuvat, is vere amicus est, qui in re dubia, re iuvat, cum re opus est. Consilio, et auxilio iuvare cives laudatissimum est. Quod si belli suasor est dux militiae veteranus, et pro opera sua stipendium ingens exigit, quis dubitet eum rem suam agere, non publicam?
Atque haec de consiliariorum dotibus et officio, nunc quid hac in causa principi faciendum sit consideremus.
§. 8. Principis summa prudentia est, ut certo sibi persuadeat, consilio se egere, hanc esse magnam prudentiae partem, prudentiae non fidere propriae. Prudentia enim vera aliunde sibi praesidia quaerit. Deus, quia omnia omnium rerum novit, et praevidet, consilio non eget, hominum sapientissimi aliena prudentia uti debent, quod adeo necessarium est, ut veteres divinae maiestatis ignari, de numine tamen aliquid suspicati, Iovem concilium divum cogere commenti sint, multo magis illi regibus necessarium confilium duxerunt. Etenim si in rebus privatis cum dubia oriuntur, amicos quisque consulit, quanto magis in ipsa Re publica id necessarium est, ubi et maiora, et intricatiora negotia sunt? Neque putet princeps se satis sibi sapere. Homo est, hoc est, multarum rerum ignarus, de multis non recte instructus, affectus si temperat, nondum tamen exuit; Privati multi principem prudentia superant; ut igitur aliorum opera utitur, minores magistratus facit, proreges, praesides, legatos, praetores, consules, ita quoque in hisce omnibus dirigendis alienam prudentiam adiungat suae. Summae maiestatis est non tam exercitu septum esse, satellitii, et habitationis splendore gloriari, quam clarissimorum virorum, sapientissimorumque prudentiam suam facere; Nulli principes periere, nisi qui prudentum consilia neglexere [Orig: neglexêre] . Vere Aristoteles, sed quia ad stolidum iuvenem scripsit, incassum monuit, [Gap desc: Greek words] .
Rerum est praeterea humanarum augustissimum; consultatione uti. Quare nec in supervacaneis et vulgaribus rebus studium tibi terendum est, sed provirili potius parte elaborandum, ut ipsam belle consultandi artem et perdiscas, et teneas. Quis enim sanae mentis dubitarit, si quis inconsulto quid egerit, amentiae quidem: sin autem ratione duce, sapientiae signum esse? Intueri etiam licet eos omnes, qui optima inter Graecos Re publica utuntur, oratione prius, quam rebus convenire. Itemque apud eos, qui inter Barbaros dignitate praestant, orationem rebus anteire: quippe qui bene norint eam, quae ratione, orationeque perspectio utilitatis, cognitioque fit, esse quandam salutis arcem.
Digna itaque imperantis maiestate sententia fuit Antonini Pii, Aequius est ut tot, et tantorum amicorum consilia sequar, quam ut tot, et tanti me unnum. Nemo prudentissimorum principum, sine magnis adiutoribus tantam rerum molem digessit. Ego ita comperi, omnia regna, civitates, nationes, usque eo prosperum imperium habuisse, dum apud eos vera consilia valverunt. Ubicumque gratia, timor, voluptas ea corrupere [Orig: corrupêre] , post paulo imminutae opes, deinde ademptum imperium, postremo servitus regnis imposita est, regem mors vel exilium abstulit.
Nescio, inquit in horologio principum Guevara l. 1. c. 43. Cur principes et magnates, cum adeo solliciti sint in quaerendis medicis optimis ad curam corporis, adeo neglegentes sint in quaerendis viris sapientibus ad gubernationem regnorum, ditionumque: cum infinitis modis, gravius profecto sit daninum malaein Re publica gubernationis, quam principis ipsius, aut gisbernatoris morbus. Hactenus sane neque legimus, neque vidimus medicorum penuria, vel regem, vel regnum ipsius periisse: At sapientum penuria consiliariorum innumeros reges, et regna plurima vidimus desolari, corruere, et everti. Medici penuria unus homo periclitari potest. At viri sapientis penuria magna invehi in populumpotest discordia. Etenim gliscente aliquo inter cives tumultu, plus unicum prodest consilium maturum, quam centum de rhabarbaro purgationes.
Et paulo post: Haec eo fine dicuntur, ut hispersuasi rationibus principes et praesules, summatesque partem aliquam diligentiae, quam in quaerendis adhibent medicis maximam, et pecuniarum quas in illorum salaria et congiaria expendunt plurimas, ad investigandos conferant viros sapientes, quos et ipsi consulant, et aulico adiungant senatui. Nam si intellegerent homines, quanti intersit habere sapientem domus rectorem, vel unicum sapientem, omnibus redimerent opibus. Commiseratione magnopere digni videntur principes et magnates, qui multos in mense dies, multasque in die horas perdunt, sermocinantes de bellis, de aedificiis, de armis, de epulis, de bestiis, de venationibus de medicina, et aliis, ipsaprudentium consilia neglegunt.
Temerarius est miles qui inermis in aciem procedit, nec minus princeps imprudens, qui absque consilio Rem publicam capessit.
§. 9. Hoc principem scire, et agere convenit, omnia obsequia vinci ab eo, qui bono consilio iuverit. Guevara hor. l. 3. ca. 55. ita Aurelium loquentem inducit. Commodo filio mando, ut obsequiorum tibi mercedem persolvat. Deos autem immortales rogo, ut pro consiliis gratiam tibi referant. Nec frustra illud me filio mandare, hoc a diis petere dico. Multorum enim obsequiorum mercedem homo unus persolvere potest. Ad remunerandum vero unum consilium bonum, omnibus diis opus est. Maximum et praestantissimum beneficium, quo amicum potest amicus afficere, illud est, si in dando ipsi bono consilio, in negotio difficili felix sit. Nec sine causa felicem esse, non dare tantum illum volo. Non raro enim usu venire solet, ut qui consiliis suis mederi nobis volebant, in matora etiam pericula nos coniciant.
Quod si omnia princeps ipse tribuere sibi velit, meminisse tamen debet, etiam sapientissimo saepe consilium deesse, [Gap desc: Greek words] . Gubernatorem peritum naufragium quandoque facere. Saepe adeo abdita negotia occurrunt, ut inveniri exitus non possit. [Gap desc: Greek words] Quae hominibus accidunt, multa et inopinata efficiunt. Cur in illis princeps non titubet, immo cur non utatur summa sapientia, quae in eo consistit, ut alios sapientiores se ipso arbitretur.
Qui si sapere sese arbitretur, ne credat expertos, senesque desipere. Hoc saltem sibi persuadat, adeo sapientem esse neminem, ut non maior illi sapientia necessaria sit.
[Gap desc: Greek words] Nemo ipse per omnia sapit. Usus igitur responso Biantis, qui interrogatus, qua [Orig: quâ] de re omnes maxime sollicito; esse oporteret, respondit, ut quaerant bona consilia, bonosque consultores, ipse quoque consiliariorum sapientum coetu se muniat.
§. 10. Denique ut omnia rectius succedat, princeps cum multis consultet, cum secretum res non exigit. Multa sunt in ea re commoda. Nam cum alii commoda, alii detrimenta adducunt, alii pericula, alii pro iustitia, alii pro dignitate prineipis sermonem faciant; cum alii timidi, nonnulli audaces sint, inter se etiam aernulationes habeant, non potest in tanta [Orig: tantâ] agitatione latere veritas. Immo omnium affectus princeps ipse cognoscet. Deinde cuncti omnes intendent nervos, ut ita consilia dent, ne ab aliis in tanto consessu culpari possint. Quod si consulta male cesserint, omnium culpa fuerit. Pauci conspirare possunt, sibi utiliter ambitioseque, non Rei publicae amice consulere: in multis diversisque, quibus diversa conducunt, non est eadem ratio. Idcirco melius omnibus, quam singulis creditur, ut monuit Plin. in paneg. Confirmantur autem bonorum consilia, cum sentiunt prudentibus, fidelitterque suadentibus idem videri. Cic. ep. 13. ad Cael.
§. 11. Caveant reges ne consilium tantum in speciem convocare videantur, ut refert Bellus discursu 23. fieri in Anglia. Verum quoniam aliquando materiae quaedam publicae accidunt, quae ad bonum, sive etiam detrimentum regni ac subditorum spectant, verbi gratia, legem novam constituere, alias examinare, vel reprobare, pesuniam ad bellum aliquod iam statutum imperare, vel similia ad Remp. pertinentia providere, tunc et in similibus casibus consueverunt Reges modestiae gratia antiquam consuetundinem servare, ut scil. Parlamenta convocent; in quibus regni status et ordines congregantur, hoc est, clerus, nobiles, et populares, ut ab hisce examinato negotio, quo de agitur, a regibus deinde decreta eorum confirmentur, aut reprobentur. Et quamquam antiquitus haec Parlamenta auctoritate ac libertate potiebantur, ut Reges potius politica, et civilia capita fuerint, quam Domini, et Monarchae; tamen ab Eduardo III. ad haec usque tempora Regum auctoritas adeo munita est, ut Parlamenta regiarum magis cupiditatum larvae quaedam sint, quibus in rerum dubiarum constitutionibus laborem, et incommoda, in periculosis autem rebus damnum subterfugiunt, quam ut per ea potestatem suam moderari velint: nam in iis quidquid consulitur, aut decernitur, nihil validum est, nisi regia accedat confirmatio. Quin etiam non modo quicquam decernere, aut quemcumque actum facere nequeunt, sed ne congregari quidem possunt, nisi nuturegio, solentque Reges ad ea quoslibet admittere, atque ab iisdem removere, nempe ita formidabiles cunctis facti sunt, ut nemo in Parlamentis, aut extra ipsa; audeat sese ne minimo quidem verbo regiae voluntati opponere; nisi tamen sibi damnum ac ruinam velit accersere. Adeo ut quemadmodum servi ac subditi sunt ii, qui Parlamentis intersunt; ita actiones et consilia inde prodeuntia servilia esse, nec esse sit.
Ita ille, verear tamen ut hyperbolice, constat enim proceribus Britanniae sua libertas. Verum utcumque res habeat, moris causa proceres convocandi non sunt. Hi enim si in dignitate sunt, et magni animi, cum indignatione rideri se sentiunt, et iocum esse crudelem, cum vel ad gratiam regiam omnia dicenda sunt, vel subeundum periculum. Familiares etiam regis eos contemptui et ludibrio habent, crebroque iactant, iam sibi constare, quid decerni oporteat.
§. 12. In magnis regnis, ubi variae nationes et populi in unum corpus coalescunt, varia consilia, et collegia institui necesse est. ita in Rebus publicis variis usus habet, sed optime nunc in vastissimis Hispaniarum regnis observatur. Haec vero notavi, quae Romanam industriam fugerunt. Primum est. Ad senatum Romanum omnes omnium nationum causae deferebantur, atque inter peritos, imperitosque iactabantur, in Hispania singularum gentium consilia sunt separata. Hinc illa diversitas est. Nam est consilium Italicarum rerum, quo res Neapolitanae, Siculae, Mediolanenses diriguntur. Consilium Belgicum, Indicum, Bellicum, singula regna Hispaniae sua diversa consilia habent. Est consilium Status, quod est honoratissimum, consilium religionis, quod est potentissimum. Consilium commendaturarum, vectigaliumque. Hoc itaque summae fuit prudentiae, uni collegio unum populum tribuere, sic enim rerum gnari facile evadunt, nec varietate obturbantur. Qui in India ordines duxit, aut urbes gubernavit, facile de regendis barbaris nationibus consilium dederit, non tamen idem peritus rerum Belgicarum, aut Neapolitanarum habebitur, ob diversitatem legum, et ingeniorum.
Alterum est, quod ego puto consiliorum animam esse. Ut nempe rex in consilio Status, quo de summis regni negotiis agitur, magnos principes, aut principum aequales habeat, quorum maxime interest auctoritatem regis manere sartam tectam. Sunt vero in eo conulio non modo principes, sed Archiepiscopi etiam, et antistites, ut in Hispania Commendator Alcantarae, aliorumque ordinum, ut S. Iacobi, Calatravae, qui etiam ius habent Bellici consilii adeundi.
Tertium est, quod in his plerumque consiliis ordinatissime, quamvis non celerrime res peragantur. Nam habet rex secum peritissimos consiliarios, qui praesentes regi causam verbis, aut scripto, plerumque et verbo, et scripto proponunt. Rex deinde privatim relegens illa scripta perpendit, et ad Collegium aliquod discutiendum dimittit, consiliariorum deinde sententiam audit, vel illi cum rege coram definiunt; aut ad eum scripto mittunt. Hanc ob rem constantissime ius dicitur, nec ullam monarchiam fuisse hactenus arbitror, in qua minus in gubernatione sit erratum.
§. 13. Quod si generatim dicendum sit, quid maxime in consiliis requirere debeat princeps; dicam breviter. Summum fore momentum, ut consilia sua, rationesque scribere iubeantur, ex scripto breviter legere, et si omnium auditis sententiis demere, addere, mutare quippiam volucrint, id liceat; modo certa forma modoque consilium suum emendatum principi offerant, ut in unum libellum omnia compingi facile queant. Nunc dictata a notariis vitiose, cum iactura temporis excipiuntur, mentem non recte semper percipiunt, in consistorio, hoc est, in arena consilium capiunt. Si scribere iubeantur, id domi, meditatique facient, celeriter sententiam exponent, deinde cum in archivio, et in mente, manuque principis servari sententias suas norint, magna
cura id sentient, quod posteritati tamquam fidei, et prudentiae monumentum relinquere se intellegunt. littera enim scripta manet, et errorem post multos annos arguit, eiusmodi sententiae Ciceronis, aliorumque supersunt, ex quibus licet colligere, quo studio sententias dixerint. Nec tenerum consiliarium volo, cui labor scriptionis sit gravis, si enim familiares litteras in re privata scribit, cur non pro salute publica accurate, diligenterque stilo sententiam exponat? Augustus id egit, vel hac de causa dignus imperio. Sueton. c. 84. ita recenset. Eloquentiam studiaque liberalia ab aetete prima cupide et laboriosissime exercuit. Mutinensi bello in tanta mole rerum, et legisse, et scripsisse, et declamasse cottidie traditur: Nam deinceps neque in senatu, neque apud populum, neque apud milites locutus est umquam, nisi meditata et composita orations, quamvis non deficeret ad subita extemporali facultate. Ac ne periculum memoriae adiret, aut in ediscendo tempus absumeret, instituit recitare omnia. Sermones quoque cum singulis, atque etiam cum Livia sua graviores, non nisi in scriptis, et e libello habebat, ne plus minusue loqueretur extempore. Pronuntiabat, dulci et proprio quodam oris sono, dabatque assidue phonasco operam, sed nonnumquam infirmatis faucibus, praeconis voce ad populum contionatus est.
An fidelis consiliarius non poterit, quod tantus Imperator fecit? Atque haec de senatu, et consiliariis.
§. 1. CUm vetera historiae, profanae, si cum sacra conferantur, antiquitatem non censeantur habere, mihi ex scriptura de magistratibus dusputare initio constitutum est, ut primae Monarchiae, quae est Chaldaeorum, formam, magistratusque spectemus. Describuntur illi apud Danielem c. 3. v. 2. Itaque Nabuchodonosor Rex misit ad congregandos Satrapas, Magistratus, et Iudices, et Tyrannos, et Praefectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem Statuae, quam erexerat Nabuchodonosor Rex. Iunc congregati sunt Satrapae, Magistraus, et Iudices, Duces, et Tyranni, et optimates, qui erant in potestatibas constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem Statuae, quam erexerat Nabuchodonosor Rex: Stabant autem in conspectu Statuae, quam posuerat Nabuchodonosor Rex.
Ex hisce utcumque vetustissimae Monarchiae constitutio intellegitur; nam Graecorum scriptores variant, et fallunt. Hanc probatam esse rationem nos docet ipse Daniel, qui cum dicat in se sapientiam esse, plus quam in cunctis, fueritque princeps sapientum et magistratuum, probare eam admmistrationem voluit. Hanc rationem Darius quoque c. 6. 1. instituere cogitavit. Hanc ergo spectemus instructam magistratibus primam Monarchiam, arborem illam magnam, statuae mysticae caput Aureum.
§. 2. Hoc in imperio unus post regem summa auctoritate fuit, tres alii sub rege, et sub illo, qui tamen diversas provincias subditas habuere. Explicatur hoc c. 2. 48. Tunc Rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis: et praefectum Magistratuum super cunctos sapientes Babylonis. Daniel autem postulavit a rege: et constituit super opera provinciae Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: ipse autem Daniel erat in foribus regis.
Quamquam autem dicatur constitutus super provincias Babylonis, et super sapientes Babylonis, idque restringi posset ad solam provinciam Babylonis, de omnibus tamen Magistratibus totius regni accipio, quam late patet: fuisse vero Monarchiam maximam ex eo intellegimus, quod Persicum minus fuerit. Daniel. 11. 37. vocat illum regem regum, et 4. Reg. 25. 27. regnis multis imperat. Ubicum ait Dan. tu rex, rex regum, inter duo verba Chaldaea ponit hebraeum, ut ostenderet insignem regem esse, etiam populi Dei. Multos fuisse reges cum eo in Babylone constat ex eisdem verbis, nam posuit thronum Ioachin super thronum regum, qui erant Babylone, Ex Iere. 37. docemur fuisse reges Edom, Moab, Ammon, Tyri, Sidonis, Aegypti, gentes multas, et reges magnos. Hisce omnibus praefuisse Danielem affirmo. Nam Babylonis magistratibus et sapientibus praeerat, illi autem totius Monarchiae caput erant, quemadmodum si quis omnibus Romanis magistratibus praeesset, censeretur etiam proconsulibus, et provincialibus magistratibus imperare. Talis erat Pompeius, cum annonae procuratio, et Piraticum bellum illi demandatum esset, nam teste Cicer. ex rogatione populi plus potestatis in omnes provincias habuit, quam illi qui cum imperio eas obtinebant. Si igitur princeps eorum, qui omnia regebant, erat, non dubium, quin et omnium princeps fuerit. Deinde hoc verba Chaldaea indicant, et principem magnorum principum. Nam magnum principem significat, quod verbum a Chaldaeis acceptum Hebraei quoque usurparunt. Rabbi David interpretatur principem magnum. In Isa. 42. 25. idem David interpretatur reges gentium. et in Ier. 20. 1. R. Sadaria principes exercitus. Denique Perso Medicum imperium ex Chaldaeo, seu Babylonio ortum est, et Danielem legislatorem sapientissimum habuit, ut constat ca. 6. 1. Placuit Dario, et constituit super regnum Satrapas centum viginti, ut essent in toto regno suo. Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat: ut Satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
Consilium autem Danielis sapientissimi viri tale fuit sub Dario, quale sub Nabuchodonosore, nempe ut tres constituerentur super omnia negotia, et horum unus esset princeps. Eorum potestas in omnes regni partes diffundebatur. Plurima autem a Babyloniis mutuatos Persas nemo est, qui dubitet. Fecitque Deus, ut cum Persae, et Medi gentium ferocissimi essent, ne omnino crudelitate imperandi societatem humanam violarent, ut Danielem haberent rectorem, quo factum est, ut Persatum imperio initio optimis legibus fuerit constitutum.
Merito itaque Iosephus Danielem vocat [Gap desc: Greek words] . Totius regni curatorem. Confirmat hanc sententiam consuetudo Persarum, Surenam constituere solebant, qui a Sar quod principem significat, nomen habet. Eius dignitatem in Crasso describit Plutarchus. [Gap desc: Greek words] ,
Neque e vulgaribus erat Surenas, sed divitiis, genere, gloria, a rege secundus, fortitudine, et acrimonia eorum, qui circa ipsum erant. Parthorum primus, supellectilem mille cameli ferebant, ducenti currus concubinas, mille erant equites cataphracti, levis armaturae plures, equites servosque non minus decem milibus. Surenem igitur facere Danielem Darius cogitabat, eaque illum potestate ornare, quam ante sub Nabuchodonosore, cuius celebris tum erat memoria, habuit. Ostendunt et illa verba v. 49. Daniel autem erat in foribus regis, in porta, 70. [Gap desc: Greek words] , in aula, non fuit supremus admissionalis qualis postea apud Imperatores Constantinopolitanos, nec quales Persarum [Gap desc: Greek words] , vel [Gap desc: Greek words] , sed princeps erat eorum, qui iudicabant, qui regi consilia dabant. Erat itaque caput principum domesticorum, atque exterorum, non satelles aut custos corporis regii. Vetusti quippe moris erat, ut principum maximi circa regem essent, tum ad dignitatem, tum consilia, et securitatem. apud Xenoph. l. 1. et 2. [Gap desc: Greek words] . Principes Persarum, quos [Gap desc: Greek words] pellant, semper erant in atrio regiae, et l. 8. [Gap desc: Greek words] .
Honoratos semper ad ostium adesse, atque sui copiam praebere ad ea, quae vult, si Cyrus desiderat, et quidem cum equis, et armis. Eodem modo secundus a rege Assuero et Aman Hesther. c. 3. 1. Post haec Rex Assuerus exaltavit Aman, filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium eius super eos. Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman, sic enim praeceperat imperator: solus Mardochaeus non flectebat genua, neque adorabat eum. Et eius successor cap. 10. Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris Insulas fesit tributarias, cuius fortitudo, et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum atque Persarum, et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea quae ad pacem seminis sui pertinerent.
§. 3. An Monarchae expediat unum aliquem tam magna potentia munire non sine causa disputatur; saepe docui non uni omnia concedenda, non unius consilio operave utendum; verum hic de magistratu agitur aliquo proximae dignitatis a rege, qui esse potest, quamvis non magnae potentiae, qua [Orig: quâ] rebellare possit. Ego ita censeo.
Nabuchodonosorem, et Darium prudentissimo consilio Danielem, quem plenum spiritu Dei, sapientiaque cognoverant, toti regno praeposuisse, cum nullam ex eo rebellionem formidarent, et certi essent Danielem sapientissime omnia ordinaturum. Idem de Mardochaeo sentio.
Deinde Persarum reges bonos exemplo modum hunc secutos, evidentem enim hac in re utilitatem esse, tum quod ab uno ratio exigi potest, atque ad regem referri de omnium negotiorum summa tum quod omnibus maior cura iniciatur officio fungendi, cum sciant multis reddendam rationem. Rex enim omnibus etiam magnis interesse non potest, vices eius itaque facilius obit alius, cui plurimum rex fidit.
Ne vero in regeni ille insurgere, aut tyrannidem occupare possit, haud difficulter prospicietur.
Si enim rex ipse vividus, prudens, actuosus fit, ipse praesides provinciarum audiat, exercitus, civitatesque adeat, non facile moliri quicquam generalis praefectus poterit. Quod si exemplo regum Assyriorum, quod Ninyas Nini et Semiramidis filius dedit, raro visatur a suis, inter domestieos consenescat, responsa per internuntios det. Non modo praefectus a rege secundus, sed etiam [Gap desc: Greek words] , qualis est apud Aehanum l. 1. c. 21. regem haud difficulter opprimet. Sic Francorum reges ignavia periere, maiore domus post usurpatam potentiam regni etiam titulum occupante. Aman sane numquam regnum ad Macedonas transferre cogitasset, nisi Assuerum trucem, exosum, luxuriosum, stolidum regem existimasset. Deinde quid venit Assuero in mentem, ut Macedonem inimicae gentis hominem ad tantam potentiam eveheret?
Minimum itaque periculi imminere ab eo arbitror: neque enim, si summa ipse dignitate utatur, facile ad alium regnum transferret, cum maiorem capere honorem non possit. Cum enim cum dedecore, et proditionis nota in alium transferet imperium, cuius ipse secundum fructum capit? Ne vero ipsemet sibi potestatem arroget, cavere facile prudens Imperator potest; si neque exercitu illum instruat, neque immodicis opibus, si maiorum rerum nihil, nisi ex consensu, iussuque regis statuat, si ab eius imperio aula ipsa sit immunis, si denique virum modestum, senem, et eruditum legat. In Hispania plerumque Archiepiscoporum aliquis est supremi consilii praeses, aut in summa potestate. Carolus Adrianum postea pontificem, discedens Hispaniae praeposuit. In Ecclesiasticis plerumque administratitio integra, et periculi nullus est metus.
In Romano Imperio vix usus huius dignitatis fuit, Caesaros dicti sunt inclinante iam imperio, sed qui in spem regni educabantur, aut successionis spem proximam acceperunt. Primum ita Aelius Verus in Hadriani familiam adoptatus dictus est Caesar. Diocletianus Maximianum, et Constantium Caesares dixit. Verum potius erant imperii consortes, senatus tamen cum Titum et Domitianum Caesares nominavit consortium regni non dedit. Constantinus tres filios, Constantius, Galluin, et Iulianum Caesares creavit. Non abs re est honor ille a prudentibus constitutus, cum ut improbas ambientium spes abscinderent, tum ut magni viros animi, quique iure aliquo nituntur, ad Rei publicae salutem honoris lenocinio allectent.
§. 4. Unum igitur summum esse convenit, huic proximi fuere [Orig: fuêre] apud Chaldaeos tres, ut constat Daniel. 3. 49. Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciae Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago. Intelligo autem opera , quodlibet officium, opusque, simulque eos provinciae Babylonicae ita praepositos, ut tota Monarchia eorum potestas extensa fuerit. In solatium enim Iudaeorum toto regno exsulantium Deus hoc concessit, ut a captivis tantum imperium ordinaretur. Darius postea ternos constituit, quibus in omni regno potestatem permisit c. 6. Postea septem fuere. atque hinc est, quod Monarchiae primae illae initio melius constitutae fuerint, quam Romana.
§. 5. Ordinatissimam Monarchiam Chaldaeorum fuisse, verba Danielis ostendunt, nec enim otiose ponuntur, in his ergo Magistratus Chaldaeos spectemus.
Primo loco ponuntur , quod si separatim exponere Achaschdarphenaio placeat, ad verbum erit, Magnus habitans facies, quod habitent coram facie regis. Uno verbo, magnus comes regis seu familiaris regis significatur; 72. vertunt [Gap desc: Greek words] , consules, potentes, quorum magnus erit honos, et potestas; a potestate enim Graecis ita appellati sunt Consules. noster Satrapas vertit, alii magnates, alii principes. Hoc unum obstare videtur, quod Satrapae in provinciis, quibus erant praepositi, non coram faciebus regis habitarent. sed falluntur qui ita ratiocinantur. Nam Satraparum magna erat dignitas, et plerumque a facie regis mittebantur eo modo, quo de comitibus dixi, deinde ius accedendi regem, cum eoque prandendi habebant, quemadmodum de [Gap desc: Greek words] indicavi. Neque enim nostris satrapis comparandi sunt prisci illi, sed proregibus et principibus, seu Turcarum Bassis, veterum Romanorum consulibus, proconsulibusque, unde merito 72. verterunt [Gap desc: Greek words] . Eorum potentiam l. 4. Reg. 18. 24. Rabsaces depraedicat, quod Iudaei non possint resistere ante unum satrapam de servis Domini sui minimis. Quamvis eo loco Hebraeus , Chaldaeus et 72. [Gap desc: Greek words] appellet, qui minores erant, quam Achaschdarphenaio, adeo tamen potentes, ut Rabsaces eos praeferat Ezechiae regi Iuda.
Eorum etiam potentiam Herod. lib. 7. Ctesias in Persicis, Xenophon l. 1. [Gap desc: Greek words] ex eo demonstrant, quod regum filiis satrapiae conferebantur. Et Iustin. lib. 5. Cyrum a Dario patre Ioniae, et Lydiae praepositum satrapam. Diodorus Siculus lib. 11. Hystaspen filium Artaxerxis in Bactris satrapam fuisse; quin Cyrus moriens ita apud Xenophontem lib. 8. Paed. loquitur. [Gap desc: Greek words] . Tu quidem o [Orig: ô] Cambyse regnum habe, Te vero o [Orig: ô] Tanaoxare satrapan Medis, et Armenis, et Cadusiis constituo. Sic Alexander teste Plutarcho Porum regni sui Satrapam effecit. Aemylius probus in Datame; unus est Lydiae, et Ioniae Satrapas. Harum regionum et Phrygiae similiter Oroetes est satrapas, Herod. lib. 3. At Phrathrophernes apud eundem Herodotum [Gap desc: Greek words] . Parthorum, et Hircanorum, hoc est duorum magnorum regnorum. Iosephus libro undecimo, capite octavo. Syriae, Phoenicis, Samariae unum satrapam fuisse tradit. Erant igitur in hac Monarchia magna cum potestate [Gap desc: Greek words] : sic enim et eos vocat in Apoph. Plutarchus. Nec late dumtaxat imperabant, sed fidei illorum et potestati provinciae committebantur. Haec enim prima illis, et summa lex erat; Rem publicam administrare, ut ex re communi, fide, et religione illis videretur. Magna etiam illis addita maiestas, Oroetes apud Herod. libro tertio. mille hominum satellitium habet: alii maiora multo. Singuli annis visitator illis mittebatur, quem fratrem regis, vel oculum regis nominabant; ipsi satrapae ad aulam frequentes conveniebant. Visitatores autem [Gap desc: Greek words] seu veteres satrapas fuisse constat, qui in consilio regis fuerunt, quae omnia fuisse sapientissime constituta ex dictis constat.
§. 6. Tantam Satraparum potentiam cum aliquot regnis praeponuntur periculosam supra dixi, nisi alio modo frenetur, salutarem tamen contra hostem externum. Et sane non ex instituto Danielis. Nam eo consultore Darius Monarchiam divisit in centum viginti provincias, et tot satrapas posuit super regnum suum. capite sexto primo. ubi et graeci, et latinus vertit satrapas, est que hoc verbum Achascharphenaio. Persicum autem regnum adeo latum non fuit, ut centum viginti tam late imperantes satrapas habere posset, cum Asia non tota [Orig: totâ] , Aegypto et quibusdam Europae regionib. contineretur. Hoc tamen constat, fertilitatem Asiae, populositatemque spectantibus, si provinciae in 120. dividantur, singulos satraparum mediocribus regibus aequales fore. Tot enim reges Asia aliquando et potentes et quidem habuit, quorum singuli ducenta trecentave milia in aciem eduxerunt.
Secundo loco sunt qui hebraice cap. 2. 48. vocantur noster vertit magistratus, et praefectos, alii eodem modo. 72. [Gap desc: Greek words] duces belli. Erat apud Persas, uti et Romanos honoratissimum, exercitum habere, itaque a fortibus, et ambitiosis provinciae bellicae expetebantur. Hos autem magistratus bellicos fuisse textus ipse nos docet, tentoria, vexillum significat. Magnos igitur belli duces, qui suis in provinciis omnia tuebantur, indicat. Non erant illi a satrapis constituti, nec illis subditi, immo illis coercendis idonei, Memphi in muro albo 120000. in praesidio erant tempore Persarum. Hoc singulare ut Persarum, ita et huius Monarchiae videtur fuisse nonnullis, ut satrapae et militares duces diversi essent; verum quamvis in Persica [Orig: Persicâ] Monarchia [Orig: Monarchiâ] id fuerit ex parte servatum, non tamen eam consuetudinem fuisse in Chaldaea [Orig: Chaldaeâ] constat ex verbis Rabsacis, qui satrapas militare indicat, et Rersarum satrapae quoque bellum administrabant. Deinde fieri non potest, ut magistratus unus militaris, et alia togata par potestas in eadem provincia concorditer, utilitterque rem administrent. Erat igitur hoc peculiare [Gap desc: Greek words] , scil. illis, qui munitiones tuebantur. in illos enim satrapis potestas non erat.
Hos sequuntur phathavata, [Gap desc: Greek words] , iudices, alii praesides, alii duces, nonnulli vertunt praetores. fuere [Orig: fuêre] illi non sub satrapis. quin principes fuerunt, sed minores. Communis vox est Syris, Chaldaeis, Persis. Hagg. 1. 1. Zorobabel dicitur Phachath Iehuda, Dux Iuda. Et Nehem. 5. 14. Nehemias constituitur, et isuocat duces priores. Cum vero Nehemias petat Epistolas ad duces trans flumen capite 2. 7. plures fuisse constat, per quorum ditionem iturus erat. Item, Esdr. 8. 36. Et Hesther 8. 9. et 9. 3. coniunguntur cum Achaschdarphenim, ad eos enim litterae dantur a rege. Eos ego Romanis praesidibus, et nostris comitibus comparandos censeo, nostris comitibus inquam: olim enim maior comitum, quam ducum fuit dignitas.
Hisce iunguntur Adargazraio. Quod officium proprie ad iudices pertinet, dicuntur enim quasi sententiae, decreti, statuti, roboratores. vel fortes et magnifici sententia, seu decreto, quorum decreta rata erant. Erant igitur iudiciorum praesides, qui ius dicebant, et in singulis provinciis tribunalia constituta erant, quemadmodum nunc quoque per Europam videmus. Graeci vocant hoc loco, [Gap desc: Greek words] , alii [Gap desc: Greek words] , noster duces vertit, quorum officium non bello, sed pace etiam usurpatum.
Tyrannos noster vertit, quos Chaldaeus vocat gedabraia, consentiunt, et septuaginta interpretes. gadad, est excurrere, praedari, secare, dividere. turma, latrunculi.
Sunt igitur praefecti vectigalium, ex decumis, pastione, siluis colligendorum, quare militari manu agros urbesque obibant; hinc gedabrin, nominantur qui [Gap desc: Greek words] bar, frumentum imperabant aliaque dispensant. Praecipue autem pro exercitu frumentum imperabant. Horum officium praecipue odiosum fuit.
Non admodum diversus magistratus fuit eorum, qui detabraia, [Gap desc: Greek words] nominantur a 70. quos [Gap desc: Greek words] , et quaestores, curatoresque aerarii, fuisse non est dubium. Maloque sequi inerpretationem Septuaginta quam Rabbinorum, quia dath lege, et berhia, puritate deducunt significationem, ut R., Sadaiah. A frumento igitur, hoc est, omni fructuum vectigali quod canonem, seu statutum exigant dictos arbitror; sed noster accepit pro optimatibus in universum, coniungitque detabraia diphthaia, et optimatibus qui erant in potestatibus constituti, addit deinde Principes regionum, Schultenim, qui urbes et earum territoria gubernabant. Tota itaque res publica magistratibus suis instructa hoc loco descripta breviter habetur, et hunc ad modum, si quis Persicas has res expendat, facile inveniet omnia disposita.
§. 1. CAEsarum nomen retenta dignitate Constantino politani mutarunt. Etenim Caesares vocabantur, vel filii Imperatorum, vel quibus illum titulum contulissent; Drusum vocat Tacit. lib. 1. Caesarem. Titus et Domitianus a senatu dicti sunt Caesares, Galba Pisonem, Nerva Traianum, Adrianus Aelium Verum, Diocletianus et Maximinianus Constantium, et Maximinianum, et Dalmatium, Pius Antoninus Marcum Antoninum, Severus Bassianum, Carus filios, Philippus filium, Copronymus duos filios, aliialios Caesares dixerunt. Postea Despotas appellarunt eos, qui proximi fuerunt Imperatori, filios, praecipue primogenitum heredem regni, item generos, ita Ducas teste Gregora l. 2. Michael Palaeologus filium suum supra despotas extulit. Quod Caesar nobilissimus ab Imperatore dictus, hoc est in Gallia Delphinus, nisi quod plures Caesares, Delphinus unus est. Delphinatum Allobrogum provinciam, Humbertus Regi Franciae donavit anno salutis 1349. ea conditione, ut primogenitus regis et successor ex ea cognominaretur. Olim filii regum ipsi reges quoque dicebantur, et Franciam in Regna dividebant, quod sapienter Ludovicus III. ne singulorum vires exhauriret, mutare voluit, Lothario regnum, Carolo Lotharingiam reddit. Apud Cedrenum a Monomacho Stephanus dux copiarum statuitur [Gap desc: Greek words] , qua si Imperatorem ferat, dum scilicet [Abbr.: sc:] prudentia et fortitudine tuetur imperium. De crescente imperio, augente ambitione, etiam [Gap desc: Greek words] quasi augustipotens constitutus est. Dignitas ea minor fuit despotica, apud Gregoram l. 3. Frater Michaelis Commeni [Gap desc: Greek words] constituitur. apud Nicetam. Isacius lib. 1. Corona cingebatur, nomen dignitatis sine imperio tenuit. Alexii inventum fuit [Gap desc: Greek words] , et ne quid superesset titulorum [Gap desc: Greek words] , quod sonat, quasi plane supra augustu, aut plane venerabilem. nomina mera erant ista, non imperia. Omnia tamen ista infra Caesarem fuere [Orig: fuêre] . Magnum etiam nomen [Gap desc: Greek words] , sed [Gap desc: Greek words] , ait Codinus. Nullum ministerium habet. Eadem paene ratio patricia tus fuit, non nobilitatis, sed dignitatis et beneficii nomen erat. Vocabantur ita quasi imperatorum patres; potentia etiam par nomini. Belisarius octodecim milia militum cum dignitate patriciatus acquisivit. Aemon. l. 2. cap. 6. Carolus Magnus Patricius Cumanus factus est antequam Imperator; Utile hoc fuit ad conservandam nobilitatem, quemadmodum, ubi illa premitur, ad officia servi assumuntur. Hoc video priscis placuisse Francis, quod et nunc Turca probat, ut reges in aula mancipiis uterentur. Marilefus Archiatrus mancipium erat Ecclesiae Turonensis, Proatuflus educator regis ad opus rusticum amandatur, Septiminia ad Pistrinum; ita Gregor. Turon. sed hoc supra reprehendi, interim Graeci posteriores in honorum nominibus nimii fuere [Orig: fuêre] .
§. 2. Curopalates initio Architectus erat, eius officium circum sarta tecta palatii, substructionesque versabatur. Cassiod. l. 7. Sublimitatem tuam curam palatii nostri suscipere debere censmus, ut et antiqua in nitorem pristinum contineas, et nova simili antiquitare producas, si frequenter legas Geometrem Euclide, si schemata eius mirabili varietate descripta, et c. Archimedes quoque cum Metrobio tibi semper assistant. Si autem civitatem reficimus, aut castellorum volums fundare novitatem, vel si constituedi nobis praetorii amoenitas blandiatur, te ordinante ad oculos perducitur, quod nobis cogitantibus invenitur: Quidquid aut instructor parietu, aut sculptor marmorum, aut aeris fusor, aut camer arum rotator, aut gypsoplastes, aut musivarius ignorat, te prudenter interrogat. Crevit exinde aestimatio gradusque Curopalatae. Aetius enim ex comite domesticorum curam palatii gerere coepit. Quin soceris et cognatis imperatorum conferebatur, provinciis praeficiebantur. Ibetiam enim Adranaser gubernavit. apud Luith prandum frater Imperatoris est Curopalates, apud Photium in biblioth. nullius maior gloria, quam Curopalatae. Ita quoque apud Corippum lib. 1.
Te dominum sacrae firmavit avunculus aulae,
Dispositorque novas sacrae Baduarius aulae
Successor soceri, factus mox cura palati.
Te dominum sacrae quis non praedixerat aulae,
Cum magni regeres divina palatia patris?
Par exstans curis, solo diademate dispar,
Ordine pro rerum vocitatus Cura palati.
Curopalates etiam dictus vir spectabilis Castrensis, sub quo omnia palatii ministeria fuere. Paedagogia, chartularii, fabularii, dominici, cum enim comitatus principis, [Gap desc: Greek words] , castra dicerentur; hinc omnes ministri Castrensiani dicti sunt, quamvis nulla umquam castra vidissent. Videtur tandem hoc munus omnino mutatum, et dicti apud Graecos Curopalatae, qui apud Francos Maiores domus dicebantur, iidem enim, et praefecti palatii dicebantur. Proximi itaque Imperatoribus fuere [Orig: fuêre] . Seneschallum eodem loco fuisse deinceps constat. Seneschallum eundem esse, qui apud Graecos dicitur magnus domesticus, testis est Guilielmus Tyrius l. 4. c. 5. Magnum autem domesticum ab Imperatore secundum cum dicat, eam etiam dignitatem Seneschallo tribuere videtur. Apud Francos certe eadem ratione crevit officium Seneschalli, vel Seneschalci. Ille enim a Pipino mensae praepositus est, bella gerebat Rex ipse gnarus, id tutelae regni novi, et auctoritati
opportunum esse. Curam totius domus, et ornamentorum, etiam equorum gesserunt. Dapiser [(reading uncertain: print faded)] itaque erat, atque ita vocatur a Roberto Abbate Remensi, sceptrum gessit insigne iurisdictionis. Vicarius regis et secundus a rege dicitur. Signabat edicta, constitutionesque Regum, et quaecumque maioris momenti erant. Crevit itaque huius auctoritas, ut parum abfuerit a potestare maioris domus. Theulpbus in Chronico Monasterii Marigniaci, eundem facit cum maiore domus, et belli administrandi eidem tribuit officium, itaque et Regi equum adducebat. Posteriores tamen Reges potentiam eam minuerunt.
§. 3. Eodem paene fastigio est magister officiorum, a parvis enim initiis ad summam potentiam pervenit. Magister officiorum Scholis Scutariorum, agentium, atque aliis praeerat, disciplina palatii eidem commissa erat.
Eius munus in Scholis [(transcriber); sic: Sholis] ordinandis, promovendisque Scholasticis versabatur, cap. 1. de officio Magistri officiorum t. 31. Privilegiis dudum Scholae vestrae indultis, et integris reservatis ad ducenariam, centenariam, et biarchiam nemo suffragio, sed labore unusquisque perveniat: principatum vero adipiscatur matricula decurrente: ita ut ad curas agendas, et cursum illi exeant, quos ordo militiae vocat, et eius laborum adiutor. Praeterea in quo tutius Scholae status et Magistri securitas constituta est, idoneus probitate morum ac bonis artibus praeditus nostris per Magistrum obtutibus offeratur, ut nostro ordinetur arbitrio. Curabat etiam ne militiam praeverterer ambitio, Ita Valent. Theodos. August. ad Patricium Magistrum officiorum. Nemo agentium in rebus ordinem militiae atque stipendia provertat, etiam si nostri numinis per obreptionem detulerit indultum. ac si quis formam admissi istiusmodi docebitur obtulisse: in locum, ex quo indecenter emerserat, revertatur. Ut is gradu ceteros antecedat, quem stipendia meliora, vel labor prolixior fecerit anteire. Ius verberandi Senatores et Ducenarios Theod. et Valent. Augusti tribunnt Pleitio magistro officiorum. Scholarium nostrorum devotio probata a nostris parentibus, circa maximae Serenitatis nostrae affectionem enituit. Unde quidquid ad fovenda, servandaque eorum privilegia postulatur, statim credidimus admittendum. Ideoque suggestionem tui culminis approbantes, viris spectabilibus Comitibus Scholarum verberandi, degradandive Senatores et Ducenarios licentiam denegamus: Ea namque, quae tali commotione digna sunt, ad tuae sublimitatis voluimus referri notitiam. Imperium eiusdem ad castra iidem extenderunt: Curae tui perpetui culminis credimus iniungendum: ut super omni limite sub tua iurisdictione constituto, quemadmodum se militum numerus habeat, castrorumque ac clausurarum cura procedat, quotannis significare nobis propria suggestione procuret. Dat. 2. Septemb. Constantinop. Ma. ximo 11. et Paterio Coss. 443. Hoc ideo factum, quod omnium consiliorum particeps erat, ut monet Priscus in hist. Gothica. Tandem inter summas dignitates haberi coepit. Longinus Zenonis frater magister officiorum factus est. Euag. l. 3. c. 9. Ex quo constat, quantum fuerit dignitatis hoc officium.
Imitati sunt et ista Gothi, Cass. l. 6. form. 6. Ad magistrum officiorum pertinet palatii disciplina. Ipse insolentium Scholarum mores procellosos moderationis suae terminis prospere disserenat. Tam multi ordines sine aliqua confusione componuntur, et ipse sustinet onus omnium, quod habet turba discretum: per eum Senator veniens nostris praesentatur obtutibus, coMponit loquentem, quin etiam solet verba inserere, ut nos decenter debeamus omnia audire. Aspectus Regis haud irritus, promissor collocutionis nostrae gloriosus, donator aulici consistorii, causarum praeterea maximum pondus in eius audientiae finibus optima securitate reponimus. Veredorum opportunam velocitatem custodit, ut sollicitudines nostras, quas consilio iuvat, beneficio celeritatis expediat. Per eum nobis legatorum quamvis festinantium praenuntiatur adventus, per eum nominis nostri datur evectio. Nemo iudicum per provincias fasces assumit, nisi hoc et ipse decreverit. Molestias non habet exigendae pecuniae, per aequatores victualium rerum in urbe regia propvia voluntate constituit. Officiales eius militiae munere perfuncti dicuntur principes, et primatum tenent inter praetorianas cohortes et urbanae praefecturae milites. Adiutor Magistri nostris praesentatur obtutibus, ut vicaria sorte beneficii eligamus eius praesidium, qui nobis praestat fidele solatium. Hinc factum est, ut tot negotiis in unum coacervatis adiutor seu [Gap desc: Greek words] principe illi constitueretur, ille vice Magistri officiorum iudicabat.
Proximi itaque sunt primo throno; olim Caesares, deinde vocati [Gap desc: Greek words] ut successuri parentibus in Hispania, Principes dicuntur, in Gailia Monsieur proprie, et stricte, denique Delphini, post datum coronae Delphinatum. Paul. Aemil. l. 9. Allobroges etiam suos Principes Delphinos nominarunt.
§. 1. QUanti intersit Principis, immo totius Rei publicae, viros fortes, fidos, prudentes circum se habere, calumniatores, avaros, ambitiosos procul amovere, multorum saeculorum series et notissimorum regum exitia docuerunt.
In aula sunt duplices principum comites, vel enim consilio et gubernatione adiuvant industriam regnantium: vel circa principis personam, resque versantur. Officiorum enim haec est, non hominum distinctio; nam in unum, eundemque multa crebro officia conferuntur.
Praecipuus quidem in aula imperatoria erat praesectus praetorio, de quo alibi dictum.
Praefecto Praetorio par erat in Francia maior domus, vel maior Palatii, parva eius officia principo, ius domi inter aulicos dicere, disciplinae Palatinae attendere. Hinc auctoritas apud pares acquisita, et quia communi suffragio eligebantur, aestimatione apud Regem, apud quem cum assidui essent, sensim ad Rem publicam admoti sunt, donec segnitie Regum totam regni potentiam in se derivarunt. Hinc Pipinus Regnum tenuit. et non maiorem domus, sed comitem diiudicandis domesticorum controversiis constituit. Varia de his scripsit Cedrenus in Leone Iconomacho, qui consuli poterit.
Iustinianus recuperatae Africae Praefectum praetorio dedit, eius officio 396. ministros deputavit. C. I. de officio Praefecti praetorio Africae, t. 25. l. 2. G. Et: Ab ea (auxiliante Deo) septem provinciae cum suis iudicibus disponantur: quarum Tingitana, quae proconsularis antea vocabatur, Carthago, et Byzantium, ac Tripolis rectores habeant consulares: reliquae vero, id est, Numidia, et Mauritania, et Sardinia; a praesidibus cum Deo auxilio gubernentur. Et in officio quidem
tuae magnitudinis, nec non pro tempore viri magnifici praefecti praetorio Africae, trecentos nonaginta sex viros, per diversa scrinia et officia militare decernimus. In officiis vero consularium ac praesidum quinquaginta homines per singula officia esse sancimus.
Quae vero emolumenta sive magnificentia tua, sive consulares, et praesides, et quod unusquisque ex offcio eorum de publico consequi debeat, notitia subterannexa declarat.
Optamus ergo ut omnes iudices nostri secundum voluntatem, et timorem Dei, et nostram electionem atque ordinationem sic suas administrationes gubernare studeant, ut nullus eorum aut cupiditati sit deditus, aut violentias aliquas vel ipse inferat, vel iudicibus aut officiis eorum, aut quibuscumque aliis collatoribus inferre permittat. Licet enim per oens provincias nostras (Deo iuvante) festinemus, ut illaesos habeant collatores: maxime tamen tributariis dioeceseos Africanae consulimus, qui post tantorum temporum captivitatem meruerunt (Deo iuvante) per nos lumen libertatis adspicere. Ergo iubemus omnes violentiam, et omnem avaritiam cessare, et iustitiam, atque veritatem circa omnes nostros tributarios reservari. Sic enim et Deus placabitur, et ipsi possunt celerius, sicut collatores alii nostrae Rei publicae, relevari atque florere.
§. 2. Imperatoris aula administros magnos habet Principes. Prima est Pincernae, [Gap desc: Greek words] , magna et gratiosa apud Reges dignitas. Fide enim magna opus est, utin quorum manu vita sit Principis. Nehemias eo officio fungebatur apud Ataxerxem, apud Constantino politanos Pincerna maior erat Curopalate, et nunc qui inter septem electores Rex Bohemiae excellit, est Pincerna Imperatoris.
§. 3. Domestici varii ut domesticus mensae, Scholarum, murorum, etc. Praepositus mensae non minore dignitate.
In Romano Imperio Marchio Brandeburgensis Archicamerarius est, de quo sic habet Bulla aurea t. 25. de offic. Princ. Sollen. curiis Imperatorum. Deinde Marchio Brandeburgensis, Archicamerarius, accedat super equo, habens argenteas pelues, cum aqua in manibus, ponderis duodecim Marcharum argenti, et pulchrum manutergium, et descendens ab equo, dabit aquam Imperatori, vel Regi Romanorum manibus abluendis. Camerarius in Francia, quem Camlerlanum et Camerlingum appellare solent, qui tanto in honore fuere, ut Regum etiam affines, et cognati in ea dignitate fuerint. Sub Ludovico Pio Bernardus Reginae frater hoc munus administravit.
In eodem Imperio Palatinus Archidapifer est. Saxoniae elector ensem fert, quod olim praestitit [Gap desc: Greek words] qui nudo capite, proximus consanguineis Imperatoris ferebat ensem. utappareret, hoc voluisse maiores, eos oportere esse circa principem, qui et ipsi principes sint.
§. 4. Palatii sive aulae permulti sunt alii magistratus, qui omnes uno nomine Palatini appellantur: Minores ita dicebantur, ut memoriales, agentes in rebus, apparitores, obsequium dicebatur totum apparitorum agmen, quod tutelae pariter et honori erat. Quia vero in aula crebra est mentio Scholae, Scholasticorum, de illis nonnihil agendum censeo.
Scholastici quidem quasi eruditioni et Philosophiae vacantes dici solent, Serapionem Hieronymus testatur ob elegantiam ingenii Scholasticum esse dictum, Salvianus Scholasticos et discretos coniungit, Aug. de Dial. proprie et primitus dictos Scholasticos eos ait, qui adhuc in Scholis sunt, omnes tamen, qui in litteris vivunt, hoc nomen usurpare.
At Scholae et Scholastici in Republica [Orig: Republicâ] aliam plane significationem habebant: Scholastici Praefectis Praetorio, Provinciarumque Praesidibus in Concilio aderant.
Scholae ordinum militantium fuere [Orig: fuêre] , ita dictae per antiphrasin, quod minime otiosae sint, ut multi arbitrantur, ego re vera ob otio dictas arbitror, exercitatio enim armorum non erat tanta, ut videri possent, non esse otiosae. Magnam partem in otio miles agit. Schola Vegetio centuria est. l. 2. c. 21.
Non fuisse autem nimios Scholarum militarium labores, satis ipsae leges indicant. Nam undecim Scholarum militia facilior fuit, quam eorum, qui sub excelsis Magistris militum tolerabant militiam, et quidem duae Scholae inermes militabant, quae erant Silentiariorum, et agentium in rebus, ceterae armatae, et quasi in militia praetoria [Orig: praetoriâ] , hoc est, abundanti, molli, otiosa, quae magis in pompa [Orig: pompâ] , quam periculis cernitur. Hinc duae Scholae Candidatorum, Seniorum, et Iuniorum, quos posterior aetas Ostensionales vocavit, quod ad ostentationem Maiestatis proceritate, et forma [Orig: formâ] commendati regnantibus astarent. Varius tamen diverso tempore Scholarum numerus fuit.
Huc pertinent Ducenarii, et Centenarii, quae legionum dignitates sunt, sed ad officia Palatina translatae. Centum et ducentis cohortalibus praeerant. Ducena et Centena ipsa dignitas dicebatur, Paulus Samosatenus Ducenarius potius, quam Episcopus dici voluit. Erant illi in Schola agentium in rebus; Procuratores Ducenarios primus Augustus instituit. Diol. 53. qui tributa colligebant, ita dicti, quod ducenta Sestertia in censu haberent. Qui autem ordinem regebat Primicaerius dicebatur, Primicaerius aulae [Gap desc: Greek words] ordinat omnes in aula.
§. 5. Erant et haec officia in aula regia praecipua Protovestiarius praeerat Vestiario quod interius erat, cimeliaque pretiosa servabat, at protovestiarites aerarii praeses erat, magna eius dignitas, et comiti largitionum non impar. Sub eo erat Vestiarius, et qui in triremi Imperatoria dicebatur Auestiarius.
Magnus Scutarius strator est Regis, equum ascendenti, et discedenti baltheum, ensemque, olim etiam scutum porrigebat.
Protallogator, qui praeerat equis ad cursum publicum destinatis, subest magno primicerio.
[Gap desc: Greek words] omnium aulicorum gerebat curam, ne cui stipendium deesset.
Saccellarius eleemosynis praeerat. Zont. t. 3. p. 76. sed exigebat tamen, et supplicia decernebat. Eunuchi fere erant et potentes.
Magnus hospitii magister sub se habet octo mensae structores et praegustatores.
Praepositus Hospitii animadvertit in eos, qui delinquunt in aulico ministerio, vel ubi Rex agit.
Proceres alii in palatio versabantur, et codicillis fiebant, honore et titulis sine labore et emolumento gaudebant. Cassiod. l. 6. Var.
Aulis purgandis praeest apud Gallos Magistratus, quem Regem Ribaldorum dixere [Orig: dixêre] Ribaldi homines validi, [Gap desc: Greek words] , baiuli, quales olim
Aegyptii, itaque ita vagabundos, atque errabundos, vappas, et nebulones appellarunt; omne igitur hoc genus Saburrae Rex ille aula abigebat, ne tamquam muscae Regiis epulis inhaerescerent, palatiumque foedarent.
§. 6. Culpa veterum aularum ordinaria erat nimia hominum multitudo. Apparitores quadringentos Proconsul Africae et Legati eius habuere [Orig: habuêre] . Arcad et Honor. Cod. 12. tit. 56. Apparitioni tuae et legatorum quadringentos censuimus deputandos, de his dumtaxat, quos esse sibi detractos Rei publ. membra non queruntur.
Comes orientis sexcentos Theod. et Arcad. In officio Comitis Orientis non amplius quam sexcenti apparitores habeantur, quos quidem publicis necessitatibus novimus abunde suppetere.
§. 7. Franci multi moderatiores fuerunt, centum nobiles, quibus menstrui aurei centum, centum alii illis additi sunt.
Omnium Palatinorum privilegium est, a Constantino datum, ut quod acquisierint, quasi peculium castrense habeant. Omnes (inquit c. 12. t. 31) Palatinos quos edicti nostri iam dudum certa privilegia superfundunt, rem si quam, dum in palatio nostro morantur, vel parsimonia propria quaesierint, vel donis nostris fuerint consecuti: ut Castrense peculium habere praecipimus. Quid enim tam ex Castris est, quam quod nobis consciis ac prope sub conspectibus nostris acquiritur? Sed nec alieni sunt a pulvere, et labore Castrorum, qui signa nostra comitantur: qui praesto sunt semper actibus: quos intentos et eruditos studiis, itinerum prolixitas, et expeditionum difficultas exercet. Ideoque Palatini nostri, qui privilegiis edicti uti potuerunt, peculia sua praecipua retineant, quae dum in Palatio nostro constituti sunt, aut labore (ut dictum est) proprio, aut donatione nostra quaesierint. PP. X. Kal. Iun. Constantino A. VI. et Constantio Caes. Coss.
Denique erat et Tribunus rerum nitentium, qui id muneris habebat, ut palatium, et publica curarentur omnia, ac niterent.
§. 1. COmites Zasius, Rulandus, Cluverius a Germanis initium habuisse sine causa commenti sunt: nam comites proconsulum, deinde imperatorum erant. idque ante notos Germanorum mores et instituta.
Comitum dignitas nunc in immensum crevit, olim ita dicebantur, quod Principem comitarentur. Ipsa aula Principis Comitatus dicebatur; nec aliud erat, quam mitti ad Principem, si quis diceretur mitti ad Comitatum. Soc. hist. Ecc. l. 2. c. 23. Ammian. l. 28. sacrum Comitatum vocat Symmachus l. 2 c. 8. l. 9. c. 8. Comitatenses Legiones aut Vexillationes inde dictae sunt. L. nemo. c. de re militari. Comes etiam dicebatur, qui Comitatum ordinabat.
§. 2. Comitum dignitas partim in magnis nunc Principibus, partim in vilissimis hominibus, partim mediocribus Magni Principes sunt Comes Palatinus Rheni elector, Comes Flandriae, Tirolis; Viles quidam, qui Codicillis Caesarum Comitatus seu Palatinatus honore donati, vagabundi discursant, et titulo honoris sese iactant, multi tamen viri honesti et militares ea dignitate insigniuntur. Fuere quidem illi vere Comites quandoque Imperatoris, sed nunc cum tamquam dignitatem praeserant, Comites ex sola consuetudine appellari non debent.
