§. 1. OPTABAT olim Crates altissimum civitatis locum conscendere, et summa animi, vocisque contentione exclamare: [Gap desc: Greek words] . Haec enim eius verba Plutarchus libro [Gap desc: Greek words] fuisse refert. Quo ferimini o [Orig: ô] mortales, qui ad possidendas opes magno studio incumbitis, filiorum vero, quibus illa relinquatis, exiguam curam geritis. Addere se vero profitetur Plutarchus: Eiuscemodi patres idem facere, quod illi, quibus calceus curae est, pes neglectui. Nunc adeo frequenter hoc stultis parentibus inculcatur, ut ad salutaria monita, velut accolae Nili, ad Cataduparum sonitus obsurdescant: Tantum abest, ut verbis moveantur, ut ne damnis quidem sapiant. Neque operae pretium est contra fornacem, ut aiunt, hiare, et valido se errori opponere; Regumilla est cautela, et magistratuum: Hoc tantum malum, non nisi a summa potestate corrigi potest. Parentes disciplinam neglegunt, multi ne patiuntur quidem filios recte institui. Vitiis contra paedagogos, et magistros favent: multi etiam suo exemplo, nequitiae dociles corrumpunt.
Hinc grandia Rei publicae mala nascuntur, nam ex institutione iuventutis una salus. [Gap desc: Greek words] Summa igitur complexus ego dico, et oracula potius fundere, quam hortari possim videri, nempe primum, medium, et postremum esse institutionem accuratam, doctrinamque legitimam. Natura enim caeca est, et nisi aliena velut manu ducatur, atque interdum trahatur, aberrat. Itaque gentium consensus omnium est, non posse Rem publicam esse salvam nisi primae aetatis recta, ac legitima institutione. Prudentia hac in parte excelluit inter Graecos, diu bonorum morum aemulatrix Lacedaemon; ex principibus enim [Gap desc: Greek words] constituit, et crebro iuventutem ad examen vitae, virtutisque vocavit. Persae quoque antequam infausta felicitas, bonas leges obruisset, magna cura, ut recte iuventus, formaretur, effecerunt. Duodecim enim principes, pueris erudiendis perfecerunt. Xenoph. in Paedia. AEgyptii, et Chaldaei ab ipsis parentibus Philosophiam, et leges docebantur, ut testatur Diod. Siculus lib. 2. cap. 8. Hac enim in semente, messis futurae spes erat. Maior, et barbarae sere simplicitatis, Brachmanum Indorum sollicitudo, qui recens nato infanti, magistrum praeficiebant, ut refert Alexander ab Alexandro lib. 2. cap. 25. Et sane quanta sit huius rei necessitas, experientia cottidiana nos edocet. Quemadmodum enim equi indomiti, qui nec frenum pati, nec ferre sessorem didicit, nullus est usus; ita quoque cive non eget Res publica, qui legibus patriis parere non assuevit. Oraculum est Platonis lib. 6. de legibus: [Gap desc: Greek words] . Homo rectam nactus institutionem, divinissimum, mansuetissimumque animal effici solet, si vero vel non sufficienter, vel non bene educetur, eorum quae terra progenuit, ferocissimum.
§. 2. Nisi igitur [Gap desc: Greek words] , serpentes, et beluas in matris viscera grassaturas, res publica alere constituerit; curam illam ipsa in se suscipiat. Consilium est eius, quem callidissimus regum, filio magistrum dedit, Aristoteles l. 8. c. 1. politic. Quin legum scriptori igitur, in adolescentium disciplina maxime sit elaborandum, nemo in controversiam vocarit. Namque hoc in civitatibus neglectum, magna incommoda Rei publicae administrandae formis importat: accommodate enim ad unumquodque Rei publica administrandae genus, civitatem administrare oportet. Nam unusquisque Rei publicae administrandae formae propria indoles, atque, ut ita dicam, ingenium proprium, et Rei publicae administrandae formam tuetur, et ab initio constituit, verbi causa, indoles Democratiae conveniens, democratiam constituit, et conservat, oligarchiae conveniens, oligarchiam. Semper autem ut quaeque indoles est optima, ita optimam Rei publica administrandae formam parit. Praeterea in omnibus facultatibus, atque artibus quaedam oportet antedoceri, et quibusdam ante assuefieri ad cuiusque opera, muneraque obeunda. Quare perspicuum est etiam ad virtutis actiones expromendas, quibusdam studiis, et exercitationibus antecedentibus opus esse. Quoniam autem finis unus omni civitati propositus est, perspicuum est etiam unam, et eandem omnium necessario esse disciplinam, huiusque procurationem publicam esse oportere, non privatam: quemadmodum nunc sui cuique filii curae sunt, et privatim, et privatam disciplinam, quam cuique visum fuerit, docere, suis filiis tradenti, oportet autem rerum communium exercitationem quoque facere communem, simulque civem neminem existimare oportet, ipsum esse suum, sed omneis se esse civitatis: particula enim unusquisque civis civitatis est. At cuiusque particulae procuratio, totius procurationem intueri solet natura Atque etiam aliquis, Lacedaemonios in hoc laudarit: plurimum enim studii in pueros conferunt, idque communiter, et publice, leges igitur de disciplina, et institutione puerorum esse scribendas, atque hanc communem et publicam esse
oportere perspicuum est. haec in privatis, at principum mala institutio magno constat populis.
§. 3. Procurator rei familiaris constituitur, vineis cultor praeficitur, et iumenta sub custode sunt, filiorum aetas neglegitur. Moenibus, viis, pontibus, armamentariis sunt praepositi magistratus, mores iuventutis in relictis habentur. At parentum hoc munus est: Omnino parentum est, lex naturae, divina oracula, honestam filiorum educationem, parentibus iniungunt: Sed multi officio desunt, quidam non possunt, nonnulli etiam improbo exemplo, praeceptisque animos filiorum frangunt; penitusque corrumpunt. Cum enim omnis quidem aetas discat, sed praecipue tenera; quaeque illa recepit, diutissime retineat; hinc fit, ut parentum, vel exemplis, vel vitiis, ante tempus imbuantur. Gypsus recens fusa, facile eruditae manus ductum sequitur, et formam suscipit, cum qua tamen indurcscit. Egregie Aristoteles lib. 7. polit. cap. 7. Fortasse enim Theodorus tragoedus, non male tale quiddam dicebat. Nullum enim umquam, ne contemptum quidem histrionem, passus est ante se in scenamprodire: quod existimaret spectatorum aures iis, quae prima audiunt, captas occupari, quod idem usu venit, et in hominum congressionibus, et in rerum tractationibus. Nam quaeprima nobis oblata sunt, ea omnia nobis sunt probatissima. Quare adolescentibus cum mala, ac vitiosa omnia ita debent esse incognita, quasi peregrina, tum ea maxime, in quibus inest vel turpitudo, vel ammi offensio.
Ita plane est; magna est eorum auctoritas, quae prima discimus. Magna itaque prudentia Eteocles, Antipatro obsides adolescentulos petenti, negavit; adultos permisit. Causam dedit, quod teneri a parentibus, et bene instituta Re publica, avelli non oporteret, ne bona educatione inter externos carerent.
§. 4. Obiciuntur nobis a quibusdam Scytharum mores, quibus aiunt dedisse naturam, quod Graeci longa exercitatione, praeceptisque philosophiae consequi non potuerunt. Honestiores enim fuere mores barbarae gentis, quam cultissimarum in Graecia urbium. Ita Tro. lib. 2. Itaque et Quintilianum recte dixisse. Ego mores nasciputo.
Ego quidem naturam plurimum facere ad virtutem arbitror, indolemque aliis esse ad bonum propensiorem, quam aliis, sed studio, doctrina, exemplis firmanda est. Omnibus natura dedit sundamenta, semenque virtutis, omnes ad omnia ista, nati sumus: cum irritator accessit, tunc illa animi bona, velut sopita excitantur. Impetus est a natura, sed eruditione, consuetudine, exercitatione perficiendus, et regendus est. Doceri virtutem posse negavit Plato, insitam enim esse [Gap desc: Greek words] , Sine mentis agitatione, divina sorte insitam esse. Id de initio recte dixeris; (nam de donis illis sanctorum, Platone somniavit quidem) sed tamen opus est excitatore. Seneca Ep. 95. Non potest. enim quisquam, nisi ab initio formatus, et tota ratione compositus, omnes exsequi numeros, ut sciat quando oporteat, et in quantum, et cum quo, et quemadmodum. Quare non potest toto animo, ad honesta conari, ne si constanter quidem, aut libenter: sed respiciet, sed haesit abit.
Cur igitur Scitharum mores sine philosophia, Graecorum moribus erant meliores? Duas praecipue causas esse, nos docet historia. Prima est, quod Scythae vino, cupediis, deliciis. magnorum vitiorum somentis, et irritamentis carerent, ideoque et necessitate, et ignorantia vitiorum, incorruptiores vivebant: Omnes vero ad militiam, ad venatum, ad labores, severae matris ad arbitrium, instituebantur. Altera causa erat in ipsa Graecia; nam exempla viventium philosophiae contraria, omnium sese oculis ingerebant. Immo iam philosophia, honestae causae praevaricatrix, vitiis non cesserat modo, sed consenserat. Erantque multi philosophi ceteris nequiores, ut ex Laertio, aliisque constat. Antiqua sapientia nihil aliud, quam facienda, et vitanda, praecepit: et tunc longe meliores erant viri: postquam docti prodierunt, boni desunt. Senec. Epist. 95. Itaque minora remedia poterant obstare minoribus barbarorum malis. Graecorum philosophia, quae disputare magis, quam vivere docebat, a maximis captiva trahebatur.
Quanta autem vis sit institutionis, optime Plutarchus docet. [Gap desc: Greek words] . Quam vero compendiosa, valensque sit sedulitas, atque labor, si multas res consideres, cognosces. Namque aquae stillae saxa excavant, ferrumque, et aes, manuum contrectatione atteruntur levi. Porrorotae vehiculorum, molimine intortae, nullaratione dirigi rursus valent, baculi vero recurvi histrionum, haud quaquam queunt corrigi: sed quam acceperunt labore, contra naturam, formam, ea valentior evasit naturali, Quid nunc industria, haec sola vim demonstrant? non, immo infinita alia, solum bonum ferax est, sed squalet neglectum: atque quo est indole praestantiore, eo magis per inertiam destitutum cultura senescit. Sinquod horridius iusto est et asperius, cultum tamen confestim prastantes edit fructus, quae autem non redduntur tortuosae, et effeta arbores oblitteratae? Si vero tyrocinium nactae probum fuerint, felices evadunt, ac praesoecunda. Iam quod corporis robur non retunditur, marcescitque, oscitantia, luxu, et socordia? Quae contra mollis natura, exercitatis laboreque subactis non adolevit in summas vires? Ecqui recte domiti equi, non parentes exstiterunt sessoribus? Ecqui contra indomiti, qui manserunt non intractabiles et feroces evasere? Et qui stupeas cetera, cum bestias cernamus, vel immanissimas industria cicurari, ac mitescere plerasque? Recte etiam Thessalus rogatus; qui Thessalorum forent placidissimi: qui bello, inquit, defuncti sunt. Caterum quid attinet commemorare vulgaria? est enim multorum annorum assuetudo, et qui virtutes morales assuetudine inductas dixerit, is mihi haud videatur offendere. Ubi vero unum praeterea addidero exemplum, non ultra huic argumento immorabor. Legislator Lacedaemonierum, catulos duos eorundem parentum, Lycurgus sumpsit, quos non pari modo educavit; verum unum reddidis voracem et gulosum, sagacem alterum, et venatorem peritum, contione hinc advocata Lacedamoniorum. Momentum utique Lacedaemonii, infit, ad virtutis feturam haud est mediocre assuetudo, et doctrina, et institutio, disciplinaque vivendi, id ego nobis exemplo planum faciam. Mox productos catulos illos dimisit, statuens ex adverso catulis ollam, et leporem, ibi alter cursu leporem, ollam alter petiit. Cum autem quid eare significaret, aut quo spectans, catulos, ostendisset coniectare nondum valerent Lacedaemonii, Parentum hi sunt, inquit, eorundem ambo, sed quia in disciplinam dati sunt diversam, hic edax, alter evasit venator.
Ad Rei publicae salutem, et eversionem haec pertinere Aristoteles lib, 5. polit. cap. 9. demonstrat. Omnium autem eorum, quae dicta sunt, ad rerum pub. diuturnitatem, et stabilitatem maximum est (quod nunc omnes neglegunt) puerorum educationem, atque institutionem, ad reip, administranda formam, esse accommodatam: legum enim vel utilissimarum,
et ab omnibus in republ. viventibus comprobatarum, nullus est usus, nisi cives erunt eis assuefacti, atque ad eas eruditi in republ. administranda, si quidemleges sint populares, populariter: sin autem oligarchia convenientes, oligarchia convenienter. Nam si in uno incontinentia, etiam in civitate est. Non est autem hoc eruditum esse, ad rei publica administranda formam, ea facere, quibus laet antur pauci imperium obtinentes: aut ii, quibus democratia cordi est, sed hoc, ea didicisse, et agere posse, quibus poterunt illi oligarchiam obtinere, hi in democratia vivere. Nunc autem in oligarchiis quidem, eorum qui rei publica prasunt, liberi, deliciis, et luxuria diffluunt: egentium vero filii, exercitati, et laboribus assuefacti sunt. Itaque eo magis, et volunt res novas moliri, et possunt. In democratiis vero iis, quae exquisite, et accurate populi potentiam retinent, contrarium: atque quod rei publ. conducit, institutum est. Huius rei causa est, quod male definiunt libertatem. Duo enim sunt, quibus democratia videtur esse definita. Unum, ut rei pub. potestas, penes maiorem populi partem sit: alterum, libertas. Nam quod iustum est, id videtur esse aequum, seu aequale: aquum, ut quidquid multitudini visumpsit, id ratum sit: liberum autem, et aequum est, quidquid velis facere. Itaque vivit unusquisque, in talibus democratiis ut vult, et quo libido trahit, ut ait Euripides: at hoc malum, et vitiosum est. Non enim oportet existimare servitutem esse, vivere ad rei pub. administranda formam accommodate, sed salutem.
§. 5. Praecipua igitur cura, optimatum filiis adhibenda, est somma principum. In horum institutione, publico pessimo peccatur, quae culpa populorum excidiis luitur. Agri sunt principum filii, exquibus multitudini, victus prebetur. Eoque maior cura necessaria est, quo difficilius invenitur, tam forti animo vir, qui futurum principem offendere audeat. Plerique gratiosi apud principem esse malunt, quam facere principem bonum. Quorum ratio tam ab officio recedit, quam modicorum, qui indulgendo, ne displiceant, occidunt aegrotum. Pauci sunt parentes, qui filios nolint esse viros bonos, plerique etiam postulant, utse meliores sint. Sed inventi tamen sunt, qui improbos mallent. Heliogabalus filium sibi similem optabat, et Alexandrum Caesarem, in suos mores corrumpere, summo imperio conatus est, ita rem narrat Herodianus in Elagab. Postea igitur quam Alexander Caesar est appellatus, volebat eunstatim Antoninus suis illis institutis imbuere, ut scilicet choros agitans, saltansque, et sacerdotii particeps, vestitu eodem, atque artibus uteretur: quem tamen mater Mammaa, ab omni illa foeditate vindicabat, summissis clam doct oribus omnium disciplinarum, modestiamque edocens, ac palaestra, virilibusque gymnasiis insuefaciens, Graecisque eum pariter, et Latinis litteris instituens. Quibus rebus magnopere Antoninus indignabatur, iamque adoptionis, imperiique participati paenitebat. Quapropter omnes illius doctores aula exegit, quosdam illustriores partim morte, partim exilio affecit, ridiculas allegans causa, quod filium ipsius corumperent, neque agitare eum choros, atque ebacchari sinerent, sed ad modestiam componerent, et virilia officia edocerent.
Vix esse ullos arbitror, qui ista doceri suos velint. Multi tamen permittunt. Infantiam deliciis solvunt, turpia dicta puerorum, quorum illi sensum nondum habent, arrisu probant, indubii omnium malorum, quae sacturi sunt auctores futuri. Peccare docent, qui sinunt, qui assuesaciunt. Gravissime id Quintilianus, in suis Romanis exagitat, et censet: de orator. Iam primum (inquit) cuique filius ex casta parente natus, non in Cella empta nutricis, sed gremio, ac sinu matris educabatur, cuius pracipue laus er at, tueri domum, inservire liberis. Eligebatur autem aliqua natu maior propinqua, cuius probatis, spectatisque moribus omnis cuiuspiam familiae soboles committeretur, coram qua neque duerefas erat, quod turpe dictu, neque facere, quod inhonestum factu videretur. Ac non studia modo, curasque, sed remissiones etiam, lususque puerorum, sanctitate quadam, ac verecundia temperabant. Sic Corneliam Gracchorum, sic Aureliam Caesris, sic Attiam, Augusti matrem prafuisse educationibus, ac produ xisse principes liberos accepimus. Quae disciplina, et severitas eopertinebar, ut sincera, et integra, et nullis pravitatibus detorta uniuscuiusque natura, toto statim pectore arriperet artes honestas, et sive ad rem militarem, sive ad iuris scientiam, sive ad eloquentiae studium inclinasset, id solum ageret, et universum hauriret. At nunc natus infans, delegatur Graeculae alicur ancillae, cui adiungitur unus, aut alter, ex omnibus servis, plerumque vilissimus, nec cuiquam serio ministerio accommodatus. Horumfabulis, et erroribus, teneri statim, et rudes animi imbuuntur. Nec quisquam in tota domo pensi habet, quid coram infante aut dicat, aut faciat, quando ipsi parentes nec probitatt, neque modestiae parvulos assuefaciant, nec lascinia, et libertati; per quae paulatim impudentia irrepit, et sui alienique conteniptus. Iam veropropria, et peculiaria huius urbis vitia, paene in utero matris concipi mihi videntur.
Eadem nunc etiam maiore probro peccant magnam partem, apud multos enim est honoratior agazo, quam paedagogus.
Nemo se Christianorum excuiset, Facientis culpam obtinet, qui quod potest corrigere, neglegit emendare.
Educationis prima laus in ignoratione vitiorum. Tac. in Germ. Iustin. I. 2. deinde cognitione virtutum, denique exercitio cottidiano. Apud Spartiatas educatores dabat magistrarus.
Cyrus optime educatus filios noxas habuit, ut quos mulieribus educandos permisit. Nihil interest, improbae mulieres principum liberos educent, an adulatores, qui cerimoniarum inania eas edoceant, religione, prudentiaque neglectis. Histriones illinon patres patriae efficient.
§. I. MULTA mihi patribus, matribusque dicerda, pro filiis, contra inutilem, et Rei publicae noxium amorem: Sed vereor, ut capiant, ideo causam ad magistratus referam, eius enim muneris est advigilare, nesceleratus Rei publicae civis educetur. Si enim ebriosus, decoctor, adulter, turbulentus, rapax, calumniator evadat, idem proditor erit patriae, si poterit. Quaedam vero generatim propono, non quasi ignota, sed quae in mores induci cupio: Sunt enim iam dudum neglecta.
§. 2. Primum praeceptum necessarium et difficile est: Ut patris et matris, fratrumque, et agnatorum vita, sit difciplina novi Quiritis. Vere discet, quod in patre viderit. Hoc primum putat licere, quod patrem facientem intuetur. Gratum est; quod patriae civem, populoque dedisti, si facis ut patriae sit idoneus. Non facies, si exemplo tuo monstras vitia sequi. Magna vis exempli est adomnes,
tota est in docendis teneris: iudicare non possunt; quae vident, ea sequuntur. Pullos venatum aquila educit, servare seram a maiore, minor canis addiscit, iuvenculus iugo colla subicit, ante comitatus bovem. Ita filius dignitatem esse putat, non laborem, quo patrem videt occupatum. O te beatum adolescentem, qui eum potissimum imitandum habes, cui natur ate simillimum esse voluit. Plin. lib. 8. Ep. 13. Magna felicitas filii, non dives, aut potens, sed bonus pater. Interdum ex Davide Absolon, ex Ezechia Manasses, ex Iosia Ioahas, et e contrario ex bonis mali nascuntur, et sunt Heroum filii, noxae. Sed ut facile est, a paterna virtute degenerare posteros: ita probos evadere eos, qui paternorum flagitiorum rudimenta habuerunt, est rarissimum: Illosque tales metito Dei filios vocaveris. Quia virtute naturam superarunt.
§. 3. Secundum eodem pertinet. Ut familiam honestam, piam, pudicam habeat parens. Grande, et late patens malum improba familia; quod sanctissimis imposuit, regiasque domos evertit. Miraris in sanctissimi regis, et prophetae aula, Ammonem incestum, Absolonem caede fratrisoblitum, parentis iugulum petere. Desiste mirari, Ioab duorum principum intersector, rerum potiebatur. Achitophelis consilium erat, quasi consilium Dei: Ille qui filium in parentis torum, et sanguinem accendit. Tam obest filii moribus sceleratus servulus, quam malus pater. Nam coram qualicumque patre verecundiam peccati, reverentia facit, et natura. Improbi Pseudoli, Sosiaeque dum filios familias nobilitant flagitiis, suo commodo student. Theodosio nihil in votis altius sedit, quam ut Arcadio, et Honorio filiis, bonos ministros, moriturus assignaret. Pestilentiosum, leprosum, epilepticum samulum averfaris, domum enim funestaret, atque infamaret, et contagia in contubernales divideret: Improbos ministros pateris, vel amici commendatione, vel obsequio delinitus, qui foeda lue filios inficient. Et quod miserrimum est, illos tibi inimicos efficient.
§. 4. Persarum institutum imitare, ut filios a familiae, a sori conspectu, etiam a tuo, et matris, si tibi in turba agendum est, removeas. Fortiter hic obdura, vince affectus tuos; sapientia virilis animi, teneritudinem amoris vincat. Persarum filii, seorsum a familia agebant, Romani pueritiam domi custoditam, iuventutem in bello agebanr. Adolescentuli statim castrensibus stipendiis imbuebantur, ut imperare parendo, duces agere, dum sequuntur, assuescerent. Plin. l. 8. Ep. 14. Causam reddit. Tac. ann. 2. Iuvenes urbani luxu diffluentes, melius in castris habeutur. Persae, filios ante quadriennium in conspectum non admittebant. Galli non nisi adultos. Verum eo mittat, ubi in virtute proficiat. Ne absentes in seductores impingant, ubique enim corruptelae sunt.
§. 5. In ablegando tamen modum servet. Ne procul peregrinatum, aut longo tempore iumores ableget, sed vicinis tradat doctoribus, ut de filii profectu cognoscere queat; ne corruptum peregrinae gentis moribus, oblitum paterni idio matis, contemptorem legum, ac consuetudinum suae gentis, illum recipiat. Tenera namque aetas, omnia illa combibit; sed mala celerius. Indulgentius peregre educatur, cum procul, et diu abest, nisi summa cura adhibeatur, ac talis plane, qualem pater prudens adhiberet. Deinde puerorum peregrinatio inutilis est, neque enim situm oppidorum, commoda fluminum, opportuna portuum, multo minus mores, instituta, legesque gentium notare possunt. Itaque prudentiae non servit, ingenio, et studiis obest illa aberratio, ex qua plerique peregrina vitia retulerunt, patriam virtutem obliti.
§. 6. Lacones imitetur parens: Ut severa sit, laboribus, et adversis mixta educatio. Habeat parvulus quem revereatur, habeat, quo negato doleat. Cogatur et quandoque cedere. Nisi enim multis frenis coerceatur, cum prudentia careat, maximis, ac variis desideriis agitetur necesse est; ut si hebenas permiseris, petulantissimus, et obstinatissimusevadat. Immo naturam induet, quam nulla postea disciplina excutiet. Tollantur igitur deliciae, vereatur ac timeat. Tyrannus est, pater, filio indulgens. Tyrannorum saevitiae pars fuit, eorum, quos perditos volebant, liberos luxu corrumpere. Dionysius Siciliae Tyrannus, cum Dioni nocere alio modonon posset, uxorem eius nubere alteri iussit, filium ita educari, ut ante annos pubertatis, vino, epulis, scortis obrueretur; adeo ut nullo tempore sobrius esse sineretur. Rediit domum parens pulso tyranno, sed cum appositis custodibus ad srugem reducere filium conaretur, magno suo dolore intellexit, quantam vim primae educationis rudimenta haberent. Filius enim indignatus, assuetas voluptates subtrahi, ex summa se aedium parte praecipitavit, vitamque cum deliciis abrupit. Omnes itaque vias prudens pater occupabit, totaque in id Res publica incumbet, ne ad vitia aditus sit; nam postquam venena sua iam in vitalia effuderint, aut sera est medicina, aut periculosa adhibenda, quia magnis malis, Ienia remedia cedunt. Hinc abdicationes, carceres, custodiae, et occultae interdum neces. Quorum malorum causa, saepe est ex educationis indulgentia. Verissimum est, quod Aristoteles Eth. 1. pronuntiavit. [Gap desc: Greek words] . Non parvi refert hoc vel illo modo ateneris consuescere, sed plurimi omnino; immo vero totum ex eo pendet. Itaque erga filium, quem praecipue diligis, austerior, et tristior appare.
Tu modo quos in spem statues submittere gentis,
Praecipuum iam inde a teneris impende laborem.
§. 7. Disciplina suavitate condiatur: Constanti, et aequabili gravitati, severitati, imperio, sit adiuncta lenitas, quae labores, exercitationesque velut honorisicas, et gratas efficiant: Nolo sic patrem esse severum, ut solo metu vel studiorum, vel aliarum functionum labores, filius obeat; Nam asperitas imperantis, resalioqui gratas, et ingenio adolescentum consentaneas, reddit odiosas. Severitas igitur in eo versetur, ut a vitiis, ignavia, sumptuque retrahatur, lenitas, ut ad honesta civilitter, suaviterque traducatur. Benefactorum praemia semper speret, veniam, et impunitatem delictorum, difficillimam esse experiatur.
§. 8. Ut indolum cuiusque educator agnoscat. Tanta est ingeniorum diversorum varietas, ut cum ad particularia ventum est, diversis, et contrariis paene utendum sit artibus. Minis alii ad officium ducuntur, alii indignati, quae affecta habebant, abiciunt; alii attoniti fugam capessunt. Laude bona indoles assurgit, levia ingenia turgescunt, superba fiunt contumacia. Multis nocuit,
laudatos esse. Verum in hac ingeniorum varietate, multi, multis imponunt. Itaque haec generalia omnino sunt, quae dixi. Nulla indoles adeo bene nata, adeo proba est, quam exempla parentium, et familiae non corrumpant, nulla quae severitate non sit constringenda, lenitate non fovenda, quia omnes, virtutum seminaria animis insita acceperunt, quae ut in fruges excrescant, non modo opportuno sole, et imbre, sed ventis etiam, frigoreque, ut firmentur, agantque radices, indigent. Alia de sobrietate, de magistris eligendis, peculiari indigent institutione, nunc generatim haec monuisse sufficiat.
§. 1. SUMMA cura, fotuque homines indigent, quia tenerrima animalia sunt, summa coercitione, quia impetuosa, ac levia: Ab ipso ortu igitur, ac primordiis educationem illorum tradamus.
Primo quidem eorum, qui nascuntur, interest, ut sit parentum in matrimonio ineundo prudentia. Epilepticos, leprosos, carcinomate, aliove morbo laborantes, ne diram hereditatem, in posteros contagione transfundant, nuptiis abstinere consultum est. Posset enim talibus samiliis civitas repleri. Nam si eorum morborum ille horror est, et periculum, ut etiam, quamvis matrimoniinexus indissolubilis omnino maneat, cohabitatio tamen, et usus coniugiitollatur, cui dubium esse possit, imprudenter eas nuptias celebrari, quarum divortium propter contagionis periculum prudenter instituitur? Privata damna illa sunt, sed in Rem publicam redundant. Cessare vero obligationem, quae in cohabitatione, et usu coniugii consistit, fi horrido, et contagioso malo comugum alter laboret, docet doctissimus, et diligentissimus noster Thomas Sanchez lib. 9. de matr. disp. 24. num. 15. 16. 17. 18. Tertia sententia, cui omnino adhaereo, docet minime teneri, ubi iudicio medicorum not abilis infectionis periculum immineret sano, ex debiti redditione. Nec obviat text. cap. 2. de coniugibus lepros. intellegitur enim, ubi ea redditio, non cedit in reddent is notabile damnum. Atque ita intelleguntur D. Thom. et reliqui Doctores citati numero 15. pro prima sententia, ut constat exratione, qua eam probant: nempe, quia ex tam brevi coniunctione, non imminet insectionis periculum. Quare manifeste sentiunt eo imminenti, cessare reddendi obligationem. Nec obest etiam ratio secundae sententiae, allat a numero praecedenti. Quia nullus se obligat per matrimonium contractum ad reddendum, nisi salva individui incolumitate: ut numero 2. probavimus. Atque rationes ibi adducta aperte probant banc sententiam. Illamque tuentur ex Theologis Durandus 4. d. 32. q. I. num. 8. ubi Maioris q. 1. argumento I. contra 3. Concl. Palud. qu. 1. a. 2. num. 7. Almain qu. unica. Soti. qu. unic. art. 1. ad 2. Ouandus q. unic. post 2. propositionem. Celaia q. 1. argumento 2. Palacios disp. 1. sol. 704. D. Ant. 3 p. tit. 1 ca. 20. §. 10 ad finem, in 4. casu Caietan. summa, verb. matrimonium. cap ultimo de peccatis in usu matrimoniivers. Primus est. Victoria summ. de matrimonio. num. 275. Medina cap. de restitutione q. 19. §. ultimo. Petrus de Soto lect. 16. de matrimomo. §. Sunt etiam praeter haec. I. edesma 2 p. 4. q. 66. art. 1. fol. 524. col. 3. Angles floribus 1. p. de matrimonio q. 6. de obligatione solvendi debitum. art. l. dissic. 1. Pedraza summa, praecepto 6. §. 18. Enriquez. lib. 11. de matrim. c. 15. nu. 7. Manuel. 1. to. summae, 2. editione, c. 243. num. 2. Bartholomaeus a Ledesma dubio 71. de matrimonio, conclus. 1. Petrus de Ledesma, de matrimon. quaest. 64. a. 1. dub. 2. concl. 1. Ludovicus Lopez... p. instruct. cap. 83 §. Sed an viro leproso: et 2. part. de matrimon. c. 56. statim in principio. Graffis. 1. par. decision. lib. 2. cap. 83. num. 6. Cannedo summ. sacramentorum, de matrimon. cap. 8. nu. 72. Emmanuel. Sa. summa, verb. debitum coniug. vers. excusat a reddendo. Vega. 1. tom. summ. c. 78. casu 3. et ex Iurisperitis Rosella verb. leprosus, num. 2. ubi Ang. nu 2. Sylu. verb. debitum. q. 1. vers. secunda est, et verb. lepra. qu. 3. Tabien. verb. matrimonium. 3. q. 6. §. 7. sin. Armilla verb. debitum, nu. 3 et verb. lepra. nu. 3. et verbo matrim nu. 69. Turrecrem. cap. sciatis. 33. q. 4. art. 1. nu. 2. casu 3. Navar. summa, c. 16. Hispane nu. 24. latine num. 25. Gregor. Lopez. l. 7. verb. suadendo, tit. 2. p. 4. Gaet. repet. in c. ad limina 30. quast. 1. §. 4. num. 175. Observandum tamenest, si ex frequenti coitu timeatur infectio, non autem ex uno, vel altero, teneri coniugem semel, vel iterum reddere, non autem frequenter. Quia tota ratio cessationis praecepti reddendi, est timor infectionis, ac proinde in tantum cessabit, in quantum fuerit talis timor. Ita Palacios 4. dist. 32. disputat. 1. sol 705.
Idemprorsus est dicendum, si alter coniux morbo gallico laboret, non enim tenetur coniux sanus, cum periculo not abilis infectionis ei debitum solvere. Quia eadem est ratio, ac de lepra. Ita Victoria de matrim. nu. 275. Sot. 4. d. 32. q. unic. ar. 1. ad 2. vers. immo vero. ubi Celaia qu. 1. argument. 2. Palacios disp. 1. fol. 705. versic. Sed adhuc torquet. Enriquez. lib. 11. de matrim. cap. 35. nu. 7. Petrus de Ledesma de matrimon. quaest. 64. ar. 1. dub. 2. Immo idem de quocumque morbo contagioso dicendum est, ob eandem rationem. Medina. C. de restit. quaest. 19. §. ultim. Ledesma. 2. part. 4. quaest. 66. art. I. fol. 524. column. 3. Bartholomaeus a Ledesma, dub. 72. de matrim. concl. 1. Armilla, verb. debitum, nu. 3. et verb. matrim. nu. 96.
Cum vero apud Hebraeos, Persas, aliasque Res publicas leprosi separentur a civitate, non est conveniens novam ipsos Rem publicam constituere, posteritatem tam miserabilem educere, quae etiam partem sinceram sit tractura.
Nec minus alia vitanda sunt: Ut scilicet cum febris alterutrum coniugum infestat, consensu secubent, proles enim morbida, et [Gap desc: Greek words] nascetur, etiam stolida, si aestuosior sit febris. Deinde ciborum abundantia, cruditasque, praesertim vero cbrietas gignetium in natis variorum morborum causa est, attonitos reddit, et disciplinarum minime idoneos. Multo vero magis praefervidae libidinis intemperantia. Reddit enim illa corpus [Gap desc: Greek words] , ita enim docet ceteris confentientibus Paulus AEgineta lib. 1. Raritas, frigus, siccitas, infirmitas, senecta praecox, mors immatura inde sequitur. Civis inde enatus corpore invalidus, mente tardus evadit; et quod puero dcbili, stupidoque maximum malum est, parentem impubes effert, tutorum vel neglegentiae captivus, vel praeda rapacitati. Atque haec de suscipienda sobole sufficiant, de educanda agamus.
§. 2. Cum igitur in lucem homo natus fuerit, res sacra, et divina, imago sui creatoris, non mater modo soluta partus doloribus, sed tota familia, toto animo gratias Deo referant. Coniugii enim pignora, dolorum proemia, sunt filii, sed nova cura educantibus. Offerant infantem
Deo, ut sormatum in utero, resormetin lavacro. Et quod praecipuum est, ipsa mater, nutrix sit, et gerula, in eius sinu nutriatur infans, ex cuius visceribus effusus est. Nullum alimentum est genito salubrius, lacte materno. Naturae opus est, alimentum genito praebere, Aristoteles lib. 1. politic. c. 10. Varro easdem, nutrices, et matres esse voluit. Miratur, atque indignatur quicumque prudens, tam subito evanescere matris amorem: Tanto labore gestatum utero, tanto dolore luci illatum, quomodo tam cito obliviscitur? [Gap desc: Greek words] Nec ovis, nec lupus soetum suum deserit, homo vero deserit. Arrian. 1. Epist. 23. Graviter quidem Deum offendunt, quae fontem lactis, filiis debitum, exsiccant, natura enim non vult intercipi sua munera, et quae iam ante Deus praeparavit, ad humani generis conservationem, non vult per delicias corrumpi. Naturam enim ignavia, et [Gap desc: Greek words] demutant: idque agunt ut alimenta proli subtrahant, etiam per dolores, positis in dorso concurbitulis, quae forte, ne quidem pro lactis augmento tentande forent. Nascuntur hinc uberum [Gap desc: Greek words] , seu [Gap desc: Greek words] lactis, dum per spongiosa mammarum, in coagula, et grumos, negatum soboli alimentum spissatur. Mentoque matrem supplicio torquet: aut dum magna affluentia [Gap desc: Greek words] , seu sinus uberum lac distendit, in varios morbos incidunt.
Omnium itaque animalium, illa est erga fetum affectio, leones, et tigres pacata feritate filiis suis blandiuntur, et mammas praebent. Naturae vox est, fetum alendum, pro eo pugnandum. Omnium beluarum feritatem, cum prolem nutriunt, prolis amor exasperat. Nulla vulnera, nullos ictus, pro partu suo reformidant:
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Tantum amorem recentis partuspectori Deus instillavit.
Dulcia pignora, proprio spiritu cariora sunt. Potens enim natura, firmo vinculo parentes, et natos tenet; Sed stolidae matres magnam eius partem, nutriculis demandant: efficiuntque, ut filii adultinutrices, aeque ac parentes ament, interdum propensius, memores, a matre teneram aetatem suam contemptam esse, a nutricibus matrum vicariis susceptam. Alexandri magni sane insignis fuit in nutricem amor, et veneratio, et nescio an maior, quam in matrem Olympiadem, Curt. lib. 8. Iust. lib. 12.
§. 3. Hinc et alia poena, divina ultione, delicatis feminis imponitur, ut cum filios parvulos, velut alienos, suaeque curae indignos, alienae fidei crediderint, eos cum valentiores evaserint: immorigeros, obloquutoresque sentiant. Non potest illa uberibus ostensis ingratitudinem exprobrare, quae filium illis dignata non est. Quid superest ergo aliud, quam ut exspectet, ut ab eo deseratur in senecta, quem vagientem domo, aut sane sinu eiecit? Non inveniet in robusto pietatis, et amoris constantiam, cuius ipsa clementa in cunis oblitteravit, et abolevit.
§. 4. Multis etiam modis filio obest, qui cum in utero materno, de sanguine matris vixerit, nullum habet suae naturae, ac constitutioni alimentum accommodatius, quam lac eiusdem matris, est enim lac sanguis dealbatus. Tantae porro teneritudini prolis victus, et aeris mutatio periculosa est. Lactis enim alieni suctus, nec sanitati, nec incremento conducit. Simili unumquodque alitur, contrario oblaeditur, mutatione deicitur.
§. 5. Neque minus moribus nocent, quam vitae prolis. Quid enim si nutricem nacta sis ebriosam, iracundam, libidinosam? combibet in ipso lacte venena, maleficae feminae tener alumnus. Audietque:
Non tibi diva parens generis nec Dardanus auctor,
Perfide, sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hircanaeque admorunt ubera tigres.
Et: Natus es e scopulis, nutritus lacte ferino. Qui enim persuadere tibi potes, meliorem fore filio adscititiam matrem, cum tu duasilli novercas dederis? te enim deserendo, novercam, et illam advocando fecisti. Quam vero illam? Si vetula est: Contra vetustissimum medicinae praeceptum peccasti. Medici enim lac, sanguinis spumam esse volunt, quo nomine, monet Varro, nutricem oportere esse adolescentem, nam anibus, ut sanguis deterior, sic lac. Quid igitur filio saniosum humorem, de frigido sanguine VIX spissatum, pro vera alimonia porriges? Si iuvenculam dederis, vide ne mores, et familiam corrumpat. Immo ne ipsa concubitu non abstineat, si enim impraegnata fuerit, lentum venenum alumno propinabit. Concipere nutrices exitiosum, ait Plin. lib. 28. cap. 9. Et Gal. de tuenda sanitate. Nihil est infanti lactenti adhuc nocentius, quam nutricem in utero concipere. Quod enim optimum est, et vitalissimum hoc in fetum absumitur, sanguis minor, et impurior remanet, lac aut nullum, aut exiguum est, ut monet Aristotel. de gen. anim. l. 4. c. 8. Verum ut nihil eorum quae crebro fiunt, factum esse concedamus, est tamen amor matris naturalis, nutriculae mercenarius: ideoque alia mercede, alio ducuntur. Cum enim semel lucro se animus dederit, ibi fas putat, ubi maxima merces. Neque est quod nutricem amaturam arbitreris alienum, cum tu mater non diligas tuum.
§. 6. Quid tandem, si loqui posset infans, diceret, si mox ab utero se videret relegari? et sine culpa sua exsulare, nisiculpa fuit nasci? Tacet strepitu, clamat affectu, tener est, miserabilis est, quia rogare non potest, amandus est, quia nondum intellegit calamitatem suam. Diceret sane, si intellegeret: mundum o [Orig: ô] mater, et cimelia, et armillas multiplici clave asservas, catellum, et simiam forte sinu foves, arcae tuae nulli permittis arbitrium, totam diem ornatus disponitur; me partem tui, qui vitam meam a tuisvisceribus accepi, qui vix a te divulsus sum, alienae committis sidei, et forte perfidiae. Et quamquam sperare potes leni obsequio me educandum, certe scis non materna manu tractandum. Olim si te anum imbecillam, et opis egentem, vel domo, vel affectu excluderem, dignus certe essem, cui tellus ima dehisceret. Si hoc permitterem, ut alius benigniore, quam ego in te animo esse videretur, filiumne me agnosceres? Cui curam mei delegas, quam me iubes diligere, ut alteram matrem?
§. 7. Non faciet ista mater, quamvis matrona dives, et illustris. Semper lacte natiluo, non emptitio filium sustentabit. Semper enimlac, ac spiritus maternus, longe magis ingenii, atque incrementa corporis auget. Colum. lib. 7. cap. 12. Non esca modo, sed et spiritus, magno enim affectu, mater ubera filio praebet, ideoque lactis
spiritosi, et calentis, salutarem copiam cum spirituumvita quadam insundit. Amantis enim matris alimenta, omnia vividiora sunt, et natis non modo corporum vigorem, sed ingenii quoque similitudinem adferunt.
§. 8. Denique quod periculum tandem, illo perversissimo feminarum fastidio, propriique sanguinis contemptu adeatur, latere neminem potest. Quam facile enim fuerit, nutriculam ingentis mercedis pretio corrumpi, ut nobili partui rusticanum supponat? et clarissimis familiis serviles sordes inserat? Ita sane Artabano Ma cedoni contigit, cuius filium infida nutrix permutavit, et deinde adulto, iam vero et supposititio filio, sceleratius furtum evulgavit, quam fecit: Magna enim clade regni uterque concurrerunt, atque una die occubuerunt. Nec in parvis modo cauta custodia est adhibenda, sed multo maior adultis, cum aetate enim, et robore filiorum crescunt boni parentis, numquam nimis magnae sollicitudines. Nutricum est magna apud alumnos auctoritas, et saepe maior, quam matrum, nec defuerunt qui plus illas, quam matres amarunt. Certe multi matribus nefarias manus attulerunt, nutricibus pauci. Hinc multi principum liberi, ab illis in fraudem inducti sunt, et nulla regiarum feminarum, nisi conscia nutrice rapta est. Causa matres sunt, quae alteram quasi matrem illis adiungunt, quae matris habet auctoritatem, matris furata amorem, servile tamen, et pretio venale ingenium. Multis olim nutricum nequitiae legibus coercitae sunt, inter eas severa est illa Constantini, anno 320. lata. Et quoniam parentum saepe custodiae, nutricum fabulis, et pravis persuasionibus deluduntur: his primum quarum detestabile ministerium fuisse arguimus, redemptique discur sus poena immineat. Ut eis meatus oris, et faucium, qui nefaria hortamenta protulerint, liquentis plumbi ingestione claudatur. Veterum igiturpraecepta sequantur, et proprio lacte filios alant, ut ingenuam indolem, promoveat maternus affectus: Si enim ut Iustinus libr. 43. refert, Hogis Curetum rex eximiae pernicitatis fuit, quia cervam nutricem expositus habuit, quantum in ceteris vim esse dicemus? Catonianae igitur uxoris potius sedulitatem imitentur, quae non modo filium ex se genitum ipsa nutrivit, sed ancillularum quoque infantes interdum uberibus suis admovit, qua re parentes in praesens, et in futurum vernulas suos filio conciliavit.
Quid igitur hac in re principi statuendum? Dicam uno verbo. Legem ferendam esse publicam: Ut mater filios, quos genuit, suo lacte enutriat: neque ullam vel opes, vel nobilitas excipiat. Quod si causa morbi, non possit, ea de re auditis medicis, magistratus, et maritus statuat. Quae secus faxit, ignominia notator.
§. 9. Merito sane, nisi enim inter parentes, ac liberos sit fortis amor, non poterit esse inter alienos, ideoque nec in Re publica concordia. Multi parentum, vicariam pro filiis mortem optaverunt, nonnulli subierunt, plures illis superesse noluerunt. Israel inconsolabiliter Iossphum luget: David non nisi periculo motus, signa maeroris dimittit, maerorem altius figit, ac condit. Et ne pietatis tantum, sed naturae, et humanitatis amorem illum intellegamus. AEgeus Atheniensium rex, cum ex aspectu velorum lugubrium, Thesea occisum suspicaretur, in pelagus se praecipitem dedit. Similis error, matrem Ulyssis exstinxit, Iocasta cum Eteocles, et Polynices mutuo vulnere cecidissent, brevi secuta est. Mopsus Cretensis audito ad Sagunthum filios perisse, lapsus e turri, sese volens, prudens elisit. Orodes rex Parthorum, morte Pacori filii, tantum dolorem animo coepit, ut quod olim eadem de causa, contigerat Hecubae, in rabiem verteretur. Gordianum quoque imperatorem, maeror occisi filiiobruit, et exstinxit. Octavius Balbus cum sui causa filium occidi putaret, sese proscribentium carnificibus obtulit. Eodem amore inter Q. Ciceronem, et eius filium certatum est: Nullis tormentis filius adduci potuit, ut parentem proderet: Pater e latebris se in conspectum dedit, ut lanienae filium eximeret. Idem erat amor eorum, de quibus Livius ait: Multos bello punico secundo ad Thrasymenum, et Cannas falso creditos periisse, eratque nonnullorum vita iam temere deplorata, cum repente matribus oblati, tantam latitiae molem illarum animis affudere, ut velut subita ruina oppressae, inter oscnla, et amplexus exspirarint. Tantum cum sit amoris naturalis inter parentes et natos vinculum, non debet eius a primo statim ortu, per matrum delicias, nexus aut solvi, aut laxari.
§. 1. QUEMADMODUM uxorem ducere liberum est, ita prolem in lucem editam educare, instituere necessarium, atque omnino ne ope, auxilioque destituatur, curandum est.
Iniuriam itaque naturae faciunt, quia legem immanem, et [Gap desc: Greek words] in Rem publicam inducunt, qualis erat illa Romuli: Monstrosos partus sine fraude necanto. Crudelis etiam patria potestas, quae ius vitae et necis in filios usurpabat; quia multos inconsulta patrum iracundia, plures calumniae domesticae perdiderunt. Dura fuit abdicatio, qua filius esse negabatur, sed tamen iure, et legibus constituta fuit. Gravissima tamen parentum est crudelitas, qui inscios suae conditionis, nihilque meritos, vellocis desertis, vel illis exponunt, unde accipi et educari possint. The banorum ea de re iusta erat, et humanitatis plena lex; quae capitis supplicium decernebat, si quis infantem in solitudine exposuisset, neque enim tantum homicidium, sed etiam caedes innocentis erat. AElian. libr. 2. Var. hist. Quod si alerenatum non posset, ad magistratum cum fasciis deferebat, a quo parvo pretio in servitutem vendebatur. Optima, ac misericordissima lex est Christianorum, qui quidem exponentibus poenam infligunt. nam et patria potestate eos eximunt; et aliis poenis parentes afficiunt, levioribus, quam pro merito; quia nascentium incolumitati consulunt; ne necare atque abscondere, quam exponere malint. Valentiniani, Valentis, Gratiani Caesarum edictum est. Unusquisque sobolem suam nutriat: quod si exponend am eam putaverit, animadversioni, quae constituta est, subiacebit.
§. 2. Quae igitur filio, aut filiae, cura est adhibenda primo quinquennio sive lustro?
Cum illa aetate mens infirma sit, nec instrui possit, solius corpusculi curahabebitur, ita tamen,
ut illa serventur, quae sensuum tum exteriorum, tum interiorum integritati, et vivacitati conducunt. Quid enim horteris, inquit. D. Hieronumus Ep. 17. ad continentiam, quae placentas desider at? quae in sinu matris garrula voce balbutit? cui dulciora sunt mella, quam verba? Audiat profunda Apostoli, quae anilibus magis fabulis delectatur? Prophetarum aenigmata sentiat, quam tristior gerulae vultus exagit at? Euangelii intelleg at maie statem, ad cuius fulgura omnis mortalium sensus hebetatur? ut parenti subiciatur, horter, quae manu tenera ridentem verber at matrem!
Sunt tamen quae patri, quae matri circa tam parvulos praecipiam. Ad bonam educationem opus est apparatu.
§. 3. Primum est, ut ante quinquennium ea agantur, quae sint rudimenta futurae spei. Plato in trivium nutrices, puerosque convenire iussit, tum ut liberiore aura fruerentur, tum ut nutricum mores in publico notari possent.
Deinde, etiam hac in aetatula, diligens, curiosus, fastidiosus sit delectus gerularum, ancillarum, servulorum, qui filiolum custodiunt, curantque. Ut sint honestis moribus; nam eorum quos primum intuentur mores referunt. Curandum ne anilibus fabulis pravas, absurdasque opiniones illis ingerant,
Puerorum infantia primo
Errorem cum lacte bibit.
sed de his supra monui.
§. 4. Loquendi etiam fundamenta ponent, qui cum tenero alumno agunt, nec balbutiem eius, per blanditias et iocos imitabuntur. Quia perverse loqui addiscunt. Plurimum autem operae, in sermone formando collocabit prudens pater.
Quid voveat dulci nutricula maius alumno,
Quam sapere, et fari ut possit, quae sentiat?
Cum vero voces, vocumque articulatio, et sibili, accentusque a consuetudine pendeant, seligendi sunt qui clara, dulci, genuina pronuntiatione utantur, ita futurum est, ut a quibus signa rerum percipit parvulus, etiam eniendatae pronuntiationis morem hauriat. Gracchieloquentiam, in sinu matris didicere. Nos quoque gentium consuetudo id admonet; quis enim externae nationis ita linguam sonat, ut non patriam simul spiret? Dorum erat etiam cum Attice loquerentur, [Gap desc: Greek words] , lato enim ore verba ducebant. Et nos quoque latine loquentes, per gentes ex sono vocis distinguere possumus. Unde vero est, ut numquam pronuntiandi modum dediscant, quem primis annis hauserunt? Quia quod primum discimus, arctissime animo, et quasi altera natura adhaeret. Cur tribus Ephraim, gentile vitium retinuit, ut dicere non possent Schibboleth, sed leniore sono Sibboleth? A matre, vel nutricula, ancillulaque aliqua, quae vel ipsius Ephraim, vel filiorum eius infantiam informavit. Quemadmodum igitur cura adhibetur, ne tenera crura, aut brachiola distorte crescant, ita quoque lingua formanda est, non imperiis, quorum necdum aetas illa capax est, sed articulata, puraque enuntiatione; recte enim loqui discet, si prave neminem pronuntiantem audiat.
§. 5. Discere etiam nonnulla, tam tenera aetas, simagistrum habeat idoneum, poterit; sed ludeodo discet, non laborando. Non est haec cura puerilis, quamvis in puero. Certe vir magni ingepii, ac sanctitatis Hieronymus, nec ab officio, nec aetate sua abhorrere existimavit, inter sublimia studia sacrarum litterarum, puerilem aetatem docere. Illa lingua, quam audiit antiqua, miratur praesens Ecclesia, quam ut acuti telum fulminis haereses exhorruerunt, paratus virginis tenellae verba formare. Epist. septima, ita loquitur: Ipse, si Paulam miseris, et magistrum me, et nutricium spondeo. Gestabo humeris, balbutientia senex verba formabo, multo gloriosior mundi Philosopho, qui non regem Macedonum, Babylonio periturum veneno, sed ancillam et sponsam CHRISTI erudiam, regnis caelestibus offerendam.
Quapropter Societatem nostram inique nonnulli carpunt: dum idcirco minus religiose, eam Deo servire credunt, quod ad pueriles Scholas sese demittit, mallent eam in sola Theologia occupari. Quos contra cum opus fuerit disputabo. Nunc unum eos considerare pervelim, plerosque hominum, antequam studiis illis idonei reddantur, plurima, accuratissimaque egere disciplina.
Nec tacuit vir prudentissime humilis, quid, discendum censeret. Epist. 12. Itaque Pacatula nostra hoc Epistolium post lectura suscipiat, interim modo litterarum element a cognoscat; iungat Sullabas, discat nomina, verba consociet: atque ut vocetinnula ista meditetur, prosonantur ei crustula, mulsa, praemia, et quidquid gustu suave est, quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet: interim et tenero tentet pollice fila ducere, rumpat sapes stamina, ut aliquando non rumpat: post laborem lusibus gestiat: de matris pendeat collo; rapiat oscula propinquorum: psalmos mercede decantet: amet, quod cogitur discere, ut non opus sit, sed delectatio, non necessitas, sed voluntas.
Pluribus eadem paene, sed quae sapientiam veterem habeant; Epistol. sept. Sic erudienda est anima quae futura est templum Dei, nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem Dei pertinet. Turpia verba non intellegas: cantica mundi ignoret, adhuc tenera lingua psalmis dulcibus imbuatur. Procul sit aetas lasciva puerorum: Ipsaepuellae, et pedissequae a sacularibus consortiis arceantur; ne quod male didicerint, peius doceant. Fiant ei litterae, vel buxeae, vel eburneae, et suis nominibus appellentur, ludat in eis, ut et lusus ipse eruditiosit, et non solum ordinem teneat litterarum, ut memoria nominum in canticum transeat, sed et ipse inter se crebro ordo turbetur, et mediis ultima, primis media misceantur; ut eas non sonotantum, sed et visu noverit. Cum vero coeperit, trementi manu stilum in cera ducere, vel alterius superposita manu tenere, regantur articuli, vel in tabula sculpantur elementa; ut per eosdem sulcos inclusa marginibus trahantur vestigia ut foras non queant evagari. Sullabas iungant ad praemium, et quibus illa aetas deliniri potest, munusculis invitetur. Habeat in discendo socias, quibus invideat, quarum laudibus mordeatur. Non obiurganda est, si tardior sit, sed laudibus excitandum est ingenium, ut et vicisse gaudcat, et victa doleat. Cavendum in primis ne oderit studia, ne amaritudo eorum percepta in infantia ultra rudes annos transeat. Ipsa nomina per quae consuescit paulatim verba contexere, non sint fortuita, sed certa et coacervata de industria, Prophet arum videlicet, et Apostolorum, et omnis ab Adam Patriarcharum series, de Matthaeo, Lucaque descendat, ut dum aliud agit, futurae memoriae praeparetur.
§. 6. Praesideathis exercitationibus filiorum paterfamilias, etiam rex, et princeps, multoque gloriosiorem functionem arbitretur, quam
fuetit olim agonothetarum in Graecorum spectaculis, vel Romanorum, Illic morum excidia, et mortes, hic virtutum initiamenta peraguntur.
§. 7. Finiam ubi nonnulla de corporis cura, praecepta dedero. Instrumentis regere ea consueverunt, ne distorqueantur, ita Aristoteles lib. 7. cap. 17. Polit.
Monet et aliud, quod nullo modo in usu est, revocari tamen posset. [Gap desc: Greek words] . Conducet statim a puero eos ad frigora assuefacere. Hoc enim et ad sanitatem, et ad bellicas res utilissimum est, itaque barbari hoc faciunt, et sane fieri potest, ob calorem nativum facile pueri frigus pati possunt. Celtae natos ad flumina durabant; Idem Gothis suis Olaus magnus tribuit. Thraces quoque ad frigoris tolerantiam suos erudierunt: Sidon. carm. 2.
Excipit hic natos glacies, et matris ab alluo
Artus infantum molles nix civica dur at.
Britanni veteres, ut Caesar habet lib. 5. de bello Gallico, inter pericula celerrime se inpaludes abdebant, frigoris tolerantissimi.
Monet et hoc prudenter, Illis annis nec labori, nec disciplinae admovendos, ne incrementum impediant. Lusu id consecuturos constat, sed ipsae ludicrae exercitationes futurorum negotiorum debent esse quaedam imitationes. Neque vero lacrimas, et complorationes inhibere convenit: exercitii enim loco sunt, venas, arteriasque dilatant, et roborant, et ut docet Aristotele, siuvant incrementum: sunt enim [Gap desc: Greek words] , exercttia corporibus. Neque alia causa est, cur in primulis annis, rusticorum proles forticula sit, divitum imbecillior, quam quod exercitio naturali haec destituatur, illa abunde fruatur, negotiofis matribus ad alia versis, ploratumque et eiulatum neglegentibus.
§. 1. Aquinquennio ad septennium earum artium, quas amplexaturi sunt, Aristoteles vult eos esse spectatores. Quod sic accipies, ut tamen tenerioris aetatis exercitia retineant, et cura aliqua afficiantur, erga illa quae seria sunt. Quae vero discenda sunt, partim ad animum pertinent, partim ad externas res. Ad animum pertinet studium virtutum, artiumque liberalium, ad externa, omnium artium, quas [Gap desc: Greek words] appellant, exercitationes. Harum omnium munia Rei publicae necessaria sunt, atque de hisce agendum mihi hoc loco est.
§. 2. Quod ad pietatis, virtutumque studia attinet, de eo multis libro secundo, et primo actum est, est enim hoc maximum, et proprium hominis bonum: Virtuti omnes artes, quamvis contemptae serviunt, omnesque tam honorata servitute ingenuae, et liberales efficiuntur. Ea enim vis virtutis est, ut servitutem faciat regnum, postquam Deo servire, regnare est. Intuere PAULUM Apostolum, vas electum, regum, et orbis doctorem, a tertio caelo descendentem, et de pellibus tabernacula consuentem, ut sine sumptu ponat Euangelium, ut alimenta ministrent manus istae, nae Ecclesias gravaret, ne daret occasionem maledicis, quasi non populorum salutem, sed opus suas quaereret.
Sed de pietate, et virtute ante dictum est; hoc praecipue curae habeat res publica, ut cultus Dei vigeat; olim id difficile fuit, cum auratum fulgeret capitolium, et ex omni templo, oracula daemones funderent. Nuncinundans ad Ecclesias populus, et in pietatem effusae urbes, omnibus pietatem suadent, et quodam modo extorquent. Pudeat principem, in medio Christiani orbis, aut exiguam, aut nullam ducere rationem pietatis, cum per Indias tropaea crucis erecta legit, barbarae gentes, humanae carnis visceratores, posita feritate martyria patiuntur, et caelo inseruntur, veniunt ab oriente Cambaiani, Iaponii, Chinenses, a meridie AEthiopes, ab occidente Brasilii, Mexicani, Floridiani, et sedent cum Christo in regno Dei, filii autem regni, quorum avita est possessio religionis, eiciunturin tenebras exteriores. Matthaei 8.
§. 3. Causa tanti mali est, tenerae aetatis, neglecta institutio. Arbores teneras, et prima frondium germina, pruina adurit, facile adolescentia corrumpitur, si doctrina sacra non erigitur. A teneris sanctissimam fidem, moresque doceatur infans. Oret ad mensam patris tenellus infans, et trimula virguncula laboriosa verba symboli balbutiat, filiorum semisonantibus verbis, iungatur integer parentum affectus. Tabulis illis puris, nulla immunditie sordidatis, de spirituali lavacro candentibus, inscribantur dulcia divinitatis eloquia.
Agnoscant patrem suum in caelis, discant vitam hanc mortalem esse, viam in caelestem, intellegant se regni aeterni candidatos. Horreant magis vitia, quam spectra, et daemonas, nec ignorent, se cottidie de vita dimicare. Exponit ista idem quem citavi Hieronymus Ep. 7. Discat statim, quam habeat et alter am aviam, quam amitam; cui Imperatori, cui exercitui tiruncula nutriatur, illas desideret, ad illas tibi minitetur abcessum. Ipse habitus, et vestitus doceat eam: cui promissa sit. Cave ne aures eius perfores: ne cerussa et purpurisso consecrata Christo ora depingas: nec collum auro, et margaritis premas: nec caput gemmis oneres: nec capillum irrufes, et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris, habeat alias margaritas, quibuspostea venditis, emptura est pretiosissimum margaritum. Praetexta nobilissima quondam femina, iubente viro Hymettio, qui patruus Eustoc hii Virginis fuit, habitum eius cultumque mutavit; et neglectum crinem mundano more texuit sibi, vincere cupiens et virginis propositum, et matris desiderium: et ecce tibi eadem nocte, cernit in somnis venisse ad se angelum, terribili voce minitantem poenas, et haec verba fi angentem. Tune ausa es viri imperium praeferre Chrisio? tu caput virginis Dei, tuis sacrilegis attrectare manibus? quaeiam nunc arescent; ut sentias excruciata quid feceris; et finito mense quinto, ad inferna duceris, sin autem perseveraveris in scelere, et marito simul orbaberis et filiis: Omnia per ordinem expleta sunt, et seram miserae paenitentiam velox signavit interitus. Sic ulciscitur Christus violatores templi, sic gemmas, et pretios a ornamenta defendit.
§. 4. Omnia saeda imaginum, et verborum absint. Absit, et quisquis nocere potest. Atheniensium paedagogiorum lex erat, Doctores Scholam ne aperiant, priusquam sol effulserit: neque illam claudant, antequam occidat: hisque qui puerilem atatem superaverint: dum pueri in ludo sunt, ne liceat ingredi nisi praeceptoris, aut eius fratris filius,
filiaeve eius vir sit. Quod si quis praeter illam prohibitionem ingressus fuerit; morte puniatur. Gymnasiarcha quoque ex his quemquam qui maiores natu sunt, aliquo pacto pueris commixtum in sedendo, ne permittant: quod si admiserint, et a Gymnasio non reppulerint:. de ingennuorum corruptela Gymnasiarcha reus esto.
Et Iuvenalis recte quidem consulit alienae castitati, sed tamen etiam libros eius eadem lege ab honesto limine abesse oportuit. Satyr. 14.
Nil dictu foedum, visuque haec limina tangat.
Intra quae puer est: procul hinc, procul inde puella,
Lenonum, et cant us pernoctantis parasiti.
Maxima debetur puero reverentia:
Quod parentibus scribit Hieronymus, id quia plurimis parentibus cordi non est, scribo Rei publicae. Ep. 7. Heli sacerdos, offendit Deum, ob vitia liberorum. Episcopus fieri non potest, qui filies habuerit luxuriosos, non subditos. At e contrario de muliere scribitur, quod salva fiet per filiorum generationem, si permanserit in fide, et caritate, et sanctisicatione, cum pudicitia. Si perfecta aetas, et sui iuris, imputatur parentibus: quanto magis lact ans, et fragilis, quae iuxta sententiam Domini, ignorat dextram, et sinistram, id est, boni, et mali differentiam? si sollicita provides, ne filia per cutiatur a vipera: cur non cadem cur a provideas, ne feriatur a malleo univer sae terrae? ne bibat de aureo calice Babylonis? ne egrediatur cum Dina, et velit videre filias regionis alienae? ne ludat pedibus, netrahat punicas? Venena non dantur nisi melle circumlita: et vitia non decipiunt, nisi sub specie, umbraque virtutum. Et quo modo, inquies, peccatapatrum filiis non redduntur, nec filiorum parentibus, sed anima, quaepeccaverit, ipsa morietur? hoc de his dicitur qui possunt sapere, de quib. in Euangelio scriptum est: Aetatem habet, loquatur pro se, qui autem parvulus est, et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat, et Pythagorae littera Y. eum perduc at ad bivium; tam bona eius, quam mala parentibus imputantur.
§. 5. Non lubet recedere, ab optimo doctore pietatis: ille Ep. 2. Sexus famineus suo iungatur sexui: nesciat, immo timeat cum pueris ludere. Nullum impudicum verbum noverit: et si forte, in tumultu familiae discurrentis, aliquid audiat, non intellegat. Matris nutum pro verbis, ac monitis, et pro imperio habeat. Amet ut parentem, subiciatur ut dominae, timeat ut magistram. Cum autem virgunculam rudem, et edentulam septimus aetatis annus exceperit, et caperit erubescere, scire quid taceat, dubitare quid dicat; discat memoriter psalterium, et usque ad annos pubertatis libros Salomonis; Euangelia, Apostolos, et Prophetas sui cordis thesaurum faciat: nec liberius procedat ad publicum, nec semper Ecclesiarum quaerat celebritatem: in cubiculo suo totas delicias habeat: numquam innenculos, numquam cincinnatos vide at: vocis dulcedines, per aurem, animam vulnerantes, puellarumque lascivia repellantur: quae quanto licentius adeunt, tanto difficilius evitantur, et quod didicerunt, secreto docent, inclusamque Danaen vulgi sermonibus, violant.
Mira est ingenii humani perversitas, non semper obedit monenti, quorundam asperitas contra blanditias, rationes, minas ex aequo contumax est. Factum Alexandri, ebrietatem Achillis, nulla cura instructorum, et magistrorum, corrigere potuit; Neronem frustra erudivit Seneca; nam calumniose accusatum, innocentia eius offensus, mori coegit Heliogabalus, omnium magistrorum curas, improbitate clusit. Quantum egit David, ne Absolon improbus evaderet? Quot optimi parentes, filiis contumacibus utuntur? Fateor ita esse, et vitiosam, efferamque naturam magno labore coerceri, et cum in suam potestatem, ingeniumque immigravit, ferociorem fieri; sed non tamen idcirco bonae, et mediocri indoli institutio subtrahenda est. Immo nec pessimae, et depravatissimae. Dum enim spiritus est, spes est frugis melioris. Et si non tota, pars tamen impietatis evitatur.
§. 6. Quid igitur remedii est, duris, maleficis, contumacibus ingeniis? Crudam adhibuere [Orig: adhibuêre] medicinam Indorum Brachmanes; nam post duos menses inspectum saetum, si indoles improbaretur, vel in silvas exponebant, vel coram occidebant. Lacedaemoniorum quoque eadem feritas in exponendis fuit, ad voraginem enim Taygeti amandabant. Barbarum plane, et crudele, immo stolidum, non enim ex parvulorum propensionibus, futurae vitae ratio colligi potest, affectionum indagatrix est physiognomia; sed non nisi peritissimorum iudicio instituenda, quorum tamen illa sit summae pars prudentiae, ut ne ex illis vestigiis et naturae ductibus, de voluntate iudicium ferant. Naturales hominum appetitiones, quae ad vitia detorquent animos, in aliis sunt vehementes, in aliis leniores, in omnibus aliquae. Institutio tamen, consuetudoque facit, ut gravibus affectionibus, tentationibusque obsistatur, studium, pudor, et ante omnia divina gratia, naturam corruptam emendat.
Et sane multi institutione, non ad civiles, et tolerabiles modo, sed insignesetiam, sanctosque mores inducuntur. Pericles, familiaritate Clazomenii, profecit. Alcibiades Socratis institutione, ingentia vitia, ne plus patriae obesset, etsi non deposuit, paulum tamen inhibuit. Philostratus una Polemonis oratione, ad frugem adductus est. Quanta vitia erant, cum Euangelium inferrent Apostoli? lege Rom. 1. 28. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia: tradidit illos Deus in reprobum sensum: ut faciant ea quae non conveniunt: repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non oboedientes, insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia.
Et 1. Cor. 6. q. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? nolite errare: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati est is in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
Instet igitur Res publica, nec despeset operis successum, cui Deus vel maxime savet. Et sapienter a Fab. 1. cap. 16. dictum est: Turpiter desperatur, quidquid fienpotest. Non audio illas voces; Irritus est labor, obluctante natura. Tam mira, difficiliaque artium comprehendit, et peragit mens humana, tot linguas addiscit, scientia universum orbem perambulat. Quomodo igitur bonos mores addiscere non posset, ad quos naturae habet inclinationem? Virtus proprium mentis nostrae bonum est, et sui boni natura capax est.
Summa igitur opus vi: princeps, mores puerorum
erorum formandos curet, facile bona discunt, difficillime mala dediscunt. Difficile est tamen, fateor, mores rectos conservare. Facilius est vincere, quam tueri provincias devictas. Uno impetu victoria venit, multiplici arte servanda est. Sed in moribus difficilis est receptus; malum nascens inhibendum est, alioqui in immensam crescit magnitudinem, [Gap desc: Greek words] . Consuetudo multi temporis difficillime tollatur. Facilius dissolvitur, quam reficitur, quod inveteratum est.
Nascentem exstinguite flammam,
Ne serae rede ant post aucta pericula curae.
Iumentorum contumaciam, sternacitatem, nictationem, succussionem emendant in pullis equisones, et tu vitia adolescentiae negleges? Praesertim cum unum, unius vitium, Rem publicam magno detrimento possit afficere? In corporibus aegris, nihil nociturum medici relinquunt. Tibi mentium aegritudines curandae sunt.
§. 1. SEPTIMO anno ad magistrum puer deducetur; seria enim iam, sed pro aetate tamen aget; Matris, et nutricum verba per menses viginti, et unum audivit, et imaginatus est, deinde sonus eius, in verba prorupit. Interea usque ad annum septimum ex usu fuerit, non vernaculam modo linguam illum audire, sed latinam quoque, quam forte magna parte, assuetudine condiscet. Miror vero cur magnates, et principes, si intra septennium onerare liberorum ingenia discendi cura nolunt, non attribuant aliquos ministros qui semper latine loquantur, seseque interrogent, et eadem nunc Germanice, nunc Latine, efferant, aliquando parvulum consulant, eaque, quae ipsum nosse constat, ex eo quaerant, ut laude ad condiscenda excitent. Olim sane latinam linguam sine Grammatica didicere [Orig: didicêre] .
Verum nunc de praeceptoribus, magistris agendum, ad quos anno septimo Aristoteles, Plutarchus atque aliiducendos iudicant: Etiam Bulla aurea Caroli quarti. Tit. 26. Cum sacri Romani Celsitudo Imperii, diversarum Nationum, moribus, vita, et idiomate distinctarum, leges habeat, et gubernacula moderari, dignum est, et cunctorum sapientum iudicio censetur expediens, quod Electores Principes, ipsius Imperii columnae, et latera, diversorum idiomatum, et linguarum differentiis instruantur, ut plures inteltigant, et intellegantur a pluribus, qui plurimorum necessitatibus relevandis, Casareae sublimitati assistant, in partem sollicitudinis constituti. Quapropter statuimus, ut illustrium Principum, puta, Regis Bohemiae, Comitis Palatini, Ducis Saxoniae, et Marchionis Brandenburgensis, Electorum filii, vel heredes, et successores, cum verisimiliter Teutonicum idioma, sibi naturaliter inditum, scire praesumantur, et ab infantia didicisse, incipiendo a septimo aetatis suae anno, in Germanica, Italica, et Sclavica linguis instruantur, ita quod infra 14. aetatis annum, existant in talibus, iuxta datam sibi a Deo gratiam, eruditi, cum illud non solum utile, immo ex causis praemissis summe necessarium habeatur, eo quod illae linguae ut plurimum ad usum, et utilitatem sacri Imperii, frequentari sint solitae, et in his ardua ipsius imperii negotia ventilentur.
Hunc autem proficiendi modum in praemissis posuimus observandum, ut relinquatur optioni parentum in filios, si quos habuerint, seu proximos, quos in principatibus sibi credunt verisimiliter successuros, eosque, ad loca dirigant, in quibus de huiusmodi possint linguis edoceri, vel in propriis domibus paedagogos instructores, et pueros consocios, in his peritos, eis adiungant, quorum conversatione pariter, et doctrina, in linguis ipsis valeant erudiri.
§. 2. Prima igitur cura Rei publicae sit, ut idonei Magistri, ac praeceptores, non modo ad principum, magnatumque filios erudiendos, sed privatorum quoque sobolem instruendam deligantur. Nec modo de studiis litterarum sermonem facio, sed de omni artium genere. Quamvis enim non par ubique, est tamen magnum, si quis hic erret, periculum. Ego felicissimam Rem publicam arbitror, cui boni praeceptores contigere. Multo enim praestantius est, bene institui, quam feliciter nasci. In magistrorum enim mores, fere migrant adolescentum ingenia. Magni refert cuius se fidei, peritiae, et diligentiae committat, qui per vastos oceani anfractus, Indias petit. Neque satis est navem esse validam, commeatuque et armamentis instructam, sed nauarchum esse oportet etiam ignarum regionis, et periculorum: multo maior cura domi est omnibus necessaria, ne ad metas impingat improvidae flexus aetatis.
Magistros itaque generatim accipio, sive a monendo, sive a monstrando dicti sint; sive potius, quod quibus praesunt, curam debeant. Iurisconsulti omnium disciplinarum praeceptores appellant magistros. Leg. quibus praecipua, 57. de verb. signif. Itaque sunt magistri societatum, collegiorum, vicorum, augurum, officiorum, sacrorum scriniorum, populi, equitum, morum. Nos de artium magistris loquimur, et morum; eruditionis enim, et virtutum esse doctores debent. Censorum magna fuit dignitas, et sine appellatione iurisdictio. Censere facultates, notare civem ignominia, movere senatu, adimere equum, disciplinae praeesse. Hoc postremum in magistros praecipue artium liberalium convenit, nisi quod soli iuventuti praesint: interim Quirites adornant, ut censuram ferre queant.
§. 3. Magistratus igitur in primis de idoneis scientiarum, et artium liberalium professoribus prospicier. Hoc namque esse munus ipsius magistratus ratio docet. Cum enim Rei publicae seminarium sit iuventus, cum ex illis paucos post annos cives, senatores, principesque futuri sint, adhibenda cura est, ne illis corruptis, tota Res publica detrimentum patiatur. Deinde exempla hoc ipsum docent. Doctores legis a Mose, ab Aarone, a Iosaphat, aliis constituti sunt. Maior semper cura fuit, in Christi Ecclesia constituendorum magistrorum. Principes enim, et summus Pontifex, velut totius religionis caput, Scholas instituerunt. Carolus Magnus lib. 2. capitulat. ca. 5. Scholae sane inquit, ad filios et ministros instruendos, vel edocendos, sicut nobis praeterito tempore ad Attiniacum promisistis, et vobis iniunximus, in congruis locus, ubi necdum perfectum est, ad multorum utilitatem, et profectum, a vobis ordinari non neglegantur.
