LEges Rei publicae ferre salutares, summae est prudentiae, et auctoritatis; eas vero observare, civis praestantissimi. Nulla enim res civitati est utilior, aut honestior, quam bonarum legum custodia. De legibus itaque disputare, leges iudicare, novas suadere, veteres emendare, antiquandas pronuntiare, principis esse, et summi principis esse videtur: Venerari et exosculari leges, iussa capessere subditorum est. An ergo et ego de legibus dusputabo? Id quidem Theologo, et Philosopho necessarium est: Iurisconsulti autem tota materia, lex est; sine lege enim loqui erubescit. Politicus vero Rem publicam optime, solidissimeque constituerit, si hoc effecerit, ut leges optimae ferantur, et late vigeant: Lex enim anima civitatis est, cuius vegetabili influxu vivit, nutuque gubernatur magnum hoc corpus. Et quemadmodum Epilepticorum, phreneticorumque [Gap desc: Greek words] , exleges concussiones vehementer exhorrescimus, quia praeter animi voluntatem membra corporis detorquent, ita quoque Res publica, cum sopita vel pressa lege, violentis motibus agitatur, comitiali morbo laborat, ingenti sonitu, et derepente casura. De legibus igitur et mihi dicendum est.
Non de singulis, id enim esset infiniti operis, nec meae professionis, totam enim iurisprudentiam sacrarum, civiliumque legum scientiam, tractationemque contineret ea disputatio: itaque generatim de natura iuris, et legum, de causis, et effectis; de proprietatibus, partibusque ea dicam, quae ordinandae civitati sufficiant; et ad particularia decreta intellegenda, et constituenda conducant. Idque ut plurimum de Imperatorum. Regum et virorum consultissimorum sententia, ex fideli historiarum, hoc est, humani generis experimento.
Ne iusta lex Persica non fuit, [Gap desc: Greek words] , ut sine lege essent dies quinque mortuo rege. Nam tempus illud longum erat ad scelera concipienda ac perpetranda.
§. 2. Cum vero tam sint varia non modo nationum diversarum, sed eiusdem etiam gentis instituta, moresque; adeo ut quamquam falso, non sine occasione tamen dixerit olim non nemo: Honesti, et turpis discrimen sola opinione constare. Mihi integrum erit de omnibus Rerum publicarum institutis meo arbitratu iudicare, nec premi iudicium meum debet vilius Rei publicae praeiudicio, si pro me facient aliarum civitatum placita. Et de meo quoque iudicio aliorum iudicia libera sunto.
Leges igitur expendam, et illis Rem publicam instruam. Et divina quidem die ac nocte consideranda est. Lex igitur Dei, (inquit Amb. de 24. mans. fil. Israel, in 28. manf.) exactissima quaque censura examinanda, et omni qua potest, maiori sedulitate servanda, ne ab eaforte excidamus. Hoc nospraesens mansio docet. Baneiacham enim excitationem designat. Qui autem legem Dei percolat, ne minima quidem vel syllaba, vel apex neglegenter labatur, diligenter observat.
§. 3. Haec enim consideratio conscientiam dirigit, mentem illuminat, et Rem publicam informat. Eam obrem et veterum multi, et mediae aetatis scriptores non pauci, nostra vero tempestate innumeri de legibus tractarunt. Vetustissimus omnium quorum monumenta supersunt, est Plato, cuius libri duodecim hodieque in manibus sunt. Si antiquitatem spectes tunc eruditi, si nostra tempora, parum accurati. Secuti sunt deinde varii, sed monumenta exciderunt. Romanorum princeps Cicero tribus libris Platonis sententiam exposuit: qui ante eum in Re publica floruerunt, summi viri de iure, et legibus responderunt.
Tullius l. 1. de leg. Ego memini summos fuisse in civitate nostra viros, qui id interpretari populo, et respondere soliti sint: sed eos magna professos, in parvis esse versatos. Quid enim est tantum quantum vis civitatis? quid autem tam exiguum quam est munus hoc eorum, qui consuluntur? quam est populo necessarium.
Secuti sunt deinde Iurisconsultorum exercitus imperatorum aevo. Sed illi fere ex duodecim tabulis, ex senatusconsultis, plebescitis, principum decretis, prudentium responsis sua, non ex intima philosophia, ut etiam veteres, dogmata hauserunt. Quemadmodum iure caverent, quomodo rem suam tuerentur, de parietum, terminorum, viarum, stillicidiorum iure disputarunt. Totam causam universi iuris aclegem parce attigerunt. Itaque merito queritur Tullius, veteres magna professos, in parvis versatos. Nam ius civile quod illi praecipue tractant, in parvum et angustum locum concluditur naturae. Natura autem iuris nobis explicanda est, eaque ab hominis repetenda natura: considerandae leges, quibus civitates regi debeant: tum haec tractanda, quae composita sunt, et descripta, iura, et iussa populorum, in quibus ne nostri quidem populi latebunt, quae vocantur iura civilia.
Ita Tullius; et causam ante reddiderat. Nullo in genere disputandi magis honesta patefieri, quid sit homini naturatributum, quantam vimrerum optimarum mens humana contineat, cuius muneris colendi, efficiendique causanati, et in lucem editi simus, quaesit coniunctio hominum, quae naturalis societas inter ipsos. his enim explicatis, fons legum et iuris inveniri potest. Non ergo a Praetoris edicto, ut plerique nunc, neque a XII. tabulis, ut superiores, sed penitus ex intima philosophia, hauriendam iuris disciplinam putas.
§. 4. Hanc creationem D. Dhomas [(perhaps: Thomas)] in 1. q. 90. Antoninus 1. p. t. 11. Hugo de potestate legum. Gerson. 3. p. de vita spiritali. Et prima parte de potestate Ecclesiastica, et origine iuris ac legum. Vincentius Beluacensis in speculo mor. lib. 1. pagin. 2. Alphonsus a Castro, de poenali lege. Guilhelmus Parisiensis. Dominicus Sotus lib. 1. et 2. Ex Theologis Societatis; Gregorius de Valentia, qui etiam in universam Theologiam operibus editis, confutatisque haereticis Germaniam illustravit. Cui testimonium auditor eius Clemens octavus dedit, et doctorem doctorem appellavit.
Secutus G. de Valentia est Ioannes de Salas Castellanus, in quo praeter profunda Theologiae, et Philosophiae, etiam peritia omnis iuris, et aequitatis apparet.
Gabriel Vasquez in 1. 2. disp. 150. et sequentibus, isque magno, et libero ludicio. Martinus Becanus praeceptor meus breviter, dilucide, et acute, ut et doctos instruere, et occupatis consulere possit. Prolixe eandem matetiam Franciscus Soarez libris decem persecutus est, breviter tamen, si tam vasti ingenii ubertatem, et cetera monumenta spectemus. Quos libros ut studiosis Theologiae commendem, non opus est novo encomio, id solum assero, verum esse, quod censores eius P. Fr. Ludovicus ab Angelis, ordinis Minorum provincialis, et P. F. Vincentius Pereira ordinis Praedicatorum pronuntiarunt. Ludovici haec est censura.
Ex mandato supremi sanctae iniquisitionis senatus, vidi hanc de legibus tractationem, ab admodum, reverendo et eruditissimo patre Francisco Suarez compositam, in qua summa et inipso solita eruditione difficultates huius materiae disserit, et dissolvit; nihilque fidei repugnans in hoc Tractatu continetur, nihil almae matris Ecclesiae atque sanctorum patrum decretis aut bonis moribus contrarium: Immo potius in omnibus explicandis, quae hanc disputationem concernere possunt, tantum in ea eruditionis splendorem reperiri comperi, ut nihil superius, vel ad disputationem Theologicam, vel ad iuris pontificii interpretationem desiderari videatur. Quocirca tamquam Theologiae, et iuris Canonici eruditissimis necessariam, et rei publicae Christianae utilissimam dignam iudico, quod typis excusa omnibus offeratur. Dat. Olysipone die 5. Maii, Anno Domini 1611.
Vincentii vero ista. Legi accurate de mandato supremi Senatus sanctae Inquisitionis tractatum hunc de legibus in decem libros distinctum, Auctore R. P. Doctore Francisco Suarez primario in Conimbricensi Academia Professore, dignumque suo auctore iudico, plus enim in illo est, quod probatur aspectu, quam ore laudari possit, sicut de luce ait D. Ambrosius lib. 1. Exam. cap. 9. In communem ergo omnium utilitatem typis mandari potest: Dat. in conventu S. Dominici Olysiponensis die 5. Augusti Anno 1611.
§. 5. Theologi quidem de legibus disputant, ut animos hominum ad oboedientiam, verique, et honesti cupiditatem inducant; mihi vero propositum est ostendere ex ratione, et natura iuris, ac legum, quanam ratione civitas optime gubernetur. Ideoque et multas eorum disputationes intermittendas video, mihique illa, quae ab ipsis copiose disputata sunt, sumenda; multa etiam praetermittenda, quae magis scholis, quam aulis, et tribunalibus usurpantur, omnia vero ad usum, utilitatemque virorum in Re publica versantium accommodanda.
Unum est, quod monitos omnes velim, qui vel legescondunt, vel eas pro officio tuentur, vel exponunt; ut parcant legibus, quas ipsi probant. Praeclare Lactantius libr. 4. institutionum divin. Quicumque dat praecepta hominibus; ad vitam moresque fingit, aliorum quidem bona sunt, quae praecepit; at ipsi eodem modo vivendum est, quo docet esse vivendum: nesi aliter ille vixerit, praeceptis suis fidem detrahat, levioremque doctrinam suam faciat, si re ipsa resolvat, quod verbis nitatur astringere. Cum igitur quis nonfaciat, quae praecepit, quae insolentia est, ut homini libero velit leges, quibus ipse non pareat? Homines enim malunt exempla, quam verba: Quia loqui facile est, praestare difficile.
DEfinitiones legum multae sunt, quae facile defendi, multo autem facilius impugnari possunt. Nihil enim est accurata definitione rarius. Omnis enim difficultas in definitionem reduci potest.
Aristotel. ad Alex. [Gap desc: Greek words] . Nam et lex est oratio, (ratio) communi civitatis cosensu definita, ostendens, quomodo unumquodque sit agendum.
Cicero lib. 1. de leg. Est autem lex ratio summa insita in natura, quae iubet ea, quae facienda sunt, prohibetque contraria. Et lib. 2. de natura Deorum: Lex est recti praeceptio, pravique depulsio.
D. Thom. 1. 2. q. 91. a. 4. Lex est ordinatio rationis ad bonum commune ab eo, qui curam communitatis habet, promulgata.
Papinianus l. lex est. [Gap desc: Greek words] . de leg. Lex est commune praeceptum, virorum prudentium consultum, delictorum quae sponte, vel ignorantia committuntur, coercitio, sponsio denique Rei publicae communis.
Alphonsus a Castro: Lex est recta voluntas eius, qui vicem populi gerit, voce, aut scripto promulgata, cum intentione subditos obligandi ad illam.
Valentianus: Lex est quoddam rectum rationis practicae decretum, ab eo qui curam communitatis gerit, sufficienter sancitum: et constitutum ut ex eius vi debeat necessario modus aliquis sive in re, sive in actione propter bonum commune adhiberi.
Ioannes de Salas: Lex est praeceptum communitati impositum perpetuo obligans, nisi revocetur.
Soarez lib. 1. cap. 12. Lex est commune praeceptum iustum ac stabile, sufficienter promulgatum.
Alias definitiones sponte praetereo. Ut lex
est generale iussum populi, aut plebis rogante senatu. Gell. 10. cap. 20. Et:
Lex est quod populus Romanus senatorio magistratu interrogante, velut consule, constituebat. Nam particulare ius continent.
Mihi definitiones illae pleraeque commoda interpretatione videntur posse ad veram intellegentiam, explicationemque referri.
Utigitur rem ipsam ob oculos ponamus, in legum significatu et ipsa re multa sunt consideranda.
§. 2. Primo legem Hebraei vocant a quod est explorare, considerare, ordinare. est enim ordo, ratio, ordinatio; nam exploratio ordinatissime procedit, cum prudenter rem indagat. Esth. 2. 12. tempus seu ordinem designat. Verum malo a deducere, quod est, docere: et latissime apud Hebraeos accipitur, ut sit ratio, doctrina, ditpositio, iudicium, statutum. Graecis [Gap desc: Greek words] dicitur, non tam a pascendo, quam suum ius unicuique distribuendo. Olim autem cantilenas vocarunt [Gap desc: Greek words] , ut auctor est Aristoteles, prob. sect. 19. 28. Cur leges pleraeque cantilenae appellentur? An quod homines prius quam litteras scirent, leges cantabant, ne eas oblivioni mandarent: quod etiam nostra aetate Agathyrsis in more est. Ergo primas quoque posteriorum cantilenarum eodem appellaverunt nomine, quo omnes superiores vocabantur. Lex igitur modus, regula, norma, status, conditio, praeceptum quamvis iniquum vocatur, sed de propria lege nos loquimur.
§. 3. Deinde lex omnis est composita variis ex partibus. Nam in ea est iudicium, seu actus intellectus legislatoris, quo iudicat faciendum, aut non faciendum, obligandumque subditum. Deinde decretum, seu actus voluntatis quo eum obligare constituit. Tertio promulgatio, qua lex subdito indicatur. Quarto, est intellegentia subditi, qua obligationem suam agnoscit, aut sane sua culpa ignorat. Denique elt res ipsa, seu ut vocant obiectum, circa quod iudicium voluntasque, tam legis latoris, quam subditorum versatur. Lex in paradiso est: De arbore scientiae, boni et maline commedunto. Hoc obiectum a Deo, hominibusque cognitum vocatur lex, terminusque est divinae iussionis, et humanae obeditionis. Dirigit enim hominis et intellectum, et voluntatem. Primo Deus intellegit hoc imperandum, deinde vult imperare, ac tandem imperio suo edicit, quo cognito obligatio parendi nascitur. Quae itaque hoc loco pluribus disputantur, a Theologis sitne lex opus intellectus, an voluntatis? nobis nequaquam necessaria sunt, cum utrumque complectatur. His igitur constitutis facile est brevi definitione legis naturam comprehendere.
Lex est praeceptum aequum superioris subditum ad agendum, aut non agendum obligans. Nam praeceptum genus est; aequitas exciudit iniusta imperia, quae leges non nisi per abusum nominantur, obligatio subditi promulgationem, aliaque inciudit. De stabilitate, aliisque legum affectionibus dicam suo loco.
§. 4. Legis et iuris magna est affinitas, et crebro illa consunduntur. Ius ita dicitur quod iustum, estque obiectum iustitiae. Illa enim virtus suum obiectum, sicut et aliae constituit. Ius enim hoc esse dicunt quod de iustitia fonte manavit. Ius inquam generale est, quod respondet iustitiae generali, nempe id quod in omni re atque actione rationi rectae, ac aequitati consentaneum est. Peculiare ius est, quod iustitiae stricte sumptae respondet, estque id quod lex praescribit, aut facultas quam lex cuique facit. Consuctudine iurisperitorum ius legem frequenter significat. Ius est civilis aequitas, vel scriptis legibus sancita (inquit Crispus) vel institutis, aut moribus recepta. Atque haec initia legum sunt, et natura.
§. 5. Divisio legum, et iuris, proportione quadam eadem est. Et iuris quidem partitionem ipsi Themidosantistites variam instituunt. Ius naturale primarium, vocant naturalem rei cuiuslibet inclinationem: deinde ius secundarium naturale; ut stare promissis, neminem laedere. Hoc idem dicitur a quibusdam ius gentium primarium. Tertio quod inde derivatur ius gentium secundarium appellant, ut quod discursu practico colligitur ita consentaneo naturae, ut in id gentes omnes, aut paene omnes, nisi valde sint efferae conspirent. Itaque ius naturale non est omnino a iure gentium distinctum. Nam ius gentium vocat imperator quod naturalis ratio inter omnes homines constituit. Ius secundarium naturale necessitas constituit, ut ait Aristoteles libr. 1. polit. capit. 3. Exemplum est servitus, quae non est contra ius naturale. Nempe mansuetior illa, et a Iustiniano, aliisque emendata; vetus enim barbara, et tyrannica omnino fuit.
Item ius r [Gap desc: Greek words] et [Gap desc: Greek words] aliivocant, [Gap desc: Greek words] . Et ius personarum, rerum, actionum.
Hinc et ius quod civile dicitur natum est, quod neque totum a naturali, vel gentium iure recedit, neque per omnia ei servit, itaque cum aliquid addimus, vel detrahimus iuri communi, ius proprium seu civile intellegimus. Quod si omnino recedit a naturali, iam ius non est, sed iniuria, et tyrannis.
Sic quidem iuris gentium servitus est, quamvis enim omnes liberi nascantur, unum est enim, et ex uno omne genus hominum, servi tamen fieri possunt iure gentium, quod non est contra ius naturae; Qui enim alteri bellum iniustum infert, mortemque molitur, ille potest occidi:
Iudice me fraus est concessa repellere fraudem,
Armaque in armatos sumere iura sinunt.
Humanitate tamen gentium mansuetarum in servitutem mortis poena commutata est. Civile itaque ius, naturalem aequitatem numquam corrumpit, sed eam determinat: quod si aliquando abire ab ea longius videtur, rationem tamen habere debet, quae id quod praescribitur; ratione alicuius circumstantiae faciat iustum. Durum sane videtur praescriptione amittere rei propriae professionem, sedne longissimo tempore dominia rerum incerto possessore iactentur, consultius est paucorum damno, publicae quieti prospicere. Optime Gregor. Tolos. in Syntag. iuris. libro undccimo, cap. primo, §. 9. et sed. Qemadmodum etiam et civilis ratio, quae naturalem habet causam, fere semper comitem. Ratio enim vix dici potest, quae naturalis non sit, quae tamen non semper, quod naturae communi congruit omnium considerat, sed aliquando tantum societatis alicuius civilis causam, utque commodius alicuius vita instituatur, habita ratione morum praesentis loci, et eius quod ibi saepius, quam alibi communiter inter homines contingit.
Indeque ius civile, quod proprium cuiusque civitatis, hoc est, quod maxime conforniatum est ritibus, et moribus receptis in civitate, partim cum iure naturae consentit, veluti cum fermento aequitatis et iustitiae et iuris, unde tantum iustum: nec tamen per omnia ei inservit, id est, non omnino secundum universalem aequitatem naturalem statuit. Necessitas quippe societatum, interdum iubet ab ea aequitate deflectere, ut propter frequentiam criminum, augeri poenas, aut propter, mores saeviores, et barbaros durius statui, interdum contraria causa minui, et aliter hic expedit, aliter alibileges temperare. Quae omniatamen, etsi diversa in locis diversis et contraria, iusta nihilominus sunt et aequa: sed diversa ratione, et secundum quid, non secundum generalem considerationem iuris naturae in abstracto, sed secundum ius naturale in concreto, hoc est, pro convenientia subiecti, cui nomotheta iustum praescribit. Ut non dubitem ius naturale, et in iure civili esse. Verum in illo concreto appellationem, civilis dominari. Et tamensi sanctiones civiles non sint consonae rationi, ius non faciunt, quamvis ita nominentur, sed corruptelam: si autem consentiant cum ratione, cum ea naturalis sit, ius quoque civile, et naturale hoc modo erit, et in concreto dicipoterit, et ratione contractionis ad illam vel illam civitatem, ius naturale, et civile quoque.
§. 6. Haec de iure statuerunt, legum quoque est non dissimilis divisio. Plato in Timaeo legem dividit in divinam, caelestem, naturalem et humanam. Caelestem a divina distinguit. Divinam vocat, quam Theologi aeternam appellant, quae est ratio in mente divina exsistens universi gubernatrix. Caelestis lex Platoni est ipsa [Gap desc: Greek words] , seu fatum, quod nisi sana interpretatione pietas Christiana non admittit. Naturalis est, quam ante definivimus: Eadem rationes. Thomas in aeternam, naturalem, divinam, et humanam partltur: alii legem seu ius dividunt in naturale et positivum. Iurisperiti naturalem, gentium, et civilem rationem legis considerant, Divinam, et Canonicam Theologis permittunt. Ius seu legem civilem auctores dividunt in sex partes. Est enim lex quod populus Romanus Senatorio magistratu interrogante constituebat. Verum de solo Romano et stantis Rei publicae iure agit. Nam hoc a Romulo statutum fuerat, ut nihil sacrosanctum esset, nisi quod plebs, populusve sanxisset. Quod enim curiis visum fuerat, id ad senatum referebatur. Nam legum latio, magistratuum creatio, belli arbitrium, in populi erant potestate. Immo et gravioris multae irrogatio, a populo decernebatur, Tit. Liv. lib. 25.
Senatusconsultum quod senatus censuit, cui si quis tribunus intercederet, auctoritas tantum perscribebatur, et ad senatum populumque referebatur. Hoc tamen genus legis excludunt multi; nam Senatusconsulta, et decreta magistratuum, non ea vi pollebant, qua iussa populi, in legem enim et magistratus, et plebs iurabat; Vera tamen lex dici potest; nam minor potestas aut obligatio, non facit ut lex esse desinat, sed ut sit lex imbecillior, neque ad rationem legis pertinet, ut in illam a subditisiuretur. Senatus enim, loco totius populi consulitur, ideoque rerum gerendarum, nisi quas populus excepit, habet potestatem.
Plebiscita Festus definit, quae plebs tributis comitiis, sine patribus, plebeio magistratu, hoc est, Tribuno plebis rogante accepit.
Edicta erant, quae ceteri magistratus, ut consules, aediles, tribuni, sed praecipue praetores initio initi magistratus promulgabant. idcirco ius Praetorium vocabatur; quemadmodum et ius honorarium, quod ab eis, qui honores gerebant, esset edictum.
Edicebant initio Praetores quod de re quaque ius dicturi essent, ut se quisque praemuniret, lib. 2. §. 5. de ant. iure civ. Rom. et libr. 3. capit. 5. Sigonius. Cicero lib. 1. act. 2. in Verrem, annuam legem appellat. Finem enim adferebant Calendae Ian. et initium eisdem calendis nascebatur. atque hac lege ius dicebat Praetor urbanus, non suo arbitrio, sed secutus leges iam ante latas; nam leges duodecim tabularum adiuvabat, supplebat, interdum corrigebat. Itaque eius muneris erat, ad aequitatem et praesentem statum civitatis leges ponere: Moderata illa potestaserat, tum quia finis illius aequitas, tum vero quia annua, et si inique ius dixisset, non modo repulsa a consulatu certa erat, sed accusator quoque imminebat. Visum tamen est postea edicta praetorum facere perpetua, ut lege Cornelia cautum est.
Placita principum sunt, cum imperator vel rescripsit, veliudicavit, et edicto praecipit. Ea potestas per legem Regiam Caesari data est, ut tota ratio legum, quemadmodum ipsa Res publica ad unum venerit.
Denique responsa prudentum sunt sententiae iurisperitorum, qui olim cum auctoritate de iure respondebant. Ab eorum consensu iudici recedere non licuit. de illis ita inst. lib. 1. t. 2. §. 8. Responsa prudentium, sunt sententiae, et opiniones eorum, quibus permissum erat de iure respondere. nam antiquitus constitutum erat, ut essent qui iurae publice interpretarentur, quibus a Caesare ius respondendi datum est, qui iurisconsulti appellabantur, quorum omnium sententiae et opiniones eam auctoritatem tenebant, ut iudici recedere aresponso eorum non liceret, ut est constitutum. Sine scripto ius venit, quod usus approbavit. nam diuturni mores consensu utentium comprobati, legem imitantur. Et non ineleganter in duas species ius civile distributum esse videtur. nam origo eius ab institutis duarum civitatum, Athenarum scilicet, et Lacedaemoniorum fluxisse videtur. In bis enim civitatibus ita agi solitum erat, ut Lacedaemonii quidem magis ea, quae pro legibus observabant, memoriae mandarent: Athenienses vero ea, quae in legibus scripta comprehendissent, custodirent. Sed naturalia quidem iura, quae apud omnes gentes pleraeque observantur, divina quadam providentia constituta semper firma atque immutabilia permanent. ea vero quae ipsa sibi quaequae civitas constituit, saepe mutari solent: vel tacito consensu populi, vel alia postea lege lata. Omne autem ius quo utimur, vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad dictiones; et prius de personis videamus, nam parum est ius nosse, si personae quarum causa constitutum est, ignorentur.
Hoc ergo modo ius imperator ipse definit, dividit, sed ius ut ait scriptum. Nam alio pertinent consuetudines de quibus dicam suo loco. Nam Carolus Sigonius lib. 1. cap. 5. de antiquo iure Romanorum, Bipertitum ius facit, nempe quorum alterum scripto, alterum consuetudine constabat. Et sane quorundam urbium leges scriptae non fuerunt, ut Iustinianus testatur. Ius non scriptum in Rem publicam
invexit mos, et instituta maiorum, quorum aequitate saepe iuris austeritas temperata est.
§. 7. Sane apud populum rudem initio lex nulla fuit, liber iuris Romani temporibus Tarquinii superbi confectus est, de quo Pomponius. Initio civitatis nostrae populus sine lege certa, sine iure certo primum agere instituit: omniaque manu a regibus gubernantur. Postea, aucta ad aliquem modum civitate, ipsum Romulum traditur populum in 30. partes divisisse, quas partes curias [(reading uncertain: print faded)] appellavit: propterea, quod tunc reip. curamper sententias partium earum expediebat. ut ita leges quasdam et ipse curiatas ad populum tulit, tulerunt et sequentes reges. quae omnes conscriptae exstant in lib. Sexti Papirii, qui fuit illis temporibus, quib. Superbus Demarati Corinthii filius ex principalibus viris. Is liber, ut diximus, appellatur ius civile Papirianum, non quia Papirius de suo quicquam ibi adiecit: sed quod leges sine ordine latas in unum composuit.
Sed magis regia voluntate, quam iure vivebant, itaque pulsis iam tyrannis, et afflicta per dominationem patriciorum libertate, de legibus est cogitatum, factae inde duodecim tabulae, quae ius triplex, seu leges triplices continebant. Ausonius in Gripho numeri ternarii
Ius triplex, tabulae, quod ter sanxere [Orig: sanxêre] quaternae,
Sacrum, privatum, et populi commune quod usquam.
Legibus annexae sunt actiones, processus, et formulae, quae initio quidem ad compendia litium adhibebantur, ne suo quisque arbitrio causas ageret; verum deinceps Cn. Flavius formulas evulgavit, unde ius Flavianum: Alias addidit Aelius actiones, quas rude vulgus ius AElianum vocavit. Cum enim in foro contenditur, plus fere auctoritatis rabulae, quam iurisperiti sortiuntur. Atque haec de iuris, legumque descriptionibus, et divisionibus, de quibus amplissimae et politicae philosophiae tirones edoceri solent.
§. 1. LEgem esse necessariam non eodem modo dicimus. Nam lex aeterna in se spectata, hoc est obiectum iusti imperii, quo recta iubentur, et oboedientiae, qua suscipiuntur imperata, sempiternum est. Itaque necessarium est esse, ut repugnet non esse. Nam iniuriam non esse inferendam; AEquitatem esse colendam, sanctissima lex est. Et necessaria quam nulla ratio obscurare, nulla vis potest infringere. Nulla enim potestate ne omnipotente quidem Dei fieri potest, ut iustum sit, facere iniuriam alteri.
§. 2. Lex aeterna, et naturalis necessaria est; si creaturae, rationis et intellectus participes exsistant. Nam animalia illa, seu spiritus, alta, et capace mente, liberaque voluntate praediti, natura sua imperio maioris domini subiecti sunt, ab eius enim nutu providentiaque pendent, cuius potestate conditi sunt; itaque illorum natura est obedire. Egregie hoc explicuit Lactantius lib. 6. cap. 8. Est quidem vera lex recta ratio, naturae congruens, diffusain omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo. Vetando a fraude deterreat: quae tamen neque probos fiustra iubet, aut vetat, nec improbos iubendo, aut vetando movet. Huic legi nec propagarifas est, neque derogari aliquid licet, nec tota abrogari potest, nec vero aut per Senatum, aut per populum solvi hac lege possumus: nec est quaerendus explanator, aut interpres alius, nec erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, aliaposthac, sed et omnes gentes, et omni tempore unalex, et sempiterna, et immut abilis continebit, unusque erit communis quasi magister, et imperator omnium Deus, ille legis huius inventor, disceptator, lator, cui qui non parebit ipse se fugiet, ac naturam hominis aspernetur: hoc ipso luet maximas poenas, etiam si cetera supplicia, quae putantur, aufugerit.
Itaque in ipsa mente, adeoque natura iustitiae et sanctitatis est insita regula. Hinc recte dictum est: Deum ibi regnare ubi lexregnat.
Quid enim terrisque poloque
Parendi sine lege manet? Vice cuncta geruntur,
Alternisque premunt propriis sublegibus, omnis
Terra, premit felix regum diademata Roma.
Hanc ducibus frenare datum, mox crescit in illos
Imperium superis.
§. 3. Quaedam urbium mox initio legibus fundatae sunt, quaedam vero sensim leges addidere ac mutavere. Et fere ex vitiis bonae leges ortae, quemadmodum medicinarum industriam extorsit morborum vis ingruens, sic necessitate adducti homines in varias vivendi leges convenerunt. Melior est tamen earum urbium status, quae mox cum ipsis moenibus leges condiderunt; cum enim sit in legibus salus civitatis, ut monet Aristoteles lib. 1. Rhet. c. 4. parum iuvant munimenta corporum, si animorum integritate parum est prospectum.
§. 4. De civilibus et canonicis positivis, quin etiam de positivis Dei quas vocant, praecipua difficultas est. Multi enim leges, legumque ordinem exosi, probant vitam exlegem, priscamque gentem, in qua lege non agebatur, admirantur; in qua simplexratio, caritasque pro lege erat;
nec supplex turba timebat,
Iudicis ora sui, sed erant sine iudice tuti.
Verum illi ideas fabricantur, et ut poeta ait [Gap desc: Greek words] , et quaerunt Rem publicam, aut fingunt, qualem nulla aetas vidit, aut videbit Nos scimus virginem terram sanguine fraterno maduisse, et totum mundum antediluvianum aquis abolitum, et tamen post tantum naufragium, mox protervum filium illusisse parenti, et dominandi cupidinem in campo Sennaar exarsisse. Sic igitur censeo. Quemadmodum homines omnes, atque adeo omnis creatura natura sua est in utramque partem flexilis; nam hoc ipso, quod est ex nihilo, mutabilis est; In malum et bonum cerea; ideoque ut rectae normae convenienter vivat, a malo arceatur, virtuti insuescat, lege opus est; ita quoque cum videamus frequentissime a plurimis in Re publica peccari, opus est lege non modo quae peccata vetet, sed etiam quae ansas peccatorum amputet. Sed illas de absoluta potestate legum, et necessitate disputationes omittam. De legibus politicis externis. quaeque proprie civiles appellantur, constat, nullam absque illis posse civitatem administrari, cum enim corrupta sit hominis natura, et in malum prona ab adolescentia, metu legum coercenda est. Sine legibus enim societas hominum latrocinium
nium est, et iniuria; nullo autem modo est res publica. Neque satis fuerit principes, et magistratus esse; nam et illi crebro sunt e multis, interdum etiam multitudine deteriores. Certe non semper eodem affectu iudicant; nec satis est bene esse institutos, imperia enim etiam bonos demutant. Olim arbitria principum erant pro legibus; sed fides spectata principio faciebat, ut leges non desiderarentur. Augustin. lib. 4. de civ. Dei, cap. 6. ex Trogo Pompeio. Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges erat, quos ad fastigium huius maiestatis, non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio provehebat. Populis nullis legibus tenebantur: arbitria principum pro legibus erant: Fines imperii tueri magis quam proferre mos erat. Intra suam cuique patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus rex Assyriorum veterem et quasi avitum gentibus morem nova imperii cupiditate mutavit. Hic primus intulit bella finitimis, et rudes adhuc ad resistendum populos, ad terminos usque Libyae perdomuit. Ita quoque in lib. 2. initio. de origine iuris, et leg. de constit. §. Sed et quod principi placuit.
§. 5. Verum non tantum ob has causas necessaria lex est, sed principatus etiam illi dandus est. Est enim lex omnium regina, ut monuit Pindarus: [Gap desc: Greek words] . Lex regina est omnium hominum, et Deorum. Habuerunt et legem suam angeli, habent et privatae domus. Optime Martianus lib. 2. de legibus. [Gap desc: Greek words] . i. Lex est omnium divinarum et humanarum rerum regina. oportet enim eam esse praesidem et bonis et malis et principem et ducem: et secundum hoc regulam esse iustorum, et imustorum, et eorum animantium quae natur a civilia sunt, praeceptricem quidem faciendorum, prohibitricem vero non faciendorum.
Necessitas vero ordinis in omni Re publica, in exercitu, in iudiciis ita est evidens, ut sine illo nulla communitas manere possit. Cum enim innumerae res sint adiaphorae, quae diverso modo recte fieri possunt, nisi tamen ordo praescribatur, ut certo aliquo modo peragantur, omnino fieri sine difficultate non possunt. Sine aliquo iure non modo nulla res publica, sed ne latronum quidem coetus agere possunt. Leges quasdam habent ipsae conspirationes contra leges institutae, nec sine aliqua specie iusti validae esse possunt. Neque enim leges dedecora prohibentes, imperantesque honesta, dumtaxat necessariae sunt; Sed etiam aliae levioribus de rebus, de iure terminorum, stillicidiorum, servitutum, viarum, luminis, suggrundiorum, sine quibus civitas diu consistere non potest. Omnia enim incerta sunt, non possessiones modo, et aedificia, sed vita ipsa. Non potest cuiquam constare, quid suum, quid alienum sit in ea urbe, ubi nulla lege acquiritur quicquam, aut retinetur. Iactatio necesse est sit omnium rerum. Quid heredibus relinquat, quid benemeritis leget, nemo constituere potest. Optime sane Demosthenes dixit; vitam mortalium univer sam legibus, et natura regi; non sufficit in Re publica natura, etiam recta, bonique mores. Opus est rerum omnium certam, quantum fieri potest, habere normam, certos ordines, limites, agendique rationem. Lex est de praescriptionibus, dura illa, et nisi restitutio in integrum concedatur, interdum iniusta; et sine illa tamen non potest esse sarta, tecta rei publicae salus; quia diutissime dominia rerum essent incerta. Turbationes igitur tollit lex, pacem stabilit, et inter cives caritatem. Litium multitudo non sequitur ex recta legum ordinatione; non enim legum multitudo moderata, et scientia, sed ignoratio litigiosa est, ut monuit optime Cicero lib. 1. de legibus.
Lex oculus est, et lux civitatis; ca sublata, tenebrae omnia possidebunt, et opera tenebrarum, hoc est, maleficia; quod si densis illis tenebris lux aliquando intermicet, videri tamen non poterit, si oculus perpetuo concussu titubat.
Itaque de parvis quoque rebus leges non parva momenta habituras scribet legislator prudens: non modo ad parendi consuetudinem, amoremque inducendum, sed ad turbas vitandas. Ephororum leve, et ridiculum praeceptum est multis visum: [Gap desc: Greek words] , Tondere barbam. Sed causa additur; [Gap desc: Greek words] , et obtemperare legibus; magna enim debet esse veneratio legum etiam minimarum: Quam multas rerum minutarum leges immensa Dei maiestas Israelitis tulit? et observandae tamen illae fuerunt. Et rationem habent iustam. Quid lex illa Deut. 23. 15. Habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita narurae, gerens paxillum in balteo. cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operis quo relevatus es. Deus igitur de minimis, et sordidis etiam legem fert.
§. 6. Nemo igitur parvi aestimet de rebus non magnis leges; sunt enim vel de rebus necessariis, vel utilibus: Miratus sum Germaniae principum non singulorum modo in suis territoriis, sed universorum in publicis comitiis, curam, sollicitudinem, prudentiam, vigilantiam. Vide recessus imperii, invenies, ut de gravissimis dignas Germanica maiestate sanctiones; ita de minimis quoque prudentissimas leges. Augustae anno 1530. anno 1551. 1559. 1566. Spirae 1570. Francofurti 1577. Vide titulos, von den Schalcknarren / Pfeifferen / Trommetern/ Spielleuten/ Landfährern/ Sängern/ vnd Reimsprechern. De morionibus, tibicinibus, tubicinibus, quocumque organo ludentibus, vagabundis, cantoribus, rythmographis. Quia enim ad principum curam pertinet omnium salus, de omnibus etiam leges ferendae fuerunt. Nec obstat libertati legum custodia, sed fons est libertatis; malitia est velle sibi permitti, quod leges vetant: Non modo in rebus, quas natura sanxit: sed etiam illis, in quibus, quod natura liberum reliquit, unam partem lex determinavit. Gladiorum gestationem Res publica inhibuit, contra naturam iam est ceteris parentibus te unum contra efferri, gladioque cinctum incedere. Non obstat libertati, qui magno labore per aspera collium vias aequat ac sternit, atque omnes recto, ac tuto itinere capessere profectionem iubet; non est liberi hominis, sed insani per dumeta, et aspreta decurrere, alieno beneficio uti nolle. Optime itaque ab Heraclito dictum est, magis pugnandum esse pro legibus, quam pro moenibus, nam sine moenibus, non autem sine legibus esse potest civitas. Sparta diu moenia contempsit, et tum felicior fuit. Sine cornibus taurus, sine unguibus leo, sine
dentium fulmine aper vivere potest, at sine anima non potest, at lex civitatis est anima, sine ea igitur esse non potest: cum nec locus, nec opum ulla vis sine legibus servare imperium possint.
Salva igitur erit res publica, si omnes metuant legem, ut tyrannum, ut prudenter sensit Bias, si maximum imperium sit [Gap desc: Greek words] ligni variegati, seu inscripti.
Quin hoc etiam notandum est, periculosissimam esse felicitatem ob eam dumtaxat causam, quia qui nimium felix est, non facile legum patitur iugum, quemadmodum luxuriantes equi sessorem excutiunt. Plato olim consultus de legibus florentissimae, et opulentissimae, et quod inde sequebatur, lascivissimae Rei publicae scribendis; respondit; non est facile tam felicibus Cyrenensibus leges scribere. Optime etiam Gregorius Tolosanus in Syntagmate iuris lib. 47. cap. 3. §. 2. Hic est inter legitimos actus, quia non potest dici iudicium, nisi secundum leges fiat. Et magistratus tunc recte administrant rem publ. si leges sequantur. Qui enim vult legem dominari, vult praesse Deum et leges: qui autem ex hominis arbitrio vult regi civitatem, saevissimam belluam addit, ut scribit Aristoteles. Quamquam sciam ab eo quaesitum diligentissime; utiliusne sit virum optimum, quam legem optimam imperare. Verius puto, leges potius optimis consultationibus stabilitas, sequendas. Ut inflexibiles, quam mutabiles hominum voluntates. Ut Plato quoque recte putat, interitum rei publicae imminere, cum non leges magistratibus, sed magistratus legibus imperant.
§. 7. Leges vero Rei publicae etiam Ecclesia probat, illisque utitur; Vagiensis Episcopus auxilium a legibus petiit; et eum non modo recte, sed etiam necessario hoc fecisse Augustinus iudicavit, cum Pauli exemplum secutus sit. Epist. 50. ad Bonifac. comitem. Auxilium ergo petivit ab imper atore Christiano, non tam sui ulciscendi causa, quam tuendae Ecclesiae sibi creditae. Quod si praetermisisset, non eius fuisset laudanda patientia, sed neglegentia merito culpanda. Neque enim et Apostolus Paulus vitae suae transitoriae consulebat, sed Ecclesiae Dei, quando contra illos, qui eum occidere conspiraverant, consilium illorum tribuno ut proderetur, effecit. Unde factum est, ut eum ad locuvi quo fuerat per duceudus, deduceret miles armatus, ne illorum pateretur insidias: Romanas etiam leges implorare minime dubitavit, civem Romanum se esse proclamans, quos tunc affligi verberibus non licebat. Itemque ne Iudaeis, eum interimere cupientibus, traderetur, Caesaris poposcit auxulium, Romani quidem principis, sed non Christiani. Ubi satis ostendit quid facere deberent postea Christi dispensatores, quando imperatores Christianos periclitante Ecclesia reperirent.
Idem quoque Augustinus Epist. 48. ad Vincentium, probat impios legum civilium vinculis tamquam phreneticos alligandos: leges enim etiam cum molestae sunt, salubriter corrigunt. Ita Ep. 50. Hoc enim contigit Donatistis, quod accusatoribus sancti Danielis. Sicut enim in illos leones, sic in istos conversae sunt leges, quibus innocentem opprimere voluerunt, nisi quod propter misericordiam Christi magis pro eis sunt istae leges, quae illis videntur adversae: quoniam multi per illas correcti sunt, et cottidie corriguntur; et se esse correctos, atque ab illa furiosa pernicie liberatos gratias agunt. Et qui oder ant, diligunt, molestasque sibi fuisse saluberrimas leges, quantum in insania detestabantur, tantum recepta sanitate gratulantur, et in residuos cum quibus fuer ant perituri, iam simili dilectione nobiscum, ut pariter instemus, ne illi pereant excitantur. Molestus est enim et medicus furenti phrenetico, et pater indisciplinato filio, ille ligando, iste caedendo, sed ambo diligendo. Si autem neglegant et perire permittant, ista potius mansuetudo falsa, crudelis est.
§. 1. MATERIA legis duplex est; illa in qua lex est, quam subiectum legis scholae appellant; et illa de qua lex est. Subiectum legis est intellectus, et voluntas. nam de lege peccati de qua Apostolus disputat 7. ad Romanos non agimus, est igitur in mente, et voluntate lex omnis, ut supra docui. Deinde lex in voce est, et scriptis, ut in signis.
Non tamen necesse est legem scribi; itaque membranae et tabulae non sunt necessaria subiecta legum. Ita p. li. 1. t. 3. §. 32. De quibus causis scriptis legibus non utimur, id custodiri oportet, quod moribus et consuerudine inductum est: et si quando in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est: si nec id quidem appareat, tunc ius, quo urbs Roma utitur, servari oportet.
Inveterata consuetudo pro lege non immerito custoditur, (et hoc est ius quod dicitur moribus constitutum.) Nam cum ipsae leges nulla ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi receptae sunt: merito et ea, quae sine ullo scripto populus probavit, tenebunt omnes: nam quid interest, suffragio populus voluntatem suam declaret, an rebus ipsis et factis? Quare rectissime etiam illud receptum est, ut leges non solum suffragio legislatoris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur.
Sane Lycurgus leges non scripsit, et olim quoque carminibus continebantur, quae suos singuli edocebant. Eadem ratio est, in legibus canonicis, quarum scriptio non est necessaria ullo modo. Docent id Soarez, de Salas, Valentia. Et ante Aristoteles 10. Ethic. cap 9.
Utilissimum tamen est scriptam esse. Nam primo legem suam quam populo iam multiplicato Deus tulit, scribi voluit; immo ipse digito suo lapideis tabulis inscrip sit. Et volumen legis noluit de manibus Israelitarum umquam recedere. Est enim memoriae praecipuum subsidium scriptio. Nam facile gentes quae illitteratae sunt, bellis, eluvionibus, morbis epidemiis afflictae mutantur, atque omnia instituta obliviscuntur. Facile verba effugiunt, facile mutilantur sententiae, dum soli memoriae fiditur. Itaque firmis, et ad aeternitatem idoneis notis illigandae sunt.
Eleganter dictum est a Basilio Epist. 178. Verba naturam habent volucrem. Quapropter litterarum notis utuntur homines, ut sermonum avolantium velocitatem, qui scribit, prehendat. Tu igitur puer notas litterarum perfectas ducito, formasque recto ordine collocato. Modicus namque error soribentis, plurimum de sermone deterit. Diligentia vero scribentis, quod dictum est integre per ficitur et absolvitur.
Non potest tam facile sermo loquentis emendari, quia celeriter transuolat, postquam [Gap desc: Greek words] Quemadmodum volucrem sub nube volantem non ita spectare licet, quemadmodum eam, quae caveae est illigata.
Deinde scriptae legis repetitione facillima
omnia pacta, conventa, contractusque diriguntur; neque fieri potest, ut in illa multitudine legum omnium conditorium sit unius hominis quantumcumque prodigiosa memoria: Itaque Exodi 17. 14. et Deut. 31. 22. Scripsit igitur Moses canticum, et docuit filios Israel. Praecepitque Dominus Iosue silio Nun, et ait, Confortare, et esto robustus: tu enim introduces filios Israel in terram quam pollicitus sum, et ego ero tecum. Postquam ergo scripsit Moyses verba legis huius in volumine, at que complevit, praecepit Levitis qui portabant arcam foederis Domini, dicens, Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri; ut sit ibi contra te in testimonium.
Et Deut. 17. 18 Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legishuius in volumine, accipiens exemplar a Sacerdotibus Leviticaetribus, et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitae suae: ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba, et caerimonias eius, quae in lege praecepta sunt. Nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filius eius super Israel.
Deum hac in re secutae sunt pleraeque gentium, et leges civiles scriptis mandarunt. Quamvis enim Salust. definiat, ius esse civilem aequitatem, vel scriptis legibus sancitam; velinstitutis, et moribus receptam, et plerique consuetudinem a lege ita distinguant, ut lex scripta sit, consuetudo sit [Gap desc: Greek words] ; non tamen hoc ex legum natura deductum est, sed more Rerum publicarum, quae omnes leges scripto ediderunt, consuetudines sine scripto tenent. Hinc est quod monet Isidorus 2. Etym. cap. 10. Inter legem, et morem hoc interest; quod lex scripta est; mos vero vetustate probata consuetudo, sive lex non scripta. Et l. 5. ca. 3. Lex est constitutio scripta, mos est vetustate probata consuetudo non scripta. Nam leges plaereque non modo scribuntur, verum etiam scribi debent, quamvis sine scripto legis rationem quoque contineant.
§. 2. In Re publica Romana ad legem scriptio requirebatur. Nam magistratus legem rogaturus, domi eam scriptam perpendebat ipse, et iuris consuetudinumque peritos in consilium adhibebat. Deinde de ea ferenda ad senatum sopulumve referebat. Tertio in publico proponebat, seu provulgabat, ut Festus loquitur, itaque inspici, censeri, iudicari a quolibet poterat. Spatium quo legis examen perdurabat, erat Trinundinum, hoc est viginti septem dierum. Quarto suadebant, dissuadebantque, ac iubebant legem esse, idque scripto V. R. hoc est: uti rogas. Vel non esse, littera A. hoc est, antiquo. Acceptam iam legem omnes iureiurando confirmabant. Tandem in aes incidebatur, tabulaeque vel in publico proponebantur, vel etiam in aerario recondebantur. Romanae itaque leges sine scriptura non erant. Hinc nonnulli negant legem es se imperio Romano, si scripta non sit: quod etiam c. de legibus. l. Humanum imperator sentire videtur. Quod sane ita usitatum est, ut merito imprudenter facere princeps dicendus sit, si legem sine scripto promulget.
§. 3. Materia de qua lex agit; Actiones sunt eorum qui ratione et libero arbitrio utuntur. Quidquid enim norma aliqua regi potest, legis est capax. Qua de re toto libro varia dicenda occurrent, nunc haec pauca notari yelim.
Generatim igitur de actibus humanis leges praecipiunt, aut vetant, nec civiles in alia materia versantur. Sunt vero hominum actiones multiplices, laudabiles, pravae, adiaphorae, omnes adeo multae, et variae, quam magnus est virtutum chorus, et vitiorum chaos. Deinde aliae actiones sola mente concipiuntur, et voluntate aliorum in dictis factisque opus apparet. Tertio quorundam operum est ordinaria et facilis praestatio, aliorum rara, difficilis, periculosa, horrida, plena cruciatu. De his ita censeo.
§. 4. Nulla lege civili, mala ulla praecipi, aut defendi possunt; Etiamsi pseudo politici iactent id Rei publicae necessarium esse. Ita lex civilis mala vel prohibet, vel de eo nihil praecipit, sed omnino dissimulat. Itaque Machiavellus rem publicam perdit, dum ad eius tutelam scelera ad virtutum consortium, velut utilia admittit. Leges iniustas multas esse asserit Silvester. Verbo Lex. §. 10.
Primo illae, quae concedunt filium germani unius, posse copulare matrimonium cum filia alterius germani: ut inst. de rap. §. inter eas. et C. de nup. l. nemini. quia secundum Deum tales debent penitus separari, de consang. et affini. non debet. et 35. q. 3. progeniem.
Secundo illea, quae dicunt puellam raptam, non pesse contrahere matrimonium cum suo raptore. C. de ra. Virg. l. unica. quia hodie secundum Canones potest. de rap. c. fi. licet secundum antiqitos Canones non posset.
Tertio illae, quae concedunt homini soluto, tenere mulierem solutam in concubinam: ut in auct. quib. mo. nat. effi. sui. §. si quis. quia secundum Deum etiam simplex fornicatio est peccatum, et excludit a regno Dei. 1. Cor. 6.
Quarto illae, quae concedunt viro occidere adulterum uxoris deprehensum in adulterio, si est persona vilis, et cui non debeatur reverentia. ff. de adult. l. marito. la. 1. et l. si adulterium. et C. de adul. l. Gracchus hodie autem iure novo non solum deprehensum in adulterio, sed etiam ubique post trinam denuntiationem potest occidere: ut in auth. ut liceat matri et aviae. §. pen. et ult. et quae concedunt patri habenti filiam in sua potestate, occidere adulterum filiae in domo sua, vel generi fornicantem, et ipsam filiam. ff. de adul. l. pater. et l. non in ea. et etiam inventum in rebus venereis, per l. quod ait. ff. de adul. quae secundum glos. sunt antecedentia scelus, scilicet apparatus, colloquia, locus constitutus, convivia, basia, tactus, et idem Bart. et similiter de latrone et populatore agrorum, quia secundum Deum nihil horum licet, secundum illud. Exodi 20. Non occides. de quo etiam vides. Homicidium 1. §. 2. parti. 5.
Quinto, quae damnant tenentem uxorem deprehensam in adulterio. C. de adul l. crimen. et l. castitati. quia secundum Deum et iura canonica potest illam tenere sine poena, modo velit ab adulterio recedere. 31. quaest. 1. §. obauditur.
Sexto, quae concedunt in multis casibus repudium uxoris, et dissolutionem matrimonii rite contracti: et maxime in casu qui no. in c. lege dist. 10. et 27. q. 2. sunt qui dicunt, quia hoc in eisdem c. prohibetur.
Septimo, illae, quae uxorem nubentem intra tempus luctus mariti. i. unius anni, damnant infamia, et multis poenis. C. de secun. nupt. l. 1. et 2. quia dicit Apostolus, quod nubat mulier cui vult. de secun. nup. c. 1. in fin. ubi no. Inno. quod ei remittuntur omnes poenae, quae sunt tantum ad poenamipsius: secus si inde proveniat aliquid ad alios, quod dominus Ant. de Butr. magis
ibidem declarat, dicens, quod poenae fundatae super odio secundarum nuptiarum, vel festinatione transitus sint correctae: ut in d. c. fin. qui a contrahere matrimonium non est odiosum neque prohibitum, sed ab Apostolo permissum: quae rero fundantur super favore primi matrimotii, adhuc durant: sicut si mater consequitur aliquid ab intestato, vel ex testamento alicuius filiorum prioris matrimonii: habet solum super eo usumfructum dum vivit, remanente proprietate apud filios eiusdem matrimonii si exstant: quibus non exstantibus consequitur plenum ius [(reading uncertain: print faded)] : ut l. feminae. §. fin. de secund. nupt. Adde quod restant poenae positae in favorem filiorum, et propter culpam matris: sicut lex imponit poenam matri, quae agnovit tutelam filii, et transivit ad secunda vota, non petito tutore filio: ut in l. omnem matri. C. ad Tertull.
Octano illae, quae filium spurium dicunt non esse alendum, ut sup. Filius. §. 4.
Nono illae, quae dicunt heredem, si non fecerit inventarium, teneri ad omnia debita defuncti: cuius contrarium dictum est supra Heredit as. 3. §. 5.
Decimo illae, quae in certis casibus dicunt heredem non teneri de maleficio defuncti: quia, ut ibi sup. patet, tenetur ad omnia eius debita etiam ex maleficio inquantum hereditas sufficit.
Undecimo illae, quae volunt relictum in ultima voluntate non valere, nisi habeat septem vel quinque testes. C. de testam. l. si unus, et l. fin. quia secundum Deum in relictis ad pias causas sufficiunt tres, aut etiam duo testes. de testam. cum esses. et cat. relatum.
Duodecimo illae, quae dicunt hominem non teneri ex promissione nudo pacto sine alia iuris solenitate, cum non oriatur inde actio. ff. de pactis l. iurisgentium. quiae secundum Deum et Canones mortaliter peccat recedens a pacto. extra, de pact. cap. 1. 22. quaest. 5. iuramenti. cum his quae ibi not. et idem si promitto uni recipienti pro alio: quia secundum Deum teneor: non autem secundum leges, nisi promissio facta fuerit personae exsistenti sub alterius potestate: ut serluo, seu filiofamilias, vel procuratori, seu negotiorum gestori: quia per hos bene ac quiritur patri et domino. Instit. per quas per so. nob. acqui. obli. per totum, et ff. et C. de procu. et de neg. gest.
Decimo tertio illae, quae inter ementes et vendentes concedunt vel permittunt deceptionem, iuxta dicta supra Emptio. 7.
Decimo quarto illae, secundum quas non licet emere seu vendere iura et actiones, quae quis habet contra alium pro minori pretio quam sit debitum principale: aliter non valet emptio, nec peti potest, nisi usque ad id, quod solutum est, nec etiam possunt talia iura pro parte vendi, et pro parte don ari. C. man. l. per diver sas. et l. ab Anastasio. sed secundum Deum talis emptio licet, modo non fiat in fraudem usurarum: sed propter interesse, aut laborem, qui forsitan erit in rehabendo, seu quia dubitatur ne debitor fugiat, aut veniat ad paupertatem. Sed de hoc vide infra U sura 2. §. 1.
Decimo quinto allae, secundum quas possessor malae fidei longissimo tempore, id est. 30. vel 40. ann. praescribit: quia hoc est falsum secundum iura canonica. extra, de regul. iuram. cap. possessor. lib. 6. Vide infra Praescriptio.
Decimo sexto illae, quae maleficia cogitationum regulariter non puniunt. ff. de poen. l. cogitationis. quia omnis mala cogitatio vel a Deo, vel per paenitentiam punienda est. 33. qu. 2. omnis.
Decimo septimo illae, quae licet puniant magos et veneficos, tamen qui haec fecerint contra imbres, ventos, et grandines, secundum eas praeminatur. C. de. male. l. eorum. quia secundum Deum talia etiam sic facere est gravissimum peccatum, ut probat S. Th. 2. 2. quaest. 96.
Decimo octavo illae, secundum quas licitum est in causa sanguinis corrumpere accusatorem. ff. de praevari. l. fin. quia hoc secundum Deum non licet. 2. 2. quaest. 69.
Decimo nono illae, quae usuras permittunt, sed hodie etiam per leges omnes abrogatae sunt, ut infrae U sura. §. 1. quaest. 1. sicut quae, puniebant mulierem in lupanari: ut dicit S. Thom. Verum multo plures esse iniquas in omni rerum genere facile esset ostendere, et harum quaedam excusari posse videntur.
§. 5. Leges civiles praecipue quidem circa iustitiam versantur, sed tamen omnium etiam aliarum matetiam complexae sunt. Spectant enim illae praecipue bonum publicum, et humanam in civitate concordiam, et felicitatem, ad quam imprimis necessaria est iustitia. Augustinus lib. 2. de civit. cap. 27. Cum autem Scipio in secundi libri fine dixisset, ut in fidib. ac tibiis atque cantu ipso ac vocibus conceutus est quidam tenendus ex distinctis sonis, quem immutatum ac discrepantem aures eruditae ferre non possunt, isque concentus ex dissimillimarum vocum moder atione concors tamen efficitur et congruens: sic ex summis, et mediis, et infimis interiectis ordinibus ut sonis, moderata ratione civitatem consensu dissimillimorum concinere: et quae harmonia a musicis dicitur in cantu, eam esse in civitate concordiam: arctissimum atque optimum omni in Re publica vinculum incolumitatis, eamque sine iustitia nullo pacto esse posse. Alias vero etiam virtutes lex firmat, et communit, vitiaque excludit. Aristo. lib. 5. Ethic. cap. 1. Praecipit autem lex viri fortis muneribus fungi, ut locum atque ordinem in acie tenere, neque fugere, neque arma abicere: et temperantis, ut non adulterari, neque cuiquam stuprum inferre: et lenis ac mansueti, ut neminem verberare, neque cuiquam maledicere. Itemque in ceteris virtutibus ac vitiis, partim iubendo, partim vetando, recte quidem ea lex, quae recte ac salutariter: perperam autem, quae neglegenter et inconsiderate lata est. Ratio autem firmissima sumitur ex sine, nam legis institutum est, felices facere cives suos, quod alia [Orig: aliâ] ratione, fieri non potest, quam omnium virtutum observatione, ut libro secundo, et tertio demonstratum est. Deinde hoc ostendunt tot leges bellicae, sumptuariae, aliaeque ad publicam spectantes utilitatem Itaque nullius virtutis actus est, qui non aliquando imperari lege lata [Orig: latâ] possit, omnia etiam peccata prohibere lex civilis potest, sed quia communitati se accommodat, in qua [Orig: quâ] non omnia possunt puniri, ideoque nec omnia etiam convenit prohiberi, ideo quaedam dissimulat, non approbando, sed quia humana potestas hominum vitiis impar est. Naturali tamen, et divina lege omnia probibentur, quia Deus et cognoscere, et ulcisci omnia potest.
§. 6. Non est materia legis civilis, quaelibet determinatio bonorum operum, neque enim lex civilis ardua ieiunia, aut perpetuam castimoniam praecipere potest. Legis tamen per accidens potest obiectum esse. Ut cum ea praecipiuntur, quae eiuscemodi opera exposcunt, aut sine illis effici non possunt.
§. 1. NEMINI umquam in mentem venit dubitare, divinam maiestatem cui summum ius est in omnes creaturas, posse arbitrio suo leges condere. Cuius enim est potentia creandi, eiusdem est gubernationis tota iurisdictio. Ecce enim Deus excelsus, et non est similis illi in legislatoribus. Iob. 35. 22. Eius etiam in lege ferenda summa est bonitas, de qua Propheta cecinit; Etenim benedictionem dabit legislator: Ibunt de virtute invirtutem, videbitur Deus Deorum in Sion. Eius legem omnes venerari, nemo iudicare debet. Si autem iudicas legem: non es factor legis, sed iudex. Unus est legislator, et iudex, qui potest perdere, et liberare. Iacob. 4. 11.
§. 2. Hominum plerique qui legibus primo res publicas fundarunt, vel leges a Deo acceperunt, vel accepisse mentiti sunt. Abraham, Moses divinis colloquiis, et oraculis moniti leges posteris dederunt. Eorum aemulatione, prisci [Gap desc: Greek words] impostoria religionis fictione, vel ad verum Deum, vel numina commentitia inventionem legum novarum retulerunt.