Quamvis ex ea consuetudine initium nominis sit et origo. Adrianus enim Senatum in aulam transtulit, optimatum selectissimis in cohortem amicorum adscitis, qui Comitatus Caesaris dicebatur. Spartian. in Adriano. Postea honoris titulus datus aliis etiam est, ut professoribus, qui viginti annos publice legerunt. Nunc vero cum sint in Germania Pfaltzgravii, Landgravii, Marckgravii, Burgravii, hoc est, Comites Palatii, Limitum, Burgorum, id est, arcium, aut oppidorum, errores illi Comitum Palatinorum dumtaxat nomen usurpant,
Comes autem Palatinus ita dicitur a Palatio, non a Regione Capellatiana, quae a Palas nomen habet, cui praeest Comes Palatinus, quae patrio nomine dicta est Pfaltzia, ut putat doctissimus Petrus Georgius Tolos. l. 6. Syntagm. c. 8. Vere enim Comes Palatinus a Palatio Caesaris atque ab ea, quam habet in eo dignitatem, appellatur. Nam primo Archidapifer est, quod officium est Palatinum, deinde vacante Imperio, est unius partis Vicarius Tertio Iudex in causis, quibus Imperator impetitur, quae est eximia dignitas. Ita est in aurea Bulla t. 5. de iure Comitis Palatini Rheni et Ducis Saxoniae. Quoties insuper, ut praemittitur, sacrum vacare continget Imperium, Illustris Comes [(transcriber); sic: Comes mes] Palatinus Rheni, sacri Imperii Archidapifer, ad manus futuri Regis Romanorum, in partibus Rheni et Sueviae, et in iure Franconico, ratione Principatus seu Comitatus Palatini privilegii, esse debet provisor Imperii, cum potestate iudicia exercendi, ad beneficia Ecclesiastica praesentandi, recolligendi reditus, et proventus, et investiendi de feudis, iuramenta fidelitatis, vice et nomine sacri imperii, recipiendi, quae tamen per Regem Romanorum, postea electum; suo tempore omnia innovari, et de novo sibi iuramenta ipsa praestari debebunt, feudis principum dumtaxat exceptis, et illis, quae Fanhnlehen vulgariter appellantur, quorum investituram et collationem soli Imperatori, vel Regi Romanorum specialiter reservamus. Ipse tamen Comes Palatinus omne genus alienationis, seu obligationis rerum imperialium, huiusmodi provisionis tempore expresse sibi noverit interdictum. Et eodem iure provisionis Illustrem Ducem Saxoniae sacri imperii Archimareschallum frui volumus, illis locis, ubi Saxonica iura servantur, sub omnibus modis et conditionibus sicut prius est expressum. Et quamvis Imperator sive Rex Romanorum super causis, quibus impetitus fuerit, habeat, sicut ex consuetudine introductum dicitur, coram Comite Palatino Rheni sacri Imperii Archidapifero, Electore principe respondere: illud tamen iudicium Comes ipse Palatinus non alibi, praeterquam in Imperiali Curia, ubi Imperator, seu Romanorum Rex praesens exstiterit, poterit exercere. Florente Gallorum et Germanorum imperio urbibus praeerant Comites, qui Iudices, et quasi Praetores erant, Beat. Rhen. lib. 2. rerum German. Cum autem vel ob merita, vel eventus bellorum interdum comitatuum administrationes perpetuae fierent, et hereditariae, inde nati sunt Comites et Marchiones, quorum nunc in imperio magna est multitudo, dignitas et potestas.
§. 3. Arcadius et Honorius Comites Proconsulibus aequarunt. Eos qui (c. 12. t. 10.) tranquillitatis nostrae consistorii dici Comites meruerunt, spectabilibus proconsulibus aequari generaliter decernimus Dat. VII. Kal. Octob. C. P. Theodoro. V. C. Coss. Hoc de Consistorianis, de Comitibus rei militaris. t. 12. Honorius et Theodosius adorandi Principis
potestatem firmarunt: Praepositos ac tribunos Scholarum, qui inquietudinis epulis adhibentur, et adorandi Principis facultatem antiquitus meruerunt: (inter quos comites etiam sacri stabuli, et cura palatii numerantur) si primi ordinis Comitivam cum Praepositura meruerunt, et casu ad altiora non pervenerint, depesito sacramento inter eos, qui Comites Aegypti, vel Ponticae diaeceseos fuerint (quorum par dignitas est) haberi praecipimus, alios qui honore Comitivae regimen fuerint nacti, absolutos militia [Orig: militiâ] inter eos, qui Duces fuerint provinciarum, numerari iubemus. Dat. 7. Kal. Apr. C. P. Lucio V. C. Coss. Decuriones palatii post emensum fideliter obsequium poterant inter Comites taxari. Cod. 12. de Silentiariis et Decurionibus. Decuriones nostri palatii post emensum fideliter obsequium, postque deposita sacramenta militiae, electionem habeant, sive ex magistro officio rum, velut agentes dignitatem consequi a nostra Maiestate maluerint: sive inter viros illustres Comites, domesticorum videlicet inter agentes taxari: ut tam in adoranda nostra Serenitate, quam in salutandis administratoribus, et reliquis praedicti honoris privilegiis, nec non nostro consistorio his honor omnifariam reservetur, Dat. Prid. Kal. Nov. C. P. Honorio X. et Theodosio VI. AA. Conss.
Hac dignitate donati etiam sunt Archiatri Palatii, ita Honorius et Theodosius. Archiatros intra palatium militantes, si comitivae primi ordinis nobilitaverit gradus, inter vicarios taxari praecipimus, sive tam pridem deposuerunt militiam, sive postea deposuerint: ita ut inter Vicarios Duces, qui administraverint, et eos qui comitivam primi ordinis meruerint, nihil inter sit nisi tempus, quo quis administraverit, vel comitivae adeptus est insignia. Dat. 12. Kal. Apr. C. P. Lucio. V. Coss.
§. 4. Comitem stabuli magnae auctoritatis fuisse constat; nam Valentinianus fratrem Valentem ea dignitate ornavit. In Germania ordinaria dignitas est inter mediocres. In Gallia inter summas, immo periculosissimas. Constabularium vel conestabilem appellant voce corrupta. Olim, cum bellu erat, equitatus illi committebatur, postea totus exercitus, ius in milites omnes habebat, fratribus etiam Regis et Cognatis imperabat. Tum crevit auctoritas, cum officium factum est perpetuum. Huius itaque dignitas maxima est, cui Mareschalli ceteri subsunt. Ideoque et Regem in potestate habet. Mareschalci sunt vice Comitistabuli, et Magistri equitum, olim quatuor fuere [Orig: fuêre] , postea dividendae potentiae numerus auctus, ut octo essent. Magister peditum vicurius est proprie Conestabuli.
§. 5. Ducum, Comitumque a Carolo Magno non erat auctoritas singularis, erant instar praesidum Romanorum, quos Imperatores arbitrio suo vel amovebant, vel reponebant in locum dignitatis, quemadmodum amici Regum nunc talentum, nunc denarium valent, prout locum illis Rex assignarit.
Aliquem dignitatis gradum post Diocletiani tempora duces habuerunt, et prima eorum apud Ammianum mentio. In Francia proximi regibus fuere, Walfridus, Strabo l. de reb. Eccl. c. 13. Sed praefecturae potius, quam hereditariae ditioni praeerant.
Pares consanguinei, et fratres Regum dicebantur, postea duodecim ita vocati sunt, alioqui et parentes sic vocantur.
Refert Bullingerus legisse se in veteri Codice Regem duos Patricios; hunc quatuor Duces, Ducem quatuor Comites, illum quatuor Barones, Baronem quatuor Castellanos, hunc quatuor Vasallos habere oportere. Alio in Codice: Comitem praeesse decem Marchionibus, Marchionem decem Baronibus, quod scriptum esse credo, servatum arbitror numquam. Marchiones a limitibus esse non dubito, Marc Germanis non est equus generosus, sed Maer equa est, et forte equus. Marck autem sive March, est limes.
§. 6. Comes rerum privatarum, initio procurator Caesaris, et deinde Comes rei Dominicae, alius et sub eo fuit Comes largitionum privatarum. Postea de bonis caducis, de incestu, de violatoribus sepulcrorum iudicavit. Comes sacri patrimonii ab eo etiam distinctus fuit, sub eo tamen fuisse videntur.
Postea idem officium, quod fuerat Comitis sacrarum largitionum, datum est Protovestiario, qui omnia pretiosa, atque adeo ipsum aerarium custodiebat; id enim et postea additum est.
§. 7. Barones quidam putant Varones esse, hoc est, servos militum lixas, qui stolidissimi hominum sunt; Germani eos viros vocasse aiunt Barones, qui sapientes veteribus. Nunc Germani eos Freyherrn appellant, non quod superiorem non agnoscant, sed quod sub summo tantum Magistratu sint: Dictionem Germanicam esse reor, rem sumptam a Romanis: illi Senatores vocabant Patres, erat nomen dignitatis, unde et Patricii. At priscis Germanis et nunc quoque pater dicitur Vaar contractione ex Vader/ nam Vatter recentius est. Baron igitur seu Varones quasi patres dicti sunt. Non ignoro alias esse aliorum de Baronibus sententias. Quidam eos a [Gap desc: Greek words] , aut potius [Gap desc: Greek words] dictos arbitrantur, quod gtavitate et dignitate praestent. alii ab arcibus, quas Graeci posteriores ex hebraeo dixere [Orig: dixêre] [Gap desc: Greek words] . , hoc est, creando qui derivant, longius a recto abeunt. Quid enim Germanis et Gallis in mentem veniret Hebraeo nomine, et quidem tam generali, novam dignitatem in signire? Si tamen ab Heber usque nomen est quaerendum, rectius dicemus Barones Barionim, dictos, qua si a , electos, serenos, puros, hoc enim significatu usitatius utuntur Hebraei. Sed cum inter Germanos, et Gallos ea dignitas sit, malo ex eorum lingua, et quidem antiqua, quam exteris petere significationem. Quibusdam in urbibus, uti in aurea Moguntia, quidam opificum Magistri, quorum cura est, operas peregrinos advenientes curare et dirigere, Patres appellantur. Audire tamen et alios iuvat, Vassos esse eosdem nonnulli putant, sed ostendit Petrus Greg. Tolos. diversos esse, l. 6. Synt. c. 10. Barones apud Germanos et Scotos dici idem quod Vassos Regios, testatur Hector Boethus. Et eo nomine contineri Blondus voluit. Eoque nomine aliqui putant Regni capitaneos dictos et magnates, omnes Duces, Comites, Marchiones. Et Otho Frisingensis Guillelmum Marchionem de Montiferate inter Italiae Barones refert. Et antiquis quoque in Gallia, Barones, Comites dici placuit aliquando, ut pluribus docet Rhenatus Chopinus. Baldus autem hunc a Langbardis magnum Castellanum vocari notat, et in Gallia quoque Boerius, eumque esse qui infimae, mediae, et summae coercitionis ius in arce quadam concessione Principis obtinuerit. Suspicantur alii Baronem eum dici, qui Valvassor magnus et Capitaneus Regis in feudis dicitur, quem de plebe aliqua, vel de parte Princeps investivit. Aliis autem placuit quemlibet infra Comitem habentem aliquam dignitatem dici Baronem: Voluerunt
enim digniorem esse Comitatum Baronia. Neque vulgo probatur sententia eorum, qui has dignitates confundunt [(reading uncertain: print blotted)] , eo quod saepe utraeque nominentur in iure simul ut diversae. Quidam et suprem am post Regiam potestatem Baronis, quod ad clientelaria iura pertinet; eosque Barones a Graeco verbo [Gap desc: Greek words] dictos autumant, quid gravitate, dignitateque ceteros Dominos Beneficiarios anteire debeant: eiusque rei testimonium ex Cicerone citant ad Atticum. Apud Patronum; et reliquos Barones te in maxima gratia posui, etc. Ubi tamen alii Varones legunt. Alii Barones a forma adificii clientelaris deducunt, quod domus undique occlusae, et substructae turribus, Bareis a Palestinis dicantur teste Rhodigino. Sed si ex aliis linguis nostram interpretari liceat, mihi verior declinatio videtur ex Hebraico sermone, ut Baro dicatur, veluti creatura nova, et creatio quae non sit nec Dux, nec Marchio, nec Comes, sed novum quid. Sic enim Hebraei dicunt, bara creavit, et figmentum, creaturam novam, vel a barach elegit, ut dicatur Baro, electus. Et apud Rabinos etiam Barion dicitur satelles, qui dicitur vulgo spat harinus, spadacius. Et c. 11. Vassos ostendit maiores Principes dici, et Valvassores, et Valvasinos. Verba eius. Valvassores putant dictos, quod ad valvas starent Dominorum: sicut et apud Reges Hebraeorum fiebat. Minores Valvassores, Valvasinos quoque dixerunt. Et iterum qui a minoribus Valvassoribus feudum accipiebant, dicebantur minimi Valvassores. Sic itaque tres gradus Valvassorum, Maiorum, minorum et Minimorum. Eratque liberum communi iure minoribus, auferre a minimis feudum pretio restituto, si illud illis vendidissent: non tamen licuit Mediolanensi consuetudine; quia eiusdem iuris sunt minimi ac maiores. Horum omnium respectu Seniores dicuntur Duces, Comites, Marchiones, qui a Rege feudum accipientes aliis dederint, quasi primi Feudatarii ante maiores Valvassores. Ex voce hac, Seniores, deducta vox Seigneur. Valvassores etiam milites dicuntur Seniorum. Ita enim saepe Conradus I. in lege addita Francicis, et Longobardicis, titulo de beneficiis, et terris tributariis usurpat. Sic usurpavit Pipinus in lege, quam de re intertiata hoc modo tulit: Ut nullus comparet Caballum, Bovem, Iumentum, vel aliam, rem, nisi illum hominem cognoscat, qui eum vendiderit, aut de quo pago est, aut ubi manet, et quis est eius Senior. Dicebant Franci Vasallos et Vassos, ut exstat tit. de Vassis Dominicis et Ammonius ait, Carolum Magnum ordinasse per totam Aquitaniam Comites, Abbatesque nec non alios quam plurimos, quos vulgo Vassos, inquit; vocant, ex gente Francorum. Et alibi tradit, Tassilonem Ducem Baioariorum venisse cum Primoribus gentis suae, et more Francico inmanus Regis, in Vassaticum manibus suis semetipsum commendasse: fidelitatemque tam ipsi Regi Pipino, quam ipsis filiis Carolo, et Carlomanno iureiurando supra Corpus S. Dionysii promisisse; etc. Similiter et omnes primores ac maiores natu Baioarios. Quidam dicunt, appellatos Vasallos a vas vadis, eo quod in forma fidelitatis obligationem iuraverint Domino, alii dicunt a nomine Francico Vassi, quod fortem significat, Nempe quod Domini feuda delectis fortibus militibus concederent. Bassalar lingua Turcica homines praecipui dicuntur, ut si liceat ita loqui, capita, qui propter Consilium semper Principem comitantur: Sic Satrapae et maiores dignitatis homines, Turcis etiam appellantur Bassae, quorum et alii aliis maiores. Sic Bassae a Bassis aliis pro dignitate honorantur. Itaque forte et [Gap desc: Greek words] quasi Vassi dicti sunt.
Barones et Baros alii viros appellant, nimirum fortes, ut sit nomen virtutis. ita Glossae quaedam. Picardi sic maritos vocant. Varon Hispanis vir eximius dicitur. Quin libertatis notionem habet Germanica dictio Bar, ideo sic etiam liberos, hoc est, filios appellatos nonnulli credunt. Baronagium Matthaeus Paris in hist. Anglicana vocat consilium, seu consessum Franciae.
§. 1. IN civitate Romana primaria exactis Regibus fuit Consulatus, quo quidem in Magistratu creando, ornandoque multa sapientissime, aliqua minus prudenter instituta invenio. Non quod sapientia [Orig: sapientiâ] deficerentur, sed quod metu, aemulatione, cupiditate recti metas transilirent.
§. 2. In Consulibus creandis principio integerrime actum est; Duo a Praefecto urbis ex commentariis Servii Tullii creati sunt, anno urbis conditae ducentesimo quadragesimo quarto. L. Iunius Brutus, et L. Tarquinus Collatinus, idque Comitiis Centuriatis.
Centuriata Comitia praetulit Servius, ne in humillimorum [Orig: humilimorum] manu essent Comitia. Nam cum esset maior pars pauperum, nihilominus in ditissimorum potestate erant Magistratus; Sex classes erant, prima erat ditissimorum, altera divitum. Centuriae erant centum et nonaginta tres; in prima classe erant Centuriae 98. secundâ viginti; Duae igitur illae classes consentientes Magistratus designabant. Ceteri Magistratus minores tributis Comitiis creabantur, in quibus cum plus valeret populus, Q. Fabius, et P. Decius turbam Forensem quae mixta fuerat omnibus tribubus in quatuor urbanas coniecit tribus. Atque ita semper in praecipuorum potestate fuêre Comitia, quod magnopere curandum est in liberâ Re publica, ne improbi et egentes eum designent Consulem; cui affligi et everti Rem publicam expedit.
§. 3. Aetas Consularis, annorum erat 42. nec nisi decem annorum spatio ordinarius ad eum reditus; quin et hoc servatum, ut per gradus, et alios Magistratus benegestos ad summam dignitatem aditus fieret. Haec tamen omnia quandoque vel ambitione, vel necessitate Rei publ. mutata sunt. Postea aetatis ratio neglecta, Honor. Puer ad Consulatum evectus est. Claudian.
Inter cunabula Consul
Proveheris posito signans modo nomine fastos,
Donaturque tibi, qui te produxerat annus.
Ipsa Quirinali parvum te cinxit amictu
Mater, et ad primas docuit reptare curules.
§. 4. Consulum magnus honos erat. Nam primo, sella ei erat eburnea, plane regia. Hinc amplissima dignitas dicitur, omnibus dignitatibus anteponitur, et ipsis est Imperatoribus expetitus honos. Statius l. 4. Silvarum.
Lucemque a Consule ducit Omnis honor.
Deinde toga praetexta. Ab imperatoribus ea dari solebat aevo posteriori. Vopiscus in Probo. Te manet Capitolina palmata. Valerianus scripsit ad Aurelianum. Cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales quatuor, etc. togam praetextam, tunicam palmatam, togam pictam, subarmalem profundam, sellam eboratam: nam te Consulem hodie desino, scripturus ad Senatum ut tibi deputet scipionem, deputet etiam fasces.
Hac in re illi largi, servato Moecenatis praecepto. Consulibus honorem servato robur adimito.
Tertio, Consulum nomine annus inscribebatur, quocirca interdum improborum nomina e fastis abrasa: et merito queritur Claudianus.
Trabeata per urbes
Ostentatur anus, titulumque effeminat anni.
Libanius eam describit dignitatem, quae diu post sine potestate mansit. Quid venerabilius esse posset, quam universum orbem terrarum Solis instar nominis appellatione continere, et omnium hominum in ore esse nomen, a parentibus positum, cuius memoria multas habeat necessitates, iudicia, nuptias, forum, portus, debita, venditiones, contrahentes, paciscentes, litigantes, fidem per litteras facientes, communicantes, dissidentes, filiorum opulentorum natales.
§. 5. Potestas Consulum plane fuit regia. Livius vere l. 2. Libertatis autem originem inde magis, quia annuum imperium consulare factum est, quam quod diminutu quicquam sit ex regia potestate, numeres. omnia iura, omnia insignia primi consules tevere. id modo cautum est, ne si ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur. Brutus prior concedente collega fasces habuit, qui non acrior vindex libertatis fuerat, quam deinde custos fuit. Omnium primum avidum novae libertatis populu, ne postmodum flecti precibus aut donis regiis posset, iureiurando adegit, neminem Romae passuros regnare.
Primum tamen potestatis fastigium ad gerenda bella delatum est, Exemplo Laconum, apud quos Rex, et duo annui erant Imperatores, Hinc fasces, et Lictores; omnia regio more. Postea tempore Imperatorum vix ulla Consulibus permissa bella sunt, Extra ordinem fuit, quod Belisarius Consul factus bellum in Sicilia gessit, Magistratumque in provincia deposuit. Quamvis iam non Magistratus, sed vani honoris larva erat.
§. 6. Potestatem minuit primo additus socius pari potestate, ut si unus improbusesset, aut seditiosus, a collega compesceretur, cum alternis fasces haberent.
Deinde Imperium annuum, ut modestius imperarent illis quos aliquando Magistratus essent habituri. Quod nunc quoque multis urbibus moris est, sed alio, quam apud Romanos, et feliciore modo.
Verum cum ne sic quidem quorundam imperiosa superbia satis compesceretur, postea constitutum, ut ex Senatus sententia [Orig: sententiâ] iudicarent, agerentque, quin etiam a Consulibus ad populum concessa est provocatio. Tandemque eo contentionis devenerunt, ut Consulum frangerent fasces, ut ad nomen non responderent Livius l. 11. A. Virgino. T. Veturio Consulibus.
Tandem Tribuni illis oppositi. Hinc enim omnes illae contentiones civitatis divisae. Hinc vincula Claudio minantur, Liv. l. 2. et l. 5. Tribunos militum in potestate Senatus esse iubent, et l. 7. Manlium dictatura se abdicare cogunt. l. 4. Populum in consules concitant Atque inter haec patrum plebisque certamina, magnam partem civitas egit. Quia imperia inter se concertantia habuerunt.
§. 7. Exercitum non nisi Senatusconsulto, aut plebiscito habuere [Orig: habuêre] . Iulius Caesar in decem annos Consul, et Dictator renuntiatus est, quod coacti facere, cum primum potestas fuit, vindicarunt. stus etiam, quemadmodum tribuniciae, potestatis esse coepit, ita Proconsulare etiam Imperium habuit Dio ait: [Gap desc: Greek words] . Proconsul creatus, hoc est, consulari potestate semper in perpetuum, ut nec ingressu in Pomerium potestatem deponeret. Alioqui ingressus urbem Imperium Proconsulare perdebat. Africano superiori ob ingentia in Rem publicam merita perpetuum Consulatum quidem plebs detulit. sed ille maiore modestia recusavit. Domitianus decem et septem Consulatus non sine irrisione numeravit.
§. 8. Pecuniae publicae tractatio penes Consulem erat, unde et Caesar Consul aureos lateres suffuratus aeneos auratos in eorum locum substituit. Hoc quidem magnum fuit, sed postea ea cura aliis commissa est. Caesar primo ingressu aerarium aperuit, et Tribuno vetanti mortem minatus est. Protulit vero aureorum laterum 26000. et 300000. in numeratu: summa est 26. millionum.
§. 9. Consuli ius erat ordinarium, Senatum consulere. Id adeo servatum est, ut Imperator non nisi speciali privilegio, Senatum convocandi potestatem haberet. Itaque Senatusconsulto datum hoc legimus Vespasiano. Utique et Senatum habere, relationem facere, remittere, Senatusconsultum per relationem discessionemque facere liceat, etc. Utique cum ex voluntate auctoritateve, iussu, mandatuve eius, praesenteve eo Senatus habetur, omnium rerum ius perinde habeatur, servetur, ac si e lege Senatus edictus esset, habereturque.
Solebat itaque hoc ius Principibus dari. Consul autem ille referebat, qui eo mense fasces habuit. Atque hoc ordinarium, solebant tamen Senatores interdum petere, ut ad Senatum referrent, ipsique de rebus urgentibus perorare Magnum tamen in consule momentum fuisse constat ex Philipp 8. initio, aliisque.
§. 10. Creati sunt Tribuni militares, consulari potestate Anno urbis 309. post Annum 396. esse desierunt, nec eo tempore continuo, sed paene alternatim cum Consulibus Magistratum inierunt. Causa creandi Tribunos militares consulari potestate, quia Consules plebeios facere patres recusarunt, Tribuni expetierunt. Maluerunt itaque Tribunos, qui ex plebe et patribus essent, et primo quidem ex patribus tres electi sunt, contenta plebs fuit, quod sui habita ratio esset; deinde quatuor ac tandem sex partim patricii, partim plebei sunt facti. Tandem octo Liv. l. 5. initio, mirorautem quosdam mendum putare eius loci, nec octo fuisse umquam, cum id Livius refutet. Pace alibi parta Romani Veiique in armis erant, tanta ira odioque, ut victis finem adesse appareret. Comitia utriusque populi longe diversa ratione facta sunt. Romani auxere tribunorum militum consulari potestate numerum. octo, quot numquam ante creati, M. Aemilius Mamercus iterum, L. Valerius Potitus tertium, Ap. Claudius Crassus, M. Quintilius Varus, M. Iulius Tullus. M. Postumius, M. Furius Camillus, M. Postumius Albinus.
Verum magna in ea [Orig: eâ] re fuit plebis moderatio, quod Annis 44. nemo e plebe creatus sit Tribunus militum in castris, quamvis de Consulibus contenderent, ut appareat nobilitatis superbiam, non plebis malevolentiam causam fuisse, ut Magistratus communicarentur infimis.
§. 11. In hac Magistratus summi creatione, et administratione multa sunt, quae requiro. Nam re vera male veteri consultum Rei publicae fuit.
Fons mali, quod potestas annua semper novas spes cupidis mutationum iniciens ad continendum populum parum auctoritatis, parum virium habuit. Id mihi Romani ipsi concedunt. Livius lib. 2. Liberi iam hinc populi Romani, res pace belloque gestas, annuos Magistratus, Imperiaque legum potentiora, quam hominum peragam, quaelibertas ut latior esset, proximi Regis superbia fecerat. nam priores ita regnarunt [Orig: regnârunt] , ut haud immerito omnes deinceps conditores partium coeptae urbis, quas novas ipsi sedes ab se auctae multitudini addiderunt, numerentur: neque ambigitur, quin Brutus idem, qui tantum gloriae superbo exacto Rege meruit, pessimo publico id facturus fuerit, si libertatis immaturae cupidine, priorum Regum alicui regnum extorsissent. Quid enim futurum fuit, si illa pastorum, convenarumque plebs transfuga ex suis populis, sub tutela inviolati templi aut libertate, aut certe impunitate adepta, sublatoregio metu, agitari coepta esset tribuniciis procellis? et in aliena urbe cum Patribus serere certamina, priusquam pignora coniugum ac liberorum, caritasque ipsius soli, cui longo tempore assuescitur, animos eorum consociasset? dissipatae res nondum adultae discordiae forent: quas fovit tranquilla moderatio Imperii, eoque nutriendo perduxit, ut bonam frugem libertatis maturis iam viribus ferre possent. Fatetur ille sane liberum populum illa crescere non potuisse, quin Tarquinio tam saeluo, tam superbo Rege adhuc viluo Dictatorem esse voluerunt, metu belli Latini. Egregie id Livius exposuit lib. 2. Creato (is Lartius fuit) Dictatore primum Romae, postquam praeferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum, neque enim ut in Consulibus, qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat: neque ullum usquam, nisi in cura parendi auxilium. Paulo post Posthumius Dictator cum Tarquinio depugnat. Deinde sublatis Regibus geminata tyrannis, et plebis mox sediti coorta est. Livius lib. 2. Appio Claudio, et P. Servilio Consulibus ea coepit. Iam prope erat, ut ne Consulum quidem maiestas coerceret iras hominum. Et paulo post: Saevire inde utique Consulum alter, Patresque; sed plebi creverant animi, et longe alia, quam primo instituerant, via grassabantur: Desperato enim Consulum, Senatusque auxilio, cum in ius duci debitorem vidissent, undique convolabant: neque decretum exaudiri Consulis prae strepitu et clamore poterat: neque cum decrevisset, quisquam obtemperabat, vi agebatur, metusque omnis et periculum libertatis, cum in conspectu Consulis singuli a pluribus violarentur, in creditores a debitoribus verterat. Tandem seceditur, et ne Sacramento tenerentur, occidere Consules constituunt.
§. 12. Causa cur Consulatus non sit Magistratus idoneus, est multiplex; nam ambientium est, annuus est, imperitorum est, aemulorum, et in eos quos timet, quos multas ob causas offendere non potest.
Fons primus infirmitatis est in eo Magistratu, quia etsi aliquando virtuti, constantiae, integritati praemium est datus Consulatus, saepius tamen blanditiis, et ambitioni cessit. Primo frequentissime datus est disertis, Cicero de petitione Consulatus. Non potest qui dignus habetur patronus Consularium, iudignus Consulatu putari, praesidia itaque etiam per summam iniquitatem parabant, et privatim favorem. Idem Cicero. Deinde et amicorum multitudo, et genera appareant: habes enim ea, quae novi non habuerunt, omneis publicanos, totum fere equestrem ordinem, multa praeterea municipia, multos abs te defensos homines, cuiusque ordinis, aliquot collegia: praeterea studio dicendi conciliatos plurimos adolescentulos, cottidianum amicorum assiduitatem, et frequentiam. Haec cura ut teneas et commendando, et rogando, et omni ratione efficiendo, ut intellegant, et quid debent tua causa, referendae gratiae, et qui volunt, obligandi tui tempus sibi aliud nullum fore. Monet deinde ut optimatibus, et nobilibus sese commendet. Hinc videmus nullum adeo improbum, qui ob scelera spem consequendi Consulatus amiserit. Admiranda sunt, quae de Antonio et Catilina, Galba et Cassio scribit Cicero, et tamen Competitores erant Consulatus. Tribus ut haberent, promissione, spe, munere eas inducebant. Hinc salutatores, deductores, assectatores, amici, qui omnia ad ambitionem candidati, nihil ad Rei publicae salutem referebant. Hinc in populari petitione, et prensatione, illae illecebrae, et fuci, nomenclatio, blanditiae, assiduitas, benignitas, rumor, spes; Hinc illa candidatorum lex, ne committerent, ut dicere quis posset, se non esse rogatum, aut non valde, et diligenter rogatum. Promissiones honorificae, et largae, largitiones effusissimae hoc saepe effecerunt, ut Consulem facerent, quem habere filium nemo bonus vellet. Hinc pestes illae Rei publicae, Sequestres, Interpretes, Divisores. Cum igitur pecunia, et sceleribus ad dignitatem venirent plurimi, non potuerunt illi cum dignitate, aut bono publico administrare Rem publicam, quam virtute obtinere non potuerunt. Caecati itaque pecunia viros insignes reppulerunt.
Q. Aelius Tubero quod lectulos punicanos haedinis pellibus stravisset, et pro argenteis vasis samia exposuisset, a Praetura repulsus est. Paulus Aemilius repulsis fuis campum fatigavit, nec nobilitatis splendore, aut animi bonis efficere potuit, quo minus adversos haberet Quirites. Metellum eadem invidia maestum e campo depulit. Summum vero populi Romani dedecus fuit, Vatinius in Praetura Praelatus Catoni.
Maius malum hac ex re ortum est, ut magistratus illi saepenumero egentibus conferrentur, qui in largitiones opes omnes effuderant. Quomodo ergo in his auctoritas, vigor, existimatio esse potuit, qui nisi ex iniuria, venditis sententiis, corruptisque iudiciis, ex Provincialium spoliis tantum rapinarum congessissent, quod sibi, et iudicibus satis esset, mox deposito Magistratu in nexum trahendi essent.
§. 13. Quod si boni, fortes, aequi, rerumque periti essent Consules; omnem nihilominus vim Consularis Imperii brevitas temporis eludebat. Nam hoc ipsum quod annuus tantum esset Magistratus, fortitudinem et fiduciam imperantis retundebat, et qui inviti parerent, vel offensi essent, singulos dies in numerato habebant, designatus etiam Consul saepe infestus, aut quamvis benevolus, successor tamen imminebat. Sed nihil aeque oberat, quam imperitia eorum qui creabantur, nam in singulos annos novum Rectorem deligebant, quod perinde est, ac si Princeps quispiam, aut civitas singulis annis novum medicum, qui nullum umquam sanasset, sibi deligerent, et eius artem vitae suae discrimine periclitarentur, quae insania maior etiam censeretur, si favore aut muneribus capti imperito committerent sanitatem. Quocirca pleraeque urbium liberarum in Germania Consulatum quamvis mutent, in viris expertis tamen permanere permittunt. Optime
cautum est legibus Coloniae Agrippinae, ut inter sex maneat continuus Consulatus, ita ut tertio quoque anno ad unumquemque redeat. Qua ex re hoc commodi consequuntur, ut nec unius sit nimia potentia, nec ab imperitis rerum gubernentur: in locum defuncti Consulis Senatus consulto exploratae fidei Senatorem, virtutis, prudentiae substituunt, ille suo anno cum collega [Orig: collegâ] vetere Magistratum init, a consuetis itaque gubernantur, nemo ad Consulatum aspirat per ambitionem, quia unicus aditus est, si Senatui prudentiam, vigilantiam, constantiam, iustitiam, in regendo dexteritatom approbarit.
§. 14. Verum quod omnium cladium origo fuit, in Consulatu Romano nullae vires fuere [Orig: fuêre] quibus potentium iniuriae comprimerentur. Nam inprimis magnis simultatibus agitabantur, ut interdum patriam atque exercitum proderent. Sic actum ad Veios, ut testis est Livius lib. 5. Tribuni militum Consulari potestate erant Sergius et Virginias, alteri alter invisus, infestusque. Is cum pleraque Castella oppugnata, superatas munitiones, utrimque invehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit: si opus foret auxilio, collegam dictitans ad se missurum. Huius arrogantiam pertinacia alterius aequabat, qui ne quam opem ab inimico videretur petisse, vinci ab hoste, quam vincere per civem maluit. Diu in medio caesi milites, postremo, desertis munitionibus perpauci in maiora Castra, pars maxima atque ipse Sergius Romam pertenderunt, ubi cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Virginium ex Castris, interea praeesse Legatos placuit. Acta deinde in Senatu res est, certatumque inter Collegas maledictis: pauci Rei publicae, huic atque illi, ut quosque studium privatim aut gratia occupaverunt, adsunt.
Non potuisse coerceri ullum Senarorem a Consule, si quis modo animum obsistendi haberet, multa docent exempla. Nam factio Patriciorum pro commodis plebis nihil agi sinebat, atque hoc agebatur, ut Consul Dominatum nobilitatis firmaret. Si quis vero gratiam plebis captaret, nae ille facilem contra omnia Imperia patricia receptum habebat. Aderant deinde alia, quibus iustitia defendi, iniuriae inhiberi non poterant, conspiratio nobilitatis, agnationes, affinitates, aliorum in eandem dignitatem successiones, spes reciprocae dissimulationis. Nec umquam nobilis inventus est Consul, qui ita Magistratum gereret, ut aequabili iustitia [Orig: iustitiâ] , et plebe defendenda [Orig: defendendâ] parium [(reading uncertain: print blotted)] in se odia concitaret, neque enim deerant, qui clam ac palam insidias, necemque machinarentur. Magis itaque laudo Veientes, qui taedio annuae ambitionis, quae discordiarum causa fuit, Regem creaverunt.
§. 15. Nimii quoque in Consulatu sumptus facti, unde ad inopiam multos unius anni purpura redegit. Ne vero quisquam immerito reprehendi terrarum Dominos arbitretur, audiat prudentissimum iudicem Lipsium. li. 2. de Magnit Rom. cap. 11. Capita impendiorum dicam, De quibus universe sic Lactantius: Quid dicendum est de iis, qui populari levitate ducti, vel Magnis urbibus suffecturas opes, exhibendis muneribus impendut? Item Ambrosius: Magistratus in theatris, mimis, et aetheletis, gladiatoribus, aliisque huiusmodi generibus hominum totum Patrimonium suum largitur, et prodigit, ut unius horae favorem vulgi acquirat. Merito damnant Patres damnosam hanc insaniam, et quae privatos homines bonis per ludum exuit, Principes ipsos attenuat, et delibat. Atque id discere cum ex frequentia eorum potes, tum ex apparatu. Unus Augustus fecisse ludos se dicit, suo nomine quater et vicies; pro aliis Magistratibus, qui aut abessent, aut non sufficerent, ter et vicies. Ego vix arbitror, ullos ex istis Principalibus ludis minoris quingenties, aut et millies sestertio stetisse: quod Apparatus et Pompa facile persuadebunt. Nam ecce in ipso Theatro, Amphitheatro, aut Circo adornando qui saepe sumptus? Cum semper gratia aliqua, et illicium novitatis in ipsa forma [Orig: formâ] quaereretur: Et Nero (pro exemplo) Theatrumtotum, non Scaenam eius tantum, auro illevit et obtexit. Sed et quidquid illatum fuit, et omne instrumentum, ac choragium, aureum: itemque vela quae superne contra solem obumbrabant, purpurea tota, et aureis stellis interstincta. Ex quo et dies ille Aureus appellatus. Dio Cassius hoc in Nerone. Et Plinius id ipsum adsignificavit: Nero Pompeii Theatrum operuit auro in unum diem, quo Teridati Regi Armeniae ostenderet. Quid Iulius Caesar, ante Neronem, et nondum Princeps? Is primus in Aedilitate, munere Patris funebri, omni apparatu arenae Argenteo usus est: ferasque argenteis hastis lacessere, tum primum visum. Mox, quod etiam in Municipiis aemulantur, C. Anionius ludos scaena argentea fecit. Postea consulatus merum nomenfuit, sed consulum istae umbrae plus ad irritandos animos, quam pacandos valuere, cum eo modo non dignitas civibus adderetur, sed amissae dignitatis memoria, non sine opprobrio renovaretur. Idem in sexvirorum creatione Senensium tyrannus Pandulfus Petrucius est aemulatus.
Et deinde. Sed dices Principum virorum modo haec fuisse. Erras: De Milone hoc tam olim Cicero, tria patrimonia in has res effudisse, de Messala quodam Vopiscus, cum Stomacbo ista narrat. Legat hunc locum Iunius Messala, quem ego libere culpare audeo, ille enim patrimonium suum scaenicis dedit, heredibus abnegavit, matris tunicam dedit mimae, lacernam Patris mimo: et recte si aviae pallio aurato atque purpurato prosyrmate tragaedus uteretur. Iam quidline as petitas Aegypto loquar, quid Tyro et Sidone tenuitate pellucidas micantes purpura plumandi difficultate pernobiles? Donati sunt ab Atrebaticis birri petiti, donati birri Canusini, Africanae opes in scaena non prius visae. Et haec quidem iccirco ego in litteras misi, ut futuros editores pudor tangeret, ne patrimonia proscriptis legitimis heredibus mimis et blateronibus deputarent.
Omnium fuit ingens sumptus; in morem enim abierat convivium consulare et triumphale. Plin. lib. 14. ca. 15. Quid non et Caesar dictator triumphi sui cena vini Falerni amphoras Chiicados in convivia distribuit. Idem Hispaniensi Triumpho Chium et Falernum dedit, Epulo vero in tertio Consulatu suo, Falernum, Chium, Lesbium, Mamertinum, quo primum tempore quatuor genera vini apposita constat. Postea ergo omnia alia in Nobilitatem venerunt, circiter septingentesimum urbis annum.
Hoc tamen amicorum gratulationi detur. Ludos dabant Consules summo suo et publico damno. Id vero superat omnem furorem, quod etiam cum honor tantum esset, non etiam potestas Consulatus, multi tamen iactura patrimonii emerent larvam demortui Magistratus. Ludorum impensas quinescit, Romanae antiquitatis ignarus est. Venationem exhibebant Consules. Claud l. 3. de Laud. Stilic.
Retibus, et claustris dilata niorte tenendae,
Ducendaeque ferae, cupidas arcete sagittas,
Consulis in plausum casuris parcite monstris.
Magnarum res impensarum, nec eius qui ad privatam vitam rediturus erat. Dum itaque domi sumptibus certatur, empta sunt in Comitio spolia Provinciarum, multo ardentius quam ferarum monstra.
Tum virides pardos, et cetera colligit austri
Prodigia, immanesque simul Latonia dentes.
Neque ego sine causa insaniam sumptuum reprehendo, nam eam Imperatores populares leniverunt; Aurelianus sumptu publico Consulatum dedit, non daturus beneficium, si non sumptum privato perniciosum ipse sufficeret. Alii deinde Imperatores prudentiores sumptum contraxerunt, ut Alexander Severus. Nec defuit tamen cupidini sua miserrima ambitio, everti sumptibus multi tolerabilius duxere, quam Consulatu carere. Leges ipsae mecum sentiunt. Valentin. et Marcianus vetuere [Orig: vetuêre] . Cod. 12. t. 3. Ordinem Consulatus ad antiquam reduximus sanctionem, ut sellam nostri honoris merito non rapiendi studio populorum agminae sectentur, ac lucrandi cupiditate deposita venerabilem parentum habitum, et felicissima antiquitatis ornamenta conspicentur. Hoc ergo exemplo etiam ceteros precedere Consules volumus, nec ex pendere eos sine effectu patimur. Cessante ergo ista spargendi utilitate amplissimi Consules procedentes, deinceps abstineant hoc errore perdendi, optimoque Consilio operi necessario proficiat, quod erat incompetenter proiciendum. Ad restaurationem itaque aquaeductuum huius amplissimae urbis centena pondo auri praestenutr per singulos Consulatus: ut et Consul patriae se dedisse noverit, et data notum sit mansurae esse perpetuo. Dat. Asporatio et Herculabio Coss.
Non potuit ne quidem vetustas pati, ut ablata bellandi, et pacificandi, (ut Novell. 105. loquitur Imperator) potestate, sola largitate se Consules exhaurirent. Spargere omnino nummos Marcianus vetuit; Iustinianus concessit, ut argentum spargerent, aurum vetuit. Verum audire leges expedit. Quid autem oporteat spargere in septem his processionibus populo Consulem, melius nos designavimus, quam sicut Marciani divae memoriae constitutio dicit, Illa quidem abnegavit omnino munificentiam, nos autem corrigimus eam causam, voluntate eius, qui Consulatus habet honorem, disponentes, sive enim nihil voluerit spargere, non cogimus, sive rursus ad hoc venire voluerit, et ex argento muneribus honorare populum, nec hoc interdicimus, non tamen aurum spargere simimus, non minoris alicuius, non maioris omnino, non medii characteris aut ponderis. Sed argentum, sicut praediximus.
Atque haec de Consulum officio, honore, et potestate dicta sint, quam potestatem cum deficeret, dictatura fulciebant Romani, de qua suo loco dicam.
§. 1. TRibuni militares omnino Consulibus pares fuere, ideoque vocati Tribuni militares consulari potestate. Eadem [Orig: Eâdem] absoluta [Orig: absolutâ] potestate usi sunt Decemviri legum scribundarum, quamquam illis maior potestas data est, qua [Orig: quâ] leges conscriberent, et ferrent. Sed horum potestas tumultu abrogata est, quod cum aequissimas leges promulgarent, iniuriosissimecives tractarent, iniquissime iudicarent.
§. 2. Consulibus paene par, postea superior fuit Praefectus urbis. Vetustus Romae Magistratus, et a Regibus ipsis institutus, nam cum Reges ad bellum proficiscerentur, urbi Praefectum constituerunt, idque postea duravit, nisi quod sub Imperatoribus maior illis fuit potestas, et praesente Augusto officio fungerentur. Tacitus lib. 6. annal. Per idem tempus L. Piso Pontifex, rarum in tanta [Orig: tantâ] claritudine, fato obiit. Nullius servilis sententiae sponte auctor, et quoties necessitas ingrueret, sapienter moderans. Patrem ei Censorium fuisse memoravi [(reading uncertain: print blotted)] ; aetas ad octogesimum annum processit. Decus triumphale in Thracia meruerat. Sed praecipua ex ea gloria, quod Praefectus urbi recens continuam potestatem, et insolentia [Orig: insolentiâ] parendigraviorem, mire temperavit. Namque antea profectis domo Regibus, ac mox Magistratibus, ne urbs sine Imperio foret, in tempus deligebatur, qui ius redderet, ac subditis moderaretur. Feruntque ab Romulo Dentium Romulium, post ab Tullo Hostilio Numam Marcium, et ab Tarquinio Superbo Spurium Lucretium impositos. Dein Consules mandabant, duratque simulacrum quoties ob ferias Latinas praeficitur, qui Consulare munus usurpet.
Ceterum Augustus bellis civilibus Cilnium Moecenatem equestris ordinis cunctis apud Romam, atque Italiam praeposuit. Mox rerum potitus ob magnitudinem populi, ac tarda legum auxilia, sumpsit e Consularibus, qui coerceret servitia; et quod civium audacia [Orig: audaciâ] turbidum, nisi vim metuat; primusque Messalla Coruinus eam potestatem; et paucos intra dies finem accepit, quasi nescius exercendi. Tum Taurus Statilius quamquam prouccta [Orig: proucctâ] aetate egregiem toleravit. Dein Piso viginti per annos pariter probatus, publico funere ex Decreto Senatus celebratus est.
§. 3. Libera [Orig: Liberâ] Republica [Orig: Republicâ] non fuit diuturnus Praefecti urbis usus; nam creatis Praetoribus; Imperium, cum abessent Consules, ad eos deferebatur. Mansit tamen, cum Latinarum causa Consules ab urbe essent profecti. De Latinis feriis Dionys. lib. 4. Ut sempiternum maneret id foedus, Tarquinius proposuit assignare commune fanum Romanorum, Latinorum, Hernicorum, Volscorum, dumtaxat in Societatem receptorum, quoad mercatum convenientes, quotannis una epularentur, fruerenturque sacris communibus. Gratum id fuit omnibus: locus conventui praestitutus est in meditullio fere harumgentium, mons altus Albanis imminens; ubi singulis annis feriae celebrarentur, et eo temporis spatio propter loci religionem legemque de hoc latam; ab omni temperarent omnes: sacraque communiter Iovi Latiali facerent, et vacarent epulis, constituto prius, quantum quisque populus in ea sacra praebere, quantamve portionem recipere debeat. Earum feriarum atque sacrificii participes fuerunt tribus minus, 50. populi, quas nostra quoque aetate Romani agitant, Latinas vocatas: conferuntque in eas populi sacrorum participes, quidam agnos, quidam caseos, quidam lactis certum modum, quidam liba lactaria. Victima est taurus unus communis omnium, de cuius visceribus cuique populo sua portio tribuitur. Sacrificatur autem pro omnibus, et Romani praesunt sacrificio.
Tanti vero erat illa superstitio, seu potius foederis renovatio, ut Consulibus ire in provincias'nefas ac ominosum haberetur, nisi prius ferias Latinas in monte Albano indixissent. Livius id frequenter monet. de Latinarum instauratione Livius lib. 32. et 37. et 41. Praefectus igitur urbis Latinarum causa creatus dicebatur, et potestatem initio consularem, et ante Consules
Viceregiam habuit. Praetura deinde constituta, tantum Religionis causa Praefectus urbis constitutus est, quod Tacitus vocat Simulacrum. Hinc est, quod Agell. l. 15. c. 8. memorat; an Praefectus urbi Latinarum causa, habeatius, cum Patribus, populove agendi. Olim habuit, at cum Simulacrum Magistratus erat, non habuit, immo ideo Simulacrum Magistratus erat, quia ius Senatus cogendi, populique Quiritium calandi negabatur. Magistratus erat primo quidem paucorum dierum, nam dies unus erat a Tarquinio institutus. Deinde plures. Dionys. lib. 6. Supplicationes Senatus decrevit ob plebis in gratiam reditum, et feriis Latinis diem tertium addidit, cum prius duo tantum fuerint, primus consecratus a Rege Tarquinio, quo tempore devicit Hetruriam: alter a populo additus, quando Regibus pulsis libertatem adeptus est: tunc vero tertius accessit post reconciliatam plebem Patribus.
Postea compositis dissidiis ob Consulatum plebis additus et quartus; itaque si Consulum discessum reditumve spectes, senos dies Praefecto illi imaginario tribues. Atque hanc quidem curam superstitionis merito omnes reprehendunt; Sed hoc etiam addo, quamvis legitima causa renovandae amicitiae, firmandique per conviviorum hilaritatem foederis, Consules abfuissent, non tamen expedire subitum, brevemque Magistratum. Tum quia nullis suffragiis, sed Consulum voce nominabatur, tum quia non poterat in tam brevi Imperio constare auctoritas: causa igitur ea Romanos movit, ut urbis gubernandae curam Praetoribus delegarent: nam annuus erat Magistratus, et Consuli proximus. Verum in eo erratum, quod nomen postea Magistratus Praefecto Latinarum causa tribuerunt, nam Simulacra mortua Magistratuum nomine dignitatum recensere, insignia illis aptare, non modo ridiculum est, sed in veras etiam potestates contumeliosum; cum primum enim vis alicuius Imperii minui, aut Imperio animus impar obtingere coeperit, mox habent, cui id comparent, et necessariam Rei publicae dignitatem in Simulacro irrident. Nec minus ridiculus dictator, Latinarum constituendarum causa, Q. Oguluius cum M. Laetorio Planciano Magistro equitum, quam Praefectus urbis earundem Latinarum.
§. 4. Praefectus urbi ab Augusto constitutus est Consilio Moecenatis; nam Consulibus honorem relinquere, potestatem adimere visum est, cum tamen urbem [Gap desc: Greek words] relinquere non oporteret, novus ille; et tunc ordinarius Magistratus est creatus. Fuit primus, seu Maecenas auctor Consilii, seu Agrippa, deinde Messala, Taurus, Piso: Iudicabat ille causas, quibus provocatio competebat, et res capitales, Patronorum, Libertorum, Servorum, Dominorum querelas audiebat, de tutorum et curatorum criminibus cognoscebat, rem nummulariam, et argentariam iudicabat, carnis curam gerebat, quietem in populo procurabat, illicita collegia coercebat, spectaculorum disciplinam curabat. Ius habebat Italia, et urbe interdicendi, in Insulam deportandi. Dignitas eius par honori Praefecti Praetorio, et Magistro militum c. 12. t. 4. Praefectum urbi, et Praefectum Praetorio, et Magistros equitum, ac peditum, indiscretae ducimus dignitatis: usque adeo videlicet, ut cum privatam secesserint vitam, eum locum velimus esse potiorem, qui altos promotionis tempore, et codicillorum adeptione praecesserit.
Verum officia eius nobis pandectarum, l. 1. t. 12. describit. Omnia omnino crimina praefectura urbis sibi vendicavit; nec tantum ea, quae inter urbem admittuntur: verum ea quoque quae extra urbem intra Italiam Epistola D. Severi ad Fabium Cilonem Praefectum urbi missa declaratur.
Servos qui ad statuas confugerint, vel sua pecunia emptos, ut manumittantur de Dominis querentes audiet.
Sed et Patronos egentes de suis libertis querentes audiet: maxime si aegros se esse dicant, desiderentque a libertis exhiberi.
Relegandi deportandique in Insulam, quam Imperator assignaverit, licentiam habet.
Initio eiusdem Epistolae ita scriptum est: cum urbem nostram fidei tuae commiserimus, quidquid igitur intra urbem admittitur, ad Praefectum urbi videtur pertinere.
Sed et si quid intra centesimum miliarium admissum sit, ad Praefectum urbi pertinet.
Si ultraipsum lapidem, egressum est Praefecti urbi notionem.
Si quis servum suum adulterium commisisse dicat in uxorem suam, apud praefectum vibierit audiendus.
Sed et ex interdictis; quod vi aut clam, aut interdicto, unde vi, audire potest.
Solent ad Prafecturam urbis remitti etiam tutores sive curatores, qui male intutela sive cura versati, graviore animadversione indigent, quam ut sufficiat eis suspectorum infamia: quos probari poterit, vel nummis datis tutelam occupasse, vel praemio accepto operam dedisse, ut non idoneus tutor alicui daretur: vel consulto circa edendum patrimonium quantitatem minuisse: vel evidenti fraude pupilli bona alienasse.
Quod autem dictum est, ut servos de Dominis quaerentes praefectus audiat, sic accipiemus: non accusantes Dominos: (hoc enim nequaquam serluo permittendum est, nisi ex causis receptis) sed verecunde expostulent: si saevitiam, si duritiam, si famem; qua eos premant: si obscenitatem, in qua eos compulerint vel compellant, apud Praefectum urbi exponant, hoc quoque officium Praefecto urbi a D. Severo datum est, ut mancipia tueatur, ne prostituantur.
Praeterea curare debebit Praefectus urbi, ut nummularii probe se agant circa omne negotium suum: et temperent Ius, quae sunt prohibita.
Cum patronis contemni se aliberto dixerit, vel contumeliosum sibi libertum queratur, vel convicium se ab eo passum, liberosque suos vel uxorem, vel quid huic simile obicit: Praefectus urbi adiri solet, et pro modo querelae corrigere eum, aut comminari, aut fustibus castigare, aut ulterius procedere in poena eius solet.
Nam et puniendi plerumque sunt liberti. Certe si se delatum a liberto, vel conspirasse eum contra se cum inimicis doceat: etiam metalli poena in eum statui debet.
Cura carnis omnis ut iusto pretio praebeatur, ad curam praefecturae pertinet, et ideo forum suarium sub ipsius cura est: sed et ceterorum pecorum, sive armentorum, quae ad huiusmodi praebitionem spectant, ad ipsius curam pertinent.
Quies quoque popularium et disciplina spectaculorum ad Praefecti urbi curam pertinere videtur. et sane debet etiam dispositos milites stationarios habere ad tuendam popularium quietem, et ad referendum sibi, quid in urbe agatur.
Et urbe interdicere Praefectus urbi, et qua alia solitarum Regionum potest, et negotiatione, et professione, et advocationibus, et foro: et ad tempus, et
in perpetuum interdicere poterit, et spectaculis, et si quem releget ab Italia, summovere eum etiam a provincia sua.
Divus Severus rescripsit eos etiam, qui illicitum Collegium coisse dicuntur, apud Praefectum urbi accusandos.
Erat itaque Praefectura Urbanus Magistratus, qui etiam ad centesimum lapidem extra urbem cognoscebat, Dion. l. 52. ubi recte pro [Gap desc: Greek words] legit in com. ad. Tacitum doctissimus Lipsius, [Gap desc: Greek words] , quinquaginta, et septuaginta stadia. Curae videtur, initio, et cruda [Orig: crudâ] adhuc servitute procerum fuisse Imperatoribus, ut sidos, et rebus novandis haudquaquam promptos deligerent, ita Agrippa, et Maecenas Supinus, Placidus etiam Messala quem Eusebius in Chronico vult primum fuisse, et sexto se die abdicasse, quod Magistratum illum esse incivilem causaretur, eam ob causam omitti ab aliis eum puto. Tiberius Pisonem fecit, quod perpotando id meritus illi videretur. Ea commendatione ait Plin. lib. 14. credere L. Pisonem urbis Romae curae ab eo delectum, quod biduo, duabusque noctibus perpotationem continuasset apud ipsum Principem. Eadem Suet. cap. 42. Piso Praefectus urbi fuit annos 20. vel ut corrigit Lipsius decem. Eius successor ebrius etiam fuit paene semper, Senec 84. L. Piso urbis custos ebrius ex quo semel factus fuit, maiorem partem noctis in convivio exigebat, ut que in horam sextam fere dormiebat. hoc erat eius matutinum. Officium tamen suum, quo tutela urbis continebatur, diligentissime administravit. Huic et D. Augustus dedit secreta mandata, cum illum praeponeret Thraciae, quamperdomuit: et Tiberius proficiscens in Campaniam, cum multa in urbe, et suspecta relinqueret et invisa. Puto quia illi bene cesserat Pisonis ebrietas, postea Cossum fecit urbis Praefectum, virum gravem, moderatum, sed mersum vino ac madentem.
Potestas itaque Praefecti urbis erat sub Principe, quemadmodum Consulis sub Senatu, populoque, non annua, sed ad nutum Principis, semper fere longior annua. Honor tamen Consulatus maior habetur, quamvis sine robore. Non autem dissimilem fuisse, quamvis in nonnullis differentem ex eo constat, quod Sidonius Praefectum Senatus dicit, Patres enim consulebat, de illis iudicabat, cos tuebatur, Cassiod. l. 6. Sidonius Praefecturam gessit.
Capiens honorem
Qui patrum ac plebis simul
Unus olim iuragubernat.
Et Rutilius. Si non displicuit regerem cum iura Quirini,
Si colui Sanctos consuluique Patres.
Praefectus urbi proximus Imperator habebatur Statius:
Stat proxima cervix
Ponderis immensi.
Et Ausonius. Aut Italum populos, Aquilonigenasque Britannos.
Traefectur arum titulo tenuere [Orig: tenuêre] secundo,
Quiquem caput rerum Romam, populumque patresque
Tantum non primo rexit sub nomine.
Cassiod. lib. 6. form. 4. Ditioni tuae non solum Roma cominissa est, quamvis in illa contineantur universa, verum etiam centesimam milliarium potestatem te protendere antiqua iur a voluerunt. Tu etiam ex designatis lege Provinciis ab appellatione cognoscis. Supra omnes Consulares sententiam primum dicis, et in illalibertatis aula Reverendus aspiceris, in qua commissos habere primarios approbaris. Hinc sellam, fasces ceteraque ornamenta habuit.
§. 5. Interregum potestas eadem, quae Regum, quaeque Consulum fuit, nisi quod extra ordinem dum Magistratus ordinarius crearetur, officio fungerentur. A Romuli morte coepit. Dionys. lib. 2. Sequenti anno nemo Romae regnavit ad novum interregum Magistratum delata administratione Reip. in modum hunc: Ducenti Patres Conscripti, ex quibus Senatus Rege Romulo constitutus erat, distributi in decurias, Decemviris sorte committebant urbis imperium. Hi non simul, sed unus post alium quinis diebus lictores habebat, ceteraque insignia Regia, quae ceuper manus tradebantur a primo deinceps usque ad ultimum: tum Quinqueduanus ille Magistratus migrabat ad sequentem Decuriam, et rursum ad aliam. Crebra etiam interregna Consulum tempore erant, impeditis Comitiis, aut vitio creatis Consulibus. Quod si quispiam quaerat, quid de Praefecto urbis sentiam, Respondeo melius, moderatiusque eius quam Consulum Imperium fuisse, quamvis omnino minus, et magis obnoxium alteri Magistratui. Prudentius Lacones Lycurgi instituto, Regem sed consulari potestate, et Praefecturali elegerunt. De illis Xenophon: [Gap desc: Greek words] .