Ne vero principibus, vel populo, quorundam calliditas imponeret, Concilium Tridentinum
Sess. 5. cap. 1. de reform. Episcopos voluit esse censores, et approbatores doctorum. In Gymnasiis etiam publicis, inquit, ubi tam honorifica, et ceterorum omnium (quam Theologiae) maxime necessaria lectio, hactenus instituta non fuerit: religiosissimorum principum, ac rerum publicarum pietate, et caritate, ad Catholicae fidei defensionem, et incrementum, sanaeque doctrinae conservationem, et propagationem instituatur, et ubi instituta foret, et neglegeretur, restituatur.
Et ne sub specie pietatis, impietas disseminetur, stautuit eadem sancta Synodus, neminem ad huiusmodi lectionis officium, tam publice, quam privatim, admittendum esse, quin prius ab Episcopo loci, de vita, et moribus, et scientia examinatus, et probatus fuerit: quod tamen de lectoribus in claustris, non intellegatur.
Tanti itaque Synodus Oecumenica eam rem fecit, ut Episcopis, examinandorum professorum curam demandarit: Omnino enim, exiuventutis institutione, salus civitatis pendet.
§. 4. Non ignorarunt id Elamitae, seu Persae veteres, itaque iuventuti principes ipsos praeposuere [Orig: praeposuêre] . Xenoph. l. 1. Paed. ita narrat. Prima his legibus cura, a bono publico videtur initium sumere. Haud enim incipiunt itidem, ut aliae plurimae civitates quae parentibus permittentes, pro voluntate filios educare, et aetate provectioribus, pro arbitrio vitam agere, eis iubent ne furentur, ne rapiant, ne in alienas aedes ingrediantur vi, ne iniuste percutiant quemquam, ne adulterium patrent, ne principis imperium detrectent: reliquaque huiusmodi eodem pacto. Quod si quid horum transgressus quis fuerit, poenam in eum statuerunt. At Persarum leges anticipantes, maxime curant, ne initio tales sint cives, ut cuiusquam, vel improbitatis, vel turpitudinis desiderio capiantur. Curant autem hoc pacto. Est illis forum quod vocatur liberum: ubi et regiae, et alia sunt palatia. Hinc et venalia, et circumforanei, et horum clamores, atque ineptiae, in alium locum reiectasunt, ne horum turba, compositis eorum moribus, qui institutionem adepti sunt, misceatur. Est autem forum circa palatia, distributum in partes quatuor, quarum una est puerorum, altera puberum, tertia virorum qui perfectam aetatem iam agunt, quarta vero eorum qui sunt emeriti. Legeque horum singuli adsunt locis suis pueri, cum primum illuxerit, et eodem modo perfectae aetatis viri: semores vero, cum per otium cuique licuerit, exceptis constitutis diebus, quibus adsint necesse est. At adolescentes cubant etiam in palatiis cum gymninicis armis: exceptis maritis, qui ne re quiruntur quidem, nisi antea iussi adesse fuerint. At neque honestum ducitur saepius abesse. Et praesunt cuique harum pariium duodecim principes, nam in duodecim tribus Persae distributi sunt. Ii vero pueris praesunt, qui selecti ex senioribus, eos videantur reddituri quam optimos. Adolescentibus autem, ex absolutae aetatis viris illi, qui per quam optimos eos existimentur effecturi. At ipsis absolutae aetatis viris ii sunt praefecti, quorum illi institutione censeantur quae constituta sunt, et a magistratu maximo imperata maxime praestituri. Electi autem sunt praesides seniorum: qui praesunt, quo hi quoque suo fungantur officio. Quae autem cuiques aetati imperantur faciunda, enarrabimus, quo dilucidius fiat, diligentiamne adhibeant ut cives sint, quam optimi. Pueri igitur ventitantes ad scholas, iustitiae discendae dant operam, aiuntque ita illos huic rei studere, quemadmodum apud nos, qui eunt ad litteras perdiscendas. Eorum autem magistri, magnam diei partem consumunt, in eorum disceptationibus iudicandis. Habent enim pueri quoque inter sese, quemadmodum viri, accusationes et de furto, et de rapina, et de vi, et de fraude, et de maledicentia, et de aliis criminibus, ut et par est.
§. 5. Dicebantur magistri iustitiae, ad quorum aedes, cuivis integrum erat, liberos mittere. Non dissimilis erat ratio, apud Lacedaemonios, sed illi unicum fere meditabantur, nempe ut bellicosos efficerent. Iam exculto orbe, omnium artium magistri habendi sunt. Quales ergo magistri constituendi sunt? Respondeo doctos, et probos. Ad doctrinam refero. Non modo scientiam, sed etiam docendi, interpretandique dexteritatem. Sit ergo artium liberalium doctor. Vir eruditus, dexter, facundus, disserendi artifex, honestae vitae, sobrius, severius, comis, vitiorum osor, et alienae salutis amator, denique qui alieno consilio libenter utatur.
Leges Theodosianae, et Valentinianae in illis quos comitia dignantur haec requirunt: Cod. 12. tit. 15. Grammaticos tam Gracos, quam Latinos, sophistas, et iurisperitos, in hac regia urbe professionem suam exercentes, et inter statutos connumeratos, si laudabilem in se probis moribus vitam esse monstraverint, si docendi peritiam, facundiam dicendi, interpretandi subtilitatem, copiamque disserendi se habere patefecerint, et coetu amplissimo iudicante digni fuerint aestimati: cum ad viginti annos observatione iugi, ac sedulo docendi labore pervenerint: placuit honorari, et his qui sunt, ex vicaria dignitate, connumerari.
§. 6. Primo igitur requirit, ut laudabilem in se probis moribus vitam demonstrent. Id quod olim difficillimum fuit. Antoninus Commodo suo, quatuordecim doctores ex toto Romano orbe selegit, ex illis initio mox quinque removit, levitate morum offensus. Novem, non tamen sine suo dolore, retinuit. Quod si nobiles regum praeceptores intueamur, vix ullum non improbissimum videre licebit. Cyri magister Pytharchus fuisse dicitur, a quo ferociam hausit, Heracliti, Menandri, Xenocratis, Aristotelis, Chilonis, Palaemonis, aliorumque qui magnorum principum magistri fuere [Orig: fuêre] , omitto scelera, quemadmodum et aliorum, quorum vitam improbam, libidinosamque Laertius nobis describit: Fatetur Seneca Philosophos non secundum virtutem vixisse: sed locutos esse.
Ipse Plutarchus dubitat foedissima flagitia damnare, ubi considerat Socratem, Platonem, Xenophontem, AEschinem, Cebetem totum virorum illorum Chorum, [Gap desc: Greek words] . Gravissimis igitur, turpissimisque peccatis auctoritatem dederunt. Sed posteriora tempora videamus. Plotini Schola Christianis temporibus floruit, habuitque discipulos multos acutissimos, et sollertissimos viros. Sed aliqui eorum, magicarum artium curiositate, depravati sunt. August. Ep. 56. Ipse Plotinus, ipse Olympius magiae deditus fuit, ut constat ex Porphyrio, acta eorum recensente, qui et ipse veneficus fuit. Quod si pleraque examinemus, fere omnes Philosophos, hoc est, doctores orbis antiqui, fuisse magos historiae docebunt.
§. 7. Ego quoque superiore saeculo reflorescerent bonae litterae in Italia, Gallia, et Germania, ingentem morum ruinam impendisse orbi Christiano existimo homines enim cum totos se litteris, antiquitati, poetis, virtutibus, vitiisque cognoscendis dedidissent, in gravia scelera prolapsi sunt: usque adeo, ut ad atheismum
quoque, et reprobae mentis facinora raperentur. Doletum, Politianum, cetera monstra viditiuventus, secuti deinde Beza, ac tota illa feralis acies, quae libidine animos adolescentum labefactos, in haereses frangerent. Famam eruditionis, et eloquentiae habuerunt, sed vitiis sese infamarunt. Nam veteres auctores, ut erant impuri, praelegebant, et versiculis inhonestis, iuventutem corrumpebant.
Quaerendi igitur, ut recte Plutarchus monet, liberis Magistri, quorum et inculpata sit vita, et mores iustae reprehensioni non obnoxii, et qui peritiae sint minime vulgaris. Fons enim, et radix vistutis, atque honestatis vitae, est institutio proba. Utque agricolae stirpibus pedamenta apponunt: sic probi magistri, accuratis praeceptis, admonitionibusque adolescetes suffulciunt, ut mores recti inde germinent. Nunc vero etiam despuas, in contumeliam quorundam parentum, qui priusquam futuri magistri ullum fecerint periculum, ignoratione aliquando, aut etiam imperitia decepti, non spectatis, adeoque etiam malae notae hominibus, filios suos committunt.
Optime Theodosius cum Arsenium praeceptorem discipulis dedisset. Filii si tales se praebituri essent, ut mores, vitamque suam ad disciplinam; et leges Dei componerent, propensum et se ait fore, ut eis imperium in manus tradat, ad civium, et subditorum commodum, et utilitatem accommodatum: sin minus, conducibilius eis esse dixit, ut sic privati vitam exigerent, quam doctrina nulla, cum periculo imperarent.
Mihi vero idcirco in erudienda iuventute, abesse videntur, quod finem ad quem instituendi erant, non haberent ante oculos propositum, qui est salus discipulorum, et ex salute, gloria DEI.
§. 8. Societas IESV magno conatu, et testante mundo, ingentifructu, ex instituto, Scholarum curam, et iuventutis suscepit. Conatum eius lincerum Deus adiuvat: quia ad solius Dei gloriam, provinciam tam difficilem aggreditur.
Conatum ostendunt constitutiones pag. 4. cap. 12. Cum societatis atque studiorum scopus sit, proximos ad cognitionem, et amorem Dei, et salutem suatum animarum iuvare, cumque ad eum finem medium magis proprium sit facultas Theologiae; in hanc potissimum Societatis universitates incumbent; ac diligenter per idoneos admodum Praeceptores, quae ad Scholasticam doctrinam, et sacras scripturas pertinent, ac etiam positiva, quae ad hunc finem nobis praefixum conveniunt (non attingendo tamen eam partem Canonum, quae foro contentioso inservit) pertractabunt. Et quiatam doctrina Theologiae, quam eius usus exigit (his praesertim temporibus) litterarum humaniorum, et Latinae, ac Graecae, et Hebraicae linguae cognitionem; harumetiam idonei professores, et qui dem iusto numero constituentur. Aliarum praeterea Linguarum, qualis est, Chaldaica, Arabica, et Indica, ubi necessariae, vel utiles ad dictum sinem viderentur, habita regionum diver sarum, et causarum, quae ad eas docendum monent, ratione, possent Praeceptores constitui.
Sic etiam quonitam Artes, vel Scientiae naturales ingenia disponunt ad Theologiam, et ad perfectam cognitionem, et usum illius inserviunt, et per se ipsas ad eundem finem iuvant; qua diligentiapar est, et per eruditos praeceptores, in omnibus sincere honorem, et gloriam Dei quaerendo tractentur.
Medicinae, et Legum studium, ut a nostro Instituto magis remotum, in Universitatibus Societatis, vel non tractabitur, vel saltem ipsa Societas per se id oneris non suscipiet.
Eadem habet Reg. 1. Provincial: de ratione studiorum, et prima Rectoris. Cum ideo Collegia, et Universitates Societas amplectatur; ut in his nostri commode possint, et doctrina, ceterisque rebus, quae ad adiuvandas animas conferunt, instrui; et quae didicerint ipsi, communicare cumproximis: post religiosarum, et solidarum virtutum curam, quae praecipua esse debet, in illud maxime incumbat, ut finem hunc, quem in Gymnasiis admittendis Societas sibi proposuit, Deo iuvante consequatur.
§. 9. Denique omnium praeceptorum. Reg. 1. Feratur praeceptoris peculiaris intentio, tum in lectionibus, cum se occasio obtulerit, tum extra eas ad obsequium et amorem Dei, ac virtutum, quibus ei placere oportet, movendos; et ut omnia sua studia ad hunc finem referant.
Hunc finem an consecuta sit, meum non est pluribus probare, hoc scio, omnibus locis phirimos insigni pietate in politia, Ecclesia, monasteriisque Horuisse, atque etiam num florere, qui suum in virtute, et eruditione profectum societati debent. Nec audiendi, quos vel nostrarum rerum ignoratio, vel alienior animus sine consideratione rapit, in accusationem utilium laborum. Testimonium habemus ab adversis castris; Nullum genus hominum acerbius oderunt, cuiuscunquae sectae ministri, quam eos qui in societate versantur, quod per eos iuventutem, ac proinde Rem publicam, in vera religione erudiri, ac firmari indignantissime ferunt. Ego cum cursum mundi contemplor, veteraque, ac nova comparo; unum esse ex summis iudico beneficiis, quae hoc tempore senescenti, delirantique mundo Deus contulit; Societatem IESV. Nemo maligne verba mea interpretetur, Deo beneficia gratus memoro, illi totum acceptum fero. De adolescentum bono loquor. Si enim illa litterarum docendarum ratio, quam homines lasciva pagina, et mente lasciviore institerant [Orig: institêrant] , in orbe Christiano perseverasset, iam dudum iuventutem corrupissent; quidquid in Plauto scurrile, in Terentio lubricum, in Martiale obscenum, in Ovidio tenerum, inTibullo sractum, in Propertio igneum fuit, id facundi vitiorum Magistri, innocentibus animis, ante annos etiam, sensumque nequitiarum, instillabant. Tantum etiam infra gentilium vitia, miseros depresserant errorum tenebrae, cum etiam Aristoteles libr. 7. cap. 17. de republ. omne verbum obscenum longe ab auribus pueeorum abesse velit, cum removeri omnes imagines, pictasisque tabellas, quae amare docent. Nunc vero in Scholis Societatis nostrae, tanta puritatis ratio ducitur, nullius ut auctoris, velunicus versus exponatur, qui venenum invehat; neque ullus est, qui latinae eloquentiae tantam infelicitatem arbitretur, ut non nisi per libidines edoceri queat. Refert S. Augustinus didicisse se verba utilia, sed quae in rebus non varnis dici possent.
Quam vero sit perniciosa illa consuetudo, sic explicat lib. 4. Conf. cap. 16. Sed vae tibi flumen moris humani, quis resistet tibi? quamdiu non siccaberis? quonsque volue filios Euae in mare magnum, et fornudolosum, quod vix transeunt, qui lignum conscenderint? Nonne ego inte lego, et tonantem Iovem, et adulter antem? Et utique non posset haec duo, sed actum est, ut haberet auctoritatem ad imitandum verum adulterium, lenocinante falso tonitruo. Quis autem penulatorum magistrorum audiat aure sobria, ex eodem pulvere hominem clamantem, et dicentem: fingebat
haec Homerus, et humana ad Deos transferebat, divina mallem ad nos. Sed verius dicitur, quod fingebat, haec quidem ille, sed hominibus flagitiosis divina tribuendo, ne flagitia putarentur, et ut quisquis ea fecisset, non homines perditos, sed caelestes Deos videretur imitatus. Et tamen o [Orig: ô] flument artareum, iactantur inte filii hominum cum mercedibus ut baec discant: et magnares agitur, cum hoc agitur publicem foro, in conspectu legum super mercedem, salaria decernentium: et saxatua percutis, et sonas dicens: Hinc verba discuntur, hinc acquiritur eloquentia rebus persuadendis sententiisque explicandis maxime necessaria. Ita vero non cognosceremus verba haec, imbrem aureum, et gremium, et fucum, et templa caeli; et alia verba, quae in eo loco scripta sunt, nisi Terentius induceret nequam adolescentem, proponentem sibi Iovem ad exemplum stupri, dum spectat tabulam quandam pictam inpariete, ubi inerat pictura haec, Iovem quo pacto Danea misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, fucum factum mulieri. Et vide quemadmodum concitat se ad libidinem, quasi caelesti magisterio. At quem Deum, inquit? Qui templa caeli summo sonitu concutit. Ego homuncio, id non facerem? Ego vero illud feci, ac libens. Non omnino per hanc turpitudinem verba ista commodius discuntur, sed per haec verbaturpitudo ista confidentius perpetratur. Non accuso verba quasi vasa elecla, ac pretiosa, sed vinum erroris, quod in eis nobis propinabatur ab ebriis Doctoribus: et nisi biberemus, caedebamur, nec appellare ad aliquem iudicem sobrium licebat. Et tamen ego Deus meus, in cuius conspectu iam secura est recordatio mea, libenter haec didici, et eis delectabar miser, et ob hoc bonae spei puer appellabar.
§. 10. Ecce Augustine, nostro tempore, feliciore tuis annis, societas illi flumini restitit; Deus siccavit flumen, per humilem, et minimam religionem, non per eculeos, et longa exilia, et gladios vindices castimoniae; sed per inermes, quosque mundus contemptim habet Grammaticae professores. Non evolvit amplius filios Euae in mare magnum, et formidolosum. Pudicae iam licet esse eloquentiae, non sunt amplius artes bonae, lenonum ministrae. Trecentis collegiis, tribus classium milibus, publice eruditio caste traditur a societate, et a multis, qui societatis imitatione virgines musas caste, pudiceque asservant, aliisque, qui societatis imitatione eloquentiam, sine flagitiorum commemoratione tradunt.
Non defuerunt olim, qui illam sapientissimam curam societatis incusarent; sed iidem, et non obducta fronte, spectare floralia possent; multo deteriores illo, qui cum plausu populi vitiosissimi, sed virtuti tamen plaudentis e theatro exivit. Quanti enim interest, an infamis histrio decantet fabulam, an barbari maiestas magistri ficta, non modo foeditates illas commentario illustret, iteratoque inculcet, sed iurgio etiam, verberibusque addiscere cogat? Vidit hoc Tullius, et ante eum Plato: Tullius quidem tanta mala Tusc. 3. non dissimulat. Sed videsne, poetae quid mali afferant? lament anteis inducunt fortissimos viros: molliunt animos nostros: ita sunt deinde dulces, ut non legautur modo: sed etiam ediscantur; sic ad malam domesticam disciplinam, vitamque unibratilem, et delicatam cum accesserunt etiam poetae, nervos omnes virtutis elidunt, recte igitur a Platone, educuntur ex ea civitate, quam finxit ille, cum mores optimos, et optimum rei publicae statum exquireret. At vero nos, docti scilicet a Graecia, haec et a pueritia legimus, et didicimus: hanc eruditionem liberalem, et doctrinam putamus.
§. 11. Hos igitur Res publica praeficiat iuventuti moderatores, quorum et animus, et lingua, et stilus, a turpitudine longissime recedat. Quam ob causam omnino suaserim religiosis, et sacratis viris, rem tantam committi, cum enim castitatem Deo voverint, cum officii sui partes esse cognoverint, ut et saluti suae consulant, et alios bonos efficiant, non modo scurrilitatem, et verborum obscenitatem, sed omnem quoque mali speciem vitabunt. Itaque et principum filii, fere Episcopis instituendi committuntur, aut alioqui gravi, et spectatae virtutis praelato. Huic quoque tantae puritatis studio fructum illum, quem ex Scholis suis societas reportat attribuo. Certe ita praeceptores suos instituit, ut exemplo, et verbis honestatem praeferant. Regula 28. in summario ita praecipit. Quae ad votum castitatis pertinent interpretatione non indigent, cum constet, quam sit perfecte observanda, nempe enitendo angelicam puritatem imitari, et corporis, et mentis nostrae munditia.
Et 29. Omnes diligentissime curent portas sensuum suorum, (oculorum praecipue, aurium, et linguae) ab omni inordinatione custodire, ac se in pace, et vera humilitate intena conservare, et eam in silentio, cum id observandumest, cum autem loquendum in circumspectione, et aedificatione verborum, et modestia vultus ac maturitate incestus, motuumque omnium sine ullo impatientiae, aut superbiae signo exhibere, in omnibus procurando, atque optando potiores partes aliis deferre, omnes in animo suo tamquam sibi superiores ducendo, et exterius honorem, ac reveretiam, quam exigit cuiusque status, cum simplicitate, et moder atione religiosa exhibendo: atque ita fiat, ut semutuo considerantes in devotione crescant, Deumque Dominum nostrum laudent, quem quisque in alio, ut in illius imagine agnoscere studeat.
§. 12. Nec certe segnius societas castitatis in omnibus studium, amoremqne urget, quam praecepit. Annos iam viginti quatuor in ea versor, et turpiloquium nullum in ullo collegio audivi. Quod si quis tam pretioso, nitidoque velo maculam aspergere voluerit, in eum graviter animadvertit, atque a suo corpore abscindit. Quin etiam eos, qui in mundo videntur leves excessus, de quibus ne appellari quidem solent, conscientiae suae, et votivae castitatis respectu, eiemione, punit, ut securitati suorum, saluti proximerum, famaeque rectius consulat.
Si igitur Rei publicae salus cordi est; Si recte Plato lib. 6. de leg. et Arist. lib. 7. cap. 6. Politic. ut minimum in viris ad matrimonium viginti quinque, in virginibus viginti annos requirunt, et tamen multo celerius libido, qua cum difficile luctamen est, tamquam virus interiora occupat; quanta est insania, publica prosessionis auctoritate illa docere, quibus aetas crescens, cui exitiosa Venus est, inflammetur? Vae mundo a scandalis; Natura in vitium eunt adolescentes; praeceptores, quos omni mole, et conatu obsistere oportebat, deducunt; suo pondere ruit improvida aetas, et magister impellit. Id agunt, ne sine vitio crescant. Animus iuvenum, per libidines corrumpitur, et adiutrix est praelectio lascivientis magistri, nec malum tantum auget:
Ut solet adiecto crescere flamma rogo,
Sed ex magistro morum, turpis fit doctor adulterii:
Ars fit, ubi aprimis, crimen condiscitur annis.
Cumque hoc certaminis genus fugam potius, quam assultum requirat, ut optime monet S. Cyprianus, spurcidici libri, fugientibus letiferos aculeos ingerunt, nec minus civitatibus obsunt, quam fornices. Claudam sententia Antonii de Guevarra lib. 2. Horol. cap. 39. Necesse est magistros principum omni lasciviae nota vacare. Adolescentes enim, cum et aetatis imbecillitate, et naturae pravitate, sint ad libidinem proclives; nec virtute valent, ut sint casti; nec prudentia, ut sint cauti (neque se falli patiantur.) Ideoque magistros ipsorum sanctissimos esse necesse est. Numquam enim erit discipulus castus, magistrum videns esse vitiosum.
Non modo magistros principum, sed magistros omnium. Quia in omni genere verum est; quod ait: Valerius lib. 2. 1. Facilior est virtutis ad luxuriam, quam luxuriae ad virtutem transitus. In omni corpore scintilla est, quae nisi opprimatus, incendia miscebit. Verum parum est bonae notae magistrum esse, silibros ignominia notatos, intestabiles, edisserat. Nemo pudicum eum credet, qui ita quae diserta sunt, docet, ut simul pueri quae inhonesta sunt, discant. Qiu purpuratam verecundae aetatis praetextam, sotadicis versibus insicit, nequiter facit, qui cum iactura pudoris facit eloquentem. Sedeat alta mente repostum, quod nos Ambros. in Psal. 1. 8. docet. Ante vita, quam doctrina, quaerenda est. vita enim bona, et sine doctrina habet gratiam, doctrina sine vita integritatem non habet. Maneat illa societatis domiciliis, et scholis salutaris lex castitatis, norma innocentiae, causa magni profectus: Ut nemo non modo non explicet, sed ne habeat quidem libros obscenos, immo et manibus discipulorum excutiat, quorum tractatio, ingenuos animos vitiare potest. Olim qui peccatis suis Deos inscribebant, aliud non egerunt, quam ut pudor peccandi hominibus demeretur, si tales Deos credidissent. Sic Apollinis libidines Eurypideus Ionaccusat, ut homines excuset.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .
Non oportet amplius de hominibus male loqui,
Si Deorum mala imitamur, sed de eis qui talia docent.
Furor est manifestus praeceptorum, adolescentiae vitia alentium, quomodo enim seucrus pater increpabit narrantem, quae doctior, et sapientior, et castior patre praeceptot, e tripode dictavit? Quae feret mater filiolum auctoritate magistri canentem, quae numquam illa audiit? Scholae igitur, nisi summa diligentia administrentur, vitia familiis inferent, unde virtus petebatur. Ad omnia monita patris, scholasticae consuetudinis, Academiae, magistrorum auctoritas obtendetur, sicut olim apud gentiles Deorum actis scelera defendebantur, Inde etiam, inquit Seneca de brevit. vitae cap. 16. poetarum furor fabulis humanos errores alentium, quibus visus est Iuppiter, voluptate concubitus delenitus duplicasse noctem. Quid aliud est vitia incendere, quam auctores illis insoribere Deos, et dare morbo, exemplo divinitatis, excusatam licentiam?
Praeceptorem imitabuntur, et superabunt discipuli, numquam enim ibi cessant vitia, ubi coeperunt.
§. 13. His igitur moribus iungenda est doctrina, quae ad scientiam docendum necessaria est. Nulla quidem probatione res illa eget. Docere alterum velle, quod nescias, insaniae est. Privatim parentes docti, optime filios instituent, sed fugiunt; vel occupationibus districti, vel taedio laboriosae provinciae. Chaldaei et AEgyptii domi suos instruebant, Diod. Sic. li. 2. ca. 8. li. 1. ca. 6. Hinc et Agesicles Spartanus: Eorum volo discipulus esse, quorum sum filius. Sint docti, et existimationem doctrinae habeant. Difficilis est via ad eruditionem, etiam ingeniosissimis, etiam laboriosissimis, etiam cura aliarum rerum solutissimis: Multique in medio dum conatu sunt; vitam ponunt, nec. pauciores in radice montis positi, dum paululum progressi sunt, clanguescunt, longe maxima pars eorum est, qui dulcissima opinione, sese solantur, et quasi eruditi sint, pacatissime fruuntur.
Magna laus est magnae doctrinae, si virtuti, et saluti serviat: Ingens enim illis gloria promittitur. Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi spledor, firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Interpretes 70. vertunt, [Gap desc: Greek words] , intellegentes; nam et Hebraeum [Gap desc: Greek words] mashcilim, doctores ipsos significat, quamvis etiam significet intellegentes, Ier. 10. 21. Psalm 64. 10. 1. Reg. 18. 14. Dan. 4. Qui vero ad iustitiam erudierint, seu [Gap desc: Greek words] Mazdike rhabbim. Iustificatores multorum fulgebunt sicut stellae. Nostra tempora, et in illis plurimorum Episcoporum, Sacerdotum, Iurisperitorum, Philosophorum scientiam designari non dubito verbis illis quae sequuntus. Tu autem Daniel claude sermones, et signalibrum, usque ad tempus statutum, plurum enim pertransibunt, et multiplex erit scientia. Ante tempus statutum, et litteras signatas scientia multiplicabitur, nam contra multorum socordiam, fraudes, sophismata, multiplex dabitur, non ex opinionum varietate, sed divini spiritus unitate, scientia: Hodie in Ecclesia Catholica, inter tot centena milia doctorum virorum, magna est concordia, varia scientia, ut etiam hac in parte, Deus invictam praestet Ecclesiam suam.
§. 14. Hanc quoque partem Societas nostra, insigni cura complexa est. De Methodo, qua utitur, suo dicam loco. Nunc hoc quoque affirmare ausim, tantum illi divina bonitate hac in parte tributum, quantum numquam sperarat. Itaque in omni genere scientiarum; sed praecipue Philosophia et Theologia, multos habet, doctissimis quibusque conferendos. Nec ista negant haeretici, sed calumniantur, et de nobis invidi ita detrahunt, ut tamen fateantur, quorsum enim quorundam accusationes vergunt, qui aiunt, fore, ut si societas in suo territorio pedem figat, aut publice docere permittatur, corona discipulorum, quae gloria est magistrii ad societatem deflectat. Argumentum boni oratoris est, constans auditorum frequentia. De libris a societatis patribus editis, loquentur officinae, et bibliothecae, de eruditione discipulorum per Europam, Indiamque testimonium dicunt integri exercitus. Nunc appello eorum, qui seniores sunt, conscientiam. Obeant animis, oculisve ea loca, in quibus nunc studia florentissime vigent, intelleget priscis temporibus, iisdem in locis in Grammatico pulvere, naturae aetatis iuvenes certasse, quibus nunc Rhetoricam, Philosophiamque docentur adolescentuli, aut pueri. Egregii profectus est signum, celeriter scientiarum Cyclopaediam decurrisse. Diligens magister est, cuius discipuli supra aetatem proficiunt. Memini dicentem senem, cum Moguntiae insignium adolescentum
cohortem, artium ac Philosophiae doctoratu insigniri videret, quorum plerisque necdum aetas signabat, prima lanugine malas: Mundus vertitur; meo tempore puerilia studia tractabamus barbati, nunc virorum scientias callent pueri.
§. 15. Non tamen sola probitas, eruditioque formandae iuventuti sufficiunt; opus est methodo, et dexteritate docendi. Qui ingenio valent, laboreque, et opibus ad eruditionem contendunt, nisi ordine certo, accurataque methodo scientias tradant, bonis adolescentum ingeniis abutuntur, magnisque eos tenebris involvunt. Quamvis magnis viribus, et contentione celeri curras, nisi rectam viam tenes, sero scopum attinges. Nihil tam arte discendum, quam artes. Non modo ingenuarum artium, ut est pictura, sculptura, typographia, sua sunt compendia; sed rudiorum quoque artium: fabri enim omnesque artifices, ea fere una re excellunt, quod dexterrima velocitate illa peragant, quae magnis impendiis, longo molestoque labore ab ignaris efficiuntur.
Quocirca in eam methodum, diu multumque Societas nostra incubuit, cumque eam ante aliquot annos, quae optima visa est proposuisset; post aliquot annos, auditis singularum provinciarum sententiis, ad incudem revocavit, et ita demum perfecit, ut vehementer dubitem, an ineo genere perfectius exstet aliquid; me nihil perfectius umquam vidisse certus sum. Hac autem norma, cum utantur professores nostri, non potest non esse optimus eventus. Respondi hac de re, nuper Ludovico Iurisconsulto, libello de secretis Societatis, eo loco, quo de nostra versutia, ille disputabat. Primo plerumque felix est nostrarum rerum eventus, eius causa una atque unica Dei gratia, qui cum nos sibi eos ad labores consecratos esse voluit, etiam pro Ecclesiae suae salute, pro Societatis consolatione, effectum dedit, quem quicumque Deo gratus est; agnoscet. Ex eadem gratia insignia media promanant. Primo quae dixi, oratio, meditatio, alia. Deinde quod nemo ullo in officio, etiam minimo, quod gerit, sua prudentia, suo iudicio nitatur, sed convenienter regulis munus exsequatur, at regulae ab viris prudentissimis, exercitatissimisque factae sunt, iamque longo usu examinatae, probatae, correctae, auctae, explicatae, ab his recedere non licet, quod autem ad earum normam fit, quamvis aliquando eventu non potiatur, ordine tamen, ac sapienter est factum. Rem exemplo declarabo. Commissam iuventutem moderatur, ac erudit vir prudens ac doctus quispiam, praelecti ones exponit, pensum exigit; sed quia suo solius iudicio utitur, necesse est illum in multis saepe labi, et nemo suo iudicio fisus, omnia tam prudenter cogitat, agitque, ut non multa alius in eodem genere facturus sit prudentius. Ille igitur unius hominis prudentiam, in Gymnasium defert; at professor aliquis Societatis, et sua prudentia, ingenioque utitur, et omnium regularum, instructionumque praesidio fretus, provinciam aggreditur, totum enim quod a multis, diversarum nationum viris doctissimis traditum est, secum in scholam defert, atque secundum praeclarissima instituta, iuventutem expolit.
§. 16. Quartum est, quod in professoribus omnibus, magnis, parvis requiro, ut consilio alieno in regenda, docendaque iuventute utantur. Plus enim pollent multorum consilia, ingeniaque. Prudentis est non nimium credere suae prudentiae. Id in gravibus, et expertis est difficile, ut intellegant se nescire, quod nesciunt, consuetudo enim [Gap desc: Greek words] eo illos miseriae deducit, ut vitia sua quoque, et in docendo errata, probanda putent: Et quemadmodum, ab adolescentibus non intelleguntur, vel tolerantur intellecta, ita quoque dignum censent, ab aliis dissimulari. Sunt nonnulla academiarum statuta, quae hominum, et temporum vitio, magnos abusus pepererunt: ea tamen nonnulli tuentur, non quasi non male fiant; sed quia olim facta sunt. Quasi consuetudo erroris, non eo sit deterior, quo longior. Unum exemplum e multis adferam: Depositionem specta, quam mordicus multi tuentur, quae ea in re utilitas? Pueri agitantur, irridentur, vapulant, scurrilia audiunt, laeduntur, et in Germania, ubi sola illa histrionica retinetur, comoedia transit in comessationes. Tot vulnerati, multi etiam per saeva illa ludicra mortui sunt; haec tollere aequum censent; sed statutorum tenaces, mala retinere, quam antiqua dimittere malunt. Omnino sapienti consilium dare est arduum; sed quo quisque est sapientior, eo acrius pervidet, aliena sententia sibi opus esse, alienoque consilio. Si in aliena Academia ista invenires, non tolerares, in tua laudas.
Explorari per eum ritum existimant, ita Middendorpius de acad. cap. 5. numer. 4. Henricus a monte acuto daemonis mimicae cap. 8. Quidam huc referunt labores, et convicia quibus agitantur, qui Mithrae initiari volunt, multis illi vexantur, teste Suida. Verum a turpissimi idoli cultu, et caerimoniis quibus ad ingentia flagitia consecrabantur illi, exempla sumere Christianas Academias, et excusabile censeant alii, ego sane laudabile non existimo. Sane nunc paucis in Academiis illa macula haeret.
Nullum igitur ad ullam facultatem docendum esse admittendum censeo, qui non promittat suorum superiorum inquisitiones, et visitationes animo lubenti admissurum. Hoc omnino exigat princeps, et contra omnes tueatur. Sit frequens recognitio, quae nec impunitatis spem ostentat, nec locum relinquit peccatis. Sit accuratus laborum exactor, et operae remunerator. Quis agricolae, aut vinitori ita rem credit, ut non fodientem, pastinantem, putantem crebrius lustret? Et curae non erit Rei publicae, an iuventus recte instituatur? Parum abest, quin male agat, qui testes, et examen resormidat. Hoc autem unum est, quo pulcherrimae, florentissimaeque Academiae, perierunt, quia sensim raro, deinde male, demum nihil docere coeperunt, stipendiis contenti, dumque magistratus aliis intentus est, sibi mutuo, otioque indulgent. Id ne aliquando Gymnasiis Societatis accidat, prudentissime cautum est. Principio enim ut dixi, omnes communi illa docendi methodo utuntur; nec hoc modo; sed constanter etiam, quia diligens ratio illius industriae exigitur. Rectoris Reg. 3. Itareliqua negotia dispenset, ac temperet, ut omnes litterarias exercitationes fovere, atque amplificare possit. Adeat interdum Scholas, etiam inferiores, frequenter intersit Theologorum, Philosophorumque disputationibus, tum privatis, tum publicis; an, et quibus de causis huius exercitationis fructus impediatur, observet.
Rectori adiungitur Praefectus: cuius est frequentissime omnia visitare, ita Reg. 2. Provincialis. Proinde non solum id Rectori valde commendet in Domino, sed ei etiam Praefectum studiorum, vel Cancellarium adiungat, virum in litteris egregie versatum,
qui et zelo bono, et iudicio ad ea, quae sunt ei committenda, polleat: cuius sit munus, generale Rectoris instrumentum esse ad studia bene ordinanda: cui Professores, et Scholastici omnes, tum qui in eodem Collegio, tum etiam si qui in Convictorum, et Alumnorum Seminariis forte degunt, et Praefecti ipsi studiorum in Seminariis, in rebus ad studia pertinentibus ea, qua par est, humilitate pareant.
Et 3. Quod si ob Gymnasii amplitudinem, ac varietatem per unum studiorum Praefectum non videatur Scholarum omnium rationibus satis esse consultum; alterum constituat, qui ex generalis Praefecti praescripto, inferioribus studiis moderetur: quin etiam si ita res exigat, adiciatur tertius, qui scholarum atrio praesit.
Quin etiam praefecto studiorum superiorum, gravi lege observandum proponitur, ne a constituta methodo recedatur. Eius regula 3. ita habet. Nihil immutet ex iis, quae habentur in Ordine studiorum, neque dispenset: sed ubi opus est, referat ad Superiorem.
Et Reg. 4. Librum de ratione studiorum familiarem habeat, et ab auctoribus, Professoribusque omnibus regulas sedulo curet observandas; praecipue vero eas, quae de doctrina sancti Thomae Theologis, et de delectu opinionum Philosophis praescribuntur; in quo praesertim invigilet, cum conclusiones defendendae, maxime vero cum imprimendae erunt.
Et Reg. 27. Et nostris, et Alumnis, et externis, per Magistros non modo rationem studendi, repetendi, disputandi praescribat; sed etiam omne tempus ita distriquat, ut privati studii horas bene collocent.
Et Reg. 17. Audiat aliquando Praeceptores, minimum semel in mense; interdum etiam commentarios legat a discipulis exceptos. Si quid animadversione dignum, vel ipse observaverit, vel audierit ab aliis, ubi id certo compererit, Praeceptorem per quam benigne et comiter admoneat; remque totam ad Rectorem, si necesse sit, deferat.
Eadem quoque ratio praescribitur, praefecto inferiorum studiorum. Regula illius 2. In rebus, quae ad morum disciplinam, in scholis nostris pertinent, Rectorem tantum; in iis vero, quae ad studia, generalem studiorum Praefectum consulat: ab eorum praescripto non recedat; nullam consuetudinem, aut receptam tollat, aut novam introducat.
Et 3. Eidem Praefecto quidquid auditoribus Rhetoricae, et inferiorum facultatum, publice domi, forisque declamabitur, tradi curet recognoscendum. Emblemata vero, et carmina, quae celeberrimis diebus aliquot propalam collocantur, a duobus per Rectorem designandis legantur omnia, atque optima seligantur.
Et 4. Regula. Magistrorum inferiorum, et auditorum habeat, et perinde ac suas sedulo euret observandas. Magistros ipsos iuvet, ac dirigat, maximeque caveat, ne quid apud alios, praesertim vero discipulos. de eorum existimatione, atque auctoritate detrahatur.
Et 5. Magnopere caveat, ut novi praeceptores, decessorum suorum docendi morem, et alias consuetudines, a nostra tamen ratione non alienas, sedulo retineant.
Et 6. Quintodecimo quoque die, minimum singulos docentes audiat: observet, an doctrinae Christianae debitum tempus, atque operam tribuant, an quantum satis, et in suo penso tum persolvendo, tum recolendo progrediantur: an denique cum discipulis decore, ac laudabiliter se in rebus omnibus gerant.
§. 17. Neque potest origo suspicionum, diffidentiae, querelarum ea ex re nasci, non illa verba quae multa Gymnasia corruperunt: si pro bonis, aut diligentibus nos habes, cur docentium actiones, et verba observas? si pro malis, meliores substitue, si custodem apponis, dubitare te ostendis. Durum est, et contumeliosum in vitam, doctrinam, verba singula cottidie inquiri. Non sunt illa, nec esse possunt murmura in societate, aut si cogitationem alicuius personant, iam ille periclitatur, ne non sit societatis, qui privato iudicio, totius societatis obnititur instituto: Ex lege fiunt; omnes iam sponte eam in normam sese obligarunt, nemo alia conditione docet, nemo docentium officium visitantis non exigit, sed tamquam legibus debitum, non de sinistra suspicione susceptum.
§. 18. At sex praecipue sunt, quae observationis, admonitionis, etiam reprehensionis non modo capaces, sed amantes etiam efficiunt, nec iuniores modo, et incipientes; sed veteranos quoque, immo et eos, qui praefectos, rectores, provinciales egerunt, quod crebrum apud nos est, usitatumque, et disciplinae firmamentum.
Primum quia ab ipso tirocinio ad humilitatem, et oboedientiam instituuntur, atque id quod prudentiae caput est, discunt in tractandis scientiis, ingeniis, ac moribus nihil esse securius, quam communi consilio uti, et recte Graeci dicunt: [Gap desc: Greek words] Regia viaincedere. Ideoque ex animo a regulis, et regularum custodibus, suis superioribus dirigi peroptant. Alterum est, magni emolumenti, quod ipsis, discipulisque inde accedit, consideratio. Qui enim ita docet, discipulosque gubernat, ut non modo iuvenes habeat auditores, et dictatorum lectores, sed doctos quoque viros spectatores, et iudices, nae ille haud facile imparatus, aut temere ad docendum accedet. Non facile errabit, qui errorem timet: qui parva etiam, et prima rudimenta puerulos docet, hoc ita faciendum sibi novit, ut modus docendi, exercendi, examinandi, prudentibus approbetur Quantum vero obsit tenerae aetatulae, sui iudicii pertinaces, consiliorum vero alienorum contemptores magistros sortiri, cottidiana experientia, nimium multorum malo nos edocet.
Tertium est, quod illa recognitio indiligentiae expultrix, industriae et alacritatis excitatrix omnium, et communis est, et superioribus graviter imperata. Nemo suspectam fidem, aut diligentiam aliorum facit, cum officio fungitur. Non mea suspicio, non tua neglegentia, sed muneris tatio inspectionem exigit. Ego omnibus in Academiis ad hoc exemplum, ut lectores, ita lectorum quoque censores, ac iudices constitui optarem. Eamque provinciam spectatae eruditionis, et integritatis viris committi, etiam magistratibus, ac nobilibus. Si enim viis, pontibus, aquaeductibus, cum auctoritate, ac dignitate praeficiuntur magistratus, cur non erudiendae iuventuti?
Quartum est, quia conscientia bona teste gaudent. Vel enim discipuli sunt assidui, industrii, modesti, atque ad eruditionem proficiunt, vel certe neglegentia, atque improbitate, laborem praeceptoris reddunt infructuosum; Non modo conscientiam in utroque successu quietam praeceptor retinet; quia suorum consiliorum, laborumque eventum aliena nequitia vanum effecit, ipse nusquam officio defuit, et qui beneficia reciperent, defuerunt; non qui daret; manetque apud eosdem et culpa, et damnum: verum etiam
cum in oculis Praesectorum et Rectoris sui vixerit, eorum testimonio sublevatur. Sane hanc rationem explorandi, visitandi, inspiciendi, monendi filiorum instructores principi suo suasit Antonius de Guevara, lib. 2. cap. 43. apud quem Seleucus, de sua inspectione, qua cottidie in filii moderatores inquirebat ita loquitur. Exploratum, inquit, amici habeo, Neminem hodie in terris reperiri amicum, qui dignitatem, et existimationem suam, amici causa, in aleam mittat. Quod si ne agrestes quidem faciunt; quanto minus id sapientibus faciendum? Quid enim est, cuius gratia magis in hac vita laborent homines, quam ut praeclaram de se famam, et habeant, et relinquant? Vos cum et sapientes, et filii mei magistri, et praeterea domus meae consiliarii sitis; non est aequum, ut ab ullo offendamini. Optimo enim iure, in aulis Principum, solus ille inter maxime familiares (et necessarios) recipiendus est, qui verum dare Principi consilium audet.
Quod Parthenio mandavi, neque suspectam reddit fidem vestram, neque periculum creat auctoritati vestrae: ac si rem ipsam aequalance pensatis, et ea nobis bono est, et mihi minime damnosa. Inpromptu causa est. Aut enim boni estis, aut mali. Si boni, laetari vos decet, cottidie ad me deferri vestra obsequia. Nam in auribus Principum, subinde revocata officiorum memoria, fieri non potest, quin sit aliquo die fructuosa. Sin mali estis, et de educatione filii mei non admodum solliciti (et assidui;) admoneri me aequum est, ne si pater decipiatur, exitiosa filio sit educationis neglegentia: Immo etiam ne mihi, meoque regno labem, clademque afferat vestrum consilium, Non enim decet Principem bonum, palam flagitiosos, in consiliariorum habere numero.
Si improbus, quod dii avertant! evadat Antiochus filius meus; ad me redundat detrimentum; quoniam et regnum meum pessum ibit, et existimatio me a minuetur, et ipse hereditate sua non fruetur: quae si omnia sic eveniant; vestra parum omnino referet, qui culpa vos carere dicetis, quoniam doctrinam adolescens vestram admittere noluerit. (Itaque) haud malum mihi videtur consilium, ut vos ego observem, quemadmodum vos illum observatis. Meum enim est curare, ut boni sitis; vestrum eniti, ne mali sint vestri discipuli.
Olim parentibus hoc Plutarchus commisit, quod in domesticis magistris, et paedagogis omnino servandum est. Iam corripiendi genitores sunt, qui paedagogis et praeceptoribus concredentes liberos, ipsi omnino spectatores non sunt, vel auditores horum institutionis. Qua re maxime aberrant ab officio. Debent enim specimen capere ipsi, paucis interpositis diebus liberorum suorum, neque omnem spem, in dispensatione ponere nummarii magistri. Etenim magis curae habebunt illi pueros quando semper exspectant reddere rationes. Atque est hic sane scite ab equisone quodam dictum; nihil perinde saginare equum, atque regis oculum.
In mores igitur hoc ubicumque inducendum, ut maiore impendio doctorum directores, censoresque, quam ipsi doctores quaerantur. Ea est hominum imbecillitas, ut prompte in desidiam inclinent. Optimi gladiatorum, etiam interdum cotem postulant, ipse enim usus obtundit, et qui saepe diligens est, interdum sibi aliquid permittit, et remittit. Quot stipendia hincinde in Academiis olim docentium, nunc vero eorum qui nec docere volunt, nec possunt, manere videmus? Quam multa beneficia olim Lecturis Theologicis, iuridicisque attributa, nunc sine labore docendi usurpantur? Unde illa consuetudo? Quia sensim neglegenter, ac deinde nihil doceri coeptum est.
Quintum est, quod in praeceptore requiro; Amor in discipulos paternus. Loco parentum, sunt discipulis magistri. Magnum parentibus erga filios amorem insevit natura, quia magna educandi molestia opus est, patientiaque, quae sine magna caritate, non potest esse constans. Maior est in erudiendis difficultas, maiore itaque caritate, et diviniore opus est secundario, et externo parenti: ut discipulis, non sibi consulat. Numquam id sat sincera fide perficiet, quem fames, quem solum minerval allicit, mercenarius est, quem sua commoda ad laborem instigant. Si quis aliena commendatione, aut gratia tantae rei adhibetur, non suo merito, non nisi cum integrum erit, officio fungetur. Multorum asperitas, ferocia, superbia, ingratitudo toleranda sunt; ut quemadmodum medicorum cura phreneticos, conviciantes, mortemque minantes non deserit, ita caritas quoque Magistri iniuriis non minuatur; Lex illa caritatis non modo industrios, et laboriosos, sed ingeniosos etiam, dexterosque efficiet doctores.
Sextum est, ut sint comes, affabilesque, vitia non dissimulent, fortes, ne pro salute subditorum timeant offendere, moribus civilibus praediti, animo tranquillo, quae nihil opus est pluribus prosequi, cum libro tertio id abunde praestitum sit. Si enim omnibus civibus, virtutes illae merito commendantur, quanto magis civium doctoribus, qui publica quaedam specula sunt, ad quorum intuitum conformare mores civitas assolet? quorum mores mali, vitiaque vulgantur, ut e publico in Rem publicam universam.
§. 1. MAGNO Rei publicae incommodo fieri passim videmus, ut sine delectu, sive iudicio, ad ingenuas artes admittantur, quos invita Minerva studiis incumbere, et aversis musis sacrificare, eventus ipse docet. Quales igitur artium ingenuarum alumuos esse conveniet? Duo in illis requiro; Primum est naturae donum ingenium, indoles. Alterum vero quod ipsi praestare possunt; nempe virtutis studium, diligentiam, erga praeceptores reverentiam.
§. 2. De ingeniis igitur dicendum est. Aristoteles [Gap desc: Greek words] . Ingeniosum sic describit. [Gap desc: Greek words] . Idem auctor, [Gap desc: Greek words] eso ait esse, [Gap desc: Greek words] .
Ingenio si signa, caro humentior, molliorque, non optimae habitudinis, et quasi more pugilumstipata, neque valde adiposa, quae sunt circa masculos scapularum, et collum, graciliora. Atque ea etiam quae sunt circa faciem. Bene colligata quae sunt circa scapulas, et quae deorsum sunt, remissa: quae circa costas solutiora.
Dorsum non carnosum, corpus alborubroque mixtum, et purum, pellis tenuis, pilus nec nimium rigidus, nec valde niger. Oculus, seu aspectus [Gap desc: Greek words] , et bunudus, [Gap desc: Greek words] oculi sunt fului, caeruli, gratiosi, laeti; Theocritus vocat, [Gap desc: Greek words] . Oculos habere ait caesiores quam ipsa habeat Minerva. Memoria vero eos meliore asserit, qui superiora habent minora, teretia, et non carnosa. At cap. 2. Caro, inquit, dura, et optimae habitudinis, insensibilem, seu stupidum significat. Mollis ingeniosum, sed [Gap desc: Greek words] instabilem, nisi in forti corpore, et extrema magna habente.
Deinde insensati, [Gap desc: Greek words] signa capit. 3. Quae sunt circa collum, et crura, carnosa, et colligata: cotyle rotunda: musculi scapularum, sur sum expansi: frons magna, circularis, carnosa: oculus croceus: crura circa talum grossa, carnosa, rotunda: mandibulae magnae carnosae, lumbi carnosi, crura longa, collum grossum, facies carnosa, sub longa satis: motus aunt, et figuram, et more, qui apparet in facie, secundum similitudines accipit.
Et capit. 6. Qui crassa labia habent, et superius prominent fatui sunt. Et [Gap desc: Greek words] . Qui parva fronte sunt indociles sunt.
Et: qui supercilia habent ad tempora tendentia, fatui sunt.
§. 3. Animi affectiones, talibus corporum lineamentis indicantur, saepe tamen ratio fallit, si experientiam spectes, nec signa illa ullius momenti sunt, nisi in unum omnia conveniant.
Itaque est anceps illa, et frequenter iniuriosa, ingeniorum aestimatio. Multolum [Gap desc: Greek words] sunt [Gap desc: Greek words] . Pulchella capita, sed absque cerebello. Membrorum concinnitatem, coloris suavitatem, mollitudinem carnis, musculorum torositatem non semper ingenia sequuntur. In AEsopi, et Galbae corpore, pessime habitabit excellens ingenium. Fatetur quidem Salomon Sap 8. 19. [Gap desc: Greek words] . Puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam, et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Iungit corpo ris habitudinem, cum animae bonitate, quia fere iuncta sunt. Sed caput tamen sapientiae, in divina bonitate repositum esse agnoscit. Ideoque capit. 9. 4. sic orat: Da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis. His igitur utetur signis quidem, qui de ingenio adolescentum iudicaturus est, sed ita ut non in illis nihil, neque omnia posita arbitretur. Alia ergo signa adhibebit; Memoriam explorabit, modum agendi, et industriam considerabit, an cito dicta percipiat, an ratiocinetur, advertat. Multa in usu domestico, etiam in lusu, et recreatione notantur. Si ad inopinata, et acuta dicta arridet, si res arte factas, novasque admiratur, et quaerit; si sacile ea, quae videt, imitatur. Non sufficere quamcumque physiognomices cognitionem, et [Gap desc: Greek words] inspectionem optimus ingeniorum aestimator docet Senec. Ep. 66. Claranum condiscipulum meum vidi, post multos annos, non puto exspectas, ut adiciam senem: sed mehercules viridem animo, ac vigentem, et cum corpusculo suo colluctantem. Inique enim se natura gessit, et talem animu male collocavit: aut fortasse voluit hoc ipsum nobis ostendere, posse ingenium fortissimum, ac beatissimum sub qualibet cute latere. Vicit tamen omnia impedimenta: et ad cetera contenenda a contemptu sui venit. Errare mihi visus est qui dixit;
Gratior est pulchro veniens e corpore virtus. Nullo enim honestamento eget: ipsa et magnum sui decus est, et corpus suum consecrat. Certe Claranum nostrum, coepi intueri: formosus mihi videtur, et tam rectus corpore, quam est animo. Potest ex casa vir magnus exire: potest et ex deformi, humilique corpusculo, formosus animus, ac magnus. Quosdam itaque videtur mihi in hoc natura tales generare, ut approbet virtutem omni loco nasci. Si posset per se nudos edere animos, fecisset, nunc, quod amplius est, facit: quosdam enim edit, corporibus impeditos, sed nihilominus perrumpentes obstantia. Claranus mihi videtur in exemplar editus: ut scire possemus, non deformitate corporis foedari animum, sed pulchritudine animi corpus ornari.
Et Senecae consentit Rhodiginus, l. 3. lectionum antiquarum ca. 12. Quae aute de affectionibus humorum quatuor adnotavimus, scire oportet, non videri ea omnino perpetua, est enim ubi sub virginea, et miti facie, barbara, atrox, et serina prorsus lateat immanitas. Sub aspernabili vero, et cruenta minante vultu, latet quandoque amabilis, et exosculanda clementia. Quibus vero venusta frons et ridibunda, renidensque, aestuant saepe maeroribus, ac sibiipsis putent. Iam quosdaem invenias ita lugubres aspectu, et misero vultu, et fronte obducta, instar victi Marsyae, ut Saturni mancipia plane videantur. At cum attentaris, bone Deus, quam sereno sunt animo, quam sacetoso, quanta comitate risu omnia resolvunt.
§. 4. Vix igitur quisquam sine experientia repellendus est a litteris, sed quos constat idoneos non esse, mature relegandos censeo. Sunt enim ingenia quaedam adeo bruta, et inculta, et medium aliquid inter communem hominum naturam, et stultitiam habentia, qualia Thracum, qui non nisi quatuor, aut quinque numerare poterant. Quis enim Margitem, quis pectora Abderitanae plebis, quae corpora sine mentibus, etiam si [Gap desc: Greek words] sint, litteras docere sustineat? Laudat Apollonium Alabandensem Cicero deorat. quod quamvis mercede doceret, non tamen pateretur eos, quos oratores non putabat posse evadere, operam apud se perdere; dimittebatque, et ad alias artes, ad quas idoneos esse existimabat, hortabatur. Eam rationem nostra quoque societas sequitur, eo sincerius, quod cum gratis doceat, pretio ad retinendos litteris in idoneos non inducitur. Praefecti studiorum inferiorum, haec nona regula est: Nullum, quoad eius fieri potest, in discipulorum numerum referat, qui non adducatur a parentibus, aliisve, quibus curae sit; aut quem ipse non noverit; aut de quo facile non possit, ab aliis sibi iam notis edoceri. Neminem vero, eo quod ignobilis sit, aut pauper, excludat.
Et 25. Si quis nulla ratione ad gradum faciendum videatur idoneus, nullus deprecationi sit locus. Si quis aegre quidem aptus, sed tamen propter aetatem, tempus in eadem classe positum, aut aliam rationem promovendus videatur; id ea conditione, nisi quid ob titerit, fiat, ut, si minus suam Magistro probarit industriam, ad inferiorem scholam remittatur, nec in Cathalogo eius ratio habeatur. Si qui denique ita sint rudes, ut nec eos promovere deceat, nec ullus in propria classe fructus speretur, agatur cum Rectore, ut eorum parentibus, aut curatoribus perhumaniter admonitis, locum non occupent.
Causa cur sic faciendum iudicem, est, quia frustra labor impenditur. Si contuderis stultum in pila, quasiptisanas, seriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia eius, de moribus non ignoro a Salomone dictum. Prov. 27. 22. nec male tamen, de ingeniorum duritie accipitur. [Gap desc: Greek words] . Si aquam pinsedo, humeros perdideris, aqua tamen manet. Qui lavat AEthiopem, qui silicem nigrum abluit, aliud non agit, quam ut atror sit conspectior,
Indocile ingenium si pergas velle docere,
Infelix operam perdes; ut si quis asellum
In campum doceat parentem currere freno:
Qui cum quadrupedum in morem videatur equorum
Tollere posse caput, gressus glomerare superbos;
Hunc tamen aut frenis, aut si calcaribus urges,
Auriculas demittit iniquae mentis asellus
In terram, et pedibus posticis calcitrat. ergo
Desine, nam numquam ars naturam vincet; equusque
Numquam ex degenere fiet generosus asello,
Et numquam ex stolido, cordatus fiet in arte.
Ita poeta magis prudens, quam elegans, nec contra dura ingenia, elegantia opus est.
§. 5. Labor igitur ingens sine ullo fructu. Immo vero cum ingenti cruciatu illius, qui tam misere torquetur. Cum Quinctilianus proconsul noxium equuleo tenderet, et de poena confessi deliberaret; Polemon adolescens tum stolidus, tum lascivus; Iube, inquit, eum antiquos scriptores ediscere. Hoc maximum tormentum, stupor ab eruditione abalienatus, esse arbitrabatur. Hinc etiam consequitur, ut cum sapientiam non capiant, otio et vitiis sese dedant; neque fere deteriores sunt, quam quos Academiae diu frustra excoluere; Plerumque enim studiosorum libertatem, et privilegia vertunt in vivendi licentiam, plus etiam obsunt studiorum, artiumque existimationi, quam ingeniosi, et industrii prodesse possint. Scientias enim, quas percipere non potuerunt, exosas habent; Easque contempsisse, quam assequi non potuisse videri malunt. Itaque et doctos, et doctrinam aspernantur, multosque ab ea retrahunt. In hanc partem, tota Europa paene video peccari: Et libere assero, ipse amator, et alumnus studiorum, nimis multos videri esse studiosos, Principemque, et Rem publicam operam dare oportere, ne eam ob causam publicum bonum laedatur. Verum ne hoc asperis forte auribus accipiatur, audiant de re litteraria consiliarium, nostri saeculi litteratissimum. Cum enim libr. 2. Pol. cap. 17. dixisset: Doctrinam nonnihil promovendam esse a principe, in notis haec addidit. Iure moneo, nam, ut Symmachus ait, scimus bonas artes honore nutriri, atque hoc specimen esse florentis rei publicae, ut disciplinarum professoribus, praemia opulenta pendantur. Sed tamen voculam, non nihil de industria addidi: quia ut tollere eas noxium; ita calide nimis promovere.
Iustinianus [Gap desc: Greek words] : antiquitus constitutas in quoque oppido annonas professoribus bonarum artium dandas, de consilio Praefecti sui sustulit; atque ita fringentibus passim per oppida Scholis, rusticitas et barbaria occupavit inhabitantes Mala haec securis, quam Thrax Imperator iniecit: sed illi quoque occulte noxii, qui effuse nimis promoverunt. Nam otinm, et mollitiem, nulla re facilius, aut honestius in animos irrepere, quam via hac litterarum, omnino fatendum est. Atqui robur, et virtus non sunt, ubi illa. Ut catuli ad venandum inepti, quam saltare et eiusmodi delitias docti: sic ad virilia exercitia parum apti, cives nimis exculti. Franciscum regem Primum, et Leonem Decimum, qui amde litteras excitarunt [Orig: excitârunt] , in caelum tollimus. Si propositum spectamus, merito; si finem et successum, ambigo, quiarevera alter Galliam suam, alter Italiam, cultiorem amoenioremque reddidit, sed una et molliorem. Quid bonae spei reliquum, ubi etiam feminae passim in libris et litteris? atqtti eo ventum. Mihi Spartani illi probi, qui [Gap desc: Greek words] : Litteras ad usum saltem discebant, reliqua omnis disciplina erat ut pulchre parerent, ut labores perferrent, ut in pugna vincerent. Et a Principe meo in suis civibus id servari, suadeam valde. Non nimis, non omnes, studiis se applicent, sed nobilitas tamen maxime: quia patres valere decet consilio, populo supervacanea est calliditas.
§. 6. Ego quamquam nonnihil a Lipsio dissidiam, censeamque; doctrinam omni modo promovendam, hoc tamen probo, quod delectum studiosorum instituit, quodque eruditionem, ni recte tractetur, obesse plurimum Rei publicae iudicet. Errari hac in re plurimum Scholarum nos conspectus docet. In Academia quae vix in singulos annos triginta Baccalaureos, vicenos magistros artium, vix in lustrum Medicinae, Iuris, vel Theologiae doctorem producit, mille adolescentes docentur. Magna pars post Scholas Grammatices alio flectit animos, assueti ad otium litterarium nec ad opificum tribus, nec ad militiam idonei sunt; hinc otiosorum, vagabundorum, musicorum, poetastrorum ingens copia, hinc in clerum, et monasteria prorepunt perniciosissime indocti. Nonne praestabat, initio pueros, et cuilibet adhuc arti habiles, a studiis amoveri, quam post laborum, et sumptuum impendia, cum dedecore ea deseri? Ipsos magistros, et doctores aspice partim indoctos, partim bullatos, paucos excellentes. Causa tanti mali, consusa discentium multitudo, in qua quisque quamvis ingenio deficiatur, eniti ad eruditionis fastigium contendit, cum vero plerosque vires deserant, necesse est multos in ipsis carceribus, alios in medio, alios in fine prope ipsam metam concidere.
§. 7. Quantum igitur ingenium requiris in discipulo? Optimum, ac plane divinum suspicio, quale fuit in Origene, in Augustino, in Aristotele. Maius in Didymo fuit, quem caecum ab ortu scientiarum, secretiora tentasse excelso animo, et selicissime consecutum tradit Hieronymus. Quodque magis mirere [Orig: mirêre] , Geometrica theoremata, angulos, et puncta, et sectiones tenuit. Hoc ubi deest, magnum, et bonum; tertio mediocre desiderio, si bonum Deus, et natura negavit. Epicurus tria ingeniorum genera nobis describit. Seneca Ep. 52. Quosdam ait Epicurus ad veritate sine ullius adiutorio contendere, ex iis se fecisse sibi ipsum viam. hos maxime laudat, quibus ex se impetus fuit, qui se ipsos protulerunt, quosdam indigere ope aliena, non ituros, si nemo praecesserit, sed bene secuturos. ex his Methrodorum ait esse. Egregium hoc quoque, sed secundae sortis ingenium. Nos ex illa prima nota non sumus: bene nobiscum agitur, si in hanc secundam recipimur. Nec hunc quidem contempseris hominem, qui alieno beneficia esse salvus potest: et hoc multum est, velle servari. Praeter haec adhuc invenies aliud genus hominum, ne ipsum quidem fastidiendum, eorum qui cogi ad rectum compellique possunt: quibus non duce tantum opus sit, sed adiutore, et, ut ita dicam, coactore. Hic tertius color est. Si quaeris huius exemplar, Hermachum ait Epicurus talem fuisse. Itaque alteri magis gratulatur, alterum magis suspicit. Quamvis enim ad eundem finem uterque pervenerit: tamen maior est laus, ide effecisse in difficiliore materia. Puta enim duo aedificia excitata esse, ambo paria, aeque excelsa, aeque magnifica: alterum dura area accepit, illic protinus
opus crevit: alterius fundamenta lassarunt, in mollem ac fluidam demissa humum: multunique laboris exhaustum est, dum pervenitur ad solidum. Apparet in altero, quidquid factum est: alterius magna pars et difficilior latet. Quaedam ingenia facilia et expedita: quaedam manu (quod aiunt) facienda sunt, et in fundamentis suis occupanda. Itaque ego illum feliciorem dixerim, qui nihil negotii secum habuit: hunc quidem de se melius meruisse, qui malignit atem naturae suae vicit, et ad sapientiam se non perduxit, sed extraxit. Hoc durum, et laboriosum ingenium nobis datum, scias licet, imus per obstantia. Itaque pugnemus, aliquorum invocemus auxilium.
Cetera recte, id vero insanientis in Epicuro iactantiae fuit, quod et Cicero libr. 1. de natura Deorum refert, Gloriabatur se magistrum habuisse nullum. Sed de ingeniis agendum.
§. 8. Maxima ingenia, et excellentissima miror, et timeo, mediocria probo. Moderata indoles, animus qui cum labore pervenit eo, quo tendit, studiis, et Rei publicae utilissimus est, quia studiis recte uti solet.
Maxima ingenia non minus timenda, quam miranda sunt. Nam iracundi plerumque sunt, qui acri ingenio pollent. Plato lib. de scientia: Arduum esse putat, et difficile invenire hominem ingeniosum, qui non ira undus sit, et immodestus: de naturae propensione, non vita loquor. Agiles sunt, docilesque tenui, et illustri spirituum vivacitate moventur, sed ut materia quae aereo pingui plena facile accenditur, totaque in flammam solvitur, ita horum quoque animus talis est, flammam asphalti instar capit.
Deinde non sunt ingenia illa sine aliqua mixtura stultitiae. Seneca ait, Aristoteli nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae fuisse. li. de Tranq. animi. Causam reddit: Non potest grande aliquid et supra ceteros loqui, nisi motamens. Cum vulgaria et solita contempsit, instinctuque sacro surrexit excelsior, tunc demum aliquid cecinit grandius ore mortali. Non potest sublime quicquam, et in arduo positum contingere, quamdiu aqud se est. Desciscat oportet a solito, et efferatur, et mordeat frenos, et rectorem rapiat suum, eoque ferat, quo per se timuisset ascendere.
§. 9. At quomodo ingeniosus potest esse stultus? Potest sane, non omnino quidem mente alienatus, sed tamen in rebus gravissimis aberrans. Cum enim aliud sit celeri memoriae rem condere, primo intuitu apprehendere: Aliud iudicare de rebus agendis, non omnia in eodem inveniemus. Disputavit rem Aristoteles Prob. sect. 30. Primo quidem melancholicos esse tradit, qui vel ingenio claruerunt, vel in studiis Philosophiae, vel in Re publica administranda, vel in carmine pangendo, vel in artibus exercendis. Adeo ut in vitiis atrae bilis infestarentur, ceu inter heroas de Hercule sertur: hic enim ea ipsa fuisse natur a put atur, et morbum comitialem sacrum ab illo, et Herculeum Prisci nomin auere [Orig: auêre] . Puerorum quoque motio mentis idem hoc explicat, et eruptio ulcerum, quae mortem interdum antecedit. Id enim plerisque atrabile consistit. Et Lysandro Lacedaemonio proxime ante obitum genus id ulcerum emersit. Adde Aiacem, et Bellerophontem, quorum alter penitus ad insaniam prorupit, alter loca per sequebatur deserta. Unde illud Homeri
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Quin etiam plerosque alios ex heroum ordine morbo eodem laborasse compertum est. Annis vero posterioribus Empedoclem, Socratem, Platonem, et alio complures viros insignes hoc fuisse habitu novimus, atque etiam partem ordinis poetarum ampliorem. Nam et multos id genus hominum morbi, ob eiusmodi habitum corporis exercent, et aliqui suapte natura in eos ipsos affectus perspicue vergunt: ommes tamen fere, ut dictum iam est, natura huiusmodi exstitere [Orig: exstitêre] .
Ergo causam refert in bilem, [Gap desc: Greek words] . Quibus valde multa, calidaque bilis inest, maniaci, et ingeniosi, et amatores, et adiram, cupidit atesque propensi sunt. Nec aliter Plato Magister Aristotelis, cum eos ait pollere ingenio, qui furore corripi, et concitari solent. Democritus quoque censuit, ingeniosissimos quosque furore corripi solitos, quod si accuratius causam cognoscere tibi animus est, Caelium consule li. 17. var. lect. cap. 5.
His etiam hoc addendum, maxima ingenia crebro desultoria esse, volatica, semper in motu, celeriter fastidiri praesentia, quae levitas, et inconstantia non in disciplinis modo profectum impedit, sed Rem publicam interdum conturbat. Itaque qui ingeniosi sunt, ingenti cura ad virtutem instituantur. Quod si ad Rem publicam veniant, recte conveniet in eos illud, quod de suo Themistocle dicebat prudens praeceptor: Tu filis nihil mediocre eris, sed vel magrum patriae lumen, vel magna pestis. Itaque ingenium aequabile, constans, bonum, quod labor provehat, exacuatque quam nimis celere, versatile, acutum, promptum malo. Magnitudo ingenii, si abest virtus, magnos errores gignit.
§. 10. Denique maxima ingenia solent etiam esse praecocia, at quaetalia sunt, brevia sunt, et evanida. Hermogenes annorum octodecim, Rhetoricen conscripsit, quae ab omnibus cum admiratione legebatur, magnoque in honore fuir, prodigio praematurae erudtionis et eloquentiae, sed anno aetatis vicesimo quarto, mente lapsus deridiculo fuit. Iocis etiam exagitatus, alii dicebant, recte Homerum verba, [Gap desc: Greek words] vocasse quod ea velut alas Hermogenes abiecisset. Alii [Gap desc: Greek words] . Hermogenes cum inter pueros puer ageret senex, cum inter senes, puer erat. Seneca egregie describit praecoces illos fructus, de cons. ad Marciam cap. 23. Quid tu, Marcia, cum videres senilem in iuvene prudentiam, victorem omnium voluptatum animum, emendatum, carentem vitio, divitias sine avaritia, honores sine ambitione, voluptates sine luxuria appetentem, diu tibi put abas illum sospitem posse contingere? Quidquid ad summum pervenit, ad exitum properat. Eripit se, aufertque ex oculis perfecta virtus: nec ultimum tempus exspectant, quae in primo maturuerunt. Ignis quo clarior sulsit, citius exstinguitur: vivacior est, qui cum lenta, difficilique materia commissus, fumoque demersus, ex sordido lucet: eadem enim detinet causa, quae maligne alit: sic ingenia quo illustriora, breviora sunt. Nam ubi incremento locus non est, vicinus occasio est. Fabianus ait, quod nostri quoque parentes videre, puerum Romae fuisse, statura ingentis viri: sed hic cito decessit, et moriturum brevi nemo non prudens dixit: non poterat enim ad illam tatem pervenire, quam praeceperat. Ita est indicium imminentis exitii maturitas, et appetit finis, ubi incrementa consumpta sunt.
Quod de corpore fieri cernimus, id de ingenio quoque, quod a corporis constitutione, et temperatura dependet, dicendum esse, multorum detrimenta docuerunt.
§. 1. ACADEMIAE per Europam optimis legibus, institutisque fundatae, ac munitae sunt, omnibus etiam Gymnasiis particularibus tamquam cuidam Rei publicae parti sua statura, et regulae leguntur. Mihi sane videtur Christiani, ac studiosi adolescentis officium complexa Societas iis legibus, quas auditoribus suis praescripsit. Sunt autem hoc ordine descriptae.
Qui discendi causa Societ atis Iesu Gymnasium frequentant, intellegant, Deo iuvaute, non minus curatum iri pro viribus, ut pietate, ceterisque virtutibus, quam ut ingenuis artibus imbuantur.
Duplex adeundi Gymnasii finis, primus et optimus: Virtus pietasque secundarius: eruditio. Merito sane; litterae sine virtute callidum magis faciunt, quam bonum. Onerant, non iuvant Rem publicam. Turpe Seneca iudicabat esse: Venire cum tabellis ad philosophum, ut verba, non res excipiant. Idem esse debet docenti, et discenti finis, idem propositum; Prodesse vult doctor, prosicere discipulus, infundere hic virtutem, ille recipere. Sic vero habent regulae communes praeceptorum studiorum inferiorum. i. Adolescentes, qui ni Societatis disciplinam traditi sunt, sic Magister instituat, ut una cum litteris, mores, etiam Christianis dignos inprimis hauriant.
Rationes quibus id consequantur praescribunt regulae sequentes:
1. Feratur autem eius peculiaris intentio, tam in lectionibus, cum se occasio obtulerit, quam extra eas, ad teneras adole scentium mentes obsequio, et amori Dei, ac virtutum, quibus ei placere oportet, praeparandas: sed praecipue ea, quae sequuntur, observet.
2. Orationem brevem ante scholae initium dicat aliquis, ad id institutam: quam Praeceptor, et Discipuli omnes aperto capite, et flexis genibus attente audient: ante lectionis vero initium, ipse praeceptor signo crucis se muniat aperto capite, et incipiat.
3. Missae et contioni curet ut intersint omnes, missae quidem cottidie, contioni vero diebus festis: ad quam praeterea bis saltem singulis hebdomadis eos in quadragesima mittat, aut etiam pro regionis consuetudine ducat.
4. Doctrina Christiana in classibus praesertim Grammaticae, vel in aliis si opus sit, feria sexta, aut sabba thoediscatur, ac memoriter recitetur, nisi forte alicubi, et a novis discipulis etiam saepius recitanda videretur.
5. Piam cohortaionem, vel doctrinae explicationem feria item sexta, aut sabbatho habe at per semihoram: hortetur autem potissimum ad orandum Deum cottidie, praecipue vero ad coronam B. Virginis, aut officium cottidie recit andum, ad excutiendam conscientiam vesperi, ad sacramenta paenitentiae, et Eucharistiae frequenter [(transcriber); sic: frquenter] , acrite obeunda; ad vitandas noxias consuetudines, ad vitiorum detestationem, ad virtutes denique colendas Christiano homine dignas.
6. Privatis etiam colloquiis, eadem ad pietatem pertinentia inculcabit, ita tamen, ut nullum ad religionem nostram videatur allicere: sed si quid huiusmodi cognoverit, ad confessarium reiciat.