Hieroboam novum regnum superstitione fundare conatus est. Numa AEgeriae nocturnos congressus simulavit. Plutarch. in Numa. Halicar. Val. lib. 1. cap. 2. Lycurgus eadem arte Spartanis, et Cretensibus imposuit; Lacedaemone legum auctorem finxit Apollinem, in Creta vero Iovem. Nec aliter Minos, qui secessu novi cuiusque anni in speleum, Iovis se admonitu erudiri simulabat. Nec vetera referre necesse est. Mahometi potentiam superstitio effecit, quam domestico sanguine, et gentium interitu aluit. Verum libro de religione docui, fraudes illas semper male cessisse. Zoroastres qui Oromasden legum auctorem praetulit, infelicem se legislatorem fuisse expertus est. Trismegistus Mercurium leges dare AEgyptiis persuasit, et sane levissimum fuisse daemonem, qui tanta mala iussit, et tam ridicula, est credibile. Quin et Zamolxis Vestae legesquas Scythis dedit, acceptas retulit. Carthaginenses Saturnum; Athenienses cultissimi populorum Minervam legum suarum auctorem iactabant magis, quam credebant. Itaque rem divinam esse arbitrabantur legem ferre hominibus. Cum enim homines natura sint liberi, nullus si praemordia nascendi, vivendique spectes, alteri est obnoxius, cum sint etiam libertatis, et iuris sui tenaces, difficile sane et prope tyrannicum videbatur suas cuiquam leges imponere, et parem in pares exercere potestatem, ideoque legum auctoritatem in sanctiorem aliquam, divinioremque naturam referebant. Verum rectius fecissent, si Rei publicae necessarios magistratus, et quod ei consectarium est, legum condendarum potestatem magistratibus concessam esse docuissent. Nam superstitio illa cum diuturna esse non possit, nec omnes ex aequo teneat, etiam verae legislatorum auctoritati existimationem detrahit. Omne simulatum cum patescit, bis nocet, nam in praesens et suturum fidem detrahit.
§. 3. Legum conditor non potest esse privatus; sed opus est ut sit vel universa Res public. vel magistratus. Proprium nunc est magistratus. Nemo enim legibus suis obligare quemquam, nisi subditum potest. Ad imperandum enim requiritur dominium politicum seu civile. Requiritur etiam potestas coercendi, et poenis sanciendi legis observationem, quae non potest esse in privato. Sine iurisdictione stricte sumpta esse potest; legem enim ferre potest, quamquam iudicandi potestate quispiam careat, et iudicare potest qui leges condendi potestate careat.
§. 4. Potestas leges condendi natura est in ipsa Re publica, seu hominum multitudine, non uno quopiam; nam iam dudum est explosa Canonistarum quorundam opinio, quinatura hanc potestatem supremo principi, et successoritribuerunt. Ipsa igitur Res publica ius suae gubernationis, et legum tantum habet, si naturam spectes, ideoque condere leges, et magistratum sibi potest praeficere, in eum etiam conferre potestatem legum condendarum. Ita S. Thom. quaest 90. art. 3. et quaest. 97. art. 3. Molin. T. 1. inst. tract. 2. dist. 22. Bellarm. T. 1. l. 3. de laicis.
Ratio perspicua hoc demonstrat, nulli enim uni hoc convenire potest, ut multitudinis curam suscipiat, nullus in alium habet potestatem, nisi aliena voluntate, vel delicto. Nec senectuti, aut primogeniturae, aut iuri patrio potestas illa debetur. In ipsa tamen Re publica est, quia sine legibus et ordine iuris regi non potest. Nihil certius, si titulum secundum l. 1. p. legas, nam leges a populo primum sactas, deinde ad senatum esse delatam eam potestatem, demum ad Caesarem. Necessarium itaque, nobis videtur ipsius iuris originem, atque processum demonstrare.
1. Et quidem initio civitatis nostrae populus sine lege certa, sine iure certo primum agere instituit, omniaque manu a regibus guber nabantur.
2. Postea aucta ad aliquem modum civitate, ipsum Romulum traditur populum in triginta partes divi sisse, quas partes curias appellavit: propterea quod tunc rei publicae curam per sententias partium earum expediebat. Et ita leges quasdam et ipso curiatas ad populum tulit. Tulerunt et sequentes reges, quae omnes conscriptae exstant in libro sexti Papirii: qui fuit illis temporibus, quibus superbus Demarati Corinthii filius, ex principalibus viris. Is liber, ut diximus, appellatur ius civile Papirianum, non quia Papirius de suo quicquam ibi adiecit: sed quod leges sine ordine latas in unum composuit.
3. Exactis deinde regibus, lege Tribunicia omnes leges hae exoleverunt: iterumque coepit populus Romanus incerto magis iure, et consuetudine ali, quam per latam legem: idque prope viginti annis passus est.
4. Postea ne diutius hoc fieret: placuit publica auctoritate decem constitui viros, per quos peterentur leges a Graecis civitatibus, et civitas fundaretur legibus, quas in tabulas eboreas perscriptas pro Rostris composuerunt, ut possent leges apertius percipi. datumque est eis ius eo anno in civitate summum: uti leges et corrigerent, si opus esset et interpretarentur: neque provocatio ab eis, sicut a reliquis magistratibus, fieret. Qui ipsi animadverterunt aliquid deesse istis primis legibus: ideoque sequenti anno alias duas ad easdem tabulas adiecerunt. et ita ex accidentia appellarae sunt leges duodecim tabularum. quarum ferendarum auctorem fuisse decemviris Hermodorum quendam Ephesium, exsulantem in Italia, quidam retulerunt.
5. His legibus latis, coepit, ut naturaliter evenire solet, ut interpretatio desideraret prudentium auctoritate necessariam esse disput ationem fori. Haec disputatio,
tatio, et hoc ius, quod sine scripto venit, compositum a prudentibus, propria parte aliqua non appellatur, ut ceterae partes iuris suis nominibus designantur, datis propriis nominibus ceteris partibus: sed communi nomine appellatur ius civile.
6. Deinde ex his legibus, eodem tempore fere, actiones compositae sunt: quibus inter se homines disceptarent. quas actiones ne populus, prout vellet institueret: certas sollennesque esse voluerunt. et appellatur haec pars iuris, legis actiones, id est, legitimae actiones. Et ita eodem paene tempore tria haec iura nata, ut leges duodecim tabularum: ex his fluere coepit ius civile: ex iisdem legis actiones compositae sunt. Omnium tamen harum et interpretandi scientia, et actiones, apud collegium Pontificum erant. ex quibus constituebatur, quin quoquo anno praesset privatis, et fere populus annis prope centum hac consuetudine usus est.
7. Postea cum Appius Claudius proposuisset, et ad formam redegisset has actiones: Gnaeus Flavius scriba eius Libertini filius, subreptum librum populo tradidit; et adeo gratum fuit id munus populo, ut tribunus plebis fieret, et senator, et aedilis curulis. hic liber, qui actiones continet, appellatur ius civile Flavianum: sicut ille, ius civile Papirianum. nam nec Gnaeus Flavius de suo quicquam adiecit libro. Augescente civitate, quia deerant quaedam genera agendi, non post multum temporis spatium Sextus Aelius alias actiones composuit, et librum populo dedit, qui appellatur ius Aelianum.
8. Deinde cum esset in civitate lex duodecim tabularum, et ius civile: essent et legis actiones: evenit, ut plebs in discordiam cum patribus perveniret, et secederet, sibique iura constitueret, quae iura plebiscita vocantur. mox cum revocata est plebs: quia multae discordiae nascebantur de his plebiscitis, pro legibus placuit et ea observari lege Hortensia, et ita factum est, ut inter plebis scita, et legem species constituendi interessent: potestas autem eadem esset.
9. Deinde, quia difficile plebs convenire coepit, populus certe multo difficilius in tanta turba hominum: necessitas ipsa curam rei publiciae ad senatum deduxit. Ita coepit senatus se interponere: et quidquid constituisset, observabatur. idque ius appellabatur senatus consultum.
10. Eodem tempore et magistratus iura reddebant: et ut scirent cives quod ius de quaque re quisque dicturus esset: seque praemuniret: edicta proponebant. quae edicta praetorum, ius honorarium constituerunt. Honorarium dicitur, quod ab honore praetoris venerat.
11. Novissime, sicut ad pauciores iuris constituendi via transisse ipsis rebus dictantibus videbatur: per partes evenit, ut necesse esset rei publicae per unum consuli. nam senatus non perinde omnes provincias probe gerere poterat. Igitur constituto principe, datum est ei ius, ut quod constituisset, ratum esset.
12. Itain civitate nostra, aut Iure, id est lege constituitur: aut est proprium ius civile, quod sine scripto in sola prudentium interpretatione consistit: aut sunt Legis actiones, quae formam agendi continent: aut Plebiscitum, quod sine auctoritate patrum est constitutum: aut est magistratuum Edictum, Unde Ius Honorarium nascitur: aut Senatusconsultum, quod solum senatu constituente inducitur sine lege: aut est Principalis constitutio, id est, ut quod ipse princeps constituit, pro lege servetur.
§. 5. Omnium regnorum est illa consuetudo, ut princeps supremus leges novas condere, veteres abrogare possit: Non tamen est ad supremam iurisdictionem necessarium, aliud enim est praeceptum, gubernatio, coercitio, aliud lex. Itaque, quamquam ita fieri soleat, et aliter recte fieri vix possit, non sunt perpetuo coniuncta suprema potestas, et legum condendarum facultas. Gubernare enim Rem publicam, coercere improbos secundum leges olim latas poterit magistratus. Potest enim Res publica cum regem eligit, ut acceptat sibi maximum hoc ius retinere, ne leges novasille condat, neu veteres antiquet. Immo vero multi regum in leges iurant, cum diadema accipiunt; itaque ad quas servandas iureiurando sese astringunt, eas abrogare non possunt. si igitur princeps obligari potest, ne leges veteres violet, vel abroget, quis dubitet eundem astringi posse, ne novas imponat? Nam haud minus est in novarum legum conditu, quam in veterum abolitione periculum: cum quia omnia nova multis molesta sunt, tum quia nova lege, in Re publica, quae multas leges habet, ordinarie alicui veterum derogatur: Quod adeo usitatum fuit, ut in omnibus legum sanctionibus poneretur, essetque, ut vocat Cicero, Tralatitium, quod e veteribus legibus in novas transferretur. Cicero li. 3. epist. ad Attic. 23. Alterum caput est tralatitium, de impunit ate, si quid contra alias leges eius legis ergo factum sit. Tertium caput; mi Pomponi, quo consilio, et a quo sit inculcatum, vide, scis enim Clodium sanxisse, ut vix, aut omnino non posset, nec per senatum, nec per populum infirmari sua lex. Sed vides numquam esse observatas sanctiones earum legum, quae abrogarentur. nam si id esset, nulla fere abrogari posset. neque enim ulla est, quae non ipsa se sepiat difficultate abrogationis. sed cum lex abrogatur, illud ipsum abrogaretur, quo modo eam abrogari oporteat. Hoc cum revera ita sit, octo nostri tribunipleb caput posuerunt hoc: Si quid in hac rogatione scriptum est, quod per leges, plebisque scita: hoc est, quod per legem Clodiam, promulgare, abrogare, erogare, S. F. sua non liceat, non licuerit: Quod ei, qui promulgavit, abrogavit, derogaruit, ob eam rem poenae, multaeve sit. E. H. L. N. R.
Itaque in potestate Rei publicae principem constituentis positum fuerit, legum condendarum, aut non condendarum potestatem principi facere; aut eam facultatem moderari, ut quasdam sinatur, quasdam prohibeatur condere. Atque omnino temperatam esse eam potentiam oportet, nec sine consensu aliorum, aut maturo consilio. Numquam enim desunt, qui novis legibus privata commoda augere desiderent.
§. 6. Quia tamen in singulos dies novae controversiae emergunt, et propter continuos motus crebro fit, ut quae initio salutares fuere [Orig: fuêre] leges, aliquo casu noxiae reddantur, tollendaeque sint, factum est, ut omnes paene Rei publicae principibus, aut senatoribus ius illud tribuerint. Itaque Monarchica potestas, sive Augusta sit, sive Regia, sive quocumque alio nomine dicatur, modo absoluta sit, condendarum, explicandaru, abrogandarum legum ius, auctoritatemque in Republ. bene constituta obtinebit. Imperatori enim et Regi ipsas leges Res publica subicit, dum eum quasi animatam legem accepit. Hinc et potestas privilegiorum dandorum concessa est principi; qua semper legi communi derogatur. Omnes sane principes, etiam non supremi, ea lege utuntur. Nam quis ex Germaniae proceribus non interdum remittit poenam legibus imperatoriis debitam? quis non mitigat? Quin etiam interdum, cum alicuius delicti atrocitas in facinore ita postulat, exasperat. At hoc non posset, nisi legis ipsius temperandae potestatem haberet. Itaque cum principatum dedit Res publica iuxta leges
administrandum, censetur etiam miserendi facultatem dedisse. Optime hac de re censuit Ioannes de Salas disp. 7. de leg. sect. 3. Dico quinto, aliqui proculdubio fuerunt specialiter a Deo constituti Reges ac Principes cum legislativa potestate, quae nisi accipiatur, semper intellegitur concedi Regibus, et Principibus. Patet de Saule, et David, quos Deus reges constituit, licet Samuel unxerit, et populus eos acceptaverit: Moysi autem, et Iosue, et quibusdam aliis iudicibus, et ducibus, licet Deus concesserit potestatem iudiciariam, et ducalem, nescio an Deus dederit aliquibus eorum (ut Moysi et Iosue) potestatem legislativam: quam alios iudices non habuisse certum mihi est: quia non erant duces, nec imperare quidquam poterant, nisi in ordinead iudicia et sententias ferendas.
Non igitur sentiendum est, cum aliquis hominum coetus in unum convenit, principemque sibi deligit, quasi naturali ductu, et sequela etiam legum ferendarum potestatem illi collatam a Deo; sed tantum ipsi communitati per modum proprietatis naturam consequentis datur, nam constituto illo corpore, naturaliter iuris, et legum necessitas, adeoque potestas exurgit, et principi pro voluntate rei publicae, et usu communicatur.
§. 7. Haec potestas a nullo coetu, sine iniuria potest auferri, nisi causam coetus ipse dederit. Nam quemadmodum homo ratione utens est naturaliter liber, nec in servitutem sine plagii crimine trahi potest, ita neque corpus hoc politicum suo iure privari potest. Tanto itaque detestabilior est tyrannus plagiario, quanto plures nefarie opprimit. Exui tamen suo iure ob delictum potest Res publica, si iure abutatur, si vicinos incurset, si ius reddere petentibus recuset. Quemadmodum in privato quolibet abusus libertatis plectitur servitute. Publicus enim libertatis abusus est privato nocentior.
§. 8. Potestas legem condendi, omnisque civilis iurisdictio, et regimen, quod vel multitudinis pars, vel unus aliquis in multitudinem obtinet, ab ipsa communitate manat: nec aliter iusta esse potest, nisi in bello captis. Cum enim a Deo, adeoque natura sit in coetu illa potestas, non in singulis, non in certo hominum genere, non potest vel ad unum, vel certos sine aliorum voluntate devenire. Nam de regibus a Deo per revelationem constitutis non ago.
Nec modo primus regum a populo diadema accipit, sed omnes etiam successores, cum succedendi ius populus donavit.
§. 9. Nulla lex civilis universum orbem obligare potest, quia nemo est universi dominus. Fallitur Barth. 1. hostes. [Gap desc: Greek words] . de captivis, dum haereseos eum condemnat, qui negat Imperatorem esse orbis dominum, nisi forte de Romano orbe cum quispiam velit interpretari. quamquam ne sic quidem haeresin vocari velim. Idem tamen Panormitanus, 2. par. cons. 6. num. 2. Paulus Castrensis, aliique arbitrantur. Verum id falsum esse docent plurimi, et ipsa historia, et Geographia, non enim vel decimam orbis partem umquam Romanus obtinuit, etiam cum Euphratem transivit, et a Parthis signa recepit. Neque omnibus Christianis civiles leges ponere Imperator Christianus potest, quamvis enim sit supremum caput Rei publicae in temporali gubernatione, et maximo honore inter reges habeatur, non est tamen regum Dominus.
§. 10. Quemadmodum supremis gubernatoribus non est data maior legum condendarum potestas, quam lege regia, hoc est Rei publicae consensu sit data; ita principibus, aliisque sub rege constitutis non est alia potestas, nisi permissu supremi principis, quae in Germania Electoribus, aliisque ampla est, in Hispania restricta, nemo enim praeter regem leges ferre potest, nisi speciali privilegio illi concessum sit: causa diversi iuris est, principum minus dependens iurisdictio.
§. 11. Legum condendarum, abrogandarumque potestas, inter capita maiestatis primarium merito censetur. Cui enim facultas illa concessa est, ille ius maiestatis obtinet, cui deest, non censetur habere ius maiestatis. Merito sane, nam legum condendarum potestas illa est, ut facile totam rem publicam commutare possit, atque in aliam transferre, quod callidissime fecit Augustus, nomina magistratuum, et caerimonias usurpando, ius, et potentiam ad se trahendo. ita brevi ex praesidibus, et liberis magistratibus, facta sunt purpurata mancipia.
§. 1. FOeda est pariter, et perniciosa Rei publicae, vetusta tamen opinio: Rem publicam sine aliqua iniustitia admimstrari non posse. Haec enim leges admittit iniquas, immo postulat, nec finem habet illum, ut cives faciat bonos, sed utilitatem aliquam, falsa eius specie captus legislator spectat, facturus etiam, iussurusque detestanda scelera, si utilia fore viderentur. Quanto melius Plato, Legem esse gubernandi rationem, normamque veram definit, quae per convenientem viam ad optimum nos deducit, transgredienti poenam, parenti praemium praefigis? A summo bono enim est lex, et ad summum bonum tendit, ducitque et trahit. Finis eius est iustitia, ipsa opus est Rei publicae, institutrix est, et ad optimum directrix.
Finem eum egregie Cicero exposuit lib. 2. de legib. Constat profecto ad salutem civium, civitatuque incolumitatem, vitamque omnium quietam, et beatam, conditas esse leges: eosque, qui primum eiusmodi scita sanxerunt, populis ostendisse, ea se scripturos, atque laturos, quibus illi adscriptis, susceptisque honeste, beateque viverent: quaeque ita composita, sanctaque essent, eas leges videlicet nominarunt [Orig: nominârunt] . Ex quo intellegi par est, eos, qui perniciosa, et iniusta populis iussa descripserint, cum contra fecerint, quam polliciti, professique sint, quiduis potius tulisse, quam leges: ut perspicuum esse possit, in ipso nomine legis interpretando inesse vim, et sententiam iusti, et iuris colendi.
Optime etiam Plutarchus; In civitate quaedam ad honestatem, quaedam ad necessitatem pertinere; Honestorum summum esse, et primum [Gap desc: Greek words] . Necessariorum [Gap desc: Greek words] , affluentiam; qui cum legem esse honestorum definit, perspicue iudicat, leges iniquas, prava inbentes, virtuti quocumque modo adversas, tam sancto titulo nequaquam se dignari. Cum enim lex sit vinculum civitatis, fundamentum libertatis, fons aequitatis, cum mens, animus, consilium, sententia, mores civitatis in legibus siti sint, non potest alium finem habere, quam optimum, quo universitas ipsa gubernatur. Optimae igitur leges censedae sunt, quae non opibus maxime homines cumulent, sed quae morum humanitate, et rerum civilium prudentia,
quam instructissimos efficiant. Diod. Sicul. l. 1. hist.
§. 2. In legibus itaque ferendis magnopere curandum est; ut non circa vitae instrumenta, sed ipsam totam vitam occupentur, Legislator enim vivendi artifex est; et quamquam singulatim actiones complectatur, ad virtutem tamen et illa diriguntur. Ipsis initiis errorem ponit, qui putat legem tantum terreitres operas promittere, altius spirant, Dei sunt munus. Quemadmodum medicina sanitatis est causa constituta, nec aliter laudatur, quam si multiplicem scientiae, herbarumque varietatem ad firmanda, restaurandaque corpora adhibeat. Quis enim medicum sentiat, omnia quidem recte constituentem, sed tamen de sanitate nequaquam sollicitum? Legislator itaque rationem tradet, qua in quaque re omnes officiorum numeros facile cives exsequantur. Leges civitatem muniant, securitatem, tranquillitatemque tueantur; sed quae primario totam vitam contineant. Nam media illa, sive adiaphora, nemo recte faciet, nisi habeat, quo referat. Prima igitur fundamenta iustitiae iacienda sunt, et insinuanda virtus. Seneca epist. 95. Proponamus oportet finem summi boni, ad quem nitantur, ad quem omne factum nostrum dictumque respiciat: veluti navigantibus ad aliquod sidus dirigendus est cursus. Vita sine proposito, vaga est. Quod si utique proponendum est, incipiunt necessaria esse decreta. Illud, puto, concedes, nihil esse turpius dubio, et incerto ac timido, pedem modo referente, modo producente. Hoc in omnibus rebus accidet nobis: nisi eximantur, quae reprehendunt animos ac detinent, et conari totos vetant.
§. 3. Non semper efficiunt bonos cives, etiam optimae leges. Ita plane est; Non semper ad actiones rectas praecepta perducunt, sed cum obsequens ingenium est; aliquando frustra adhibentur, si animum opiniones obsident pravae. Conandum est tamen Legislatori, et tota mole legum conandum; quamquam enim multa praeclare, prudenter, sancteque constituat, si aliqua parte tamen in vitium impingat, totus impetus eo voluetur, qua pronum est. Quamquam enim multa non recte fieri cernat, teneat tamen manu regulam, ad quam distorta, et eminula exigantur, ut quamvis non corrigantur, censuram tamen suam videant, cuius timore, vel sane verecundia percellantur. Multi leges violant, inquis; Bonis patriae institutis validiora sunt vitia. Vetus haec querela est. Natura in vitium propendet genus humanum, Et quotus quisque ex toto se honesto addicit? quotus quisque bonis legibus obstantia dimovet? Sed nitendum est tamen in contrarium, ut si peccata tolli non possunt, furor tamen, et cursus peccandi sufflaminetur; sic enim nonnulli servabuntur, et qui perituri sunt lentius cadent. Medicina inter tot funera propositum tenet. Nunc plus negotii habet, per luxuriem corruptis corporibus, contra morbos tamen luctatur. nec eum quem depositum, et conclamatum paene videt, continuo deferit, sed fugientem vitam arte tenet, cruciatus mitigat; Quid ni [Orig: nî] hoc imitetur princeps? Quid ni [Orig: nî] hoc agat omnibus viribus, ut quibus perfectam virtutem persuadere non potest, quos ab animi morbis liberare prohibet ipsorum contumacia, eorum saltem mala levare conetur? Minuere magnos febrium insultus artis est.
§. 4. Fine constituto cetera succedent ex animi sententia. Quorum caput est: ut media, seu rationes ad finem sint accommodatae. Debent enim ut calcei pedibus, frenum equo, sic leges esse accommodatae moribus: Hoc est: Gentis et regionis indoli: Medicina cum praestantia pharmaca paravit, ante omnia constitutionem, temperaturamque languentis explorat, ne vel valentiore eam potione praecipitet, vel dilutiore non moveat.
Duo tamen potissimum hac in re spectantur; primum indoles ipsorum hominum. Deinde progressus, et incrementa virtutum, et vitiorum.
Ingenium populi considerabit. An durum, flexile, superbum, humile, laboriosum, iners, frugi, luxuriosum, leve, constans, iracundum, placidum. Hic magna prudentia, et paene divina opus est, ut sit [Gap desc: Greek words] , lex ad mores accommodata, praecepta ad actiones idonea. Non hoc volo, ut lex sit regula Lesbia, et vitiis, quae subvertere debuit, sese acclinet, aut propensiones hominum quibus cohibendis fertur, incitet; sic enim in limine aberraret. sed ut unamquamque gentem secundum eius mores, opiniones, affectiones ad virtutem ducat. Hoc nisi teneat, funditus cvertet Rem publ. Ratio ipsa docet. Asiatici, Aegyptii, Arabes servile genus, durissimo imperio reguntur, quia libertatem ferre non possunt; sed in mutua exitia converterent. Helvetii moderata aequalitate gaudent, in eaque persistunt, nisi quod patrum memoria Zuingliana superstitio classicum canente auctore, quosdam in cognatum sanguinem efferavit. Itali media libertate gaudent, et cum pares esse videntur, superiores esse conantur; quocirca moderato principatu, et legibus mitiorib. efflorescunr. Quidam populi id probant, quod alii ferre non possunt. Ex adiaphoris cuique imperandum, quod convenit. Helvetio ut numquam nisi gladio cinctus in publicum procedat, recte imperatur, belli enim quoddam rudimentum est, gladii decora gestatio, quae ne frustra sit, ad exercitationem etiam, bellique meditationem animat. Italo, aut Ibero, quia [Gap desc: Greek words] sunt, et [Gap desc: Greek words] , fervidae nationes, ne pugionem quidem permittet. Celeriter enim in caedes ferentur. Athenis male consuluit, qui populum levissimum liberum esse voluit, bene Lacedaemoniis; erant enim temperatiores. Germanis civitatibus libertas aequis legibus stabilita, magna rerum incrementa contulit. Belgium per indutias liberrimum perpetuis seditionibus agitatur; quia mores eius non nisi sub uno principe componuntur.
Alterum est virtutum, et vitiorum progressu considerando artificium. In virtute quidem quo magis profecerunt, eo facilius reguntur; quia facilius via tenetur cum prope terminum est. In emendatione vitiorum summa est difficultas; tum quia pertinaciter inhaerent, et delectant; tum quia omnis correctio mutationem habet adiunctam, quae semper odiosa est. Quo vero latius illa regnant, et pericula intentant, eo plura auxiliorum genera circumspicienda sunt. Cum inexplicabiles morbi sunt, et multiformes, multis quoque observationibus, et rerum generibus armandus est medicus. Nec uno impetu malos humores depellet, sed sensim detrahet, ne et partem sinceram trahat. Tantum severitatis addendum legibus suadent, quantum vitia creverunt. Insigne hoc axioma est; sed restringendum est. Cum scilicet paucorum vitia creverunt; nam si
omnium invaluerunt, mollius curanda sunt, ne medicum opprimant. Laboratum est prisco saeculo a Christianis im peratoribus, ut cruenta spectacula, ad quae Romanus furebat orbis, tollerent. Intervenire medio furori pollices convertentium, ne tutum Imperatori quidem fuerit. Quid igitur faciendum? Primo cavendum lege; ne privatus det gladiatores, nisi tantundem pretii det in Epulum civibus; ne ullus se ad gladium vendat. Lanista ne sit numero civium, amphitheatri commoditates tollendae, pretia in viscerationes, et alia donaria conferenda. Omnibus denique modis id agendum, ut crudelis illa voluptas multis difficultatibus sepiatur, et in alia animi trahantur; ostensa etiam atrocitate facinoris; deinde comparatis ad honesti respectum mentibus lege lata, illa spectacula penitus vetanda. Atque haec ita intellego, cum non est vitiis par potestas imperantis, alioqui severo edicto, celeriter tanta immanitas tollenda fuit, quod Imperatores tandem fecerunt. sed de senatu Romano loquor, quem inter tot ambitiones, tribunorum intercessiones, populi tumultus, non puto parem tollendo tam inveterato malo fuisse.
Ad hunc igitur modum, si quae civitas, aut princeps e ditione sua vitium ebrietatis tollere conetur (conari autem omnes debent, nisi omnium malorum inde nascentium rei esse velint) si quidem pertendere poterunt, ebrietatem vetabunt, et poenam statuent, quam sensim augebunt. Sin autem; primo, legibus sumptuariis modum conviviis imponent, deinde Cauponibus certas leges scribent, et cum ad paucos fuerit redactum hoc vitium, infamia notabunt. Atque haec de fine legum, et generali ratione ad sinem optimum ducente.
§. 5. Non sunt audiendi, qui subtilem, et vafram distinctionem sibi invenisse videntur, qua licentiam inducant. Legum enim politicarum finem esse volunt, ut bonum civem, non ut bonum virum efficiant. In quo viri callidissimi pueriliter labuntur. Sunt enim mali moribus, etiam mali cives. Qui enim nec vitae suae rationem ducit, nec oeconomiam, familiamque prudenter administrat, quomodo bonus civis, et Rei publicae utilis fuerit, qui sibiipsi bonus non est? Sunt mali, quosque cupiditas transversum rapit, [Gap desc: Greek words] incompositi; Eoque pestilentiores sunt, quod quadam specie tegunt virus, et ictum dederunt antequam notarentur. Qui privat im est malus, publice bonus numquam erit. AEschines contra Ctesiph. [Gap desc: Greek words] , fieri non solet, ut qui propria perperam administrat, sit in alienis fidus. Minime sane in publicis, quae etiam a gnavis saepe negleguntur In hanc sententiam Iustin. de concept. digest. et Leo const. 19. Cassio. l. 5.
Sunt tamen et alii, qui legem vellicant. S. Paul. Rom. 3. legem vocat legem mortis, et cap. 4. iram operari. et cap. 5. Legem subintrasse, ut abundaret delictum. Verum ad praesentem rem hoc argumentum nihil facit; Lex enim non sua vi, aut efficacitate facit, ut virtutem sequi possis, sed eam ostendit, ad eam invitat praemio, a vitiis deterret propositis poenis. Hinc in impiis delicta graviora efficiuntur, cum legis occasione fremunt.
§. 1. AN uni soli lex imponi possit, a Iurisperitis quaeritur. Ego de nomine disputationem esse arbitror. Nam pleraeque leges publicae sunt; lex aeterna omnes tenet. et [Gap desc: Greek words] de legib l. iura. idem asserunt. Iura non in singulas personas, sed generaliter constituuntur. Norma etiam non unius rei duntaxit est, sed omnium similium. Privato cum lex poni videtur, praeceptum vocant, non legem. Verum ut dixi, de nomine disputatur. Nam sive uni, sive multis lex dictetur, lex eandem obligandi vim obtinet. Si modum hodiernum loquendi spectemus, vix legem eam dicimus; si veterum, etiam eas quae ad unum pertinent, proprie leges appellabimus. ut lex Clodia de aqua, et igni Ciceroni interdicendo. de non recipiendo eo sub tecto. Lex Gabinia de imperio belli Pompeio demandando. Gellia, et Cornelia de eodem Pompeio, aliaeque innumerae, quae ferebantur, etiam pro reis damnandis, vel absolvendis.
§. 2. Leges omnes ad communem utilitatem referuntur. Est enim lex commune praeceptum ad communem utilitatem statutum. Adeo ut quamvis privato imponatur, ad publicam tamen utilitatem referatur. Arist. 3. Eth. c. 6. Plato de legib. Plutar. prob. 40. Quamquam enim sit crebro privati bonum aut malum lege comprehensum, ex eo tamen Rei publ. sua utilitas accedat oportet. De illis vero quae communitati proponuntur, non est dubitandum; non enim publicum bonum ad privatum, sed hoc ad illud referri debet. Itaque non ad principis commoda, sed totius Reip. respicere debet legislator. Est enim magistratus propter subditos, non illi propter magistratum; sunt enim reges ministri, et pro Rep. pericula subire debent. Ipsa etiam privilegia, quae videntur derogare bono communi, et favere privatis, ideoque invidiosa sunt, adcommune bonum tamen alia via refluunt; quia publicitus refert; Bene meritos privilegiis ornari. Privilegia vero cum sine causa legitima dantur, pro ratione rerum nocent Rei publicae. Nam quaedam in honore quodam censentur, ut ius gestandae coronae laureae, cenandi publice, quaeque eius generis adinvenit ambitio. Alia ita uni conducunt, ut ceteros gravent, ut immunitas a tributis, vacatio ab armis, ceterisque oneribus, a quibus cum aliqui eximuntur, reliqui tanto magis gravantur.
§. 3. Cum lex publice fertur, quae quidem non nocet communitati, sed privato nocet, eoque animo rogatur, non ut consulatur Rei publ. sed ut aemulis damnum adferatur, si ea lex utilis sit Rei pu. etsi in privatorum cedat damnum, non potest accusari iniustitiae, peccat tamen, et magno se periculo legislator exponit, dum malo fine bona praescribit. Sed hic magnarum discordiarum semina iaciuntur, cum pars Rei publicae clamat non esse iniustum, aliter princeps iudicat.
Nempe privilegium datur quibusdam Ecclesiis ut habeant ius asyli. quod magna ex parte sublatum est in Gallia, Germania, aliisque locis. Sed de privilegio videamus l. pateant. 4. de iis qui ad Eccles. confug. lib. 9. cod. Theod. t. 45. Lex iubet omnia pro asylo haberi, quae in Ecclesia sunt, usque ad fores. Edovard. 2. Angliae rex ei qui reus ad templum
confugisset, exilium post 40. dies et 12. horas indixit. August. Bonifacium comitem quod supplicem ab Ecclesia extraxisset, excommunicavit. Idem Gelas. in eod. crimine fecit. Usitatum ergo hoc privilegium, ut ad aras, ad Caesaris, statuas confugerent. Sed quod misericordia constituit, licentia in abusum vertit. Primum locis illis ius asyli datum est, ut servi a saevitia dominorum refugium haberent. Est. n. asylum sacri termini, quibus securitas servis datur. Euryp. in supplicib.
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .
Habet enim confugium, fera quidem petram,
Serui vero aras deorum, Urbs vero ad urbem
Confugit, tempestate exagitata.
Abusus fuit, quem annal. 3. describit Tacit. Sed Tiber. vim principatus sibi firmans, imaginem antiquitatis senatui praebebat, postulata provinciarum ad disquisitionem Patrum mittendo. Crebrescat enim Graecas per urbes licentia, atque impunitas asyla statuendi. complebantur templapessimis servitiorum. Eodem subsidio obaerati adversum creditores, suspectique capitalium criminum receptabantur. Nec ullum satis validum imperium erat coercendis seditionib. populi, flagitia hominum ut caerimonias Deum protegentis. Igitur placitum ut mitterent civitates iura, atque legatos. Et quaedam quod falso usurpaverant sponte omisere: multae vetustis superstitionibus aut meritis in populum Roman. fidebant. Magnaque eius diei species fuit, quo senatus maiorum beneficia, sociorum pacta, regum etiam qui ante vim Romanam valverant decreta, ipsorumque Numinum religiones introspexit; libere, ut quondam, quidfirmaret mutaretue. Primi omnium Ephesii adiere memorantes, non, ut vulgus crederet, Dianam atque Apollinem, Delo genitos: esse apud se Conchrium amnem, locum Ortygiam, ubi Latonam partu gravidam et oleae, quae tum etiam maneat, adnisam, edidisse ea numina: Deorumque monitu sacratum nemus. Atque ipsum illic Apollinem, post interfectos Cyclopas, Iovis iram vitavisse. Mox Liberum patrem bello victorem, supplicib. Amazonum quae aram insederant, ignovisse. Auctam hinc concessu Herculis, cum Lydia potiretur, caerimoniam templo: neque Persarum ditione diminutum ius post Macedonas, dein nos servavisse. Proximo Magnetes, Lucii Scipionis, et L. Sullae constitutis nitebantur. quorum ille Antiocho, hic Mithridate, pulsis, fidem atque virtutem Magnetum decoravere, uti Dianae Leucophrynae perfugium inviolabile foret. Aphrodisienses posthac, et Stratonicenses dictatoris Caesaris ob vetustain partes merita, et recens D. Augusti decretum attulere. laudati, quod Parthorum irruptionem, nihil mutata in populum Romanum constantia pertulissent, sed Aphrodisiensium civitas, Veneris, Stratonicensium, Iovis et Triviae religionem tuebantur. Altius Hierocaesarienses exposuere, Persicam apud se Dianam, delubrum rege Cyro dicatum. Et memorabantur Perpennae Isaurici, multaque alia imperatorum nomina, qui non modo templo, sed duobus milibus passuum eandem sanctitatem tribuerant. Exin Cyprii tribus delubris, quorum vetustissimum Paphiae Veneri auctor Aerias post filius eius Amathus Veneri Amathusiae, et Iovi Salaminio Teucer, Telamonis patris ira profugus posuissent. Auditae aliarum quoque civitatum legationes, quorum copia fessi patres, et quia studiis certabatur; consulibus permisere, ut perspecto iure et si qua iniquitas involveretur, rem integram rursum ad senatum referrent. Consules super eas civitates quas memoravi apud Pergamum Aesculapii compertum asylum retulerunt: Ceteris ob obscuris vetustatem initiis niti. nam Smyrnaeos oraculum Apollinis cuius imperio Stratonicidi Veneri templum dicaverint: Tenios eiusdem carmen referre quo sacrare Neptuni effigiem, aedemque iussi sint. propriora Sardanos, Alexandri victoris id donum, neque minus Milesios Dario rege uti, sed cultus numinum, utrisque, Dianam aut Apollinem venerandi. petiere et Cretenses simulacro Divi Augusti. factaque senatus consulta quis multo cum honore, modus tamen praescribebatur; iussique ipsis in templis facere aras sacrandam ad memoriam, neu specie religionis in ambitionem delaberentur. Sed nihil his profectum est, adeo ut Tiber. coactus sit omne ius asylorum abolere: ita Tranq. in t. c. 37. Abolevit et ius, moreque asylorum, quae usquam erant. Sed quo plures, et magis facinorosi eo iure abutebantur, eopertinacius eos populus defendebat; Athenis cives, quod tyrannidis affectatores ad aram Minervae confugientes occidissent, a civibus suis interfecti sunt, quod pluris privilegiatam superstitionem quam libertatem aestimarent. Thucyd. l. 1 Siculi Ducetio patriae proditori, qui in templum confugerat, pepercerunt. Tarde igitur concedendum est privilegium, quod cum summa mala adfert; difficillime abrogatur.
§. 4. Oritur etiam et alia difficultas quod privilegia ita munita sint, ut ipsa abrogandi difficultate se consepiant. Non desinunt morte concedentis; saepe illis etiam renuntiare non possunt; quia continent ius alterius, aut magistratus iure iurando obligantur, ne privilegiis cedant. quaedam etiam habent annexum aliud praeceptum, ut sponte abdicari non possint, ut si quis habet potestatem audiendi sacri tempore interdicti, non potest ei renuntiare, quia alia lege tenetur audire, quia vero privilegium sustulit impedimentum, iam lege tenetur. Deinde privilegia quae odiosa non sunt, non possunt tolli praescriptione, sed quib. alii gravantur, contra ea possunt illi praescribere; tempus autem decem annorum proponunt. Tertio, quae aliis onerosa non sunt, nec ullo modo praeiudicant per non usum in foro externo, tantum amittuntur, non in conscientia, nisi in certis casibus alio modo sit a iure dispositum. Quarto non amittitur per usum contrarium, quo ad totam facultatem, quamvis videatur tacita renuntiatio. Denique amittitur per abusum, ut dictum est de asylo. sed in his omnibus est difficillimum privilegiatos, vel corrigere, vel ablato privilegio ad communem legem reducere.
§. 5. Abusus privilegii multiplex est; 1. cum re ipsa plus fit quam concessum est. Ut cum principi ius datum est militem scribere, militem pro defensione territorii, ipse eos contra vicinos, quibus cum iure conserere potest, colligit. 2. cum usum privilegiivertit in occasionem facinorum, de asyli iure dictum est. Quod etiam hodie cernimus; illis in urbib. caedes plurimas fieri, ubi asyla homicidis constituta sunt; quae tam cives tuentur, adeo ut sine seditione vix tolli posse videantur. 3. Abusus privilegiorum est maxime usitatus, qui repugnat privilegiorum fini. Qualis est hodie in Ecclesiis, ut biennale studium in Academia absolvatur, in quo fere satis est, in Academiam inscriptum esse, nulla nocte extra urbem Academicam egisse; de studio, moribusque minima est inquisitio. Simile privilegium est, ut qui ad Epistol. venerint, cum in Choro canitur, distributiones accipiant, quod in gratiam eorum, qui occupati vel serius venire, vel citius exire coguntur. At nunc illius privilegii abusus ille est, ut ante epist. et post
eam in porticu, et templo diversentur, non sine populi Christiani scandalo, ad epist. subito veniant, quasi conducti sint non ad orandum, sed omnia alia tractanda, et irreligiosae confabulationis praemium petant. Hisce abusibus privilegia amittuntur. Vere S. August. serm. 247. de temp. Iudicio legum iure obtenta dignitate deicitur, qui privilegio sibi concesso abutitur. Verum difficulter auferuntur, nec sine commotione populi; idcirco caute agendum est, ne dentur; Non est autem difficile sub umbra privilegii multo plura agere, quam privilegii vires ferant. Denique ita censeo; Eum qui multa privilegia, im munitatesque concedit, vim et nervos principatus incidere, seditionibus matetiam praebere. Cives et subditos contra iustitiam acrempub. armare. Cum autem multus sit privilegiorum abusus, necesse est eum, qui paucis gratificando, multos grauavit, nunc eofdem aut eorum successores gravius offendere.
§. 1. OPtime dictum est a Theophrasto. [Gap desc: Greek words] . Boni paucis indigent legib. Causa est, quia se ipsi in plurimis dirigunt, et natura docentur agereea quae legis sut, plurimis egent mali, de quibus recte Seneca; Misara est innnocentia, ad legem bonum esse. Bonos dirigit virtus legem praeveniens, malos lex a fiagitio deterret, dirigitque ad virtutem. Primum itaque; munus est legis dirigere Rem publ. et omnes in Rep. cives.
§. 2. Alterum officium legis est, praecipere. Essentia legis in eo consistit, ut praecipiat, nec enim lex est, nisi praecipiat. Praecipiendo etiam vetat contraria, et cum adiaphora permittit, libertatem in utramque partem esse praecipit, et impedimenta vetat.
§. 3. Poena etiam est legis effectus, de qua posterius dicendum est. Vere Modest. l. 7. de legib. Legis virtus, haec est, imperare, vetare, permittere, punire, et praemio afficere. Quae clara sunt. Sed de primario effectu legis agendum est.
§. 4. Primarius effectus legis est obligare: de qua Soarez. l. 3. multique alii, sed nostra tempora eos viderunt doctores, qui cum humanae legis obligationem tollant, omnem e Repub. ordinem, pacem, magistratus auctoritatem magna temeritate convellunt. De quo nos hunc in modum statuimus.
§. 5. Potestatem ferendi leges non modo a Deo esse, sed etiam [Gap desc: Greek words] et immediate a Deo proficisci. Non est enim potestas nisi a Deo. Id vero indicant, tum alii actus, tum vero punitio, quae est corporum, praecipue mortis, quae homini non potest nisi a Deo concessa esse. Cum vero in unum corpus politicum homines conveniunt, non possunt impedire, quo minus sit illa potestas inter illos; nam per modum naturalis affectionis et proprietatis enascitur. Quisque enim natura sua ad societatem huiuscemodi adeundam aptus est; cum vero Res publica constituta est, in eius est potestate regimen monarchicum, vel aristocraticum, vel populi politiam instituere, atque ita Res publica a Deo primo et immediate, magistratusab ea designati, a Deo mediate, a populo immediate potestatem habent, quae ex natura rei, est tota in communitate primo, et immediate. Quod si tamen regem revelatione, et iussusuo Deus constituat, aut si legitime aliquam Rem publ. rex quispiam bello subdiderit, potestatem a populo non dicetur habere. A Deo ramen est potestas regum etiam aliorum; quia illam ut legitimam approbat, deinde Rei public. mentem flexit, ut regem eligeret; denique quia dum rex constitutus est, iam Dei viccs gerit, maior regno suo, et Rei publicae quae se illi subiecit, imperat, legesque scribit. Et digna Imperatore vox est ad milites rebelles. Fuisse in potestate eorum non eligere, nunc cum elegerint, parendum esse.
§. 6. Haec potestas esse potest, et frequentissimeest etiam in hominibus iniustis. ita iam olim Ecclesia, et omnia iura contra Wiclefum [Reg: Wicleffum] , et Hussum iudicarunt.
§. 7. Leges civiles a Deo auctore, et a fideli magistratu dirigi non modo ad temporalem, sed etiam aeternam felicitatem, legesque civiles, habere finem Rei publ. totius, et societatis humanae perfectae, et singulorum hominum, ut eius membra sunt, felicitatem.
§. 3. Lex civilis circa actus externos dumtaxat versatur; Internae enim cogitationes, voluntatesque a solo Deo iudicantur, nec iudici obnoxiae sunt saeculari; quia natura sua occultae sunt, ideo nec contra eos citari testes, nec legibus agi potest, multo minus est in legislatore potestas coactiva, utamare, odisse, credere, sperare adigat. Quibus enim fidiculis hominem coges, ut te diligat? Recte igitur statuunt Romanae leges. Nudam cogitationem non puniendam, si non exierit voluntas cogit ationis fines. Ea enim facinora iudices corrigunt, quorum plenam probationem habent, cogitationes illi relinquunt, qui scrutatur corda et renes, qui illis praeceptum dedit; Non concupisces. Apud iudicem qui convictus non est, innocens est. Deus autem qui interest cordium actionibus, earum quoque vindictam minatur; Va qui cogitatis mala in cordibus vestris. c. si quis. 15. qu. 1. l. illicitas. §. veritas, de officio praesidis. 1. fin. c. de probat. can. cogitatio. et de poenit. dist. 1. et can. si quandoque 15. qu. 6. can. si. omnia. 6. qu. 1.
§. 9. Si iraque cogitationis occultae suspicio sit, iuramento purgatio instituitur. Host. in can. licet. de reg. iur. Si vero occultae machinationes eruperint, malitia voluntatis punitur, non exitus. Voluntas enim cognita pro facto est iudici. Itaque qui impudicos animos facere nititur, lege tenetur, qui virginem affectatus fuerit, lege corruptoris accersitur. Exempla producit insignia Pet. Greg. in syntagmate iuris, 1. 24. cap. 12. §. 12. et seq. Scribit Dio Cassius, morti addictos quodam viros, quod nudi obviam fuissent Liviae Matri Tiberii Caesaris, quos tamen illa morti, venia eripuit, quod diceret, pudicis mulieribus hos nihil ab statuis differre. Apud Utopienses insulanos sollicitasse ad stuprum, idem quod stuprum commisisse est. Et narrat sacra pagina, Pharaonem multis cladibus, ob attentatam solum Sarae uxoris Abrahae pudicitiam, assectum esse. Sicut et Abimelechum regem Gerarorum easdem ob causas. M. Claudius Marcellus aedilis curulis, Caio Scantinio Capitolino trib. pleb. die dixit ad populum, quod filium de stupro appellasset, reusque uno teste qui tentatus erat, damnatus est. Metellus Celer stuprosae quoque mentis punitor, diem duxit Cn. Sergio Silo, quod nummos matrifamilias dedisset: eoque damnatus, nec factum, sed animus in quaestione deductus est. Gymnicum agona apud Viennenses sublatum a Trebonio Rufino in suo duumvir atu, illud confirmante Traiano Imperatore, quod ex hoc modo, et impudico certamine mores Viennensium inficerentur. Et tollendae sunt res, quae ansam delinquendi dant.
Voluntas igitur quae sufficientia maleficii signa dedit, punitur iure. Minus tamen, quam illa quae auso posita est; quia haec deliberatior, pertinacior, nocentior in malo fuit. Quia cogitata melior animus corrigere potuit.
§. 10. Leges civiles cum bona praecipiunt opera, vel mala prohibent, consequenter mentis et voluntatis actum connexum oboedientiae externae ita obliganc, ut non possit repugnare. Lex enim datur, ut hominibus, ut liberis, ut volentes faciant. Cum enim staruit lex imperatoris, ne annulum nisi eques gerat, etiam prohibet, ne quis voluntatem legi contrariam habeat. Illa enim legi repugnat, ideoque inobedientis est.
§. 11. Lex civilis cum sine temporis certo praescripto fertur, statim obligat, si negativa est, si affirmativa tum cum exsecutionis praeceptum urget. Non tamen in illis locis, ad quae eius notitia moraliter non potuit pervenire. Neque enim Imperator Viennae legem condens, eodem tempore Rhenanos obligare potest: cum nondum suspicari de lege quicquam possent, est quidem lex, sed non obligat, nisi eos, quibus sufficienter indicata est; Non enim committit in legem, qui l eam sine culpa ignorat.
§. 12. Promulganda igitur lex est, et tamen putant plerique legem imperatoriam, non nisi post duos menses, a constitutione obligare. Ita authem. habet. Ut autem adhuc apertius causa declaretur, sancimus, si scripta fuerit huiusmodilex, hanc post duos menses, dati eius temporis valere. Quod tamen ad leges magistratuum inferiorum non extendunt.
§. 13. Acceptatio legis non est ordinaria conditio, ut sit valida; sed cum lex est iusta, populis est necessario accipienda, in magistratu enim auctoritas et voluntas est legem ferendi, subditofque obligandi. Subdito igitur parendum est; nam continuo violatores puniuntur. Effectus enim est acceptatio, quae obligationem consequitur, sed effectus causae, non est conditio neceffaria, ut causa sit, vel agat.
§. 14. His constitutis magna controversia est, an lex civilis non obliget modo, sed etiam obliget conscientias subditorum, ut qui eam transgrediuntur contra Deum peccent? Nempe princeps lege sumptuaria certum numerum convivarum in nuptiis, item tempus, et ferculorum modum lege definit. Titius numerum auget, et fercula, et tempus; an non committat in legem, ut peccet?
§. 15. Omnes quifidem Catholicam profitentur in eo conveniunt, ut dicant; Legem civilem conscientias etiam stringere. Haereticorum multi id negant, aliqui concedunt. Hoc an. 1618. Scharpius quidam homo malitiosae imperitiae multis argumentis persuadere conatus est, principum leges ad conscientias non pertinere. Sed eum refutat ipse Paulus Apostol. clarissime Rom. 13. 1. et seq. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo. quae autem sunt, a Deo ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis Laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malumfeceris: time. non enimsine causagladium portat. Dei enim minister est: Vindex in iram, ei qui malum agit. Ideo necessitate subditi estote: non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Ideo enim et tributapra statis. ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum Deo servientes. Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum: cut vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.
Et idem Paulus Tit. 3. I. Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse, minime blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos: omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
Nec mirum, cum Christus dare iusserit Caesari, quae sunt Caesaris, et Deo, quae Dei. Ipse etiam tributum dederit Matth. 17. 24.
Hinc firmum et evidens argumentum sumitur: Deus iubet regum legibus obtemperarc, qui igitur eas transgreditur, Dei mandato resistit, ille autem peccat; qui igitur leges regias violat, peccat.
Hinc August. eos qui vistis principum legibus parent grande praemium, qui eas neglegunt, grande supplicium mercri docet. Certe oboediendum est dominis etiam discolis. 1. Pet. ca. 2.
Cum enim magistratus leges ferat, ut minister Dei, potestatemque divinitus acceptam exerceat, in eius contemptu, divina maiestas ipsa contemnitur. I. Reg. 8. Non te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos. Quod si res publica principem constituit ea lege, ne constitutiones conscientiam obligantes scriberet; non tamen inde sequeretur, leges nullas obligare, nam illa res publ. cum rege poterit obligarc conscientias, si communi confensu lex eo fine seribatur.
Deinde lex naturalis est, quae iubet obedire principibus, immo lex aeterna. Haec est enim voluntas Dei, inquit Apostolus. Sed conscientiam lex naturalis obligat. Hinc saepe oboedientiam commendant etiam gentiles. Oboedientia maximum bonum in republ. et militiae, et domi. Xenophon in Laced. et Aug. li. 14. de civit. ca. 12. In creatura rationali oboedientia mater est quodammodo custosque virtutum. Quis credat maximum Rei publicae bonum, in Re publica a Deo constituta, non obligare cives, nec eos peccare, si contra agant?
Dominorum in servos, mariti in coniugem, parentum in liberos est, non modo legitimum imperium, sed etiam tale, quod qui subterfugiunt,. graviter coram Deo delinquunt. Deut. 21. Filius inobediens iubetur occidi, Mulieres iubentur esse viris subditae, cur non etiam cives magistratui? Obedire itaque regibus est obedire Deo, fremere contra legesiustas regum, est Dei potestatem pessum dare. Omnium enim horum inobedientia conscientiam laedit, omnes ergo obligat.
Natura legis est obligare, et dirigere; itaque cum serio lex proponitur etiam obligat. alioqui saepe potestas coactiva posset eludi. Nam poenam externam multi iugere possunt, aliqui contemnunt, plerique impunitatis spe delinquunt. Verum graviter insurgunt Calviniani quamvis dissidentes.
§. 16. Negativam (inquit Pareus in Rom. 13. 5. dub. 7.) sententiam videtur tueri Calvin. Inst. l. 3. ca. 19. nu. 15. 16. et lib. 4. ca. 10. nn. 3. 4. 5. quem sequitur Bez a in notis: Sibrandus de Pont. Roma. li. 8. ca. 7. quod tamquam infame dogma acerbe insectatur Stapleton. in Antid. pag. 783. Bellarmin. quoque exprobrat Calvino li. 3. cap. 9. de laicis: et dicit anteillum idem docuisse loh. Gersonem de vita spirituali lect. 4.
Sed gravissime inter omnes, impudentissimeque pessimam causam egit Ioann. Scharpius, non Hercules, ut eum adulatores vocant, sed Cacus Britanniae, Iues Galliae. Eius igitur argumenta examinemus.
Obiectio 1. Solus Deus habet ius in hominum conscientias. Rom. 1. 32. et 2. 15. 1. Cor. 7. 25. Iac. 4. 12. 1. Pet. 4. 19. et alibi. Ergo nulla lex, nisi divina conscientiam obligat.
Respondeo 1. Rom. 1. 32. Nihil tale invenitur, nec est, sed tantum: qui cum iustitiam Dei cognovissent, non intellexcrunt, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non modo qui faciunt, sed etiam qui consentiunt tacientib. Inter cetera vero enumeravit; Parentibus non oboedientes, et incompositos, ex quo contrarium colligitur. Parentibus non oboedientes digni sunt morte, ergo et magistratibus inobedientes, ergo et leges magistratuum violantes, illi enim magistratui non obtemperant, sed incom positi sunt, ergo inobedientia conscientiam laedit.
2. Rom. 2. 15 Dicuntur gentes, quae legem non habent ostendere opus legis scriptum in cordibus. Non ait gentes carere lege civili, cum infinitas leges haberent, sed negat legem Dei accepisse, sub qua Iudaei vivebant. Multo minus indicat legibus civilibus earum conscientias obligatas non fuisse.
3. 1. Cor. 7 35. Negat Apostolus se Corinthiis, Laqueum micere velle, agit vero de virginitate servanda, protestatus, non praeceptum se ponere, sed cousilium dare Quae vero est ratio. Paulus praeceptum virginitatis servandae non dat Corinthiis, nec laqueum eorum conscientiis inicit, non ergo regum leges in conscientiis obligant subditos. An hic si ullam argumentandi legem teneret sic loqueretur? Quid consiliorum libertati, cum necessitate praeceptorum?
4. Iacob. 4. 12. Unus est legistator, et iudex, qui potest perdere et liberare. Quid vero hoc ad oleas? Monet Apostolus, Ne iudicent legem, sed faciant, quia unus est legislator, et iudex. Non tamen convincitur inde, non esse alios legislatores, sicut nec illud; non esse alios secundarios iudices. si alii legislatores, et iudices, sed secundarii, igitur et leges, igitur et obligatio.
5. 1. Petri 4. 16. Fideli creatori, inquit, commendent animas inbenefactis. Quid igitur? an ideo non tenentur principum suorum legibus? Anima Deo commendatur oboediendo magistratibus. Sed tamen solus Deus ius habet in conscientias. Ita sane solus habetius in corpora, et fortunas, sed aliis tamen ius illud communicavit; dum alios iussit Tegnare, iubere, vetare, punire, alios iussit obtemperare. Dum legum conditores dedit, alios parere voluit. Primum et summum ius in Deo est, in vicariis Dei, rogibus, ius participatum; queadmodum in parentibus, magistris, maritis. Itaque potest in forout aiunt conscietiae, in foro Dei obligare princeps, quia Deus ita iussit, ut illi obediretur. Sed praestat Gallico ministro respondere desetentia ministri alterius. Pareus in C. 13. Rom. v. 5. dub. 7. sic obicit. Conscientia solum Deum respicit. Responditipse 1. Non solum Deum, sed etiam homines respicit conscientia, Paulo teste, art. 24. 2. Conscientiarespicit leges civiles, non ut sunt tales, sed ut sunt latae a ministro Dei, et munitae auctoritate generalis praecepti divini, Honor a patrem et c.
Obicit Pareus 2. Conscientias obstringere est solius legis divinae, non ergo legum civilium Respondet. Fallacia non causae. Obstringit enim Deus conscientias vel immediate sub ratione cultus, per leges divinar: vel mediate sub ratione disciplinae per leges ministrorum, et c. Suorum igitur iudicio Calvinaster illae, qui Christianissimum Calliae regem petit his dictis, refutatur.
Obiectio 2. Humanalegi saepepropter conscientiam non est parendum. Dan. 3. et 6. At legi divina semper propter conscientiam est parendum. Ergo.
Respondeo. Hincnihil contra veritatem confici, sed tantum imperitiam. Quale enim argu mentum: Impiis legibus idololatriam praecipientibus non est parendum; non ergo rectae, et utiles principum leges conscientiam obligant? Multo sane aliter Augustin. ep. 50. ad Bonif. comitem. Quia et imperatores, quando pro salsitate contra veritatem constituunt malas leges, probantur bene credentes, et coronantur per severantes. Quando autem pro veritate contra falsitatem constituunt bonas leges, terrentur saevientes, et corriguntur intellegentes. Quicumque ergo legibus imperatorum, quae contra veritatem Dei feruntur, obtemperare non vult, acquirit grande praemium. Quicumque autem legibus imperatorum, quaepro Dei veritate feruntur, obtemperare nonvult, acquirit grande supplicium.
Nos cum parendum legibus dicimus, de iustis sermonem facimus. Quod si recte ratiocinatur, qui dicit. Humanis legibus saepe non est parendum, nulla ergo lex humana confeientiam obstringit; Non video cur non eodem modo argumentemur. Humano magistratui saepe non est parendum, prava scilic. iubenti, nulla ergo magistratus iussa obligant conscientiam, non ergo opus est potestate, nec anima subdita est, quae se potest illi opponere. Immo si poenis sua iussa exsequi velit, resistere.
Obiectio 3. Leges conscientiae mutari non possunt, ut nec conscientia, nec Deus: At leges humana variae et mutabiles sunt, ergo.
Respondeo. Hoc quoque argumentum idioticae malitiae esse. Nec est forma, nec materia syllogismi. si enim legitima forma constituenda sit, ita est argumentandum:
Nulla lex conscientiae est mutabilis.
Omnes leges himanae sint mutabiles.
Ergo nulla lex humana est lex conscientiae.