Atheniensium quidem semper turbulentum fuit Imperium, quia infra Consulum Romanorum potestatem omnis erat Magistratus, ideoque populi vitiis impar.
§. 6. Carthaginiensium Magistratus erat supremus Sufes, Livius l. 30. Senatum itaque Suffetes, quod velut consulare Imperium apud eos erat, vocaverunt. Ius dicunt. lib. 34. In aliis quoque urbibus Poenorum mutatione Magistratus summos Suffetes nominarunt. Livius lib. 28. Gaditanis tribuit Suffetes; Mago cum Gadeis repetisset, exclusus inde ad Cimbim (haud precul Gadibus is locus abest) classe appulsa, mittendis Legatis, querendoque quod portae sibi socio atque amico clausae forent: purgantibus iis multitudinis concursu factum, infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus naves militibus, ad colloquium Suffetes eorum, qui summus Poenis Magistratus est, cum quaestore elicuit, laceratosque verberibus Cruci affigi iussit.
Ego ita dictos arbitror, quasi , quod finem, extremitatem, angulum, Isa. 43. Iosue 22. significat, est enim extremum fastigium Magistratus, eodem modo Persarum Sophim dictos non dubito: nec male a quod oram, ordinem, limen significat, unde Persarum Sophiat, ut multi efferunt. Quod tamen si ab Hebraeo quod etiam, addere, vel abundare est, deduci placet, non equidem pugnaro.
§. 7. [Gap desc: Greek words] Atheniensium erat Magistratus, et quamvis plures essent [Gap desc: Greek words] , quam
Consules, eadem tamenpene erat potestas, hoc est, suprema, sed dependens a populo. Demostheni [Gap desc: Greek words] est regere, moderari. Nazianzenus Deum vocat [Gap desc: Greek words] , veritatis moderatorem. [Gap desc: Greek words] dictum volunt, quasi [Gap desc: Greek words] , quod sive ita est, sive Grammaticorum somnium est, constat in Prytaneo Prytanas epulari solitos, et summum honorem fuisse, si cui cibus in Prytaneo decerneretur. Cimon ob magnificentiam, hospitalitatemque domi quasi [Gap desc: Greek words] habuisse dicitur. Plutaich. in eius vita.
Luculli quoque domum [Gap desc: Greek words] fuisse confirmat idem Plutarchus. Sed ad Prytanas redeamus. Eiectis triginta tyrannis, decem constituti sunt, a Thrasybulo; illis reprobatis, deinde quinquaginta alii Praepositi urbi. Harpocration: [Gap desc: Greek words] Prytanes quinquaginta viri ex una [Orig: unâ] tribu, qui omnia a Senatu decreta administrant. Rhodiorum Magistratus etiam [Gap desc: Greek words] dicitur Livio li. 42. quem tum ferebat Hegesilus. Cyziceni etiam Prytanem habuisse testatur idem lib. 41. vocatque penetrale urbis; sed tamen idem illius usus, qui Athenis fuit, in eo enim quibus is honor datus fuit, vescebantur, Perseus in eo unius mensae vasa aurea posuit.
Atheniensium illa ratio regendae Rei publicae penitus inutilis fuit, ut ostendit Xenophon. in eorum Politia, et Aristoteles lib. 2. Polit. cap. 12. Solonem autem nonnulli quidem latorem legis fuisse bonum putant. Nam et paucorum dominatum sustulisse, qui merus erat, atque immoderatus: et populum servientem liberasse: Et populi libertatem, potentiamque patriam, atque avitam constituisse, apte collocatis atque inter se ordine permixtis variis Rei publ. administrandae generibus. Senatum enim Areopagiticum, ad paucorum Principatum seu Oligarchiam pertinere: Magistratus electione creari, ad Optimatium Imperium, seu Aristocratiam: iudicia esse popularia. Videtur autem Solon illa quidem, quae ante fuerant, non sustulisse, Senatum et Magistratuum electionem: populi vero libertatem de integro constituisse, rerum iudicandarum omnibus civibus, si sortiti essent, potestate facta. Quapropter etiam reprehendunt eum nonnulli. Alteram enim Rei pub. partem dissolvisse, atque enervasse, ad indicium, quod sorti permittitur, omnium rerum auctoritate ac potestate delata. Posteaquam enim hoc valuit, populo, tamquam tyranno, gratiae causa largientes omnia atque indulgentes, Rei publ. statum in eam, quae nunc est, populi potentiam redegerunt. Et Senatum quidem Areopagiticum Ephialtes et Pericles mutilarunt, ac decurtarunt: iudicia autem mercenaria reddidit Pericles. Atque hoc sane modo unusquisque ex blandis populi ductoribus, populi maiestatem augens, ad eum, qui nunc est, popularis potentiae statum promovit, et provexit. Videtur autem hoc non ex Consilio Solonis natum esse, sed potius casu evenisse. Nam quod populus Imperii et victoriae navalis causa bello Persico fuisset. maiores solito spiritus sumpsit, et blandos Oratores, quasi ductores ac Magistros, cepit improbos ac turbulentos, pro bonis et moderatis administratoribus. Nam Solon quidem maxime necessariani populo potestatem tribuere videtur Magistratuum eli endorum, et rationum ab eis reposcendarum: Si enim ne huius quidem rei potestas sit penes populum, praeterquam quod servus sit, etiam hostis sit. Mag stratus autem omnes ex illustribus et locupletibus civibus creavit, nempe ex iis qui quingenta medimna quotannis ex agris suis perciperent, et ex iis, qui iugo astricti essent, qui Zeugitae dicuntur, et ex equestriordine, quitertii census, et tertiae classis est. Quartae autem classis cives, mercenarii et operarii sunt, nullius Magistratus participes. Latores porro legum fuerunt Zaleucus Locris ad Occidentem incolentibus, quos Epizephyrios appellant Graeci: et Charondas Cataneus suis civibus, et aliis Chalcidicis circum Italiam et Siciliam civitatibus.
Merito igitur in hisce reprehenditur multitudo, res quae efficiendaerei, et servandae concordiae inimica est, deinde de his omnibus iudicabant, qui sorte delecti essent. quod erat Magistratum obicere vilissimi cuiusque arbitrio. Hoe itaque agendum erat, non ut bene administrarent, sed populo ne displicerent.
Si igitur rem spectemus, multo melius constitutum Magistratum Carthaginensium, quam Atheniensium reperiemus. Nam plura habet sese tuendi contra hostes et seditiones adminicula. Et nescio, an ulla Res publica eius cum libertate, et potentia diuturnitatem aequaverit. Aristoteles eam Rem publicam, lib. 2. Pol. cap. 11. describit, hunc in modum. Videntur autem etiam Carthaginienses Rei pub. administrandae, ratione uti recta ac praelara, et multis in rebus eximia atque egregia, si cum aliis comparetur: in non, nullis autem Lacedaemoniorum Rei publ. consimilis et paene gemina. Hae enim tres Rei publ. administrandae formae, cum inter se quodammodo sint similes, tumaliis longepraestant: Cretensis, inquam, et Laconica, et tertia Carthaginiensis: multaque eorum, quae apud Carthagimenses constituta sunt, praeclare habent. Argumento autem est, hanc Rem publ. bene esse descriptam, quod cum populum habeat rerum compotem, maneat in descriptione et ordinatione Rei pub. neque aut seditio umquam in ea coorta sit, memoratu quidem certe digna, aut tyrannus exstiterit. Habet autem haec Laconicae Rei pub. similia: prinium Sodalitiorum convivia, Phiditiis: deinde centum quatuor virum Imperium Ephororum potestati: nisi quod centum et quatuor virum Imperium potestate illa melius est. Illi enim ex hominibus casu et forte fortuna oblatis constant: Hi autem ad hoc Imperium eliguntur, ut quisque virtute et dignitate praestat. Postremo Reges et Senatum habet comparatione et proportione quadam Lacedaemoniorum Regibus et Senatui respondentes. Et vero satius est Reges, neque ex eodem perpetuo genere esse, neque ex quovis, et forte fortuna oblato, sed ex aliquo praestanti sumi: neque eos eligi qui aetate, sed qui virtute antecellant. Nam magnarum rerum domini et compotes effecti, st sint contempti, atque abiecti, nulliusque pretii, magna damna inferunt, et magna iam intulerunt Lacedaemoniorum civitati. Plurima igitur eorum, quae reprehensa sunt propter declinationes arecta Republ. communia huic fuerunt cum aliis Reip. administrandae formis; quas commemor avimus. Eorum autem, quae optiniatium principatum et politiam sinem sibi propositum habent, haec quidem ad populi potentiam, illa vero ad paucorum dominatum magis declinant. Reges enim cum Senatoribus potestatem habent aliud ad populum deferendi, aliud non deferendi: et si omnium una sit in aliqua re decernenda sententia, id ratum est: sin minus etiam penes populum arburium et potestas est. Quae autem hi afferunt ad populum, non modo renuntiant populo, ut audiat quae fuerint a Principibus civitatis decreta, verum etiancuivis de populo contra ea, quae afferuntur, dicere licet: quod non est in aliis Reip. administrandae formis. Quod autem quinque viri, qui sunt multarum b id="s571" n="571"/> magnarumque rerum compotes, atque arbitri, et a se ipsi leguntur, et Centumvirum Magistratum, qui amplissimus, eligunt: plaetereaque quod hi diutius gerunt Magistratum, quam cateri (nam et defuncti Magistratu, et antequam ineant Magistratum, Rei publ. praesunt) hoc ad potentatum paucorum pertinet. Quod autem sine mercede, et sine sortione fiunt, hoc ad optimatium Principatum pertinere statuendum est, et si quid tale aliud est. Tum lites et controversias omnes ab iis, qui Magistratum gerunt, disceptari. non alias ab aliis, quemadmodum Lacedaemone, hoc quoque optimatium principatum attingit. Deflectit autem maxime ab optimatium Principatu ad paucorum Potentatum Carthaginiens. Reip. constitutio ex quadam cogitatione et opinione vulgi. Non enim ex virtnte solum, verum etiam ex divitiis eligi Magistratus putant oportere. Fieri enim non posse arbitrantur, ut is, cui desunt rei familiaris facultates, recte fungatur Magistratu, et otietur. Si igitur Magistratus ex divitiis, et censu eligi, ad paucorum Potentatuni pertinet: ex virtute vero, ad optimatium Principatum. Haec tertia fuerit Reip. administrandae ratio, ac descriptio, qua Carthaginienses in sua Rep. administranda utuntur. In eligendis enim Magistratibus, iisque maximis, Regibus, scilicet, et imperatoribus, haec duo spectant.
Regum quidem non est alibi mentio, sed Suffetes eorum ita vocat Arist. quia cum Regio quasi Imperio erant, quemadmodum Consules Romae Regium Imperium habere dicebantur.
§. 8. Lacedaemoniorum Rem pub. praeter Senatum, et Ephoriam, habuisse etiam Reges in confesso est. Sed rex erat Consulari potestate. Nam Spartanorum Reges fuisse potestate tenui, et accisa, tum historiae docent, tum causam Aristor. Adducit. [Gap desc: Greek words] . Quia vero hic Magistratus Ephorum magnus erat, et Regno non impar, ideo blandiri ipsis oportebat etiam Reges. Nam Ephoriomnium reruni rationes ad se pertinere arbitrati, eas ab omnib. exigebant. Ephori erant quinque, praeter eos erat Senatus, Rex quasi Dux belli erat; Itaque Ephoros prudentia, probitateque insignes elegissent, bene Remp. constituissent. Sed id non poterat fieri populi suffragiis corriiptis. Arist. l. 2. c. 9. Polit. At porro etiam ea, quae ad Ephoriampertinent, minusbene se babent. Cum enim Imperium Ephororum ipsum potestatem habeat rerum maximarum, Ephori omnes de plebe creantur. Itaque saepenumero homines valde pauperes, atque egentes insperato ad hanc potestatem provehuntur, quipropter egestatem numarii et venales erant. Cum autem saepe antea hoc declararint, tum vero etiam nuperrime in virorum conviviis, quae Andria appellabant. Corrupti enim pecunia nonnulli Ephori, quantum in eis fuit, totam civitatem perdiderunt.
Ex quo constat ex primo instituto prudentius ordinatam Rem publ. Lacedaemoniorum, quam Romanorum. Nam Senatum habebant more Romano, deinde Ephoros qui Consulum quodammodo, Censorum, Iudicum, Quaestorum potestate erant praediti, denique Ducem belli, seu Regem, qui omnia soris administrabat. Itaque tanta mutatio non erat, quanta Romae, nec seditionibus agitabantur, nec in periculo tyrannidis erant. Pulchre id ostendit Arist. [Gap desc: Greek words] . Oportet enim eam Reip. administrandae formam, quae si salva futura, velle omneis civitatis paerteis, et esse et manere easdem. Reges igitur propter honorem, quo ornati sunt, ita animis affecti sunt: honesti autem et boni viri. propter senatoriam dignitatem. Praemium enim virtutis hic Magistratus est. Populus vero propter Ephoriam.
§. 9. Verum nihil similius Romano Magistratui quam Cretensis. Habebant illi Senatum; quem [Gap desc: Greek words] appellabant. Deinde decem erant summa potestatequi [Gap desc: Greek words] , res ordinarunt, dicti quemadmodum apud Carthaginenses Suffetes, apud Romanos Consules, aut Tribuni militares consulari potestate. Deinde Regem habuerunt, qui bella gereret. at Regia potestate sublata, quemadmodum et Romani [Gap desc: Greek words] in bello Ducibus usi sunt. Senatus utilissime regitur ex illis [Gap desc: Greek words] munere sunt perfuncti. Denique Cretenses iisdem incommodis conflictati sunt, quibus Romani. Quam autem (l. 2. c. 10.) illud ad Reip. statum utile est, hic non est. Illic enim propterea quod electio sit ex omnibus, populus, qui Imperii maximi sit particeps, Remp. Manere studet. Hic autem non ex omnibus eliguntur Cosmi, sed ex quibusdam generibus: Senateres ex iis, qui Cosmico munere functi sunt: de quibus eadem quis dicere possit, ac de iis, qui Lacedaemone creantur. Nam rationum inferendarum iudicio non teneri, et per totam vitam gerere Magistratum, maior est honos quam pro eorum dignitate: eumque non ex praescripto iuris scripti imperare, sed suo arbitratu Magistratum gerere, periculosum est. Quod autem quiescit populus, etiamsi huius Magistratus non sit particeps, nulllum est argumentum Reip. bene ordinatae. Nam neque ulla Cosmis ut Ephoris quaestus faciendi ex Magistratu facultas datur, ut qui Insula longe absint ab iis, qui corrupturi sint. Quam autem adhibent ad hoc erratum corrigendum ac servandum medicinam, cum absurda sit, tum ne civilis quidem est, sed potentiae unius, ac paucorum, hoc est, dynastiae, aut oligarchiae consentanea. Saepenumero enim nonnulli, aut ex collegis, aut privatis, coitione facta eos exturbant. Licet etiam ei ante tempus abdicare se Magistratu. Haec igitur omnia praestat fieri ex lege, quam ex hominum voluntate. non est enim tuta haec regula. Omnium autem remediorum pessimum est Magistratus huius amplissimi vacuitas, totiusque Reip. status perturbatio, quam saepenumero potentes inducunt, cum iudicium subire aut poenas dare nolunt. Ex quo intellegere licet, in hac reip. administrandae descriptione, aliquid esse civilis Reip. administrationis, id est, politiae, non tamen esse civilem Reip. administrationem, sed potius potentatum, hoc est oligarchiam seu unius [(reading uncertain: print faded)] potentiam, id est, dynastiam. Consueverunt autem populum et amicos suos distribuentes ac disponentes, sed unius imperium totam Remp. subiungere, et seditionem excitare, et inter se digladiari, ac decertare.
§. 10. Non etiam in liberis Rebus publicis sunt Magistratus Consulem repraesentantes, sed alio atque alio modo. Venetiae Ducem habent, sed cui nec aula insignis, nec potestas: urbe enim exire, litteras aperire, decernere augenda non potest, omnia pendenta Senatu, qui quadraginta Senatorum est, ex quibus Rex, qui Procuratores S. Marci dicuntur, primariisunt. Illi etiam perpetuum Imperium obtinent, ideo summa sunt in auctoritate, etenim quod cito desinit Imperium, etiam dum est, deseritur. His aliiiunguntur Magistratus, et maius Consilium hos fere constituit. Prudenter Ducem suum potestate privant, quia sic tyrannidem invadere non potest,
perpetuitas sex Procuratorum etiam efficit, ne rerum inexperientia peccetur. Hoc periculosum est, quod per conductos Duces bella gerunt, qui cum pccuniae causa, non pro patria dimicent, lente omnia geruntur. Princeps igitur loco Consulum est, quamvis minore potestate, ceteri tamquam Senutus assident, et iudicant.
§. 11. Genuensium Res publica accuratius etiam omnibus prospexit. Ducem eligit, non annuum, nec perpetuum, sed ad bienniale Imperium, tanto tempore etiam octo gubernatores, quos illi iungunt, rerum poriuntur. Ducis officium similimum consulari muneri, Senatum cogit, ad eum refert, omnia per ipsum aguntur, multoque in urbis regimine maioris est auctoritatis, quam Venetus. Etenim Veneto auctoritatem ademerunt, quia tempori addiderunt, Genuati multa permittunt, quia ob Imperii brevitatem tyrannidem occupare non potest. Duo vero gubernatores cum Duce in Palatio habitant per vices, ita ut bini tribus mensibus domo absint, et anno vertente suas vices omnes obeant. Eligendi ratio magnam cautionem habet. Tertio die Ianuarii, Consilium Maius, et Minus congregantur: quibus is qui praecedentibus annis Dux fuit, non interest: elapso enim biennio, is Calendis Ianuariis domum sese abdit, et tamquam privatus aliquis tota vita Procurator tantum audit. Ex utroque horum viginti octo Nobiles, singuli scilicet ex unaquaque familia, eliguntur, clecti in Palatii quodam loco includuntur, et una cum illis Senatoribus, qui aut per aetatem, aut familiae contumactam ad Ducalem dignitatem non sunt habiles, ostodecim e suorum numero, non tamen plures uno ex una familia, eligunt: qui octodecim rursus alios viginti octo eligunt; qui una cum praedictis Senatoribus eos, quos Maiori Consilio ad Ducalem dignitatem evehendos proponere volunt, legunt. Sed hic notandum est Maiori Consilio plures quam quatuor proponi non posse: et in electione necesse est, ut viginti octo illi viri cum praedictis Senatoribus, in duas partes consentiant. Hoc actu finito, priusquam conclavi egrediantur, iidem alios viginti octo, singulis familiis unum eligunt; qui simul de quatuor illis suffragia ferunt, et e sua electione duas tertias removere, et in locum eorum qui reprobati fuerint, unum aut plures, qui tamen Senatores sint, sint, substituere possunt. His peractis Consilium sive Senatus convocatur, et quatuor illi proponuntur: et qui plura suffragia tulerit, Princeps sive Dux creatur.
Neque tamen omnino gubernatio mutatur. Nam ex gubernatoribus procuratores, atque etiam ex ducibus siunt; sed eo modo, ut qui sunt procuratores ex gubernatoribus biennio, qui ex ducibus tota vita procuratorum in collegio censeantur; quo sit ut magno semper virorum ex pertorum numero res publica abundet; cum primo in maiori, deinde in minori consilio sint, tandem gubernatores, et duces designentur, denique auctoritate procuratorum, qua omnia negotia tractantur vel biennio, vel in perpetuum fungantur.
§. 12. Atheniensium Res publicae maxime similis est, Helvetorum et Rhaetorum communitas, qui in Alpibus habitant, quorum maiores a nobilitate exagitati populare regimen induxerunt. Eorum historiae ita habent. Helvetii montani adeo populares sunt, Uzii, inquam Suitenses, Undervaldi, Tugii, Glazenses, Abbaticellani, ut non modo penes universos, modo puberes, summasit Reip. potestas, verum etiam magistratus omnes, ac maxima quaeque imperia sellulariis, et opificibus, tribuantur; ac ne moenibus quidem, aut villis propugnaculis civitates muniantur. cateri minus sunt populares. Tametsi enim Bernates ac Tigurini ex opificibus, plerisque senatum constituunt, maximos tamen in Rep. magistratus expatriciis, aut certe ex iis, qui generis antiquitate clariores sunt, creare solent: quo fit ut hi stabiliores sint, ac seditionibus, quam illi, minus opportuni; Rhaetorum vero comitia, nimis illa quidem popularia, difficillime regantur, et commota vix plaecantur. Nam libertatis popularis haec summa est, us omnes omnibus aquari possint, nec aliter parere velint, quam ea conditione, ut vicissim imperent iis, quibus paruerunt ac ne sic quidem in officio contineri possunt, nisi valde necessaria iustaque praecipientibus, aut largitionibus, aut verborum illecebris demulceantur. Cum vero multi multis virtutibus, opibus ac nobilitate excellere nequeant; fere fit ut nobiles, locupletes, et virtute praestantes, multitudo invidia quadam, et animo malevolentia suffuso insectetur: tum si quis generoso, ac praestanti animoplebis intemperanter libertate abutentis libidini frenos inicere audeat, huc multa [Orig: multâ] , exilio, Proscriptione, morte denique damnare non dubitent, eoque magis si locuples sit, ut imperium affectare videatur. Quod studium a corruptissima Atheniensum Re publica promanat.
Consulum itaque locum obtinent Satrapae sive Amptmanni, qui in comitiis leguntur, non more Romano, scil. centuriatis, sed [Gap desc: Greek words] Atheniensi, utin vilissimi cuiusque arbitrio sit patriae magistratum dare. Hinc tradit eadem historia pecunia, aliisque modis facile illecto consule totam gentem duci. Hinc fit, ut cum magnates eorum admodum divites non sint, reges sinitimi qui obtinere aliquid desiderant, muneribus pugnent. Atque haec de consulibus, et magistratibus, qui consulum legibus constituti sunt, aut non multum consulatui dissimiles. Nec ignoro egregia alibi statuta esse, sed ad politices cognitionem ista sufficiunt.
§. 1. DIctator maius consule habebat imperium, censor honorarius, et nonnullam quoque in Consulem potestatem. Dictator nominatus est etiam magister populi. Causa dicendi dictatorem erat magna Rei publicae necessitas. Cicer. l. 3. de Leg. Ast quando duelluni gravius, discordiaeque civium escunt, unus ne amplius sex menses, nisi senatus creverit, idem iuris quod consules teneto, isque ave sinistrapopuli magister dictus esto. Equitatum quicumque regat, habeto par ius cum eo, quicumque erit iuris disceptator. Livius l. 11. Dionys. l. 5. Dum bello Latino, et domestica seditione res publica premeretur, visum est, omnes magistratus imperium deponere. Unum autem virum a senatu electum, et suffragiis populi probatum habere semestrem potestatem rerum omnium maiorem, quam sit consulum. Liv. etiam lib. 4. Quae ubi tumultu maiore etiam, quam res erat, nuntiantur Romam, senatus extemplo (quod rebus trepidis ultimum consilium erat) dictatorem dici iussit. Invisus deinde dictator esse coepit tribunis plebis, et populo. Queruntur Tribuni in se dictatorium fulmen intentari. Cum enim Tribuni intercessionibus senatum vexarent, cum delectus esse non sinerent, eoque telo contra nobiles acerrimo uterentur, oppositum est illis dictaturae fulmen. Dictatoris ista erant, Secures viginti quatuor proferebantur
Hoc primus Sulla fecit, ut est in Epitome Liviana lib. 89. Decemviri, cum primum penes unum essent falces, altero anno prima die initi magistratus singuli cum duodenis fascibus prodierunt, et centum viginti lictores forum impleverunt, Liv. l. 3.
Imperium sine provocatione habuit. Nam a ceteris magistratibus ad senatum, ad Tribunos, ad populum erat provocatio. Quo constituto confusio Atheniensi similis oriebatur: quam merito patres semper timuere [Orig: timuêre] . Neque ea lege ulli nobili, aut viro bono Romae manere licuisset. Dicebatur a consule, interdum a senatu postulabatur nominatim quispiam spectatae virtutis.
Magistrum equitum dicebat, qui iure Tribuni celerum, et quo postea praefectus praetorio, usus est. Cicero facit eum parem illi, qui iuris est disceptator, hoc est, praetori. Quamquam magister equitum cum primum e plebe creatus est excusavit se dictator, quod non esset maior ille magistratus Tribuno consulari.
Hoc novi, nec boni exempli, nec eventus fuit; quod Minutius magister equitum aequatus Fabio dictatori fuit. Et nisi Fabius, hoc est imperator patriae amans; et contume liarum patiens dictaturam gessisset, forsan irremediabile vulnus Res publica accepisset. Nam Minutius in periculum exercitum deduxit, Fabius liberavit.
Optime institutam dictaturam constat; nam centies Res publica si absque dictatore fuisset, vel seditione, vel bello perisset. Consulum enim imperium, ut ostendi, sufficiens rebus gerendis, et seditionib. comprimendis non fuit. Fuere etiam dictatores usque ad Sullam modestissimi. Nam Lartius designatis consulibus dictaturam deposuit, nemine civium a se occiso, nec in exilium pulso, nec gravius multato. Isa Dionys. libro quinto. Est vero hoc admirabile, cum ex consulatibus, et tribunicia potestare tam multi tumultus conciverint, tyrannidem affectarint, nullum umquam dictatorem, licet omnium potestas in unum collata fuerit, se incivilitter, aut crudeliter gessisse: Ne tyrannidis quidem initium dedisse. Sulla quidem eam tyrannice exercuit, sed tamen ante dictaturam crudelior fuit. Ante dictaturam haec egit quae habet Epitome Liviana l. 88. Sulla Carbonem exercitu eius ad Clusium, ad Faventiam Fidentiamque caeso; Italia expulit: cum Samnitibus, qui soli Italicorum populorum nondumarma deposuerant, iuxta urbem Romanam, ante portam Collinam debellavit; recuperataque Re publica, pulcherrimam victoriam crudelitate, quanta in nullo homine umquam fuit, inquinavit. Octo milia deditorum in villa publica trucidavit: tabulam proscriptionis posuit: urbem ac totam italiam caedibus replevit: inter quas omnes Praenestinos inermes concidi iussit: Marium senatori [(perhaps: senatorii)] ordinis virum cruribus brachiisque fractis, auribus praesectis, et effossis oculis necavit. C. Marius Praeneste obsessus a Lucretio Ofella, Sullanarum partium viro, cum per cuniculum captaret evadere, septus ab exercitu, mortem sibi conscivit in ipso cuniculo, cum sentiret se evadere minime posse, cum Pontio Telesino fugae comite stricto utrimque gladio concurrit: quem cum occidisset, ipse saucius impetravit a serluo, ut se occideret. Dictator vero (inquit epit. libro 89.) factus, quod nemo umquam fecerat. cumfascibus viginti quatuor processit, rebus novis Rei publicae statuni confirmavit, tribunorum plebis potestatem minuit, et omne ius legum ferendarum ademit. pontificum; augurumque collegium ampliavit, ut essent quindecim, senatum ex equestri ordine supplevit. proscriptorum liberis ius petendorum honorum eripuit, et bina eorumvendidit: ex quibus plurima rapuit, redactum est sestertium ter millies quingenties.
Nec Caesaris dictatura perpetua tam immitis fuit, ut non praestiterit eam manere, quam maiorem deinde crudelitarem experiri. Romam Sulla profecto si non causam et excusationem habet. certe praetextum habuit, ut omnia omittam. Epitome Liviana 87. L. Damasippus praetor ex voluniate C. Marii consulis, cum senatum contraxisset, omnem, quae in urbe erat, nobilitatem trucidavit, ex cuius quidem numero Q. Mutius Scaevola pontifex maximus fugiens, in vestibulo aedis Vestae occisus est.
In horum auctores quid mirum est Sullam exarsisse? Et ille tamen dictaturam deposuit, quod Iulius non fecit, nec tutum erat, post tot commissa scelera legibus fubesse.
§. 2. Prudenter itaque Iulius, cum iam sine interitu videret abire magistratu se non posse; dictaturam retinuit. Augustus nomen dictatoris refugit, vim omnem retinuit, Suet. in Octavio c. 52. Dictaturam magna vi offerente populo geni nixus deiecta ab humeris toga nudo pectore deprecatus est.
Nec dictaturam modo, sed initio etiam tribuniciam potestatem, cum alioqui tribunorum potestas a dictatore non tolleretur. Satis autem perfectae Monarchiae est dictatura perpetua cum tribunicia potestate. Dictatos est [Gap desc: Greek words] duorum Consulum potestate praeditus, [Gap desc: Greek words] , Monarcha temporarius, sed postea perpetuus, qui corrigi a nullo possit, reddere rationem nemini teneatur.
§. 3. Comitiorum causa saepe dictator dictus est Liv. libro 8. et 25. atque alibi. Id necessarium fuit, ne per interregna, magistratuum cura destitueretur res publica. Numquam enim committendum est ut aliquorum tanta sit potentia, ut ordinarii magistratus creationem impedire possint; Prudenter itaque Veneti legem tulerunt, ne quisquam magistratu provinciali ante datum successorem abiret, cum enim discordia senatus laboraret ille, qui grande consilium dicitur, cuius est mandare magistratus, sine rectoribus erant urbes, et cum detrimento Rei publicae iustitium.
§. 4. Quaesitum crebro est, cur dictatura fuerit populo Romano salutaris, at decemviratus exitio? nam par in utrisque potestas sine provocatione, magis collecta, et ideo efficacior in dictatore. Quidam causam arbitrantur esse, quod maior fuerit decemvirorum potestas, nam consules, tribunique nulli erant sub decemviris, at dictatore constituto maiestas magistratuum, etsi obedire dictatore cogerentur, nomenque manebat.
Verum eo quidem tempore, si rem spectemus, et circumstantias, non decemuratus, sed Claudii ingenium tyrannidem invasit. Nam primo ut Liv. l. 3. Regimen totius magistratus penes Appium erat favore plebis, adeoque novum sibi ingenium induerat, ut plebicola repente omnisque aurae popularis captator evaderet pro truci saevoque insectatore plebis. Decimo die ius populo singuli reddebant. eo die penes praesectum iuris fasces duodecim, Collegis novem singuli accensi apparebant, et unica concordia inter ipsos, qui consensus privatis interdum inutilis esset, summa adversus alios aequitas erat. Moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis erit. Cum sine provocatione creati essent
defosso cadavere domi apud P. Sextium patriciae gentis virum invento prolatoque in contionem, re iuxta manifesta atque atroci C. Iulius decemvir diem Sextio dixit, et accusator ad populum exstitit, cuius rei iudex legitinius erat; discessitque iure suo ut demptum de vi magistratus populi libertati adiceret, cum promptum hoc ius velut ex oraculo incorruptum pariter ab his summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur: Ingentique hominum exspectatione propositis, decem tabulis populum ad contionem advocarunt. Et quod bonum, faustum felixque Rei publicae, ipsis liberisque eorum esset, ire et legere leges propositas iussere, se, quantum decem hominum ingeniis provideri potuerit, omnibus summisque iura aequasse, plus pollere multorum ingenia consiliaque. Versarent in animis secum unamquamque rem, agitarent deinde fermonibus, atque in medium, quid in quaque re plus, minusve esset, conferrent, eas leges habiturum populum Romanum, quas consensus omnium non iussisse latas magis quamtulisse videri posset, cum ad rumores hominum, de unoquoque legum capite edito satis correctae viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt, qui nunc quoque in hoc immenso aliarum super alias acervatarum legum cumulo fons omnis publici, privatique est iuris. Vulgatur deinde rumor, duas deesse tabulas quibus adiectis absolut posse velut corpus omnis Romaeni iuris. Ea exspectatio cum dies comitiorum appropinquasset, desiderium creandi decemviros iterum fecit. Iam plebs, praeterquam quod Consulum nomen haud secus quam regum perosa erat, ne tribunicium quidem auxilium cedentibus invicem appellatione decemviris quaerebat.
Ecce tibi decemviros iam populares, ecce Demagogos, et via usitata ad tyrannidem tendere. Captatauram popularem, quasi commodis studeat plebis, tanto artisicio ut persuadeat, nec patribus reddatur suspectus; haec enim tendere eo rebantur, ut plebi praesidia sua tollerentur, h. e. tribuni plebis. Deinde ius dicebant decimo die, summo consensu, summa aequitate, et apud unum fasces erant, ceteri accenso uno magistratum, magis ostendebant, quam gerebant. Populo cedebant, et plus quam tribuni adulabantur. Tabulas decem populo iudicandas proponunt. Haec omnia ad salutem patriae referri putantur, solus Claudius aliud meditabatur, ut ipse refectus decemvir plus omnibus posset. Itaque iam ad ingenium redit. Postquam ait Livius Comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio, ut primores quoque civitatis (metu credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco, haud satis dignis pateret) prensarent homines, honorem summa ope ab se impugnatum, ab ea plebe, cum qua contendecant, suppliciter petentes. Dimissatam in discrimen dignitas, ea aetate, eisque honoribus actis, stimulabat App. Claudium, nescires utrum inter decem viros, an inter candidatos numerares. propior interdum petendo, quam gerendo magistratui erat, criminari optimates, extollere candidatorum leiussimuni quemque, humilimumque; ipse medius inter tribunicios Duellios, Iciliosque in foro volitare, per illos se plebi venditare: donec collegae quoque, qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere [Orig: coniecêre] in eum oculos, mirantes quid sibivellet: apparere nihil sinceri esse: profecto haud gratuitam in tanta superbia comitatem fore nimium in ordinem se ipsum cogere, et vulgari cum privatis, non tam properantis abire magistratu, quam viam ad continuandum magistratum quaerentis esse.
Haec acta Claudii, qui id egit, ut collegas liaberet asseclas, et obnoxios; ea re solum erravit, quod cum tanta moliretur, patres, non plebem satis coleret. Haec consideranti planum est; non decemviratum, sed popularitatem quemadmodum Mario, Caesari, Saturnino, Gracchis caulam suisse potentiae, ut scilicet refici, ut claros viros repellere impares adsciscere posset. Haec Appius decemvir fecit, multo plus potuisset Dictator, aut Consul, sine periculo dictator equitum magistrum sibi addere potuisset, acerrimum fortissimumque Tribunorum plebis, curare ut dictatura continuaretur, donec legibus libertatis aequalitas constituta esset. Nec minora Consul moliri potuisset, ut cui potestas cum populo patribusque agendi summa fuerat. In decemviratu poterat multitudo collegarum obsistere, in dictatura omnia penes unum erant. Cum enim consulum nomen, non minus quam regum exosum esset, et senatorum coetum non aliter quam Tarquiniorum progeniem plebs oppressa detestaretur, nihil facilius consuli, aut dictatori, quam summam potentiam adipisci, senatum opprimere. Cum enim esset nobilitatis superbum, asperum, avarum in cives imperium, ideoque odium plebis ingens, ut negarent se illa civitaie mansuros, in quanullius boni participes essent, in continuo omnes erant periculo, quicumque enim Consulum aut dictatorum se plebi ducem contra Patres praeberet, is rerum potiri poterat. Neque eius potentiae aliter senatus obsistere potuit, quam vel interficiendo, vel populum demerendo, ut senatum potius, quam unum hominem commodorum suorum auctorem venerarentur, et amarent. Caesar iuvenis plus potuit, quam totus senatus, et postea quam populus. Fallitur igitur Machiavellus, qui libro primo de Republic. Magnitudinem potentiae tempus annuum, aliorum magistratuum cessationem causam insolentiae decemvirali putat fuisse. Dictatoris enim fuit aequa et maior, quia magis unita potentia, tempus aliquando annuum, Camillus, Papirius, Fabius, Maximus longiorem semestri dictaturam habuerunt, et lege cautum esse vult Cicero, Unus ne amplius sex menses, nisi senatus creverit. Causa igitur potentiae favor in Appium, quo collegas pro arbitrio adscivit, si enim unus rem iudicasset, aut dissensisset, initio magistratus factum esset, quod tandem post acria certamina evenit.
§. 5. Censore opus est Rei publicae, si a consulibus, aut principibus hoc munus peraginon potest. Romae initium censurae Livius describit libro quarto. Idem hic annus (nempe 310) censurae initium fuit, rei a parva origine ortae. quae deinde tanto incremento aucta est, ut morum disciplinaeque Romanae penes eam regimen, senatus equitumque centuriae decoris dedecorisque discrimen sub ditione eius magistratus. publicorum ius, privatorumque locorum, et vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio essent. Ortum autem initium rei est, quod in populo per multos annos incenso, neque differricen sus poterat, neque consulibus, cum tot populorum bella imminerent, operae erat id negotium agere. Mentio illata ab senatu est rem operosam, ac minime consularem suo proprio Magistratuegere: cui scribarum ministerium, custodiaeque et tabularum cura, cui arbitrium formula censendi subiceretur.
Primarium opus censorum fuit censio, numerum enim civium, et facultates censebant. Ut vero labor censorum appareat, aliquotcensus dabo. Liuivus lib. tertio, et deinceps refert 124214. 132319. 262000. 273000. 278222. 221224. 317227.
251222. diminutio illa bellis, et coloniis deductis facta 270020. 137108. occisis multis bello punico secundo 265029. 143704. finito bello secundo punico 268308. 269015. 327022. 324000. 428342. 323000. 823000.
Hinc consequebatur, ut cum ex censu dasses constituerentur, ut totam Rem publicam partirentur in sua membra partelque. De sex classibusa Tullio constitutis nemo non scripsit, quiantiquitatem attigit. Postea divisio illa neglecta fuit Tert. de pallio capite quarto. Enim vero iam dubium cesortae intentionis Episcynio disperso, quantum denotavi passivitas offert, libertinos in equestribus, subuerbustos intiberalibus, dedititiosin ingenuis, rupices in ur banis, Scurras in forensibus, paganos in militaribus. Vispillo, leno, Ianista, tecum vestiuntur.
Epischynio pro supercilio utitur, ostendit vestitum fuisse cundem, et postea in senatum Syri et Poeni venerunt, nec dignum videri poterat, cum Felices et Narcisssi adorarentur, etiam a consulibus.
Quia vero etiam morum honestas in Re publica requirebatur, ideo sine ea censura ordines constitui non poterant. Itaque morum examen agebatur, et exstant multa insignia documenta censurae, quae hodie inter Christianos aliquando desiderantur. Livius libro vigesimo quarto. Censores vacui ab operum locandorum cura propter inopiam aerarii, ad mores hominum adverterunt, castigandaque vitia: quae velut diutinis morbis aegra corpora ex sese gignut, nata bello erant. Primum eos citaverunt, qui post Cannensem pugnam Rem publicam deseruisse, Italiaque excessisse velle dicebantur, princeps eorum L. Caecilius Metellus, qui quaestor tum forte erat: iussu deinde eo, ceterisque eiusdem noxae reis causam dicere, cum purgari nequissent, pronuntiarunt; verba orationemque eos adver sus Rem publicam habuisse, quo coniuratio deserendae Italiae causa fieret. Secundum eos citati nimis callidi exsolvendi iuristur andi interpretes: qui captivorum ex it nere regressi clam in castra Annibalis solutum, quod iuraverunt, redituros rebantur. His superioribusque illis equi adempti, qui publicum equum habehant: tribuque moti aerarii omnes facti. Neque senatu modo aut equestri ordine regendo cura se censorum tenuit.
Ad censuram itaque pertinebat ex censu et moribus senatum legere; Absoluto censu senatotum nomina legebantur, qui praet eriti essent censebantur indigni eo ordine, non tamen infames erant; nam fama interdum sola notabantur, qui postea tarnen non modo ad magistratum, sed consulatum, atque adeo censuram promovebantur, quae res sine dubio magnam labem intulit civitati, dedecori enim non erat im probis censura quae optimis viris obici poterat.
Indignos itaque senatu movebant. Dio censuram plurimum posse; [Gap desc: Greek words] . Pellere senatu indecore viventem, et adscribere optimum. Imperatorum aevo id mansit. Trebell. in Valeriano. Tu aestimabis qui manere in cura debeant, etc. excipit tamen praefectum urbis, consules ordinrios, sacrorum regem, maximam virginum vestalium, si tamen incorrupta permanserit. Equum adimere, si macilentus equus, si parum nitidus, si eques non bonorum morum. Ovid. de Augusto.
At memini vitamque meam, moresque probabas,
Illo, quem dederas, pretereuntis equo. et
Carminaque edideram, cum te delicta notantem
Praeterii toties irrequietus eques.
Tribu movebant. magna erat ignominia, qua suffragii iure privantur. Id vero ex moribus factum, si mali essent, nec eum tantum senatu movebant, sed tribu. et quidem integras tribus aliquando notabant.
Aerarium faciebant. Apud Agellium lib. 4. cap. 12. aerarium faciunt, qui agrum sordescere permiserit, qui vineam neglectui habuerit. Plus erat facere aerarium, quam in Caeritum tabulas referri. Nam aerarium facere, erat nullum in urbe, vel tribu ius relinquere, nisi ut pro capite suo aera conferret, non modo ille suffragio, sed stipendio etiam spoliabatur, Caerites civitatem et omnia habebant, praeter suffragii lationem.
Tribus addebant. Primo quidem tresfuere, Rhamnensis, Titiensis Luceres. Tullius quatuor esse voluit. aliae deinde additae ante censores, sed anno urbis 366. et 395. et 421. Magna erat illa potestas qua etiam aliorum magistratuum officia, et comitia in manu habebant. cum censura sua, non modo senatum legerent, sed consules etiam, magistratusque alios notare possent.
Ex rustica in urbanam transferri ignominiosum erat.
Templa, vias, portus, aquarum ductus curabont, omniaque publica aedificia. Haec omissa bello Punico secundo inopia aerarii, sed ordinum magnificentia et liberalitate sunt peracta; cum ante finem belli negarent se pecuniam accepturos.
Vectigalia elocabant. Continet haec quoque oratio ad Valerianum, Tu censibus modum pones, vectigalia firmabis, divides statum, res publicas recensebis.
Leges condebant. Treb. Tibi legum condendarum auctoritas dabitur. Leges ferri oportebat a magistratibus, non omnibus tamen, sed maioribus, ut consule, praetore, dictatore, censore, interrege, Decemviris; Tribunis militaribus consulari potestate. Tribunis plebis.
Lustrum condebant, coeptum id a Servio, de quo Livius lib. 1. Censuperfecto, quem matur averat meta legis de incensis latae; cum vinculorum minis mortisque edixit, ut omnes cives Romani, equites peditesque, in suis quisque centuriis in campo Martio prima luce adessent: ibi instructum exercitum omnem sue, ove, taurilibus lustravit. idque conditum lustrum appellatum; quia in censendo finis factus est.
Census aliquando actus, et lustrum tamen conditum non est. Livius l. 3. Ius cum populo, patribusque agendi, id quod omnibus commune fuit maioribus magistratibus, etiam censores habuerunt.
Cognoscebant etiam de moribus coniugum. Exigebat enim censor sollemne iuramentum a [Orig: â] maritis. Varr. l. 5. de lingua latina. Tu ex animi tui sententia uxorem habes? si respondisset; non habere. Censoris cognitio de moribus erat. Nec pactum fieri poterat, ne de moribus cognosceretur. Si vir et uxor mutuo accusarent, neuter audiebatur. De matrimonio spreto etiam cognoscebant. De fenore agebant. In privatos itaque maximum ius censori fuit.
§. 6. Nimium ius censorum in libera Republ. fuit. Quod ostenderunt Marcus Liv. et C. Claudius apud Livium l. 29. Lustrum, inquit, conditum serius, quia per provincias dimiserunt censores, ut civium Romanorum in exercitibus, quantus ubique esset, referretur numerus; censa cum iis 265. milia hominum condidit lustrum C. Claudius Nero. Duodecim
deinde coloniarum, quod numquam antea factum erat, deferentibus censoribus, censum receperunt; ut quantum numero militum, quantum pecunia valerent, in publicis tabulis monumenta extarent. Equitum deinde census agi caeptus est, et ambo forte censores equum publicum habebant. cum ad Tribum Polliam ventum est, in qua M. Livii nomen erat, et praeco cunctaretur citare ipsum censorem; Cita, inquit Nero, M. Livium, et sive ex residua et vetere simultate sive intempestiva iactatione severitatis inflatus; M. Livium, quia populi iudicio esset condeninatus, equum vendere iussit. Item M. Livius cum ad tribum Narniensem, et nomen collegae ventum est, vendere equum, C. Claudium iussit, duarum rerum causa: unius, quod falsum adversus setestimonium dixisset: alterius quod sincera fide secum in gratiam non redisset. Itaque ibi foedum certamen inquinandi famam alterius cum suae famae damno, factuni est. Exitu censura cum in leges iurasset C. Claudius, et in aerarium ascendisset, inter nomina eorum, quos aerarios relinquebat, dedit collegae nomen. Deinde M. Livius in aerarium venit, et praeter Metiam tribum, quae se nec condemnasset, neque condemnatum consulem aut censorem fecisset: populum Romanum omnem quatuor et triginta tribus, aerarios reliquit: quod et innocentem se condemnassent, et condemnatum consulem et censorem fecissent: neque infitiari possent, aut iudicio semel, aut comitiis bis ab sepeccatum esse, inter quatuor et triginta tribus, et C. Claudium aerarium fore, quod si exemplum haberet bis eundem aerarium relinquendi C. Claudium nominatim se inter aerarios fuisse relicturum. Parvum certamen notarum inter censores, castigatio inconstantiaepopuli censoria gravitate temporum illorum digna. In invidia censores cumessent, crescendi ex his ratus esse occasionem. C. Bebius tribunus plebis diem ad populum utrique dixit. Ea res consensu patrum discussa est; ne postea ea obnoxia populari aurae censura esset.
Primo quidem foeda fuit insectatio collegarum, et mutua infamatio. Deinde populi sigillatio, de iniquo iudicio, quasi vero suae ipsae causae iudex idoneus esset. Denique exprobratio, quod honorem contulissent, quae omnia severae stultitiae plena fuere [Orig: fuêre] , illud insanum totum populum aerarium facere una tribu excepta, improbis enim et infamibus solatium erat inter omnes latere.
Iudicavit hoc ipsum populus Romanus cum annuam, et semestrem faceret, Aemilius Mamercus dictator eam minuit. Liv. l. 4. Tum dictator nequiquam creatus esset, materia quaerende bello gloriae adempta, in pace aliquid operis edere, quod monumentum esset dictaturae, cupiens, censuram minuere parat, seu nimiam potestatem ratus: seu non tam magnitudine honoris, quam diuturnitate offensus. Contione itaque advocata, Remp. foris gerendam, ait, tutaque omnia praestanda, deos immortales suscepisse: se, quod intra muros agendum esset, libertati pop. Rom. consulturum. maximam autem eius custodiam esse: si magna imperia diuturna non essent: et temporis modus imponeretur, quibus iuris imponi non posset. Alios Magistratus annuos esse: quinquennalem censuram gravem esse: iisdem per tot annos magna parte vitae obnoxios vivere: sed legem laturum, ne plus quam annua as semestris censura esset.
Cum igitur tam multa inique constituerentur, tam multi in aerarios referrentur, non adeo fuit iniqua lex Clodii, qua vetuit quemquam movere senatu, aut ignominia afficere, nisi apud Tribunos dicta causa accusatus esset. Tum desiit esse summa potestas, sed Metellus consul eam restituit, eratque tempore Dionis. [Gap desc: Greek words] . Censuram esse imperium sanctissimum, et multum potens; sed ut iudicarent de moribus, non suo arbitrio saevirent.
Merito itaque Cicero in Pisonem. Centum, paene annos legem Aeliam, et Fusiam tenueramus, quadringentos iudicium notionemque censoriam, quas leges ausus est non nemo improbus, poivit quidem nemo umquam convellere, quam potestatem minuere, quo minus de moribus nostris, quinto quoquo anno iudicareturnemo tam effuse petulans conat us est.
§. 7. Censoriam dignitatem gesserunt etiam imperatorum plerique, Augustum ait Dio, [Gap desc: Greek words] , morum curatorem, censoremque in quinquennium esse electum. Claudium idem Dio l. 5. Domitianum Suetonius censorem fuisse tradit. Traianus sero censuram suscepit, non fuga honoris, vel ut illi Plin. blanditur, quod beneficiis potius, quam remediis ingenia experiri placeret, sed conscientia suae vita; quamvis enim alii nequiores Traiano fuerint, et censuram acceperint, verecundior tamen Traianus exstitit.
Hanc igitur censurae rationem pleraeque tenent res publicae, ut iudicium de moribus penes magistratum sit. Id quod etiam in Ecclesia fieri assolet, sunt enim morum magistri ipsi Episcopi, atque antistites Ecclesiae; cum enim finis principis sit beata vita subditorum, ea vero sine virtute esse non possit, eius maxime curam ipse habeat oportet. Quid vero non efficeret potestas tam magna, tam fevera? Valerius libro secundo, capite nono, eam bellicis laudibus exaequat. Castrensis disciplinae tenacissimum vinculum et militaris rationis diligens observatio admonent me, ut ad censuram pacis magistram custodemque transgrediar. Nam ut opes popul. Roman. in tantam amplitudinem imperatorum virtutibus excesserunt: ita probitas et continentia censorio supercilio examinata est opus effectus par bellicis laudibus. Quid enim prodest foris esse strenuum, si domi male vivitur? expugnentur licet urbes: corripiantur gentes, regnis iniciantur manus, nisi foro et curiae officium, ac verecundia sua constiterit, partarum rerum aequitus [(perhaps: aequatus)] caelo cumulus sedem stabilem non habebit, ad rem igitur pertinet nosse, atque adeo recordari acta censoriae potestatis.
Quod si censurae vigor perdurasset, numquam magni imperatores metu egestatis patriam occupassent, mirati sunt Romanorum posteri veterum severitatem: Quid, inquit Valerius, de Fabricii Luscini censuraloquar ? narravit omnis aetas, et deinceps narrabit ab eo Cornelium Rufinum duobus consulatibus, et dictura speciosissime functum, quod decem pondo vasa argentea comparasset; perinde ac malo exemplo luxuriosum, in ordine senatorio retentum non esse. Ipsae Medius fidius mihi litterae saeculi nostri obstupescere videntur, cum ad tantam severitatem reverendam ministerium accommodare coguntur, ac vererine non nostrae urbis acta commemorare existimentur. Vix enim credibile est intra ide pomerium decem pondo argenti et invidiosum fuisse censum, et inopiam haberi contemptissimam.
Ne vero paucos putemus, plurimos notatos ostendit idem Valerius. Equestris quoque ordinis bona magnaque pars quadringenti iuvenes, censoriam notam patiente animo sustinuerunt, quos V. Valerius, et P. Sempronius, quia in Sicilia ad munitionum opus explicandum ire iussi, facere id neglexerant; equis publicis spoliatos; in numerum aerariorum retulerunt.
Et deinceps. Turpis etiam metus censores summacum severitate poenam exegerunt. M. enim Atilius Regulus, et P. Furius Philus, L. Metellum quaestorem, compluresque equites Romanos, qui post infeliciter commissam Cannensem pugnam cum eo abituros se Italia iuraverant, direptis equis publicis, inter aerarios referendos iuraverunt, hosque gravi nota affecerunt, qui cum in potestatem Annibalis venissent, legati ab eo ad senatum missi de permutandis captivis, neque impetrassent, quod pitebant, in vibe manserunt: Quia et Romano sanguini fidem praestare conveniens erat; et M. Atilius Regulus censor perfidiam notabat; cuius pater per summos cruciatus exspirare, quam fallere Carthaginenses satius esse duxerat. Cam haec censura ex foro in castra transcendit, quae neque timeri, neque decipi voluit hostem.
Duo egregia veteris Rei publicae censoria monumenta. Nam plurimos notarunt cum Metello, de quibus Livius lib. 22. Deinde notati gravi ignominia sunt affecti, qui ex castris redierant, de quibus cod. l Livius. Ceterum proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse, ut quidam eorum mortem sibi ipsi ex templo consciverint: ceteri non foro solum, omni deinde vita, sed prope luce ac publico caruerint.
Qua quidem in re maior erat censorum, quam consulum potestas. Immo ipsos consules notare poterant.
§. 8. Viget et olim viguit apud Venetos censura nobilium praesertim, qua magis quam bello Rem publicam illam conservatam constat. Apud Lucenses gravis, et matura, meliorque quam olim Romae censura exercetur. Septimana illa proxima ante Pascha, quae sancta dicitur, qui in hoc consilio sunt, certo quodam loco congregantur. Ex iis unusquisque schedulam, in qua nomen eius, quem ille pro homine flagitioso, et civitate indigno habet, scriptu est, in arcam ad id praep ratam immittit. Quo facio, schedulae promuntur: ac si forte alicuius nomen aliquoties iteratum legatur, res ad Maius Consilium refertur, ibique rursus suffragia ineuntur. quibus si damnetur, is talis pro homine nefario et civitate indigno iudicatur, statimque exsulare eo adhuc vespere publica praeconis voce iubetur. Proscriptionis vero hic modus est, ut intra triennium quinquaginta miliarib. ab urbe absit: cui sicontravenerit, capitis poenam incurrit. Finito triennio si is reversus vitam non emendarit, rursus eodem modo in exilium pellitur.
Huc etiam pertinet, quod Octoviri ibidem, qui diversoria et hospites observant, sallaces et mendaces corrigunt: nam multarum urbiu corruptelae ex cauponarum incuria oriuntur, cum in ea loca faex civitatum confluat, et vitia sese primum intendunt illis in locis, ubi lucro sunt eorum fautoribus. Apud Genuenses munus censorum partim iis, quos censores appellant, partim Magistratui S. Georgii datum est.
§. 9. Addam pro coronide, Censores olim unctos. Varro l. 3. de Lingua Latina. Nunc primum de censoriis tabulis, ubi noctu in templum censura auspicatur, atque de caelo nuntiatum erit: praeconi sic imperato, ut viros vocet. Quod bonum, fortunatum, felixque salutareque siet populo Romano Quirit. Reique publicae Quiritium, mihique collegaeque meo, fidei, magistratuique nostro. Omnes Quirites, pedites, armatos, privatosque curatores omnium Tribuum; si quis pro seprove altero dari curationem volet, voca inlicium huc ad me. Praeco in templo primum vocat; postea de more item vocat. Ubi lucet, Censor, Scribae, Magistratus, murrha unguentisque unguntur.
Censores illa corrigunt, quorum nomine actionem praetos non dat. Bod. 6. polit: Lips. 4. Alexand. ab Alex. l. 3. genial. c. 13. verum prae omnibus optimi, modestique Principis vita censura est, Pacatus de, Theodosio. Qui vitia corrigit, quibus est princeps obnoxius, ipsum si non punis, infamat tamen.
§. 1. DE maioribus magistratibus vel extra urbem imperantem, ut sunt proconsules, propraetores, vel extra regnum, in quo sedem rex constituit, ut Proreges, Magni Praetores, agendum est. Qua in re cum non modo diversae. Rei publice, sed eaedem etiam, atque adeo Romana crebro variarit, serio docenduin est, et veterum sapientium praxis producenda est, erroresque, et enenta pensanda sunt.
§. 2. Proconsules dicti, sive pro consule, quibus Reip. causa magistratus finito anno continuabatur, quique vel e magistratu, vel privatis in provincias mittebantur. Eadem ratione Propratores, qui e praetura, vel in Praetorias provincias mittebantur. Primum prorogatus magistratus est Publilio Philoni apud Livium l. 8. Publilio triumphus decretus, quod satis ctedebatur obsidione domitos hostes in fidem venisse. Duo singularia haec ei viro primum contigere, proregatio imperii, non ante in ullo facta, et acto honore triumphus.
Factum hoc anno urbis conditae 428. in obsidione Palaepolitana. Ex privato proconsul factus est Scipio. l. 26. Ordinarii consules gesto magistratu ibant in provinciam proximo anno, si vero sequentibus annis id fieret, privati ire dicebantur. Verum utcumque mitterentur, opus erat magistratib. bonis, et fortibus. optime Novell. 24. praef. Numquam sane credidimus veteres Romanos ex parvis, adeoque minutissimis principiis tam amplam constituere remp et totum exinde terrarum orbem (pene dixerimus) sibi adiungere et premere ac tueri imperio potuisse, nisi maioribus inprovincias magistratibus missis, plus ea re dignitatis sibi comparassent, simulque illis armorum iuxta ac legum potestatem fecissent, neque non ad utrumque accommodatos et idoneos hahuissent, quos quidem praetores vocabant, appellatione illis ex eo indita, quod ceteris omnibus praeirent. et praeponerentur permissa sc. eis tam rei bellicae administratione, quam legum praescriptione. Unde et ea loca, in quibus publice Magistratus, vel ius reddere, vel habitare solebant, Praetoria appellare, et ut pleraeque inremp. leges ex viva praetorum voce inferrentur, constituerut: Et multi praetores partim Siciliam, partim Sardiniam Insulam, partim Hispaniam, partim terra marique alii aliud vel imperio adiecerunt, vel rexerunt.
§. 3. Initium provinciarum Sicilia et Sardinia, postea duae Hispaniae, aliaeque successerunt. Primu harum rectores centuriatis comitiis constituti sunt, et dicti praetores, Consulibus deinde etiam commissae ob bellum gerendu: Praetores si prorogato imperio in provincia mansissent dicebantus propraetores Verum postea rectius visum est, ut qui praeturam in urbe gessissent, sub anni finem in provincias proficiscerentur. Horum quidem non minor potestas fuit, quam proconsulum, sed tamen non duodecim, sed sex lictoribus dumtaxat, utebantur. Augustus ut sensim omnia ad se traheret, eos, qui nec consulatum, nec praeturam in urbe gessissent, in provinciam mittebat, et propraetores appellavit.