7. Litanias Beatissimae Virginis Sabbatho sub vesperum in sua classe recitari iubeat, vel, si moris sit, in templum ad easdem cum ceteris audiendas ducat: pietatem vero in eandem Virginem, et Angelum etiam custodem discipulis diligenter suadeat.
8. Lect onem spiritualem praesertim de Sanctorum vitis vehementer commedet: contra vero non solum ipse ab impuris scriptoribus, et omnino in quibus sit aliquid, quod bovis moribus nocere queat, iuventuti praelegendis abstineat; sed ab iisdem etiam extra scholam legendis discipulos, quam maxime potest, deterreat.
9. Confessiones singulis mensibus, ut a nemine omittantur efficiat: iubebit autem eos tradere suum in schedula de scriptum nomen, cognomen, et classem Confessariis, ut schedulas postea recognoscens, quinam, defuerint, intellegat.
10. Oret Deum saepe pro suis discipulis, eosque religiosae vitae suae exemplis aedificet.
Nec mirari quempiam oportet, tantae nobis curae esse pietatem, et virtutem, cum id omnibus propositum esse debeat, ut vivere potius, quam disputare norint. Turpe est quosdam multos annos in facrario virtutum consedisse, et ne colorem quidem duxisse. Reprehendit id olim Seneca Epist. 10. Quid ni noverim? pertinacissimos quidem, et assiduos: quos ego non discipulos philosophorum, sed inquilinos vocu. Quidam veniunt ut audiant, non ut discant: sicut in theatrum voluptatis causa ad delectandas aures, oratione, vel voce, vel fabulis ducimur. Magnam hanc auditorum partem videbis, cui philosophi schola, diver sorium otii sit. Non id agunt, ut aliqua illic vitia deponant, ut aliquam legem vit accipiant, ad quam mores suos exigant, sed ut oblectamento aurium perfruantur. Aliqui tamen et cum pugillaribus veniunt, non ut res excipiant, sed verba: quae tam sine profectu alieno discant, quam sine suo audiant. Quidam ad magnificas voces excitantur, et transeunt in affectum dicentium, alacres vultu et animo: nec aliter concitantur, quam solent Phrygii iibicinis sono semiviri, et ex imperio furentes. Rapit illos, instig atque rerum pulchritudo, non verborum inanium sonitus. Si quid acriter contra mortem dictum est, si quid contra fortunam contumaciter, invat protinus, quae audias facere. Afficiuntur illi: et sint quales iubentur, si illa animo forma permaneat, si non impetum insignem protinus populus honesti dissuasor excipiat. Pauci illam, quam conceperant, mentem domum perferre potuerunt. Facile est auditorem concitare ad cupiditatem recti. Omnibus enim natura fundamenta dedit, semenque virtutum: omnes ad omnia ista nati sumus: cum irritator accessit, tunc illa animi bona velut sopita excitantur.
Si igitur gentilibus philosophis curae fuit, ut virtutibus, aut sane virturum colore adolescentes imbuerent, multo id magis ad Christianos professores pertinebit, hos enim religionis sanctitas, officii obligatio, parentibus debita fidelitas impellere debet, ut primam vivendi rationem esse ducant.
§. 2. Eam quisque classem frequent abit, quae illi post examen a Praefecto fuerit assignata.
Iure optimo, ac merito, qui enim se praeceptori committit, ut ab eo scientiarum pulcherrimarum decora, laurumque capiat, non potest illi praescribere qua methodo docendum sit. Ignarus viae ductor non debet esse illius, qui omnia indicia, omnes mercuriales aceruos cognitos habet. Magnus error aliquando auditorum, saepius parentum; Velle magistro, aliquando, et Academiis praescribere. Qui ordinem tradendarum disciplinarum magistro praescribit, quamvis indoctiorem
se fateatur professione discendi, sapientiorem tamen docendi profitetur. Tumor ille animi disciplinis plurimum obstat. Dum quisque altiorem gradum scholarum anteannos, scientiamque conscendere nititur, fundamenta non discit, ideoque nec superiora intellegit. Hunc, inquiunt, praecepterem non intellego, has tricas non capio. De se quisque vix incorrupte iudicat, maxime de ingenio, cuius amandi, publicandique immane cacoethes omnibus est insitum.
Geometricis [Gap desc: Greek words] , et commentationibus se Alexander aliquando dediderat, cumque, ut sit in rebus abstrusissimis, summae difficultates, attentionem, subtilitatemque summam requirerent: Regio fastu docenti im perabat, clarius ut illa diceret: cui ille vere ac recte: Omnia illa, omnibus aeque difficilia esse, nec enim fortuna ingenium praestat, sed fastu saepius obvelat. Praeceptorem igitur habeat, qui necessaria doceat, qui fundamenta ponat, quae si fatiscant, ruinam struit, qui altius extulit aedificium doctrinae. Optime proficiut, qui primi laboris opera, tardius conspiciunt. Qui affatim in diotam angusti colli, vinum infundit, praecipuam partem perdit. Modum ingenii iuvant, quae accommodata sunt, moderato labore acuuntur, maiore sub fafce cadunt. Plurimis properatio obfuit, dum mutatione scholarum, profectum aestimant: quasi non eundem in locum indoctus penetrare possit.
§. 3. Singulis saltem mensibus, omnes peccata confiteantur, ac Missae sacrificio cottidie constituta hora, contioni vero diebus festis, decenter intersint:
Tria lex illa continet; Sacrae exomologese os menstruae, sacrae missae cottidianae, sacrae concinis per festos dies praeceptum Ita constit. p. 4. c. 16. Diligenter curetur, ut qui litteras discendi gratia ad Universitates Societatis se conferunt, simul cum illis bonos, ac Christianis dignos mores addiscant: ad quod multum iuverit, si omnes singulis saltem mensibus semel ad consessionis sacramentum accedent; si Missam cottidie, contionem singulis diebus festis (cum ea fiet) audient. Ex praeceptoribus autem quisque hoc a suis discipulis praestari curabit.
Adiungit constitutionum declaratio, si quis illa non praestiterit, atque etiam dissolutus, et aliis offendiculo sit, expellendum e scholis.
Non ignoro haec ab haereticis rideri, diris devoveri, a politicis contemni, a levibus neglegenter obiri: At Societas habet ea in re multos, et praeclaros auctores. Primo confessio a primaeva Ecclesia in usu fuit. Clem. Ep. 1. ad Iaco. Dionys. ad Demophilum, Orig. in Psal. 32. Eus. l. 5. c. 27. et l. 6. ca. 27. Cypr. l. de lapsis. Videt Deus corda et pectora singulorum, et iudicaturus est, non tantum de factis, sed et de verbis, et decogitationibus nostris, omnium mentes, voluntatesque conceptas in ipsis adhuc clausi pectoris latebris intuetur. Denique quando et fide maiores, et timore meliores sunt, qui quamvis nullo sacrificii aut libelli facinore constricti: quoniam tamen de hoc vel cogitaverunt, hoc ipsum apud sacerdotes Deidolenter et simpliciter confitentes, exomologesim conscientiae faciunt animi sui pondus exponunt, salutarem medel am parvis licet, et modicis vuineribus exquirunt, scientes scriptumesse, Deus non deridetur.
§. 4. Verum religionis controversias nunc attingere institutum meum non est: nec vero necessarium est. Ipsi enim confessionis Catholicae irrisores hoc anno, quo opinionis suae Iubilaeum imaginantur, in programmate die tricesimo Octobris assixo, confessionem praescribunt.
Est ergo ad remissionem peccatorum necessaria confessio, ut vere August. l. 50. hom. 49. Nemo sibi dicat, occulte ago, apud Deum ago, novit Deus qui mihi ignoscit, quia in corde ago. Ergo sine causa dictum est: Quae solveritis interra, soluta erunt in caelo? Ergosine causa sunt claves datae Ecclesiae Dei? Frustramus Euangelium Dei? Frustramus verba Christi?
§. 5. Cum autem menstruam confessionem requirimus, idcirco facimus, ut maiore puritate Deo serviant, delicta fugiant, contra tentationes Diaboli, mundique insultus instruantur. Magnum frenum est peccaturo, aliena praesentia, magnum etiam si novit peccati fore quandoque accusatorem, et testem. Constat sane illo remedio plurimosa peccatis retrahi, dum sciunt, nullum esse ullius criminis secretum Nec grave igitur videri debet nec malis, nec bonis. Non malis, quia nihil illis utilius, quam continuo contumacia exire, liberari morbo, Deum sentire placatum, Diaboli dominatum excutere.
Non bonis, hoc est, pauca, vel levia peccantibus, (nemo enim non peccat) facile est enim a levibus, et cottidianis absolvi. D Chrysostomus, Hieronymus, alii suadent, ut cum quispiam peccatum commiserit, primo quoque tempore, se sacerdotum curationi submittat, si enim te serpens virulenta lingua percusserit, non annos, non menses, ne dies, ne horas quidem exspectas, sed veneno nondum ad vitalia diffuso remedia exquiris, vulnus autem, tartareo dente anguis antiqui, animae intimis fixum penetralibus, aeternae mortis periculo desaeviens neglegles?
§. 6. Alterum est, ut missae sacrisicio cottidie intersint Mallem bonis litteris tempus illud impendi, obicit Politicus. Immo tempus summo bono impenditur, a quo et litterae, et animus litterarum capax. Quantum est, quod de viginti quatuor horis, dimidia numinis cultui consecratur? Si bonorum decimas Deo reddere iustum, cur tibi nimium videtur, temporis quadragesimas octavas dedicare illi, in quo vivimus, et sumus, qui nobis spatia temporum extendit, qui solem suum oriri facit super iustos et iniustos: Potentissimum autem orationis genus est, cum Deo praesente, oblationis tempore, vota funduntur. A Estimavit hoc suis numeris Sanctus Chrysostomus hom 24. in 1. Corint. Accedamus ergo ad eum cum fervore, et ar dente caritate, ne subeamus supplicium. Nam quo fuerimus maioribus affecti beneficiis, eo magis puniemur, quando visi fuerimus indigni beneficio. Hoc corpus, etiam iacens in praesepi, reveriti sunt Magi: et viri impii, barhari patria, et domo relicta, et longam viam confecerunt, et cum venissent, cum multo metu et timore adorarunt [Orig: adorârunt] . Imitemur ergo vel barbaros, nos caelorum cives. Nam illi quidem, cum et in praesepi vidissent, et in tugurio, neque tale quicquam vidissent, quale tu nunc, cum magna accesserunt reverentia. Tu autemnon in praesepi vides, sed in altari, non feminam eum tenentem, sed sacerdotem astantem, et spiritum cum magna copia, ea quae sunt proposita supervolantem. Non solummodo hoc ipsum corpus vides sicut illi, sed nosti eius et virtutem, et dispensationem, et nihil ignoras ex iis quae per ipsum effecta sunt, ut qui in omnibus mysterii sis exacte, et accurate initiatus. Nos ergo ipsos excitemus, et formidemus, et longi maiorem, quam illi barbari, ostendamus reverentiani,
ne si temere et inconsiderate accesserimus, in nostrum caput ignem congeramus.
Et lib. 6. de sacerdotio. Per id tempus, et Angeli sacer doti assident, et caelestium potestatum univer sus ordo clamores excitat, et locus altari vicinus in illius honorem, qui immolatur, Angelorum choris plenus est: id quod credere abunde licet, vel exstanto illo sacrisicio, quod tunc peragitur. Ego vero, et commemorantem quendam audivi, cum diceret senem quendam, virum admirabilem, ac cui revelationum mysteria multa divinitus fuissent detecta, sibi narrasse, se tali olim visione dignum habitum a Deo fuisse; ac per illud quidem tempus derepente Angelorum multitudinem conspexisse (quatenus aspectus humanus ferre poterat) fulgentibus vestibus indutorum, altare ipsum circumdantium: denique sic capite inclinatorum, ut si quis milites praesente Regestantes videat.
Quid igitur mirum, si ad Christum, qui cottidie incruento sacrificio offertur, et sumitur, nos cottidie discipulos ducimus? eos illi sistimus, cum illis, et pro illis oramus. Olim multi omni die Eucharistia animas reficiebant, etiam domi secreto: Nos saltem hactenus maiores imitemur, ut publicae Liturgiae preces iungamus.
§. 7. Tertium est ut sacrae contioni diebus festis intersint. Accendit enim animos, et pectora ignis ille divinus, oleum est caritatis sensim resrigescentis. Amb. ser. 18. in illa verba: Ignitum eloquium tuum,. Accende hunc primum ignem in mentibus tuis, ut Christi tibi lume effulge at. Hoc igne urebatur rubus, et non exurebatur. Urit enim sermo divinus, ut corrigat conscientiam peccatoris, non exurit ut perdat. Hic ignis hebetare, hic ignis exstinguere materialium saeva flammarum consuevit incendia. Denique Hebraei hoc igne succensi, fornacis ardentis vaporem, nec timere, nec sentire potuerunt. Merito ergo bonus servus, diligit ignitum Domini eloquium, quo induitur charitas, quae excludit timorem. Pulchre autem addidit, nimis; quia omnis quidem doctor inflammat audientis affectu, sed supra omnes est sermo Dei, divisiones artuum, et intima penetrans medullarum. Tripliciter ergo describe tibi ignitum eloquium Dei, vel quod mundat, vel quod accendit, vel quod illuminat audientes.
Concilium Tridentinum non studiosos modo, sed omnes omnino fideles, ad sacras contiones invitat. Quia vero Christianae Rei publicae non minus necessaria est praedicatio Euangelii, quam lectio, et hoc est praecipuum Episcoporum munus; statuit et decrevit eadem sancta Synodus, omnes Episcopos, Archiepiscopos, Primates, et omnes alios Ecclesiarum Praelatos teneri per se ipsos, se legitime impediti non fuerint, ad praedicandum sanctum Iesu Christi Euangelium. Si vero contigerit Episcopos, et alios praedictos, legitimo detineri impedimento: iuxta formam generalis Concilii viros idoneos assumere teneantur, ad huiusmodi praedicationis officium salubriter exsequendum.
§. 8. Explicationi Catechismi singulis hebdomadis omnes intersint, eiusque compendium ediscant, ut a magistris fuerit constitutum.
Ita quoque regula quarta praeceptorum praescribit. Id frequenter animo revolvet suo, tam praeceptor, quam auditor, maiore cura erudiendos esse doctrina Christiana eos, qui iam olim characterem domini, tesseram imperatoris sui receperunt, quam sint illi, qui ex Iudaeis, aut gentibus ad Ecclesiam aspirant; Tirones enim qui iam sacramentum dixerunt, quique in legiones Ecclesiae cooptati sunt, ad cottidianam pugnam instruendi, et roborandi sunt, nec enim in leges Imperatoris, sine communi castrorum periculo committunt. Qui iam fratres sunt, animum fraternum docentis requirunt. Scripsit Augustinus librum de Catechizandis rudibus, in quo et rationem catechizandi edocet, et contra sastidium, eadem semper repetentium, armat catechistas.
Quicumque magister in sacra fide parvulos instruit, summo opere taedium evitabit, quo fit, ut nec eloquenter, hoc est accommodate ad parvulorum captum dicat, et languide serpat oratio, quae in audientibus oscitantiam, non alacritatem pariat. Insigne documentum est August. libr. de catechizandis rudibus ca. 12. Iam vero si usitata, et parvulis congruentia saepe repetere fastidimus, congruamus eis per fraternum, paternum, maternumque amorem, et copulatis cordi eorum et iam nobis nova videbuntur. Tantum enim valet animi compatientis affectus, ut cum illi afficiuntur nobis loquentibus, et nos illis discentibus, habitemus in invicem: atque ita et illis quae audiunt, quasi loquantur in nobis, et nos cum illis discamus quodammodo, quae docemus. Nonne accidere hoc solet, cum loca quaedam ampla, et pulchra, vel urbium, vel agrorum, quae iam nos saepe videdo sine aliqua voluptate praeteribamus, ostendimus eis qui antea numquam viderant, ut nostra delectatio, in eorum novit atis delectatione renovetur? Et tanto magis, quanto sunt amiciores: quia per amoris vinculum, in quantum in illis sumus, in tantum et nobis nova fiunt, quae vetera fuerunt. Sed si in rebus contemplandis aliquantum profecimus, iam nolumus eos quos diligimus laetari et stupere, cum intuentur opera manuum hominum: sed volumus eos in ipsam arcem, consiliunive institutoris attollere, atque inde exurgere in admirationem, laudemque omnicreantis Dei, ubi amoris fructuosissimus finis est: quanto ergo magis delectarinos oportet, cum ipsum Dominum iam discere homines accedunt, propter quem discendae sunt, quaecumque discenda sunt, et in eorum novitate innovari, ut si frigidior est solito nostra praedicatio, insolita eorum auditione fervescat.
§. 9. Video nonnullos adolescentum in oratoria facultate sedulos, in pangendis versibus laboriosos, in graeca lingua addiscenda etiam molestiarum victores, in spinetis Dialecticae, pro fundis Physicae, arcanis Metaphysicae, Mathematicisque scientiis diligentes, in sacra doctrina statim fatigari, vel enim omnino non veniendi causas praetexunt, vel cum venerint, aliorsum animos vertunt, et circumspiciendo, oscitandoque abire se velle, vel inviti ostendunt. Illi se vel ostendunt magnis vitiis implicitos, vel ita perituris scientiarum honoribus inhiare, ut in Christiana professione, animos Ethnicos gerant. Quid enim Deo tuo respondebis? Totos dies Tullium, aut Demosthenem voluis, poetarum fabulas cum suavitate canminis, et creberrime cum veneno coenoso cupide ebibis, Aristoteli, et Euclidi impallescis, habiturus hoc, ut quo plura didiceris, de pluribus dubites. Et eloquia domini, eloquia casta, dulcia super mel, praestantiora lapide pretioso contemnis? Gravi morbo laborat, cui cibus optimus nauseam parat. Contingere illis solet, quod peregrinantibus, qui in hoc incumbunt, ut variorum mores hominum, flumina, et oppida describant, patrimonii sui fines, et agrorum limites ignorent, Hinc nec conscientiam suam regere, nec rationem fidei reddere, nec Iudaeo, vel haeretico, ne Idiotae quidem respondere possunt. Quod eam ob causam gravius est, quod auctoritatem habent
oratorum, philosophorum, titulum magistrorum, in Christiana fide ignorantiam puerorum. Hinc tanti contemptus magnas dant poenas, interdum religionis naufragio, inscitiam suam mundo ostentantes.
Hoc itaque consilium omnibus Gymnasiis, atque Academiis salutare esse arbitror: Nullum ut ad superiorem scholam admittant, qui ea quae in religione tradit inferior classis, discere neglexcrit. Sit examen non modo saecularis eruditionis, quae inflat, sed etiam sacrae, quae aedificat. Nemo honoribus Academicis, titulisque insigniatur, nisi se quantum oportet, etiam in Christiana doctrina exercuerit; Turpe est enim Christiano, si eum potius Platonis, aut Aristotelis, quam Christi discipulum Academia producat. Quorsum enim scientiis turgidos, et opinionibus instabiles, in rem publicam adducere attinet, Christianae veritatis ignaros?
§. 10. Nemo ex nostris discipulis Gymnasium cum armis, gladiolis, cultris, aut aliis eiusmodi, quae pro locis, aut temporibus interdicta suerint, ingrediatur.
Nemo miretur arma removeri a Gymnasiis, quia nec militem, nec pugilem instruimus. Et sine causa arma eo feruntur, ubi pugnare non licet. Pompeius philosopho falces cum securibus submisit, et iam re, atque adeo nomine Magnus erat, quo minus serendum est, adolescentulos, gladiolos, aut sicas in sapientiae sacrario ostentare, quod tamen rarum est, et non eorum, qui bellicae rei student, sed quos inanis iactantia ferro alligavit. Vidi qui hanc legem suae dignitati adversam existimaverit, et per aream gladiatus inambulabat. Tun me discinges? arma avelli non magis, quam membra mihi nobilitas patitur. Erras o [Orig: ô] adolescens, arma generose ponuntur, cum lege ponuntur. Animositas est superba, inter tot inermes armatum te esse. Vide leges veteres, privatis adempta arma erant, fora, compita, vici, suburbana ab inermi nobilitate terebantur, in hostem arma sumebant. Iustinianus num 17. cap. 17. Haec enim, conservata apud te faciunt praesentem tibi cingulum diuturniorem, et gloriosiorem, si quidem super alia, neque armis uti aliquem non militantem permittes Armorum autem appellatio, non utique tantum scuta, et gladios, et galeas significat, sed et fustes, et lapides.
Sed cum priscum morem, qui hodieque multis in locis perdurat, nobis magnus auctor, ipse legislator exponat, idque de tota Re publica, quem nunc tamen haud quaquam sequimur, ostendam non posse queri adolescentes humaniorum litterarum, Philosophiae, aut Theologiae, nec iuris quidem, et medicinae auditores, si ad inermes professors, ad prudentiae aram sine armis, furorum et caedium instrumentis accedant. Novella igitur 85. sic habet: Magnum Deum, et salvatorem nostrun Iesum Christum, et eius auxilium semper invocantes, studemus omnes subiectos nostros, quorum regimen credidit nobis Deus, illaesos, et sine calumma custodire, et inhibere bella, quae per suam consider ationem suscipientes adver sus alterutros operantur dolores, duplex ex hoc contra se supplicium inferentes, tam quod sibimet inferunt, quam quod ex legibus vesaniam eorum punientibus patiuntur.
Volentes igitur huiusmodi mortibus homines liberare, prospeximus armifactur ae opus nullum privatum operari, solos autem illos arma facere, qui in publicis deputati sunt armisic atoriis, aut qui dicuntur fabricenses, eos autem qui operantur arma nulli vendere, privato. Sed neque qui in numeris constituti sunt armifactores, quos etiam depuatos appellant, qui de fisco annonas accipiunt, permittimus operari, aut alicui vendere arma: sed solum diligentiam habere armorum militum in numero constitutorum, in quibus militant. Sivero novum alquid faciunt, hoc offerri ab eis, et in sacro nostro inferri armamento, adiciendum ibi repositis publicis armis.
Hoc autem observare volumus, et eos qui in ordinibus balistariorum sunt, quos per diversas statuimus civitates, ordinantes eos, et arma facere sancientes, ut et ipsi sola publica arma in armentis publicis uniuscuiusque civitatis recondita corrigant, atque renovent. Si qui vero unum aliquid armorum instruxerit, hoc similiter et ipsis inter publica arma praestent, et nulli alteri penitus vendant. Hoc quoque custodiant, qui in balistariis deputati sunt, periculo patrum civitatum, sub quibus et ipsos balistarios statuimus, et publicorum armamentorum diligentiam, atque custodiam constituimus: quatenus si qui visi fuerint, aut deputati, aut fabricensii vendentes arma, provideant per loca iudices eos suppliciis subdere, in super etiam arma ab iis qui ea comparant sine pretio auferre, et publico vindicare.
Hanc igitur gubernante nos Deo cogitationem, per praesentem sanximus legem, in nulla civitate, aut provincia nostrae Rei publicae, habere licentiam privatos aut alium quempiam arma facere, aut vendere, aut quolibet mercari modo: sed solos eos, qui inter fabricenses referuntur, haec instruere, et deferre ad sacrum nostrum armamentum: et hoc atua celsitudine, et qui post te susceperint cingulum, custodiri sancimus: deput antibus nobis aliquos chartulariorum, qui sub tua celsitudine in scrinio sunt constituti fabricensium, periculo, quinque inter eos priorum bonam opinionem habeutes, et opportunos, qui in hac felicissima civitate, et in aliis civitatibus nostrae Rei publicae arma faciunt, requirentes, prohibeant privatos, aut etiam alios quosdam citra eos qui deputati sunt, inter fabricenses, armifacturae agere causam: et in quibuscumque compererint locis, aliquos privatos hoc audentes, haec auferre, et fisci applicare armamento. Si autem inter operarios privatos artifices oportunos invenire potuerint: hos, si voluerint, in militis statuere, et in descriptione nomina eorum facere, et destinare, nobis descriptionem artificum: ut per sacrum nostrum rescriptum in illis statuantur locis, in quibus sunt publicae fabricae, quatenus ipsi operantes arma, et de fisco annonas accipiant, hoc enim facto, et subtiliter observato a praedictis per sonis, licentia penitus nulli dabitur, neque civitates inhabit antibus privatis, neque villas incolentibus rusticis, armis uti adversus alterutros, necesque praesumere, et ex hoc plurimos homines occidi, publicas vero perire functiones, dum terrae cultores vitam amittere metuentes, fugapropter timorem utuntur. Oportet ergo eos, qui diriguntur a tua celsitudine ex memorato, fabricensium scrinio ad prohibendos privatos armorum factores, confessionem accipere etiam per loca iudicum, et subiectorum eis officiorum, et civitatum defensores, et patres, quia nihil valebunt de cetero horum quae a nobis prohibita sunt, aliquid agere: sed quae per praesentem sancita sunt legem, custodient, poenam et in pecuniis, et in ipsum formidantes caput. Sancimus enim magnae quidem Alexandriae iudicem neglegentem, quae nobis sancita sunt, viginti auri librarum exoluere poenam, et cingulo cadere: et huis officium similiter auri librarum
viginti dare poenam, et capitale subire supplicium: aloiarum vero provinciarum iudices damnum quidem decem librarum auri sustinere, similiter autem et ipsos casui cinguli subiacere, et eorum officia. Defensores autem, et patres civitatum, trium librarum auri multari poena, et in capite sustinere periculum, si quod tale factum comperientes non punierint aut hoc agere valentibus non nuntient, sed latere permiserint.
Ut autem palam fiant quae a nobis prohibita sunt, a privatis, et aliis quibusdam, citra eos qui in sacris nostris fabricensibus referuntur, fieri, aut privatis vendi arma: et hoc per praesentem legem significari curavimus. Prohibemus enim privatos operari et emere arcus, et sagittas, et spathas et enses quae vocare consueverunt semispathia, et quae vocantur Zabae, sive loricae, et contos, et quolibet modo vel figura factas lanceas, et quae apud Isauros nominantur monocopia, et appellatos sit ninos, seu missilia: insuper et aspidas, sive scuta, et galeas, seu cassides, non enim ista alii cuidam instruere sinimus, praeter eos, qui deputati sunt in sacris nostris fabricensibus, solos autem fieri et vendi a privatis, et privatis vendi permittimus cultellos minores, quibus nullus in proeliis utitur. Praesentem igitur legem generalem tua celsitudo in hac proponat regia civitate, nec non et per alias civitates nostrae rei publicae, ut omnes agnoscentes quae placuerunt nobis haec observent.
Denunciamus autem futuris praeesse huiusmodi custodiae chartulariis ex memorato fabricensium scrinio, quia ex neglegentia non solum pecuniarias sustinebunt poenas, sed etiam in corpore supplicia patientur, et militia cadent, insuper nec ipsum ulterius permitti a nobis scrinium in huiusmodi adesse sollicitudine, sed aliis committi fabricensium curam.
Haec veteres; Ego vero admiror in quibusdam Academiis studiosos armatos incedere, contendere, provocare, depugnare, noctu etiam armatos discurrere, quod Nero et nequissimi fecere, obvios superbe appellare, invadere, ferire, quod urbanorum est latronum, adeo ut licentia armorum infamia pericula, latrociniaque e siluis, lustrisque in urbes, et politissimorum hominum phrontisteria exciverit. Neque enim ignoramus urbes esse, in quibus ipsius Iustitiae, et sacrae Themidos alumni, se mutuis vulneribus conficiant, et cives, inquilinosque nefarie oppugnent. Quales illos olim iustitiae interpretes, aut legum praesides sperabit res publica, qui velut ad latrocinia instituerentur, ita grassantur. Quid igitur suades? Quid enim? Princeps Martiis hisce pullis leges militares ponat, quandoquidem Academicam mansuetudinem ferocula iactantia aversantur. Leges militiae Germanicae e castris ad Academias reducendae sunt. Spirae anno 1570. de equitibus ita sancitum est.
L. 66. In expeditionibus porro, excubiis, vel in ipso processu sub plenis vexillis, velin ipsa vigiliarum statione, nemo alterum armata manu invadito, aut ad monomachiam provocato: hoc qui faxit, apraefectis qui praesentes adfuerint, vinctus tribuno equitum aut iudicio sistitor.
L. 67. Nemo in alterum, sive in castris, sive extra castra sclopum exonerato; aut armis quemquam retrorsum, vel averso vultu stantem aggreditor; nec alterum ad equestre certamen provocato; nec quovis modo ulli insolenter vim inferto, sub poena decernenda ex iure equestri.
L. 68. Nemo seu interdiu, seu noctu, in tentoria, seu papiliones aliorum insolenter irruito, nec vim inferto, sub poena gravissima, et declaratione iuris equitum.
L. 73. Nemo inimicitias discordiasque inveteratas, tum in castris, tum in praesidiis, expeditione durante, renovato, neque ex proposito vindicare conator: sed omnes huiusmodi negotia, vel supprimunto, vel per Tribunum equitum, eiusque praefectos componi permittunto, vel viaiuris ordinaria utuntor: qui secus faxit, poena legitima multator.
L. 74. Quisquis duos, pluresue inter se dissidentes, veletiam arma in se mutuo stringentes, aut praesens conspexerit, aut absens ex aliorum relatione cognoverit, pacem inter partes dissidentes componito: factiosi vero, re composita, pacem inter se stabilit am, durante expeditione, sine ulla contradictione observanto.
De peditatu sic loquuntur leges. L. 29.
Duellis temerariis omnes, et singuli sub poena capitis super sedento, familiari vero conver sationi, paci, et animorum coniunctioni sedulo studento.
30. Sclopis, hastis, armisque similibus, in duellis, sub militari sacramento, non utuntor: gladii vero, cuique pro vitae suae defensione, qua caesim, qua punctim conceduntor.
31. Odium, rancoremque inveteratum alto pectore delite scentem, nemo in ulla bellica expeditione renovato, nec se ullo modo, excepta via iuris, qua verbo, qua opere vindicato, quicumque vero hanc constitutionem transgressi fuerint, aut ei contraveverint, iudici sistuntor, et examinata causa, honore vitave plectuntor.
32. Nulli etiam factiones inter partes diversas excitanto: si vero inter quos contentiones inimicitiaeque exortae fuerint, proximi quique sidelitter, et sine ullo per sonarum respectu, diribitores sese ipsi prima, altera, tertiaque vice constituunto: cui compositioni si quis deinde non acquieverit, ei, is qui illum occiderit, poenam debit am inflixerit: qui vero diribitorem, vel inermem invaserit, is iudicio sistitor, et post sufficientem rei disquisitionem, capite plectitor.
33. Qui vero adhuc alterum, vel gladio peteret, vel eundem in ipsum proiectaret, seu ante, seu post diremptam contentionem, vita multator.
34. Ut gravia incommoda, periculaque praecaveantur, si inter duos, pluresue contentiones exortae, vel etiam ad arma perventum fuerit, nulli sese unius potius, quam alterius partis fautores, sed pugnae diremptores exhibento: huius vero legis transgressores, pro arbitrio belli ducis puniuntor.
Quo malorum perventum est, ut ne castrensi quidem modestia regi possint omnium artium, et virtutum studiosi adolescentes? At erepta libertate difftuet iuventus. Praestat bene discedere, quam male manere. Sed nec tamen omnes fugabuntur, temerarii, thrasones, imperiti, quique studiosorum privilegiis ad nequitiam utuntur, solum vertent. Plures advenient, nam disciplina trahit, dissolutio fugat.
Abstineant omnino a iureiurando, a contumeliis, iniuriis, detractionibus, mendaciis, a ludis vetitis, a locis etiam noxiis, vel a Praefecto scholarum interdictis, denique a rebus omnibus, quae morum honestati adversantur.
Hisce de rebus aliud monere necesse non est, quam illa vitia praecipue studiosis vitanda esse. Certe quo quisque doctior est, eo opus est meliorem esse: verum his de vitiis satis dictum est libro tertio.
§. 11. Intelligant in iis, quae ad mores et studia bonarum artium spectant, cum praecepta sive admonitiones minus proderunt, Magistros in ipsis puntendis, officio non defuturos: qui aut poenas recusarint, aut spem emendationis non ostenderint, aut cateris molesti, sine exemplo suo per niciosi fuerint, sciant; se ex nostris scholis esse dimittendos.
Verum esse quod Plato censuit, iam ante docui; nempe deliciis omnes fieri deteriores. Verba Platonis sunt [Gap desc: Greek words] : id est, delicias puerorum mores reddere difficliores, morosos, iracundos, et quilevibus occasionibus vehementer percellantur; contra vero nimiam, et feram servitutem, eorundem mores reddere humiles, illiber ales, ab humanae societatis commerciis abhorrentes, ac proinde tales, qui ad omnem consuetudinem, et familiarit atem plane sint inepti.
§. 12. Verum nunc alia quaestio vertitur: An poenarum terrore, regi debeant adolescentes, quae quia longior est, et singularem locum deposcit, aliitempori reserluo. Hoc solum moneo, iustum esse, ab Academiis eos exsulare, qui nec emendationis spem praebent, et aliis scandalo sunt. Gavisus sum hanc legem scholarum, etiam bellico Senatusconsulto, a Germanis principibus esse approbatam. Nam de equitibus lege 45. ita sancitur. Dominicis item diebus, et quotie scumque ad officia divina, seu Contiones signum datur, tam domini, nobilesve, quam eorundem famuli ad audiendum verbum Dei, et sacrum Missae officium sedulo incumbunto: quique interim in symposiis, tabernis, aliisque scandalis, levitatibusque dicatis locis deprebenderetur, poena multator, habita ratione delicti: si quidem famulus fuerit, vinculis carcereque constringitir: Sin dominus, nobilisve, ab equitum magistro vel quovis alio Praefecto verbis acriter increpator: Si vero nullam emendationem ostenderit, et prius apud Tribunum militum reus sactus fuerit, secundum iur a equitum tandem ei denuntiabitur, futurum ut hac etiam de causa, si a publico scandalo, impiaque vivendi ratione omnino non desisteret, publica iuris denunctat ione ad aliorum exemplum exauctoretur.
Iam olim impietas castra infamat:
Nulla fides, pietasque viris, qui castra sequuntur.
Venales animae, ibi fas, ubi maxima merces.
At comitia augustissimi consessus in Germania, etiam nobilium impietatem poena, et inhonesta missione persequuntur. Quod si castra offensionibus, et malis exemplis purganda censent proceres, cum tamen in castris pauci sint, qui malo exemplo non sint. Quid faciendum est in tenerrima iuventute, quorum innocentia, et imbecilla est, et incauta? Totam ego civitatem, in qua Academia constituenda est, templi instar esse optarem, sed quia ab ea puritate recessum est, habenda est summa cura eorum, qui sub nomine studiosorum vitia sua, quibus ipsi pereunt, aliis affricant. Verum id non faciunt, quibus gratuis, et lucrosius est multos potius auditores, quam diScipulos numerare.
§. 13. Omnes, suis quique Magistris obtemperent; rationem vero studendi ab illis praescriptam, tum in scholis; tum domi quam diligentissime servent.
De oboedietia cuius rationem Deo, Rei publicae, parentibus re ddere omnes oportet, dicam cum exposuero, quo honore praeceptorem discipuli prosequi teneanrur. Methodus res tam est necessaria, quam ipse labor studendi. Magna pars, optimorum ingeniorum, dum viam ignotam ingressi sunt, a meta aberrarunt.
§. 14. Serio animum ad studia, et constanter adiciant, sint in scholis mature frequentandis assidui, in audiendis, et recolendis praelectionibus, ceterisque obeundis exercitationibus diligentes. Quod si quid minus assequantur, aut si quid dubitent, magistrum consulant.
Quod studiosani iuventutem maximo periculo studiorum, et morum infestat, est otii dulcedo. Magnum malum, quia nihil agendo, omnia evertit, nec sructu modo privat desides, sed vires ipsas memoriae, ingenii, iudicii, enervat.
Diligentes igitur, industrios, gnavos adolescentes requirunt, quibus Stimula otium excutiat, quos Agenoria in scamma producat, quibus Strenuarobur, perseverantinmque donet. Discutiat et otii, et adolescentiae vitia, docto, et pulchro labore florens aetas, quo uno praecipue delinimenta desidiae fugiet. Interrogatus quidam Thessalus, quinam e popularibus suis nequisimi essent? Respondit eos, qui a bello feriati essent. Ego libere respondeo, si sallor, fallor certe in paucissimis: Nulli me adolescenri fidere, nisi in quo industriam, diligenriam, laborem video. Qnantumcumque compositi videantur ad probitatem vultus, licet verba, gestusque sanctitatem praeferant, omnium templorum limina terant, non credo religionem, virtutem, castitatem illis cordi esse, si otio delectantur, non est desidiosa, non est marcida pietas, non magis, quam superba. Vita caret illa affectatio, quia officio suo deest, ideoque mox in tabem solvitur. Studiosus es? virtutem exerce; litteras, scicntias addisce. Prima pars pietatis est, vocationi sue parere, parentum voluntati obsequi. Ipsum corpus otio languescit, et frigidis morbis opprimitur, si. Galeno credimus. Animus vero penitus obbrutescit. Magna in laude pono Gymnosophistarum exercitationes, et iuventutis institutionem, nobis etiam adimitandum propositam: Vocatos enim adolescentes ad mensam, ante, quam fercula apponerentur; quidnam ad eam usque horam egissent, interrogabant; Utrespondendiverecundia onerarent eos, qui otiose diem transegissent; laudeexcitarentalios, quorum aliquo in opere spectabilis fuisset industria.
§. 15. Audiant diligentiam plus quam humanam, et qua possunt, sequantur. De maiore Plinio sic scribit plinius minor: Erat acre ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Lucubrare a Vulcanalibus incipiebat, non auspicandi causa, sed studendi statim a nocte multa: hieme vero ab hora septima, vel cum tardissime, octava, saepe sexta. Erat sane somni paratissimi, non numquam etiam inter ipsa studia instantis, et deserentis. Ante lucem ibat ad Vespasianum Imperatorem: nam ille quoque noctibus utebatur: inde ad delegatum sibi officium. Reversus domum, quod reliquum temporis, studiis reddebat. Post cibum saepe, quem interdiu levem, et facilem veterum more sumebat aestate, si quid otii, iacebat in sole, liber legebatur, annotabat excerpebatque. Nihil enim umquam legit, quod non excerperet. Dicere etiam solebat, nulluesse librum tam malum, ut non aliqua ex parte
prodesset. Post Solem plerumque frigida lavabatur. Deinde gustabat dormiebatque minimum. Mox, quasi alio die, studebat in cenae tempus. Super hanc liber legebatur, annotabatur, et quidem cursim. Memini quendam ex amicis, cum lector quaedam perperam pronuntiasset perperam, revocasse, et repeti coegisse. Huic avunculum meum dixisse: Intellexeras nempe; cum ille annuisset. Cur ergo revocabas? Decem amplius versus hac tua interpellatione perdidimus. Tanta erat parsimonia temporis. Surgebat aestate a cena luce, hieme intra primam noctis, sed tamquam aliqua lege cogente. Haec inter medios labores, urbisque fremitum. In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur. Cum dico balinei, de interioribus loquor. Nam dum distringitur, tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat. In itinere quasi solutus ceteris curis, huic uni vacabat. Ad latus notarius cum libro, et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet: Qua ex causa Romae quoque sella vehebatur. Repeto me correptum ab eo, cum ambularem: Poteras, inquit, has horas non perdere. Perire enim omne tempus arbitrabatur, quod studiis non impenderetur. Hac intentione tot ista volumina peregit electorumque commentarios CLX. mihi reliquit, opisthographos quidem, et minutissimis scriptos: qua ratione multiplicatur hic numerus. Referebat ipse, potuisse se, cum procuraret in Hispania, vendere hos commentarios Largio Licino cccc. milibus nummum, et tunc aliquanto pauciores erant. Nonne videtur tibi recordanti quantum legerit, quantum scripserit, nec in officiis ullis, nec in amicitia principum fuisse? Rursus, cum audis, quid studiis laboris impenderit, nec scripsisse satis, nec legisse? Quid est enim, quod non aut illae occupationes impedire, aut haec instantia non possit efficere? Itaque soleo ridere, cum me quidam studiosum vocant, qui, si comparer illi, sum desidiosissimus. Ego autem tantum, quem partim publica, partim amicorum officia distringunt? Quis ex istis, qui tota vita litteris adsident, collatus illi non quasi somno, et inertiae deditus erubescat? Extendi epistulam, quamvis hoc solum, quod requirebas, scribere destinassem, quos libros reliquisset. Confido tamen haec quoque tibi non minus grata, quam ipsos libros, futura, quae te non tantum ad legendos eos, verum etiam ad simile aliquid elaborandum, possunt aemulationis stimulis excitare.
Neque minor Senecae diligentia. Epist. 8. Tu me, vitare turbam iubes, secedere, et conscientia esse contentum: Ubi illa praecepta vestra, quae imperant in actu mori? Quid? Ego tibi videor interim sedere? In hoc me recondidi, et fores clausi, ut prodesse pluribus possim. Nullus mihi per otium dies exit: partem noctium studiis vindico: non vaco somno, sed succumbo, et oculos vigilia fatigatos, cadentesque, in opere detineo.
Hoc est serio studiis animum applicare. Non hoc moneo, ut cum Demosthene contra amnium cadentium fragorem declametis, ut lapilli sori impositis, caninam litteram a lingua extorqueatis; non ut ritu Carneadeo, etiam in mensa speculationum Enthusisamus manus a cibo avocet, multo minus ut cum Democrito oculos eruatis, ne animi intentionem alio vertant. Monstra sunt illa Carneadea, et Democritea, vivam, vegetamque diligentiam requiro, quae rebus humanis animos non subducat, sed accommodet. Utilis sit Rei publicae pariter opera, et otium operosum.
§. 16. In ipsis lectionibus, summam cum modestia attentionem requiro. Refert Strabo lib. 15. Geographiae, Apud Brachmanas Indorum philosophos, non licuisse loqui, non sternutare, non exscreare, quod si cui incuria, velnatura huiuscemodi quippiam extorsisset, poena erat ad unum diem auditorio excludi. Oscitationem censura, quasi vomitum perstringebat, animi enim vagam securitatem, praesentibus minime intentam, signisicare putabant. Gellius quoque tradit lib. 5. cap. 20. In Academia Attica, ne risum quidem permissum fuisse initio. Summa itaque cura audire convenit, ne tot praesentibus hominibus, loqui parietibus praeceptor videatur.
Consulendi quoque in rebus dubiis, et sine inepto pudore, magistri; Multi enim non prosiciunt, quia ignorationem profiteri non audent. Repetendae igitur, ruminandaeque lectiones, et si quid dissicultatis occurrat, e magistro discenda solutio. Ita constitutiones nostrae monent p. 4. cap. 3. §. 3.
Etreg. comm. 11. Post lectionem in schola, vel prope scholam maneat saltem per quadrantem, ut possint ad eum interrog andum auditores accedere: et lectionum rationem interdum exigat, curetque ut eea repttantur.
Talem suis se discipulis Attalus exhibuit, quem Seneca gratus discipulus laudat Ep. 108. Haec nobis praecipere Attalum memini, cum scholam eius obsideremus, et primi veniremus, et ultimi exiremus: Ambulantem quoque illum ad aliquasdisputationes evocaremus. Non tantum paratum discentibus, sed obvium.
§. 17. In scholis ne hac illac divagentur; sed in suis quisque sub selliis locisque modesie ac silentio sibi ac suis rebus intenti sint, neque schola egrediantur, nisi facta a magistro exeundi potestate. Ne scamna, cathedram, sellas, parietes, ianuas, senestras, neque aliud quidpiam pingendo, scribendo, scalpello, aliave ratione deturpent, seu notent.
Huic legi exponendae non immoror, quia ex se, et themidos dictamine manifesta est; Nec in illam nisi a pueris, aut puerilibus delinquitur.
§. 18. Pravas aut etiam suspectas aliorum consuet udines fugiant; cum ii, tantummodo versentur, quorum exemplo et consuetudine in litterarum studio virtautut umque proficiant.
Errorem in Re publica puto, quod non datur actio pravae amicitiae, et consuetudinis. Quantum enim esset praesidium, si dies illi dici posset, si praetor actionem daret in eum, qui cum improbo versaretur? Magnum malum est, semperque erit, Rei publicae, et scholarum, pravorum societas: morbi enim, pestis, et rabies contagione se vulgant, sanitas in socium non tansfunditur. Omnes ergo optimos quibuscum conversentur, eligant, eos cum quibus conspecti non erubescant: a quibus fructum, non ignominiam colligant. Aliquid semper mali propter vicinum malum, ab Academiisnumquam omnia mala absunt, saepe adsunt plurima. Sunt in omni Academia [Gap desc: Greek words] , sub eodem tecto hirundines, quae garritu et immunditia molestae sunt. Optime monuit Pythagoras [Gap desc: Greek words] ; ea quae curvis sunt unguibus non alere. Sed tamen contractis armis illa se quoque insinuant, nec nisi postquam nocuerunt, manifesta fiunt.
[Gap desc: Greek words]
Catulum Leonis omnis quidem civitas alit, Sed leonis esse naturam ignorat, cum factus fuerit leo, damno suo intelleget. Omnis similitudo ad conciliandum
amorem est efficax, sed maxime studiorum. Scitum est illud:
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Seni senex linguam suavissimam habet, et puero puer, et mulieri mulier, ager agro, et qui inselicit ate constictatur, illi qui eadem expertus est.
Cavendum etiam in ipsa virtutum schola; severe, sed vere dictum est: cum scorpionibus habitas. Scorpiones sunt quorum societas pestifera est; qui arcuata cauda celeriter percutiunt, et eodem telo, quo vulnus aperiunt, etiam venena infundunt, fist alatum enim gerunt aculeum; Improbi quoque sodales arte se in samiliaritatem insinuant, et eademarte perimunt. Scorpii semper cauda in istu est, nulloque momento meditari cessat, ne desit occasioni. Ferit obliquo ictu, et inflexo. Hos quia internoscere non licet omnes, lege eos iubentur fugere, quicumque cognoverunt. Quod si quispiam hominibus publice infamibus familiariter utatur, merito honestiorum consortio depellitur; nam tam impia societate suam iam famam ipse proscripsit.
§. 19. Alibris pernicicosis, et inutilibus legendis prorsus abstineant. Serio hoc agendum omnibus Academiarum rectoribus, ut malos libros excutiant. Certe reg. 8. professorum nostrorum id exigit. Lectionem spiritualem prasertim de sauctosum vitis vehementer commendet: contra vero non solum ipse ab imipuris scriptoribus, et omnino in quibus sit aliquid, quod bonis moribus nocere queat, iuventuti praelegendis abstineat: sed ab iisdem etiam extra scholam legendis, disicipulos quam maxime potest, deterreat.
Eadem mente const. p. 4. cap. 5. et eius declaratio. In libris Ethnicis litterarum humaniorum nihil quod bonestari repugnet, praelegatur. Reliqnis ut spoliis Aegypti societas uti poterit. Christianorum opera quamvis bona essent, si tamen malus fuerit auctor, legenda non sunt; ne ad auctorem aliqui afficiantur. Et convenit, ad particularia descendendo, qui libri sint praelegendi tam in humanioribus, quam in aliis disciplinis, qui vero praelegi non possint, constituete.
Et cap. 14. Generatim illi praelegentur libri, qui in quavis facultate solidioris, ac securioris doctrinae habebuntur. Nec illi sunt attingendi, quorum doctrina, vel auctores suspcti sint. Hi tamen particulatim in quavis universit ate nominentur. In Theologia legetur vetus et novum Testamentum, et doctrina scholastica D. Thom. et in ea, quam positivam vocant, eligentur ii auctores, qui ad scopum nostrum magis convenire videbuntur.
Quod attinet ad libros humaniorum litterarum Latinos, vel Graecos, abstineatur in universitatibus quoque, quemadmodum in Collegiis, quoad eius fieri poteru, ab eis muentuti praelegendis, in quibus sit aliquid, quod bonis moribus nocere queat; nisi prius a rebus, et verbis inhonestis purgati sint.
Et declaratio. Quamvis liber suspicione malae doctrinae vacet, cum tamen suspectus est auctor, legi eum non convenit. Solet enim opus in causa esse, ut qui legit, ad auctorem afficiatur: et auctoritas quam apud ipsum habet in iis, quae bene dicit, possiet postmodum aliquid per suadere ex iis, quae male dicit. Rarum est etiam aliquid veneni non admisceri in iis, quae a pectore venem pleno egrediuntur.
Et de libris humanioris litteraturae sic statuit: Si aliqui ommno purgari non poterunt, quemadmodum Terentius, potius non legantur: ne rerum qualitas animorum puritatem offendat.
§. 20. Neque vero queri hic quisquam potest. Si de rebus obscenis loqui flagitiosum est, cur eloquentiam in illis explicandis desideres? Plurima sane hodie sunt vitiorum in libris irritamenta, et mala studiosius leguntur; hoc ad Rem publicam pertinet, ut quae monetae cudendae leges severas tuetur, eadem etiam de libris statuat, nam plus est, animos quam fidem commerciorum corrumpi. Documenta quae doctissimus noster Delrio in sacris adagialibus in hanc rem profert, ipsius verbis legi malo. In Ecc. 12. Quod si diversa, et discrepantia disputaveris, et curiosit ate nimia huc atque illuc animum deduxeris, etiam in uno libro multi sunt libri. Unde dictum est, ex multiloquio non effugies peccatum: talibus igitur libris non est finis. Bonum enim et veritas certo sine concluditur: malitia vero atque mendacium sine sine sunt: et quanto plus requiruntur, tanto maior eorum series nasicitur Con sentiunt Alcuinus, Liran. Arboreus, et alii, nisi quod hi potissimum intorquent contraipsos scriptores, nam:
----tenet in satiabile multos scribendi cacoethes:
quod certe strictioribus adhus legibus paresset coerceri, ne quid non recognitum a censoribus edatur in lucem; et mala manu si quid editum, expurgetur. Catholici pectoris hoc votum est: at 101. Scaligeri in elencho diuctum; Expurgatorios indices habere, Marranorum est: haretuo, et a rect a fide apostata, digna gnome est.
Alii etiam doctrinam Salomonis lectoribus utilem, et quidem merito, censent. Prudenter Ioan. Terus; Qui ab uno illo libro scripturae sacrae disicedit, et ad multos illos, hoc est, ad varia hominum commenta se convertit, is numquam perveniet ad verum sinem, qui Deus est: vel nunqnam perveniet ad veram scientiam. Sicut Paulus ait; semper discentes, numquam ad scientiam verit at is pertingunt, qui omni vento doctrinae moventur. Sicut igitur, non temere quaevis esculenta, citra delectum, palato ad mittimus, nisi antea simus per omniacerti: sic quoque, immo multo diligentius curandum est, ne quaslibet quorumlibet nugas tua lectione digneris. Primum enim illud tantum corporis periculo agitur: alterum vero istud animae. Sic ille, qui prior Olympiodorus, enumer at genera voluminum, a quibus nos arcet Salomon; Nempe 1. gentium volumina et monumenta, qui scilicet alter alterius evertunt et impugnant sententias, semperque inter se gravissimum bellum gerunt, 2. haereticorum invicem dissidentium libros, 3. recentia Iudaeorum volumina et secundaria, (hoc est, Deuterotica Thalmudistarum) quae infinita sunt prope, et fabulis conserta. Dum enim scripturas novis quibusdam siguris interpretari student, in ridiculas fabulas et genealogias conversi sunt, et traditiones ediderunt a sententia scriptoris longe aberrantes: de his ultimis lector adire poterit Nicolai Ser aru nostri comment arium de Rabbmis: de haereticis res nota et expedita, et Ecclesia calculo itidem probata; de gentium libris, non aeque moderatio in his et delectus, non penitussuga consulitr: dixi fusie in praefatione Tragici siyntagmatis ad aeterna dignum memoria Lavinum Torrentium, patriae meae tum Episcopum.
Addo dunt axat eruditi et piipatris sententiam: Isiodorus is est Pelusiota, lib. 2. epist. 3. ad Timotheum; quem excitans ad sacrae sripturae studium, commemorata eius dignitate; utilitate, dulcedine, concludit; ex saecularis sapientiae externa eruditione tantum nobis instar apiculae colligendum, quantum ad nostram philosophiam
conducit: reliquum valere iubendum, [Gap desc: Greek words] . Finem facio cum Quintiliani monito libr. 10. institutionum oratoriarum cap. 1. Optimis assve scendum, et multa magis, quam multorum lectione, formanda mens, et ducendus est color.
§. 21. Nec ad publica spectacula, comoedias, ludos, neque ad supplicia reorumeant, neque per sonam ullam in externorum scenis agant, nisi data prius a magistro, vel a praefecto Gynmasii potestate.
De spectaculis libro tertio dixi, quae si quis legere voluerit, suo hanc legem suffragio probabit.
§. 22. Sincerum animum purumque conservare, ac divinis legibus summa diligentia obtemperare nitantur: Deo vero ac sanctissimae virgini Deiparae, ceterisque Sanctis persaepe, atque ex animo se commendant. Angelorum opem assidue, praecipue vero angeli custodis, implorent. Modestiam tum alibi semper, tum in templo, atque in schola potissimum servent.
§. 23. In rebus denique atque actionibus omnibus ita se gerant; ut facile quivis intellegat, eos non minus virtutum vitaeque integritatis esse, quam litterarum doctrinaeque studiosos.
Haec igitur non modo suae salutis gratia, verum etiam scholarum, et academiarum honori consulentes, magno studio curabunt. De pietate, et virtutum studio libris duobus iam egi, quae tamen studiosis litterarum, utpote nobilioribus Christianae iuventae membris, potissimum commendo.
§. 1. PRAECEPTUM de honorandis parentibus primum est in promissione, proemium illius observantiae, est longaevitas. Inpartem parentum veniunt animorum formatores, eruditionis fontes, et sapientiae, virtutumque clarissimi auctores, parentum igitur honorem illi quoque merentur. Nec Alexander minus se Aristoteli, quam Philippo, immo amplius debere, et agnovit, et regia voce professus est. Quod a Philippo ut viveret, ab Aritotele, ut bene viveret, accepisset. Tota res hisce paucis definiri potest.
§. 2. Professores publico cornmodo, divinaeque gloriae immensos quos sustinent, labores consecrare debent, non vitae mollis, et quietae delinimenta, non honorum vana quaerere, hoc enim cum in omni munere turpe sit, in sapientiae candidato sane est turpissimum. Quis enim ferat pulcherrimarum, abditissimarumque rerum, laboriosissimam cognitionem, ipsiusque doctrinam virtutis, rebusfoedissimis, atque inanissimis servire? Non debent a fine, optimoque excidere illi, qui ad finem, optimumque alios deducunt.
§. 3. Praeceptores honorare debent, non modo discipuli, sed eorum quoque parentes, et Res publica. Parentes quidem, quia eos, quasi alios parentes filiis delegerunt. Nec minus de institutione discipulorum, rationem Deoreddere coguntur, quam de educatione parentes. Deposita ergo animarum apud eos resident, et vigilant, pro aliis rationem reddituri. Qua in causa, quorundam parentum superba est ingratitudo, et in magistros contumeliosa; dum filiorum, vel domesticos paedagogos, vel publicos professores contemptui habent; docent enim, et filios contra praeceptores insurgere, quos perniciosa opinione imbuunt. Atque eo tandem recidit, miserae domus calamitas, ut postquam filius magistrum accusavit, pater credidit, mater damnavit, illo exemplo parentes petantur, neque enim, parentum observans est, qui iniurioso pede in magistrum proruit. Nec dignus est oboediente filio pater, quem docuit erga magistrum esse ingratum. Nullum ex omnibus, qui sese magistris, disciplinaeque contemptores opposuerunt, novi, de quo non mater ploraverit. Insigne exem plum honorandi magistri, Optimus Imperator Theodosius nobis proponitur, de quo Nicephor. libr. 17. cap. 23. Sub idem tempus, imperator liberis fuit virtutis magistrum praeficere volens, Arsenio illi, cuius gloria terram sub soleomnem pervagata est, invento, eos commisit: quibus ille susceptis, cum disciplina omni praeceptoris, tum liber ali educatione patris illis loco fuit. Imperator enim illum, ne quem ex imperii sublimitate conciperet metum, sed illis potius ut servis uteretur, admonuerat. Tantum vero ut id ille fecerit, abest, ut insigni modestia, et moderatione diver sum potius fecerit. Et cum derepente Theodosius, ad eos aliquando venisset, pueros quidem cum splendore magnifico considentes, Arsenium autem, inter docendum eis astantem reperit. Qua de causa Imperator indignatus, cum illos insignibus principalibus nudavit, tum sempiterna memoria dignum, et vere imperiale illud verbum est proloquut us: Si tales se praebituri essent, ut mores vitamque suam ad disciplinam, et leges Dei componerent, propensum et illum fore, ut eis imperium in manus tradat, ad civium et subditorum commodum et utilitatem accommodatum: sin minus, conducibilius eis esse dixit, ut sic privati vitam exigerent, quam doctrina nulla, cum periculo imperarent.
Publico etiam honore eos prosequi princeps, et Res publica tenetur; Nam eos Deusipse honoratos voluit. Qui docti fuerint, fulgebunt, quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Deinde in honorifica, splendidaque functione versantur, in artibus liberalibus, philosophia, medicina, iurisprudentia, Theologia docenda, si praeclarissimas igitur, utilissimas, ac plane necessarias res docent, si ipsos reges, ipsos gubernatores instituunt, non potest eos inhonoratos sinere res publica, nisi ipsius recti, et honesti, sit vel inscia, velcontemptrix. Isocrates Epistola, adprincipem Mityleneum, excelso, hoc est, suo loco professores doctos collocat. Primo quidem magni faciendos esse ait, bonos, et iustos Rerum publicarum gubernatores, proximum dignitatis locum tribuendum esse eruditis, qui civitatibus ornamento, auxilioque esse possunt.
§. 4. Hac lege etiam principes, atque magnates, etiam reges privatim constringuntur. Neque enim ulla regni maiestas essicit, ne parentibus, et magistris honor deferatur. Lex enim naturae est, et tabulis Mosaicis iterum inculcata, ut honorentur parentes, et nomine parentum intelleguntur magistratus, et magistri etiam, non
modo qui genuerunt. Ita rem habere docent Barbarae nationes, quae supra quam dici potest, praeceptores venerantur, Magistros, (Sinae,) inquit Nicolaus Trigautius lib. 1. c. 8. omnino religiosius, quam nostri, venerantur, ac tametsi alter alteri per unum diem se se pro discipulo subiecerit in qualibet scientia, vel arte, per vitam deinceps universam, eum magistrum appellat, et pro magistro colit: nam illi non nisi ad latus in quolibet congressu assidet, et magistralibus eum titulis, ac ritibus cohonestat.
Honorabit igitur praeceptores etiam princeps, audiendo, aditus faciles concedendo, postulatis aequis annuendo, reos cum sine damno publicae quietis fieri potest, illi donando.
Tanto sane maiores gratias, magistro fideli princeps debet, quanto maior est sollicitudo eius, qui principem, quam qui privatum instituit. Cum enim utrobique par sit docentis molestia, illam tamen maiore fastidio, liberorum potentium fastus onerat, magno enim periculo, magnos labores subit, qui dominum suum docet.
§. 5. Qui minore magistratu funguntur in Re publica, mirari non debent; si doctores publicos, sibi interdum anteponi animadvertant. Quamvis enim potestate illi praediti sint, maior tamen honor, virtuti, et eruditioni frequenter impenditur, quam magistratui. Quia maior est eius excellentia, quam potestatis, quae sub alienis auspiciis certa lege regnat. Deinde, ut recte partem Rei publicae administrent, hoc ipsum a magistris, et doctoribus habent, nec inferiore loco ponendi, qui gubernandi scientiam docent, quam illi, qui illa utuntur. Tertio, quia ultimo tandem satraparum, et praetorum acta, a doctis examinantur, atque eorum iudicio statur. Iudicium ergo iudices illi sunt, nam vel docti esse ipsi iudices debent, vel de doctorum sententia iudicare. Olim ad magistratus, et legum interpretationem, tribunaliaque non facile admittebantur, nisi qui testimonia eruditionis, et codicillos ab Academiis adferrent. Iudicare enim regium est, quod officium imperitis, sine scelere, committere reges non possunt. Nam si is quem rebus praeficiunt, quem controversias finire iusserunt, alio praeside indiget, si ab alio iudice sententiae dictata accipere cogitur, nonne dignum est, ut honorem habeat auctori suo? Ut eum sine quo locum tueri suum non potest, quem fulcrum habet suae dignitatis, honoret?
§. 6. Variis, et magnis honoribus disciplinarum doctores olim Res publicae, regesque prosecuti sunt.
Quae vero professoribus artium, proemia persolvi solita sunt, haec enumerantur.
Primum et communissimum est, ut honora rium de publico constituatur; ne egeant illi, qui sunt veluti patres patriae, unde omnes habent, ut bene sapiant, bene vivant. Specimen est florentis Rei publicae, ut disciplinarum professoribus, praemia opulenta pendantur. Quae quidem triplicia sunt. Quidam enim privatim sibi magistros conducunt, ut nunc frequens est in aulis magnatum; et paedagogorumcura: ita necesse est fieri apud Sinas, quorum litterae, et characteres eam habent rationem, ut ab uno, eodem tempore, vixdoceri plures possint, ut refert lib. 1. Nicolaus Trigautius. Alia sunt stipendia, quae publico professori singuli conferunt, quae consuetudo, tempore Augustini, Romae fuit; nam ipse discipulorum fraudem detestatur, qua praeceptores mercede pacta fraudabant. Non nova tamen, sed usitata iam olim fraus erat; clamat Satyricus:
Scire volunt omnes, mercedem solvere nemo.
Tertium genus est honoratissimum, et in Re publica bene constituta ordinarie decretum, ut ex aerario professoribus solvatur; nam sic optime pauperum studiis consulitur, et maior est docentis libertas, ut cuius fortunae, a fraude discentium non dependeant. Nam illud Prodici sapientis, qui nullum gratuito docebat: [Gap desc: Greek words] ; manus manum lavat, dans aliquid, accipe, ut pauperibus onerosum, ita probrosum sapientiae fuit, cum cupiditas notata est. Leges tamen civiles iubent, ut pro suo pupillo tutor mercedes, non quas minimas poterit, sed pro patrimonii facultate, et dignitate natalium persolvat. Merito sane de Euangelio, vivit Apostolorum senatus, et de altari sacerdotes; cur non et mysten suum, ingenuae alant artes?
Res publica igitur sapientiae studiis consulat, neque enim recte Protagoram defendit Philostratus, quod ideo mercede doceret, ne vilis eruditio haberetur, quae sumptu nullo daretur, ne rerum maximarum facilitas contemptui pateret. Nam si privatas impensas, sumptus publicus antevertat, maior auctoritas docenti conciliatur, cum non modo impendiis, sed etiam approbatione magistratus, omnium studia honorantur, et sustentantur.
Recte itaque Augustus, quamvis absque sua licentia salarium ex aerario tribuere vetuerit, ob liberalem tamen artem permisit, neque enim committere in sapientiam voluit, ut qui ipse a puero artes eas impense coluerit, ut qui in castris diebus singulis declamando, legendoque sese exercuerit. Vespasianus centena sestertia Rhetoribus constituit, Antoninus decem milia drachmarum; quae pessime sustulit Iustinianus, nam stipendia liberalium artium, in omnibus urbibus sustulit, et cessantibus scholis rusticitatem, et barbariem induxit, ut docet Zonaras. Nec defendi potest, quod leges in favorem liberalium artium sanxerit, cum eas toties immutarit, et ad sua commoda detorserit.
Multo generosius rex Barbarus, sed iam Romae dominus, senatui scripsit: Cassiodorus lib. 9. Athalaricum ita scripsisse refert. Filiorum causas iure ad patrum cognoscamus remisisse personas: ut ipsi de illorum provectu debeant cogitare, quorum interest studia Romana perficere. Neque enim credendum est, vos inde posse minus esse sollicitos, unde et generi vestro crescit ornatus, et coetui provenit assidualectione consilium. Nuper siquidem ut est de vobis cura nostra sollicita, quorundam susurratione cognovimus, doctores eloquentiae Romanae, laboris sui constituta praemia non habere, et aliquorum nundinatione fieri, ut scholarum magistris deputata summa, videatur imminui. Quapropter cum manifestum sit, praemium artes nutrire, nefas iudicavimus doctoribus adolescentium aliquid subtrahi, qui sunt potius ad gloriosa studia, per commodorum augmenta provocandi.
§. 7. Numquam illa stipendia nimia sunt. Scientia Philosophiae, Medicinae, Iuris, Theologiae, nulla umquam aequali remuneratione pensantur. Etiam si regnis, et provinciis earum professores
ornentur. Nero, magistro ingentes opes ultro congessit. Tu, inquit ipse apud Tacit. ann. 14. gratiam immensam, innumeram pecuniam dedisti: adeo ut plerumque intra me ipse voluam, ubi est animus ille modicis contentus? Tales hortos instruit, et per haec suburbana incedit, et tantis agrorum spatiis, et tam lato fenore exuberat?
Non potuerunt tantae divitiae, munificentia prodigi principis accumulatae, non movere invidiam, et obtrectationem. Calumniatores, inquit, idem Tacitus, variis criminationibus Senecam adoriuntur, tamquam ingentes, et privatum supra modum evectasopes, adhuc augeret: quodque studia civium in se verteret: hortorum quoque amoenitate, et villarum magnificentia, quasi principem supergrederetur.
Quantum vero Senecae dedit Nero? lib. 13. Tac. Qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis, intra quadriennium regiae amicitiae, ter millies HSS. paravisset. Romaetestamenta, et orbos, velut indagine eius capi: Italiam et provincias, immenso fenore hauriri.
Nolim hunc luxum, nec Senecam excuso, nec tamen miror, cum histriones, et scenici maiora possederint, cum Narcissus et Felix, et eiusmodi portenta, regias opes flagitiosis ministeriis acquisiverint. Nostris quoque temporibus, viros doctos, magnis stipendiis illectos meminimus.
Munificentiam illam etiam Persae, Martium genus, usurparunt, Magorum praefecto in singulos menses, quatuor auri libras persolvebant, Abdias Babyl. lib. 6. Quam regia Epistola Artaxerxis ad Hystanum Hellesponti praefectum? Hippocratis Medici Aesculapio prognati, ad me artis fama pervenit, da igitur operam, ut aurum illi tribuas, quantum vult, aliaque quorum indiget, et eum ad me mitte, erit enim par honore, summis in Persia viris: Et si quis in Europafuerit vir clarus, hunc amicum domui nostrae redde, minime parcens pecuniae, viri enim quamquam potentes, haud facile inveniunt, quod honeste cupiunt. Vale.
§. 8. Alterum honoris genus quod eos principes, vel ipsi adire, atque audire, vel magna honoris significatione et humani accersere solerent. Supersunt apud Laert. lib. 9. litterae Darii ad Heraclitum humaniores, quam pro fastu barbaro. Rex Darius auditor tuus esse cupit, particepsque Graecae eruditionis fieri: Venias igitur statim ad conspectum meum, ac regiam domum. Apud me enim aderit tibi omnis honor, privatusque omnis, cottidieque sollicita observatio, et grata collocutio, vitaque tuis moribus probabilis.
Dionysius immanis, et superbus tyrannus, vittata nave Platonem vocavit, albisque quadrigis, venientem in litore excepit. Non eruditionis, aut virtutis aestimatione, sed quod opinionem ex philosophi familiaritate conciliare, et spem mitioris regni, praebere subditis studeret.
Magnus Pompeius quamvis illa humanitate non clarior, certe laudatior fuit, quam tribus ex totidem orbis partibus triumphis.
Rhodum enim pertransiens ex Asia, omines bonarum artium professores audivit, qui cum ipsi cumulatissime satisfacerent, singulis auri talentum obtulit: Voluit autem Possidonium nobilissimum Philosophum visere, Cic. 2. Tusc. Quem ut vidisset, et salutavisset, honorificisque verbis prosecutus esset, moleste se dixit ferre, quod eum non posset audire. At ille, tu vero, inquit, potes, nec committam, dolor corporis efficiat, ut frustratantus vir ad me venerit. Itaque narrabat, eum graviter, et copiose de hoc ipso, Nihilesse bonum, nisi quod honestumesset, cubantem disputasse.
Nec modo adiit, sed fasces laureatos, et victricia insignia illi submisit, nec ianuam viri eruditi, quasi imperio suo sacratiorem, a lictore pulsari voluit. Mireris hoc in Pompeio, quod philosopho se submisit, quem patria, non nisi morte, privatum reddere potuit; Sensit sine dubio Pompeius, aliquid in Possidonio bonum, sua maiestate venerabilius, et consensit laudantium multitudo. Id verbis expressit Antigonus Epist. ad Zenonem, ut est apud Laert. lib. 7. Ego fortuna me quidem, et gloria vitamtuam anteire existimo: ceterum disciplinis, studiisque liberalibus, et perfecta felicitate, quam tu possides, longe abs te praecelli sentio. Quocircate orare statui, ut ad me proficiscaris, id mihi persuadens te preces meas minime irritas fieri passurum. Tu igitur modis omnibus enitere, ut tuo conturbernio fruamur, certo sciens, non mei tantum, sed omnium Macedonum eruditorem fore. Nam qui Macedoniae regem erudit, eum et subditos quoque instruere ad fortitudinem, et probitatem certum est. Nam cuiusmodi fuerit dux, tales ut plurimum subditos fieri necesse est.
§. 9. Tertio loco honor ille tribui magistris solet, ex professoribus, ut illi, qui in publicis functionibus constitutisunt, sociari sibi illos non modo optent, sed legibus etiam teneantur. Iubentur autem praesides eos honorificentia, et praemiorum spe provocare, quorum sibi prudentiam necessariam arbitrantur. Contemnerenon possunt eos, quorum sapientiam sibi necessariam vident; nam revera natura sic comparatum est, ut qui valt [Gap desc: Greek words] intellectu, et prudentia, imperet, qui inferior est, pareat. Tanti hoc veteres aestimarunt, ut Caelium iureconsultum adeo superbum Cicero iudicet, ut a Caesare consuli malit, quam inaurari; qui enim consulit, alienam praestantiam agnoscit, qui inaurat, avaritiam servilem exprobrat. Hinc et factum ut Persarum reges, aut eruditi essent, aut ab eruditis, quos Magos vocarunt, regerentur.
§. 10. In gratiam doctorum publicorum, etiam populis, urbibusque multae concessae sunt immunitates, vel donata delicta. Ptolomaeus humanissime septuaginta interpretes invitans, et excipiens, miraculo concordium versionum attonitus, Iudaeos ingentibus beneficiis affecit. Sulla Athenis, propter mortuos pepercit: Indignum enim homine existimavit, domicilium humanitatis exscindere. Alexander Aristoteli, stagiram suam solo aequatam, exstruxit. Lampsacum Anaximeni donavit, cum enim eam obsideret, videretque eum egressum deprecatorem futurum, iureiurando asseruit, se non praestiturum quod peteret: Sed ille, peto, inquit, ut Lampsacum deleas. In quo quid potius mirer nescio, sollertiamne Anaximenis, qui regem contra votum suum iurare coegit: an animum Alexandri, qui putaret preces viri docti, non nisi iuramento opposito, retundi posse; quique plus unius preces phisolophi, quam hostium moenia, atque arma formidaret. Alexandrum imitatus est Augustus, qui Alexandrinis propter Areum in philosophia praeceptorem ignovit. Quantum ab illo diversus, qui Senecam vitiis suis gravem occidit?
§. 11. Civilibus honoribus multos condecoratos,
iudicio principum constat, sola eruditionis praerogativa. Pharao Iosephum, Darius Danielem, Gratianus Ausonium, Antoninus Proculum, et si vetera placent Achilles Phoenicem praeceptorem extulit, dignumque iudicavit qui secum regnaret.
[Gap desc: Greek words] .
Pari mecum iureregna, et dimidium honoris accipe.
Fuit ille privatus magnatum, in suos praeceptores amor; Imperatores alii, ut studia excitarent, in omnes munifici fuerunt. Theodosius, et Valentinianus magistros, quorum opera probata fuit, illis qui sunt ex vicaria dignitate connumerarunt. Vicariorum dignitas comitum, et ducum par fuit: Comitivam etiam caedem illis leges permittunt. S. Basilius magnopere in hoc incubuit, ut bonis artibus, moribusque, filii Cappadocum instituerentur, eosque cum in eruditione profecissent, enixe ad magnos honores, curabat evehendos. Constantinus quoque ingenia, largitate, et honorificentia excitavit.
§. 12. Statuas etiam, et columnas, immo aras aliquando eruditioni antiquitas erexit. Romani Proeresio statuam locarunt, Regina urbium eloquentiae regi, ut Eunap. refert, sed nimis sane ambitiose. Melius Romani iidem Pythagorae, tamquam sapientissimo exoraculo statuam fecerunt, ut Plutarch. in Numa refert. Nam quod idem praestiterunt Alcibiadi, tamquam fortissimo, graviter errarunt. Mithridates rex Ponti, meliore iure hoc praestitit Platoni. Verum statuarum honor, pluribus deinde communicatus est, cum Orbilius Pupillus marmorea donatus fuerit, ut auctor est Suetonius. Alexander Ciceronis, et Virgilii statuas in larario consecrarat, ut refert Lampridius. Universa Graecia Gorgiae Leontino in aede Apollinis Delphici, auream statuam posuit, ceteris aurata dumtaxat honoratis. Val. lib. 8. 16.