At sic accepta maior Manichaeorum est, et totum paene vetus instrumentum e medio tollit, leges enim caerimoniales, et iudiciales mutatae sunt. Lex conscientiae generalis immota manet; Malum fugiendum, bonum appetendum esse. Contra dictamen conscientiae nihil agendum esse. At leges particulares, quae aliquando conscientiam obligant, crebro mutantur. olim nisi anima circum cideretur, delebatur de populo suo, nunc vero dicitax, circucidamini Christus nihil vobis proderit. Ecce lex legi contraria: lex mutabilis, sed Dei immutabilis, qui ab aeterno immutabiliter statuit tempore constituto legem mutare, veterem abrogare, ferre novam. Hoc itaque si Scharpius soquatur, subito conficiet, Veterem Dei legem conscientias non obligasse.
Obiectio 4. Potestas politica est temporalis de rebus externis, non internis, et eius finis est pars exterior. Ergo spiritualem effectum providere, id est conscientiam obligare non pot est.
Respondeo. Potestatem politicam per se versari in materia externa, ideo per se, et directe in re spirituali, obligationem spiritualem non posse adferre. Quia tamen in rebus externis, et temporalibus potest honestum, et turpe inveniri, potest lex temporalis in ea materia obligationem inducere. Est enim divinae potestatis participatio. Pareusgraviter respondet. Est eadem fallacia (non
causae) Etsi enim magistratus legibus non intendat obligare conscientias: amen conscientia subditorum sentit se astringi ad oboedientiam sub culpa, propter generale Dei praeceptum: Honor a patrem et matrem.
Hac tamen in re illa errat; nam revera magistratus saepe ita legem fert, ut nolit obligare conscientias, et si non velit, non obligat; ius enim legis non extenditur ultra legislatoris voluntatem. Velle interdum obligare teitatur ipse Pareus in tanta rapsodia parum sui memor. In Rom. 13. 5. dub. 7. propos. 5. Leges civiles, quibus Princeps intendit non tantum notificare, aut ostendere, quid agendum sit, sed serio imperare, et ad culpam obligare praevaricantes, in particulari et per se obligant conscientias sub culpa mortali et offensione Dei.
In hac est dissensio. Sed pro bac valide militant rationes affirmantes, et praecipue determinatio Apostoli: necessario est oboediendum non modopropter iram; sed etiam propter conscientiam. Et ratio est evidens: quia violatio specialis legis, necessario trahit secum violationem generalis de oboedientia erga magistratum. Violatio autem generis laedit conscientiam. Ergo et violatio specialis. Obligat igitur conscientiam. Haec vere Pareus. Verum ipsa ratio Scharpii se elidit. Politicae potestatis finem ait esse pacem exteriorem; At vero ad pacem exteriorem conscientia obligamur, ergo ad ea sine quibus pax illa esse non potest, sed sine legibus pax esse externa non potest. Leges. n. sunt vinculum civium interse, et cum magistratu; leges igitur conscientiam obligant.
Obiectio 5. Potestas politica non potest inferre poenam spiritualem, nec ab illa ab solvere, ergo nec spiritualiter conscientiam obligare.
Respondeo. Duplici modo poenam alicuius transgressionis accipi posse; Primo, ut ob violationem mandati poena omnino spiritualis imponatur, id fierinon potest non enim potestas polirica suarum legum contemptoribus spiritualem irrogare poenam potest, ut suspensionis, interdicti, excommunicationis. Potest tamen inferre poenam sequela quadam, quia potest ad culpam obligare. Cum enim Deus magistratui obediri velit, non est dubium, quin divini ordinis violator in poenam spiritualeinincidat, non tam vi humani praecepti, qua divini, quod violatione humani contemnitur. Doceat iuvenem Herculem Parens senior Euryltheus. Nec solvitur, nec astringitur nodus, dicendo oboediendum esse propter conscientiam, non quia magistratus leges conscientiisferre possit, sed quia salva conscientia non possis ei resistere, cuius potestati te Deus subiecit. Nam hoc ipso apparet legibus magistratus conscientias teneri, quia eis propter Deum resistere non licet. Resistere enim magistratui, est legibus eius refistere.
Obiectio 6. Potestas politica nonpotest absolvere conscientiam a delicto; ergo nec obligare.
Respondeo. In [Gap desc: Greek words] et legibus non requiri, ut qui obligare potest, etiam possit absolvere. Voto, contractu, stipulatione quisque se obligare potest, ab solvere non potest. Soarez ait hoc verum esse, quando obligatio directe non ponitur. Nihilominus generalem propositionem illam veram esse posse. Hoc modo. Quicumque legis obligationem ponere potest, is etiam auferre cam potest. Primo. Sicut legislator potest legem ponere quae conscientias teneat, ita potest remittere illam obligationem, vel legem abrogando; vel indicando mentem suam esse, hac in re subditos dirigere, nullius conscientiam obstringere. Potest etiam in lege sua, si absque detrimento tertii fieri possit, dispensare.
Non autem necesse est, ut postquam lex violata est, culpam universam remittere possit. Nam si proregis iusta lex violetur, laeditur non modo proregis dignitas, sed etiam regia maiestas, a qua est auctoritas inferioris magistratus; suam iniuriam remittere prorex potest, regis non potest, nisi ea de re potestatem specialem acceperit. Ita quoque in his fieri neceste est. Qui magistratus civilem legem transilit reatu poenae tenetur, quam magistratus posuit, quam idem magistratus tollere potest, non tamen efficere potest, ut ille non deliquerit, nec eam culpam, poenamque quae ad Deum pertinet; est enim altioris potestas ordinis. Contra hanc enim Dei voluntatem egit, quae vult illum obedire non modo propter iram, sed etiam propter confcientiam.
Sic est parentum imperia conscientias filiorum obligant, non tamen a delicto absolvere possunt immorigeros. Hoc divini iuris est.
Obiectio 7. Si non minus obligarent leges civiles quam divinae, tum non minus humanis legibus, quam divinis obsequendum esset, et nemo ab humanarum legum observatione et poenis se exinmere posset, quia nemo poi est se a divinis eximere. Ubi enim par ratio est, ibi ius idem obtinere debet, at posterius falsum esse docent Papistae, ubipro immunitate clericornm contendunt.
Respondeo. Non disputari de aequalitate obligandi quae est in divinis, et quae in humanis legibus. Divine arctius obligant, quia semper sunt, non modo iustae, utiles, fanctae, sed certo etiam constat tales esse. Deinde magis in illis violandis divina maiestas a qua immediate manent, laeditur. Tertio. Divinae leges omnes obligant, humanae non omnes, quia politici magistratus iurisdictione exempti sunt nonnulli. Deo omnes ex aequo subiecti sunt. Quemadmodum vero a lege sua positiva aliquos eximere potest, ita et a sua magistratus; dari enim alicui privilegium potest, ne lege teneatur.
Obiectio 8. Si leges Eccle siasticae non obligant conscientiam, extra casum scandali, et contemptum, tum multo minus civiles, at prius supra probatum. Ergo.
Respondeo. Nos ex contrario argumentamur. Si civiles obligant, multo magis Ecclesiasticae, ut suo loco docebimus. Mirisica est inter Scharpium et Pareum pugna. Scharpius ait non obligare Ecclesiasticam legem, atque inde concludit, multo minus civilem obligare. At Pareus ex proposito contrarium tuetur; Non idco obligate Ecclesiasticam, quia civilis obligat.
Quam vero haec sententia in Romano praesertim imperio confusionem pariat, plus nimio dudum experimur; neque iudicum sententia, neque legibus standum putant, qui has opiniones imbiberunt.
Obiectio 9. Nulla lex ab homine lata, qua talis, conscientiam obligare potest, quialex non ulterius se extendit quam legislator.
Respondco. Legem humanam obligare absolute, et legibus humanis teneri conscientias; an humanis, qua humanae sunt; id non venit in quaestionem morum; sed tamen contra bonos mores est id negare, cum magistratus humani, qua sunt tales, habeant ius imperandi, legesque serendi. Itaque hoc olim in Gersone reprehensum est, quod diceret: Legem humanam ut humana est, non obligare, sed ut est gradus legis divinae lect. 4. coroll. 4. Merito sane, Sensus enim est, obligationem oboediendi non esse fundatam in potestate
legislatoris, sed in nostra ratiocinatione, qua deducimus legem cui obsequimur, esse derivatam ex divina, vel naturali; quae deductio in mores deducta Rem publ. turbet necesse est; nam pro vario hominum captu, varie illa derivatio constituetur; deinde omnium legum humanarum ab omnibus examen instituetur; potestas enim regum, ad dubiam, et inquietorum hominum levissimam deductionem coercebitur. Denique quanta hoc loco vaferrimis tabularum argutiis licentia conceditur? leges contrarias comparabunt, quocumque modo diversas illis anteponent, quibus reguntur. Itaque dicendum est; Ex humana potestate obligationem nasci, ideoque humanae potestatis legem, qua talis etiam, obligare: nam etiam qua talis etiam, obligare: nam etiam qua talis totam vim habet a Deo. Quia habet a Vicario Dei. Ceterum sic argutari non convenit, ne ex falsis tricis, veri tumultus oriantur.
Obiectio 10. Humana lex medium ad finem remote constituit, seu mediate, et medium servanda, societatis humanae humana cogitatione inventum, in quo sape errat; Deo humana lex, uttalis, conscietiam non obligat.
Respondeo. Quaeri nodum in scirpo. Quamvis enim Pareus, et Calvinus ita sentire videantur, Pareus tamen cum a ceteris diffentiat, satis ostendit, se putare leges humanas per se obligare. propos. 5. quam supra citavi. Verum Gallicus Hercules, per alia quae inconvenienter docet, mentem suam indicat, nempe non obligare, quia non praecipiunt actus virtutum, ut ait resp. ad obiect. 4. Et ad ob. 5. Deinde, inquit, leges regumtum tantum obligant conscientiam, cum promulgant ea, qua Deus praecepit. Eius igitur sententia, quidquid rex praecipiat, nisi ante a Deo praeceptum est, libera conscientia reicietur. Nec scandalum est timendum; quia nemo iure scandalizatur, si alius iure suo utitur. Nemo igitur Calvinistarum quihanc haeresin condocefactus est, regi obedire tenebitur, nisi legem suam evidenter in sacris bibliis rex ostenderit. Quo quid potest esse seditiosius? Denique si regia lege lex divina promulgatur, novam obligationem non accipit, praeter eam, quam ante habuit. si enim non est ulla regi in conscientiam iurisdictio, nec cum legem divinam fert, quicquam novae obligationis accedet. Tandem vero immemor Scharpius, quid disputarit, concludit Respons. ad ob. 7. quae haec est. Iubemur obedire magistratui propter conscientiam. Ergo.
Respondet. Negatur sequi, quia Apostolus tantum contra eos agit, qui magistratum damnant, aspernantur, et ab eius oboedientia se subducunt: Deinde id dicitur respectu auctoritatis, in quibus quae a Deo est non respectu legum singularium: Denique leges ciniles non obligant per se, quia necessitas observandi non consistit in rebus praeceptis, sed ab auctoritate magistratus, et fine legum gener ali pendet.
Haec totidem sunt argumenta contra ipsum. 1. Non contemptum magistratus dumtaxat, sed inobedientiam Paulus reprehendit. Obedire vult proter conscientiam. Cum vero quispiam legi non paret; quia putat, non esse potestatem obligandi, is contemnit magistratus auctoritatem. 2. Oboediendum dicit, respectu auctoritatis quae a Deo est. Sed hoc satis est, nam illa auctoritas a Deo magistratibus est communicata, ergo respectu auctoritatis quae data est magistratui, ergo respectu legum singularum, quatenus habent auctoritatem a magistratu. Nihil enim refert, quod leges civiles sint de adiaphoris, nam multae leges Dei non sunt nisi de mediis, cum tamen a Deo imperantur, desinunt esse media; fiunt enim necessaria. ita et haec media legum civilium, ratione potestatis, quam Deus magistratui contulit, necessaria sunt media ad humanam societatem conservandam. atque hoc tandem fatetur, cum ait. Quia necessitas observandi non consistit in rebus praeceptis, sed ab auctoritate magistratus, et fine legum generali pendet. Si ab auctoritate magistratus, pendet necessitas, illa ergo conscientias constringit, quibus necessitatem parendi imponit. Mitius ergo sentire videtur, quamverbis praeseserat, si tamen novit, quid sentiat. Nam haeresis eum ad pravitatem, ratio ad veritatem trahit. Quaestione 1. Ubi quaerit an magistratui liceat condere leges? Respondet. Licere probatur his argumentis.
1. Principes dicuntur legislatores. Prov. 8. 11. et ibid. Isa. 33. 22. Ergo.
2. Si Christiani possint esse reges, tunc et possunt leges condere, quia magistratus summus et [Gap desc: Greek words] necessario cohaerent secundum regulam iuris; concessa iurisdictione, ea sine quibus exerceri non potest conceduntur: at prius, ut supra probatum, ergo.
3. Lex nihil aliud est quam regis iussio. Ergo si iubere possunt reges et leges ferre possunt.
4. Christiani sunt homines, ideoque reip. cives. Ergo actionum civilium regulam habere debent, at proregula non sufficit lex naturalis, quia principia quadam generalia tantum ostendit: non Euangelica, quia solum derebus divinis agit. Ergo necessaria est lex humana.
5. Si non liceret principi Christiano legibus populum obligare, tum id esset, quia hoc libertati Christiana adversatur, at posterius est falsum, quia libertas Christianatantum opponnitur servituti peccati, cui etiam lex iusta opponitur: Deinde quod fundamentum habet in natur a integra nonopponitur libertati Christianae, at lex omnis civilis iusta est talis, ergo.
§. 17. Hinc firma, et quieti necessaria ratiocinatio deducitur. Principes sunt legislatores, ergo obligare subditos possunt. Secundo [Gap desc: Greek words] seu legum ferendarum potestas connexa est iuris dictioni, ergo obligat ut iurisdictio. Sed iurisdictio obligat in conscientia, ergo et [Gap desc: Greek words] . Si enim iudicare secundum leges civiles in conscientia tenetur iudex, ergo et obedire tenentur subditi. Exemplum clarum est:
Immobiles res usucapiuntur inter praesentes decennio, inter absentes 20. annorumspacio. §. 1. de usucap. ap. instrum. l. uni. de usucap. transt. c. Iudex in conscientia tenetur iudicare secundum hanc legem, et rem Cai addicere Titio, si ille praescripsit. Nemo est, qui iudicem aliter iudicantem, impium, iniustum, periurum, raptorem non iudicet. Eius igitur conscientia humana lege tenetur, nam lex divina usucapionum tempora non definivit. At si iudici incumbit necessitas ita iudicandi, eadem tenebitur Caius obtemperandi, et aget Caius contra conscientiam, si non pareat, cum necessitas iudicandi secundum hanc legem, et iudicato standi reciproca sint. Ita vis tota et determinatio est in humana lege, a divina tamen lege derivata. Si vero Caius sit Calvinista Scharpianus, poterit quacumque ratione obsistere exsecutioni; nam legem, et iudicium nihil ad conscientiam facere arbitrabitur; clam, palam, nunc, olim quocumque dabunt se tempore vires, ibit repetitum res. Itaque bellum esse poterit iustum ex utraque partc. Titus enim rei iudicatae privilegio rem tenebit, Caius dicet sine noxa se iudicio legis humanae posse obsistere.
Si igitur iurisdictioni [Gap desc: Greek words] connexa est, lex humana conscientias obligat. Qui aliter docet, pro iudiciis legitimis mera latrocinia, et eversionem Rei publicae inducit.
§. 18. Ex ipso etiam Scharpium revinco, si lex nihil aliud est, quam regis iussio, et iussioni parendum est propter conscientiam, ergo et legi, quae nihil est quam regis iussio. Multa autem rex iubere tenetur, ergo et subditus parere. Quod enim rex tenetur exigere, id subditus tenetur praestare. Praeter Ieges naturales, et Euangelicas necessaria est lex humana. si lex necessaria, ergo necessaria est eius oboedientia. Ridiculum enim est, in civitate legem aliquam necessariam esse incolumitati civitatis, necessariae tamen legis observationem esse liberam, et unumquemque civium necessariae legis posse esse violatorem.
Denique si lex civilis iustanon obstat libertati christianae, si fundamentum habet in natura, si cives suos princeps obligare potest, quis dubitet etiam conscientias obligari posse.
His tamen repugnant, quae docet q. 3. de Antichristo. Christum nolle conscientias nostras hoc iugo premi; Ioquitur autem generatim de Ecclesia, et principibus saecularibus. et arg. 10. Non potest homo damnare ad inferos, ergo non potest obligare conscientiam ad legem servandam sub poena mortis aeternae. Quasi vero homo divina auctoritate praeditus id non possit. si enim peccat contra legem, iam seipse condemnat. ita filium rebellem et contumacem, non pater, sed Deus inobedientiae vindex inferis addicit.
§. 1. LEges civiles interdum obligant immediate ad poenam dumtaxat, non autem, ad culpam. Hac in parte nonnulla est Theologorum dissensio. Quidam enim omnem legem praecipientem, aut vetantem obligare conscientias contendunt; quia in omni lege est potestas cum voluntate obligandi, et in violatione inobedientia, quae est peccatum. Itaque ne quidem in potestate legislatoris esse putat non obligare, si legem ferre velit. Alii vero posse fieri, ut legislator vere praecipiat, non modo ordinet, aut dirigat, et tamen non peccet transgressor, quia potest nolle eum obligare ad culpam, sed tantum ad poenam. Vera lex illa est, nec tamen transgressor culpa tenetur. Exempli causa. Antiqua lex Venetorum erat, ut ei qui curiam (quae tum humilis erat, nec ullo modo dignitati Rei publicae par) magnificentius exstrueret, multa esset. Quidam ducum deiecta vetere domo pulchram et tanto consessu di gnam molem eduxit, accusatus lubens volens multam dedit; Nonpeccavit magnificentia illa, neque enim mens Rei publicae fuit ad peccatum obligare, sed metu poenae retinere parentum frugalitatem.
Dixi immediate; nam revera etiam illa lex conscientiam attingebat, postquam enim pallatium exstruxit, multam dare ex conscientia tenebatur. Huiuscemodi sut multae leges Religiosorum, quae adc ulpam non obligant, sed tantum ad poenam vel certam, vel incertam. pendet enim tota obligatio ex mente praecipientis. Poenam vero transgressor sustinere cogitur, quia alioqui nulla esset ratio eum cogendi, si nec conscientia, nec poena teneretur.
§. 2. Legem illam diximore communi. Nam si rem ad vivum resecemus, tota lex illa obligat conscientiam, nec proprie contra eum delinquit, qui factum, cui est annexa poena, (sive proprie, sive analogice poena dicatur) perpetrat; sed qui totam legem transgreditur. Hocest, et factu facit; et poenam recusat. Lex enim est; aut ne aedifica, aut multam solve. Nec opus est, semper illa disiunctione latam esse legem. Potest enim absolute lex poni, hac intentione, ut ad solam poenam obliget. In nostra societate lex est; Ut, qui domo egrediuntur, signent sua nomina, quae prope ostium domus in tabulae descripta sunt, et admoneant Ianitorem, quo sint profecturi. Non apponitur poena, nec culpam abesse edicit legislator, quia tamen initio protestatus est, nolle se cuiusquam conscientiam obstringere, non peccat, si quis haec omiserit. Itaque lex sive pure sit poenalis, sive mixta, aliquando ad culpam non obligabit. De pure poenali, quae tantum dicit. Qui hoc fecerit, hanc poenam subeat, constat non obligare. De mixta quae vere iubet vel prohibet aliquid, et transgressori poenam assignat, etiam clarum est, cum iussione non aliter, quam ad poenam obligare velit, ideo nec est voluntas aliter obligandi, nec est inobedientia, donec post factum poena recusetur.
§. 3. Lex quae in praesumptione facti fundata (est, sed falsa [Orig: falsâ] , non obligat censcientiam. Ut si Caius clam uxorem duxit, deinde sollennes nuptias, celebret cum alia; in iudicio externo, quia adsunt testes, omniaque documenta matrimonii, pro secundo coniugio sententia profertur; quia praesumitur de priore matrimonio mentiri, et publice non decepisse. Ille tamen revera priori coniugi obligatus est, si praesumptio est fundata in timore periculi, lex obligat, quamvis enim in particulari cessat ratio legis, ob commune tamen bonum servanda est. Lex est, ne quis professionem ante annum decimum quintum expletum faciat; praesumitur enim ex infirmitate iudicii temerarie fieri. Itaque quamvis maturo iudicio, et prudentia fiat, non tamen obligat, quia lex spectans ordinaria pericula, penitus irritam eam facit.
§. 4. Lex humana aliquando obligat sub peccato mortali. Nam cum iuris divini sit, et naturalis obedire iustis legibus, potest ea esse materia, et circumstantia, ut transgressio gravis, et noxia iudicetur. Quando sit mortale peccatum transgressio, non potest colligi ex solis verbis legis, aut intentione legislatoris, nec ex gravitate poenae, sed ex gravitate materiae. Cum enim legislatoris iusta et rationabilis intentio esse debeat, non debet nisi in re gravi, in qua [Orig: quâ] magnum sit Rei publicae momentum graviter conscientias obligare. Cum vero est causa gravis, non potest legislator sub veniali obligare, quia ex rei natura [Orig: naturâ] gravis est transgressio. Ut cum posita est lex sumptuaria, definitus ferculorum modus, et temporis, si quis publice violet, potest in malum Rei publicae magnum redundare. Quod si contemptus addatur, vel legislatoris, vel materiae legis, maius peccatum fuerit. Et contemptus quidem Dei semper mortalis est, contemptus legis humunae in re parua [Orig: paruâ] venialis, contemptus legis latoris civilis, ob defectus humanos aliquando venialis, aliquando mortalis. Si vero contemnatur quatenus est superior, seu ratione psius potestatis, quia contumeliosum est divinae maiestati,
et ordinationi, semper mortalis est culpa.
§. 5. Lex civilis obligare potest cum periculo vitae, hoc in bello maxime cernitur. Nam ordines deserere miles non debet, etsi moriendum videat. Hanc etiam fortitudinem imperare potest Res publica; Nam si non posset, communi bono, et defensioni parum esset prospectum. Naturalis quidem iuris est illa defensio, sed magistratus applicare hominibus certis potest has vel illas legiones, cohortes, turmas in aperta pericula mittere, quae ex lege militari parere coguntur.
§. 6. Tum legis observatio cum vitae periculo obligat, cum ex eius custodia plus utilitatis redundat in Rem publicam, quam ex vita eius qui lege tenetur; aut cum transgressio legis est perniciosior Rei publicae, quam mors civis. Regula illa communiter approbatur. In qua considerandum est primo, ut de vero, certoque periculo agatur, deinde summam difficultatem esse in eo, ut quispiam iudicet; utrum maius sit bonum aut malum; Multi enim sunt, quorum vita non admodum prodest rei publicae, immo etiam obesse videtur; quid enim iuvat Rem publicam leprosus, et simul mendicus? quam facile bonum publicum inveniri potest maius eius vita, et damnum gravius eius morte? Itaque non modo ex publico bono praecise, sed etiam privato eius, qui pars est Rei publicae, bono vel malo res constituenda est; nam adbonum Rei publicae pertinet non esse sui sanguinis prodigum. Nec leviter hac in re peccatur, praesertim a belli ducibus, cum levis commodi gratia magnis periculis militem obiciunt. Quis ferat tanti regis sanguine ignobilem vicum emi? ita clamant Macedones. Quis non recte dixisse videt Drancen.
Scilicet in Turno contingat regia coniux,
Nos animae viles inhumat aque corpora passim Sternamur laeto?
Quid igitur? Armenta ante urbem stabulantia noctu abigunt hostes, videt leprosus, debilis senex, onerosus Rei publicae, si tacet, publico damno est silentium; si exclamat, mors ante oculos. At lex est, quae hostis adventum iudicare imperat. Ego arbitror etsi vita senis potius oneret Rem publicam, quam iuvet, et magnum sit abacti armenti detrimentum, non tamen cum periculo vitae senem obligari; sed requiri tantum bonum Rei publicae, aut malum, utomnibus consideratis, digna res sit, pro quo prudens vitam ponat. Qua in re illud praecipue attendendum est: In Re publica bene constituta summam esse caritatem erga singulos cives; quemadmodum enim omnia agimus, ne membra praescidamus, itaque quoque singulorum civium vitam valde commendatam esse oportere.
Nemo pro vicini pecore mortem obire tenetur, nec iubere Res publica potest. ad eam enim pertinet tutela singulorum, etiam miserorum, et omnium interest, nullius aerumnas iniuriae esse obnoxias.
§. 1. PLURIMI hominum, nec benignitate, nec beneficiis in officio continentur. recte Dio. Adeo homines malo ingenio praediti, nullis beneficiis vincuntur, quando isti paraverunt ins dias ei, a quo tanta beneficia acceperant. Tot igitur malis, tamquam aegris legalium poenarum medicina comparanda est.
Hinc tam frequentes in Re publica poenae, quia plurimi mali qui sormidine poenae sunt coercendi; quod nunc, et olim adeo occultum non fuit, ut Seneca humano generi cum plausu convicium fecerit, cum dixit: Qui malos odit, omnes edit.
Itaque in poena servandum est, ut futura respiciat, ut enim medici nomine dignus non est, si quis ideo medicamentorum fastidio, vel secandi, urendique dolore aegrum cruciet, quia intemperantia valetudinem aflixit, sed ut sanet; ita quoque legislatori faciendum est. Nemo enim prudens, (ut Seneca de ira c. 16.) punit, quia peccatum est, sed ne peccetur. Revocari enim praeterita non possunt: futur a prohibentur, et quos volet nequitiae male cedentis exempla fieri, palam occidet: non tantum ut pereant ipsi, sed ut alios pereundo deterreant.
§. 2. Genera poenarum octo fuere, ipsa in varias formas distributa. Damnum, vincula, verbera, talio, ignominia, exilium, servitus, mors. Omnia nunc quoque in usu sunt eadem, quae omnianobis futuri iudicii severitatem in tanta tormentorum varietate repraesentant.
§. 3. In his observanda puto tria. Primo ut gravia legibus supplicia constituantur, terrendo enim idonea sunt, si enim committunt homines in ea, quibus supplicia constituta sunt, multo magis in ea, de quibus nulla sunt. Magna enim incommoda adseruntur, cum impunitatis fiducia audacter mala perpetrant.
Deinde, ne ullius vel sit tanta potentia, vel merita in Rem publicam, ut legum poenis eximatur. Nisi hoc servetur contumeliosus atque iniuriosus evadet, proemium virtutis suae aestimans licentiam.
§. 4. Poenas legum pro ratione personarum semper clementia temperet. Verum nunc de obligatione legum poenalium agamus.
De his igitur hae regulae constitui possunt. Regula I. Lex poenalis obligat iudicem, ut secundum eam reum puniat. Non enim de legibus, sed secundum leges iudicare debet.
Regula II. Potest lex alia ferri, quae ad poenam ante sententiam obliget, ut excommunicationis, et irregularitatis quaedam censurae.
Regula III. Id non fit cum poenam lex comminatur, vel utitur verbo futuri temporis. Cum vero dicitur poenam incurri ipso facto, seu ex eo tempore, quod in legibus civilibus fieri non solet, poena ante damnationem iudicis conscientiam obligat. ld vero multo magis, cum clausula expressa poenam indicant iam incurri, quod in privationibus frequens est.
Regula IV. Post latam sententiam reus obligatur, ut patienter, sine obluctatione poenam subeat.
Regula V. Immo si ad poenam est necessaria actio rei aliqua, ad eam obligatur. Quin etiam cum damnatus est ad mortem iuste, tenetur e carcere exire ad locum supplicii, non pugnare contra ministros iustitiae. Cum vero carcer, exilium, multa decernitur, etiam exsequi tenetur.
Regula VI. Lex quae actus facit irritos, potest obligare conscientiam, ne aliter, atque formam ipsa praescripsit; fiant. Non tamen semper prohibet actum fieri; potest enim quispiam actum facere
irritum. In multis tamen nequaquam licet.
Regula VII. Leges hanc poenam semper adiunctam habent. ut actus, qui contra leges fiunt, immo sine legum sollemnitate, quando ad rei substantiam, leges eam requirunt, sint irriti. Lex Theodosii de curialibus lata est, quae sic clauditur. Nullum enim pactum, nullam conventionem, nullum contractum inter eos videri volumus subsecutum, qui contrahunt lege contrabere prohibente.
Hic tamen contractus in iure civili, tum demum irritus est, cum per sententiam declaratur.
Regula VIII. Princeps supremus, cui ius est leges temperandi, potestatem habet poenam moderandi, Imo omnis poena Principi supremo arbitraria est; ut Baldus in l. fin. de senat. sed hoc ita intellegendum, ut ab aequitate, et iusta severitate non recedat. Atque haec generaliter continent illa, quae ad iudicem, et reum pertinent. Interim de poenis varie agunt iurisperiti. Hoc notandum alias iure Canonico, alias vero civili imponi, quamvis saepe eaedem sint.
§. 5. Prima poena est, [Gap desc: Greek words] , admonitio, quae fere privata est lenissima, cum alicui officii sui obligatio in mentem reducitur. Huicsuccedit altera admonitio, quae dicitur, [Gap desc: Greek words] , quae habet adiunctivam increpationem, [Gap desc: Greek words] graece dictam. Apud Synesium est [Gap desc: Greek words] . Admonens non persuasi, increpans irrit avi. [Gap desc: Greek words] est vindicta quae praestatur rei publicae, quae que respicit emendationem puniti. [Gap desc: Greek words] praestatur illi qui laesus est, ita Aristot. Rhet. 1. [Gap desc: Greek words] est poena, eius causa, quipatitur. [Gap desc: Greek words] eius gratia, qui exigit, ut impleatur, poena scilicet. Magna cura intendat Res publica, ne eam speciem poenae iudices neglegant, qua aliorum damnis, aut iniuriae satisfaciant, nam revera laesi odium in principem vertunt, ut Pausanias in Philippum, si ius negari sibi animadvertant.
§. 6. Species poenarum, quae ad illas octo referuntur, variae sunt.
Primo est infamia, cum fama alicuius notatur. Fama apud Iurisconsultos, est illaesae dignitatis status, legibus, et moribus comprobatus. Cum ille minuitur, aut tollitur, infamis redditur is, qui notatus est, cui omnes dignitatis portae clauduntur. l. 2. de dign. l. 12. c. t. 1. Infamia iuris est, et facti. Iuris vel Canonici vel Caesarei. Infames iure Canonico sunt homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, adulteri, incestuosi, venefici, periuri, falsi testes, et alii similes, ut haeretici, histriones, bonoru Ecclesiasticorum raptores, calumniatores, simoniaci. Plures sunt iure civili insames, quamvis non omnes utroque.
Deinde depositio, seudegradatio, quae vel ab officio, vel etiam a beneficio, a gradu. Confis catio bonorum. Detrusio in monasterium, carceris, damnatio in opus publicum, in metallum, servitus, exilium. Omnia illa variigeneris.
Quo in genere hoc prospiciendum, ne infamiae poena, vel exilii plectantur illi, qui vindicare se, et nocere Rei publicae possunt. Graecia et Italia experte sunt.
Deinde poenarum aliud genus grave et utile, olim usitatissimum, nunc rarum, omnino repetendum videtur, ut est damnatio ad metallum, ad opus publicum, ad ministerium operis publici, ad salinas, ad sulpurarias, ad arenarias. Ad ministerium feminae damnabantur. Nunc sola paene, nec tamen omnibus locis est damnatio ad Triremes, in aliis ad varios labores. Si reliqua etiam loco carcerum, vel temporariorum, vel perpetuorum, loco catastae, publicae castigationis, stigmatum, mutilationis aurium, exilii, quod nunc divisis ditionibus, in tanta dominiorum multitudine, et aemulatione, nec poenam magnam, et praesens periculum habet, laboriosa et quo ad mentem reducunt renovarentur, minus scelerum admitteretur, et sumptu Res publica iuvaretur. Verum hac de re alias agam.
§. 1. PAucas habuit Romana civitas initio, omnesque Res publicae: exordio sui, quae deinde labentibus ad deteriora moribus, cum vitiis ipsis creverunt. Romuli sane leges perpaucae, et aliorum regum numerantur, quas tamen desuetudine, et odio regum magna ex parte abolitas fuisse est verisimile. Secutae sunt deinde leges duodecim Tabularum, ex quibus ius diutissime constantissimeque dictum est, ut Cicero in Bruto, de legibus, ceterique demonstrant. Aucta deinde civitate, et pariter litibus, accessit volumen praetorium edictorum; duos libros ad edictum praetorium, ita enim librum eum vocabant, Servius Sulpitius, iuris et iustitiae consultissimus conscripsit; reliquit centum prope et 80. libros. Edictum tamen diligentissime A. Ofilius composuisse videtur. Verum iam tum legibus et vitiis laborabatur. Nam Iulius Caesar destinabat ius civile ad certum modum redigere, atque ex immensa diffusaque legum copia, optima quaeque et necessaria, in paucissimos conferre libros. Multi itaquetum libri erant, et leges, quibus ad serendas discordias, litesque improbi homines abutebantur.
Secutus est Vespasianus, qui iustitiae rationem nonnullam habuit; nam ab Augusto usque ad illum, accusandi, calumniandi, omnia pervertendi rabies quaedam invaluit, ipse cum litium series ubique excrevisset, maiorem in modum, ut ait Suetonius, sorte elegit, qui iudicia, quibus peragendis vix suffectur a litigatorum aetas videbatur, exta ordinem diiudicarent, redigerentque ad brevissimum nunerum.
Sed iactata est iustitia vehementer usque ad Adriani tempora; nam praetorum magna fuit, et paene nimia potestas, edicta enim proponebant, atque secundum ea ius dicebant, Magna tamen cura iustitiae, quod mox iniuriarum postulari, et puniri lege poterant, si inique aliquid edixissent; iudicassentque. Verum bellis civilibus, deinde et monstris hominum imperantibus, impunitior fuit Praetorum licentia: quia qui rerum potiebantur erant socii furum, summa occasio male ficii erat, quod varie ius diceretur. Adrianus itaque Saluii l. C. laborem approbavit, qui edictum perpetuum composuit, iussitque utex eo ius dicerent Praetores. Nec minus tamen mox additilegum Codices. Immo crevit interpretum opportuna subtilitas. Caius, Domitianus, Ulpianus, Paulus ad edictum perpetuum commentarios ediderunt. Paulus 80. libros, Ulpianus 83. conscripsit.
Doctissimus virorum consultissimorum labor fuit, sed mole sua iustitiam pressit, rabulisque et argutae causidicinae causam iniuriarum dedit. Testis eius rei locuples est ipse Iustinianus, qui comment ariis interpretum perpetuum edictum conturbatum profitetur, quo malo edoctus ipse Pandectis suis cavere voluit, ne commentariorum accessionibus oner arentur.
§. 2. Primaria fuit in hoc genere cura Iustiniani, cui causam instituendarum legum dedit earum multitudo. Ita enim scribit ad Tribonianum. Cum itaque nihil tam studiosum in omnibus reb. invenitur, quam legum auctoritas, quae et divinas et humanas res bene disponit, et omnem iniquitatem expellit, reperimus autem omnem legum tramitem, qui ab urbe Roma condita et Romuleis descendit temporibus, ita esse confusum, ut in infinitum extendatur, et nullius humanae naturae capacitate concludatur: primum nobis fuit studium a sacratissimis retro principibus initium sumere, et eorum constitutiones emendare, et viae dilucidae tradere: quatenus in unum Codicem congregatae et omni supervacua similitudine, et iniquissima discordia absolutae, vuiversis hominibus promptum suae sinceritatis praebeant praesidium.
Quantum fuisse fraudum credibile est, ubi multitudinem legum, nemo hominum, capere potuit? optime igitur Iustinianus, si cetera illius ad illum modum.
Et in confirmatione Digestorum ad omnes populos. Mirabile autem aliquid ex his libris emersit, quod multitudo antiqua praesente brevitate paucior invenitur, homines enim qui antea lites agebant, licet multae leges fuerant positae, tamen ex paucis lites perferebant, vel propter inopiam librorum, quos comparare eis impossibile erat, vel propter ipsam inscientiam, et voluntate iudicum magis quam legitima auctoritate lites dirimebantur. In praesenti autem consummatione nostrorum Digestorum e tantis leges collectae sunt voluminibus, quorum et nomina antiquiores homines non dicimus nesciebant, sed nec umquam audiebantn quae omnia collecta sunt substantia amplissima congregata: ut egena quidem antiqua multitudo inveniatur, opulentissima autem brevitas nostra efficiatur. Antiquae autem sapientiae librorum copiam maxime Tribonianus vir excellentissimus praebuit, in quibus multi fuerant et ipsis eruditissimis hominibus incogniti, quibus omnibus perlectis, quidquid ex his pulcherrimum erat, hoc semotum in optimam nostram compositionem pervenit. Sed huius operis conditores non solum ea volumna perlegerunt, ex quibus leges positae sunt: sed etiam alia multa quae nihil vel utile, vel novum, eis invenientes, quod exceptum nostris Digestis applicarent, optimo animo respuerunt.
Et ad magnum Senatum. Quomodo nempe priore soluti perturbatione, et constissove, et nullum finem habente iuris positione, usuri sint posthac legibus rectis compendiosis, et omnibus ad manum promptis et litium compendium adferentibus, et paratis atque expositis omnibus (volentibus) ad facilem adquisitionem, nec amplius egentibus multis pecuniis, ut illorum inutilium librorum congerant multitudinem: sed vilissima pecunia tam ditioribus ex quam ienuiore profect is patrimonio, copiam sui comparandi praebentibus.
Quanta fuerit multitudo, Imperator docuit prooemio p. Et antea quidem quemadmodum et vestra sit prudentia ex tanta legum multitudine, quae in librorum quidem duo milia, versuum autem trices centena exterdebatur: nihil aliud nisi sex tantummodo libros et ipsos consusos, et iur a utilia in se perraro habentes, a voce magistra studiosi accipiebant ceteris iam desuetis, iam omnibus inviis.
§. 3. Fuere igitur qui leges semper augerent, ut videre licet, in historia iuris, de Professoribus et Iurisconsultis: Quorum studium et industria cum praeter modum excrevit, ut ad brevitatem veterum consusam prolixitatem redigerent.
Multitudo illa occupata a Barbaris Asia, Africaque alienatis ab imperio in Europa regnis paene conticuit, Lotharius in usum reduxit. Et nunc magna multitudine legum et litium paene mergitur Germania.
Multitudo igitur illa noxia est; cum maxime illorum sit opera probata, qui eam reciderunt. Magni aestimo conditores legum, antistites sacrae Themidos; si vero Imperator adhibitis iuris consultissimis, principumque auctoritate magnum hoc chaos in ordinem, et perspicuam brevitatem restitueret, Rei publicae servatorem et patrem patriae appellabo. Tot principum exempla sequi gloriosum est, et patriae necessarium, quae nunc plus in lites, quam bella impendit; nec lites finiendas, sed continuandas, asperandas, et partium damno sopiendas. aut aeternandas.
§. 4. Multitudo legum, testis est morum corruptorum. Quemadmodum enim morbos exstitisse constat, antequam remedia conqnirerentur, ita quoque scelera, iniuriaeque civitatem ante divexarunt, quam leges sancirentur, quibus nequitiae obviam iretur. Ita sane Demost. orat. 2. de legib. Quae sane corporibus eveniunt aegritudines, medicorum industria auxilioque sanantur; animorum vero ferocitatem propulsant, ac eiciunt legumlatorum sententiae. Ubi igitur innumerae sunt leges, necesse est innumera flagitia antecessisse.
Prudenter hoc Seneca explicuit Epist. 95. Fuit sine dubio, ut dicitis, vetus illa sapientia, cum maxime nascens rudis: non minus quam ceterae artes quarum in processu subtilitas crevit. Sed ne opus quidem adhuc erat remediis diligentibus. Nondum in tanta nequitia surrexerat, nec tam late se sparserat. Poterant vitiis simplicibus obstare remedia simplicia. Nunc necesse est tanto operosiora esse munimenta, quanto valentiora sunt, quibus petimur. Medicina quondam paucarum fuit scientia herbarum quibus sisteretur fluens sanguis, vulnera coirent paulatim: Deinde in hanc pervenit tam multiplicem varietatem. Nec est mirum, tunc illam minus negotii habuisse, firmis adhuc solidisque corporibus, et facili cibo, nec per artem voluptatemque corrupto. Qui postquam coepit, non ad tollendam, sed ad irritandam famem quaeri, et inventae siit mille conditurae, quibus aviditas excitaretur: quae desider antibus aliment a erant, onera sunt plenis. Inde pallor, et nervorum vino madentium tremor, et miserabilior ex cruditatibus, quam ex fame macies: inde incerti labantium pedes, et semper qualis in ipsa ebrietate titubatio; inde in totam cutem humor admissus, distentusque venter, dum male assuescit plus capere quam poter at: inde suffusio luridae bilis, et decolor vultus, tabesque in se putrescentium, et retoriti digiti articulis obrigescetibus, nervorum sine sensu iacentium torpor, aut palpitatio sine intermissione. Quid capitis vertigines dicam? quid oculoum, auriumque tormenta, et cerebri aestuantis verminationes, et omnia per quae exoner amur, internis ulceribus affecta? Innumer abilia praeterea febrium genera, aliarum impetu saevientium, aliarum tenui peste repentium, aliarum cum horrore, et multa membrorum quassatione venientium? Quid alios referam innumer abiles
morbos, supplicia luxuriae? Immunes erant ab istis malis, qui nondum se deliciis solverant, qui sibi imperabant, sibi ministrabant.
Contra illa monstra morborum, se armat medicina, contra scelera conduntur leges, et quemadmodum medicorum multitudine irritantur symptomata, ita legum varietate novantur iniuriae. Sanitas profecto vel paucis, vel nullis restituitur medicamentis. Varietas viscera omnia conturbat.
§. 5. Multitudo legum innumeras parit lites. Plato verissime: [Gap desc: Greek words] . Apud quos plurimae leges, ibi et lites, itemque mores improbi. Sed cur leges, et leges bonae, leges peritissimorum finiendis litibus inventae, novas lites generant? Leges bonae sunt, et sanctae, sed adhibentur a pravis ad iniuriam; id vero aliter fieri humanitus non potest, ubi sunt multae leges. Nam primo impar est illis omnibus discendis, aut memorandis aut sane intellegendis humana imbecillitas. Quis enim advocatorum, autiudicum, nedum procuratorum, duo milia librorum, tricies centena milia versuum, non modo memoria complecti, sed inter se comparare, legem legi anteponere, singulorum efficientiam ad reminiscendum agendumque aptare possit?
Hinc necesse est multos ius suum ignorare, etiam peritissimos, quod ius cum alterius animo occurrerit, causam evincit. Hinc lurisperitorum tardi profectus, et cum e Scholis ad aigendum evocantur, quasirudes legum habentur. Tertio, Amatur n. multitudo ab illis qui ex litibus aluntur, et ditescunt. Illis ut medentibus tabes, ita forum pretia facit. His, hoc unice curae est, leges quasuis, etiam obsoletas, iniquas, et in pravum sensum detortas in medium producere; Quemadmodum ille apud Galeacium Ducem Mediolanensem, de quo ca. 10. monit. polit. narrat Doctissimus Lipsius. Quid Galeacius Dux Mediolanensium? cum aliquoties audisset vafro ingenio causidicum esse, qui lites serere, et satas producere atque alere, etiam in liquido iure posset: hominem ad se accitum affatur. Debeo, inquit, pistori meo centum aureos. non lubet solvere: tu ecquid tueri me in iure, et rem protollere potes? Annuit largiter, et Principi prompte se dedit: sed iste ei malum. Nam fraudis sic confessum, verbis prius increpitum, laqueo publice necari iussit.
Mitius est quod idem de Iacobo Aragonum Rege recenset, qui litibus et litigiosis semper infensum se praebuit: et ex iis Semenum Radam, insignem et primarium ea aetate Iurisconsultum, quod eius argutia aut malitia multi se afflictos quererentur, praevaricatoris lege postulatum, regni finibus eiecit.
Hos tales serio compescendos esse nemo non videt, qui honoratam praedandi artem secuti, omnibus ad tuta, et iustitiae affinia furta praebent auxilium, animosque addunt. Illi multo nocentiores sunt apertis hostibus; nam absque suo periculo in alienas fortunas impetum faciunt. Plures enimspecie iuris in Romano imperio rebus exuuntur, quam olim bello. Vetus querela est.
Imminet armorum rabies, ferrique potestas,
Confundet ius omne manu, scelerique nefando,
Nomen erit virtus, multosque exibit in annos.
Nostra querela est.
Imminet atrafori rabiesque, legumque potestas,
Confundut ius omne stilo, scelerique nefando,
Nomen erit virtus.
Alia etiam est causa, cur leges litium sint causae, altricesque. Quia in tanta multitudine in tanta morum diversitate, qui novas ferunt, veterum recordari non possunt. Contrarias igitur, aut sane inter se [Gap desc: Greek words] esse necesse est. Aut si inter se non pugnent, plurimae tamen [Gap desc: Greek words] sunt, et pugnare videntur. Fuisse multas contrarias suo tempore testatur Iustinianus Epist. de novo Codice faciendo ad Senatum urbis Constantinopolitanae, dicit enim, se Ioanni, Leontio, Phocae, Basilidi, Thomae, Triboniano, specialiter commisisse, resec atis tam supervacuis, quantum ad legum soliditatem pertinet, praefationibus, quam similibus et contrariis, praeter quam, si iuris alia divisione adiuventur: illis etiam quae in desuetudinem abierunt, certas et brevi sermone conscriptas ex iisdem tribus codicibus et novellis constitutionibus leges componere, et congruis titulis subdere: adicientes quaedam et detrahentes, immo et mutantes verba earum, ubi hoc commoditas exigeret: colligentes vero in unam sanctionem, quae variis constitutionibus disper sa sunt, et sensum earum clariorem efficientes: ita tamen, ut or do temporum constitutionum non solum ex adiectis diebus, Consulibusque, sed etiamex ipsa compositione earumclarescat.
Sed neque suas ipse leges omnino a vitiis liberas audet asserere. Nam idem in Epistola ad Senatum et omnes populos. Contrarium autem, inquit, aliquid in hoc Codice positum nullum sibi locum vindicabit, nec invenitur: si quis subtili animo diversitatis rationes excutiet, sed est aliquid novum inventum, vel occulte positum, quod dissonantiae querellam dissolvit, et aliam naturam inducit discordiae sines effugientem.
Titubat sane, et de Antinomia sollicitus est, nec sere ullus est iurisperitorum, qui hunc nodum solverit. Cuiacius conatur. Multas ait leges in concordiam redigi posse, si aliae ad ius constitutionum benignum, aliae ad veterum leges, et ius severum reserantur. Audio sane et probo viri doctiss. iudicium, sed hoc requiro, ut cum de vita et fortunis hominum agitur, certi et statuti quippiam sit; dum illi litigant, dum hic ius severum, ille benignumurget, interim sundum meum tenet advena, aut in mala mansione longaevas disputationes lugeo. Quin uno igitur verbo multas lites tollimus et statuimus, ut inter [Gap desc: Greek words] una sit rata, altera vero antiquetur? Iam volumina scripta sunt legum, quae vel verbis et sensu, vel ex consequentia videntur esse contrariae; ne ergo lites sunt perpetuae, deterior earum quae simul esse non possunt, cadat; aut etiam melior, quia bello pax etiam mediocris est optatior. Legum quoque multarum obscuritas immortales parit lites, haec cur non tollatur, nulla causa est.
Hoc sane emendari et potest et debet. Praeclare Petrus Gregor. l. 10. Adesse postremo debet legib. condendis manifesta decisiosine obscuritate mentis non involuta, aut dubia, ne captionem aliquam continere possit, quia illae debet esse omnibus pro norma vivendi tam ignaris, quam mulieribus et pueris. Et ius certum et definitum est, super dubitabili enim lex regula, debet dubium tollere.
Hoc igitur merito omnes requirunt, ut quod faciendum est; id intellegere possint.
§. 6. Ita omnino paci necessarium est, alioqui non iustitiam, sed vias litigandi tradunt. Hinc non modo sapientiae, sed paci, et quieti
Rei publicae subtilitas Scholarum officit. Sacrarum litterarum oracula ob profunditatem scientiae et sapientiae Dei investigabilem, obscura sunt, ciusque rei certissimum argumentum est, tot optimorum, sanctissimorum, doctissimorum Theologorum ingenia et labores; In legibus idem experimur, tot milia Iurisperitorum de sensu legum disputant in Universitatibus, tot centuriae proeliantur in foro, raucescunt ad tribunalia, pallescunt in Principum Cancellariis, et mens tamen, veraque legis sententia nondum est inventa. Hinc ortae sunt legum interpretationes, id est, ius novum, neque enim solalex agitatur, sed legis decisio ex interpretuni multitudine, dignitate, eruditione quaeritur. Has ambiguitates, et labyrinthos succisis anfractuum umbris una voce Principis, de sententia tamen iurisperitorum dissolvi cupio. Sciet quisque non modo legem, sed etiam sensum, qua in re maturam deliberationem, cum clara decisione posco. Alexander Imperator multas leges utiles tulit, quibus plures inutiles sustulit, sed nullum sanxit, nisi de viginti Iurisperitorum sententia. Statuat igitur Imperator quid lex dicat. Hinc sane videmus totam Europam in litibusesse, et quod deterius, a litibus solvi non posse. Aeternantur illae, et inter natos natorum velut hereditariae agitantur.
§ 7. Denique quae causa tam aperte iniqua est, utaliqua lege defendi posse non videatur? Leges igitur quae consuetudine abolitae sunt auferantur, quae contrariae sunt, aut videntur, vel abrogatione, vel conciliatione componantur. Salubre consilium est prudentissimi Lipsii, si exsecutorem haberet. Platonem iterum advoco: [Gap desc: Greek words] : Non fuerint concordes umquam aut inter se amantes cives, ubi mutuae multae lites iudiciales sunt, sed ubi eae brevissimae, et paucissimae. Nota haec ultima: vult non paucas solum lites, sed breves. Ego tecum: nunc ubi sumus? una aliqualis Metonis annum tenet. Fit involucris legum, sit sordibus advocantium: et comperendinationes istae ad quaestum et lucellum sunt. Per symplegadas, navigatur colchos, et aureum vellus.
Nec ille, nec ego veros iuris et iustitiae consultos culpamus, sed raptores, piratas, latrones in foro, in urbis oculis secure praedantes detestamur, instrumenta fraudis et imposturae tollenda censemus.
Neque nunc aliud sentiunt Principes Germaniae, nam perpetua de reformatione iustitiae et tribunalium querela est. Videantur omnes imperii recessus; sed in tanto exercitu eorum quos lites alunt, nisi legum aequatione id consequi non poterunt. Semper ex ipsis iustitiae, legumque sacrariis, contra ius, aequitatemque arma dabuntur.
§. 8. Verum tuentur legum suarum varietatem, multitudinemque magno et difficili argumento viri docti. Primo quidem Aristotelis in hanc sententiam auctoritas adfertur, libr. 1. Rhet. c. [Gap desc: Greek words] . Maxime igitur convenit, recte latas leges, quaecumque possunt, per se ipsas distinguere, et quam paucissima relinquere iis, qui iudicant. At si de plurimis leges constituere oportet, paucissimaque relinquere illis, qui iudicatuti sunt, necessarium est leges plurimas essa.
Itaque eo confiderationem vertunt, ut disputent; an melius sit civitatem sine legibus, magistratuum, et iudicum aequitate et prudentia gubernari, an omnia legibus distincte comprehendi? Qua quidem in re illis consentio, nempe legibus utendum; ita Aristoteles eodem loco. Primum quia facilius est unum habere, et paucos quam multos, qui bene existiment, et possint legem ferre, ac ius conforinare. Deinde, legumlationes ex longi temporis considerationibus fiunt: at iudicia de repente, ut difficulter rectam habeant iustitiae et utilitatis rationem illi, qui iudicant. Atque quod omnium est maximum, quia legislatoris iudicium non est de rebus singularibus, nec de praesentibus, sed de futuris, et de universalibus: at contio, et iudex de praesentibus ac definitis iudicant, quibuscum, et amor, et odium, et propria utilitas coniuncta saepenumero est, ut non possint amplius perspicere satis id, quod verum est, sed obscuret iudicium propria iucunditas, vel molestia. Ac de aliis quidem, quemadmodum dicebamus, oportet quam paucissimis efficere dominum discepatorem. Verum de re facta, aut non facta, futura aut non futura, quae est, aut non est, omnino disceptatoribus relinquendum iudicium est, non enim fieri potest, ut haec legislator provideat.
Haec me nulla ratione permovent, ut legum multitudinem, quae nunc est, approbem. Nam plurima ex similitudine causarum, ex coniecturis, et commentantium ingeniis iudicant, multa enim eventa, multique casus, nunc in illa legum, et interpretationum infinita multitudine non comprehenduntur, itaque hac in parte inopia legum premimur. Deinde Copia etiam hic deterior est, quam inopia legum. Multitudo enim quae pluribus eventis accommodanda dicitur, calumniis variis occasionem praestat; Legibus enim illis, quibus iustitia in una causa protegi posset, multae causae opprimuntur; Tertio. Nihil hoc ad tot similes, contrarias, dubias, obscurasque leges, eae tollantur, ceterae universaliter ferantur, ubi flagitiosa argutia litem interserit, verbo additovel mutato eatur obviam. Quarto, si clarae leges sint, si iudicum integritati sit prospectum, multae, eaeque gravissimae causae facile decidentur, nec iudici multa libera relinquentur arbitria; cum nunc in nostra legum multitudine omnia paene libera relinquantur, quam enim hodie sententiam iudex pronuntiabit, quae non egis alicuius approbatione, vel contorsione firmetur?
Porro iudicis licentiam cohibere poterunt plurima, utpote, visitatio, et sententiae examen, appellatio, assessorum consilia, Academiarum dogmata. Denique quid vetat leges esse multo breviores? Exemplum desideras? l. 2. [Gap desc: Greek words] . tit. 7. Vetatur ne quis eum, qui in ius vocabitur vi eximat. Res clara his legibustractatur.
Hoc edictum praetor proposuit, ut metu poenae compesceret eos, qui in ius vocatos, vi eripiunt. 1. Denique Pomponius scribit, servi quoque nomine noxale iudicium reddendum: nisi sciente domino id fecit: tunc enim sine noxae deditione iudicium suscipiat. 2. Osilius putat locum huic edicto non esse, si persona quae in ius vocari non potuit, exempta est: veluti parens, et patronus, ceteraeque personae, quae sententia mihi videtur verior. et sane si deliquit, qui vocat: non deliquit qui exemit.
2. Nam cum uterque contra edictum faciat: et libertus, qui patronu vocat: et is, qui patronum vi eximat: deteriore tamen loco libertus est, qui in simili delicto petitoris partes sustinet eadem aequitas est in eo, qui
alio, quam quo debuerat, in ius vocabatur. Sed et fortius dicendum est non videri vi eximi eum, cui fit ius ibi non conveniri.
3. Quod si servum quis exemit in ius vocatum, Pedius putat cessare edictum, quoniam non fuit persona, quae in ius vocari potuit, quid ergo? ad exhibendum erit agendum. 1. Si quis ad Pedaneum iudicem vocatum quem eximat, poena eius edicti cessabit. 2. Quod praetor praecepit, vieximat: vi, an et dolo malo? sufficit vi, quamvis dolus malus cesset.
4. Sed eximendi verbum generale est, ut Pomponius ait, eripere enim est de manibus auferre: per raptum eximere quoquo modo auferre: ut puta si quis non requirit quem, sed moram fecerit, quo minus in ius veniret: ut actionis dies exiret, vel res tempore amitteretur: videbitur exemisse, quamvis corpus non exemerit. Sed et si eo loci retinuerit, non abduxit: his verbis tenetur. 1. Item si quis eum, qui per calumniam vocabitur, exemerit, constat eum hoc edecto teneri. 2. Praetor ait, neve faciat dolo malo, quo magis eximeretur. nam potest sine dolo malo id fieri: veluti cum iusta causa est exemptionis.
5. Si per alium quis exemerit, hac clausula tenetur, sive praesens fuit, sive absens. 1. In eum autem, qui vi exemit, in factum iudicium datur: quo non id continetur, quod in veritate est: sed quanti ea res est ab actore aestimata, de qua controversia est, hoc enim additum est, ut appareat, etiam si caluminator quis sit, tamen hanc poenam eum persequi. 2. Docere autem debet quis per hanc exceptionem factum, quo minus in ius produceretur. Ceterum si nihilominus productus est, cessat poena: quoniam cum effectu sunt accipienda. 3. Hoc iudicium in factum est, et si plures deliquerint, in singulos dabitur, et nihilominus manet, qui exemptus est, obligatus. 4. Heredibus autem ita dabitur, si eorum intersit. Neque autem in heredem, neque post annum dabitur. 5. Is, qui debitorem vi exemit, si solverit, reum non liberat, quia poenam suam solvit.
Multas disputationes tam pauca verba genuerunt. Cur non igitur clare proponitur, et breviter. Nemo seu servus, seu liber, legitime in ius, coram iudice competente vocatu, vi, dolo malo per se vel alium eximat, aut moretur, ut venire non possit. Haec quidem commode pluribus explicantur, sed possunt multo brevius, et in tanta ingeniorum imbecillitate etiam debent. Nam revera in multis ratio naturalis iustitiam docet; Quid enim opus est addere. Ei qui contra ius et aequu ad tribunal rapitur posse succurri, et ab extrahentibus liberari? Cur enim hominem a bestiis, aut latronibus circumventum rectem periculo eripimus, a calumniatoribus autem agitatum afflictumque deseramus Calumniatoris est venenatior, quam bestiarum morsus. Quid igitur superest, quam ut legum minuendarum decemviri constituantur, eaeque a summo magistratu confirmentur?
§. 9. In legibus Romani Imperii aliud etiam requiro, Quod usus et necessitas approbavit. Nempe nimium multas esse generaies, quas per leges municipales, et statuta provincialia abrogare oportuit. Cum enim ea sit hominum, locorum, negotiorumque diversitas, ut quod alibi iustissimum est, alio in loco iniquum sit, opus fuit per provincias, oppida, pagos leges accommodatas condere. Videmus sane ad naturalem aequitatem esse necessarium, ut in urbibus, et pagis diversaeleges sint. Quibusdam in locis servatur, ut filii prioris matrimonii immobilium bonorum tam paternorum, quam maternorum sint in solidum heredes, at coniugii alterius soboles omnia mobilia, pecus, suppellectilem, pecuniam tamquam suam hereditatis partem adit. Hoc non iniustum videtur in iis locis, ubi primariae opes in vinetis, agris, pascuis, domibus esse censentur, in urbe vero, ubi mercium, et pecuniae magna vis est, agros paucissimi habent, aliud ius constituendum est.
Hinc facile apparet, cur uno iure omnes gentes, uti nec debeant, nec possint, immo cur regiones quae olim Romano iure usi sunt, illius leges paucas retinuerint; Quin et in ipsa Germania diversa iura inveniantur. Belgicae, Saxonicae, Austriacae ditiones suo quodam peculiari iure utuntur.