§. 4. Lege curiata mittebantur, quia sine ea belli gerendi ius non habebant, itaque illa lex in pacata euntibus necessaria non erat. Verum ad sumptus et ornamenta provinciae necessaria erat populi iussio. Nam ut viaticum in legatos, et cohortem, comitatumque decerneretur, legis auxilio consequebatur. Capitolinus in Alexandro argentum de publico datum testatur praesidibus.
Leges proficiscendi erant: primo, observare autem proconsulem oportet, ne in hospitiis praebendis oneret provineim: ut imperator noster cum patre Aufidio Severiatio rescripsit. Nemo proconsulum stratores suos habere potest, sed vice eorum militum ministeria in provinciis funguntur. Secundo, Proficisci autem proconsulem melius quidem est sine uxore, sed et cum uxore potest, dummodo sciat senatum, Cotta et Messala Coss. censuisse futurum, ut si quid uxores eorum, qui ad officia proficiscuntur, deliquerint, ab ipsis ratio et vind icta exigatur. Tertio. Antequam vero fines provinciae decretae sibi proconsul ingressus sit, edictum debet de adventu suo mittere, continens commendationem aliquam sui: si qua et familiaritas sit cum provincialibus, vel comunctio, et maxime excusantis: ne publice vel privatim occurrant ei: esse enim congruens, ut unusquisque in sua patria eum exciperet.
Vide libro primo. [Gap desc: Greek words] . de offic procons.
§. 5. Potestas itaque proconsulum erat, et imperium; Potestas erat cognoscendi, iudicandique; imperium erat rerum bellicarum. Ius hieme communiter, et in conventibus dicebant, bellum aestate gerebant. Belli causa proconsules missi sunt, Primus in Africam, deinde in Asiam, et Achaiam. Primum anno V. C. 605. statutum, ut qui functi essent in urbe consulatu, potestate consulari in provincias irent. Non potuit ante adventum legato mandare, nisi forte in itinere necessariam moram pateretur. U lp. l. 4. de off. procons. Post haec ingressus provinciam mandare iurisdictionem legato suo debet: nec hoc ante facere, quam fuerit provinciam ingressus. Est enim per quam absurdum, ante quam ipse iurisdictionem nanciscatur, (nec enim prius ei competit, quam in eam provinciam venerit) alii eam mandare, quam non habeat, sed si et ante fecerit, credendum est, videri legatum habere iurisdictionem, non exinde, ex quo mandata est, sed ex quo provinciam proconsul ingressus est.
Quod limitat Papinian. libro primo. quaest. Aliquando mandare iurisdictionem proconsul potest, etsi nondum in provinciam pervenerit: quid enim si necessariam moram in itinere patiatur: maturissime autem legatus in provinciam perventurus sit?
Nec minus vectigalium illis cura, annonaeque et navium incumbebat. Itaque et frumenti numerum imperabant, idque vendebant, aut recondebant; vectigalia interdum imponebant, praetorium ipsi habebant. Quae omnia nunc quidem concedi praesidibus non solent. Nam nimium ad exhauriendas provincias abusi potestate sunt. Verum clarissime haec iura ipsa exponunt locis ante citatis. Solent etiam custodiarum cognitionem mandare legatis, sic ut prae auditas custodias ad se remittant, ut innocentem ipseliberet, sed hoc genus mandati extraordinarium est; nec enim potest quis gladii potestatem sibi datam, vel cuius alterius coercitionis ad alium transferre, nec liberandi igitur reos ius, cum accusari apud eum non possint. Sicut autem mandare iurisdictionem, vel non mandare est in arbitrio proconsulis, ita adimere mandatam iurisdictionem licet quidem proconsuli, non autem debet inconsulto principe hoc facere.
§. 6. Honos plane regius illius impendebatur; Bonis quidem tepla, statuae, dies festi, legationes honorificae ad senatum, eadem etiam impensius malis, uti ne tantum, quantum possent, nocerent.
Honos proconsulis latius quam eius potestas sese extendebat, ita [Gap desc: Greek words] . de officio procons. Proconsul ubique quidem proconsularia insignia habet, statim atque urbem egressus est: potestatem autem non exercet, nisi in ea provincia sola, quae ei decreta est.
Nonnulla tamen potestate utebatur etiam extra suam provinciam, sed honoraria magis, quam imperiali. ital. 1. [Gap desc: Greek words] . t. 16. Omnes proconsules statim, quam urbem egressi fuerint, habent iurisdictionem: sed non contentiosam, sed voluntariam: ut ecce manumitte apud eos possint tam liberi, quam servi, et ad optiones fieri. Apud legatum vero pioconsulis nemo manumittere potest, qiva non habet iurisdictionem talem.
Iurisdictio voluntaria de plano est, contentiosa ex tribunali, ut Cuiac. et alii.
Verum quod praecipue spectabant, erat occasio immensos colligendi thefauros Rapinis etenim et concussionibus socios vexabant, immunitates donabant, vendebantque, Strabo lib. 12. de Paphlag. [Gap desc: Greek words] . Postea alias divisiones Romanorum duces instituerunt, regesque et dynastas constituentes, et urbes quasdam liberas, quasdam dynastis subditas secerunt, quasdam sub potestate populi Romani reliquerunt. Hinc magnae opes, aliae ex muneribus urbium, ne debita solverent, ne in hiberna militem reciperent; aliaque de quibus alio loco actum est.
§. 7. Errores in hoc genere plures supra memoravi; Nam quod sorte legerentur, nemo prudens probare poterit, ipse Augustus cum in populi provincias sorte legisset proconsules, postea mutavit. Deinde nimium breve erat imperium; Quid nobis inquit Apuleius cum istis proconsulum vicibus? Quid cum annis brevibus, et festinantibus mensibus? duin eunt, et redeunt annus absumitur. Quam ob causam multo aliter hodierno tempore magistratus mandantur, quod ipse quoque Augustus fecit, ut nempe eius praefecti ad arbitrium permanerent, et mutarentur. Quod nunc quoque in Gallio aliisque servatur regnis. Maximam vero perniciem attulit, quod legum subsidio destituti provincioles, postquam omnibus iniuriis afflicti, exhaustique essent, perspeciem iuris et legum damnabantur, quod si causam obtinerent rerum tamen minimam partem recuperabant, perpotabant magni illi rei;
at tu victrix provincia ploras.
Nec victrici provinciae melior spes allucebas, damnatorum familiares, amici, participes, liberi, et nepotes iterum erant imperaturi. Vindices itaque imminebant, nec quicquam patroni proderant, utpote qui alia in parte praedati praesidio egerent, qui vel connubiorum affinitate, vel rapinarum societate iuncti essent.
§. 8. Modus erat corrigendi leges Maiestatis, peculatus, repetundarum. Sed leges illae adeo in abusum abierant, ut provinciales eis ipsis, quae pro eorum salutelatae erant, affligerentur. Lex quidem maiestatis et peculatus severe exercebatus, de repetundis, nin in atrocibus et inimico debili lente agebatur. Lex ergo ea sociorum causa [Orig: causâ] data est, et aliquando effectum habuit; de ea videri potest Petrus Gregor. in Syntagm. lib. 36. cap. 28. §. 15. et sed., Iulius Caesar repetundarum convictos ordine movit. Et quando Marius Priscus, accusatus fuit ab Afris lege Iulia repetundarum, quibus pro consule praefuerat, placuit Senatui septingenta milia, quae accenerat Marius, aerario inferenda. Mario autem urbe et Italia interdictum. De Hostilio Firminio legato Marii, placuit quoque, quod ei ad turpissima ministeria operam suam accommodaverat,
daverat, ne in sortitione provinciae eius ratio haberetur. Cornelius Gallus, ut auctor Ammianus Marcellinus Octaviano res tenente Romanas procurator Aegypti, exhausit civitatem plurimis interceptis, reversusque cum furtorum arcesseretur, et depopulatae Provinciae metu nobilitatis acriter indignatae, cui negotium spectandum dederat Imperator stricto incubuit ferro, metu certe poenae capitalis, quam inde se subiturum putabat. C. Servilius Glaucia legem Romae tulit, qua Latinis ius erat civitatis assequendae, in locum eius quem accufando damnassent repetundarum. Vult etiam lex Iulia repetundarum, eum reum esse eius etiam, qui accepit, quo magis minusve ex officio suo faceret. Damnatus a populo Atheniensi quinquaginta talentis Demosthenes, Orator, quod cum dixisset Harpalum ex Asia ab Alexandro profugum, postea ab Harpalo calice et viginti talentis delinitus, destitisset a coepto, ut ait Dinarchus contra Demosthenem, Plutarchus, Iustinus, et Athenaeus. Ea ratione qui ob accusandum vel non accusandum accipiunt, lege repetundarum tenentur. Et si in innocentium accusationem coierint aliqui, qui ob denuntiandum vel non denuntiandum testimonium pecuniam acceperint, vel ob militem legendum, mittendumve: ob sententiam in Senatu consiliove publico dicendam. Aliud caput legis Iuliae repetundarum ab Ulpiano notatur. Si proconsul ante se de provincia dimittat legatum suum. Aliud caput, ne Senatores navem maritimam habeant. Et navem aedificare vel habere in ea provincia, quam quis administrat, prohibetur Praesidi: nec aliud quicquam ibi emere. Lege repetundarum damnatos apud Graecos etiam legimus, teste Xenephonte, in reddenda ratione praeteriti temporis, praetores Philesium; et Xantichlem, quod ex Gauletica pecunia, quam deruandam acceperant, minas viginti suppilassent, et tantundem reddidisse iudicio.
§. 9. Post annum quintum initi consulatus aliquando primum in provincias mittebantur, hinc factum, ut multi numquam provincias sortirentur. Hoc factum sub Tiberio, et deinceps crebro, ut nomen Consulum sen sim cuilesceret, cum alios maiore loco esse cernerent.
§. 10. Praetores dicti initio, postea Propraetores, de quibus ante dixi. Ceterum cum multis modis variatum fuerit, sustinianus ad antiquas leges revocare conatus est. Idque tum in aliis, tum in Praetore Pisidiae, Thraciae Llycaoniae, et maxime Paphlagoniae, novel. 29. c. 1. et c. 2. Enim vero qui totius provinciae imperium tenet (appellatur autem tota provincia, quemadmodum et ante, Paphlagonia) etiam oberrando urbes lustrabit, nullaid factum prohibente formula olim sacra forte ad talium prohibitionem composita, sed neque vicarios in locum suum hinc inde per urbes dimittens. Omnino enim hoc ipsum prohibemus: siquidem turpe est, ut quam diu ipse in provincia ius reddit, interim alteri quoque vices suas contra legem committat. Sed ipse omnia dispensabit, et publica tributa summa cum animi promptitudine profligabit, neque plus, neque minus exigens. Iustitiae praeterea consentaneam aequabilitatem retinens simul providentiam adhibebit, ut si quid damni fiscus acceperit, id corrigat: simul urbes illaesas tam publice quam privatim conservet. Annonam quoque quam uterque Magistratus habebat surgentem in septingentos vigimi quinque aureos captet, tum adsessorem habebit, qui 72 ferat aureos, et cohortem unam ex ambabus compositam, procedenten usque ad centum virorum numerum, et quadringentos quadraginta septem aureos, et tremissem percipientem e publico, cumque gratis officium suscipiat, gratis item hoc ipsum obeat. Nos enim in hac quoque parte subditos nostros redimemus, et his qui exconsuetudine per occasionem suffragii (ut vocant) aliquid percipiunt dabimus ipsi, hoc enim tum illis per thronum tuum erogantes ex publicis eius Provinciae tributis: neque patiemur, ut sub specie et velamento auctionis subditi nostri in servitutem adigantur.
§. 11. Praesidis nomen generale est, nam et Proconsul praeses erat, ita lib. 1. [Gap desc: Greek words] . t. 18. Praesidis nomen generale est: eoque et Proconsules et Legati Casaris, et omnes provincias regentes, licet Senatores sint, Praesides appellantur: Proconsulis appellatio specialis est.
Eius iura et potestas. 1. apud se adoptatio, emancipatio filii, manumissio servi. Ulp. l. 6. et [Gap desc: Greek words] . de officio praesidis. 2. In homines suae provinciae potestatem habet Paul. l. 3. Extra provinciam privatus est. 3. Maius imperium habet omnibus post principem, ut Proconsul. Ulp. l. 36. ad edictum. 4. De omnib. causis, quibus vel praefectus urbi, vel praefectus praetorio, itemque consules et praetores ceterique Romae cognoscunt, correctorum, et praesidum provinciae est notio. Hermogen l. 2. iuris Epitomarum. Recte itaque Marcian. l. 3. Inst. omnia provincialia desideria, quae Romae varios iudices habent, ad officium praesidum pertinent. Omnium itaque negotiorum ratio ad praesidem pertinet; quod notandum est contra eos, qui praesidum minorem, quam proconsulum potestatem esse arbitrati sunt. Plura eius officia, l. 1. [Gap desc: Greek words] t. 18. describuntur. Ubi notandae nonnullae leges aureae, nempe 12. Sed licet is, qui Provinciae prae est, omnium Romae magistratuum vice et officio fungi debeat: non tamen spectandum est, quid Romae factum est, quam quid fieri debet. Et 13. Congruit bono et gradi praesidi curare, ut pacata atque quieta provincia sit, quam regit, quod non difficile obtinebit, si sollicite agat, ut malis hominibus provincia careat, eosque conquirat: nam et sacrilegos, latrones, plagiarios, fures conquirere debet: et prout quisque deliquerit, in eu animadvertere: receptoresque eorum coercere, sine quibus latro diutius latere non potest. Et 18. Plebiscito continetur, ut ne quis prosidum, munus, donum caperet: nisi esculentum, poculentumve; quod intra dies proximos prodigatur.
§. 12. Agae officium apud Turcas partim Praefecti Praetorio, partim Proconsulum munerirespondet. Nam militum Ianizerorum caput est, et iudex, et in bello primas obtinet. Alioqui Bassae et Billerbegi, et Sangiarbegleri, varias functiones bello, et pace exercent. Verum cum illud imperium sit tyrannicum, latrones fere, et fures regionibus immittit, quos deinde divites mactare Turca, et expilare assoler. Id vero difficile, quod illi, per quos administratur imperium, et foris leones agant, et domi vulpes, summa est enim Bassarum auctoritas apud Turcas; nam antiquitus rebus adhuc tenuibus, consiliis ad hibebantur, nunc et consilia moderantur, et potentissimis praesunt regnis, eo periculosius, quod Imperatores assueti deliciis, Rei pub. attendere non magnopere soleant, nisi cum pericula bellorum, vel quod frequens est Ianizerorum seditio veternum excutit.
§. 13. Dioeceta est, qui certas dioeceses administrat, sed varia fuit Dioeceseon distinctio. Antiquitus enim provinciae partes vocabantur Dioeceses. Cicero l. 3. Epist. Ciliciensi provinciae ait fuisse tres Asiaticas Dioeceses attributas. At posterioribus imperii temporibus provinciae fuere [Orig: fuêre] partes Dioecescon. Quinque Orientis dioeceses erant. Ea quae propriae orientis dioecesis dicebatur, quindecim provincias complectebatur,
Asiana decem, Pontica sex, Aegyptiaca sex, Dacia quinque Occidentis quoque Dioeceses erant sex. Italica, Illyricana, Africana, Gallicana, Hispanica, Britannica. Ex quo in Ecclesiae usum venit, ut Episcoporum dioeceses nominentur.
§. 14. Proreges nunc eadem potestate praediti sunt, quorum multos habet Hispania, aliis regnis non ita usitata dignitas, quia nec tam dissita, nec tam multa regna per vicarios administrant. Viceregum et Proregum dignitas potestasque non est eadem, quae erat Vicariorum, nam Vicarii civilem iurisdictionem habebant, Vicereges utramque. Vicarii Comitibus comparati sunt 1. Cod. tit. 38. In civilibus causis vicarios comitibus militum convenit anteferri: militaribus negotiis Comites vicariis anteponi, quotiens societas in iudicando contigerit, priore loco Vicarius ponetur, Comes adiunctus aeccedat. Siquidem praefecturae meritum ceteris dignitatibus antistet: et vica ria dignitas ipso nomine eius se trahere iudicet portionem et sacrae cognitionis habeat potestatem iudicationis nostrae soleat reprasentare reverentiam.
Augustales tamen Vicarii, qui a Principe creabuntur, Chlamydem, et carpentum habebant, tributa procurabant. Cassiodorus libro nono variar. lection.
§. 15. Princeps Dalmatiarum tribunalibus praesidet, causasque cognoscit, non autem est provinciarum praeses, proconsulari, aut alia [Orig: aliâ] potestate. De ipso quoque Comite provinciarum iudicabat, Comiti quidem provinciarum potestas data est, sed tibi iudex ipse commissus est, inquit Cassio dorus libr. 7.
§. 16. Pontici tractus Vicarius dicitur etiam Comes Ponticae dioeceseos, qui vices agebat Praefecti Praetorii. Vicarium, inquit Iustinianus, visum est nobis imponere omnibus provinciis Ponticae dioeceseos, ita ut non solum impleat locum Praefecti Praetorio, sed et gloriosissimi magistri officiorum, et gloriosissimorum Ducum, et magnificentissimorum Magistratuum, qui divino patrimonio, et aerario, et domesticis protectoribus praesunt. Erant illi Propraefecti et dioecesin aliquam vice Praefecti regebant. Imperium tamen a Principe habebant. Vicarius Praefecti praetorio septem in provinciis Italiae ius dixit. Erant vero non modo Vicarii Praetorio, sed etiam magistri militum. Apud Eutropium libro septimo capite sexto sub Vicario Italiae sunt, Venetiarum, Aemyliae, Flaminiae, Liguriae consulares. Praeses alpium Cortiarum, et utiusque Rhaetiae.
Tetrarchae Satraparum paene vices obierunt, et Vicariorum, quamquam nostris Comitibus, et Baronibus sunt similiores. Nominis origo a Thessalis: eorum enim regio in partes quatuor divisa fuit, quarum unaquaeque [Gap desc: Greek words] vocabatur; nomina earum Thessaliotis, Phrotis, Pelasgiotis, Estiaeotis. Hinc sactum, ut qui parte aliqua imperarent, [Gap desc: Greek words] vocarentur. Sic Antipas, et Philippus Tetrarchae constituuntur ab Augusto. Iosephus libro decimoseptimo capite decimo octavo. Gallograeciae plures fuisse Tetrarchas, constat ex Hirtio de bello Alexand.
§. 17. Hoc imprimis sapienter constitutum est, ut Consulibus et Praetoribus designatis, antequam Magistratum inirent, provinciae decernerentur, quas designati vel inter se compararent, vel sortirentur. Hac enim ratione antequam Magistratum inirent, noverant quibus foris imperaturi essent, et provinciales ex consulatu vel praetura [Orig: praeturâ] de sui quoque praesidis moribus iudicabant. Imperatorum tempore cum unius arbitrio praesides mitterentur, id servari non potuit.
Verum de hisce satis dictum est. Hoc unum repeto, iterumque repeto, Magistratus provinciales crebro visitandos eorumque acta examinanda, alioqui ipsa potestate deteriores fore.
§. 18. Proconsules Augusti tempore alio modo etiam dicti, nam quos in provincias pacatas, quarum curam ut Senatui commiserat, cum imperio mittebat, etiam Proconsules vocabat. Annuas praefecturas, inquit Dio, Augustus esse iussit, nisi quis multitudinis liberorum, aut nuptiarum ratione privilegium haberet: ut que de communi Senatus consilio mitterentur, neque gladio accincti, neque militari habitu utentes Proconsules autem eos dici voluit, non modo duos istos Consulares, sed reliquos etiam Praetorios, aut qui Praetoriorum loco haberentur: ut que lictores utrisque tot, quot in urbe permissum est legibus habere, adssent, ut imperii insigniae statim atque extra pomeriumvenissent, adsumerent, et usque ad reditum in urbem ea servarent. Et postea: Senatus autem, et seorsim quidem Consularibus Africam atque Asiam concessit: et Praetoriis reliquas provincias adscripsit Utrisque autem ex aequo interdixit, ne ante quintum annum a gesto in urbe Magistratu provincias sortirentur: ita fiebat, ut etsi eorum numerus, quam provinciaerum erat maior. tamen ad omnes tandem imperium perveniret. Post Caesaris autem Octaviani tempora, cum nonnulli eorum malege gessissent Magistratum suum, Imperatori istae quoque provinciae adiectae sunt, ac sic his etiam ipsis quodammodo is provincias assignabat. Ceterum et Legatos, seu Assessores quosdam sibi adsciscebant, quorum consilio in administratione provinciae uterentur, unicum quidem Praetorius, ex sui aut inferioris ordinis hominibus, tres autem consularis, ex eiusdem dignitatis viris accipiebat eos, qui ipsi Imperatori probarentur. Erat etiam hoc generaliter de omnium provinciarum potestate constitutum, ne quem delectum militum agerent: ne pecuniam, praeter eam, quae constituta erat, exigerent, Senatus, Imperatorisve iniussu: Cum Successor missus esset, is ut statim ex provincia abiret, ac ne in redeundo domum tempus tereret, sed intratertium mensem Romam reverteretur.
§. 19. Comitatus erat magnus et sumptuosus, et vehementer Rei publicae granis, erat Quaestor, Legati, Tribuni, Centuriones, et praeter officia militaria accensi, lictores, totaque cohors amicorum Alexander Severus, aliique modum statuerunt, nec enim aliam ob causam tantos sumptus in Magistratus Senatus decrevit, nisi ut publicae opes eo modo in patricios effunderentur. Quamobrem modus merito constitutus est.
§. 20. Quod Augustus Proconsules, sine cingulo et iure militari in provincias misit, idque sensim intermissum est, nonnulla enim incommoda peperit, multoque magis cum in eadem provincia [Orig: provinciâ] duo Magistratus, togatus et sagatus erat: nec satis accurata ratio eos in officio continendi; quocirca Iustinianus utramque potestatem coniunxit. Novell. 21. capit. 1. Haec nos permoverunt, ut hunc quoque Magistratum, quemadmodum apud Pisidias fecimus, coadunatum redderemus, et nostro opposito nomine praetoris ei appellationem inderemus. Volumus enim et hunc Praetorem Iustinianeum Lycaoniae appellari, quomodo sane et Pisidiae et aliorum. Deinde etiam utramque cohortem in unancontrahimus, et cui civilis et
cui militaris Magistratus praefuit, ac praetorianam illam appellamus, constituendam ex probatoriis: more solito ex sacro libellorum scrinio, ex quo olim et Duciani eas ferebant procedentibus, mensuramque illius ad centum usque virorum numerum extendimus, et utriusque Magistratus annonas illi adsignamus, sed Assessori et reliquis.
Pisidiae itaque rectorem, quae et Praesidem et Praetorem appellavit, proconsulari imperio praeposuit; Eadem deinde animi inductione Lycaoniae praetorem dedit, Novell. 25. in unum contrahens duos Magistratus, et duos contemperans, ut ipse loquitur. Multis vero se locis id fecisse profitetur Novell. 26. idque ob dissensionem. Verba valde pensanda sunt Regibus, quae Iustinianum moverunt. Duos, inquit, sane vicarios nomine ad longum murum sedere omnes scimus, quorum alter militares cohortes regit (est enim magna vis militum eo in loco) alter Praefectus est negotiis civilibus. At cum ambo vices illic impleant, hic quidem gloriosissimorum Praefectorum, ille vero magnanimorum Magistrorum militiae, numquam tamen inter se consentiunt: tametsi suas unicuique annonas siscus separatim suppeditat, et alia praebet salaria, nihilominus unum hoc sibi negotii perpetuo et indesinenter sumunt, ut contentiones inter se immortales exerceant. Recte igitur atque ordine visum nobis est, hic quoque facere, quod apud alias gentes, quamquam non ita efferas, non ita militaris custodiae indigentes fecimus: et ut non hic quidem civilibus negot iis praesit, ille vero inter milites et solos imperitet, utrumque officium in unum contrahere, et praeficere eiloco gravem aliquem et reverentia dignum magistratum, qui ex aequo tam civilia illic negotiacuret, quam de venusto et decenti ordine militum sollicitus sit. Nam qui pro vinciam moderatur, is in aliis versatur locis, vix illis sufficiens.
Eadem lex dicta est de Praetore Siciliae Nov. 104. Habeto Sicilia Praetorem, qui et res civiles tractet, et curam gerat militaris impensae, Publica tamen tributa ad eius sollicitudinem non pertinent.
§. 1. IUstinianus novella 82. Iudices alios cum magistratu, alios sine magistratu esse ait: Multi sane iudices legebantur, qui cum imperio non erant.
Iudiciorum aequitas Rem publicam praecipue [Orig: praecipuê] continet, ea [Orig: eâ] neglecta [Orig: neglectâ] , nec bellum quidem recte administrari potest. Quemadmodum sine iustitia [Orig: iustitiâ] stare civitas non potest, ita nec iustitia sine iudice; est iudex ius animarum: [Gap desc: Greek words] . Est vero [Gap desc: Greek words] mediator, qui partes coniungit aequalitate. Est [Gap desc: Greek words] , qui lites fecat, ut Aristoteles 5. Mor. cap. 7. Iudicium alii definiunt esse iuris alieni obscuri per legitimos tramites explicationem, alii iustitiae administrationem in causa per iudicem cognita. Vera definitio est: Iudicium esse legitimam definitionem iudicis potestatem habentis, ut eius sententialis [Orig: sententiâlis] finem accipiat. Iurisdictio latissime patet. [Gap desc: Greek words] 2. t. 1. l. Ius. Eum qui iudicare iubet magistratum esse oporter. In iudice autem constituendo id servandum est, quod in regula, normaque aedificiorum, ut quam rectissima, atque inflexibilis omnino sumatur, ita iudicem regere oportet, qui nec ad iram, nec cupiditatem facile impellatur, perinde enim esset, ac si quis regulam incuruet, ut muro quadret.
§. 2. Multos de variis litibus legendos iudices esse nos usus Rerum publicarum docet. Aristoteles lib. 4. polit. c. 16. ita censet. Iudiciorum autem differentia tribus finibus continetur, ex quibus, de quibus, quomodo. Ex quibus, hoc est, utrum ex omnibus, an ex quibusdam iudices sumantur: de quibus, quot sint genera iudiciorum: quomodo, utrum sorte, an suffragio iudices fiant? Ac primum sane exponamus, quot sint iudiciorum genera, ut sit explicata iudiciorum partitio. Octo igitur sunt iudiciorum genera, unum est, quod ad repetendas rationes a magistratibus pertinet: alterum, quod ad delicta publica, eaque, quae in personas publicas iniuste commissa sunt: tertium, quod ad peccata in Rei publicae statum: quartum, de controver siis et magistratuum, et privatorum, cum ambigunt de multarum irrogationibus: quintum, de privatis rerum magnarum contractibus, et praeterea de caedibus, et de criminibus inter sicarios, et de rebus peregrinis. Maleficiorum autem ad caedeis pertinentium genera, sive apud eosdem iudices res agatur, sive apud alios: alia sunt sponte et consulto admissa, alia inconsulto atque invite: et alia conceduntur illa quidem, et de facto constat inter eos qui litigant, sed de iure ambigitur. Quartum maleficium est, cuius crimen iis infertur, qui ob caedem non voluntariam exsulabant, ab exsulio revocatis, ut capitis causam dicerent: quale, dicitur Athenis, esse etiam id iudicium, quod exercetur in Phreattone. Sed talia haec in omni aeternitate pauca eveniunt, eaque in magnis civitatibus. Iudiciorum autem eorum, quae ad res peregrinorum pertinent, unum genus est, quo peregrinus cum peregrino litigat, alterum, quo peregrinus cum cive. Praeter haec omnia autem sunt et iudicia de parvis contractibus, ab una drachma usque ad quinque, et paulo amplius. Oportet enim etiam de his iudicari, neque tamen cadunt in iudicum multitudinem.
§. 3. Iudicum igitur ordinem exsequi in animo est. Praetores hoc unice officio functi sunt Romae, quamvis enim Varro libr. 4. de lingua latina a praeeundo dictos esse arbitretur, idque confirmet Iustinianus, quod tam in re bellica, quam legum praescriptione praeirent, functio tamen eorum Romae intra iuris dicundi metas constitit; Consules frequenter avocabantur, ne ius dicere poscentibus possent, itaque praetor, iurisdicundi causa [Orig: causâ] factus est Sp. Fur. Marci filius Camillus Anno ab V. C. 386. Eodem quo L. Sextius Primus de plebe Consul, quamvis certamina intestina spectantibus, non tam iustitiae, quam ambitioni Magistratus ille originem suam debere videatur.
Concessum est enim ab nobilitate plebi de Consule plebeio, a plebe nobilitati de praetore uno, qui ius in urbe diceret, ex patribus creando; verba Livii sunt lib. 6. et lib. 7. addit. Annus hic erat insignis novi hominis consulatu, insignis duobus magistratibus, praetura, et curuli aedilitate, hos sibi patricii quaesiuere [Orig: quaesiuêre] honores pro concesso plebi altero consulatu. Plebes consulatum L. Sextio, cuius lege partus erat, dedit: patres praeturam Spur. Furio M. Filio Camillo, aedilitatem Cn. Quintio Capitolino; et Publio Cornelio Scipioni suarum gentium viris gratia campestri dederunt. L. Sextio Collega ex patribus datus Lucius AEmilius Mamercus. Et paulo post: Cum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur: Silentium omnium rerum, ac iustitio simile otium fuit: nisi quod non patientibus tacitum tribunis, quod pro
consule uno plebeio tres patricios magistratus curulibus sellis praetextatos consules tamquam sedentes nobilitas sibi sumpsisset, praetorem quidem etiam iura reddentem, et Collegam consulibus atque iisdem auspiciis creatum: verecundia inde imposita est Senatui ex patribus iubendi aediles curules creari.
Primo ut alternis annis ex plebe fierent convenerat: postea promiscuum fuit. Additus deinde alter, qui peregrinis diceret, qui peregrinus, et minor praetor dictus est, ut prior Urbanus et Maximus, electi centuriatis comitiis iurisdictionem sortiebantur. Post crescente non magis urbe, quam fraude et sceleribus, quatuor creati sunt Praetores. Livius l. 20. et deinceps sex creati sunt, ut habet Livius lib. 37. Tandem a Sulla additi quatuor, ut decem essent, et primi quidem duo privata iudicia exercuerunt, ceteri publica; et ne mireris mores veterum, duo inter sicarios ius dicerunt, unus de repetundis, alii de aliis quaestionibus.
§. 4. Quamvis autem dicendi iuris causa [Orig: causâ] creati essent, in bella tamen deinde sunt missi. Sic apud Livium lib. 23. duo mittuntur in Siciliam et Sardiniam. Id postea etiam usus obtinuit, ut non minus praetores, quam consules provincias sortirentur. A tribunalibus igitur ad castra deducti sunt Praetores.
§. 5. Contrarium in praefecto praetorio usu venit. Principio quidem constituti sunt, ut essent [Gap desc: Greek words] , praefecti aulae, teste Herodiano, vocanturque [Gap desc: Greek words] et [Gap desc: Greek words] . Eusebius vocat [Gap desc: Greek words] . Augustus duos constituit, qui praetorianis cohortibus praeessent. At postea magna eorum fuit in iudiciis potestas, immo Constantinus Magnus, a bello ad tribunalia, et vectigalium eos curam reuocavit. Tanta porro fuit auctoritas iudicantis, ut ab eo appellatio non permitteretur, ita [Gap desc: Greek words] tit. 11. Breviter commemorare necesse est, unde constituendi Praefectorum Praetorio officio origo manaverit. Ad vicem magistri equitum Praefectos Praetorio antiquitus institutos esse a quibusdam Scriptoribus traditum. Nam cum apud veteres dictatoribus ad tempus summa potestas crederetur, et magistros equitum sibi eligerent, qui ad sociati participales curae ad militiae gradum secundam post eos potestatem gererent, regimentis Rei pub. ad Imperatores perpetuos translatis ad similitudinem magistrorum equitum Praefecti Praetorio a Principibus electi sunt, data pleniore licentia ad disciplinae publicae emendationem. His cunabulis Praefectorum auctoritas initiata in tantum meruit augeri, ut appellari a Praefectis Praetorio non possit. Nam cum ante quaesitum fuisset, an liceret a Praefectis Praetorio appellare, et iure liceret, et extarent exempla eorum, qui prouocaverant: postea publice sententia principali lecta appellandi facultas interdicta est, credidit enim Princeps, eos qui ob singularem industriam, explorata eoru fide, et gravitate ad eius officii magnitudinem adhibentur, non aliter iudicaturos esse pro sapientia ac luce dignitatis suae, quam ipse foret iudicaturus. Subnixi sunt etiam alio privilegio Praefecti Praetorio ne a sententiis eorum minores aetate ali aliis magistratibus, nisi ab ipsis praefectis praerorio restitui possint. Nimium creverat illa dignitas, ut omnia dirigeret unus Praefectus, ut de Manlio Claudian.
Nonte parte sui, sed in omni corpore sumpsit
Imperium, cunctaque dedit tellure reigendos
Rectores. Hispana tibi, Germanaque Tethys
Paruit, et nostro diducta Britannia mundos
Diversoque tuas coluerunt gurgite voces
Lentus Arar, Rhodanusque celer, et dives Iberus.
O quoties doluit Rhenus, qua Barbarus ibat,
Quod te non geminis frueretur iudiceripis.
Unius sut cura viri, quodcumque rubescit
Occasu, quodcumque dies devexior ambit.
Tam celer assiduos explevit rursus honores.
Una potestatum spatiis interfuit aetas,
Totque gradus fati iuvenilibus intulit annis.
Periculosum hoc docuerunt Maiores domus in Francia; Seiani, Rufini, Stilicones, alii, sed de iudicibus dicere pergamus. Post Praetorem et Consulem in provinciis ius dicebat legatus, in urbe etiam aediles, aliique, de quibus ordine dicemus, ubi hoc monendum est. Omnium iudiciorum perditissimam fuisse rationem, quod ad populum magistratus crimina publica deferebat, de quibus nequissimus quisque sententiam dicere solitus erat. Nusquam iudicia turpiora; agrum inter Aricinos, et Ardeates controversum in suam rem vertit populus Romanus obnitente Senatu. Livius lib. 4. sic Galbam absolvit misericordia liberorum, qui in Lusitania multos contra fidem datam interemerat. Gabinius absolutus est, quod filius eius humi iacens ab accusatore contemptus est. Claudium, qui classem amiserat, imber liberavit. Q. Flavium Augurem iustius servavit, cum enim iam a quatuordecim tribubus damnatus esset, exclamavit, innocentem se perire, ad quod accusator violenter respondit; sua [Orig: suâ] nihil inter esse nocens, an innocens pereat, dummodo pereat. qua [Orig: quâ] atrocitate populus offensus reo favit. Sic Aemylius Scaurus absolutus est, cum 120. in provincia nominare non posset, quibus nihil abstulisset. Scipio Asiaticus invidia damnatus est. Sed ut alia taceamus Coriolanum, Camillum, denique Ciceronem videmus populi temeritate afflictos.
§. 6. Romana Res publ. minime omnium in iudiciis civitati providere potuit. Idcirco creberrime iudiciorum rationes mutavit. Senatus ad annum urbis 630. iudicia habuit, ad solos equites ea Gracchus transtulit, at anno 647. lege Servilia [Orig: Serviliâ] iterum communicata est iudicandi potestas Senatoribus, ita tamen, ut maior esset equitum numerus; postea enim Consule Caesare Anno 662. numerum equitum Senatorumque aequavit M. Livius Drusus, ut utriusque ordinis trecenti essent, illae leges eodem anno abrogatae sint. Cum equitum iudicia iniqua provincias opprimerent, fortunasque praesidum in potestate haberent. C. Pompeio Strabone, et L. Porcio Catone Consulibus, rogante Silvano constituti sunt iudices 450. qui eo anno lites deciderunt, idque ex omni ordine etiam plebeio, Anno 683. Sulla iudicia integre Senatui restituit. Anno 673. Cotta iterum inter Senatores, equites, tribunos aerarios iudicia distribuit. Iulius Caesar Consul tribunos aerarios sustulit. Pompeius secundum Consul iudices ex censu legendos ex Senatu, equestri ordine, Tribunis aerariis censuit, legemque pertulit. His tribus decuriis contentus non fuit Antonius, sed pro Tribunis aerariis, centuriones, Antesignanos, Alaudas, manipulares substituit; Augustus quartam decuriam addidit, ex ducenariis, qui de rebus levioribus iudicarent. Haec tanta iudicum subitaque mutatio signum est, nullos non modo placuisse, sed nec defendi quidem potuisse; Appianus refert, tempore L. Drusi corruptelam munerum inter crimina haberi deusiisse, ita palam frontem perfricuisse.
§. 7. Iudex, aut arbiter, aut recuperator a
Praetore dabatur. Cum enim ante iudices selecti essent, Praetor ex delectis numerum, quem lex praescribebat, sorte educebat, tam reus autem, quam accufator poterat, quos volebat, reicere, in eorum locum alios Praetor aut Iudex quaestionis sortiebatur. Actor ex 450 iudicibus 100. reus 150. edebat lege Servilia. Quod si iudices se non excusarent, in leges iurabant, et nomina eorum excipiebantur, ne supposititii possent intrudi. Nimia erat in illa sortitione libertas; quis enim dubitet, eum qui iniquam causam fovet, non infestos modo, sed omnes quibus cordi esse integritatem existimat, reiecturum? Itaque c. 3. de Iudiciis, aliisque legibus illa libido reiciendi frenata est. Apertissimi iuris est, lecere litigatoribus iudices delegatos, antequam lis inchoetur, recusare, cum etiam ex generalibus formis sublimissimae tuae sedis statutum sit, necessitatem imponi, iudice recusato, partibus ad eligendos arbitros venire, et sub audientia eorum sua iura proponere. Licet enim ex imperiali numine iudex delegatus est: tamen quia sine suspicione omnes lites procedere nobis cordi est: liceat ei, qui suspectum iudicem putat, antequamlis inchoetur, eum recusare, ut ad alium curratur, libello recusationis ei porrecto: cum post litem contestatam, neque appellari posse, ante definitivam sententiam iam statuerimus, neque recusari posse ne lites in infinitum extendantur: eodem sc. exsecutore necessitatem partibus per ordinarium iudicem et omne civile auxilium imponere, et arbitros eligere, et ad eos venire: et sic litem appetere, quasi arbitri fuerint ab imperiali culmine delegati. Quod si ab imperiali maiestate iudex delegatus non sit, sed ab alio culmine obtinere censemus. Dat. V. Kal. Maii. Constant. Lampadio et Oreste VV. CC. Coss. 9.
Ea de causa intra triduum arbitrum legere iubetur. Nunc hoc servatur, utlite contestata [Orig: contestatâ] iudicem recusare non liceat. Immo etiam causa, cur suspectus sit, iudicanda est. In iure itaque postea illa omnia mutata sunt in melius, certumque ordinem, ut recusare iudicem non sit pro arbitrio reicere, sed legitimas causas ad ferre, cur merito sit suspectus, quae omnia sine calumnia infamiaque sunt facienda Leves fateor saepe causae admittuntur, ut iudex recusetur; non modo, quia facile plures habentur, sed etiam quia hoc ipso, quod reiectus est iudex, censetur inimicus. Si igitur est cognatus adversarii usque ad septimum gradum, reici potest, quia ad eum usque est successio; potestque iudex credi in eum esse pronior, cui potest esse haeres, quae causa valebit, etiam in remotiore gradu, si heres esse potest: si afrinis est pro ratione affinitatis merito reicietur. Si domesticus et familiaris est adversarii, non committet se illi pars altera. Non extendunt iura hoc ad Procuratores, vel Advocatos alterius partis, quamvis iudici sint familiarissimi, non tamen ideo reicere licet. Item dominus adversarii, patronusque recusari potest. Alia adduntur, ut si sint in eodem Collegio Canonici; ex eadem patria, si iudex sit adversarii subditus, aut vasallus. Si iudex similem habeat causam, si fuit Advocatus, vel consultor adversarii, si sese ingessit, si fuit pro adversario fide iussor, si inimicitiae praecesserunt. Quin totum Consistorium potest reici, si is qui praeest, imperare aliis potest, et suspectus est. Alioqui ex integro collegio tantum suspecti removentur, non etiam alii. Naturalis autem iuris est remotio iudicis merito suspecti, sed ut initio monui, poena recusanti temere, imponitur. Optime in Syntagmate iuris lib. 49. c. 4. Georg. Tolasanus: Debent insuper istae causae recusationis edi in scriptis, et libello comprehendi, ut cogitate non temere proponantur, imminente poena temere proponenti ex Constitutionibus etiam regiis, pro singulis causis temerariis in curiis interioribus 10. librae turon. In supremis 20. librae. Et ita cogunt vel poenamluere, vel probare causas propositas, ideo debent decidendarum recusationum causa iudices seu arbitros deligere litigantes intra certum praescriptum a iudice recusato terminum: vel si non conveniant de illis, iudex ex officio dat, coram quibus probatio fiat causarum, si illae manifestae, et omnino notoriae non sint, et iudex neget. Nam nullum iudicem sortiri, vel subsortiri velle, in reo summae est diffidentiae: in accusatore calumniae argumentum. Omnino certe grave est iudicem recusare temere. Et id multis ad damnationem plurimum adiumento fuit, quod Catonem, eum qui postea dictus est Uticensis, iudicem in causa sua reiecissent: et enim illi innocentes videri non potuerunt; immo satis de se confessi, qui adeo recti, religiosi iudicis, virique optimi ac integerrimi iudicium recusassent. Neque hodie recepta est Bartoli glossa: nec aliorum sententia, ad l. apertissmi. C. de iudic. quae statuunt iure civili sine causa suspectum dictum iudicem recusari posse: sed sequimur ius Pontificium, ut non prius iudex esse desinat, quam causae fuerint suspicionis probatae.
§. 8. Optime in Re publica constitutum videtur iudicium centumvirale. Ex tribubus 53. lecti sunt 105. viri, qui numero rotundo dicti sunt centumviri, e singulis tribubus tres constituti sunt, numerus et iurisdictio postea aucta est, Plin. l. 6. Ep. 33. fuisse 180 testatur. Quatuor eorum erant consilia. Iudicabant de causis civilibus. Cicero lib. 1. de Orat. Praetor urbanus illis praesidebat, duae hastae ponebantur, quatuor consilia unam eandemque causam cognoscebant. Plin. Epist. 21. l. 5. et c. 2.
§. 9. Triumviri capitales tributis comitiis legebantur, quorum erat iudicare de vilibus, et abiectae conditionis hominibus; de maleficis servis nequam. Creati sunt Curio Dentato Consule, an. urbis 465. Inter cetera etiam carcerum; et latomiarum curam habebant; deprehensa [Orig: deprehensâ] Bacchanalium coniuratione: Triumviris capitalibus mandatum est, ut vigilias disponerent per urbem, servarentque, ne qui nocturni coetus fierent: utque ab incendiis caveretur. Livius lib. 39. Iidem incusantur a Senatu, quod advenarum, et populi superstitionibus non resistant. Liv. l. 25 Incusati graviter a Senatu aediles, triumvirique capitales, quod non prohiberent: cum emovere eam multitudinem e fero, ac disicere apparatus sacrorum conati essent; haud procul abfuit; quin violarentur. Ubi potentius iam esse id malum apparuit, quam ut minores per Magistratus sedaretur. M. Aemilio Pr. urbis negotium ab Senatu datum est, ut his religionibus populum liberaret. Is et in contione Senatus consultum recitavit, et dixit; ut quicumque libros vaticinos precationesve, aut artem sacrificandi conscriptam haberet, eos libros omnes litterasque ad se ante Calendas Aprilis deferret: neu quis in publico sacrove loco novo aut externo ritu sacrificaret. Videntur autem capitalium rerum exsecutioni praefuisse, ita Sal. in Catil. et Plaut. Amphyt.
§. 10. Duumviri Perduellionis a Tullo creati, et postea crebro extra ordinem, de perduellione iudicarunt. Labienus Tribunus plebis intermissum magistratum restituit. Quo ipsius facto, Cicero pro Rabirio ad accusatoris invidiam utitur. Porcia lex, inquit, libertatem civium lictori eripuit: Labienus homo popularis; carnifici tradidit. C. Grachus legeni tulit ne de capite civium R. iniussu vestro
Iudicaretur: hic popularis a duumviris, iniussuvestro, non iudicari de cive Romano, sed indicta causa civem Romanum capitis condemnari coegit. Tu mibi etiam legis Porciae, tu C. Gracchi, tu horum libertatis, tu cuiusquam denique hominis popularis mentionem facis, qui non modo suppliciis inusitatis, sed etiam verborum inaudita crudelitate, violare libertatem huius populi, tentare mansuetudinem, cominutare disciplinam conatuses?
Magnae autem dignitatis viros praefuisse his iudiciis, ex iudicio Rabirii constat, nam duumviri tum erant Iul. et L. Caesares, a quibus damnatus ad populum prouocavit.
§. 11. Quaestores rerumcapitalium a populo constituebantur, qui quaestores, vel quaesitores parricidii nominabantur; Parricidae enim dicebantur, quicumque hominem interemissent. Legis Numae verba sunt: Si quis hominem liberum dolo sciens morti duit, parricida esto.
De exilio iudicabant Quinqueviri, ut Plinius testatur, erant illi ex optimis Senatoribus lecti. Postea statutum est, ut sorte legerentur, ita Hon. et Theodosius. Quod tamen aliis deinde legibus mutatum est, cum sors non facile in tanto negotio sit admittenda.
§. 12. Praetor qui Constantinopoli dicebatur, [Gap desc: Greek words] , quem ait Simocatta, [Gap desc: Greek words] , iudicem thematis, tantum iudicandi partes habuit, quemadmodum etiam Iuridicus Alexandriae. Iudiciaporro Constantinopoli fieri solebant ad puteum sacrum templi S. Sophiae, ubi velum tendebatur. Plures fuisse [Gap desc: Greek words] iudices auctor est in Alexio Nicetas. Alii putant iudices velidictos, quod ad Imperatoris Cameram iudicarent. Velarii vero, qui assistebant, et loca tribunalium tutabantur.
§. 13. Decemviri Stlitibus iudicandis in iudicio centumvirali erant, hastam centumviralem cogebant. Donatus putat ex centumviris non fuisse. Dio lib. 54. vocat [Gap desc: Greek words] . Sueton. in Octavio ait inter alia constituisse Augustum, Ut centumvir alem hastam, quam quaestura functi consueverant legere, decemviri cogerent. Decemvirale itaque et centumvirale iudicium idem omnino fuit. Laevinus Torrentius in eum Suetonii locum. Pomponius libr. 11. De origine Iuris, decemvires litibus iudicandis, qui hastae praessent. Centumvirali, eodem ferme tempore constitutos tradit, quo praetor peregrinus, primum factus est; quoque triumviri monetales et capitales: circa annum DXII. ab V. C. An igitur alios creavit Augustus? quod ego sane non existimo. iidem enim fuere, et quidem (nifallor) ex corpore centumvirorum, quamquam alios convocandi ius habebant. Augusto enim priores fuisse, non solum Pomponii evincit auctoritas, sed ipsa nominis scribendi ratio: cum hodieque exstent antiqua marmora, in quibus X. viri STLITIBUS IUDICANDIS scribitur: ut stlocum, et stlatum, et stritavum, dicebant veteres. Contigerat autem medio tempore, ut quaesturae functi eorum muneripraeficerentur: quod Augustus abrogavit.
Dio lib. 54. Ideo prius absente Augusto decretum fuerat, ut XX. viri ex equitibus crearentur. Unde nemo eorum in Senatum allectus erat nullo gesto magistratu, qui in Senatum aditum praebet. XX. illi viri sunt ex XXVI. viris, tres scilicet viri capitales, Tres viri monetales, Quatuorviri viatorum inurbe curatores, vel Decemviri litibus iudicandis, quae sorte a Centumviris iudicandae sunt. Duo enim viarum extra urbem Curaitores, et Quatuor in Campaniam missi sublatierant.
Transcribenda haec arbitratus sum, quia eandem fere iudiciorum rationem video Rebus publicis plerisque placuisse. Decemviri creabantur singulisannis. Quotannis viri Viginti sex creabantur, qui deinde munia sua distribuebant, ut essent Triumviri capitales, monetales, Quatuoruiri, curatores viarum, decemviri Stlitibus iudicandis, duumviri viarum extra urbem, quatuoruiri in Campaniae Praefecturas mittendi. Ex Senatu sumebantur, et initium honorum erat; Augustus vigintiviros creavit faex posterioribus omissis, et ex equitibus sumpsit, ut Dio libr. 54. Sed tamen etiam ad Senatorum liberos reditum constat. Nam apud Tacitum ann. 3. Tiberius a patribus petit, ut Nero Germanici filiusmunere capessendi vigintiviratus solvatur. Ad Principum igitur filios ea quoque functio pertinebat.
§. 14. Hoc quoque sapientissime cautum est, ut iudices in provincia rationem reddant. Iudices quinquaginta dies inprovincia maneant c. 1. tit. 49. Nemo ex virisclarissimis Praesidibus Provinciarum vel consularibus aut correctoribus, vel qui administrationis maioris infulas meruerint, id est, viris spectabiles, Proconsules, aut Praefectus augustalis, aut Comes Orientis, aut cuiuslibet tractus vicarius, aut quicumque Dux vel Comes cuiuslibet militis vel divinarum Comes domorum, postquam sibi successum fuerit, audeat excedere de locis, quos rexisse noscitur, antequem 50. dierum constitutus numerus finiatur. Sed per id tempus Praesides quidem et consulares, nec non correctores in metropoli, spectabiles vero iudices tam civiles, quam militares in civitatibus administratae dioeceseos illustrioribus publice, non domi vel intra sacrosanctos terminos, vel regiones aut potentes domos latitantes, sed in celeberrimis locis ante omnium, quos nuper gubernaverant, ora versentur: ut pateat omnibus facultas libera super furtis aut criminibus querimoniam commovendi: ita ut ab omni defensus iniuria provisione post eum administrantis, ac periculo officii, nec minus curialium et defensoris civitatis, iuratoriae tantum cautioni commissus, postquam fuerit in querimoniam devocatus, pulsare volentibus (ut dictum est) prolegumratione respondeat. Nec ullam ante praefinitum tempus de provincia discedendi excusationem ei tribuat, vel divinae vocis copia, vel codicilli alteriusadministrationis oblati, vel praeceptum amplissimaetuae sedis, ut alterius provinciae moderatoris vices obtineat; aut praeceptum praefatae, vel alterius civilis vel militaris cuiuscumque potestatis, ut quancumque sollicitudinem publicam gerat, aut exhibeatur, aut deducatur, aut postremo cuiuslibet artis astutia, cuiuscumque occasionis excogitata calliditas excludatur, ut modis omnibus, quaeprouniversarum provinciarum salute sancimus sortiantur effectum. Quod si quis temeritate punienda saluberrimam legem circumscribendam vel violandam crediderit, licet et maiestatis reus non immerito iudicetur, attamen 50. librarum aurimultam publicis calculis inferre cogetur: Simili poena plectendo eo, qui post eum administratione suscepta minime eum curaverit, honeste retinendum, aut super eius fuga protinus referendum.
§. 15. Iudicare prohibentur muti, surdi, impuberes; surdum et mutum Principem, cum per litteras satis causam intellegere possit, et scripto sententiam iudicare, non prohiberem iudicandi potestate, nisi cum quaedam voce exponenda sunt. Parentes nostri iudicem absque infamia esse voluerunt, itaque Senatumotum, nisi vel restitutum, vel elapso tempore condemnationis iudicare vetuerunt. lib. cum praetor. §. penul. de iudic. P. Aurealex Ciceronis est. Hominibus turpi
iudicio damnatis in perpetuum, neque ullum ad honorem, neque in curiam aditus est. Si quis igitur accepta pecunia [Orig: pecuniâ] testimonium dixit, vel denuntiavit, veliudicavit, vel iudicio supersedit, vinxit aut non vinxit aliquem, huicportae dignitatis clauduntur. I. Si quis pretio, non vitae commendatione ad honores venit. Postulatus criminis non potest eo anno honores adipisci, nisi sepurgaverit, non amittit tamen quos habet, quia inauditus damnarinon debet. Vetiti sunt olim mercatores, praesertim rerum vilium, quod ex parte probandum, sed non in universum alibi ostendi. Copiosi enim negotiatores et honesti cum laude regunt multas et magnas civitates.
§. 16. Valde tamen lugendum esse, docet Tolos. l. 47. Syntag. c. 10. eos, qui pecunias usuris, fallaciis, circumventionibusque congregaverint, Rerump. et dignitatum mercari officia, ex quibus iterum lucro assueti misera cum subditorum iactura negotientur. Quod si prisci Romani admisissent non mirarentur tantopere, quod Varro ex Macellariapatris taberna ad consulatum conscenderit, et largitione sordidissima duodecim fasces et dictaturam consecutus fuerit. Quod Titius Aufidius partis exiguae Asiae antea publicanus, postea proconsularem cum imperio dignitatem Asiae obtinuisset: et Pub. Rutilius, qui antea publicanis operam dederat in Sicilia: Siculis universis leges dederit consul effectus. Praecipua conditio iudicis est, ut sit peritus causarum, de quib. iudicat, de qua [Orig: quâ] scientia dixi l. 4. Alia diversis legibus est agitata conditio, ne quis magistratum gereret, aut iudicaret in provincia, in qua oriundus esset, de qua resunt leges Romanorum non consentaneae Reip. ipsorum, cum Romae iudicarent tantummodo Romani; aliquando idem visum est Francis, ut legem de alienigenis iudicibus Philippus Pulcher, et Carolus V. ferrent. Dicitur et usitatum esse in Castellae regno; nam de urbib. Italiae supra dixi. Viros tamen bonos praeferendos puto, alioqui et Reges peregrinos et Principes easdem ob causas adoptarent, quod in sua Repub. Deus improbavit, qui vetatalium Regem constitui, qui non sit frater.