Pythagoram Crotoniatae virum magnis honoribus affecerunt, mortui domum in templum Cereris consecrarunt, quod indignum putarent, sub illo tecto habitare homines dissimiles viro tam sapienti. Magis miror Macedones, Eurypidi monumentum exstruxisse, cum litteris minus essent culti. Spartani etiam contra morem suum egerunt, poetices, et philophiae inimici, cum captis Thebis, Pindari aedibus inscripserunt:
[Gap desc: Greek words] :
Poetae domum ne incendite.
Magnus et doctus Aragoniae rex Alphonsus, Ciceronis etiam villae parcendum ratus est, in Caietana enim obsidione saxa, et ligna pro tormentis, machinisque peti prohibuit, asseruitque malle se numquam tormentis uti, quam tanti oratoris praedium violare. Causa cur tantus illis honor deferatur, est nota, quam et Sigismundus quibusdam reddidit; Indignantibus enim quod homines doctos altius provehere videretur, respondit: se eos merito amare, quos praecellere natura voluit.
Quemadmodum igitur stulte principes faciunt, qui consiliarios prudentes, et gnavos facile dimittunt, vel tenuitate stipendii abscedere cogunt; quia illi cupide mox a maioribus principibus accersuntur, ita et in doctorum virorum neglectu peccant, quostum primum, cum dedecore provinciae suae abiisse intellegunt; cum apud alios in dignationem venisse illis refertur. Si enim artibus honestis, (monet Iuu. Satyr. 3.)
Nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
Res hodie minor est, heri quamfuit, atque eadem cras
Deteret exiguis aliquid Proponimus illuc
Ire, fatigatas ubi Dadalus exuit alas.
Nam revera ut ille noverat, et inculcat Sat. 7.
Paenituit multos vanae, sterilisque cathedrae,
Sicut Thrasymachi probat exitus, atque secundi
Carinatis, et hunc inopem vidistis Athenae,
Nil praeter gelidas ausaeconferre cicutas,
Honorem ergo princeps, Res publica, parentes, atque in primis discipuli, suis praeceptoribus debent, quem cum magnum impenderint, numquam meritis aequalem dabunt: manebit in tabulis maior summa debitorum, quae numquam nisi agnoscendo, et amando dispungetur.
Testis mihi est Valentiniani filius Gratianus, qui Ausonio praeceptori in haec verba scripsit, Cum de Coss. in annum creandis mecum solus volutarem, ut me nosti, atque ut facere debui, et te velle scivi, consilium meum ad Deum retuli. Eius auctoritati obsecutus, te consulem designavi, declaravi, et priorem nuncupavi. Trabeam palmatam tibi misi, in qua D Constantinus pater noster intextus est. Solvi quod debui, et adhuc debeo quod solvi.
§. 1. NE haec quidem cura a Re publica aliena est. Mollem, et delicatam educationem esse matrem insolentiae, radicem nequitiae, superbiae, et iracundiae fomentum alio loco docui, nunc disputo, an omnis punitio intra verborum acrimoniam, ad sobrietatem vitae, et labores aetati iuvenili convenientes consistere debeat, an vero verberum, et flagellorum metu, impetus improvidorum animorum sint coercendi?
Magnos habet aetas illa, quae sui arbitra nondum esse potest, pro immunitate corporis patronos, e Graecis Plutarchum, ex Latinis Quinctilianum. Maior auctoritas Plutarcho, expertae sapientiae viro; nam Quinctilianum discipulorum protervia, et dissolutio, non absque nota infamiae refutavit. Argumenta tamen proponere solent. Nam primo, vapulare adolescentem deforme est. Quia vilia ingenia, et proiectae pigritiae flagris ad officium compelluntur. Generosus equus freno indiget, asinorum tarditas nec calcaribus, nec fustibus in cursum concitatur. Contumeliosa igitur verbera sunt, ingenuis corporibus adhibita. Benignitate, laude, munusculis, honoribus, magistratuum umbraticis insignibus, alacritas discentium alatur, non opprimat teneros animos sollicitudo, pavorque saevientis Orbilii, ne odisse scientias incipiant, priusquam earum gustare dulcedinem possint, cum enim radices artium amarae sint, et nulla paene voluptate condiantur, non debet earum tristitia austeritate minantis oris, et toruitate frontis, et verberum acerbitate exaggerari. Pudore, et liberalitate continere praestat adolescentes, quam metu.
Pulchre Quinctilianus. Non sum, inquit, adeo aetatum imprudens, ut instandum teneris protinus acerbe putem, exigendamque plenam operam: nam id inprimis cavere oportebit, nestudia, qui amare nondum potest, oderit, et amaritudinem semel perceptam, etiam ultrarudes annos reformidet. Lusus hic fit, et rogetur, et laudetur, aliquando ipso nolente doceatur alius, cui invideat, contendat interim, et saepius vincere se putet, praemiis, quae cupit illa aetas, evocetur. Hi quoque versus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non otiosas velim sententias habeant, sed honestum aliquid monentes, prosequitur haec memoria in senectutem, et impressa animis rudibusque ad mores proficiet. Etiam dicta clarorum virorum, et electos ex poetis maxime, namque eorum parvis cognuio gratior est, locos ediscere inter lusum licet.
Si enim ingenia sunt proba, facilia, obsequentia, studiorum, et laboris amantia, ea plagis exagitare insanum est: Si improba, contumacia, inertia, ne plagis quidem emendabilia. Acta est causa, superest, ut clamemus: o [Orig: ô] leges Porciae, legesque Semproniae. Popularis esse possem, si ista comprobarem, Porcia lex, virgas ab omnium civium Romanorum corpore amonit. Porcia lex libertatem civium, lictori cripuit. Cicero pro Rabirio, et Livius: Porcia lex protergo civium lata, quod gravi poena, si quis verberasset, necassetue civem Romanum, sanxit. Valeria enim nihil ultra, quam improbe factum adiecerat. Legem Porciam in universi orbis scholas, si mitiones illi induxerint, novam lucem se libertatis intulisse gloriabuntur, et ingenuos in integrum restituisse. Quia vero magni refert hac in re modum tenere, cum multos scueritas magistri, plures lentitudo perdiderit, rem breviter explicabo.
§. 2. Primum autem definio, hac in causa legem Porciam vim legis non habere recteque facturum, si quis adolescentiae errata, plagis correxerit. Auctoritate enim divina hoc faciet; Nam qui diligit filium suum, assiduat illi stagella, ut laetetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia. Eccl. 30. 1. Nae illi faciunt amando filios, ut pestime oderint amando. Qui parcit virgae odit filium suum: qui autem diligit illum instanter erudit. Prov. 13. 24. Nam aetas illa capax est institutionis. Filii tibi sunt? Erudi illos, et curva illos a pueritia illorum. Nec ita crede sapientem, ut illa disciplina non egeat. Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit cam. Prov. 22. 15. Fructum tam sanctae severitatis non tacuit spiritus sanctus. Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur: tu virga percuties eum: et animam eius de inferno liberabis.
Causam et necessitatem Ecclesiasticus ca. 30. v. 8. adducit. Equus indomitus evadit durus, et filius remissus cuadet praeceps. Lacta filium, et paventempte faciet. Lude cum eo, et contristabit te. Non corrideas illi: ne dolcas, et in novissimo obstupescent dentes tui. Non des illi potestatem in iuventute, et ne despicias cogitatus illius. Curva coruicem eius iuventute, et tunde latera eius dum infans est, ne forte induret, et non credat tibi, et erittibi dolor animae.
Peroratam iam causam haberemus, si apud omnes tantum valeret infinita Dei, et nusquam falsa, numquam fallens veritas, quantum proprii iudicii momenta; verum quia pseudopolitici rationis suae calliditatem caelesti prudentiae anteponunt, rem secundum rectam rationem aestimemus.
§. 3. Cum enim hominum cupiditates, affectusque in adolescentia maxime effervescant, cum in ea aetate minus roboris sit, ad sustinendum, minus prudentiae ad declinandum, sortiore remedio alienae sapientiae indigent; Adultis quidem carceres, compedes, ergastula, mansiones malae, gladii, fidiculae, cruces, rogi parantur, ne facinora concipere, et patrare audeant: Tenerior aetas, suis quoque terroribus contineri debet: Initiis enim obsistendum est, nam parvus error in principio crescit in immensum, lineae ex uno centro deductae, et paene parallelae vix notabili distantia, progressu, immenso inter se spatio dispescuntur. Ebrietates, furta, homicidia, peculatus, periuria calumniasque vigore legum princeps cohibet: at multo magis horum initia in pueris, ut sorbillationes cyathorum, subreptiones calamorum, nummulorumque, pugnas, et morsus, hortorum expilationes, mendaciola, fraudesque inhiberi est necessum, per haec enim minora ad maxima illa pervenitur.
§. 4. At discant amore virtutis, non metu poenae peccata fugere. Immo vero virtutem ament, vitia oderint, non modo ob eorum foeditatem, quam nondum satis cognoverunt, sed etiam poenarum comitatum, qui vitiorum dulcedinem reddat amaram, ac horribilem. Poena facit ut peccata intermittant, intermissio facit, ut peccare tandem desinant, et cessatio a peccatis, initium est virtutis. Peccatis plena est illa aetas, ut monet Augustinus l. 10. in gen. ad lit. c. 12. Non enim de pueris grandiusculis agimus, quibus quidem peccatum proprium nolunt attribuere quidam, nisi ab anni quartidecimi articulo, cum pubescere coeperint. Quod merito crederemus, si nulla essent peccata, nisi quae membris genitalibus admittuntur. Quis vero audeat affirmare furta, mendacia, periuria, non esse peccata, nisi qui talia vult impune committere? At his plena est puerilis aetas, quamvis in eis non ita, ut in maioribus punienda videantur, quod sperentur annis accedentibus, quibus ratio convalescat, posse praecepta salutaria melius intellegere, eisque libentius obedire. Si tamen impune pueri committant, nulla spes est, maiores non ausuros, quod parvis permissum est.
Sane quis neget peccata illa punienda, nisi qui totam Rem publicam evertere studuerit?
At magnis ingeniis verbera non conveniunt: Illa vero veror vel praecipue sunt coercenda, et crebro, quia laborem fugiunt, et iucunda potius, quam utilia sectantur, etiam metu, et plagis obiurganda. Ponam Augustini locum, quo nemo ingenio maior fuit, qui sui temporis historiam nobis exponit, lib. 1. conf. ca. 9. et 10. Deus Deus meus, quas ibi miserias expertus sum et ludificationes, quandoquidem mihi recte vivere puero id proponebatur, obtemperare monentibus, ut in hoc saeculo florerem, et excellerem linguosis artibus, ad honorem hominum, et falsas divitias famulantibus. Inde in scholam datus sum, ut discerem litteras, in quibus quid ut: litatis esset, ignor abam miser, et tamen fi segnis in discendo essem, vapulabam. Laudabatur enim hoc a maioribus, et multi ante nos vitamistam agentes, praestruxerant aerumnosas vias, per quas transire cogebamur, multiplicato labore, et dolore filiis Adam. Invenimus antem Domine, homines rogantes re, et didicimus ab eis, sentientes te, ut poteramus, esse magnum aliquem, qui posses etiam non apparens sensibus nostris, exaudire nos et subvenire nobis. Nam puer coepi rogare te auxilium, et refugium meum, et in tuam invocationem rumpebam nodos linguaemeae: et rogabam
te parvus, non parvo affectu, ne in schola vapularem. Et cum me non exaudiebas, quod non erat ad insipientiam mihi, ridebamur a maioribus hominibus, atque ab ipsis parentibus, qui accidere mali nihil volebant, plagae meae, magnum tunc, et grave malum meum. Estne quisquam Domine tam magnus animus praegrandi affectu tibi cohaerens, estne inquam quisquam (facit enim etiam hoc quaedam stoliditas) est ergo qui tibi pie cohaerendo itae sit affectus granditer, ut equuleos et ungulas, atque huiuscemodi varia tormenta, pro quibus effugiendis tibi per universas terras cum timore magno supplicatur ita parvi aestimet, irridens eos qui haec acerbissime formidant, quemadmodum parentes nostri ridebant tormentae, quibus pueri a magistris affligebamur? Non enim aut minus eae metuebamus, aut minus te de his evadendis deprecabamur, et peccabamus tamen minus scribendo, aut legendo, aut cogitando de litteris, quam exigebatur a nobis. Non enim deerat Domine memoria, vel ingenium, quae nos habere voluisti pro illae aetate satis, sed delectabat ludere, et vindicabatur in nos ab eis, qui talia utique agebant. Sed maiorum nugae negotia vocantur, puerorum autem taliae cum sint, puniuntur a maioribus, et nemo miseratur pueros vel illos, vel utrosque nisi vero approbet quisquam bonus rerum arbiter vapulasse me, quia ludebam pila puer, et eo ludo impediebar, quo minus celeriter discerem litteras, quib. maior deformius luderem. Haud aliud saciebat idem ipse, a quo vapulabam: qui si in aliqua quaestiuncula a condoctore suo victus esset, magis bile atque invidia torqueretur, quam ego, cum in certamine pilae a collusore meo superabar. Et tamen peccabam Domine Deus ordinator, et creator omnium rerum naturalium peccatorum autem tantum non ordinator. Domine Deus meus peccabam, faciendo contra praecepta parentum, et magistrorum illorum. Poteram enim postea bene uti litteris, quas volebant ut discerem, quocumque animo illi mei: non enim meliora eligens, inobediens eram, sed amore ludendi, amans in certaminibus superbas victorias, et scalpiaures meas falsis fabellis, quo prurirent ardentius eadem curiositate magis, magisque per oculos periculosa micante in spectacula, ludosque maiorum, quostamen qui edunt, ea dignitate praediti excellunt, ut hoc paene omnes optent parvulis suis: quostamen caedilibenter patiuntur, si spectaculis talibus impediantur a studio, quo eos ad talia edenda cupiunt pervenire. Vide ista Domine misericorditer, et libera nos iam invocantes te, libera etiam eos, qui nondum te invocant, ut invocent te, et liberes eos. Quid autem ratione opus; ubi enim peccata impunia esse possunt, ut non exundent, atque in immensum excrescant? Consuetudo gentium est omnium, ut filios blanditiis et plagis erudiant.
§. 5. Atplagae serviles animos efficiunt. Quin potius emendatos; non asini modo plagis aguntur, sed duris lupatis etiam, virgaque generosa equorum vis ad humanos usus domatur, acerrimos et ingeniosissimos canum flagra docent. Ipse Pelides Danaum fortissimus sic institutus est.
Phillyrides puerum cithara perfecit Achillem,
Atque animos molli contudit arte feros.
Qui toties socios, toties exterruit hostes,
Creditur annosum pertimuisse senem.
Quas Hector sensurus erat, poscente magistro
Verberibus iussas praebuit ille manus.
Moderationem tamen adhibebit prudens magistri clementia, ut nec licentiam inertiae, vitiisque concedat, nec atrocitate se; et pulcherrima studia faciat odiosa. Leges illae paucissimae suffecerint.
Prima. Numquam iratus puniat; nam et ipse facile modum exceder, et reus, ira se doctoris, non suo merito plecti putabit. Iratus enim, sibi, non emendationi iuventutis poenas impendit. Secunda. Nec in puniendo sit praeceps, nec in inquirendo nimius; Nam qui cito punit, parum abest, quin libenter puniat. Tertia. Dissimulet quidquid sine publico, et privato damno dissimulari potest. Punit enim non quia peccatum est, sed ne peccetur. Quarta. A contumelia dicto, factove inferenda abstineat omnino. Reprehensione sola utatur, qua et pater solet. Quinta. Nullum umquam alio, quam suo nomine, aut cognomine appellet: Probrosa enim agnomina graviter offendunt, et odium, non emendationem pariunt. Haerent, et in adultis. Sexta. Semper stet intra modum poena, nec in tenera aetate castigatio par sit delicto; meritum maiora subire, satis est scutica caedere: meritum plagas, crebro sat est, minis terruisse. Septima. Graviora delicta, quae atrociores poenas exposcunt, quam sit patris, ordinarie repulsa vindicet; nec enim decet, saevire professorem, etiam in meritos, poenae insolens asperitas, infamat Gymnasia.
Lubet hic subiungere historiam iuridicialem, ut eam recitat prudentissimus regum consiliarius Guevara l. 2. c. 37. Dicaearchus historicus Graecus in libro antiquitatum, et Sabellicus in generali historia, dicunt, Ad clariss. et antiquissimum Philosophum Solonem Salaminum venisse questum patrem de filio, et filium de patie prioremque filium accusationem in hanc sententiam apud Philosophum instituisse: Ego de patre meo queror, quod cum ipse dives sit, ego vero pauper; ipse meus sit pater, ego unicus ipsius, filius, viveus me abdicarit, et filium adoptivum heredem fecerit; quod pater meus nec debuit, nec potuit facere. Cum enim ipsi acceptum referam, quod natura sum tam fragilis; aequum est ut opes mihi ad sustentandam (fulciendamque) naturae imbecillitatem subministret. Ad haec pater, Ego, inquit, de filio meo queror, quod mihi non filii, sed hostis capitalis loco fuerit. Omnibus enim in rebus inde ab ipsis incunabulis semper mihi adversatus est; ideoque illum vivens exheredavi, et nihil mihi foret iucundius, quam si quemadmodum ego hereditate, ita dii vita ipsum privarent. Crudelissima enim est terra, quae non vivum absorbet filium exsecrabilem, cuius nulla est erga patrem reverentia (et oboedientia.) Quo me dicit alium de integro filium adoptasse; id verum esse, fateor. At quod dicit se a me hereditate privatum, cum sit meo procreatus sanguine; ad hoc respondeo: Non me filium meum abdicare; sed ipsius de meo labore luxuriam exheredare. Nihil enim iniquius, quam sudore de senis patris corpore guttatim fluente, quasi balneis foveri, et recreari filium adolescentem, flagitiosum. Huic patris Orationi ita respondit filius: Neque me patri molestum fuisse inficior, et luxuriose etiam (flagitioseque) me vixisse fateor: Sed si verum dicendum est, quod luxuriosus, malusque evasi, patris mei culpa factum, quod me, dumpuer essem, non informavit: et si propterea me abdicat, summa me afficit iniuria. Pater enim, qui filium iuvenis non bene educat (et erudit) iniuste eum senex abdicat. Respondens denuo pater, verum est, fili inquit, te a me indulgentissime, quando parvulus eras, habitum: sed illud quoque te non fugit, te frequenter a me et eruditum,
et castigatum, cum esses iam grandior: et quod in infantiate doctrina non imbui, ideo factum est, quoniam in tenera illa aetatula insciplinaeca; ax non eras. At cum egote, et doctrina, et disciplina bona erudiebam; tum et capax ad praecepta ingenium, et aetas ad agendum idonea, et vires ad exercendum firmae aderant. Nam cui et habilitas, et vires desunt, ei frustra docendi labor impenditur. Hic rur sum filius: Quia tu senex es, inquit, et ego iuvenis; tu pater es nicus; ego tuus filius; tu (barba et capite) canus, ego imberbis. (tu plus habes experientiae, ut qui plura vidisti; ego pauciora expertus sui, ut qui aetate adolescens st..m: [(reading uncertain: print faded)] ) aequissimum tibi fidem haberi, me condemnari videtur. Saepe enim in vita commum usu venit, ut qui auctoritate minus valet, iccirco in causa iustissima inferior discedat. Fateor mi pater, cum puer essem, te curasse, ut litteris imbuerer. Sed non ibis infitias, si quam noxam admisissem, te non sustinuisse, ut castigarer (et plecterer;) atque inde factum, ut quia passus es me facere, quod mihi lubebat, dum puer eram; tibi evaserim inobediens, postquam factus sum grandior. Quare iure hoc addo, si (offensae et) culpae hac in parte arguor, culpae profecto meae culpa tu non prorsus cares. Non enim est parentum, ut in teneris annis doceant disputare filios, quid sint viriutes; sed ut ad virtutis studium eos assuesaciant, et praemiis invitent. Ingens enim bonum est, si nos adole scentes ad id provecti atatis, qua cognoscere malum poscimus, ad bene (deinceps) agendum simus assuesacti (et instructi.) Auditis ergo (et accurate ponderatis) partis utriusque rationibus; Solon Salaminius, Ego, inquit, hanc fero sententiam, ut adolescentis huius pater, quoniam eum etiam tum puerum non castigavit, sepultura, postquam mortuus fuerit, careat; et iubeo, ut huius patris filius, quoniam patri non credidit, atque obedivit, dum erat adolescens, hereditate, dum is vivit, careat, ea lege, ut illo defuncto, hereditatem adeat ipsius filius. Iniustissimum enim foret, filii innocentiam paternae poenas luere malitiae. Iubeo item, ut omnia ista bona apud virum bonae fidei deponantur, qui inde det alimenta patri, quamdiu vixerit, et sepulcrum faciat filio, postquam mortuus fuerit. Hanc sententiam quae et vitam et mortem complectitur, non sine causa tuli. Non enim volunt Dii duplicem esse unius criminis poenam, sed alteros in vita, honore aut opibus ereptis; alteros in morte, memoria et sopultura adempta, puniri (et castigari.)
§. 1. ERUDITIONIS nomine omnium artium liberalium, scientiarumque cognitionem, ipsam etiam sacrarum legum, et Theologiae peritiam complector. De quibus nunc generatim, deinde particulatim agam.
Haud recte dixit non nemo; mala multi amplectuntur, bonum nemo accusat Scientiam enim multi accusant, olim sane philosophia habuit reprehensores. Licinius adeo indoctus erat, ut ne diplomatis quidem nomen proprium subscribere posset. Tanto flgrabat odio litterarum; ut litteras pestem, et calamitatem publicam vocaret; Rhetores et Philosophos acerbissime oderat, virus et venenum Rei publicae eos esse dicebat. Sed ille a patrw rustico educatus inter Dacos barbaros, solis illis aequus fuit. Verum hoc vitium rarum est: Tantus est enim litterarum splendor, tanta dignitas, ut plerique etiam principes eruditionis famam aveupentur, inscitiaeque opinionem fugiant. Nero primus inter eos qui rerum potiti sunt, alienae facundiae eguit. Tac. l. 13. Senecae enim orationes recitabat, ut eloquentiae se laude senatui populoque commendaret.
Quantum vero Rei publicae conferat eruditio multorum, praecipue nobilium, et magnatum, id in privato quolibet facile intellegitur. Doctrina enim id confert ut ille dicebat, ne sedeat lapis super lapidem. Quantum Socrates Batto, Atticus Bambalioni, tantum Res publica polita litteris, praestat ineruditae.
§. 2. Nam sapientiae studium maxime litteris continetur: Non potest autem Res publica consistere, nisi is qui imperitat, habeat, colatque sapientiae studium. Sapientum sane consilia audienda sunt, alioqui omnia principum decreta, quae non iure, sapientiaque nituntur, sola vis regnantis tutari non potest. Vel subditorum convicio, vel laude successoris inconsulte responsorum abolentur.
Primum itaque principem doctum requiro, qualis erat Salomon Deus dedit, inquit Sap. 7. 17. mihi horum quae sunt, scientiam veram: ut sciam dispositionem orbisterrarum, et virtutes elementorum, initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum, morum mutationes, et divi siones temporum, anni cursus, et stellarum dispositiones, naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum, et quaecumque sunt absconsa et improvisa, didici: omnium enim artifex docuit me sapientia.
Quantum vero obsit Rei publicae, cum plerique principes reguntur, et quod aliquis inductus pretio, vel odio, aut favore in aurem insusurraverit, sequuntur, omnia regna docuerunt. Quamquam secunda haec est felicitas, sapientiaque, sequi sapientes. Nam sapientiae primum est, non credere se sapientem; et qui bonus esse voluerit, non facilius id faciet, quam si malum se esse credat, ut paenitendo bonus fiat.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .
Prudentia nullum hominibus emolumentum maius est, neque melius, quam men sapiens.
Nec mihi magis, quam ipsi principi Romanarum legum credi velim. Imperatoriam, inquit, Maiestatem non solum armis decoratam, sed etiam legib oportet esse armatam, ut utrumque tempus, et bellorum, et pacis, recte possit gulernari: et Princeps Romanus non solum in hostibus proeliis victor existat, sed etiam per legitimos tramites, calumniantrum iniquitates expellat: et fiat tam iuris religiosissmus, quam victis hostibus triumphator magnificus.
Numquam hoc poterit, nisi ipse leges quibus imperat, cognoscat, ut nec bellum rite geret, nisi in castris exercitatus. Merito igitur auth. de iudicibus statuit ne illi indocti sint. Nos igitur videntes omnino confusum iudicum schema, existimavimus oportere hac lege determinare, quae decentem ordinem irnponat causae. Non enim existimavimus oportere habere iudicum quorundam nomina, maxime legum ineruditorum, deinde neque causarum habentium experimetum. Nostris enim administratoribus adsunt modis omnibus etiam assessores, et ea quae legum sunt, explicantes, et occupationes
adimplentes eorum: quoniam multi detenti curis, quas apud nos habent, merito iudiciorum complent partem, per suorum praesentiam assessorum. Illi autem neque cingulum habentes, neque nobis administrantes, nisi potuerint per se nosse, quod iustum est, sed aliunde emendicare iudicandi honestatem: quomodo non maximum vitium erit rei publicae, non eis, qui ex se quod agendum sit, sciant, lites tradere, sed sinere eos quaerere alios, a quibus liceat discere, quae ipsos in iudicando eloqui deceat? §. 3. Insigne hoc quoque emolumentum est docti principis, quod solus consiliarios habet, quosdam incorruptos omnino, alios vero timide malos. Qui sine spe et metu rectissime sententiam dicunt, mortui sunt; legunt enim in illis principes, quae nemo illis dicere sustinet; nec ferrent illa sibi dici ab amico, quae legere gaudent in ignotis, erratis suis convicia fieri gaudent, cum publica voce minentur. Cum igitur et illi, qui magno studio disciplinis incumbunt, et gubernandae Rei publ. sese dedunt, frequenter errent; quid de illis sentiendum, quos ignoratio, et torpor, velut aureos arietes, in hominum astutorum praedam dedit? Quamquam enim princeps magno sit ingenio, gravique natura ac prudente; non tamen certo, et sine metu Remp. administrare potest. Nihil enim nisi opinionem habet, quae fallere solet, et falli. Cumque etiam aliqua praeclarissima cogitavit, iurisperitis exam inanda tradat, oportet, a quibus deinde accipiat, velut dictaca, et sua auctoritate, aliena mente in populum divulgat.
Doctos principes recensent nobis Solonem, Epaminondam, Philippum Macedonem, Alexandrum, Philopoemonem, Romulum, Remum, Caesarem, Octavianum, Tiberium, Claudium, Antoninos, Constantinum, Theodosios, Carolos magnum et Quintum, Robertum, lerosolymorum regem; Sigismundum imperatorem, Alphonsum Aragonem. Ex priscis etiam Mithridatem, Cosroem. De quibus Lipsius in monitis, aiiique multi. Nec soeminas quidem excipiut, Zenobiain, Amalu suetam, Isabellam, alias. Ego pluris facio, quod omnes illi tam docti, doctissimis viris latus cinxerint, atque ita plurima praeclarissime constituerint.
§. 4. Mihi vel hoc nomine eruditi reges, doctaque Res pub. probatur. Quod facile animadvertam Christianae religionis singulare esse privilegium, in artibus liberalibus, scientiisque excellere. Totum enim mundum palmam Christianis concedere si historiam expendamus, sacile intellegemus. Etenim cum priscisneque ingenia defuerint, et aetas, diligentiaque etiam superfuerint, nullo modo tamen ad fastigium scientiarum, quod Christiani conscenderunt, pervenire potuerunt. Pythagoras; Democritus, Plato, AEguptum, Asiam, Indiam peragrarunt, eruditionem sibi, ut pararent, Crates Thebanus opes abiecit, Cleanthes aqua haurienda studia sustentavit: Tanta tamen contentione parum consecutos esse constabit, si cum Christianis comparentur, ita ut monstri instar sit, Philosophos gentilium tam studiosos, in tam multis ac magnis erroribus hesisse. Sinae quoque nostro tempore, cum multi totam aetatem studiis impendant, cum maximus studendi sit fructus, vix tamen eorum doctissimi adole scentulis nostris comparari possunt; terram non esse quadratam, aliaque ex P. Matthaeo Riccio primum didicerunt. Narrat rem P. Nicolaus Trigautius lib. 4. ca. 5. de expeditione apud Sinas. Nulla alia re P. Matthaeus universam Sinensium Philosophorum turbam in stuporem aeque addduxit, quam Europaearum scientiarum firmissimis rationibus confirmata novitate. Nunc enim auditum primum post tot saecula, terram rotundam esse; habebant velut pro primo principio vetus quoddam axioma: Caelum rotundum, terra vero quadrata. Sciebat nemo centrum in eius medio, gravia omnia ad se corpora vel evocare, vel sua propensione lapsarecipere; univer sam in ambitu superficiem habitari; Antipodes homines hominibus sine lapsu consistere; cui rei intellectu annuente, imaginatrix facultas multorum nondum acquiescit. Hactenus mauditum; Lunae defectionem posita inter solem ac lunam terra provenire; in cuius explicationem absurda commenti, gravius ipsa luna deficiebant, inter quos expositores; dixere nonnulli, Lunam soli oppositam prae stupore lumen amittere. Alii solem ipsum in medio perforabant, asserebantque Lunam huic foramim solis oppositam, lucem ab sole recipere non posse. Novum fuit solem universum terrae globum magnitudine superare. quamquam id ut crederent aligui facilius adduci se permiserunt, ideo quod etiam ab antiquis regni sui Mathematicis in librorum monumentis scriptum esse constabat, sole ab iis demenso, supra mille milliaria in Mathematicis instrumentis reperisse. Sidera vero ipsa, quae nostri oculi ita exiguo spatio metiuntur, univer sam terrae superficiem excedere, id demum paradoxum videbatur. Nondum intellectum, sed ne dictum quidem e solida materia caelos constare, stellas in eo fixas consistere, non erraticas vagari, decem caelorum orbes numerari; alium alio involvi, diversis motibus ferri. Ex quibus constat, vulgata quaeque ab illis ignorata fuisse.
§. 5. At in Repub. Christiana, etiam praeter sacram Theologiam, tanta exoticarum est rerum cognitio, ut nihil par usquam, nihil secundum gentilitas aspexerit: Si enim vetera repetamus; Christianos Philosophos multo, quam Ethnici fuerint, praestantiores suppedirabunt ipsa Christianae religionis exordia. Dion usius Areopagita vir illustris scientiae, et nominis, Pauli discipulus, tum demum veram philosophiam adinvenit. Dionidii temporibus, fuit et Aristides Atheniensis, Philosophus eloquentissimus, ut cum vocat D. Hieron. secutideinde Quadratus, Iustinus, Pantaenus, et quem Porphyrius praefert omnibus, Ammonius. Multos Ammonius et illustres auditores habuit, tam Christianos, quam Gentiles; e Christianis fuit Origines, cui hostis nostrae pietatis Porphyrius testimonium eruditionis dedit. Ego Origenem, cum adhuc essem valde puer, vidi arcem totius eruditionis tenentem: sicut etiam ex his, quae posteritatis memoria tradidit cumprobantur. Origenes hic est, cuius ingens gloria inter eorum magistros habetur; qui assecuitus suerat omnia Platonis secreta, institutus fuerat in libris Numenii et Chronii, et Apollophanis, et Longini, et Moderati atque Nicomachi, in Pythagoricis vero summorum virorum eum non latuere commentaria. Attigit etiam Cheraemonis Stoici, et Cornuti volumina.
Et consentic Hieron. Illud, ait; de immort ali eius ingenio non tacebo, quod Dialecticam quoque et Geometriani, Arithmeticam, Musicam, Grammaticam, Rhetoricam, omniumque Philosophorum sectas didicit. Origenis discipuli multi; et graves fuere, quibus gentilium plerique cessere; Proximis temporibus consecuti sunt; Basilius magnus, Gregorius Nazianz. Chrysostomus, Augustinus, Victorinus, Vegetius, Albinus. Et si iecte putabimus, tot milia Episcoporum Ecclesias regentium
numerat orbis Catholicus, ut quamquam inaequalis sit omnium eruditio, tota tamen gentilitas unius saeculi eruditionem numero, et praestantia non adaequarit. Verum id quod admirabilius, et tamen verum est; Si viri eruditi qui in Graecia, atque in Romana civitate floruerunt, ante religionis Christianae exordia, quiquae Christianis temporis scientia rerum excelluerunt, colligantur; uni cedent urbi; Non poterunt vel solos Romanae Ecclesiae Pontifices eruditione philosophiae, et saecularibus litteris insignes aequiparare.
Clemens primus, sive fuit Actius Clemens cui Plinius scripsit, sive alius, philosophiae fuit deditissimus, et egregia monumenta litteris consignavit. Baron. anno 102. et in martyr. 2. Iul. Franciscus Turrianus contra centuriatores, Delrio in vindiciis contra Scalig. Linus quoque, et Cletus nobiles Romani in litteris illustres fuere. Hyginius celeberrimus sui temporis philosophus erat, cum and pontificatum eligeretur.
Et quamquam Alexandri, Sixti, Pii, Telesphori, Soteris eruditio saecularis minus cognita sit, ex Epistolis tamen quae supersunt, facile colligimus viros doctissimos fuisse. Cornelium sane eruditione Cypriano, aliisque non imparem fuisse, ipsa eius scripta docent. Quemadmodum, et Stephanum eiusque successores.
Felix primus, et Eutychianus, contra Sabellium, Paulum Samosatenum, Manichaeos, nobiles disputationes habuerunt.
Liberius, et Felix nimiae etiam eruditionis fuere [Orig: fuêre] , et calamitosae, nam Liberius metu, condemnationi S. Athanasii subscripsit, et Felix in sedem eius non bono exemplo successit.
Inter hos sapientia, eloquentia, gubernandi peritia, doctorum amore eminuit Damasus orbis oraculum.
Nec multum impar Damaso Innocentius, Sancti Chrysostomi etiam defunecti propugnatione nobilis.
Haec saecula erudita, et haeresibus agitata doctissimos habuere [Orig: habuêre] pontifices; itaque Innocentium excepit Zosimus, hunc Bonifacius primus, illum Caelestinus primus, quem et Augustinus consuluit. Serpebant eo tempore occulta Manichaeorum, aliarumque sectarum contagia. Item Arianorum, Origenistarum, Pelagianorum, Nestorianorum, Acephalorum, Eutychianorum, Praedestinatianorum, Iconoclastarum, qui non modo depravatione scripturarum, et scriptorum Ecclesiasticorum, sed etiam inani Philosophia Ecclesiam agitabant; itaque et duces eos dedit Deus summus pastor, qui eodem gradu furentibus occurrerent. nulla parte non armati, Ecclesiam sacra, profanaque scientia tutarentur.
Electus deinde est Leo magnus, qui orbi etiam secuturo doctrinam suam probavit. In eruditorum etiam numerum venerunt, Hilarius, Simplicius, Felix tertius, Gelasius primus, Symmachus primus; Hormisda, Vigilius, Gregorius magnus, Leo secundus, Ioannes quintus, Gregorius secundus, Stephanus se cundus, Paschalis primus, Eugenius secundus, Gregorius quartus. Nicolaus magnus, qui Gregorium magnum scientia, et virtutibus retulit. Ioannes 16. Eugenius tertius, Gregorius decimus tertius, Sixtus quintus, Innocentius nonus. Propria itaque Ecclefiae dosest eruditio, ideoque Rei publicae magnopere commendanda. Quod si et hodierna tempora spectemus, et tot Academiarum Lycea, dubitare nemo potest; hoc uno tempore plures eruditos vivere, quam olim habuerit universa Graecia a Solonis, et aliorum sapientum aevo, usque ad Mahometanorum irruptionem, si Christianos excipias
§. 6. Duo contra eruditionem obicere solent non sapientes, sed aulicorum quoddam factuosum, et ineruditum genus. Primum est ex Philosophis prodiisse tyrannos. Alterum, litteras obesse prudentiae civisi et militari. Nam Phalaris Philosophus fuit, et Tiberius, et Iulianus. Sicilia ab initio Cyclopas, deinde tyrannos pertulit. Sed plerosque tamen in Graecia educatos. Sane Rhodiginus lib. 22. capit. 21. Philosophos crudelius imperasse arbitratur. Nam quotquot ex Philo sophorum progressi Scholis tyrannides arripuere, crudelius, avarius, immaniusque eas exercuisse comperiuntur, quam ignari prorsus litterarum. Patriam libertatem, obsecro vos, quanta feritate Athenienses Ariston, Epicureorum innutritus scholis oppressit: An non ante illum etiam Critias, quique cum Critia philosophiae mysteriis sunt initiati? Quid vero de Pythagora dicam? Quid de illis ipsis septem sapientibus, aliisque qui maximarum rerum pondera subire adorti sunt, nonue imperio usi crudelissime deprehenduntur? Athenionis ex Athaeneo nimio plus apud Athenienses crudelitas Mithridatico innotuit bello. Nec Lysiae Tarsensis tyrannis ex philosophorum scholis latet: quem cum Stephanophorum. alle gisset patria, id est, Herculis sacerdotem, arreptum semel imperium non abiecit, tyrannum agens ex prosesso. Qua hominum saevitia sanguinaria commotus Demochares, sive is fuerit Crates, lepide fertur dixisse. Sicuti ex thymbra lanceam nemo concinnarit [Orig: concinnârit] , ita nec ex Socrate inculpatum militem.
Vellem sane virum litteratissimum, circumspectius locutum esse. Nam moveri poterat rationibus suis, quas attulit. Socrates enim, libr. 5. de Iusto. Nisi philosophi civitatibus dominentur, vel hi qui nunc reges potentesque dicuntur, legitime satisque philosophentur: in idemque civilis potentia, et philosophia concurrant: neque (quod nunc fit) a diversis haec tractentur ingeniis, non erit civitati, vel (uti meafert opinio) hominum generi ulla molorum requies: nec prius hac res publica, quam verbis exposuimus orietur pro viribus, et lumen solis spectabit.
Et Tullius ad Q. fratrem: Hanc coniunctionem (inquit) potestatis et sapientiae saluti censuit civitatibus esse posse, princeps ingenii et doctrinae Plato. Sed et Antoninum philosophum imperatorem, sententiam eandem in ore habuisse Iulius Capitolinus refert. Haec ipse Caelius.
Infirma autem sunt, quae ipse attulit. Aristonem Epicureum, Philosophum esse non admittimus; Definiendi, dividendi, disserendi ignarum, in Physicis puerum, in moralibus improbum, ut qui omnia sui unius causa faceret. Ille autem scopus ex diametro repugnat instituto principis; cuius officium est, privato commodo bonum publicum anteponere.
Alter est Critias unus e triginta tyrannis, et triginta tyrannorum crudelissimus, ac avarissimus. Sed vehementer admiror Caelium hominem [Gap desc: Greek words] illo exemplo uti contra eruditionem, quo clarissime illa ipsa illustratur. Nam refert Xenophon libro 1. de dictis et factis Socratis, ipsum propter discipulos suos Critiam, et Alcibiadem accusatum fuisse. Reseram verba Xenophontis quamquam pluscula; quia eodem modo, eadem lis Societati nostrae, et Academiis
multis intentatur. Verba Xenophontis sunt: At tamen accusator aiebat, causam eum fuisse, ut leges civitatis contemnerentur, dicentem stolidum esse magistratus in civitate suffragiis eligi, cum neque gubernatore, neque fabricatore, neque tibicine, neque aliis similibus ullis umquam sorte confirmatis utatur, quae, tamen multo leviora detrimenta inferant quam illa sint, quae in civitate a praesidentibus committuntur. Hos vero sermones incitare dicebat adolescentulos ad contemnendam rem publicam, ac eos reddere violentos. At ego arbitror illos quibus prudentia curae est, quique putant se posse civibus suis, quae eis conducunt, admonendo ostendere, nunime violcntos esse debere, cum sciant, advim quidem inimicitias secuturas, atque pericula, persuadendo autem sine periculis et cum amicitia eadem posse fieri. Qui enim coguntur, tamquam expoliati oderunt: quibus vero persuasum est, tamquam gratum aliquid acceperint, amant. Nequaquam itaque illorum qui prudentiam exercent, proprium est vim cuiquam inferre: sed illorum qui sine ratione potentiam habent. Praeterea, qui quidem audet vim inferre, non paucis indiget adiutoribus: qui vero persuadet, nullo: nam et solum se sufficientem esse ad persuadendum putat. Quinetiamtalibus interficere quemquam minime contingit: quis namque potius interimere ullum vellet, quam vivente et persuaso uti ut velit? Verum hoc quoque adversarii addiderunt, qnod Critias, et Alcibiades, cum Socratem audissent, multis incommodis civitatem affecerunt. Critias enim cum ad paucos pervenisset civitatis status, unus ex illis factus, longe omnium avarissimus, ac violentissimus fuit: Alcibi ades vero dum adhuc populus dominabatur, omnium iniustissimus, atque incontinentissimus erat. Ego vero, siquid illi mali civitati attulerunt, de hoc non respondebo: quomodo vero conversatio illorum, et familiaritas cum Socrate facta fuerit, narrabo. Fuerunt namque hi viri natura longe omnium Atheniensium ambitiosissimi: omnia namque per se ipsos agi cupiebant, et quam celeberrimi evadere. Cum itaque Socratem scirent minima pecunia abundanter viventem; a voluptatibus omnibus abstinentissimum, ac ut voluerat, omnibus qui secum colloquerbantur, utentem vi sui sermonis. haec cum viderent, ac essent quales paulo ante dictum est, utrum eos quispiam putet desiderio vitae ac moderationis Socratis, eius consuetudinem concupivisse: an, quod opinati sint sint se, si eius consuetudine usi essent, sufficientissimos ad dicentum et agendum quodcumque voluissent evasuros? Ego namque arbitror, quod si quis Deorumeis optionem dedisset, aut totam suam vivere vitam, ut Socratem viventem videbant, aut mori, potius morte elegissent: ut ex gestis illorum perspicuum est. Nam ut primum arbitrati sunt se in suadendo facundiores ceteris esse, confestim dimisso Socrate ad remp. gubernandam esse contulerunt, qua principali de causa Socratem audire desiderarant. Verum adhaec forsitan quispiam dicat non oportuisse Socratem antea suis auditoribus rei publicae gubernandae scientiam, quam sobrietatem, et moderantiam tradere. Ego autem nihil ad hoc contradicam: video tamen omnes quicumque docent, et se ipsos monstrare discentibus, quomodo ea faciant quae docent, et oratione introducere. Scio etiam Socratem suis auditoribus bonum atque honestum hominem se ipsum monstrantem, ac optime de virtute omnibusque aliis rebus humanis disputantem. Illosque novi moderatos et sobrios suisse, dum conservabantur cum Socrate: non quod timerent ne detrimentum aliquod paterentur, aut ne verberibus vapularent a Socrate, sed quoniam hoc sibi tunc expedire existimabant. Fortassis autem nonnulli illorum qui se appellant philosophos, dicent numquam iustum hominem iniustum fore, aut moderatum, contumeliatorem, aut doctum in aliquo illorum, quorum doctrina est tradita, indoctum in eo quod didicit posse fieri. Ego vero de his aliter sentio. Video namque quemadmodum corporis actiones non possunt bene fieri ab illis qui non exerceant corpora: sic etiam qui non exerceant animum, minime posse animi actiones efficere: nec enim quae sacienda sunt facere, nec a quibus abstinendum est, ab iis abstinere possunt. Quocirca patres etsi sobrios sciant liberos suos, pravorumtamen hominum colloquia eis prohibent, quasi bonorum hominum conversatio exercitium sit virtutis; pravorum ulro, destructio. Testatur autem hoc etiam qui dicit poeta, Bona quidem disces a bonis: quod si te misceas pravis, amittes etiam insitam mentem. Quique ait, vir autem bonus, modo fortis, modo ignavus. Quibus ego quoque assentio. Video namque, quod sicut carminum facile obliviscuntur, qui meditatione continua non utantur: sic illi qui neglegunt, tradunt oblivioni sermones ac admonitiones praeceptorum suorum. Cum vero quispiam istorum oblitus fuerit sermonum, obliviscitur etiam illorum quibus animus ad desiderandam sobrietatem movetur. Hoc autem facto nil mirum profecto ipsam quoque sobrietatem oblivioni tradere.
Itaque Critias et Alcibiades antequam Socratem adirent, vitiis corrupti fuerunt: Nec philosophandi, sed famae aucupandae gratia et eloquentiae familiaritatem Socratis adierunt; Tamen eo tempore se modeste habuerunt. Denique iterum cum improbis viventes in suum singuli ingenium remigrarunt: et Socratem exosum habuerunt. Immo quod tyrannos facere oportebat, legem posuerunt: Ne de virtute, iustitia, temperantia; ulli, nisi qui triginta annorum esset, loqueretur. Levius igitur illi philosophiam attigerunt, quam ut immundo eam contractu dedecorare potuerint.
§. 7. Pythagoram quid magnopere accusetnescio, nam auctoritate, et suasione, Crotoniatas luxu perditos, ad frugalitatem, iustitiaeque studia revocavit. Deinde Metapontum migravit, ibique diem obiit. Tyrannidem nullam; nisi contra vitia exercuit.
Quinetiam infamat septem Graeciae, quos vocant, sapientes. Non modo iniuria, sed vix ignoscenda [Gap desc: Greek words] , Solon sane crudelis non fuit, nam Draconis leges sanguine scriptas, quae omnia delicta morte plectebant, etiam otii culpam, et olerum furta; mitigavit. Tandem Pisistrati tyrannidem fugiens, AEgyptum, deinde Cyprum adiit, Croeso quoque plurimum contulit, donec tandem in Cilicia Solon condidit Atheniensem Coloniam, novus patriae in parte pater.
Periander quidem Corinthius tyrannum egit fateor, sed metu crudelem; Nam potestatem a Cypselo patre regiam, sibi quasi iure hereditario delatam subterfugere inteprum non fuit, ne se et paternos amicos, totamque cognationem furori corruptissimae plebis permitteret. Urbem tamen adornavit, bella assidue gessit, annos quadraginta regnum tenuit, et quemadmodum Augustus lassa crudelitate clementiam postremo admisit. Aristoteles sane eius crudele paradigma, cum Thrasy bulo nihil responderet, sed eminentiores spicas desecando segetem aequaret, libr. 3. Polit. cap. 12. defendit. Pittacus Mytilenis Rem publicam vitae modestia, ac doctrina administravit, tyrannidis nulla suspicione Nec Bias contra Prienen patriam aliud deliquit, quam, (si hoc delictum est) cum ea capta fugiens diceret. Omnia mea mecum porto.
Chilo Lacedaemonius qui ex sapientibus unus fuit, nulla tyrannide usus est. Nisi haec eius dicta, quae Delphis consecrata sunt, tyrannica habeantur. Nosce teipsum, nihil cupias nimis. Aeris alieni et litis comes est miseria, Laetitiae vi mortuus est, audito filium esse victorem ludis Olympiacis, itaque funus eius universa Graecia prosecuta est. Quod tyranno numquam praestitisset; Nomen enim tyranni, etiam cum viribus destitutus est, odiosum est.
Cleobulus, sive Cleobolus, longe a tyrannide abfuit; Amicis atque inimicis dixit esse benefaciendum. Inimicis, ut amicos; amicis, ut amiciores reddamus. Tyranni inimicos tollunt, amicis diffidunt, adeoque inimicos efficiunt.
Thales Milesiusne imperium quidem tenuit, pacate vixit, in summa senectute dum ludos spectat, Olympiade 58. decessit.
Athenio solutis ergastulis, et volonibus Drepanum subegit, vir prudens, et doctus, sed causa belli in obscuro est. Nullo igitur modo probatum est Philosophiam, atque eruditionem causam esse tyrannidis; quemadmodum nec figlina tyrannos fingit, quamquam figuli progenies fuerit Agathocles. Aspirare tamen facilius adimperiu possunt docti, cum historias, affectus, mutationes, dolos etiam, fraudesque ignorare non possint, omnemque regnandi artem calleant, si absit iustitia pietasque, non est mirum eos facile tyrannidem occupare, occupatam artibus politicis securam reddere.
§. 1. ERAT hoc quod secundo loco nobis imperiti obiciunt. Atque interdum etiam viri docti. Neque tam plana est responsio, quam multis videtur. Multorum enim errores, quaedam studiorum nos reprehendere cogunt. Mathematicos nonnulli ab Re publica removent, quia [Gap desc: Greek words] subtilissimis demonstrationibus assueti, easdem in Re publica lineas tenent, cum tamen aequitatem, Epieiceian [transcriber: "Epieiceian" is mixed of Latin and Greek letters in the print], dissimulationem, aliaque versatilis illa urbium rota postulet. Grammaticos, ut viles aspernantur, Philosophos, ut scepticos, poetas, ut furibundos, Rhetores, ut turbulentos, Iurisperitos, ut litium satores, Theologos, ut libertatis inimicos. Sola apud illos [Gap desc: Greek words] absque culpa, et reprehensione est ignorantia, diva rusticana. Etenim memini olim Graece iucundas fabulas, de scholasticis circumferri solitas; quidam enim speculationibus adeo indulgent, ut ad victum, consuetudinemque humanam sint penitus inidonei. Quod non est artium, sed hominum vitium. Multas enim res nimium concidunt, atque ad inutilem subtilitatem perducunt, atque ita in vincula potius animum ducunt, quam sublevant, et attollunt. In litteris usu venit, quod omnibus in rebus. Vitiosum est, quod nimium est. Nimium est, quod animos utilibus destinatos, inutilibus detinet. Nam de illis, inquit Senec. de brevitate vitae cap. 13 nemo dubitabit, quin operose nihil agant, qui in litterarum inutilium studiis detinentur: quae iam apud Romanos quoque magna manus est. Graecorum iste morbus fuit, quaerere quem numerum remigum Ulyxes habuisset? prior scripta esset Illas, an Odyssea? Praeterca an eiusdem essent auctoris? Alia deinceps huius notae: quae sine contineas, nihil tacitam conscientiam iuvant; sive proferas, non doctior videberis, sed molestior. Nam hi tales quo plus operae impendunt, eo se magis impediunt. Et in labyrintho, quo quisque magis ad exitum festinat, ita se magis implicat, longiusque abest a ianua. Multi non invenerunt necessaria, quia superflua quae siverunt. Multum illis, inquit Senec. Epist. 45. temporis verborum cavillatio eripuit, et captiosae disputationes, quae acumen irritum exercent. Nectimus dolos, et ambiguam significationem verbis alligamus, deinde dissolvimus. Tantum nobis vacat? Iam vivere, iam mori scimus? Tota illo mente pergendum est, ubi provideri debet, ne res nos, non verba, decipiant. Quid mihi vocum similitudines distinguis, quibus nemo umquam, nisi dum disputat, captus est? res fallunt, illas discerne.
Miserrima diligentia Tiberii visa est eruditis. Suet. cap. 70 Maxime curavit notitiam historiae fabularis, usque ad ineptia, atque derisum. Nam et grammaticos, (quod genus hominum praecipue, ut diximus) appetebat, eiusmodi fere quaestionibus experiebatur: Quae mater Hecubae? quod Achilli nomen inter virgines fuisset? quid Sirenes cantare sint solitae? Et quo primum die, post excessum Augusti, curiam intravit, quasi pietati simul ac religioni satisfacturus, Minois exemplo, ture quidem ac vino, verum sine tibicine supplicavit, ut ille olim in morte filii.
Non melius ille Archiepiscopus, de quo Laelius Bisciola noster in horis successivis lib. 3. cap. 1. Novi ego Patavii, cum Theologiae operam darem, florentissimae in Italia urbis Archiepiscopum aetate iam provecta, doctum hominem, ingeniosum, acutum, gravem, qui cum si de Theologia, deque divina saptetia, sermones velles conserre, frontem obducere, supercilium attollere, manifestis indiciis aver sari huiusmodi orationem vidisses; at si quidpiam cum eo de modalibus, de conversionibus, de mixtionibus, de maximo, de minimo, de proportionibus et gradibus actionis, passionis, reactionis, repassionis, communicare in animum induceres, exhilarare vultum, exsultare, triumphare gaudio.
Noctes et dies senex hic, et gravis Archiepiscopus, totus erat in explicanda ratione modalium, scribebat de eo argumento, rescribebat, cum hoc atque illo conferebat huius explicationem reprehendebat, illius commendabat, nec sibi umquam satis faciebat, et in eo tamen non quiescebat, si quid aliis videretur sibi invenisse probabilius, quod mox etiam mutabat: instituit item de causa atque origine risus tractationem, in qua, quoniam aliorum omnium veterum, ac recentium Philosophorum confutans opiniones sibi visus erat rem ipsam, quasi acu, tetigisse, ita sibi placebat, ut magmum Turcarum Imperatorem, dicere posses eum ad Christi fidem religionemque adiunxisse.
De illo ipse recte iudicat, cum Stob. Serm. 8. [Gap desc: Greek words] . Helleborum, cum grandiusculis partibus sumitur, purgat; cum vero in minutissima teritur, suffocat, sic inanis, et nimia in philosophia subtilitas.
§. 2. Has ob causas olim quoque artes illae male audierunt. Zeno in principio, [Gap desc: Greek words] . Encyclicasartes, seu liberales inutiles definit. et Stoici tamen in acuminibus nimii erant, ut mirum sit, Xenonem Stoicorum principem ita sensisse. Verum est, multa inania doceri ab istis. Annos Achillis, et Patrocli
inquirunt, ubi Ulysses errarit, de quo recte Bion apud Stob. Serm. 8. [Gap desc: Greek words] . Grammaticos errores Ulyssis quaerentes, suum non quaerere: nec animadvertere hoc ipso sese errare, quod circa inutilia laborant. Totum hoc genus describit et damnat Seneca Epist. 88. At enim delectat, artium notitia multarum, tantum itaque ex illis retineamus, quantum est necessarium, an tu existimas reprehendendum, qui supervacua sisi comparat, et pretiosarum rerum pompam in domo explicat: non putas eum, qui occupatus est, in supervacua litterarum supellectile? Plus scire velle quam sit satis, intemperantiae genus est. Quid, quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos, intempestivos, sibi placentes facit, et ideo non discentes necessaria, quia supervacua didicerunt? Quatuor milia librorum Didymus grammaticus scripsit: miser, si tam multa supervacua legisset: In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre Vera: in his libidinosior Anacreon, an ebriosior vixerit: in his, an Sappho publica fuerit: et alia, quae erant dediscenda, si scires. I nunc, et longam esse vitam nega. Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa securibus recidenda. Magno impendio temporum, magna alienarum aurium molestia, laudatio haec constat: O hominem litteratum! Simus hoc titulo rusticiore contenti: O virum bonum! Itane est? annales evolvam omnium gentium, et quis primus carmina scripserit, quaeram: quantum temporis inter Orphea intersit et Homerum, cum fastos non habeam, computabo: et Aristarchi notas, quibus aliena carmina compunxit, recognoscam, et aetatem in syllabis conteram? Itane in geometriae pulvere haerebo? adeo mihi praeceptum illud salutare excidit: Tempori parce? Haec sciam, ut quid ignorem? Appion grammaticus, qui sub C. Caesare tota circumlatus est Graecia, et in nomen Homeri ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat: Homerum utraque materia consummata, et Odyssea, et Iliade, principium adiecisse operi suo, quo bellum Troianum complexus est. Huius rei argumentum afferebat, quod duas litteras in primo versu posuisset ex industria librorum suorum numerum continentes. Talia sciat oportet, qui multa vult scire. Non vis cogitare, quantum temporis tibi auferat mala valetudo, quantum occupatio publica, quantum occupatio privata, quantum occupatio cottidiana, quantum somnus. metire aetatem tuam: tam multa non capit. De liberalibus studiis loquor: philosophi quantum habent supervacui, quantum ab usu recedentis? Ipsi quoque ad syllabarum distinctiones, et coniunctionum ac propositionum proprietates descenderunt, et invidere grammaticis, invidere Geometris. Quidquid in illorum artibus supervacuum erat, transtulere in suam. Sic effectum est, ut diligentius sciant loqui, quam vivere. Audi quantum mali faciat nimia subtilitas, et quam infesta veritati sit. Protagoras ait, de omni re in utramque partem disputare posse, ex aequo. et de hac ipsa, an omnis res in utramque partem disputabilis sit. Nausiphanes ait, ex his quae videntur esse, nihil magis esse, quam non esse, Parmenides ait, ex his quae videntur, nihil esse in universum. Zenon Eleates omnia negotia de negotio deiecit: ait, nihil esse. Circa eadem fere Pyrrhonii versantur, et Megarici, et Eretrici, et Academici, qui novam induerunt scientiam, nihil scire. Haec omnia in illum supervacuum studiorum liberalium gregem conice. Illi mihi non profuturam scientiam tradunt, hi spem omnis scientiae eripiunt: satius est supervacua scire, quam nihil. Illi non praeferunt lumen, per quod acies derigatur ad verum: hi oculos mihi effodiunt. Si Protagorae credo, nihil in rerum natura est, nisi dubium: si Nausiphani, hoc unum certum est, nihil esse certi: si Parmenidi, nihil est praeter unum: si Zenoni, ne unum quidem. Quid ergo nos sumus? quid ista quae nos circumstant, alunt, sustinent? Tota rerum natura umbra est, aut inanis, aut fallax. Non facile dixerim, utrum magis irascar illis, qui nos nihil scire voluerunt: an illis, qui ne hoc quidem nobis reliquerunt, nihil scire.
litterae sunt M. et H. in voce MHNIN, quae numetum 48 conficiunt. Apud Plutarchum in convivio, alius notat, primum versum Iliados, et primum Odysscae constare totidem syllabis, nempe 17. et ultimos eorundem librorum 16. Quis ferat subtilitatem, veritatis inimicam? quis spinosas ineptias? Animis obest illa iactatio, novam anxietatem, et curam inducit: Tu mihi verba (Senec. Epist. 48.) distorques, et syllabas digeris: Scilicet nisi interrogationes vaferrimas struxero; et conclusione falsa a vero nascens mendacium adstrinxero, non potero a fugiendis petenda secernere. Pudet me, in re tam seria senes ludimus. Mus syllaba est; syllaba autem caseum non rodit; mus ergo caseum non rodit. O pueriles ineptias! In hoc supercilia subduximus? hoc barbam demisimus? in hoc est quod tristes docemus et pallidi.
§. 3. Haec viri cordati, viri magno animo praediti, in litteris culpant. Optimo iure ac merito. Sed litterarum ille error non est, sed animorum, bono suo male utentium, et a veris, ad inania deculiantium. Manet liberalibus studiis ut sua dignitas, utilitasque, ita modus, et mensura. Mihi hoc in genere tria dicenda occurrunt, quibus tota ratio studiorum illorum continetur.
Primum est. Omnia illa studia praeparamenta esse, et ut dicebat Xenocrate [Gap desc: Greek words] ansas verae Philosophiae, itaque in his exercendam iuventutem, ut non in his sistat, sed per haec ad maiora tendat.
Secundum. Non illam stultitiam ex litteris disci, sed ad eas discendas adferri, et discendas adferri, et discendo intendi, augerique.
Tertium. Non inutile esse Rei publicae, quosdam in nugis illis totam vitam transigere. Primum mihi concedunt omnes, secundum dubium est, tertium paradoxum.
Singula tamen astruam. Et primum quidem Seneca fatetur. Epist 88. De liberalibus studiis quid sentiam, scire desideras. Nullum suspicio, nullum in bonis numero, quod ad aes exit. Meritoria artificia sunt, hactenus utilia, si praeparant ingenium, non detinent. Tamdiu enim istis immorandum est, quamdiu nihil animus agere maius potest. rudimenta sunt nostra, non opera. Quare liberalia studia dicta sint vides, quia homine libero digna sunt. Ceterum unum studium vere liberale est, quod liberum facit, hoc sapientiae, sublime, forte, magnanimum: Cetera pusilla, et puerilia sunt.
Et: Quid ergo? nihil liberalia nobis conferunt studia. ad alia multum, ad virtutem nihil. Nam et hae viles ex professo artes, quae manu constant, ad instrumenta vitae plurimum conferunt, tamen ad virtutem non pertinent. Quare ergo liberalibus studiis filios erudimus? Non quia virtutem dare possunt, sed quia animum ad accipiendam virtutem praeparant. Quemadmodum prima illa, ut antiqui vocabant, litteratura, per quam pueris elementa traduntur, non docet liberales artes, sed mox percipiendis locum parat: sic liberales artes non perducunt animum ad virtutem, sed expediunt.
Hocigitur solum habent utilitatis, nam ingenia
exercent, excolunt, ragacitatem acuunt; nec ulli nisi per illas artes transitus est ad persectam sapientiam. Philo recte de congressu erudit: gratia. [Gap desc: Greek words] . Habent sane domus sua atria, suburbana civitates, per quae introitus est, sic liberales artes propositas habent doctrinas Enclycicas, et virtuti iam sternunt.
Qui igitur in hisce rebus haerent, idem faciunt, quod illi qui amoenitate diversoriorum allecti, patriae solum neglegunt. Societatis nostrae scopus est, eorum qui in ea vivunt, cetera studia ad Theologiam dirigere, Const. p. 4. cap. 12. Cum Societatis atque studiorum scopus sit, proximos ad cognitionem, et amorem Dei, et salutem suarum animarum iuvare; cumque ad eum finem, medium magis proprium sit facultas Theoiogiae; in hanc potissimum Societatis Universitates incumbent; ac diligenter per idoneos admodum praeceptores, quae ad Scholasticam doctrinam, et sacras scripturas pertinent, ac etiam expositiva, quae ad hunc fivem nobis praefixum conveniunt, pertractabunt.
Et cap. 5. Cum doctrinae, quae in hac Societate addiscitur, hic scopus sit, suis et proximorum animis Dei favore aspirante prodesse; haec eritin universum, et in particularibus personis mensura, ex qua quibus facultatibus addiscendis nostri incumbere, et quousque in eis progredi debeant, statuatur. Et quia generatim loquedo litterae Humaniores diucrsarum linguarum, Logica, itidem, naturalis ac moralis Philosophia, Metaphysica, et Theologia, tam quae Scholastica, quam quae positiva dicitur, et Sacra scriptura ad id iuvant; harum facultatum studiis operam dabunt, qui ad Collegia mittuntur, et quidem maiori cum diligentia illis vacabunt, quae ad finem praedictum, habita ratione temporis, loci, et personarum et caet. supremus Moderator studiorum, magis in Domino convenire iudicabit.
Aliis proposita est medicinae, aliis legum cognitio, quisque ita minora discat, ut ad magna se praeparet. Interim certus sine his non posse eos intellegi, qui maiores scientias profitentur.
§. 4. Alterum est; quod dubium multis esse, confessus sum; Eos qui in hisce minoribus scientiarum minutiis herent, ad eas attulisse errorem, non exscientiis illis didicisse. Qui enim fieri potest, ut quispiam dum prima rudimeta degustat litterarum, arbitretur, nullum esse earum usum, nisi ut numerentur, atque inter se componantur? Quis mediocriter prudens iudicare potest, argutias tantum ad tormenta ingeniorum inventas esse? Nonne plurimi sunt celsis, et vegetis ingeniis, maximarum scientiarum consulti, qui frivola illa non ignorant, atque interdum animi causa in illis ludunt, puerorumque anxie respondentium ingenia explorant? Cum igituringenia plerorumque exacuat, non obtundat illa, quam didicerunt subtilitas, cur pauculos ita dementaret, si mentem ad litteras attulissent? oportet enim ut Philonides aiebat:
[Gap desc: Greek words] .
litteras discere, et disceniem adferre mentem. Itaque quos in his perpetuo desidere animadvertis, eos maiora non posse, aut nolle iudicabis, et ne haec quidem sine litteris potunisse. Itaque continuo duplex genus Grammaticorum, et Philosophorum se prodit. Primum moderatum, eruditum, politum, prudens, quod prceaepta ad eloquentiam, historiarum, oratorum, poetarum cognitionem, hanc ad superiores scientias, vitiorum fugam virtutumque amorem refert: Quos viros, etsi in Grammatica versentur, Rei publicae columina dicere nihil vereor. Alterum genus est laboriose miserum, syllabarum aucupiis, sebriculosae. eruditionis argutiis laetum. Uno verbo ineptiis operosissimis intricatum. Quibus hoc Aristippeum crebro inculcandum. Non qui plurimum comedunt, aut exercentur, melius valent his qui necessaria assumunt: sic qui non plurima, sed qui utilia legunt censendi sunt eruditi.
Frustra tamen illorum insania, litteris imputatur. Nam in omnibus artibus etiam illiberalibus, est laboriosa quaedam, et inepta subtilitas. Quam paratam homini natura vestem esse voluit? e pelle est, vel lana animalium. At quam multa vestiendi generainvenit otium, et luxuries; uno anno vix elaboratur toga, cuius matetiam superat opus. Ipsi sese aulici intueantur, quantum temporis caerimoniis impendunt, titulisque. Omni in re nimium, omni in vita supervacuum est. Ephippia, et freni, et vertagorum milli curioso sumptu gravantur. Atque eo iam malum increvit, ut necessaria illa videantur; et egere se ille putet, cui desunt, in istas ineptias, impensae. Quemadmodum igitur in omnes omnium rerum, actionumque artes, ab hominum stultitia supervacua inducuntur, ita quoque ex eadem causa artes liberales vexantur.
Tertio loco dixi. Non inutile esse Rei publicae quorundam curas, ac labores in curiosis illis, inutilibus, spinosis, tetricisque detineri. Quemadmodum nimia in artium liberalium tractatione diligentia alicui commodo servit, optandumque principi, ut omnium artium etiam non necessariarum, habeat praestantissimos quosdam opifices, ita quoque paucos esse, qui in liberalibus artibus modum supergressi sint, ad multa conducit. Qui milium per foramen acus traicit, facile certo ictu destinatum hostem feriet, qui Iliada totam nuci includere potuit, facile occultas litteras suo principi ad obsessos conscribet, in fune ambulare qui potuit, per moenia, et pinnas hostium securus incedet. Qui nimius est historiae scrutator, ceteris tamen lucem praefert. Supervacua narrat Annaeus ista. Primus navali proelio vicit Duillius, Primus Curius Dentatus in triumpho duxit elephantos. Primus Claudius Caudex sua sit navem ascendere. Primus Valerius Coruinus ex urbe victa nomen assump sit. Primus Sulla Leones solutos in circo dedit. Primus Pompeius pugnam elephantorum duodeviginti dedit. Habentista suam utilitatem, et iuvant occupatos Sunt enim otiosi illi similes nomen clatoribus, qui dominis suis nomina prompte suggerunt; qui animos et clientes nominatim in ordinem redigebant, librosque ad manus semper habebant, ut meminisse possent, ingens et fastidiosus labor est tot nominum memoria, tot potentium, tot orborum senum, sed tamen multos in eo aetas attrivit. Erat tum illa professio. Pulsate superbas potentiorum fores, digerere in litteram senes orbos: Seneca Epistol. 68. Et magnos fuisse libros constat, tam clientum, quam potentiorum continentes nomina. Non dissimilis in his litterarum nimiis curis est labor. Quia frequenter in rebus gravibus usui est. Non ut minutiis istis ingenia iuventutis distrahantur; sed ut ludicra quaedam artium, sicut aliarum in Re publica rerum serventur. Numquam
in tali labore, tam tetrico, nimis erunt multi, plures in omni re alia, quam scientiarum, curiositate delinquunt.
§. 5. Tunc igitur numerantem sullabas Homericorum versuum, disputantem de Helenae post aurem macula, dubitantem de pudicitia paenelopes, scrutantem veteres lapides, scribentem trecenta volumina Dialectices; quatuor milia Grammatices in Re publica feres? Ita plane, ut aliptem, ut tibicinem, ut cupediarum dispositores, ut facierum fucatores: Honestior tamen est illa Grammaticorum curiositas, et multis crebro opportuna. Multoque magis Physicorum, et Mathematicorum.
§. 6. Multo maior est virorum martiorum in litteratos impetus, frangi animos, otio languescere, fortitudinem imminui contendunt. Nec excusationem audiunt; neque enim sat rationis in armis; vadunt solida vi. Nec tamen cedere debent eruditi, praerogativam habent ab eo, qui ad omnium fastidium cecinit.
Cedant arma togae, concedat laurea linguae.
Olim fortis viri tulit arma disertus: Achillis, Ulysses. Agamemnon non decem Aiaces, aut Diomedes, sed Nestoras optabat. Bella multa consilio, pauca robore perficiuntur.
[Gap desc: Greek words]
Oratio gladius est viro acutior ferro.
Bellatorem duo perficiunt, prudentia, et fortitudo. Sine fortitudine, prudentia resistere diu potest, sine prudentia, sortitudo nulla est, et quae eius vicem subit, audacia ruinam struit. Vere dictum.
[Gap desc: Greek words] .
Fortitudo insipiens est imbecillis.
Vere dictum est, [Gap desc: Greek words] . Duplum cernunt, qui litteras didicerunt. In bello maxime est opus consilio, quia et celerrime, et prudentissime consulendum est. Celerrime; quia occasiones rapiendae, et inarena consilium capiendum. Prudentissime; quia non licet bis peccare; primus error capitalis est. Eruditus ex historia, ex Philosophia, ex stratagematis, celeriter, et tutius rem decernet, ceteri tardius. Error ille non militum est, sed rusticanorum; solo furore opus esse in bello. Opus est Imperatore, qui militi gratus sit, qui seroces temperare, torpentes erigere, timidos firmare possit: qui socios retinere, dubios allicere, inimicos mitigare possit, qui hosti potentiam detrahere, socios suspectos reddere, ipsosinter se committere queat. Si aliud non esset bellum, quam acies, et in acie solis corporum viribus, more Andabatarum pugnaretur, forte minor esset humanarum rerum cognoscendarum necessitas. An tu obfuisse Xenophonti Philosophiam Socratis, et omnium historiarum cognitionem arbitraris? Iulius Caesar ideo tardius vicerit, quia doctrinam amavit? Luc. lib. 10.
Fama quidem generi Pharias me duxit ad urbes,
Sed tamen et vestri. media inter proelia semper,
Stellarum, caelique plagis, superisque vacavi
Nec meus Eudoxi vincetur fastibus annus.
Pericles Graeciae fulmen, annos quadraginta, eloquentia populum, fortitudine militem, utrumque prudentia gubernavit. Anaxagorae Philosophi, ille discipulus fuit. Dione vix meliorem virum, vix sapientiorem tyrannicidam Graecia agnoscit, at omnia illa ornamenta, Platoni se debere professus est. Maior eruditione, et nomine, Timotheus praestantissimus dux, ab Isocratis disciplina exiens, Graeciae res instauravit. Architas Tarentinus, Philolaum, Xenophon Agesilaum erudiit.
Athenienses Romam, de maximis rebus tres Philosophos miserunt, Carneadem, Critolaum, Diogenem, et bello, et Societate, tamen maxime tractatio erat
instituta. Zeno Eleates rem bellicam ex proposito docuit, atque ex eius Schola plurimi egressi sunt Tyrannicidae; iure, an iniuria, non disputo; hoc assero Scholam eius fuisse plane Mavortiam. Lucullus legendo, subito factus est imperator, et vires Mithridatis ita fregit, ut vincendum aliis traderet. Ipse Tullius, et triumphum ambivit, et prudentius de bello civili, quam Pompeius iudicavit.
§. 7. Ego nec Virgilium, nec Horatium imbelles fuisse arbitror, Ennium etiam fortem virum. Alcaeus, Stesichorus, Archilochus bello etiam nobiles fuere, quamvis posterior potius clypeum relinquere, quam vitam decreverit.
Paci igitur, et bello litterae ex aequo necessariae sunt. Improbe fecit Aggripina, cum Neroni imperaturo negavit convenire philosophiam, timebat enim ne litteris excultus, e potestate matris citius exiret. Nec recte Carolum filium, Ludovicus Undecimus scire plus noluit latine, quam illa verba: Qui nescit dissimulare, nescit regnare. Nam certe multam in eius regno desiderata sunt.
Non abducunt a rebus gerendis litterae, si cum prudentia iungantur: In litteris enim et acta, et agenda discimus, et ante omnia otium detestari. Severus, Pertinax, Antoninus, quod litterati fuere? Tacito acclamatum est. Quis melius, quam litteratus imperat? et optime sane imperasset, nisi usitata persidia, eum de medio sustulisset: Gordianus orator, et poeta fuit, Misitheum praesectum fecit, et eius consilio recte imperium administravit. Claudam gemmea sententia Iulii 2. Pontificis. litterarum scientiam in plebeis argentum esse, in nobilibus, et principibus gemmas. Addam ego; in ducibus victoriam esse.