Oritur ex hisce confusionibus alia quoque dif cultas, fecunda litium mater. Pacta videlicet privata. Edicti de pactis naturalis est aequitas, [Gap desc: Greek words] . l. 2. tit. 14. quid enim tam congruum fidei humanae, quam ea, quae inter eos placuerunt, servare. Hinc matrimoniorum pacta dotalia, hinc venditionum, et contractuum mille conditiones, cautionesque quae mutuo sese intricant. Nam contra pacta plurimae dantur exceptiones, deinde numquam ita caute concipi possunt, ne calumnia sinum aut latebram rimetur, qua se pactis insinuet, vel enim dicet esse contra ius commune; vel alia pacta, hinc tam multiplices sunt unius agelli litterae, quas perdidisse, vel non satis intellexisse tam periculosum est, quam agrum aquis mersum esse. Quo fit, ut dum lites fugere, concordiam fovere fratres et cognati, affinesque maximopere student, per ipsam industriam, se posterosque in lites, et pugnas coniciant. Itaque experimur, quod monuit Tacitus: Corruptissima Re publica plurimae leges; quodque inde consequitur, plurimi rabulae, quemadmodum in eadibus, ubi plurimi, et gravissimi morbi grassantur, omnia medicamentis plena videmus. Factum est, quod olim Rem publicam Thuriorum afflixit, de qua Strabo lib. 4. Zaleucum Thuriis paucas olim et simplices leges dedisse, sed alios secutos, qui alias per subtilitatem, et supervacaneam curam adderent, ex quo fastum sit, ut celebres magis, quam boni evaderent.
§. 1. NOn sunt omnium gentium leges et instituta iusta: Vere Cicero l. 1. de legib. Iam vero stultissimum illud, existimare omnia iusta esse, quae scita sint in populorum institutis, aut legibus. Etiamne, si quae sint tyrannorum leges, sitriginta illi Athenis leges imponere voluissent? Aut, si omnes Athenienses delectarentur tyrannicis legibus, num idcirco hae leges iustae haberentur? nihilo, credo, magis illa, quam interrex noster tulit, ut dictator, quem vellet civium, indicta causa impune posset occidere, est enim unum ius, quo devincta est hominum societas, et quod lex constituit una. Quae lex est recta ratio imperandi, atque prohibendi: quam qui ignorat, is est iniustus, sive est illa scripta uspiam, sive nusquam.
Et de inde: Quod si populorum iussis, si principum decretis, si sententiis iudicum, iura constituerentur: ius esset latrocinari: ius adulterare: ius testamenta falsa supponere, si haec suffragiis, aut scitis multitudinis probarentur. Quae si tanta potentia est stultorum sententiis, ut eorum suffragiis rerum natura vertatur: cur non sanciunt, ut, quae mala perniciosaque sunt, habeantur pro bonis, ac salutaribus? aut cur, cum ius ex iniuria lex facere possit, bonum eadem facere non possit ex malo? Atqui nos legem bonam a mala, nulla alia nisi naturali norma dividere possumus. Nec solum ius a naturad iiudicatur, sed omnino omnia honesta, ac turpia.
Et Augustinus; Nam tunc, id est, inter secundum,
et postremum bellum Carthaginense, lata est etiam illa lex Voconia, nequis heredem feminam faceret, etiam unicam filiam. Qua lege quid iniquius dici, aut cogitari possit ignoro. Id sane mirum publice gentibus non modo iniquas, sed stultissimas etiam leges placuisse. AEthiopes Regem ex popis suis qui maxime sanatico discursu nummis instinctu seplenum iactaret, eligebant. Apud eosdem, si rex cuidam apparitorem mitteret, qui mortem denuntiaret, mox propria se manu conficiebat. Lex quaedam AEgyptia furibus confessis, quartam furti partem donabat. Poeni sponsas regum libidini offerebant, ne virgines in mariti domum ducerentur. Nasamones etiam convivarum ludibriis offerebant. Massagetarum in propatulo concubitus erant Troglodytis uxores erant communes. Quidam Arabum nulla sanguinis ducta ratione pecorum ritu miscebantut, externus concubitus pro adulterio erat. Medorum eo usque luxaries progressa est, ut lege caverent, ne insra septem uxores quispiam haberet. Indorum Regum, quorum custodes erant feminae emptitiae, quarum si eum aliqua occidisset, proemium parricidii habebat nuptias successoris.
Indorum aliorum legibus parentum et sociorum carnes in epulas cedebant; quae ne morbo deteriores fierent, aegrotos occidebant, addita causa. Tu corrumpis mihi carnes. Mitius Issedones, qui mortuis demum parentibus vescebantur. Romani monstrosos partus abiciebant. Lacedaemonii improbatos insantes in locum, quem vocabant apothecas, abiciebant. Finis non sit, si leges iniquas enumerare velim. Quas leges et iura merito negarim. Et mecum vir iustus, et sanctus, Aug. l. 19. de C. Dei c. 21. Quid autem dicat iuris consensum, disput ando explicat: per hoc ostendens geri sine iustitia non posse Rem publicam: ubi ergo iustitia vera non est, nec ius potest esse. Quod enim iure sit, profecto iuste fit. Quod autem fit iniuste, nec iure fieri potest. Non enim iura dicenda sunt vel putanda iniqua hominum constituta: cum illud etiam ipsi ius esse dicant, quod de iustitiae fonte manaverit: falsumque esse, quod a quibusdam non recte sentientibus dici solet: id esse ius, quod ei qui plus potest, vitle est. Si non ius, nec ergo lex, quae quod legitimum est constituit, et in qua ius est.
§. 2. Qua ex re etiam definio, quod Iurisconsulti, et Theologi proponere solent. An sit de essentia legis, utiusta sit? Respondendum enim est; Legem quae iniusta praecipit, nullo modo legem esse. Neque enim obligat quemquam ad parendum, et omnib. imposita est lex summi numinis, qua iubentur legi iniusta praecipienti non parere. Lex divina semper necessario iusta est, quia ratio divinae legis, est eius voluntas per essentiam suam infinitissime iustissima. Ideo non potest quicquam nisi iustum praecipere; quamvis interdum iubeat, quod iniustum videatur, quod tamen summa eius potestas iustum facit, ut cum Abrahae immolationem unigeniti filii imperat. Quae autem numquam fieri honeste possunt, ea non potest imperare. Ut odisse Deum, superbire, invidere.
§. 3. Deinde non modo iusta sint oportet, que lex mandat, sed necesse est, ut iuste imperet. Hoc est aut oritatem legitimam, et iurisdictionem habeat. Alioqui lex non est, nec vim obligandi habet. Iniustae porro leges multis modis fiunt; sed uno praecipue, cum in unius gratiam partis, in aliorum detrimentum feruntur. Cum optimatum, vel regis, vel populi potentia per ambages quaeritur, quarum legum in exsecutione et oppressione malitia apparet. Nam in populari regimine plebem armat ad bona locupletum occupanda; in Aristocratia ex liberis civib. mancipia nobilium destinat. In regno fiscum in immensum auget. Interdum etiam eo dementiae assurgit, ut contra divinas leges scita sua stabiliat. Sic Nabuchodonosor statuit, ut statua adoraretur, quod non faciendo, Hebraei Deo placuerunt. Manet aurea sententia aeternae veritatis. Quicumque legibus imperatorum, quae contra Dei veritatem ferutur, obtemperare non vult, acquirit grande praemium. Iusta igitur fuerit, si non parti haereat, sed totum, hoc est communem utilitatem spectet, si iustitiam commutativam, et dustributivam tueatur, et propugnet. Et hac quidem in re, dum aliorum commoda, vel onera in alios derivantur, magnum periculum est, ut dixi.
§. 4. Ad legem itaque necessarium est, quod saepe monui, ut aequalitatem faciat. Hoc fundamentum est pacis, et caritatis in Republ. Arist. l. 5. de morib. c. 10. Est autem inter eos, qui communitate et societate vitae inter se coniuncti sunt, homines liberos et aequales vel proportione, vel numero, ut rerum ad vitam degendam necessariarum copiis per se abundent, nihilque soris requirant. Itaque quib. hoc non est, eis inter ipsos non est ius civile, sed ius quoddam, et ex illius similitudine sic appellatum. Communi enim iure ut untur ii, quibus et lex inter ipsos communis est. Lex autem eorum communis est, quorum et iniustitia est. Iudicium enim, iuris et iniuriae disceptatio est. Inter quos autem iniustitia locum habet, inter hos et iniuriae faciendae locus est, non continuo in iis omnibus iniustitia reperitur. Est auteminiuriam facere, eorum, quae absolute bona sunt, sibi plus tribuere, minusque eorum, quae ab solute mala. Itaque hominem non sinimus imperare, sed legem aut rationem, quia hoc ille sibi facere consuevit, fitque tyrannus. Est autem is, qui praest, iuris custos. Quod si iuris, ergo et aequalitatis.
Et eadem mente Cic. l. 2. de off. Nam cum premeretur initio multitudo ab iis, qui maiores opes habebant, adunum aliquem coufugiebant, virtute praestantem: qui cum prohiberet iniuria tenuiores, aequitate constituenda summos cum infimis pari iure retinebat. Eademque coustituendarum legum fuit causa, quae regum. Ius enim semper quaesitum est aequabile, neque enim aliter essetius, id si ab uno iusto, et bono viro consequebantur, eo erant contenti. cum id minus contingeret, leges sunt inventae, quae cum omnibus semper una atque eadem voce loquerentur.
Phidon quidem Corinthius ductus ratione in speciem non mala, sed quae ad leges ferendas utilis minime fuerit; domos enim aequales, et multitudinem esse voluit, quamvis initio sortito obtigissent bonorum partes magnitudine inaequales. Verum hanc aequalitatem nemo legislator prudens requirit.
§. 5. Maxime curandum est Principi, ut leges moderatae sint. Quae moderatio tam in ipso rerum genere, quam poena violatoribus constituta cernitur. In ipsis legib. observandum est, ut quae praecipiuntur fieri possint. Quod enim supra nostram potestatem est, mandari non potest, multo minus obligare quemquam, aut obnoxium poenae reddere. Legis certe capax non est, nisi in quo est libertas: illa facultas est eius, quod cuique libet nisi quod vi aut iureprohibetur. §. 1. de iure pers. l. 4. Facultas est [Gap desc: Greek words] qua facere possumus, nec adfert necessitatem ut fiat, sed ut fieri possit. Legem de reb. quae omnino fieri nequeunt, nemo nisi
insanus feret; quemadmodum AEgyptius ille tyrannus omnium tyrannorum archetypus. Non do vobis paleas, ite et colligite, sicubi invenire poteritis; nec minuetur quicquam de opere vestro. Huiuscemodi tyrannum nobis Deum fingunt illi, qui legem impossibilem clamant. Imitatus eum est Dionysius Syracusanus, sed lenius; postquam enim exactionibus populum exhausisset, et ad novas contributiones excandescere videret, negotium fortiter ursit, non ignarus, iram ex dolore amittendae pecuniae natam esse. At cum demum securos, et ridentes cerneret, credidit nihil superesse, ideoque legem esse impossibilem. At multi leges ferunt difficiles, onerosas, quaeque spectata fragilitate, et consuetudine impossibiles videntur. Nam leges non modo communi hominum generi, sed consuetudini, et patriae morib. attemperatas esse oportet. Consuetudini, inquam, nisi illa prava sit. Itaque lex illa Mahometana, qua vinum vetabatur tyrannica fuit: multos enim tanta mutatio potus ante diem obire mortem coegit. Nec minus Lycurgus accusandus de legum duritie, quas brevi Sparta reiecit; Quas Romani recipere renuerunt, ut Aug. l. 2. c. 16 Quamvis. n. ille se eas ab Apolline accepisse confinxerit, tamen id Romani prudenter credere noluerunt. Talis erat lex ab Ammonite data viris Iabesgalaad, de eruendis oculis dextris.
Deinde leges iniquae censentur, cum iusta poenae moderatione carent. Leges Draconis minima quaeque poena capitali sanxerunt, ideo vere crudeles, et Draconinae appellatae sunt, otium enim et desidiam morte puniebant. De poenis suo loco dicam. Hic monendus legislator, ut memor humanae fragilitatis semper poenam sistere velit intra culpae meritum, nisi in atrocibus; ut expositum capite de clementia.
§. 6. Primum igitur saevae resecandae sunt. Ita Solon leges Draconis correxit, ita Romani multas emendarunt. Pulchra est Tertull. in Apolog. c. 3. hac de re disputatio. Sed quoniam cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum adstruatur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum esse post leges, aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati: de legibus prius concurram vobiscum, ut cum tutoribus legum. Iam primum cum dure desinitis dicendo, non licet esse vos, et hoc sine ullo retractatu humaniore praescribitis, vim prositemini: et iniquam exercetis dominationem: si ideo negatis licere, quia vultis, non quia debuit non licere.
Quod si quia non debet, ideo non vultis licere, sine dubio id non debet licere quod male fit, et utique hoc ipso praeiudicatur licere quod bene fit. Si bonum invenero esse, quod lex tua prohibuit, nonne ex illo praeiudicio prohibere me non potest, quod, si malum esset, iure prohiberet?
Si lex tua erravit, puto ab homine concepta est, neque enim de caelo ruit. Miramini hominem aut errare potuisse in lege condenda, aut resipuisse in reprobanda? Nonne et ipsius Lycurgi leges a Lacedaemoniis emendatae, tantum auctori suo doloris incusserunt, ut in secessu inedia de semet ipso iudicarit.
Nonne et vos cottidie experimentis illuminantibus tenebras antiquitatis totam illam veterem et squalentem siluam legum novis Principalium rescriptorum et edictorum securibus truncatis et caeditis? Nonne vanissimas Papias leges, quae ante liberos suscipi cogunt, quam Iuliae matrimonium contrahi, post tantae auctoritatis senectutem, heri Severus constantissimus Principum exclusit? Sed et iudicatos in partes secari a creditoribus, leges erant: consensu tamen publico crudelitas postea erasa est; et in pudoris notam capitis poena conversa est, bonorum adhibita proscriptione, suffundere maluit hominis sanguinem quam effundere.
In legibus 12. Tabularum c. 8. de nexis. Tertiis nundinis capite poenas luito, aut trans Tiberim peregreito. At si plures erunt, id est, si plures creditores, quibus addictus est debitor. Tertiis nundinis partes secanto, si plus, minusve secuerunt, sine fraude esto. Hanc legem etiam Romuli, crudelem, anno urbis 630. abrogarunt. Sublata est etiam avarissima veterum legum crudelitas in miserrimos hominum, Romana mancipia, qui cum aerumnosissimam servitutem tolerassent, velut pecora inutilia vendebantur ad bestias. Late patens, et in multa centena milia grassata crudelitas, sero domum refrenata. Lege Cornelia de Sicariis teneri responsum est, qui servum sine iudice ad bestias dederit, vendiderit, emeritue eius rei causa. Modest. inl. circumedere. §. 1. ad l. Corn. de Sicar. Cum vero crudelitas augesceret. Senatusconsultis, et lege Petronia, adempta est dominis potestas servos suo arbitrio, sine iudicis sententia ad bestias tradendi. Martianus idem vetuit; et demum tota illa potestas vitae et necis dominis ablata, immo etiam ne supra modum saevirent, quamvis citra mortem, cautum est. Mart. l. domini. 42. de contrah. emp.
§. 1. MUtari posse leges, atque adeo debere; crebroque mutatas esse iam teste Tertull. docui. Voluit hoc Iulius Caesar, tentatum est sub Adriano, fecit Theodosius, Iustinianus, Carolus Magnus, Alphonsus, Carolus Quartus et nunc in dies Principes. Quia non modo locis, et moribus, sed temporibus etiam sunt accommodandae. Immo id fieri posse docent ipsi libri legum, et August. libr. 3. Confes. c. 7. Et non noveram iustitiam veram interiorem non ex consuetudine iudicantem, sed ex lege Rectissima Dei omnipotentis, qua formarentur mores regionum et dierum pro regionibus et diebus, cum ipsa ubique ac simplex esset, non alibi alia, nec alias aliter, secundum quam iusti essent Abraham et Isaac et Iacob et Moyses et David, et illi omnes laudatiore Dei, sed eos ab imperitis iudicari iniquos, iudicantibus et humano die, et universos mores humani generis exparte moris sui metientib. tamquam si quis nescius in armamentis, quid cuique membro accommodatum sit, Ocrea velit caput contegi, et galea calceari, et murmuret quod non apte conveniat: aut in uno die indicto a pomeridianis horis iustitio, quisquam stomachetur, non sibi concedi, quid venale proponere, quia mane concessum est: aut in una domo videat aliquid tractari manibus a quoquam serluo, quod facere non sinatur qui pocula ministrat, aut aliquid post praesepia fieri quod ante mensam prohibeatur, et indignetur, cum sit unum habitaculum, et una familia, non ubique atque omnibus idem tribui. Sic sunt isti qui indignantur, cum audierint illo saeculo licuisse iustis aliquid, quod isto non licet iustis, et quia illis aliud praecepit Deus, istis aliud pro temporalibus causis, cum eidem iustitiae utrique servierint: cum in uno homine et in uno die, et in unis aedibus videant aliud alii membro congruere, et aliud iam dudum licuisse, et post horam non licere,
quiddam in illo angulo permitti aut iuberi, quod in isto iuste vetetur et vindicetur. Numquid iustitia varia est et mutabilis? Sed tempora quibus praesidet, pariter eunt, tempora enim sunt. Homines autem, quorum vita super terram brevis est, quia sensu non valent causas contexere saeculorum priorum, aliarumque gentium quas experti non sunt, cum his quas experti sunt, in uno autem corpore vel die vel domo facile possunt videre, quid cui membro, quibus momentis, quibus partibus personisve congruat, in illis offenduntur, hic serviunt.
Idem quoque sensit Aristot. l. 2. polit. c. 8. Dubitant enim quidam, utrumne detrimentosum, an utile sit, leges patrias movere et mutare, si qua sit alia melior. Itaque non est facile ei, quod dictum est de proemio iisdecernendo, quia aliquid ex usu civitatis, assentiri, et concedere, si non expedit Rei publ. quicquam immutare. Evenire autem potest, ut aliqui suadeant vellegum abrogationem, vel Reip. administrandae formae commutationem, tamquam commune bonum. Sed quoniam in hunc sermonem incidimus, praestiterit etiam pauca hac de re disputare. Habet enim, ut diximus, dubitationem. Et videtur sane satius esse commutare. In aliis enim scientiis hoc profuit: ut medicina commutata a patriis institutis, et ars corporum exercendorum, quam gymnasticam Graeci appellant, omnes denique artes et facultates mutatae magnas rebus publicis utilitates attulerunt. Quare quoniam et civilis prudentia in his numeranda est, nimirum de ea quoque necessario idem est sentiendum. Argumentum eorum quae dicimus, ex factis et eventis sumere possit aliquis. Leges enim antiquas valde simplices esse et barbaricas. Nam et gladios gestare, et uxores alter ab altero emere Graeci solebant: reliquaque antiqua instituta, stolida prorsus et stulta sunt: verbi gratiae, lex est Cumis de iis, quae ad caedem pertinent, si quis accusator aliquem testium numerum produxerit, qui sibi cognati sint, reum caedis poena teneri.
Malae igitur tollendae celerrime, quae videntur inutiles, lente. Agesilaus ob Leuctricam pugnam uno die leges suspendit, qua quidem re ostendit, leges et stabiles esse debere, nec penitus immutabiles. Praestat vero labi et sensim interire, permittere.
§. 2. Legum perseverantia vel est omnino immutabilis, vel certo modo. Simpliciter immutabilis est lex aeterna et naturalis; nam illa a Deo aeternum mansura lata est, et materia obiectum eius ex se honestum est, ideoque abrogari obligatio non potest Lex vero Dei caerimonialis vetus iam abrogata est, nova ad finem mundi perseverabit. Leges humanae mutari possunt, nec ulla ita ferri potest, ut perpetuo sit immutabilis; quia a legislatore, ut successore, qui pari sit potestate praeditus, vel Repub. ipsa potest abrogari. Franciscus Soarez triplicem legis humanae perpetuitatem agnoscit. Prima quia cum legislatore non moritur. Secunda; quia posteros obligat. Tertia, quia semper durat, donec vel revocetur, vel materia eius ita mutetur, ut iusta esse desinat. Primo modo fere legislator obligat, et ea est legum consuetudo; sic enim nunc legem distinguunt a praecepto, quod temporarium est. Sed hoc iam usitatum est, et olim etiam dicebatur praeceptum, aut iussum temporarium. Malim itaque legem distinguere in temporariam, et perpetuam. De hac igitur agendum duratione.
§. 3. Dicendum itaque arbitror; Legem cuius sundamentum manet, nec materia iniusta efficitur, non facile immutandam esse, quamvis antiquatio illius in speciem com moda videatur: nisi manifesto appareat novam legem fore praesenti temporum statui commodiorem, nec nova incommoda ex illa mutatione oritura constet. Prudenter sane Cleon censuit, meliorem esse statum Rei publicae, quae legibus utitur deterioribus, sed firmis, ea, quae frequenter eas commutat.
Ratio primaria est. Quia novitas semper suspicionem, ex suspicione querelas; inde commotionem populi, aut optimatum efficit. Veterum enim legum abrogatio nonnullis nocumentum adfert, nova vero lex quibus prodest, non facit eos amicos legislatori, quia suspectam habent, quia de eius constantia dubitant, verentur que ne inter tot mutationes, et illa mutetur. Itaque quibus onerosa est mutatio, damnum in solidum principi imputant quibus lucro, aut honori est; quia sui rationem in communi lege non putant habitam, non existimant, se ullo beneficio obligatos esse, quae enim in commune dantur, ea deberi sibi quisque iudicat.
Nec expedit invalescere eam opinionem in ferenda lege non publici commodi, sed privati favoris, aut alienationis a certo hominum genere habitam esse. Haec enim opinio odiorum, discordiarumque fomitem suggeret, et eos quoque quos iuvat, offendit, et invidiosos, ideoque invisos efficit. Res itaque plena periculi novam ferre legem. Non modo apud Locrenses, ubi inserto in collum laqueo legem suadebant, ut nisi persuasissent continuo obstricta gula suffocarentur: sed in omni Re publica, quia plurimos offendi, nullos nisi leniter conciliari necesse est.
§. 4. Altera accedit ratio: Ex ingenii humani imbecillitate, et tenui providentia, quae legis qua utitur offensiones animadvertat, sed alterius, quam meditatur, praevidere omnes non potest Stipendium Romani civibus suis ad Veios militantibus constituerunt. Grata res exercitui, sed gravis pluribus, opus enim erat aerario, censibus exactionibus, atque ex eo factum, credo ut Camillo offenderentur. Novarum legum cupidis usu venire consuevit, quod iis, qui via difficili, et confragosa iter carpunt, qui felices eos praedicant, quos leni agmine aquarum secundo fluvio delabi cernunt, sua mala alienis bonis comparant; at ubi ventos insurgere, iactari cymbam, impelli in arenas, alli discopulos animadvertunt, iam de suo se ipsi labore solantur. Magnis contentionibus plebs Romana obtinuit, ut patriciis suis aequaretur, leges ea de re conditae sunt, auspicia, sella curulis, sacerdotia, ipsa dictatura penes ignobiles fuit, sed ab eo tempore sibi semper infesta civitas fuit, donec per civilia bella ad servitutem delaberetur.
Videmus etiam in Ecclesia non paucas leges temporum successu mutatas, Episcopos aliquando populi eligebant, et consecrandos offerebant; cum vero ambitio in illa turba saepe locum virtuti praeriperet, vicinis episcopis, aut Metropolitano, interdum Imperatori nominatio concessa est. Cum vero hic, et favores, et munera intercedere clarum esset; tandem Collegiis Clericorum potestas illa est delegata; stetit diu lex illa legitima, et complures insignes Antistites dedit. Postea vero in quibusdam prava consuetudo invaluit, ut non modo Episcopatus, et suffragia licitarentur, sed privatis statutis ita Episcopum irretirent, et constringerent, ut in eos, inquos maxime debuit vim, vigoremque sacrorum canonum exercere non possent. Ante electionem certa
decreta, de sua libertate, de non reformandis moribus condebant, in quas omnes iurabant. si quis recusaret, non erat dubium, quin omnium leviorum animos a se abalienaret. Ita novae semper leges, nova trahunt incommoda
§. 5. Nec licitum est quidem novam legem in re magni momenti rogare, nisi novitas magno Rei publicae compendio sit.
Nulla enim paene nova lex est, quae non multis privatim plurimum noceat, necesse est igitur, ut ea sit utilitas, aut necessitas publica, quae privatorum detrimenta compenset. Privaros enim cum pars sint et membra magni corporis, pro publico bono ferre sua damna patiantur oportet; si vero singulorum damna, nullo publico insigni emolumento pensentur, iniqua est novatio. Immo Res publica laeditur, cuius suo nullo fructu membra vexantur.
Lege saluberrima de consilii, et principum sententia statuit pronuper Christianissimus Ludovicus XIII. Franciae Rex, ne dignitates, et officia pecunia emerentur, neque ab eis, qui emissent, vendi possent. Innumeros magnis incommodis res illa affecit; sed quia salus patriae sanctissimam legem exigebat, non debuit ad eam impediendam paucorum aestimatio, damnumue intervenire. Praesertim cum eo virtutis certamen, quam num morum pollicitationes honestius deducant. Lex igitur illa iustssima, sanctissimaque fuit.
At vero si publicus fructus absit, et privata onera ingravescant, crimen erit novae legis rogatio. Immo legis etiam abolitae reductio.
Cum fatalia nomina, factionesque Guelphorum, et Gibellinorum Italia scinderent, Florentiae Guelphi principatum tenuere, atque ut amat fieri in partium studsii, lege publica Gibellinos a gerendis Magistratibus arcebant; verum tempore lex obsolevit, iamque sine discrimine, magnis in dignitatibus erant tam qui a Gibellinis, quam Guelphis originem duxissent; cum Hunguerio Guelphorum Princeps legem veterem, et cum lege odia, simultatesque et pristinas calamitates renovavit, magno Gibellinorum malo, deinde suorum interitu, nullo rei communis emolumento. Nihil enim perniciosus, quam pro suo affectu administrare Rem publicam, et leges aere figere, atque refigere.
§. 6 In mutatione hoc etiam periculum est, quod rerum novandarum efficiuntur cupidi, qui privatis malis urgentur. Dum multas legum aboleri intellegunt, spes improbas concipiunt optimas etiam aboleri posse. Postquam enim semel impetus in leges factus est, illae, quarum exitium maxima praemia secum laturum videtur, praecipue impugnantur; Quemadmodum cum vi capta est civitas, non ad nocentissimorum, sed ad divitum fortunas diripiendas discurritur, ita quoque optimae legum a taeterrimis maxime impugnantur.
Cum autem multi ad praesentia nauscant, et ad futura suspensi vivant, cum vere dixerit ingeniosus Poeta:
Est quoque cunctarum novitas gratissima rerum.
Nam
Vilia sunt nobis quaecumque prioribus annis
Vidimus, et sordet, quidquid spectavimus olim.
Haec in rerum novarum studia propensio lenitate publica adiuvari, et irritari non debet, nihil enimadeo firmum erit, quod non convellatur. Nam revera continget, quod in cantilenis fieri Homerus ait;
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .
Eam cantionem maxime celebrant homines,
Quae audientibus novissima accidit.
Ita vero ut [Gap desc: Greek words] , novos carminum flores, ita leges quoque novas, [Gap desc: Greek words] ab incude, et follibus recentes insita curiositate postulabant. Cui quidem curiositati inimicus adeo Plato exstitit, ut delegum iustitia, et integritate non modo disputare, sed quaerere etiam iuvenes vetuerit.
Nova enim, quamvis meliora, interdum offendunt, quod in cibi, potus, caeli mutatione persentiscimus, assueta enim quasi naturalia, et similia iuvant, nova velut contraria percellunt. Claudam hunc locum sententia Augustini epist. 118. ad Ianuarium. Ipsa quippe mutatio consuetudinis (Legis) etiam quae adiuvat utilitate, novitate perturbat. Quapropter quae utilis non est, perturbatione infructuosa consequenter noxia est.
§. 7. Leges in quibus error aliquis est, quaeque subito feruntur, aut vitio alicui favere videntur, et difficillime abrogantur. Vitae, et necis potestas permissa fuit dominis in servos, antiquissimis legibus, ea magno conatu, et multis legibus vixrevocari potuit. Exemplum produco in rebus parvis, quae tamen vehementer nocent. Vetus lex est l. 11. c. t. 25. de mendicantibus validis Cunctis quos in publicum quaestum incerta mendicitas vocaverit inspectis, exploretur in singulis et integritas corporum, et robur annorum, atque inertibus et absque ulla debilitate miserandis necessitat inferatur, ut eorum quidem quos tenet conditio servilis, proditor, studiosus, et diligens Dominum consequatur: eorum vero quos natalium sola libertas persequitur, colonatu perpetuo fulciatur, quisquis huiusmodi lenitudinem prodiderit ac probaverit: salva dominis in eos actione, qui vel latebram forte fugitivis, vel mendicitatis subeundae consilium praestiterunt.
Illius legis abrogatio, aut neglectus, quae mala adferat, quis non videt? otiosis, furibus, nequissimis ganeonibus omnia complentur, cum illis ad laborem adhibitis possit iuvari Res publica.
Spectacula pessimo more, crudelissimis legibus dara sunt, vix Christianorum temporum clementia, Imperatorumque potentia ea tollere potuit. Quocirca magna cura sunt ferendae, examinandaeque, ne vitio rogentur.
§. 1. QUamquam practicam politicen tradere mihi propositum sit, et a speculationib. abstinere; quia tamen verum est, Actiones honestas fieri ex decretis, non tantum praeceptis, et artes pleraeque, et ex omnibus liberalissimae, habent decreta sua, non tantum praecepta. Nulla ars sine suis decretis est, quae Graeci dogmata vocant. Visum est mihi ea quae Theologi et Iurisperiti de legibus docen, tbrevi comprehendere. Ex his enim leges canonicae et civiles derivantur. Sic igitur definiunt.
§. 2. Lex aeterna est dictamen divinae men tis, quo iudicat quaedam et recta esse, et a creaturis observanda, cum voluntate obligandi creaturas.
§. 3. Secundo. Lex aeterna est regula aeternae,
et practicae veritatis, ad quam natura omnes creaturae obligantur. Irrationales et brutae tantum naturaliter; intellegentes etiam moraliter.
§. 4. Tertio. Lex illa in Deo est necessario, quia providentia Dei omnia gubernantur; lex vero est practica ratio totius gubernationis.
§. 5. Quarto. Ratione ab Idea distinguitur, quia non est rei faciendae, sed gubernandae; deinde obligat, quod Idea non facit. Haec lex dicitur in Deo, quamvis nondum promulgata sit, quod si quisde voce contendat, molesti non erimus.
§. 6. Quinto. Actiones Dei necessariae, ut generatio filii, processio Spiritus sancti, non subsunt legiaeternae; quia ex naturali necessitate, non ex providentia sunt.
§. 7. Sexto. Liberae Actiones Dei non dicuntur proprie esse sub lege aeterna; quia tamen quodam modo concipiendi infinita prudentia est ratio sanctissimae voluntatis, quemadmodum immutabilitas est ratio aeternitatis, non incommode dicemus, omnes actiones Dei liberas ad legem aeternam esse factas. Si enim ipsa divinae mentis, voluntatis, potentiae effecta sub illa lege sunt, igitur et ordinatio, voluntasque effectorum lege illa regitur, hoc est, a se ipsa habet, ut immutabili rectitudine agere possit, et velit.
§. 8. Sine promulgatione lex illa perfecta esse potest, quia natura sunt immutabilia eius decreta, et citra omnem variationem semper obligant, cum primum ratione creatura utitur. Per se tamen immediate non obligat, sed per alias leges, quocirca cum non est creatura, potius obligat potentia, quam actu.
§. 9. Lex aeterna secundum se est una, quemadmodum divina providentia et voluntas. Secundum suos tamen ad matetiam diversam multiplices respectus, multiplex dicitur. Quemadmodum idea; providentia, voluntas.
§. 10. Ab hac lege omnis quae est in ceteris legibus obligatio promanat. Potestas enim omnis a Deo est, omnis directio ab aeterna sapientia procedit. Lex quidem naturalis, et lex positia Dei, si spectentur, non ut sunt in conceptu et voluntate Dei, sed ut sunt in creaturis et promulgatae, sic effectus legis aeternae censentur, et ab ea immediate vim habent; leges vero Principum et Rerum publicarum, non eo modo derivantur ab aeterna, sed potestate et voluntate legislatoris creati intercedente.
§. 11. Lex aeterna est omnino immutabilis, neque enim Deus eam mutare, reicere, abrogare potest; suam enim intellegentiam, bonitatemque abnegaret. Praecepta tamen eius quaedam sunt immutabilia, ut non mentiendum, non odio habendum Deum; numquam enim tolli possunt; alia vero mutabilia, ut circumcisio, holocausta, similiaque, quae legis aeternae praescripto ad tempus correctionis imposita sunt.
§. 12. Legis naturalis fundamentum est lex aeterna; hinc spectatur natura intellegentia, et arbitrio praedita, ut est possibilis, quod enim illi consentaneum est, bonum est, malum vero quod ab illa, ut rationem et voluntatem habet, alienum est atque abhorrens. Non est tamen proprie lex naturalis, quia non est praeceptum, immo voluntatem Dei antecedit. Idem sentiendum de dignitatibus, sed generalibus morum axiomatis; non esse malum faciendum, Deum esse colendum, si illa in natura spectentur, ut in iudicio Dei voluntatem illius antecedenti esse concipiuntur. Eo enim in statu non habent rationem praecepti.
§. 13. Lex naturalis, ut est in creaturis ratione utentibus, est dictamen rationis naturalis, ideoque rectae: quod bonitatem et malitiam, quae est in materia necessaria indicat; quodque divinam voluntatem bona necessaria praecipientem, et mala vetantem, oboediendique obligationem promulgat. Omnis enim materia naturalis necessaria est, ideo iussa, quia bona, ideo vetita, quia mala. Quocirca nec ulla creatura ratione et arbitrii libertate creari potest, quae lege naturali non teneatur. Esset enim creatura, cui peccare liceret, quod fieri non potest. Si enim liceret, peccatum non esset. Lex illa non per homines, aut signa promulgatur, sed rationi ipsi insita est, nec ullus tam barbarus est populus, aut corruptus, cui imposita non sit.
§. 14. Lex naturalis omnium virtutum varia praecepta, vitiorumque prohibitiones continet. Una tamen lex dici potest, quia sub unaratione boni naturalis servatur.
Firmum, et unum manet apud omnes gentes hoc ius naturale, si actum primum spectes, hocest, lumen naturale intellectus humani; si actum secundum, sive actuale iudicium, sive etiam pravos habitus ex eo iudicio natos, variationem habet.
Quaedam enim gentes ita malis moribus iudicia naturalia corruperunt, ut contra ius naturale iniquas leges condiderint. Sardi parentes senio debiles fustibus pulsatos occidebant, quod nefas dicerent eos inertes et otiosos degere. Aliae aliis in rebus ius naturae violabant.
§. 15. Hinc apparet maxime nos hac lege obligari, non modo ut honesta faciamus, fugiamus turpia, sed etiam ut honeste id faciamus. Debet enim legis impletio, ex scientia, et voluntate procedere.
§. 16. Naturalem legem penitus esse immutabilem constat ex eius materia, quae cum honesta praecipitur, ita se habet, ut honesta semper sit, et cum turpis prohibetur, talis est, ut honesta numquam esse possit. Itaquetam negativa, quam affirmativa praecepta semper necessaria sunt, nec umquam circumstantiae efficiunt, ut praeceptum naturale reddatur, inutile, imprudens, vel noxium.
§. 17. Itaque cum furioso gladius non redditur, cum latro occiditur, non peccatur contra legem naturalem, quia iubetur depositum reddi et vetatur proximi caedes. Legis enim praeceptum est; ut depositum iuste, sine alieno periculo, et iniuria reddatur, ut propria auctoritate, et iniuste caedes non committatur. Nam circumstantiae efficiunt, ut haec particularia sub lege generali non contineantur, cum lex naturalis sit, furioso gladium non reddere.
§. 18. Cum lex naturalis lege positiva, vel divina, vel humana ad certum genus restringitur, et determinatur, non mutatur, sed tota integra manens additionem quandam accipit, sed modum, qui tamen mutari potest. Colendus est Deus; lex positiva modum cultus, adorationis, sacrificiorum, praescribit. Honorandi parentes omnibus, at pro regionum more varius honor parentum est.
§. 19. Itaque nemo in lege naturali dispensare potest. Quia nemo inferior superioris legem
abrogare potest; Lex vero naturalis cum sit in materia necessaria numquam desinit, sed nec Deus dispensare potest. Quia quae sunt immutabiliter mala, ut idololatria et similia, non potest lege ulla facere licita, et quae sunt bona, non potest lege efficere mala; ut Deum amare, velle bene vivere.
§. 20. Ius gentium materia distinctum a iure naturali praecipui Theologorum tradunt; Ius gentium enim aiunt esse ius humanum, quod [Gap desc: Greek words] sine scripto, populorum omnium consensu, statutum est, cuius materia ex se nec bona, nec mala sit, sed ex lege recipiat honestatem, aut turpitudinem, atque ideo obliget, quia in eam obligationem gentes consenserunt. Ad hoc ius pertinet; Recipere legatos et securos dimittere, commercia agitare, celebrare contractus, bello hostes persequi, captos bello servos efficere. Hoc iure gentes, nisi prorsus barbarae sint, vivere omnes cernimus. Quocirca si qua legatos violet, omnium gentium iusto bello premitur.
§. 21. Ius naturale paulo aliter Iurisperiti definiunt, sed de vocibus est dissensio, in re ipsa convenimus. Ius naturale vocant, uniuscuiusque rei naturalem inclinationem. Atque id vocant ius naturale primarium; Secundo ius naturale secundarium, quod est hominum proprium, ut stare promissis, neminem laedere; Hoc est, quod naturale simpliciter Theologi appellant. Iurisperiti ius primarium gentium dicunt. Ius autem gentiu secundarium illi appellant, quod discursu practico collectum est, ut inviolatos esse legatos.
§. 1. AFfectus, et circumstantiae quaedam legum sunt, quae non minus, quam ipsae leges Rem publicam veliuvant, vel premunt. Quorum primum est interpretatio, qua leges vel extenduntur, vel restringuntur, et sensus nobis utcumque exponitur.
Deinde [Gap desc: Greek words] , cum ex aequo bono lex accipitur, non rigido iure. Tertio, Dispensatio. Denique abrogatio. De quibus breviter dicendum est.
§. 2. Maximo quondam in honore fuerunt, atque etiam nunc sunt legum interpretes, sunt enim quasi vivae leges, et loquens iustitia, Rei publicae non minus necessarii, quam ipsae leges, quid enim iura, nisi sint, qui de iure respondeant? Sed hoc sacro et regio officio ad superbiam et avaritiam multi abutuntur. Ratio cur opus sit interpretibus illa est, quia non facile ita in rebus variis, abstrusis, non usitatis, nomina propria scientiae habentibus, sine magna omnium consideratione mens legislatoris percipitur, nisi magna pars earum rerum intellegatur. Quomodo vero nunc infinita legum multitudo interpretationes, et interpretes plures produxerit, et novi interpretes novas legum expositiones multiplicent, supra dixi.
§. 3. Legum interpretatio triplex est, authentica, usualis, doctrinalis. Authentica est a Re publica, vel magistratu legitimam legis ferendae potestatem habente. Nam vim legis habet, cum non in uno casu definit, sed sensum legis esse cum auctoritate declarat. De hac loquitur Constantinus, ut est in Cod. de legib. et Constit. Principum. Inter aquitatem iusqne interpositam interpretationem nobis solis, et oportet et licet inspicere. Dat. 3. Non. Decemb. Sabino et Rufino Conss.
Interpretationem authenticam sibi dumtaxat arrogare censendus est Imperator, quae est nova quodammodo lex.
Sententia enim supremi Principis vim legis habet, et ad similes casus extenditur, ut est in eodem titulo l. ult. Si imperialis maiestat causam cognitionaliter examinaverit, et partibus cominus constitutis sententiam dixerit: omnes omnino iudices, qui sub nostro imperio sunt, sciant, hanc esse legem, non solum illi causae; pro qua producta est, sed et omnibus similibus. Quid enim maius, quid sanctius imperiali est maiestate, vel quis tantae superbiae fastidio tumidus est, ut regalem sensum contemnat. Cum et veteris iuris conditores constitutiones quae ex imperiali decreto processerunt, leges vim obtinere, aperte dilucideque definiant. Cum igitur et hoc in veteribus legibus invenimus dubitatum, si imperialis sensus legem interpretatus est, an oporteat huiusmodi regiam interpretationem obtinere: eorum quidem vanam subtilitatem tam risimus, quam corrigendam esse censuimus. Definimus autem omnem Imperatorum legum interpretationem, sive in precibus, sive in iudiciis, sive alio quocumque modo factam, ratam et indubitatam haberi. Si enim in praesenti leges condere soli imperatori concessum est: leges interpretari, solo dignum imperio esse oportet. Cur autem ex suggestionibus procerum, si dubitatio in litibus oriatur, et sese non esse idoneos vel sufficientes ad decisionem litis illi existiment, ad nos decurratur? et quare omnes ambiguitates iudicum quas ex legibus oriri evenit, aures accipiunt nostrae, si non a nobis interpretatio mera procedit?
Haec igitur [Gap desc: Greek words] Principis, ita enim Graeci sententiam Imperatoris appellant, legem facit, prioris legis interpretem. Hic est optimus Doctor,
Qui iuris nodos, et legum aenigmate solvat.
Ita intellegendum axioma. Princeps conditor, et interpres legum unicus. O quam magnas turbas, quam exitiosas subtilitates regum maiestas una voce tolleret, si leges ambiguas ex aequo, et bono interpretari dignarentur. Immo ininterdum detrahere, addere, demutare interpretando aliqua, et praesenti tempori accommodando, ita factum in cap. 1. de iuram. calumniae. etc. unico de Cleri. coniu. in 6.
§. 4. Usualis interpretatio est, quae consuetudine, et usu iam obtinuit, quo praeiudicia, et iudicia pertinent. Haec maxime hodie est usitata. Itaque qui in Academiis iuri operam dederunt, in camera exercentur, atque id maxime advertunt, non quam varie docentes interpretentur legem, sed quid iudices in summo tribunali pronuntient. Haec enim cognitio causas acturis in primis necessaria est.
§. 5. Tertia interpretatio est Doctorum, qui non pronuntiando, sed censendo legem exponunt, quorum auctoritas nunc dissensionibus periit magnam partem, nec, nisi cum legibus institui potest.
Hac in re primo, spectatur aequitas naturalis, deinde ex adiunctis mens legislatoris; tertio verborum proprietas; quarto aliarum legum similitudo, sensus enim legis dubiae repugnans manifestis legibus aliis, falsus est.
§. 6. Magna controversia est de extensione legis, quae tum dicitur, cum non tantum pro immediatis significatis lex accipitur, sed ad alia
quaedam extenditur. Quod fit interdum legem intellegendo de solis, et omnibus, quae naturali verborum significatione comprehenduntur, si sit savorabilis, nec alia lex, aut aequitas obstet. Ut cum filius familias exceptione Senatusconsulti Macedoniani creditorem repellit, intellegimus eodem iure filiam familias gaudere. Filiorum enim nomine veniunt et filiae. Deinde cum est eadem iuris dispositio in lege favorabili, extenduntur verba ad significationem civilem; nam eadem exceptione uti possunt filii adoptivi, qui civiliter filii sunt. Tertio. Cum alioqui lex esset nulla, vel absurda, vel iniusta, nisi improprie intellegatur, ad impropriam significationem verba extendi possunt. Ut cum interdictum urbi imponitur, etiam suburbia intelleguntur. Quarto. Cum lex extenditur propter similitudinem rationis, vel identitatem. Multi cum est par ratio, lege eos comprehendi putant, in quibus par est.
Verum nullo modo hoc admittendum est; quia cum unius rei, vel poenae facta est determinatio, non ideo licet id ex paritate ad aliud factum trahere. si id legislator voluisset. ipsefecisset. Ut lex est; Si ingenua alieno serluo semisonerit, conserna eius sit. Paritas rationis non extendit legem ad ingenuum: Immo ne identitas quidem rationis, quae hic est. Nam eadem est peccati gravitas in utroque sexu, quamquam non civiliter aestimetur. Sane conscientia nullius hac interpretatione obligabitur.
Quarto. Restrictio extensioni contraria est, quae tum est necessaria, cum verba legis generaliter accepta iniustitiam in aliquo facto continent, aut innnocenti nocent; numquam enim praesumitur legislator nocere velle innocenti. Plaereque leges restrictionem requirunt, quia multa quae legislator praevidere non potuit, accidere solent, quos excipi iustitia cogit. Fallit enim regula, ubi aequitas aliud suadet.
§. 1. SUmmum ius interdum est summa iniuria, eaque nascitur ex rigida legum interpretatione, huic medetur quam vocant aequitatem, seu [Gap desc: Greek words] ; quae tum legem emendat, cum in facto singulari, quod legislator providere non potuit, si providisset autem, nominatim excepisset, iudicatur lex non obligare. Ita D. Th. 1. 2. q. 96. art. 2.
§. 2. Aequitatis interpretatio nascitur ex legis defectu, quae universaliter loquitur, quocirca, nec in naturali, nec divina positiva locum habet, cum legislator omnia providerit. Haec aequitas cum est evidens, cuique licita est; cum dubia superiori determinanda est.
§. 3. Ut lex obligare non censeatur ex aequitate, non est ratio sufficiens, si cesset causa legis; quia tum solum cessat, in particulari; cum lex peccat, propter universale, ut vel iniqua, vel detrimentosa esset, si servaretur. ut lex est; Murum nemo ascendat, si ascenderit capitale esto. Caius murum ascendit, ut hostem depellat; quis dubitet, inique Caium citarilegis violatae reum? Ratio vero legitima talis esse debet. Nam quamvis ratio in particulari cesset negative, si maneat in communi potest voluntas legislatoris velle eum obligare, in quo cessat in particulari.
Alioqui magna dissolutio oriretur in Re publica, multaeque leges sine fraude violarentur, opus est itaque ut ratio legis in particulari ita cesset, ut lex iniusta, vel valde onerosa sit in casu particulari. Exemplo res manifesta est. Causa cur in murum ascendere capitale sit, est, ne hostis, vel proditor occasionem perdendae civitatis aucupetur. Caius vir optimus, patriae amantissimus, ditissimus est, eius salus ex incolumitate patriae pendet; itaque periculum nullum est, ne ipse murum ascendens periculum creet patriae, cessat ergo in eo casu legis causa; quia tamen manet in communi, et merito legis lator ea lege etiam optimos cives comprehendit, ut improbis occasionem praecideret, tenebitur ea lege Caius. Si enim is ascendat, multi sequentur, qui se quoque patriae amantissimos asseverabunt, ita improbissimo cuique id concedetur.
Deinde opus est, ut ratio legis adaequata sit, quae cessat. Tutela committitur proximis agnatis l. 1. de leg. tut. [Gap desc: Greek words] . ratio legis est, quod bona nec tutius administrari, nec melius conservari posse, lex crediderit, quam ab eo qui eadem ad se suosque perventura aliquando speret. Et dehinc quia aequum est, ut is qui lucrum sperat, onera quoque suscipiat, accedit arctior affectus, et amicitia. Fieri potest, ut ratio legis cesset, si agnatus nec melius, nec tutius administraturus sciretur, nec pupillos magis diligat; immo ordinarie vicinus, aut alius quispiam amicior est, quam cognati. Non tamen a tutela agnatus repellendus, nisi constet, eum male administraturum infestum fuisse agnato. Lex Solonis erat huic contraria. [Gap desc: Greek words] Orphanorum haeres, tutor ne esto. Ratio, quia periculosum pupillo arbitrabatur esse in eius potestate, cui mors eius esset lucrosa. Lex illa Athenis tenenda fuit, quamvis heres pupilli vir integerrimus esset, a quo periculum non esset. Quod si heres ille orbus esset, divesque, quique pupillum heredem instituisset, si pupillus lites haberet, quas ille optime vellet, et posset exsequi, si magno damno pupillus eo tutore careret; tum lex per aequitatem abrogaretur. Alioqui si ratio gravis non sit, semper expedit, ut particulares communibus se accommodent.
§. 4. Cum lex humana est de rebus adiaphoris cessante causa eius adaequata, sive negative, sive contrarie, lex ipsa omnino cessat. Ut si lex sit conferendorum tributorum ad exstruendum pontem, eo perfecto, cessat lex tributi, immo iniusta est. Causa enim cessante lex est inutilis Rei publicae, nec gravanda est legibus, quae nihil conferunt ad publicum bonum.
§. 5. Hanc ob causam plurimae veterum abolitae fuerunt; a Iustiniani iurisconsultis, ut in prooemiis fatetur Imperator. Et ex legibus Pandectarum, et Codicum magna pars, quae nunc aliis legibus emendata est.
§. 6. Si lex humana legem quae actum aliquem virtutis imperet, praescribat, quamvis cessante causa, vim obtinebit; satis est enim in ipso virtutis exercitio causae, ut ferenda fuerit, modo non nimium gravis sit. Nam actus ille capax est legis ex sese et natura sua; ideo manet obligatio, donec a Principe auferatur. Exemplum est. Constitutum est, ut contra Arianos initio in Ecclesiis caneretur; Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Quia vero actus ille natura sua bonus, et religiosus est; manet lex illa, quamvis Arianorum multis in locis, ne nomen quidem supersit.
§. 7. Dispensatio in lege humana fit, cum manente
lege, et causa legis in uno, alteroque, aut pluribus obligatio tollitur.
Lex erat Romanae libertatis custos; ut in provinciarum administratione annua esset successio. Lege solutus Caesar decennio Gallias gubernavit. Alia ex parte actum, ut Pompeius legibus solveretur. Proprie dispensationem dicunt, ad tempus, cum quispiam lege solvitur, alias cum perpetuo liber est a lege, exemptio dicitur. Quando in aliam obligationem convertitur, commutatio legis dicitur.
§. 8. Potest vero Princeps, sive Ecclesiasticus, sive saecularis in suis, et praedecessorum legib. dispensare. Cum enim in eorum potestate sit obligare, etiam erit obligationem tollere, idque ab hoc vel illo, prout ratio dictarit. Deinde inferior Magistratus in lege superioris dispensare potest, cum tacito vel expresso superioris consensu, vel consuetudine; Quin etiam si res parvi momenti sit, et frequens, non adito superiore.
§. 9. Ut dispensatio legitima sit, opus est, ut sit legitima illius causa. Nam contra bonum commune est, legibus aliquos solvi absque ulla causa; cum se omnes communitati debeant conformare. Deinde princeps suis legibus tenetur, si sine causa dispensare potest, numquam eis astringetur. Itaque Princeps sine causa dispensando peccat; deinde is qui dispensatione utitur in legem naturalem committit, quae iubet, partem toti Rei publicae conformem esse. Res tamen ipsa quae conceditur, rata est. Quod si iusta fuit causa dispensationis, ea cessante etiam dispensatio cessat, causa redeunte, redit dispensatio.
Si vero lex simpliciter sublata est, quamvis causa cesset, ante exsecutionem, ea uti potest. Ut si in aliquo dispensatum est in irregularitate propter penuriam Sacerdotum, etsi ea cesset ante ordines acceptos, manet tamen dispensatio, quia irregularitas omnino sublata est.
§. 1. LEx iniusta vel ab initio, vel mutatione temporum, legis nomine digna non est; et mutata conditione temporum, cum incipit iniusta esse, etiam lex esse desiit. De abrogatione legis iustae, utilisque agimus igitur, quae tum abrogatur, cum gravis est; et abrogatio eius communi bono utilior esse videtur, quam observatio, qua quidem in re graves causas intercedere necesse est.
§. 2. Abrogare potest conditor, successor, superior sui inferioris, non autem inserior superioris. De postremo magna sunt litigia; nam quaedam urbes, Principesque, leges municipales condunt, iuri Caesareo contrarias, cuius rei potestatem non habent, nisi a superiore sibi collatam. Periculosum sane est iuri communi derogari per leges privatas. Ut igitur iustae sint leges Principum, urbiumque subditarum, necesse est, ut sint iuris communis quaedam determinationes.
§. 3. Omnis lex posterior contraria priori eam abrogat, sive eius mentionem contineat, sive non contineat. Nam cum simul vim obtinere non possint voluntas posterior revocat priotem.
§. 4. Nisi habeat clausulam derogatoriam, non tollit priorem, cum opponitur, conciliari enim possunt, et utraque vigorem obtinere. Hac de re aliud non occurrit, nisi abrogatio siat considerate, raro, magnis causis, ob rationes, quas supra attuli.
Interim tarde, et magno consilio abrogandae sunt. Dignus est qui maioribus succedat, si eorum non mutet instituta, nisi novus rerum ordo novas leges exposcat. atque ita nec consiliarios pristinos nisi flagitii compertos, aut palam indignos non mutabit. Vide Olaum l. 8. c. 3. qui gratiam auctori suo non habet, sed ab eius contumelia potestatem inchoat, in multos fore iniuriosus creditur.
§. 1. PRivilegium est quasi lex privata, seu privato concessa; definitur lege concessa potestas alicui, vel aliquibus agendi, vel non agendi, aut recipiendi, vel non recipiendi ultra ius commune. Magna res, et unde plurimum nocumenti adferri Rei publicae potest, nisi accurate caveatur.
§. 2. Privilegiorum varia sunt genera 1. Privilegium aliud divinum est, aliud humanum. Divina plurima veteri Sacerdotio concessa sunt. Humana autem cetera, qualia illa castrensia Euocatorum; ut ceterorum, ut immunes essent, nisi propulsandi hostis. 2. Affirmativum, negativum. Hoc liberatur ab aliquo onere, illo facultatem agendi consequitur. 3. Personale, Reale. Hoc rebus ipsis, illud personis adhaeret. 4. Gratiosum, quod sola benevolentia; Remunerativum, quod meritorum respectu datur. 5. Quod contra ius, et ultra ius. 6. Conventionale, et sine pacto, seu purum. 7. Perpetuum, temporale, Favorabile et odiosum; Favorabile est omne privilegium; sed hic dicimus favorabile, quod in nullum damnum alterius tertii cedit: odiosum quod obest aliis. 8. Unius personae, vel communitatis, quae sit tamen pars alterius Rei publicae. 9. In foro interno, et externo. 10. Concessione, consuetudine. 11. Ecclesiasticum, civile.
§. 3. Res publica quae condendae legis habet potestatem, etiam privilegia contra legem concedere potest; quae hac facultate caret, privilegia non potest concedere. Itaque soli subdito proprio, vel ei qui aliquo modo subiectus est, privilegia dantur, sic vicinis urbibus, loginquis mercatorib. privilegia multi in suis territoriis concedunt, quia aliqua in parte superiores sunt.
§. 4. Privilegia bene meritis dari ad bonum Rei publicae pertinet. Nam honore et proemio virtus excitatur, plurimique ad defensionem patriae exacuuntur. Romana Res publica, utpote materia milites praecipue fuit liberalis. Primarium erat, non trahi ad forum, sed a suis ducibus iudicari.
Plurima privilegia eorum recenset Greg. Tolos. l. 19. syntagmatis c. 16. Privilegia personis militum quoque cooncessa sunt, quorum aliqua accipe: nempe, ut iuris ignorantia, vel error in exceptione, suo loco proponenda, et omissa a milite ante sententiam, restitutionem habeat in integrum. In aliis etiam a iure inductis sollemnitatibus, militia munus
relevat: cum magis milites arma, quam iura scire expediat. Aliud militiae privilegium apud Iuvenalem.
Commoda, inquit, tractemus: primum communia quorum
Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus
Audeat, excussos praetori ostendere dentes,
Et nigram in facie tumidis livoribus offam, etc.
Filii primipilariorum paternam sequuntur conditionem: et filii qui ex officialibus nati sunt, in parentum militiam vocantur. Veteranis immunitates concessae onerum et munerum in universis locis civilium, et operum publicorum, collationum, et vectigalium, quae in nundinis praebentur, ut nec volentibus permittatur, nec inviti militare cogantur, nullis iniuriis incongruis pulsentur, separentur a ceteris in poenis, ut non dentur ad bestias, nec fustibus caedantur. Veter anis et liberis eorum idem habetur honor qui et decurionibus. A navium fabrica excusantur, non constituuntur exactores tributorum: si tamen veterani se passi sunt in ordinem decurionum legi, ex consensu illorum tacito, muneribus fungi coguntur. Quod si allecti in ordinem non sunt, sed sponte aliquod munus suscipiant civitatis, ex eo ad alia cogi subeunda non debent. Subeunt autem veterani vectigalia, et patrimonii onera sollemnia: veluti viae sternendae, et angariationis navium.
Amittunt privilegia veterani, si latrociniis sese dederunt. Favetur nobilit ati maxime, quaudo illustres viri inde fiunt, et quando militant; ut neque iudicio in causa iniuriarum, cogantur adesse, sed possint per procuratorem litem exercere. Possunt et pacto hereditatem suam donare inter vivos, licet in paganis improbetur pactum de ea. Et certe dum res et status militaris ad verum reducitur, vix aliae personae mihi videntur privilegiis, aut maiore commiseratione dignae, sive boni sint, sive mali milites ob eorum usum: immo et peiores et truculentiores huic muneri meliores, [Gap desc: Greek words] , inquit Philemon, [Gap desc: Greek words] id est,
O miles non homo, qui pasceris
Quemadmodum victimae, ut cumtempus fuerit immoleris.
Et incitandi privilegiis sunt mortem oppetere, quam omnes natura refugiunt. Et ita vita et morte sceleratorum privilegiata bonorum hominum, salus et bona cu modico detrimento conservantur. Sunt et boni pariter et strenui milites, qui pro Rei publ. salute occupari, merito privilegiis honor antur, ut bene meriti, alii ad bene merendum eisdem allecti.
Causa fuit, quia difficilis erat, periculosa, laboriosaque militia, ducere fossam, ferre vallum, tenui victu, durissimis legibus aevum agitare.
§. 5. Fuere tamen quemadmodum olim, ita nunc quoque privilegiorum abusus, atque ingentia incommoda exorta. Nam primo in omni genere privilegiorum id cernitur; Realia enim dum per familias, et successiones traduntur, paulatim eo tendunt, ut Principem non agnoscant, nulla in re obtemperent. Personalia minus diuturna sunt, sed multitudine vilescunt, et in quos nimia congeruntur, fere praecipitant, et mole sua opprimunt. Remunerativa minus invidiosa sunt, sed ingratos et superbos fere efficiunt. Conventionalia venditioni propria sunt, nec in beneficiis ponunt, etiam, quae parvo pretio compararunt.