§. 17. Iudicum in Gallia rationem eruditissime descripsit Consultiss. Tolos. lib. 47. c. 33. in hunc mod. In Gallia, quia diversum sermonis idioma est, et diversus regendae Reip. modus, Rectoribus provinciarum exemplo Romanoram omnino non utimur, ex partequamvis cum Romanis consentiamus. In ea iurisdictiones et potestates ex nutu et Princi pis voluntate distinguuntur. Sunt tempore bellimaxime Rectore; provinciarum; quos dicimus, Gouverneurs dupays: qualis Gubernator noster Tectosagum, alius Aquitaniae, Picarldiae, et similes, quipro Proconss. exsistunt. Quidam et Legaticum potestate regia vicarii Regis, quos vocant etiam Viroys, quorum potestas Praefectis Praetorianis comparari potest. Etsi non diffitear Rectores vel Guberuatores etiam vices Regisagere in militarib. causis, et in provinciis sibi commissis. Magna olim erat horum auctoritas: concedebant enim vemam et abolitionem criminum, nundinas et mercatus nobilitabant, legitimabant seu restituebant natalibus, avocabant a iudicibus ordinariis causas adse. Quae tamen omnia postea adempta, et restituta regiae soli potestati, edicto Ludovici XII: Hodie Rector Delphinatus omnia officia concedit, pluraque potest: exceptis Curiae supremae Parlamentio officiis, et indulgentiis seu veniis criminum. Falluntur qui putant vicarium generalem Regis, quem vocamus Lieutenant general pour sa Maieste, Proconsulibus similem dici. Nam melius hic, qui vices agit in universis provinciis Galliarum, diceretur Magister militum, qualis sub dictatore; vel Praefectus Praetorio sub Impp. vel tempore priscorum Regum Francorum, Meier vel Magister domus: ex cuius auctoritate tota militaris opera regeretur, qui secundus post-Regem in ea potestate, maior Proconsul et Gubernatoribus, Praesidibusve provinciarum. Et certe hoc etiam munus vix conceditur, nec non concedi debet alii, quam Principis fratri, vel filio, vel ei qui designatus est successor imperii. Periculum enim est, ne qui hac investitur dignitate, allectus dominandi dulcedine, et quiaiamomnimanu militari armatum se videt, invadat principatum eius, cuius vicariatum gerit: saltem ita olim contigit, quando Meieri et domus Franciae maiores usurparunt imperium. Est itaque iste Vicarius Regis generalis maior, qui etiam sub se alios habet Galliae Polemarchos, quos vocant Mareschaux, syllabis prioribus Polemarchi decisis. Subduntur et illi gubernatores provinciaerum, qui et habent alios sub se, veluti Ioparchas, id est certorum locorum gubernatores: qui interdum praeter morem antequam Senarchiis et Baillivis additisunt, et interdii cum seneschallis, et gubernatores in seneschallia adduntur, et regunt secundum Principis voluntatem. Verum senarchi sunt legitimi Toparchae, et antiquiores istic singularib. gubernatoribus addititiis. Sunt enim senarchi veluti proprii et naturales locorum gubernatores, nontanium paludatis, sed etiam togatisgubernatoribus adscribendi. Ut etiam philippus VI. cognomento Valesius eos nominaverit in Constit. an. 1344. Rectores provinciarum: dum ait, tempore appellationum agitandarum in diebus ordinariis suae seneschalliae eosin Parlamento interesse debere; (ut, inquit, apparere possit de ipsorumgestu, vita, et moribus, et quo modo per ipsos digne regantur provinciae traditae sub eorum regimine, etc.) Militari namque opera et iurisdictione sibi commissos regunt: duces nobilium tempore belli suae Toparchiae sunt, et bannum et heribannum sub illis solis pugnat ducibus. Et ex Const. Henrici II. diei 9. Feb. 1547. art. 3. Si modo ipsi Toparchae militiae regendae et ducatui idonei sint. Nam illis non idoneis ex nobilibus Toparchiae eligitur unus ex Rectoris provinciae decreto, si Rector sit: sin minus, per delegatum ea de causaper Principem in locum Seneschalli qui ordines tempore militiae Toparchiae ducat. Eaque de causa vidi aliquando conqueri Cadurci strenuum certe toparchum seu Senescharchum, quod fuisset Praefectus singularis a Principe in sut Toparchia Gubernator; tamquam putans sibi id dedecori esse, cuius controversiae causae etiam in varias scidit cives sententias et simultates, ut verear, ne quid indegravius postea ortum fuerit. Senarchia vel Senescharchia, quam vulgari nomine seneschalchiam et Baillivam dicimus; inde et Seneschal et Baillif, pro Toparcha et Praefecto declinationem nominis habent ab una significatione, Siquidem Senarchia dicta videtur ex compositione nominis Latini et Graeci senum [Gap desc: Greek words] , senum Principatus: Et Senarchus, sive Senesarchus, qui huic concilio senum prafectus est. Vel si malimus integram compositionem dictionibusgraecis constare, cenarchiam dicemus ex graeco [Gap desc: Greek words] , id est, communis Principatus, ut Perionius observavit. et Cenarchus Princeps eius administrationis dicetur. Potest dici a German. idiomate Senescaealcia, a verbo Seken et Schalk, indagatio et perquisitio, seu censura hominis pessimi, et veteratoris, quod in ea sede de iudiciis agatur maxime virorum imquorum. Quidam etiam dicunt vetus verbum Sen iustitiam significare, et scalcum praefectum: atque dicunt inde serescalcos iustitiae praefectos, sed divinare id dicit Lupinus. Dicitur et Bailliva, I quasi [Gap desc: Greek words] , id est; consilium [(reading uncertain: print faded)] . Noluit enim Princeps omnino
civitates praeclaras solis Toparchis committere sine consilio prudentum virorum, qui eis assiderent, sicuti et iuridico Alexandriae, Severus, teste Spart. in eius vita adiecit ordinem Devirionum. Praesides certe provinciae iuridici isti non possunt dici, quia nec uni provinciae praeficiuntur, et plures in eademprovincia sunt Seneschalli: ut in Aquitania plures apud Tectosages, plures et alibi similitter, Sicuti nec potestas Praesidis illis convenit: nam abiis provocaetur, a Praesidib. nequaquam. Exstat et Constit. Car. VI. cognomine Pii, anni Dom. 1138. qua prohibentur alia nomina quam vulgata, et praepositi. Sic enim statuit (Nullius seneschalliae, Bailliviae, aut alterius iudicaturae regimen voluimus gubernari, vel alio nomine praeter quam Seneschalli, Baillivi, vel praepositi: sicut antiquitus fuerit concessum.) Itaque proviniciae divisaesunt in Gallia, in haspraefecturas etiam locorum, ut facilius res tum civilestum militares regerentur: quemadmodum et Plin. l. 5. c. 9. refert Thebaidem in Asia dividi in praefecturas oppidorum, quas nomos dixerunt. Fidemfacit, quod senarchorum institutio primaria exigebat, ut per se ipsos suum munus exsequerentur, neque vicariis uterentur, aut Subpraefectis, nisi obgravem et necessariam absentiam, ex Const. Car. VII. art. 86. In Const. Philip. Pulchri, 1302. Atque iubetur Const. Car. VI. anni 1388. et aliis plurib. Constitut. ut ipsi sint assidui, seu ut dicunt, residentes in praefectura: quemadmodum aliis statis curiis principalibus et inferioribus necessitas assiduitatis et residentiae imposita est a Principe pendentibus diebus iuridicis, Senatoribus etiam et Praesidibus Senatus. Exstatque Constitutio Francisci I. Sur la residence des officiers, conseilliers, Presidens, Baillifs, etc. Et Const. anni 1539. art. 129. Et Const. Car. VIII. art. 3. et 77. Car. VII. art. 2. Lud. XII. ar. 23. et 25. Quinimo nec ex Principis consilio possunt esse, ut absint pendente praefectura, ex Const. Car. VI. an. 1388. Sunt senarchiae iudices maiores et minores seu Subpraefecti aliquando, sitractus iurisdictionis paulo latior sit, et si populosus locus sit, vocant Lieutenans et sieges de Seneschaux. Sed Subpraefecti a Principe non a senescharcho instituuntur et praeficiuntur, nec delegati, sed ordinarii iudices fiunt: sub ditione tamen et potestate eiusdem Senesarchi. Et ideo iudicia eorum nomine senesarchi proferuntur. et negotia eodem nomine expediuntur: quamnis ipseper se ipsum non iudicet. Nam iudices illi additi in hacparte operampraestant, ipse autem nomine et potestate regia iudicia auctorat et tuetur, et exsecutioni mandari iubet. Et ideo placuit Ludov. XII. art. 48. suae constitutionis, ne alii Praefecturae vel Subpraefecturae regendae iudiciorum Senarchiae praeficiantur, quamqui gradum Prolytatus seu licentiaturae, vel doctoratus in aliqua famosa universitate adepti fuerint. Prohibitum aliquando, ne iuridicus quis patriae suae fieret a Philip. Pulchro, et a Carolo V. ut olim in l. fi. de off. rect. provin. C. apud Rom. sunt et Constit. Regum, quae statuunt de qualitate praeficiendorum et de examine illorum, et aliorum officialium, ut constitutio Henr. II. an. 1547 et 1548. Omitto etiam, forsan quia abiit in dissuetudinem constitutionem vetantem mercari vel emere officia, cuiuscumque curia maioris vel minoris regis Caroli VIII. art. 68. quae publicata. ann. 1463. cui alia consentit Lud. XII. art. 40. De quibus notiosit, senarchis et curiis illorum, satis liquere arbitrorex Regum vulgaribus constitutionibus, eam esse rerum Domanii Regis, litium nobilium, dationis tutorum, vel curatorum, de conservatione vel cura aedium sacrarum, ut sartae tectaevesint, utque privilegiatorum criminum illorim examinatio, si agatur de laesa aut imminuta maiestate, de fide publica violata, de vi armata, de feudoum adnovatione tradendaper vasallos Regi, de exsecutionibus obligationum factis virtute cuiusque sigilli secundum consuetudinem. Et proclamationes armorumfaciunt: nisi in terris Baronum et aliorum habentium hanc iurisdictionem. De pontium itinerum, murorum refectionibus statuunt, si proprii Magistratus sint neglegentes: de sacordotiorum quer monia, dominiires, quae olim prima actione seu in prima instantia in Parlamentis tractabantur, ut ait Imbertus l. 1. Inst. Forens. §. porro, nunc etiam periractant. Cognoscunt et de aliis quorum iurisdictio illis concessa est, de quibus stilus et constitutiones satis admonent praedictorum Regum, et Francis. V. 16. Apr. 1537. art. 3. 4. 5. 6. 7. etc. Senescharchi, antequam possessionem nanciscantur praefecturae, coguntur iurare in verbaconcepta sacramenti haec de administratione constituta in curia suprema Parlamenti, ad quam ex eorum iudicibus provocatio est, se ius Regis conservaturos et Domanii, suum cuique sine discrimine personarum reddituros, dona munerave, nec xenia, immo nec edulia a sibi commissis accepturos, neque uxores, famulosve aut comites accipere passuros, non subditos oneraturos, id ipsum suos iudices efficere curaturos. Et proinde dumstatis dieb. anni causae provocationis ordinariae cuiusque senarchiae agitanturin Parlamento, ad quod ab illis provocatio est, singuli Toparchae in causis suis Bailliviae interesse auditorio debent, reddituri gestorum, siopus sit, rationem, et ut inibitriumviros regios moneant et instruant de iurib. regiis et Domanii suae senarchiae, et de abusibus officiariorum regiorum, utque curent negotiorum gestorum, et quae appellatione agitantur ex sua Toparchia actapraeferri, aliaque similia gerant, quae praescripsit Carolus VI. an. an. 1388. et Carol. VII. 1453. Senarchiae aliquando non habuerunt officium perpetuum seu administrationem perpetuam, non iuridici illorum semper perpetui, ut neque alii officiarii in Gallia, et ideo pendente administratione vel officio nonlicebat eis, ut liquet ex Constitutionibus praedictorum proxime Regum et aliorum, emere, contrahere, vel uxorem ducere, vel beneficium Ecclesiasticum assequi sine licentia Principis, pro se vel pro suis habere vel impeirare exemplo administrantium provincias Romanorum vel officia provincialia, non mutuo accipere supra viginti libras. Erantque conventus illorum iuridici non stati, ut nunc, sed per Toparchiam in locis praestantioribus indicti vocabant Assises, idest, Sessiones: Unde Sieges. Quare et exemplo Romanorum Magistratuum ex Constitutione Caroli Sexti post depositam administrationem senarchiae et iudicaturae per quinquaginta dies in Senarchia tenebantur residere, ut iuri starent, et responderent coram Successoribus, libellis, petitionibus, conquestionibus adversus illos propositis summarie, et de plano iudicandis. Ceterum quemadmodum cognitiones Senarchorum Curiae supremae examini appellationis causa subiciuntur: sic et Iudices quidam ordinarii sunt, a quibus provocatio ad Senarchiam defertur. Et novit quaelibet Senarchia suos sibi hac de causa fines. Sunt et cum his in quibusdam civitatibus vicarii, quos Viguerios Tholossae et alibi dicimus, quorum iurisdictio aliquando suppressa revixit. Viguerius in quibusdam cum Decurionibus et Senesihallo concurrit, Iudex tamen ordinarius est, minimarumque causarum et minimorum criminum. Utridicule lapsi sint, qui putant Viguerios dici, quasi Vergobretos. Erat enim Vergobretus maior et regiae propemodum auctoritatis apud Haeduos, auctore Iulio Caesare, a quo maxime Viguerius. Arbitror autem, quantumvis dilatent philacterias Viguerii, Viguerios dictos esse, vel a nomine composito Vices gerentis, ut dicimus idiomate communi (Vichancelier, Viroy, Vigerand.) pro Vicecancellario, pro Vicario Regis, et pro
Vices gerente alicuius, Et Viguerium pro Vicario accipiendum [(transcriber); sic: accipiendu] Seneschalli: Sic me monet constitutio Philippi IV. dicti pulchri Anni 1302. dum ait (Volumus insuper et ordinamus, quod nullus Seneschallus, Baillivus aut index quicumque habeat praepositum Viguerium seu iudicem, qui eidem consanguinitatis, affinitatis, vel naturae vinculo teneatur, ne personae praedictae in causis, quae ad ipsos per appellationes pervenire debeant, minus fideliter iudicent) Alicubi isti Viguerii se dicunt exornatos custodia arcium, unde arcium loci dicuntur custodes, Castellani et Sigilli interdum et Praepositi, Prevosts. Et idcirco iurisdictio illorum secundum definitam a Regibus, et Seneschallis naturam distinguenda est. Cognoscunt ut plerumque de tutelis non nobilium, de suspectis tutoribus et curatoribus, de annonae profligatione; de abusibus cauponum, hospitum, pistorum, lanionum, Pharmacopolarum, propolarum, et negotiatorum intra urbem seu suam iurisdictionem, de pactionibus, et obligationibus sub sigilli certi rigore transactis, de aliis criminibus quoque iniuriarum, invasionum, nisi vel contraria prohibeat iurisdictio, vel consuetudo, quae in potestate forensi consideranda alias monui, ne transgrediantur terminos, quos Patres et maiores eorum posuerunt, et observarunt.
Sunt et novissimis temporibus Senarchis additi Subpraefecti paludati, quos vocant Lieutenans de Seneschaux de robbe courte, alicubi, et qui latronum grassantium prehensiones et iudicia exquirentur [Orig: exquerentur] : quales praepositi Mareschalchorum vel subpraefecti fuerunt, sed dicti nomine Vicesenescalchorum, Viceseneschaux, proprie Latrunculatores: Sic enim variato temporum mutavit nomina rerum, auxit, et minuit iurisdictiones Praefectorum ex nutu et arbitrio Regis pro necessitate provincialium. Et ita etiam Praefecti provinciarum locis facti perpetui Senarchi, et iudices illorum togati aucti [(reading uncertain: print faded)] , et perpetuae [Gap desc: Greek words] seu Concilia, eaque stata et iudicum officia cum titulo a Principe concessa iis, qui pro Senarchis ipsis iudicarent, sportuiasque reciperent, manu armata Senarchis concessa. Additae etiam praerogativae istis consiliis, iurisdictiones rerum omnium civilium, exceptis dominialibus Principis de aquis, et nemoribus eiusdem statuendi diffinitive, sine provocatione ducentarum quinquagintarum librarum Turonensium, et quingentarum, quarum exsecutionem non obstante provocatione, sine praeiudicio tamen illius possent prosequi, ut habetur in Constitutione Henrici Secundi mensis Martii 1551. ubi de origine illorum. Fuit aliquando [Gap desc: Greek words] summa iurisdictionis ampliata; cum primum novus Magistratus creatus est, dictus Praeses Praesidialis: nempe Magistratus in eo consilio Toparchico, primus, qui praesideret Praesidibus sive iudicibus introductis: non quidem provinciae, hoc enim falsissimum est, et temere Praesidis provinciae nomen et purpuram quidam sibi arrogant hoc falso praetextu. Neque Rex eos nominat Praesides Provinciae, sed Praesides et Praesidiales: Iam enim Praesidiales scilicet iudices et Consiliarii dicuntur et dicebantur olim; qui praesidebant ceteris Seneschalliae sedib. Nam fere singulae Seneschalliae habent duas velplures eiusdem Senarchi in diversis locis classes, sed una fuit electa prae et ante alias sedes, quae aliis [(reading uncertain: print blotted)] praesit, appellationes aliarum terminando: Unde qui in illa sede, quaepraecipua inter alias est, constituuntur, iudices praesidiales dicti sunt; et inquantum de appellation: bus iudicant sedium inferiorum; Et iidem quoque dictiordinarii in quantum de sibi subditis et suae iurisdictioni, in prima actione extra causam edicti, quo provocatio interdicitur iudicant. Quare iidem iudices et ordinarii in causis extra edictum et Praesidiales et Superiores dicuntur in causis edicto permissis huic iurisdictioni. Et proinde Praeses Praesidialis statuitur inibi, non ut provinciae praesideat nam nec praesidiales ipsi iudices, neque Seneschalli ipsi provinciam habent, sed partem provinciae, seu dioecesin: at potius, ut Praesidialibus praesit, et absente Seneschallo prospiciat in curia sibi commissa, ut probe ex iure omnia a iudicibus gerantur, praecedit hunc honore veluti suum Vicarium ipse Senarchus: Praeses vero provinciae Romanorum nullum superiorem habebat in sua provincia, et primus erat post Principem. Praesidere autem et iudici maiori hunc oportere satis nomen et officium indicat, quamvis viderim hac derecontroversias, sed haec iustior sine affectu est sententia. Neque etiam aequum est, ut qui caput constituitur consilii, membrum quod subicitur sequatur: quamvis repugnet misera Magistratuum quorundam ipsius saeculi ambitio. Itaque aucta curia novo Magistratu, et quodammodo Senarcho rogato iurisdictio Praesidialis crevit, in his quae refert Rebuffus in primotomo Constituntionum regiarum tit. 12. art. 11. Verumtamen quia postea imminuta maxime videbatur, Senatuum inde auctoritas ad suam rediit originem ex edicto Caroli Noni Molinensibus habito 1566. artic. 15. et Parisiis mense Martio 1568. et fuerunt, qui existimarunt hoc munus, hancque nimiam iurisdictionem superfluam, ubi Parlamentorum tot nempe septem adsunt supreniae Curiae: Cum Magistratuum multiplicatio videatur litigandi occasio, ut aiunt. Vixenim possunt assuescere gravitati Senatoriae, qui in ordinariis et primis actionibus coguntur pragmaticis et vilioribus negotiis consenescere. Ego tamen in his non immorabor, audivit namque in Comitiis Aureliacensibus; et Blesensibus, et alibi subditorum hac de relibellos, Princeps statuet; ut opinor, quod e Re publica, et ad salutem populi sibi a Deo commissi videbitur, parcetque aerario, quod tot salariis geminatorum officiorum paene exhauritur. Scit enim melius paucis bonis Rem publicam regi, quam plurimis malis, quorum for san maior pars potius proprio lucro quam Rei publicae saluti studet. Intelligit namque forum ita sancte, ut iustitiae et Dei sedem tractari oportere, ut non praeda petenda sit inde, unde praedatores et latrones supplicium debitum Maleficiis accepturi sunt. Sed haec hactenus de Magistratibus provincialibus Gallicis dicta sunt. Omitto plura de Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Castellanis, et aliis Iuridicis Dominis locorum: quodiam de illis dixerimus infeudis lib. 6. Syntagm. huius cap. 7. 8. 9. 10. 11.i>
§. 18. Sunt non difsimilia Romanis licet varie diversa iudicia, et qui illis praesident. Hinc Baillivi, Castellani, Praepositi, auditores Castelleti, Curiae Praesidiales; iudices et consules mercatorum, inquisitores, Maiores, Schabini, Secretarii mandatorum, Secretarii domus Franciae, seu Cancellariae. Aurea est constitutio novellae de iudicibus sine suffragio creandis, quae omnes Res publicas ita instruit, ut si quaepiam sequatur de iustitia optime sibi prospectura sit. Quod multi optarunt, pauci persecerunt. Sed Novellam audiamus; Novell. 8. Coll. 2. tit. 2. in praefat. Cogitatio igitur nobis facta est, quod agentes omnia quaecumque in nostris provinciis sunt, uno actu communi ad meliora migraremus. Hoc enim omnino eventurm credimus, si praesides gentium quicumque civiles administrationes provinciarum habent, puris procuremus uti manibus, et ab omni abstinere acceptione: pro illis solis contentos eis, quae a fisco dantur, quod non aliter siet, nisi et ipsi cingula sine mercede percipiant, nihil omnino dantes, nec occasione suffragiorum, neque iis qui
cingula habent, nec alii omnium ulli. Consideravimus enim quia licet quaestus immodicus imminuitur imperio, attamen nostri subiecti incrementum maximum percipient, si indemnes a iudicibus conserventur: et imperium et fiscus abundabit utens subiectis locupletibus: et uno hoc introducto ordine, plurima rerum et innumera erit ubertas. An certe non omnibus manifestum est, quoniam qui aurum dat, et ita administrationem emit: non dat hoc solum quantum occasione adinuentum est suffragiorum, sed et aliud extrinsecus addit amplius occasione commodi administrationem aut dantib. aut spondentibus? et sic uno principio illicito dato plurimas necesse est manus circumire eum, qui donationem facit: et hoc non de suo forte praebere, sed mutuatum, et ut mutuare possit dausnificatum [(perhaps: damnificatum)] et computare apud se, quia convenit eum tantum ex provincia percipere, quantum liberet ei quidem debita sortes et usuras et damnia pro ipso mutuo: computabit autem et in medio expensas largiores, iam et iudici, et qui circa ipsum sunt convenientes: et quendam etiam sibimet recondet quaestum in tempore sequenti, in quoforte non administrabit: Quapropter eius quod ab eo datum est, triplum, magis autem si oportet verius dici, decuplum erit, quod a subiectis nostris exigitur: et ex hoc etiam fiscus imminuitur. Nam ea quae oportebat infiscum inserri eo quod administrationem habet puris utentem manibus: hoc ad propriam utilitatem redigens, qui administrationem habet et inopem faciens nobis collatorem, inopiam ipsius, quae per ipsum agitur, nobis reputat: et quanta impie talia fiunt, ad horum furtorum merito relata occasionem? administrationes namque habentes provinciales ad hanc acceptionem respicientes multos reorum dimittunt, vendentes eis delictum: plurimos autem innoxiorum condemnant, ut noxiis praestent, et hoc non solum in pecuniariis causis agitur, sed et in crim inalib. ubi de anima est periculum, fugaeque siunt ex provinciis, et confluunt huc omnes ingemiscentes, Sacerdotes et curiales et officiales et possessores, et populi et agricolae iudicum furta merito et iniustitias accusantes, et haec non fiunt sola, sed etiam civitatum seditiones, et publicae turbaeplerumque pecuniae causae fiunt atque sedantur, et omnino una quaedam est haec omnium occasio malorum: et accipere suffragium a iudicibus totius nequitiae est principium et termimus. Est quoque hoc sacrorum eloquiorum mirabile, et verum, quod avaritia omniumsit mater malorum, maxime quando non privatorum, sed iudicum non inhaeret animabus. Quis enim sine periculo non furetur, quis non latrocinabitur sine reatu ad administrationem respiciens? illum namque videns omnia auro vendentem, et praesumens, quia quidquid egerit illicitum hoc pecunias dando redimet, hinc homicidium et adulterium, et invasiones, et vulnera, et raptus virginum, et commerciorum confusio, et contemptus legum et iudicum, omnib. haec venalia proposita esse put antib. tamquam aliquid vilium mancipiorum. Sed neque fufficimus considerare et exponere, quanta exfurto provincialium iudicum fiunt pessima: nullo eos praesumente cum fiducia redarguere. cum illi repente se emisse cingula pronuntient, etc. 1. Haec omnia apud nos cogitantes, et hic quoque participem consilii sumentes eam, quae a Deo data est nobis reverendissimam coniugem, et tuae celsitudini causam communicantes, et quaedam etiam a tuo sumentes consilio, ad hanc sacram venimus legem: per quam sancimus, neque proconsulariam ullam, neque hactenus vacatam vicariam, neque comitem Orientis, neque aliam quamlibet administrationem, neque proconsularem, neque praesidialem (quam consularitias et correctivas vocant) quarum expressim meminit subiecta huic S. legi nostrae descriptio, quasquesolas sub hac lege ducimus dare aliquod suffragium; neque pro administratione quamlibet donationem; neque iudici ulli, neque horum qui circa administrationemsunt alicui, neque alteriper occasionem patrocinii: sed gratis sumere quidem administrationes: pauca vero praebere occasione eorum, quae pro cingulis dantur, et chartis, nam subiecimus etiam descriptionem huic sacrae nostrae legi declarantem, quid competat unamquamque administrationem nostram praebere in sacro nostro laterculo, aut in foro tuae celsitudinis occasione Codicillorum aut praeceptorum, unde et iltud abbreviatum est, ne praestet illi maximum damnum.
§. 19. Lites triennio definiendas Iustinianus dixit. (cap. 3. titul. 1. de iudiciis) nobis visum est; ne lites fiant paene immortales, et Vitae hominum modum excedant: (cum criminales quidem causas iam nostra lex biennio conclusit: et pecuniariae causae frequentiores sunt, et saepe ipsae matetiam criminib. creare noscuntur) praesentem legem siper hisper orbem terrarum nullis locorum vel temporumangustiis coarctandam ponere. Censemus itaque omnes lites super pecuniis quantaecumque quantitatis, sine super conditionib. sive super iure civitatum, sive privatorum fuerint illatae, sive superpossessione vel domino, vel hypoteca, seu super servitutib. vel pro aliis quibusdam [(reading uncertain: print blotted)] ausis, pro quibus hominib. inter se litigandum est: (exceptis tantummodo causis, quae ad ius fiscale pertinent, vel quae ad publicas respiciunt functiones) non vitra triennii metaspost contestatam litem esse perirahendas: sed omnes iudices, sive in hac alma urbe, sive in provinciis maiorem seu minorem peragant administrationem, sive in magistratib. positi, sive ex aula nostra dati, vel a nostris proceribus delegati, non esse eis concedendum ulterius lites, quamtriennii spatio extendere. Hoc enim iudicialis magis esse potestatis, nemo est quae ignoret. nam si ipsi noluerint, nullus tam audex invenitur, qui possit invito iudice litem protelare. Et si quidem pars actoris cessaverit, quatenus multiplici dilatatione reus fatigetur, et triennii metae post litem contestatam iam prope finem veniant, ut semestre tempus ei tantum supersit: licentiaerit iudici, per exsecutores negotii actorem requirere, partefugiente ex una, parte actoris absentiam incusante, et iudicib. omni modo suas aures huiusmodi quaestionib. reserantibus, et si per tres vices fuerit hoc subsecutum, 10. dierum spatio per unumquenque introitum destinato, et ita nec pars actoris fuerit inventa, et neque per se, neque per procuratorem instructumpervenerit: tunc iudicem negotii acta apud se confecta conspicere censemus. Et si quidem nihil sufficiens actitatum est: ex quo possit termino certae causae fieri coniectura, volumus non solum partem fugientem ab observatione iudicii relaxare, sed etiam in omnes expensas, quae consueto modo circa lites expenduntur, eum condemnare vera quantitate earum sacramento fugientis manifestanda, et omni cautela, quam super littereus exposuit, reddenda: quae et si remanserit viribus evacuabitur. Sin autem exgestis apud se habitis, parte actoris minime inventa; possit invenire utam, qui manifestum eifiat, quid statuendum sit, etiam absente actore, si eum meliorem causam habere perspexerit, pro eoferre sententiam non moretur, et praesentem reum absenti actori condemnare expensis tantummodolitis, quas reus se legitime expendisse iuraverit, condemnatione excipiendis, quia hanc poenam actori et meliorem causam habenti, propter solam absentiae contumaciam imponimus, nullo penitus ei regressu ad eandemlitem conservando. Sed actor contumax cadat omnino de lite, si reus absolvatur. Sin vero aliqua condemnatio contra
reum pro absente actore perferatur, quam for sitan non sufficientem sibi putaverit actor fugitius: nullo modo iterum eandem litem resuscitare concedimus, et haec quidem poena actori fiat imposita. Sin autem reus abfuerit et similis eius processerit requisitio, quemadmodum pro persona actoris diximus, etiam absente eo eremodicium contrahatur: et iudex (secundum quod veteribus legibus cautum est) ex una parte cum omni subtiliate causam requirat, et si obnoxius fuerit inventus, etiam contra absentem promere condemnationem non cesset, quae ad effectum perducatur, et per res et facultates fugientis victori satisfiat: sive ipse iudex ex sua iurisdictione hoc facere potest, sive per relationnem ad maiorem iudicem hoc referatur, et ex eolegitima via contrares contumacis aperiatur: nulla licentia ei vel alii personam eius solam praetendenti concedenda contradicendi, cum inpossessionem huiusmodi ex causa actor mittitur, necsi reversus ipse fuerit, et voluerit fideiussores dare, et possessionem recuper are, audiatur, in huiusmodi etenim casibus omnem ei contradictionem excludimus. At nunc ubique gentium multo diutius vivunt lites. Itaque communi consensu tot iudices constituendi sunt, ut omnes veteres semel absolvantur, et novae cito decidantur, nunc enim multi litigant, quia litem superstitem relicturos se sperant.
§. 20. Summa est, ut iudicatarum rerum examen instituatur, olim usitatum fuit. discussores dicebantur: Illi paene nimiam potestatem habuerunt, et maximam peccandi licentiam. Mittebantur in provincias, ut quocumque titulo res ad fiscum pertinentes exigerent, tractarent, rationes conficerent. Ius quidem est, ut Quotiens cap. 10. t. 30. in disceptatione constiterit imque discussionem fuisse consectam, et sidem sacti non poterit approbare discussor: ipse in eodem titulo, et in eodem modo ad solvendum protinus urgeatur, in quo alterum perperam fecerit debitorem. Dat. Prid. Id. Martii Valentiniano N. B. P. et Victore Conss. Sed tamen lege 4. eodem titulo, securitatem omnibus dare potest; Nemo fiat discussor aliter, quam ex iussione Principis specialiter discussoris faciente mentionem, non praefectorum iussu, non ex praecepto alterius cuiusquam iudicis, non civilium operum vel pecumarum frumento compar ando destinatarum, vel portuum, vel eorum quaeimpenduntur in aquae ductus murorumue constructionem, vel ad vias sternendas, vet ad pontium et aggerum instructionem, sed neque pecuniarum ad lavacra destinat arum, vel alio quocumque modo ad civilem rationem pertinentium. At Princeps sive ex aerario pecunias miserit ad moenium vel alterius operis constructionem, sive ab alio relictas civitatibus pecunias invenerit, semel veletiam saepius, cum ei sederit animo, mittat discussorem, qui opus admetiatur, et rationes putet exacte, et ad sereserat; ut si certe sumptus facti sunt iis, qui fecerunt sacra securitas conficiatur, quasreti nullam ii postea, vel heredes eorum aut bonorum possessores quaestionem patiantur. Vale at et ab discussore post ratio num discussionem emissa securitas, nec sacra apocha, nec alia qualibet cautione indigens. Discussori itaque plena fides habetut, quocirca a nullo praeside, sed a solo Imperatore poterit legari.
§. 21. Iudicum, seu ut in Graeco Imperio vocati sunt [Gap desc: Greek words] insigne erat [Gap desc: Greek words] , virga argentea inaurata, aut etiam [Gap desc: Greek words] , lignum laeve et politum. Vetus consuetudo, ut non modo [Gap desc: Greek words] essent, [Gap desc: Greek words] , sed etiam [Gap desc: Greek words] , iudices, itaque et centumviri posita hasta iudicia exercebant.
§. 1. IMperii Romani non locus modo, sed leges etiam pleraeque mutata sunt, ut plurimum in melius, alia enim veterum tempora alias leges requirunt, ut supradictum de legibus. Anno Christi 1495. Wormatiae constitutum est iudicium Camerae Augustae, quae vice sacra [Orig: sacrâ] iudicaret, ita habet constitutio. Primo iudicium Camerae instruitur iudice summo, qui Princeps sit Ecclesiasticus, vel Saecularis, vel Comes, vel Baro. His adiungendi sedecim iudices, qui postea etiam Assessoses dicuntur, eligendi illi ex natione Germanica, ex ipso Imperio, dimidia pars eorum docta, et Academicis honoribus ornata, dimidia ex Nobilitate sit, moribus integris honestisque, scientia praediti omnes. Eorum iudicio omnes causae committuntur, si paria sint suffragia, supremi iudicis sententia praerogativam habet. Si abesse iudicem contigerit, suo loco Comitem, vel Baronem ex iudicibus ex consensu ceterorum constituet.
In locum Assessorum novi deliguntur in Principum conventu. In locum iudicis a Caesare datur Successor, atque ad proxima Comitia, si longius absit Caesar, ipsi iudices ex sese aliquem constituunt, qui vices teneat, donec in publico conventu aliquis constituatur.
Verum aliquamdiu tribunal illud cessavit. Nam Anno 1500. iterum restitutum est, et decretum, ut Nurnbergae haberetur. Hocetiam decretum, ut Comiti Bernardo ab Eberstein, alius Comes aut Baro adiungeretur, ut esset, qui in causis Principum absente velaegro iudice praeesse posset. Simul statutum, ut octo Assessorum et iudicis sententia rata sit. Quin et illud prudenter ad suspiciones evitandas adiunctum, ne Assessores domi suae procuratorem, oratorem, sollicitatorem habeant, neque in horum convictu ullus Assessor sit.
Ne vero in electione esse quesela posset, Anno 1507. Caesar duos, sex electores singulos, Circuli sex constituerunt octo Assessores, ita Comitiis Constantiensibus decretum, in quibus etiam novi electi sunt Assessores.
His Carolus Quintus Anno 1521. Wormatiae addidit duos, ut iam octodecim essent Assessores. Simul etiam visitationem singulis annis constituit. Alia Anno 1523. addita sunt. Deinde Anno 1527. abusus sublati. Reformatio Anno 1532. confirmata, et emendata, ordo visitationis constitutus Simul institutum, ut sententiae latae examinentur, et iudices iudicentur. Visitatio vero notissima fuit Anno 1533. in qua multiabusus emendati, multa egregie constituta sunt; Annis deinde sequentibus ob religionum discordias plura incommoda exorta sunt, de quibus Anno 1544. actum est, sed dissentientibus ordinibus iterum Annum 1546. ea res tenuit. Anno vero 1551. decem extraordinarios Assessores ad veteres lites terminandas lege additos, qui biennio, aut etiam triennio, si litium multitudo idrequireret, iudicarent, in aliud biennium confirmarunt. Anno 1557. iterum extraordinarii sedecim constituti sunt Assessores. Anno
no 1566. multa gravamina sublata, ob causarum vero multitudinem eodem anno viginti quatuor Assesssoribus ordinariis adiunguntur alii octodecim ordinarii, ut in universum quadraginta duo fuerint. Anno 1570. iterum sex novi additi sunt Assessores, idque in sexennium, Caesar etiam Comitem vel Baronem alium addendum censuit, ut tum fuerint 48. Assessores non annumerato Comite.
Nec minor in rebus, et modo procedendi facta est in eo tribunali mutatio, singulis enim Comitiis, et visitationibus ab experientia longa, usuque iam eo res devenit, ut addi nihil posse videatur, nisi quod vetustissimarum litiam multi tudo indecisa maneat, et iudicatorum exsecutio potentia partium impediatur. Contra quae incommoda praeclare multa sunt Anno 1600. constiruta. Atque haec de Magistratu iudiciali, qui est in Germania, utitur in sententiis edictis Augustinomine et sigillo. Quod si quisquam etiam Advocatorum, Procuratorum, aliorumque officia, ordinem, legesque consideret, necessario fatebitur in nullo umquam regno tam persectam iudiciorum rationem fuisse. Sed ut dixi iudicatorum exsecutio suspenditur in potentibus.
§. 2. Neque tamen haec forma Iudicii imperialis, Assessorumque sine prisco exemplo; Immo ne quidem Graecis defuit. Aristoteles libro 2. Politicor. [Gap desc: Greek words] . Capiunt et Assessores tam Archon, quam Polemarchus duos uterque quos volunt. Getarum gens Barbarorum extrema, Regi suo Consiliarium Assessoremque iudicandi adiungebant, quem ob dignitatem [Gap desc: Greek words] appellare consueverant, ut Strabo testatus. Dio in Augusto vocat eos [Gap desc: Greek words] consessores. [Gap desc: Greek words] . Alia ipse cum Consessoribus disceptabat, et in Palatio protribunali sedens iudicabat. Tiberius iudicantibus adiungere se solitus erat Consiliarium, assidebatque mixtim, velex adverso, primori. Hinc celebritate nominis et honore apud posteros vicerunt Imperatores ipsos. Ulpianus Assessor Alexandri, ut Lutrop. lib. 8. iuris primatum adhuc obtinet. Marcus Scaevola mente, et prudentia ius gentibus dixit, ut Capitol. Prudentissime Commodus consilio Fescenni Nigri statuit, ut qui in Provinciis assedissent, in iisdem administrarent. Nam ante, quamvis Proconsulum et Legacorum essent Assessores, non tamen sacile succedebant.
Dabantur olim quidem [Gap desc: Greek words] , Assessores vinioribus; verum optime constitutum est, ut omnibus postea darentur. Ex peritissimis autem et probatissimis Advocatorum sumebantur. Causam reddit Cassiod. Ep. 12. l. 8. Decet tractatores habere ductissimos, quibus potestas submittitur, Advocationis te campus exercuit, te iudicii nostri culmen elegit. Quando illuis consilio te vides sociatum, qui nostri Imperii tractat arcanum. Hinc te Comituae domesticorum illustratum honore decoramus.
Neque tamen negandum est, multa in priscis Assessoribus fuisse diversa ab illis, quae nunc in usu sunt. Nam a Magistratibus, quibus assidebant, salaria capiebant. Cod. i. t. 51. Studiorum labor meretur, ut hi qui in publicis administraionibus constituti, sociari sibi consiliorum participes cupiunt, spe praemiorum, atque honorisicentia sua provocenteos, quorum prudentiam sibi putant esse necessariam, non metu terribili necessitate incongra libertari.
Alexander tamen de publico salaria illis constituit; Aureum illud dictum crebro usurpans; Ad Remp. illos promovendos, qui per se Rem pub. gererepossent, non per Assessores, ita Spart: in Alexand. Severo. Subscribere libellis non potuere. Constantinus enim Assessorem subcribentem exilio multat c. 1. t. de Assessoribus. Si quid licitis honestisque lucris coadunare potuerint, velut castrense peculium etiam post obitum patris vindicare possunt.
Summa autem in Assessose Iurisprudentia requirebatur. Ideo enim Assessori imputatur imprudentia, non Magistratui, cui assidetur. l. 2. d. quod quisque.
§. 3. Iudiciorum apud Turcas est celeris et expedita potius, quam constanter iusta ratio. Iudicat de causis summus eorum Sacerdos Caldelescher, quem sere aetate gravem et iuris pro captu Barbariae, gnarum habent, ab hoc ad Mophti appellatio concoditur, qui etiam in dubiis Cadi [(reading uncertain: print faded)] sententiam exquirit. Verum cum paucas habeant leges, plerisque in controversiis pro suo arbitratu affectuque iudicant. Nam raro in tam immani Imperio recte iudicant. Nusquam sine muneribus prompta victoria; Thebis quidem statuas iudicum sine manibus collocabant, ut ostenderecur ab accipiendis muneribus alienos esse oportere, verum in omnium partium litigantium loculis manus habent iudices Tuscici, nisi cum maior metus a scelere revocat. Quauto sanctiores Romanae leges qui non modo iudices, sed et magistratus pauperes habent, sed Remp. dmitem, ut Saluian. l. 1. de gubernat. dei. Cato ne ministros quidem a rege Deiotaro munera accipere voluit. Vide et Comminaeum l. 6. c. 2. de illis qui congiaria accipiunt. Hinc calamitosa principi oritur oppressio pauperum. Immo totius Reip. qui eum pauperes affligunt, tantae sunt potentiae, praesertim si conspirent, ut sine concussu Reip. non possint puniri. Quod si ad tempus sallunt, delatae tamen poenae maiorum sunt praesagia suppliciorum, ut recte Tzetzes ad Hesiodum.
§. 4. Britanniae Iudicium publicum minus recte. constitutum putat Bellus Discursu 23. Admirandum non est, inquit, quod solam Principis utilitatem respiciant, subditoru vero bonum desertum esse videatur, plenaeque sint tricarum, ambiguitatum, sibique contrariae: fuerunt siquidem excogitatae, ac sancitae a Normandis, quib. null agens magis litigiosa atque in controver siis machinandis et proferendis fallacior reperiri potest. Hae leges in illis iudic iis inviolabiliter ac rigide observatur, et in Gymnasiis Londini publice idiomate Normanno praeleguntur, quo idiomate paucis ante annis litigia agitabantur, et omnes iudiearii actus, et publicae Scripturae conscribebantur; quodque novum videbitur, confertur gradus Doctoris in ea Facultate; ut in Italia aliisque civitatibus conferri solet gradus in Iure Civili et Canonico. Quod si temporis augustia concederet, possem dinersitates quasdam et vere notabiles abusus, qui in forma iudiciorum frequentatur, referre, praesertim in iis vidiciis, quae Inquestaei dicuntur, in quibus tam civilibus quam criminalibus magna sub sequuntur incommoda. Hoc iudicium constat ex 12. viris, qui a iudice congregantur, ut ab iis sententiam suam exquirat super re, de qua controvertitur, et omnes conveniant necesse est, alias nequit iudex ad sententiam procedere. Sed netaediu asseram, hoc totum argumentum postpono, addens tantum, in toto regno, atque in omnibus consultationibus regiam solam
voluntatem attendi, cum Reges absoluti domini sint atque Monarchae. Quamobrem ne soli esse videantur in regimiie, aut propter inertiam, et maiorem commoditatem, velob superbiam, ac pompam, instar Turcici Imperii, induxere consilium praecipuorum officialium, ac ministrorum, qui instar Bassarum congregantur, et Principem ubique sequentes habent ad hunc effectum et mensam, et proprium in aula diversorium, ac famulita splendida, magnaque dignitate regios tabores minuur, siquidem ad eos confugiunt plerique subditi ac ministri publici, et principum quoque Oratores. Adeo ut ii Principis aures, et persona dici possint, cum per totum regnum potentiam exerceant, et imperiu in ministros, quos magna auctoritate tractant, illique vicissimobedientiam praestant, denique ut Rex, ita ipsi, quaecumque libet, iubere, ac decernere queunt. In huiusmodi consilium, quod Regium dicitur, ut plurimum admittuntur tria, vel quatuor praecipua regni officia, hoc est, Cancellarius, Thesaurarius, et quem vocant Brovizellum (custos privati sigilli) et Amiralius, praeter praestantiores Aulae, domusque Regiae officiales, veluti Stuardum, qui simillimus est Magno Magistro in Gallia, et in aula Caesarea Maior domus; omnes ut plurimum Dominos, nobilesque et eximios viros.
§. 5. Italicae civitates in tanta iudiciorum diversitate et lubrico causarum, peregrinis quaesitoribus sortunas suas credere, quam inter affinium, et cognatorum iudicum affectus iactari malunt. Ita iudicium in illis constitutum est, quod Rotam appellant, conllat illud tribus Iurisconsultis, qui magna sint eruditione, magnaque integritatis et iustitiae opinione, quorum patria ab urbe, in qua iuri dicundo praeficiuntur, quinquaginta milliaribus distet. Primus vocatur Potestas, estque eius officium, ut sententiam suam de cive scriptam consilio tradat, cuius est ultima decisio, sententiaeque vel approbatio, vel correctio. De peregrinis vero solus ille Iurisconsultus decernit. Alter Iureconsultus de maleficiis quaerit, et iudicat, quemadmodum olim praetor, qui inter Sicarios quaestionem exercebat. Tertius est causarum civilium disceptator, nec perpetua tamen sua cuique functio, sed spatio semestri inter se commutant vices. Genuenses altero quoque anno ad civiles causas Iurisconsultos quoque conducunt, qui sint extranei, quique ex legibus scriptis ius dicant in Palatio, a pud Ducem ipsum habitant. Verum quamvis iudices peregrini sine affectibus cognationum sint, durum est tamen Remp. civibus suis diffidere, nec sine externo auxilio iustitiam posse tueri. Neque illud probavero. Causas peregrinorum iudici committere, cui nolis lites civium mandare. Cur de cive non potest statuere potestas, nisi consilii interventu atque approbatione, peregrinus ut vile caput unius arbitrio vitam fortunasque obnoxias habet? Atqui peregrino ius celerius, sollicitiusque dicendum est, cum eius innocentia minora defensionis praesidia habeat, delicta veronec deprecatores, nec facilem veniam obtincant. Divina vero Misericordia omnibus peculiari lege curam advenarum commendat.
§. 6. Difficillimum vero tribunalia recte constituere, ac conservare, vel hoc ipsum docet, quod ne apud Sinas quidem, ubi summa, ut est captus barbarorum, politiae ratio tenetur, iudiciorum vitia vitari potuerunt. Carent, ait Scriptor de Sinis multis legibus: in iure dicundo animi sui sententiam sequuntur: in suis Provinciis novas ferunt leges, ut libet, easque plurimum ab aliorum legibus alienas. Potest enim quis vel ex eo conicere, non optime hoc regnum administrari, quod non quisquis ornate scribere didicit, idem etiam habeat legislatoris prudentiam. Taceoquod saepe lites in rem suam vertunt, ius violant, et qua licet, rapiunt. Muneribus nihil crebrius, neque cuiusquam reitam vulgata nundinatio quam gratiae, et quamquam alteri non ignotum sit alterius scelus, dissimulant tamen inter se, quippe eorundem participes facinorum. Sed cum maxime latere student, produnt se maxime. Magna est in omnibus urbibus Mandarinorum multitudo, at in regiis Pachini prope immensa. Ut enim praeter eam Mandarinos bello praepositos, qui non magno sunt loco; [(reading uncertain: print blotted)] aliorum maior est hic quam ubivis alibi numerus: nam praeter eos, qui negotiorum causa assidue has urbes celebrant, huius quidem urbis assidui Mandarini sunt plus bis mille quingenti. Hi omnes cottidie consultoribus et litigatoribus dant operam: quis verotantus sit causarumconcursus, aut quae cuiuslibet virisdictio, nondum satis nobis compertum est. E praecipuis totius Regni Mandarinis, sex in hac urbe degunt, sex pari numero consiliis praesident, Supremus est, qui totius regni Mandarinos, vel evehit ad alteriores magistratus, cum ita merentur, vel in ordinem redigit, atque castigat, cum suo muneri desunt, hunc Sinae propter potestatis amplitudinem Mandarinum caelestem appellam. Is causas omnes promovendorum ad dignitates et abdicandorum refert ad Regem, qui de singulis ita statuit, ut minimus etiam totius Regni Mandarinus suum honorem Regi acceptum referat. Alter Mandarinus curam gerit rituum omnium, tum humanorum, ut eorum qui in omnibus Regis negotiis adhibentur, in oratione novi regis et designatione Principis, in utriusque nuptiis; tum divinorum, ut qui usurpantur in inferiis, et sacrificiis, quae Reges caelo et terrae facere mos est.
§. 7. Tanto igitur impensius in hanc curam Princeps incumbet, quanto difficil us est, Tribunalium integritatem sartam, tectam, inviolatamque servare. Quod tamen ubi neglegitur regnorum mutationes adducit. Regnum enim de gente in gentem transfertur propter iniustitiam. Iudices quoque moneo, non meis verbis, sed Episcopi, si non Augustini, vetusti tamen et sapientis. Ita ille (sermon. 35. ad fratres in Eremo) Rogatus a vobis. o iudices, licet cum Fortunato Manichaorum presbytero longa disputatione gravatus, sermonem vestra dilectione devictus facere, Deo auxiliante non distulimus. Ecce enim nunc congregati estis in domo Episcopi, convenistis omnes in unum, non ut sophismata audiatis, non ut Poetarum curiositatem intellegatis, non ut beatos vos esse praedicem, sed solum ut, quid pro vestra salute necessarium fuerit, audiatis, et audientes operibus adimpleatis. Vos enim reputati estis ab hominibus duces populi, iudicesierrae, Orphanorum patres, viduarum mariti, iustitiae zelatores, Reip: amatores. Cavete ergone corrumpamini odio, amore, pretio, precibus, vel timore. Decet igitur iudices non solum, quae diximus, adimplere, sed cum [(transcriber); sic: cu] Dei adiutorio calcare superbiam, abominari luxuriam, abhorrere falsitatem, despicere avaritiam, quae noverca dicitur esse, et summa inimica iustitiae. Ipsa enim est, quae patrem nescit, matrem ignorat, amicos perdit, et se ipsam relinquit. Decet igitur iudices non avaritiam, sed largitatem sectari, et amare parvulos, pusillis, et orphanis faciem serenam non solum verbo, sed opere demonstrare. Non enim avertere faciem debent apaupere, nec priores dedignetur conservare fideles, nec cervice erigere debent quosdandespiciendo: scientes, quod moritur pariter dostus, et indoctus. Decet igitur iudices gratiam, quam divinitus receperunt, sollicita mente custodire, fidem ostendere, zelum rectitudinis conservare. Decet etiam iudices clementia esse cultores, detestatores saevit.. [(reading uncertain: print faded)] , cunctis benignos, ad
iram tardos, ad misericordiam festinos, id adversis firmos, in prosperis humiler, et cautos, et quibuscumque dignitatibus sublimatos se ipsos agnoscant, et caveant, nesuos inferiores despiciant Decet etiam iudices sapientes esse, et in lege doctissimos, ne dicere valeant, tamquam legem sanctam ignorantes, bonum malum, et malum bonum. Decet etiam iudices plus Deum timere, quam alii homines, plus de salute animarum curare, quam corporis; plus honorem Dei, quam marsupia plena diligere. Sed vae vobis, o iudices, vae vobis in aeternum, et ultra, quia non est in vobis veritas, non misericordia, non piet as, non iustitia, nec scientia Dei potest in vobisinuemri. Quid enim inter vos regnat? Avaritia, mendacium, clamor, apparentia, perversio sacrae legis, dicentes malum bonum, bonum malum. Ecce acceptio personarum. Non est enim veritas in vobis. Diminutae sunt a vobis veritates. O patres pauperum, o vere non patres, sed praedones! Quare non patres? Quia ubique per vos opprimuntur, nec est qui misereatur pupillis Dei: sed si dives locutus fuerit, mox tacuistis, causas suas usque ad nubes perduxistis. O iudices, scientiam, et iustitiam mundi amantes, attendite quid agitis. Nam scientia mundi pleni estis, et in ipsa moriemini. Quae est enim scientia mundi, nisi thesaurum congregare, lucrum terrenum acquirere, decipere proximum, mentiri, iurare, iustitiam caute pervertere, et similia in cunct is agere? Ista enim est sapientia huius mundi. In istis fere quasi tota vestra vita consistit, et ideo attendite, qui iudicatis terram, quod sapientia huius mundi stultitia est apud Deum. Sed dicitis, o Episcope, hanc sententiam non amamus, furtum non committimus, proxtmum non decipimus nec offendimus. Quare? Quia nihil aliud recipimus, nisi quantum nobis donare volucrit. Ego autem dico vobis, quod tantum fecistis, quantum facere potuistis. Non plus vobis fuit datum, ideo non plus recepistis. Quantum potuistis, fecistis. Leves causas magnas fecistis. Nam etsi vi non rapuistis, et proximum in via non depraedati fuistis, latrones tamen esse potestis. Latro enim timet malum, et ubi non potest, non facit, et tamen latro est. Deus enim cor interrogat, et non manum. Lupus enim freqvenur venit ad ovile, et quaerit rapere oves, quaerit lacer are, quaerit devor are. Vigilant tamen Pastores, latrant canes, et sic lupus timendo fugit. Numquid non tamen lupum non esse dicimus? absit. Sic et vos facitis, quantum potestis; si plura possetis, plura faceretis. Eia igitur, o iudices, artendite ne cum falsis iudicibus Susannae confundamini. Suscitabit enim Dominus spiritum Daniel, et ponet spiritum eius et sapientiam pueri sui Damelis in mentem alicuius iuvenis, et sicut fecit in Susannae iudicibus, confundet omnes falsos testes cum iudicibus, et tunc scient quid profuerit sibi sua scienia. Considerate ergo o [Orig: ô] iudices terrae, quid per Oseam servum suum Deus loquatur. Ait enim: visitabo populum meum, et iudices; et vias earum, et cogitationes eorum reddam eis. O quam horrendum est incidere in manus Domini! O quanta ultio! O quanta miseria malis erit in die novissimo! Expellentur enim mali mercatores, falsi iudices de domo Domini, exsulabunt a domo Dei, expellentur a paradiso, et ibunt in locum ubi semper erit fletus et stridor dentium. Ideo attendite ad consilium meum, aperite cordis portas. Surgite qui dormistis, legite Esaiam prophetam, sequimini eum, non cras, sed hodie, non tantum hodie, sed et nunc. Ait enim Propheta: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, quia imsericors est. Currite iudices, nem iudicemini ad patrem misericordiae, quaerite veniam: reddite quod recepistis illicite. Quaerite veniam, quoniam prope est omnibus invocantibus eum in veritate [(reading uncertain: print faded)] . Ipse est, qui sanat contritos corde et humiles spiritu. et corde tribulates salvabit. Ambulate dum lucem habetis, dum dies est. Ecce o [Orig: ô] iudices, veniet tam nox: quia venit iam mors, in quae non erit licitum ambulare. Cogitare quid estis, quo ituri estis. Parentes enim vestri praedicant mortui, sepultura clamar, infernus ululat, daemones exspectant, Sacerdotes praedicant, quid superbis terra et cinis? O iudex, qui Deum non agnovisti, dum iuxta tumulos patrum tuorum transis, scias quod mortui clamant. Terra es, et in terram ibis. Homines enim fuerunt sicut et nos, divitias possidendo. Ubi modo ipsisunt, sic et nos erimus. Ubi superbia eorum, ubi conscientia, ubi cathedra magistralis, ubi honor discipulorum, ubi indumenta serico et pelle decorata? O cinis et pulvis? O iudex quid es, et quid eris considera. Non ergo tardes converti ad Deum, et ne differas de die in diem Subito enim venitira eius, quia iuxta est dies perditionis, et adesse quidem necesse est, et festinant tempora. Nemo ex vobis tamen desperet, nemo diffidat de Dei misericordia. Sed attedite, quia nulla culpa tam magna est, quae non habet veniam. Et ne aliquis desperet, Mariam illam peccatricem, dominam luxuriae, vana gloriae matrem, sororem Marthae et Lazari in exemplum assumite, quae postmodum Apostolorum Apostola meruit nuncupari. Adiuvet autem nosipse Deus, et homo, qui pro nobis nasci, et mori dignatus est, Amen. Haec et his consentanea noctu et interdiu iudices, si memori mente volverent, muius litium, minus querelarum esset apud superos, minus tormentorum apud inferos.
§. 1. ADvocatorum non idem initium, et deinceps officium fuit. Principio namque quando iure consertum manus ibant, amicos qui auctoritate, consilioque iuvarent, advocare solebant. Postea cum parvum hoc esset inter argutias praesidium, iuris et legum peritos advocabant, quorum munus erat, de iure respondere. Non iudicabant ipsi, sed consulti de iure respondebant, causas orabant, aderant magistratibus. Comesorientis quadraginta in foro suo habebat. Eorum dignitates incipiebant, cum officio decederent. Sidon. l. 1. ep. 2. Advocatorum more, quorum cum fimuntur actiones, tunc incipiunt dignitates. Ex illis enim comites consistoriani creabantur. c. de advoc. divers. iud. Alii ad amplissimas dignitates perveniebant, certe Romae tam facile magistratum conseque bantur defensione reorum, et causis agendis, quam bellorum pericnlis, Scipionis Scriba psaelatus est eius filio. Atque utinam nunc quoque advocatorum esset summus delectus, et selectorum ad summa promotio. Utinam pragmatici, rabulae, vultures forenses, voragines, urbium pestes, murices subselliorum, latratores, fraudum architecti, qui omnia obsident, lites nectunt, iustitiam premunt, tandem aliquando coerceantus, et veris advocatis honos magnus habeatur.
§. 2. Multa illis olim concessa sunt, quae studiaiuris decorant. Quae sita ab advocatis ad instar Castrensis peculii sunt, id honori studiosum datum, ut filii familias dominium sibi vindicare queant c. 2. t. 7. De advocatis diversorum iudiciorum.
Nulla illis provinciae sollicitudo potest iniungi, ita Theod. et Valent. idque concessum, licet multi essent: nam Advocatio praetoriana 150.
togatis finiebatur. Quin et Examen olim subibant, et nunc quoque. velut lex est: Nemini (c. 2. t. 7.).
Biennium illis tribuitur, cum ante essent annui, eodem t. 8. Privilegia advocatorum, et patronorum fisci multa sunt. Quod que est mirabilius: Agentes in rebus etiam principum honoribus afficiebantur cod. 12. t. 22. Agentes.
§. 3. Advocatis proximi fuere, Notarii, Procuratoresque. In imperio Germanico statutum est, ne ullus ad iudicium Camerae notarius admittatur, nisi, aut a sua Rep. testimonium habeat, vel a iudicio Camerae examinetur. ann. 1500. Augustae. eisdem comitiis omnes reformari, et examinari iubentur. Procuratores vetantur esse advocati, et e contrario. In comitiis August. ann. 1500. Eodem loco statutum, ut rocuratores et Advocati contenti sint mercede ab assessoribus Camerae constituta, si plu saccepissent, partibus redderent; id que se facturos iureiurando asseverarent. Procurator nemo suscipitur, nisi bene examinetur. Procuratores fisci vetantur privatorum causas suscipere, et e contrario.
Iuramencum advocatorum Spirae propositum an. 1535. praecipuae iustitiae est. Advocati omnes sententias, Protonotarii Camerae cum nominibus iudicantium describent in libro ad id designato.
Id sane permirum inter tot iuramenta partium, advocatorum, procuratorum adhuc litibus locum esse. Procurator facit iuramentum calumniae; Existimare suam causam esse iustam, dilatiturum non necessariam, et periculosam non petiturum. Gravius est iuramentum advocati, ut vehementer mirer, quomodo tam docti ignorantia peccare possint.
§. 4. Scribas apud nos pretiosos fecere multa certamina. Nec minor apud externos dignatio. Esd. 4. 8. loco secundo ponitur Sampsai Scriba. Apud Alex. Eumenes in dignatione erat. Romae viles [(reading uncertain: print faded)] fuerunt scribae, tamquam rem indignam refert Valerius lib. 4. c. 5. Ciceronem scribam Africani in petitione praeturae eius filio praelatum. Sed maior in reliqua Italia eorum aestimatio, Scribam purpuratum, cum Porsena rege sedentem occidit Mutius Scaevola; tanta similitudine regis, ut regem ipse putaret. Romae digniores erant, qui consiliis intererant, ut nunc cancellari, et Secretarii, alii vulgares.
§. 5. Scribarum insolentiam Cato retudit, ita Plutarc. [Gap desc: Greek words] . Cato inquit, quod erat quaestorii muneris diligenter edidicit, qitare quamprimum quaestur am iniit, ministros et Scribas quaestorios refinxit ac reformavit, qui cum praemanibus semper publica monumenta, et leges haberent, si in novos magistratus incodissent, quorum imperitia et ignoratio doctoribus egeret, non eos magistratu utisnebant, sed ipsi magistratus erant.
Valde considerandum et imitandum principi, nihil enim formulariis illis supercilio sius, avariusque, cum in potestate habent principis imperitiam.
Scribarum genus Commentarienies, qui acta apud Fiscum manu subnotant, quique custodias annotatas habent. Quin et vinctos custodiebant: adiutor Commentariensium erat Optio, quod ad cetera quoque officia extenditur, quemadmodum et Proximi dicebantur iidem, adiutores, et subadiuvae.
Actuarii non coram iudice contendentium, sed contrahentium acta scribebant, militum etiam nomina in album referebant.
Diversi ab his erant Formularii, qui populo formulas actionum praeibant. Spartianus in Geta ex formulario delectum advocatum fisci refert. Atque illi nunc feresub cancellario stipendia merent.