§. 1. ACADEMIAM ab Academo Heroe ita dictam, Eupolis, Timon, aliique testantur, erat in suburbano Athenarum, a porta Dypilo sex stadiis. Locum fuisse insalubrem, et aridum refert Caelius. Et Platonem excusat, qui studiis delegerit, quod eo modo cum prospera nimium corporis valetudine uteretur, eam premere luxuriantem, loci incommodis vellet. Verum cum maxime studiosis sit opus commoda valetudine, atque aura, Plato autem celebritatem, frequentiamque Academiae suae quaereret, persuadere mihi non possum, discipulos eum deterrere, et abigere quemquam in amoenitate Gymnasii voluisse. Quotus enim quisque est, qui non valere potius, quam discere malit? Aut qui discendi causa, pestilentiosam domum adire velit? Alia igitur causa quaerenda, cur Palladi sacrum Gymnasium, in Academia instituerit: Quam ego existimo, quod [Gap desc: Greek words] locus quereretur quietus, a turbis nautarum, a luxuria hortorum urbanorum; nam mentis exercitationes quiete, et solitudine gaudent. Nec ad manum alius erat, aut in potestate Platonis. Verum de salubritate,
atque amoenitate Academiae, paulo aliter sentiendum est, si Plutarchum in vita Cimonis audimus; Is enim locum aridum, ductis aquis purissimis irriguum fecit, et ne more umbroso consevit. Tria fuere Athenis Gymnasia, Academia, Lyceum, et Stoa, Aristotelis peripatos erat in Lyceo, in porticu docebat Zeno princeps Stoicorum, Platonis erat Academia, quae nomen retinuit, ut omnia clara, et Monarcharum immunitatibus fundata Gymnasia Academiae vocentur. Academia constat docentium, et discentium multitudine, privilegiis, et quadam velut Re publica litteratorum.
§. 2. Erigendae Academiae ius est penes Pontificem, et summos Monarchas, cunctasque Res publicas, quoad litteras, et scientias civiles; nam quod ad ius sacrum, Theologiamque spectat, eius cum auctoritate docendi, potestas, a summo religionis antistite peti debet.
S. Thomas tract. contra impugnantes religionem. Ad Papam, Regem, Principem eam potestatem resert.
Ad principes quod attinet, ad eos pertinet, ut statuant, quas facultates in provinciis suis doceri velint, quos in illis versari; privilegia, et immunitates concedere. Non tamen id efficere, ut Scholae illae in aliorum principum regnis, pro Academiis habeantur, si tamen accedat summi Pontificis approbatio, etiam illae habentur ratae. Magni autem interest, supremas docentium cathedras, a summa potestate dependere.
Primo quidem locus deligendus est, studiosis accommodus: In quo requiro aeris subtilitatem, salubritatemque; Fertilitatem, aut faciles accessus, quibus necessaria importari queant, celebritatemque etiam, et cives bene moratos.
Aeris salubritatem in primis princeps aestimabit. Nam et ingeniis conducit, et corporum sanitati, incolas etiam meliores, et decenter moratos habet. Nollem itaque Thebis Boeotiis Academiam constitui, ne crasso in aere, ingenia quoque politiora obbrutescant. Sed in ipsa Attica, Athenis artium inventricibus, ubi est [Gap desc: Greek words] , ubi est totius Graeciae commune Musaeum. Incolas enim dura, et rudi indole, ferre non possunt mitiores musae.
Fecunditatem agri, aut fluminum, portuumque commoditatem necessariam nemo non videt, ut magnae multitudini alimenta suppeditentur. Alioqui sumptu exhauriuntur studiosi, et incolae gravantur.
Hinc consequitur in celebribus urbibus constituendas Academias, aut in cultis oppidulis quibus finitima sint flumina, Emporia, celebritasque. Usitatum id vetustis fuit. Athenae, [Gap desc: Greek words] , propter caeli temperiem, loci commoditatem, diligetiam rerum optimarum, acutissimos cives habuerunt. Cicero pro Flacco, Eus. l. 10. ca. 2. operam itaque liberalibus artibus, aut Philosophiae Athenis dedisse honestissimum erat. Cicc. l. 1. Off. Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem Cratippum; idque Athenis, abundare oportet praeceptis institutisque philosophiae, propter summam et doctoris auctoritatem, et urbis, quorum alter te scientia augere potest, altera exemplis: tamen, ut ipse ad meam utilitatem, semper cum Graecis latina coniunxi, neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci: idem tibi censeo faciendum, ut par sis in utriusque orationis facultate.
Et lib. 3. Suscepisti onus praeterea grave, et Athenarum, et Cratippi: ad quos cum tamquam ad mercaturam bonarum artium sis profectus, inanem redire turpissimum est. Quare quantum conniti animo potes, quantum labore contendere (si discendi labor potius est, quam voluptas) tantum fac, ut efficias: neve committas, ut, cum omnia suppeditata sint a nobis, tute tibi defuisse videare.
In eo ipso loco non putavit Cicero infra suam dignitatem esse, si philosophiam ipse quoque profiteretur, ut l. 3. testatur. Romani sane principes iliuc proficiscebantur, Aulus Gell. l. 1. cap. 2. Apud Hierony. ad Marcellum. Dicitur praeclarus orator quendam reprehendisse, quod Graecas litteras non Athenis, sed alibi didicisset. Diu mansit clarissimae civitati illa dignatio. Nazianzenus, et Basilius magnusibi studuere. Verum postea et studiorum gloria, et urbsipsa desecit.
§. 3. Athenarum tamen laudem, celebritatemque Byzantium magna ex parte in se convertit. Imperii namque maiestatem secutae artes, sedem Constantinopoli posuerunt, adeo ut iam Athenae magis antiqui nominis umbra, quam praesenti bono clarerent. Ita Gregoras, et Fred. Imper. ad Nicol. V. Adiuverunt litteras mirifice, Theodosius, Valentinianus aliique. Addita et regia domus, in qua duodecim doctissimi, lectissimique habitarent, et consulentib. responderent. Zon. li. 3. Quos Leo Iconoclasmo infensos, cum domo, et libris exussit, atque ab eo tempore studia in urbe regia elanguerunt, increvitque barbaries, et tandem imposita est, durissima servitus Turcica. Conati quidem sunt, Bardas, Leo philosophus, Constantinus eius filius, Constantinus Ducas, Alexius Commenus, Andronicus, Logotheta, in pristinum florem reducere Scholas, studia, sed schismate, haeresi, bellis omnia conciderunt.
§. 4. Vetustate, et celebritate paene par fuit Atheniensium Gymnasio Cranium Corinthi phrontisterium, in quo et Dionysius regno pulsus, in fortunae ludibrium litteras docuit. Magna illa civitas, et duobus portubus insignis fuit, Europae, et Asiae tam mercibus, quam ingeniis celebrata. Cynicorum ibi maxime secta floruit, moribus civitatis corruptissimis consentanea. Nam ante semper infamis, D. Pauli tempore, impudentiae, utita dicam, stabulum fuit.
Rhodiorum etiam nobilissimum fuit Gymnasium, sed praecipue in eo Mathesis, et oratoria facultas floruit. Nec Romanorum tantum postremis temporibus nutante iam Re publica, et in Monarchiam tendente; nam et Aristippus ibi de Mathematicis disseruit, et cum in litore notas eruditae arenae naufragus aspexisset; Bene sperare iussit, quod et ibi hominum vestigia apparerent. Panaetium, Stratoclem, Andronicum, Leonidam, Pisandrum, Eudemium, Dionysium Thracem, Apollonium, et ante hos exsulantem AEschinem, viros doctissimos habuerunt. Videtur mihi Rhodos propter opportunitatem navigationis, et loci amoenitatem, Athenis certasse, cum principes Romani eo liberos ablegarent. Cicero filium ibi, et nepotem Quinti filium habuit. Neque id Athenae ignorabant, multi enim Athenienses Rhodi eloquentiae operam dabant: Laert. l. 4. Id factum crebris urbis cladibus esse arbitror, obsidlo Sullana, atque alia incommoda professores artium fugarunt [Orig: fugârunt] . Romae sero studia sapientiae in pretio haberi coepta, sed magno deinde honore culta sunt. In primariis igitur urbibus floruerunt bonae litterae et Gymnasia, inter quae eminet Berytense, quae Phoeniciae celeberrima civitas est, post Sidonem prope Lyci amnis ostia. Iustinianus
pulcherrimam vocat, et eadem litterarum praerogativa cum nova, et vetere Roma donat. Haec autem inquit tria volumina a nobis composita, tradi eis (discentibus) tam in regiis urbibus, (Constantinopolitana et Romana) quam in Berytensium pulcherrima civitate, quam et legum nutricem bene quis appellet, tantummodo volumus, quod et iam a retro principibus constitutum est: et non in aliis locis, quae a maioribus tale non meruerint privilegium. Quia audivimus etiam in Alexandrina splendidissima civitate, et in Caesariensium, et in aliis quosdam imperitos homines divagari, et doctrmam discipulis adulterinam tradere, quos sub hac interminatione et hoc conamine repellimus: ut si ausi fuerint imposterum hoc perpetrare, et extra urbes regias, et Berytensium metropolim hoc facere, denarum librarum auri poena plectantur, et reiciantur ab ea civitate, in qua non leges docent, sed in leges committunt.
§. 5. Non omittenda antiqua, atque omnium nobilissima Academia, quam Iudaei non in aliquo deserto, sed in urbe principe, ubi sedes regia, et templum, atque omnia sacra gentis constituta erant, collocarunt, cuius augmentum Salomoni debemus, qui a cedro Libani usque ad Hyssopum, quae egreditur de pariete disputavit. Fuere ibi plurima Gymnasia, diversarum sectarum, et diversarum nationum, negat Iosephus philosophiam, et Graecas artes ibi doctas, immo negat hoc licuisse. Verum id sane intellegendum; nam Philosophiam illam errantem, merito excluserunt, si quis enim hodie voluptatem summum bonum esse doceret, si cum Academicis de omnibus dubitaret, si cum Peripato mundi aeternitatem assereret, si fatum Stoicum inveheret, merito legibus et poenis doctores errorum proscriberentur. Cetera nequaquam vetita erant, Grammaticen Hebraeam ad sacras litteras intellegendas, Graecam ad proselytos instituendos addiscebant, leges divinas, et patrias omnes ex instituto docebantur. Eloquentiam, Poesin, seu Hymnodiam, Logicen, Physicen, et Mathematicas disciplinas apud Iudaeos in pretio fuisse, floruisseque nemo ignorare potest, qui consideraverit has scientias, AEgyptios ab Abrahamidis, ab AEgyptiis Graecos didicisse. Essaei epicurismum Sadducaeorum, et hypocrisin Pharisaeorum detestati, ad lacum asphalitem peculiares scholas, in quibus etiam liberales artes docuerunt, seorsum instituerunt. De nobilissimis Gymnasiis Alexandrino, Antiocheno, Ephesino, Caesariensi, Nicomediensi nihil attinet dicere: cum etiam Heliopolitani, Carthaginenses, Cyrenenses publica Gymnasia instructissima habuerint. Priscos prudenter de litteris iudicantes, posteri imitati sunt. Bononia, Ferraria, Florentia, Mediolanum, Neapolis, Patavium, Pisa, Caesaraugusta, Conimbrica, Granata, Hispalis, Salmantica, Toletum, Valentia, Parisii, Andegavum, Aurelia, Burdegala, Lugdunum, Pictavi, Rhemi, Tolosa, Lovanium, Colonia, Treviri, Moguntia, Vienna, Praga, Erfordia, Cantabrigia, Oxonium Academias habent. Non ignoro in Germania praesertim in minoribus oppidis interdum esse publica Gymnasia. Sed eorum vel est commodissimus situs, habentque populosas circum civitates, ut Molshemium, ubi ante annum Serenissimus Leopoldus Archidux Austriae, antistes Argentoratensis et Passaviensis, novam Academiam exstruxit. Ut Padiborna, ubi Westphalorum ingeniosae, et gnavae genti Reverendissimus Episcopus, et Illustrissimus Princeps Theodorus publicum Gymnasium fundavit. Necesse est autem loci esse aliquam celebritatem. Quae non ex civium multitudine dumtaxat, sed ex principum, atque aulae praesentia, ex cleri illustri doctrina, et splendore consequitur: Neque enim quisquam sine risu Bionis Boristhenitae vanitatem meminisse potest, qui ut Scholae auctoritatem compararet, nauticam plebem Scholasticis indutam vestimentis in Gymnasium traxit: Quantum ille aberat ab ea, quam docebat, philosophia? Virorum igitur doctorum, et honoratorum in urbibus Academicis frequentiam postulo. Haec enim res facit, ut morum civilitatem, comitatemque cum litteris imbibant adolescentes. Deinde professores ipsi in luce rei publ. maiore diligentia, dignitate, alacritate dissicillimum docendi munus obeunt, quaeque cavere prudentia suadet, in oculis magnatum, ac censorum evitant. Denique cum honos alat artes, omnes aut Academiae dignitatum, atque honorum diversos gradus inter suos partiantur, non est eorum nisi in magnis urbibus, aut coram principum, nobiliumque consessu aestimatio.
§. 1. PRivilegia privatorum, non sunt detrimenta Reip. ut multorum sortibus viris invidente malignitate obiectari solet. Cum enim in iustitia, medium, non ex analogia arithmetica constituatur, ut tantum habeat Titus, quantum Caius, sed Geometrico censu, ut ea sit laborum, et periculorum Titi remuneratio, qui est Caii, et pro magnitudine operis, et personae dignitate merces reddatur, non est iniquum inaequalibus, dare inaequalia. Cum vero inter omnia humana, sapientiae studia, primum sibi locum vendicent, magno honore, et immunitatibus ornanda sunt. Si igitur laurea decernitur victori, si victus in Prytanio, si immunitas a vectigalibus, si alia ad fortitudinem invitamenta; quanta est habenda cura sapientiae, qua fortitudo, ceteraeque virtutes reguntur? Privilegia porro sunt vel locorum, vel studiosorum, et professorum in locis privilegiatis, ut vocant, operam studiis navantium. Utraque rerum, et personarum. Omnia merito conceduntur, nam et cives quibus Academia committitur, honoratos esse par est, ut erga eruditos, studia, studiososque recte afficiantur, prodesse illis et velint, et possint.
§. 2. Primum quidem est, ut commodis, libertatique prospiciatur urbis Academicae. Athenienses multis donatos privilegiis fuisse historia refert. Amisso enim imperio Graeciae, et libertate, multo quietius sub Romanorum imperio, litterarum praesidio, quam cum suis legibus viverent, floruerunt. Praecipue eos fovit Adrianus, qui pecunia, frumentoque annuo, studia eorum honoravit, qui Chephaleniam donavit, ita Dio Cassius, Sex. Aur. Victor. Sed vicerat iam olim Adriani munificentiam Demetruis, qui desectione eorum, et dicteriis offensus, frumentaria tamen largitione, pressos inopia levavit. Incivilius iniurias suas ultus est Severus imperator, qui privilegia eorum imminuit.
Possunt ergo omnia, quae pro ratione nationis, oppidorumque natura, negotiis, et situ, ornare, et augere Academicam urbem valent, concedi, qualia sunt: Praerogativa dignitatis inter alia oppida, cum enim senatum Academicum sapientissimum ex Theologis, Iurisperitis, Medicis,
Philosophis, conscriptum contineant, non est dubium urbicam quoque curiam consuetudine doctissimorum virorum, et consilio sapientiorem sore. Deinde quorundam vectigalium immunitatem, praesertim, quae annonam, et commeatus gravare solent, permittendam arbitror. Generale est enim hoc, ut in varias nationes impensum beneficium. Itaque quemadmodum nobilissima Germanici regni sedes Aquisgranum, toto imperio negotiandi libertatem, portoriorumque immunitatem accepit, quod Augusti Imperatores habitationem ibi collocassent, ita quoque benignitas principis requirit, ut urbem, quamcumque sapientiae, virtutis, litterarumque domicilium esse voluit, quasi pater nullosisci damno magnificentius sustentet, quod tamen detrimentu, numerosa studiorum multitudo alio modo compensabit. Tertio, si principi integrum non est toti Rei publicae indulgere, in eos tamen potest esse liberalior, quorum in aedibus, victuque studiosi diversantur; sic enim futurum est, ut minore sumptu, et honcstiora hospitia consequantur.
§. 2. Secundum privilegium est, ut destinato civitatis, uno, alterove loco, et publice artes doceantur. Id omnino necessarium videtur; Magni enim errores privati, ac clanculari, doctores, qui omnes mercenarii sunt, inducere possunt. Theodos. et Valent. vetuerut alio loco Romae doceri, quam in capirolio. L. uni. de li. stud. urb. Romae li. 21. cap. 18. Nec privilegiis uti posse iudico, nisi eos, qui publico loco, publice docentur.
Iulianus sane Alexandrinis, et Caesariensibus prosessioni iuris civilis interdixit, quod indocti lucro inhiantes, iuventutern pravis opinionibus imbuerent.
§. 3. Doceri etiam in monasteriis, et a religiosis, scientiae possunt. Atque ita olim in usu fuit. Trithemius libr. de laude seriptorum Manual. ca. 16. Nec oportet vos prepter studium monasteriu deserere: quia unde prosiciatis, domi potestis invenire. Multos enim doctissimos monachos olim in ordine noctroclaruissecognovimus: quos tantum in coenobiis studuisse scimus. Beda presbyter, et monachus undecumque peritissimus, septennis coenobio traditus fuit: in quo quidquid scripturarum didicit, hausit. Cuius discipuli fuerunt inter ceteros eruditissimi. Alcuinus praeceptor poste a Caroli magni, Claudius, et Ioannes Scotus monachi, in omni doctrina tam divina, quam saeculari excellentes, Graco et latino sermone instructi: quorum mult a praclar exstant opuscula: Rabanus Abbas; et Moguntinus Archiepiscopus paene adhuc puer Fuldensi monasterio traditur: qui quantum in omni scientia prosecerit, eius volumina testantur. Hunc tamen Abbas suus Fuldensis studii causa, in Franciam misit ad Alcuinum Abbatem, cuius iam fecimus mentione, sub cuius magisterio, muliis annis persever avit in coenobio. Strabus monachus Fuldensis, discipulus, et scriba Rabani Abbatis fuisse dicitur: qui iuvenis coenobio datus, doctor insignis effulsit. Sic Haymo, sic Notgerus, sic Hermannus Contractus, sic alii paene innumerabiles monachi doctores excellentes sunt habiti: qui sub regula S. Benedicti humiliter conversantes, coenobia pro Gymnasiis habuerunt. Nec dicimus illis defuisse magistros, qui aliorum praeceptores habiti sunt. Magistros omnino habuerunt [(reading uncertain: print blotted)] sed monachos, et regularis vitaeconsocios, qui eos non minus vita, quam doctrina instruebant. Nos queque magistros forsitan inveniremus: si vellemus esse discipuli. Nisi enim humilit. is, et amor scriptur arum mutuo sibi consentiant: monachorum studia nec expedium ordini, nec proficiunt. Amor enim scripturarum sine humilitate, regularis vitae disciplinam destruit: humilitas sine amore, ad scientiam earundem non pertingit. Qui ergo in coenobio doctus fieri desiderat: haec duo inviolabiliter conservet, Imitemur S. Patres, divinid scripturis cum hunnli amore insistentes: et quod illis gratia divina contulit, nobis orantibus, et legentibus sedule non negabit. Quanto enim quisque in lectione assiduus fuerit: tanto si uctum ex eis uberiorem capit. Fructus autem, quem in Sacris scripturis quaerimus, amor Dei, et proximi, et nostri agmio piissimi Salvatoris.
Ea causa pleraque studra Theologica ad religiosas domos, aut personas esse delatas, hodieque videmus. Olim quoque Gregorius magnus, ab haeresi Pelagiana, Britannias repurgavit, sacras lectiones monasteriis delegando. Nec abhorrent ab eorum instituto, tractationes litterarum, quia praeter Iurisprudentiam, et medicinam ceterae scientiae reiserri solent ad Theologiam, quamquam vix Theologus esse sine generali legum cognitione quisquam potest.
§. 4. Non ignoro professionem Monachorum, et asceteriorum divinas occupationes, varietati scientiarum, quae in Academiis docertur, aliquando adversari, ut Carolus magnus recte censuit: in addit. Capis. c. 45. Verum cum ad sacras contiones, ad rerum Conservandarum, regendarumque curam multi applicare se cogantur, cum Abbates plurimi provincias administrent, populosque subiectos gubernent, stationem suam, dignitatemque in imperlo habeant, non debet alienum videri a servo Dei, a viro religioso, ab Eremita coenobii, in tanta piorum magistrorum penuria, Grammaticen, poesin, eloquentiam, Philosophiam profiteri, ut hac occasione pietatem teneris animis instillet. Olim sane magnatum filii, non ad pietatem magis, quam omnem eruditionem egregie instituebantur. Fuere enim monasteria usque ad annum Domini 1200. ferme sola litterarum domicilia. Ab eo enim tempore Academiae institutae sunt, et monasteriorum disciplina lapsa est. Clericis etiam iuris Civilis studium saepe interdum utile est; sed de his alius agendi locus est.
§. 5. Personarum privilegia, hoc est professorum et studiosorum plurima in variis Academiis constituta sunt. Tum ratione dignitatis, tum quia maior ftudiosorum pars peregrini sunt. Quantis vero iniuriis illi obnoxii sint, dum adolescentes patria, et cognatis procul alieno iure vivere coguntur, nemo ignorat: multorum paupertas miseratione digna est, alioru nobilitas itinerum periculis, fraudatorum, et cambiorum faepe dolis destituitur, quibus omnibus nisi legum benignitate succurratur, necesse est a studiis, a sapientia discenda, et aestimanda omnes averti. Qui vero labores studiorum aestimase possit, nemo praeter studiosos est. Habent fateor ingeniosi in tractatione studiorum magnam, et quae omnibus humanis voluptatibus maios sit, de lectationem, quam ob causam studiosis, et laboriosis adolescentibus sacile est esse castis; illa tamen mentis iucundissima recreatio, sensim valetudinem, atque adeo hom inem ipsum, quasi febris quaedam erogat. Nam revera melancholiam, rheumata, capitis, pectorisque, et vitalium morbos, variaque symptomata producit. Adeo ut peculiarem quanda studiosis diaetam, medicorum praestantissimi praescribant. Has ob causas plurima togatis doctoribus privilegia principes contulerunt.
§. 6. Primum privilegium est, ut prosessores; et studiosi in plerisque causis, vel in omnibus exempti sint a iurisdictione ordinarii praetoris, seu iudicis, sed suum habeant senatum, iudicemque;
atque ita quamvis in urbe sit Academia, ipsa tamen suo iure, quasi privata res publica quaedam utitur. Ratio est iusta, quamque omnes civitates Academicae approbarunt. Academiae enim multis, clarissimis, et doctissimis viris constant, quorum iudicio facilius causam legitimam, quam consuli, aut praesecto urbis committas. Deinde multae causae incidunt, quae celeri, et quasi e plano dicta sentententia egent, cum studiosi utpote peregrini, facile ab incolis iniuriam accipiant, opus est iudice minime suspecto, saesumitur autem facile, consulis in civessuos, saepe cognatos, et affines animu esse propensiorem, quam in advenas, et quod crebro contingit, in gentem sinitimam, et exosam: itaque merito ex professoribus, senatoribusque Academicis iudices deliguntur. Hoc tamen plerisque in locis commune iuris axioma servatur, ut actor forum rei sequatur. Atque esse fundamentum Academiae verae, et liberae arbitror, magistratum, et tribunal habere. Quam ob causam magnanimus, et providentissimus antistes Wirtzburgensis Iulius, cum Academiam fundaret, parem illi cum ordinario tribunali suae cancellariae potestatem dedit, nec appellationem, nisi ad solum principem admisit. Merito sane, cum causas gravissimas ipsi principes, iudicio Academiarum saepe numero submittant. Abusum tamen eius privilegii interdum esse animadverti, cum benignitate iudiciorum freta iuventus, inter se digladiatur, aut ad iniurias civium insolescit: quod magno Academiarum dedecore, et studiorum noxa, non raro cives graves obiciunt. Ita Wittebergae contigisse scribit, paulo ante obitum suum Martinus Lutherus ad Synoridem suam; Tanta enim flagitia fieri queritur [(reading uncertain: print blotted)] , tantamque esse contumaciam, ut eam ferre quatuor. elementa [(reading uncertain: print blotted)] nequeant, ita deinde questi sunt Saxoniae proceres, de Academicorum insolentia. Haec ut sunt vitanda, ita non continuo, cum in aliquam levitatem adolescentiae fervor abripitur, exagitanda Academia est, et privilegia imminuenda, cum vitia iuventutis sedatissime, et facillime per moderatores suos corrigantur; Et sane principes inducti centauricis quorundam aulicorum consiliis, graviter delinquunt, cum auctoritate illis demunt, per quos solos mores sanctos reducere possunt. Quasi vero non in ipsis urbibus, immo aulis principu graviora sunt, quam in alumnis Academiarum peccata, et principestamen samiliarium delictis, sceptra sua sibi excuti nollent. Magno iudicio tanta libertas studiis concessa est, ita Bononiae, Parisiis, Moguntiae. Moguntinae sanem Academiae primum privilegium ita habet, quod Dietherus Archiepis. dedit. Elargimur, itaque, condonamus atque concedimus praesentium vigore liter arum. In primis Doctoribus, Magistris, Scholaribus sine studetibus dicti nostri studii Moguntini Iudices, Rectorem et Conservatorem Universitatis, et Ordinarium loci quos de iure habere possunt. Forum rei sequi actorem statuta aequissima imperant, hoc enim ius commune iam olim decrevit. De processu iuridiciali sic noster fundator constituit. Ut autem incorporat is Universitati nostrae circa observationem iudiciarii Ordinis, decisionemque causarum provideatur. Volumus et ordinamus, ut Rector de causis, et quaestionibus quibuscumque inter incorporatos praedictos emergentes cognoscere habeat et valeat. Quisi ut suspectus ab aliqua partium recusetur, arbitros eligi, et alia, quae circa hoc Iura provident, observari volumus. Nec aemulari, aut detractum suae dignitati aliquid iudicare debent Consules, Satrapae, Praetores, Iudices, si quaedam Rei publicae pars alios habet rectores, et quidem proprios, cum ipsi suos filios praeceptoribus, et paedagogis committant; Quis enim cum Patavium, aut Bononiam ad scientiarum mercatum liberos ablegat, civicis, et non Academicis magistratibus eum subesse aequum censet?
§. 7. Secundum est, ut prosessoribus artium, doctoribus legum, eorum uxoribus sit immunitas, ab omnibus muneribus civicis, et publicis, etiam ab hospitum susceptioni; ita Constantinus censuit. In hac sane causa nostrae Academiae fundator munificus fuit: Verba donationis ita habent. Item doctores, magistri, et studentes nostra Universitatis, utpote not arii, et pedelli in persona, et rebus ad eorum victum, amictum et usumpertinetibus immunes sint, exepti et liberi a praestationibus, et solutionibus publicis, per civitate, et Dioecesim Moguntinam, per terram, sive per aquam impositis et imponendis, et ad Archiepiscopos Moguntino pro tempore spectantibus, nec ad solutionem dati, gabellae, vectgalis, telonii, et alterius cuiuscumque raticnis quocumque nomine censeantur, teneantur aut cogantur, quovis modo, dolo, et fraude prorsus cessantibus. Et hanc quidem concessionem, et gratiam de magistris, et scholaribus intellegi volumus, qui etiam collectim in domibus, sive bursis commor antur, ac studentibus, qui de licentia Rectoris obtenta in domibus sive stantiis extra bursas morantibus, et se familianique suam proprio sumptu, et expensis alunt. Item cum liter ar um professores disciplinisque ac moribus instituendos summe quies deceat, et qui meliora sectantur, a tumultu fore alienos. Volumus, et ordinamus, ut Rectoris, Doctorum, Magistrorum et studentium domus, et habitationes, et praesertim Scholae, in quibus collegium Doctores, Magistri et studentes cohabitant, quas vulgari eorum more bursas vocant, aut in quibus honesti studentes de licentia Rectoris petita, et obtenta morantur, et se, familiamque suam proprio sumptu, ac domestica provisione gubernant, hac perpetua immunitate gaudeant, ut nemo officialium, familiave eius, cuiuscumque conditionis, status, aut qualicumque sit evam latissima comissione constitutus, dictac domus sive mansiones tumultuose, aut ductis ruinis invadere, prorupere, aut violare praesumat, fiaudulenta fictione, aut falsa occasione prorsus semota. Et praeterea nullus officiatorum, aut alia quaecumque Ecclesiastica, sive saecularis persona, in civitate Moguntina aliquem, sive aliquos ex Doctoribus, Magistris, studentibus, sive eorum familia invadere, offendere, vimque aut iniuriam inferre praesumat: Si quis vero huius nostrae concessionis, quod absit, contemptor repertus fuerit, nostram indignationem ac poenam pro modo offensionis, doli, aut culpa huiusmodi, infligendam se noverit incursurum. Et 7. Item volumus, quod nullus de nostris officiatis, et officialibus, aut aliis quibuscumque laicis, sive civibus laedat, offendat, turbet, aut alias quovis modo in periculum ponat aliquem Doctorem, Magistrum, aut studeutem verbo velfacto, directe vel indirecte omnibus fraude, et dolo semotis poenasub praedicta. Cu vero oens qui Scholas obeunt, nec intra Bursas, ut aiunt, vivunt, cum venia Rectoris id faciant, omnes quoque illo privilepio utuntur. Haec quidem de oneribus personalibus clara sunt, deque bonis illis, quae tamquam salaria dantur; de patrimonialibus vero nec legem intellegi puto, nec consuetudo hoc permittit. Ne vero privilegia illa inclutae Academiae, aliorum administrorum ignorantia, vel malitia infringerentur, voluit sapientissimus fundator, omnes urbis Moguntinae officiatos, iureiurando de immunitate Academiae servanda astringi. Ita verba habent. Item quilibet officiatus huius nostra civitatis pro tempore exsistens iurabit in manus nostras de servando illaesos doctores, magistros
ac studentes praememor atos in personis, rebus et bonis ipsorum, et de non contravemendo distis privilegiis, sed quod manu teneat eos, res et bona ipsorum ac privilegia supr adicta, ac infra dicenda pro posse, et nosse.
§. 1. PLurima concessit Pontifex, et Imperator, singulique principes, et Res publ. cum vero antiquiorum Academiarum privilegiis soleant sequentes donari, fit ut uno verbo plurima concedantur. Quemadmodu in hac nobilissima Academia factum videmus, de qua ita loquitur Sixtus IV. Pontifex. Ad laudem divini nominis et eiusdem fidei Catholicae propagationem, in eadem civitate Maguntina studium generale auctoritate Apostolica tenore praesentium perpetuo erigimus, coustituimus, et ordinamus, ac dict a auctorit are statuimus, et etiam decernimus, quod decetero perpetuis futuris temporibus in illa studium generale vigeat, ad instar Bononiensis, Parisiensis, et Coloniensis studiorum praedictorum, tam in Theologia, Iuris Canonici, et Civilis, quam alia qualibet licita facultate sive scientia, quodque magistri in Theologia, Doctores tegentes ac studentes inibi omnibus et singulis privilegiis, libertatibus, exemptionibus, immunitatibus, gratiis [(reading uncertain: print faded)] , et indultis, quib. alii Magistri, Doctores, legentes et studentes in Bononiens. Parisies. et Coloniens. studiis gaudent et utuntur, uti, potiri, et gaudere libere, et licite possint, et insuper illi, qui processu temporis gradus meruerint in qualibet ex facultatibus licitis praedictis, in qua studuerint, sibi docendi licentiam, ut alios erudire possint, ac ut aut Magisterii seu Doctoratus honorem elargiri per Magistros seu Doctores illius facultatis sive scientiae, in qua fuerit examinatio facienda.
Tribus praestantissimis Academiis Bononiensi, Parisiensi, Coloniensi, Moguntinam fundator exaequat, quam dignitatem illa hactenus ita tuetur, ut non modo ex Germania, Polonia, Belgio, sed etiam ex cultissima Gallia illustres, et doctos numerarit [Orig: numerârit] auditores.
Ne igitur quispiam ignoret, quanto favore Monarchae studia proiecuti sint, neque ipsi studiosi, suorum bonorum sint nescientes, centum illa et octoginta privilegia, seu potius capita privilegiorum, et rubricas, ex consultissimo Petro Rebusso adscribere, animus est.
§. 2. Privilegium ex Rebuffo primum.
Omnibus diebus sestis studere, publice profiteri, disputare concessum est. Nempe postquam divinis officiis cultus impensus est. Vetitum putat Rebuffus, si lucri causa fiat, ut si advocatus principaliter lucri causa, studeat die festo. Qua in re nequaquam illi assentior, nam quamvis lucri causa studeat, non est tamen servile studium, et lucri cupido, honestum finem potest sortiri. Nec Ecclesiastica lege lucrum, sed opus servile vetatur.
Licet et in templo studere. Exceptiones Rebuffi generales sunt. Non studere tempore quo obligaris audire sacrificium, aut vetitis studere artibus, quod nec extra templum quidem licet, in templo tamen gravius est delictum, quia domum Dei facit domum nequitiae.
Possunt scholares domo propria fabros expellere, si studia strepitu interturbent. Magnum est hoc, et paene invidiosum privilegium. Citat tameniura in hancrem Rebuffus; Immo in Monte Pessulano se textorem cantu studiosos impedientem pepulisse, cum enim magistratus iuribus studiosorum auditis, importuno musico praecepisset, vel submissius caneret, vel cederet, ille domum descrere, quam vocem moderari maluit.
Huius privilegii causa potest agi die feriata, ita ille. Verum nisi urgenti causa id concedendu puto. Causam legitimam puto. Si ob caniculares, autalias vacationes aliquot hebdomadum institium esset, tum etiam ne integrum Collegium studiosorum diuturnam turbationem perserre cogeretur, etiam die festo res decidi posset.
Haec causa de plano, et summarie potest tractari, et finiri, alioqui integros annos itudia possent impediri, cum lite pendente possessionis usum retineat malleator, nec facile studiosi longaevas lites suscipiant.
A sententia lata contra malleatorem, non datur appellatio. Id usu, et nisi fallor aequitate abrogatum est, cur enim hocnegetur, si de scientia queratur?
Scholaris potest cogere ad elocandum sibi domum, cubiculum, equum, verum usum eius privilegii nusquam vidi, et sane praestat omnino illo non uti, cum ius illud, ne invitus rem alteri locare cogaris, nec peregrinum in familiam admittere, valde sit rationi consentaneum: Et magni periculi est alieno domum elocare. Usum sane, nullo umquam loco animadverti.
Studiosum domo locata expellere non potest dominus, quamvis domo ipse egeat. Si videlicet ea causa reimquenda forent.
Finito tempore locationis, si studiosi tantundem atque alii solvere volunt, praeserridebent. Nisi forte, ut fere fit, deteriorem domum faciet studiosorum, quam aliorum inhabitatio, aut sane, si parum commodis sint moribus.
Si doctor, vel scholaris domum alteri scholari locatam conduxerit, ante tempus locationis finitum, est excommunicatus.
Si recedat iusta de causa ante tempus finitum, non pro toto anno, sed pro rata tantum solvere tenetur.
Studiosus recedens de domo conducta; potest alium in locum suum subrogare. Ita tamen ut nullo modo reddatur locatoris conditio deterior.
Si statuto civitatis caveatur, ne quis plus frumenti, quam pro usu emat, si pro anno emat scholaris, et tamen post medium annum recedat, non incidit in poenam, si integro anno eo in loco manere constituerat. Hoc privilegium ad omnes extendo etiam cives, quibus fraudi esse non debet, quae iuftitiae est consentanea voluntas.
Scholaris recedens, poterit rerum communium partem petere.
Fuga, scholasticum non facit delicti suspectum, sed praesumitur parentes visitare, pecuniam quaerere.
Commodatum per scholarem factum non sinitio usu, cum vult recedere, revocatur.
Contra studiosum finito studio, agere aliquis invitus cogitur, aut si intra tempus a iudice moderandum non agat, perpetuum illi silentium indicitur.
Non agnoscunt onus pro hospitiis, in quibus habitant.
Libri non sunt tacite obligati pro pensione domus.
Maleficium potius est, iudice Rebuffo, quam privilegium, ut minus, studiosus inhoneste vivens, quam alius inquilinus possit expelli. Ego non domo duntaxar, sed urbe quoque pellendum censeo.
Non dissimile est, et iniquum, ut in commune hospitium infamia scorta ducantur; sed ilia sunt ex cloaca gentilium, in libros Christianorum deducta, aeterno damnanda silentio.
Gallis peculiare nominationes obtinere, sed queritur leges illas iam eversas esse Rebuffus.
Studiosus pecuniae quaerendae causa profectus domum, et statim reversus retinet privilegia studii, et in quinquennio tempus illud computatur. Verum in plerisque Germaniae Ecclesiis cathedralibus, aliisque id non servatur. Sed si vel unica nox biennium interruperit, reliqui temporis universi sit iactura. Quam legum severitatem, mali mores peperere. Hoc addendum esset, ut diligentiae et profectus testimonium ferrent. Nunc multi biennio, in opulentis urbibus otiantur, aut luxuriant.
Nominati cum praesentant praelatis suas nominationes, et requirunt beneficia, non possunt examinari, quia eos iam unversitas examinando, et gradum conferendo probavit. Haec quidem ut plurimum servantur, immo hic Moguntiae magistri philosophiae, ne pro ordinibus quidem examinantur, alibi tamen doctores etiam Theologiae, Ecclesia examinat, et omnino ius hoc retinet Ecclesia, nec dependet ab universitatibus. Neque nunc tutum est, postquam multae Academiae non idoneos ad gradus promovent; id enim fieri luce clarius est. Vidi ego artium, et Philosophiae magistros, qui inter tres Syllogismorum figuras, nullum discrimem noverant. Nec intermittit Italia, nobis cottidie quosdam mittere doctores diplomatarios, qui statuere vix possunt qua in facultate sint promoti: Hinc multi disputant contra Academiarum privilegia. Sane Ludovicus XII. poena suspensionis privilegiorum, et alia arbitraria afficit eas Academias, quae non idoneos moribus, scientia, meritis, promovent. Ita omnino conandum est, ut se ipsae Academiae reforment.
In Gallia parochos oppidorum gradus habere necesse est, aut sane triennio studuisse oportet, quod studium de Theologia intellegendum puto. In Germania multae praebendae magisterium, aut Baccalaureatum requirunt.
Si studiosus locaverit fructum beneficii per triennium, vel minus tempus, et interea fato cesserit, successor locationem ratam habere tenetur, quia facta est in favorem studiorum, ideoque in utilitatem Ecclesiae.
Beneficia maiora debentur eruditis, si tamen eruditioni vita respondeat. Et ut nunc mores defecere: si desint cognati. Hoc enim privilegium iam dudum vitia oppresserunt.
Studiosus habens vicarium liberatur ab horis canonicis dicendis, si singulis diebus officium B. Virginis, et septem psalmos paenitentiales dicat. Ita pauci canonistae, sed reliqui, et Theolopi contra sentiunt. Maledictum enim studium, per quod divinum relinquitur officium. Neque enim ullum excusari certum est, officium totum una paene hora absolvi potest, quantulum est, si ex horis 24. unam Deo, et orationi impendas, qui ex Ecciesiae patrimonio vivis? An una hora, aut una cum dimidia precibus impensa te ab eruditione consequenda im pedient? Tantum fugis pietatem, ut ab illa hora petas immunitatem? tot dies lusibus, ambulationibus, spectaculis impendis?
Scholares in suis bene ficiis residere non tenetur. Nunc optime statutum est, ne sine praelatorum facultate absint, et studiorum testimonia exhibeant.
Nihil solvere tenentur Episcopo, si non resideant.
Fructus beneficiorum quasi praesentes recipiunt. Id in Germania fieri non solet. Certa illis summa in studiorum favorem deputatur. Sane distributiones numquam recipiunt.
Ius optandi retinent absentes.
Numquam videntur in fraudem abesse.
Si quis repetendorum suorum cursuum causa studeat in loco non privilegiato, privilegia studiosorum retinet, per sex menses in Gallia, in Germania privati studii nulla habetur ratio.
Semel in matriculam inscriptus postliminio veniens, nihil solvere tenetur.
Curatus studiorum causa ne intra annum ordinetur, potest accipere ab Episcopo dispensationem.
Dispensationem illam sine evidenti causa, Episcopus revocare non potest.
Ob dispensationem non debet accipi pecunia. Verum hoc omnibus sacris commune est, ut sine pretio dari oporteat.
Cum studiosis, et doctis facilius dispensatur.
Qui gradum habent, cum dispensatione quatuor beneficia obtinere possunt. De hoc abusu dicam l. 6. de magistratu Ecclesiastico.
Pensio data ab Episcopo studii causa non tollitur, si detur beneficium aequale; sed quod residentiam exigat, nisi absoluta sint studia.
Potest Episcopus cum capitulo statuere, ut quilibet canonicus conserat quotannis aliquid in subsidium pauperis, ingeniosi, et diligentis.
Scientia de paupere, divitem facit.
Hinc doctis multi serviunt.
Studiosi scientiam adepti, nobiles censentur. Sane in Germania nobilibus aequantur. Comitiis Aug. anno 1530. et anno 1548. olim, et nunc in multis regnis praeferuntur, una est enim, atque unicanobilitas virtus, et minor virtute sed ma ior stemmate nobilitas, est scientia.
Doctor sine labore respondens, salarium meretur. Quia iam olim laboravit.
Pauperes studiosi mendicantes, et validi, non possunt ad laborandum cogi, uti neque nobiles.
Cum duos pari virtute eligunt, hinc ineruditi, inde universitas, praevalet iudicium universitatis.
Doctis committi res publica debet.
Studiosusdoctus, praefertur doctori indocto.
Scholaris docendo sit doctior.
Docto maiot dos debetur.
Pater compelli potest, ut filio studiorum sumptussuppeditet. Hoc privilegium tot limitationes habet, ut numquam factum recte arbitrer, imonec faciendum.
In principio mensis pensionem studioso dare parens tenetur. Hoc quoque privilegium est in manu parentis positum.
Scholaris in divisione hereditatis, libros habet praecipuos, nec in commune conferre tenetur.
Libri in legitimam non computantur: Pater in dubio censetur libros donasse.
Cum libros conferre coguntur, aestimationem dare possunt libris retentis.
Mutuum filii datum a patre repeti potest.
Debitum studiorum causa contractum, ex communi solvi debet.
Donatio facta filio in potestate valet, si filius studet.
Necdonatio illa revocari potest.
Pater talium bonorum sic datorum, usum fructum non habet.
Studiosus donum, animo discedendi a studio, datum, si non discedat potest revocare.
Donatio studioso facta, etsi quingentos aureos excedat, non eget insinuatione.
Studiosus filius professoris retinet paternae civitatis originem.
Doctor tenetur alere suum scholarem pauperem. Verum id solum decet, cum doctor est dives, studiosus pauper. Nunc tot milia studiosorum pauperum, vix rex aliquis alere possit.
Doctores possunt esse testes pro studiosis suis, et discipulis.
Doctus censendus est, quem pro tali habent auditores.
Doctor non potest recusari iudex in causa suorum studiosorum. Possunt autem scholastici iudicem ordinarium recusare.
De causis criminalibus magna controversia fuit, solent a suis doctoribus iudicari, sed in horrendis sceleribus ad magistratum remitti. Multa privilegia sustulit, Academicorum in delictis puniendis lentitudo, et conniventia. Bononienses suo privilegio renuntiasse ait Rebuffus; Moguntini ius suum tuentur, et quamdiu disciplina vigebit, plaudente Re publica, propugnabunt. Privilegia enim, non nisi delictis amittisolent.
Studiosi, non nisi venia petita, in ius vocant suos doctores. Debetur enim illis non minor reverentia, quam patribus.
Doctores suos auditores verberare non debent. Levis tamen castigatio, magistro artium concessa est, et docenti.
Doctoris eruditi, bonae conscientiae, modesti, sententiam etiam opinioni communi contrariam sequi potest auditor, quod tamen ita intellego, si ille veram iudicet, et probabili ratione ita sibi persuadeat.
Studiosus vocatus a patre suo, discedere potest, etsi iureiurando asseveraverit se non discessutum. Hoc iniquum est, ideoque nec privilegium, si legitimo modo, causaque insiurandum sit datum; Estque occasio maleficiorum, et fraudum, quae optimas artes vehementer infamant.
Qui iurat se comitaturum rectorem, non semper comitari tenetur, si tamen domi studiis vacat.
Studiosi rectori inobedientes, etsi periuri sunt, non tamen sunt infames.
Etsi iurent se gradum in aliqua universitate non sumpturos, si tamen nova causa sit, ut novum examen, poterunt id facere. Ego iureiurando eos teneri arbitror.
Pater visitans filium in loco studii, non potest ibi de aliis contractibus conveniri, nisi alia ex causa sit loco obligatus.
Multo minus capi potest pro repraesaliis. Valde enim impedirentur studia.
Qui confanguineis, famulis, nuntiis, nuntiis studiosorum damnum insert, in quadruplum restituere tenetur.
Mandatum in favorem studiosorum, morte mandantis non exipirat. Titius mandat institori, ut Caio studiofo det centum aureos, nondum data pecunia moritur, heres solvere tenetur.
Doctores, et studiosi rescripta Apostolicaexequi non tenentur.
Cum duo sunt rescripta omnino pari efficacia, pro studioso praesumitur.
Bona studiosorum capi non debent.
Ingeniosus, et doctus, etiam ante quinquennium studiorum fieri potest doctor.
Cupido alios in scientia superandi, non est peccatum. Verum hoc sane intellegendum, et in alia multa convenit.
Studiosus notorie peritus, examinari non debet.
Studiosus reicere potest ab examine, doctorem suspectum.
Hac in causa iuramento studiosi statur.
Pro lectionis initio, quam studiosi inchoant, prandium exigere non debent doctores.
A pauperibus nihil exigere doctor debet.
Rescriptum contra studiosum non valet, nisi in eo fiat mentio, quod sit studiosus.
Rescriptum datum studioso non est irritum, sinon a patria, sed a loco studii nominatur.
Nominis mutatio studiofis prohibita non est.
Studiosis permissae sunt vestes omnis generis, et coloris, sunt enim peregrini. Verum modestiam suis, singulae Academiae solent praescribere.
Qui promisit librum se studioso scripturum, nonliberatur, si solvat interesse, sed opus est, opus ipsum absolvere.
Suo etiam atramento scribere, et rubrica tenetus.
Studiosus scriptorem certo loco scripturum se promittentem, potest propria auctorirate capere, si fallat. Omnino sublatum est.
In terris Ecclesia studiosum imperator legitimare solet.
Rei emptae incommodum, non pertinet ad studiosum.
Cogi potest quis, ut locum Vendat ad scholas ampliandas, vel ad collegium aptum.
Loca studiosorum nullus occupare potest.
In schola capi non potest studiosus, nisi sit rebellis suo doctori.
Iniuria uni studioso facta, communis censetur.
Maxima amicitia contrahitur similitudine studiosorum.
Iudex sine accusatore inquirit in eos, qui studiosis molesti sunt, nam sacrilegium est offendere domum studiosi.
Studiosus iniuria affectus cum alio non studioso, socium suum suo privilegio donat, ut uterque causam apud conservatores civitatis agere possit.
Studiosorum paucorum societas, Sundicum creare potest.
Si studiosus occidatur, nec capiatur intessector, decem proximae domus sub interdicto sunt quinquennio. Sires furto auferatur studioso, vicinia tenetur. Verum haec numquam in Germania usurpata sunt.
Doctor, aut studiosus valde excellens ob crimen damnatus, vita donari ob peritiam debet.
Nec studiosi, nec eorum famuli, in multitudinem arma ferre debent. Scholares portantes cottidie arma, ensem, et alia, praesumuntur mali, et habere animum malevolum. gloss. in §. Si quis ruiticus.
Studiosus siadulterinam monetam inscius exponat, non punitur, quia magis iura, quam pecuniam nosse praesumitur.
Studiosi si post cessionem bonorum suerint facti divites, licet reddere creditoribus teneantur, non tamen libri ab illis debent auferri.
Libri nulla ex causa possunt illi eripi, non etiam pro exsecutione rei iudicatae, nisi sit dyscolus.
Libri non debent alteri, sine expresso mandato dari.
Iudaei, atque aliiementes libros studiosorum, non possunt eos retinere, donec per dominos repetantur.
Edere libros scholasticis tenetur mercator, ut videat an sint sui. Itaque edere libros actori coguntur ad fundandam intentionem.
Quamvis Iudaei cum Christianis habitare non debeant, eorum tamen liberi a Christianorum scholis non excluduntur.
Studiosi ceteri creditoribus praeferuntur, adeo autem in his praelationem habent, ut professoribus pro salario, bona civitatis hypothecata esse iudicentur.
Studiosus laesus, restitutionem in integrum petere potest durante studio.
Studiosus a bibliopolis deceptus continuo actionem habet redhibitoriam.
Studiosus in loco Academico propter contractus alibi initos, conveniri non potest.
Neque etiam propter obligationes, ante studia contractas.
Imonecpropter delicta, in alia Universitate commissa.
Etiam studiosis paenitentia conceditur, ut non sentiatur infamis, si ablatum restituat.
Studiosi omnibus civium privilegiis gaudent, quibuscum habitant.
Ita tamen studiosi cives sunt urbis, in qua habitant, uteius commoda, non incommoda sentiant.
Itaque non tenentur ad onera civitatis, etiam ea de re aliquid statutum esset, contra eorum immunitatem.
Studiosus de bonis a patre, vel aliis donatis taestaripotest.
Tamquam peregrini habentur, consuetudines civitatis ignorare praesumuntur, ab omnibus defendi debent, et ad sorum Ecclesiae pertinent.
Si legatum librorum constituatur, omnes eos habebit doctor suarum facultatum, si in pluribus promotus sit etiam medicinae.
Legatum studioso dcbetur in loco Academiae, nec minuitur ob sumptus deferendi, nisi aliud testator caverit.
Si studioso alimenta legentur in pecunia solvi debent.
Legatum incertum studii causa valet, quia censetur ad pias causas, promissio et stipulatio arbitrio bonae fidei declaratur.
De legato studiosis non detrahitur Falcidia, quemadmodum nec legatis ad pias causas.
Legatum factum mendicantibus religiosis, causa studii ratum est.
Legatum annuum initio anni debetur.
Legatum non sollemni voluntate relictum, si per triennium praestitum sit, de cetero etiam debetur.
Cum libri studiosis legantur, pecunia ad eos emendos legari censetur.
Studiosi parocho in cuius paroecia habitant, aut aliis legitimam potestatem habentibus, consiteri possunt.
Studiosus privilegiis, aut matricula privari non potest, nisi ter monitus.
Si iussus est immatriculari, pro immatriculato habetur, quoad subeundam poenam impositam, si studiosum offenderit.
Etiam in matriculam expunctus gaudet privilegiis, donec in alia universitate inscribatur.
In civitate quae sub interdicto est, lectiones audire possunt, quamvis eorum doctores etiam sub interdicto sint.
Si studiosus clericum modice verberet, a conservatore Apostolico absolvi potest.
Quae studiosi expendunt, in utilitatem ecclesiae expendere censentur.
Nulla vectigalia rerum, quas secum portant, debent.
Si libros portare se asserant, eorum, et nuntiorum iuramento creditur.
Qui cogunt studiosos solvere vectigalia, omnibus suis privilegiis privantur.
Studiosi a collectis, et muneribus immanes sunt.
Pro repraesaliis capi non possunt.
Studiosus alioqui non proscriptus dum it, manet, redit, semper securus est.
Studiosus iudices habet Episcopum, potestatem, Rectorem, Doctorem.
Etiam post litem contestatam, alium iudicem eligere potest.
Citatus a iudice non suo, privilegium allegare non tenetur, quia notorie privilegiatus est.
Incivilibus, et criminalibus, sine consensupatris actor esse potest.
Immo privilegium, quo ad actionem civilem quidam ad monachos extendunt, quod ego arbitror votis, et iuramentis religiosorum vetari.
Qui studiosum ad alienum tribunal traxerit, causa cadit.
Doctores in studiosos iurisdictionem habent, iure omnium Academiarum, et multis locis periuri sunt, qui alio appellant.
Etiam magistri artium in controversii suerum condiscipulorum iudices sunt.
Studiosus coram suo iudice conventus, reconvenire potest.
Studiosi debitores, ad quatuor diaetas trahere possunt.
Studiosi actores forum rei non sequuntur, verum hoc nusquam observatur, nifiubi peculiares sunt conservatores et quasi utriusque partis iudices.
Studiosi ab interlocutoria appellare possunt.
Studiosi ad superiorem iudicem absque medio appellare possunt, quia Imperator speciali gratia eorum defensioni se offert.
Studiosus cessante studio amittit privilegium, si tamen quandoque scholas obeat, et domi studeat, maxime si provectae sit aetatis, servat.
Studiosorum samuli, scriptores, et personae accessoriae, atque adeo integra collegia eorum privilegiisgaudent.
Studiosi famulus, mercedem nisi mentione, et conventione facta petere non potest.
Contra studiosos compensatio peti non potest, hac enim ratione in summas angustias redigiposset.
Numquam censetur studiosus, per ambitionem honores academicos petere.
Studiosus pro socio, et amico, praesertim in causa studiorum, testis esse potest.
Dare porest fideiussorem studiosum, sed is privilegio suo renuntiare debet.
Studiosus sideiussor profecturus ad studium, petere potest a creditore, ut alium subroget.
Magistratus capiens studiosum offerentem sideiussores, et non relaxans tenetur iniuriarum, sed hoc in causa civili, non criminali.
Alimenta indebite pauperi studioso data, non possunt repeti.
Donatio per uxorem divitem factam marito studioso, rata est.
Doctori tempus quo prosessus est ante doctoratum, ad comitivam, quam quispiam viginti annorum professione consequitur, valet.
Pater cedere potest litem filio studioso.
Haec omnia privilegia motu proprio studiosis concessa censentur, ideo dolus abesse prae sumitur, praesertimilla quae sunt in corpore iuris.
Cum edicto principis omnibus privilegiis derogatur, non censentur comprehendi illa privilegia, quae sunt in corpore iuris, et privilegio speciali per legem generalem non derogatur.
His sruuntur etiam Historici, Rhetores, Grammatici, non tamen illi qui primas litteras docent, aut discunt, nullo autem modo qui artibus vetitis vacant.
Moguntina quoque privilegia adeos, qui studiis vacant, solum extenduntur: Item volumus, inquit fundator, quod privilegia, concessiones exemptiones, indulta, ut praefertur, data et concessa non intellegantur, nisi de doctoribus, et magisstris, universitati, et suis facult atibus incorporatis, et studentibus, intrantibus, audientibus, et in matriculamuniversitatis inscriptis.
Haec omnia ex diligentissimo, et iureconsultussimo viro colligere volui, non ignarus, non omnia ubique usurpata esse, et multa aliis locis privatim concessa, sed ut in promptu legentibus essent, omnesque agnoscant, quanto favore, liberalitate, et munificentia scientiarum prosessores, et alumnos prosecuti sint principes, reges, Imperatores, imprimis vero Ecclesia, et summus pontisex. Cuius unica cura esse debet, ut in orbe Christiano erudita pietas, et pia eruditio conservetur.
Plurima vero tempora sunt, occasionesque, quibus his privilegiis Scholastici non utuntur, quaedam enim si non iniquitatem, recte offensionem aliorum adiunctam habent, nec iustum nisi apud iustusimos usum. Deinde iure privilegiorum exciderunt. Si vagus sit, si inhoneste vivat, si nec domi studeat, nec lectiones obeat. Si aliorum, et disciplinae conturbator sit, si alios verberet, irrideat, convicietur, exsibilet, si aleator, decoctor, blasphemus sit, si excommunicatus, si clericus, vel monachus sine superiorum permissu studeat, si nolit obedire rectori, si artibus vetitis operam navet, si extra gymnasia privilegiata studeat. Aurea itaque lex est Academiae nostrae, quae auream Moguntiam illustrat, quamvis anti qui saeculi verbis concepta, sed sensu verae et Germanae pietatis. Volumus in super, et statuimus, ut doctores, licentiati, magistri, et generaliter omnes, univer sit ati nostrae incorporati, et qui eiusdemprividegiis gaudere volunt: honeste, secundumque iurispraecepta, et Univer sit at is nostrae statuta, vivant. Rectori imprimis, dehinc alterutrum alteri, iuxta dignitatum, et graduum praeminentiam, debitum honorem impendant. Praecipue vero Doctores, Magistri, et graduati, animi gravitatem, constantiam, et maturitatem praeseferant; In scholaribus autem oboedientiam, pudicitiam, accuratumque studium. In omnibus denique mansuetos, honestosque mores; Et in summa vitam, quae discriplinatos decet vitos, requirimus, in rebelles nihilominus, pacis turbatores, discolos, noctivagos, et alios qualescumque delinquentes, iuxta criminis atrocitatem, prout sequitur, animadvertentes.
Huc pertinet nobilis illa facultatis Philosophicae ad suos alumnos adhortatio. Quod selix faustumque sit, et quidem universae Rei publica litteraria, sacro sanctas leges nostras, ac statuta universo catui nostro publicare cogitamus. In hoc vero promulgandi negotio, tu studiosa cohors, imprimis admonenda nobis occurris, ne illotis, quod fertur, manibus, pedibusque, neve parum reverenter ad statutorum nostrorum publicationem confluxisse videaris; immo purgatis cum auribus, tum animis omnes militiae nostrae consortes auscultare, animumque advertere haud oscitanter, praecipimus, optamusque probe ingenuatos, tract abiles, disciplinarumque studus intentos, et eorundem flagrantes amore, nobis obserri. Contra vero
discolos, indisciplinatos, diffciles, morosos, finistro genio, iratisque Musis et Apolline natos, hinc eminus ablegamus, manifestaque contestatione tamquam imbelles, ignavos, et litterariae militia inutiles aversamur.
Merito ista providentissima maiorum curasanxit: Tam magna enim privilegia, sapientiae, pictatis, artium liberalium studio, utilitati Rei publicae, non vagorum adolescentum nequitiae, otio, luxuriae impensa sunt.
§. 1. PRIVILEGIUM magni emolumenti, magnaeque dignitatis, et quod plerasque Academias ab interitu vindicat, seorsum tractandum suscepi, nempe de honoribus, potestate, titulis, quos universitas tamquam quaedam Res publica bene meritis conferre solet. Haec enim multo clarius Academicam Rem publicam, quam sceptri usus ostendit. Publicas enim dignitates sola Res publica in cives suos partitur. Quemadmodum igitur omnis Res publica praemiorum et poenarum exspectatione gubernatur, sic etiam Academiae. Recte dictum:
[Gap desc: Greek words] .
Neque merces est arti nec ars ipsa floret.
Languescunt omnia honesta, nisi illis etiam ab honore pretium accedat. Quis enim studio filios consecrabit, si nulla proemia tam diuturno, tam incerto labori statuta sint? Nunc multi hoc infonant parvulis:
Studium quid inutile tentas?
Et ceteri quidem honores a vulgo collati minores aestimantur. At verus honor est sapientum de dignitate aliena iudicium. Hoc accuratum eruditionis iudicium cum ipsis coepit Academiis. Quamquam enim olim magnus fuerit decretus honor eruditis; non tamen tam accurata ad lapidem Lydium exploratio, nec ordinum discrimen institutum est: Academiarum bonis privilegium illud est reservatum. Optat apud Lucianum Solon, ut ii qui se in gymnasiis recte gesserint, honoratos a cunctis conspici, et in totius Graeciae conventu magnisice praeconis voce proclamari, ut universa iuventus, ac spectatores ad virtutis, et scientiarum amorem inflammarentur; verum invalescentibus vitiis, et turbantibus bellis ordinarius eruditioni nullus honor habitus est. Basilius ad invidiam usque, Athenis, magistratuum, et magnatum officiis cultus est. Etnostrorum horum honorum in eo aliquod vestigium apparet; nam Caesareae, ut narrat sanctus illius Achates, Gregorius, doctores Gymnasii professionis et honoris insignia illi conferre constituerunt. Augustus etiam de iure respondendiauctoritatem omnibus negavit, nisi quibus Gymnasiorum examine id concessum esset.
§. 2. Maximam auctoritatem gradibus, sive dignitatibus Academicis Concilium Lateranense conciliavit, nam defendi, conservari, et promoveri bonarum artium studia diligentissime iusserunt. Egregia quoque sunt in hanc rem statuta, et decreta Concilii Viennenfis sub Clemente quinto celebrati. Qui vero gradus eos consecuti sunt, omnibus privilegiis praecipue gaudebant.
Honores Academici, sunt testimonia publica eruditionis, cum dignitate, et reverentia collata, et potestas agendi, fruendique bonis, quae dignitati collatae connexa sunt.
Magnus ille honor est, qui non fortunae, non robori corporis, non athleticae exercitationi, sed animibonis impenditur.
Potestas non modo ad respondendum, docendum, sed alia quoque honorum ac dignitatum fastigiadantur. Nam universitatum examine approbatos, ad principes, tam civiles, quam Ecclesiasticos mittebant, ut Rei publicae curam in parte capesserent, ad beneficia quoque et praelaturas ex doctrina praerogativam habebant. Itaque ea spe Iustinianus in prooemio institutionum, omnes ad studia, tamquam Rei publicae necessaria hortatur. Summa ope, et alacri studio has leges nostras accipue, et vosmetipsos sic eruditos ostendite, ut spes nos pulcherrimafove at, toto legitimo opere perfecto, posse etiam nostram Rem publicam, in partibus eius vobis credendis, gubernari.
Omnia in Re publica enim philosophia, et eruditio magis, quam res bellicae firmant. Val. li. 3. cap. 3. Est et illa vehemens, et constans animi militia, litteris pollensvener abilium doctrinae sacrorum antistes philosophia, quae ubi pectore recepta est hominum, inhonesto, atque inutili affectudispulso, totos in solido virtutis munimento confirmat, potentiores metu ac dolore faciens.
§. 3. Varietas in hisce dignitatibus est, primo in diversis facultatibus, deinde in eisdem. In diversis ille ordo est, ut primo loco Theologi, deinde iurisperiti, tertio medici, quarto philosophi constituantur. Ita Panorm. c. Cleric. de iudi. Silvester de doctoribus et magistris, n. 2. Nec queri potest honoratissima medicorum natio de iurisperitis, quod cum res, et opes illi, medici vero vitam tueantur, quae accessoriis vitae minores sunt, postponantur. Nam iurisperitus bene, iuste, pacifice, bono communi convenienter vivere docet, quod melius est, quam vivere: addo eos quoque vitam abinsi diis, et violentia legibus defendere.
Quod vero nonnulli censuere, eos qui approbati sunt a superiore, et digniore oportere praecedere, iam nusquam quod quidem sciam fieri puto, immo doctores a pontifice, vel Caesare diplomatis insignes, cum ad Academias veniunt, ob causas, de quibus dicam, suspecti habentur [Gap desc: Greek words] . de ignorantia.
§. 4. Alter ordo est in una, eademque facultate, in qua sunt, uti nunc vocantur Baccalaurei, Licentiati, Doclores, et in Theologia Baccalaurei Biblici, formati. Singulis certa tempora, ac libri, et scientiae gradus propositi sunt, idque agitur, ut sensim, per intermedios honores apicem contingant: In omni enim Re publica gradus honorum sunt, apud Romanos aedilitas, quaestura, praetura, consulatus, et ornamentum consularium censura, ac dictatura.
Olim diversa ratio nominum fuit, quae Iustinianus de studiosis iuris recenset. Namqui primo anno legibus operam dabant, ut est in Epist. Iustin. de iuris docendi ratione, ii tam frivolo, quam ridiculo nomine dupondii dicebantur, quasi diobolares, ut Cuiac. putat. Dupondius minuti certe numismatis genus fuit. Seneca in controversia; Itane peribunt decem iuvenes, propter dupondios tuos? Et Seneca ad Lucilium Ep 18. Tunc mihi crede, Lucili, exsultabis, dupondio satur, et intelleges ad saturitatem non opus esse fortuna: hoc enim
quod necessitatisat est, debet etiam irata. Non est tamen quare tu multum facere tibi vide aris: facies enim quod multa milia servorum, multa milia pauperum faciunt. Illo nomine te suspice, quod facies non coactus.
Duo igitur asses erant, aut minutiores nummi, qui tamen in vilissimam servuli famem sufficerent. Duos sane asses puto, cum Seneca paulo post subiungat; Epicurum ad Polyaenum scripsisse, et gloriari, non toto se asse pasci; Metrodorum, qui nondum tantum profecerat, toto. Exiguum fuisse constat ex verbis Epicuri apud Stob. [Gap desc: Greek words] , quod sic vertit doctissimus Lipsius; Plenus sum et diffluo voluptate corpusculi, idque aqua et pane utens. Despuo autem sumptuosas, voluptates, non ob ipsas, sed incommoda quae comit antur.
Per iocum ergo Dupondii illi appellati sunt. paene eo modo quo initio logices quibusdam in Academiis vocant dialecticos, qui depositi non sunt, Beanos. Sed prudens imporator, initia aspera, honore sui nominis mitigavit, et novos Iustinianos appellavit, quam tamen appellationem, nunc exolevisse plerisque locis video.
Tertii anni auditores Papinianistas vocari auctor ipse est. Quarti anni auditores [Gap desc: Greek words] , vel [Gap desc: Greek words] , vel ut mihi videtur [Gap desc: Greek words] vocati sunt. Nam [Gap desc: Greek words] ad rem non pertinet, nisi quispiam a [Gap desc: Greek words] , quasi videntes derivet. [Gap desc: Greek words] solutos potius, quam solutores quaestionum signisicant; Turnebus idoneos solvendis quaestionibus arbitratur, qua ratione [Gap desc: Greek words] vel [Gap desc: Greek words] optime dicerentur. Quinto anno quo studium iuris finiebant [Gap desc: Greek words] , seu potius [Gap desc: Greek words] nominabantur. Hesychius [Gap desc: Greek words] , quod [Gap desc: Greek words] solutos interpretatur, quo indicatse legisse, [Gap desc: Greek words] ; sed si soluti, nondum igiturse explicuerant suis difficultatibus illi, qui in anno quarto versaban tur. Itaque malo hos [Gap desc: Greek words] potiores, et doctiores esse definitores, et ab honore iuris dicendi, hoc nomen adeptos.
§. 5. Sinenses quamvis Academias habeant nullas, honores tamen eruditis magnos conserunt. Ita de illis, obito pro salute gentium orbe, celebris Nicolaus Trigautius libr. 1. expedit: Sinicae capite 5. Nullus porro ludus est, aut Academia publica (quo e nostris scriptoribus aliqui asseruere [Orig: asseruêre] ) cuius Magistri hos sibi libros susceperint exponendos, sed quisque praeceptorem sibi proarbitratu deligit, e quo domi suae, suoque sumptu instruatur. Horum porro domesticorum ludimagistrorum ingens est multitudo, tum maxime quod in more positum sit, ut dixi, quemque domi suae filiorum dumtaxat ludum aperire, tamet si unus alterue numeretur, ideo credo, ne aliorum commercio, a studendi contentione avertantur. In hac scientia tres litterarum gradus iis, qui ex eorum numero examinandos se se praebent, aptique fuerint iudicati, conferuntur. Id porro examen, in sola fere scriptione consistit. Primus litteratorum gradus confertur in singulis urbibus, eo in loco, qui ludus appellatur. Eum consert insignis aliquis litteratus, ab rege ipso in eum finem nominatus. Is ex officio Tihio, gradus vero ipse Sieveai dicitur, et Baccalaureatum nostratem repraesentat. Tihio igitur omnes suae provinciae urbes peragrat, eum gradum collaturus, cui triplex examen praemittitur. Ubi Cancellarius ille, ut nostro more loquar, advenit, quotquot ex ea urbe, eiusque finibus ad illum gradum adspirant, repente concurrunt, seque examini subiciunt. Primum instituitur a Ludimagistris illis, qui Baccalaureis, cum gradum assecuti sunt, praesunt, dum ulteriorem adipiscantur. In hoc examen admittitur quilibet, et saepe contingit, ut quatuor, aut quinque milia ex una urbe numerentur. Hi ludimagistri stipendio regio aluntur, in hunc finem. Hi deinde ad quatuor urbis praefectos (qui omnes sunt litterati, alius enim nemo Rem publicam attingit) a ludimagistris remittuntur, qui denuo examinatos Cancellaro praesentant, sed ex universo numero non amplius ducentos, quos ex meliori scriptione dignissimos iudicaverint. Cancellarii tertium est examen, et omnino reliquis austerius; nam e ducentis, viginti, trigintave, non plures, pro regionis magnitudine, quos eodem examine dignissimos invenerint, Baccalaureos appellat, et praeteritorum annorum Baccalaureis aggregat, qui omnes non insimam urbis partem, dignitate repraesentant; nam ab omnibus coluntur spe futurae, ad quam accedunt, dignitatis. Talarem, pileum, et ocreas dignitatis insigne peculiare, induunt, eoque cultu alium, nisi Baccalaureum prodire est nefas. In magistratuum congressibus, honoratius assident, et graviores urbanitatis ritus iis exhibent, quibus vulgo uti non licet. Multis quoque immunitatibus gaudent, et praeter Cancellarium, suosque illos quatuor Ludimagistros, nemini fere subsunt, nec facile ceteri magistratus, de illorum causis delictisue iudicant. Cancellarii munus non solum in novos se Baccalaureos extendit, sed antiquiores etiam superiorum annorum illo gradu insignitos, incudi reddit, et quid vel profecerint, vel defecerint, severa trutina explorat.
Ergo pro scriptionis bonitate, quinque ordines instituit. Iis qui primo censentur proemio, potestatem facit munia quaedam publica; sed non maxima, sine superiore gradu gerendi; in fecunda classe recensitos, proemio quoque, sed inferiore donat. Tertios nec praemio, sed nec poena dignos censet; Quarti publice vapulant, socordiae poenam luentes; Postremi tandem Baccalaureatus insignibus exuuntur, et in vulgi ordinem reiciuntur. Id faciunt ne postquam in Baccalaureos recensiti fuerint, in otio delitescant, et quae didicerent, oblivioni tradant. Alter autem Sinensium litteratorum gradus Kiugin appellatur, et cum nostrorum licentiatorum ordine comparatur. Is non nisi tertio quoque anno in provinciae Metropoli, sub octavam lunam, maiori etiam maiestate confertur. Sed non iis omnibus, qui eo digni censentur, sed qui inter illos certo numero digniffimi, pro provinciarum dignitate, ac celebritate plures, paucioresue. Nam in utraque regia Pequinensi scilicet, atque Nanquinensi quinquaginta fupra centum ex omni Baccalaureorum numero licentiati renuntiantur; in Cequiana Quiam Sinensi, atque Fuquiana quinque supra nonaginta, in reliquis pro litteratorum numero, ac provinciae dignitate aliquanto pauciores: In hoc examen soli Baccalaurei, nec tamen omnes admittuntur, sed e singulis provinciae urbibus, aut ludis, ut iam dixi, ab
Cancellario illo Baccalaureorum minimum triginta, summum quadraginta ex omni numero ad scriptionem excussi, seliguntur. Et tamen hac ratione in provinciis celebrioribus saepe numerus eorum, qui ad licentiatorum ordinem adspirant, ad quatuor milia excrescit. Igitur anno illo qui licentiatis initiandis tertius quisque recurrit, qualis exempli causa fuit annus Domini 1609. et proxime recurret 1612. paucis ante octavam lunam diebus, quae saepe in Septembrem mensem incidit, magistratus Peguinenses selectissimos ex universo regno philosophos, ad centum Regi offerunt dato libello, ut ex iis triginta in singulas nempe provincias, binos nominet, qui huic licentiatorum discussioni praesint. Eorum porro alterum e regio Collegio, quod Hanlinguem vocant, esse necesse est, cuius Collegae toto regno celeberrimi esse perhibentur. Eos vero rex omnino non nominat, nisi sub idem temporis punctum, quo citatissimo itinere in designatam provinciam poterunt pervenire, adhibitis quoque permultis excubitoribus, ne quem ex ea provincia ulla ex causa prius alloquantur, quam licentiati sint renuntiati. Ex eadem quoque provincia, ab magistratibus philosophi celebriores evocantur, a quibus Regii illi examinatores duo, in hoc examine primaque scriptionum discussione, cum fide adiuventur. In qualibet porro metropoli, palatium ingens pro hoc examine dumtaxat exstructum cernitur, altissimis muris cinctum. In eo domiciliorum stationes permultae, et ab omni tumultu semotae, in quibus cxaminatores, quos dixi, dum scriptiones discutiunt, commorantur. Praeter has, in medio palatio sunt cellulae super quater mille, quae praeter exiguam mensam, et scabellum, et unum hominem capere ultra nihil possunt, ex his cellulis nemo cum vicino colloqui, sed nec videre quemquam potest. Ubi examinatores, et Urbani, et Regii, quos dixi, in Metropolim advenerunt, prius in eo palatio, in sua quisque statione includuntur, quam cum ullo colloqui possint, immo a mutuis inter se colloquiis excluduntur, toto eo tempore, quo inscriptionum discussione laboratur. Quin etiam id temporis nocturnae diuturnaeque multorum militum, et magistratuum excubiae, explorant, et arcent omne litterarum, ac sermonum commercium eorum, qui ntra palatii fines degunt, cum iis, qui extra eos commorantur. In hoc porro examen tres et iidem ubique dies toto regno deputantur, nonus nempe ac 12. ac 15. octavae lunae dies. Et ab illucescente aurora in primam noctem tempus scriptioni conceditur, ianuis studiose occlusis. Scribentibus porro levis refectio pridie comparata sumptu publico praebetur. Cum in palatii fines Baccalaurei admittuntur, severissime explorantur, secum aliquem librum aut seriptionem deferant nec ne. Et solum sinuntur penicillos aliquot quibus ad scribendum utuntur, et scriptoriam laminam, de qua supra, atramentum chartamque deferre. Eorum porro vestes penicilli, laminae scriptoriae, ne quid per fraudem contineant, explorantur: Si fraus aliqua deprehensa fuerit, non excluduntur solum, sed etiam acerrime puniuntur.