Maxime cavenda sunt ea, quae odiosa vocant, hoc est, quae aliorum iuri derogant. Ut cum vecti galium immunitas, et publicorum munerum multis datur: necesse est enim ceteros praegravari. Itaque Valentin. et Theodos. statuerunt, ne inermis militiae milites a publicis functionibus essent immunes. Illa vero privilegia de foro et iudicio iam sublata sunt; nam citantur pro civilibus, et trahuntur pro criminalibus ad diversa iudicia. Nam quid non audeat miles apud centurionem, et socium praedae causam malam dicturus; hinc tot extorsiones, concussiones, contumeliaeque provincialium.
Deinde privilegia iuri communi derogant; vel expresse; cum id verba ipsa declarant, et quamvis leges communes se ipsae muniant, habeantque adiunctam clausulam frequenter, qua omnia privilegia in contrarium concessa tollant, nihilominus tamen saepe privilegia legem cum ipsa clausula eludunt. Magna autem causa sit oportet, ut leges privilegio imminuantur; nam quod a multis, et honestioribus iure non servatur, id ab omnibus facile contemnitur. V. G. Nobilium quorundam privilegium est, ne ob debita in vincula trahantur, multi eo utuntur, et magnum aes alienum contrahunt, atque ultro creditoribus insultant, quos alii imitati faciunt, ut fides contractuum plane iaceat.
§. 6. Cum privilegia odiosa, et ad gravandos alios spectantia sint restringenda; ut quam minimo tempore perdurent, minimosque effectus sortiantur, frequenter tamen importunitate privilegiatorum contra iuris normam, ad correlativos, aliosque extenduntur: quodque periculosum est regibus cum res adversae sunt aut pericula, multi nobilium civitatumque privilegio se tuentur, ne auxilio, operave adsint rebus communibus; et quibus iure merito tributa, naves, frumentum, milites, pecunia, imperari poterat, nunc ne precibus quidem locum relinquunt.
Nec ulla magis re, quam privilegiis contra dominos servi, contra Patronos invalescunt clientes. Nec dicere vereor; omnium quae a ducentis annis Principatus Germaniae, civitatesque concusserunt, seditionum originem a privilegiis, multis, magnisque manasse. Olim Imperatorum aetate, quamvis multae urbes ius civitatis Romanae tenerent, insignia tamen incolarum Quiritum erant privilegia. Tandem par illi facta est Constantinopolis. C. l. 1. tit. 20. Urbs Constantinopolitana non solum iuris Italici, sed etiam praerogativa laetetur, de quo et c. 28. Synodi Chalcedonensis.
§. 7. Privilegia quamvis multis ex causis desinant, difficillime tamen revocantur, eoque difficilius, quo magis vergunt ad Rei publicae detrimentum; quo enim plus publici boni adse trahunt, eo pertinacius tamquam utilissima tenentur. Pluribus illa res ad utilitatem publicam explicanda est.
§. 8. Privilegium cum mutatione rerum ex iusto redditur iniustum, omnino tollendum est. Fecerunt hoc Imperatores etiam in privatis possessionibus. Statuit Constantinus ne ad munera fiscilis possessor obligaretur l. 11. t. 25. c. Privatas possessiones nostras ab universis muneribus sordidis placet immunes esse: neque earum conductores, neque colonos ad extraordinaria munera, vel superindictiones aliquas conveniri.
Hoc privilegium Valens sustulit, eodem loco: Rem privatam nostram, levandorum provincialium causa, Canonicas necessitates ea conditione qua cunctos
volumus sustinere, sed excessit occasio iussionem: quandoquidem non locis solitis frumenta quae ex diversis convehenda, trahantur, sed eo usque portentur quo grave atque damnosum est provehere. Proinde spectabilis sinceritas tua remanentes in iisdem locis implere faciat proprias functiones, quibus antea frumenta praebebat.
Honorius et Theodosius declaraverunt, non esse sordida illa opera. Absit ut nos instructiones viae publica, et pontium stratarumque opera, titulis maiorum Principum dedicata inter sordida munera numeremus. Igitur ad instiuctiones reparationesque itinerum, pontiumque nullum genus hominum, nulliusque dignitatis ac venerationis meritis cessare oportet. Domus etiam divinas tam laudabili titulo libenter adscribimus.
Theodosius tamen et Valentinus iterum restituerunt. Excepto patrimonio pietatis nostrae, cuius quidem reditus necessitatibus publicis frequentissime deputamus: univerfos possessores functiones in super indictis titulis absque ullius beneficii exceptione agnoscere oportere censemus.
Privilegia tolluntur ignanis. Cessante causa, cessat effectus. l. 13. [Gap desc: Greek words] . adoption. l. fin. [Gap desc: Greek words] . de testament. tutel. litterarum neglectu et vitae dissolutione excidunt iure suo studiosi. Vide Horatium Lucium de privilegiis scholast.
§. 1. COnsuetudo legem facit, legem abrogat, aut si contra eam Principis severitasnitatur, lex odium, hoc seditionem efficit. Itaque consuetudines Rei publicae suae prudens legislator imprimis cordi habere debet. Est vero consuetudo id quod sine lege, aeque ac si legitimum esset, usitatum est. Ius videlicet moribus institutum, quod pro lege suscipitur. Ita auctor ad Herennium, addit posteriori definitioni Isidorus apud Gratianum, Cum deficit lex, definitionis haec pars ex Tertulliano de corona militis sumpta est. Vocatur, et mos; et usus, et actuum frequentiam significat. Intelligiturque de rebus, quas aliquis facit longo et continuo tempore.
Frequentia actuum inducit habitum seu inclinationem, et ius quoddam, ex quo nascitur obligatio eodem modo operandi, et alias leges contrarias abrogandi. Consuetudo itaque ius facit, et legem; praescriptio vero dominium transfert, facto privati invalescens, et firmata; consuetudo vero populi est.
§. 2. Consuetudo versatur circa res, et personas, circa actiones humanas, circa pleraque in quibus lex est. Alia est communissima, quae fere est ius gentium, alia vero in una aliqua Re publica, alia privata, vel personae vel communitatis imperfectae, quae ius facere non potest. Sed ea tameniuri communi obstrepere solet. Dividitur etiam in consuetudinem Ecclesiasticam, et civilem.
Est etiam consuetudo secundum ius, praeter ius, contra ius. Omnis consuetudo bona et legitima est, secundum ius naturale, hoc est ei consentiens, et secundum ius divinum positivum. Deinde nulla consuetudine ius naturale, et ius divinum abrogari possunt.
§. 3. Contra ius gentium consuetudo valere potest, si rei naturam spectes; nam quod iure gentium receptum est, eius contrarium, non est ex natura malum; ideo consuetudine induci potest. Ex natura, non autem fieri potest, ob circumstantias, et aliarum gentium scita, concordiamque. Exemplum adferri solet, de captis bello, qui iure gentium mancipia fiunt, cum tamen hoc in quibusdam regionibus non fiat. Verum ius gentium ego non puto tolli a Christianis Europaeis, quialios Christianos in servitutem non redigunt. Ius enim gentium est, ut ne capti bello occidantur, sed serventur, ideo servi dicti sunt; Itaque primarium est, quod iure gentium est conventum, ne saevitia bellorum nimia sit, et gladius victoris ad internecionem non grassetur, in modo servitutis lenitas probatur; et multo magis si redimi et commutari patiantur, si benigne habeantur, id ego multo magis secundum ius gentium arbitror, quam crudelissimam servitutem, qua domini ius necis et vitae habebant, quae potest aerumnosos labores ad metalla, ad bestias, ad infanda vendebantur; nam cum Cicero, aliique libertatem etiam morte propugnandam decernunt, non hyperbolice, sed ex usu rerum loquebantur; nam revera prisca servitus morte gravior fuit.
Itaque nego gentem aliquam posse consuetudinem iuri gentium contrariam inducere. Quia respectu gentium, et huius iuris par est humani generis, nec sine totius consensu possunt legem illam immutare, cum ceteri lege illa teneantur.
Deinde nec ius gentium ab uno Principe contraria lege potest aboleri. Quia fieret cum damno aliarum gentium; potest determinare et lenire, ut si servari hostes dedititios iubeat; nam misericordiae victoris, non crudelitati, se tradiderunt, abolere non potest, nisi in hoste, qui ipse ius gentium ante violasset.
Haec consuetudo praeter ius gentium, sicut alia praeter ius divinum dari potest. Sic iure divion, quinquaginta plagae reo infligebantur, consuetudine Israelitarum una minus dabatur, ne sorte numerum excederent. Contra ius divinum, quaecumque consuetudo est, abusus est, ius nullum inducit, sed poenae reos efficit.
Consuetudo secundum legem humanam illam firmat; quae contra legem est, eam abrogat.
Ad consuetudines refero, stilum, hocest, modum et ordinem agendi, ritum, hoc est, actuum sollemnitatem usu receptam, ut iam non sit licitum ius aliter instituere.
§. 4. Omni consuetudini convenit, ut sit, iusta, utilis, et boni communis causa; quod enim, legem facit irritam, id etiam de consuetudine intellegendum est. Ideoque ut malae leges, ita etiam consuetudines sunt abolendae. Hinc quemadmodum melior consuetudo deteriorem legem, ita melior, consuetudinem inutilem, aut onerosam abrogare potest. Non potest vero lex consuetudinem sibi contrariam in futurum prohibere, etiam si vetet eam induci; nam quamvis contra legem inducta sit, est tamen rationabilis. Consuetudinem firmat, quod in mores recepta sit, servantibus morem ex conventione populis; consuetudini enim conventio inest.
Hinc clarum est consuetudinem, quae sit legis instar, posse a Re publica, vel parte Rei publicae induci, quae est eius potestatis, ut legem ferre possit, vel sane legem recipere; nec opus est, ut ab omnibus, sed maiore parte consuetudo servetur.
§. 5. Vis igitur consuetudinis incipit ab actibus, et tacita vel per actus, vel omissiones conventione, perficitur autem per Principis consensum, qui vel cognoscitur ex lege, si videns consuetudinem iustam, et utilem invalescere, eam lege lata approbat. Atque italex est. Vel animadvertens dissimulat. Vel sane communi lege omnes honestas, utilesque consuetudines approbat.
Nunc vero consuetudines rationabiles, et legitimas ius commune approbat. Ita 1. dustinction. mos. Quodlegem mores faciunt, et commune ius legibus, et moribus constat. 1. dictione Omnes. Et 8. distinction. mala. et 12. distinctione Ommnia talia. 16. quaestione 3. dicet. Quod consuetudo illorum, cum quibus conversamur, si non est perversa, observanda est. Et distinct. 11. quis. Quod consuetudines Romamae Ecclesiae observandae sint.
Eadem habet ius civile l. forma censuali. §. Si vero de censibus. fic et consuetudo quaeinitii non habet memoriam aquae ductum ex publico sustinere. Videtur enim id Princeps ratum habuisse. Haec praecipue de consuetudine, quae dicitur praescripta, sunt intellegenda, praescribitur autem inter praesentes spatio decem annorum, viginti, inter absentes.
Non requiritur autem sententia iudicis, ut approbetur, nec tamen nisi admodum probetur facile secundum cam iudicandum est. Nisi tum cum est praescripta, vel aperto corsensu approbata, vel legis alicuius interpretatrix secundum plerosque Doctores.
§. 6. Consuetudo iniusta, vel inutilis, vel perniciosa sollerter investiganda est. Cuius signum est. Si ab uno hominum genere vehementer affectetur: illis enim cum utilis sit, ceteris inutilis erit. Plerumque eximium commodum partis, in totius damnum redundat. Videndum an sit consuetudo ex malis moribus orta; nam ut exmalis moribus bonae leges, ita pravae consuetudines oriuntur. Hinc bonae leges plerumque malis moribus oppositae graves videntur, et per consuetudines tollendae illis, qui suismoribus, quam legibus publicis malunt vivere. Verbi gratia. Consuetudo eit Ecclesiarum multarum, ut uno, alterove anni die, si quis adsit, corpus ut vocant, accipiat, quamvis reliquo temporo Ecclesiam nequidem spectarit. Consuetudo illa orta est ex pluralitate beneficiorum, haec ex avaritia, ideo consuetudo merito suspecta est.
Cum pluribus, praesertim Ecclesiasticis legibus consuetudo repugnat, suspecta est. Isidorus in Synonym. cap. 16. Consuetudinem, ait, legibus cedere; sed de prava agere videtur. Nam pravus ususratione superatur, et lege. Et distinct. 11. cap. 2. Usus auctoritatis cedat, pravum usum lex et ratio vincat. Et can. 4. Consuetudinis ususque longaevi non vilis auctoritas est, verum non usque adeo sui valitura momenio, ut aut rationem vincat, aut le. gem.
Quod vero canon. 5. docet inviolabilem esse consuetudinem, quae nec sacris canonibus, nec bumanis legibus obviare monstratur, id de privatis consuetudinibus, et non praescriptis accipiendum, nam sacros Canones rerum indifferentium mutare posse constat, ut distinctione 12. cap. 7. In his rebus de quibus nihil cert: statuit divina Scriptura, mos populi Dei, et instituta maiorum pro lege tenenda sunt. Et sicut praevaricatores divinarum legum, ita contem ptores Ecclesiasticarum consuetudinum coercendi sunt.
§. 7. Consuetudinem studiose explorandam censeo; ut si mala sit, antequam corroboretur possit aboleri. Nam initia fere a malis habet, qui enim consuetudinem, quae adversum leges est, inchoant, sine dubio violanda lege peccant. Consuetudo itaque bona ortum habet a transgressione legum, et inobedientia. Leges e contrario a consultatione, a Senatu, a Principe. Quodcum ita sit, praecipue est consuetudo periculosa in Ecclesiasticis, si canones de medio tollat.
In civilibus enim facilius incipit lex esse iniusta, ac proinde rectius mutatur, nec mutatio eius a malis moribus initium semper habet, cum materia in plurimis sit talis, quae ad mores non pertinet. At canonicae leges cultum divinum, moresque respiciunt, fundamenta, et rationes habent ex Scriptura, et Apostolicis sanctionibus, feveritatem etiam et vitae integritatem exigunt, ut fere consuetudines contrariae vitiosae sint; quia leges Canonicae multo pauciores adiaphorae sunt, quam civiles; quapropter consuetudinum accuratius est examen in sacris, quam profanis.
Canon legitur undecimus distinctione 44. Pro reverentia Dei, et Sacerdotum id universa sancta constituit Synodus, ut (quia solent crebro mensis otiosae fabulae interponi) in omni Sacerdotali convivio lectio divinarum Scripturarum misceatur. Per hoc enim et animae aedisicantur ad bonum, et fabulae non necessariae prohibentur. ita Concil. Toletan. 3. cap. 7. Nunc lex illa pulcherrima contraria consuetudine abrogata est, dissimulante Pontifice, et Episcopis; nec tamen ullus est, qui non praeferat consuetudini tam sanctam legem; nec dubium, quin illi, qui primo legem violarunt, deliquerint.
Consuetudinis itaque quae contra legem est, pudenda plerumque initia sunt, a deteriore civitatis parte introducta, praesertim inrebus Ecclesiasticis, quae ab initio optime constitutae fuerunt.
Omnino enim diversa est ratio terrenae civitatis, quae a paucis incepit, paulatim experientia, doctrina, aliarum examplo leges antiquas, barbarasque emendavit, et Ecclesiasticae quae a Christo, Apostolisque instituta vivendi praecepta optimai in ipsis primordiis habuit, nec facile mutationem, nisi in deterius fecit.
Consuetudines sane quae ex traditione manarunt, serio custodiendas censuit Basilius Magnus de Spiritu sancto, locum adscribam, quia etiam in decretum translatus est, distinct. 12. ca. 5.
Dogmatum et institutorum, quae in Ecclesia servata sunt, alia quidem habemus ex doctrina, quae litteris consignata est, alia vero ex Apostolorum traditione ad nos transmissa, in mysterio recepimus, quae utraque eandam vim ad pietatem habent: atque his nemo sane contradixerit, qui vel exigua legum Ecclesiasticarum peritia sit praeditui: nam si aggrediamur ea quae non scripto, sed tantum consuetudine constant, repudiare imprudentes Euangelio, et qutdem in praecipuis ipsius partibus officiemus: vel potius ipsamet instituta ad inane quoddam nomen redigemus. Exempli causa (ut quod primum maximeque commune est primo loco commemorem) eos qui in Domini nostri Iesu Christi nomine spem posuerunt, figuracrucis signari, ecquis scripto docuit? dum oramus
ad orientem Solem converti, ecquae nos litterae docuerunt? Verba invocationis, cum panis Eucharistiae, et calix benedictionis offertur, quis ex Sanctis Patribus, scripta nobis reliquit? Non enim iis contenti sumus; quorum Apostolus et Euangelium mentionem fecerunt; sed alia quoque cum antea, tum post, dicimus, utpote quae magnum momentum ad ipsum mysterium habeant, doctrina non scripta sed tradita eruditi. Benedicimus aquam Baptismatis, et oleum unctionis, atque illum ipsum praeterea qui baptizatur, ex qua Scriptura? nonne ex occulta, et mystica traditione? Quid? ipsam olei unctionem qui sermo scriptus docuit, quod homo ter mergendus sit, unde accepimus? Abrenuntiare Satanae atque Angelis eius et reliqua omnia quaecumque in Baptismo observamus, quae Scriptura iussit? An non haec ipsa minime vulgata, sed secreta doctrina, quam quieto, minimeque curioso silentio Patres nostri custodierunt? Probe quidem illi intellegentes, mysteriorum maiestatem taciturnitate servari.
Concludam aurea sententia Nicolai Papae ad Hincmarum Remensem Archiepiscopum. Mala consuetudo, quae non minus, quam perniciosa corruptela vitanda est, nisi citius radicitus evellatur, in privilegiorum ius ab improbis assumitur, et incipiunt praevaricationes, et variaepraesumptiones celerrime non compressae pro legibus venerari, et privilegiorum more perpetuo celebrari. Oraculum est, quod in dies impletur.
§. 1. MIHI Theologi et Iurisperiti hic non tam diversa sentire, quam verbis aliis, atque aliis uti videntur. Rex enim ut mihi videtur minime dubia esse potest, quam idcirco paucis absolvam.
1. Omnis Princeps, atque adeo Res publica divinis legibus, et naturalibus non minus, quam subditi in conscientia astringitur. Immo contra eas veniendo, quia conspectius crimen est, et exemplo plurimum nocet, gravius peccat, quam subditus. De illa lege recte Plutarchus de regno. [Gap desc: Greek words] . Lege illa vivendum, quae non in libris extrinsecus scripta est, nec in tabulis, sed quae animae insita est ratio, semper cum eo habitans et custudiens, nec umquam animam absque sui custodia curaque relinquens.
§. 2. Cum in lege sit potestas directrix, et coactrix, Princeps nec ad legem naturalem, nec civilem obligatur potestate coactrice. Ratio est in promptu; Quia potestas illa ab externo est, contra invitum; at nemo subditorum potest Principem cogere, quia legitimam auctoritatem in Principem non habet. Nec se ipsum cogere dicitur, sed sponte facit, quod suo arbitrio facit. Externus vero Princeps multo minus id potest, quia par in parem non habet potestatem.
Placet igitur aliquem esse in Re publica, qui metu poenae nullo leges observet. Sine metu poenae humanae, non divinae. Quidquid enim in Principe metuunt subiecti hoc a Deo illi exspectant.
§. 3. Princeps violando divinas leges poenam incurrit, et obnoxius redditur aeterno supplicio; non tamen temporali poena ex legibus punitur. Legis divinae praescriptum. Qui fuderit sanguinem, fundatur sanguis eius. Et, Deuteronom. 22. 22. ut uterque moriatur, adulter et adultera. David Rex, et facinus et flagitium commisit, adulter uxoris, interfector mariti, poenam Deo debuit, sed tamen secundum legem non dedit, non quia reus non fuit, sed quia defuit exsecutor. Nec enim seipse acculare, aut noxae tradere debuit; sed iudicium divinum exspectare, quod fecit.
Cum enim non haberet superiorem, a quo legitime puniretur, Ideoque nulli ad sustinendam poenam parere cogeretur, ad poenam illam non nisi ex speciali mandato obligabatur.
Lex enim data est Magistratui, ut ordinaria pntestate, audita causa, homicidam, et adulterum occidat. Non ut ipse homicida, et adulter se sponte iudicio sistat, aut mortem adferat. Eadem igitur libertate et Reges fruuntur, eaque fit, utab homine puniri non possint.
§. 4. Princeps poenas quasdam divinae legis subire tenetur, quae alios etiam communiter tenent, suntque tales quae Principem non dedeceant, nec alienam vim requirunt, quaeque sunt, leges potius, quam poenae, quamquam poenam contineant. Nam in veteri Testamento pro peccato suo victimas de stinatas tam Reges, quam populus offerre tenebantur; nam in hisce unusquisque suae poenae exsecutor erat. Quae an fuerit propric invitorum, aut proprie poenae non disputo.
Nec sane expedit, constitui in Re publica, qui Regum scelera puniant; hinc enim odia, et bella. Nam si deliquisse Rex se novit, omni potentia poenam evadere nitetur, plusque mali erit ex timore poenae, quam delicto; Iustum esse facile est, cui vacat pectus metu, si meruit. morte eorum quos timet, securitatem praestabit sibi.
§. 5. Civilium legum poenis teneri Principem aliquando arbitror, aliquando ea liberum esse. Paena tenetur cum delictum in alterius damnum vergit, vel pactum tacitum est interpositum.
Et quidem de pacto non est dubium; Haec enim praecipua Principis virtus est, stare pactis, conventis; cum vero poena aut satisfactio pactis exprimitur, non minus Principi, quam privato subeunda est.
Nam in debitum illa res cedit. Verbi gratia. Iure communi donationes inter coniuges vetitae sunt, illae scilicet per quas donatarius redditur locupletior. Princeps illa lege tenetur, et si neglegat restituere, in conscientia cogitur; quia ratio legismulto magis in Principe valet; nam et eblandiri potest, et si negentur petita ab uxore, maius metuendum est malum. Ita leges: [Gap desc: Greek words] . titulo de rebus dubiis. l. Si inter virum. Causa est ne mutuo amore invicem spolientur, donationibus non temperantes, sed profusa liber alitate erga se abutentes. Atque hac ratione lex obsepsit lubricas ad paupertatem vias. Hic Princeps quoque restituere tenebitur, ut legem impleat. Et ad hoc tenetur iure naturae, et iure communi, quo uxorem ducere censetur. Nam quis vis honestus filiam Principi daret, si non communi lege illam duceret?
Deinde quidquid conceditur per modum pacti, dandum est; et poena, cum est in praeiudicium tertii, pendi debet. Exemplum est; In
silva communi Principi, et nobilitati, nemo venetur, nisi auctumno, si fecerit biennio careat iure venandi, Princeps ante tempus constitutum venatur, nihil capit, nec feras terrendo fugat, nullum itaque factum est damnum; quia tamen lex est communis ex pacto, abstinebit biennio a venatione.
Deinde cum poenae omissio in aliorum detrimentum vergit, poenam cogitur exsolvere. Tum enim ratio naturalis, quae vetat violando legem aliis molestum esse, et nocere, cogit satisfacere. Si enim tutoris est iudicem facere, l. fin. arbit. Tutel. c. quique id neglegit, ille infamis est, nec testator remittere potest, Princeps si tutelam suscipiat, etiam inventarium facere; et si ex eo non facto damnum sequatur, pupillo satisfacere debebit.
Deinde constringuntur pro satisdatione fideiussores, affirmatores, et nominatores tutorum, interdum quoque Magistratus, qui idoneos non admittunt tutores. In his igitur iure naturali obligatur; si enim coegit Tutores satis dare, rem pupilli salvam fore, se omni poena exemit, si legem non servavit, qua pupillus damnum fecit, sibi imputet.
Si nullum est detrimentum tertii, Princeps poena legis non tenebitur. Vetitae sunt propinationes Germanicae, Anno 1500. 1530. 1548. Augustae. Anno 1512. Coloniae, Anno 1577. Francofurti; statuamus poenam esse positam, ut qui propinavit, vel qui alterum, aut sese inebriaverit, vini sextarium Ptochotrophio [(transcriber); sic: Prochotrophio] offerat. Princeps propinavit citra suam, aut alterius ebrietatem [(transcriber); sic: eebrietatem] ; poena non obligatur, quamvis culpam contraxerit.
Nam nulla iniuria tertio infertur, ut ex eo cogatur poenam pendere, nec iudex eum cogere potest. Nemo ligaturnisi a proprio iudice. c. at si Clerici de iudiciis. An in sua causa contra se iudex esse non tenetur. Gravius tamen peccat, et Deo puniendus relinquitur. Nec decoquet illi creditori, lento irrepent agmine poenae. Et curae doloresque laqueata circum tecta vagantes, efficient miserum.
§. 6. Princeps obligatur civiliter lege sua, ideoque itare debet contractibus, quorum valor est ex solo iure civili; Itaque et contra eum praescribere potest subditus, teneturque illi rem permittere. Civilis autem obligatio non est necessario coactiva.
Nec vis directiva tamen sine coactiva inanis est, neque Res publica magnopere gravatur. Primo, quia graviter obligat conscientiam. Deinde quia non est causa Principi, cur in parvis fallere velit. Nam ubi optimates, vel populus clavum Rei publicae tenent, singuli cogi possunt. Denique non magnum est detrimentum in unius libertate; Res publica videat, ut talem eligat, cui cum plurimum licet, minimum libeat.
§. 7. Denique lex civilis tam propria, quam antecessorum, quam diu manet, (potest enim eam Princeps iusta de causa abrogare) Principem vere, et in conscientia alligat, si modo res praecepta sit Principi, et populo communis, quaedam enim leges soli plebi, quaedam nobilitati scribuntur. Verbigratia, si iusta rerum pretia sta tuantur, aut pondera, et mensurae, non potest fiscus Principis ea carius vendere, aut levius pondus instituere. Eadem ratio est in moneta, cuius pretium cum Principis lege taxatum est, non potest iactare numum, ut pretium minuat, aut exaggeret. Maneat igitur firmum ac fixum. Pareto legi, quisquis legem sanxeris.
Ex vi legis et natura haec obligatio oritur. Iura enim docent lege Principem obligari, legis igitur vi, et ratione obligatur, non aliunde dumtaxat. Ita distinctione 9. cap. 2. Iustum est Principem legibus obtemperare suis. tunc enim iura sua ab omnibus custodienda existimet, quando et ipse illis reverentiam praebet. Principes legibus teneri suis, nec in se convenit, posse damnare iura, quae in subiectis constituunt. Iusta est enim vocis eorum auctoritas, si, quod populis prohibent, sibi licere non patiantur.
Si hoc iustum, et consequenter contrarium iniustum, non aliunde nisi a lege iustum; lex enim constituit medium iustitiae, tam in Rege, quam in populo. Sic etiam in cap Non liceat Papae. 17. quaest. 1. et iure civili, Codice de legibus, et Constitutionibus Principum, l. 1. tit. 14. Digna vox est maiestate regnantis, legibus alligatum se Principem prositeri. Adeo de auctoritate iuris nostra pendet auctoritas, et revera maius imperio est, submittere legibus Principatum, et oraculo praesentis edicti, quod nobis licere non patiamur illis indicamus. Datum 3. Idus Iunii Ravennae Florentino et Dionysio Coss. 429.
Et l. 3. 1. de testamentis. Proprium Imperatoris est legibus vivere. Et optime Cato: Paterelegem, quam ipse tuleris. Et l. 23. [Gap desc: Greek words] . de legatis.
Quod enim quisque iuris in alterum statuerit, eodem ipse utatur. ad praetor. edictum. Iustum est Principem suis obtemperare legibus. Vere Plinius in Paneg. Non est Princeps supra leges, sed leges supra Principem. Et Ambrosius Epistola 32. ad Valentinianum. Quod cum praescripsisti aliis, praescripsisti etiam tibi: Leges enim Imperator fert quas primus ipse custodiat. Apud Imperatorem plus iustitia, quam licentia valet, ut sapienter Symmachus. Quin et illud vere; Principem legibus solutum non esse, sed videri. Itaque cum dicitur [Gap desc: Greek words] esse, de poenis solis accipiendum est. [Gap desc: Greek words] . Peccatis enim poenas non dat.
Magno est dignus supplicio, si non modo dignitatem, sed etiam instrumenta virtutum subdat vitiis, sed hoc tolerandum est, quia vindicari, nisi a Deo non potest; nam et aliorum multiplicia delicta tolerantur, qui legum severitatem eludunt.
§. 8. Etiam Res publica Principem legibus obligat; nam revera cum legem communem toti Rei publicae promulgat, se etiam simul comprehendit, et voluntate publica eidem sese subicit. Principis enim auctoritas a iure dependet, ideoque quidquid statuerit iusta causa moveri praesumitur. Intelligitur enim illa analogia, et conformitas, ne caput dissimile sit reliquo corpori. Quam enim absonum esset, tota urbe indictum esse ieiunium et temperantiam servari? in sola aula genialiter Principem vivere?
Cum igitur Res publica in legibus omni parti et capiti communibus non possit legitima ratione Principem eximere, necessario etiam sua lege tenebitur; quia contra rectam est rationem, ideoque legem naturalem, quae est recta ratio, est, caput Rei publicae corpori non convenire. Cur enim alligent opera gravia subditis, ipsi autem digito nolint ea movere? Hinc
etiam intellegimus leges Ecclesiasticas non esse aliis imponendas, nisi et ipsi legislatores teneri illis velint.
§. 9. Quia vero ad ius naturale pertinet observatio legis latae, recte docet Soarez libro 3. de legibus cap. 35. eam a Deo praecipi. Respondeo igitur Deum qui est principalis auctor huius potestatis, illam conferre sub conditione praedicta, et non aliter, et hoc ipsum colligiex ipsamet ratione naturali absque alia revelatione, vel pacto humano. Declaratur in hunc modum: nam omnis potestas legislativa est a Deo principaliter, vel immediate, ut in potestate Ecclesiastica, vel mediante Re publica, ut in civili. Unde licet homo immediate legem ferat, in eo actu se gerit, ut minister, et dispensator Dei; ut ex Paulo in superioribus attulimus, ergointentio, et voluntas Principis ferentis legem, debet conformari intentione Dei dantis potestatem; immo efficacia legis ad obligandum magis pendet ex intentione Dei, quam particularis legislatoris. Deus autem non solum, ut auctor gratiae, sed etiam ut auctor natura vult, legislatorem humanam non habere potestatem ad ferendas leges, nisi cum universali obligatione illarum, qui totam Rem publicam, ut constantem excorpore, et capite comprebendat; ergo. Probatur minor ex ipsa necessitate communisboni, ad quod haec potestas ordinatur; datur enim in aedificationem, non in destructionem. Quod autem ad huiusmodi bonum commune pertineat potestatem hanc ita esse datam Principi, ut licet in voluntate eius sit legem ferre; si tamen feratur, univer salis, et ipsum comprehendat, declarant sufficienter testimonia Scripturae et rationes adductae, et communis consensus non solum Patrum, sed etiam Philosophorum, propter quam causam dixit optime Aristoteles 3. Pelitic. cap. 7. circa finem; legem debere in Re publica dominari. nam (ut ibi recte explicat Divus Thomas) dum non occurrit sussicienter ratio excipiendi aliquid a lege, etiam ipse Princeps debet illi subici, et secundum illam legem vel operari, vel iudicare, quia alias inutilis redditur lex, et Res publica perturbatur.
Si igitur Princeps immediate a Deo potestatem habet ferendarum legum, ergo et ea conditione, ut secundum rectam rationem ferat; si mediate a Deo, media Res publica, ab illa etiam accepit limitatam potestatem, ut ipse censeatur obligatus a Deo, et a Re publica.
Itaque obligatio est ex lege positiva, et naturali; quamquam vero ferre non teneatur legem, constituta tamen ea obligatur. Atque hoc est, quod dicitur, Lex est communis sponsio civitatis. Errant igitur, qui cum dicunt, legem imperare Principibus, intellegendum non de lege scripta, sed naturali; nam lex naturalis, et scripta Principem subicit. Modo ea sit illius materia, quae ad Principem etiam pertineat.
Atque hinc facile solvuntur illa, quae pro licentia Regum contra leges disputantur. Cum aliqui Principes maiores legibus esse asserunt. Cum aiunt legislatorum intentionem non esse, ut se legibus subiciant.
Cum aiunt legem esse opus Principis, differentiam esse inter dantem et accipientem. Haec enim ipsi qui dicunt satis ostendunt firma non esse. Nam posita lege, debet esse legislatoris ea voluntas, si recta est, ut legibus subsit; hoc enim a Deo statutum est, et iuris est naturalis; differt autem a legislatore Deus, et Res publica.
Lex est opus Principis, et Princeps est animata iustitia, sed opere suo imprimis obligatur; sic et notum est opus voventis, et tamen violari votum non potest. Certe qui haec obiciunt, legibus tamen Principes obligant; ut Gregorius Toletan. libr. 7. cap. 20. §. 34.
Sed et leges, quae stabilierunt Principatum, ut de successione primogeniti, de prohibita dominiorum alienatione, de exclusione feminarum a successione regni, ut de aliis non possunt a Principibus per legem ad Principatum pervenientibus rumpi et infringi, nisi et regni et Principatus qualitas et status pervertatur, nec qui Principatum obtinere voluerit mutatalege regni, potest evadere titulum tyranni, quia praeter legem usurpambit Principatum. Quare cum Samuel primum Regem iussu Dei elegit in Israel Saulem, locutus est ad populum praesente Rege, legem regni, et scripsit in libro et reposuit coram Domino. Atque Plato. Probabile inquit est Regum maxime hunc morbum esse, qui superbe propter delicias vivunt, quod plus quam leges contenderent posse voluerunt, nec in eo concorditer permanserunt, quod verbis et iureiurando laudaverunt, vude, seditiones ortae sunt. Sic per pares Franciae declarata sunt irrita, apud Tricasses seu Troye en Chapagne pacta inita inter Regem Carolum Sextum et Henricum Quintum Regem angliae, quibus placuerat natos ex Margareta filia Caroli Sexti et Henrico Rege Successores in regno Galliae excluso Carolo Septinio, quia essent facta contra legem Salicam, quae fun damentalis est regni Galliae. Exemplum etiam erit in lege electionis Imperatoris, quam pervertere non licet, ei qui dici voluerit legitimus Imperator. Et hanc si quis velit fua temeritate et viribus invertere, atque electorum et Summi Pontificis in ea auctoritatem convellere, vel parum proficiet, vel strages propemoduminnumer abiles excitabit: Item, si quis electionis Summi Pontificis leges contemnens, ad electionem properet; totam Rei publicae Christianae quietem schismatibus conturbabit, in summa de Aliis id ipsum collige Principatibus, in quibus si quis pro arbitrio leges voluerit successionis vel electionis confringere, futurum est nullam Rem publicam fore firmam, tutam aut probis legibus aut moribus conservandam: neque aliud universus erit orbis, in quotalia innovabuntur, quamspelunca latronum, et lerna malorum, et omnia vi potius, quam iustitia agentur.
Nunc si quaeram cur Principes legem de primogeniti successione mutare non possint? si externas causas adducant; Turbas, scandala, et similia, fieri poterit, ut nec seditionem, nec offensiones officiat primogeniti praeteritio. Causa igitur est communis Rei publicae sponsio et Dei voluntas.
§. 10. Non possunt leges esse stabiles, nisi a Principibus firmentur; nervus autem et vinculum legis est usus. Tot bonis et severis legibus vetita est in Germania propinatio, numquam in populum modestia induci potuit; quia in aulis Principum aliquorum manet ad aequales propinationes coactio, quorum ebriosa insania omnem legis vigorem exstinxit: et illa ipsa comitia, quibus sobrietas sancita est, ebriorum vocibus personuerunt. Captiose Princeps Flaminiae et AEmylae avorum memoria tulerunt leges, magnis poenis sancitas, quas tamen primi ipsi praetergrediebantur, cumque neglectui haberentur, magnusque esset numerus praevaricatorum, gravissimas multas exigebant. Improbi tyranni illi fuere; nam et
legesmale ferebant, et peius transgrediebantur, pessime vero puniebant eos, qui violassent, exemplo tamen suo, quantam vim Principum vita in legum custodia haberet, ostenderunt. Ita sane est: vere dixit Laurentius Medicaeus. Talem esse civitatem, quales Principis mores.
§. 11. Solent illi etiam, qui Principem lege eximunt, tueri sententiam suam, Novell. 105 Omnibus autem a nobis dictis, Imperatoris excipiatur fortuna, cui et ipsas Deus leges subiecit, legem animatam eum mittens hominibus, eo quod Imperatori quidem iugis, et indesinens consulatus omnibus civit atibus et populis et gentibus, in singulis quae placent distribuenti, advenit.
Equidem hac ex ea lege nihil conficitur, seribit enim Imperator Strategio Comiti sacrarum largitionum, et sumptus Consulum moderatur, nimium enim excreverant; ratio legis ne honor ille usitatus, et optimis viris dari solitus, rem eorum minueret.
Difficultatem vero nullus habebit horum, qui ad consulatus veniunt honorem si mediocrem ita faciens expensam in omni tempore siet. Et omne quidquid bactenus consulatus habentes honorem, et ex foro tuae celsitudinis, et ex gloriosissimis praefectis nostris, aut etiam aliunde per munificentiam nostram percipiebant, et nunc eis dabimus, ab eis quidem faciendas expensas abbreviantes, a nobis autem larg tatem non minor antes, omnibus autem a nobis dictis, Imperatoris excipiatur fortuna, cui et ipsas Deus leges subiecit; legem animatam eum mittens hominibus.
Hinc primum respondeo; Legem eam ex eo genere esse, quae communis Principi et populo non sit. Nam ad levandas expensas privatorum pertinet, ne ex honore capiant detrimentum; Respondeo secundo. Legem non patere latius, quamrationem; at ratio Imperatori non convenit, cum expresse dicat: Imperatoris fortunam maiorem, et indesinentem ei consulatum advenire. Denique, consulatum sequi sceptra imperii, causam igitur non modo iustam, aequam, sed favorabilem etiam adducit, cur ipse ea lege uti nolit; ne videlicet beneficia in populos, et civitates restringeret. Sententia igitur ad praesentem eam accommodata nihil contra obligationem imperatoriam efficit.
Deus Principi leges subiecit, quia pro temporum opportunitate ferre novas, abolere veteres pote??; non tamen ita subiecit, ut illas manentes, et totam Rem publicam obligantes pro arbitrio violare possit.
Nam subiecit et corpora subditorum Principi Deus, et bona eorum, sed ea tantum imperio possidet, non dominio. Ideo sine legitima causa nec bona subditis auferre, nec corporum uti opera, vel in eam laevire potest. lib. 5. eod. ad l. Iul. Mai est. et tit. de bonor. damn. Ita quoque nonpotest tollere leges, nec secum dispenfare, nisi legitima causa sit dispensandi. Nimium igitur laxa erat apud Persas lex Regia, quae quod vellet permittebat, quae peradulatores inducta est; nam initio et legibus ipsi vivebant. Perniciosa vox Iuliae incestae mulieris An nescis te Imporatorem esse, et leges dare, non accipere. In multis itaque rebus Princepscodem cum ceteris iure utitur. Novell. 9. c. 11. l. 31. et [Gap desc: Greek words] . qui testam. lib. pen. et [Gap desc: Greek words] . de hered. instit. li. 15. Fruitur tamen suis privilegiis, ut maior aliis censeatur. Quia lex est animata, ut lex est mutus Princeps.
Cum igitur imperatoris sit munus, perpetuo subditis consulere, ideoque sit perpetuus consul, ut lex illa docet; optime vero consulat, si leges ipse servet, non est legum observandarum obligatione eximendus. Nam praeter potestatem legitimam, quam usurpant, immensam quandam licentiam sibi arrogabunt, et parva occasione in tyrannos mutabuntur.
§. 12. Cum contractus, vel actus aliquis redditur irritus per legem aliquam, eadem lege etiam Princeps obligatur, ut revera actus ipse non sit validus. Ital. 3. t. 23 l. 6. eod. Ex imperfecto restamento nec imperatorem hereditatem vindicare posse, saepe constitutum est. Licet enim lex imperii sollemnibus iuris imperatorem solverit, nihil tamentamproprium imperii est, quam legibus vivere. PP. 11. Kal. Ian. Lupo et Maximo Conss. 233.
Quia sollemnibus iuris lex imperii Imperatorem solvit, certum est eum teneri, nisi solutus sit, ex natura igitur rei, obligatus est illis imperator, qui hic lege illa non utitur, qua solutus est, quia turpe visum est; si ex imperfecto testamento hereditatem captet.
Cum igitur in sollemnitatibus iuris non serundis iusta de causa dispensatum est, ut si adfit Princeps, agatque, eius persona, fidesque pro sollemnitatibus habeatur, ne sit irritum, quod factum est, satis omnino ostenditur, in ceteris eum obligatum esse. Quamvis enimlex illa irritans poenaus esse videatur; quia tamen per se intendit, ne sit actus validus, ideo tenetur.
Causa huius rei est, quia ad vitandas fraudes, ob commune bonum constituta est certa agendi ratio; itaque lex irritans, communebonum, et iuris, iustitiaeque exsecutionem respicit; quam non minuere, sed augere Princeps tenetur, et firmare. Non est autem omnis lex irritans actum, poenalis, quia aliquando dat formam actui, ideoque et Principem obligat. Sic Panormitanus in ca. 2. de Constitutionibus. Haec enim est lex directiva, qua obligatur Res publica.
Ceterae sollemnitates quae accidentariae sunt, maiestate Principis supplentur; quia lex vel consuetudo hoc ei indulsit. Nisi enim ita statuamus multa incommoda sequentur. Nam suo solo testimonio poterit Princeps causas levare, velaffligere, sinulla testium sollemnitas, aut numerus requiritur. Nec alia consuetudo est in plerisque locis, cum Principibus enim eodem modo secundum legum formulas omnia transiguntur, sicut inter privatos. Atque haec vere est maiestas Principis, quae maior est ipso Principe.
§. 1. QUae de vetere lege a Theologis utiliter disputantur non multum ad politicen conducunt, itaque paucis illa propositionibus concludam, atque ad alia me accingam.
Leges quaedam praeter naturalem etiam ante legem Mosi datam a Deo positae sunt. In Paradiso lex de non edendo ex arbore scientiae boni et mali; deinde de animalibus mundis, et immundis.
§. 2. Lex Mosi data, sancta fuit, a bono Deo data, per Angelos, in manu Mosis mediatoris, eius finis supernaturalis fuit, ut ad virtutem, et consequenter ad aeternam vitam educerentur,
ut Christum ad quem lex ducebat, nobis figuraret, ut cultum Dei inter tot absonas idololatriae caerimonias constitueret, ut Politicum ordinem firmaret.
§. 3. Solis Iudaeis data fuit, eosque solosobligavit, et eos, qui accepta circumcisione in Iudaeotum coloniam transibant.
§. 4. Triplicia fuere praecepta, moralia, coeremonialia, Iudicialia Moralia omnes, et semper obligant; caerimonialia sunt abrogata, et iudicialia per mortem Christi primo mortua, deinde mortisera.
§. 5. Haec multis modis, et docte, utilissimeque disputantur, sed ad politicen non admodum faciunt. Unum est, quod a viris eruditis aliquando propositum est. Cur Christianae Rei publicae non utantur legibus iudicialibus a DEO ipso latis, cur enim quamvis non obligent, non potius secundum leges Dei, quam impiorum Caesarum controversias decidunt? Id vero eo magis quod iusta iudicia illa arbitrari omnes debemus, de legibus Imperatorum merito dubitemus, quarum multae iniquae fuerunt. Suis iudicibus Deus inculcat, Deuter. 1. 17. Praecepique omnia quae facere deberetis.
Cur non igitur, quae cap. 21. Exod. praecipiuntur, de servitiisnon servantur? Cur non si quis furatus bovem fuerit, non cogitur dare quinque pro uno, sed suspenditur? Et versic. 16. Pro stupro tantum coniugium feminae, et dos imperatur? Et vers. 26. pignus ante noctem iubentur reddere. Haec et similia cum iusta trutina aeterna veritas librarit, quare nunc aliis legibus utimur? cur non uxorem fratris ducit domum frater?
Verum quotquot sunt eiusmodi legum, cum mutabiles sint, non est necessarium a Re publica suscipi, nec ideo tamen minus prudenter a Deo latae sunt. Pro captu enim, et ingenio Iudaeorum accommodatae fuerunt. Cum vero initia civitatum alias leges habuerint, non fuit causa commutandi. Deinde non tulit illas leges Deus, nisi pro illa Re publica, quam immutatum iri praevidebat. Mutatis temporibus leges quoque mutandae sunt. Iure nunc furta puniuntur morte; si enim restituenda essent, cum plerumque pauperes sint, magis ad furta astringerentur.
Tertio, quantum esset ad nequitiam incitamentum, si scortatori divitis puellae nuptiae in praemium cederent? Non ignoro moris id esse cum pares sunt, cum vero est magna differentia, aliud iura statuunt. Sed tum leges illae in illo populo, et disciplina iustae erant, nunc materia in multisgentibus mutata est, ut eo pertinere non possint.
§. 1. EVangelium a Christo Dei filio nobis traditum est; unde lex nova, quam Euangelicam dicimus, eius auctor est ille, qui et Redemptor, de quo Isaias 33. 22. Dominus iudex noster, Dominus legifer noster, Dominus Rex noster, ipse salvabit nos.
§. 2. Continentur ea lege praecepta moralia Sacramentalia, et Fidei. Moralia quidem perfectius exposuit Christus, et praecepta sacramentalia omnino nova tradidit, veteribus abolitis. Fidei praecepta explicatiora dedit; nam alioqui etiam Iudaeis, et Patribus ante diluvium credendi praecepta data sunt.
§. 3. Illa praecepta nobis omnino servanda sunt; omnia enim non fidei dumtaxat praecepta nos obligant.
§. 4. Hac in re haereses sunt, erroresque non contra pietatem modo, sed etiam in Re publica, et Politica perniciosissimi.
Primo enim Sectarii profitentur legem moralem servari nequaquam posse. Secundo solam fidem a Deo recipi pro omnium praeceptorum observatione; ut aliqui; vel fidem solam imputari pro iustitia. Fidem scilicet accipiunt pro fiducia iustitiae et salutis. Tertio. Credentibus nullius mandati quocumque modo violati poenas imminere aeternas.
Quarto. Christum itaque legislatorem non esse, sed tantum gratiae promissorem, donatoremque. Hinc ortum habuere Antinomi, qui omnem legem contemnunt, et Muntzeriani, qui Luthericis usi principiis; omnem non modo legem, sed etiam Magistratum repudiarunt. Contra eos initio disputavi, qui conscientias ab obligatione legum humanum omnino securas arbitrantur, quos ostendi Rei publicae perniciosos esse. Nunc hi quidem peccare se violandis legibus, fatentur, sed poenam non metuere, quod ab omni exsecratione activa, et passiva sint liberati; quia nec irascitur illis Deus, nec punit, sed in omni scelere plene iustificat, ac beatificat.
Contra horum impietatem disputare Theologorum est, ego de conturbatione Rei publicae quam secta pestifera pietatis et Christianae libertatis praetextu molitur, disceptabo.
Hoc vero magnopere notandum est; ipsos quoque Doctores immensae licentiae, non audere verbis asserere fidem quam docent: nam et Antinomos refutare sese simulant Lutherani, quibus tamen initia dederunt, et Libertinos Calviniani, a quibus nonnisi verbis differunt. Et quidem illi qui Antinomos detestantur ita docent.
§. 5. Synodus Mansfeldica: Verus de abrogatione legis intellectus in eo est, ut initio sciamus, legem in genere, boc modoper Christum sublatamesse, ut filiis Dei maledictione, damnatione, et accusatione sua nocere non possit, sicut ad Galatas tertio dicitur. Christusredemit nos a maledicto legis, ipse factus pro nobis maledictum: id factum est videlicet secundum officium eius, de quo pridem spiritus sanctus per Mosen vaticinatus fuerat; maledictus omnis qui pendet in ligno, et inde ratiocinatur Paulus, nos qui per Christum sumus redempti, nunc esse sub gratia et non sub lege, Romanorum 6.
Irror horum est, ut dicant, quidquid contra Deum, proximumque committunt, si incendia, caedes, proditiones non modo non maledici a Deo, nec damnari, sed ne accusari quidem: Si haec de lege Dei, et lege naturali, quanto magis idem de lege politica, quae de re adiaphora fertur, docendum est; quomodo enim Senatusconsultum aut edictum Principis de inventario testamenti faciendo obligabit; si aeterni Imperatoris leges non obligant ad accusationem, maledictionem, poenam?
Quidquid autem de lege recte videntur docere totum eo recidit, ut dicant servandam esse, sed ex eius violatione poenam nullam esse timendam. Denique legem servari non posse.
Hoc ex fundamento sic Antinomi argumentantur.
Possumusne servare Decalogum seulegem moralem quoad oboedientiam? Respondent Mansfeldici possumus, etsi in magna imbecillitate et imperfectione. Tamen eiusinodi res non adferunt nobis damnationem, Roman. 8. modo maneamus in Christo. Ita illi mitius, sed ab aliis damnantur, quia omne opus bonum aiunt natura sua esse peccatum mortale, sed eo quod natura est pecatum mortale, non servatur Dei praeceptum.
Magnum vero sibi iustorum et impiorum discrimen imaginantur; nam iniustis legem esse positam docent, iustis vero nequaquam. Quoniam ut ante diximus lex non est omnibus sublata, sed iis tantum qui sunt sub gratia, et beneficia Christi per fidem agnoscunt, et amplectuntur, immo iustis est abrogata sicut Paulus ait in priore ad Timotheum cap. 1. sequitur inde quod iniusti, et nondum conver si, quique beneficia Christi per fidem non agnoscunt, et apprehendunt, atque alioquin malam atque inhonestam vitam ducunt, adhuc sunt sub lege. idque toto tempore impietatis suae, ita ut lex assidue officium suum in eo exerceat ostensione peccati, irae Dei et poenarum consequentium: Deinde etiam ostensione imbecillit atis et impossibilitatis nostra in servanda lege divina, ad obtinendam iustitiam: praeterea perterrefactione, accusatione, condemnatione et mortificatione, ut ipsi iniusti tyrannidem legis et dominationem, maledictionem et condemnationem eius sentiant atque experiantur. Hoc significat priore ad Timoth. 1. Lex data est iniustis, contumacibus, impiis peccatoribus, irreverentibus, pronis, et inhuius generis peccatores, lex paedagogus adhuc animadvertit ad Galat. 3. atque italex est paedagegus noster usque ad Christum.
Errores et falsa dogmata Antinomorum hos enumerant.
Primus error.
§. 6. Lex non est digna, ut vocetur verbum Dei.
Hoc quidem est Manichaeorum, qui malum Deum, legis auctorem praedicabant, quoscontra Sanctorum Patrum, in primis Augustini disputationes sunt: Quod si lex illa, non occides, et c non est digna ut vocetur verbum Dei. Non igitur verbo Dei vetantur idola, blasphemiae, parricidia, adulteria, rapinae. Quis igitur illa prohibet, si lextam sancta indigna est suo auctore? Quomodo lex humana reverentiam habebit, si nulla est lex divina, a qua derivetur? Refutant eum errorem Mansfeldici cum exclamant: Horribile est auditu, legem esse indignam quae appelletur verbum Dei. Nam Scriptura dicit, Exod. 32. Deum legem sen Dicalogum suo scripsisse digito, quidni ergo verbum Dei appellabimus?
Deuteronomii 8. dicit Dominus se positurum verbasua in os Prophetae, ut loquatur quaecumque praeceperit ei. Ac ita deinceps in omnibus Prophetis, lex vocatur, lex Domini: quae res argumento est, legem vere esse verbum Dei si vere est verbum Dei, certe meretur etiam vocari. Quae vero de dignitate legis Paulus scribit, petenda sunt ex 2. capite 3. ad Corinth. epistolae quam legis dignitatem Ant. nonn plane contemnunt et derident. Augustinus in 2. libro Moysis Quaest. Libro 2. quaest. 166 inde vocatur lexopus Dei, quia ipse eam ordinavit, Deus hanc de scripsit. item in ioban. tractatu 3. qui legem dedit, dedit quoque gratiam.
Pugna tamen illa verborum est. Nam legibus illis poena additur; ut qui in eas commiserit, de leatur animaeius de populo suo; hanc ad se pertinere negant. At vero illa quoque lex Dei est; Qui occiderit hominem, morte moriatur; aliter sentiunt sectarii: Quamvis millies millena occiderimus, non tamen morte moriemur. Quia liberi sumus a lege. Lex nobis mortua est. Lex, inquam quae vetat occidere; nobis mortua est.
Secundus et Tertius error.
§. 7. Si meretrix es, si adulter, vel quicumque alius peccator, tantum crede, et es in via salutis.
Cum in medio peccato penitus haeres, tantum crede, et es in medio sallutis.
Hos errores, detestari se Mansfeldici prositentur.
Hi duo errores, inquiunt, amplissimam fenestram patefaciunt manifestis sceleribus et flagitiis, et spoliant paenitentiam magna quadam suaparte, videlicet bonoproposito de emendatione vitae.
Aliorum manet tamen impudens pervicacia, inmediis peccatis esse se non modo imputatione vistos, sed etiam certo se id scire.
Davidem in adulterio et homicidio iustitiam retinuisse; Quid hac opinione imbuti Quirites non audebunt? Negant se reos maiestatis divinae, quomodo maiestatem humanam reverebuntur? Deuter. 13. Si audieris in una ex civitatibus quas Dominus dederit tibi ibi inhabitare, dicentes; eamus et serviamus Diis alienis, intersiciens necabis omnes, qui sunt in ea civitate, et incendes eam igni, et erit sine habit aculo in aeternum, nec reaedific abitur. Quid si quispiam credat se in hac re iustum, esse, et neget ad se pertinere legem poenalem?
Quid si in iudicium veniat, Clytemnestrae filius, aut Nero,
Cuius supplicio non debuit una parari
Simia, nec serpens unus, nec culeus unus?
Nonne ille sinostro aevo viveret, maius aliquod parricidio crimen faceret, seque inmedio facinore iustissimum praedicaret? a maledictione legis se liberum nova lege diceret? Nimium itaque scrupulosi Argivi, de quibus soror parricidae queritur.
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words] .
Visum est autem Argivis, ne tecto quidem nos recipere matricidas, haec vero dies decretoria est qua sententiam feret Argivorum civitas, vel enim moriendum est nobis candido lapide, vel acuto cervix demetenda gladio.
At vero ex praescripto novi Euangelii, illi iusti, sancti, innocentes sunt, si credant se tales. Deus illis non irascitur, quia se credunt filios; non punit, quia peccatum non imputat in via ad caelum esse se dicunt, in via salutis.
Quanto magis si omnia iura civilia pessundent? cur enim sollemnitates, et formulae eos teneant, qui omnia sine fraude Dei mandata conculcant? Ordinem et processum praetoris morentur, qui se plene iustos, vereque beatificatos arbitrantur, si praetoris sanguine tribunal im pleant? Orcstes igitur fiduciarius esset, nullam a Deo vindictam metueret.
Quartus error.
§. 8. Decalogus ad curiam pertinet, non ad suggestum.
Quid sibi ista volunt? Nempe cum de conscientia agitur, cum agitur de iustitia, de vita aeterna, de amicitia, de spiritali colloquio, non esse faciendam Decalogi mentionem. Immo ne legem quidem Dei populo exponendam. Non
enim ad contionatorem pertinet Decalogus.
Non igitur, eorum iudicio, ad bene vivendum ad salutem pertinet cognitio, aut observatio Decalogi; Multo minus igitur observatio legum civilium. Quomodo vero ad curiam, si non ad suggestum?
Curia sane scelera plectit, mandatorumque tabulas custodit, sed cur id agit curia, cum Deus ne moneri quidem de ea re homines velle fingatur? Deinde estne curiae, hoc est Magistratui mandatum, ut Decalogum custodire velit? Hoc ergo mandatum Dei est, non illis ergo dicendum in contione? unde hoc ergo discet?
Respondent recte Mansfeldici, sed opinioni suae haudquaquam consentanee. Verum est Decalogumpartim ad aulam et curiam pertinere. Nam civilis Megistratus custos esse debet utriusque tabulae legis: quamobrem Deuteronom. cap. 17. Deus praecipit, ut Reges sedentes in solio seu ad gubernacula Rei publicae librum legis divinae sibi litteris notari curent: ut praecepta Domini et pro se faciant ipsi, et apud subditos regnorum suorum fieri curent: item ad Rom. 13. scriptum est: Magistratus et minister Dei in tuum emolumentum: sin autem male feceris, metues eum: non enim frustragerit gladium. Quod autem idcirco Decalogus etiam a contione removendus sit, non est ferendum: nam et spirituales et politici Magistratus custodes Decalogi et Promotores ipsius esse debent. Item, si Doctores verbi Decalogum pro contione tractare non deberent, quomodo producerent homines ad agnitionem peccatorum, quomodo metu irae Dei et poenarum a peccatis deterrerent, quomodo invitarent ad paenitentiam, et dolores animi de peccato? Necesse esset eos principalem in praedicatione paenitentia partem omittere.
Quid autem postremo fieret de conversione? quomodo Deus nobiscum posset conferre rationem, iuxta parabolam Matthaei decimo octavo, propter debitum ex violatione divinae voluntatis, si contio legis ab Ecclesiis releganda esset? Denique si contio Decalogi in Ecclesia intercidat, simul cadit praedicatio paenitentiae, perit omnis disciplina, et nemo per ordinaria media ad salutem convertitur.
Hoc responso feipsi damnant. Nam lege Magistratum damnant, subditos absolvunt. Quaero enim an Magistratus, si leges Dei, nec legat, nec servari curet, nec gerit gladium ad vindictam malefactorum, ipse delicti poenam reformidari debeat. Si enim et ille sine offensa Dei odiosissimo opere non cogitur subditos offendere; si contionator eum de custodia legum monere non debet, quasi poena neglegenti paretur, ne adcuriam quidem lex pertinet.
Quintus error.
§. 9. Quibuscumque cum Mose res est, recta via tendunt ad Diabolum; immo ad malam rem cum Mose.
Respondent Mansfeldici: Quibuscumque cum Moyse seu lege itares est, ut per eam iusti, id est, accepri coram D E O fieri velint: hi quidem omnes recta viaeunt ad inferos, nec eorum quisquam beatitudinem aeternae vitae ad piscitur. Scriptum est enim ad Romanus tertio, quod per opra legis non iustificetur coxam Deo omnis caro: et iohanuis tertio, solis credentibus vita aeterna promittitur. Ad Romanos decimo Paulus dicit: Si confessus fueris ore tuo IESUM, quodipsesit DOMINUS, et credideris in corde tuc, quod ipsumresuscitaverit Deus ex mortuis, salvus eris.
Quid autem cum Moyse seulege agunt, simul supra iuxta consensum Scripturaetradidimus, in doctrina delege, quod in ea nobis reliquumsit, et quatenus ea possimus adhuc uti: hi non tendunt ad Diabolum, neque damnantur, sed magnum et amplum legis divinae fructum et utilitatem experiuntur.