§. 1. CAncellariorum nunc honorificum munus, olim inter minora obsequia fuit. [Gap desc: Greek words] Graecis sunt [Gap desc: Greek words] , rediculata ostia, et transparentia. ita Poly b. appellat l. 15. Etymologicon vocat [Gap desc: Greek words] et Glossa [Gap desc: Greek words] . Casses Romani vocantretia, et diminutive Cancellum. Et Scholiastes Aristophan. in Vespas. [Gap desc: Greek words] . Cinglulis est ianua praetorii, quam et cancellatam appellant. Eam Codinus [Gap desc: Greek words] nominat. Cancellis itaque circumdatum erat tribunal, ne iudex et assessores premerentur a turba circumstante, cumque perpetuo alii recederent, alii advenirent, oftia cancellata erant, ut facile aperiri, claudique possent, viderique et interrogari, si qui admitti cuperent. Intra eas ianuas qui stabant. earumque curam gerebant, Cancellarii vocabantur. [Gap desc: Greek words] , inquit Glossa, [Gap desc: Greek words] , Cancellarii qui in ipsis stabant, qui duo soli erant. Vile ministerium fuisse constat ex Vopisco. Qui ait a Numeriano praefectum urbi factum unum ex cancellariis, quo nec foedius cogitari quippiam potuit, nec dici. Quin etiam sub imperatoribus Christianis nondum magna dignitas erat. ita de illis edicunt Honorius et Theodos. Nullus iudicum (c. 1. 51.) ad provinciam sibi commissam quemquam secum ducere audeat, cui domestici, vel cancellarii nomen imponat, nec profectum ad se undecumque suscipiat, nefamae nota cum bonorum publicatione plectatur. Periculo enim primatum officii, cancellarios sub fide gestorum ex eodem officio electos iudicibus applicari iubemus. ita ut post depositam administrationemnec militiam deserant, et provincialibus praesentiam sui exhibeant, quo volentibus sit accusandi eos facultas. Si enim idonea causa exegerit, ad detegenda iudicis flagitia, et quaestioni eos subdi oportet. Dat. prid. Kal. Iul. Asclepiodoro et Mariniano Coss. 423.
Torqueri itaque in iudices cancellarii poterant, velut administri, ideoque plebeiae conditi onis erant. Munus eorum postea, dignitasque crevit, ut nimirum ipsa acta et secreta custodirent. Cassiod. l. 11. Praefectus Praevorio tibi domesticam militiam cancellorum decus attribuit, ut consistorii nostri secreta fideli integritate custodias. et idem l. 11. epist. 6. Respice quo nomine nuncuperis. Latere non potest, quod intra cancellos egeris. Tenes quippe lucidas fores, claustrapatentia, fenestratas ianuas.
§. 2. Verum non modo temporum ratio, sed ipsa necessitas dignationem cancellariis peperit, ut iam sit sut summus aut summo proximus, ho nor cancellarii. Ita in Polonia magnus Cancellarius regi proximus est, et in Germania tres principes Electores Cancellarii sunt, quorum
ea de causa peculiaris est dignitas. Prima Moguntini, qui est Archicancellarius per Germaniam; secunda Coloniensis, qui per Italiam: Tertia Trevirensis, qui per Galliam et regnum Arelatense. Est tamen et alius Vicecancellarius nomine Moguntini Electoris, et alius Cancellarius aulae Caesareae, quibus uti et apud ceteros regum praecipua negotia incumbunt. Neque priscis temporibus Cancellarii magna dignitas erat in Gallia, verum quia ipsa rerum moles magnos viros ac fidos requirebat, factum est, ut talibus committeretur, qui ferendo essent. Tempore Caroli Magni penes Episcopos ea sunctio erat. in edicto Carolino ista leguntur: Gauzelinus notarius, Vice Rogerii archiepiscopi, summique cancellarii recognovi, indictione octava, anno vicesimo octavo regnante Carolo rege glorioso. Post ad eam dignitatem saeculares evecti sunt, ex curia enim Parisiensi duo, tresve lectissimi proponebantur, quorum unus senatus auctoritate, suffragiisque Cancellarius creabatur, crescente deinde regum potentia ius Cancellar i constituendi penes ipsos remansit, quod minoris aestimatum suic, cum pro ama nuensi ipso uterentur, nam Comiti stabuli Magistro equitum, Camerario litteras signandas tradebat; atpostea iuris principatum tenuit, si gillum regium tener, edicta nomine regio scribit, ipsa diplomata examinat, ne quid contra bonum publicum, principisque dignitatem evulgetur, attendit. Budaeus ad tit. de off. procons. Cancellariatus summum est hodie honorum fastigium, ultra quod nihil sperare licet, homini togato, quasique quoddam summa quaeque ambientis animi solstitium. Cuius ore facundi reges moribus nostris esse solent, cuius oculis omnia circumspiciuntur, cuius auribus plenam ac iustam operam postulatoribus dare dicuntur.
Cancellario simile officium habuit [Gap desc: Greek words] , idemque Secretarii munere fungebatur. Alius tamen ab eo qui dictus est primus a secretis, quem Procopius l. 2. persic. vocat [Gap desc: Greek words] .
Vicecancellarii in omnibus sunt Galliae Parlamentis, qui omnia, quae ad ius attinent, exsequuntur.
Mystici vocati sunt secreti consiliarii, et alii secretorum conscii.
Libellorum praepositus, fupplices libellos recipiebat.
Reserendarii supplicum preces Imperatori offerebant. Iustinianus decrevit, ut cum decem essent, ad octonarium numerum redigerentur.
Scribarum extra iudicium variae dignitatis officium fuit. Apud Hebraeos summae venerationis fuit. Inter primos principes Davidis Scriba nominatur, 2. Regum 8. 16. Ioab aurem filius Saruiae erat super exercitum.
Et 4. Reg. 12. 10. Cum pontifice aerarii sacri curam gerit. Cumque viderent nimiam pecuniam esse in Gazophylazio, ascendebat Scribaregis et Pontifex, effundebantque, et numerabant etc. Scriba etiamcum Eliacimo filio Helciae, qui erat praepositus domus, ad Rapsacem mittitur. 4. Reg. 18. Vocaruntque, regem; egressus est autem ad eos Eliacim filium Helciae praepositus domus, et Sobna Scriba, et Ioahe filius Asaph a commentariis.
Et cap. 19. 2. Et misit Eliacim praepositum domus et Sobnam Scribam, et senes de sacerdotibus opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos. Quin et Esdras vir princeps, sacerdos dicitur et Scriba. 2. Esd. 8. 4. Stetit autem Esdras Scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum. et v. 2. Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi. Crevit tamen semper Scribarum potentia; nam et militari dignitate ornabantur Ierem. 52. 25. Et septem viros de his qui videbantfaciem regis, qui inventi sunt in civitate. et scribam principem militum qui probabattyrones: et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis. Atque hi adiutores et administri Cancellariorum sunt.
§. 1. AEDiles olim reges fuerunt, publicorum operum opulenti curatores; et Barbarorum quidem fastus in pyramidum molibus, hortorum pensilium miraculis, civitatibusque celeriter exstruendis seseiactavit; Eorum vero, qui ad humanitatem, politiamque exculti fuerunt, aedilitas utilioribus, magisque necessariis in aedificationibus versata est, urbessensim exstruxerunt, ampliarunt, muniverunt, arces, pontes, vias, aquaeductus, cloacas, et vel ex superstitione, vel pietatetempla et dominica sibi struenda sumpserunt. Hinc immensa illa opera subterranea Romae contra tot undarum eluviones, incendia, et ruinas valida.
§. 2. Aediles plebis Tribunorum erant administri, inter cetera tamen officia curam aedium sacrarum, et civilium agebant, quod commune etiam fuit aedilibus Curulibus, ut templa, theatra, stadia, porticus, fora, ipsa moenia, Basilicalque conservarent. Ludos facerent. Privatorum aliquando aedium curam susceperunt. Liv. l. 6. Et Roma cum frequentia crescere, tum tot asimul exsurgere aedificiis, et Re publica impensas adiuvante, et aedilibus velut publicum exigentibus opus etc.
§. 3. Romana in aedilitate perniciosum fuit, quod utilibus relictis sumptus in ludos facerent nimios. Hac enim ratione plebeculam sibi demerebantur, et exempla prosusionum admodum multa passim inveniuntur. Itaque sensim sub Imperatoribus cum a principe omnia penderent, ca insania desiit.
§. 4. Loco aedilium postea institutus est curator operum publicorum. Erant vero Romae plurima. Circus, moenia, amphitheatrum Castrense, Campus Viminalis, Campus Martius, Portus, Thermae, Aquaeductus, horrea, stabula, cursus publicus, pontes, viae, Basilicae, obelisci, Bibliothecae, Luci, stadia, Nymphaea, tabulae, et signa, Arcus, pistrina, fora, senacula, columnae, templa, sacella. In provinciis tertia redituum pars moenibus et balneis civicatum impendebatur. Alius erat curator urbium, pecuniam enim tractabar, et ad quaestoriam dignitatem eius munus pertinebat.
§. 5. Ad aediles percinebat cura eorum, qui erant curatores Alvei Tiberini, et Cloacarum. Sub eisdem erant quatuoruiri viarum curandarum, et Curarores viarum extra urbem. Quique postea dictus est comes formarum, cuius erant aquaeductus, quos formas vocabant, curare.
§. 6. Olim curae cunctis erat, utopera publica magnifica et supra privatum modum essent. Omnes ad ea contribuere tenebantur, aliquando
excepti senatores, lib. 5. in Cod. Theodos. Curator non se tantum, sed etiam heredem obligabat, immo ut solida fierent, de vitio intra quindeeim annos tenebatur, nomen inscribere, non nisi qui suis sumptibus exstrueret, vetitum; in publicis aedificiis privato habitare non permissum. Novum inchoari non debet nisi vetus absolutum sit. Itaque pecunia ad novum legata, ad vetus restaurandum adhibere aedilis potest, modo sit operum publicorum.
§. 1. ANnonae praefectus primus lectus est L. Minucius, qui Sp. Melium deregno consilia molientem senatui detulit. ita Liv. l. 4. Pompei praefectura omnium fuit potentissima, maius enim imperium in provincias habuit, quam illi, qui eas sortito administrabant.
Augustus praefecturam ipse gessit, senex iam Turranium sibi substituit, deinceps ordinarius magistratus fuit; officium illius describit Cassiod. l. 6. Var. 18. Tui studii, ut sacratissimae urbi praeparetur Annona, ubique redundet panis copia. Per officinas pistorum, cibosque discurris; pensum et munditiam panis exigis. Carpentum Praefecti urbis husta glorificatione conscendis. Tu illis in spectaculis coniunctissimus inveniris. Si querela panis, ut assolet, concitetur, tu promissor ubertatis seditiones civicas moment anea satisfactione dissolvis. Non immerito Pompeius fertur copiae quantitate prompsa usque ad rerum pervenisse fastigia. Dignitati tuae pistorum iura famulata sunt, quae per diversas mundi partes possessione latissima tendebantur. Sicarii quoque reperti tuo deputari videntur examini. Triticeas quidem copias Praefectura praetoriana procurat, Praefectus Annonae dispensat, panis pondere examinat. Apparitoribus instructus erat, et canonem exigebat per eos, quos ab officio vocabant compulsores. Quantum cura frumentaria populum iuverit, ostendit bello, quod cum Porsena gestum est, civitas. Liv. l. 2. Non umquam ante tantus terror senatum invasit: adeo valida res tum Clusina erat, magnumque Porsenae nomen. nec hostes modo timebant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs metu percussa, receptis in urbemregibus, vel cum servitute pacem acciperet. Multa igitur blandimenta plebiper id tempusab senatu data. annonae imprimis habita cura, et ad frumentum compar andum missi, alii in Volscos, alii Cumas, Salis quoque vendendi arbitrium, quia impenso pretio venibat, in publicum omni sumptu ademptum privatis: portoriis quoque et tributo plebe liberata, ut divites conferrent, qui oneri ferendo essent; pauperes satis stipendii pendere, si liberos educarent. Itaque haec indulgentia patrum, asperis postmodum rebus in obsidione ac fame, adeo concordem civitatem tenuit, ut regium nomen non summi magis quam insimi horrerent: nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset, quam tum bene imper ando universus senatusfuit.
Neque quaerelae crebrius, et murmura, atque adeo seditiones, quam ob frumenti inopiam, Suet. in oct. Sym. l. 2. epist. 6. Marcellin. l. 21. Primum cum alienis messibus Roma suam multitudinem, et inertiam sustentavit, horreum Sicilia erat, accessus Sardinia, Africa, postremo Aegyptus. Graecia, Macedoniaque aliquando in partem venere, cum messes Libycae fallerent.
Victor horrea recenset, et pistrina in hunc modum. In prima regione ad portam Capenam, horrea 13. pistrina 20. In regione secunda ad Caelimontium horrea 23. pistrina 12. Intertia regione horrea 18. pistrina 12. In quarta regione horrea. 8. pistrina 12. In quinta horrea 23 pistrina 12. In sexta horrea 18. piatrina 20. In nona horrea 22. pistrina 20. In decima horrea 48. pistrina 20 In undecima horrea 16. pistrina 12. In duodecima horrea 26. pistrina 20. In decima tertia horrea 26. pistrina 20. In decima quarta horrea 22. pistrina. 22. Nec dubito plura aliquando fuisse, et notitia Imperii Romani id indicat. Haec summa horreorum est.
§. 2. Horreorum duplex erat structura; alia erant subterranea, ut Vitr. l. 5. c. 9. Fodiuntur et exinaniuntur, quam altissime structiles cloacae, cum tabulis, complentur ea loca carbonibus, deinde insuper sabulo eae ambulationes sternuntur, et exaequantur, ut sint siccae. in his sunt thesauri civitatis. Eo enim facile sal importatur, frumenta publice, privatimque expeditius congeruntur. Apud Philonem, non in hisce speluncis, sed in cenaculis frumentum acervatur, eorum parietes amurca inungebantur, et solum ipsum. plures fenestras ad Boream habebant, et illis retia praepansa.
Horreorum erant non modo curatores, sed praepositi etiam et comites, magnoque in honore erant; neque enim minoris est dignitatis annonam urbis servare, quam aerarium.
§. 3. Praefectura annonae a Graecis origineni habuit, Athenienses vocant [Gap desc: Greek words] , et [Gap desc: Greek words] , Suidas appellat [Gap desc: Greek words] , aitque fuisse quindecim in urbe, quinque in Peiraeo. Aetoli [Gap desc: Greek words] dicebant, ut est apud Plautum. Nunc principes, qui solidurn imperium spectant, magno animo insistunt, ne annona desit, omnia enim quae patiuntur, ad magistratus infamiam trahunt subditi. Venetus senatus curanda annona plebis amorem redimit, neque enim maiorem annonae curam facile invenias. E contrario Turcarum Imperator, cum latissimas habeat, fertilissimasque regiones, quae olim extera quoque regna cibabant, perpetua fame popu um subiectum castigat. Cum enim imperii duritia, et ministrorum rapacitate terram redigat in solitudinem, non nisi ignave colitur; id enim quod sibi necessarium est, tantum serunt: superflua, aut quae in usuni reponi solent, aufert Canonicarius, et Satelles.
§. 4. Partem annonae curare honorificum olim habebatur. Magnus panetarius dictus est, seu Praepositus panis qui postores corrigere, pondera examinare, pretium tritico ponere consueverat.
§. 1. TRibunorum plebis sacrosanctus erat magistratus. Ius convocandi senatus habuere [Orig: habuêre] , im pediendique quidquid obstare commodis plebis iudicabant, praecipua enim eorum porestas eratin obsistendo, intercedebant enim et vetabant. Temporis deinde successu contentio. nibus perpetuis ita Tribunorum vires invaluerunt, ut consules in carcerem duci iuberent, patriamque saepe in extremum discrimen conicerent. Hanc ob causam Tribuniciam potestatem Augustus, aliique imperatores continuam retinuerunt,
ut imperii annos ex repetita potestate tribunicia numerarent. Quamquam autem magna incommoda, perpetuaque dissidia ex hac Tribunorum et nobilitatis concertatione nascerentur, pertinax tamen populi studium eos sem per retinuit ac defendit. quin et leges imperatoriae in civitatibus defensores constituunt. et nunc quoque in plerisque liberarum urbium versantur, nisi ubi patriciorum potentia sibi cuncta subiecit. Defensorum officium quinquennale fuit, uti apud Romanos censorum.
§. 2. Potestas eorum varia. Primo, de rebus minoris momenti, et inter tenuesiudicabant, usque ad solidos quinquaginta. ita Imper. Valent. et Valens Senecae defensori, Si quis de tenuioribus, ac minusculariis rebus interpellandum se esse crediderit, in minoribus causic, id est, usque ad quinquaginta solidorum summam, acta iudicialia conficiat, scilic. ut si quando quis vel debitum iustum, vel servum, qui per fugamfuerat elapsus, vel quod ultra delegationem dederat, postulaverit, vel quodlibet huiusmodi, tua disceptarione, restituas. Ceter asvero, quaedignae forensi magnitudine videbuntur, ordinario insinuato rectori.
§. 3. Ex decurionum ordine non eligebantur, sed ex civibus; iidem ad Probum. Defensores civitatum, non ex decurionum seucohortalium corpore, sed ex aliis idoneis personis huic officio deputentur. Merito sane; nam Decuriones in civitatibus erant instar Patriciorum Romae, adversus quos ceteri cives plebei defensionem postulabant. Itaque ex adversariorum corporenon oportebat dari defensores, sed ex eis, quorum intererat, plebis commoda servari ac defendi. Illustres tamen, et spectabiles viri magnis dignitatibus functi honorem capessere poterant, modo ex decurionibus non essent.
§. 4. Nemo honorem eum subterfugere potuit, non illustres, non milites. Novell. 15. Interim illud sciendum est prius, ut nulli hominum sit licentia defensoris ordinationem declinare, sed invicem universi nobiliores civitatum habitatores hoc ministeriumeis adimpleant. hoc enim et in prioribus temporib. valuisse, et in rep. gestumdidicimus. Nulli, nec si honoratus sit magnificentissimorum illustrium dignitate, hoc declinare concedimus, nec si militiam habeat honestam: neque si proferat privilegium suum ex divinis formis: vel si pragmatici sint collati: sed secundum circulum habitatorib. civitatis, quorum aliquaratio est, hoc implentibus: et dum circulus expletur, rursus revertentibus ad sollicitudinem, et civitatipraedictam curam ministrantibus: ut in unaquaque civitate defensor, iudex potius quam defensor esse videatur: decreto quidem cum iureiurando factus omnium possessorum in illa civitate consistentium, sed non in hac urbe degentium. Iusiur andumvero praebens, quod omnia secundum legem ac ius agat, et omnium communiter, confirmandus autem sicut nunc ex praecepto gloriosissimorum nostrorum praefectorum, in bienni vero admimstrans solo, et removendus a cura non habente licentiam clarissimo provinciae iudice removendi eum: sed si quid videntur agere non recte, nuntiare ad gloriosiss. praefectos, ut inde ei fiat curae privatio, unde etiam datur. Nulla exsistente licentia administratori, aut ipsis defensorib. vices agentes defensorun facere: sed etiam hoc omnib. eis interdicimus modis. Sed neque proprias vices agentes per civitates [(reading uncertain: page damaged)] clarissimos iudices destinare, nisi ipsos defensores, quos iudicum officium complere in civitatib. volumus [(reading uncertain: page damaged)] : ipsos quoque in omnib. diligentiam adhibere civiatib. in quibus sunt.
§. 5. Tanti putarunt leges esse tenuiorum defenfionem. ita Valent. Valens, Gratian. aaa. ad senatum. Utili ratione prospectum est, ut innocens et quieta rusticitas, peculiaris patrocinii, defensoris locorum beneficio perfruatur, et apud eum in pecuniariis causis litigandi habeat facultatem. Plebi erant vice parentum. Gratian. Valen. Theod. AAA. In defensoribus universarum provinciarum erit administrationis haec sorma, et tempus quinquennii spatii metiendum: sc. ut inprimis parentis vicemplebi exhibeas: desoriptionib. rusticos urbanosque nonpatiaris affligi officialium insolentiae, et iudicum procacitati (salva reverentia pudoris) occurras: ingrediendi, cum voles, ad iudicem liberam habens facultacem: fumper exigendi damna, vel spolia plus petentium ab his quos liberorumloco tueri debes, excludas: nec patraris quicquam ultra delegationem solitam ab hic exigi, quos certum est, nisitali remedio, non posse, reparari, itaque hoc unicum remedium contra tot quaestores, exactores, agentes in rebus pauperibus constitutum est. Ius prehensionis habuerunt, Novel. 5. c. 6. Haec enim defensioni necessaria est, quam ob causam et tribuni plebis eam sortiti sunt. Immo disciplinam curabant. ut Valent. Theod. Arcad. AAA. Per omnes regiones, in quib. fera et periculi sua conscia latronum fervet insania, probatissimi quique et districtissimi desensores adsint disciplinae, et cottidianis actib. praesint, qui non sinant criminaimpunita coalescere, removeani patrocinia, quaefavoremreis, et auxilium scelerosis impartiendo maturari scelera fecerunt. ¶ Deprehensos ad iudicem dirigunt. Arc. Hon. The. AAA. Defensores civitatum oblatos sibi reos in ipsolatrocinio vel congressu violentiae, aut perpetrato homicidio, aut stupro, vel raptu vel adulterio deprehensos, et actis publicis sibi traditos, expresso crimine cum his, a quib. fuerint accusati, mox sub idonea persecutione ad iudicem dirigant.
§. 6. Ne tamen more Tribunorum praeter officium saevirent, prospectum fuit. Defensores nihil sibi insolenter, nihil indebitum vendicantes, nominis sui tantum fungantur officio. Nullas infligant multas, severiores non exerceant quaestiones. Plebem vel decuriones ab omni improborum inselentia, et temeritate tueantur: ut id tantum, quod esse dicuntur, esse non desinant. ¶ Praecipue contra susceptorum fraudes et rapinas officialium incumbebant. Honor. et Theod. Defensores ita praecipimus ordinari, ut sacris orthodoxae religionis imbuti mysteriis, reverendissimorum episcoporum, nec non clericorum et honoratorum, ac possessorum et curialium decreto constituantur. de quorum ordinatione referendum est ad illustrissimam praetorianam potestatem: ut litteris eiusdem magnificae sedis eorum solidetur auctoritas. Quod si quid a qualibet persona contrapublicam disciplinam in laesionem possessorum fieri cognoverint defensores, referendi habeant potestatem ad illustres ac magnificos viros praefectos praetoriis, et illustres viros magistros equitum et peditum, magistros etiam officiorum, et comites tamsacrarum largitionum, quam rerum privatarum.
§. 7. Cum vero aliquando fieret, ut praevaricarentur, et pro defesorib. hostes fierent, vel avaritia, vel potentiorum metu, et affinitate, magna cura quaesiti sunt idonei; adeo ut episcoporum etiam suffragiis statuerentur. ita iidem imperatores decreverunt. Iubemus cura ac sollertia defensorum, minime possessores maierib. mansuris et ponderibus a susceptorib. praegravari: sed eos deprehensos, ad iudicium dirigi cumipso commissae fraudis iudicio.
Illud etiam fieri permittimus, ut si provincialibus nostris contestari iniurias, seu laesiones suas cupientibus, actorum consectio a defensoribus denegetur, licentiaeis tribuatur querelae propriae libellum conscriptum, eotempore, quofuerat contestandum, infrequentioribus civitatum locis proponendi conveniendique scribas, tabularios, et cetera officiae publica commonendi, per quaelibellumcolligi oportebit, utque invitis supra memoratis personis sub acterum confectione ingerendi, quorum quaestione fides possit inquiri, quaprobata, in eos, quos gestorum petitam consectionem negasse constiterit, vigor iudiciarius exseratur.
§. 8. Denique ne more Tribunorum Remp. turbarent, ita eorum officia agitata sunt, ut potestastandem desierit, et afflictis tenuibus Res p. perierit. Defensores etiam rerum Ecclesiasticarum constituti sunt, quos [Gap desc: Greek words] et syndicos dixerunt, quorum hodie in Rep. et Ecclesia magna est auctoritas. horum officium est, [Gap desc: Greek words] , ut negotia, causas ab omni iniustitia liberent. Nunc perpetuum est munus syndicatus, olim erat [Gap desc: Greek words] , in orbem rediens magistratus.
§. 9. Nulla re alia magis fatalis omnium Rerump. inter. tus quam hoc defensorum magistratu. Principio ne inhrmiores a validiorib. opprimerentur reges populi crearunt, magno eos potentia et honore instruxerunt; Postquam illi beneficia in eius perniciem verterunt, ab optimatib. contra reges praesidia quaesierunt, cum illi quoque nihilo regib. viderenturesse mitiores, e suo corpore tribunos fecere, ut quibus commune esset periculum, accuratior esset cura defendendi. sed duplex in illis error; vel enim reguntur a multitudine potius, quam regunt; vel in gratiam potentium plebis libertatem opprimi sinunt. Ita nusquam tuta fides, nisi ubi mores boni. Tribunis plebis adiuncti sunt Aediles plebis, quorum permissu iudicant, plusquam perlegem liceat, possidentibus diem dicunt, contra luxum soeminarum leges statuunt, feneratores coercent, frumenti etiam curam habent.
§. 10. Magistratus suos habebant municipia, et aliae civitates, constabant e curialib. et principalibus, quamvis principales proprie dici solebant, qui magistratu functi essent. Sub extrema imperiitempora consules suos habuere [Orig: habuêre] . Priscis saeculis duumviros vocarunt; quorum loco alii quinque viros maluerunt. Demarchos et [Gap desc: Greek words] graece fero appellarurit, Italicorum nonnulli dictatores, vel aediles. ab his, nisi praesides, atque adeo ipse imperator animadverteret, gravissime resp. affligebantur, nam e nobilitate fere creabantur, et egenis erant infesti. Hinc factum est, ut quemadmodum Romae Tribuni, ita in urbib. defensores eligerentur, qui plebeculam tuerentut. Ut vero lector animadvertat, quanti referat defensorum habere multitudinem, et sincere defendi infirmos, quaeque fuerit sub imperio lustinian. desensorum conditio, legenda est Novell. 15. Nisi velociter revocemus curam defensorum, per competens officium: nec ipsam ulterius antiquorum nominum habebimus veritatem. aliis siquidem alia sunt ab antiquitate nomina significativa aparte rerum: hoc autem defensorum nomen pure demonstrat antiquitatem aliquos praeposuisse rebus, quatenus ex omni eas iniustitia vindicarent liberas. Siquidem et propter hoc paterua voce, defensores eos vocamus, quatenus eripiant a malis iniustitiam patientes. Nunc autem hoc defensorum nomen valde conculcatum est in multis nostrareip. partibus: Et ita contemptum, ut in iniuria quidem potius quam in qualibet iaceat honestate: siquidem fiunt viri quidem obscuri, decretavero super eis misericordia magis quanielectione inficiuntur, quibus enim non est victus et vita sufficiens, isti defensorum emendicantes ordinationem, ad hanc accedunt curam: et pro aleae quodamlusu, iudicium subiacet voluntatibus. Denique removet eos quando voluerint, aut nihil, aut parvissimum delinquentes: et alios in illorum provehunt officium, quasi loci servatores eos defensorum facientes et hoc in anno frequenter in pluribus hominibus agentes, ut et officiales, et civitatum iudices, et haru habitatores, in novissimo contemptis defensores habeant; Quae vero aguntur ab eis, ad instar non actorum sunt. si enim impetraverint provinciarum iudices, nequaquam praesumunt quaedamgesta, monumentorum conficere apud semetipsos per omnia servientes eis defensores, et illorum nutibus intendentes solis. Si vero quaedam conficiuntur, primum quidem etiam haec venundant: deinde cum nullum habeant archivum, inquo gesta apud se reponant, deperit quod conficitur, et nequaquam invemes apud eos plurium temporum poni monumentum ullum penitus: sed ad heredes eorum, aut alias successiones his monumentis agentes, gesta quaerunt: et horum quaequidem inveniuntur nulla fide sunt digna: alia vere pereunt, et in tantum cadunt, ut in similitudine non actorum sint. Nos igitur quomam de iudicibus bene disposuimus, et maiores potestates eorum in gentibus fecimus, et procul ab eis est inspectio civitatum: propterea credimus oportere etiam de defensoribus constituere. sit enim sic congruentia utilis, si iudicum sumant officium, civitatum defensores: et provinciae praeses videbitur quidem index iudicum potius esse, et hoc honestior, praecedentium apparere. quanto enim quilibet praest melioribus, tanto maior ipse et honestior est.
§. 11. Eam ob causam in utraque India prudentissime constituti sunt a Regibus Hispaniarum defensores et Patroni Indorum, qui eos a militum, praefectorum, praesidumque rapacitate, et crudelitate tuerentur. Quam in causam Episcopi, et praelati vehementer, et serio incubuerunt.
§. 1. QUaestorum apud veteres fuere [Orig: fuêre] duo genera, Urbani, et Provinciales; Urbani dicti sunt, vel aerarii, vel parricidii, seu capitales. nos hoc loco, non de criminum quaesitoribus, sed de Aerariis magistratibus agimus, qui patrimonium Rei pub. tractant. Nulla in re maiusest periculum, nusquam facilior etiam viris constantibus lapsus. Sapientissime dixit Sapiens. Beatus vir qui inventus est sine macula, et post aurum non abiit, nec speravit in pecuniae thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? Fecit enim mirab liain vita sua. Magnam pecuniam, magna lucri occasione, longo tempore accipere, expendere, sine culpae suspicione arduum est, non usurpare unam ex mille artibus praedandi, quae sunt in promptu animi est integerrimi. Cum ea quae vel lego facta, vel audio fieri, in nullo officiorumplures admitti fraudes, maiores aut frequentiores poenas infligi animadverto.
§. 2. Quaestura [(reading uncertain: page damaged)] anno vicesimo septimo dabatur,
post dena stipendia. Initia alii ad Romulum, aliiad Tullium Hostilium referunt. Verum initia exigua ut in paupere regno fuisse necesse est. Sibi enim quaestores esse poterant duo illi pastores, cum
Unus erat fratrum, maxima regna focus.
Valerius cum aerarium constituisset, duos quaestores comitiis curiatis creavit, Sig. l. 2. de antiq. iure civium Romanor. Vide [Gap desc: Greek words] . l. 1. t. 13. de offic. Quaestoris.
§. 3. Quaestorum officia erant omnia quasi privata, imperium enim nullum habebant, non utebantur sella curuli, non fascibus et lictoribus, neminem ad dicendam causam citare, neminem prehendere illis licuit, a privato quolibet in ius vocari poterant. Hoc solum commune cum magistratibus habebant, contionem ut convocare possent. Dionys. l. 8.
Curae quaestorum committebatur aerarium, et vectigalia populi Romani, pecuniam publice privatimque erogabant, in aerarium recondebant, in tabulas accepti, et expensi referebant.
Legatos excipiebant, hospitium, et Lautia praebebant, munera commeatumque praestabant, etiam vestimenta, curabantque ne quid ipsis, comitibusue deesset. Aegrotantium etiam curam suscipiebant, et si morerentur, funus publico sumptu faciebant. Senatusconsulta etiam conservabant, sed hoc ad eos munus sero translatum est.
Duo quaestoribus honorifica concessa fuere [Orig: fuêre] ; Primum quod consuli in bellum ituro signa militaria ex aerario depromebant; Alterum quod triumphum petituros oportebat apud Quaestores iureiurando asseverare de hostium occisorum numero, civiumque, vere ad senatum esse relatum.
§. 4. Quaestores primum creati sunt ex patriciis, postea communicata plebi potestas. Liv. l. 4. insigne memorat exemplum populi contemnentis tribunos suos, et nobiles eligentis. Doluere hac contumelia accensi omnes tribuni; Ante omnes Pompilius, Antistiusque Quidnam id rei esset? (inquiunt) non suis beneficiis, non patrum inturiis, non denique usurpandi libidine, cum liceat quod anteanon licuerit, si non tribunum militarem, ne quaestorem quidem quemquam ex plebe factum: non valuisse patris profilio, sratris pro fratre preces, tribunorum plebis, potestatis sacrosansta ad auxilium libertatis creatae.
Postea creati quaestores qui consules in bellum comitarentur, quique necessaria exercitui praebebant. Locus illi designatus quaestorium dicebatur; apud Liv. l. 10. Atergocastrorum decumana portafactus impetus; itaque captum quaestorium. Quaestorque ibi L. Opimius Pansa occisus.
§. 5. Proconsules, et Propraetores suos in provinciis quaestores habuere. Easetiam sortiebantur quemadmodum ipsi consules. Lictoribus illi ad maiestatem imperii repraefentandam usi sunt. Toga etiam praetexta utebantur, ius dicebant, recuperatores dabant, Praetores aliquando imperium illis mandabant; Alioqui proprium illorum munus erat pecuniam ex aerario acceptam, stipendia exercitibus, cohorti praetoriae, legatis viatica dare. Pecuniam vectigalem exigere, atque in aerarium reserre. Non eodem tempore semper cum Proconsulibus et Propraetoribus provincias adibant. Hinc apparet, quanta abstinentia, quanta integritate quaestores praesertim Provinciales esse oportuerit, qui cum tanta potestate fortunis sociorum imminebant.
§. 6. Nomen quaestorum postea mutarunt Imperatores, officium enim potestatemque quaestoris comites sacrarum largitionum tenuerunt. Huic enim cura thesaurorum principalium erat demandata, haec ratio principi ad liberalitatem exercendam suppetebat. Ex thesauris enim omnes principis liberalitatem exspectant, et principem decet opes ad liberalitatem, non ad avaritiam tenere. Arcad. et Honor. scribunt Limenio comiti sacrarum largitionum c. 1. t. 32. Breves etiam quadrimenstruos ad officium palatinum noverint dirigendos, aurumque exactum ad facras largitiones, sive ulla dilatione esse mitttendum. Habebat ille plures comites per provinciasdispositos, qui pecuniae conquirendae praeerant. Nam comites metallorum, commerciorum, vestiariorum, ita rationales summarum, thesaurorum praepositi, procuratores monetarum, procuratores Gynaeciorum, (ita textrinas sacras vocabant) item procuratores Baphiorum, et quidquid pecuniae faciendae opportunum erat, ad comitem largitionum pertinebat.
Monetae cudendae praeerat; agebat enim ut vultis principis metallis usualib. imprimeretur. Cass. l. 6. for. 7.
Huic sacrae mandantur opes, orbisque tributa
Possessi, quidquid fluviis evolvitur auri,
Quidquid luce proculvenas rimata sequaces
Abdita pallentis fodit sollertia Bessi.
§. 7. Aliarum gentium non dissimilis erat consuetudo. Magistratus apud Atheniens. erant [Gap desc: Greek words] decem numero. Eorum officium describit Harpoc. [Gap desc: Greek words] . Accipiunt (illi quaestores) statuam Minervae et victorias, aliumque ornatum, et pecuniam in conspectusenatus. sunt autem et triremium quaestores; Hinc illae Romanae leges. Hinc aliarum gentium [Gap desc: Greek words] Talis l. 2. Mach. c. 3. Heliodorus. [Gap desc: Greek words] . Qui erat praepositus Gazaerogis. Nomen quaestoris postea non exolevit, ersi officium in alios translatum fucrit. Codinus ait fuo tempore quaestorem officium non habuisse, olim habuisse. Apud Menandrum de legat. Gaianus mittitur ad Persas inter regios patres exsistens, [Gap desc: Greek words] . et quaestoris exercens imperium. Antum forte restitutum? an [Gap desc: Greek words] fuerit sine functione, et nomen dumtaxat dignitatis? Constat sane comitem largitionum et quaestorem eodem tempore fuiffe. ut l. 12. cod. t. 6. Qui ex quaesturae honore, aut officiali magisterio, aut comitiva utriusque ararii nostri attonito splendore viguerunt: acclamatione excipiantur solita, nec praetereantur ut incogniti. Dat. 8. Kal. Iul. Thessalonicae Gratiano V. et Theodosio I. AA. Coss. ita decretum est a Gratian. Valent. Theod. Augustis.
§. 8. Quaestorii erant, partem aliquam quaesturae tractantes; [Gap desc: Greek words] , qui latinis nominatut rationalis aerarii militaris. Zonar. T. 3. Deinde dicti Thesaurienses, qui pecunias in singulis provinciis afferuabant, donec ftato tempore ad comitem sacrarum largitionum transmitterent; Eorum fidelitati praecipue prospectum erat, quod satisdare oporteret.
Tertio onnibus provinciarum rectoribus id unice incumbebat, ut tributa curarent, tutoque
ad comtem largitionum mitterentur, ut Novell. 134. Immo ne asyla quidem tueri quemquam poterant, ut est a Iustiniano decretum Novell. 17. Publicorum vero tributorum exactiones etiam intra templa decenter fieri procurabis: quoniam fiscalcum ratio et militibus, et privatis, ipsisque templis, et cunctae Rei publicae utilis et necessaria est. Auxiliabuntur tibi etiam amabiles Deo Ecclesiarum defensores et oeconomi: nullum horum, qui fiscaria tributa exigunt, abripientes exactioni, sed neque permittentes violentum aut seditiosum aliquid pati exactio nem inferentes, fcientes quia si quid tale gesserint, de suo satisfacere fisco cogentur.
Quarto, quia colligendis tributis praesidibus erant additi Dioecetae. [Gap desc: Greek words] nominabantur, magnus autem Dioeceta ad quem collecta vectigalia deferebant. Magnus Dioeceta qui Constantinopoli versabatur, videtur Quaestor generalis fuisse, et forte comitis largitionum officium aliquando tenuit, aut eius vices.
Quinto. Quandoquidem fraudum finis numquam erat, et fiscus multos assertores habebat, constituti fuere et alii [Gap desc: Greek words] , quos discussores vocabant, qui rationum publicarum erant disceptatores, inique gravatos sublevabant, modum vectigalium interdum definiebant, Theodosiana de illis lex exstat. l. 2. c. de Iudaeis.
Eadem de causa exactores; seu exsecutores, quocumque iute missos omnia insinusre praesidi oportebat. Ita statuerunt Arcad. et Honor. AA. c. 12. t. 61. Ne per divisas provinciarum partes autpalatinus exactor accederet, aut illustrium virorum apparitor vagaretur, vel militaris terror inferret formidinem, hac lege sancimus, ut omnes memorati intenti sint ad provinciae rectorem, et cum eo agant: illo insistente, disponente, et agnoscente, et suo periculo rem peragant, et impleant universa. Dat. 17. Kal. Iul. Mediol. Olybrio et Brobino Coss.
Immo iudici quoque probare causam suam debet. ita iidem statuerunt. Sive ex praetoriano officio, sive illustris comitivae sacrarum largitionum, nec non et rei privatae nostrae militiae, vel ex quacumque apparitione ad quamcumque necessitatem profligandam quis fuerit destinatus, sciat seintra anni metas debere collectis ratiociniis ad proprium iudicem remeare, eique suam efficaciam ostendere, et quid in eius instantia exastum fuerit, quidue in debitis habeatur, et penes quos resederit, vel cuius culpa, aut qua causa in eadem provincia fuerit derelictum. Quod si exacto spatio anni in eius regionis viscerib. praedator insidians, deprebensus fuerit remorari: tunc absolutus cingulo militiae abicietur, primoribus eius militiae decem librarum auri multa proposita, si redire dissimulet: et per vices officiorum ligatus ferreis nexibus, cura provincialis officii, addebitum mittatur examen: nec ei liberum sit, ut hoc se privilegio aut occasione defendat, quod sibi aliud negotium, vel aliam necessitatem post iniunctam esse causetur, cum iisdem licentiam auferamus in eadem provincia continuare exactionem. Dat. 10. Kal. Oct. D N. Theo. A. VIII. et Palla Coss.
Sexto. Eisdem legibus obnoxii erant, qui mittendarii, et canonicarii dicebantur. Arcarii quoque non custodiendis modo; sed exigendis quoque tributis instituti fuere.
Septimo. Varietas negotiorum etiam alium magistrum in hoc genere constituere coegit; erat ille Magister census, apud illum professiones, testamenta, donationes publicabantur Censuales illi parebant. Eorum erat publicis actibus adesse, ea servare, editores munerum apud eos pecuni niam, et praemia deponebant. Qua in re vero maxime occcupati fuerint censuales, ex Nov. 17. constat. Coges aute publicos exactores in suis de susceptis manifesta facere omnia in quibus ea dederunt, nempe quantitatem zygocephalorum, aut iugorum, aut iugalium, aut quolibet modoper regiones nuncupantur: et pro quibus haec et quaelibet praediis exigantur, et datorum quantitatem, sive in speciebus, sive in auro. Et interminaberis [(reading uncertain: print faded)] eis, et magnum damnum, et manus amputationem, si hoc quod praecipitur quidem semper, usque nunc autem non custoditum est, non deinceps omnib. servent modis. Si vero (ut assolet) declinationem inveniant aliquam, dicentes non posse iugorum poni quantitatem: maxime quidem eos malignari putamus: sed tame nihil hinc laedatur fiscus, nec collatores. fiscus enim sine praeiudicio omnia sua percipiat, et sollemniter celebrata suscepta percipiant ii, qui haec exoluerint, nihil exigendi amplius. Causa vero in nullo laedatur, et secundum consuetudinem quidem tributa solvantur ab eis, et inferantur fisco. Nuntietur aute ad gloriosissimos nostros praefectos de istis primitus cogendis censualib nuncupatas expositiones subtiliter dare, ut ex hoc fiat causae diiudicatio: Et sic interim secundum consuetudinem quidem datis fiscalibus inculpabiliter inferendis, quidquid in iis quae dubitantur, gloriosissimi nostri praefecti iudicaverint, in iis quae controversa sunt, haec valere: necessitatem habentibus exactoribus, post cognitam veritatem super his quaestionibus, et in illis de cetero quantitatem zygocephalorum, et aliorum omnium de scribere, secundum quod a nobis tam ordinatum est.
§. 9. Curialium officia non omnia diversa erant: quamvis enim honoratissimi civitatum essent, senatusque et nervi urbium, exigendi tamen tributa onus sustinere cogebantur, quin et crebro dum sestinatur fisci utilitas pro tenuioribus solvere cogebantur. Decuriones etiam vocabantur, adeo imperium nummis congregandis incubabat, ut omnes paene essent in magistratu quaestores, aut eorum adiutores. Hanc ob causam omnes praedandirimas sectabantur, et vestigabant Decuriones, ut ne damnuin sacerent. Vere Salvianus lib. 4. Romana Res publica, vel iam mortua, vel certe extremum agens spiritum, ea parte, qua adhuc vivere videtur, tributorum vinculis, quasi praedonum manibus strangulata moritur. Anastasius Imperator vindices constituit, ut iniquas Decurionum exactiones inhiberet, et ipsi exigeret, sed illi praedae dulcedine illecti importunius grassati sunt, ut merito eos Iustinianus amoverit, Decurionum honos erat, non posse plebeiorum tormentis subici. Si pecuniam publicam intervertissent, plumbatis vapulabant. Susceptorem Decuriones suo periculo nominabant, qui tributa conquireret, pro quo satisdare cogebantur, qui eum nominassent, aut consensissent. Ille non modo pecuniam, sed frumenti quinquagesimam, hordei quadragesimam, vini et lardi vicesimam in horreis recondebat. Verum quae fuerit ratio Decurionum, et Vindicum explicatur Novell. 38. Qui Rem publicam, olim nobis disposuerunt, existimaverunt oportere secundum Regiae urbis instar adunare in unaquaque Civitate nobiles viros, et unicuique Senatus dare curiam, per quam debuissent agi quae publica sunt, atque omnia fieri secundum ordinem. Sic itaque res floruit, sic fuit clara, ut magnae et populosae domus curialium essent, multitudine quidem existente curialium. Quod autem functionum videbatur esse onus, nulli omnino intolerabile existebat. Nam quod in multitudinem dividitur, onus insensibile propemodum facit eis, qui hoc sustinent. Quando autem per partes quidem coeperunt se eximere
albo Curiae, et occasiones invenire per quas liberi his efficerentur, sic paulatim diminutae sunt Curiae innumeris excogitatis occasionibus, per quae potuissent specialia quidem bene habere, communia autem et publica diminui. Propterea ad paucos viros redactae functiones, et illis facultates commoverunt, et civitates ita diminutae sunt, ut sub istos perditos Conductores, quos Vindices vocant, redacta Curia, contigerit Res publica plena quidem defectibus, plena vero omni iniustitia fieret. Haec nos saepe per scrutantes, aestimavimus oportere medelam rei adhibere, et quantum nos in hoc laboramus, tantum omnem adinvenerunt curiales artem adversus ea, quae recte iusteque sancita sunt, et contra fiscum. Dum enim vidissent compelli se omnimodo Curiae servare quartam partem, et hoc vix per nostras leges impositum, coeperunt discerpere proprias facultates, quatenus minus idonei deficerent, et non quartam portionem, sed omnem continuo paupertatem suam Curiae derelinquerent. Denique quoniam ipsis corporibus Curiam defraudare voluerunt, rem omnium impiam adinvenerunt, a nuptiis legimus abstinentes, ut eligerent magis sine filiis, quam sub lege deficere, aut generi suo vel Curiae inutiles apparere. Dura fuit omnino Decurionum conditio, ita ut multi armatam sequi militiam mallent, ut constat ex cap. 12. t. 34. Interdum latebant pertinaciter, ac tum bona eorum his qui ad duumviratus munera pertinebant, permittebantur; cum igitur tot modis ad Decurionatum cogerentur, constat eius administrationem perdifficilem fuisse.
§. 10. Hodie commodius hisce rebus provisum est, maxime ubi inter multos tractatio nummaria dividitur; nam inter eos semper aliqui inveniuntur, qui fallere nolint, et propter eos alii, vel non possunt, vel non audent. In Regno Franciae est Consilium, quod vocant Financiarum, in quo Quaestores, et Superintendentes; Est etiam curia auxiliorum, seu oblationum. Carolus Sextus Franciae Rex vectigal vino, aliisque mercibus imposuit, quod ut levius ferrent, populi auxilium vocavit; illi praeposuit duos Clericos, et duos Laicos notae integritatis ac fidei; deinde ortis controversiis Episcopus Praeses, tres Consiliarii cum Procuratore, et Advocato generali adiuncti sunt. Postea in alios translata sunt ista iudicia, auctus numerus Consiliariorum, ac Praesidum, a Carolo Septimo, Ludovico Duodecimo, Henrico Secundo. Interim Magistri computorum, receptoresque pecuniarum rationem reddere tenentur in camera, cuius Procurator de criminibus rationalium, et Thesaurensium cognoscit.
Recte etiam constitutum est, ut quatuor Thesaurarii generales Domanii peragrent Provincias commissas, et de minoribus Thesaurariis cognoscant.
Nihil perniciosius quam habere Thesaurarios partium casualium, qui pecuniam pro officiis, et dignitatibus expensam recipiant. Hoc iam feliciinitio sustulit Ludovicus XIII.
Nec praeteriri debet, quod aerarii praeses, et quasi supremus Quaestor, seu Comes largitionum apud Francos vocatur Thesaurarius parcimoniae; ut indicent nulla re magis crescere Thesaurum Regium quam parcimonia, et frugalitate Principis. Illius munus est, Thesaurariis belli stipendia solvenda mandare. Qui id per Commissarios, et solutores faciunt, quibus adiuncti sunt Antigrapharii.
§. 11. [Gap desc: Greek words] seu Antigraphariorum uti nunc appellantur vetustissima est origo. Monet Aristoteles, ut pecuniae publicae praesentibus civibus tradantur, et Antigrapha conscribantur, ne interverti possint.
Hi perpetuo adhaerent Receptoribus, Thesaurariis, Susceptoribus, Peraequatoribus, ut fraudes impediant. Parum itaque a vetere Re publica recessit Gallia, et ubi mutavit, rectius statuit. Primo quidem Thesaurarium habet, deinde de tributis non iudicat Praeses, aut Quaestor, sed Consilium, cuius in hac causa semper est sincerior sententia. Deinde quatuor habet generales receptores indictarum contributionum, in singulis Electionibus duo sunt Receptores, qui ad Generales pecuniam suae Provinciae deferunt. Hi quoque iuvantur a Peraequatoribus, qui ex aequo bonoque per paroecias pro cuiusque facultate tributa patiuntur, colliguntque. Quae si omnia per viros integrae vitae, et iniquitatis osores administrentur, ingens pecunia, sine subditorum molestia colligi potest.
Neque dissimile est Belgii quaestorium: Rem enim pecuniariam tractat Consilium Financiarum, in quo Thesaurarius, et Receptor praecipuae auctoritatis sunt. Omnes publicos sumptus illud Consilium dirigit. Habetque annexam cameram rationum, in qua septem Magistris rationum omnes alii, quibus pecunia commissa est, reddere rationem coguntur.
§. 12. Hispanis in variis Regnis diversae quaesturae sunt, in ipso Palatio est Consilium, quod vocant Haziendae, in illud conveniunt per hebdomadam aliquoties, tres Quaestores, quos vocant Cantadores, et a dignitate vocantur Maiores, quibus totidem Quaestores minores adiunguntur, cum Secretario, Relatore, Consiliariis Camerae. Materia deliberationum sunt omnia vectigalia, debita, eorumque solutiones, hypothecae, alienationes, recuperationes.
Ab eisdem Quaestoribus, adiunctis aliis quatuor Auditoribus, et uno Secretario controversiae de pecunia deciduntur. Atque illud Consilium dicitur Cantadoriae.
Alios habent iidem Officiales, cum in Consilium conveniunt, quos vocant Cantadores de Cuentas in eo enim omnium Proviuciarum, Regnorumque reditus consignantur, rationesque dantur accepti, et expensi.
§. 13. Genuensium Quaestores Rem publicam conservant, et augent, in hunc modum rationem descriptam invenio. Quo vero (Bell. T. 3.) ad erogandam Rei publicae pecumam cives alacriores redderent, creditoribus, assignatis certis hypothecis et reditibus, e frumenti, vini, aut aliarum rerum vectigalibus, etc. cavebatur. Et hic quasi Rei publicae cum privatis hominibus contractus, Compera dicebatur, additumque, ut qui centum libras mutuo dedissent, in hac velut Societate novum locum, qui ducentas, duos locos teneret, et sic deinceps: adeo ut Comperae, sive Societates eiusmodivalde multiplicatae fuerint, quarum aliae dicebantur Capituli, aliae S. Pauli, alae salis, etc. Harum unaquaeque civibus quibusdam administrabatur, quorum erat operam dare, ut creditoribus recte satisfieret, et rationes inter hos et Rem publicam iuste servarentur. Cum vero, ut fieri solet, e multitudine magna nata esset confusio, decretum fuit, ut omnes in unum corpus redigerentur, cui Comperae sive Camerae a D. Gregorio nomen indutum, eiusque cura quibusdam itidem Civibus commissa est: qui cum singulari industria et prudentia munus sibi iniunctum administrarent, publicae vero necessitates, rnagnos requirerent sumptus, Locariorum (sic enim supra diximus
nominari eos, qui in hanc Societatem admittuntur) numerus valde crevit, adeo ut oppignorata magna publicorum redituum parte, Officii huius curae et negotia mirum in modum aucta sint, et oppida etiam et territoria eius dictioni accesserint. Inde factum ut Societas haec primum ab ipsa Re publica, deinde a Pontificibus, Imperatoribus, et aliis civitatis dominis multa privilegia impetrarit, sic ut quamvis hoc officium ab ipsa Re publica, et iis qui palatium gubernant, dependeat, nihilominus tamen Urbano Magistratui subiecta non sit, sed omnes etiam, qui partem aliquam Rei publicae capessunt, eius privilegia inviolata se servaturos promittere et iurare cogantur. Ut vero in aliis fere rebus principia valde tenuia sunt, et contempta, temporis vero successu paulatim ad perfectionem contendunt. Ita in hoc quoque officio sive Magistratu accidit, cuius hodie multo melior et perfector estforma quam olim fuit. Quantum enim ad comparationem utilitatis sive emolumenti a Locatorio percipiendi attinet, non iam certum quid est praefinitum, aut determinatum, ut olim, sed pro ratione reditus, et sumptuum, itemque ad conservationem earum rerum quarum cura Officio huic commissa est, et prout vectigalia fructuosa fuerint vel minus, omnia diriguntur, quin etiam ipsa redituum percipiendorum, quae hodie in usu ratio multo severior est, et ad conscientiam accommodatior: praeterquam quod, ut diximus hac ratione dominia aliquot, et territoria ei sunt acquisita, ad quorum faciliorem administrationem novas regulas et novas leges condere oportuit. Huius quidem Officii sive Magistratus respectus Genuensium civitas in duas quasi communitates dividi potest: quarum prima Maior est, et ab iis, qui in palatio ius dicunt, gubernatur, et integram fere civitatem comprehendit. Altera parva est, cui Sangeorgianus Magistratus praeest, et ad Locatorios sive redituum participes spectat. Illa quidem multis mutationibus obnoxia, et tyrannicum Imperium nonnumquam experta est; haec vero libera semper et ad certos cives adstricta, ac proinde firma fuit.
§. 14. Olim viliores interdum pecuniam tractabant, nec in hunc modum crescere poterant. Rationales dicebantur, et actores crebro erant servi, aut liberti Caesaris, qui rationes patrimonii tractabant, dicti et illi sunt [Gap desc: Greek words] . Dicti et actores Dominici. Tertull. de Corona militis, Castrenses ministros appellat. Biennium militabant, nec deinde ad idem officium redire poterant, t. de Castrensianis et Ministerianis cap. 12. In officio spect abilitatis tuae secundum formam divalium responsorum post completum tempus praesinitum, idest, biennium prioribus decedentibus insequentes ad locum pro merito laborum stipendiorumque succedant, nec ulla licentia tribuatur his, qui impletum deposuerint officium, denuo ad eandem militiam, vel sollicitudinem remeandi.
Primiceriorum non in profanis modo, sed in sacris quoque frequens est mentio, ita dicti sunt, quod cum in suo ordine essent Principes, primi in cera, seu in prima cera scriberentur. Suidas definit primum [Gap desc: Greek words] , primum cuiusque ordinis. Primiceriatus dignitas Senatorem efficit, Cassiod. lib. 6. c. 7. Allectis ex Consulibus aequatur l. 19. c. Theodos. de Palatin. sacr largit. Magnus Primicerius dictus est Princeps Thebarum. Erant igitur Primicerii Cubibilariorum, Privatorum, Scriniorum, Notariorum, Deputatorum, Augustalium, Singularium, id est, eorum, qui notis scribebant.
§. 15. Quaestoris adiutores seu Boethi constituuntur viginti sex, Novella 35. Viginti sex adiutoribus Quaestoris, quos Boethos dicunt Quaestoris, liceat in suo loco alios substituere, idoneos tamen, et quos pro tempore Quaestor elegerit, propositis sacris Euangeliis. Hi autem qui fiunt in locum eorum qui suo loco ceciderunt, centum solidis praestitis fiant. Istorum autem trium graduum viri, id est, Scrinii memoriae, et duorum qui proximi futuri sunt, quamvis non ex viginti sex adiutoribus, tamen licentiam habeant surrogare in locum suum. Habeant igitur ius vendendi militiam suam, et non ultra centum solidos, dummodo et is, qui subrogatur, electione Quaestoris fiat. Praerogativas autem constitutio dat Theodosio et Epicteto, et Quirillo, et Sabbatio, et Perigeno. Illo videlicet observando, ut si quis ex viginti sex Adiutoribus defunctus fuerit, ad heredes eius centum Solidi dentur, et electione Quaestoris militent. Sin autem liberi sint defuncti, idem iuris habeant, quamvis heredes Parenti suo non exstiterint. Dat. C. Belis. Delegationes vocabant, quod in quaque Provincia vel urbe frumenti, auri, aliarum rerum debebatur. Delegatorium Epistola erat, qua illa dabantur, et interdum ius conferebatur praedia invadendi. De Susceptoribus vide titulum 70. l. 10. Codicis. Susceptores publicos absque omni mora aurum censemus suscipere, ne quis per hanc occasionem sumptus facere compellatur. Nam si solvere volens a suscipiente fuerit contemptus, testibus adhibitus contestationem debebit proponere: ut hoc probato, et ipse securitatem debitam commissi nexu liberatus, cum emolumentis accipiat, et qui suscipere neglexerit, eius ponderis, quod debebatur duplum fisci rationibus per vigorem officii Praesidis inferre cogatur. Quod autem Susceptores iudice, cuius interest, neglegente violaverit, ex ipsius iudicis facultatibus sarcietur. Dat. 14. Kal. August. Paulino et Iuliano Coss.
Atque ita fisco multis modis cavetur, sed plures artes sibimetipsis cavendi norunt Quaestores, qui raro pauperes ex officio, saepe dinites ex praeda [Orig: praedâ] discedunt. Utinam tanta sit cura pauperum, quanta est publicarum divitiarum. Exempla prisca haudquaquam desunt. Non enim memoria dumtaxat, sed etiam imitatione dignissimum, quod magni etiam Principes [Gap desc: Greek words] esse voluerint, Zonoras in Michaele Paphlagone resert fratreni eius fuisse [Gap desc: Greek words] , Idem Cedrenus.