Posteaquam in palatium admissi Baccalaurei, et fores clausae, et publicis sigillis obfirmatae, Duo illi ab regia examinis praesides, tres e tetrabiblio illo sententias in publicum exponunt suo arbitratu selectas, quas singuli totidem scriptionum sibi thema proponunt; e qualibet item quinque illarum doctrinarum quaternas sententias, aliarum totidem scriptionum thema proponunt. Easque sibi quisque deligit, quae ex ea quam profitetur doctrina, eruuntur. septem has scriptiones oportet esse non verborum solum luminibus, sed sententiarum quoque pondere graves, observatis accurate Sinensis facundiae praeceptionibus, nec ullam scriptionem oportet quingentos numero characteres superare, quorum singuli singulas dictiones nostras exaequant. Die altero, qui biduum ad examinandorum quietem consequitur, eundem in modum reclusis, tria proponuntur, quae olim ex veterum annalibus eruta contigere, vel alia quaedam, quae imposterum poterunt evenire, ternis singuli scriptionibus sententiam suam dicunt, aut Regem dato libello monent, quid eo in casu faciendum, eregni bono videretur. Tertio similiter die tres iis lites, ex iis proponuntur, quae in gerendis Rei publicae muneribus discernendae exigi possunt, ternis itidem scriptionibus singuli sententiam suam explicant, quam in ea lite diiudicanda ferrent. Acceptis in hunc modum suo singulis die scriptionum argumentis, et ad memoriam transcriptis, Baccalaurei in designatam sibi ab iis, quorum interest, cellam ad scribendum ingrediuntur, et magno ubique silentio, a singulis scribitur. Scriptiones singulorum in libello in cum sinem parato, a singulis transcribuntur, adscripto suo, parentis, avi, et abavi ad finem scriptionum nominibus, et libellum ita obfirmant, ut non nisi a deputatis possit aperiri. Id singuli cum singulis libellis fecerunt, eos deputatis offerunt: illi, prriusquam in examinatorum manus veniant, librariorum, qui iam parati adsunt, manu transcribuntur: ac ne fraus esse possit, rubeo colore exempla pinguntur, ipsa porro autographa, sine auctorum nominibus examinatoribus discutienda traduntur; ipsa vero autographa, numeris signata, quae transumptis respondent, interim asservantur. Id fit, ne qui discutiunt scriptiones, auctorumnomina vel ipsam pingendi rationem internoscant. Priores illi ex urbanis magistratibus selecti examinatores, scriptiones omnes excutiunt, et pessimam quamque ita reiciunt, ut regiis examinatoribus duplum offerant eius numeri, ad quem excrescere licentiatorum numerus potest. Ita si centum et quinquaginta renuntiari oportebit, scriptiones trecentae seponuntur, et ad regiorum examinatorum stationem postremo scrutinio excutiendae transmittuntur; e quibus optimas quasque, quantum pro numero licentiatorum satis, segregant. Ex eo inde numero primas, secundas, et tertias deligunt, et in ordinem accurate componunt. His peractis omnes simul examinatores, transumpta cum autographis, appositis numeris, agnita conferunt, et auctoris in autographo nomen legunt: haec nomina cubitalibus litteris descripta, in ingenti tabula exponunt, octava fere luna exeunte, magno magistratuum concursu, applausuque eorum, qui licentiatos renuntiatos, vel sanguine, vel necessitudine contingunt. Hic porro gradus priore longe superior, ac celebrior, aliisque nobilioribus gaudet immunitatibus, et peculiari dignitatis ornatu. Immo si ad supremum gradum adspirandi deponunt cupiditatem,
non infimorum in Re publica munerum capaces exsistunt. Hoc actu ad exitum in huncmodum perducto, Regii examinis praesides, librum evulgant, quo totius examinis successus, licentiatorum nomina. et insigniores de qualibet proposita materia scriptiones hac ratione in regnum universum immittuntur. Sed maxime illius scriptiones typis illis excuduntur, qui primum inter licentiatos nomen est sortitus. Is Sinico Quiayuen appellatur. Hic porro liber eleganti inprimis charactere excuditur, totoque regno spargitur, eiusque aliquot exemplaria Regi offeruntur, et reliquis palatinis. In hoc examen minime admittuntur, qui sunt alterius provinciae Baccalaurei. Solum in utraque Regia pauci exaliis provinciis ex peculiari privilegio, quod in ludum regium, cuius collegae sunt, adsciti sint, postquam Baccalaureatum obtinuerunt, in id Collegium, persoluto Camerae regiae certo aureorum numero, adsciscuntur. Tertius apud Sinas litteratorum ordo Cin- su appellatur, et Doctoratum nostratem plane repraesentat. Hic etiam tertio quoque anno confertur, sed solum in Regia Pequinensi, et Doctorum initiandorum annus semper est is, qui licentiatorum actum proxime insequitur. Eum porro non nisi ex universo regno trecenti, consequuntur, tametsi e singulis provinciis licentiati, quoties aleam examinis subire voluerint, ipso iure admittantur. Instituitur hic actus secunda luna iisdem, quos supra memoravimus diebus, forma quoque eadem, nullo plane discrimine, nisi quod pro ratione gradus atque dignitate crescit etiam in explorando diligentia, ne qua forte fraus savorque subrepat, ipsi quoque examinatores e gravissimis regni Magistratibus, quos Colaos vocant, de quibus infra, examinis praeses nominatur. Finito examine, renuntiatisque Doctoribus, eo ipso in palatio, in quo etiam licentiatos renuntiari mos est, simul omnes in palatio regio, coram praecipuis totius aulae magistratibus, quin etiam ipse rex olim aderat, proposito themate, scriptionem componunt, cuius iudicio, magistratuum, quos ipsi gesturi sunt, ordo renuntiatur, in tres classes distributus. Huius examinis magna est celebritas, quae tota in brevi scriptiuncula consistit. Qui primum in Doctorum examine locum obtinuit, illius tertius locus in hoc secundo examine extra aleam versatur. Qui vero in hoc examine primas ac secundas obtinet, insigni per totam vitam dignitate insignitur, praeterquam quod maxima quaeque in Re publica munera gerit. Ea dignitas aptissime cum Ducis apud nos Marchionisue titulo conferretur; si ea in posteros hereditario iure transferretur. Hi mox Doctores propria veste, pileo, et ocreis, ac reliquis etiam magistratuum insignibus gaudent, et ad publicos magistratus opimiores, ac nobiliores evehuntur, eo semper ordine, ut nusquam doctores ab licentiatis superentur, habentur quoque in primorum regni numero, et reliquis licentiatis, quibus sors non aeque cecidit, suis pridie Collegis, ita repente superiores exsistunt, ut credi vix possit, nam ubique potiores partes illis cedunt, et speciosioribus eos titulis compellant. Hi autem licentiati qui a doctorum numero reiecti sunt, si spem doctoratus imposterum consequendi deposuerint, ad gerendam Rem publicam admittuntur, et licet infra doctores, non tamen infimos vel in regia vel foris magistratus gerunt. Si fortunam denuo tentare placuerit, domum repetunt, sedulo scribendo legendoque exercent, toto insequente triennio, dum redeunte annorum circulo, in examinis arenam iterato descendant. Id quoties libuerit, tentare licet. Et evenit non raro, ut aleam decies subeant, repugnante semper fortuna, quaspe lactati, vitam absque munere publico universam terunt. Dum aut summi, aut nihil esse volunt. Huius quoque non levis atque inferioris ordinis renuntiati successus, suo privatim volumine ab examinantibus excuditur, adscriptis ut supra, nominibus, et insigniori quaque scriptione. Praeter hunc librum, alius etiam quotannis editur, quo doctorum omnium nomina, patria, parentes, officia, et quo in loco ea gerant, describuntur. Ita qui annuum hoc volumen inspexerit, sciet quam quisque dignitatem a primo doctoratus anno ad obitum usque, et ubi gesserit, quibus gradibus honorum vel ascenderit, vel descenderit, quod apud Sinas pro cuiusque meritis est cottidianum. Et est in hac graduum consecutione illud admiratione dignum, quam eiusdem anni Collegae inter se necessitudinem contrahant, nam non licentiati minus quam doctores, quibus fortuna ut faveret in eundem annum conspiravit, sese loco fratrum per universamvitam habent, seque mutuo et propinquos suorum Collegarum in omnibus rebus adiuvant, unanimi semper amorum consensione, cum ipsis quoque examinatoribus, etiam arctius vinculum nectunt, quale solet inter parentes, ac filios, vel discipulos ac magistros, debita semper veneratione, tametsi saepe contingat, ipsos discipulos altius magistro, per singulos honorum gradus ascendere. Hos etiam honorum gradus iisdem annis ac locis, iisdemque titulis, iis qui militiam prositentur, concedi mos est. Tempus solum in sequentem lunam differri solet. Verum ex eo quod apud Sinasars militaris iacet, longe inferiore conferuntur apparatu. Et ita pauci ad eos adspirant, ut omnino res misera videatur. Militare hoc examen triplex quoque est In primo equestri cursu incitati, sagittas novem expediunt: In secundo totidem sagittas in eundem scopum pede fixo collineant. Et qui ut minimum quatuor sagittis ex equo, et duobus e solo scopum attigerunt, in tertium examen admittuntur In quo de rebus militaribus, proposita quaestione, iubentur scripto respondere. Iudices deinde collato inter se triplici hoc examine, in unaquaque provincia, ex universo numero licentiatos fere quinquaginta renuntiant. Quo anno vero Peguini doctores nominantur, militares quoque ex omni licentiatorum totius regni numero selecti, triplici etiam examine praevio, omnino centum militari doctoratu insigniuntur Doctores ex hoc Collegio facilius quam licentiati non tamen sine largitionibus ad aliquam praefecturam militarem de signantur. Utrique, cum primum renuntiantur, sive ii de Philosophico sive de militari sint senatu, supra aedium suarum limen ad familiae commendationem, titulum inseribunt litteris cubitalibus, quo significatur, quam quisque dignitatem sit adeptus. Illud ad extremum praetereundum non est Omnium examinum arbitros ac praesides, sive de re militari, sive de Mathematicis disciplinis, et arte medendi, et longe magis de rebus Ethicis discussio
instituarur, e senatu Philosophico deligi, nec ullum vel Ducem, vel Mathematicum, vel Medicum illis adiungi; quod non parum Europaeis nostris mirum, et fortasse ineptum videbitur. Tanta enim est eorum qui Ethica disciplina praecellunt, apud Sinas opinio, ut omnino videantur aptam de omni re posse ferre sententiam, tametsi extra suae professionis limites longius evagentur.
§. 6. Plurimis haec verbis auctoris retuli, tum quod viri optimi, quique animam suam toties posuit suis in manibus, ut gentis ignotae animas lucraretur, memoriam mecum recolam; tum quia Academiae nostrae, in quibus lapsa disciplina, et ardor discendi exstinctus est; ad hunc modum in integrum restitui possint. Audeat simile quippiam princeps, tota Europa nobilissimam Academiam in urbe sua exurgere conspiciet.
Quaenam ad hos gradus temporum intervalla requirantur, certo statui non potest. Societas nostra Philosophiae triennium, Theologiae quadriennium constituit. Sic habet Reg. 17. praepos. Prov. Philosophicum cursum triennio absolvent, non autem minore tempore, ubi sunt nostri: si autem soli sint externi auditores, relinquatur provincialis iudicio, quotannis vero, si fieri potest, unus cursus absolvendus, et alter inchoandus.
Et reg. 9. §. 1. Quadriennio ex Constitutionnibus Theologiae cursum absolvi curet, idque a duobus, vel si omnino aliter fieri non posset, a tribus ordinariis Professoribus, pro diverso provinciarum usu. Ubi autem tres erunt, tertia lectio erit moralis Theologia, in qua exprofesso, et solide explicentur materiae morales, quae ab ordinariis professoribus, vel omnino praetermitti, vel brevissime perstringi solent. Quam quidem lectionem nostri biennio saltem audiant, alteroque biennio scripturam sacram.
§. 7. Regni Francici iura hoc in genere severisima, refert prudentissimus, et doctissimus Politicorum Petrus Gregorius Tolosanus, lib. 18. c. 9. Ita vero ille refert ex concordatis regni, et summi Pontific. Ad praesumptionem probationis scientiae facit tempus, quod quis in scholis in discendo consumpserit, iurisque civilis studium quinquennio perfici posse docuit Iustinianus: iuris vero canonici septennio, canones. Ex praescripto vero concordatorum, Gallicorum, et summi Pontificis, pro beneficiis obtinendis in regno Galliarum in vim privilegiorum, nominationum, statutum, ut collatores ordinarii, aut patroni ecclesiastici, dignitates, personatus, administrationes, officia et beneficia ecclesiastica, in mensibus graduatis, et nominatis assignatis, vacantia, illis graduatis simplicibus aut nominatis illa conferre, aut ad illa eos dunt axat praesentare teneantur, qui per tempus competens in Universitate famosa studuerunt. Tempus autem esse competens declaratur decennium in magistris seu licentiatis, aut bacchalariis in Theologia: septennium vero in Doctoribus seu Licentiatis in iure Canonico, civili, aut medicina, quinquennium autem in magistris seu licentiatis in artibus, cum rigore examinis, a logicalibus inclusive, aut in altiori facultate. Sexennium in bacchalariis simplicibus in Theologia: Quinqvenium vero in bacchalariis iuris canonici aut civilis, in quibus bacchalariis iuris canonici et cinilis, si ex utroque parente nobiles suerint, triennium sufficere decernitur. Simplices graduati dicuntur ibi, qui nominationes non habent, nec favore etiam tanto ac qui habent in consequendis beneficiis donantur, tempus illud ante adeptionem graduum studiorum desideratur completum, ad effectum consequendi privilegium acceptandi beneficia debitaper concordata graduatis simplicibus, vel nominatis, vacantia certis mensibus, prout definitum, et distinctum fuit.
Tempus studiorum perficiendorum in praedictis est iuris positivi, ad effectum privilegii consequendum, sed in allis potest esse arbitrarium magistris, qui promovendos possunt suo iudicio vel ante, vel post illud probare. Artes longae, vita brevis, et ut quis possit discere, tempore indget, ut postea possit docere.
§. 8. Verum hoc fatetur esse iuris positivi, in aliis est arbitrarium, nam ob ingeniorum diversitatem alii citius, tardius alii ad eruditionem veniunt. Temporis igitur illa ratio instituenda est, quae mediocribus ingeniis sufficiat, maximis non sit onerosa, et quam tarda ingenia magno labore paene attingant.
Facultas Theologica Moguntina, quae iam annos quinquaginta magna omnium utilitate floret, ita statuit tit. 4. §. 2. Nolumus ullius aetatis, aut temporis studiorum rationem haberi in promotionibus, nisi et cognitione rerum Theologicarum convenienter ad gradum qui petitur, et honestae conversationis, ac vitae testimonio promovendus commendetur. Nam infames Apostatas, aut perversis moribus notorie praeditos quant acumque doctrina excelluerint, omnino a promotionibus arcemus.
Temporis enim iactura, sine profectu, ad rem nihil facit, tempus tamen descripsit §. 4. Item statuimus et ordinamus, ut nemo ad praelectionem, vel gradum Baccalaureorum Biblicorum admittatur, qui ut minimum non audierit praelectiones Theologiae ordinarias per duos annos: ad gradum vero Baccalaureorum sententiariorum ante tertium annum expletum nemo admittendus est, ut inchoare possit praelectionem tertii libri sententiarum, qua inchoata censentur Baccalaurei formati: Licentiae vero gradum nemo, nisi elapso anno quarto studiorum Theologicorum consequetur.
§. 9. Nunc etiam mala Academiarum recensenda sunt; neque enim politici est illa dussimulare, quae in totius rei publicae perniciem erumpunt. Ac primo quidem multis locis, ad honores Academicos indigni promoventur. Vetus illa querela est; propter quam Academias multi oderunt, nonnulli eversas esse cupiunt. Sed iniuria, ad magistratus civiles, ad tribunalia, ad diadema et sceptra quoties metu, spe, pretio, immo et per flagitiosa obsequia evehuntur illi, quos servos habere vir honestus nollet? Ecclesiae quoque opulentia, crebro pessimis, non saepe optimis obvenit. Quid igitur mirum est, si vitia quibus tota Res publica premitur, Academicos quoque afflent, et sensim insiciant? Fateamur igitur ita esse, et viris doctissimis numquam deesse quod emendent. Me accusatorem Academiae non habebunt. Iam olim monuit Concilium Constantiense. Item ut de ceterofloreat sapientia, et vigeant litterarum studia, nullus ad titulos graduum, et honorum assumatur, nisi idoneus, et approbatus moribus, et scientia, atque bene meritus: nec ita levis, et nimium praecipitata promotio fiat. Nam ut notum est, et multis ridiculosum, multi magistrorum nomen obtinent, quos magis adhuc discipulos esse deceret, contra facientes aut venientes, privilegiis regalibus eisdem Universitatibus concessis, ipso iure priventur.
Ipsis Pontificibus, ambitio Imperitorum imposuit. Praxin ostendit Petrus Gregorius l. 18. c. 9. §. 7. Refert Iuliustertius summus Pontifex, in
constitutione edita sexto Februarii millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo, abusum quendam emendavit, quod multi iuris civilis, et canonici ignari, ad doctoratus gradum aspirantes indebite, sub praetextu quod in aliqua Universitate studii generalis operam dando in tantum profecerint, quod idonei exsistant, licetiam a sede Apostolica obtineret, vel extorquerent, ut ab aliquo praelato, seu a persona in dignitate Ecclesiastica constituta, etiam de propitiis extorquendo, insignia doctoratus in Romna curia suscipere valerent: et eiusdem licentiae praetextu examine ad id requisito, et aliis necessariis desuper minime adhibitis, contra sacrorum Canonum statuta, et iuris dispositionem, in illius doctoratus dignitatis opprobrium, se ad illius gradum faciebant promoveri, unde gradus ex praemissis vilescebat, illudque emendans disponit S. Pontifex, neminem de cetero in urbe creari posse doctorem, nisi a Collegio Aduocatorum consistorialium, non obstantibus privilegiis et licentiis in contrarium concessis.
Apud Melandrum l. 1. ioc. serior. versus sunt in Pullatos indoctos:
Doctorempte bulla creat, tibi bulla decori est.
Bulla tibi vires, bulla parit titulos.
Sed caveas ne bulla minus teforte perennet,
Bulla homo es, et doctor bulla, quid ergo tumes?
Hinc nihil hodie vilius, aut suspectius doctoribus bullatis, quamvis multi insigni eruditione polleant, cum tamen illi quos Pontifex, vel Imperator eo honore dignatus est, summo loco haberisoliti fuerint: Verum praesumitur, non quidem in iudicio, sed hominum opinione, fraudulentia: nec minor tamen in ipsis Academiis error est. Ad experientiam appello causas defendant doctores, disputent magistri. Rhodus, et saltus suspicionem meam refutent.
Mali tanti causa est, mundo ipso potentius, aurum; Dum enim pecuniae inhiant nonnulli Academici, quibusvis honores suos prostituunt: Et multo gratiores sunt, imperiti, qui examinis severitatem muneribus mitigant, quam qui eruditione, et doctrinae insigni documento provocant. Credo interdum pauperiem Academicorum, ad ea lucella illos deicere, sed aliud quiduis agendum potius; quam pecora et trunci ad cathedras doctorum trahendi; Tales enim promovendi sunt, ut si leges interirent, recte tamen docerent, et viverent. Haec autem tum ipsis, tum principibus consideranda propono.
§. 10. Primo. Doctoratum in facultate Theologica, Iuridica, Medica, ab eo qui se indignum esse novit, nec sine peccato mortali suscipi, nec ab aliis conferri posse, si indignum esse noverint. Ita Silvester de doctoribus. §. 4. Navarrus de pecc. mag. et doctor. c. 25. Arm. Alvar. Pelag. l. 2. de planctu Eccl. Sa in aphoris.
Causa magna est; quia Rem publicam, atque Ecclesiam fallunt, et in magna re, qui enim tibicinem imperitum canendi voluptatibus principis offerre non auderent, illi populorum, principumque salutem alienae imperitiae obicere non verentur. Gradus vero illi dantur, ut Ecclesia idoneos habeat doctores, qui haeresibus resistant, infideles convertant, et credunt tum principes, tum Episcopi Academiis, a quibus sine gravi scelere falli, et irrideri non possunt. Sunt vero sua facilitate rei omnium, quae inde sequuntur, malorum. Si indoctus Theologus, aut fidem ignorantia prodit, aut adversarios conscius suae imbecillitatis fugit; Si clientem perdit indoctus patronus, si clinicum medicus inexpertus curandum suscipit, letifero se crimine obstringunt; quia lucri causa proximos in salutis, vitae, et fortunarum discrimen praecipitant: et ut tantum possent Academica auctoritate fulti licentius grassantur.
Accedit propria singularum fides, officiumque: doctores enim qui sunt in senatu Academico, vel promissione, vel etiam iuramento obstringuntur, ne inidoneos admittant. Nostra facultas t. 7. §. 4. Omnes iureiurando constringit; Se fidele testimonium de Baccalaureis in Theologica facultate cum legitime interrogabuntur; perhibituros. Itaque recte Silvester etiam periurio obligatos censet, qui indignum admittunt.
Quamvis autem numquam docturi videantur, aut causas acturi, aut sane praxin medicinae exercituri, ita ut abesse periculum videatur, non tamen sine mortali peccato testimonium eruditionis publicum decerni indoctis potest. Nam forte occasio, aut necessitas, ut sunt rerum humanarum omnia incerta, id exiget, atque ita nihil nisi inanem titulum, et si hactenus latuerit, auctoritatem nocituram adferet. Hoc cavere prudentis est ne furioso gladium, ne imperito iudicandi, aut docendi potestatem committat, quamvis enim furiosusgladio, quandoque recte utatur, numquam furioso recte datur gladius. Et quamquam casus operam imperiti medici aliquando faciat salutarem; improba tamen est temeritas illius, qui artem in alieno corpore experitur.
Quod si nullum umquam detrimentum privilegiata, et doctorali inscitia allaturi sunt, grave tamen peccatum est; et rei publicae perniciosum eruditorum insignia, stolidis pecudibus appingere. Nec principum, fundatorumque honestissima voluntas, sine scelere eludi potest. Si enim totius Rei publicae interest, ne fortium virorum, et bene meritorum praemia in se versuti, et callidi derivent, certe maximum sentiet detrimentum, si doctrinae, et prudentiae testimonio falso decorati incedant illi, qui adeo rudes sunt, ut doceri vix queant. Nam praeterquam quod honores illi penitus contemnuntur; Si tam indignis, quam dignis contingunt, aliud etiam malum oritur, quod multas Academias pessum dedit. Omnium adolescentum ignavia, otiumque, et inde erumpens dissolutio, libidinesque. Si enim ad Academicorum honorum arcem, tam pecuniosa imperitia, quam laboriosa scientia deducit, multi paucorum nummorum iactura, longi temporis maximos labores, facile rediment. Tristissimos istius Academicae perfidiae effectus, multae universitates experiuntur, in quibus a multis annis, a gradibus nemo arcetur, et caerimoniae loco examen dumtaxat agitatur. Quis enim diligentior in litteris est, ut gradum consequatur, aut cui metus repulsae marcorem excutit, si divites indoctos summo loco, quasi eruditione venerabiliores stare videt?
§. 11. Sed neque opibus Academiae illa praevaricatione consulitur; nam postquam vulgata sunt indignis insignia, postquam turba fecit contemptibiles, primo nobilitas honores illos sprevit, numquam factura, si in illis vera eruditionis testimonia esse agnosceret. Magnum hoc vulnus est universitatum, nobilissimam iuventutis partem amisisse. Vidi nobilissimos adolescentes,
magnatum filios, principum cognatos, omnes studiorum partes assidue, diligenterque tractare, magistrorum testimonia postulare; sed gradus Academicos, hoc est, publica testimonia contemnere. Quod enim communiter tam doctis, quam indoctis conceditur, non est, (dicebant) testimonium eruditionis; sed inutilis caerimonia hominum eciosorum, et ambitiosorum. At vero Ecclesia doctores nullo modo contemptos esse vult, cum tam multa, et grandia illis committat. Quantum Concilium Tridentinum doctoribus tribuat sess. 22. ca. 2. de reform. explicuit. Quicumque post hac ad Ecclesias cathedrales erit assumendus, is non solum natalibus, aetate, moribus, et vita ac aliis, quae a sacris canonibus requiruntur, plene sit praeditus, verum etiam in sacro ordine antea, saltem sex mensium spatio, constitutus. Quarum rerum instructio, si eius notitia nulla, aut recens in curia fuerit, a sedis Apostolicae legatis, seu nuntiis provinciarum, aut eius ordinario, eoque deficiente, a vicinioribus ordinariis sumatur; Scientia vero praeter haec eiusmodi polleat, ut muneris sibi iniungendi necessitati possit satisfacere. Ideoque antea in Universitate studiorum Magister, sine Doctor, aut Licentiatus in sacra Theologia, vel iure canonico, merito sit promotus, aut publico alicuius Academiae testimonio idoneus ad alios docendos ostendatur. Quod si regularis fuerit, a superioribus suae religionis similem fidem habeat. Praedicti autem omnes, vude instructio, seutestificatio erit sumenda, haec fideliter, et gratis referre teneantur: alioquin eorum conscientias graviter oneratas esse scient: ac Deum, et superiores suos habebunt ultores.
§. 12. Quid gravius dici posset a generali Concilio, in eos, qui prandiolis, et paucis nummis, publica illa testimonia divendunt?
Examini clericorum, doctores praeficit eadem Synodus sess. 24. cap. 18. de refor. Sint vero hi examinatores, Magistri seu Doctores, aut Licentiati in Theologia, aut iure Canonico, vel alii Clerici, seu Regulares, etiam ex ordine mendicantium, aut etiam saeculares, qui ad id videbuntur magis idonei, iurentque omnes ad sancta Dei Euangelia, se quacumque humana affectione postposita, fideliter munus exsecuturos.
Quid vero illi de scientia aliorum iudicabunt, si sua ambitione, si academico periurio facti sunt ipsi doctores? Si fal insatuatum fuerit, in quo salietur? Eadem sessione cap. 12. Archidiaconos iubet esse magistros, vel licentiatos in Theologia, vel iure canonico. Et c. 16. Vicarii Episcopi constituuntur. Haec cum Ecclesia constituat, tantum Academicis testimoniis tribuit, quantum vix ulli alteri, ideoque merito contra praevaricatores, Deum ultorem invocat. Eadem in iuris, et medicinae doctoribus estratio. In illorum enim consiliis res publica tota paene versatur, in horum scientia multorum, atque etiam principum, et magnatum vita.
§. 13. Quid vero de magistris artium, et baccalaureis? Non desunt, qui indignos a peccato mortali excusent, sive gradum imperiti suscipiant, sive conferant. Nulla enim Rei publicae pars illis committitur, quamvis igitur stolones togatos, epomide, pileo, annulo adornent; neminem tamen fallent, quia rebus nondum admoventur. Egocontra sentio, indignos baccalaureatus, aut magisterii Philosophici insignibus ornare, peccatum esse mortale. Primo quidem ob iuramentum quo multis in Academiis examinatores adiguntur, ut promittant indignos non admissuros; itaque fundatores, et Academiae quae iuramentum postulant, rem gravem esse censent; hinc consequitur, utetiam illi, qui quamvis iusiurandum non dixerint; promissione tamen fidelitatis tenentur, ut in regravi, publicum testimonium falsum sine gravi peccato dare non possint. Deinde; Multa etiam magistris artium committi solent; disputandi, docendi, examinandi alios, promovendique potestas. Quae ubi imperitis collata fuerit, necesse est studia illa, quae Rei publicae sunt necessaria, capere magna detrimenta, quae cum maiora sint, quam pecuniarum damna, hic quoque crimen cernitur. Cum enim numerosa sit in Academiis iuventus, quae Philosophiae operam navat, contemptu honorum Academicorum, constat ipsos ardorem studendi restinguere, hoc est exserte ipsam iuventutem corrumpere. Contemnuntur autem, cum desinunt esse testimonia eruditionis. Et quo maiore vestium, conviviorum, carminum, comitatuum apparatu caerimoniae illae peraguntur; eo apud conscios suae, atque alienae inscitiae maiore ludibrio habentur. Quia spectatiore pompa, testimonia falsa, levitasque Academicorum producitur. Haud paucae sunt Ecclesiae Collegiatae, quae Baccalaureatum, aut magisterium requirunt, quas fallere non modo est turpe, sed etiam criminosum. Denique qui promovent indignos, cum non semper, nec omnes possint evehere, nisi omnem disciplinam evertant, vehementer infamant eos, quos repellunt, magna enim est infamia, ne inter indoctos quidem locum habuisse, ne Mysorum quidem extremum esse. Atque hinc ille contemptus oritur, cum primus locus non est magno honori, et ultimus contumeliam trahit ingentem. Quomodo vero cognoscam dignos et indignos? Aut quae normae discriminis?
§. 14. Res ardua est, quaeque excusationum latebras aperit illis, qui disciplinam dissolvunt, nec Academias scientiarum flore, et studio, sed pomparum inanibus metiuntur. Retegam tamen illa arcana, et praetextus auferam.
Inter eos qui digni doctoratu censentur, magnum est discrimen, et, ut philosophi loquuntur, latitudo. Augustinus, et Hieronymus doctores sunt; nec tamen eo nomine non digni, Eucherius, Prosper, aliique, nam Augustinum semel Ecclesia habuit, multis vero in singulos annos doctoribus indiget. Non igitur ad unam normam, exigenda est eruditio. Quis enim nunc aut doctor, aut Episcopus creatur, qui non lubens, volens se Augustini discipulum fateatur?
Nullus magister, aut doctor eius scientiae creari debet, qui eam docere non possit. Nam magister, et doctor a docendo ita nominantur. Deinde plerisque in Academiis qui promoventur, etiam iureiurando ad docendum astringuntur. Facultas philosophica a suis hoc iuramentum exigit. Postremo iurabunt, se unum annum integrum a promotione, in nostra facultate praelegendo, ac docendo duraturos, ac eodem anno semel publicae disputationi praesidere velle. Quomodo iurabit docturum ea, quae non didicit? Irrisorium hoc iuramentum est, si asinus iuret se docturum litteras. Ecclesia et res publica tanto sumptu illa magisteria, doctoratusque ad docendum, ordinavit, ut optime monuit Silvester de doctoribus. §. 4. Ecclesiam omnia illa, non modo philosophiae, et maiora studia ad docendum referre, sed linguarum etiam cognitionem docent canones. Totam
exposuit extr. de magistris Clemens V. in Concil. Vienn. cap. 1. Inter sollic: tudines nostris humeris incumbentes, perpeti cura revolvimus, ut errantes in viam veritatis inducere, ipsosque lucrifacere Deo, sua nobis cooper ante gratia, valeamus: hoc est, quod profecto desider anter exquirimus, ad id nostra mentis sedulo destinamus affectum, atque circa illud diligenti studio, et studiosa diligentia vigilamus. Non ambigimus autem, quin ad huiusmodi nostrum desiderium assequendum, divinorum eloquiorum sit expositio congrua, ipsorumque fides praedicatio admodum oportuna. Sed nec ignor amus, quin et haec promi noscantur inaniter, vacuaque redire, si auribus linguam loquent is ignor antsum profer antur. Ideoque illius cuvis vicem in terris (licet immeriti) gerimus, imitantes exemplum, qui ituros per universum mundum ad evangeliz andum Apostolos, in omni linguarum genere fore voluit eruditos, viris catholicis notitiam linguarum habentibus, quibus utuntur insideles praecipue, abundare sanctam affectamus Ecclesiam, qui insideles ipsos sciant, et valeant sacris institutis instruere, Christicolarumque collegio, per doctrinam Christianae fidei, ac susceptionem sacri baptismatis aggregare: Ut igitur peritia linguarum huiusmodi, posset habiliter per instructionis efficaciam obtineeri: Hoc sacro approbante Concilio scholas in subscriptarum linguarum generibus ubicumque Ronanam curiam residere contigerit, nec non in Parisiensi et Oxoniensi, Bonomensi et Salamantino studiis providimus: Statuentes, ut m quoubet locorum ipsormn teneantur viri Catholici sufficientem habentes Hebr tica, Arabica et Chaldaeae linguarum notitiam: duo videlicet uniuscuiusque linguaeperiti, qui scholas regant imbi, et libros de linguis ipsi in Latinum fideliter transferentes, alios linguas ipsas sollicite doceant, earumque peritiam studiosa in illos instructione transfundant: instructi et edoct: sufficienter in linguis huiusmodi, frucium speratum possint (Deo auctore) producere, fidem propagaturi salubriter in ipsos populos insidele. Quibus equidemin Romana curia legentibus per sedem Apostolicam, in studiisvero Parisiensibus per Regem Franciae, in Oxoniensibus Angliae, Scotiae, Hiberniae, ac VV aliae, in Bononiens. per Italia, in Salamantino per Hispaniae praelatos, monasteria, capitula, convenuts, collegiaexempta et non exempta, et ecclesiarum rectores in stipendiis competentibus, et sumptibus volumus provideri: contributionis onere singulis iuxta facultatum exigentiam imponendo: Privilegiis et exemprionibus quibuscumque contrariis nequaquam obstantibus: quibus tamen nolumus quoad alia praeiudicium generari.
Haec consideratio omnes Academicos movere debebar, ut magno delectu, severo examine ad honores admittant. Id quod facile praestabut, si a side sua incolumitatem sanae doctrinae, atque adeo Rei publicae pendere iudicaverint. Cumque animadvertant Episcopos, Reges, Principes tanta sollicitudine, tanto sumptu, privilegiisque doctos, et gnavos quaerere pro Ecclesia, ac Re publica viros, pessimi exempli esse intellegunt, ipsa scientiarum sacraria contemptui habere, discentium alacritatem retundere.
§. 15. Hoc constituto varia, et non levi examinatione, doctrinam auditorum explorent. Moguntina Academia severas habet, et dignas, quae ubique florerent, leges. Si quispiam enim in facultate Theologica honores Academicos petat. Primo necesse est, ut apud Senatum temporis, exercitiorum, profectusque sui testimonium professorum suorum habeat, nisi enim illi testentut dignum videri, qui examen subeat a limine repellitur; deinde admissus disputationibus quinque publicis eruditionem suam probare cogitur; Iurisperiti suos ita exercent, ut si quem prima disputatione probaverint, illi deinde aliam legem assignent, ad quam exponendam, defendendamque se viginti quatuor horarum spatio praeparet, quae exagitatio, excussioque tam seria est, ut nemo facile nisi probe instructus se discrimini committat. Medicorum etiam severae sunt in examine leges, et seriae disputationes, adeo, ut haud facile quispiam indoctus hic doctoratus pulset ostia.
Facultas artium liberalium, praeter cottidianas exercitationes, testimoniaque professorum, in omnibus artibus, etiam eloquentia, poesi, mathesi examina instituit, et singulos seorsum explorando, totam paene philosophiam inquirit: Omnes enim examinatores promittunt, se nullu, insufficientem, aut parum idoneum admissuros: §: promiss. mag. Tentatorum. Unum igitur examen est, quod toto tempore studiorum perdurat, dum vel in propria schola teste magistro, et condiscipulis profectum suum probant, vel publicis per annum disputationibus, et omnium Philosophorum conventu ingenii specimen praebent. Alterum quo a deputatis magistris privatim interrogantur. Qui quamvis in aditu examinis promissionem dumtaxat praestent, ex alia tamen causa, etiam iureiurando obligantur: Ante promotionem enim inter cetera sic iurant: Item quod sidele testimonium de baccalaureis in facultate promovendis sint praestituri, quoties super hoc debite fuerint requisiti. §. iuramentum recipient: licentiam et insignia.
Huius curae cautionisque neglectu, non modo aliis in Academiis indocti, sed haeretici etiam intruduntur in Ecclesias, et Academias; nam indoctae Academiae haereses subtiliores ne nosse quidem, nedum arcere possunt. Multum (inquit Petrus Greg. lib. 18. cap. 9. de rep.) etiam nocuit Rei publicae, quod professores aliqui reperiuntur parum timor atae conscientiae, et non consider ant quale pecus arcadicum intrudant ecclesiis et subselliis, ad gratiam saepe gradus profanis concedentes: nec considerant, se reddituros rationem coram Deo et hominibus de tant a in probandis studiis neglegentia. Intrudunt quoque aliquando in catbedras haereticos, ex quibus virus, et perniciem, aut pestem rei publicae sequi necesse est In quibus eniendandis opus est reformatione diligenti, quae facilis erit rectoribus et conservatoribus, seu episcopis et principibus, si studia revocentur ad institutum scopum in erectione, et viri docti bonaeque conscientiae et integrae fidei, praficiantur, et si ii qui pertinaciter in errore vel malitia perserveant, emendentur.
§. 16. Quod si Academici ipsi suarum rerum curam deponant, nec super sama sua, nec super rei publicae salute laborem moliantur; Episcopis et principibus ea cura incumbet. Fecit id Albertus Brandeburgicus S. R. E. Cardinalis Archiepiscopus Moguntinus, ut tum acta, tum praesatio starutorum facultatis artium testatur. Non ignoro visitationem, et reformationem difficilem, duramque videri. Sed praestat moneri viros doctos, et Academias restaurari, quam perire iuventutem. Nec ratio omnia corrigendi deesse potest. Nam primo, omnes etiam licentiati, et doctores pro nominationibus beneficiorum, et ordinibus examinentur; nec stetur iudicio Academico, si solent illo imperiti ad gradus promoveri. Lites inde orientur et tumultus, sed facile
ea mala princeps sedabit, alioqui relinquet. Videtur (inquit Petrus Gregorius lib. 18. cap. 9.) praelatus iniuriam facere Umversitati, volendo eius graduatum examinare, immo iniuria sit principibus, quod indignos existiment, quos ipsi idoneos iudicant inquiri de idoneitate impetrantium, nec vult eum examinari, cum iam sit probatus, in aliis.
Sicuti Episcopus non potest examinare praesentatum ab Abbate, cum sufficiat Abbatis testimonium. Namsi Episcopo daretur examinatio graduatorum, aut nominatorum, aut praesentatorum ab Universitatibus et Abbatibus, numquam inveniret graduatum aut nominatum doctum, aut sufficientem, etiam si esset Bartolo vel Panormitanosimilis, nisi esset illis propitius: quod et locum habet in istis censoribus Pharisaicis vicariis Episcopi, qui tanta stultitia, et praesumptione, et superbia obcaecantur, ut nullum putent aliquid scire, quin illis aduletur, vel applaudat, impeviti, qui nisi quod ipsi faciunt, nihilrectum put ant. Quare semper praesumendum potius pro actu Universitatis, si debita forma factus fuerit, et pro habilitate personae.
Haec ille de reformatione optime, et prudentissime; non tamen assentior, cum negat oportere graduatum examinari. Nam si causa probabilis est de eruditione illius dubitandi, non modo potest Episcopus, sed etiam debet eum, quem animabus praeficit, examinare. Fatetur ipse Petrus eodem capite §. 6. Possunt ex abusu et corruptione professorum, quemadmodum experientia didicimus, plura incommoda, et mala Rei publica inferri: maxime cum indignis, et pecuniae nundinatione gradus conferuntur. Hoc si ille experientia didicit, si cottidie Episcopi, et Principes per mala, et incommoda Rei publicae discunt, cur potius illa mala ferre, quam dubium examinare debent? Trident. Concil. sess. 7. capit. 13. omnes examini subicit, exceptis illis, qui praesentantur ab universitatibus. Praesentati, seu electi, vel nominati a quibusvis ecclesiasticis personis, etiam sedis Apostolicae nuntiis, ad quaevis ecclesiastica beneficia non instituantur, nec confirmentur, neque admittantur, etiam praetextu cuiusvis privilegii, seu consuetudinis, etiam ab immemor abili tempore praescriptae, nisi fuerint prius a locorum Ordinariis examinati, et idonei reperti. Et nullus appellationis remedio se tueripossit, quo minus examen subire teneatur. Praesentatis tamen, electis seu nominatis ab universitatibus, seu collegiis gener alium studiorum exceptis.
Sed tamen sess. 24. capit. 18. revocari exceptio videtur, cum magis magisque universitatum sinceritatem corruptam animadverteret. Cum enim indocti doctores privilegio non fruantur, Academiae quaeindoctos promovent, non possunt illis privilegia communicare, non ergo possunt indocti uti privilegiis doctorum. Ita ipse Gregorius lib. 18. cap. 9. Neque doctor indoctus debet frui privilegio doctorum. Et certe tales qui titulo tenus doctotes sunt, et qui neglectu studiorum, quod iam didicerant, amiserunt, digni essent qui iterum examinarentur, non quidem ab his qui volunt videri, Rabini, nam caecus caecum duceret, sed a magistris eruditis, probaris professoribus, bonaecouscientiae, et a timentibus Deum, a rectoribus et reformatoribus scholarum, qui certe non minus necessarii sunt in Re publica, quam visitatores Ecclesiarum. Sed tales essent deputandi, qui in prosessionibus seu facult atibus reformandis essent peritissimi, et munere Professorum perfuncti laudabiliter fuissent, veterani et emeriti, et non aliunde, vel alii.
Net infitias imus, quin et aquum et salutare Rei publicae putamus, approbatum semel in Doctorem, posse iterum reprobari, si postea inveniatur per reformatores praedictos, velper ipsos Magistros qui ante approbarunt in sufficiens: immo et insignibus posse privari, saltem privilegiis. Nisi casu, vel morbo, vel senectute, fuerit scientia amissa.
Sic Gordianus Caesar: Grammaticos seu Oratores, decreto ordinis probatos, si non se utiles studentibus praebeant, denuo ab eodem ordine reprobari posse incognitum non est. Nam et in his versatur publica utilitas, cum propter praesumptionem doctrinae Doctores ad mult a publica officia, et beneficia Ecclesiastica admittantur, et imperitia eorum multos ita deceptos laedat. Quare examinatus, et probatus, in gradu Licentiae, potest in examine Doctorum reprobari, cum ex nova causa potuerit se inutilem reddere, veluti si sit magna temporis distantia inter licentiam, aut prolytatum, et doctoratum petitum: vel quia uno tantum examine fuerit approbatus, et alia supersunt, secundum ea, quae not at Abbas Panormit anus.
Sic Silvester de doct. §. 5. Quinto quaeritur, quae requir antur doctor ando, ne reprobetur, sed approbetur? Et dico, quod scholaris reprobari potest, non solum propter defectum scientiae, quae scilicet iudicanda est sufficiens arbitrio doctor antium, sed etiam morum: ut probatur in L. magistros. C. de profes. et medi. lib. 10. iunct a Cle. 11. de magi. et ita servat consuetudo; Unde sexrequiruntur, in promovendo ad dignitatem magisterii. Primo docendi peritia, id est scientia. Secundo docendi facundia. Tertio subtilitas interpretandi. Quarto docendicopia. Et haec habentur in l. unica. C. de profes. qui in ur. Const. lib. 12. Quinto excellentia morum: ut in d. l. magistros. Sexto, motus fortitudinis, ut sciat aduer sus vim fortitudinis resistere, lib. red datur. C. de profes. et me. l. x. Unde pauci attingunt dignitatem doctor atus, ut dicit Bar. post Cy. in l. omnespopuli. ff. de iust. et iur. Et qui tempore approbationis habuit has conditiones, si posiea efficiatur inutilis, degradandus est a doctoratu, ut in l. Grammaticos C. de profes. et med. li. x. Reprobari enim potest doctor, vel magister ut in l. 11: C. eo. et no. Bart. in l. sed et reprobari ff. de excu. tu. in princ. ubi tex. dicit medicum posse reprobari, et idem inl. ut gradatim. §. reprobari. ff. de mu. et ho. sed non sine causa. l. Pomponius scribit ff. de nego. gest.
Si igitur doctor ille degradandus est, non potest esse capax nominationum; nam de doctis, et legitime promotis loquitur. Id adeo agnoscere licet, ex concordatis Franciae, et summi Pontificis. Verba pacti sunt. Sedillarum (Ecclesiarum Cathedralium) occurrente huiusmodi vacatione, rex Franciae protempore exsistens, unum gravem magistrum, seu Licentiatum in Theologia, aut in utroque, seu in altero iurium Doctorem, aut Licentiatum in universit ate famosa, et cumrigore examinis, et in 27. suae at atis anno ad minus constitutum, intra sex menses a die vacationis Ecclesiarum earundem computandos nobis, et successoribus nostris Romanis Pontificibus, seu sedi praedictae nominare, et de persona per Regem huiusmodi nominata, per nos, et successores nostros, seu sedem praedictam, provideri.
Quis dubitet Ecclesiam talem in Concil. Trident. petere, qualem describit, in Concordatis Francicis?
§. 17. Ex Rebuffo autem disco, varios in Francicis, et vicinis Academiis esse promotionum titulos. Quaedam enim universitates non concedunt licentiam, cum hac clausula; de rigore examinis. Sed vel cum clausula, de gratia, pro ignaris. Vel de bona iustitia pro mediocriter doctis. Vel de bova, et mera iustitia, pro divitibus,
et civibus, vel de bona, et mera iustitia, et bene merito pro doctissimis, vel savorem habentibus. Quos titulos, nemonon videt perniciem csse omnium artium, ac scientiarum, dum eodem elogio doctissimus, et dives, doctissimus, et cui favetur, Rei publicae obtruditur. Si igitur more Chinensi, legibus Europae doctorculi, et magisteruli titulares, ad incudem revocentur, Academici iureiurando novo obstringantur, alii Theologi iam spectati examini interesse iubeantur. Doctores iuris plures audient examinandos, facile integritati Academiae restituentur, summa est, si indignos promovere pergit Academia, puniatur; et si opus est, dignitatibus excidant perniciosae gratiae auctores. Pertinet ad principem non minus ea cura, quam viarum, et arcium, et classis restauratio: tanto magis, quanto maiore periculo peccatur. Olim impostores quaestus causa, se promotos esse mentiebantur, et docere aggrediebantur, in eos graviter a magistratu est anim adversum. Et merito id factum tradit Panor mitanus in ca. quoniam Extravag. de magistris, et ceteri dd. in l Eof. de fals. Non multo levius est doctrinam mentiri, quam promotionem; nam promotio signum est doctrinae, quod illi praeferunt falso. Nam et ille impostor est, qui hederam, vacuo dolio suspendit, quique umbram titulorum, sine corpore doctrinae, miseris auditoribus ostentat.
§. 18. Denique novae, atque aemulae Academiae, quae veterum torporem excitent, erigantur. Multae veteres sunt, et quasi effetae, nec iuventute, nec magistris florentes, dedidic ere: iam quiete doctorem agere, famae petitores, plausu antiquitatis solitudinem suam consolantur, nec reparant vires, vigoremque pristinum, similes illi, de quo canit Lucanus.
Stat magni nominis umbra,
Qualis frugifero quercus sublimis in agro.
Exuvias veteres populi, sacrataque gestans
Dona Ducum, nec iam validis radicibus haerens,
Pondere fixa suo est, nudosque per aera ramnos
Effundens, trunco non frondibus efficit un ibram,
Sed quamvis primo nut et casura sub Euro,
Tot circum silvae firmo se robore tollant,
Sol a tamen colitur.
Huic in vicinia legitimi intervalli, vividam, et labore exercitam, novaque iuventa nitidam constituat princeps, amator eruditionis, Talem inquam, in qua non tantum nomen, et famat Academiae,
Sed nescia virtus
Stare loco, solusque pudor non vincere, miles
Hic nonus hostiles feriet forti impeteturmas;
Acer et indomitus, quo mens, quo iura vocassent,
Ferre manum, et nullos studiorum horrere labores.
Successus urgere suos, instare favori
Numinis, impellens quidquid praeclara petenti,
Invidia obiecit.
Experire princeps; stimulos dabit aemula virtus.
§. 19. Nec tacenda tamen et alia ratio Academias conservandi, augendique. Theologis, et Philosophis de stipendio non iusto inodo, et legitimo, sed amplo prospic atur. Iurifperitis, et Medicis etiam opulentius donativum concedatur. Cum enim det Galenus opes, cum magnum excellentis Medici praxis quaestum faciat, non potest tenui salario, ad Cathedram, et quottidiamas lectiones alligari. Tantum igitur eius sit honorarium, ut clinicos nec invisat, nec invisere co gatur, immo hoc ipsum illi prohibeatur. Satis fuerat si alios doceat, si a ceteris consulatur. Iustiniamus opes et honores suppeditat, professori itaque inris civilis, atque etiam Canonici, tantum salanum constituatur, ut nec principis cancellariam ambiat, nec advocatorum, qui consulentium turbis opprimuntur, celeres opes, et incrementa admiretur. Nam ut quingentis aureis assiduos Cathedrae labores ferat, quem lautis stipendiis, magnis honoribus multi principes invitant, quem advocatum in maximis causis magnates poscut, sperari non potest. Magni igitur doctores, magna impensa conducendi sunt; nam ut ille nobilem iuventutem leges doceat, qui nullam non modo causam obtinuit, sed ne perdere quidem potuit; quia nemo tam simplex est cliens inventus, qui stillicidium illi crederet, perinde est, ac si tironibus praefectum constituas, qui castra nulla vidit.
§. 20. Denique haec quoque Rei publicae sit cura, ut Bibliothecas omnium scientiarum quam optimas instruat, nen ad ornatum modo civitatis, sed usum potius eruditorum. Nam Bibliothecam condere, ut non est opum privatarum, ita vel maxime ad publicam magnificentiam pertinet, et quidem magnificentiam omnium utilissimam. Nobilissima fuit illa Ptolomaei, de qua Philo, Iosephus, Livius, Seneca, Agellius, quamvis inter Senecam; et Agellium nonnulla sit discrepantia. Seneca de Tranquill. animi cap. 9. Studiorum quoque quae liberalissima impensa est, tamdiu rationem habebo, quamdiu modum. Quo mihi innumer abiles libros et bibliothecas, quarum Dominus vix tota vita sua indices perlegit? Onerat discentem turba, non instruit: multoque satius est, paucis te auctoribus tradere, quam errare per multos. Quadringenta milia librorum Alexandriae arserunt, pulcherrimum regiae opulentiae monumentum; alius laudaverit, sicut Livius, qui elegantiae regum, curaeque egregium id opus ait fuisse. Non fuit elegantia illud aut cura, sed studiosa luxuria: immo ne studiosa quidem, quoniam non in studium, sed in spectaculum comparaverant: sicut plerisque ignaris etiam servilium litterarum, libri non studiorum instrumenta, sed cenationum ornamenta sunt. Paretur itaque librorum quantum satis sit, nihil in apparatum.
Agellius libr. 6. capit. ult. Septingenta milia voluminum fuisse ait. Reprehensionem Senec. non probo. Bene respondet ille sibi. Honestius inquis, in hos impensas, quam in Corinthia pictasque tabulas effuderim. Vitiosum est ubique, quod nimium est. Cum ille iterum obicit: Quid habes cui minus ignoscas nomen marmore atque ebore captanti, qua, opera conquirenti, aut ignotorum auctorum, aut improbatorum, et inter tot milia librorum oscitanti. Cui voluminum suorum frontes maxime placent, titulique? Apud desidiosissimos ergo videbis, quidquid orationum historiarumque est, et tecto tenus exstructa loculamenta, iam enim inter balnearia et thermas bibliotheca quoque, ut necessarium domus or namentum expolitur. Ignoscerem plane, si e studiorum nimia cupidine oriretur: nunc ista exquisita, et cum imaginibus suis descripta, sacrorum opera ingeniorum, in speciem, et cultum parietum comparantur.
Hoc solum recte dicit: Non esse requirenda opera auctorum improbatorum, et inter tot bonos auctores, non esse neglegenda studia: Merito civili bello Alexandrina illa Bibliotheca arsit, plena enim fuit, non modo impiorum Philosophorum,
seu Magorum etiam superstitiosis libris, vetitarumque artium documentis. At Rem pub. in Academiae, aliorumque usum optimorum librorum copiam, comparare utilissimum est, neque enim quicquam multorum ingenia magis retardat, quam librorum inopia. Hieron. in Ps. 1. Caesariensem Bibliothecam mirifice commendat, ab Iulio Africano institutam, a Pamphilo et Eusebio auctam, quam saepe ipse consuluit, quamvis eo tempore paululum collapsa fuerit, sed nominatissima fuit Alexandrina. Athenis Pisistratus tyrannus primus publice legendos proposuit libros, Athenienses deinde bibliothecam adornarunt, sed communi Graecorum clade exusta urbe Athenarum Xerxes Bibliothecam misit in Persidem, Seleucus cum vice versa Elamitarum rapinae in Graeciam reveherentur, Atheniensibus restituit. Aristoteles et ipse, Bibliothecam reliquit Theophrasto: Theophrastus vero eam tradidit Neleo. Neleus autem Scepsin detulit, inquit Strabo, ac posteris reliquit hominibus imperitis, quilibros inclusos et neglegenter positos tenebant. Cumque Attalicorum regum studium in conquirendis libris, in eam bibliothecam, quae Pergami er at, perspicerent, in fossa quadam occuluerunt; quos a tineis et humore corruptos, Apelliconi Teio tradiderunt, magno emptos argento, Aristotelicos videlicet, et Theophrasticos. Apellicon autem, quod librorum studiosior esset, quam sapientiae, volens corrosiones emendare, eos transcribendos dedit, scripturanonrecte suppleta, qua propter libros edidit erroribus plenos. Quare antiqui Peripatetici post Teophrastum, cum omnino libris or dinariis carerent, paucis dumtaxat exceptis externorum sermonum, nihil habebant, in quo firmiter philosopharentur, sed positiones quasdam lucubrabant Posteriores vero, postquam bi libri in lucem venere, Aristotelem imitantes, longe melius, quam illi priores philosophati sunt. Nam propter errorum multitudinem, consentanea dicere necesse habuerunt.
Sed ex veteribus magna laude claruit Theodosius qui studio librorum, Ptolomaeum superavit, et prudentia colligendi, nam optimos quosque sanctorum patrum codices, in bibliotheca reponebat, multa sua manu descripsit, ut auctor est Niceph. lib. 14. ca. 3. Templum S. Sophiae quod nobilissimum Constantinopolis habuit, decem librorum muriadas in Bibliotheca sua asservabat. Ante nostra tempora Laurentius Medices Florentinus, per Marcum Musarum Cretensem, abditas Graeciae Bibliothecas serutatus est, et nobilem illam Bibliothecam Florentiae instruxit. Olim Romae viginti novem publicas librarias officinas fuisse seribit Victor: Nobilissimae nuncsunt, Vaticana, et Veneta. Augustus ut habet Suet. cap. 29. domi construxit, templum Apollinis in ea parte palatinae domus excitavit, quam fulmine ict am desiderari a Deo aruspices pronuntiarent. Addit a porticus cum bibliotheca Latina, Graecaque, quo loco iam senior saepe etiam senatum habuit, decuriasque iudicum recognovit.
Domitianus quoque absumptas incendio Bibliothecas restauravit, ut tradit idem Tranquillus, undique enim describi emendata exemplaria curavit. Idem Constantinopoli fecit, Constantinus magnus. Neque quicquam contra Bibliothecas facit, quod librorum multitudo, ingenium turbare dicatur, multi enim, cum sint in Re publica, pro multis, construere oportet. Quisque pro suo ingenio, quos volet, leget. Et opus est multos sane legisse, multos vidisse. Utinam, inquit D. Hiero. Epist. 40. Omnium tractatorum haberem volumina, ut tardit atem ingenii eruditionis diligentia compensarem. Et: Multa in manu recipio, et a multis mult a cognoscam.
§. 21. Optimam igitur Bibliothecam viris studiolis Res publica aperiet, atque ut ne momentanea sit illa beneficentia, leges illas praescribet.
1. Sine Bibliothecarii facultate ne intranto.
2. Nemo nisi spectatae fidei, et probitatis admittitor.
3. Libri omnium facultatum bono ordine collocantor.
4. Libri omnes matetiam, et nomen auctoris titulo exterius ostendunto.
5. Alius liber qui catalogum omnium librorum ordine Alphabetico contineat, esto.
6. Illo in catalogo, nomen auctoris, materia libri, magnitudo, color describitor.
7. Nemini, etiam ipsi Bibliothecario, aut consuli, librum efferre, nisi dato Chirographo, liceto.
8. Si quis aliquem extulerit, post mensem referto.
9. Munditiem Bibliothecae, et librorum curanto.
10. Bis singulis annis de novis libris emendis senatum admoneto
11. Libri vetiti exsulanto.
12. Nemo notam libris vel atramento, velreflexa charta imprimito.
13. Quod si sumptum Res publica fugiat, aliam legem addat, augendae Bibliothecae, et minuendis impensis importunam.
14. Si quis libro Bibliothecam auxerit, bonum factum esto, eius memoriam comiter conservato.
§. 22. Consuetudo quidem Academiarum habet, ut doctores a doctoribus, Theologi a Theologis, Iurisperiti, a Iurisperitis, medici a medicis creentur, magistri a magistris: non obstat tamen legibus et iuri communi, quoslibet a quibuslibet promoveri, in re nulla est difficultas nec lege ulla vetamur. Nimium rudis est obiectio eorum, qui negant posse dare quemquam quod non habeat. De pila, aut astrugalis loqui putes, non de iure, aut dignitate, quam confert etiam is, qui non habet ius aut dignitatem eiusdem nominis, sed aliam eminentiorem.
Magnatum decus olim erat gradus Academicus, Archiepiscopatus sane noster duos habuit doctores Urielem, et Sebastianum. Gradus etiam Academicos habuerunt duo Germaniae lumina, Iulius Wirtzburgensis, et Ioannes Godefridus Bambergensis et Wirtzburgensis antistes. De Philippo secundo Spirensi, Matthaeo Wormatiensi, Henrico quarto, et Christophoro Augustanis Reichwino Lotharingiae duce Argentoratensi, Albertoprimo ComiteHohenbergensi, Herbipolensi, Episcopis taceo. Ailtadium duos etiam habuit preautles doctores, Philippum et Ioannem tertium, nunc Brixia, aliae diceceses habent.
§. 1. IMmensa vis et multitudo eorum est, quae discenda nobis proponuntur, tanta vero nostra imbecillitas, ut vix unam ex omnibus partem, perfecte teneamus. Quis enim post multorum annorum studia, magna illa de Deo mysteria, de angelis, de animabus cognoscit? Non potest mens illa tam celeris, tam actuosa, tam omnium rerum curiosa, quid ipsa sit, statuere. De punctis, et lineis, de rerum corporatarum connexione, et [Gap desc: Greek words] , post tot voluminum milia, ad sepulcrum omnes ignorantiam ferimus. Sed haec deplorare stultum est, cum futurae vitae nobis claritas, scientiaque promittatur; ad superbiam tamen edomandam, saepe nostrae nobis tenebrae sunt inculcandae.
Duplex scientiatum ordo constituendus est, alter est Methodi: alter naturae. Methodum fere hanc observant. Ut primo Grammatica poesi, eloquentia, historia, iuventus poliatur, deinde in Logycae, Physicae, Matheseos, Metaphysicae et Philosophiae moralis subtilitate exerceatur. Hinc alii ad sacrosanctae Theologiae profunditatem, alii ad iuris, et legum, aliiad Medicinae studia transeunt. Hanc docendi rationem, omnibus paene Academiis probatam, et a paucis, non sine iuventutis publico damno neglectam, ipse quoque probo, ac firmo. Atque hic quidem, ex discentium commoditate, constitutus ordo est. Alter naturalis est, qui rerum fastigia secutus, scientias nobis ed earum divisionem partitur, quem si consulamus, haud facile apparet, quomodo unamscientiam appellare, et quibus terminis definire oporteat. Constituunt quidem philosophi, unam scientiam dici ab una formali ratione obiecti, sed tamen quae sit illa formalis ratio unitatis conciliatrix, necdum liquet. Caietanus unitatem formalem esse vult, quae sumitur ex esse scibili, non autem ex esse speciei. Lumen scilicet, et color, obiectum sunt visus, non ex natura, et essentia, quae diversae sunt, sed ex eo quod aspectabilia sunt, Verum maiore difficultate rem intricat: Nam si corpus est obiectu Physicae, secundum esse scibile, quod est unum illud scibile, quod unam scientiam efficit? Multa enim sunt corpora, ideoque multa scibilia, et si unam scientiam constituunt, quia omnia sciri possunt, etiam spiritus et corpora in unam iungentur, quia sciri possunt. Et ipsum Ens omnia continens, est scibile.
Communis est distinctio scientiarum, per abstractiones ternas, quam omnes paene quos vidi logici venditant. Nam Physica abstrahit a materia singulari, non autem a sensibili; species enim corporum, eorumque affectiones, non singularia considerat. Mathesis a singulari, et sensibili materia abstrahit, puncta enim, lineas, superficies, profunditates, abstracte in se; et non ut sunt in materia, considerat. Metaphysica vero a singulari, a sensibili, ab intellegibili materia abstrahit, quia generalissima tantum vel spiritualia speculatur, quaeque positionem, et situm nullum habeant. Est fateor quod hac in re desidero; nam abstractiones illae non conveniunt rationali, et morali scientiae, quarum tamen insignis est dignitas: deinde si quantitati tribuitur specialis abstractio, potest tribui etiam qualitati, nam et quantitas sensib ilis est, et qualitas; et de luce perspectivi tractant; qui se Mathematicos profitentur. Et profecto sine materia illa considerari potest. Denique Physica si corpus, et qualitatem, et quantitatem exponit, certe Metaphysicae pauca relinquentur. Quaerenda igitur est scientiarum distinctio, quae natura constituta est; quaeque sit in obiectis ante, quam illa mens nostra cognoverit. Ego ita censeo.
§. 2. Unam esse singularum rerum scientiam peculiarem, et unam omnium generalem. Omnem triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis, cum demonstravi, scientiam teneo, cum plures eiusdem generis propositiones addidici, unam totalem scientiam consecutus sum, ex similitudine rerum inter se affinium Cum vero totarerum universitas, atque omnium entium systema, in ente conveniat, pari modo generalissima scientia una dicetur, quae toti illi respondet. Et quemadmodum Ens latissime sumptum in suas partes, ita scientia in suas dividetur. Quemadmodum enim ens generaliter sumptum est intellegibile, ita facultas intellegendi ad ens, et omnes eius partes extenditur, ad eundum modum habitus; aut unus, aut ex multis constans, potentiae intellegendi habilitatem ad firmitatem adferet. Ita olim Plato l. 7. de rep. Proclus l. 1. c. 4. in Euclidem, AEgidius Rom. Prooem. Metaph. q. 22. itaque eius sententiae, non auctor, sed illustrator est Antonius Mirand. lib. 3. eversione singularis certaminis sect. 6. et 7. Qui vero hanc ratione oppugnant, non satis animadvertunt, se, cum Physicam unam scientiam vocant, res plurimas, et disiunctissimas in unum obiectum cogere, nec posse legem dare aliis, quo minus plura etiam adiciant. Ipsam Metaphysicam ad omnia rerum genera distrahunt. Verum nunc rerum naturam secuti, scientias dividamus.
Dividitur autem scientia latissime sumpta, in eam quae agit de ente spirituali, et proprie est Metaphys. speculativa, eius obiectum primarium spiritus increatus; secundarium creatus. Eius obiecto propter difficultatem adiecta sunt generalia aliarum scientiarum dogmata. Altera est Physica, quae agit de ente materiali, continetque multas practicas, et speculativas, nomine autem entis materialis, intellegimus non tantum corpora, sed omnia accidentia etiam corporum, et quaecumque habent aliquem ordinem ad corpora, ut anima rationalis, intellectus, et voluntas humana, quia haec est forma corporis, ille autem proprietates istius sormae.
Physica hoc modo sumpta, dividitur in Physicam presse sumptam, cuius obiectum est corpus naturale, quam partem Aristoteles suis libris Physicis explicat: et Mathematicam, quae considerat quantitatem, quam partem maxime Euclides, et cius interpretes exponunt.
Physica iterum duplex, vel enim agit decorpore simplici, vel corpore mixto ex simplicibus: si de simplice, vel de incorruptibili; vel de corruptibili; si de incorruptibili, est caelestis; si de corruptibili, est elementaria; quas partes Arist. libris de caelis; generatione, et corruptione explicat. Haec autem caelestis, quae Physica est, differt ab Astronomia, quae ad Mathem. spectat. Physica enim quantitatem caelorum secundum se; eius matetiam, et formam, essicientiamque considerat. Astronomia autem proportiones quantitatis, et magnitudines, ex principiis Mathem. Scientiae de corpore mixto obiectum,
quidquid praeter caelum, et elementa, in toto universo invenitur; et primo quidem alia est de mixtis imperfectis, alia de perfectis. Imperfecta mixta sunt, nix, glacies, nebula, ceteraque quae explicat Aristor. libris Meteorologicis, reliqua autem perfecta, quae scilicet habent perfectam elementorum temperiem, exquibus componuntur. Imperfecta autem ita habent unum elementum praedominans, ut aliorum vix vires appareant. Mista autem perfecta alia sunt animata, alia inanimata, de mixtis in genere etiam agit Aristot. duobus libris de generatione et corruptione, de animatis tribus libris de anima, parvis naturalibus, de generatione animalium. In anima duas praecipuas partes habet Gemmariam, et Metallicam, de quibus pauca Arist. multa Plinius, et Alchimystae, et Cardanus libris de varietate rerum, et de subtilitate.
Scientia quae est de animatis, vel de sensibilibus, vel expertibus sensus habetur, haec posterior triplex: arboratea, fruticaria, herbaria; nam radicaria, quam alii addunt omnibus his communis est. De his primo Arist. de plantis, Dioscorides, Theophrast. et eius interpres Iulius Scaliger, sensilium autem triplex est species, quas tum Aristoteles, tum Gesnerus tractat, diligens imprimis naturarum investigator.
Cum homo autem sit quasi parvus mundus, de eo plures sunt scientiae, quasi species Anthropologiae.
Nam si corpus specteinus, vel consideratur eius natura, et partes: et est species scientiae de anima: de hac autem accuratissime agit Vesalius: vel considerat corpus ut sanabile est, et est subalternata priori, Medicinae scilicet, quam dividunt in activam, et contemplatricem, quam iterum dividunt in physiologiam, quae rerum naturas inquirit, ut earum viribus, ad sanitatem utatur; quam partem iterum dividunt in physiologiam elementorum, humorum, complexionum, potentiarum, membrorum, et in aetiologiam, quae investigat causas omnium morborum, et symptomatum, et tertio semiomanticen, quae e signis conicit: vel praeterita, vel praesentia, vel futura; de his omnibus tractatum est ab Hippocrate Coo, et eius interprete Galeno, ac deinde ab Auicenna, aliisque. Scientia autem quae tractat de animo hominis, dici potest Noetice, estque triplex: primo quae animi actiones, ut tales sunt, explicat, haec vocari solet Animastice a Latinis; huius duae sunt quasi subalternatae: prima quae dirigit operationes intelectus ad verum, Logica scilicet, vel voluntatis ad bonum, seu honestatem, estque philosophia moralis, quae iterum duplex, princeps, et ministra; haec dicitur oratoria, dividiturque in Dialecticen, Rhetoricen, et Poeticen. Illae enim scientiae sunt inventae ut voluntatem incitent ad honestum. Princeps vocatur Ethica, seu proprie moralis, cuius obiectum sunt actiones humanae, ut bonae, vel malae: admodum varie hanc dividunt, de quibus suo proprio loco: tractavit hanc Aristoteles in libris Nicomachiis, Magnis moralibu, Politicis. Huc referri potest Iurisprudentia, cuiusaltera pars est positiva, altera epidictica, seu demonstrativa. Cuius variae partes sunt. Scientia quae tractat de quantirate; alia de continua agit; alia de discreta; quae de continua uno nomine generaliter appellatur Geometria, dividitur haec dupliciter, alia enim agit de lineis, et superficiebus, et nomen proprium non habet, sed generale sibi vendicat, et vocatur Geometria: alia agit de corpore solido, diciturque Stereometria, quasi mensura solidorum.
Adhucaliter Geometriam dividunt, in eam quae de quantitate, ut per se exsistit, disputat: et continet has iam dictas, et in eam quae quantitatem tractat, ut est coniuncta cum materia, sensibus obnoxia, et a parte sua primaria, vocatur Astronomia: alii vocant Mathematicam impuram, quia non agit de quantitate solitarie considerata. Haec rursum dividitur in Astrologiam, Geodaesiam, Perspectivam, et Mechanicam.
Astrologia est quae disserit de motibus mundanis, magnitudine, figura, illuminatione, et distantia caelestium corporum: eius partes sunt tres; Gnomonica, quae pousitugnomonis seu stili tempus metitur. Secundo Metaeoroscopica, quae elevationum differentias, ceteraque theoremata speculatur. Tertio Dioptrica, planetarum distantias, et ceterarum stellarum instrumentis mentis dioptricis indagat. Perspectiva, illa est, quae radiis visoriis, linearum instar utitur, et angulis ex his lineis constitutis: Haec iterum triplex est, primo perspectiva proprie dicta, quae causas reddit earum apparentiarum, quae aliter quam sunt, nobis esse videntur; vel propter dustantias, vel situm, vel medium. Secunda specularia, quae verlatur circa varias refractiones. Tertia, Sciographic, equae scilicet est umbrarum designatrix, et rationem reddit variarum apparentiarum ex umbris. Geodaesia est scientia quae res varias ut agros, aceruos, puteos, turres visibilibus line is metitur; haec si de terra universa et mari agat, vocari solet Geographia: si de una aliqua regione, Chorographia: si de uno aliquo loco, Topographia. Mechanica varias artes complectitur, et idcirco fere eandem cum arte definitionem habet, licet prope Mechanicae non sint illae, quae nullum post se opus relinquant, ut ars saltandi: huius autem partes sunt Architectonica, quae est omnium aedificiorum, Organo poetice, variarum machinarum, et instrumentorum, concinnatrix. Tertia Thaumapoetice, quae spiritibus, ponderibus, nervis, ignibus mira quaedam efficit, huc referunt magiam quam vocant naturalem, quae nullis praestigiis magicis utitur, propter reconditam tamen cognitionem rerum, effectus tales edit, qui videantur naturaliter fieri non posse, sed ope daemonum. Ut cum Archimedes solus navem trahit. Circa quantitatem discretam verfatur Arithmetica, aliam vocant speculativam, aliam practicam, huic subalternata est Musica, quam itidem in speculativam, et practicam dividunt. Utraque tam practica, quam speculativa dividitur in Melicam, Harmonicam, Rythmum. Melica continet pedes oratorios, et poeticos; itaque quoad hanc partem poesis, et Rhetorice subalternabantur Musicae. Harmonica est ratio sonorum acuti, et gravis, quorum proportione omnes cantiones perficiuntur. Rythmus est artificiosus corporis motus, secundum harmoniam. Ex harmonia autem, et Rythmo constituitur chorea. De ente in creato, Deo Optimo Maximo, S. Angelis multa scire nobis datum est, de Deo praesertim, qui utcumque ex creaturis cognosci potest.
Scientiae quas nominavi, multas sub se partes habent, et in singulis partibus difficultates, quas solum illi, qui diutissime, et diligentissime eis operam navarunt esse noverunt, numquam penitus penetrarunt. Haec omnia in Re publica docenda veniunt, et in horum una parte excellere
priaeclarum est. Verum mihi pro Re publica agenti propositum est methodum sequi, et modum tradendi ipsas scientias vulgarem. Pluribus enim obstat discendi conturbatio, ne ad sapientiam veniant, quam ingenii imbecillitas, aut proficiendi voluntas.
§. 1. GRammaticam omnium artium fundamentum dixerunt: sed fundamentum est postquam tentata turris caelo erigenda, linguas hominum in Babylone consudit, ingentem machinam illi, nullo usu, sed superba vanitate moliebantur, ut posteris admirationem facerent; ambitionem illam hodieque luimus, ut teneros litteris, et syllabis annos impendamus; multos annos signa rerum discimus, et paene senescimus, antequam loqui sciamus. Felix illa hominum soboles, quae in peregrina verba linguam non torquebat, quae sine labore, cum lacte, maternum fermonem bibebat. Nunc coniugationum et declinationum tricae, varietatesque, et ternae quaternaeque linguae, pessima, sed necessaria cura nos detinent. Sed quia iugum hoc omnibus nobis impositum est, ut leniter feramus; et prudentia levius reddamu, conandum est.
§. 2. Primo quidem a parvis incipiendum, quia enim omnia simul capinon possunt, particulatim omnia sunt teneris animis instillanda Fascem illum colligatum imbecilla manus frangere non potest, idcirco singula virgulta comminuenda sunt: pauca igitur, et varia, primae proponantur aetati. Sit Schola, in qua rudimenta, et initia quaedam, seu generalia quaedam Syntaxeos, et orationis concinnandae praecepta tradantur.
Societatis nostrae ordo ita habet; ut in Schola infima perfectam rudimentorum, inchoatam Syntaxeos cognitionem magister tradat. Quinque horis in singulos dies haec docentur. Nam ostendere haec animus est; multis aliis valitura, praeser tim cum eo modoadolescentulos, et pueros paene humaniorum litterarum Cyclopaedian, absolvere animadvertam.
Duae horae ante meridiem, totidemque a prandio exercentur. Libri sunt; rudimenta, Cicero, lectio Graeca, Catechismus, introductio Syntaxeos. Haec varietas ita in sua tempora ordinatur.