Ad malam rem neque Moyses, nequelex ipsa amandari debet, sed iis qui secundum leges et praecepta Decalogi non vivunt, saepissime ad malam rem seu ad restim res redit: cui malo ipsi Autinomi praebent occasionem, cum suis hominibus auctores sunt ut legem et decem praecepta Dei secure contemnant, et prolibitu omittant: his inquam clamoribus multos adigunt ad malam crucem et variorum suppliciorum tormenta.
Verum haec est blasphemi paradoxi impia confirmatio lenioribus verbis errorem ingeminans Primo, quia alibi docent, nec gratia quidem Deiferuata mandata ad salutem facere; cum omnia sint peccata mortalia, etiam optima opera optime facta. Quapropter fundamento Mansfeldicorum Antinomi insistunt, et irrefragabiliter concludunt. Omne opus legis divinae, et humanae optime factum, est peccatum dignum aeterna morte; non igitur nobis faciendum, ne cum Mose ad inseros detrudamur.
Deinde opera legis perversissime interpretantur, cum de illis, quae absque gratia fiunt, loquatur Apostolus. Denique alii addunt quia mortuam legem aiunt, non quia eam per gratiam observant; sed quia violata obesse non potest credentibus se in eius contaminatione esse iustos. Quamquam aliquis
Parentis senile guttur fregerit.
Cum crediderit iustum esse se, puras caelo efferet manus. Nec iudicem morabitur, de stillicidiis, terminis, fenestrarum iure quaerentem. Immo nec Dei tribunal horrebit.
Sextus error.
§. 10. Non sunt praepar andi homines ad Euangelium per praedicationem legis, Deum autem hoc facere necesse est, cuius id opus est proprium.
Sine lege veri, et recti illa ratiocinatio est. Si enim Deus per praedicationem legis adducit, cur non et contionator Dei loco exhortans? Verum mulco absurdius Mansfeldici: Neque est ulla melior praeparatio ad Euangelium, quam ipsa praedicatio legis. Haec enim perterrefacit, angit, sauciat homines, ut postea magnitudinem consolationis, laetitiae, et salutis Euangelicae, tanto iucundius experiantur. Contemnit enimetiam auxilii magnitudinem, qui periculi magnitudinem non agnoscit. In super etiam praedicatione legis ad praeparationem Euangelii, nihil Deo adimitur. Nihilominus enim a Deo dari oportet veram agnitionem peccati, et salutarem agnitionem irae Dei et poenarum, rectos pavores; veram contritionem et dolores.
Omnis enim haec contio in Lutheranorum et Calvinianorum facetias incurrit. Non enim terrenturillis minis legis, non credentes, quia inferos manes, et cruciamenta impiorum fabulas arbitrantur. Non terrentur credentes, quia certissimi sunt se liberos esse a maledicto, accusatione, damnationelegis. Contumeliose dicebat Iulius: Tune mihi armatenenti perges citare leges?
Nero tum demum poenas legum timebat, cum audito equitatu hostili d iceret:
[Gap desc: Greek words] .
Equorum celeripedum sonitus circumsonat aures.
Ante maior legibus, illud canebat. Reges, qua lubet, eant via. Et ille tamen impius terrebatur matris occisae nocturno spectro; at fiducia eorum qui tantum credendo se iustos esse iactant, sine formidine leges violant: Et magistratui liberrima indignatione respondebunt.
Ne Dei quidem lege ad Euangelium, salutemque praeparamur, multo ergo minus tua lege, quae nec a Deo est, nec de re quae sit in se bona, sed de rebus, quae et aliter fieri recte possunt.
Septimus error.
§ 11. In Euangelio non debet agi de violatione legis, sed de violatione filii.
Indigna homine, nedum Doctore opinio. Filium Dei violari non existimant, nisi incredulitate, cum blasphemiis, odio, contemptu etiam violetur. Nectamen rei tam absurdae illis ratio deeft ex ipsis adversariis deprompta. Si enim sola fide iusti sunt, si nullo flagitio praeter infidelitatem redduntur iniusti, quid opus est, de illis agere, quae nec nocere saluti, nec eam promovere possunt?
Octavus error.
§. 12. Audire verbum Dei et sentire in corde, est propria Euangelii consequentia.
Hinc concludebant, satis esse audire et sentire, etsi non facerent. Cum tamen Dominus eos damnet, qui verbum corde exceperunt, sed fructum non ediderunt.
Hinc ulterius (testibus Mansfeldicis) ratiocinabantur: Sat est audire et sentire, opus non requiritur. Itaque non est peccatum a meretricula supplantari. Quid hic sibi Princeps de eiusmodi civibus promittet? Legem audiimus, sensimus; non est peccatum, si contrafaciamus. Matutinis horis Socratis, pomeridianis limina Thaidis terent. Haec tamen omnia ex Luthero, et Lutheranis didicerunt, docent enim illi. Bona opera ad salutem non esse necessaria: quod si verum est, satis est legem audire, et sentire, immo ne audire quidem: Quorsum namque aures obtundas, cum facto opus non est? Ut vero appareat, quo cives ducant illi contionatores, citabo ea, quae Mansfeldici in Synodo sua congesserunt. Haec propositio est Papistica ab ipsis Pontificus excogitata et ita concinnata nusquam enim reperitur in Scriptura, neque etiam facile reperitur in libris Patrum, maxime cum eo intellectu quem affingunt Papistae, quod bona opera sint causae efficientes partiales et meritoriae salutis. An etiam si haec proposito in aliam dumtaxat sententiam, afficta quadam glossula, inflectatur: tamen hic sensus praeceteris eminet, quem contextus verborum repraesentat. Neque verosinent Papistae primi huius propositionis inventores, novam ei sententiam astrui, praeter ipsorum verborum naturam et proprietatem. Hanc propositionem Divinus LUTHERUS acerrime oppugnavit, sicut testantur passim eius libri; nam in primo Tomo Germanico Wittenbergae excuso fic scribit; quod haec propositio, bona opera sunt necessaria ad salutem, legem et evangelium confundat, tanta quidem iactura, et detrimento, quantum ratio humana neque comprehendere, neque intellegere possit. Per eam enim obscurari doctrinam de gratia, Christum cum omnibus suis beneficus connelli, totum Euangelium perverti.
Ibidem dicit, lubrica est oratio et vana sic pronuntiare: Fidem quidem operibus et meritis niti non debere, sed tamen necesse est habere bona opera tamquam necessaria ad salutem. Hoc totum nihil est, si enim sunt necessaria ad salutem, salus sine ipsis vemre non potest, et ergo non sola fide salvamur, sed hoc falsum est, et a Scriptura dissentit. Scribit ibidem in Synodo Ierosolymitana decretum fuisse opera legis ad salutem non esse necessaria.
Tomo quarto, pagina quingentesima quinquagesigma, nisi tres Apostoli stetissent totum conventiculum recidisset, ac decrevisset, opera legis necessaria esse ad salutem.
Tomo Septimo pagina sexagesima prima: Octavo diligenter hic animadvertendum est et magno stadio observandum, quod sola fides sine ullis operibus faciat iustos, liberos et salvos.
Pagina sexagesimatertia: inde conspicitur clare, quemadmodum homo Christianus sit liber ab omnibus rebus, et super omnes res, ita ut non indigeat operibus ad iustitiam et salutem, sed fides omnia confert ei abunde. ac si ita insaniat, ut per ullum bonum opus iustus, liber, salvus, et Christianus fieri speret, amittit fidem cum omnibus adminiculis, sicut canis ille, qui, cum portionem carnis in ore gestaret, umbram aquae inhians, simul carnes et umbram amittebat.
Pagina sexagesima quinta: Nullum opus, et nullum mandatum necessarium est Christiano ad salutem.
Ibidem: Quamquam in hac vita homo non potest esse sine operibus, nontamen ei necessaria sunt ad iustitiam et salutem.
Pagina sexagesima sexta: Contentus sit homo Christianus fide sua, quae est vita, iustitia, et salus eius, et persuasum habeat se nihilo amplius ad eam rem indigere, quam ut credat rem verissime ita se habere.
In Contione quadam de Ascensione edita anno vicesimo tertio: Cave glossam seu fucum illum Philosophorum seu Academiarum. Qui credit, et habet bona operasalvus erit, non ita CHRISTUS dicit, sed tantum. Qui credit, inquit.
In Contionibus Oeconomicis Noribergae editis Anno quadragesimo quinto, pagina quadragesima prima: Salvos fieri tantum contingit nobis per remissionem peccatorum.
In Postillis maioribus ab Adventuusque ad Dominicam Paschatis, pagina centesima secunda: Christus semel nos salvavit duplici ratione. Primum fecit omnia quaecumque fieri necesse est, ut salui fiamus, deinde in baptismo communicavit nobis omnia sua beneficia. His et similibus locis reserti sunt libri Lutheri, neque commemor abimus plures: sed imprimis hanc propositionem, Bona opera sunt necessaria ad salutem, Lutherus fortissime deiecit in disputatione de operibus legis et gratiae Witenbergae, habita Anno millesimo quingentesimo tricesimo septimo, in qua disputatione prorsusreicit necessitatem operum ad salutem, et eam omnino non vult tolerare, si ergo cuique animus fuisset hanc propositionem post mortem Lutherirursum invehere, et ita pacem et concordiam Ecclesiae convellere atque dirumpere, debuerant haec tunc temporis cum ipso Luthero disputari atque decerni.
Etiam alias in nostris Ecclesiis toto tempore post obitum Lutheri elapso, nemo fecit mentionem huius perniciosae propositionis, sed tamquam inusitata perpetuo erat oppressa silentio, omnes enim facillime contenti erant doctrina Confessionis Augustanae: Necesse est bene operari: et de hoc numquam fuit disceptatio.
Post obitum Lutheri haec propositio rursum emersit,
quibus auctoribus demonstratis facillimum est, eorum enim disputationes pro hac propositione exstant, ac licet variae causae praerenduntur, quibus assertores huius dogmatis se permotos esse affirmant: tamen hae nullius sunt momenti ad immensam illam iacturam et religionis Christianae detrimentum, quod inde se quitur. ac si postea abstinere hoc dogmate voluissent, sieut Dei beneficio factum est: satius fuisset numquam in lucem revexisse, et multae disceptationes hoc modo caveri potuissent. Papistae iustitiarii non fuissent confirmati in impio suo dogmate ae necessitate bonorum operum ad salutem, imbecilliores Christiani in nostris Ecclesiis non fuissent turbati.
§. 13. Hinc natos Antinomos experientia docuit; et confitentes habemus reos, ipsos Antinomorum adversarios, cum enim nullo modo anomiam, atque omnium rerum confusionem possent evitare, si bona opera condemnarent, multi ex ipsis Lutheranis documenta tam prava reiecerunt. Mansfeldici in controversia de bonis operibus, ita rem narrant:
Causae vero restitutae propositionis hae proferuntur: primum quod Antinomi manifeste docent, hominem se nel regeneratum nihilominus retinere gratiam et Spiritum sanctum, etiamsi ruat in peccata contra conscientiam, sit adulter, potator, defraudator, profuror.
Secundo quod aliqui dicuntur fuisse qui iocose, et argute declamitaverint salem necessitatis computruisse, seu, ut in vernacula lingua maior est gratia Proverbii per amphiboliam vocabuli, quod alias necessitatem, alias obsonium significat, Das Muss ist versaltzen
Quarto quod aliqui vocabulum debiti ferre noluerint.
Quinto quod onmes homines ad bona opera iam dudum sint remissi segnes, et ignavi.
Sexto quod aliqui particulam, Sola, ita intelle xerint, quod non tantum excludat, meritum bonorum operum, sed etiam praesentiam.
Harum causarum aliquae satis sunt honestae, et idoneae, ac manifestum est Antinomos, ita, ut dictum est docere, tum etiam ignavia et languiditas hominum ad bona opera (pro dolor) nemini est ignota; ceterae causae, minus sunt notae.
Nunc omnium Principum conscientiam appello. Verene arbitrentur ex hisce hominibus, iustam, constantem, et quae legibus regatur Rem publicam constitui posse.
Nonus error.
§. 14. Petrus non intellexit Christianam libertatem, ideo legem servare voluit, ne immundis vesceretur.
Quid mirum si hoc dicant Antinomi, cum eorum Magistri, et ex Magistris antidici consentiant. Nam cum agunt de bonis operibus, non modo aiunt sine illis salvari homines, sed etiam negant conditionem esse sine qua non salvantur. pag. 208. Multo minus bonis operibus applicari Christi meritum. Quod si igitur magistratus Scripturam, aut maiores citet, aut leges qualescumque, mox audiet, non intellegis Christianam libertatem.
Decimus error.
§. 15. Dictum Petri; Certam facite vocationem vestram per bona opera estinut: le.
Respondent Lutherani. Neque hoc dictum ex secundae epistolae capite primo suffragatur Antinomis de inscitia Petriclamantibus, quasi is doctrinam de Christiana libertate non satis intellexerit. Quod enim bortatur Petrus, ut certam faciamus vocationem nostram per bona opera, satis declarat, se intellegere rationem libertatis Euangelicae, quod non sit similis libertati carnali, neque vestiendam esse malitiam specie libertatis. Tum autem Christiana libertas non trahitur ad carnalem, si per bona opera vocationem nostram constabilimus, hoc est, bonis operibus testamur, quod vocatio nostra ad regnum Christi et vitam aeternam sit certa. Ubi enim mala opera exercentur contra voluntatem Dei, ibi non possumus esse certi de vocatione nostra, sed dubitare oportet, num vere simus vocati ad hereditatem regni Christi, et vitae aeternae. Hanc vocationis certitudinem labefactantes Antinomi, quod neque mala opera curant, neque bona magnopere exigunt, satis ostendunt, de libertate Euangelica nihil sani habere iudicii. Deinde et hoc manifestum est ex proximepraemissis erroribus, quod Antinomi sint hostes bonorum operum, et quod hominibus occasiones praebeant, horribili quadam securitate faciendi quidquid allibuerit animo. Et quamvis palam profiteri non audent, vitam malam esse bonam, tamen extenuant peccata, ut facili momenti liberari nos ab eis posse dicant, si modo credamus, omisso interim proposito de referenda in melius ante actae vitae ratione.
Verum his merito occinat Poeta [Orig: Poêta] :
Loripedem rectus derideat, aethiopem albus.
Nam in sua responsione non minus impiam doctrinam complectuntur. Nam Petrus certam vocationem per opera fieri iubet; sine operibus igitur est incerta. Negant illos esse certos qui mala opera exercent contra Dei voluntatem, quod tamen affirmant Calviniani; si tamen illi incerti sunt, omnes pariter incerti sunt: omnes enim mala opera faciunt, et omnia eorum bona dicunt esse peccata mortalia; per mortalia vero crimina non redditur certa vocatio. Minoris igitur opera bona faciunt quam Antinomi, quia palam profitentur vitam bonam esse malam. Immo has propositiones dilaudant. Possibile est, sine operibus bonis salvari, omnes qui salvati sunt, sine operibus bonis salvati sunt. Bona opera non sunt necessaria ad salutem, non conservant salutem, non sunt conditio sine qua non sunt natura sua digna aeterna morte. Mala opera sola fide delentur. Si omnia flagitia commiseris, ut primum credideris te per Christumiustum esse, iustus es. Quae maior potest esse improbis securitas? At tu exspectas, ut iudicium humanum subeat, quis unica mentis asseveratione omnia scelera, poenasque cuasisse putat?
Error undecimus.
§. 16. Quandocumque tibitalis incidit cogitatio, hoc vel illo modo rem geri in Ecclesia debere, ut homines sint boni, honesti, modesti, sancti, et casti, iam aberrasti ab Euangelio.
Haec si vera sunt; praestat profecto ad Iudaismum redire, aut sane quamcumque religionem profiteri: quis enim certus est, in quo nulla habetur honestatis ratio, nulla flagitiorum verecundia. Quid aliud dicerent Ephesii, quid Sibarita, aut Cyrenenles? quas gentium corruptissimas esse legimus; nec tamen virtutum cultores damnarunt; quamquam oderunt, et exterminarunt. Si Princeps igitur memor officii sui, id agat, ut boni, modesti, sancti, honesti, casti cives evadant, ab Euangelio aberrat; si parens ita de filiorum educatione cogitat evangelicus esse desinit; nam eadem est Principis et patris hac in parte ratio. [Gap desc: Greek words] Nihil differt Princeps bonus a bono patre. Numquam bonus civis futurus est, qui magistratum de vita civium sollicitum iudicat ab Euangelio aberrare Denique
cum Res publica cives suos, et poenis, et praemiis regat; non potest ille ad Rem publicam pertinere, qui causas praemiorum, et poenarum ex aequo tollit.
Mihi sane velex hoc unico errore satis causae videtur esse, ut universa Germania mutuis conflictibus collidatur, cum Regibus, et Principibus officium a Deo commissum, quod est, ut sint [Gap desc: Greek words] , legum custodes, tam impudenter et proterve impetitur.
§. 1. ACcusent nos adversarii graviter iam olim, at Anno 1617. omnium retro temporum virus in Catholicos effuderunt Scriptorum ut levissimi, ita maledicentissimi. Caput accusationis erat legem Dei scripram a nobis repudiatam, mala versione, interpretatione, et traditionum additamentis interpolatam, corruptam, oppressam. Ego etsi hac de re in Coronide Iubilorum respondi, necessitas tamen multorum requirit hic quoque responsionem iteratam.
Initium ducam ab eo in quo vel maxime illi gloriantur, a verbo Dei, a Scriptura, illam a nobis contemni aiunt, illa nostram fidem everti.
Non memini ullum esse ex Iubilantibus, qui non eius criminis nos reos agat. Iubilaeus Academicus Heidelbergensis p. 24. ita habet.
8 Principium fidei, quae creditur, fidem Christianam ultimo terminans, est Scriptura divina, Prophetarum et Apostolorum libris comprehensa et quidem sola.
9. Tota enim Scriptura divinitus inspirata est, et utilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad instructionem, quae est in iustitia: ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum perfecte instructus.
10. Hoc principium fidei, quae creditur non uno modo, sed varie iam pridem convulsit, hodieque convellit Papatus Romanus.
11. Scripturis sacris nihil Divinitatis inesse docet, nisi quantum accipit ab Ecclesia.
12. Neque pro authenticis Scripturas habet nisi auctoritate Ecclesiae.
13. Immo Deo non credit, nisi propter Ecclesiam.
14. Divinam Scripturarum auctoritatem a Papae arbitrio suspendit, quia in Papa tamquam in Ecclesiae totius capite, auctoritas illa resideat.
15. Et quia Papa solus, vel cum Praelatis, est Ecclesia, ideo Papa et Praelati Scripturis credunt, si credunt, propterse ipsos: laicos Scripturis credere volunt propter Papam, et Praelatos.
16. Sic Papae, Praelatorum, laicorum fides de Scripturis stat super testimonio humano, hoc est, super arena, et est nulla.
17. Scripturas in iis, quae ad fidem, cultum et mores pertinent, tantae obscuritatis arguit, ut a nemine, nisi ex Papae interpretatione intellegi possint.
18. Papam omnium de fide quaestionum Iudicem supremum facit, in quo fidem nostram ultimate sisti oporteat, etiam in iis, quae cum Papa Euangelici habent controversa.
19. Scripturas imperfectionis accusat, quia neque ad fidem pietatemque colendam, neque ad salutem consequendam sifficiant, nisi traditionibus suppleantur.
20. Traditiones inde suas vocat Verbum Dei non scriptum, aeque certum, infallibile, canonicum, ad salutem necessarium, pari pietatis affectu et reverentia cum verbo Dei scripto suscipiendum.
21. Scripturam blasphemat nasum cereum, ambiguam, litteram mortuam, atramento scriptam, chartaceam, quae Ecclesiae consensupro confirmatione indiguerit, instar vaginae recipientis quemuis gladium, chalybeum; plumbeum, ligneum, aeneum.
De quibus vere, et erudite differuit noster Maximilianus Sandaeus in themate saeculari. Rudius, sed maledicentius eadem de re egit affixis thesibus Iacobus Martini Dialecticus Wittembergensis. Ehrartus Lauterbach Contion. 2. Romanos nec Biblia legisse, nec Grammaticam, credere se ait nullum Pontificem tota vita Biblia perlegisse. Leonem Decimum dixisse Bembo sententiam e Bibliis adferenti; Quid tu Bembe mihi allegas illam fabulam? Et Sadoleto Commentarios scribenti in Epistol. ad Romanos. Omitte eas nugas, non decent virum gravem tales, ineptiae. Ad quae Polycarpus sic exclamat. O vos damnati Italici nebulones, an vestra Politica graviora sunt verbo Dei? Audite doctissimos Leonem; et Bembum, si illi nihili fecere [Orig: fecêre] Scripturam, quomodo eam indocti aestimarent? Eiusmodi farinae paene omnes erant Episcopi, Cardinales, Monachi; Polycarpus tamen Leiserus Biblia non plane perdita, sed sub scamno abdita fuisse scribit.
Christophorus Schleupnerus Generalis Superintendens, et aulicus stentor, cum facetiis oblectare suos vellet, Catholicorum Theologiam facit quinque pertitam, Canonisticam Scholasticam, Monasticam, Interimisticam, Iesuiticam pag. 8. 9. 10. 11. Conc. 1. Tanta vero id imperitia facit, ut videatur nullos umquam libros Catholicorum vidisse. Paucos nominavi, omnes in eadem sunt causa, omnes elaborant, ut persuadeant populo, nos Scripturam contemnere, se eam venerari, et sequi, ideo nos lege sola humana, se divina gubernari. Praecipue in invidiam vocant, aestimationem Canonum, Conciliorum et Pontificum, quasi illa decreta sacrae Scripturae anteponamus. Sed totam causam explicemus.
§. 2. Primo Catholicorum est haec communis sententia, et fides: Sacrarum litterarum esse eam profunditatem, sapientiam, perfectionem, ut nulla hominum scripta illis aequari possint, aut debeant. Lex enim est creatoris.
Secundo. Fide eadem tenent omnes; Scripturam sacram habere infallibilem auctoritatem, veritatem divinam, nullo errore mixtam, normam omnium directricem.
Tertio, Quidquid Scriptorum, dictorumque aliorum vel uni sententiae, vel apici sacrarum litterarum repugnat, id falsum esse.
Quarto. Cuilibet Christiano moriendum esse potius millies, quam vel unum Scripturae dictum, falsum iudicet, aut dicat, aut esse posse falsum affirmet.
Quinto. Quicumque de Scriptura contrarium docet, aut sentit, Catholicus non est, nos ei anathema dicimu, Maranatha. Iniuria igitur, et quidem insignis nobis infertur, cum Scripturae contemptae accersimur, qui pro toto eius corpore, et pro singulis apicibus, totum nostum sanguinem profundere parati fumus, ut sane fundendum esse docemus, potest enim fieri, ut aliquis Catholicorum Spiritum quidem promptum, sed carnem infirmam experiatur; in mortem, et in carcerem ire cupiat, sed ad vocem ancillae expavescat, et Dominum in verbo suo neget. Non ergo causa est cur hac ex parte, a nobis deficiant,
multo minus nos velut Sacrae Scripturae violatores traducant, et ex una duas Res publicas faciant.
Nec meum est hoc solius iudicium, sed totius orbis Catholici. Concilium Trident. sess. 5. cap. 1. serio mandat, ut Scripturam praelati exponi diligenter curent, idque a Synodis, et Pontificibus curatum affirmat. Eadem sacrosancta Synodus, piis summorum pontificum, et probatorum Conciliorum constitutionibus inhaerens, easque amplectens, et illis adiciens, ne caelestis ille sacrorum librorum thesaurus quem Spiritus sanctus summa liberalitate hominibus tradidit, neglectus iaceat, statuit ac decrevit, etc. Nempe, ut in Cathedralibus Ecclesiis, in monasteriis, in conventibus Regularibus, in Gymnasiis publicis explicetur. Id nec tum primum factum est, sed exempla synodorum, et Summorum Pontificum praecesserunt.
Et sane Leonem Pontificem maximi fecisse Scripturam multa testimonia sunt, imprimis constitutio eius in Concilio Lateranensi data anno 1516. 14. Calend. Ian. ubi non modo scripturam citat, et magni facit, sed etiam eius interpretibus optimas leges ponit. Quod igitur Bembo et Sadoleto in aurem dixisse fingitur, ex eadem pharetra depromptum est, ex qua calumniarum myriades prodiere.
§. 3. Scripturam igitur legem sequimur, neque iam a saeculo ostensum arbitramur a minima eius particula nos recessisse, causa igitur cur a nobis recesserint novatores unica est, quia scripturas ipsi, quas citant, quasque ad eversionem stomachi et cerebri iactitant, penitus contemnunt. Ita rem sese habere iam saepius ostendi. Tu rem expende, a lege Dei eos recedere intelleges.
Primo enim si ex tot centuriis eorum, qui ab Ecclesia recesserunt, unus est, qui recte Scripturam, et non fallente vestigio secutus est, ille nominetur, et reliquos probabo secutos esse non scripturam, nec Spiritum Dei, sed proprium sensum, eumque scripturae veritati anteponere.
Secundo, Primores eorum cum Scriptura urgentur, in illarum accusationem vertuntur. Vorstius cum in scriptura quaedam errata esse dixisset, Calvini et Iunii auctoritate causam suam contra aeternam Dei veritatem tuetur. Alias locum citavi, sed nec mihi quisquam respondit hactenus, et nunc quoque calumniantium importunitas extorquet, ut eadem proponam. Denique obicitur in primis illud de Apostolis, aliisque N. T. Scriptoribus, quod dicantur in rebus leviculis errare, aut memoria labi potuisse, etc. Sed annon eadem, aut similia habet Calvinus, cum interdum eosdem N. T. Scriptores aut superflua quaedam tradere, aut alia magni momenti omittere, aut ordinem temporis in historia tubare, aut quaedam ex V. T. minus apposite citare, etc. non obscure scribit? Pro multis sit unus ille locus in 1. Ioh. 2. 14. Ubi diserte ait, repetitiones illas Apostoli esse superfluas, in his scilicet verbis: Scribo vobis pueri, etc. Sed, ut Calvinum hic omittamus, quid de Francisco Iunio videtur, qui in locis communibus, recenter hic impressis, lib. 1. cap. 19. non veretur affirmare, Scriptores N. T. aliquando scientes, prudentes praeter veritatem historiae quaedam scripsisse. Sic enim aperte scribit pag. 61. et 62. eos interdum recepto errori aliquid, ex caritate condonasse, et propter op nionem publicam, a veritate historiae deflexisse, adeoque praeter veritatem quaedam S. textui inseruisse, etc. idque speciali exemplo S. Lucae confirmat, qui contra veritatem Historiae Mosaicae nomen Kenanis in genealogia Christi posuerit, ne videlicet eos offendetet, qui graecae V. T. versioni assuevissent, in qua nomen istud extabat, etc. Quod si haec assertio Fr. Iunii excusari potest (de quo sententiam meam proferre iam nolo) cur non saltem alia similis haesitatio, aut concessio excusari poterit? Certe enim gravius est, scientem prudentem aliquid contra veritatem historiae scribere, quam [Gap desc: Greek words] in re levicula admittere. Et rursum maius quiddam est certo illud prius de aliquo asserere, quam per concessionem posterius istud adversario largiri. Sed ista iam sussiciant. Plura id genus exempla ex doctoribus nostris, ubi opus erit, alia occasione afferri poterunt: saltem ut appareat, eos magna prosopolepsia laborare, quieadem aut similia dicta in uno liberaliter excusant, quae in alio tamquam haeretica et impia traducunt. Calvinus certe in 24. 32. Iosue. Stephanum act. 17. 15. arguit, quasi Abraham pro Iacobo nominarit, et manet tamen apud illos error indicatus a Calvino, et Harm in Matth. 20. 26. Negat quadrare illam sententiam, seu ad rem esse. Multi vocati, pauci elecli; At Christi sententia fuit. Si igitur unus in scripturam error admittitur, tota fides eius vacillat, mendaci enim scripturae non creditur, et omnium sic legum fundamentum labascit.
§. 4. Nec mitior hac est in parte Lutherus, Scripturam enim Deo opponit, in Gal. 3. Tom. 5. fol. 345. Potius honorem habere et credere velim uni Christo, quam permoveri omnibus locis, quos contra fidei doctrinam pro iustitia operum statuenda producere possent. Quare simpliciter eis ita respondendum est. Hic Christus est, illic Scripturae testimonia de Lege et operibus, Christus autem Dominus est Scripturae et omniu operum. Et paulo post. Nihil moror Scripturae locos, si etiam sexcentos producas pro iustitiaoperum contra fidei iustitiam, et clamites scripturam pugnare. Ego auctorem et Dominum Scripturae habeo, a cuius parte volo potius stare, quam tibi credere. Et paucis interiectis: Tu urges servum, hoc est, Scripturam, et eam non totam, neque potiorem eius partem, sed tantum aliquot locos de operibus, hunc sernum relinquo tibi. Ego urgeo Dominum, qui est Rex Scripturae Si igitur errores Scripturae obiciunt, quomodo nobis contemptum eius obiciunt? Haec ex sontibus impurissimis Ebionitarum, Cerdonistarum, Gnosticorum, Marcionistarum, Tatianistarum, Severianorum, Helcesaitarum, Manichaeorum, Borgomilitarum, Albigensium derivata sunt et in venenatissimum lacum Anomorum, et Libertinorum quasi in sentinam confluxerunt: qui id agunt, ut mundus sit exlex.
§. 5. Tertio, De illis qui sacras litteras nobis reliquerunt, quique in illis commendantur, pessime senserunt. Scriptura Abrahamum ut fidelium patrem, ut fide iustificatum, Deo placentem nobis depingit, Calvinus et illum, et uxorem eius Saram contra divina oracula gravissimorum scelerum reos agit. Abrahamum nimiae facilitatis, Saram festinationis accusat commentario in ca. 16. 3. Genes. Fidem Abrahae concussam ait, et medium praetextum fuisse inter fornicationem et matrimonium, honesto nomine palliatum. In medio seu agendi ratione, non in substantia eos peccasse, ait, quia extra Dei legitimam ordinationem sobolem quaesiverunt. Sed modus ille substantiam fidei penitus sustulit; Benedictionem enim per adulteria, et lenocinia quaesiverunt, si Calvino credimus, Abraham enim id egisse, ne benedictione privaretur, affirmat. At sane flagitiosum est, adulterare, ut benedictionem consequaris. De Sara ait. Cum sciret in semine Abrahae benedicendas
esse omnes gentes, mirum non esse si societatis honore noluerit privari, ne resecta a corpore benedicto, quasi putridum membrum, extranea quoque a salute promissa fieret. Quae si vera sunt; Sara et Abraham infideles fuerunt. Nam credere se a corpore benedicto resecandam, nisi domi suae lupanar erigat, aut extraneam fore saluti, nisi sit lena mariti, productrix ancillae, est infidelem esse. Nec mitior est in Mosen Exod. 2. 12. et 4. 10. Deut. 34. 10. Contempsisse eum divinam oboedientiam, voluisse quasi Deum ad abrumpendum opus adigere, fuisse mentis omnium oblitae. Davidem, Eliam, Danielem, alios eodem modo excipit. Non igitur nos Scripturam, et auctores eius contemnimus, sed illi qui nos ea de re accusant. Legem ergo divinam a prophetis turpissime violatam affirmant.
§. 6. Nec est iusta accusatio, nec est legitima causa recedendi a nobis, quia inter libros sacros numeramus, Iudith, Tobiam, Librum Sapientiae, Ecclesiasticum, Baruch. 13. et 14. caput Danielis. Canticum trium puerorum adiectum ca. 3. Danielis. Libros Maccabaeorum, et quae secutur cap. 3. num. 10. Hesterae. Ratio prima est manifesta. Nec Lutherani, nec Calvinistae suos patriarchas condemnant, quia quosdam, quos nunc veros, et legitimos scripturae libros arbitrantur, e canone sustulerunt, non ergo in nos debent esse iniquiores, etiamsi praeter eorum sententiam aliquos in canonem admittamus.
Lutherus in prologo huius Epist. Brentius in conf. Wittemb. Kemnitius in exam. 4. sess. Conc. Trident. Magdeburgenses capite 1 nec tamen ea de causa Lutheranos fugiunt Calviniani. Iacobi etiam Epistolam, et Iudae repudiant, de secunda Petri, et tertia Ioannis dubitant, Apocalypsin Lutherus, et Primores Calvinianorum e canone expunxerunt. Graserus in hypoth. plagae regiae fatetur Apocalypsin ob difficultatem a suis praeceptoribus non receptam. Posteri Calvinianorum recemperunt, fieri igitur poterit, utaliquando etiam, et hos quos nunc ferre nolunt, in canonem recipiant.
Si igitur Zwinglius aliique sine scelere Apocalypsin capite minuerunt, et hoc illis ignoscitur a posteris, non debent esse taminiqui in nos iudices, ut facilitatem nostram ita graviter interpretentur, quia eos libros admittimus quos vetusta Ecclesia Canonicos iudicavit. Secunda ratio est etiam evidentior; Magnam enim causam habemus cur libros eos in canonem recipiamus, aut ut magis proprie loquar, iam olim receptos non temere expungamus: quamquam enim olim quidam dubitaverunt, plerique tamen admiserunt: plures et doctiores fuerunt, qui in canonem receperunt, ita probat Bellarminus lib. 1. de verbo cap. 7. et sequentib. Nicolaus Serarius in prooemiis commentariorum, quos in plerosque illos libros conscripsit. Argumento huic vim apud suos addit Bezae auctoritas, is enim postquam contra Erasmum, et doctores suos Apocalypsin canoni restituisset argumento eorum, qui dicebant; eruditissimis non esse visum librum canonicum, quod in eo nihil esset Apostolicae gravitatis, ita respondet: Quicumque tandem isti eruditissimi viri fuerint, magnam eos reprehensionem mereri in eo quod conviciis ausi sint eum librum exagitare, qui sane sit brevissimus, si ea demas. quae ad verbum ex Prophetis sunt exscripta Longe aliter Basilius, Gregorius, Cyrillus, Epiphanius, Irenaeus, Hippolytus, ut Arethas testatur, qui hunc librum non modo (ut Dionysius Alexandrinus) putarunt a sancto viro scriptum esse, sed aperte etiam Ioanni Apostolo vendicarunt: numquam id certe facturi, si nulla gravitatis Apostolicae vestigia in eo an madvertissent. Utros vero pro eruditioribus habebimus? an istos quorum et singularis pietas, et summa eruditio testata est plurimis ipsorum monimentis: an illos potius, quorum ne nomina quidem apparent: argumenta vero satis indicant quam merito eruditissimi appellentur?
Bene sane ille, sed multo plures sunt, Dionysius Areopagita, Iustinus, Tertullianus, Hilarius, Athanasius, Origenes, Cyprianus, Damasus, Ambrosius, Eusebius, Chrysostomus, Hieronymus, qui et ipse ita sentit Epist. ad Dardanum, et eam sententiam omnium Latinorum esse affirmat. Augustinus, Isidorus, Gelasius, Innocentius, Theophilus, Antiochenus apud Euseb. lib. 4. cap. 23. Apollonius apud eundem libr. 5. cap. 17. Pamphilus. Deinde Concilia, Florentinum, Romanum sub Gelasio, Tridentinum, Ancyranum, Carthaginense 3. Toletanum 4. Nicenum secundum. Si simili nos argumento utamur pro libris quos recipimus, quo Beza contra suos, pro Apocalypsi, non video cur ea causa damnemur ut impii in scripturam, cum in eadem damnatione sit vetus Ecclesia? Beza de Erasmo sic optat: Atque utinam his ille doctoribus proficere, quam nixus confidentia sui nomen sibi parare maluisset.
Hoc si Beza ipse secutus esset, nec in tot haereses incidisset, neque nunc a Lutheranis omnibus, et moderatioribus Calvinianis oppugnaretur. Nunc si pacem obtinere non possum, si non adducere adversarios, ut cum antiquitate sentiant, spatium dumtaxat ac moderationem flagito, ne nos tam multis, tam firmis argumentis consensu eruditissimorum, et sanctissimorum asserentes canonem, velut divinorum eloquiorum proditores calumnientur. In quo laudem meremur, in eo veniam dent. Lutherus multos libros reiecit, Epistolam Iacobi, Iudae, Apocalypsin, et illum tamen colunt Lutherani; postquam saepissime asseruisset, certo certius scire se verbum Dei a se stare, suam doctrinam esse Christi doctrinam, verbum Dei negavit; partem enim eius e canone erasit. Quid hic Lutherani? Puduit eos erroris Lutherani, Brentiani, Chemniciani; nam e libris quibusdam illa de Apocalypsi Lutheri extriverunt. Ideoque Hunnius negat se tale quippiam in Luthero invenisse. Sed ostendit illi noster Gretserus; nam Biblia Norimbergensia anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo septimo ea verba in praefatione habent. Nolite obsecro uti tam aperta [Gap desc: Greek words] , ut Lutheri quidem Apocalypsin reicientis scripta corrumpatis, deinde errorem eius mendacio veletis; et negetis eum scripsisse, quod vos ex eo delevistis, nos vero omnibus diris deuoveatis, quod cum veteri Ecclesia, Conciliis, Patribus quosdam libros retineamus, qui vobis displicent. Ecce, adhuc quaeritur, qui legem servent.
§. 7. Quod si vestra argumenta expendamus ad trutinam, pluma leviora inveniemus, edidit Genevae hoc an. 1618. cursum Theologicum Ioannes Scharpius, quem sodales eius ut ex stulto insanum faciant, Herculem rediuivum vocant. Ille in fascem suorum errores colligens ita veritatem oppugnat pag. 11. Omnes libri Canonici V. Testamenti a Prophetis scripti sunt: At nullus horum librorum est a Propheta scriptus: Ergo non sunt libri Canonici. Probatur propositio ex
2. Pet. 1. 19. 20. 21. Roman 1. 2. et 16. 26. Luc. 1. 70. etc. 16. 30. et 4. 27. Eph. 2. 20. Heb. 11 - Et hoc ipsum inductione probari potest. Assumpto vero tribus argumentis confirmatur.
1. Malachias omnium confessione Iudaeorum fuit Propheta ultimus: inter quem et Ioannem Baptistam nullus Propheta intercessit; At hilibri post Malachiam scripti sunt, ut exlibris Ecclesiastici, et Machabaeorum patet: ergo a Propheta scripti non sunt.
2. Omnes libri a Prophetis exarati lingua quae usi sunt Prophetae, id est, Hebraica, aut Chaldaica, tum vernacula et vulgari, non sunt scripti; sed peregrina et ignota: ut Patres affirmant, res ipsa probat, et maxima parte concedunt Pontificii: Ergo etc.
3. Si libri isti a Prophetis scripti fuissent, tum iis ut testibus doctrinae suae usus fuisset Christus, et Apostoli (omnes enim scripturae propheticae de Christo testantur, iisque Christus et Apostoli usi sunt:) at nec Christus, nec Apostoli horum librorum testimonio usi sunt: Ergo non sunt a Prophetis conscripti.
II. Omnes libros Canonicos veteris Testamenti Ecclesia recipit: At hos libros non recipit: ergo non sunt Canonici. Prabatar propositio: si illa Ecclesia partem aliquam scripturae Canonicae reiecisset, maximi criminis in eo rea exstitisset: et Christus et Apostoli illam hoc nomine reprehendissent. Si enim in eo reprehendit eos Christus Matt. 5. quod male scripturas interpretati sint, multo magis si partem scripturae tamquam non Canonicam reiecissent, reprehendisset: At hac de causa non reprehendit. Deinde Rom. 3. 2. dicutur [Gap desc: Greek words] , hoc est scripturae sacrae Iudaeis traditae: Iudaeos autem studiose omnem veterem Canonem servare testantur Iustin. serm. ad Graecos: Augustin. l. 1. de consensu Euangelistar. Et epist. 3 et 59. Denique si tum libri fuerunt Canonici, et non recepti a vetere Ecclesia, tum sequitur multos libros Cavonicos a tota Ecclesia non receptos fuisse. At totam Ecclesiam, in qua fuerunt Prophetae Sacerdotes, et postea Christus ipse, et Apostoli, voluntatem Deireiecisse est absurdissimum. Ergo probatur assumptio omnium Patrum, ipsorumque etiam Pontisiciorum consensu, et posteapatebit Ergo.
III. Duobus tantum modis cognoscitur librum aliquem esse Canonicum: 1. Testimonio Prophetae alicuius aut Apostoli: 2. vel eorum, qui tum temporis vivebant, cum liber ille ederetur, quibus certo constare possit: sitne Propheta vel Apostolo editus nec ne: At neutro horum modo scimus, libros controver sos Canomcos esse. Non primo, quia iam nulli sunt Prophetae aut Apostoli; non Altero, quia tantum abest ut quis testari possit Prophetam vel Apostoium hos libros edidisse, aut recepisse, ut ne Hieronymi tempore, ipso teste, fuerunt quidem in Canonem recepti: Atque si Apostoli hos libros recepissent et agnovissent, ut vult Bellarm. lib. 1. de verbo Dei c. 10 horum librorum testimonio, ut aliorum veteres usi fuissent. At non sunt iis usi, ergo hi libri non sunt pro Canonicis agnoscend.
§. 8. Haec igitur argumenta, quibus maior pars Christiani orbis damnatur, inspiciamus. De maiorenon magnoperc laboro, nomen Prophetae non eodem modo accipi constat. Minoris probationem examinemus; nam revera multos errores, multam imperitiam continet; sed audacem imperitiam, quae se verbo Dei opponit legem Dei eliminat.
Malachias paene Synchronos fuit Haggaeo, et Zachariae, qui anno circiter 20. iuxta piobabilem Chronologiam prophetarunt, eos secutus est parvo intervallo Malachias, toto illo tempore plus quam quadringentorum annorum negat fuisse Prophetam, usque ad Ioannem.
Resutat tamen cum Euangelium, nam et Zacharias pater Baptistae proheta fuit Lu. 1. 67. et Simeon senior Luc. 2. 27. et v. 36. Anna prophetissa filia Phanuel, quae iam octoginta annos minimum praecesserat. Deinde tempore Machabaeorum, cum tot essent insignes martyres, quis dubitet etiam prophetas fuisse? Quamquam enim ordinarium officium non fuerit tempore quo occubuit Iudas Macc. 9. 27. Postea tarnen non defuerunt Prophetae, qui ut prophetarunt, ita libros scribere potuerunt: Nec obstat quod Simonem constituunt ducem, donec surgat Propheta fidelis, 1. Macc c. 14. 41 et l. 1. cap. 4. 46, Exspectant Prophetam, sed eum quem Deut. 18. Moscs praedixit; Prophetam de gente tua, sicut me suscitabit Dominus. um igitur fuerint Prophetae, qui legem exponerent, hortarentur ad martyria, in persecutione acerbissima consolarentur, fuerunt etiam Prophetae scribendis libris idonei, cut enim non Deus illis quoque infallibilem auctoritatem dare posset?
Quamquam enim propriissime sint illi Prophetae, qui sutura praedicunt, aliis tamen etiam proprie prophetia tribuitur, qui occulta pandunt: sic mulier Samaritana ex eo quod Christus sibi gesta vitae suae exposuerat Prophetam appeliat, atque haec usitatissima scripturisest ratio prophetiae.
Secundo Prophetarum etiam nomine miraculorum patratores censeri solent, nam Prophetae paene omnes miraculis illustres fuere. Moses, Aaron, Iosue. Elias, Elisaeus, alii, auctoritatem. n. per opera admiranda servis suis divinitas comparabat, itaque cum illi qui miracula faciebant, etiam praediti essent spiritu prophetiae, factum est, ut [Gap desc: Greek words] diceretur, prophetare. Sic Eccl. lib. c. 48. 14. Eliae corpus prophetavit. [Gap desc: Greek words] et cap. 49. 18. de Iosepho, et ossa ipsius visitata sunt, et post mortem prophetaverunt, quamquam illa posterior pars in Graecis plerisque desideretur.
D. Hieron in Priorem ad Corinth. c. 14. Prophetae sunt qui explanant obscura Prophetarum, et qui homines exhortantur, sicut alibi dicit. Nam qui prophetat hominibus, loquitur ad aedificationem, hortationem, et consolationes.
Tertio. Latius etiam prophetandi vocem extendunt, ut prophetare dicantur illi, qui monendo, increpando, docendo, consolando a vitiis avocant, ad virtutis studium adducunt, scripturas interpretantur, quaestiones Christianae doctrinae exponunt, nam hoc munus prophetarum fuit, quo fungentes sunt divinae voluntatis internuntii. Ita Exod. 4. et 7. Aaron est Propheta Mosis. ita 1. Corint. 14. 5. monet Apostolus Christianos magis curare ut prophetent.
Quarto. Qui sancto Spiritu afflati psalmos Deo concinunt, prophetae interdum dicuntur. 1. Par. 25. 1. 2. 3. ubi prophetare dicuntur in citharis, et psalteriis, et cymbalis, in cithara prophetare super consitentes, et laudantes Dominum. ubi etsi v. 1. legant 70. [Gap desc: Greek words] , nebym, tamen versu 3. utuntur verbo [Gap desc: Greek words] , quidam volunt esse prophetias canere, at canebant psalmos quos habemus; nunc recte dicitur prophetare. Hac significatione
accipiunt illud 1. Reg. 10. v. 7. ubi grex prophetarum, et Saul inter prophetas, quod significat, non quovis modo laudes Dei canere, sed singulari instinctu, neque enim negandum multos esse solitos Dei laudes canere, de quibus tamen illa admiratio non erat, neque negandum multos esse solitos Dei laudes canere, de quibus tamen illa admiratio non erat, neque negandum ex his fuisse aliquos proprie et primo modo nominatos Prophetas.
Quinto, prophetare in malam partem sumitur, ut sit idem, quod more arreptitiorum spiritu fanatico agitari, ita 1. Reg. 18. 10. Post diem autem alteram invasit spiritus Domini malus Saul, et prophetabat in medio domus suae. Quia namque vates gentilium ore spumante, corde fero, rabie agitati flexiloquis oraculis gentes dementabant, inde factum est, ut furere esset illis prophetare, cum in antro vates baccharentur; est enim in re dissimilima quaedam similitudo, ut enim prophetae sancti a bono spiritu agebantur, ut facta dictaque ad eius voluntatem componerentur, ita pseudoprophetae a malo spiritu dire exagitabantur, ut omnia sua ad eorum nutum facerent. Sic clamores inconditos prophetarum Baaliticorum, gesticulationes, et saltus, incisuras, et vulnuscula facta, totam actionem caerimoniarum impiarum vocat scriptura prophetare, 3. Regum 8. 29. postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet. Nec mirum, aut novum, cum prophetae nomen frequenter falsis prophetis, et impostoribus tribuatur, ut Ier. 6. 13. et 26. 7. 8. 11. et 27. 7. et 28. 1. et 29. 1. Zachariae 13. 2. Ezech. 22. 25. quo loco 70. verterunt [Gap desc: Greek words] cum prioribus locis citatis verterint; [Gap desc: Greek words] . NOS de prophetis proprie dictis agimus, et negamus tanto intervallo nullum fuisse.
Ad secundam rationem respondeo. Primo quosdam eorum librorum a prophetis scriptos esse Hebraea lingua vel Chaldaea, ea de re audiatur Nicolaus Serarius, proleg. 3. in Tob. Refert in epistola centesima, quae aed Chromatium et Heliodorum Episcopos est, D. Hieronymus, fuisse librum hunc sermone Chaldaeo scriptum, et exstat hodie Graeca libri eiusdem versio, et Hebraicae duae, quarum alteram a Constantinopolitanis acceptam, ante annos amplius 40. nostra haec edidit Germania: ut valde mirer, quae vel ignorantia, vel impudentia Britannum illum dostissimi Bellarmini, vel doctrinae potius Catholicae hostem, Calvini anum Vittakerum subierit, dum hocipso decennio; Non nisi in Graeco et Latino Tobias legitur. Hoc enim ab ipsis etiam haereticis aliis, falsi damnatur, Fagio, Munstero, Genevensis editionis Vataeblo, vel potius Baeduello, et Drusio. Quin vero et in Bibliothecis quibusdam Syriaca versio invenitur, prout de sua Bibliotheca refert in Iosuam, dedicatoria ad Philippum Regem epistola, doctissimus Andreas Masius.
Iudith vertit ipse ex Chaldeo (Epistola III. teste) Hieronymus. Hestheris auctor primarius fuit Mardochaeus, de Sapientia, Ecclesiastico, Macchabaeis arbitror priores duos Hebrai. e scriptos, deinde converios in linguam Graecam, qui sane potuerunt esse tempore prophetarum, Maccabaeorum auctor ut mihi videtur vernacula lingua scripsit, hocest Graeca, cuius periti erant, plerique Iudaeorum in regno Graecorum viventes; nam plures Iudaeos ignoraste Hebraicam, quam Graecamex eo facile colligimus, quod avitam hebraeam, mutaverint in Syriacam, deinde quod Iosephus doctus inter Iudaeos linguam illam ignoraverit. Denique per totam Asiam, et Graeciam erant Coloniae Iudaeorum, non igitur graeca lingua post bella Maccabaica erat Iudaeisignota. Alioqui eo argumento totum foedus novum everteretur; nam Graece scriptum esse constat. At Hebraea lingua non minus peregrina erat imperante Latino principe quam Graeco: sane passim vulgo notam fuisse linguam Graecam ipsis Ierosolymitanis constat, tum ex multis aliis, tum ex eo, quod Act. 22. 2. dicitur: Cum audissent autem, quia Hebraelingua loqueretur ad eos, magis, silentium praestiterunt. Graeca igitur peroraturum arbitrantur, quod et frultra illi exspectarent facto silentio, et Paulus conaretur, nisi turba saeviens etiam Graece intellexisset.
Tertia probatio turbas excitare, et alios multos libros cvertcre potest. Non enim omnium librorum veteris testamenti auctoritate usus est Christus, et Apostoli. Nam Abdiae, et Sophoniae non meminerunt, exaliis vero hinc inde pauca in scriptis exstant, ut si hoc argumento nitamur, duos prophetas ex canone eradere oporteat. Ecce qualibus argumentis ab Hercule Iubiliario prisca veritas oppugnatur.
Altera ratio Scharpii est multo infirmior column. 12. Libros illros priscaveteris testamenti Ecclesia non recepit, nec tamen ab Apostolis reprehensa est, cum tamen maximi criminis sit aliquam partem canonicae scripturae reiecisse. Denique Ecclesia tota non recepisset omnes libros canonicos, quod est absurdissimum.
Respondeo, quod de Ecclesia pronuntiat, hoc in Lutheranam et Calvinianam convenire, maximi criminis rea est Lutherana teste Scharpio, quod partem canonicae scripturae reicit, nec minoris prima Zwingliana, quae Apocalypsin exterminavit. Ad veterem Ecclesiam quod attinet; Quamvis in canone Hebraeorum primo non fuerint, eas tamen Christi recipit Ecclesia, ut monet S. Isidorus et Aug. l. 18. de civit. c. 26. In primo canone udaeorum non fuerunt, in secundum reiecti sunt, nec ab omnibus accepti, postea tamen ab Ecclesia Christiana Canonici iudicati, fieri enim potest, ut liber aliquandiu dubius, postea pro Canonico habeatur, ut in Calviniano coetu de Apocalypsi dictum est.
Ratio tertia, nec Apostoli, vel prephetae testimonio, nec alicuius qui eo tempore vixit, quo scripti sunt, canonicos esse constat, nullo ergo modo sunt canonici.
Respondeo, Habere nos testimonia Hebraeorum qui in secundo Canone eos habuerunt. Esdrae tempore factus est primus Canon, in eo esse non potuerunt, quia posteriores erant, in altero deinde fuerunt, ut colligere licet ex Iosepho l. 2. contra Apionem. Nam illa verba Eccl. 42. 14. [Gap desc: Greek words] in hunc modum citat. [Gap desc: Greek words] . Librum vero ex quo haec cita ut, ocat [Gap desc: Greek words] legem, ut plane appareat eum Ecclesiasticum ad legem referre. Iunilius Firmus libros Macchabaeorum ait cadem auctoritate apud Iudaeos fuisse, quo Paralipomena, Iob, Esdras: cur non igitur apud nos eodem loco sint? Quod si opus testimonio est, quale de Apocalypsi habetis? Multa vos habere dicetis, sed non omnium, idem et nos quoque de his affirmamus. De difficultatibus
quas ex singulis partibus obiciunt, respondere supersedeo, quod ab interpretibus satis superque explicatae habeantur, et alioqui eadem ratione omnes oppugnari queant.
§. 9. Duobus TANTUM modis cognoscitur librum aliquem esse canonicum, inquit Scharpius. Primo testimonio prophetae alicuius, aut Apostoli. 2. Vel eorum qui tum temporis vivebant, cum ederetur, quibus constare possit, sitne a propheta vel Apostolo editus necne: Primo modo negat cognosci posse, quia iam non sunt prophetae vel Apostoli.
Secundo modo nego Calvinianos cognoscere posse: Quia alterius cuiuscumque quamvis eo vixerit tempore testimonium humanum est, ut semper iactant, at humano testimonio sides nitinon potest, hoc enim argumento Ecclesiae auctoritatem oppugnant, quod si vere faciunt, non habent ullam amplius scripturam, cui credant, nam Apostolus aut Propheta nemo nunc est, ut fatetur Alcides Britannicus Scharpius, et testimonium aliorum omnium, etiam totius Ecclasiae, fallibile est, et incerrum. Hoc igitur argutando essiciunt, ut dum Scripturam laudant, simul tollant.
§. 1. MUltiplex hoc loco nobis lis intenditur, versio nostra reicitur, interpretatio oppugnatur, libertas prophetandi, hoc est, interpretandi quaentur. Huc pertinent pugnantes versiones, lectiones vulgares, idiotarum interpretationes, facilitas scripturae, legis et iuris divini adulterationes.
Accusationes variae sunt, et variorum Ioannes Gisenius in resormationis recordatione, Thesi 14. Editio authentica in veteri testamento est hebraea, in novo graeca, et Thes. 18. Scriptura in dogmatibus, quae sub salutis ratione esse necesse est, clara, perspicua, et manifesta est. Sic thes. 22. et thes. 20. Scripturae interpretatio non est aliunde infereda, sed ex ipsa afferenda Palmam sibi tamen maledicentiae hac in parte vendicat Ioannes Salmut. pag. 10. et sequentibus. Librum legis ait, partim contemptu, partim depravatione, partim exustione quasi amisium. Bibliorum versionem latinam malam Hebraeae, et Graecae praelatam. Biblia essse dubia, nullum certum sensum haberiex illis posse, vocari librum haereticorum, matrem omnium haereseon, litteram mortuam, nasum cereum, normam Lesbiam, maiorem dici auctoritatem Papae, quam Sacrarum litterarum. Decreta Pontisicum multis modis scripturae anteposita. In contionibus D. Thomam, et alios saepius, quam scripturam citatos esse, raro Scripturam explicatam fuisse. Pauli Epistolas pro fabulis habitas, Pontifici asseri potestatem contra eas agendi Balthasar Misnerus Wittenbergensis, festum lubiloru suorum nominat festum inventorum Bibliorum. Wolfgangus Franzius in sua contione, hyperbolicam Lutheri calumniam approbat, qua scribit Ioanni Syluio, nullum ex sui temporis contionatoribus esse qui vel unum scripturae caput cxponere possit, idque iureiurando asseruit. Idem Meisnerus in contione secundi diei, ait. Scripturam vocacari a nobis Euangelium nigrum, Theologiam atrament ariam, expressum diaboli verbum, nisi sensu Ecclesiae intellegatur.
Quin et olim Pareus in Oseam prolog. 3. q. 1. p. 13. eadem nobis imposuit, et nunc in themate repetit. Eadem Erhartus Lauterbach in contione praeratoria, et contione secunda, qua ait, praedicationem publicam non fuisse, sed in cordibus tantum piorum. Verum optime in hacre sentiunt Catholici, pessime sectarii. Rem hisce propositionibus declaro.
Propositio prima. Non satis est scripturae auctoritatem agnoscere, sed necesse est etiam habere certum et notum exemplar, quod anthenticum sit. Alioqui nullius crit apud ignaros auctoritatis; neque enim cuiquam dubium est, verbum Dei esse summae veritatis, summaeque auctoritatis, sed hoc ipsum esse verbum Dei, verum atque authenticum exemplar cognoscere oportet. Hoc extra controversiam est.
Propositio 2. Authenticum exemplar legis divine in arca repositum fuit, ex eo exemplaria diversa descripta fuerunt. Crescente deinde librorum sacrorum numero, sine dubio autographa prophetarum exemplaria publice conservata sunt, multaque exscripta: quae tamen in arcam posita non puto.
Propositio 3. Quidam Biblia penitus interiisse bello Nabuchodonosoriano arbitrantur, quos bene refutant Bellarminus l. 2. de verbo Dei, ca 1. et Serar. in prolegomenis c. 12. q. 1. Esdras itaque ordinem instituit, forte quasdam particulas ratione temporis, Spiritu Dei monitus adiunxit, ut de morte losnae, et Samuelis. De hac quoque controversia non litigamus: Hoc solum notandum est, Esdram veteres Iudaeorum characteres in Chaldaeos mutasse. nam prisci Sicli diversos exhibent.
Propositio 4. Vetus testamentum, si pauca excipias Chaldaea, scriptum est Hebraice, et quaedam Graece, novum Graece, quamvis alii Marthaei Euangelium, et alia nonnulla Hebraice scripta contendant, verum utcumque res illa habeat, hodiernae editiones hebraicae, quae circumseruntur, auctoritatem non habeno.
Propositio 5. Vetus textus hebraeus, non est malitia, aut incuria Iudaeorum omnino corruptus. Non enim ante Christi adventum, neque postea. Non ante, quia causa nulla erat, nec ea de re a Christo, vel Apostolis accusati sunt, deinde cum varie dispersi essent, non potuerunt in unum errorem convenire. Tertio Christus ipse ad scripturas Iudaeos remittit, eas citat, explicat, Ioann. 5. 39. Luc. 4. 17. Matth. 2. 47.
S. Hieronymus quidem Epistola ad Augustinum, vertisse se ait biblia. ut ea testimonia quae a Iudaeis praetermissa essent vel corrupta in medium proserret. Sed intellegit Iudaeos interpretes, qui in Graecum verterunt, Aquilam, Symmachum.
Propositio 6. Nihilmutatum est Iudaeis malitiose annis mille et centum proximis: nam Masorethe versus, voces, litterasque omnes adnumerarunt, ut nulla demi possit, R. Sadaia ita numeravit.
Aleph 42377
Beth 38218.
Gimel invenitut 29537.
Daleth 32530.
He 47554.
Vau 76922.
Zain 22867.
Chet 23447.
Tet 11052.
Iod 66420.
Caph 48253.
Lamed. 41517.
Mem 77778.
Nun invenitur 41696.
Samec 13580.
Ain 20175.
Phe 22725
Tsade 21822.
Koph 22972.
Resch 22148.
Schin 32148.
Tau 59343.
Summa 8211081.