§. 16. Exactorum fraudes multae leges vetant, paucae com pescunt. Interim utiles illae, quae prohbent, quicquam inscio Rectore Provinciae agere. c. 12 t. 61. ut infra annum rationem reddant. Denique ut nihil agant, quod sibi commissum non est. Ita Arcad. Honor. (c. 12. t. 61.) Quicumque ex palatio nostro cuiuslibet tituli ad Provincias commeaverit, Compulsor, Exactor, Admonitor, Portitorve Praecepti, agens in rebus, vel Palatinus, vel Apparitor illustrium potestatum: hoc tantum potestatis arripiat, quod mandatum curiae suae specialiter approbatur, ne quod iniunctum alteri fuerit, Collegii iure praesumat: nedum hoc sibi invicem mutui officii licentia partiuntur, agant cuncti, quod singulis credebatur. Dat. prid. Iul. Mediol. Olyb. et Probin. Coss. Sive ex Praetoriano Officio, sive illustris Comitivae sacrarum largitionum, nec non et rei privatae nostrae militiae, vel ex quacumque apparitione ad quamcumque necessitatem profligandam quis fuerit destinatus, sciat se intra anni metas debere collectis ratiociniis ad propriumiudicemremeare, eique suam efficaciam ostendere, et quid in eius instantia exactum fuerit, quidve in debitis habeatur, et penes quos resederit, vel cuius [(reading uncertain: print faded)] culpa, aut qua causa in eadem
Provincia fuerit derelictum. Quod si exacto spatio anni in eius regionis visceribus praedator insidians, deprehensus fuerit remorari: tunc absolutus cingulo militiae abicietur, primoribus eius militiae decem librarum auri multa proposita si redire dissimulent: et per vices officiorum ligatus ferreis nexibus, cura provincialis officii, ad debitum mittatur examen: nec ei liberum sit, ut hoc se privilegio aut occasione defendat, quod si aliud negotium, vel aliam necessitatem post iniunctam esse causetur, cum hisdem licentiam auferamus, in eadem provincia continuare exactionem. Dat. 10. Kal. Octob. D. N. Theod. A. VIII. et Palladio Coss.
In usum reducendae legestituli 26. c. 12. Si quis a ducenariis, vel centenariis, vel fisci advocatis laesum se esse cognoscit, adire iudicia, et probare iniuriam non moretur: ut in eum qui convictus fuerit, competenti severitate vindicetur. Dat. Kaled. Novemb. Trevir. Constant. A. IV. et Licinio V. Coss.
Praeter sollennes et canonicas pensitationes, multa a provincialibus indignissime postulantur ab officialibus Scholasticis non modo in civitatibus singulis, sed etiam mansionibus, dum ipsis et animalibus eorundem alimoniae sine pretio ministrentur. Provinciales itaque cuncti iudices tueantur, nec iniurias inultas transire permittant. Dat. 3 Kalend. Iul. Leontio et Salusto Coss.
Quoties compulsor arguitur in depraedatione convictus, etiam non consulta clementia nostra poenam subeat legibus competentem. Dat. prid. Kalend. Ian. Stilicone et Aureliano Coss.
Curialibus et naviculariis, omnibusque corporibus ita subveniri volumus, ut nihil apparitoribus universorum iudicum liceat, quod ad praedam provincialium pertinet.
§. 17. Absolvo hanc de Magistratibus tractationem, et adicio; Recte facturos si in singulos dies iuramentum suum cum vero servandi proposito repetant, et perpendant, quod Novell. 8. tit. 3. proponitur. Iuro ego per Deum Omnipotentem, et Filium eius unigenitum, Dominum nostrum Iesum Christum, et Spiritum Sanctum, et per sanctam gloriosam Dei Genitricem et semper Virginem Mariam, et per quatuor Euangelia, quae in manibus meis teneo, et per sanctos Archangelos Michaelem et Gabrielem, puram conscientiam germanumque servitium me servaturum sacratissimis nostris Dominis Iustiniano et Theodorae coniugi eius, occasione traditae mihi ab eorum pietate administrationis: et omnem laborem ac sudorem cum favore sine dolo et sine arte quacumque suscipio in commissa mihi ab eis administratione de eorum Imperio atque Re publica: et communicator sum sanctissimae Dei Catholicae et Apostolicae Ecclesiae: et nullo modo vel tempore adversabor ei: nec alium quemcumque permitto, quantum possibilitatem habeo. Iuro quoque idem iusiurandum, quod nulli penitus neque dedi, neque dabo occasione dati mihi cinguli, neque occasione patrocinii, neque promissi, neque professus sum de provincia mittere, neque mittam; neque occasione Dominici suffragii, neque famosissimis praefectis administrationem habentibus, neque iis qui circa eos sunt, neque alii hominum ulli: sed sicut sine suffragio percepi cingulum, sic etiam pure me exhibebo circa subiectos piissimorum nostrorum Dominorum: contentus iis quae statutae sunt mihi de fisco annonis. Et primum omne habebo studium ut fiscalia vigilanter inspiciam: et indevotos quidem et indigentes necessitate, cum omni exigam vehementia, nequaquam subinclinatus, neque ob hoc lucrum ipsum omnino considerans, aut per gratiam vel odium exigens aliquem citra quam competit, aut concedam alicui. Devotos [(reading uncertain: print faded)] autem paterne tractabo, et subiectos piissimorum nostrorum Dominorum illaesos undique quantum possibilitatem habeo, custodiam. Et aequus in causis utrique parti, et in publicis disciplinis ago: nullique parti citra quam iustum est praestabo: sed exsequar universa delicta, et omnem aequitatem servabo secundum quod mihi visum fuerit iustum. et eos quidem qui innoxii sunt, undique innoxios illaesosque conservabo: noxiis autem imponam supplicium secundum legem, et omnem iustitiam (sicut iam dictum est) in publicis et privatis contractibus ius servabo: et si comperero fiscum iniustitiam pati; non ego solum hoc ago, sed etiam semper mihi assidentem talem studebo assumere et circame omnes: Ut non ego purus quidem sim; qui vero circame sunt: furentur et delinquant. Si quis autem inveniatur circa me talis: et quod sit ab eo, me sanare et eum expellere. Si vero non haec omnia ita servavero: recipiam hic et in futuro saeculo in terribili iudicio magni Domini Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi: et habeam partem cum Iuda, et lepra Giezi, et tremore [(reading uncertain: print faded)] Cain: in super et poenis quae lege eorum pietatis continentur, ero subiectus.
§. 1. INter Ministeria Magistratuum nominatissimus est accensus, ab acciendo ita dictus; silentium faciebat, quod Illicium dicebatur, horam tertiam, meridiem, et nonam esse clamabat. Libertis id muneris ferc committebatur. Honestior erat Praecone, hic in Contione, in Comitio, si quid recitandum erat, pronuntiabat, Accensus privatos ad Magistratum accibat. Omnes illi apparitores dicti, quemadmodum Ministri officiales. Plures praeconum decuriae fuerunt. Viatorum munus erat prehendere, ligare: quod et Lictorum; hos a ligando alii, Tiro a Lino seu Licio dictos, quo transueriso cincti erant. Statores iidem dicebantur, nec alii fuisse videntur ab apparitoribus. Totum hoc genus in Provinciis dicti Brutiani, quibus non militia imperatur, sed servilia opera, quod omnium primi ad Hannibalem derecissent.
Interpretes etiam Romani habuerunt, non modo cum Provincias administrarent, in quibus diversa lingua utebantur, sed etiam in ipsa Italia, et quamvis Graece nossent, in Sicilia, atque Graecia. Hoc Imperii maiestatem decere arbitrati sunt, ut non modo fasces proferrent, sed etiam linguam, ut totus orbis non modo Romani iuris, sed idiomatis etiam esse videretur.
Cornicularii non Cornicineserant, sed cornibus Secretarii praeerant, atque praetorium custodicbant, ex militibus veteranis ad hanc quasi quietam, curiosam, honoratamque militiam assumebantur. Sym. c. 10. Epist. 56. Graeca glossa interpretatur [Gap desc: Greek words] , spectabilitatis insignibus decorabantur.
§. 2. Officia Minora aulica fuese [Orig: fuêse] , quae tamen et in urbibus privatorum aedibus usurpata inscriptio vetus narratur habere. Diophantus Tiberii Caesaris ornator Glabrarius: iidem et Glabratores et Pumicatores dicebantur foeda consuetudine depilandi corporis. Ornabant et Brambaricarii et Argentarii, qui auro, argento, aere inducebant, qui in auro, argento, aere caelabant. Nec ullum genus artificum erat, quod non obnoxium Imperatori, Collegia eorum corpora et ipsi corporati dicebantur; habebantque
Praefectos et Magistratus suos, quin ipsa vilissima Praefectos habuere: calcis praepositura, dignitas erat. Cassiodor. Epist. 7. lib. 7. coctilis calx nivibus concolor, spongiis levior. Te ad coctionem distributionemque calcis nostra praeponit auctoritas.
Nomenclatores, vel Nomencalatores multitudo et ambitio genuit, cum candidatis singulorum civium nomina infarcirent, ex quo et fartores dicti sunt. Post sex scripta est, ne candidatis Nomenclator adesset.
Cursores constituendi sunt, ut certa cognitio omnium habeatur partium. Hemorodromi fuere, qui ingens spatium uno die transmitterent. Mandatores etiam posterius vocati sunt, qui mandata ad Praesides ferebant.
Transuectionum et Bastagarum tota dispositio, itemque navigationes olim multo aliter constituta sunt, in maximo Imperio, nunc fere per collybum, et mercatores facilius, celerius, minore sumptu transuehuntur.
Stationarii et Curiosi per Provincias constituti omnia ad Magistratum, tam iudicum, quam militiae delicta referebant. Hoc etiam officium fuit eorum, qui dicuntur agentes in rebus, olim iidem erant Verhedarii, et Frumentarii, [Gap desc: Greek words] enim dicti sunt. Sed et frumentariorum nomen pro exploratoribus usurpatum est: Athenienses [Gap desc: Greek words] vocabant, quod explorarent, quis domi frumentum moleret. [Gap desc: Greek words] itaque erant, hoc est, investigatores omnium rerum, quas ad Principem referebant. Milites etiam fuere, et Saiones nominati; quorum usus maxime necessarius est, sed caute credendum, et in magnis praesidum delictis occulte, ne timore poenae rebellent. Verum Agentium in rebus varia officia fuere [Orig: fuêre] , perfuncti laboribus suis, inter Consulares numerabantur. Eorum Princeps litigantes ad Praefectum citabat. Tributa exigebat.
Stationariis aliis vetatur carcerem habere. Constantinus Cod. 12. t. 58. Omnes Stationarii neque supra exactionem audeant, neque carcerem habeant, neve quis per sonam, licet pro manifesto crimine apud se habeat in custodia sciens, quod si quid tale fuerit commissunt, capite puniendus est - P. P. ld. Maii Cartha. Constantino A. 4. C. Luinio 4. Coss.
Numerarios et Tabularios valde legibus exercendos, prudentia Principum censuit. (Constant. c. 12. t. 50.) Vorax et fraudu! entum numerariorum propositum, qui diversis obsequiis Rectoribus obsequuntur, ita inhibendum est, ut antea sancivimus, et nunc itadem sancimus conditionibus subdi tormentorum, et eculeis atque lacerationibus subiacere. Dat. 14. Kalend. Iun. Optato et Paulino Coss.
Eosdem consuetudine actuariorum abstinuit lex et Hon. c. 12. t. 50. Ne diutius ad cunctorum perniciem actuarii numerariorum consortiis adiuventur, illustris auctoritas tua cunctis [(reading uncertain: print blotted)] ex numerariis actuariorum praecipiat abstinere, atque ab eorum communione discedere, quod si hoc moniti custodire neglexerint, hisdem poenis se quibus actuarios non dubitent subiacere. Datum 4. Kalend. Iun. Niciae Honorio A. IIII [(reading uncertain: ?)] . Et Euthychiano Coss.
Apparitores deinde admodum honesto loco fuere [Orig: fuêre] . Valent. et Valens immunes fecerunt; c. 12. t. 55. Qui sese in officiis Magistrorum equitum ac peditum militare monstraverint, ab omni nominationis iniuria excusentur. Dat 13. Kalend. Octob. Aquil. A. C. C. 15. Kalend Novemb. Salerni Divo Ioviano et Varroniano Coss.
Et ordinis militaris. Qui in officio Magistrorum equitum ac peditum militiam sortiti sunt, ordinis sint militaris.
Denique eos sociant tribunis militaribus. Numerarios virorum illustrium Magistrorum militum tam praesentialium, quam Orientaliam, qui ordine et stipendiis militiae fuerint decorati, exeuntes tribunis praetorianis partis militaris sudoribus eorum bene ficium deferentes sociari praecipimus: ita videlicet, ut post completam militam, ab omnibus indictionibus, tam militarium, quam civilium iudicum semper habeantur immunes. Principatus vero munere functos tribunis vigitum militaribus aggregari volumus.
COronidis loco visum fuit adiungere, quae ex commentariis P. Matthaei Riccii, et experientia scribit P. Nicolaus Trigautius Sinensium institutor, de Re publica eorum, legibusque, et Magistratibus; multa enim sunt, quae principibus usui esse possint. Sunt vero l. 1. c. 6. De expeditione Christiana ad Sinas.
De hoc argumento non plura attingam, quam quae ad huius Commentarii finem, omnino necessaria esse iudicavero; Si enim id pro dignitate persequi in animo esset, non nisi quam plurimis capitibus, aut etiam libris res tota clauderetur. Imprimis igitur in hoc regno ab omni temporum serie, sola ea gubernatio ad Rem publicam gerendam probata est, quae in unius Imperio Monarchicam fuftinet maiestatem, Aristocratiae porro vel Dimocratiae, vel alterius cuiuslibet Policratiae, vel ipsum nomen apud Sinas est inauditum. Olim quidem sub uno Monarcha non pauciores erant inferiorum tituli, quam apud nos Ducum, Marchionum, Comitum atque ceterorum huiusmodi. Verum ab annis proxime mille octingentis hi peculiarium Dominorum tituli potestasque est omnino sublata.
At licet ab omni memoria, civiles tumultus. bellaque minime desuerint, sive priusquam haec ratio mutaretur, sive ex quo mutata est, tametsi etiam hoc Imperium esset in varia Regna minora divisum, quod nunc in Iaponicis Insulis esse audivimus; numquam tamen prius ab externis populis legitur universum esse subactum; quam Anno nostrae Salutis 1206. cum e Tartaria Dux nescio quis, Regnorum domitor, in hoc Regnum se se cum exercitu victore im misisset.
Eum Ducem nonnulli e nostris, nec levibus, meo iudicio, coniecturis Tamerlanem, vel e Successoribus eius aliquem fuisse arbitrantur. Eum enim Sinae Tiemor appellant, eumque scribunt subacta primum Perside ac Tartaria, ad Sinas sibi adiungendas animum adiecisse. Quisquis is fuerit, Tartarum appellabo. Is immisso exercitu, brevi sibi Sinas omnes subegit, et acceptam tanti Regni Tyrannidem eius posteri ad annum usque 1368. propagarunt: quo tempore cum iam Tartarici Imperii vires deficere coepissent, neque iam ultra Sinae externum Imperium, et Barbarum ingenium ferrent, variis in Provinciis sub diversis Ducibus iugum excusserunt.
Qui ceteros Duces, rebus praeclare vel virtute, vel dolo gestis superavit, fuit unus e familia Ciu, quem Sinae postea Ham Vu, insignem Ducem, aut armorum potius Diluvium appellarunt.
Is pellectis ad se auxiliaribus aliorum quorundam strenuorum Ducum copiis, brevi e gregario milite tantum viribus excrevit, ut non Tartaros solum, Regem, ac Duces, Imperio exutos expulerit, sed non minore fortuna reliquos etiam rebelles, toto regno superarit, et unus Sinense Imperium occuparit, quod etiam eius posteri in hanc usque diem felicissime propagarunt. Hinc suae Monarchiae magnae claritatis nomen, ut supra dixi, Tamin indiderunt.
Sinense porro Imperium a parente in filios, vel ad propinquos Regios, more nostro derivatur. Duo solum tresve Reges antiquissimi regnum morituri, non filiis quos ad regendum ineptos iudicabant, sed aliis, tametsi nullam haberent inter se sanguinis necessitudinem, commendarunt. Accidit quoque non semel, ut is qui impotentius imperitabat, et ab impatiente iugi populo, fascibus exueretur, et in eius locum eum, qui viribus ac virtute, populique gratia emineret, subrogarent, ac pro legitimo deinceps Rege venerarentur. Hoc vero in laude apud Sinas ponendum, quod complures honestam potius mortem eligere optant, quam in intrusi Principis verba coniurare. Etenim apud Sinenses Philosophos celebre dictum. Matrona casta duos nescit Maritos: nec fidelis cliens duos Dominos.
In hoc Imperio nullae sunt leges antiquae, quales apud nos duodecim tabularum, iurisque Caesarci, quibus perpetuo Res publica gubernetur. Sed qui primus e familia quapiam Regnum capit, is novas pro arbitratu leges condit, quas ex eadem familia posteri observare coguntur, nec facile immutare permittuntur. Quapropter leges illae, quae hodie ab Sinis observantur, non sunt Humovuio antiquiores, omnes ille aut e veteribus acceptas, confirmavit, cum sibi maxime scopum praefigens, qua ratione regno pacem, sibi ac posteris Imperium quam diutissime propagaret.
Ex eo quod huius Regni fines ita longe lateque proserantur, et ex ignoratione transmarini Orbis, arbitrantur Sinae Regem suum orbi universo imperare, ideoque specioso illum nomine Caeli filium Thichcu dicunt, et hodie, ut olim semper, appellant, quia porro Caelum ipsi pro supremo numine colunt, idem est Caelum ac Dei filium nominare. Vulgo tamen non hoc nomine, sed Hoam si appellatur, hoc est, supremum Imperatorem, aut Monarcham. Ceteri vero Reges longe inferiore titulo ab Sinis Guam appellantur.
Humovuius ille quem dixi, non virtute solum bellica, sed ingenio quoque et sollertia, insignis fuisse perhibetur. Id persuadent statuta legesque complures, quibus Reinpublicam Sinensem stabilivit. Ex iis nobiliora quaedam seligam, memor semper institutae brevitatis. Quod (ut ex annalium serie constat) omnes familiae Regiae, propinquorum regiorum, vel regni procerum factionibus Imperio exciderunt, propterea quod regni habenis [(reading uncertain: print faded)] magnam partem moderarentur. Statuit, ne quisquam e regio sanguine publicum deinceps munus attingeret, sive illud urbanum esset, sive militare. Illis porro Ducibus, quorum auxilio reg num a Tartarorum Tyrannide liberaret, eorumque posteris militaret, hereditario iure attribuit praefecturas Ne vero regium genus ab omni publico munere reiectum ferret se impotentius, Regum filios, titulo Guam, id est, Regulorum appellatione insignivit, annuosque consus amplissimos assignavit. Sed eos non in praediis agrisve, ne clientes obtinerent, sed in annuo stipendio, quod ex aerario regio ab Magistratibus penderetur, collocavit. Voluit etiam ut eos Magistratus pro Regulis, omnes venerarentur, sed nemo illis subderetur. Regulorum deinceps filios ac Nepotes variis titulis ita honestavit, ut paulatim decrescerent, cum annuo censu, prout a Regio Trunco longius per aetatum gradus descendissent. Cum vero ad certas aetates pervenissent, non amplius iis ex aerario publico praeberetur, quam quantum ad vitam commode tuendam, sine ullo vel opificio, vel negotiatione esset satis. Providit etiam ut Regii sanguinis puellae pro dignitate ac Regii Trunci propinquitate collocarentur, et speciosis plus minusve titulis optimoque censu eundem in modum dotarentur.
Sociis porro Ducibus, regnique liberatoribus, annuos census liberalissime et honorum titulos speciosissime impertivit, militares item praefecturas, aliasque immunitates largitus est, sed Urbanis Magistratus non secus fere ac reliqui subduntur. Ex iis immunitatibus una est primogenitorum apud nostrates inaudita. In lamina ferrea ad instar paterae exsculpta visuntur praeclara illa facinora, quae a familiae Capite sub Humovuio Regi ad regni liberationem patrata sunt. In horum gratiam, de licti cuiuslibet impunitatem, et iam morte plectendi, impetrabit etiam tertio, si eam laminam Regi obtulerit; qua visa Rex quoties condonat, in ea caelari iubet indicium quoddam, ex quo intellegatur quoties ea lamina veniam impetrarit. Id porro intellegendum est, excepta perduellione, eius enim convicti omni mox dignitate ipsi totaque posteritas in perpetuum exuuntur. Eius generis honores et census, cum ea quam dixi temporis imminutione, Generi Regiiac soceri obtinent, et alii etiam nonnulli, qui de Sinensi Re publica, regione, statu, insigni facinore benemeriti fuisse reperiuntur.
Ad regendam porro Rem publicam, totiusque regni gubernacula, soli Doctores ac Licentiati in examinibus renuntiati adsciscuntur, nec eam ad rem ipsi gratia vel Magistratuum, vel ipsius etiam Regis indigent, omnia enim Reipu blicae munera ab explorata cuiusque scientia, virtute, prudentia, sollertiaque dependent, sive nunc primum gerere incipiant, sive iam alios gesserint Magistratus. Id porro Hamovuii leges ita praecipiunt, et magnam partem observantur; excepto eo, quod humana malitia a Gentilibus minime religiosis cottidie contra iura legesque peccatur.
Magistratus omnes, sive philosophici, sive militaris fuerint Senatus, Sinensi lingua Quonfu (Praesides dixeris) appellantur. Sed honoris iidem non officii causa Lauye, vel Lausie nuncupantur. Id Dominum ac parentem sonat. Lusitani Magistratus illos, a mando fortasse, Mandarinos vocant, quo nomine iam etiam apud Europaeos Sinici Magistratus intelleguntur.
Etsi dixerim initio, Monarchicam esse huius Regni administrandi rationem, tamen e dictis facile constat, et e dicendis constabit, Aristocraticae non parum admisceri. Quamquam enim omne, quod a Magistratibus statuitur, necesse sit, ab Rege libellis ei datis confirmari; nihil tamen ulla in re decernit prius, quam a Magistratibus ante sollicitetur aut moveatur. Si porro
privatus quispiam Regi libellum obtulerit (quod ideo pauci faciunt, quia omnes ab certo Magistratu excuti prius et approbari necesse est, quam ad Regem transmittantur) si Rex se velle prae se ferat prima concessione, ita fere subscribit; Excutiat hunc libellum tribunal, cuius interest, meque moneat, quid faciendum videatur. Indubitatum illud omnino haberi debet, quod ego studiose exploravi, ipsi Regi omnino non licere cuipiam pecuniarum munus largiri, aut Magistratum conferre, aut augere, nisi ab aliquo Magistratuum fuerit rogatus. Id porro non ita intellegendum, quasi Rex privata auctoritate iis, qui intra Palatii fines commorantur munera largiri non possit; facit enim id frequenter ex antiqua consuetudine, ac velut lege, qua cuique licet e sumptu domestico amicos cohonestare, sed id inter beneficia publica minime ponitur. Siquidem Regis haec dona non e publico, sed ex privato censu fiunt.
Vectigalium reditus, atque tributorum, qui sine dubio centum quinquaginta milliones, ut vulgus vocat, excedunt, in singulos annos, non in palatii aerarium inferuntur, nec eos Regi expendere suo arbitratu licet; sed omnia sive argentum, gentis moneta, sive oriza eiusdem commeatus, in aeraria et horrea publica toto Regno congeruntur. Ex iis Regis, coniugum, filiorumque, sumptus, nec non Regiorum Propinquorum, et Eunuchorum, et universi famulatus Regii, suppeditantur, Regio semper splendore et copia, nil tamen plus minusve quam legibus praescribitur. Inde Magistratuum Militumque stipendia, et ceterorum toto Regno curialium ministrorum solvuntur, quae summa maior est, quam nostrates sibi persuadere possint, hinc etiam aedificia publica, Regis Palatium et Regiorum Propinquorum, Urbium muri, arcium propugnacula, bellicus denique omnis apparatus instauratur; in hac Regni amplitudine umquam de est, quod erigas aut instaures. Et quod incredibilius videtur, annis quibusdam contingere solet, ut ne hac quidem tam ingens vectigalium summa sumptum exaequet, sed nova etiam tributa imponi necesse sit.
Verum ad Magistratuum ordines privatim descendamus, quorum in universum duo esse genera reperio. Alterum est eorum, qui non solum in Regia, Magistratus aulicos gerunt, sed ex ea velut ex specula Regnum moderantur universum. Alterum est Provincialium Magistratuum, qui singulas vel Provincias, vel urbes gubernant. Utriusque ordinis quinque aut sex volumina iustae magnitudinis, toto regno venalia exstant, et in urbe Regia Pequinensi bis, mensibus singulis recuduntur, quod ex eorum ratione Typographica perfacile est. In his voluminibus aliud Iegitur nihil, praeter nomina, patriam, et gradum eorum, qui toto Regno id temporis Magistratus gerunt. Toties porro recudi omnino necesse est, nam in tanta eorum multitudine, cottidianae sunt vices, nam alios mori, alios privari, alios demitti ad inferiora munera, aliorum denique parentes diem suum obire contingit; ex quo postremo casu fit, ut ad luctum triennem, domum necessario, abdicato quolibet extemplo Magistratu, revertantur, de quo infra suo loco: Et ad eorum, qui desunt, loca supplenda, numquam non in Regia Pequinensi permulti fortunam praestolantur. Ex hac tanta multitudine, solum eos Magistratus attingam, quos ad insequentium librorum intellegentiam necessarios esse iudicabo. Militarem porro Senatum universum silentio involvam, ne praescriptos institutae brevitatis fines excedam.
Dicam primum de Curialibus, deinde de Provincialibus officiis. Curialibus ergo tribanalia primaria sex numerantur. Primum. Li Pu vocant, Pu enim Sinis idem est ac tribunal. Li Pu Magistratuum tribunal. Id supra cetera tribunalia eminet, ex eo, quod eius inter sit, omnes omnino totius Regni Philosophici ordinis Magistratus, qui potiores habentur, nominare quae nominatio prima Scriptionum praestantia, cuius iudicium est penes hoc tribunal, definitur. Et ab humilioribus omnes officiis initium sumentes, ad unum omnes, paulatim per praescriptos legibus honorum gradus ascendunt. Siquidem in inferioribus virtutis ac iustitiae specimen dederint: contra si fecerint, vel ad humiliores Magistratus abiciuntur, vel omnino privantur. Certum enim est, eum qui litterarum gradus obtinuit, ad ipsam usque senectutem continuo ascensu ad summa quaeque aspirare, neque umquam nisi sua culpa reici a regenda Re publica. Porro si eum reici omnino ex culpa contigerit, una cum Magistratu, spem quoque ad Rem publicam regendam redeundi deponit.
Alterum tribunal Ho Pu vocant, quod apud nos AErarii aut Quaesturae nuncupatur. Huius interest regia vectigalia exigere, stipendia persolvere, sumptus publicos facere, aliaque huiusmodi.
Tertium Lypu vocant, nos rituum tribunal possumus appellare, ab hoc sacrificia publica, fana, fanorumque sacerdotes, Regia coniugia, Ludi litterarii examina, ut rite et ex ordine fiant, publice festivi dies, gratulationes certis temporibus et eventis communes, Regi exhibendae, tituli bene meritis deferendi, Medici, Mathematicorum Collegia, Legationes excipiendae, remittendae, earum ritus, munera, litteraeque curantur. Indignum enim Rex arbitratur sua maiestate, per se ipsum litteras cuipiam scribere, vel intra vel extra Regni fines.
Quartum tribunal Pimpu, id est; militare vocant. Huic omnes militares praefecturae subsunt; nam et auferuntur ignavis, et strenuis conferuntur, et pro facinorum magnitudine, dignitatis ab eo datur incrementum. Huius etiam interest, rei militaris examina curare, gradusque conferre.
Quintum Cumpu vocant, nos aedificiorum publicorum tribunal possumus appellare; Huius munus est huiusmodi moles delineare, Palatia scilicet, vel Regis, vel Regiorum Propinquorum, aut Magistratuum; navigia quoque confici curat, quae in usus publicos, aut classes necessaria sunt; pontes item, Urbiumque muros facit ac reficit, omnem denique alium curat apparatum.
Sextum porro, quod a repetendis criminum poenis Himpu vocant, de criminibus inquirit ac iudicat. Publicae quoque toto Regno Custodiae huic tribunali subduntur.
Omnia totius regni negotia ab his tribunalibus pendent; quapropter in unaquaque Provincia, et Civitate sibi subiectos habent Magistratus atque Notarios, a quibus de singulis magna fide admonentur; atque ita non parum tanta negotiorum mole distinentur; sed multitudo, Collegiorumque illorum ordo levius hoc onus facit. Nam inprimis unus est torius tribunalis Praeses,
quem Ciam ciu vocant; is assessores habet duos, a dextris alterum, alterum a sinistris; hi Cilam appellantur; horum trium dignitas in Urbe Regia, regnoque universo inter supremas numeratur. Secundum hos tribunal quodlibet in varia eius officia distribuitur; quibus singulis plures praesunt Collegae. Hic accedunt Notarii, Curiales, apparitores, aliique famuli complures.
Praeter haec tribunalia, aliud est toto regno et aula maximum, Colaos vocant, ii fere sunt tres quatuorve, nonnumquam sex; qui nihil peculiariter sibi commissum habent, sed Rei publicae invigilant universae, et in omni negotio Regi sunt a secretis. Hi cottidie in Regium Palatium admittuntur; et cum Rex hodie definiendis publice regni negotiis (quae olim ipse cum his Colais definiebat) non intersit, in Palatio totos dies haerent; et libellis, ad Regem magno cottidie numero missis, pro arbitratu respondent. Cum hoc responso ad Regem redeunt, a quo pro nutu approbantur, antiquanturve, aut immutantur. quod ultimum responsum Rex sua manu libeilis adscribit, ut deinde quod iusserit, exsecutioni mandetur.
Praeter hos, quos dixi Magistratuum ordines, aliosque complures, quos attingere non licet, ideo quod a nostratibus vix discrepent, alii duo sunt ordines, nostris fere inauditi.
Prior Choli, posterior Zauli dicitur: in singulis ordinibus supra sexaginta numerantur, selecti omnes Philosophi, viri cordati ac prudentes, qui iam Regi ac regno fidem suam prius egregie probarunt. Hi duo ordines Curialibus et Provincialibus ab Rege magni ponderis negotiis extra ordinem adhibentur, cum magna semper ac Regia potestate, quae venerationem illis auctoritatemque conciliat: sed prae reliquis peculiare illorum munus est, quale apud nos Syndicorum.
Quod in eo versatur, ut libellis, quoties voluerint, Regem admoneant, sicubi contra leges in universo Regno peccatur: qua in re non solum Magistratibus minimeve parcunt, etiamsi supremi fuerint, sed ne cum ipso quidem Rege, aut regia domo dissimulant; hoc mihi munus non multum a Lacedae moniis Ephoris discrepare videretur, si plus aliquid possent hi monitores quam loqui, aut potius fcribere, et si non a Regis ad moniti nutu dependere cogerentur. Verum hoc suo munere ita exacte funguntur, ut externis gentibus stupori esse possint et exemplo. Nullis enim ullo umquam tempore Magistratibus, immo nec ipsi Regi (tanta est eorum libertas et integritas) parcunt. Et quamquam non raro stomachari Regem, et in eos atrociter etiam saevire contingat (plerumque enim ubi acrior est doloris sensus, libellorum suorum aculeum figunt, Magistratuum maximorum ac Regis nullo delectu vitia carpentes) numquam tamen a monendo carpendoque desistunt [(reading uncertain: print faded)] , quam diu malo communi remedium opportunum minime adhibetur.
Hoc ipsum etiam reliquis Magistratibus per leges licet, nec Magistratibus solum, sed privato etiam cuique illorum, tamen quos supra memoravi, libelli pluris fiunt, quoniam ex officio peculiari illud praestant. Libellorum ad Regem transmissorum exemplaria, Regiaque responsa a compluribus excuduntur. Hinc fit ut quam celerrime per omnes regni angulos aulica negotia pervagentur. Nec desunt qui hos deinde libellos in libros compingant: et si quid posteritatis memoria dignum detur, in regni annales scribunt.
Paucis ab hinc Annis cum velle Rex, qui nunc imperat, natu secundum, sibi et Reginae clarissimum filium, excluso primogenito, contra leges in Principem inaugurari, tantus libellorum numerus conscriptus fuit, quibus factum Regis reprehendebatur, ut furore incitatus Rex, supra centum vel officiis priuarit [Orig: priuârit] , vel humilioribus addixerit. Nec tamen hoc metu territi sibi temperarunt, sed die quadam omnes, qui tum aderant, Magistratus in unum conspirantes, se se in Regium palatium contulere, et munerum suorum insignia deponentes miserunt, qui Regem moneret, si in hoc negotio contra leges instare pergeret, se omni imposterum Magistratu se se abdicare, privatosque domum repetere; ipse regnum suum quibus vellet commendaret. quo audito Rex ab ea re vel invitus abstinuit.
Nuper etiam cum Colaorum maximus, minus legitime suo munere fungeretur, intra bimestre centum fere libellis ab his Regiis monitoribus est accusatus, tametsi non nescirent eum Regi gratiosum in paucis: nec diu post exstinctus est, et quidem (ut fama est) prae doloris magnitudine.
Praeter hos in aula Magistratus, sunt etiam ibidem non pauca Collegia in varios fines instituta, sed omnium nobilissimum est, quod Han Lin Yuen appellatur; in illud non nisi selecti Doctores inductis supra examinibus adsciscuntur.
Qui in regio illo Collegio versantur, nihil omnino publici muneris attingunt, et eos qui Rem publicam regunt, superant dignitate. Unde magno studio ad illud Collegium aspiratur. Horum munus est scriptiones regias componere, regni annales concinnare, leges ac statuta scribere. Ex his Regum ac principum Magistri eliguntur.
Toti studiis incumbunt, et in ipso Collegio suos habent honorum gradus, quos scriptione consequuntur. Inde ad gravissimas dignitates, non tamen extra curiam, assumuntur. Nemo ad Colai gravissimum munus eligitur, nisi ex hoc Collegio. Magnum etiam quaestum faciunt scriptionibus, in amicorum gratiam condendis, huiusmodi sunt epitaphia, inscriptiones, ac similia, quae omnes ab iis certatim impetrare gestiunt; quaeque hoc solo nomine, quia ab illis proficiscuntur, elegantissima habentur.
Examinibus demum Licentiatorum, et Doctorum, (a quibus pro Magistris habentur, et muneribus donantur) praesides sunt et arbitri.
Hi omnes Pequinensis aulae Magistratus, ex ceptis Colais, Nanquini quoque reperiuntur; sed inferiores omnino ex Regis absentia. Huius rei causam hanc fuisse scribunt. Humvus Regni sedem Nanquini fixerat: Eo mortuo, e nepotibus eius unus Yunlo dictus, qui in Borealibus provinciis cum exercitu Regni fines a Tartaris recens pulsis cum Reguli dignitate tucbatur; is inquam, cum adverteret, Humvui primogenitum regni heredem, parum industrium ac strenuum, statuit illi Regnum eripere, sibi comparare; Cum itaque Boreales provincias sibi facile adiunxisset, Nanquinum venit cum exercitu, et qua vi, qua dolo, largitionibusque reliquas sibi provincias aggregavit, et patruum Nanquino expulit: quo facto universum sibi Regnum, nullo renitente subiecit. Et quoniam in Aquilonaribus provinciis plus habebat virium ac fidei, et
Tartaros inde ad recuperandam Regni tyrannidem credibile erat erupturos, iis in partibus considere statuit; et quidem ea [Orig: eâ] in Urbe, in qua Reges Tartari, cum Sinis imperitabant, morabantur. Eam urbem ipse Pequim, id est, Borealem curiam, ad similitudinem australis, quae dicitur Nanquim nominavit. Eam mutationem uti moderatius ferrent Nanquinenses, eosdem iis Magistratus ac immunitates, quibus prius fruebantur, reliquit.
Venio nunc ad publicam in provinciis administrationem. Urbes quae curialibus provinciis, Pequinensi ac Nanquinensi sunt attributae, eodem, quo ceterae provinciarum reliquarum, Urbes ordine gubernantur; sed tamen appella tiones ad suam cuiusque curam diriguntur. Ceterum tredecim provinciarum regimen pendet a Magistratu, quodam, quem Pucinsu, et ab altero, quem Naganzasu vocant; prior de causis civilibus, posterior de criminibus iudicat: horum sedes est in provinciae Metropoli cum maximo apparatu. In utroque porro tribunali, varii sunt Collegae, et ipsi quoque principes Magistratus, qui Tauli appellantur; hos saepe contingit extra Metropolim morari, ideo quod aliquot urbibus praesint, eosque deceat non procul a commisso sibi munere abesse.
Provinciae omnes, ut supradixi, in varias Regiones distributae sunt, quas ipsi Fu appellant, Regionis cuiusque proprius est gubernator, quem Cifu vocant.
Regiones porro iterum in Ceu et Hien subdivisae, ac si dicas, oppida nobiliora et vulgaria; nec ea minora nostratibus urbibus non maximis. Singulae suum quoque habent praefectu illum Ciceu. hunc Cihien vocant; Ci enim apud Sinas gubernare innuit. Hi omnium urbium ac regionum praefecti, suos habent Collegas ac velut Assessores, numero quatuor, qui eos, velut auditores, ac iudices, in cognoscendis ditionis suae causis adiuvant.
Verum hic breviter notandum arbitror, confutandumque errorem, qui in aliquos scriptores irrepsit. Nam ex eo quod Gubernator, eiusque curia nomen accipiant ab urbis, in qua resident; nomine; verbi gratia in urbe Nanciam; ipsa Regio tota, eiusque gubernator, et curia eodem nomine appellantur Nanciam Fu; arbitrati sunt hinc aliqui, has apud Sinas solas urbes esse, quae Fu appellantur, reliquas Ceu et Hien oppida vel pagos haberi. Quod omnino falsissimum esse non e locorum dumtaxat amplitudine et frequentia colligitur, sed ex ipso etiam publicae administrationis modo. Nam illa ipsa urbs, in qua totius regionis praefectus commoratur, nomen etiam Hien obtinet, et proprium habet gubernatorem; quem Cihien vocant; suos item, instar reliquarum, Collegas et assessores. Ipse vero Regionis praefectus in hac sua sede nihilo plus habet auctoritatis, quam in reliquis ditioni suae attributis. Id autem ius est primae ad eum appellationis, cum causa ob Ciceu et Cihien iudicatae, ad eum velut superiorem in prima appellatione remittuntur. Secunda enim appellatio eaque in gravioribus causis dumtaxat, ad Metropolis summos Magistratus Pucimsu et Naganzasu, eorumque Collegas, pro ratione causae remittuntur. Immo ipsae quoque Metropoles suum habent Cifu et Cihieu, non minus quam eis subornatae Regiones. Inter omnes vero Magistratus incredibilis est bene ordinatae Rei publicae Symmetria.
Quoniam vero omnis Rei publicae administratio in Provinciis, in Regiam Pequinensem est referenda, ideo in qualibet provincia, praeter hos Magistratus, alii sunt duo dictis superiores, ex urbe Regia transmissi: Eorum alter in provincia sedem figit, et Tutam appellatur. Alter quot annis ab Urbe Regia mittitur, et Cia Yuen nominatur. Prioris auctoritas, quia magna est in Magistratus omnes ac subditos, et quia rei bellicae praeest, et primaria Rei publicae munera attingit, cum Proregibus nostris posse videtur comparari. Posterioris dignitas est velut Commissarii ac Visitatoris. Is tamen, quia ex Regis mandato totius provinciae causas revidet, Urbes Arcesque visitat, de magistratibus omnibus inquirit, et aliquos etiam e non maximis plectit, et in ordinem redigit, de Reliquis Regem monet, quo quisque modo suo munere perfungatur: et quia unus ex omnibus Magistratibus in provinciis capitales poenas exsequitur, ideo eum omnes merito venerantur ac metuunt.
Praeter hos magistratus, alii quoque sunt complures, qui varia in urbibus; ac etiam pagis et oppidis munia exercent. Et praeter hos complures militum Praefecti ac Duces, in toto Regno, sed maxime in locis maritimis et conterminis, ubique excubant, pro muris, portis, pontibus, arcibus; ac si omnia bello arderent, cum pax ubique sit altissima; nam et suos delectus habent, militumque lustra et palaestras prope cottidianas.
Omnes omnino totius Regni Magistratus ad novem ordines reducuntur, sive philosophicum spectes, sive militarem Senatum. Pro horum ordinum fatione stipendium ex aerario publico, cuique vel pecuniarum vel oriza singulis mensibus penditur. quod revera exiguum est, in tanta Magistratuum maiestate; neque enim ullius stipendium, ut e supremo fuerit ordine, ad mille aureos in annos singulos excrescit. Et in hoc stipendio omnes qui eodem ordine censentur, sunt plane plures, sive ii sunt Philosophici, sive militares; nam in re bellica supremus ordo par accipit stipendium cum supremo litteratorum ordine. Id autem intellegas velim de statuto cuique ordini per leges proventu, nam quod extra ordinem lucris acquiritur, longe maius est, quam quod stipendio persolvitur. Nihil autem de aliis ago, quae cuique sua industria, cupiditas, fortuna, largitioque ratione dignitatis parit, nam his ad magnas opes fere perveniunt.
Omnes quoque Magistratus, sive Philosophici, sive Militares, infimi, iuxta ac summi, eodem pileo insigniuntur; is est e velo nigro, et utrimque duas velut alas habet, fere supra aures, ovatae figurae; eae ita pileo adhaerent, ut tamen facile excidant: hoc aiunt modo se ad modeste rectaque incedendum cogi, et a capite leviter inflectendo prohiberi, quod si fecerint, Magistratuum violant maiestatem. Idem est etiam vestitus omnibus; eaedem ocrea, quarum est peculiaris figura et materia, e pelle nigra eleganti. Insigne quoque Magistratuum omnium est cingulum quoddam ipso corporis ambitu, et quatuor plus minus digitos latum; id insigni opere, qua circularibus figuris, qua quadratis, exornatur. In pectore quoque et a tergo duos quadratos pannos opere phrygio eleganter intextos assuunt: Sed in his quadrangulis, aut cingulis magna est varietas, et pro varietate maiestas.
Ex his enim mox intellegitur a peritis, e quo
sint Senatu, Philosophicone, an militari, et in eo quam quisque obtineat dignitatem. Nam in pannis illis peristromatum opere, quadrupedum, aut volucrum, ac florum etiam figurae effictae visuntur. Zonae vero illae Senatoriae e materiae dignitate, indicant maiestatem: aliae enim e tornatili stipite, e cornu aliae, ex unicornu quaedam, vel e Calamba ligno inprimis odorifero, nonnullae ex argento aurove, sed omnium nobilissimae e marmore quodam pellucido, cui Iaspis nomen imposuimus, sed omnino Iaspis non est, ac forte Sapphiro marmori similius, ipsi Yuce vocant: ab Saracenis autem ab occasu, e Regno Cascar, negotiatoribus importatur, et ab Sinis habetur inprimis in pretio. Sed de eo erit infra aliquis dicendi locus. Internoscuntur etiam apud Sinas Magistratus ex Umbellis ad arcendum Solem expansis, quibus tecti solent in publicum prodire: alias enim e caeruleo colore habent, alias e flaluo; aliis binae gestantur ad pompam, aliis ternae, aliis non nisi una uti licet. Distinguuntur etiam ex apparatu, quo in publicu prodeunt: Nam infimi quique equitant, maximi gestatoria sella, in baiulorum humeris vehuntur, sed et in baiulorum numero est maiestas; aliis enim non nisi quaternis uti licet, alii etiam octo adhibere possunt.
Sunt etiam alia permulta dignitatis ornamenta Magistratuumque insignia, vexilla, catenae, thuribula, satellitium frequens, cuius clamoribus arcetur in vicis turba, et tanta est eorum veneratio, ut in vicis etiam frequentissimis nemo compareat, sed secedant ad hos eiulatus omnes, idque pro Magistratuum dignitate maius minusve factitatur.
Prius hoc de Rei publicae Sinensis administratione caput quam claudam, operae pretium facturus videor, si nonnulla singulatim commemoravero, in quibus ab Europaeis Sinae discrepant. Atque inprimis illud admirabile videri potest: tametsi hoc Regnum et limitum amplitudine, et gentis frequentia, et commeatuum copia, omnique materia redundet, e qua navigia ceteraque omnia bellica armamenta conflantur, quibus auxiliis facile vicina saltem regna sibi aggregent; neque Rex tamen, neque subditi de eo laborant, nec iis in mentem venit: sed suis contenti, aliena nec ambiunt quidem. qua in re mihi videntur longissime ab Europaeis gentibus dissisidere, quas saepe videmus propriis regnis exturbatas, dum ad aliena adspirant, quae inexpleta dominandi libidine omnia devorant, nec a maioribus accepta norunt conservare, quod Sinae multis annorum milibus potuere.
Hinc ego quidem arbitror commento simillimum quod Scriptores nostri non pauci de Sinis commemorant; eos sub Imperii sui exordia, non vicina solum sibi Regna subiecisse, sed etiam in Indiam usque pervenisse. Cum enim Sinarum annales a quater mille annis ad haec tempora studiosissime evolverim, ne vestigium quidem tantae rei reperio, nec umquam eos audio hanc imperii latitudinem ostentantes: quin potius cum hoc ipsum a nonullis litteratis saepe quaesierim, in eo conspirant omnes, id nec umquam fuisse, nec esse potuisse.
Hic error scriptorum (ut eorum auctoritatem tueamur) inde potuit irrepere, quod nonnulla Sinicae gentis in exteris locis vestipia reperiantur, ad quae eos sua voluntate, non Regis auctoritate navigasse, credibile est, ut hodie in Philippinis Insulis est cernere.
Alterum quoque notatu dignissimum, universum Regnum, ut supra dixi, a suis philosophis administrari, et in iis merum mixtumque Imperium reperiri. Hos, milites ac Duces omnes magna animi demissione ac ritu singulari venerantur, eisque subiciuntur: et non raro contingit illos ab his non secus vapulare, quam apud nos pueri a Ludimagistro. Ab his etiam Philosophis, omnia quae ad rem bellicam, cui intersunt et praesunt, gubernantur, eorumque consilia ac sententiae plus auctoritatis apud Regem habent, quam ceterorum rei militaris Praefectorum, quos non nisi paucos, et raro in bellicas consultationes admittere mos est. Hinc fit ut ex iis qui altos spiritus alunt, nemo ad res bellicas animum adiungat, et ad infimas potius philosophici Senatus dignitates aspiret, quam ad maximos in re bellica Magistratus: vident enim Philosophos quaestu, et hominum opinione, et veneratione longo praeire intervallo. Sed quod in hac re admirabilius exteris videbitur, est, Philosophos illos nobilitate animi, in Regem ac Rem publicam fide periculorum ac mortis in patriae causa contemptu, palmam sine dubio de illis ferre, qui rem bellicam ex proprio instituto profitentur. Id inde fortasse habet originem, quod studiis litterarum hominis animus nobilitetur, aut ideo quod iam inde ab ipsis huius regni primordiis litterae mansuetiores pluris semper fuerint, quam professio militaris, apud gentem minime cupidam imperii proferendi.
Non minus administranda est Magistratuum inter se superiorum ac inferiorum symmetria; sive provincialium cum curialibus, et horum cum ipso Rege; quam ipsi non folum ad amussim parendi studio; sed externo quoque cultu profitentur. Visitationes enim certis temporibus in morem inductas, ac donariorum officia numquam intermittunt. Inferiores quoque superioribus sive pro tribunali, sive alibi, vix nisi flexo poplite colloquuntur, verbis eos compellant honorificis. Idem praestant subditi urbium praefectis ac praesidibus; tametsi constet, eos ante adeptum litterarii muneris gradum initosque Magistratus, ex infima plebe esse progenitos.
Nemo etiam intra triennium dignitatem ullam gerit, nisi denuo a Rege confirmetur, sed fere ad maiorem evehitur, verum non in eodem loco; quod ideo fit, ne quis amicitias facile contrahat, et a iustitiae rigore avertatur, aut provinciae alicuius animos admodum sibi conciliet, potissimum si summas gesserit dignitates; cuius favore fretus, res novas moliatur, quod superioribus saeculis contigisse commemorant. Primaria quoque Provinciarum, Regionum ac Urbium capita, quae supra nominavi, Pucinsu, Naganzasu, Cifu, Ciceu, Cihien, et similes Magistratus oportet tertio quoque anno simul omnes in Regia Pequinensi assistere, Regique sollemnis clientelae officia deferre. Eoque ipso tempore de Magistratibus toto regno per Provincias sparsis inquiritur; siveii sint, qui adesse coguntur, sive ceteri; idque summo rigore. Ex hoc examine deinde statuitur, qui in Re publica conservandi, qui amovendi, qui evehendi, qui deturbandi, qui etiam plectendi, nullo habitu ad personas respectu. A me quoque observatum est, ne Regem quidem ipsum audere quicquam ex iis mutare, quae in hac publica disquisitione a nominatis iudicibus sunt constituta. Qui porro plectuntur, nec infimi sunt, nec pauci. Anno quidem nostrae salutis 1607. in quem incidebat
debat huiusmodi disquisitio, quater mille Magistratus legimus condemnatos. Eorum enim series in unum volumen refertur, quod excusum toto regno publicatur.
Damnati porro ad quinque classes rediguntur. Prima cupidos continet, qui largitionibus iura vendidere, qui e publico censu vel hominum privatorum fortunis quicquam sibi usurparunt: hi ab officiis excluduntur, et omnibus Ma gistratuum insignibus et immunitatibus in perpetuum exuuntur. In secundam classem coniciuntur ii, qui atrocius ab reis supplicia exigerunt: hi quoque suis dignitatibus, eorumque insignibus aut privilegiis exuti domum privati remittuntur. Tertia classisnumerat Seniores, et Valetudinarios, Remissiores etiam in poenis exigendis, aut munere suo peragendo: his usus insignium et immunitatum, licet privatis, per totam vitam permittitur. In quarta classe censentur praecipites, et parum considerati in fententiis ferendis, quibusque in publicorum munerum administratione ratio consiliumque defuerunt: hi ad humiliora munia destinantur, aut in ea loca remittuntur, ubi facilior esse Rei publicae administratio iudicatur. Ultima classe comprehenduntur, qui se, aut fuos, universamque familiam minus caute regunt; et indignam Magistratu vivendi rationem ducunt; hi et officiis, et immunitatibus in perpetuum privantur.
Eadem de curialibus quoque Magistratibus, sed quinto solum quoque anno, instituitur inquisitio. Quae ratio quoque cum rei bellicae Praefectis eodem tempore ac ordine, nec dissimili austeritate observatur.
Nemo in universo regno, ea in provincia, in qua natus est, Magistratum gerit, nisi fuerit praefectura Militaris. id vero fit ne priores, qui ius administrant, sanguini et amicitiae succumbant; posteriores vero ut amore patriae incitati, fortius eam intueantur. Domino Magistratum gerente filiorum aut domesticorum famulorum nemo domo egrediatur, ne largitiones procuret, sed obsequium quodlibet externum a famulis Magistratui publice attributis, praestatur: ipse vero domo egressus, sigillo fores munit, sive privatas; sive publicas, in quibus iudicia exercentur; ne cui e domesticis, se inscio exitus pateat.
Advenam etiam nullum intra regni fines vivere sinunt, qui reditum in patriam meditetur, aut qui cum externis regnis quicquam commercii habere intellegatur. Quin etiam nulli omnino advenae in regni interiora permittunt aditum. Cuius rei tametsi nullam legem viderim, qua id interdicatur, a multis tamen saeculis consuetudinem hanc metu quodam feu horrore erga exteras gentes, irrepsisse animadverto. Id autem non de advenisillis solum intellegi velim, quos longa terrae marisve spatia Sinis ignotos reddiderint, aut de iis, quibuscum inimicitias exercent, sed de amicis etiam suoque regno vectigalibus: quales sunt Coriae contermini, et fere Sinarum legibus utentes. Talem ego nullum hactenus in regno vidi, praeter mancipia quaedam, quae belli Dux nescio quis, inde secum adduxerat, postquam annos eo in regno plures resedisset. Porro si quis externus clam in Sinarum regnum penetrarit, eum neque servitute, neque morte plectunt; sed reditum ei in patriam interdicunt, ne forte apud suos res novas in Sinensis Regni perniciem moliatur. Hinc severissimis poenis animadvertunt in eos, qui cum externis absque Regis voluntate quicquam commercii habent. Et si necessitas postulat aliquem extra regri fines cum mandatis mitti, nemo sere est, qua adduci possit. Proficiscentem universa familia, quasi ad mortem raptum deplorat: redeuntem vero Magistratus aliquo dignitatis munere in praemium afficit.
Arma nemo gestat in urbibus, ne ipsi quidem milites, aut rei militaris Duces ac praefecti, nec etiam litterati; nisi cum delectus aut palaestras suas, aut in proedia prodeunt: aliqui tamen nobiliores Magistratus cum armis comitantur. Sed neque domi suae quisquam arma habet, nisi forte ferrugineam aliquam sicam, qua nonnumquam in itineribus utuntur contra latrocinia. Usque adeo armatos horrent et fugiunt. Ind e nullae apud eos factiones aut rixae, nisi quae unguium impressione aut capillicii laceratione dirimuntur: nulla iniurias plagis aut morte reprehendi libido est; sed qui alterum fugit, et ab iniuria ferenda abstinet; is a prudentiae fortitudinsque laude commendatur.
Exstincto Rege (ne factiones oriantur) nulli, excepto regni herede, alii filio aut propinquo Regis in urberegia commorari: quin immo capitale est, per varias urbes divisis, pedem efferre: Orrae inter illos lites ab uno e nobilissimis inter ipsos dirimuntur; a quo etiam gubernantur. Sed si quid eis negotii cum alio qui Regis propinquus non sit, ortum fuerit, Magistratuum publicorum tribunalibus et poenis, ut quivis e plebe; subiciuntur.
Accubitor cubiculi.
Accubitor fundae.
Accubitorum duo Constantinopolitani.
Actuarii militares.
Actuarii.
Actuarius.
Actus quadratus.
Adiutor Magistri Officiorum.
Adiutores omnes domestici.
Admissionales.
Admissionum Magistri.
Adnumiastes magnus.
Adscensio.
Adscriptitii.
Adscriptivi.
Asscriptivi milites.
Asscriptitii et Allecti Honorariis oppositi.
Assessores et Consiliarii.
Advocatus fisci.
Aediles.
Alithri.
Allogator.
Allitarchae.
Angelraphorus.
Annonae praefectus.
Annonae divisor.
Antisagittator Dux Sagittariorum.
Apparitores varii.
Apparitor.
Apparitores et Praetoriani milites.
Apparitores in exigendis vectigalibus.
Aphoplistae.
Apocrisiarii.
Arcarii.
Archiatrorum Comes.
Archidiaconus.
Architecti statuis evertendis deputati.
Archon magnus.
Archontes.
Arithmetici.
Armigeri.
Avertarius.
Auestiarius.
Augusta regina.
Augustus.
Aulici.
Aulici Scholares, Caesaresque.
Auscultatores.
Baphiorum procuratores.
Baracurius, Rex Iberorum.
Bastargarum praepositi.
Beneficiarii.
Bicolytae.
Biglae Drungarius magnus.
Blachernarum praefectus.
Breviatores.
Caesar.
Caesariani Aulici.
Caligula primus dictus Dominus.
Camillus primus praetor.
Campidoctor.
Cancellarius.
Candidati principis.
Canonicarii.
Capitularii.
Castrenses.
Cellarii.
Censitores.
Censitor.
Censuales.
Census magister.
Centum viri.
Centuriones.
Chartularius magnus.
Chartulariisacri cubiculi.
Chartularii spectabiles.
Clarissimi praesides.
Clarissimi.
Coactores tributorurm.
Cognitor sacer.
Cohortales.
Collectarii.
Comes Africae.
Comes Britanniae.
Comes Italiae.
Comes Illyrici.
Comes Hispaniarum.
Comes Argentoratensis.
Comes domesticorum.
Comes domesticorum equitum, et peditum.
Comes rerum privatarum.
Comes sacri patrimonii.
Comes sacrarum largitionum.
Comes metallorum per Illyricum.
Comes domorum Principis sub cubiculario.
Comes domesticorum et excubitorum.
Comes et Magister equitum praesentialis.
Comes sacri stabuli.
Comites consistoriani.
Comites duo in Oriente.
Comites Scholarum.
Comites portus Komae et Ravennae.
Comites horreorum.
Comites illustres.
Comites et Rectores.
Comites aerarii, viri illustres.
Comites sacrae vestis.
Comites primi, secundi, tertii ordinis.
Commerciorum Comites quatuor.
Commissarii.
Conostaulus magnus.
Consiliarii.
Constantinopoleos Imperator.
Consul Philosophorum.
Consulares.
Correctores.
Correctores clarissimi.
Cortelini.
Cortinarii.
Cornicularius.
Curator diversorum negotiorum.
Curator operum publicorum.
Curatores Urbium.
Curatores Liberii et Cloacarum.
Curatores horreorum.
Curatores viarum et vicorum.
Curiales.
Curopalates.
Curopalatissa.
Custodes ex Illyrico.
Decadarchae.
Decani.
Decuriones.
Defensores Civitatum.
Defensor Orthodoxus.
Demosthenes mensae Regiae praepositus,
Despotae.
Diathretarii.
Diribitores.
Discussores.
Distributor obsoniorum.
Dissignator convivii.
Di Zabulus Chaganus magnificus in excipiendis Romanorum Legatis.
Domestici stipatores.
Domesticorum Comes nobilissimus.
Domesticus mensae.
Domestici Equites.
Domesticus Scholarum.
Domesticus Ecclesiae.
Dorixenus Legatus.
Dromitutor.
Dromonarii.
Drungarii.
Drungarius.
Duumviri navales.