Prima hora pensa lectionum quas domi mandasse memoriae oportuit, exiguntur, ac recitantur. Nihil enim utilitatis adfertlabor magistri, nisi adolescentulorum memoria excolatur perpetuo exercitio, quem laborem discendi quo magis fugit improvida aetas, eo magis enitendum fideli magistro, ne fitu, et squalore, vegetas puerorum memoriolas, obduci patiatur.
Tullii autem faciliores Epistolae ediscuntur, ut ex ipso fonte, latinam linguam hauriant, atque inter primordia, numeris Ciceronianis assuescant.
Eadem hora thema quod vernacula lingua traditum pridie fuit, magistro offertur, et corrigitur; si non omnium, at plurimorum, tum publice, tum privatim, ut in aliena scriptione sua, vel errata, vel [Gap desc: Greek words] recognoscant.
Huius exercitationis tanta est utilitas, ut paene sola doctos possit efficere: mutua enim aemulatione, in alienis erroribus acuti, suos facilius vitant. Praesertim cum omnia publice, et in luce geri conspiciant.
Altera hora Ciceronis expositionem habet, postquam repetita est pridiana lectio. Exponuntur veronon nisi quatuor versus, ne multitudine obturbentur, quos primo vel magister legit, vel legi curat, ut verborum perfectam pronuntiationem, quantitatemque sullabarum illo usu addiscant. Deinde argumentum vernacula lingua exponitur. Secundo periodtim ad verbum interpretatur. Tertio a capite recurrens structuram indicet, et periodum retexens, quae verba, quos casusregant, ostendat, pleraque ad explicandas Grammaticae leges per pendat, latinae linguae observationem unam aut alteram, sed quam facillimam afferat; metaphoras exemplis rerum notissimarum demonstret, nec quicquam nisi forte argumentum, dictet.
Dictandum argumentum scribendi, vulgi sermone ad verbum, perspicuum, nec fere versibus quaternis longius, quod ad praeceptae Grammaticae potissimum referatur; eique interdum discipuli aliquam Ciceronis brevem versionem, aut locutionem ex praescripto Syntaxis, aut ea ipsa, quae sunt ex Graecis rudimentis ediscenda, aut alia id genus subscribere iubeantur.
Ultima semihora ex declinationibus, aliisque exercitationibus, pars aliqua explicatur, aut disputatione concertatur, ad quam omnes paratos esse oportet.
§. 3. Fructus igitur est, primus memoriae exercitatio, et linguae expolitio: alter thematis emendatio, quae omnia ad Grammaticae praecepta expendit; si quid in ullam legem commissum est; si orthographiae, si interpunctionis error, totum lima tollit. Quod tanti esse Cicero iam Romae celebratus, et inter primarios oratores numeratus existimavit, ut in Graeciam, Asiamque proficisceretur, et Moloni se praesertim applicaret, de quo in Bruto gloriatur: Assiduissime, inquit, mecum fuit Dionysius Magnes, erat etiam Aeschylus Gnidius. Adramitenus Xenocles, hi tum in Asia Rhetorum principes numerabantur. Quibus non contentus, Rhodum veni, meque ad eundem, quem Romae audiveram, Molonem applicavi, cum actorem in veris causis, scriptoremque praestantem, tum in not andis animadvertendisque vitiis, et instituendo, docendoque prudentissimum. Is dedit operam, (si modo id consequi potuit) ut nimis redundantes nos, et superfluentes, iuvenili quadam dicendi impunitate, et licentia reprimeret, et quasi extra ripas diffluentes coerceret. Ita recepi me biennio post, non modo exercitatior, sed prope mutatus. Nam et contentio nimia vocis reciderat, et quasi refrixerat oratio, lateribusque vires, et corporis mediocris habitus accesserat.
Hoc ideo moneo, quia taediosissimus est labor aliena corrigendi, et eum cui hoc bene ficium impenditur, saepe contristat; ideoque a magistris, qui sui iuris sunt suisque auspiciis, et iudicio docent, ingenti iactura neglegitur, neque quicquam miserabilius, quam adolescentes nobiles defectu monitoris, verborum, gestuum, morum quasdam molestias, et ineptias, quas uno verbo doctor tollere poterat, tota vita retinere.
Magnum quoque emolumentum adfert auditio lectionis latino vernaculae, eiusdem repetitio, et thematis scriptio, regularum Grammatices exercitatio.
§. 4. Haec diversitas ingeniis gravis non est. Ingeniosi per lusum, mediocres facile, tardi mediocri labore quatuor veisus addiscunt,
quos pridie in scholis explicari audierunt, thema etiam breve est, et ex lectionibus praesidia ad illud concinnandum dantur.
Duobus modis noc in ordine, iam olim a puerorum institutoribus peccatum est. Quidam enim nulla Ciceronis, nulla Syntaxeos, aut libri mentione sacta, rudimenta, declinationes, genera inculcant; et rebus in amoenis assidue repetitis, nullo usu tanti laboris ostenso premunt ingenia, cruciantque, et quod gravissimu est, sine emolumento; tres quatuorve interdum annos miseros atterunt, nec eo deducunt, ut tria verba recte sari discant. Hinc olim antequam societatis industria scholas explicaret, grandaevos, barbatos adolescentes in epistolio concinnando sudare Pallas indignabatur. Alter error etiam gravior fuit, puerilibus enim rudimentis, lectiones graviores quas illi non caperent, admiscebant. Ideo nec examinari, nec institui poterant. Sunt, qui rudimenta, Syntaxin, Poeticen, Rhetoricen, Dilaecticen eosdem doceant. Memini me in secunda Grammatices, discipulum bono ingenio, et grandi natu habuisse, qui cum in scriptione alternis quoque versibus impingeret, non modo Poetices, et Rhetorices, sed Logices etiam definitiones, et praecepta promptissime recenfebat. Admiratus tentare coepi, an aliquid eorum intellegeret; verum ita respondebat, ut ostenderet; se cum genus, aut speciem definiret, ne suspicari quidem, quibus de rebus loquetetur.
§. 5. Dixi de horis antemeridianis; post meridiem prima est memoriae exercitatio recitan da Grammatica, tam latina quam Graeca. Scripta deinde emendantur, deinde Grammatica exponitur, exemplisque declaratur.
Secunda hora introductio Syntaxeos, hoc est generales regulae expliantur. Graecis vero quarta pars horae tribuitur. Ultima media, parvulus exercitus commivitur, et voce deproeliatur, consessus praerogativa, titulorum decore, praemiolorum invitamentis, dedecoris metu ad victoriae cupiditatem incenditus.
Multis videri solet importuna linguae Graecae in exordiis mentio, verum experientia docuit, si paucissimae proponantus, facili negotio sensim instillari; postquam vero iam in latina lingua iustos profectus fecerunt, difficillime ad elementa Graeca possereduci. Verum de lingua Graeca alio dicam loco.
Hunc cursum puer ingeniosus, diligens, et iam aliquo iudicio praeditus medio anno facile peragere potest. Quia tamen plerique infirma sunt aetatula, nec magni laboris capaces, domi etiam indulgetur, ne pensa sua reddant, fere annuum tempus impenditur.
§. 6. Hinc igitur ad mediam Grammatices Scholam fit gradus, in qua requiritur totius Grammacicae, sed imperfecta tamen Syntaxeos cognitio. Generalibus enim regulis quam in Schola didicerunt faciliores appendices dumtaxat adiunguntur. Ex Graecis nomnia, et verba contracta, et in [Gap desc: Greek words] facilioresque formationes, etiam Catechismus Graecus, aut tabula Cebetis. Auctores proponuntur epistolae familiares Ciceronis, facillima Ovidii carmina, de Tristibus, de Ponto.
Exponendi eadem ratio, et memoriae exercitatio, quae supra ostensa. Sed ex parte tamen diversa. Nam primo plura in Cicerone exponuntur, et dissciliora, quae enim faciliasunt, iam anta intellexerunt. Deinde, doctius explicantur, constructio orationis, et exercitia Syntaxeos praecipue inculcantur. Tertio, verborum elegantiae, exquisitioresque, phrases traduntur. Quarto, Poeta facilis exponitur, non ut iam versus pangere aggrediantur, sed ut ad difficiliora intellegenda paulatim insuescant, et numeros hauriant, quorum tamen rationem nondum percipiunt. Oritur hinc, et alia utilitas, ut scilicet non modo numerosae orationis suavitate capiantur, sed traiectiones etiam verborum, quas carminis necessitas maximas efficit, annotent.
Erratum igitur ab illis magistris, qui olim sero, et non nisi cum Rhetoricis praeceptionibus, poetam praelegebant. Multo vero perniciosius, ab aliis, qui praepropera festinatione docendi, in his principiis, rationem carminis explicabant. Mirabiliter enim ingeniola non tantum multitudine, sed confusione etiam turbabant. Nondum loqui didicerunt, et canere eos iubes? summus corum labor est verba, et nomina orationi concime sine barbarismis, et solaecismis intexere, non igitur doceri iam debent, ea disicere, quo carminisratio constet. Ego idem praematuros illos poetas facere arbitros, quod nutrices ineptae, quae infantes adhuc inter circulos, et adminicula titubante gressu vix ambulantes, saltare docent. Prompte, copiose, sine metu errandi loquantur, deinde musarum pulsent fores. Ridicula res, tardus aut claudus saltator, sine agilitate enim, et urbanitate, harmonicus ille motus corporum, ridiculae sunt ineptiae.
§. 7. Summa Grammatices Schola est, in qua cetera quae ad hanc artem pertinent, perfecte explicantur; nempe omnia difficiliora Syntaxeos praecepta, figuratae constructiones, omnia de arte metrica praecepta. Omnia Graeca rudimenta.
Rectissimus ille ordo est, sacilimas construendae orationis leges in infima, faciles in media, difficiles in suprema addiscunt, atque usu illis venit, quod architectis qui gradus exstruunt, semper enim cum superiores superstruunt, inserioribus, innituntur.
Quod ad lectiones attinet, ex Oratoribus quidem explicari poterunt primo semestri gravissimae quaeque Ciceronis ad Familiares, ad Atricum, ad Quintum Fratrem Epistolae; altero vero Liber de Amicitia, de Senectute, Paradoxa, et alia huiusmodi: ex poetis vero primo semestri selectae aliquae, ac purgatae Ovidii tum Elegiae, tum Epistolae; altero quaedam item selecta, et purgata ex Catullo, Tibullo, Propertio, et Virgilii Ecclogis; vel etiam libri eiusdem Virgilii faciliores, ut Quartus Georgicorum, quintus et septimus Aeneidos. Ex Graecis S. Chrysostomus, Aesopus, Agapetus, et horum similes.
§. 8. Temporis distributio, ceteraeque exercitationes analogiam habent cum illis quae dicta sunt. Omnia tamen eruditius exponenda sunt, elegantiaeque ratio summa ducenda est. Inchoanda etiam poesis, primo quidem datis soluto ordine versibus, quos tirones reponant, deinde, mutatis nonnullis verbis, ad extremum dictato themate, quod suo marte pedibus ipsi vinciant, et numeris indudant. Hic ordo si constanter, et accommodate servetur, celeri labore, ingentem fructum parit. Innumeros vidi pueros, qui hac methodo instituti, cum anno aetatis nono insimam ingressi essent, vertente duode cimo, pure, et latine loquebantur, scribebant, etiam versus faciles pangebant, auctores latinos explicabant,
et si experimentum quaeritur, centurias talium nostra Gymnasia exhibebant. Hanc docendi rationem, ex variis auctoribus probare mihi promptum esset. Sed ad experientiam dictorum, certissimam tessem appello. Utinam in oppidis hincinde candem rationem magistri tenerent; aut ut possent, magistratus adlaboraret. Sed crebro stipendiorum tenuitate, alio distrahuntur, dum causarum actores, et scribae esse simul cogunrur. Deinde tantus est labor non docendi modo, sed ad clepsy dram docendi, et statas vices mutandi, ut nemo facile onus hoc constanter, nisi qui Deo vitam devovit, fuscipere dignetur.
§. 1. TIRONEM nostrum iam ad eloquentiae studia, ad oratorem deducimus, non ut ad causas privatas, aut publicas accedat, sed ut discat, quae postea cum rerum usus exiget, opportune promat. Eloquentia duplex est: Copiosa, et dilatata, quae fluminis instar inundat, quam proprie vocant eloquentiam; et contracta seu aditricta, ut eam Cicero libro de claris oratoribus appellat, quae est Dialectica. Rursum utraque, sed maxime uberior illa palmae, non pugno similis, dividitur in solutam, et numeris astrictam, seu metricam: dico maxime, nam et dialectices praecepta metris comprehendi possunt, quin etiam quaedam carmina acuta, brevia, concisissima argutia dialecticen imitantur. Exemplis plena sunt sacra Davidis, et Iobi carmina et si epigrammata consulimus, nonnulla latina. Haec si more vulgi perpendas, in tres facultates divides, quarum perfectionem pauci consecuti sunt: sinaturam eloquentiae spectabis, unum finem intelleges, doccre, movere, persuadere dictione, sive illa verborum flumine animos impellat, trahatve, sive acuta brevitate se paenetret, et sine tumultu peragat munus oratoris. Equidem mirari soleo illos qui verborum, et sententiasum ornatu, et maiestate eloquentiam metiuntur, eloquens est quisquis accommodate dicit ad persuasionem: sive ille Tulliano eloquio verba moderetur, sive Chrysippea subtilitate, animos invadat; Docet hoc non modo experientia, sed divinae etiam litterae. Experientia; nam brevis admonitio, clara sententia, opportunum axioma, saepe longis orationibus potentiora sunt. quia videmus orationes brevissimas, maximas habuisse vires. L. 2. Reg. capit. 14. v. 5. Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus. Et ancillae tuae erant duo filii: qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset: et percussit alter alterum, et interfecit illum. Et ecce consuigens univer sa cognatio adver sum ancillam tuam, dicit, Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidanmus eum pro anima fratris sui, quem interfecit, et deleamus heredem: et quaerunt exstinguere scintillam meam, quae relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliquiae super terram. Et ait rex ad mulierem: Vade in domum tuam, et ego iubebo prote. Dixitque mulier Thecuitis ad Regem: In me, Domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus eius sit innocens. Et ait rex, Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tanget te. Quae ait, Recordetur Rex Domini Dei sui, ut non multipliceniur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficiant filium meum, Qui ait, vivit Dominus, quia non cadet de capillis fulii tui super terram. Dixit ergo mulier, Loquatur ancilla tua ad Dominum meum Regem verbum.
Et ait; Loquere; Dixitque mulier. Quare cogitasti huiusmodi rem contra populum Dei, et locutus est Rex verbum istud, ut peccet, et non reducat eiectum suum? Omnes morimus, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur: nec vult Deus perire animam, sed retractat, cogitans ne penitus pereat, qui abiectus est. Nunc igitur veni; ut loquar ad Dominum meum regem verbum hoc praesente populo. Et dixit ancilla tua, Loquar ad Regem, si quo modo faciat Rex verbum ancillae suae, Et audivit Rex ut liberaret ancillam suam de manu ommum qui volebant de heredit ate Domini delere me, et filium moum simul. Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum Domini inei Regis sicut sacrificium. Sicut enim Angulus Domini, sic est Dominus meus rex ut nec benedictione, nec maledictione moveatut: unde et Dominus Deus tuus est tecum.
Sic illa apud regem coram populo perorat: et eloquenter, nam revera obtinet id, quod petiit. Et Abigail libr. 1. Reg. capit. 25. 24. In me sit Domine mi haec iniquitas: loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis: et audi verba famulae tuae. Ne ponat oro Dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal: quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia esi cum eo: ego autem ancillatua non vidi pueros tuos Domine mi, quos misisti. Nunc ergo Domine mi, vivit Dominus, et vivat animatua, qui prohibuit te, ne vemres in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi: et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quaerunt Domino meo malum. Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attiulit ancilla tua tibi Domino meo: et dapueris, qui sequuntur te Dominum meum. Aufer iniquit atem famulae tuae: faciens enim faciet Dominus tibi Domino meo domum fidelem, quia proelia Domini Domine mi tu proeliaris: malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae. Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quaerens animam tuam, erit anima Domini mei custodita quasi in sasciculo viventium, apud Dominum Deum tuum: porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundae. Cum ergo fecerit Dominus tibi Domino meo omnia quae locutus est bonade te, et constituerit te ducem super Israel, non erit tibi hoc in singultum, et in sorupulum cordis Domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris, et cum benefecerit Dominus Domino meo, recordaberis ancillae tuae.
Haec diversam omnino eloquentiam ostendunt moribus, et ingenlo hominum accommodatam. Quod idcirco moneo, ne sola verborum volubilitate, et elegantiade re tanta iudicemus. De hisce igitur nunc dicendum est, et primo, de eloquentia numeris astricta, seu poesi. Omnibus enim propositum est docere, et persuade re, id fit bene dicendo. Bene dicit, qui iudicum, vel auditorum iudicio, bene dicit. Nam si te illi respuerint, si illi te falso, vane, incompte dicere arbitrentur, nequiquam bene dixeris. De poesi haec praecipue
dicere habeo. Primo utilem esse Rei publicae; Deinde, quae sit ad eam methodus, quaeque ratio. Denique quam sit varia.
§. 2. Utilem in Re publica poesin esse facile, et multis rebus ostendo. Principio ex eius laudatissima antiquitate, quae semper in bene constitutis civitatibus, regnisque claruit.
Quod si antiquissimam memoriam reperamus, excelluisse non modo apud Iudaeos, sed etiam ipud vicinas gentes poesin, et principum opus fuisse intellegemus. Quamquam uteero verum nobis poesis ignora sit, fuisse tamen poesin ignorare non possumus, et quilibet forte hymnos haud difficulter numerosos esse intelleget, si varias carminum species percurrere, et earum mixtiones volet. Scaliger in Hyle, seu lib. 2. poet. ca. 6. Varia versuum genera enumerat; Catalectos, Acatalectos, Brachycatalectos, Hypercatalectos, puros, impuros. In horum quibusdam, ut in Melicis, Dithyrambicis, Hyporchematibus Scoliis Paenibus, hoc solum agunt, ut strophi, et antistrophi respondeant, idque diversis intervallis. Partes versuum, et integris aliis atque aliis connectuntur. Et ille quidem eo pervenit, ut in uno pede, aut syllaba versum, aut gradum versus agnoscat. Cum igitur tot sint genera Pyrrhichicorum, Iambicorum, Dactylicorum, Trochaicorum, Spondaicorum, Anapaestorum, Ionicorum, AEolicorum, Paeonicorum, tot pedum in uno mixtiones, tot carminum vel recurrentium, vel non recurrentium compositiones, non eritarduum ad ista genera Hebraeorum pleraque revocare. Aut sane multa Graecorum talia in telliges, quae si solutae orationis forma scribantur, vix carmina esse ex numeris credes. Exempla dabo. Bacchylides apud Athen. in dipnosop. lib. 2.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words] .
et spes concutit mentem
cum immiscetur Bacchicis donis:
hominibusque altissime proiitit curas
Ipse urbium
moenia expugnat,
omniumque hominum se
Monarcham fore putat:
quin etiam auro et ebore renident aedes,
et tritico onustae naves splendidas,
ab Aegypto devehunt divitias
amplissimas, ut bibentis
cor imaginatur.
Quis porro carmina suspicetur, ubi omnes syllabae breves sunt, ut in illis Pratinae.
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] ;
[Gap desc: Greek words]
Quis tumultus ille?
Quae Choreae, quae insolentia
Invasit Dionysiada
habentem ar am multistreperam
Meus meus Brounus.
Notius est Aristotelis Scholion, cui tamen Hebraea non pauca respondent.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .
Virtus, multum laboriosa generi humano, venatia pulcherrimae vitae: mortem oppetere protua facie, virgo, optabilis Graeciae est mors, laboresque tolerare fervidos, indomitos. Talem menti immittis fructum immortalem auro praestantiorem et parietibus et somno. Tui gratia Hercules Iovis filius Laedaeque filii multa perpessi sunt, operibus tuam vevantes potentiam. Tui desiderio Achilles quoque et Aiax Orci domos adierunt. Quin etiam tua amabilis faciei causa Atarnei alumnus solis orbatus est lumine. Itaque celeberrimus operibus, immort alemque eum promovebunt Musae Mnemosynes filiae, Iovis hospit alis vener ationem augentes amicitiaeque honor arium firmae.
Vide pleraque illius quem sine casu nemo est aemulatus, hoc est Pindari, in quo nisi singuta dividas, verba etiam seces, et unam priori, alteram alteri carmini attribuas, nae tu mihi difficulter carmen ostendes, poesin tamen ex diviniore loquendi modo conicimus. Ecce sic tibi legendum propono.
[Gap desc: Greek words]
Divitiae late potentes sunt, cum aliquis virtute temperatas pura mortalis vir, fortuna tradente, ipsas auget, quae sunt comites multos amicos conciliantes, o [Orig: ô] sortem divinitus adepte Arcesila, tu utique eas a summis gradibus incliti, aevitui, cum gloria exerces in gratiam Castoris, qui aureo curru vehitur, qui hibernum post imbrem tranquillit atem in domum tuam beatan: coruscat.
Haec omnia in Eurypidis, AEschyli, et aliorum choris notabis. Ex his igitur colligemus non ideo in Hebraeis non apparere poesin, quia non sit, sed quia rationem eius non tenemus. Ego sane in multis versus agnosco. Genes. 49. oraculum datum ab Israele duodecim Patriarchis carmine compositum est.
Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei, prior in donis, maior in imperio, in Hebraeo ita sunt.
Ruben bchori, attha cochi
Verheschith oni,
Lether scheeth, veiether ghaz.
Cetera aliqua variatione possunt tamen numeris astricta esse, cognosci. Etiam carmine, antiquitas victo Seone Amorrhaeo epinicion cecinit, initium ponitur Num. 21. 27.
Venite in Hesebon, aedificetur,
Et construatur civitas Sehon.
Hebraea hac forma sunt
Bou Chesbon Thibane
Veticonen ghir Sichen.
Forma est carminis Anacreontici, seu dimetri catalectici, nisi quod pro iambis sint spondaei, nam syllabae breves, rarae sunt apud Hebraeos. Canticum Mosis Exod. 15. iisdem versuum mixtionibus constat, ubi tamen et brachycatalecti interponuntut. nec multum abit Canticum Mosis Deu. 32. quamvis plurimos brachycatalectos interserit. At capit. 33. benedictionem a carmine incipit, versu 2. Dominus de Sina venit, et de Seir ortus est nobis, apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum milia, et in dextera eius ignea lex.
Quae verba in Hebraeo hanc nobis Harmoniam reddunt.
Iehova Missinai Catalectus versus
Ba, vezarach mescheghir Catalectus
Lamo, hophigh meher Pharan Acatalectus
Veatha mirceboth codesch Catalectus
Mimino esch dath lamo, et caet. Acatalectus.
Ad eum plane modum Iudicum 5. cecinit. Debora et Barac. Sed poesin Hebraeorum maxime exornavit eorum Orpheus, et Homerus, et Maro si fas est profanis sacra conferre, rex et propheta David. Carmina eius sensu pietatis, et mysteriorum nobis quam numeris gratiora sunt, in plurimis tamen accuratam quandam syllabarum mensuram annotavi, quemadmodum et in Threnis Ieremiae, cui etiam curae fuit initia ab iisdem litteris certo modo ducere. Salomonis quidem Cantica Canticorum, sacram esse poesin nemo dubitat, qua felicis animae caeleste canit Epithalamion, Ieremiasetiam, Iob, atque Cantica suos numeros habent, genere quodam loquendi diviniore potius, quam notabili pedum suavitate gratos; nam et Pindarum principem Lyricorum omnes agnoscunt; et tamen saepius in illo carminis ratio quaeritur, quam sentitur. Ita Horatius qui proxime ad eum accedit. Pindarum quisquis studet aemulari Iule, ceratis ope Daedalea nititur pennis, vitreo daturus nomina ponto. Monte decurrens velut amnis, imbres quem super notas alvere ripas, fervet immensusque ruit prosundo Pindarus ore. Laurea donandus Apollinari, seu per audaces nova dithyrambos verba devolvit, numerisque fertur lege solutis.
Merita illa Pindari laus est, [Gap desc: Greek words] pariter et [Gap desc: Greek words] . Tu tamen sine discrimine numerorum positorum legas in hunc modum; [Gap desc: Greek words] .
Optima quidem est aqua, et aurum, velut ignis nocturnus ardens, coruscat eximie inter superbas opes, at anime mi, si certamina narrare cupis, ne iam sole contempleris splendidius astrum, lucens interdiu per vacuum aethera.
§. 3. Ex his conficio apud Hebraeos fuisse carminum usum, et viros sanctos, magnosque fuisse poetas. Ideoque in divina Re publica honoratos, neque nunc facile reiciendos.
Magno quondam apud Romanos in honore fuerunt, et apud Graecos quidem nimium cultos invenio, Plato Deorum filios appellavit. Quod etiam ingeniosus poeta dixit:
Est Deus in nobis, agitante calescimus illo,
Impetus hic sacrae semina mentis habet.
Et
Sedibus aethereis spiritus ille venit.
Sola enim causa cur nonnulli Hebraeis poesin negarint, est illa, quod in ea lingua nullam nostrae similem Harmoniam invenire potuerunt, sed omnia prosae similia esse videantur, at cum idem in Graecorum poetarum eminentissimis concedere oporteat, facile quisque iudicabit, non esse negandum Hebraeis, quod admirantur in Graecis.
Plato in Cratylo philosophos et sophistas irridens, suadet ut poetae adeantur, et virtutis ab illis ratio poscatur. Democritus quoque in Orpheo, Homero, aliisque divinum aliquid esse credidit. Heraclitus ait [Gap desc: Greek words] . Incont aminatis et sacris aspersibus sanctos: Laurum gestabant quasi divinationis insigne, cum versus suos canerent. Magis etiam alii, in poetarum fabulis mysterio declarandis, ut serio dicam, delitarunt. Cum enim omnia fabularum, etiam foeda, quasi sanctioris philosophiae integumenta defenderent, factum est, ut naturae maiestas, foeditate narrationum pollueretur, multique cupide fabularum suavitatibus inhaerescerent, mysteria, quae illis subesse finguntur, non intellegerent, aut sane contemnerent. Sed de abusu-postea dicturus sum.
Haec antiquitus actitata sunt; at tempora quae cultiora fuere, maiorem poesi honorem conciliarunt. Homerum contemptum post mortem, contentiose urbes vendicarunt.
[Gap desc: Greek words] .
Septem urbes disceptant de stirpe Homeri.
Cicero pro Archia: Atqui sic a summis hominibus, eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia,
et doctrina, et praeceptis, et arte constare: poetam natura ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spiritu afflari. Quare suo iure, noster ille Ennius, sanctos appellat poetas, quod quasi Deorum aliquo dono, atque munere, commendati nobis esse videantur. Sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen, quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa, et solitudines voce respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur, atque consistunt: nos institutirebus optimis, non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem dicunt esse suum: Chii suum vendicant, Salaminii repetunt, Smyrnaet vero suum esse confirmant. Itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt; permulti alii praeterea pugnant inter se, atque contendunt.
Et sane apud reges in pretio fuisse constat, non tam credo utilitate aliqua, licet ea quoque esset, sed cupiditate gloriae, et immortalitatis; multi enim memoria carent, quia vate sacro. Virgilius apud Moecenatem, et Augustum in pretio habitus est, Euripidem Archelaus Macedu coluit. AEschylum, et Simonidem Hieron, Dionysius Philoxenum, Polycrates Samius Anacreonta. Antigonus Antagoram, Aratum; Spartani Tyrtaeum. Plato Sophronis libros moriens pulvillo supposuit.
§. 4. Quod si usum etiam honestissimae, difficillimaeque artis spectemus, ille sane multiplex est. Nam primo, in laude aeternae maiestatis, versum viri sancti adhibuerunt; dein prava imitatione, ad idolorum encomia gentiles. Hymnus enim, antiquissimum poeseos genus est: Orphei, et veterum multi exstant, itaque et hymnologi, et Hymnopoli nominati sunt. Dianae Hypragon, Phoebo Paeana, vel Hyporclema, utrique simul Prosodian, Baccho Dithyrambum, Cereri Iulum, concinnabant. Plures enumerat Scaliger in Idea cap. 112. Veteres igitur Theologi Orpheus, Linus, Musaeus, non solum haec, quae maxima, et prima sunt, sed etiam alias minutiores potestates ita divisere, ut varia ac diversa numina, quos item Deos appellarent, constituerent. Quare Iovem summum Deum cum agnoscerent, ceterorum finxerut patrem: a quo scilicet omnia profecta essent; Ita Palladem, Martem, Vulcanum, Proserpinam, Venerem, Bacchum pro iis officiis, quae unum in uno sunt a nobis cognita. Quamobrem nequaquam mirum videatur: si Hymnorum naturam varia in genera sunt partiti: in [Gap desc: Greek words] . Ad quae genera si [Gap desc: Greek words] non reducuntur, diversarum rationum species, cum illis connumerabuntur. Didymus enim auctor est, hymnos cum Cithara, [Gap desc: Greek words] cum tibia, ad aras ab Atheniensibus cani solitos.
Sed uni et soli Deo nos hymnum dicemus, ut recte ille idem optimus poetices doctor. Ac Dei quidem laus semper in toto animo, universaque cogitatione nostra versari debet. Quidquid sine eius communione facias, id vero factum ne putes, quanto magis appellendus animus ad eas modulationes, quae quantum illius complectuntur, tantum eius concipiunt divinitatis: fiuntque illorum affines concentuum, qui caelestibus anfractibus, atque rationibus sunt ab opifice attributi. Dicitur autem Dei laudatio a Graecis [Gap desc: Greek words] , a Latinis celebratio. Unus igitur ille cum sit, idemque trinus, vel ut solum canere vel personas seorsim celebrare ius est homini Christiano: additis verecunde proprietatibus. Non ut disputatores morosi: sed ut pii Poetae facere consueuere [Orig: consueuêre] . Id quod post alios multos, nos quoque conati sumus. Namque in Deum patrem hymnum cum scriberemus: tamquam rerum omnium conditorem, ab orbis ipsius creatione, ad nos, nostraque usque duximus. Deum vero filium, Dominum nostrum Iesum Christum, tamquam humani generis Servatorem. In quo abduximus animum nostrum, a corporis carcere ad liberos campos contemplationis, quae me in illum transformaret. Tum autem sanctissimi Spiritus ineffabilis vigor ille, tanto ardore celebratus est, ut cum lenissimis numeris esset inchoatus hymnus, repentino divini ignis impetu conflagrarit. In Deo quic quid est, ipsemet est Deus: cognitionis autem nostrae imbecillitate, horum inferiorum exemplo, atque imagine quasi multa distinguuntur. Intellectus a quo voluntas, postquam potetia. Verum neque ante, neque post quicquam. Sed non solum simul, verum etiam unum. A quo duo duxerunt veteres maxima rerum actionumque principia: Naturam et Fortunam. Natura enim est, Potentia Dei: Fortuna vero Voluntas.
§. 5. Alter usus est in Heroum, ac magnorum virorum laudibus. Sic Iosiam Ieremias, sic Ionathan David laudavit. Sic Prudentius martyres, qua quidem in re, nunc ut plurimum carmina absumuntur. Nec novus est abusus, quo potentibus, sine verecundia, cum carmina facere libuit, adulantur. Plane paucos Philoxenos invenias. Ipse Maro nomen auspicatus est ab exquisita adulatione:
Nocte pluit tota, redeunt spectacula mane,
Divisum imperium cum Iove Caesar habet.
Et nobis ille Lucanus merito a Nerone caesus putatur, quia tam serviliter monstro illi adulatus sit:
Quod si non aliam venturo fata Neroni
Invenere [Orig: Invenêre] viam, magnoque aeterna parantur
Regna Deis, caelumque suo servire tonanti
Non nisi saevorum potuit post bella gigantum;
Iam nihil o [Orig: ô] superi querimur, scelera ista, nefasque
Hac mercede placent, diros pharsalia campos
Impleat, et Poeni saturentur sanguine manes,
Ultima sunesta concurrant proelia Munda,
His Caesar Perusina fames, Mutinaeque labores
Accedant fatis, et quos premit aspera classes
Leucas, et ardenti servilia bella, sub Aetna,
Multum Roma tamen debes civilibus armis,
Quod tibi res acta est, te cum statione peracta.
Astra petes serus, praelati regia caeli
Excipiet gaudente polo, seu sceptra tenere,
Seu te flammiferos Phoebi transcendere currus,
Telluremque nihil mutato sole timentem
Igne vago lustrare iuvat, tibi numine ab omni
Cedetur, iurique tuo natura relinquet
Quis Deus esse velis, ubi regnum ponere mundi,
Sed neque in arctoo sedem tibi legeris orbe,
Nec Polus adversi calidus qua vergitur austri.
Unde tuam videas obliquo sidere Romam,
Aetheris immensi partem si presseris unam,
Sentiet axis onus, librati pondera caeli
Orbe tene medio, pars aetheris illa sereni
Tota vacet, nullaeque obstent a Caesare nubes.
Tunc genus humanum positis sibi consulat armis
Inque vicem gens omnis amet, pax missa per orbem,
Ferrea belligeri compescat limina Iani.
Sed mihi iam numen, nec, si te pectore vates
Accipiam, Cyrrhaea velim secreta moventem
Sollicitare, Deum, Bacchumque avertere Nysa,
Tu satis ad vires, Romana in carmina dandas.
Neque absunt hodierna, non modo lucrosae, sed vilium etiam adulationes animarum.
Nec est minor carminis usus in historia, legibusque et artibus tradendis. Atheniensibus antiquae leges a Dracone tribus versuum milibus conscriptae. Paucioribus, suis Mytilenaeis, nempe sexcentis Pittacus scripsit. Historia etiam politissime versibus scribitur, et mores docentur, ut Platoni etiam sapientiae patres poetae vocentur. Et sane carminum Salomonis [Gap desc: Greek words] ut vertunt septuaginta, sunt numerata quinque milia, Hebraeus vocat. Tria milia parobolarum, axiomatum, seu insignium sententiarum et quasi florum sapientiae. Hoc primarium sacrae poeseos institutum est, ut post laudes numini decantatas, hominum animos, ut pure Deum accedant, suavi, et quae facile retineatur melodia, praeparent. Hoc vatibus tribuit Horatius Epist. 1. l. 2.
Os tenerum pueri, balbumque poeta figurat:
Torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem:
Mox etiam pectus praeceptis format amicis,
Asperitatis, et invidiae corrector, et irae,
Recte facta refert: orientia tempora notis
Instruit exemplis: inopem solatur, et aegrum.
Castis cum pueris, ignara puella mariti
Disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?
Est apud Aristophanem, alioqui scurram, et poetices quoddam pus, ac venenum, ea de re inter Euripidem, et AEschylum utilis collocutio.
[Gap desc: Greek words] ;
[Gap desc: Greek words] .
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .
[Gap desc: Greek words] .
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] ,
[Gap desc: Greek words] .
Id est:
AEscilus. Responde mihi: cuius rei causa poetas admirari oportet. Euripides. Dexteritatis et admonitionis ergo; quod meliores homines patriae faciamus. Haec enim oportet viros poetas exercere. Considera enim a principio quot utiles poetarum generosi fuerunt. Orpheus enim quidem sacrificia nobis ostendit, et caedibus abstinere. Musaeus autem curationes morborum et oracula: Hesiodus autem terrae operationem, fructuum tempora, arationes: Divinus Homerus ordinationes, virtutes, armationes virorum.
Natura quippe ita comparatum est, ut versus suavius audiantur, penitius haereant, facilius permoveant. Hinc videmus, non modo philosophos, sed Paulum quoque versibus nobilium poetarum uti. Neque quisquam est Paulo cultior, cui non multa eius generis iam nota sint.
Nec modo virtutis sunt doctores suaves, et boni, sed acerrimi etiam vitiorum censores; quid enim acerbius, quid fortius Satyra? soli vero sunt, qui magnatum vitia acri aceto perfusa stringunt; Tum videas,
Ingentes trepidare Titos cum carmina lumbum
Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intima versu.
Denique omnium paene artium, et ipsius praecepta philosophiae carmine comprehensa leguntur. Astronomiam, agriculturam, bella, leges, et quidquid in usum venit, vatum nobis scripta produnt.
§. 6. Sed quosdam tamen ab arte liberalissima revocat, atque abducit, vetus opinio; Nempe poesin obstare prudentiae. Plato in Phaedro [Gap desc: Greek words] : Quisquis sine furore fores poeticas pepulit, persuasus, quod arte sola poeta possit evadere: is conatus sui irritus, et item poesis eius evanescit.
Furore ergo opus esse putant, nam
Ennius ipse pater, numquam nisi potus ad arma Prosiliit.
Ebrietas enim furor voluntarius, quemadmodum et ira est.
Non potest (inquit Seneca) grande aliquid, et supra ceteros loqui, nisi mota mens. Cum vulgaria, et solita contempsit, instinctuque sacro surrexit excelsior, tunc demum aliquid cecinit, grandius ore mortali. Non potest sublime quicquam, et in arduo positum contingere, quamdiu apud se est.
Hinc Platonici affiatu, atque insania, fundi carmina docuerunt. Ptolomaeus animam, sic a stellis concitari asserit.
§. 7. Verum plurimosa poesi, ingenii tenuitas arcet. Equidem sic arbitror magnam iniuriam, astrictae eloquentiae per hanc calumniam inferri. Causa est, quia non potest esse poeta, nisi qui ingeniosus est. Atque haec est prima adolescentulorum exploratio; praelectiones enim fideli memoria reddere, expositiones et significata verborum meminisse, latina in vernaculam linguam vertere cuiusvis est, carmen pangere ingeniosi est. Orator fieri potest, poetam nasci oportet. Quod sic interpretor, ut arbitrer magno ingenio, cognita arte, ac praeceptis opus esse ad poesin, ingenia parva non nisi cum irrisu, mediocria sine laude pulsare Musarum fores. Ars et natura magnam vim habent, si iungantur; Cicero pro Archia. Etiam illud adiungo saepius ad laudem, atque virtutem, naturam sine doctrina, quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem contendo, cum ad naturam eximiam, atque illustrem accesserit ratio quaedam, conformatioque doctrinae, tum illud nescio quod praeclarum, ac singulare solere exsistere. Sic et Horatius:
Natura fieret laudabile carmen, an arte,
Quaesitum est. Ego nec studium sine divite vena,
Nec rude quid possit video ingenium: alterius sic.
Altera poscit opem res, et coniurat amice.
In ceteris rebus destitutam naturam ars adiuvare potest, in poesi sine natura, ars luditur in vacuo: ita idem Tullius loco iam ante recitato ostendit.
Ex eadem igitur sententia est, quod de ingeniosorum et poetarum quadam dementia scribunt, de quo suo loco a me dictum. Quod ex eo etiam confirmatur, quod orator mediocris, miles nec timidus, nec valde fortis, atque in ceteris rebus industriae quaedam mediocritas commendari solet. At in poetis, quidquid laudabile est, et magnificum.
Mediocribus esse poetis
Non homines, non Dii, non concessere columnae.
Si paulum summo discessit, vergit ad imum.
§. 8. At insignem, magniloquum, tersum, et cui nihil addere, cui nihil demere velis, poetam esse, difficillimum est. Vere dixit Tullius, vix singulis saeculis, bonum poetam esse inventum. Cum igitur tam pauci sint boni poetae, multi tamen sunt, qui magna sonaturum nominis huius honorem ambiunt: Nulla simia, non amat catulum, et ursa quoque pro fetu qui informis massa videtur, mortem contemnit, et saltu supra venabula fertur, ita nemo poeta tam hiulcum verbis, aut insulsum sensu carmen ab ingenio extorsit, qui illud non deperierit, [Gap desc: Greek words] , inquit Aristoteles. Itaque nulla in re plures ingenium ostentare, quam in limpida Hippocrene, egelidoque Parnasso studuerunt. Hinc illae ineptiae, hinc tot versus, quos a sanis miramur fieri potuisse. Confer rem cum moribus, vix uni saeculo contigit unus poeta. Ego vero arbitror decem myriadas esse hominum, qui se hoc tempore etiam bonos poetas arbitrantur, de quibus merito Horatius:
Adde carmina nunc, hoc est oleum adde camino
Quae si quis sanus fecit, sanus facis et tu.
Morem sui aevi carpit Persius.
Scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber,
Grande aliquid, quod pulmo, animae praelargus, anhelet:
Scilicet hoc populo pexusque, togaque recenti,
Et natalitia tandem cum Sardonyche albus,
Sede legens celsa, liquido cum plasmate guttur
Mobile collueris, patranti fractus ocello,
Hic neque more probo videas, neque voce serena
Ingentes trepidare Titos, cum carmina lumbum
Intrant, et tremulo scalpuntur ubi intinia versu.
Tum vetule auriculis alienis colligis escas?
Auriculis, quibus et dicas cute perditus: ohe,
Quid didicisse, nisi hoc fermentum, et quae semel intus
Innata est, rupto iecore exierit caprificus?
En pallor, seniumque, o [Orig: ô] mores! usque adeone
Scire tuum, nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?
At pulchrum est digito monstrari, et dicier hic est.
Ten' cirratorum centum dictata fuisse
Pro nihilo pendes? Ecce inter pocula quaerunt
Romulidae saturi, quid dia poemiata narrent.
Hic aliquis, cui circum humeros hyacinthina laena est
Rancidulum quiddam balba de nare locutus,
Phyllidas, Hypsipilas, vatum et plorabile si quid,
Eliquat, et tenero supplantat verba palato,
Assensere viri. nunc non cinis ille poetae
Felix? nunc levior cippus non imprimit ossa?
Laudant convivae Nunc non e manibus illis,
Nunc non e tumulo, fortunataque favilla
Nascentur violae? Rides, ait, et nimis uncis
Naribus indulges. An erit, qui velle recuset
Os populi meruisse, et cedro digna locutus
Linquere, nec scombros metuentia carmina, nec tus?
Inter hos quot milia sunt, quos durius est, et laboriosius audire, quam in latomiis operari, ubi omnis lassitudo est exigunda e corpore? Pauci itaque sunt poetae boni, multi, ut Aristophanes iocatur [Gap desc: Greek words] . spuria quae foliis adnascuntur tubercula, non botri. Ai locutii, hirundinum Musea, artis opprobria Huc refer vagabunda mendicabula, et nonnullos, qui se poetas Laureatos nominant. Quos ego cum sit genus irritabile vatum, irritari sane nolim: Illos autem fateri necesse est, multas indignas tam regali fronde frontes inumbrari. Horum igitur insaniam, stoliditatemque veris prudentibusque poetis imputare contra aequitatem est. Moses, Debora, Barac, David, Salomon, Isaias, Ieremias prudentissimi fuere, et poetarum excellentissimi tamen, eorumque carmina cottidie ad sapientiae, pietatisque semina iacienda, incrementaque virtutum canuntur. Nec Homerum quamvis caecum, mente imprudentem recte dixeris. Testis pro vate, vates est Horat. lib. 1. Epist. 2.
Troiani belli scriptorem maxime Lolli,
Dum tu declamas Romae, praeneste relegi.
Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
Plenius ac melius, Chrysippo, et Crantore dicit.
Cur id crediderim, nisi quid te detinet, audi.
Fabula, qua Paridis propter narratur amorem
Graecia barbariae lento collisa duello,
Stultorum regum et populorum continet aestus.
Antenor censet belli praecidere causam.
Quid Paris? ut salvus regnet, vivatque beatus,
Cogi posse negat. Nestor componere lites,
Inter Peleiden festinat, et inter Atreiden:
Hunc amor; ira quidem communiter urit utrumque.
Quidquid delirant reges plectuntur Achivi,
Seditione, dolis, scelere, atque libidine, et ira
Iliacos intra muros peccatur, et extra.
Rursus quid virtus, et quid sapientia possit,
Utile proposuit nobis exemplar Ulyssem:
Qui domitor Troiae, multorum providus urbes,
Et mores hominum inspexit, latumque per aquor,
Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
Inspice Virgilii, Lucani, Horatii, Iuvenalis, aliorum argumenta, et si improba, atque impura demas, invenies plane nihil in vita politica eos latuisse, immo pleraque philosophorum intima eos calluisse.
§. 9. At multi poetas e civitate expellendos censuerunt, ita est fateor. Et causas sane Augustinus refert, libr. 2. cap. 14. de civitat. Deinde quaerimus, ipsi poctae talium fabularum compositores, qui duodecim tabularum lege prohibentur, laedere famam civium, tam probrosa in Deum convicia iaculantes, cur non ut scenici habe antur inhonesti? Et qua ratione rectum est, ut poeticorum figmentorum, et ignominiosorum Deorum infamentur actores, honorentur auctores? An forte Platoni Graeco potius palma danda est? Qui cum ratione sormaret, quasi esse civitas debeat, tamquam adversarios civitatis, poetas censuit urbe pellendos. Iste vero, et Deorum iniurias indigne tulit, et fucari, corrumpique figmentis animos civium noluit. Confer nunc Platonis humanitatem,
a civibus decipiendis poetas urbe pellentem, cum Deorum divinitate honori suo ludos scenicos expetente.
Ille, ne talia vel scriberentur, et si non persuasit, disputando tamen suasit levitati, lasciviaeque Graecorum. Isti ut talia etiam agerentur, iubendo extorserunt gravitati, et modestiae Romanorum. Nec tamen haec agi voluerunt, sed sibi dicari, sibi sacrari, sibi sollemniter exhiberi. Cui tandem honestius divinos honores decerneret civitas, utrum Platoni haec turpia et nefanda prohibenti? An daemonibus hac hominum deceptione gaudentibus, quibus ille vera persuadere non potuit?
Duae causae sunt, quod et Deos fingerent falsos, de quo etiam cap. 14. libr. 18. de civit. queritur, et quod mores corrumperent, optima lege tales velut Rei publicae corruptores expelluntur, Plato li. 2. de Rep. Propter flagitia, et scelera, quae Diis affingunt, censet expellendos, et lib. 10. Socrates postquam multa in poetas dixit, tandem iusta sententia litem decernit, secundum bonos poetas, illos enim censet retinendos, quorum carmina ad fortitudinem, ac castitatem inducut. Neque alia fuit Pythagorae sententia, ex quo apparet sane, vetustissimam fuisse eam morum corruptionem, quin et Sibylla de illis cecinit.
[Gap desc: Greek words]
Graeciam ter miseram affligent poetae. Epicuri quidem minor est hac in re auctoritas, qui quamvis forte malorum poetarum cantus ex Re publica proscripserit, velut anicularum deliria; quia tamen uno calculo omnes artes liberales damnavit, poesi peculiarem contumeliam non fecit, honestius enim illi fuit, cum ceteris, velut honestam matronam proscribi, quam in regno voluptatis, solam tamquam meretriculam retineri. Eratosthenes vero, aliique, non rem ipsam, sed vitia exilio multarunt. Fuluio nobiliori fuit vitio datum, quod poetam in provinciam duxisset. Nam eo tempore, si quis ea in re studebat, ut testis est Cato, ad convivia se applicabat: et grassator dicebatur. Male igitur Fulvius, qui quasi tibicinem voluptatis causam in provinciam duxit. Utinam hodie quoque in hanc rem evigilet magistratus, obscenos, blasphemosque libellos, gravi poena proscribat, auctores puniat. Verum de his ego, cum de servanda pudicitia in Re publica tractavi, satis dixi.
§. 10. Quae vero ratio sit consequendae huius eloquentiae, quae numeris strictior, verbis liberior, sensibus debet esse sublimior, paucis ostendam. Aristoteles de re poetica scripsit, sed nec sat accommodate, ad ingenia discentium, nec tractatus integer est. Horatius vitia vitare magis docet, quam instruit rudem, et suo iam more, Satyricum agit. Nostro tempore Vida, multique in ea arte docenda se occuparunt. Omnibus palmam praeripuit Iulius Scaliger, scriptis septem ad Syluium filium libris, quod absolutum opus esse censeo, quo solo plus nobilitatis meruit, quam si revera ad Scaligerorum Veronensium prosapiam, Italia probante genus retulisset. Sed magno opprobrio fuit, non poesi modo, sed philosophiae etiam, ceterisque artibus, quod earum tam famosi alumni, Iulius, et Iosephus, tam pertinace impostura, in alienum genus, familiamque inserere sese laborarunt. Quod si vires fuissent, aliquid veterum more tentassent. Nam nunc quod potuerunt, gnaviter praestiterunt, et atrocibus se carminibus, quemadmodum latratu canes ulti sunt. Scriptum est a Iosepho elegans, sed acerbum, in serenissimam Venetorum Rem publicam carmen, quo eos tamquam Veronam suis maioribus per iniuriam eripuerint, reos agit, cum maiores illius non magis fuerint Veronae comites, quam Irus rex [Gap desc: Greek words] , omnium Achivorum. Verum haec sunt homivum errata, magnas fortunas somniantium, quae cum in magna, et turbata ingenia incidunt, magnos etiam motus cient, ut cum magno Oceano, ventorum magna vis incubuit. Verum utut se mores habuerint, prae omnibus artem accurate explicuit Iulius, et magnus ipse poeta fuit, modus tamen et ratio scribendi potius perficiendo vati, quam instituendo tironi accommodata ab illo fuit. Hanc igitur curam Pontanus noster suscepit, ordineque ac erudite totam rem aperuit, quo libro ad poesin discendam utiliorem non vidi; si quis tamen eo lecto, plura, et reconditiora quaerat, Iulium serio evolvat. Si de Comoedia vel Tragoedia laboret, Martinum Delrium in Senecam totum perlegat, non enim tantum viam demonstrat, sed rapit, et vectat, quasi cycneis alis ad altum Parnassi verticem: et Iosephus Scaliger nondum rupta amicitia Delrium omnibus praetulit. Hos auctores in docenda poesi nostra Societas imitatur. Cuius methodum ob oculos ponere mihi est in animo.
§. 11. In niedio Grammatices dixi facilem poetam explicari, et sic animos teneros numeris poeticis paulatim imbui; nam quamvis rationem carminis ignorant, mensura tamen, et Harmonia delectantur.
In suprema Grammatices, cum iam Syntaxin didicerunt, ars metrica discitur, sic nabet regula prosessoris. Alternis vero diebus artis metricae praecepta generalia, omissis exceptionibus, posteriori autem semestri recolatur per duos minimum menses pars illa Grammaticae, quae est propria primae classis, et alternis diebus ars metrica regulas iam explicatas breviter percurrendo; in aliis quantum necesse est inhaerendo, absoluta vero repetitione Grammaticae, cottidie deinceps ars metrica explicetur adiectis exceptionibus, carminum generibus, et quae de patronymicis atque accentu traduntur.
Huic explicationi iunguntur Ovidianae, Catullianae, Tibullianae, Propertianae elegiae selectae, faciliores libri Virgilii: Quibus auctoribus explicandis, et recolendis, hora in singulos dies attribuitur. Cognita itaque carminum ratione, sensim ipsi quoque pangere docentur, seu dissoluta in pedes, et numeros reponere, deinde adonia, heroica, elegias componere, nec grandiora tentare, satis fuerit, sinumeros teneat in suo, cognoscat in alieno carmine.
Sic instructus ducetur ad Scholam humanitatis, de qua ita Methodus nostra praescribit: Gradus huius scholae est, post quam ex Grammaticis excesserint, praeparare velut solum eloquentiae: quod tripliciter accidit, cognitione linguae, aliqua eruditione, et brevi informatione praeceptorum, ad Rhetoricam spectantium. Ad cognitionem linguae, quae in proprietate maxime et copia consistit, in cottidianis praelectionibus Cicero iis fere libris, qui philosophiam de moribus continent; Ex Historicis Caesar, Sallustius, Livius; Curtius, et si qui sunt similes; ex poetis praecipue Virgilius exceptis Eclogis, et quarto Aeneidos, praeterea Odae Horatii selectae, item Elegiae, Epigrammata, et alia poemata illustrium poetarum antiquorum, modo sint ab omni obscenitate expurgati. Eruditio modice usurpetur, ut ingenium excitet interdum, ac recreet, non ut linguae observationem impediat.
Praeceptorum Rhetoricae brevis summa ex Cypriano, secundo scilicet semestri, tradetur: quo tempore, omissaphilosophia Ciceronis, faciliores aliquae eiusdem Orationes, ut pro lege Manilia, pro Archia, pro Marcello, ceteraeque ad Caesarem habita sumi porerunt. Graecae linguae pars illa pertinet ad hanc scholam, quae Syntaxis proprie dicitur. Curandum praeterea, ut mediocriter scriptores intellegant, et scribere aliquid Graece norint.
Auctores qui hic praescribuntur iam faciles erunt, postquam ea, de qua dictum est, in scholis inferioribus instructio praeivit.
Hic quoque ars metrica, seu prosodia primo semestri cum historico alternis diebus exponitur, ut firmius animo haereat, altero semestri, praecepta Rhetorices, et historicus alternantur.
Exercitationes sunt praeterea, quae his verbis notantur.
Secunda hora matutina repetatur postrema breviter praelectio, novaque per semihoram, vel paulo amplius explicetur: mox exigatur, et si quid supersit temporis, in mutua discipulorum concertatione ponatur.
Ultima semihora initio primi semestris historicus, et ars metrica alternis diebus: arte vero metrica absoluta, historicus cottidie percurratur: altero deinde semestri Cypriani Rhetorica cottidie modo explicetur, modo recolatur, aut disputetur.
Graeci item auctores, et Syntaxis; Carminum compositio. Quia praecepta Rhetorices communia sunt etiam poesi, nam oratori finitimus est poeta, hinc ornatus quoque carminis, et modus, et artis plura praecepta exponuntur. Totam Methodum complectitur Reg. 5. Praelectio eruditionis ornamentis leviter interdum aspersa sit, quantum loci explic atio postulat: se totum potius Magister effundat in latinae linguae observationes, in vim, etymologiamque verborum, quam exprobatis petet auctoribus, maxime ex antiquis; in locutionum usum, ac varietatem, in auctoris imitationem; nec alienum putet aliquid, patrio interdum sermone efferre, si vel ad interpret andum in primis valear, vel aliquid habeat eximii. Quando autem orarionem explicat, praecepta artis exploret. Ad extremum licebit, si videatur, omnia patrio sermone, sed quam elegantissime vertere.
Et sexta: Dictandum argumentum scribendi. Primo quidem semestri ad epistolaefere formam, vulgi sermone ad verbum: quod saepe proderit ita componere, ut totum ex praelectionibus iam explicatis, hinc inde discerptum sit. Semel autem fere in hebdomada suo marte conscribant, aliquo prius epistolarum genere explicato, indicatisque Ciceronis, aut Plinii epistolis: ad illud pertinentibus. Altero deinde semestri excitetur ingenium; et Chriaeprimo, tumprooemia, variationes, et exornationes, facili ac fuso argumento proposito, conficiantur. Carminis argumentum latine dictet, multa locutionum varietate. Graeci thematis eadem, ac latinae prosae ratio erit, nisi quodfere exipso auctore depromendum, et ratio Syntaxeos praemonstranda.
Et decima: Affigantur carmina scholae parietibus, alternis fere mensibus ad aliquem celebriorem diem exornandum, vel magistratus promulgandos, vel alia quapiam occasione, selectissima quaeque a discipulis desoripta: immo etiam pro regionum more aliquid prosae brevioris, quales sunt inscriptiones, ut clypeorum, templorum, sepulcrorum, hortorum, statuarum; quales descriptiones, ut urbis, portus, exercitus; quales narrationes, ut reigestae ab aliquo Divorum, qualia denique paradoxa: additis interdum, non tamensine Rectoris permissu, picturis, quae emblemati, vel argumento proposito respondeant.
De Graeca lectione, ita Reg. 9. Graeca praelectione. alternis diebus Grammatica, et auctor explanabitur. Grammaticae quidem, breviter decursis iis, quae in primaclasse tradita fuerant, Syntaxim et rationem accentuum persequatur. Auctor vero primo semestri solutae orationis sumetur exfacilioribus, ut aliquae orationes Isocratis, et SS. Chrysost. et Basilii, ut ex epistolis Platonis, et Synesii, ut aliquid selectum ex Plutarcho: altero semestri carmen aliquod explicabitur, exempli gratia ex Phocylide, Theognide, S. Gregorio Nazianzeno, Synesio, et horum similibus. Explicatio autem, ut huius scholae fert gradus, linguae potius cognitioni, quam eruditioni serviat.
Inclinante autem anno Graecarum syllabarum ratio tradi poterit cum auctore alternis diebus. Poterunt etiam interdum dissoluta carmina concinnari.
Vetus poesis morum bona praecepta tradebat, non lasciviae lenocinabatur, Graeci et Romani cultiores ex virgine prostibulum deinde fecerunt.
Hac exercitatione nondum perfectus est poeta, aut orator futurus, quamvis ingenio valeat. Nam et multa praecepta cognitu necessaria desunt, et maxime exercitatio, quae longius tempus requirit, deinde crebro in nostris Gymnasiis aetas, nondum difficilioribus matura laboribus. Sequitur itaque altera schola, quam Rhetoricam dicimus.
HANC proprie eloquentiam vocare usus consuevit. Quam alii definiunt, copiose loquentem sapientiam, alii, artem bene dicendi. Aristor. lib. 1. Rhet. c. 2. [Gap desc: Greek words] . Sic igitur Rhetorice facultas, quae quid inre quaque ad persuadendum valeat, contemplatur. Hoc enim nulli alteri arti proprium est. Quamquam enim, et qui sine arte loquuntur, et qui dialectice, ac philosophice agunt persuadere conentur; Rhetorica tamen persuadendi rationem in omnibus tradit, neque enim Dialecticen, neque medicinam, neque iurisprudentiam sine eloquentia, perfecte, quisquam docuerit. Ad eloquentiam nemo pertingere potest, nisi iam ante emendate loqui assueverit; [Gap desc: Greek words] . Principium elocutionis est, recte loqui Graece, ait Aristoteles, de patria eloquentia disputans. Perinde enim faciet, qui orationi vitiosae eloquentiae schemata attexuerit, quod ille, qui pannosae, et lacerae pallae, aurea segmenta, et gemmeos Maeandros assuerit. Nam et ornamenta dedecorat, et inopiam ex vicina copia facit conspectiorem, dum contraria finitima se mutuo manifestant. Et quod est caput, monstrum ridendum efficit. Irum in purpura, soleas aureas, luto inquinatas, matulam e gemma.
Hic in mentem mihi venit, multorum parentum praeproperae, in filiorum educatione, festinationis; qui nondum loquentes, fieri oratores iubent. Hinc multorum Theologorum, Iurisperitorum, Medicorum, Philosophorum inquinatissimae enuntiationis libri, phrases, et senten tias
ridicule affectatas interdum continere cernimus. Fieri enim solet, ut infantissimus quisque, maxime eloquentiam affectet. Rata omnino res eloquentia: Testis Tullius lib. 1. de orat. Quibus decausis, quis non iure miretur, ex onini memoria aet at tum, temporum, civitatum, tam exiguum oratorum numerum inveniri?
Causas reddit eodem libro; Sed nimirum maius est hor quiddam, quam homines opinantur, et pluribus ex artibus, studiisque collectum. Quis enim aliud in maxima discentium multitudine, summa magistrorum copia, praestantissimis hominum ingeniis, infinita causarum varietate, amplissimis eloquentiae propositis praemiis, esse causae putet, nisi rei quaudam incredibilem magnitudinem, ac difficult atem? Est enim et scientia comprehendendarerum plurimarum, sine qua verborum volubilitas inanis, atque ridenda est: et ipsa oratio confirmanda non solum electione, sed etiam constructione verborum: et omnes animorum motus, quos hominum generi rerum natura tribuit, penitus pernoscendi, quod omnis vis, ratioque dicendi, in eorum, qui audiunt, mentibus, aut sedandis, aut excitandis exprimenda est. Accedat eodem oportet lepos quidam, facitiaeque, et eruditio libero digna, celeritasque, et brevitas respondendi, et lacessendi, subtili venustate atque urbanitate coniuncta. Tenenda praeterea est omnis antiquitas, exemplorumque vis: neque legum, aut iuris civilis scientia neglegenda est. Nam quid ego de actione ipsapluradicam? quae, motu corporis, quae gestu, quae vultu, quae vocis conformatione, ac varietate moderanda est: quae sola per se ipsa quanta sit, histrionum levis ars, et scena declarat: in qua cum omnes in oris, et vocis, et motus moderatione elaborent, quis ignorat, quam pauci sint, fuerintque, quos aequo animo spectare possimus? Quid dicam de thesauro rerum omnium, memoria, quae nisicustos inventis, cogit atisque rebus, et verbis adhibeatur, intellegimus omnia, etiamsi praeclarissima suerint, in oratione peritura? Quamobrem mirari desinamus, quaec ausasit eloquentium paucitatis, cum ex iis rebus universis eloquentia constet, quibus in singulis elaborare permagnum est, hortemur que potius liberos nostros, ceterosque, quorum gloria nobis, et dignias cara est, ut animo rei magnitudinem complectantur, neque iis aut praceptis aut magistris, aut exercitationibus, quibus utuntur omnes, sed aliis quibusdam, se id, quod expetunt, cousequi posse considant. Ac mea quidem sententia, nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum, atque artium scientiam consecutus. Etenim ex rerum cognitione efflorescat, et redundet oportet oratio: quae, nisi subest res ab oratore percepta, et cognita, inanem quandam habet eloquentiam, et paene puerilem. Neque vero ego hoc tantum oneris imponam, nostris praesertim oratoribus, in hac tanta occupatione, et urbis, ac vitae, nihil iis ut putem licere nescire. quamquam vis oratoris, professioque ipsa bene dicendi, hoc suscipere, ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecumque sit proposita, ab eo ornate, copioseque dicatur.
§. 2. Eloquentia vero in civitate tenenda est, quia summam conciliat dignitatem Rei publicae, praecipue Vero colenda est nobilitati, et principi. Vere Aristoteles ad Alexandrum. [Gap desc: Greek words] .
Nam quemadmodum vestium decore, atque magnisicentia ceteris hominibus maxime praestare studes, ita etiam dicendi inventionem, ac vim eam ut accipias nitendum est, quae pulcherrimasit, apprimeque praeclarissima. Longe enim pulchrius est, ac regale magis, animo esse bene constituto, quam habirum corporis vestibus ornatum pulchris intueri. Absurdum enim est, eum, qui rerum gestarum gloria ceteris antecellat, videri humillimis quibusdam in dicendo cedere: praesertim cum non sis nescius, eos, qui in populari principatu versentur, res omnes ad populum: qui vero sub unius imperii ductu constituti sint, ad rationem, orationemque reserre. Quemadmodum liberas civitates communis lex, quae ad honestissimum aliquem finem ducat, dirigere consueverit, eodem etiam modo, et oratio tua que at, eos, quos sub imperio tenes, ad id agere, quod conducrbile sit, et utile. Etenim lex (ut it a dixerim) oratio quaedam est, quae communi civitatis consensu definita, iubet quo pacto unumquodque agendum sit.
Sane loqui omnibus hominibus communiter datum est, eloquentia est quae ostendit doctos, aut doctos videri facit. Dux vitae est oratio eruditioni iuncta. Et sane postrationem ipsam, nihil dicendi maiestate homini maius datum est; nam qui bene dicit, suaviter et salubriter auditur. Quin hoc praecipuum est ornamentum, nam ut hominis decus est ingenium, ita ingenii lumen est eloquentia. Afranius interrogatus, quid octoginta, et uno annis didicisset? respondit; nihil nisi bene docere, et bene dicere. Totam in eo vitae non modo dignitatem, sed etiam masestatem collocans. Nulla res ad dignitatem plures evexit, quam eloquentia. Imperatores maiore periculo, oratores maiore labore, Rei publicae gubernationem adepti sunt; Hoc tamen discrimen est, quod oratores, et bello, et pace, Imperatores tantum bello auctoritatem teneant, pace neglegantur. Et sane ipsi imperatores bello clari, ut Vespasianus, Adrianus, Domitianus, Alexander, salaria oratoribus, atque immunitatem ab oneribus statuerunt; ita Modestinus in lib. si duos. 6. Leo et Anthemius advocatos, et disertos causarum patronos adiunxerunt. In liberis semper Rebus publicis, ut maior ratio eloquentiae, ita maius quoque periculum fuit. Pericles cum armus, turannidem tenuit. Cicero lib. 1. de oratore praeclate eam commendat. Neque vero mihi quicquam, inquit, praestabilius videtur; quam posse dicendotenere hominum coetus, mentes allicere, voluntates impellere, quo velit: unde autem velit, deducere. Haec una res, in omni libero populo, maximeque in pacatis, tranquillisque civit atibus, praecipue semper floruit, semper que dominat a est. Quid enim est, aut tam admirabile, quam ex infinita multitudine hominum exsistere unum, qui id, quod omnibus natura sit datum, vel solus, vel cum paucis sacere possit? Aut tam iucundum cognitu, atque auditu, quam sapientibus sententiis, gravibusque verbis ornata oratio, et perpolita? aut tam potens, tamque magnificum, quam populi motus, iudicum religiones, senatus gravitatem, unius oratione converti? Quid tam porro regium, tam liberale, tam munisicum; quam opem ferrs supplicibus,
excitare afflictos, dare salutem, liberare periculis, retinere homines in civitate? Quid autem tam necessarium, quam tenere semper arma, quibus vel tectus ipse esse possis, vel provocare improbos, vel te ulcisci lacessitus.
Miror Atheniensium, erga Gorgiam Leontinum magnos affectus, nam dies quibus ille peroraverat [Gap desc: Greek words] appellabant, et orationes ipsas nominabant [Gap desc: Greek words] . Primus ille orationem antithetis, membris aequalibus, similiter cadentibus, aliisque schematismis exornavit, itaque soli illi, Delphis statuam auream Graecia posuit.
§. 3. Haec quidem dignitas eloquentiae est, vis, et efficientia movendi multo est conspectior. In exemplum Cyneas Purrhi orator duci solet, qui plures oratione, quam callidissimus imperator bello cepit urbes. Verissime dixit Tullius: Extorquet arma e manibus iratorum civium, boni civis auctoritas, et oratio. Plures regna, et principatus eloquentia, quam fortitudine bellica sunt adepti. Plures etiam retinuerunt. Caesar ipse exemplo est. Ille cum miles in patriam auctoratus, esset ferox, quod eodem scelere inquinati, etiam duci se aequatos iactarent, brevi oratione compescuit, atque ut ipsi supplicium de se caperent, effecit.
Stetit aggere fulti
Cespitis, intrepidus vultu, meruitque timeri,
Non metuens, atque haec ira dictante profatur.
Qui modo in absentem vultu, dextraque furebas
Miles, habes nudum, promptumque ad vulnera pectus,
Hinc fuge, si belli finis placet ense relicto.
Detegit imbelles animos, nil fortiter ausa
Seditio, tantumque fugam meditata iuventus,
Ac ducis invicti rebus lassata secundis.
Vadite, meque meis ad bella relinquite fatis;
Invenient haec arma manus, vobisque repulsis
Tot reddet fortuna viros, quot tela vacabunt.
Anne fugam Magni tanta cum classe sequuntur
Hesperiae gentes [(reading uncertain: print blotted)] , nobis victoria turbam
Non dabit, impulsi tantum quae praemia belli
Auferat, et vestri rapta mercede laboris
Lauriferos nullo comitetur vulnere currus?
Vos despecta senes, exhaustaque sanguine turba
Cernetis nostros, iam plebs Romana triumphos.
Caesaris an cursus, vestrae sentire putatis
Damnum posse fugae? Veluti si cuncta minentur
Flumina, quos miscent pelago, subducere fontes,
Non magis ablatis umquam descenderet aequor,
Quam nunc crescit aquis. An vos momenta putatis
Ulla dedisse mihi? Numquam sic cura deorum
Se premit, ut vestrae morti, vestraeque saluti
Fata vacent. Procerum motus, haec cuncta sequuntur
Humamum paucis vivit genus, orbis Iberi
Horror, et arctoi nostro sub nomine miles
Pompeio certe fugeres duce. fortis in armis
Caesareis Labienus erat, nunc transfuga vilis,
Cum duce praelato, terras, atque aequora lustrat.
Nec melior mihi vestra fides, si bella nec hoste,
Nec duce me geritis. quisquis measigna relinquir,
Nec Pompeianis tradit sua partibus arma,
Hic numquam vult esse meus, sunt ista profecto
Curae castra Deis, qui me committere tantis,
Non nisi mutato voluerunt milite, bellis.
Heu quantum fortuna humeris, iam pondere fessis
Amolitur onus, sperantes omnia dextras
Exarmarc datur, quibus hic non sufficit orbis.
Iam certe mihi bella geram: discedite castris,
Tradite nostraviris ignavi signa Quirites.
At paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit,
Non Caesar, sed poena tenet. procumbite terra,
Insidumque caput, feriendaque tendite colla.
Et tu, quo solo stabunt iam robore castra,
Tyrorudis, specta poenas, et disce ferire,
Disce mori: tremuit saeva sub voce minantis
Vulgus iners, unumque caput tam magna iuventus
Privatum factur a timet, velut ensibus ipsis
Imperet invito moriturus milite ferrum.
Ipse pavet ne tela sibi, dextraeque negentur
Ad scelus hoc Caesar, vicit patientia saevi
Spemducis, et iugulos, non tantum praestitit enses.
Nil magis assuetas sceleri quam perdere mentes.
Atque perire timet. tam diri foederis ictu
Parta quies, poenaque redit placata iuventus.
Est sane magna vis orationis, nec mira videri debet eloquentia Hegesiae Cyrenaici philosophi, qui de bono mortis, et vitae malis tam efficaciter disseruit, ut multi manus sibi inferrent, lacus, et praecipitia quaererent. Val. l. 8. c. 9. Quantum eloquentia valuisse Hegesiam Cyrenaicum philosophum arbitramur? qui sic mala vitae repraesentabat; ut eorum miser anda imagine, audientium pectoribus inserta multis voluntariae mortis oppetendae cupiditatem ingeneraret? Ideoque a Rege Ptolemaeo ulterius hac de re disserere prohibitus est.
Hinc et Herculis Gallicani fabulae, et ad citharam structae Thebae, arbores, feraeque ductae, et inferi pacati narrantur, ob hanc causam. Non minus ad providentiam principis pertinet, bene dicendi, quam recte faciendi disciplina. Nam cum infinita sit multitudo, quae principem interpellat, cum multi de illo optime sint meriti, non potest omnibus re ipsa satis facere, iraque benignis verbis opus est, ut erigat, ac sustentet; multis enim verborum honorifica prolixitas gratior est, quam beneficia, quae principes parum gnari eloquentiae verborum asperitate, et supercilio in odium adducunt: Tanta saepe superbia, ut impetrasse paeniteat. Nam ingratum est beneficium, cum odiosa oratione datum.
Verbis facundis, ira, consternatio, arma cedunt. Erudita enim eloquentia, et reges, quo vult ducit, et populos trahit. Regibus exactis, inquit Val. l. 8. c. 9. plebs dissidens a patribus, iuxta ripam stuminis Anienis in colle, qui sacer appellatur, armata consedit. Er atque non solum deformis, sed etiam miserrimus Rei pub. status: a capite eius, cetera parte corporis pestifera seditione divisa. Ac ni Valerii subuempsset eloquentia, spes tanti imperii, in ipsopene ortu suo corruisset. Is namque populum nova, et insolitalibertate
temere gaudentem, oratione ad meliora, et saniora consilia revocarum, senatui subiecit, id est, urbem urbi iunxit; Verbis ergo facundis, ira, consternatio, et armacesserunt.
Ex Graecia deinde non dissimile exemplum producit. Pericles autem felicissimis naturae incrementis, sub Anaxagora praeceptore summo studio perpolitus, et instructus, liberis Athenarum cervicibus, iugum ser vitutis imposuit: Egit enimille urbem, et versavit arbitro suo. Cumque, adversus volunt atem populi loqueretur, iucunda nihilominus, et popularis eius vox erat. Itaque veteris comadiae maledica lingua, quamvis potentiam viri perstringere cupiebat, tamen in labris eius hominis melle dulciorem leporem fatebatur habitare: inque animis eorum, qui illum audierant, quasi aculeos quosdam relinqui praedicabat. Fertur quidam, cum admodum senex primae contioni Periclis adolescentuli interesset, idemque iuvenis Pisistratum iam decrepitum contionantem audisset; non temperasse sibi quo minus exclamaret, caveri illum civem oportere, quod Pisistrati orationi simillima eius esset oratio: Nec hominem aut aestimatio eloquii, aut morum augurium fefellit. Quid enim inter Pisistratum, et Periclem interfuit? nisi quod ille armatus, hic sine armis tyrannidem gessit?
De Constantino quoque tradit Victor; eum quod aut vix, aut multo sanguine obtinendum erat, eloquentia patravisse.
§. 4. Verum duo consideranda sunt principi. Primum, ut diligenter animadvertat, ne eloquentia excolantur homines improbi. Deinde ut eloquentia sit suae Rei publicae accommodata.
Primum necessarium est, nam fere eloquentiam potentia sequitur. Curiones, Alcibiades, et ceteri id genus arcendi sunt, ne contra Rem publicam armentur.