Propositio 6. Tempore Hieronymi malitiose textus Hebraeus non erat corruptus, ita ille in 6 Isaiae. Si dixerint aliqui post adventum Domini Salvatoris, et praedic ationem Apostolorum, libros hebraeos esse falsatos, cachinnum tenere non petero, ut Salvator, et Apostoli ita testimonia protulerint, ut Iudaei posteafal sat uri erant.
Propositio 7. Postea tamen aliqua immutarunt, in illis exemplaribus in quibus potuerunt. Exempla sunt apud Bellarminum, l. 2. cap. 2. de verbo Dei, et apud Serarium cap. 12. q. 2. Idem fatentur Brughtonus in cap. 9. Danielis pag. 45. Hunnius contra Bellarminum lib. 2. cap. 2. Iunius in Psal. 22. c. 2. l. 2. Hac lectione quam nunc Iudaei defendunt, nihil in sulsius, [Gap desc: Greek words] nihil sanum, nec vix integra, nec sensus; Legatur loco citato Serarius
Propositio 8. Hebraeus igitur textus, ut recte docet Serar. q 12. c. 2 prop. 7. Qui [(reading uncertain: print faded)] in hodiernis exemplaribus communiter cernitur si mathematice, vel physice, consideretur, simpliciter corruptus dicendus est: moraliter tamen non omnino, sed secundum quid corruptus dicendus. Secundum scil. exemplaria non omnia sed quaedam, vel secundum loca tantum aliqua. Prior pars paret, quia et ex humana vel oscitantiae, vel imperitiae alicuius [(reading uncertain: print blotted)] infirmitate menda ei nonnulla insunt et e Iudaeorum nequitia corruptelae aliquot, uti ostensum. Quando autem de totius alicuius integritate, debitaque perfectione agitur, ea sane tam mathematice, quam physice dicitur abesse, si vel una desit, aut perversa corruptaque sit pars. Posterior pars probatur, quia moraliter non videtur vel auctor vel textus illo omnino corruptus ac perditus: qui aut in exemplaribus aliquibus sincerus ac integer est, aut cuius vera germanaque lectio in libris aliis notatur, Doctorumque memoria et iudicio custoditur.
Hinc igitur apparet, fontem illum quem iactant purissimum non esse. Non modo quia incuria scriptorum, et humana imbecillitate factum est, ut errata contingerent, sed quia malitia hinc inde se exseruit.
Proposito 9. Biblia ut iam fere eduntur cum punctis vocalibus, non sunt authentica exemplaria, nam puncta ipsa cum initio non fuerint, sed postea addita sint, non sunt pars sacrae scripturae. Docent hoc plerique, et eruditissime Nicolaus Serar. in proleg bibl. c. 3 q. 5. Muntzerus Tiberiade inventa ait, ea quae est in Paplagonia. Sed melius Serar. Tiberiade Palestinae id factum resert, circa annum Domini quingentesimum, et consentiunt illi etiam Novatores. Zwinglius prafatione in complanationem super Isaiam: Hebraeorum, ait, litteras caruisse vocalibus notis, quas parum civiliter ipsius Rabbini, et finxerunt, et supposuerunt; non tantum hinc colligitur, quod et D. Hieron. nullam prorsus ipsarum fecit mentionem, et vetustissimi eorum codices, etiamsi nunc habeant eas notas, aliquando tamen eas non habuisse, cum exsatramenti dissimilitudine tum ex situ earum deprehenditur. Et paulo post. Usuigitur constabat huius generis lectio. Huius discipulus Pellicanus: olim, ait, notis vocalium et diphthongorum Hebraeos caruisse magni viri existimant: et Iudaeorum authenticos libros adorandae vetustatis etianinum reperire est litterarum solum non vocalium characteribus exaratos. Wittenbergenses, et Tubingani Lutheranae Theologiae assertores libro contra Schererum; Initio, inquiunt, Biblia non habuerunt puncta vocalia. Et paulo post: Si eo tempore quo latina translatio, qua utimur, facta est, habuissent puncta Biblia, non potuisset latinus interpres in vocalibus quidquam mutare. Ideoque non est quod negotii quidquam cuitquam facessant puncta, cum vera in veteris Testamenti libris scientia quaeritur.
Ad biblia igitur punctata appellare non possunt Novatores ut authentica, cum puncta sint opus persidorum Iudaeorum. Ex quibus ita concludo. Cum in aliquibus infirmitate humana, incuria, nequitia textus Hebraeus sit corruptus, cum dimidia eius pars quae hodie legitur non pertineat ad textum, sed additamentum sit, omnianempe puncta vocalia, non oportere ad illum ut purissimum, illibatissimumque fontem appellare, nec ex eo omnes alias versiones corrigere.
Propositio 10. Versio nostra Latina sincera et erudita, partim est S. Hieronymi ut interpretis, partim ut correctoris. Nam Hebraeae, Graecae, Latinae linguae eruditissimum fuisse omnes fatentur, unus Lutherus in Symp. ca. 69. id negat, quod, orbis concedit. Wer Hieronymum für einen Hebreer schildt / der thut ihm gewalt und unrecht: Qui Hieron. Hebraeum vocat, iniuriam illi facit. Sed idoneus ille tantae rei testis non est, cum in eisdem symposiacis se fateatur ignarum Hebraeae et Graecae linguae: Ich kan weder Griechisch noch Hebräisch/ et deinde. Ich bin kein Hebreer nach der Grammatica, dan ich lass mich nicht anbinden / sondern ich gehe frey hindurch. Nec Graece scio, nec hebraice, et cet. Non sum Hebraeus iuxta Grammaticam, non enim alligari me sino, sed libere pertranseo. Multo rectius Cochleus de R. Elia refert. Dum ego, ait, Romae agerem, et in Hebraicis Rudimentis qualibuscumque, uterer praeceptore Helia Germano, dicebat ille mihi, si quis labori eius pretium daturus esset, vellet, me adiutore, (ipse enim latinae linguae ignarus erat) Hieronymi interpretationem (quam ego inter legendum conferebam eius ex Hebraeo Germanicae interpretationi) contra omnes illius impugnatores, sine Iudaei essent, sive Christiani, ex Hebraeo ita defendere, ut a nullo iuste impugnata videri possit.
Summae peritiae addit diligentiam plusquam humanam, dc qua ipse testatur, et ad omnes hebraeae linguae peritos provocat. Epist. ad Sophro. apologiae prioris lib. 2. Ep. 6. Ep. 65. ad Pammachium. Ep. 4. ad Rusticum Erasm. in praefat. ad Tomum 4. ita eum describit.
In optimo, ait, Theologiae genere primas tenet Divus Hieronymus (de latinis loquor) et ita primas tenet, ut omnes post se longo relinquat intervallo: et adeo neminem habemus, quem ullo pacto cum hoc conferre possimus, ut inter tam innumerabiles Theologos vix quemquam habeat et ipsa docta Graecia, qui nostrum aequet Hieronymum. Si modo non unam aliquam laudem, sed universas eius dotes simul expendas. Tantam in uno homine reperias saecularium, ut vocant, litterarum cognitionem, tantam omnis antiquitatis peritiam, tot linguarum absolutam scientiam, tam admir abile locorum et historiarum omnium notitiam, tam non vulgarem mysticorum voluminum eruditionem, tantum immutabilis eloquentia, tam exctum
utique iudicium, tam sacrum afflati pectoris ardorem, rerum adeo diversarum tam digestam, ac praesentem memoriam, tam felicem iuxta ac divitem mixturam, denique tanto lepore conditam severitatem, ut quemadmodum per se facundi, si cum Cicerone conferantur, protinus videntur obmutescere, ita omnes Doctores, quos citra collationem suspicimus, cum Hieronymo compositi vix sapere, vix loqui, vix vivere videantur, et David Chytraeus in Onomastico: Hieronymus Hebraeo simul, et Graio, Latioque venustus eloquo, morum exemplar, mundique Magister.
Propositio 11. Auctoritatem accepit a tempore S. Greg. Magni, donec deinde doctorum approbatione sola in usu esse coepit, Hugo de S. Victore q. 9. Ecclesia Christi per universam latinitatem, versionem hanc solam legendam, et in auctoritate habendam constituit. Sed hoc non statim a tempore Gregor. usitatum fuit.
Propositio 12. Hanc Concilium Tridentinum approbavit, sed eius editionem voluit esse, quam emendatissimam. Et merito; est enim antiquissima, optimi auctoris, a multis laudata, etiam olim ab Ecclesiis probata.
Propositio 13. Ut uno tandem verbo tot calumnias repellam. Libere affirmo; versionem latinam nostram ita probatam, ut tamen, et Graecis, et Hebraeis fontibus maneat sua auctoritas. Nicol. Serarii praeceptoris mei sententiam, quae est in proleg. c. 9. qu. 11. et 12. dignam quae non uno in codicelegatur, lector accipe.
Quanta vulgatae versioni nostrae a Concil. Tridentino tributa auctoritas.
Auctoritatis, quae vulgatae nostrae a Tridentina Synodo tribuitur editioni, quantitas seu magnitudo spectari potest bifariam. 1. Simpliciter. 2. Comparate. Comparationem enim significat illa in decreti prooeemiolo particula; ex omnibus latinis editionibus. Et quia hanc valde urgent ac flagitant Novatores, de ea in secuturis agetur quaestiunculis, nunc tantum de auctoritate, quae absque comparatione huic nostrae conciliata editioni.
§. 2. Auctoritas quae in decreto isto editioninostrae tributa est, intra solum versionis genus continetur. Quod ut intellegas, notandum primo, posse scriptum aliquod authenticum esse, et non eius versionem. Secundo, posse versionem esse authenticam, non scriptum. Tertio, posse et scriptum et versionem esse authenticam. Primi generis exemplum est in tot haereticis Bibliorum versionibus. Biblia enim authentica sunt: non istae istorum versiones. Secundi generis exemplum est, si quis falsam epistolam, aut pseudepigraphum, et mendacem librum fideliter verteret, verbi causa, Origenis libros [Gap desc: Greek words] ; Calvini aut Lutheri schedas et dogmata quaepiam, ut in Concilio examinarentur. Tertii generis exemplum est in Bibliis, et nostra eorum versione. Dico tamen, quamvis tam Biblia, quam nostra eorum versio authentica sint, in hoc tamen decreto, ipsam tantummodo versionis auctoritatem sanciri. Primo, quia hoc et decreti scopus, et verba ostendunt. Secundo, quia Bibliacorum librorum ac partium omnium auctoritas priori de Canonicis scripturis decreto sancita iam erat.
§. 3. Haec versionis nostrae auctoritas, quomodo accipienda sit: exponisolet dupliciter. Primo infinite, absque ulla restrictione. Secundo definite, ac restricte. Priore modo videntur decretum hoc haeretici, de quibus qu. 10. accipere et exagitare: nonnulli etiam Catholici quandoque innuere, ut Suarez. in 3. par. to. 1. q. 7. disp. 21. et quae hoc ipso anno 1603. nuper Francofurti excusae sunt declarationes concilii Trident. sess. 4. Posteriore modo accipiunt complures Catholici. Nam primo Driedo. lib. 2. cap. 1. saepius ut fol. 33. 35. sed maxime in concl. 3. fol. 24. ait, authenticam hanc editionem declarari non quoquo modo, sed eo dumtaxat, ut ad scripturas in suo fonte diligenter collata, excussa, et examinat a nihil contineat subdole, vel adiectum, vel immutatum. Secundo, Canus lib. 2. cap. 13. conclus. 1. editionem hanc retinendam, in his omnibus, quae ad sidem et mores spectabant. 3. Andr. Vega l. 15. cap. 9. versionem hanc ita esse authenticam, ut certo sciant fideles, nullum inde haberi posse perniciosum errorem: et tuto illam, et citra periculum posse legi. Et postea: Eatenus voluit Synodus eam authenticam haberi, ut certum omnibus esset, nullo eam defoedatam errore, ex quo pernicio sum aliquod dogma in fide et moribus colligi posset. Quarto Andradius l. 4. Driedonem. fol. 254. 255. ac 256. Et Vegam fol. 257. sequitur. Quinto. Sixtus Senensis in extremo lib. 8. concedens errata et leves defectus in editione vulgata reperiri authenticam tamen vult, quiacertum est, inquit, neque in veteri, neque in nova editione aliquid umquam inventum esse quod fuerit a veritate Christianae sidei devium. falsumue ac mendax, vel contrarium dogmatibus ac regulis orthodoxis; vel praeter veritatem additum, vel contra veritatem mutatum, vel in praeiudicium veritatis omissum; vel adeo depravatum, ut occasionem perniciose errandi attulerit; vel haresibus ac pravis dogmatibus matetiam et fomenta praestiterit; vel ita obscure et ambigue versum ut mysteria nostrae fidei occultaverit, aut non ad sufficientiam, et quantum satis est, ad salutem, explicaverit. Et rursum paulo post dicit, leves illos defectus in editione quidem esse, sed citra ullum fidei ac morum detrimentum. Sexto Bellarmin. lib. 2. ca. 11. certos nos reddere volust Ecclesia, in iis praesertim, quae ad fidem et mores pertinent, nulla esse in hac versione Interpretum errata. Septimo ipse Bellarm. oppugnator l. 2. cap. o. pag 537. editionis huius auctoritatem ita exponit, ut Spiritus S. sententiam ubique assequatur, quod ad doctrinam et mores attinet. Similis restrictio pag. 542. quod attinet ad fidei et morum dogmat a pagin. 565. Num erravit S. Hieronym. in iis, quae Ecclesia tamquam authentica approbavit? quaeque ad dogmata fidei et morum pertinent. 8. P. 10. Sacroboscus apud eundem p. 541. Cum dicimus nos habere scripturam latino sermone authenticam, aliud nihil volumus, quam nostram translationem esse verum Dei verbum, integrum, incorruptum, ex quo grex Christi doceri, et quaestiones de fide ac moribus intrepide definiri queant 9. Alph. Salmero proleg. 3. in 2. de vulgata edit. quaesito: liberum relinquit Concil. Trident. omnibus qui scripturas profundius meditantur, etc. non tamen, ut eam falso interpretatam, praesertim in rebus ad fidem vel bonos more spectatibus, vel errorem intoler abilem continentem condemnent. Duae Propositiones. I. Quae a Trid. Concil. versioni vulgatae tribuitur auctoritas, non est infinite accipienda, sed definite certis cum modificationibus. Patet 1. Quia concilii scopus et decreti causa optime cum modificationibus istiusmodi tenetur. 2 Quia ita sentiunt tot et tam idonei auctores. 3. Quia per huiuscemodi iustas modificationes freno veluti quodam et chamo compescitur effrenis ac immoderata haereticorum in decretum hoc procacitas et maledicentia. 4. Quia Theologus gravis ac fide dignus citatus And. Vega, loco indicato sancte asseverat, se ab ipsius concilii praeside S. crucis Cardinale audivisse crebrius
eam Concilii mentem fuisse, ut id genus cautiones intellegerentur. Et scripsit hoc ille, cum superstes adhuc esset Cardinalis ille, possetque de re tota interrogari: immo hic est ille ipse, qui postea an 1555. inter Trid. sess. 16 et 17. Pontifex Max. vocatus Marcellus Il. 5. Memorat rem eandem lib. 4 fol. 257. Andrad. Vir, ait, eruditissimus frater Andr. Vega, qui concilio Trid. sub Paubo III. maxima cum laude interfuit; multis confirmatur. 6. Neque auctoritate sola sed et ratione idem rem eandem probat Vega. Et hanc ait, fuisse mentem Synodi, nec quicquam amplius statuere voluisse, ex verbis ipsis et aliis consuetis approbationibus concilii, potes colligere. 7. Non possunt haeretici negare, iustum esse, ut in auctoritate hac explicanda bonae adhibeantur modificationes, quia vel in suarum versionum auctoritate idem faciunt, vel facere, velint nolint, debent. Nam 1. Wittakerus cont. 1. quaestione 2. cap. 8 Etsi, ait, nostrorum aliquae interpretationes, in quibusdam locit differant, tamen nec in multis, nec periculose. Ecce hisce in verbis postremis cautio et modificatio. 2. Fatentur versiones se nondum habere perfectas, et in quibus mutari nihil debeat. Ideo enim, 1. eas quas habent crebro mutant et corrigunt, ut cap. 18. quaestione 1. dictum, et patet in Bezae novi Testam. versione, ac Epistola 80. p. 348. in Genevensi correctione ac editione Bibliorum anno 1588. 2. ideo et novas adhuc meditantur et parant versiones Hollandi teste Io. Drusio praefat. in lib. Tetragrammato Dei nomine, et Angli, prout mihi saepe retulit, qui ad id opus multorum studiis ac litteris, quin et regiis praemiis invitatus et paene pertractus est Hugo Brugthonus, ita ut utrique quidem sed novo praesertim Testamento manum iam admoverit, pleraque interpolarit, ut ipse in veteri Testamento Londinensis editionis anno 1578. Bibliis Anglicanis vidi. Et Robertus gentilis anno 1605. in Patris sui libellum ante citatum de latinitate veteris Bibliorum versionis male accusata: Prooemiaco ad Ioannem Housonum Epistolio: In Anglicana, inquit, versione cum aliis nunc (anno 1605.) iussu Regis versaris conficienda. Pastores sane ac professores Ecclesiae Genevensis, ut se ipsi appellant, in Genevensis antea nominatae correctionis Praesat. scribunt: versiones pedetentim perfici, ut una tandem haberi possit (nonaum igitur apud eos habetur) quae si non omnino perfecta (quod optandum potius, quam sperandum.) (Ecce de perfecta translatione desperant) ad minimum tamen tam pura sit, ut qui ea praediti scientia non sunt, qua possunt Dominum ore suo proprio, (seu lingua Hebraica et Graeca) in Prophetis et Apostolis loquentem audire: ei versioni possint inniti, seu in ea se ipsos statuere ac firmare Ita ut quod deesse adhuc videretur, id magna cum cura notaretur a diligentibus Pastoribus dum suos docent greges. Accedit, quod ut dictum est cap. 11. qu. 2. verbum Dei non putant isti Novatores versionibus ipsis authentice contineri. Necessarium igitur est ut suis omnibus in gratiis, versionum suarum, quas aut legunt, aut legendas populo proponunt, auctoritatem varie modificent ac restringant. Ita ut culparenos haud possint, dum explicationes et cautiones bonas nostrae apponimus versioni.
II. Modificationes quibuscum nostrae auctoritas versionis accipienda, sunt potissimum quatuor, e quibus 1. ad enuntiationis huius: Latina versio est authentica, subiectum pertinet: ad praedicatum reliquae. 1. ut versio haec sit emendata, vel potius emendatissima. 2. ut nihil, quod veritati, ac fidei, bonisque moribus repugnet, habeat. 3. nihil item, quod iustum ulli opinionis cuiuscumque noxiae aut inutilis occasionem praebeat. 4. ut in ipso versionis genere bona sit: id est, primogenium textum vertat: eiusque sententiam reddat. Probantur singulae.
I. Ex superiore q. 10. Sed addidiiam, vel potius quam emendatissima, quia superlativum quo editionem hanc imprimi iubet Trid. Synodus; adverbium emendatissime, de ipsa se loqui ostendit, quatenus emendatissima est, ob Patronomymiam sc. atque a coniugatis argumentum. Ideoque Andrad. l. 4. fol. 257. Kemnitii, qui multa enumerat errata, quae pro divinis oraculis contendit nobis a Tridentinis Patribus obtrudi, vafriciem ac malitiam arguens subiungit: Neque enim potuit non illam decretipartem perlegere, qua S. Synodus statuit, ut posthac sacra scriptura potissimum haec ipsa vetus et vulgata editio, quam emendatissima imprimatur; ut demonstraret illam a se vulgatam editionem solum approbari, quae ab omnibus sit erratis summa diligentia expurgata. Et fol. 257. Cum ab Apostolica sede veterem vulgatam Latinam editionem quam emendatissimam acceperimus, omni erimus cura atque dubitatione liberi. 2. Ex consentiente multorum, qui citati sunt Theologorum, et eorum quidem, qui fere omnes contra haereticos depugnant; explicatione, ac ut dictum est, ex ipso decreti scopo et verbis. 3. Indidem. 4. Ex ipsius, quae agitur hic, rei natura. Versionem enim aliquam approbare, aliud nihil est, quam iudicare ab ea bene reddi, quod alia lingua scriptum erat. Adeo ut fieri possit, et saepe quidem fiat, librum aliquem aut epistolam lingua, quapiam scriptam esse authenticam, eius vero translationem non: et e contrario, librum aut epistolam non esse authenticam: versionem vero esse. Gregor de Valentia lib 8. Analyseos, c. 5. Esse, ait, versionem aliquam authenticam, nihil hoc loco aliud est, quam esse eam omnino in sententia conformem scripturae originali. Esse autem superioribus hanc adiungendam explicationem patet. Quia vix alioquin aliquid amplius vulgatae versioni nostrae tribueret Synodus, quam eorum, qui Catholicorum censent libros, bona et accurata tribuere solet censura. Ex hac porro explicatione, quemadmodum et citato loco Greg. de Valentia, sequitur, a Concilio declarari hic auctoritatem versionis nostrae divinam esse, ob causam nimitum, quae cap 11. q. 2. exposita est Dico autem semper in positiluo bene, et bonam, quia de comparatione in sequentibus agetur quaestionib. ut in superioris quaestionis extremo dixi.
Unum vero praeter ea, quae superiore obiciebantur quaestiuncula, occurrit, quod obici possit Editae sunt nuper hoc anno 1608. Francosurti declarationes Tridentini concilii In earum principio ad sess. 4. ita legitur: Acriter reprehendendus est Vega lib. 15. cap. 9. de Iustificat. qui tam audacter locutus est de hac Sed Respondeo. Istiusmodi declarationum, sive Iudicum sententiae, sive doctorum opiniones, sive sapientum responsa, sive huiusmodi aliud quippiam sit, auctoritatem, uti par est, reverendo; dubitari posse an absque depravatione ac mendo editae sint. Nam neque in verbis proxime antecedentibus Grammatica satis bona est: neque quod iis adversetur, affirmare quicquam eo loco videtur Vega Deinde Typothetae, operaeque aliae ac istarum herus haeretici fuerunt. Et iste in sua ad Lectorem praefatione subindicat aliquid alicubi pravum esse, quod in ipsius tamen exemplaris intricatam manum conferat.
Et vidi ipse declarationes easdem manuscriptas, in quibus horum nihil esset. 2. Declaratio ista est ad ea, quae decretum, quod tractamus, antecedit, verba, cum omnibus suis: declaratque libros Bibliorum integros cum omnibus suis partibus pro sacris et canonicis habendos. Addit enim: Etiam quod sola periodus, sola clausula, vel sola dictio, aut syllaba, iotave unum, quod repugnaret vulgatae Latinae editioni. At hoc totum non modo nos, sed et Vega ipse de emendata seu emendatissima versione libenter fatetur.
§. 4. Accusationes graves ante protuli. Scharpius antiqua mendacia refricat controversia sexta.
Eckius citatur quasi dicat scripturam non esse authenticam, nisi Ecclesiae auctoritate. Deinde Hermannus quidam a Pareo, a Scharpio, ab aliis producitur, quasi dicat scripturas non plus valere, quam Aesopicas fabulas, si desit auctoritas Ecclesiae. Sed Eckius loquitur de Bibliis quoad nostram cognitionem, Hermannus ille nusquam est, nusquam fuit, nisi in eorum cerebro, qui sibi hostem finxerunt, ut vincerent, et magna tamen pars iubilantium tamquam nive sua commenta texerunt hac fabula. Verum ut hac quoque parte veram stabilemque catholicorum fidem animadvertant, paucis rem exponam.
Propositio prima. Auctoritas sacrae scripturae summa est, a Deo efficienter, in se formaliter ob veritatem, quae est vocis, et rerum, sive signi, et significatorum conformitas. Hac in re cautiores non dissentiunt a nobis, nisi quod Calvinus aliique nonnulli, quaedam falsa, et mendaciola illi imputent, ut paulo ante docui.
Propositio secunda. Ut veritas aliqua cognoscatur atque approbetur, non satis est eam esse in se [Gap desc: Greek words] ex se habere firmitatem, et dignam creditu esse, sed necesse est etiam, ut idoneis testibus, atque instructione doceatur. Tres sunt in deitate personae: Orbis conditus est per sex dies, homo lapsus est, diluvio orbis oppressus est: Haec certa sunt, sed ut credantur, non sufficit certa esse in se, opus est, ut ignorantibus, dubitantibusque illa certitudo exponatur. Haec quoque ad ipsa Biblia accommodanda sunt. Nam quemadmodum credo Mosen eduxisse populum ex Aegypto, legem promulgasse in monte Sinai, ita quoque credo eum libros illos, qui vocantur Mosis, scripsisse. Eadem enim fide librorum veritatem, et historiae amplector: ld vero non ab ipsis sufficienter bibliis, quia ex natura rei non cognoscitur historia, nec audita creditur, nisi sit ratio aliqua, quae nobis evis persuadet veritatem. Errat igitur Robertus Rollocus, et Calvinus, et Pa reus, et fervor iubilantium; Cum negant opus esse alio quopiam ut scripturas discernamus, sicut solem cognoscimus, et tenebras a luce discedimus, album a nigro, sapores suaves ab amaris.
Si quis enim ignaro memoret Mosaicam historiam, aut legat eam, nonne adhuc dubitabit de veritate historiae, ac proinde de fide libri quo continetur? Apocalypsin reiecerunt Calviniani, nunc probant, an ergo priores caeci fuerunt, an solem a tenebris non distinxerunt? Et si in re [Gap desc: Greek words] , natura sua notissima, et clarissima, et causa lucis illius, quae est in Ecclesia, et cordibus hominum errarunt, cur illis adhuc manet auctoritas apud errantes?
Propositio tertia. Auctoritatem scripturae quo ad homines, Deus primo dedit illi, cui reuelavit, ut certo cognosceret, a Deo se illa habere. Deinde illa populo indicavit, miraculisque firmavit: hinc Ecclesia quae tum fuit, recepit, et posteris tradidit: Ecclesia, hoc est coetus, qui Dei spiritu regebatur. Hinc illud Augustini est: lib. contr. Epist. fund. cap. 5. Ego vero Euangelio non crederem, nisi me Catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas.
Propositio quarta. Scripturae auctoritas, et Ecclesiae creditur a nobis sub hac formali ratione, quia Deus reuelavit, praeter illam revelationem sunt motiva credendi, quae inducunt nos ut evidens sit rem prudenter credi posse, non sunt tamen ipsa ratio credendi, sed motiva dumtaxat, quae possunt ita proponi alicui de scriptura, ut eius auctoritatem credat, quamvis expresse de Ecclesiae auctoritate non cogitet, implicite tamen creditur auctoritas ecclesiae etiam in hoc actu.
Propositio quinta. Ecclesia non modo est obiectum cognitum, seu obiectum fidei creditum. ut est in Symbolo, Credo sanctam Ecclesiam Catholicam. Sed unum etiam ex motivis: Est vero antiquior, notiorque quam scriptura, ideoque eius auctoritas in credendis scripturis plurimum momenti habet. Ea tamen necessaria non esset, si alia essent argumenta, qiubus perspicue, et sine falsi suspicione Bibliorum auctoritas probaretur. Verum id fieri non potest: quomodo enim non modo Indi occidentales legendi ignari, sed Iapones etiam, Chinensesque continuo omnes bibliorum libros perlegere, eorum auctoritatem cognoscere possunt: immo quomodo Hebraeam et Graecam linguam addiscere, qui pronuntiare non possunt?
Propositio sexta. Scripturae auctoritas in se est maior absolute quam Ecclesiae. Quia tota, omnesque eius apices sunt a Spiritu sancto: at in Ecclesiae definitionibus, sententia tantum quae definita est, a Spiritu sancto esse creditur, disputationes antecedentes, rationesque, non sunt de fide, verba etiam non necessaria et superssua esse possunt. Deinde scriptura a prophetis sanctis, sapientissimisque tradita est, sine meditandi, studendi, disputandi labore, caelesti penitus magisterio scripserunt, miraculis confirmarunt. Denique omnia, et singula scripturarum sunt certissima, sive de fide, et moribus generatim agant, sive de rebus singulis, praeteritis, futuris. At Ecclesiae definitiones illae solum fide creduntur, quae sufficienter propositae sunt, et generales sunt, quaeque ad fidem, aut mores faciunt.
Propositio septima. Cum igitur Conciliorum, Summi Pontificis, vel uno nomine Ecclesiae auctoritas, a quibusdam aequatur scripturae. Tantum de illorum decretorum veritate intellegendum est, sic accipienda verba Divi Gregoriilibro primo Epistolarum vigesima quarta. Sicut sancti Euangelii quatuor libros, sic quatuor Concilia venerarime, ac suscipere feteor: ubi particula sicut est similitudinis, non aequalitatis. Ut Bellarminus et Serarius in prolegom. docet, c. septimo, quaestione duodecima. Nec offendi quisquam hac propositione debet. nam recte S. Athanasius Epistola ad African. Epis. Verbum Dei, per oecumenicam Nicaeae Synodum manet in aeternum. Spiritus enim sanctus assistit Ecclesiae suae, eandemque gubernat in aeternum. Nec mirumvideri debet ulli hominum Ecclesiae auctoritatem esse constanter veram, numquam fallacem, cum illos, qui eam aspernantur, videamus totum suae propriae auctoritate
tribuere, quod Ecclesiae abstulerunt. Nam privato instinctu certos se esse profitentur? Si cuius libet idiotae tanta est in suo sensu certitudo, cur eam Ecclesiae negant? cum Deus ipse testetur, verbum Ecclesiae esse verbum Dei? quique illud contemnunt, Deum ipsum respuere. Matth. 16. 18. et 18. 17. Luc. 22. 32
Propositio octava. Ecclesiae auctoritas aliquo respectu quo ad quosdam homines, est maior quam scripturae. Hoc nemo mirabitur, qui animadverterit, simile aliquid in omni secta. Primo Ecclesia scripturam credendam proponit, exponit, et quo potest modo auctoritatem illius probat Catechu menis, qui Ecclesiae proponenti credunt, est que eius auctoritas evidentior, quam scripturae, cuius multas partes illi ignorant. Lutherani pluris suam Ecclesiam faciut, quae Epistolam ad Hebraeos, et Iacobi reicit. Est vero id omnino illis necessarium, ut constat ex ante dictis: Cum enim plerique exemplaria Hebraea, et Graeca non habeant, et vix ullus sit, qui omnia ad primaevas linguas examinarit, nullus omnino qui [Gap desc: Greek words] legerit, credunt suis Ecclesiis, Lutherani sua biblia recte aiunt versa, et damnant Tigurina, Calviniani e contrario damnant Lutherana, et suis credunt, atque ita sacram legem quisque ita sibi tribuit, ut aliis neget.
§. 1. NImium amando quidam nocent, multo magis nimia amoris simulatione id agunt hypocritae; nam nostri ministri cottidie clamitando, purum verbum Dei, fontesque puros Hebraici, Chaldaici, et Grai sermonis: iam eo pervenerunt, ut si vera sunt, quae contra nos dicunt, necesse sit eos omnino bibliis carere. Ratio mea ista est.
Quicumque hactenus nulla biblia authentica in suis Ecclesiis legerunt, vel audierunt, illi Dei verbum suo iudicio non habuerunt: nam de ratione seu essentia verbi divini est, [Gap desc: Greek words] , immo ut etiam prosit animabus, necesse est cognosci et amari ut authenticum, et verbum immutabilissimae veritatis. Sed in Ecclesiis Euangelicis nulli hactenus authentica biblia habuerunt, quibus secundum suam doctrinam tamquam authenticis credere potuerint: non ergo biblia habuerunt, immo nec manente sententia habere possunt.
Maior propositio consensu datur, minorem probo.
Primo. Non hebraeam, non graecam, non latinam, non alterius versionis habent, nullam igitur scripturam, quam pro authentica agnoscere possint, umquam habuerunt. Non hebraeam, quia primum exemplar originale a Mose aliisque scriptoribus editum non viderunt, apographa tantum longa serie ad nos translata acceperunt, illa fideli manu, et non errante calamo exscripta esse, certo cognoscere non possunt. Neque enim ex ipsa scriptura possunt certo statuere, hoc est enim [Gap desc: Greek words] , quodque in controversiam trahitur, an scriptura quae se divinam appellat, revera talis sit, et an hoc emendate scriptum sit exemplar, itaque quod in diplomate principis, idem in Dei lege faciendum illis est.
Zwinglius nempe, et alii Apocalypsin divinam esse negarunt. verbis illis quibus prophetia inchoatur, Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus, falsa, et impostoria iudicarunt, qui Apocalypsin repudiarunt. Nunc admittunt, non quia verba illa libro praetexuntur, quae Calvinianos, et Lutherum non permoverunt, sed alias ob causas: ut scil pontifici Romano maledicant. Sed iam de fide notariorum, et librariorum loquor, et quaero, quo argumento ducti sibi persuadeant recte exscripta esse: Non ex scriptura, nusquam enim testatur, sc per duo vel tria annorum milia inter tot haereseon fraudes, iactationesque ad nos illaesam, incontaminatamque pervenisse.
§. 2. Nec cognosci hoc potest, ex privato spiritus instinctu ad Ecclesiae aedificationem. Ratio manifesta est, quia licet mentem illustrare Deus, et revelare arcana sua possit, non tamen alienae mentis certitudo ex occulto instinctu obsignatur, cur enim credam illis, qui Enthusiasmos, et instinctus suos mihi obtrudunt? verbum Dei quaero.
Neque ad rem facit primitivae Ecclesiae attestatio, quia humanum est testimonium et fallax, ut illi volunt, nec de sequentibus exscriptoribus iudicare potuit.
Quod si omnem sibi viam praeciderunt, qua ad certitudinem scripturae primogeniae pervenire possent, multo minus de ulla versione certi sunt: atque id sane fatentur ipsimet. Lutheri superius verba citavi, dicentis: Ich kan weder Griechisch noch Hebräisch. Nec Graece, nec Hebraice scio. Si verum dicit: sine verbo Dei docuit: nam eius discipuli et Calviniani solam Hebraeam scripturam, et Graecam authenticam aiunt. Ita Scharp. conc. 2. de script. et Chamerius libello contra Iacob. Suaresium pag. 12. profitetur nolle se ulli bibliorum versioni stare, sed tantum nativis linguis, Hebraicae quidem pro veteri, Graecae autem linguae pro novo testamento. Merito autem versioni nulli fidunt nullam enim non vitiosissimam habent, ita rex Angliae in collatione Hamptoncuriana: Edendam omnino esse aliquam uniformem Bibliorum translationem, quod, Anglicam hactenus honam vidisset nullam, omnium vero pessimam iudicaret Genevensem, eiusque notas ad marginem adiectas censeret partiales, falsas, seditiosas, periculosique ac perversissimi animi machinationes nimium redolentes. Sic autem edendam, ut post duarum Universitatum laborem, post Episcoporum ac doctiorum clericorum revisionem, consilio privato offeratur, et a Rege demum auctoritatem accipiat, universaque Anglicana Ecclesia ad eam unam amplectendam adigatur.
§. 3. Cum igitur nulli versioni ut authenticae stare possint, et versiones suas sibi mutuo tamquam erroneas obiciant, nec ad fontem omnes recurrere possint, omni auxilio destituuntur: Nam quotus quisque est ita gnarus Hebraeae, ut ex certa scientia de puro fonte hauriat? cetera turba e caenosis, et varia haeresi venenatis rivis potatur.
Non concedo hoc illis qui biblia vertere se ex Hebraeis confessi sunt, quod unius hominis esse negat Beza in praefat. ad novum testamentum. Nam quamvis sibi eruditi videantur, cum tamen nati Hebraei non sint, cum utantur glossis, lexicis, interpretationibus Rabbinorum, nisi putent se memoria iudicioque posse falli, omnium sunt hominum vanissimi. Lutherus post annos prope 20. fassus est, Santem, Munsterum, se, crebro errasse, quod glossis Rabbinorum nimium crediderit. Munsterius [Reg: Munsterus] ait, plurimos versus omissos in Sante, sicut et
recognitione Lutheri. Versionem suam ille aliquoties recognovit, sannis eam Tigurini exceperunt, Osiandrini aiunt loca scripturae a Luthero magna falsitate, et dolo interpretata, in confess. Mansfeldica.
Non sunt illi certi de sua propria versione, eam esse scripturae, nisi insanissima arrogantia fidem suam ultimo resolvant in accuratissimam quatuor linguarum Hebraeae, Chaldaeae, Graecae, Latinae cognitionem.
Secundo argumenta quae contra veterem editionem invalida sunt in haereticos convertere, et retor quere valide possumus. Statuamus igitur aliquem ex quacumque religione harum quas nominavi linguarum magna ex parte ignarum, salutis tamen cupidum, veritatis studiosum: Huic Biblia Germanica offeramus, ex verbo Dei ut discat veritatem. Si Lutheri, vel Tigurinorum illa fuerint: dicet Scharpius, de sacra scriptura controvers. 2. calumn. 7. Si haec versio est authentica, vel propter interpretem Lutherum, vel propter approbationem Ecclesiae, vel quia cum hebraeo textu convenit. Non prius, quia ne Lutherus quidem authenticam putavit. Nec approbatio Ecclesiae, quia non potest facere canonicam ex non canonica. Multo minus, quia cum Graeco vel Hebraeo convenit, quia id ille iudicare non potest, sed credendum est Lutherano alicui ministro, qui forte nec ipse est hebraeus, nec Graecus. Quid si autem Matthesio ille credat, Lutheri versionem pro contione cedenti virgis, et dicenti: discas melius?
§. 4. Deinde ergo nulla hactenus Biblia habuimus nisi sola Hebraea, et Graeca. Nulla igitur fuit Ecclesia iuxta Sectarios Lutherana vel Zwingliana. Nam unum mihi ostendant, qui Biblia Hebraea, et Graeca intellexerit, et eorum religionis fuerit. Quid igitur huic facies, an ad Grammaticas Scholas Graecorum, Latinorum, et Hebraeorum ablegabis? Hoc sane frustra fuerit: sed tamen nulla est authentica scriptura, si versio septuaginta Graeca, si Latina reiciuntur: nam Hebraea a nullis fere Christianis, nisi paucissimis intellegebatur: adversarii autem nostri, sola scriptura, sola Hebraea veteris, et Graeca novi testamenti utendum censent: quae quamvis authentica sit, non tamen id constare potest illis, qui codices hebraeos numquam viderunt. Falsum est, inquit Scharpius. Graecam Ecclesiam vetus testamentum habuisse authenticum in lingua Graeca. Deinde ait. Vera Ecclesia debet habere, et habet adhuc viros, qui has linguas intellegunt: licet Romana forsan Ecclesia nullos aut paucos. De Romana Ecclesia alias videro; nunc illa verba examino.
§. 5. Vera Ecclesia debet habere gnaros Graecae, et Hebraeae linguae? An si non habeat: eritne vera Ecclesia? si asseris, quid fiet tot vestris Ecclesiis, quibus praesident quadrati praedicantes, sartores, alii quos nominant toties Arminiani in Belgio. si concedis fore Ecclesiam sine Graecis, et Hebraeis praedicantibus, necesse est etiam statuas eam fore sine scriptura, quae cum sit solaverbum Dei, erit Ecclesia Dei sine verbo Dei. Quod est absurdissimum. At Germanicum aut Britannicum verbum habeat. Nihil ad vestras imaginationes hoc facit. Scriptura Germanica aut Britannica nulla est authentica, omne verbum Dei est Authenticum, ergo nulla scriptura Germanica vel Britannica est verbum Dei. Omnem ergo fidem necessario tollunt ab idiotis, qui tam multa credere coguntur, quorum certi esse non possunt. Primo libros esse scriptos a prophetis, 2. recte exscriptos. 3. Bene conversos, 4. Haec ex scriptura clare doceri. 5. Talem instinctum se habere, qui non fallat. Horum singula plurima continent: vide l. interpretes linguarum doctissimos fuisse, diligentissimos, eorum notarios fidelissimos, et licet multi errarunt, in versione tamen suos non errasse. Biblia igitur vertendo evertunt, idque efficiunt, ut nihil sincere credatur, sitque pro fide curiositas, et contentio.
Notavit id Beza in 10. act. in digressione. Nam eo res iam devenit, ut non modo qui ex ingenio aliquid commentantur, a consuetis, et samiliaribus scripturae verbis, tamquam obscuris, insipidis, obsoletis abhorreant: sed iam qui scripturam a Graeco convertunt in Latinum, aut aliud aliquod idioma, quiduis sibi in interpretando licere putent. Quos si reprehendas, statim audias, interpretis officio fungi, non qui verbum convertat e verbo, sed qui sententiam exprimat. Ita fit ut dum quisque suum iudicium libere sequi mavult, quam religiose Spiritus S. interpretem agere, plurima non tam convertat, quam pervertat. Cui libidini et audaciae nisi occurratur, nae aut ego vehementer fallor, aut intrapaucos annos paulatim ipsarum quoque rerum possessione depellemur. Non itur [(reading uncertain: print blotted)] obviam illi libidini, sed gloria, praemiis, et infidelitate accenditur, ideoque iam ipsa rerum possessione depulsi sunt.
Ex his manifestissimum est: et nos lege divina habere constitutam Ecclesiam, et illos non habere.
Deinde nostram Rem pub. optime constitutam, ut in qua legislator supremus adoratur, lex eius asservatur, exponitur, intellegitur, servatur. atque haec de lege Dei scripta, unde omnium legum in Republ. est sanitas, sanctitasque.
§. 6. Ostendi varie Sectarios auctoritatem legis divinae scriptae tueri non posse, nunc quid ann. 1617. illi scriptitarint videamus; Scharp. col. 6. Quatuor officia Ecclesiae de scriptura recenset. 1. est testis, custos, tabellionis instar. 2. Vindex, quiafalsas a veris discernit, ut aurifaber aurum ex cupro, quia ad hoc spiritum Dei habet. 3. est praeco scripturae. 4. est interpres, sed ut scripturam ex scriptura interpretetur, nihil de suo commiscendo.
§. 7. Quatuor item media scripturae cognoscendae. Primum, est ipsius scripturaevel Dei in scriptura loquentis testimonium. Secundum, instinctus privatus. Tertium, doctrinae substantia, qualitas, forma docendi, eventa miracula, Satanae adversus illum furor, hostium poena. Quartum, Ecclesiae testimonium. Hoc pertinere ait ad eos, qui sunt extra Ecclesiam, priora testimonia minime, fideles ex prioribus testimoniis certius cognoscere scripturae auctoritatem, sed praecipue ex testimonio Spiritus S.
De officiis uno syllogismo rem conficio, Ecclesia est custos, testis, vindex, praeco fallax iuxta Scharpium, non ergo habet Spiritum Dei ad diiudicandum libros germanos, et genuinos a falsis, et supposititiis, quemadmodum prima Ecclesia Calviniana non recte de Apocalypsi iudicavit, cum eam Christi sponsi vocem esse negavit, illa igitur officia non recte constituta sunt. Ex hisce igitur nihil certo praestat Ecclesia.
Media quae proponuntur, fidem scripturarum apud illos penitus evertunt. Primum ait esse ipsius scripturae, id est Dei in scripturis loquentis testimonium, per quod primi motus in cordibus excitantur. Hoc testimonium a secundo,
hoc est, testificatione spiritus diversum non est, aut si diversum est, nihil efficit.
Si enim motus excitat credendi, id necesse est testificando efficiat, de qua testificatione postea loquar, quia enim plus continet, in postremum locum differam. De tertio medio nihil cercum est. Nam primum, substantia doctrinae, ait Scarpius, in scripturis contentae omnem terrenum captum superat; 1. Corinth. 2. 14. Non igitur ex substantia potest probari scripturae auctoritas, quia nondum intellegitur a Catechumenis, deinde multae eius partes non intelleguntur a valde peritis. Tertio, quaedam nesciuntur etiam a peritissimis, ex illis igitur quae in Scriptura continentur, non potest certo eius auctoritas cognosci, nisi omnia quae in eo sunt accurate intellegantur, etsi enim quaedam veritates perspicuae sint, multae tamen reconditae manent, quae probari non possunt incognitae. Ille igitur modus est difficillimus, longissimi temporis, et ut certe iudico, hoc tempore [Gap desc: Greek words] , quomodo enim quispiam totam scripturam, hoc est omnia illius mysteria [Gap desc: Greek words] , inter tot milia pugnantium interpretum ita dissolvet, nulla ut in re haereat? Id autem necesse est facere, si ex illis quae in ea continentur auctoritas scripturae dependet. Nam ut dicat quispiam de libro Heracliti, aut aliorum [Gap desc: Greek words] : quae intellexi praeclara sunt, puto et illa esse quae non intellexi, facile permitto, de sacra scriptura ita loqui non possunt qui ex perfecta eius intellegentia eius auctoritatem colligunt.
§. 8. Addit Scharpius, a puritate, quia nihil vitiosum continet; Verissime credo nihil vitiosum continere, sed ut ex eo de auctoritate statuam, opus est, ut omnes eius partes, ac membra non modo perspectissima habeam, sed etiam cum Hebraeis, Chaldaeis, Graecis exemplaribus, et quidem diversis omnia conferam. Nam ut de hac maiore nihil dicam: Quicumque liber nihil vitiositatis continet, est divinus; minorem hanc sine ingenti cognitione nemo sibi persuadebit. Hic liber nihil vitiositatis continet; probanda est enim inductione, nec haec, nec illa pars vitiositatem continet. Nam probanda est ex illis quae continentur, at hoc modo nemo probare poterit, nisi qui sumo ingenio, longissima aetate, quietissimo otio, adamantino labore ei insudant. Demonstro hoc exemplo quod mihi Scharpius suppeditat. Ecclesiam probare, et diiudicare scripturas, ut aurifaber aurum, at si aurifaber centena aureorum milia uno vase contentorum explorare, et probare debeat, ex illis ipsis quae vase continentur, non alieno testimonio uti, certe singulis lydium lapidem atterere oportet, neque enim sciet nullum aureum adulterinum esse, nisi postquam singulorum [Gap desc: Greek words] perceperit.
Id inquam necessarium est, si ex illis quae vase continentur sciendumest, nullum aureum esse vitiosum. Itaque qui haec praedicant, homities etiam doctissimos ad desperationem adducunt, nec quicquam scripturis ipsi credunt, nec alios credere permittunt. Non ignoro ex eo, quod nihil in scriptura vitiosum ostendatur, credibile fieri eam divinam esse, sed hoc, nihil ostendittale esse, plerique testimonio Ecclesiae adducti sentiunt, nec in experientia fundamentum fidei ponunt.
At rapit scriptura in admirationem: Ita est, sed rapiunt et alia nonnulla, graviter, simpliciter, et bene, vereque dicta.
Ex illis quae in scripturis sunt, consonantiam etiam medium esse affirmat, sed experientia sua nemo illam cognoscit, nisi omnia cum omnibus conferat. Miracula, poenae, irae hostium contra scripturam, cam credibilem faciunt, certissimos sectarios facere non possunt, quia multae scripturae carent miraculis, nec poenis hostium sancitae sunt.
Sed his tandem omissis in quibus nec ipsi multum praesidii ponunt arcem omnium haereseon, et latibulum invadamus, illud est, instinctus cuiusque privatus, qui facit, ut quisque noverit quae scriptura sit canonica, quae non sit. Perinde ac si legem principis, tuo spiritu recipias, velantiques.
Verum dum hoc rei caput ponitur, miseris animabus desperatio inicitur; et scriptura evertitur. Nam primo, quomodo idiota instinctu suo discit, hanc esse scripturam ex Hebraea in Gallicam linguam bene translatam, qui Hebraeam numquam vidit. Deinde si sufficit ille instinctus, quid opus est aliis criteriis et argumentis? Tertio, ne docere quidem possunt, qui instinctibus illis utuntur, nam intimo latet ille abditus pectore, nec in aliorum venit cognitionem. Quarto, diversus est; Castellio cantica canticorum reicit, alii alios, quisque prout Enthusiasmus dedit. Quinto, Instinctus circulum habet, Unde credis scripturae, quia eam veram esse testificatur spiritus, unde scis hanc esse veram testificationem, quia scriptura ita asserit. Sexto, Blasphemia est: ex suo instinctu verbi divini auctoritatem ita comprobare, ut tandem in tuum iudicium omnia resolvas: Haec enim ratio omnibus haeresibus ansam, et praetextum praebuit. Fatetur etiam, Scharpius non omnes Ecclesias quae habent spiritum Dei, consentire de scriptura. Denique disputando tandem inviti in nostram sententiam delabuntur, et nomine scripturae doctrinam etiam non scriptam accipiunt. Scharpius enim ne scriptura antiquiorem Ecclesiam fateri cogatur, cum manifesto constat sola traditione primam Ecclesiam contentam fuisse, ita scribit colum. 63. In prosyllogismo est captio homonymiae in nomine scripturae, Sumitur enim aliquando nomen Scripturae, pro scripturae substantia, et re scripta, hoc est Dei verbo: et tum nihil aliud est quam doctrina [Gap desc: Greek words] : aliquando pro huius doctrinae accidenti, scil. scriptione, et exaratione in libris. Primo sensu Scriptura est antiquior Ecclesia, sicque propositio est falsa: Scriptura enim, seu verbum Dei, est Ecclesiae fundamentum Ephes. 2. 20. At fundamentum est antiquius aedificio: ita scriptura est Ecclesiae semen, Matt. 13. 1. I. Pet. 1. 23. At semen sobole illa cuius est semen, antiquius est: Denique hoc idem verbum quod iam scriptum, fuit tunc non scriptum.
Ubi aperte scripturam vocat verbum Dei non scriptum, quod cum postea scriptum est, non statim universum, potuit tamen multis non scriptum retineri. Sed hac de re mentio erit cum de traditionibus agetur.
§. 1. CLarissimam esse Scripturam docere solent Sectarii. Ioannem Fayium ministrum Albenacensem dixisse in contione refert Iacob. Gualterius in tabulis Chronographicis,
faeculo I. c. 4. Nullum esse opificem, qui, modo legere norit. Euangelium non intellegat. Iacob. Martini in thesibus lubiliariis thesi 91. Abstinete ergo vos Pontificii et cum primis vos Iesuitae, a foedissimo vestro coccysmo, quo non tantum sacras scripturas, obscuras, difficiles et intricatas esse clamitatis, sed etiam ita ambiguas, et flexiloquas calumnianini, ut instar nasi cerei flexibiles, nullam praebeant certam, constantem et immotam sententiam, immo multorum errorum, eorumque gravissimorum, latibulum eas blasphematis.
Et 92. Admittite quoque Laicos ad Sacrarum litterarum lectionem. Quid dico admittite? Cum non tantum admissi sint a Domino ipso, sed etiam ad illam invitati, cerisque mandatis adstricti, ut ab eadem non nisi summo cum sacrilegio arceri possint.
Ceteros recensere supervacaneum fuerit. Soli qui hoc anno iubila concinnarunt, vel adiuverunt, aliud senserunt Pareus, et Scharpius. Pareus in Apocalypsin hoc anno ultimum maledicentiae opus edidit, nam sacrum [Gap desc: Greek words] supremum nominavit, in quo fatetur Apocalypsin difficilem, primo in commonefactione: Filiis se illam in peculio relinquere, praesertim, quod sentirec se altitudinem mysteriorum nondum attigisse, neque satis facturum aliis, qui ipsi in multis non satis fecissent, iudicia interpretum magis exquisivisse. Petit etiam veniam pro non investigatis. Sequitur Clemangem hominem suspectae fidei, a Luthero suspectissimo fictum. De obscuritate tractat. c. 3. proleg. De obscuritate, inquit, Apocalypseos scribens August. In hoc, inquit, libro, cuius nome est Apocalypsis, obscura multa dicuntur, ut mentem legentis exerceat, et pauca in eo sunt, ex quoru manifestatione indagentur ceteracum cum labore, maxme, quia sic eadem multis modis repetit, ut alia atque alia dicere videatur, cum aliter atque aliter hac ipsa dicere investigetur. Et Hieron. Liber in Apocalypsi septem sigillis signatus ostenditur, quem in dederis homini scienti litteras, vel legat respondebit tibi: Non possum, signatus est. Et postea: Apocalypsis Ioannis tot habet sacramenta, quot verba. Parum dixi pro merito Voluminis. Laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intellgentiae. Ita sane est: Nam tum in omni scriptura sacra reliqua: tum vero in ista satis intellegenda humanae mentis acies, nisi divini spiritus illustretur radiis, magis caecutit, quam oculi noctuarum ad lucem meridianam caecutiunt. Obscuritatis vero huius non obscurae causae sunt.
Primo totus liber est propheticus derebus futuris: Scribe, inquit Angelus, quae vidisti, et quae sunt, et quae futura sunt. Futura autem ut futura, quia nondum sunt in ullo sensu, vel omnino ignorantur, vel praecognita non tam intellegentia, quam spe concipiuntur.
Adde, quod haec futura non apertis verbis enuntiantur, nec temporum, locorum, personarum notationibus definiuntur. Sed rectis visionum aenigmatibus B. Ioanni scribenda revelantur. Sunt quidem in Scripturis multae visiones apertae, mentis vel corporis oculis obiectae; quomodo rex Balthasar vidit manum scribentem in pariete: Elisaeus vidit currus igneos circum sei Moses vidit rubum ardentem ante se: Petrus vidit linteum cum quadrupedibus demissum in terram. Paulus vidit nocte Dominum supra se stantem, etc. quae difficultate magna caruerunt. Sunt vero aliae visones magis rectae, quando dormientium vel vigilantium mentibus imagines arcanum quid significantes exhibitae leguntur: quarum mysteria nisi revelarentur, obscuritatem haberent, humana indagine imperuestigabilem. Ex quo genere fuerunt somnia Pharaoni et Nebocadnezari oblata: Ezechielis item et Danielis ac Zachariae visiones, ad quas visiones Apocalypticas merito referimus. Et illorum quidem somniorum arcana Deus singulari bono non modo somniantibus reuelavit, sed ad omnium quoque intellegentiam scribi voluit. Visionum vero mysteria et si prophetis servis suis etiam patefecit, aliis tamen omnibus abdita reliquit, nempe ut profani quidem homines res tam obscuras semper fastidirent: pii vero ipsa obscuritate ad investiganda divina mysteria magis excitarentur.
Et pag. 18. Etsi vero ad intellegentiam omnium arcanorum huius libri difficulter et vix penetrare queamus, non debet tamen difficultas ab investigatione nos absterrere.
§. 2. Deinde cap. 4. cum de interpretibus agit, concludit Apocalypsin a nullo intellectam. Verba eius sunt pag. 21. Ex nostris vero saeculo proxime elapso haud pauciores Theologi eruditione clari manum hunc libro admoverunt. Quibus omnibus tamen meo quidem iudicio faciem praetulit Henricus Bullingerus Ecclesiastes Tigurinus, quem fere secutisunt alii, David Chytraeus, Alfonsus Cunradus Mantuanus, Franciscus Lambertus, Sebastianus Meyerus, Nicolaus Collado, Ioannes Foxus, Benedictus Aretius, Matthias Illyricus, Augustinus Marcoratus, Petrus Artopaeus, Franciscus Iunius, Daniel Tossanus. Et recens novo saesulo Ioannes Napeirus Scotus, Thomas Birckimannus Anglus, Raphael Eglinus Iconius, Conradus Graserus Francus, Ioannes Piscator, Matthias Hoe, Matthaeus Coterius Gallus, aliique mihi non noti.
Quorsum vero, inquis, istatam multa? ut nimirum ostendam, quod institui, nihil de auctoritate huius libri diminui ex eo, quod insigniores aliquot Theologos ab eius interpretatione abstinuisse, obiectum fuit.
De interpretandi ratione, quam quisque illorum tenuerit, atque an effecerint tam multi, quod voluerunt et debuerunt: nimis longum foret explicare, et a praesenti instituto alienum. Unum hoc forte citra iniuriam omnium quis affirmaverit, id librohuic evenisse, quod de muliere in Euangelio sanguinis fluxioni obnoxia Marcus Euangelista scripsit, multa eam a medicis perpessam, nihil vero adiutam fuisse, sed potius in deterius venisse: non tam forte medicorum imperitia, quam immedicabilis mali pertinacia, quippe cuius curatio illustrandae gloriae Christireservata fuit.
Dum enim tam multi suam quique ingenii vim rationemque secuti tam varia de aenigmaticis hisce visionibus protulerunt, pia quidem illa, ut arbitror, conimenta, sed parum plerumque invicem cohaerentia, vel ad scopum mentemque spiritus quadrantia: factum est, ut cumulati quidem in hunc librum commentarii exstent, quorum nullus non lucem novam policeatur. Obscuritas vero eius non modo parum sit imminuta, sed densioribus alicubi tenebris involuta. Alii enim aenigmata Revelationis ad veteris populi historiam accommodant: Alii ad novae Ecclesiae continuam periodum aliter atque aliter applicant: Alii in quibusque particulis, quasi sub quovis lapide, quod dicitur, aurum rimantes, mysticos sensus sibi effinxerunt: Alii omnia in tropologias et allegorias morales converterunt: Alii inde quasi ex Apollinis specu futurorum praesagia etiam supra, quam homines scire fassit, fatidice scrutando eruere conati sunt: vixque in tanto numero (quod de chronologis vulgo fertur) duos vel tres videas consentire. Quae perturbatio sane difficultatem libri tanta interpretum varietate nondum exhaustam, sed potius auctam implicatamque esse subarguit: non tam interpretum culpabili ignorantia, quam ipsius Prophetiae imperuestigabili
sapientia: cuius plena Revelatio haud dubie ipsius caelestis iudicis Christi manifestationi est reservata.
Haec ille, qui alioqui prioribus scriptis facilitatem perspicuitatemque scripturae thrasonice depraedicavit. Scharpius etiam difficultatis causas octo protulit, controvers. 7. Columna 72. Concedinius autem multa in Scriptura obscura esse respectu nostri, quod Deus his de causis fieri voluit. Primo, ut ad diligentem lectionem, meditationem, perscrutationem, collationem Scripturae nos excitaret, et ne socordes in perscrutandis salutis nostrae mysteriis essemus. 2. Ut in precibus simus assidui, Dei auxilium ad illas intellegendas, et spiritus sancti lumen petentes. 3. Ut faestidium a nobis removeret: quia facilia saepius fastidimus. 4. Ut maiori veritas apud nos in pretio sit: si quidem [Gap desc: Greek words] . 5. Ut nostram arrogantiam domaret, et inscitiam argueret, cum de nostra notitia et nobismet ipsis nonnumquam multum gloriemur, et triumphemus. 6. Ut sancta mysteria sanctis totidem gemmae essent: neque porcis sine discrimine prostituerentur. 7. Ut ad internam quandam cogitationum sanctitatem nos assuefaceret, qui enim impuras ad scripturae lectionem mentes adferunt, oleum et operam perdunt.