Ducenarii tributorum exactores.
Ducenariii procuratores.
Duces perpetui.
Duces praefecti militum.
Duces rei militaris duodecim.
Duumviri Magistratus municipales.
Eparchus proximus a Papia.
Episcopi.
Equites vexilliferi.
Etaeriarcha magnus.
Eunuchi sacrae vestis Comites.
Eunuchi Imperatorum.
Eunuchi Cubicularii.
Exactores.
Exactores vectigalium.
Exarchon Tribunus excubitorum.
Exceptores.
Excubitores.
Fisci Comes exaduocatus dictus.
Forum Praefecti.
Frumentarii.
Germani custodes Romanorum
Germanus Praetor.
Heliogabalus.
Herarchus Coronatus.
Honorarii.
Honorius, qui refecit muros Romanos.
Hypatius Imperator.
Hyprostrategus.
Illarches primus centurionum.
Illustres.
Illustres illustrissimi.
Imaginarii, et Imaginiferi.
Imperator Constantinopolitanus.
Imperatores Captivorum.
Imperatores Germanici dicti.
Imperatores consecrati.
Imperatores Maximi item Optimi.
Imperatorum Praeceptores.
Imperatorum filii
Imperatrix dicta Domina, item Augusta.
Incliti.
Infectores.
Institutores Regii.
Interpres magnus.
Invitatores.
Iudices rerum capitalium.
Iudices vectigalium ac tributorum.
Iudex castrorum.
Iulianus Augustus.
Iulius Caesar primus Praefectus perpetuus.
Iuridicus.
Iuridicus Alexandrinus.
Iustinianus Triumphator.
Iustinus Thrax.
Iuventutis Praetor.
Iuventutis Princeps.
Latinarum praefectus.
Legati.
Legati municipales.
Leo filius Constantini.
Libelli Praepositus.
Librarii.
Linificiorum Procuratores.
Logoriastes magnus.
Logotheta magnus.
Logotheta secretorum.
Logotheta militaris aerarii.
Magister Lpistolarum.
Magister Officiorum.
Magister peditum.
Magister scriniorum, memoriae, Epistolarum, libellorum, et etc.
Magister equitum Galliarum.
Magisteriani.
Magistratus minores ordinarii.
Magistratus minores extra ordinem.
Magistratus municipales.
Magistratus maiores ordinarii.
Magistratus maiores extra ordinem.
Magistratus Provinciales.
Magistri census.
Magistri lineae vestis.
Magistri municipiorum loco Duum virorum.
Magistri officiorum.
Magistri privatae vestis.
Mancipes cursus publici.
Mandator.
Megaloalogitae.
Mensae Praepositus.
Metallorum Procuratores.
Metaxarius.
Milites ostensionales.
Milites adscriptitii.
Milites ordinarii.
Milites Imperatorem creantes.
Milites stationarii.
Ministeriani sacrae vestis; Magistris officiorum subiecti.
Ministri a pugione.
Ministri Magistratuum.
Ministri linteis succincti in Conviviis.
Ministri ad pedes.
Mittendarii.
Monocaballi.
Munuscularii.
Musivarii
Notarii.
Numerarchae.
Numerarii, Calculones Arithmetici.
Officiales Clarissimorum.
Officiorum Princeps.
Optimates Ministri potestatum.
Pagi Princeps.
Palatini.
Panum Erogator.
Panypersebastus.
Paphlagones.
Pareverhedi, Parafredi, et Parrippi.
Patricii.
Pecuarii.
Pocillator.
Porcinarii.
Portitores.
Praecones, et Oratores.
Praefecti aerarii.
Praefecti praet.
Praefecti limitis.
Praefectus Annonae.
Praefectus Castrorum:
Praefectus frumenti dividendi.
Praefectus Caniclei.
Praefectus Praetorius.
Praepositus Castri a Praefecto Castrorum.
Praepositus horrei Rom.
Praepositi laborum.
Praepositus Calcis.
Praepositus mensae Regiae.
Praepositus sacri cubiculi.
Praesentialis Magister equitum.
Praetor populi.
Primates Regionum urbis.
Primicerius aulae.
Primicerius privatorum.
Primicerius Notariorum.
Primicerius cubiculi.
Primicerius Domesticorum.
Primicerius protectorum Tribunus.
Primicerii quatuor in corpore Decanorum.
Primicerius sacri cubiculi.
Primicerius Singularium.
Primivirgius, Clavarius.
Prior palatii.
Proceres.
Procubitor cubiculi.
Procurator ad bona damnatorum.
Procuratores Baphiorum et Linificiorum.
Procuratores Caesaris.
Procuratores Gynaeciorum.
Procuratores rei privatae.
Propraecones.
Propraetores.
Prosecutores.
Protallagator.
Protectore, et Domestici.
Prolegati.
Protocomes.
Protocynegus..
Protoierarcarius.
Protomaestor.
Protonotarii.
Proto papa.
Protospatarius.
Protosebastus.
Protostator et Mareschallus.
Protosyncellus.
Protovestiarius, et Protovestiarites.
Pueri Mimentarii.
Quaestores.
Quaestores parricidii.
Quaesitores.
Quincunx.
Quinquennii Magistratus.
Rationales.
Rationalis summarum.
Rationalis rei privatae.
Rationalis vinorum.
Rationarius.
Rectores Provinciarum et Dioecesis.
Referendarii.
Referendarii pro Chartulariis Ecclesiae.
Regerendarius et Subscribendarius.
Reges purpurati.
Responsales.
Rogatores.
Saccarii.
Satrapae.
Scholares.
Scholarii.
Scholasticus.
Scribae ab actis.
Scrutatores Imperatorum.
Secretarii.
Securigeri.
Senatores clari et clarissimi.
Senatus Romanus.
Seviri militares.
Silentiarii.
Spatharius.
Spatharocubicularius.
Spatharocubicularii.
Spectabiles magistratus.
Speculatores milites.
Statores vel apparitores.
Stipatores.
Strategus.
Stratopedarches.
Stratopedarches monocaballorum.
Stratopedarches murtatorum Tzaconum, Tzangratorum.
Stratores Imperatorum.
Subscribendarius.
Sultanus.
Superillustres.
Supplicantes.
Suiceptor.
Tabelliones.
Telonarii.
Tesserarii.
Testis purpuratus.
Tetrarchae.
Thraciarum consulares.
Tribuni laticlavii.
Tribuni militum.
Tribuni notarii.
Tribuni plebis.
Tribunus primanus.
Tricaballi.
Triclinii aurei praefectus.
Trium phatores.
Triumviri ad delectum, alii mensarii, alii ad transuectionem equitum.
Turmarii.
Turranius primus praefectus ann onae apud Romanos.
Tzangratores genus sagittariorurn.
Vectigalium iudices.
Vectarii.
Vestiarii praefectus.
Viarum curatores.
Viatores Tribunorum.
Vicarii Augustales dicti.
Vicarii praefecti.
Vicarii praefecturae Galliarum.
Vicarii praefectorum.
Vicarii.
Vicarius Hispaniarum.
Vicarius Romae.
Vicarii Tribuni.
Vicorum curatores.
Villicus urbis.
Vindices.
Vini susceptores.
Viri Epistolares.
Vir spectabilis Castrensis.
Unguentarii in officiis Imperatorum.
Urbaniciani.
Usurarii seu feneratores.
§. 1. De legatis etsi in prima editione mentionem crebro feci, non tamen ex instituto tractavi, cum quod eam materiem a multis occupatam viderem; tum vero, quod ea quae de principum, optimatum, fenatus, consiliariorum virtutibus, vitiisque disserui, legatum fatis instruere posse viderentur. Quidquid enim in omnibus laudabile est, id in legato universum relucere oportet. Ille enim Rei publicae suae personam fustinet, ille inter ignem et sacrum, inter malleum et incudem versatur. De illo princeps qui misit, et in eius consilio aeinuli iudicant, eum censent, et expiorant hostes, et amici. Uni principi servire, et facere satis, diu, arduum est. Legatus suo principi servire, alieno accommodare se debet: placere etiam aliorum principum legatis. Nulla gravior, nulla periculosior provincia: Domino suo carus, hosti, aut aemulo non exosus esse debet. Quin secretarios, et domesticos vereri necesse est. Hic summo omnium virtutum opusest praelidio: nec tamen novarum, sed quas ex. posui: Ea causa hunc locum praetermiseram, nunc vero quorundam rogatu, et rationibus adductus, statui etiam hac de resermonem instituere: aliosque scriptores non ignobiles imitari. Platonem, Demetrium Phalereum, Diotimum, Cratetem, Iulium Ferrentium, Brunum, Octavianum, Bodinum, et Carolum Scribanium.
§. 2. Ad Belum et Ninum antiquitatem legatorum referunt. Verum ut antediluviana tempora, et Chronologiae lites omittam, certo statuendum est, eodem quo, idiomatum confusione, in varias orbis partes sparsim humanum est genus anno, legatos negotiorum, et foederum causa missos esse. Vicinus etenim cum vicino loqui debuit, si quid in rem utriusque visum fuisset statuere, si controversum ius componere. Ea est enim gentium ratio, utrespublica cum vicina colloqui necesse habeat. Legationum enim mater est necessitas, ut vestium; ornatus deinde et splendor additus est. Sunt quidem litterae muti legati, quique oculis dumtaxat loquuntur, et mentem domini quasi in speculo exhibent, verum multa sunt, quae per eas confici non possunt. Non enim litterae continuo ad ea quae ex altera parte proponuntur, respondere queunt. Deinde multa reticenda sunt, velproferenda legato, proprrncipis ad quam mittitur, vel affectu, vel conditione temporum rerumque; multa sane aliter constituta legatus invenit aliquando, quam rebantur illi, a quo missus est.
§. 3. Ingentem cum dexteritate prudentiam requit legatio; Est enim legatus publice missus ut publicum tractet negotium, nuntius, sive Apostolus. Quare non modo principis sui personam, sed totius Rei publicae, adeoque senatus ipsius sustinet. Graecisummates semper viros legebant, quare [Gap desc: Greek words] , et [Gap desc: Greek words] , quod ex [Gap desc: Greek words] sumerentur appellabant. Est enim nomen illud non aetatis magis, quam dignitatis: sic et Veneti legati aetatem apud imperatorem excusarunt, et Scipio sat annorum se habere professus est, si populus Romanus se consulem fecisset. Oratores etiam dicuntur, et vulgo Ambassatores, quod nonnulli a Germanico Ambacht, quod veteribus opus significat, quasi operatores, alii a Graeco [Gap desc: Greek words] , loqui, procedere ad dicendum, utiex faceto Atheniensium dicto constat: cum orator enim ingratus dictionem inchoaret a verbo illo: [Gap desc: Greek words] ascendentibus. Populus respondit: [Gap desc: Greek words] , descendunto. Porrodici [Gap desc: Greek words] pro [Gap desc: Greek words] etiam pueris notum est. Verum ista omitto. Hoc moneo legatos bellicos hinc excludi. Erant illi legati consiliarii, et proximae dignitatis adiutores imperatoribus adiuncti, crebro illis gloria rerum gestarum maiores. Caesar l. 2. de bello civili, Imperatorem eorum fiduciaria uti opera [Orig: operâ] profitetur. Vide Veget. l. 2. c. 9. Lipsium comment. in 2. Taciti annal. Illis a liquando partem exercitus, aliquando totum, atque adeo provinciam abeuntes proconsules committebant. Multo minus huc pertinet libera legatio: quae larva est legationis, saepe iniqua, sociis semper gravis: ut enim Senatorii viri in provinciis essent honoratiores, tutiores, et facilius privata negotia conficerent, libera illis legatio decernebatur, quod ea quando, ubi, et quamdiu vellent uti possent: licet annua fere esset. Lips in Tacito, Alexand. ab Alexandro. Cuiac. 9. obser. 29. et l. 14. [Gap desc: Greek words] de legat.
§. 1. NOn tantum supremus et absolutus princeps ad alium supremum mittere legatos et recipere potest: sed etiam cum supremo possunt inferiores, atque adeo inter se legationibus agere. Res inter iureconsultos contro verfa, et scriptores politicos; sane hospitio hostium legatos excipere, cum illis colloqui vetitum privatis est antiquo iure. E contrario principes Germaniae, Hansaticae civitates legationes mittunt, accipiuntque. ut Historici, Crantzius, et cottidianae consuetudines ostendunt. Mihi facili distinctione res transigi posse omnino videtur.
Legationes ad principes externos, quae de causa publica totius imperii pertractent, praesertim ad aemulos, vel hostes, nemo principum mittere potest. Solius imperatoris maiestati convenit illa cura, capitis est, corpus tam vastum, tam multis membris compactum regere, non est unius partis, omnium partium, et totius imperii, inconsultis collegis causam tractare. Merito suspecta erit illa legatio, seu remissa, seurecepta. Quare memini principes Electores cum exterae legationes advenirent, quae de rebus impserii mam data perferebant, reicere illas ad imperatorem, aut comitia solitos. Quod de publica causa dicitur, etiam de privatis singularum provinciarum tractationibus accipiendum est, cum publicae rei praeiudicium vehunt. Cum causa privata detrimento est, rei publicae. Cum vero res privata agitur alicuius principis, ita ut imperii non intersit, licet comparata legatio ad totuin privata sit, respectu tamen principis publica est, ut cum gratulantur alicui de victoria, de nuptiis tractant, pro subditorum negotiatione pri vilegia petunt, legatorum ius hoc omnino liberum est. Bodinus hoc negat, l. 1. de rep. 10. et scriptores aliter sentientes accusat; Verum imperator, et comitia imperialia ista concedunt. Modo
saluti publicae, et supremae maiestati non praescribatur. Qua quidem in actione, non res modo, sed etiam suspiciones vitandae sunt.
§ 2. Publice legati mittuntur, non semper palam: sunt enim legationes nonnullae vel soli principi, vel paucissimisnotae; per negotiatores aliquando; et religiosos res gravissime occultissimae transiguntur. Publicetamen mittuntur, quia auctoritate principali. Ita et negotium publicum censetur, etsi ad solum principem pertineat, ut si de nuptiis agatur. Hinc palam est, duplex censeri genus legatorum. Primum quod maiore strepitu, et pompa [Orig: pompâ] non modo negotia peragit, sed domini sui etiam dignitatem splendore civili repraesentat. Aliud vero quod mandatum dumtaxat exponit, et voluntatis nudae interpres est, aliarum rerum omnino seturum: pari tamen auctoritate venit, sed sumptu mittentis et recipientis vitato, praecipue ne inani caerimoniarum superstitione cuius nec modus est, nec finis, agendi occasiones tardentur, aut elabantur. Hos sive agentes, sive ordinatos, deputatos Commisserios vocent, qui si publicum mandatum habent legati sunt. Legatorum illis munus, privilegia, seturitas, debetur. Caerimoniarum vero immunitas conceditur. Qui hos legatos nominare verentur, nondum diversa legatorum genera distinguere norunt. Mandatum publice datum, et agendi potestas de re publica legatos efficit, sessiones, praecedentiae, comitum turba, et similia nugementa extra legationis essentiam sunt. Et cum serio agitur, vana illa spernuntur. Subditi porro in necessitate legationem coguntur suscipere, ut et militare, non est tamen consultum ad rem arduam invitos cogere. Veneti quidem imperant, quibus visum est, legationes, sed raro invitis, et si quis non sponte proficiscatur, honori tamen rei pub. tribuit, ut mentem celet, et alacritatem praese ferat.
Legatus itaque in comitatu, sumptu, vestitu, ceterisque ambitiosum splendorem vitabit, quin et ipse princeps: nam fere superbiae depu tatur apud peregrinos, et malevolos, simultatumque et odiorum est mater. Memini legatos quorum aliqua erant vitia, aut vestis conspectior, perpetuo agnominum convicio notatos: cousque progressa dicacitate, ut multi nomina propria putarent, quae in opprobrium conficta erant. Nec paucis id contingit, pauci posticas sannas effugiunt.
§. 3. Recipiendi sunt legati honorifice, et amanter, etiam hostium. Sunt enim angeli pacis, et sequestri; conanturque sine sanguine fuso genus humanum conciliare. Quod si bellum indictum veniant, audiendi tamen, nam forte aliquid ad bellum impediendum; aut minuendum adserent. Nam cum hostium iracundiae moderatione, et virtute occurritur, colloquiaque miscentur, multum profectum est. Superbe Romani Numantinorum legatos reiecerunt, audire enim eos, qui benigne victores egerant oportuit. Hannibal more suo legatos Romanorum arcuit, periculum itineris denuntiando, et sibi otium non esse legatos audiendi causatus. Pericles Atheniensibus persuasit, ut Spartanorum legatum inauditum, et inhonoratum dimitterent, quod dolo malo ille fecit, quo iras bellumque magis accenderet.
§. 4. In urbem recipiendi non sunt, si animos civium aut donis, aut promissis, minisue possunt corrumpere, et metus est ne tentent. Tarquinii regis legati ea [Orig: eâ] causa [Orig: causâ] excludi debuere [Orig: debuêre] , et insigne est exemplum Ezechiae Rapsacen excludentis. Multo minus in contionem admittendi: si ciere motus valent. Eadem ratio si animo explorandi veniunt; sunt autem hostium et aemulorum principum legati, ut plurimum exploratores, et in aula habent, qui illis secretissima referant. Exempla horum annorum plurima ferunt reges, et vicem mutuam reddunt. Cum tamen in castris, aut urbibus periculose futuri putantur, cum res tenues sunt non admittunt. Romae legatis hostium extra urbem senatum crebro dabant. Reges vetuere [Orig: vetuêre] venire Romam aliquando. Hannibalis legatos iussere ante noctem exire agro Romano. Noluere suae sollicitudinis et calamitatis habere spectatores. Quamquam minus periculi est in legato, cum occulti sint iunumeri speculatores, et legato facile officii et honoris specie custodes apponantur: cum occultorum exploratorum inevitabilis sit calliditas.
§. 5. Non solent audiri legati, cum vel debitum titulum negant, vel suis dominis indebitum arrogant. Rex Ungariae legatos Vaivodae qui dominum suum regem Pannoniae nominabant, abire iussit. AEmylius litteras Persei victi, et se tamen regem Macedoniae vocantis aspernatus est, nec legere quidem dignatus. Itaque consultum non est ad eos mittere legatos, quibuscum de titulo controversia est. Utrimque enim asperantur animi, et paci impedimenta ex ipsa pacis tractatione offeruntur. E contrario autem legati honorifice audiendi sunt, non contemptim habendi. turius indecore et sordide ad rapa vocat, et ambitiosa paupertatis ostentatione Romanam maiestatem ridendam exposuit Privatim parsimonia, modestiaque laudatur, publice magnificentia exhibenda est. Rusticana etiam iactatio fuit Artaxerxis, inter audiendum legatos manubria sabricantis. Barbare Indorum regulus comam pectebat, dum legati perorarent; sunt illa hominum stolide superbientium, et sine fructu magna odia colligentium.
§. 6. Legati summo aliquando honore afficiuntur; sedendo, sententiam dicendo, subscribendo dominorum suorum locum aliquando tenent, aliquando cedere coguntur. Regi Romanorum tum alii, tum etiam Imperatoris legati cedunt. Ille enim supremus legatus, successor, et filius Imperatoris censetur. Ita anno 1541. Perdinandus Caroli. V. legatos antecessit. In Synodis legati pontificis praesident. In consessibus imperii. Electores praesentes solent absentium legatis praeponi; Merito ac iure. Imago enim dignitatis absentis praesenti veritati cedit: Inventum etiam illud est, ne absentiam facile excusent, si famulis collegarum cedere cogantur: Alia tamen alibi, et inter alios ratio.
GVicciardinus polit. hypomn. 1. monet, Principem volentem circumvenire alium, prius fallere legatum oportere. Caffander meditatur
bellum in Demetrium, vellet eum id minime suspicari, ut imparatum opprimat: legatum proinde de pace, foedere, affinitate mittit: atque ingens amicitiae desiderium ostentat. Hic legatum nolunt esse conscium intimi sensus dominisui. Immo nolunt eum inquirere, verene, an ficte mandata dentur. Loquendum ei aiunt, quod loqui eum dominus iusserit, quid autem facere dominus velit, melius videri eum nescire, ut ita serio magis simulationem exprimat. Ita fere plerique Politici pro sapientia astum illum commendant. Mihi liceat rem suis momentis expendere. Una causa legati fallendi est, ne parum serio fallat; At haud difficulter inveniet, qui magno studio principis sui moribus obsecutus, histrioniam illam impensius agat, astuque delectetur. Plura enim et maiora agit simulatio, quam veritas. Quin peritiore astu dolos tractabit; Quid porro si rem ipsam confecerit, et simulando veras confecerit nuptias? An vero a mundo condito legatus missus est fimulandi ignarus? Quamvis itaque nec principem, nec legatum falli honestum arbitrer, sed veritatem probem et candorem. Si tamen fallere constitutum est legato, utetur et fraudis, et simulationis non ignaro. Multa enim passim inter agendum occurrunt, quae omnium conscius facilius ad mentem domini conficiet, quam ignarus; et imprimis ut tempus extrahat, ne plus quam necesse est progrediatur: ne honorem domini sui in periculum coniciat: non bene fraudem temperat, fraudis inscius. Quin etiam legatum deciperearduum est: si enim consiliorum secretorum est particeps, ex aliis actis, consultisque, et familiarium litteris de suae legationis fide ipse dubitabit. Et hoc in suam contumeliam se caelatum stomachabitur. Si a secretis consiliis non est, non deerunt tamen coniecturae, et in aula rarum silentium. Sane quandocumque cognoverit sese deceptum, lentius aget, domino suo fidere desinet, legationem ipse damnabit, si tamen fidus permanebit; fallacia enim fidem sublaestam facit, et quem fefellisti ad perfidiam impellis. Ne credideris fidelem tibi fore eum, qui scit sibi non credi. Accedit, quod illa simulatione non exteris modo princeps, sed etiam suis suspectum se reddit, fallaci enim, iure putant se non credere. Utuntur tamen interdum eum in modum caecis legatis, vel parum cautis, vel etiam sacerdotibus et religiosis, qui magno conamine rem agunt, et fiducia, sed ignari artium aulicarum, cum ab utraque parte irridentur, suae simplicitati tum primumanimadvertunt illusum. Ferunt hoc illi et ferre oportet, at alii magno animo viri, alta mente recondunt, sibi non creditum, ludibrio se habitos. Ludovicus Trabantius cum ducem Brabantiae dominum suum amicum regi Galliae spopondisset, ille vero Anglo contra Francum se iungeret, fallaciam detestatus redire domum noluit, in Gallia maerore contabuit. Hac ergo in re cum suos et hostes fallere principes instituunt, bis peccant. Nam et fraude utuntur, quae cum in omnibus turpis, tum vero principibus turpissima. Absit ut dici de Christiana aula debeat, quod Isocrates Orat. de pace in suos prolocutus est. Corrupti iam sunt, inquit, et depravati longo tempore ab aulicis principes, quorum omne artificium in decipiendo consumitur. Deinde fraudes non recte tractat, cum suis diffidere sese ostendit.
§. 1. DE securitate legatorum, optime omnium scripsit noster Carolus Scribanius. Securitas eorum est publico gentium iure sancta. Ubique gentium etiam inter barbaros sunt inviolabiles. Romae si quis eos pulsasset, reus maiestatis censebatur, illisque quos miserant, ad supplicium dedebatur: ut in eos suo arbitrio animadverterent. Quod si laesorum illis humanitate parceretur, civitatem tamen non recipiebant. Varro de ling. lat. Cuiac. l. 11. observat. c. 5. Tanti privilegii conciliatrix est necessitas, ne humani generis societas interiret. Ipsa vero securitas veniendi, etiam morandi, abeundique potestatem includit. Immo et agendi. Improbe ergo agunt, qui libertatem legatorum metu restringunt, aut muneribus corrumpunt. Omnibus illis modis iniurii fuerunt in legatos Romani Pontificis Arcadii Caesaris administri, eademque Zeno et alii peccarunt, quod infandum est, apud Christianos. Mira porro Helvetici belli acerbitas, cum mendicis, et puellis pro legatis uterentur, quod viri parum tuti essent.
§. 2. Cum hostium legatis, aliorumque denuntiatur, ne veniant, aut fore ut pro hostibus et ex ploratoribus habeantur, aut ad praescriptum tempus exire iubentur, si iusta est, aut prudentibus apparet ratio tam dura decernendi, ius gentium non violatur. Si fastu, et pacis, aut hostrum odio, aut ingenti spe victoriae barbara illa decreta fuguntur: contra ius gentium est; omnem pacis, aut veniae spem abscindere, ne in colloquium quidem venire. Nam res publica etiam illa, quae aliam ita laesit, ut iusto bello petatur, ius habet legatos mittendi, deprecandi, paciscendi, pro innocentibus suis, quorum pars maxima, intercedendi, nec in servitutem, aut lanienam populum suum tradere tenetur, satisfactionem sine interitu accipere humanitas, et gentium ius imperat. Coriolanus contra ius gentium egit, cum professus est, se si legatos mitterent, pro hostibus habiturum. Et Syriae rex in obsidione Samariae, aliique eadem iniustitia [Orig: iniustitiâ] , et crudelitate egerunt. Athenienses cum regum legatos reiecerunt, excusari possunt, Basilides Moscoviae dux legatorum alios claluo trabali per caput transfixos occidit, alios dissectos membratim salitosque domum remisit. Olim exempla paris barbariei Fidenates dedere [Orig: dedêre] , et luere suo exitio.
Quod si legati nihil mali in animo, nec mandatis habeant, sed innocentes omnino pacis sincerae causa veniant, si tamen rerum et hominum is status est, ut si velint, seditionem, et proditionem moliri possint, merito vetantur advenire, et si non pareant occidi possunt; nam sua se temeritate praecipitant. Res publica enim illis craedere non debet, sed hoc agere, ut suo consilio, et cautione, non hostium innocentia salva sit. Vaelitne, an nolit nocere hostis, non disputat senatus, sed statuit ita providere, ne cum maxime vellet, nocere possit. Legati itaque qui contra illam securitatem Reip. veniunt, ius gentium violant.
§. 3. Qui legatos negant esse securos, nisi praemisso caduceatore veniendi potestatem impetrent, parum ius gentium intellegunt. Caduceator, aut tubicen iure gentium tutus est, non alio, quam quo legatus. Par utriusque ius. Maior etiam legati sanctitas. Alioqui etiam caduceator praeambulone indigeret. Totum vero iusgentium tollunt, qui legato securitatem ex fide per caduceatorem petita et data conciliant: Eo enim modo quilibet securus est: cum fides violari sine scelere non possit. Legatus sua sanctitate, et totius mundi consensu est inviolabilis, non unius principis aut regis promisso inter media hostium tela venerabilis est, nec de tutela paciscitur, sed ipse secum iura et leges defert, quarum violator, ne ulli quidem barbariae tolerandus est.
Allegant consuetudinem legatorum, qui solent praemittere, qui nuntient adventum, petantque ut bona venia sibi accedere liceat. Verum illa ipsa ratio legatorum ius asserit, si enim le gati nuntius aut praecursor iure gentium tutus est, quia legati famulus est, aut tabellio, quanto magis ipse legatus? Causa vero iudicandi adventus est, tum ut constet legatum esse, tum civilitas, et comitas, ne principi inopinato novus hospes adveniat, de hospitio, aliisque prospiciatur.
§. 4. Porro quae de legatorum seturitate dicuntur, ad eos pertinent tantummodo, ad quos mittuntur, non alios; Si enim hostium legatos vel ad alios hostes, vel etiam amicos nostros proficisci deprehendamus, eos intercipere, detinere, occidere fas erit. Hostes enim sunt, sic Samnitum legatos ad Hetruscos iter habentes Romani detinent, et iidem Romani Carthaginiensium, Athenienses Persarum, Carolus V. Francisci I. legatos ad Turcam tendentes intercepit. Atque ille perpetuus usus gentium est. ut non legatos modo hostium, sed litteras etiam intercipiant.
§. 5. Delicto ius suum immunitatemque legatus amittit. Non omne tamen eiusmodi peccaturn est, ut iure suo excidat. Nam privata legati dedecora, ebrietas, scortatio, blasphemia, legatum dumtaxat infamant, et principi a quo mittuntur vitio vertuntur, ab ills ad quos mittuntur, folent dissimulari. Crimina vero quae aliis iniuriam adferunt, ut adulteria; caedes, furta, si ab ipso, vel familia admittantur, quamvis concedant omnes esse im punia non oportere, de poena tamen controvertunt. Multi causam ad principem a quo missus est, remittendam censent, non enim alter princeps iudex est legati, cum legatus ab eius sceptro liber sit, deinde grave sit apud peregrinos, aemulos, et hostes subire iudicium. Mihi sane non videtur ius gentium legato licentiam scelerum permittere, aut iniuria [Orig: iniuriâ] affectis defensionem auserre. iudex legati non est princeps laesi? at nec princeps legati, est princeps laesi. Causa tamen est, cur meus princeps legatum puniat, non est causa cur ad exterum principem accusaturus ableger. Legatus in loco delicti iudicatur, ego nullo meo merito ad extera tribunalia cogi non debeo. Iuris naturalis est, ut latro, fur, incendiarius, ab eo principe puniatur, cuius subditos vexavit. Latrocinia, furta, adulteria ex iure gentium poenas habent constitutas: nulla enim gens tam barbara est, quae non illis criminibus ultionem lege irrogarit: Legatus igitur ex iure gentium poenam meretur: Ille vero cuius domum expilavit, uxorem violavit, nullo iure cogi potest, ut malefactorem, Byzantii aut alibi accuset; nec enim itineris longitudo, nec sumptuum modus, nec iudiciorum ratio illud permittit, iure merito igitur legatus iudicatur in loco, quo peccasse cognoscitur. Quod si seditionem, tumultum, proditionem molitus sit, iam ius gentium prior ipse violavit, et iure punitur; stolidum enim esset, ad suum principem illum remittere, a quo facinorum non licentiam modo, sed etiam mandata habuit, quique proemia potius daturus est. Ius autem gentium legationi innoxiae tantummodo patrocinatur.
§. 6. Haec quamvis rigido iure fieri possint: suaserim tamen principi laeso moderationem, et quandam sui iuris cessionem. Si privatum legatus occidit, idque fatetur; rem compositione finiat, legati principem admoneat, eius iudicium exquirat, ad vicinos principes, aut academias causam remittat. Si res obscura est, et examine indiget: a principe mittente petat commissarios qui quaestioni intersint, aut aliis cognitionem deleget. Hoc enim modo princeps laudem iustitiae, et moderationis etiam apud hostes consequetur, ac proinde amorem, venerationem et auctoritatem. Nec vero iuris gentium violandi occasio praebebitur, tum vero querelisansa praecidetur, numquam enim, aut raro legatus exteri principis in iudicando aequitatem agnoscet: et ut se purget, iudices conabitur reddere susuectos.
Quod si in principem aut Rem publicam coniurasse, aut aliud molitus dicatur: cum res occulta sit, plerumque dimitti malim, quam inquisitioni rem committere. Si res notoria sit, ad gentium securitatem pertinet, violatorem iuris illius non esse sine supplicio.
§. 7. Si legatum nostrum hostis occidit, non est scelere pensandum scelus. Non ignoro multos Iureconsultos in lib. Si convenerit. [Gap desc: Greek words] . pro Soc. id licitum ducere, et usurpare illud: Frangenti fidem, fides frangatur eidem. Nam ius, inquiunt, non violatur, sed redditur. Verum prudentiores id quoque iniustum merito pronuntiant. Legatus enim iure gentium absolute, et pro sua persona securus, sanctus, et inviolabilis est, nec ius suum alieno scelere amittit. Nec alter princeps imitator esse peregrini facinoris debet, sed innocentem tueri ac fovere. Quis enim legationem suscipiat, si ab alio salutem suam pendere videat? Quid si princeps legato suo vel offensus sit, vel vitam eius contemnat? Principi quidem frangenti fidem, promissa fides iure frangitur, legato tamen frangi non debet, cui debetur ex iure gentium. Immonec in captivis locum il. la res habet: Non enim si Hannibal quatuor captivorum milia contra fidem datam trucidat, etiam Senatus Romae Poenos quibus data fides est, occidet. Fides enim ipsis captivis data est, ne ad internecionem usque pugnarent, et desperatione vitae suae alios in exitium traherent. Immo ne obsides quidem occidi possunt, nisi volentes scientes eam legem ipsi sibi dixerint.
§. 8. Si legatum nostrum hostis detineat, plerique concedunt, posse et illius legatum detineri, ut noster liberetur. Nec hoc tamen sine
cautione concedendum est. Legato enim innocenti semper ius gentium patrocinatur, quidquid ipso invito eius peccet Res publica. Ipse sacrosanctus esse non definit, ob necessariam humani generis societatem, contra quam exemplo alieno delinquere fas non est. Talem certe Scipio erga Carthaginienses se praestitit; cum enim Romanos illi occidissent, hic ne simulantes quidem legationem attigit, tanto victoria dignior, quanto iuris et aequi amantior. E contrario detestabilis fraus fuit civitatum Italicarum defectionem meditantium: nam simulata quarundam urbium discordia, ad res componendas legatos ex urbe petierunt, missi sunt viri summi, eos detinuerunt, donec obsides suos recepissent. Verum duplicis paulo post fallaciae grandes poenas dederunt. Quid igitur faciendum legato? Primo nulla contumelia, nulla poena, non verbere, non carcere vexandus est. Deinde ad tempus honorifice, legatus enim esse non desinit, detineri potest, si forte et noster remittatur. At vero si hostis est illa acerbitas, ut legati sui periculo non moveatur, non est diu cum periculo valetudinis, et rei familiaris retinendus. Brevem et honoratam detentionem, cuius finis sit legati nostri liberatio, recusare non debet, a longa captivitate iure gentium immunis esse debet. Certe si legatus ab amico ad amicum missus sit, et durante legatione bellum atrox exarserit, rapinis, incendiis, caedibus, etiam magnatum, urbium everfione, omne amicitlae vinculum sit ruptum, data sit etiam iusta causa clades reponendi, non tamen legatus poenas ullas pendet, sed inter hostium tela, ignes immunis discedet, etiam honoratus. Ita a Carolo V. et Francisco I. factum, uterque legatum dimisit, munera obtulit, cum bello flagrarent omnia. Quamvis Francus Caesaris munera non accepit, Caesareus accepta remisit. Principi itaque suaserim, virtute, cuius est nobilissima victoria, hostem superare, legatumque eius honoratum, et donatum remittere.
§. 9. Gravior quaestio: An rebellium legatis sit ex iure gentium rata securitas? Plerique negant. Videntur et iura civilia obstare. An enim ius gentium rebellione et periurio mereantur seditiosi? De iure non disputo, consilium autem do; ut si legatos mittant, audiantur, et innoxii principis benignitate dimittantur; nam in seditione, etsi ius nullum improbis acquiritur, praestat tamen verbis, quam gladio tranquillitatem reduci, ne desperatio utrique parti aeque periculosa, alteram pessum det. Deinde si rebelles factorum paeniteat, mittantque legatos supplices, etiamsi sint ipsi nocentes legati, existimo eos esse iure gentium immunes. Licet enim tanta, tamque atrocia possint esse delicta supplicum; ut venia danda non sit; audienda est eorum legatio, et remittenda sine maleficio. Atque ita constitutum, et usitatum est iure gentium. Nam ut humanum est, ignoscere peccatis, quorum tamen atrocitas aliquando sine venia plectenda est. Ita principum est audire supplicantes, etiam cum venia neganda est, ne saevitia, non iustitia puniri videantur; idque semper locum habet in multitudine, in qua semper multi sunt vel innocentes, vel certe veniabiliter nocentes.
In his tamen solent alios adhibere deprecatores, interdum aut feminas, aut innocentem mittere, quod etiam fecere [Orig: fecêre] Romani, cum vetuisset venire legatos Coriolanus.
Legati cum munere suo funguntur domi in ius vocari non possunt l. 2. §. legatis l. 7. Lex Memmia ad omnes hoc privilegium extendit, qui Rei publicae causa abessent. Eorum enim nomina non recipiantur.
Quod si contra eos actum est aliquid, cum redeunt in integrum restituuntur. Ad inceptam tamen litem ante legationem, comparere coguntur, eamque continuare, ne cum magno aliorum detrimento iustitia differatur. Quin etiam in ius absens vocati potest, si novam litis causam dederit. Sivicini agrum occupari iusserit, si per suos causam querelae dederit. Alioqui legationes, quae multos saepe annos perseverant, civibus et vicinis periculosae essent; iniuriae enim sine remedio mussandae et tolerandae essent in reditum legati. Quod sine dubio grave est, et noxium Rei publicae.
§. 1. MAndata quae scripto tradi legatis solent, Instructiones appellant, his de instructionibus non loquor, verum generalem doctrinam pro legatis brevi methodo adducam: quae ex civili doctrina quam hactenus prosecutus sum, sumi potest. Ordinis tamen causa singulatim explicabo.
Aphorismus 1. Pro legatis in magnis rebus summi in Repub. viri mittendi. Summi, inquam, prudentia, integritate, auctoritate. Ratio in aperto est. Rem publicam enim suam repraesentant, et principem, ad cuius existimationem plurimum facit, quam praestantissimos habere ministros. EOS etiam principes et legati, consiliarii verentur, suspiciunt, et cedunt auctoritati. Virtutem enim etiam aemuli, si non amando, certe vel palam laudando, vel occulte invidendo commendant. Quin et illi ad quos missa est legatio, magni se viri adventu honoratos arbitrantur, principem etiam amare incipiunt, cuius ministrum venerantur.
Aphorismus 2. Virtutes in eo omnes requiruntur: praesertim quae ad vitam civilem pertinent. Eas habere legatum in gradu Heroico necesse est. Simulatio virtutis, et calliditas odio cunctis est: itaque qui eo nomine suspecti sunt, et male audiunt, mittendi non sunt. Quippe qui Craetensem, aut Cilicem mittit, videtur velle fallere: principiis ergo obstat actionum, quarum suspectus est minister, Porro, quitali legato pulsantur, duo praesidia habent, unum invictum: hoc est: Nihil credere. alterum aequale. Tricas tricis, dolos dolis opponere.
Aphorismus 3. Legatorum eximiae dotes, dignitasque ad rem parum faciant, si invisi sint principi ad quem legantur. Qua in re gravissime saepe delinquitur, cum proceres affectu aliquo legationem in aliquem non idoneum conserunt. Nam qui legationem excipit, merito se irasci arbitratur, cum obtrudi sibi, et honorifice habendum videt, cui se merito offensum iudicat, quem suspectum habet. Hoc honoris sibi tribuendum putant: ne cum inimico agere, et tractare cogantur. Quin a privatorum etiam prudentia
abhorret, amicitiam conciliare, et tractare res hostium interventu. Perinde illi faciunt, ac si metalla conferruminare testa conentur. Hinc negotiorum impedimenta, tarditasque: hinc aditus difficiles, aliaque quae maxime principi nocent.
Aphorisinus 4. Prudentiam in legato summam requiro, astutia male celata obesse solet, ut dixi. Plurimi sunt in aulis versuti, callidi, tecti, alienorum sensuum scrutatores, omnium rerum indagatores, dissimulatores, obscuri, aliud in lingua, aliud in mente est: aliud cum Titio, aliud cum Caio loquuntur. Eos legationibus aptissimos censent, quod arte mentiri, fallere, tegere norint, ego inutiles iudico. Nam vitia illa venena sunt pacis et amicitiae, et numquam diu celari possunt. Legato enim rex ipse, magnates, et ex minoribus exploratores loquuntur. Non potest apud multos, longo tempore, tot machinis attritus fucus eundem tenere colorem, non potest longa fabula semper aliqua parte mendacium suum, ipsa loquitur: atque ita fidem perdit, quae fundamentum est legationis, odium aut contemptum contrahit, quo fructus omnis excutitur: omnia eius acta redduntur suspecta, vitia exaggerantur. Contra astum et dolos omnes sese parant, ut eludant. Et sane contra dolosos invictum est praesidium non credere. Hoc ergo genus hominum nec mutuam amicitiam principum tuetur, nec fallit aemulos: vim omnem fraus perdit, ubi non creditur. Princeps etiam eiusmodi legatione auctoritatem perdit. Lupus de foedere ineundo ad boves vulpeculam legabat, cui multa de sinceritate prolocutae responsum est. Quia te mentiri manifestum est, principi tuo credere non possumus. Quidquid enim legatus agit aut loquitur, principis iussu fieri putatur, aut approbatione. Perspectum enim omnia illa ad principem vel a legato, vel sociis perscribi tamquam placitura.
Aphorismus 5. Veritatem itaque legato commendatum volo; nihil moratus eos qui legatum verbis iocose definiunt; virum bonum, mentiendi peritum, paratumque pro sua Re publica mentiri. Veritas fundamentum est Rei publicae, et legatus ad mentiendum missus facile etiam suo principi mentietur. Nunc tot passim legati mittuntur, et resident, tanto etiam sumptu, quot nullo umquam saeculo fuerunt; exiguus tamen fructus est, offensae multae inter princcipes, et legati plurimi utrimque offendunt, seque perdunt, quis enim legatione fungatur, ut non accusetur [Gap desc: Greek words] ; noti sunt, qui adhuc recens de carcere exierunt. Causa est, quod ad decipiendum missi sunt. Deus vero publicas fraudes detestatus, in earum administros supplicia vertit. Et sane cum nullum mendacium sit, quod non aliorum mendaciorum velo tegendum sit, ne patescat, fieri non potest, ut legatus, vel cohaerenter semper mentiatur, vel ex mente domini absentis dolos temperet: atque ita necesse est, ut a domino suo verace, vel mentiente mentiens dissentiat. Cum vero omnia domum scribere oporteat, arduum est, ita concinne mentiri, ut omnia cum principis et consiliariorum voluntatibus consentiant.
Aphorismus 6. In legato primarium est bonum, fides: quod alioqui etiam humani pectoris bonum sanctissimum Romanus appellat. Eam vicinam Iovi in Capitolio antiquitas statuit. Sane paucorum est fides firma, si abest spes praemii, aut ex diverso maius offertur praemium.
[Gap desc: Greek words] .
Pauci e multis animum fidum habent. In legato fidem prorsus invictam esse oportet. Nam regum colloquio, et muneribus, et tuto quidem saepe concutitur. Addo et minas, metumque calumniae. Tot modis ne illiciatur, aut labefactetur, summum est discrimen. Praesertim cum in legati manu saepe fortuna principis sita sit.
Ea causa crebro maximi Imperatores pro legatis viros sanctos, Episcopos, et sacerdotes misere. Ambrosius, Chrysostomus, Bernardus legationes obiere.
Aphorismus 7. Generis nabilitatem in legato aliquando Livius requirit, lib. 30 Quandoque et reges vilitate eorum offensi sunt. Sed eam generosa virtus et eruditio supplere potest. Minus certo probandi Romani, qui legatos in quibus parum dignitatis videbatur, remittebant; nam mittentium dignitate aestimanda est persona legati. Augustus quod Libertini generis legatos mitti quosdam intellexisset, illis in orchestra locum esse noluit. Suet. cap. 44. Verum legati illi civitatum, et subditarum provinciarum erant, quas monere eo modo Augustus potuit, ne indignos mitterent. Ludovicus XI. Galliae rex tonsorem Olivarium ad Burgundum misit, petitum filio uxorem. Res pro contemptu accepta est, et parum abfuit, quin violaretur. Verum illae artes erant procerum, nec regi suo, nec Burgundo faventium. Possunt certe mitti chirurgi, etiam institores, et mechanici, si in digniorem illos statum fortuna extulit. Augustus sane patre argentario natus, aliique Caesares ex ignobili gente et stirpe, non debuere [Orig: debuêre] in aliena nobilitate fastidiose, rigideque aestimanda esse operosi.
Iustinianus ad Chosroem Persarum regem medicum misit, sed qui alias regem curarat, ideoque carum. Ad Crassum et Alexandrum eorum missi praeceptores, qui pacem secerunt, urbes servarunt.
Aphorismus 8. Ita comitatem sectetur, ut adulationem fugiat; adulatio grata est, cum non advertitur, at vero si princeps sapiens eam notet, odiosissima, qui vanitatem, et stultitiam illi exprobrat, quisque in os laudat. Id maxime in legato aemuli principis apparet, qui fere ideo laudat, ut decipiat. De laude adulatoria loquor, quaedam enim debetur principi, et sine nota inurbanitatis omitti non debet. Insigne exemplum est, in vita Caroli V. Eum impense more gentis laudabat Gallicus orator, qui ante annum eum in Anglia acerbissime vituperarat: Cui magnanimus Imperator: si ante annum in Anglia minus me vituperasses, et nunc minus laudasses, utrumque mihi gratum fuisset. Fidem itaque ille et gratiam perdidit: nec utillus aliquid regi suo agere potuit, quam ut peteret successorem. Quin suos principes crebro offendunt, nimis in alienorum laudes effusi: apud quos alio se modo excusare non solent, quam vituperando, ridendoque laudatos: nempe se orationem accommodasse affectibus vani principis, qui illis illecebris captandus sit, nec ista fieri principes ignorant, et per occultos amicos, quid legati scripserint, intellegere possunt.
Contra adulatores alio loco egi, id solum moneo, nulli minus convenire adulationem quam
legato, cum quia personam principis sustinet, quem deici, et in parasitorum censum redigi nefas est: Tum vero quod fallere non possit, utpote, qui ex animo nihil dicere existimatur. adulatio enim nisi fallit, auctori nocet. Quaecumque ille inlaudem principis dixit, tota aula celebrantur, non sine additamento, ideoque in publicum efferuntur, et ad mittentem principem perferuntur. Timagoras accusatus est, quod contra patria instituta Persarum regem adorasset, Demacles decem talentis multatus, quod Alexandrum pro deo coluisset.
§. 9. Caerimonias ita temperet, ne nimius in illis rideatur, ideoque fastidiatur; Simulatoris enim, et hypocritae est nimia illa elegantia gestuum. Nunc paene legatorum cura inter praecipuas est, observatio caerimoniarum, in eundo, sedendo, alloquendo, visendo. Nec mirum non minus ex inanibus illis, quam legatione male gesta periculum. Etiam si sapientissime et fidissime, immo felicissime rem ob quam missus erat, confecerit, si in caerimonia aliqua lapsus est, suo periculo docebit, quam arduum sit esse legatum. Vetus hoc malum est: Orobazum Arsaces occidit, quod in colloquio Sullae honoratiorem locum cessisset. sed ista omittam: omnes principes rogo, ne talium erratorum sint vindices, seria curent, inania transmittant.
Aphorismus 10. Legati prudentia in eo versatur, ut ne ingenti carimoniarum, honorum, epularum, pomparum, verborum lenocinio capiatur, ne amoris et venerationis esse arbitretur, quae sunt fallaciae, et irrisionis. Memor esto: simulationem viritate esse operosiorem, Honorem ab irrisu, humanitatem a fraude discernere legato est arduum: nec hic aestimanda magnitudo eorum, quae deferuntur: nec rerum pretia, comitas vera suae sinceritatis secura, paucis indiget. Verus arte facili fit scalmus, pictus multo labore, vario colore perficitur. At quae signa veri honoris, et quae irrisionis iudicia? Prudenti se res prodet. si nimius honor est, falsus est. si princeps legatum non amat, nemo ministrorum de illo absente bene loquitur, nemo nisi ficte honorat. Deprehendet per ministros suos, et aliorum procerum famulos. ipse quoque debiti honoris causas non incuriose meditabitur.
Aphorisinus 11. Superbiam in primis vitabit, vitium in omnibus odiosum, at cum in legato cernitur, rerum agendarum rationem impedit: deinde principem infamat, qualis enim princeps, qui ferre tam tumidum potest ministrum? Cur nobis tam vesanum misere [Orig: misêre] ? An illi totius nationis sunt mores? an non praestat bellum cum talibus gerere, quam fastum tolerare? Quin et illud consideret: Omnem superbiam stultitiae affinem esse. Immo non minimam portionem stultitiae esse, docet origo superbiae, quae tribus maximis vitiis continetur, ignoratione sui, aliorum, rerum humanarum. Rationem obscurat, ut non modo nil bene iudicet, sed ut etiam pravissime iudicium conturbet. De suis rebus nihil, de principis rebus omnia moderate narrat. Sed rarissime. Numquam vitia gentisapud quam habitat, culpare audeat. Utrumque odiosum est, prius iactatione potentiae, alterum exprobratione vitiorum; Vere dictum est:
[Gap desc: Greek words] .
Iactantiae poenam nemo effugit.
Prima poena est, non credi thrasoni, altera odio habere.
Aphorismus 12: In postulatis sui principis proponendis sit industrius, matureque adventum indicet. Illyricorum legatis responsum datum non est, quod senatui se non indicassent. In exigendo responso, nec profractus, ut Popilius Antiochum circumscribens: nec fastidiosus, ut Callicratides, qui a Spartiatis missus ad Cyrum pecuniam mutuo postulatum, insecta re abire maluit, quam ter colloquium poscere. Illa [Orig: Illâ] tam praefracta agendi ratione necessario offenduntur principes. Quale enim Xenocratis ingenium, qui ante datum responsum, se cibos sumpturum negabat? Fecerat id ante servus Abrahami, verum iam illa processerant, ut divinitus omnia constituta agnoscerent. Aphorismus 13. Quaesitum est, liceatne legato munera accipere? Distinctione nonnulli utuntur, munera humanitatis causa, non ad corruptionem oblata, accipi posse. Verum non est ille controversiae status: Fixum enim ratumque est, nulli bono viro licitum esse, vel fidei, vel iustitiae causa corrumpendae, munera capere: itaque de legato monere nihil est necesse. De muneribus igitur quae honoris causa dantur, et amicitiae solius quaestio est. Alii concedunt, aliinegant: Veritatis media via est. Quandoque recusanda sunt, accipienda aliquando.
Aphorismus 14. Quamquam humanitatis et honoris specie mnnera offerantur, si tamen suspicio sit etiam aliud latere: ut nimirum illa velut arietes occulta machinatione ad luxandam fidem admoveantur, omnino respuenda sunt. Hac enim in re non peccatum modo, sed etiam suspiciones exitiosae sunt: alienum vero est a boni ulri et prudentis officio tam improbas spesalere: sane quem corrumpere se posse sperant, velut improbum condemnant. numquam itaque hic famam prodiget legatus, dum eam pecuniae postponit. Semper etiam hoc in genere periculum est, ne a sua Re publica puniatur, etsi non velut infidus, ne iure tamen suspectum habeat. Suspiciones illae latissimae patent, sunt imprimis legati ipsius, deinde Rei publicae, comitum, hospitum, aemulorum, eorum qui aliquando fieri possunt inimici; ac proinde calumniatores, contra quos omnes munera defendi aliquando debebunt. Optime Demosthenes Philippi munera recusavit, pessime Aschines accepit, Pelopidas dona regia Persarum cum laude contempsit, Timagoras accepta morte luit.
Aphorismus 15. Cum lege patria [Orig: patriâ] sunt munera vetita, numquam accipi debent. Athenis, Corinthique severis legibus cautum erat ne munera legatus acciperet. imitatur eas hodieque serenissima Venetorum Res publica. Romani legatis ad se venientibus munera dabant: nec suos honorari donis vetuerunt; nisi cum suspecta essent, ut cum a Pyrrho, Antiocho, Iugurtha offerrentur. Perrarum tamen est, ut legatorum fides exserte, et quasi nundinatione manifesta [Orig: manifestâ] oppugnetur, oc cultiore arte utuntur, benevolentiam, et virtutis in legato relucentis aestimationem praetexunt, ille quatuor ex generibus argumentorum, quae vera dona, quae suspecta et [Gap desc: Greek words] sint, facile coniectabit. Ex utriusque principis, suaque persona, ac donorum genere. Ex donantis persona suspicio oritur: Si aemulus, tenax, egens magnas largitiones facit. praeter morem, legem, consuetudinem, si aliis non dedit, aut minus dedit, si legatum ante non amavit, nec novi amoris ansam legatio secum vehit, si singularem gratiam illi defert, si generatim officia reposcit, si emolumentum legatus adferre potest: si legatus nullam causam insolitae liberalitatis reddere se posse confidit, nisi vicissitudinis
reddendae. Deinde considerabit personam principis a quo missus est. An ille largus esse in legatos soleat, an id gratis et benevolentia, an vero ut captet consiliarios? Quod enim ille facit, id ab aliis fieri suspicabitur. An gaudere soleat, si suos donis opulentos recipiar? An natura sit suspiciosus? Huc pertinet etiam mens et sententia consiliariorum, qui plerumque collegis invident. Nulla autem res vicinior est calumniae, quam cum ministri principum sint aliis principibus, praesertim aemulis obnoxii. Quin etiam quae in praesens probantur, temporum mutatione criminosa redduntur. Barneveltii senis edita est apologia, qua dolenter queritur obici sibi munera ab Hispanis accepta, post factas indutias, ceteros, qui non minora acceperant, ne appellari quidem. Sed calamitas hunc reum fecerat, fortuna alios subleuavit. Itaque auro Hispanico fulgidi, miserum ob captum aurum damnabant. nam ruentem etiam fortuita, adeoque vestes, et arma, quae tutelae esse solent, fortius impellunt.
Ex sua persona mentem alienam colliget. Si enim nec grata, nec par est muneribus. Si alioqui suspicione [Gap desc: Greek words] aut tenacitatis laborat. Si digniores se neglectos aspicit, si animadvertit se posse plurimum apud principem, aut alios ita existimare. nam si corruptus parum posse putetur, non putant operae pretium sceleris. Vidi quendam consiliarium eversum ea causa, quod cum princeps eius ad opulentam urbem divertisset, omnes quidem honorifice accepti essent, solus ille conviviis privatis, donisque cultus non non palam tamen esset, et quasi tutor civitatis electus, quod vulgatum in aulam, indignationem, suspicionem, indagationem, et tandem exitium attulit.
Ad munera quod attinet, Duplicia suspecta sunt, Ingentia, et Perennia. Ingentia perfidiae sunt illectamenta, vel mercedcs. Si aureorum centum milia dantur illi, qui scypho aureo contentus reddi potuit. Si pensio decem millium perennis illi constituitur, cui multus census videtur esse, si sors aequet decem milia. Auctoritamenta illa sunt perfidiae, et pactiones servitutis. Non solent tam esse profusi principes, ut centum milia dependant; si denis milibus defungi possint, praesertim cum liberalitas erga unum, a domesticisque, externisque ex comparatione in exemplum trahatur. Omnium suspectusima sunt occulta. Sed legatorum difficillime occuli possunt. Nam ut amicorum nemo resciat, certe consiliariis eius qui dedit nota sunt. Memini cum vir magnus, sed non inexpugnabilis auro, a principe ingens vas argenteum accepisset, idque uxori custodiendum tradidisset, non sine elogio donatoris: illa rem inconsulte prodidit. Nam scypho humi deposito octennem filium applicuit, expertura an staturam illius aequaret. Nec mora, puer de tanto scypho, et tanto patris amico se inter sodales iactavit, intellectum ab aemulis, protractum est poculum, ille de dignitate detractus.
Aphorismus 16. Si causae illae absunt, munera possunt, et aliquando accipi debeni: ne vel ipsa vel principes contemni videantur. Solent etiam dari hostium legatis, idque quasi ornamentum videtur innexum iuri gentium: ut quamvis ab hoste veniant, et ad hostem redeant, non modo tuti sint, sed etiam honorati. Sequestri enim pacis sunt: et quamvis paxnon conficiatur, remuneratione tamen digna est pacis voluntas. Immo etiem si bellum veniant indictum: nam et illud communis est iustitiae, et qui venit indictum bellum, ante pacis conditiones proposuit. Unum addam. Vidisse me regia munera ingentia, quae legatum hostem effecere, cum enim ille apud suos male de accepto auro audiret, ut eam suspicionem amoliretur, regis ubique commodis obstitit, alienationemque suam probris contumeliis iactandis probare principi suo conabatur. Tam lubrica res est, alieni ministri fidem tentare donis.
Aphorismus 17. Legati munus est, mandatum, sive instructionem, quam diligentissime relegere et meditari. Si quaestionis aliquid oritur, interrogare. Si perplexam sententiam continet, mentemque principis caelat, legationem quo potest modo recuset, ne ludibrio habeatur. Si libera habet mandata, summa cura opus, ut mentem principis cognoscat. Si certa, et definita, eorum limites egredi non oportebit. Non modo ne principem offendat, sed multo magis, ne consiliarios correxisse videatur; nam etsi princeps felice rerum eventu placatus, ratum, gratumque habebit, quod actum est melius foris, quam domi consultatum: consiliariorum tamen aliqui magis dolebunt, suarum sententiarum correctione, quam damno publico, quod ex illis timebatur: inde enim sibi dedecus, alteri incrementum augurantur. Plerisque autem publicum bonum privato vilius est. Volentibus non deerit occasio calumniandi. Narrat Aelianus l. 6. Atheniensium legatos qui rem in Arcadia feliciter confecerant, ea solum causa occisos, quod alia, quam iussi erant via, redissent. Raro itaque recedere a mandato licebit, quod enim communi in consilio diu multumque de liberatum est, non sine periculo unus mutabit.
Aphorismus 18. Non numquam tamen illae circumstantiae occurrunt, ut mens principis tenenda sit, non habenda mandati ratio. Principio quidem nova mandata, rebus agendis consentanea sunt exspectanda: si res celeritate indiget, voluntati principis potius, quam verbo parendum: atque hoc est, quod Athenienses pro clausula adicere solebant, si quid aliud boni efficere possent, id agerent. Hoc nonnulli ad illud extendunt, quocumque res mandantis reddi potest melior. sed anceps est. Nam principes saepe famae, et aliis magis, quam utilitati suae serviunt.