§. 3. Horum, inter Iubiliarios, [Gap desc: Greek words] , sententia si stetur, ceterorum, ut pedariorum, sufragatio contemnetur, ampullationes et phalerae ad populum corruent. Scharpius enim tandem eo redit, ut quaerat, an ita perspicua sit scriptura, ut populus eam utiliter legere possit, et controversiae valeant ex ca decidi. Illa quae ad salutem necessaria sunt, clara, quae non necessaria, obscura plurima fatetur idem Scharpius. Idem columna 71. Quod nobis quaedam obscura videntur, causa est, quod iis, quae in Scripturis proponuntur, contenti non simus, sed quaedam curiosius, quam par est, investigemus. Verum paucis quoque hanc partem explicabo.
Propositio prima. Scriptura sacra in multis clarissima est, nec eget expositione, si absolute, et obiter consideretur, in aliis est obscurissima, quocumque modo perpendatur. De perspicuitate planum est, ut cum dicitur. Concipies in utero, et paries filium: Si obiter consideres, clarus sensus, si dusputare incipias, magnis te difficultatibus implicabis. De difficultate illa locorum facilium Lutherus Symp. cap. 1. fol. 2. In scripturis ait, vix scimus A. B. C. et adhuc non recte Fol. 3. Dei verbum est inscrutabile, unicum verbum sacrae scripturae perscrutari, et e profundo eruere, omnino [Gap desc: Greek words] est. Nego eruditos et Theologos, ut vel maxime velint, id posse. Quia enim Spiritus sancti verba sunt, et qui recens in Christo geniti sunt Christiani, habent primitias tantum, non decimas, volui aliquoties decalogum meditari, et quando prima verba illa consideravi: Ego sum Dominus Deus tuus, coepi haesitare in pronomine illo primo: Ego: et hoc Ego, nondum recte possum intellegere.
Universim vero de Scriptura anno 1546. die 16. Febrar. ut refert Aurifaber, illa scripsit, quae omnibus praedicantibus os obtundant.
1. Virgilium in Bucolicis nemo potest intellegere, nisi fuerit quinque annis Pastor.
2. Virgilium in Georgicis nemo potest intellegere, nisi quinque annis agricola.
3. Ciceronem in Epistolis (sic praecipio) nemo integre intellegit. nisi 20. annis sit versatus in Re publica aliqua insigni.
4. Scripturas sanctas sciat se nemo degustasse satis, nisi centum annis cum Prophetis, ut Elia, et Elisaeo, Ioanne Baptista, et Apostolis ecclesias gubernarit.
Hanc tu ne divinam Aeneiada tenta:
Sed vestigia pronus adora.
Difficilis igitur Scriptura est.
Propositio secunda. Scriptura etiam in illis, quae ad salutem necessaria sunt, et indiget interpretatione, et in multis obscura est, non loquor de obscuritate, quae est natura, sed ea quae ad nos pertinet: nam obscurum esse aliquid alicui non absolute, sed comparate dicitur. Non opus est probatione, totus mundus, etiam illa mundi pars quae de perspicuitate gloriatur, et intellegentia scripturae, difficilem experitur: Ideo in tam varios sensus illam trahunt omnes, et ex ea tam multiplices haereses non vitio scripturae, sed ignorantia, malitiaque hominum cuduntur; exceptis enim paucissimis, omnes haeresiarchae errores suos scripturae verbis palliare consueverunt. In articulos sidei, in fundamentum impingunt, scripturam evertunt, qui de claritate eius intellecta gloriantur. In finitis itaque polemicis misera plebs irretitur, cum nulla certa expositionis forma traditur, cum de scripturae sensu, cuius verba omnes sonant, sunt tam contrarii sensus. Et sensus de persona Christi, de Deo, de iustitia, de sacramentis, de electione, quae omnia ad salutem sunt necessaria. Deinde in Ecclesia est donum interpretationis, officium docendi in scholis et templo, non modo ad exponendas quaestiones abstrusas, et quae ad salutem non sunt necessariae, sed vel maxime ad eas, quae ad salutem requiruntur. Ita Sibrandus lib. 4. de principiis Christianorum dogmatum. Ratisbonenses collocutores, et alii fatentur haec munera necessaria. Tertio, de quo maximae sunt, et perniciosissimae controversiae, hominum etiam doctorum, id non est natura luce sua clarissimum, sed de scripturae sensu, qui fidei dogmata saluti necessaria continet, tot sunt controversiae, quot paene capita, non igitur ille sensus est natura clarissimus. Immo unica illa res sacrarum litterarum apud plerosque auctoritatem labefactat, cum enim non verba; sed veram et genuinam sententiam sacrarum litterarum inquirunt, in pugnantes opiniones incidunt: nec ulla ratione possunt authenticum sensum obtinere. Nam sectarii ad unum omnes eo refugiunt, ut dicant de sensu se certos esse ex privato instinctu, qui si in omnibus unus, et consentiens esset, forte persuaderent, at nunc cum diversissimus sit, fieri non potest, quin praeter unum omnes fallantur, et fallant.
Obiciunt illi, Non est occultum nec remotum a nobis verbum, sed in ore, et corde nostro. Romanor 11. 10. Est lucerna pedibus. Psalm. 118. et caet. Lucerna splendens. 2. Petri 1. 19. Est clarum non tectum, 2. Corinthior. 4. 2. Iubemur eam scrutari, Ioan. 5. 39. et alibi. Patres utuntur scripturis, primitiva Ecclesia eas sine commentariis intellexit. Si obscure scripsit Spiritus sanctus, frustra scripsit.
Quin et fideles omnia intellegunt, quae ad salutem sunt necessaria, Ioan. 10. 17. Haec sparsim in iubilis sunt, et in unum collegit Scharpius columna 74. Sed error communis est, omnium Secta iorum, quod scripturam simpliciter, et sine sensu Ecclesiae, et doctorum interpretatione accipiant. Verbum Dei non est occultum, quia quaedam eius nulla indigent expositione, alia nobis explicantur ab Ecclesia, ut si discere lubeat, occultum non sit. Lucerna est, sed
cum accensa est, hoc est, cum veri sensus radios diffundit. Iubemur scrutari scripturas, quia non passim obvia est earum profunditas, patres utuntur scripturis ad firmitatem dogmatum sacrorum, easque exponunt, vel a vetustioribus explicatas proponunt. Ecclesia primitiva scripturas sine expositione intellexit? immo ne Apostoli quidem iam fideles, et Christo familiares, Christus enim illis exposuit, adeo vero non intellexerunt, ut nescirent Christum pati debere, et ita intrare in gloriam suam Luc. 24. 25. Deinde nonne Apostoli cum exponerent scripturas, et revincerent Iudaeos, exponebant fidem, et ea, quae ad salutem erant necessaria? et Apollo Actor. 18. 24. potens erat in scripturis, sed diligentius ab Aquila et Priscilla docetur viam Domini, nec omnia per se intellexit, sed ab aliis didicit aliud esse baptisma praeter Ioannis Baptisma, quod in aqua sola dabatur. Quod si primitiva Ecclesia sine interprete scripturas intellexit, atque deinde etiam sequens Ecclesia, non fuit opus tot interpretibus, immo nec nunc quidem, cum tamen sub commentariis novatorum hodie gemat orbis terrarum; de uno iustificationis articulo viginti sunt pugnantes sententiae, nec hoc aliter solvit Scharpius, quam luculento mendacio, cum ait; Inter reformatos magna est consensio de hoc articulo, ut de aliis. Ex his concludo, verum scripturae sensum a scriptura, et Ecclesiae vera interpretatione petendum. Certe ita olim fuit in Ecclesia Israelitica, cum enim sine punctis vocalibus scriberent veteres Hebraei, magno labore a suis praeceptoribus legendi, et quae inde pender, intellegendi rationem addiscebant, perpetua itaque traditio scripturam comitabatur, qua pronuntiatio, et vocalium substitutio continebatur. Quemadmodum igitur nullum punctum substituendum erat, nisi conveniret cum mente Spiritus sancti, ita neque nunc ulla interpretatio admittenda, nisi quae est ab illo.
§. 5. Denique nullus umquam sperari potest finis controver siarum, nulla concordia, cum interpretatio ad privatum cuiusque spiritum relegatur, quomodo enim vel inimici convincentur, vel dubitantes instruentur, si aliud non clametur in Cathedris, quam certitudo sensus scripiurae, ex privato instinctu Spiritus sancti.
§. 1. OMnium paene, qui in Iubilis suis mentionem bibliorum faciunt, una haec est querela. Quidam ex rudioribus stentorum refert Lutherum legere Biblia solitum, sed a fratribus prohibitum, et ad cubicula cenaculaque scopis emundanda missum. Kemnitius iam olim in examine Concil. Tridentin. sess. 4. omnibus anteivit, cum dixit, nos ferro et flamnia per sequi editiones vernaculas. Hac una in re aliquot contiones invidiosissime versantur. Verum rogo, ut lector sepositis paulisper criminationibus veritati aures animumque dare dignetur.
Propositio prima Scripturas sacras in linguam Germanicam, aliamve translatas legere privatim non est omnibus mandatum. Ratio manifesta est, quia nec in scriptura sacra, nec iure Canonico, nec civili uspiam lex illa invenitur. Deinde in omnibus gentibus maxima pars fidelium legere hactenus nescivit, et quamquam in cultioribus oppidis litteras multi nunc addiscant, turba tamen, quae ruri est maxima, ut plurimum ignara est legendi scribendique. Non igitur lex est, quae lectionem imperet, cum nulla sit, quae litterarum scientiam iubeat; et sane si quae esset, quae vulgo illam iuberet, extemplo antiquandam censerem, nunc enim librorum scurrilium, levium, maledicorum, libidinoforum, magicorum tanta est copia, ut praestet nescire litteras, quam in litteras, tam pestilentes incidere. Tertio, Ecclesiae consuetudo non fuit, ut scriprurae lingua vernacula legerentur, non igitur lex fuit ea super re divinitus lata. Nam quamvis a Mose usque ad captivitatem Babylonicam, manente integra lingua Hebraea, ab omnibus Iudaeis legi biblia potuerint peculiarissima tamen institutione, et traditione opuserat, propter puncta vocalia, ex quo apparet, apud paucos lectionem usitatam fuisse, magnaque opus fuisse exercitatione etiam illis, quibus biblia erant vernacula. Post captivitatem Iudaei transierant ut in dominium, ita et linguam Chaldaeorum, quam deinde reliquiae quae redierunt in patriam, cum Syra confuderunt, nec ullo modo effici potuit, ut vetus Hebraea esset vernacula. Facta est tamen quaedam conversio in linguam Chaldaeam Onckelos, quem Aquilam esse nonnulli putant, qui Graece item vertit, qua de Serarius prol. cap. 14. q. 4. Si Aquila fuit, tempore igitur Adriani vixit, si antiquior fuit, non tamen eius versione Ecclesia uti potuit, cum paraphrasten egerit, multa omiserit, multa perverterit, ut non possit ullo modo illa paraphrasis dici verbum Dei; Aquilam fuisse haereticum, omnia veterum monumenta ostendunt, sed Onckelos et Aquilam esse eundem, adduci non possum ut credam, nam in locis obscurioribus scripturae, nimium quan tum distant dua versiones illae. Thargum Onkelos, et fragmenta versionis Graecae, quae ex Aquila citantur, non autem cauti hominis fuisse videtur, diversissimas interpretationes adferre, cum minore labore sibi consentiendo parate auctoritatem posset. Scripsit ille Pentateuchum. Circa ortum Domini nostri Ionathan vertit prophetas priores et posteriores. Postea anno Domini 400. Ioseph caecus certit Hagiographa. Nihil autem in his sincerum fuisse docetur ex eo, tum quod duo posteriores fuerint infideles, et forte Onckelos, tum praecipue, quod nullum caput sit, in quo non abeatur ab originali misceantur somnia, et nugae. Itaque a captivitate Babylonica usque ad Christum Ecclesia vernaculam scripturam nullam habuit, nec curae fuit, Esdrae, Nehemiae, Malachiae, Zacharae, Aggaeo, Oniae, Machabaeis, aliisque viris sanctissimis, ut eam converterent. Non igitur praeceptum habuerunt.
§. 2. Sed neque Ecclesiae Christi, Apostolicis, et quae secuta sunt, temporibus, nisi paucae, hoc est Graeca et Latina, versiones patrias habuerunt, neque Apostoli, neque eorum successores in varias linguas converterunt biblia. Graecae versiones multiplices fuerunt. Prima ante Monarchiam Graecorum. Secunda initio Graecorum. Tertia septuaginta interpretum. Quarta Herodiana. Quinta. Aquilae. Sexta Symmachi. Septima Theodotionis. Octava Hierochuntina. Nona Nicopolitana. Nominantur et Origeniana,
Lucianea, Hesychiana, sed illae ex emendatione mendorum, quae in versionem septuaginta interpretum irrepserant, nomen acceperunt, nec novae versiones dicendae sunt. Decima itaque est ex Hieronymiana, nam Graeci ex Latina versione D. Hieronymi in suam linguam biblia transtulerunt. At populi, quibus praedicatum est Euangelium, variarum linguarum fuerunt. Actorum. 27. Stupebant autem omnes et mirabantur dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt, et quomodo nos audivimus unasquisque linguam nostram, in qua nati sumus? Parthi, et Medi, et AElamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, AEgyptum et partes Lybiae, quae est circa Cyrenen, et advenae Romani. Iudaei quoque et Proselyti, Cretes et Arahes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. Stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes: Quidnam vult hoc esse? Alii autem irridentes dicebant. Quia musto pleni sunt isti. Omnes illos populos Graece aut Latine scivisse si quis dicat, nihil aliud agat, quam ut cum ratione insaniat.
§. 3. Propositio secunda. Hinc etiam constat, nec versionem, nec lectionem illam necessariam fuisse. Cur enim tot saeculis Ecclesia Iudaeorum, et deinde Apostolorum rem tam necessariam neglegerent? cur non id agerent, quod Novatores omnes egerunt, ut in omnes linguas scripturas transferrent, quod eo tempore facillimum erat, cum omnes Apostoli, multique alii variis linguis loquerentur? Cum igitur nos reprehendunt, de vernaculis versionibus omissis, et invidiose exaggerant, quod non omnes legant biblia? nonne sub nostro nomine Apostolis maledicunt, qui versionem bibliorum tam facilem, et quam in unaquaque lingua suo nomine praeposito authenticam facere potuerunt, neglexerint? sed Apostoli satis putarunt consultum Ecclesiis, si unamquamque gentem instruerent, doctoresque relinquerent, et Episcopos, qui fidem, et scripturam illis explicarent.
§. 4. Propositio tertia. Biblia in vernaculam linguam bono fine vertere, et legere bonum est aliquando, nulla lege simpliciter prohibitum. Nulla enim eiuscemodi lex exstat, et licuit in Ecclesia uti versionibus et illis legendis ad pietatem animos incitare.
Hanc esse sententiam Catholicorum docet Wittakerus Cent. 1. q. cap. 13. Prima (opinio) inquit, est eorum, qui scripturas omnino negant in linguas vernaculas verti oportere. Secunda opinio contraria est eorum, qui sacram Scripturam in omnes populorum vulgares linguas transferendam omnino esse statuunt: Tertia, illorum, qui versiones scripturarum vernaculas neque damnant simpliciter, neque simpliciter permittunt: sed hac in re certam exceptionem, rationemque temporum, locorum, et personarum haberi volunt.
Ultima opinio Papistarum sententia est, et sanctio Tridentinae. Deinde Concilium Oxoniense contra Wicleffum statuit, ne editiones Wicleffi, aut aliorum legerentur, nisi essent ab Episcopo dioecesano approbatae, de approbatis itaque nulla tum quaestio crat. Deinde multi utiliter legerunt, ut olim apud Hebraeos, cum essent vernacula. Tertio, ad lectionem scripturarum Patres saepe hortantur, ut ostendit meus praeceptor Serarius proleg capit. 20. quaest. 3.
§. 5. Propositio quarta. Quamvis absolute igitur versio, lectioque bibliorum vetita non sit, fieri tamen potest, ut inutilis, aut etiam noxia sit. Primo ratione versionum, quae bonae non sunt, aut sane non sunt bonitatis spectatae. Ita supra ostendi, Iacobum Serenissimum magnae Britanniae regem nullam editionem probare, Genevensia biblia esse pessima, notas eorum esse falsas, seditiosas, nimiumque redolentes animae periculosae, et perversissimae machinationes. Cum vero melius sit, non legere biblia, quam nomine bibliorum, et verbi Dei, verbum diaboli, quisnon videt, noxiam esse lectionem, quae non aedificat. sed destruit? et sane versiones iam multae sunt, Italica, Hispanica, Gallica, Genevensis, et alia Castalionis, Tigurina, Belgica, Anglicana, Lutherana, pleraeque variae, ut sunt variae editiones. Sunt et Hamburgiedita variis linguis biblia, etiam Saxonice, et Sclavonice. Sunt Biblia Eberi, Neandri, Caspari Caroli, Ungarica. Omnia biblia facta a Lutheranis damnant Calviniani, et sannis excipiunt, ut constat ex Stoltzio in defensione Lutheri. Idem censent Osiandrini, Bucerus. De Calvinianis idem statuunt Lutherani, de omnibus Serenissimus magnae Britanniae rex, verum ergo Dei verbum non legunt, aut sane certi esse non possunt se legere, quomodo enim, te alloquor rusticule Lutherice, tu fide certus eras biblia Lutheri esse authentica, reclamantibus omnibus Catholicis, Calvinianis, Anabaptistis, Osiandrinis, castigante Matthesio, ipso Luthero errata agnoscente?
Secundo noxia est bibliorum lectio plerisque, qui hoc tempore Catholici non sunt, quia cum facillima arbitrentur, mox interpretati aggrediuntur ne ludibrio sint, si rem apertissimam se negent intellegere. Lutherus libro de serluo arbitrio dixit, Difficultatis nihil esse in sacris litteris, nullumque sibi adferri posse locum, quem non ipse facile interpretetur. Quod igitur apertum, clarumque arbitrantur, id putant se posse intellegere, ideoque interpretantur. Qui autem ignarus rem difficilemputat facilem, ille in paradoxa, et ridiculas opiniones incidit.
Tertio, Damna etiam multis infert lectio bibliorum, dum cos in superbiam erigit, atque efficit, ut doceri dedignentur, qua occasione in haereses necessario incidunt. Lutherus ipse expertus est, Anabaptistas enim et Sacramentarios si vel unum librum legerint, ait putare, omnia se scire. Symp. 1. fol. 5. Et Deinde: Dicebat quodam tempore Lutherus nobilitatem, cives, rusticos, et ferme quoscumque summi et infimi status, Euangelium melius scire, quam sciret ipsemet Doctor Lutherus, aut etiam ipsemet sanctus Paulus, ut ipsi quidem sibi viderentur, sapientes enim esse et omnibus parochis doctiores existimare, addit, illos non parochos sed Dominum contemnere Tales fuere et Hussitae, ut lib. 1. et 4. historiae memorat Cochlaeus, Tales Wicleffitae, ut lib. 2. cap. 70. et 73. Waldensis. Tales Orlamundenses Lutheri tempore. Ea causa videtur, cur Lutherus in historia quae contigit in Stasfort anno 1536. vocet librum haereticorum.
Quarto, Ex hisce constat plurimas haereses oriri: multa ab indoctis perverti, immo fere singulos iam habere ante occupata iudicia, et eo scripturam trahere. Calvinus sane lib. 4. inst. cap. 8. §. 11. satis indicat, singulis scripturae interpretationem promissam.
§. 6. Propositio quinta. In Ecclesia Catholica, Apostolica, Romana, versiones, lectionesque
bibliorum non vetitae, sed certa lege concessae sunt, idque iure ac merito. Calumniosum est igitur fundamentum adversariorum, et malevola penitus obtrectatio.
§. 7. Hic imprimis monet, ne sine discrimine permittatur, et causam addit, quia plus inde detrimenti ob hominum temeritatem oritur, quam utilitatis. Hoc ita esse sentiunt Lutherani, et Calviniani, cum singulis diebus in plures sectas scinduntur. Hinc illi quoque diversarum sectarum libros prohibent. Nam libri Zwinglii adhuc viventis in Saxonia et Hassia sunt vetiti, ita Zwinglius in exegesi Eucharistici negotii, id deinceps semper egerunt, ut Lavaterus, Micronius, Utenhovius, Danaeus, aliique testantur. Nec tamen Calviniani idem agere de Lutheranis cessant in hodiernum diem. Ita Schlusselburgius lib. 3. Theolog. Calvinisticae art. 4. Hinc apparet Sacramentarios in id potissimum incumbere, ut ipsorum libri blasphemi soli ab omnibus legantur. Nostra vero scripta ex rerum natura funditus exstirpentur, ut pote invulgatione publica, et lectione indigna. Nec hoc modo fecerunt, sed et illud, quod Lutherus scribit, 7. 2. Epist. ad Lincum, fol. 272. Orlamundenses rustici nates libello meo purgant. Calvinnus Epist. 1. ait, magistratus immodica facilitate pessime consulere Rei publicae, qui non modo malos libros edi permittunt, sed pessimos quosque comprobant suo suffragio. Et ait Schlusselburgius lib. 3. Theol Calvinisticae artic. 4. Non diffitemur, inquit, nostro Magistratus, in quibusdam locis, Bibliopolis interdicere, ne libros haereticorum, Pontificiorum, Anabaptistarum, Calvinistarum, et id genus fanaticorum hominum, sine discrimine quibuslibet divendant: sed habita personarum ementium rationes, videant ne idiotis et imperitis venenata et erronea scripta communicent, qui nondum confirmati in doctrinae Christianae fundamentis sine ullo iudicio ea legentes facile possint seduci.
Librorum igitur vetitorum apud Sectarios sunt bene multi Catalogi, inter quos etiam bibliorum versiones.
At dices, non scripturam sacram, sed libros malos vetamus. Nec hoc ego dico, sed hoc moneo; cum sint bibliorum multae pessimae versiones, quod omnes testantur, etiam adversarii, cum nulla sit, quae probetur Serenissimo regi Britanniae, merito vetari, ne sine discrimme permittantur idiotis, et imperitis.
Nam id si fiat, inter tot versiones quam facile rusticus incidet in Anabaptisticam, Socinianam, Arianam? nam ut ille iudicet, quae versio cum Hebraeo vel Graeco consentiat, fieri non potest. Non ergo permitti illi debet electio qui inter salutare pharmacum, et venenum discernere non potest. Legem ille in sua vitia inclinabit.
Quod si versio sit ab Episcopo approbata, tatio temporum, locorum, personarum in permissione tenenda est, si enim sit quispiam novarum rerum appetens, inssatus, libidinosus, inquietus, sui aestimator, huic si biblia dederis, ea faciet, quae de suis queritur Lutherus. Dicite Lutherani, nonne lectio bibliorum fecit Calvinianos septulo deteriores Papistis? Tales esse dixit Lutherus et firmavit in colloquio Hertzbergensi Iacobus Andreae.
Si quis animo bono, desiderio proficiendi biblia legere cupiat, ille sibi negari numquam sentiet, tantum opus est, ut ea de re pastorem appellet, cum vero publice edi, vendi ac emi permittuntur, censetur data legendi facultas generalis, qua tamen nonnulli sine dubio abutuntur. Sed caveri omnia scandala non possunt. Itaque non prohibetur id, cuius permissioni conditio adiungitur, ut cum princeps gestari arma sine suo permissu vetat, non simpliciter neminem vult armatum esse, sed furiosos, turbulentos, iracundos malitiae instrumentis exuere, fortes et iustos ad subsidia rei publicae munitos esse vult, ita Episcopus si videat hominem atheum, spiritu Dei carentem, per albatas saeculi vias ambulantem, vitiis suis ex Abrahami, et Davidis polygamia fomenta quaerentem, merito bibliorum, quae solo Dei Spiritu, quo caret ipse, intelleguntur, lectione arcebit, instruet ipse, pastores audire iubebit. Nam revera quandam instructionem oportere antecedere, ipse Calvinus auctor est. Nam in praef. instit. anno 1559. suarum institutionum lectionem [Gap desc: Greek words] quandam ad legendos divinos libros obtrudit. Hoc mihi in isto labore propositum fuit, sacrae Theologiae candidatos, ad divini verbi lectionem ita praeparare, et instruere, ut et facilem ad eam aditum habere, et inoffenso in ea gradu pergere queant Si igitur Calvinus praeparandos censet candidatos Theologiae ad divini verbi lectionem, cur Episcopus Catholicus non prius idiotam praeparabit, antequam biblia illi tradat? Certe Theologiae candidati aptiores sunt idiotis, si Calvinus instruit tam longis institutionibus, cur minus institutione eget idiota? Si absque Calvini institutionibus non est facilis aditus candidatis Theologiae ad lectionem verbi divini, cur crimini datur Pio quarto, qui aditum per Episcopos, parochos, confessarios dat, ita tamen, si ita instituti sint, ut ex lectione illa non damnum, sed pietatis et fidei augmentum capere possint. Si institutiones Calvini lucem praeferunt candidatis Theologiae, ut inoffenso in scripturae lectione gradu pergere queant, cut non ante etiam suos subditos Catholicus Episcopus ita muniat, ne offendant: et si candidati Theologiae opus habent illis institutionibus, ne offendant, ergo sine illis offendere poterunt, ergo et in Catholica Ecclesia aliquis offendere potest, ergo merito illi negatur lectio bibliorum, donec ita instructus sit, ut in ea lectione inoffenso gradu pergere queat.
Finio hanc de Scriptura partem, et coram, Deo hominibusque protestor, maximis, inauditisque nos calumniis peti: Olim fastigium calumnia posuit in Arianis contra Athanasium, nunc superarunt nostri Iubilantes omnia veterum: Et sane si quicquam a vetustis didicerunt, ita artem calumniandi accurate hauserunt, ut iam nihil tutum sit: veritate nihil possunt, clamori, et mendacio fidunt.
Nos legem Dei legendam permittimus, sed vetamus lectionem noxiam, interpretationem legis corruptricem; quod in legibus civilibus, facere magistratum diximus.
§. 1. NUllus omnium Iubilantium, quod quidem sciam, hanc partem omisit. Ideoque nihil necesse est omnes nominare. Academicus Euangelicus Heidelbergensis thes. 19. et 20. Sed hac in re nemo fere acerbius mendax, quam Erarthus Lauterbach, qui Bapistas agere
re contra verbum Dei, et suas sequi traditiones contendit ostendere. Et conc. 1. p. 1. concludit, alles wider die H. Schrifft/ also dass es der Teuffel auss der Hellen nicht wol köndte ärger machen/ omnia adversus scripturam, ita ut vix etartaro daemon peiorafacere posset. Polycarpus Leiserus 1. conc. Balduinus Fredericus in contione praeparatoria pagin. 7. omnes Catholicas civitates infamat, quod bumanas leges magni faciant, verbo Dei relicto, in templis tantum animas occidant. Es werde mit falscher Lehr vnd verbottenen Gottesdienst nur eitel Seelmordt begangen/ falsa doctrina et vetitis cultibus in templis animaecidia a Catholicis committi. Paulus Laurentius in secunda contione, pagin. vigesimaquarta, omnium malorum causam affirmat, quod traditiones humanae contra divinum verbum invaluerint. Dass auss dess verfluchen [(perhaps: verfluchten)] Bapsts Gebott und Tyranney alles in Abgötterey sey verwandelt worden/Da man an statt dess reinen Wort GOTTES dess Bapsts Lügen/ und Menschen Satzungen wil getrieben haben. Ex maledicti Papae mandato, et tyrannide omnia in idololatriam conversa esse, quia locumpuri verbi Dei mendacia Papae, et doctrinae hominum obtinuerint. Nec in templis tantum ad plebem, sed poetae etiam in ministrorum conventibus aures mendaciis implent. Unum ex illis, quia in eo clarior est malevolentia, audire iuvat: Est vero Albertus Otto Bilgenius paedagogus aulicus Solmensis.
Quanta olim fuerit saecli caligo prioris,
Praestigiae quanta, quantus in orbe dolus.
Errorum in quantas tenebras, quantamque Charybdim,
Nostrorum inciderint saecula priscapatrum.
Haud ego si totas gust assem Aganippidos undas,
Carminibus possem significare meis.
Lux Euangelii maiorum ob scurior aevo
Lumine brumali debiliorque fuit.
Vox Euangelii spissis immersa renebris,
Cimmeria quondam nocte sepultafuit.
Biblia Pontificum nugis oppressa, fimoque
Perdita non ullis insonuere locis.
Nemo Prophetarum libros evolvere visus.
Aussu Apostolicos voluere nemo libros.
Nam si qui legerent Sacra bibliamentibus aquis,
Credebant tangifulmine Pontificis.
Hinc docuere Sacram Scripturam (grande piaclum)
Esse imperfectam, flexibilem, mutilam.
Adque salutarem vitam permulta requiri:
Quae sancto videas esse aliena libro.
Proficere immo nihil, qui rem petat inde salutis,
Haudquaquam et normam in religione bonam
Dormi secure, Dorbellus, Vadeque mecum,
Dur andus, Biel ac Holkot, et Okka, Brikot.
Petrus Lombardus, Scotus, Thomas ab Aquino.
Iura dabant templis, iur adabantque scholis.
Quid poterant quaeso auxilii ebullire misellis
Ex horum scriptis, dic mihi quaso, virum.
Haec illi, nos totam rem breviter exponemus his propositionibus.
§. 2. Propositio prima. Ecclesia semper usa est verbo Deinon scripto, hoc est traditione. Nam ante Mosen, atque adeo ante diluvium Ecclelia Dei fuit, nec tamen verbum Dei scriptum fuit. Id fatetur Scharpius controu. 6. Respons. ad prim. obiectionem. In prosyllogismo est captio homonymiae in nomine scripturae pro scripturae substantia, et re scripta, hoc est, Dei verbo: et tum nihil aliud est quam doctrina [Gap desc: Greek words] : aliquando pro huius doctrinae accidenti, scilicet scriptione, et exaratione in libris. Primo sensu scriptura est antiquior Ecclesia, sicquepropositio est falsa. Scripturaenim, scu verbum Dei, est ecclesiae sundamentum: Ephes. 2. 20. At fundamentum est antiquius adificio: ita scriptura est Ecclesiae semen, Matth. 3. 1. 1. Petr. 1. 23. At semen sobole illa, cuius est semen, antiquius est: Denique hoc idem verbum, quod iam seriptum, fuit tunc non scriptum.
Quod si sincere nobiscum agitur, et scriptura significat rem scriptam seu doctrinam [Gap desc: Greek words] , iam concordiam tenemus, neque enim nos, cum dicimus, aliqua non scripta esse credenda, affirmamus, aliquam doctrinam non [Gap desc: Greek words] , hoc est a Deo non revelatam, recipiendam esse, tamquam sit a Deo revelata.
Deinde post Mosis adventum scriptaest, sed non omnia capita creditu necessaria continuo explicata sunt, erant igitur alia verbo non scripto comprehensa, neque enim Mosis institutum fuit catechismum scribere.
Tertio, Hocipsum verbum quod scripsit Moses sine traditione nec legi potuit, nec intellegi, ut supra ostendi propter punctorum omissionem: Quarto, Nusquam Deus prositetur, se doctrinam atramento tantum et membranis alligasse. Sunt igitur Dei leges duplices [Gap desc: Greek words] .
Quinto. Multa sunt, quae nunc quoque ex verbo non scripto credere coguntur adversarii. Nempe verbum Dei, quod scriptum est, inviolatum ad nos usque pervenisse, Apocalypsin esse verbum Dei. Adversarii vero satentur, ut Scharpius columna 123. Ab Adam usque ad Mosen fuisse scripturam, sed non verbum scriptum, neque enim scriptum esse necessarium, nisi ex hypothesi. Denique multae gentes longo tempore scripturas non habuerunt.
§. 3. Propositio secunda. Scriptura sacra quae nunc habetur, non est sufficiens, ut omnes controversias decidat, nec olim fuit; quia initio tantum pentateuchum habuerunt, at ille non est sufficiens, ut omnia dogmata apertissime ex eo declarentur; ita neque nunc universum corpus canonis sufficit, nam nusquam in eo dicitur, hoc totum corpus, et nullum alium librum extra illud esse canonicum, et hoc tamen credimus. Itaque qui omnem traditionem reiciunt, etiam canonem scripturae concidunt, quod adeo verum est, ut Scharpius hoc anno omnibus iniecerit pudorem. Cum enim controversia 9. columna 143. sibi obiecisset, Instantia 5. Non satis est seire scripturam esse divinam, sed oporiet scire, quae illa sit? An non potest hoc sciri ex scripturis. Ergo. Probatur assumptio: quomodo colligimus ex scriptura, Euangelia Lucae et Marciesse vera, Thomae vero et Bartholomaei esse falsa, cum ratio dictet, credendumpot ius libro praeferentititulum Apostoli, quam non Apostoli? Et unde colligam epist. ad Rom. esse vere Pauli, epist. vero ad Laodicenses non esse auli, cum Coloss. 4. dicat, se ad Laodicenses scripsisse, nusquam vero dicat, se ad Rom. scripsisse? Ergo.
Respondet sibi in hunc modum. Distinguitur propositio: est quidem necessarium hoc scire, sed non simpliciter ad salutem, et eodem modo omnibus, quia multi olim de variis libris Canonicis dubitarunt, saltem ad tempus, quos ideo a salute non excludent. Deinde qui Spiritum sanctum habent, per quem libros Canonicos agnoscimus, non eadem mensura illum habent, ita etiam de aliis spiritus operationibus statuendum.
Si igitur non est necessarium ad salutem credere,
hos esse libros divinos, ergo nec est necessarium, id, quod illis continetur, credere divinum, ex sententia Iubilantium. Hoc enim solum credendum est, quod est in libris divinis. Quemadmodum si quispiam dicat, sibi solum faciendum esse. quod regio diplomate iubetur, si credere non tenetur oblatum diploma esse regium, ab exsecutione earum rerum excusatur. Paulo post idem respondet, non est necesse scire, hunc vel illum librum ab hoc vel illo scriptum esse auctose, modo scriptum ipsum admisero ut divinum. At illo magis constringitur, si enim nesciero auctorem, si auctor v. g. Apocalypseos ignoratur, unde sciemus, hoc est, ex qua scriptura, esse divinum? Non constat ex scriptura, aliud non habent, unde cognoscant.
§. 4. Horrenda confusio contemptum vesbi Dei non scripti consecuta est in Ecclesia, sed in Ecclesia malignantium, nam primo cum sola scriptura se niti dicerent, et spargerentur omnes in contraria, Augustanam consessionem, quasi concordiae symbolum ediderunt, illa decinde mutata, desertaque, concordiae librum confecerunt, sed inde summa discodia totum Lutherifmum exanimavit.
Et sane hac quoque parte omnem scripturae fidem convellunt, et omnino Scripturam abnegant. Libavius libro contra Gretzerum haec habet.
I. Scriptum Dei verbum non est illa per characteres desciriptio.
II. Sacra scriptura et scriptum verbum non est iliud verbum Dei, de quo disputatur inter Catholicos et Lutheranos: sed aliud quoddam. Quiae scriptum verbum putest mutari, immo et comburi. Sed verbum Dei manet in aternum Isa. 40.
III. Si scriptio seu sacra scriptura esset verbum Dei, tunc esset verbum Dei non tantum respectu hommum, sed et Angelorum: sed sacra scriptura non est verbum Dei respectu Angelorum: Ergo neque est verbum Dei respectu hominum.
IV. Si scriptura esset vere verbum Dei, tunc esset potentia Dei omni credenti ad salutem. Sed non est potentia Dei omnicredenti ad salutem. Ergo scriptura ista non est vere verbum Dei.
V. Si scriptura sacra vere esset verbum, et esset sapientia et veritas Dei, sed non est sapientia et veritas Dei, ergo scriptura sacra non est vere verbum Dei.
VI. Si scriptum verbum vere esset verbum Dei, unc foret lux in tenebris lucens: sed non est lux lucens in tenebris, ergo scriptum verbum non est vere verbum Dei.
VII. Denique cum, ait, huc perveni, ut ex verbo Dei cognoverim, quod verbum Domini sit vivum, quod aeternum, quod pereunte mundo non pereat, quod iudicet in extremo die, quod veritas, quae eam cognationem habet cum Christo, ut inde et filius Dei vocetur verbum et veritas, et ita etiam Spiritus sanctus veritas. sicut et verbum Christi Spirius Ioan. 6. ilico vidi verbum scriptum, seu scripturam in Bibliorum volum inibus comprehensam non esse verbum Dei, sed aliquid aliud: quiascriptura, qua scriptura non vivit, non est vita, non veritas, non manet in aeternum.
§. 5. Si igitur scriptura non est verbum Dei, vel non est necesse credere verbum Dei, et tamen est principium fidei. sequitur, fidem esse incertam. Nam cuius principia sunt incerta, id quoque, quod ex illis deducitur, est incertum, non enim certior est conclusio, aut assensus principiati firmior eo principio, ex quo solo pendet, quam ipsum principium. At scripturae cognitio non est certa, quia nec fide certa est, neque naturali lumine certa est. Nullo igitur modo. Ut vero lector videat, quantam nobis iniuriam adferant, et quid ipsi inter se, cum soli sunt, loquantur, propositiones, quas Adolphus Venator Tectander, se de Contra-Remonstrantibus probaturum promittit in Apolog. contra Dordracenses, ex pag. 174. et 175. et 176. apponam.
1. Recta, optima, securissima, et perfecta regula, amussis, ac lydius lapis, non tantum doctrinae in Ecclesia [(reading uncertain: print faded)] apud Belgas, sed etiam totius Christianae fidei, est Confessio Belgica, et Catechismus Heidelbergensis.
2. In Confessione et Catechismo praecipitur quod oporteat sectas conviciari, et eos, qui vel verbulo in confessione a nobis differunt, condemnare.
3. Sine contumeliis sectae et errores confutari non possunt.
4. Praedicantium officium est indulgere convitiis et contumeliis.
5. Si quis non intellegit, scripturam esse imperfectam, et praeter eam, humanas traditiones et formulas esse necessarias, is diversitatem religionis parvi pendit.
6. Doctrinae puritas nequit conservari, secta non possunt averti, nec haereses confutari sine humanis constitutionibus ac formulis.
7. Dei verbum neque ad salutem, neque ad bonum Ecclesiae statum, per se sufficit.
8. Sola scriptura, absque statutis et decretis Ecclesiae, est chaos omniumreligionum, refugium omnium haresum, via, (solam si insistas,) ad omnem libertatem in rem pub. Christianam invebendam.
9. Scriptura est obscura, et variis modis potest intellegi, et propterea decretis et dostrinis Ecclesiae opus habet.
10. Confessio et Catechismus tantum sunt manifesta, non item scriptura; et hae formulae non possunt bifariam aut diversimode explicari.
11. Auctores Confessionis et Catechismi sapientiores et prudentiores fuerunt, quin et fideliores in Ecclesiam et veritatem, nec non meliora et perfectiora soripta Ecclesiae reliquerunt, quam ipsi Euangelistae et Apostoli.
12. Ex verbo Dei non potest pura doctrina certo cognosci, sed tantum ex Confessione et Catechismo.
13. Prophetae et Apostoli imperfecta et dubia post se siripta reliquerunt, quae ne ipsis quidem possunt prodesse, ut ex quibus viam veritatis certo agnoscere non possumus; nisi eadem additamentis et decretis particularis Ecclesiae roborentur, et illustrentur.
14. Scriptur a nequaquani id totum complectitur, quod absolute credendum est, ut quis salvetur, aut sit membrum Ecclesiae.
15. Scriptura duplices sensus habet, incerta et imperfecta.
16. Traditiones bumanae, Conciliorum decreta, verba et explicationes rerum fidei diu post tempora Apostolorum inventae necessario credi debent ad salutem consequendam.
17. Verbum Dei Christianis tam necessarium atque utile non est, quam sit Confessio et Catechisinus.
18. Verbo Dei carere possumus, dummodo Confessionem et Catechismum servemus.
19. Haereticos et Errabundos non est necesse scriptura sive verbo Dei convincere, aut errores eorum confutare; sedtantum Confessione et Catechismo.
20. Confessionem et Catechismum verbo Dei probare non est opus.
21. Auctoritas Ecclesiae, scripturae auctoritatem praecellit.
22. Purae doctrinae certitudo non ex verbo Dei perenda est; sed ex traditionibus et formulis eorum hominum, qui longe post tempora Apostolorum sunt secuti.
23. Scriptura non est idoneus controversiarum de religione iudex.
24. Nemo reactam fidem habet, neque Christianus, neque Ecclesiae membrum est, qui Confessionem et Catechisinum non recipit.
25. Confessioni et Catechismo amplius adhaerere oportet, quam in quantum verbo Dei consonant.
26. Confessio et Catechismus debent esse norma sensus scripturae, et formulae bumanae debent ponere mensuram explicandi verbum Dei: Sed Dei verbum non debet statuere limites intellegendi scripta hominum.
27. Nemini Christiano liberum est ad solum Dei verbum se alligare, et qui id facere prasumit, ostendit se a vera Christiana religione deflectere.
28. Quamvis Apostoli ipsimet Symbolum sive fidem fecissent, nihilominus non esset scriptura.
29. Religio Christiana non consistit in pia vita, sed in multa scientia, non in quantum quisque vivit, sed in quantum quisque intellegit.
30. Doctrina de amore Dei et proximi ad solam legem pertinet, non ad Euangelium, et Iesus fuit doctor legis.
31. Qui, congregati sunt, ut audiant quae divina et spiritualia sunt, quique Deum et Christum profitentur, non sunt Ecclesia: Item si solis Christi et Apostolorum verbis adhaerere, et non etiam Decreta Conciliorum et hominum traditiones recipere velint.
32. Tametsi aliqui in omnibus absolute scripturam sequuntur; sunt nihilominus haeretici et non possunt esse Ecclesia Dei.
33. Papistae et Haeretici non sunt Christiani.
34. Quod primi plantatores Reformationis confessi sunt, et Martures huius terrae etiam sanguine suo sigillarunt; videlicet, inrebus Fidei tantum adhaerendum esse Scripturae, et humanas Institutiones non esse suscipiendas, id est inventum ad omnes haereses ex inferni barathro revocandas.
35. Qui intellegit solum insistendum esse verbo Dei, ille medium proponit, per quod nulla pax haberi poterit cum Deo.
40. Neque Moyses et Prophetae ullo modo intellegi possunt; aut fundamentum doctrinae, aut amussis doctrinae veteris testamenti, neque Euangelistae et Apostoli Novi Testamenti.
63. Ieremias, Paulus, Euangelistae et Angelus Gabriel, Sociani sunt et haesetici.
65. Aliquid confiteri aut dicere, quod etiam haeretici dicunt, haereticum et erroneum est; et sic Prophetae et Apostoli omnes haeretici.
68. Euangelista et Gabriel Angelus nihil melius de Christo, quam Turci sentiunt.
Idem Venator pag. 74. ita habet.
Fratres Dordracenses non contenti sunt Scriptura, sed tam contempte de ea loqui audent, ut dicant; Si solum adhaerendum esset Scripturae, unusquisque in Christianitate et dicere et facere auderet, quod vellet: et Biblia fateret latibulum manifestum omnium haeresum, Libertinorum, et omnium aliorum.
His etiam adde quae in themate saeculari noster Maximilianus Sandaeus verissime de Synagoga praedicantica refert, et Thema Haidelbergense th. 11. Scripturam sacram, quae, qua Verbum Dei, est bene credendi et vivendi norma, regula, amussis, gnomon, docet non esse vere verbum Dei 1. quia non est potentia Dei omni credenti ad salutem 2. quia non est sapientia et veritas Dei. 3. quia non est lux lucens in tenebris. 4. quia non manet in aeternum. 12. Asserit, non esse ad salutem necessariam scientiam, cognoscendi scripturam divinam a non divina. 13. Negat, necessario credendum esse ii de salvifica, scripturas, quas habemus esse divinas. aut Euangelium Matthaei quod legitur in Ecclesia, esse divinum, et Matthaei Apostoli. 14. Contendit, scripturam sacram non esse ex secertam, neqne erroris, aut falsitatis expertem. 15. Affirmat, scriptores Novi Testamenti interdum prudentes, scientes praeter veritatem historiae cripsisse. 16. Recepto vulgarique errori aliquando quidpiam ex caritate condonasse. 17. Propter opinionem publicam a veritate historiae deflexisse.
§. 1. PRudentia iuris est rerum divinarum, et humanarum notitia, iusti atque iniusti scientia. Ita definit imperator lib. 1. inst. tit. 1. lib. 1. Nec immerito; duplex enim ius est divinum, et humanum, utrumque iurisperito cognoscendum est. ltaque non nimis late sumpta est definitio; Est enim revera latissima illa, et vere publica seientia. Quibus autem in rebus prudentiaversatur, in illis multo magis consistit prudentia iuris.
§. 2. Iutisprudentiae dare operam, principes, optimates, nobiles convenit; immo necessarium est.
Ratio primaria est, et valida. Quemadmodum sine legibusnon potest esse Res publica, ita nec sine anima legum, hoc est vero sensu, veroque usu, qui potius iustitiae et aequitatis index est, et custos, quam verba legislatoris. At sensum tenere ipsos principes, et optimates oporter. [Gap desc: Greek words] , ait lib. 6. de leg. Plato, [Gap desc: Greek words] . Omnis civitas desinit esse civitas, in qua tribunalia non sunt recto ordine constituta. Non possunt vero recte constitui, si modum eorum principes ignorent. Primarium principis munusest ius dicere, quomodo iuste, constanter, certo ius dicet, iuris ignarus?
Recte itaque vocatur iurisprudentia [Gap desc: Greek words] , scientia regia, et regum; nam et regibus digna est, et regibus necessaria est; quam ob causam quibusdam in universitatibus, ut in celeberrima Herbipolensi in actibus sollemnibus, antecessores, et doctores purpureis insignibus, qui color regius est, uti videmus.
Regesolim ius dixisse constat. Romulus, et ceteri leges sanxerunt, et controversias finierunt. Secuti reges sunt consules, qui iudiciis exercendis operam dederunt. Apud Varronem ita clamat accensus. Omnes Quirites in litium huc visite ad usdices. Augustus totus in iure dicundo fuit. Severus prae ceteris negotiis eivilibus intentus fuit. Ad miraculum usque causas cognovit Vespasianus, qui legationes, quae plerumque erant oppressorum, audiebat cubans, et cum alvus solveretur, dum nititur, et consurgit, inter manus sublevantium exstinctus est. Traianus ad periculosam popularitatem accessit, describit eam Plinius, nisi forte auribus aliquid dedit. Liberum
est ingrediente per publicum principe subsistere, occurrere, comitari, praeterire, ambulas inter nos quasi contingas: et copiam tui, non ut imputes, facis. Haeret lateri tuo quisquis accessit, finemque sermoni suus cuique pudor, non tuam superbia facit. De Alexandro ita scribit Lampridius. Negotia et causas prius a scriniorum principibus, et doctissimis iurisperitis et sibi fidelibus, quorum primus tum Ulpianus fuit, tractariordinarique atque ita referriad se praecepit. Leges de iure populi et fisci moderatas et infinitas sanxit: neque ullam constitutionem sacravit sine viginti Iurisperitis et doctissimis ac sapientibus viric: iis denique disertissimis non minus quinquaginta, ut non minus in consilio essent sententiae, quam senatus consultum conficerent: et id quidemita, ut iretur per sententias singulorum, ac scriberetur quid quisque dixisset, dato tamen spatio ad disquirendum cogitandumque priusquam dicerent, ne incogitate dicerecogerentur de rebus ingentibus. Fuit praterea illi consuetudo, ut si de iure aut de negotiis tractaret, solos doctos et disertos adhiberet, si vero de re militari, milites veteres et sanos ac bene meritos, et locorum peritos ac bellorum ac castrorum, et omnes litteratos et maxime eos qui historiam nor ant: re quirens quid in tabulis causis quales in disceptatione versabantur, veteres imperatores vel Romani vel exterarum gentium fecissent.
Cum igitur iudicare eos oposteat, gnaros iustitiae esse necessitas cogit. Maxima cura iudicandi incumbit etiam iustissimo, et aequissimo iudici, quia crebro cum omnia secundum leges fecit; damnat tamen et occidit innocentem, quanto magis si leges, et iura ignoret ipse? Misera curatio est, sed tamen necessaria civitati, cum iudicia severa agitantur. August libr. 9 cap. 6. de civ. Dei. Quid ipsa iudicia hominum de hominibus, quae civitatibus in quantalibet pace manentibus deesse non possunt, qualia putamus esse, quam misera, quam dolenda: quaudoquidem hi iudicant, qui conscientias eorum, de quibus iudicant, cernere nequeunt? Unde saepe coguntur tormentis innocentium testium ad alienamcausam pertinentem quaerere veritatem. Quid cum in sua causa quisque torquetur: et cum quaeri tur utrum sit nocens, cruciatur: et innocens luit pro incerto scelere certissimas poenas: non quia illud commisisse detegitur, sed quia non cominisisse nescitur? Ac per hocignor antia iudicis plerumque est calamitas innocentis. Et quod est intoler abilius, magisque plangendum, rigandumque si fieri posset, fontibus lacrimarum: cum propterea iudex torqueat accusatum, ne occidat nesciens innocentem, sit per ignorantiae miseriam, ut tortum, et innocentem occidat, quem ne innocentem occideret torserat. Si enim secundum istorum sapientiam delegerit ex hac vitas fugere, quam diutius illa sustinere tormenta: quod non commisit, comimisisse se dicit Quo damnato et occiso, utrum nocentem ac iudex occiderit, adhuc nescit: quem ne in nocentem nesciens occiderit; torsit: ac per hoc innocente, ut sciret, torsit, et dum nesciret, occidit: In his tenebris vitae socialis, sedebit iudex ille sapiens, aut non sedebit? sedebit plane. Constringe enim eum, et ad hoc officium pertrahit humana societas, quandeserere nefa ducit. Hoc enim nefas esse non ducit, quod testes innocetes torquentur in causis alienis, quod hi qui argutumur [(perhaps: arguuntur)] vi doloris plerumque superati, et de se falsa confessi etiam puniuntur innocentes, cum iam torti fuerint innocentes: quod et si non morte puniantur in ipsis, vel ex ipsis tormentis plerumque moriuntur. Quid hoc aliquando et ipsi qui arguunt, humani societati, fortasse ne crimina impunita sint, prodesse cupientes, et mentientibus testibus, reoque ipso contra tormenta durante immaniter, nec fatente, psobare quod obiciunt non valentes, quamvis vera obiecerint, a iudice desciente damnantur? Haec tot et tanta mala non deputat esse peccata. non enim haec facit sapiens iudex nocendi voluntate, sed necessitate nesciendi: et tamen quia cogit humana societas, necessitate etiam iudicandi. Haec est ergo quam dicimus miseria certe hominis, et si non malitia sapientis. An vero necessitate nesciendi atque iudicandi torquet insontes, punit insontes; et parum est illi quod non est reus, si non sit insuper et beatus? Quanto consideratius et homine dignius agnoscit in ista necessitate miseriam, eamque in se adit, et si sapit, clamat ad Deum, de necessitatibus meis erve me.
§. 3. In tuto et periculose ista principum consiliariis, aliisque committuntur, nisi diligenter, ac scdulo princeps attendat. Nam favore, pecunia, odio plurima transiguntur, et principis ignorantia cedit in lucrum hominum rapacium. Rapere, non accipere sciunt agentes in rebus, Iul. Cap. Et Cypria. Epist. 2. Incisaesint licet leges duodecini tabulis, et publico are praefixo iura praeseripta sint, inter leges ipsas delinquitur, inter iurapeccatur, innocentia nec illis, ubi defenditur, reservatur. Saevit invicem discordantium rabies, et inter togas pace ruptaforum litibus mugit insanum, hasta illis et gladius et carnifex ptasto est, ungula effodies, equuleus extendens, ignis exurens; ad hominis corpus vivunt supplicia plura, quam membra sunt. Quis inter haec vero subveniat? Patronus? sed praevaricatur, et decipit. Iudex? sed sententiam vendit. Qui sedet crimina vindicaturus, admittit, et ut reus innocens pereat, fit nocens Iudex.
Haec maxime committuntur, si princeps longius abest, aut omnem curam iustitiae in eos reicit, quibus fidit, qui cum postea plerumque vel mala gratia dimittantur, vel etiam capite plectantus, satis apparet, quo verterint sui principis nimis simplicem credulitatem: Nec princeps securus esse potest, cuius neglegentia alii peccant. Maximum vero frenum est iniquorum iudicum princeps prudens et doctus, ipsos porro iudices principis imperitia facit ex securitate neglegentes, eruditio, studiumque cautos, et gnavos.
Auctoritatem etiam valde imminuit, iuris et legum, hoc estreipublicae, cuipraeest ignorantia. Multieum fallent, quem vero decipere possunt, eontemnunt. Deinde quamvis aliquando vere, non tamen constanter iudicare possunt; quocirca necesse, ut crebro sententiae sententias elidant. Quod non modo ignominiosum, sed etiam periculosum est principi, dum in simili causa alii vincunt, alii vincuntur. Versuti, et callidi litium architecti cornua tolleni, iustitiamque ventilabunt. Scelerique nefando nomen erit virtus.
§. 4. Denique vigilantibus non dormientibus iura subveniunt. Vigilet itaque Antistes iuris; nam utrimque maxima industria agitur, immo fraude, mendacio, periurio, ut suum quisque iudicem faciat; accedunt iuris periti, qui occasionem semper liti relinquunt, utinepti artisices castigationi. Non est cedendum tamen principi, sed contra audendum: malum est continuum, semper renascens, cui continua medela adhibenda est. In simili causa optime Seneal. 2. de irac. 11. Numquid ille cuius navigium multam, undique laxatis compagibus, aquamtrahit, nautis ipsique navigio irascitur, occurrit potius, et aliam excludit undam, aliam egerit, manifesta foraminia
praecludit, latentibus et ex occulto sentinam ducentibus labore continuo resistit? nec ideo interinittit, quia quantm exhaustum est, subnascitur. Lento adiutorio opus est, contra mala continua, et fecunda, non ut desinant, sed ne vincant.
Hic opus est perseverantia: audacter affirmo, centum opus esse oculis, aut si fieri posset, ut Argus sit, hoc est totus oculeus, quibus fraudes cernat, visasque puniat.
Princeps igitur iuris, aequitatisque peritus sit, et post principem comites, barones, nobiles, quod facile consequetur, si iudicem, aut gubernatorem nullum constituat, nisi bene peritum. Ea sane mens Iustiniani fuit, in prooem. insti. §. 7. Summa itaque ope et alacri studio, has leges nostras accipire, et vosmetipsos sic erudiros estendite, ut spes nos pulcherrima foveat, teto legitimo epere perfecto, posse etiam nostram Rem publ. in partibus eius vebis credendis, gubernari.
Quia vero ipse ignarus litterarum et iuris fuit, hinc factum, ut toties leges immutando eas ad commoda sua magni, sed avari iurisperiti fixerint atque refixerint. Pauperes, ignoscite, in causa publica loquor, et de eo loquor, quod crebro fieri solet, nollem dare iuri operam et causasagere. Quia in nimia occasione peccandi pessima consultrix et impultrix est inopia, sordesque. Vili iustitiam vendit, cuius conditio vilis est; care sententias vendit, qui in egestate studendo lucri occasionem longa patientia quaesivit. Non ignoro e pauperibus bonos, iustos, sanctos esse, Deum elegisse pauperes, sed nunc de illis pauperibus loquor, qui divitiarum et honorum causa iuri studuerunt, et longam famem, et siccas fauces adferunt, ad partium litigantium medullam exsugendam. Ditescere volunt et cito ditescere. Interim status sui dignitatem exaggerant, splendide vestiuntur, ne pauperes fuisse videantur, et cum ius non satis suppetit, per iniuriam quaeruntur opes. Horum turba cum invaluit, sursum deorsum omnia vertunt, ipsum suum principem venalem habent. Potest quidem in magno genere ignobilis avaritia grassari, sed plerumque cum familiae, dignitatuisque suae rationem ducunt, cum opulenti sint; cum animo celsiore, tam abiectas praedas non sequuntur. Sed tamen et his curam adhibeat princeps. Numquam felix fuit iuris nostri status, ut non pepererint ipsa eius sacraria iniurias. Ipsum Iustinianum vide legislatorem quomodo artibus eum suis circumvenerint harpyiae sorense. Evagrius ita scribit: In Iustiniano vero tam inexplebilis fuit pecuniae cupiditas, et tam turpis atque adeo absurda rerum alienarum appetitio, ut omnia subiectorum bona his qui magistratus administrabant, qui tributa colligebant, qui nulla de causa insidias hominibus struere volebant, ob auri amorem vendiderit. Complures vero, immo innumerabiles, qui bonamulta possidebant, causafalsa commentitiaque conficta omnibus foriunis multavit. Quod si quae nieretrix oculos cupiditatis ad alicuius bona adiciens, consuetudinem se ullam cum eo vel coniunct ionem habuisse simularet: statim omnia iura ac leges, modo Iustinianum turpis lucri socium consiitueret, eius causa aversaiacuerunt; facultatesque illius qui falso in crimine erat, fuerunt in eius domum translatae.
§. 5. Non potest ius stare, nisi sit peritus, per quem possit servari, alioqui cadaveris instar contabescet. Legum debet esse interpres etiam cum verba clasa videntur, a quibus aliquando recedendum est. Charondas nimium impie verba cum teneret, se ipse occidit.
Numquam satis vera lurisprudentia laudari, litium seminatrix numquam satis puniri potest. Audiunt male Iurisconsulti ob leguleios, et ut inquit Besoldus pol. l. 2. c. 2. quia nunc plerique litibus et processibus occupantur, nec ullare alia, arte fua et scientia Reip. commodare vel volunt, vel sciunt. Hinc apud Italos dicitur: Merus legista, purus putus asinus, addit ille: Processus plerumque nihil alind esse, quam hominum nocentium et facinorosorum refugium, latibulumque, innocentium vero taedium et afflictio. ita studiose quaereudas rationes affirmat, breviandarum litium.
Principi illa eius verba perpendenda propono: Forma iudiciorum et iudiciarius ordo, quo in quibusdam utimur locis, neque videtur ordo, neque processus, sed magis confusio et labyrinthus, non procedimus, sed erramus. Calumniosa est caerimoniarum, atque scriptorum altercatio, extra omnem causaecognitionem. Hinc formularii, arcana qui tractant precessum, et cautelistamagis sunt in pretio, quamaequitatis artifices. Immo fatalia instantiarum consuetudine abolita iam sunt pessima. Sane tanta iam ubique iuris legumque multitudo, et exinde nataconfusio est, ut nullum umquam fuerit saeculum ab initio mundi, nullum aliud adbuc hodie regnum, vel res publica sit, ubi sub specie iuris magis periculose erretur, ita iustitia opprimatur, rerumque iudic atarum exsecutio impediatur, quam nunc fieri solet, postquam ius renatum, et quasi e caelo delapsum nobis miaginamur, quam iis in locis fieri consuevit, ubiiuris ratio et scientiamagis florens, magisque vivida esse depradicatur.
Queritur etiam I. 1. dissert. 14. idem Besoldus de iure Romano. Subtihtatibus et fictionibus scatere, quas post totannos invenerunt Imperatores, vel potius male feriati interpretes iuris.