Alterum est, ut eloquentia non existimetur vera, nisi quae moribus populi accom modata est. Asiaticus orator, si Spartae pigmenta verborum, et luxuriem adferat, id aget, ut cum ratione insaniat. Illis enim flumina verborum grata non sunt. Samii a Polycrate tyranno oppressi, cu supplices Lacedaemonios pro auxilio adissent, et calamitates suas longa oratione exposuissent; responderunt illi, sane in aliena calamitate superbi, priora se non meminisse, posteriora idcirco non intellexisse; tum Samii ut ostenderent se quoque posse [Gap desc: Greek words] , prolato panario, dixerunt; illud pane egere: et Lacedaemonii, superfut uros dixerunt panes; atque ita tum illis auxilium decretum, ac datum est. Cum enim finis orationis sit, ut mentem alteri explices, atque illi, quod vis persuadeas, non est utendum oratione, a qua alter alienus est. Optime dicit, qui accommodate non modo ad artem, sed audientium animos dicit, haec enim summa ars existimatur. Omnia eloquentiae tribuit, calamitiosa sed tamen regia femina.
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words]
Quitandem mortales aliis indisciplinis laboramus, et ut convenit, inquirimus, Pitho seu suadam non potius sectamur, quae regina est hominum, mercedem dantes, ut quod quispiam vult suadere possit, et assequi.
Si igitur auditor brevitatis est studiosus, breviter persuadebis. Demetrius Phalereus concisa putat vehementius penetrare, et brevitatem convenire imperantibus. Brevia illa sunt Spartanorum, ad Argivos: [Gap desc: Greek words] : si, ad Philippum [Gap desc: Greek words] , quin et leges eadem brevitate scriptas habebant. vere Charilaus: [Gap desc: Greek words] . Cum paucis loquantur, paucis quoque legibus eget. Verum ea tanta brevitate VIX utendum censeo; nam contemptum magnum indicat, et in varias sententias trahi potest. Certe benevolum, unica sententiola non facile efficies, magna tamen, et aeternum duratura odia colliges, si velut acuro telo, intima sodias; profunda enim, et parvavulnera, vix curari possunt. Phocionis brevitas est vetustis laudata, cui cum quidam diceret [Gap desc: Greek words] , intente speculanti similis es o [Orig: ô] Phocion, respondit: Dispicere quid eximere ab illis posset, quae apud Athenienses dicturus esset. Optime sane quae sine causae praeiudicio eximere posset, considerabat, alioqui esset brevitas inornata, et noxia. Nam qui omittit illa, quae dicenda sunt, praevaricatur, et ille quoque reu prodit, qui illa quae sunt inculcanda, insigenda, repetenda, cursim attingit. Qui vero peregrina, exotica, obscura inculcat, non ille ad persuadendum dicit, nec credi sibi vult, sed doctus videri.
§. 1. Non est mihi propositum Rhetoricen scribere, id multi, et docti, imprimis Tullius; et ante eum Aristoteles fecerunt: Veru quia principem instruo, qui oratores iuventuti suae praeficiet, brevem praxin, pulcherrimae scientiae docendae proponam, Supra enim protestatus sum, nihil esse Academiis pestilentius, quam si cuique ius sit suo arbitrio docendi: nam multis deest prudentia ordinis constituendi, pluribus laboris amor, et plerisque constantia, sensim enim elanguescunt. Proponam itaque leges, quas Rhetorices professori nostra Societas praescribit; tum ut illis respondeam, qui nostram docendi methodum ignorantes reprehendunt: tum vero, ut causam demonstrem, qua id efficiatur, utex scholis Societatis tot eloquentia insignes procedant. Sic itaque regulae professoris habent;
Gradus huius scholae, non facile certis quibusdam rerminis definiri potest: ad perfectam enim eloquentia informat, quae duas facultates maximas, Oratoriam, et Poeticam comprehendit (ex his autem duabus, primae semper partes Oratoriae tribuantur) nec utilitati solum servit, sed etiam ornatui indulget.
Latifsime sane patet eloquentia, ut praecedenti capite demonstravi: nec omnino perfectacst, sine aliarum cognitione scientiarum. Verum ita instruendi sunt adolescentes, ut commnnia praecepta, et exercitationem stili, ad alias scientias, quibus operam daturi sunt, conferre possint, Primae orationi solutae tribuuntur, quia eius est praecipuus usus in Re publica, et necessitas.
§. 2. Nec tamen poesis omnino neglegenda etiam mediocribus ingeniis. Primo enim persectiorem linguae latinae, et Graecae cognitionem confert; nam poetae, quasi alia loquuntur lingua. Deinde, nihil aeque utile est ad orationis ubertatem, et elegantiam, propter legesenim carminis, verborum, sententiarum, schematum varietas excogitatur. Nihil autem aeque in adolescentibus laudandum, quam orationis copia, et quaedam velut
luxuries, cum enim nondum sit matura sapientia, quae omnia nimium fluentia resecet, ac coerceat, debet tamen esse, quod olim maturior censuratollat. Vitis quae prodige luxuriat, putationibus fecundatur, quae supervacaneos palmites non protrudit, ante autumnum exarescit. Pessime itaque ingeniis consulunt professores, qui epigrammatis acutis, et sententiis exercent eos, qui nondum illa capiunt. Tam enim ingenia coarctant, quam illi, qui crescentia corpora minoribus, quam pro mensura vestibus includunt. Lata, et ex usu materia detur, describant silvas, maria, pugnas, et omnium poetarum communes lusus, ortum, et occasum. Tertia carminis utilitas, ut usu, syllabarum tempora perdiscant. Vidi sane viros doctos, qui non modo pronuntiare, et legere non audebant, sed neque legendis poetis, de quantitate syllabarum constituere poterant. Haec res tanta est, ut libertatem non modo perorandi, sed etiam privatim loquendi impediat. Sempern. timor errandi im minet: qui anxio metu sermonem opprimit. Haec igitur stricta Rhetorica alteram admir abiliter adiunat, uberem reddit, et exornat, ut libere loqui, et legere audeat, efficit. Denique numeros etiam oratio sibi deposcit, sed poeticos fere refugit, de quibus iudicare, non nisi eruditus potest. Cicer. sane in carmine plurimu elaboravit, sed Musis, et Apolline nullo. Haec tamen exercitatio, ad eloquentiam illi fuit adiumento. Sed neque tamen Ciceronis tam dure censenda sunt carmina; nam ante eum quis Romanorum meliora scripsit? veteres ille legit, eorum modo locutus est. Nam Ciceronis tempore, oratio, et paulo post poesis efftoruit. Sequuntur verbaregulae:
§. 3. In universum dici potest, tribus maxime rebus, praeceptis dicendi, stilo, et eruditione contineri.
Tria illa eloquentiam persiciunt, si naturae bona adiuncta suerint, ingenium, memoria, indoles, de singulis vero dicendum est.
De praeceptis ita sancit regula. Praecepta etsi undique peti, et observari possunt, explicandi tamen non sunt, in cottidian a praelectione, nisi Rhetorici Ciceronis libri, et Aristotelis tum Rhetorica, si videbitur, tum Poetica.
Et in distributione temporis. Secunda antemeridiana praelectioni detur, vel praeceptoris, si a prandio explicetur oratio; vel orationis, si praecepta: dummodo in eo quod anni initio coeptum est, constantia servetur. Succedat repetitio, et quando opus est, argumentum detur scribendae orationis, vel carminis: reliquum, si quid est temporis, vel concert ationi, vel iis, quae prima hora scripserint, tribuatur. Et: Prima hora pomeridiana, habeatur post repetitionem postremae nova praelectio, vel orationis, si mane praecept a exposit a; vel praeceptorum, si oratio. Huic repetio de more succedat.
Praecepta quidem necessaria esse, nemo dubitavit; Ac mihi quide videtur homines cum multis rebus humiliores, et infir miores sint, hac re maxime bestiis praestare, quod loqui possunt. Quare praeclarum mihi quiddam videtur adeptus is, qui, qua re homines bestiis praestent, ea in re hominibus ipsis antecellat. Hoc si forte non natura modo, neque exercitatione consicitur, verum etiam artiftcio quodam compar atur: non alienum est videre, quae dicant ii, qui quaedam eius rei praecepta nobis reliquerunt. Sed antequam de praeceptis oratoriis dicamus, videtur dicendum de genere ipsius artis, de officio, de fine, de materia, de partibus. Nam, his rebus cognitis, facilius, et expeditius uniuscuiusque animus ipsam rationem, ac vitam artis consider arepoterit. Civilis quaedam ratio est, quae multis, et magnis rebus constat. Eius quaedam magna, et ampla pars est, artificiosa eloquentia, quam theoricam vocant. Nam neque cum iis sentimus, qui civilem scientiam, eloquentia non putant indigere, et ab iis, qui eam putant omnem rheteris vi, et artisicio contineri, magnepere dissentimus.
Praecepta illa Rhetorum innumera sunt, et libri multiplices, undique petidebent, nullus enim liber adeo malus est, qui non aliquid boni conserat. Sed nostra lex publice in scholis a solo Tullio, et Aristotele explicando peti iubet. Et quidem Ciceronem miror, cum libr. 2. de oratore ait. Traditurum ea dumtaxat, quae ipsum usus docuit; additque, ut nobis ducibus vemat eo, quo nos sine duce pervenimus, quoniam meliora docere nos possumus. Miror, inquam, cum habuerit totGraecorum libros, et oratores quos audiit, ut ipse de se libro de claris oratoribus fatetur, sed ipse tamen altius evectus, omnes infra se reliquit. Aristotele certe libros habuit, quibus ipse accurate illa tractavit, obscurior tamen est, et concisior, quam ut eiusexplicatio passim conveniat, praesertim in tribus Rhetoricorum libris. In Rhetorica ad Alexandrum planior est, et magnam diligentiam profitetur, sic enim exorditur: [Gap desc: Greek words] .
Sum tuis litteris sactus certior, nonnullos saepe te ad nos misisse, qui ut civilium causarum praecepta ad te praeseriberem, a me peterent. Ego vero haud neglegentia quidem ulla, in hoc usque tempus rem distuli, sed ut quaererem ita diligenter de his ad te scribere, ut alius cetre nemo, qui hisce in rebus elaborasset, diligentius umquam scripserit.
Iure igitur, ac merito eos auctores se quimur, sed praecipue Tullium latinum, latini, quique leges eloquentiae non tantum in umbra meditatus est, sed in campo, et pulvere exercuit. Sincera itaque praecepta tradidit, et quod caput est, tanta elegantia, et dignitate, ut cum in illis alii ieiuni sint, ipse in rebus tenuibus, maximam eloquentiam demonstrarit. Deinde a Cicerone si recedamus, quem tandem explicabimus? Quis enim litteratorum nuper tam infans exstitit, cuius non aliqua Rhetorica in lucem prodierit? Compendio, leges illas docebis? Non convenit; eloquentiam nisi eloquenter doceas, elingues, et mutos reddes. Ipsa Rhetorica Soarii, ex Tullio fere, et Quinctiliano collecta est, quae tironibus initio proponitur, donec omnia praecepta, ex ipsis fontibus hauriant, atque haec de praeceptis.
§. 4. De stilo, multa docent Rhetoris instructiones, praecipue Ciceronis. Caput est, ut quempiam itnitatione effingendum sibi quisque proponat. Ita sane Cicero libr. 2. de orat. Ergo hoc sit primum in praeceptis meis, ut demonstremus, quem imitetur, atque ita, ut quae maxime excellant in eo, quem imitabitur, ea diligentissime persequatur. tum accedat exercitatio, quam illum, quem ante delegerit, imitando effingat, atque ita exprimat, non ut multos imitatores saepe cognovi, qui aut ea, quae facilia sunt, aut etiam illa, quae insignia, ac paene vitiosa, consectantur imitando. Nihil est sacilius, quam amictum imitari alicuius, aut statum, aut motum. Si vero etiam vitiose aliquid est, id sumere, et in eo vitiosum esse, non magnum est, ut ille, qui nunc etiam, amissa voce, furit in repub. Fusius
nervos in dicendo C. Fimbriae, quos tamen habuit ille, non assequitur, oris pravitatem, et verborum latitudinem imitatur, sed tamen ille, nec deligere scivit, cuius potissimum similis esset, et in eo ipso, quem delegerat, imitari etiam vitia voluit. Qui autem ita faciet, ut oportet, primum vigilet necesse est in deligendo: deinde quem probavit, in eo quae maxime excellent, ea diligentissime prosequatur. Quid enim causae censetis esse, cur aetates extulerint singulae, singula prope genera dicendi? quod non tam facile in nostris oratoribus possumus iudicare, quia scripta, ex quibus iudicium fieri posset, non multa sane reliquerunt, quam in Graecis: ex quorum scriptis, cuiusque aetatis quae dicendi ratio voluntasque fuerit, intellegi potest. Antiquissimi fere sunt, quorum quidem scripta constent, Pericles, atque Alcibiades, et eadem aetate Thucydides, subtiles, acuti, breves, sententiis magis, quam verbis abundantes. Non potuisset accidere, ut unum esset omnium genus, nisi aliquem sibi proponerent ad imitandum. Consecuti sunt hos Critias, Theramenes, Lysias, multa Lysiae scripta sunt, nonnulla Critiae, de Theramene audimus. Omnes etiam retinebant tum illum Periclis sucum, sed erant paulo uberiore filo. Ecce tibi exortus est Isocrates, magister istorum omnium, cuius e ludo, tamquam ex equo Troiano, innumeri principes exierunt: sed eorum partim in pompa, partim in acie illustres esse voluerunt.
§. 5. Quem igitur imitabitur adolescens, si non Ciceronem? Qui ante Ciceronem vixerunt, scripta non multa reliquerunt, iam nulla supersunt, qui secuti sunt, Cicerone inferiores sunt, et singuli peculiare quoddam dicendi genus secuti sunt. Et singuli sua quaedam vitia fuere, maiora quam Tullio, et virtutes multo minores. Prima causa cur Ciceronem igitur proponamus, quia meliorem nemo dedit. Nullus veterum auctorum, reprehensiones effugit. Pericles, Thucydides, acuti, et inornati a multis iudicati sunt; Platonis [Gap desc: Greek words] confusionem, multi culparunt, multa eius inutilia, multa aliena veteres dixere [Orig: dixêre] . Athen. lib. 11. c. 22. dipnos. et Theopompus l. contra Platonis consuetudinem. Aristotelis accurata diligentia, et saepe [Gap desc: Greek words] molesta fuit, propter obscuritatem vero multis displicuit, adeoque scriptis eius, sepiam interfusam fuisse iudicarunt. Sed ut a Graecorum litibus, atque aemulationibus recedam; de latinis agamus. Salustium monstrosum, furem Catonis verborum ineruditissimum affectatorem, vocavit Lenaeus Pompei Libertus. Livio Patavinitatem obiecit Trogus, Caligula verbosum arbitratus est. Seneca dum semper acute loqui desiderat, saepe inanes argutias inculcat, et frigidas, eum tamen propter eloquentiam, paene Caligula sustulit e medio. Varronem tot modis ab aequalibus commendatum, Quintus Remius Palaemon porcum appellavit, omnibus aut vitia fuerunt, aut invidia illis affinxit: Terentius, Virgilius, Cicero repetundarum a Graecis accusantur, sed Terentius, et Virgilius Graeca in suam rem transtulisse gloriati sunt, Cicero vim Demosthenis, suavitatem Isocratis, copiam Platonis coniunxit, ut vere iudicavit Quintilianus. Nec nos ab eo deterrere debet, quod non omnium ipse auctor sit, sed allicere, ut eum imitemur, qui trium praestantissimorum oratorum, tres virtutes imitatione ita expressit, ut omnes superarit. Sed tamen inter suae aetatis homines dictus est tumidior, asianus, redundans petitionibus nimium, in salibus aliquando frigidus, in compositionibus fractus, et elumbis. Quin et mollis a Bruto ita idem Quintil. De tumore ipse fatetur, sed monitus a Molone correxit, atque utinam similis in omnibus adolescentibus tumor esset. Cicero lib. 2. de orat. Tumor ille, apud populum ornatus est, apud senatum redundantia. Cetera vitia aemulorum sunt; non Tullii, quamquam nihil vetat, eum qui cottidie in senatu, vel iudiciis verba facit, multa dixisse, quae ad incudem revocaret. Quis nescit, quid inter contionatorem, bene paratum, et temporarium intersit? Nos de orationibus loquimur, quae nobis sunt relictae. Quae hoc praerogativae tulerut, quod nullius oratoris Romani prioris, praeter eas aetatem ferre potuerunt. Nec me Bruti movet auctoritas, Stoicae ille disciplinae sectator, admiratorque Catonis politiorem orationem, et copiosam aspernatus est. Verum eos, qui hac in parte labores Societatis nostrae carpunt, atque alio avocant, testibus convincam illis ipsis, quos mihi citarunt, et argumentum efficiam, cui nec ipsa calumnia respondere conetur. Magnus ille orator habendus est, cuius orationes effecerunt, ut omnium qui in Romana Re publica eloquentiae laude floruerunt, orationes legi desierint; idque in libera Re publica, non timore, vel adulatione, sed liberrimo iudicio, etiam inimicissimorum. Deinde quem posteri imitati sunt; At Ciceroni id contigisse perspicuum est. In Bruto, ipse Brutus testis est, et ea quae tum praesens erat experientia. Curio fuit igitur eiusdem aetatis fere, sane illustris orator, cuius de ingenio, ex orationibus eius existimari potest. Sunt enim et aliae, et pro Servio Fuluio de incestu, nobilis oratio. Nobis quidem pueris omnium optima putabatur, quae vix iam comparet, in hac turba noverum voluminum. Praeclare, inquit Brutus, teneo, qui istam turbam voluminum effecerit. Et ego, inquam, intellego, Brute, quem dicas. Certe enim, et boni aliquid attulimus iuventuti, magnificentius, quam fureat genus dicendi, et ornatius, et nocuimus fortasse, quod veteres orationes, post nostras, non a me quidem (meis enim illas antepono) sed a plerisque legi sunt desitae. Enumera, inquit, me in plerisque, quamquam video mihi multa legenda iam te auctore, quae antea contemnebam.
Hoc igitur mihi concedent; si aliquem Cicerone vetustiorem oratorem haberemus, eum tamen ad imitationem non esse proponendum, cum Roma eum editis Tullii voluminibus legere desierit, et velut glandes inventis frugibus aspernata sit veterem dictionem. At neque sequens aetas, ullum tam stolide arrogantem invenit, qui sese Tullio aequaret. Seneca sui temporis disertissimus, Tullium Romanae eloquentiae parentem agnoscit. Cicero quoque noster, inquit, a quo Romana eloquentia exstitit, gradarius fuit. De compositione audiatur idem Seneca Ep. 00. Lege Ciceronem, compositio eius una est: pedem servat, curata, lenta, et sine infamia mollis. At contra, Pollionis Asinii salebrosa, et exsilies, et ubi minime exspectes, relictura: Denique apud Ciceronem omnia desinunt: apud Pollionem cadunt: exceptis paucissimis, quae ad certum modum, et unum exemplar astricta sunt.
At epistola 114. videtur velle capere Ciceronem, sed tamen nos potius, quia dubie loquitur, in bonam partem accipiamus. Nec Senecae invidiam imputemus, quasi ipse aliam dicendi formam secutus, Ciceronis stilum vituperarit, quod ideo facilius credetur ab illis, qui magnorum virorum reprehensionibus gaudent; quia tradunt scriptores, Senecam a veterum oratorum lectione Neronem avertisse, ut eum diutius in sui admiratione detineret, locum totum adscribam, quia de imitatione agit. Ad compositionem transeamus. quot
genera tibi in hac, quibus peccetur? Quidam praefractam, et asperam probant; disturbant de industria, si quid placidius effluxit; nolunt sine salebra esse iuncturam; virilem putant, et fortem, quae aurem inaequalitate percutiat. Quorundam non est compositio: modulatio est; adeo blanditur, et molliter labitur. Quid de illa loquar, in qua verba differuntur, et diu exspectata vix ad clausulas redduntur? Quid de illa inexitulenta, qualis Ciceronis est, devexa, et molliter desinens, nec aliter quam solet, ad morem suum pedemque respondens? Non tantum in genere sententiarum vitium est, si aut pusillae sunt, et pueriles; aut improbae, et plus ausae, quam pudore salluo licet: sed si floridae sunt, et nimis dulces, si in vanum exeunt, et sine effectu, nihil amplius quam sonant. Haec vitia unus aliquis inducit, sub quo tunc eloquentia est: ceteri imitantur, et alter alteri tradunt. Sic Sallustio vigente, amputatae sententiae, et verba ante exspectatum cadentia, et obscura brevitas, fuere [Orig: fuêre] pro cultu. Aruntius vir rarae frugalitatis, qui historias belli Punici scripsit, fuit Salustianus, et in illud genus nitens. Est apud Sallustium: Exercitum argento secit, id est, pecunia paravit. Hoc Aruntius amare coepit: posuit illud omnibus paginis. Dicit quodam loco: Fugam nostris fecere. Alio loco, Hiero rex Syracusanorum, bellum facit. Et alio loco: Quae audita Panormitanos dedere Romanis fecere. Gustum tibi dare volui. Totus his contexitur liber. Quae apud Sallustium rara fuerunt, apud hunc crebra sunt, et paene continua, nec sine causa, ille enim in haec incidebat: at hic illa quaerebat. Vides autem quid sequatur, ubi alicui vitium pro exemplo est. Dixit Salustius: Aquis hiemantibus Aruntius in primo libro belli Punici ait; Repente hiemavit tempestas. Et alio loco, cum dicere vellet, frigidum annum fuisse, ait: Totus hiemavit annus. Et alio loco; Inde sexaginta onerarias, leves praeter militem et necessarios nautarum, hiemante Aquilone misit. Non desinit omnibus locis hoc verbum infulcire. Quodam loco Sallustius dicit: Inter arma civilia aequi boni famas petit. Aruntius non temperavit, quo minus primo statim libro poneret: Ingentes esse famas de Regulo. Haec ergo, et huiusmodi vitia, quae alicui impressit imitatio, non sunt indicia luxuriae, nec animi corrupti.
Lib. 2. nat. quaest. Caecinnam aliquod nomen eloquentia habiturum fuisse ait, nisi eum Ciceronis umbra pressisset. Lucanus eidem testimonium praebuit.
Romani maximus auctor
Tullius eloquii, cuius sub iure, togaque
Pacisicas saevus tremuit Catilina secures.
Addidit invalidae robur facundia causae.
Quid Velleius Paterc. Eloquentia universa, sub principe operis sui erupit. Plin. Ep.: 20. Ciceronis oratio optima, quae longissima. Et. Fab. 12. 20. Cicero in omnibus, quae in quoquo laudantur, eminentissimus. Quin etiam qui illi inimici fuerunt, non infantiam, sed immoderatam eloquentiam in crimen traxere; nemo enim sanus negavit eum esse disertissimum Romuli nepotum.
§. 6. Hoc tamen nonnulli carpunt; eos qui Ciceronem imitantur, non esse eruditos, Lipsium aut alium malunt, cums in singulis periodis, in sententiis, vel sit acumen dignum epigrammate, vel pretiosum ex antiquitate verbum, aut de optimis dictis Graecis hemistychium. Non me illa movent; nam dum illa studiose, putideque consectantur, non modo aridi, sed etiam barbarifiunt. In eo stili genere peculiarissimum Iusti Lipsii donum fuit, et ipse tamen omnibus inculcat Ciceronis imitationem, suos imitatores detestatur, nec ullus umquam, aut sane pauci sine ineptis argutiis id conatus est, quod Lipsius fecit. Quod si tamen ea lis intendatur Societati, non magno negotio depelletur ab eis, qui intellegunt aliud esse, aequabilitter, latine, considerate animi sententiam depromere, aliud saltuatim rapsodias concinnare. Veniat in medium Caelius Rhodiginus, qui antiquariis omnibus oculos aperuit. Ille licet lapides loqui multis saepe visus sit; nam tota evis oratio aspera est, et scopulosa, Ciceronem tamen veris laudibus prosequitur lib. 25. cap. 13. Ac ut nostros inopia praeterisse non videamur, quid Cicerone largius, quem extra omnem ingenii aleam positum Plinius admiratur, et Quintilianus optimum dicendi magistrum pronuntiat, Hieronymus in latini eloquii arce stetisse confitetur: et Hortensio tantus Christianae veritatis assertor Augustinus, salutem suam plane acceptam retulit? Quid eminentius? quae aquarum fluenta adeo exuberant? quod pelagus inundat spatiosius? quod fulmen vibrat impetuosius? Raptare iudicem credas, involvere, praecipitem agere, proculcare, nec incendere auditorem modo, sed ipsum putes ardere. Animorum denique quendam credas Deum. Quidquid illi violentiae obsistit ruenti, ac renititur, supra humanum captum est, ac censetur. Late in eo grassatur vis Demosthenis, renidet Platonis copia, abblanditur, allectat, afficit Isocratica iucunditas: cuius domus cunctae Graeciae quasi ludus patuit, ac dicendi officina. Nec Lysiae subtilitatem fiustra desideraris, aut acumen Hyperidis, Aeschinis sonitum, Aphricani gravitatem, vel lenitatem Laelii. Ut tanto ferri minus possit Largi Licinii liber, qui prodigiose Cicero mastix inscribebatur. Quae in aliis enituere singula, omnia in uno efflorescunt, et quidem summa, ut fenum ceteros (ut aiunt) arbitrari possis. Quos si hunc conserendos putes, nihiloplus agas, quam si actuipotentiam, aut entelechiae, quod in materia reconditum latitat, componere affectes. Comperias tamen, qui in tanto Oratore quippiam Asiatici tumoris olfactasse censorio ipsi tumentes supercilio contendant. De se vero ac Demosthene scribit M. Tullius. Vides, inquit, illum multa perficere, nos multa conari: illum posse, nos velle, quocumque modo causa postulet, dicere. Postca sunt, qui mihi efferant laudibus Sallustii brevitatem. Taceo, quod Seneca scribit: Sallustio vigente amputatas sententias, et verba ante expeclatum cadentia, et obscuram brevitatem fuisse pro cultu, quam rarae vir frugalitatis Aruntius sit imitatus in iis libris, quibus Punici belli historias est complexus. Est illa plausibilis utique: Addo etiam, quod gravissimi auctores dixere [Orig: dixêre] , immortalis. Quid tamen illi, cum occupato iudice? Neque ad hunc usum Thucydidem valde probarim. Et quoniam magna nomina convellere videmur, quibus assurrexisse, honestius multo fuerit: ea ipsa est M. Tullii sententia, a quo alibi quoque ita proditum scimus. Brevitas, inquit, laus est, interdum in aliqua parte dicendi, in univer saeloquentia laudem non habet.
Ex Tullianis igitur libris orationes exponuntur, ut eloquentiae praecepta in illis magis eluceant, idque tota antiquitate probante. Nec alia tamen reiciuntur scripta, nam regula sexta etiam aliorum expositionem admittit. Praelectio duplex est. Altera ad artem pertinet, in qua praecepta; altera ad stilum, in qua orationes explicantur. In utraque autem duo animadvertenda. Primum qui auctores ad praelegendum suscipiantur; Deinde quis modus interpretandi teneri possit. De primo satis dictum est regula prima: Unus enim Cicero ad orationes, ad praecepta praeter Ciceronem Aristoteles
adhibendus. Oratio numquam praetermittenda, praeceptorum etiam explicatio toto fere anno continuanda esset: ingens enim est vis Oratoriorum praeceptorum: huius tamen loco, ubi mos ferat, inclinante iam anno, alicuius auctoris usus, qui maiorem eruditionem, aut varietatem contineat, non interdicitur. Poetae vero aliqua praelectio poterit interdum aestiluo tempore, vel praeceptorum, vel orationis praelectionibus interponi.
§. 7. Historici Livius, Salustiusque praecipue exponuntur. De iudiciis aliorum non laboro, utar eius, quem iam pro Cicerone excitavi, testimonio. Alioqui, inquit Caelius lib. 25. cap. 3. et amplitudo illa Patavini historici lactea, et redundans, itaque legentem saepe afficiens, ut stupore quodam adobruat paene, alere longe pinguius ingeniamihi videtur: adeo, ut (sicut in pictores ille ait, qui nescirent manum de tabula) oculos a lectione revellere nequeas. Ita dicendo non adumbrantur modo omnia, sed et exprimuntur graphice. Ubertas illa praedulcis, et austera tamen, nec decocta, nitida, sine labore (ut de Theophrasto Seneca scribit) efflorescens quoque, nec affusa modo nectare; sed quodam Circes (quam Deam intellegi voluit litterarum princeps Homerus) delibuta veneficio est. Abire cupis, retinet blandis amoribus inenarrabilis facundiae vastitas, quae tamen vasta non est, sed compta honestius, culta pretiosius, expedita divinitus, nusquam fucus puerilis, aut pigmenta inania, nusquam vibratior cincinnus. Non ades, provocat praegustata amoenitas, Sirenum cantibus longe potentius, quam surdus demum remex pertransisse narratur: Istam odore modo perceptam, nec caecus quidem neglexisse possit. Iam quid de eruditione dicam? quae in eo uno adeo scaturit subinde, adeo exsultat multifaria, adeo ingeniosissimum quemque, aure bene vaporata, mox et acri perlota aceto, recondita rerum scientia lacessit, ut eo ipso anno, quo ista commentabamur, expressum auditoribus meissit, quibus opera illa Patavii praestabatur, quibusque haud quaquam foret cornea fibra, plus se ex uno in T. Livium dictato referre emolumenti, quam ex Sallustii decem, quem succisivis diebus, hoc est, festis, enarrabamus. Putat nihilominus Pollio Asinius, huius viri phrasin quandam resipere Patavinitatem: opinor, quia non sit urbanitate certa, id est urbis Romanae genuina proprietate, quasi colorata eius oratio, quae inter legendum sentitur potius, quam exprimi oratione queat. Maius quippe recinit quiddam, et resonat urbanius in Romanis scriptoribus, quam gentium reliquarum. Nam et Tincam Placentinum, hominem facetissimum Q. Granius praeco, Romanus, obruebat nescio quo sapore vernaculo. Sic et Theophrastum divinae hominem eloquentiae amicula hospitem appellavit, verbi unius affectatione annotata.
Auditores illos Patavinos, nimium amasse civem suam credo: Quis enim non videt in Salustio maius ingenium, interiorem eloquentiam fuisse? Sane pares non habet Romana historia; Velleius contemnendus non est; Curtius in humanitatis schola solet praelegi. Tacitus omnes Romanos, et Graecos prudentia, et iudicio superavit, sed stilus eius concisior, et sententiis gravior, quam ut adolescentes capiant, vel imitari possint. Itaque legendus a doctis est, non proponendus tironibus.
§. 8. Quod si quispiam ex me quaerat, qua ratione illa explicentur, id quoque iam dicam: regula 7. ita de praeceptis loquitur. Quod autem ad interpretandi rationem attinet, si explicentur praecepta. Primo praecepti sensus aperiendus, interpretum collatis sententiis, si obscurior sit, nec inter eos conveniat. Secundo alii Rhetores, qui idem praecipiant, vel idem auctor, si alibi idem praecipit, afferendus. Tertio ipsius praecepti ratio aliqua excogitanda. Quarto oratorum, ac poetarum loci aliquot similes, maxime illustres, in quibus eo praecepto usi sint, adducendi. Quinto, si quid ex varia eruditione, et historia ad rem facit, addendum. Ad extremum, quo modo ad res nostras accommodari possit, indicandum; idque quanto maximo fieri potest delectu, ornatuque verborum.
De oratione, vel poemate regula 8. in hunc modum. Si vero explicetur oratio, vel poema. Primo exponenda sententia, si obscura sit, et variae interpretationes diiudicandae. Secundo tota artificii ratio, inventionis scilicet, dispositionis, et elocutionis exploranda, quam apte se Orator insinuet, quam apposite dicat, vel quibus ex locis argumenta sumat ad persuadendum, ad ornandum, ad movendum; quam multa saepe praecepta uno, eodemque loco permisceat, quo pacto rationem ad faciendam fidem, figuris sententiarum includat, rursusque figuras sententiarum figuris verborum intexat. Tertio loci aliquot, tum re, tum verbis similes afferendi, aliique Oratores, vel poetae, qui eodem praecepto ad aliquid simile persuadendum, vel narrandum usi sint, producendi. Quarto res ipsae sapientum sententiis, si res ferat, confirmandae. Quinto ex historia, ex fabulis, ex omni eruditione, quae ad locum exornandum faciant, conquirenda. Ad extremum verba perpendenda, eorum proprietas, ornatus, copia, numerus observandus. Haec autem non ideo allata sunt, ut semper omnia consectetur magister, sed ut ex iis seligat, quae opportuniora videbuntur.
§. 9. Non puto futurum, ut ex me quaeratur huius interpretationis utilitas, aut dignitas: sed potius mirari omnes, quomodo unus homo tot, ac tam variis laboribus par esse possit. Labor enim totius diei est, in varias partes tributus. Nam primo recognoscit scriptiones, ac corrigit. Ingens enim ille labor, regula quarta describitur: In scriptione corrigenda indicet, si quid in artificio oratorio, aut poetico, in elegantia, cultuque sermonis, in connectenda oratione, in numeris concinnandis, in orthographia, aut aliter peccatum fuerit, si quis locus perperam, si obscure, si humiliter tractatus, si decorum minime servatum, si qua digressio longior fuerit, et alia generis eiusdem. Denique oratione absoluta suam quisque, quam ante per partes attulerat, totam simul descriptam, aut saltem correctam praeceptori offerat, ut eas esse ab omnibus perfectas appareat.
Decem in orationis correctione proponuntur, in explicatione quinque, in themate alia, sed modum quo suos praeceptores efformat societas professores, postea explicabo.
§. 10. Exercitationes sunt, et quidem cottidianae, regula quinta. Exercitationes discipulorum, dum scripta magister corrigit, erunt exempli gratia, locum aliquem poetae, vel oratoris imitari, descriptionem aliquam, ut hortorum, templorum, tempestatis, et similium efficere; phrasin eandem modis pluribus variare; graecam orationem latine vertere, aut contra; poetae versus tum latine, tum graece soluto stilo complecti; carminis genus aliud, in aliud commutare; Epigrammata, Inscriptiones, Epitaphia condere; Phrases ex bonis oratoribus, et poetis, seu graecas, seu latinas excerpere, figuras Rhetoricas ad certas materias accommodare; ex locis Rhetoricis, et topicis plurima ad rem quampiam argumenta depromere, et alia generis eiusdem.
De argumento, et genere compositionis, decernit regula nona. Dictandum argumentum orationis, vel initio cuiusque mensis totum, vel singulis hebdomadis per partes (singulis enim mensibus ad summum singulae absolvendae orationes) sit autem breve, quod per omnes eat orationis partes: locos confirmationis, et amplificationis figuras praecipuas, quae adhiberi possent, locos aliquos bonorum auctorum ad imitandum, si videbitur, indicet. Interdum demonstrato scriptore aliquo ad cuius imitationem orationem informent, verbo tenus res proponatur.
Et regula 10. Carminis etiam argumentum, aut scripto, aut verbo, vel solam signisicando rem, vel certa adiecta sententia tradi potest: idque aut breve, ut Epigrammatis, Odae, Elegiae, Epistolae, quod singulu vicibus expediatur; aut longius, ut pluribus vicibus quemaedmodum orationem, sic poema contexant.
Et regula 19. Poterit interdum magister, brevem aliquam actionem, Eclogae scilicet, Scenae, Dialogive discipulis argumenti loco proponere: ut illa deinde in schola distributis inter ipsos partibus, sine ullo tamen scenico ornatu, exhibeatur, quae omnium optime conscripta sit. Nec modo magistro exhibenda, sed publicis etiam exbibenda iud: ciis.
Regula 18. Affigantur carmina scholae parietibus, alternis fere mensibus ad aliquem celebriorem diem exornandum, vel magistratus promulgandos, vel alia quapiam occasione, selectissima quaeque a discipulis descripta. Immo etiam pro regionum more aliquid prosae brevioris
§. 11. Omnis haec eo pertinet exercitatio, ut plurimum sese scribendo, dicendoque exerceant. Nam eloquentia maxime exercitatione addiscitur. Lubet nostrae aetatis admirari neglegentiam, ex veterum diligentia aestimatam. De Octaviano Augusto scribit Suetonius. Eloquentiam, studiaque liberalia ab aetate prima cupide, et laboriosissime exercuit. Mutinensi bello in tanta mole rerum, et legisse, et scripsisse, et declamasse cottidie fertur. Nam deinceps neque in Senatu, neque apud populum, neque apud milites locutus est umquam, nisi meditata et composita oratione, quamvis non deficeret ad subita extemporali facultate. Ac ne periculum memoriae adiret; aut in ediscendo tempus absumeret, instituit recitare omnia. Sermones quoque cum singulis, atque etiam cum Livia sua graviores, non nisi in scriptis, et e libello habebat, ne plus minusue loqueretur ex tempore. Pronuntiabat dulci, et proprio quodam oris sono, dabatque assidue Phonasio operam: sed nonnumquam infirmatis faucibus, praeconis voce ad populum contionatus est.
Omnia admirationem augent. Iam erat an norum octo et decem, cupide a prima iuventute se exercuit: Mutinensi bello, ubi de fama, opibus, vita, contra potentes hostes pugnabat, cottidie legit, scripsit, declamavit, ut genuinum Ciceronis discipulum agnoscas. Ciceronem praecipue legisse, ex superioribus constat.
Affixiones, et declamationes ideo proponuntur, ut mutuas censuras exerceant, et profectus sui specimen publice praebeant. Videmus sane ea re mirifice ingenia excitari. Frustra omnium praeceptorum oratoriorum leges ediscent, frustra omnia legent, oratores sine exercitio non evadent, legenda arte gladiatoria, aut spectanda, nemo miles evadit, opus est ferire palum, armis, vallisque gravari, et scopum ludicro telo tetigisse, ut hostem aliquando caedas. Tullius optimus dicendi magister, et exemplar lib. 1. de orat. hanc praecipue laudat. Caput autem est, quod (ut vere dicam) minime facimus (est enim magni laboris, quem plerique fugimus) quam plurimum scribere, stilus optimus, et praestantissimus dicendi effector, ac magister: neque iniuria. Nam si subitam, et fortuitam orationem commentatio, et cogitatio facile vincit: hanc ipsam profecto assidua, ac diligens scriptura superabit, omnes enim sive artis sunt loci, sive ingenii cuiusdam, atque prudentiae, qui modo insunt in ea re, de qua scribimus, ac quirentibus nobis, omnique acie ingenii contemplantibus, ostendunt se, et occurrunt: omnesque sententiae, verbaque omnia, quae sunt cuiusque generis, maxime illustria, sub acumen stili subeant, et succedant necesse est: tum ipsa collocatio, conformatioque verborum perficitur in scribendo, non poetico, sed quodam Oratorio numero, et modo. Haec sunt, quae clamores, et admirationes, in bonis oratoribus efficiunt, neque ea quisquam, nisi diu, multumque scriptitarit, etiam si vehementissime in his subitis dictionibus exercuerit, consequetur: et qui a scribendi consuetudine ad dicendum venit, hanc adfert facultatem, ut, etiam subito si dicat, tamen illa, quae dicantur, similia scriptorum esse videantur: atque etiam si quando in dicendo scriptum attuleiit aliquid, cum ab eo discesserit, reliqua similis oratio consequetur, ut concitato navigio, cum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa navis motum, et cursum suum, intermisso impetu, pulsuque remorum: sic in oratione perpetua, cum scripta deficiunt, parem tamen obtinet oratio reliqua cursum, scriptorum similitudine, et vi concitata.
§. 12. Duplicem exercitationem eodem loco prodit. Nam et latinam orationem, aut versus aliis verbis exprimebat, in quo hoc vitii fuisse ait, quod alii iam optima verba occupassent, vel graeca vertebat. Postea, inquit, mihi placuit, eoque sum usus adolescens, ut summorum Oratorum graecas orationes explicarem, quibus lectis hoc assequebar, ut cum ea, quaelegerem Graece, Latine redderem, non solum optimis verbis uterer, et tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam verba imitando, quae nova nostris essent, dummodo essent idonea.
Quae potest esse spes eloquentiae nobis, si tantum a Cicerone absumus, et omnis scribendi materia longa est? Quam facilis causa adolescentes a scribendo, immo loquendo avocat? Pudet dicere, praeceptori se laborare credunt, cum thema offerunt. Graviter errorem illum insectatus est Ludovicus Vives com. in l. 22. c. 11. Aug. decivi. Dei. Profecto fuit in M. Tsullio divina vis ingenii, qui mediis totius terrarum orbis negotiis, et tumultibus, itacum lubitum est, se ipsum sevocavit, ut non solum tempus inveniret, quo legeret, sed etiam quo illa conscriberet, quae non satiamur mirando. Sacerdotiolum unius, aut alterius annui sestertii, aut procuratiuncula perexigua, perque facilis si cui contingat nostrum, tam impeditos nos ac implicitos censemus, ut missionem a litteris omnibus legitimam impetrasse, nos existimemus, et iniuria non parva affici, si ad eas revocemur. Quod si omnino litteras tractamus ullas, primum omninm ingentes scilicet, ac intolerabiles occupationes nostras obiectamus, et inculcamus ad fastidium, deplor antes subinde illas, et miserandas aliis ostentantes, multumque imputantes publicis commodis, si quid illorum gratia inter tot ingruentia. quibus obruimur, negotia, sit a nobis elaboratum: Erubescamus, per Musas omnes, otiosi parenti et eloquentiae Romanae, et philosophiae Latinae lapsum ullum qualemcumque opprobrare, cum doctiora sint illius errata, quam nostra omnia bene dicta.
Quantum illi a Bruto, cui aetas Ciceronis cedebat
, fascesque submittebat, recesserant? Dicendi, ait ille, non tam me fructus, et gloria, quam studium, exercitatioque delectat, quod mihi nulla res eripiet, te praesertim tam studioso. Ita plane suam adolescentiam describit Cicero de Claris orat. Cottidie a se in contionibus auditos oratores, Sed me cupidissimum audiendi primus dolor percussit, cum Cotta est expulsus, reliquos frequenter audiens, acerrimo studio tenebar, cottidieque et scribens, et legens, et commentans, oratoris tantum exercitationibus contentus non eram. Et: Cottidie commentabar declamitans, idque faciebam multum etiam Latine, sed Graece saepius. Haec mihi proponenda fuerunt, ut viri docti, qui aliter sentiunt, aperte intellegant, quo auctore cottidianas scriptiones, prosae, carminis, latinas, graecas exigant, cottidianisque declamationibus scholae resonent. Nam aliquando mihi propositum est, decrebritate scriptionum, quibus ego ostenso Ciceronis exemplo, sine meis verbis satisfeci. Et sane si Tullius redivivus, exercitationes illas spectaret, id solum moneret, ut se quisque accuratissime, laboriosissimeque exerceret. Nam perverse loquendo, perverse loqui, et male scribendo, male scribere consuescunt. Vidi adolescentes, qui tribus mensibus, exercitatione diligenti, stilum mutarunt; vidi qui post biennium fiumilitter, abiecteque scribebant, quia numquam humo attollere calamum voluerunt.
§. 13. Dixi de scriptione, sequitur, ut agam de pronuntiatione. Ita regula 16. Declamatio, vel praelectio, vel carmen, vel graeca oratio, vel carmen simul, et oratio, Humanistis convenientibus postrema semihora antemeridiana ab uno, aut altero discipulorum e suggestu, alternis sabbathis habeatur.
Et 17. In aula, templove gravior oratio, aut carmen, vel utrumque, nunc Latine, nunc Graece; vel declamatoria actio, expositis utrimque rationibus, lataque sententia, singulis fere mensibus habeatur; non tamen, nisi recognita, et approbata, a praefecto studiorum superiorum.
Et 19. Poterit interdum Magister brevem aliquam actionem, Eclogae scilicet, Scenae, Dialogive discipulis argumenti loco proponere: ut illa deinde in schola distribuitis inter ipsos partibus, sine ullo tamen scenico ornatu exhibeatur, quae omnium optime conscripta sit.
Huc facit etiam regula 12. Concertatio seu exercitatio sita erit, tum in corrigendis iis, quae alter aemulus in alterius oratione deprehenderit; tum in iis; in quibus prima horase exercuerit, invicem proponendis; tum in figuris dignoscendis; aut conficiendis; tum in Rhetoricae aut Epistolarum, aut carminum; aut historitae praeceptis reddendis; applicandisve; tum in exponendis auctorum locis difficilioribus, et difficultatibus explanandis; tum in moribus antiquorum, rebusque aderuditionem pertinentibus exsequirendis; tum in hieroglyphicis, symbolis Pythagoris; apophtegmatis, adagiis, emblematis, aenigmatisque interpretandis; tum in declamando; et similibus ad praeceptoris arbitrium.
Omnia illa formant, perficiuntque oratorem, etiam comediarum actiones; et disputantium concertationes. Inutilem verecundiam excutiunt, audaciam praebent, vocem confirmant. In elocutione enim oratoris maiestas elucet, ipse vultus, vox, spiritus, est qui animis audientium dominatur, Accedat, inquit Tullius li. 2. de orat. oportet actio varia, vehemens, plena animi, plenaspiritus, plena doloris, plena veritatis. In his operibus si quis illam artem comprehenderit, ut, tamquam Phidias, Minervae signum efficere possit: non sane, quemadmodum in clypeo idem ille artifex minora illa opera facere discat, laborabit.
§. 14. Nec vox modo politur, et illustratur, sed urbanior quoque redditur, si frequenti actione loquendi instrumenta exerceantur; nam diversas nationes lingua etiam una loquentes, ex sibilis, et proprietate quadam distinguimus; est enim aliquid quod audiri potest, explicari nequaquam potest. Ea dem omnibus loquendi instrumenta dedit natura, linguam, labra, dentes, palatum, omnia illa in exercitatis agrestiora sunt, multuque a vulgo trahunt, nisi sedulo exerceantur. Miro enim modo superioris labii pars, quam [Gap desc: Greek words] appellant, et inferioris quae [Gap desc: Greek words] dicitur, loquendo attemperatur, ipsa prominentia, et [Gap desc: Greek words] , loquendi certas ducit notas. Lingua etiam assuetudine ita in partem ducitur, ut mutarihaud facile queat. Causa alia non est, quam consuetudo, et ex motu facta natura, quemadmodum enim fidicinum articuli, mollissime; celerrimeque chordarum discrimina feriunt; ita quoque verba ex usu formantur, cur enim Chinenses incolae litteras, quae celeri aeris crispatione; et linguae quasi plectri percussu exprimuntur, ut sunt L. et R. efferre non valent, nisi quia linguam in illud non exercuerunt? Sane retulit mihi Nicolaus Trigautius noster, eos qui Europaeis familiariter utuntur, litteras illas sensim exprimere.
§. 15. Plurimum etiam delicatissimum aurium iudicium, rhythmo adiuvatur, qui non nisi sono vocis notatur, quia facultate eum destitui necesse est, qui non frequenter dicentes audivit, nec ipse dixit. Numerosam vero orationem esse oportere; monet Aristoteles libr. 3. Rhet. c. 8. [Gap desc: Greek words]
Figuram autem elocutionis, oportet neque metri compotem esse, neque rhythmi expertem: illud enim minus appositum est ad per suadendum. nam esse fictuni videtur: et simul etiam avocat. nam ut attendatur sacit, quando simile rursus veniet, sicut praecones praeoccupant pueri, quem eligat patronumis, qui manumittitur, Cleonem. Quod autem sine rhythmo est, sine termino est: Oportet vero terminari, non metro. iniucundum enim est, et non accommodatum cognitioni, quod non terminatur. Terminantur autem numero omnia. At figurae locutionis numerus est rhythmus, cuius etiam metra segmenta sunt. Quamobrem rhythmum oportet habere orationem, non metrum: alioqui poema erit. Neque rhythmum exquisire. Id autem erit, si quadantenus sit. Ex rhythmis vero Herous grandis, et dictioni accommodatus, et harmoniae indigens. Iambus autem ipsa est elocutio multitudinis. Quamobrem maxime omnium metrorum iambica asfundunt, qui loquuntur.
Quin etiam vox ipsa vibratur, et m...tus [(reading uncertain: print blotted)] laevigantur, et paratur dicendi confidentia, cum recte cessisse meminit. Verum nihil aeque voci necessarium est, quam moderatio, seu mutatio crebra, ut omnibus sit affectibus accommodata. Atque haec una est ratio, cur exercitandae iuventuti crebro dialogismos, comoediolas, concertationes iniungamus, ea namque ratione vocem ad omnes animorum motus flectere condiscunt; multo melius quam Gracchiana fistula. Sed haec quoque res olim summis oratoribus curae fuit. Cicero lib. 3. de orat. Ad actionis autem usum, atque laudem, maximam sine dubio partem vox obtinet, quae primum est optanda nobis: deinde, quaecumque erit, ea tuenda: de quo illud iam nihil ad hoc praecipiendi genus, quemadmodum voci serviatur: equidem magnopere censeo serviendum. Sed illud videtur ab huius nostri sermonis officio non abhorrere, quod, ut dixi paulo ante plurimis in rebus quod maxime est utile, id nescio quo pacto etiam decet maxime. Nam ad vocem in dicendo obtinendam nihil est utilius, quam crebra mutatio; nihil perniciosius, quam effusa sine intermissione contentio. Quid ad aures nostras, et actionis suavitatem, quid est vicissitudine, et varietate, et commutatione aptius? Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio, cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi ille habuit ad manum, cum eburneola solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter, eum sonum, quo illum aut remissum excitaret, aut a contentione revocaret. Audivi mehercule inquit Catulus, et saepe sum admiratus hominis tum diligentiam, tum etiam doctrinam, et scientiam. Ego vero, inquit Crassus, ac doleo quidem, illos viros in eam fraudem in Re publica esse delapsos: quamquam ea tela texitur, et ea incitatur in civitate ratio vivendi, ac posteritati ostenditur, ut eorum civium, quos nostri patres non tulerunt, iam similes habere cupiamus. Mitte, obsecro, inquit, Crasse, Iulius, sermonem istum, et te ad Gracchi fistulam refer: cuius ego nondum plane rationem intellego. In omni voce, inquit Crassus, est quidquam medium, sed suum cuique voci: hinc gradatim ascendere vocem utile, et suave est. Nam a principio clamore, agreste quiddam est, et illud idem ad firmandum est vocem salutare. Deinde est quiddam contentionis extremum, quod tamen inferius est, quam acutissimus clamor, quo te fistula progredi non sinet, et tamen ab ipsa contentione revocabit. Est item contra quiddam in remissione gravissimum, quoque tamquam sonorum gradibus descenditur. Haec varietas, et hic per omnes sonos vocis cursus, et se tuebitur, et actioni afferet suavitatem: sed fistulatorem domi relinquetis, sensum huius consuetudinis, vobiscum ad forum deferetis.
Praecipuum tamen est, ut audiendo, et loquendo quasi urbanitate quadam coloretur oratio. Sed quis est urbanitatis color? Respondet Tullius de claris oratoribus: Nescio, inquam, tantum esse quendam scio, id tu, Brute, iam intelleges, cum in Galliam veneris, audies tu quidem etiam verba quaedam non trita Romae: sed haec mutari, dediscique possunt. Illud est maius, quod in vocibus nostrorum Oratorum recinit quiddam, et resonat urbanius: nec hoc in Oratoribus modo apparet, sed etiam in ceteris: ego memini T. Tincam Placentinum, hominem facetissimum, cum familiari nostro Qu. Granio praecone dicacitate certare. Eon' inquit Brutus, de quo multa Lucilius? Isto ipso: Sed Tincam non minus multa ridicule dicentem Granius obruebat nescio quo sapore vernaculo: ut ego iam non mirer, illud Theophrasto accidisse, quod dicitur, cum percontaretur ex anicula quadam, quanti aliquid venderet: et respondisset illa, atque addidisset, hospes, non pote minoris: tulisse eum moleste, se non effugere hospitis speciem, cum aetatem ageret Athenis, optimeque loqueretur. Omnium (sicut opinor) in nostris est quidam urbanorum, sicut illo Atticorum sonus.
§. 16. Magno igitur, et toto paene fructu laborum, discipulos privant, qui haec quasi accidentaria contemnunt; vel quia res magni laboris est, vel quia praeceptores ipsi, agendi leges ignorant, vel quia discipulis est hac in parte ingrata institutio, nam vocem et gestum corrigere, ut plurimum, tacitam rusticitatis habet exprobrationem.
§. 17. De Latinis quae dixi, in Graecis quoque intellegi. velim, quamvis inillis minus fere proficere discipulos animadvertam, quod minus illa lingua amatur, nec eam utilitatem habere multis videtur. Quae tamen de illis nobis constituta sunt, non omittam.
Secunda hora, ait in distributione temporis, promeridiana, Graeci auctoris postrema praelectione repetita, nova explicetur, atque exigatur. Reliquum tempus modo corrigendis Graecis scriptionibus, modo Graecae syntaxi, et arti metricae, modo Graecae concertationi reservetur.
Regula 13. Auctorum delectus nobis, praestantissimosque indicat. Graeca praelectio, sive Oratorum, sive historicorum, sive poetarum non nisi antiquorum sit, et classicorum, Demosthenis, Platonis, Thucydidis, Homeri, Hesiodi, Pindari, et aliorum huiusmodi (modo sint expurgati) inter quos iure optimo SS. Nazianzenus, Basilius, et Chrysostomus reponendi. Ac priore quidem semestri oratores, aut historici interpretandi; interpontautem poterunt semel in hebdomade, aliqua epigrammata, vel brevia poemata: posteriore vicissim explicetur poeta, interiecto semel oratore, aut historico. Interpretandi ratio, quamquam quae eruditionis, artisque sunt, respuere omnino non debet; proprietatem tamen potius, usumque linguae spectabit. Quamobrem locutiones aliquae, singulis praelectionibus dictandae.
Regula quarta decima, de praeceptis Graecis ita cavet. Graeca syntaxis, et syllabarum dimensio, ineunte anno, alternis diebus, si sit opus, explicanda, syntaxis quidem breviter, praecipua quaedam capita recolendo.
Ultima pars est de eruditione, de qua ita scribitur regula 15. Eruditionis causa die vacationis pro historico, et poeta liceat interdum alia magis recondita proferre, ut hieroglyphica, ut Emblemata, ut quaestiones, ad artificium poeticum spectantes, de Epigrammate, Epitaphio, Ode, Elegia, Epopoeia, Tragoedia, ut de senatu Romano, de Atheniensi, de utriusque gentis militia; ut de re hortensi, vestiaria, de Triclinio, de Triumpho, de Sibyllis, et aliis generis eiusdem, modice tamen.
Latissime itaque patet, quam vocamus eruditionem, omnemque historiarum, et antiquitatis cognitionem amplectitur. Hoc est historiae, et eorum quae illi adnexa sunt, ut leges, instituta, mores, scientia.
§. 1. REM accuratius consideranti, arduum sane videbitur, hominem invenire, qui tot tamque varia praestare, aut velit, aut possit. Nec infitias eo, labores hac in re esse maximos; quosdam etiam meorum collegarum ingeniosissimos in illo cursu, dum studendi ardore metam praeteruolant, vitam posuisse, non sine dolore recordor.
Rationem vero, qua hac in re Societas nostra utitur, sine ulla dissimulatione proponam, nam et alios professores ad eam normam instituere principes, et Res publicae poterunt, qui nostrae Societatis opera non utuntur, et ceteris religiosis ordinibus, qui iuventutem erudiunt, haec inutilia esse non possunt. Optimorum enim magistrorum insignia quaedam seminaria, instituere magna utilitate concedetur.
§. 2. Primum igitur est, ut in coetum illum futurorum professorum, non nisi idonei admittantur. Societas de admittendis in suorum numerum generatim ita definit. Const. p. 1. capi. 2. In universum loquendo de iis, qui admittendi sunt, quo pluribus Dei donis naturalibus, et infusis praediti ad promovendum iuxta Societatis institutum, divinum servitium; et quo certioribus experimentis perspecti fuerint, eo magis idonei erunt, ut in eam admittantur.
Quod ad externa attinet, honesta specie, sanitate, aetate, et viribus ad labores corporis, qui in societate se offerunt, sufferendos praediti esse deberent; et qui habere; vel certe habituri esse aliquando talentum aliquod, ad eam iuvandam viderentur.
Admittere homines difficili admodum ingenio, vel inutiles congregationi, licet ipsismet non inutile foret admitti, considerantes tamen instituti nostri finem, ac procedendi modum, persuademus nobis in Domino, ad ipsius maius servitium, et laudem non expedire.
Qui ad hoc admitterentur, ut in rebus spiritualibus societatem iuvarent, considerando, quid huiusmodi ministerium requirat, ut animae proximorum iuventur, sequentibus donis Dei, ornari deberent.
Quod ad intellectum attinet, doctrina sua, vel aptitudine ad eam addiscendam, et in rebus agendis discretione, vel certe indole boni iudicii ad eam acquirendam.
Quod ad memoriam, aptitudine ad percipiendum, et fideliter praecepta retinendum.
Quod ad voluntatem, ut universae virtutis, et perfectionis spiritualis studiosi sint; quieti, constantes, strenui in iis, quae ad divinum servitium aggrediuntur; quique zeium habeant salutis animarum, et ea de causa ad nostrum institutum (quod ad illas iuvandas et disponendas ad ultimi sui finis de manu Dei creatoris nostri ac Domini, consecutionem, recta tendit) sint affecti.
In exterioribus exoptanda est sermonis gratia, ad agendum cum proximis pernecessaria.
Species honesta, quae aedificationi esse solet iis, quibuscum agitur.
Bona valetudo, ac vires, quibus ferre possint instituti nostri labores.
Aetas, quae ad ea, quae dicta sunt, conveniat: quae quidem ut admittantur ad probationem, excedere debet decimum quartum annum; ut ad professionem vero, vigesimum quintum.
Dona externa nobilitatis, divitiarum, bonae samae, et similia, ut non satis sunt, si desint alia, ita cum alia suppetent, haec non erunt necessaria: quatenus tamen ad aedificationem faciunt, reddunt magis idoneos, ut admittantur, qui sine ipsis alioqui essent idonei propter dotes alias praedictas, in quibus quo magis praecelluerit, qui admitti cupit, eo magis erit ad hanc Societatem aptus ad Domini Dei nostri gloriam; quo vero minus excelluerit, eo minus erit idoneus. Quae tamen mensura omnibus in rebus retineri debeat, unctio sancta divinae sapientiae eos docebit, qui id curae ad eius obsequium, ac laudem uberiorem susceperunt.
Huiuscemodi adolescentes, fi Res publica seminario deputet, non est dubium, quin copiam doctorum brevi magnam habitura sit.
§. 3. Hos, vel dum Rhetorices haec studia absolverunt, vel cum Logicam, Physicam, Metaphysicam, Ethices, et Mathematices cursum peregerunt, Societas admittit. Rhetorices auditores difficilius, quia quamvis multi maturo; prudentique iudicio sint, malumus tamen per triennium audienda philosophia, et iudicium crescere, et diurnitate, constantiam roborari.
§. 4. Biennio integro, in domo probationis, ad pietatem instituuntur; et in singulos dies, omnes tota vita subeundi labores inculcantur. Quam rem optime regulae magistri novitiorum declarant, et in libello de secretis Societatis Iesu ostendi. Sexto quoque mense litteras apostolicas, regulasque novo studio examinant, vires, animumque suum pertentant. Qui finito biennio nobis probati fuerint, si et ipsi velint, vota paupertatis, castitatis, oboedientiae Deo offerunt. Paratosque esse eos oportet, ad quaevis ministeria, functiones, laborandi, docendi, contionandi, in utramque Indiam, et in mortem pro conversione gentium, proficiscendi. Idque perpetuo monemur, ne ullam ex laboribus humanam recompensationem quaeramus; sed totum Deo offeramus. Hoc quamvis ad studia nonpertineat, fundamentum tamen studiorum est. Qui enim alium quam Dei gloriam; iuventutis, et quae ex ea pendet, Rei publicae salutem, habet sui laboris propositum scopum; numquam in tanto labore perseverabit. Qui vero contumelias, irrisiones, vincula, carceres, naufragia, barbarorum [Gap desc: Greek words] , longas in totam vitam molestias, sponte elegerunt, minoribus scholarum laboribus, quamquam nulla illis in hac vita remuneratio respondeat, non fatigantur.
§. 5. Si igitur aliqua Res publica eo modo professores instituat, idque caveat, ne per momentaneos labores trium, quatuorve annorum ad quietem aspirent, et honores aucupentur, iuventutem egregie tuebitur, atque erudiet. Numquam enim studia serio tractant, qui velut ex via ea salutant, alioque tendunt, et ut dicere solent, ad maiora se natos arbitrantur.
§. 6. Biennium tirocinii, quamquam in virtutis, et Christianae philosophiae exercitatione ponatur, profectum tamen in litteris non mediocrem habet; consortio enim doctorum hominum, lectione librorum sacrorum, meditatione, contione, necesse est illos fieri doctiores.
§. 7. Peracta probatione, nuncupatisque votis, si philosophiam ante audierunt, biennium aliud conceditur, litteris humanioribus, ac philosophiae repetendae Quod quanti momenti sit
nemo non intellegit. Nam adolescentes, qui iam ante bonos progressus fecerunt, sine ullo alio labore, sine ulla cura studiis dumtaxat incumbunt. Hoc tempore discendi praecepta, oratores, histobias, omnem antiquitatis memoriam recolunt, praelectiones olim exponendas praevident, quae in usum futura sunt, notant, orationum, et carminum dictandam matetiam concipiunt, et scribunt, et quemadmodum Cicero non in forum venit, ut disceret, sed quae iam didicerat adferebat, ita nostri quoque professores non imparati ad labores proruunt, sed veniunt meditati.
§. 8. Si philosophicis scientiis nondum imbuti sunt, integro triennio in illis, non modo Gymnasii exercitationibus, sed etiam domesticis institutionibus studiosissime erudiuntur, et tamen interea cottidianae sunt eloquentiae quaedam exercitationes, et sub finem philosophiae, aliquot menses se totos humaniorum litterarum studio dedunt.
§. 9. Haec igitur ad instruendos magistros magnopere conducunt, et operae pretium esset, omnes Res publicas sibi legem illam statuere, quae nostris praepositis provincialibus lata est, et quarta est in ordine earum, quae sunt de studiis. Multo ante provideat, quosnam pro unaquaque facultate professores habere possit, observatis iis, qui ad eam rem videntur aptiores, qui docti, diligentes, assidui; ac profectus studentium, tum in lectionibus, tum in aliis litterariis exercitationibus studiosi sint.
Neque enim viri eruditi nascuntur, sed fiunt. Sed ut tales fiant, nulli sumptui parcendum est: omnibus modis, commodisque invitandi sunt. Idem ceteris commendatur, regula Rectoris nona diserte cavet de humaniorum litterarum professoribus. Ne magistri classium inferiorum, docendi rudes ad docendum accedant, Collegii ex quo humaniorum litterarum, et Grammaticae magistri solent educi. Rector deligat unum aliquem docendi peritissimum, ad quem sub finem studiorum ter in hebdomada per horam conveniant, proxime futuri praeceptores ad novum instituendi magisterium; idque vicissim praelegendo, dictando, scribendo, emendando, aliaque munia boni praeceptoris obeundo.
§. 10. Postquam autem iam in Gymnasia procedunt, omnibus esse instructi videntur, non continuo ad ea, quae possunt docere, docendaque mittuntur, sed ab inferioribus incipiunt: Grammaticam docent, qui in poesi et oratoria facultate cum laude versari, et florere poterant. Cuius rei duplex est utilitas; Prima, quod sine labore magno, et sollicitudine faciliora explicent, qui maiora poterant; qui enim vallum, et cibaria ferre possunt, armis non magis, quam membris ferendis fatigantur: Qui difficillima Tullii, Virgilii, Horatii, aliorumque iam callet, illi faciliorum expositio, familiare colloquium est, non professio. Altera est, quod succisivis horis, et privato studio grandiora tractare possunt, atque ita paratissimi, ad maiores scientias accedere. Denique omnia haec in discipulorum emolumenta redundant; Fieri enim non potest, quin magister doctus, et multae lectionis, etiam aliud agens, multa erudita spargat, quae licet non omnibus, tamen animis capacioribus inhaerent.
§. 11. Hoc cursu humaniorum litterarum evoluto, ad Theologiam quadriennio audiendam mittuntur; quo tempore, et philosophiam repetunt, et ad eam docendam accinguntur. Immo vero multi iam philosophicis, et Theologicis studiis nobiliter eruditi, ut maiore iudicio eloquentiam doceant, ad illa studia redeunt.
§. 12. Omnia illa levia reddit; primum oboedientia, qua omnia velut a Deo iussa alacriter excipiunt; neque quid agant, sed quanta diligentia, caritate, humilitate officio fungantur, attendunt: Nam et humili loco norunt esse positum alt ssimum praemium, et quisque abiectus esse in domo Dei elegit.
§. 13. Carmina, inquit ille, secessum scribentis, et otia quae runt. Plurimum societatis professoribus otii est, sed otii negotiosi, otii litterarii. Primo quidem ex animi libertate, qui in suam potestatem se plenissime vendicavit, cum se alienae omnino subdidit voluntati; itaque nec de praesenti statu queruntur, nec de futuro cum sollicitudine cogitant; cum ceteri hominum fere de venturis suspensi, praesentia praeterlabi sinant. Nulla etiam eos victus, aut vestium, aut viatici in senectutem congerendi cura torquet. Non uxorum, aut liberorum, nepotumve gravis molestia. Non convivia, et ebrietates, quae tempus delectando furantur, et morbis, doloribusque post voluptatem infestant. Prandium media hora, coenula etiam citius absuluitur; nec tamen illa refectio selectissimae lectionis expers est: de his plura dixi libello de secretis nostrae societatis. Plurimum etiam iuvat, multorum, et doctorum familiaritas, et colloquia, quae saepe studio ipso utiliora sunt. Denique librorum copia, quam pro sua facultate collegia quaeque curare solent. Illum etiam post Deum, thesau rum nostrum vocare solemus. Hunc in modum si princeps collegium aliquod ex ordine religiosorum, vel Canonicorum institueret, sane quam optime provinciis consuleret, constantesque haberet sapientiae doctores.
§. 3. MULTORUM in philosophos, ac philosophiam acerba sunt, et olim fuerunt iudicia. Nam pulsos e Re publica supra dixi, aliorum libri exusti sunt. Numae regis Romani libri Graeca lingua conscripti, in conspectu Quiritium, auctoritate senatus incensi sunt. Lactant. lib. 1. capit. 22. Eodem iudicio Labieni momonumenta, Sen. cent. 10. et Cremutii Cordi Tac. libr. 4 ann. et vita Agricolae, Ingeniorum clarissimorum monumenta exusta queritur. Alcius, et Philiscus Roma pulsi sunt, L. Posthumio consule. Antiochius etiam regno philosophos pepulit, assectatoribus suspendium, parentibus eorum graves poenas comminatur. Anno urbis 593. senatusconsulto urbe exire iussi sunt. Anno 615. intra diem decimum Chaldaei exire urbe, atque Italia iussi. Atheniensium legatos philosophos Carneadem, et Diogenem Cato censuit, aut in urbem non admittendos, aut continuo dimittendos. Plutarch. in Catone. Immo universim Graecos pellendos censuit; Quandocumque gens ista suas litteras dabit, omnia corrumpet, inquit. De Lysimacho, Sophocle, Agrippa, Tiberio, Nerone, Domitiano, Vespasiano, Messeniis prolixe noster Laelius lib. 3. cap. 7.
§. 2. Deinde, de innumeris vitiis, philosophos accusant, magno fastu omnes despiciunt, et sese mirantur. Tertio, non modo vitiosi videntur
esse, sed philosopho vitioso nihil vitiosius, cum non sophi, sed asoti sint, Saluian. lib. 1. cap. 4. de vero iudicio, et provid. Dei. Nihil est, inquit, philosopho turpius, vitia obscena sectanti, quia praeter eam deformitatem, quam vitia in se habent, sapientiae nomen plus notatur. At philosophi fuere vitiosissimi, non illi modo de quibus Plautrs, Curc. act. 2. sc. 3.
Tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant,
Qui ambulant suffarcinati cum libris, cum sportulis,
Constant, conferunt sermones inter se, tamquam drapetae:
Obstant, opsistunt cum suis sententiis;
Quos semper bibentes esse videas in Oenopolio.
Ubi quod surripuere [Orig: surripuêre] operto capitulo caldum bibunt,
Tristes atque ebriosi incedunt.
sed principes eorum quoque. Nam praeterquam quod plerique magicas artes didicerunt, ut de Pythagora, Empedocle, Democrito, Platone, docet Plinius lib. 30. cap. 4. AEgyptios enim et Chaldaeos adierunt, in quibus sincerioris philosophiae parum, superstitionis multum fuit. De Pythagora sane Laertius scribir. Seditiosum, et quod seditionis ansam praebet, tyrannidis fuisse cupidum. Quin et illud quantum abest a philosophiae praeceptis, quod idem Laertius, et Hermippus tradunt. Cum enim in Italiam venisset, ut impostura rudes populos devinciret, subterraneam domum fecit, matri ut quidquid interea apud superos contingeret, annotato tempore in tabulas referret, mandavit, ac cum post annum, squalore, ac macie paene enectus emergeret, lectis clam tabulis omnia mirantibus enarravit, apud inferos autem fuisse se mentitus est, ut ea ratione divinitatis opinionem aucuparetur. Quam perniciosus Empedocles, qui famosae mortis amore, in candentem se AEtnam praecipitem egit? Socrates quoque si Aristophani credimus, strophas illas docuit, quibus iuris specie, iniuria homines afficiuntur, nempe facere [Gap desc: Greek words] , malam causam, dicendo bonam facere. Porphyrius de illo, ex Aristoxeno scribit. Libidinosum, fuisse, furentissime irasci solitum, parenti gravem, omnibus vitiis turpissimum. Plato non multo discipulus melior magistro, foedae libidinis mancipium, irae obnoxius, scurrilis dicacitatis, monstrorum AEgyptiorum sacris initiatus, conviciator, maledicus, vanus, gloriae avidus. Athen. lib. 1. cap. 22. denique magister tyrannorum.
Aristoteli non minora vitia fuere [Orig: fuêre] , si Laertio eredimus, Hermiae concubinae, amoris impotentia, quasi Eleusinae Cereri sacrificavit. De Diogene Cynico, et tota illa cohorte canum, atque Epicureorum grege loqui nos sane vetat turpitudo: ipsi Stoici quantis in sceleribus docendi, vivendique versati sunt? Dei providentiam fato astrinxerunt, libertatem, atque omnem peccandi differentiam sustulerunt. Seneca Stoicus, quique philosophos omnes loquendi sanctitate antecessit, apud Tacitum ann. 13. et Dionem in Nerone; adulteriorum cum feminis principibus accusatur. Hinc et Lucianus omnium, maxime philosophorum irrisor, veneno illam confert, quae immodice sumpta, ut cicuta, aliaque perimunt, itaque ne noxia sit, delibandam tantummodo esse. Adserunt deinde scita summatim philosophorum, absurda, atque a politia penitus abhorrentia, ut apud Platonem est, omnium rerum etiam uxorum communio. Deinde ad res civiles inepti iudicati sunt; Antonius apud Ciceronem lib. 1. de orat. Socratem ob imperitiam dicendi, putat esse damnatum. Denique causa illa acta est apud Senecam lib. de vita beata, capit. 17. Quare tu fortius loqueris, quam vivis? Quare superiori verba summittis; et pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas, et damno moveris; et lacrimas, audita coniugis, aut amici morte, dimittis; et respuis famam, et malignis sermonibus tangeris? Quare cultius rus tibi est, quam naturalis usus desiderat? Cur non ad praescriptum tuum cenas? Cur tibi nitidior suppellex est? Cur apud te vinum aetate tua vetustius bibitur? Cur autem domus disponitur? Cur arbores praeter umbram nihil daturae, conseruntur? Quare uxor tua, locupletis domus censum auribus gerit? quare paedagogium pretrosa veste succingitur? quare ars est apud te, ministrare: nec temere, et ut libet, collocatur argentum, sed perite servitur, et est aliquis scindendi obsonii magister? Adice, si vis, cur trans mare possides? Cur plura, quam nosti, possides? turpiter aut tam neglegentes, ut non noveris pauculos servos: aut tam luxuriosus, ut plures habeas, quam quorum notitiae memoria sufficiat. Adiuvabo post modum convicia, et plura mihi, quam putas, obiciam: nunc hoc respondebo tibi. Non sum sapiens, et, ut malevolentiam tuam pascam, nec ero. Exigo itaque a me, non ut optimis par sim, sed ut malis melior: hoc mihi satis est, cottidie aliquid ex vitiis meis demere, et errores meos obiurgare. Non perveni ad sanitatem, ne perveniam quidem: delinimenta magis, quam remedia podagrae meae compono, contentus si rarius accedit, et si minus verminatur. Vestris quidem pedibus comparatus, debilis cursor sum. Haec non pro me loquor: ego enim in alto vitiorum omnium sum: sed pro illo, cui aliquid acti est. Aliter, inquit, loqueris: aliter vivis. Hoc per malignissima capita, et optimo cuique inimicissima, Platoni obiectum est, obiectum Epicuro, obiectum Zenoni. Omnes enim isti dicebant, non quemadmodum ipsi viverent, sed quemadmodum vivendum esset. De virtute, non de me loquor: et cum vitiis convicium facio, in primis meis facio, cum potuero, vivam, quomodo oportet. Nec malignitas me ista multo veneno tincta, deterrebit ab optimis. ne virus quidem istud, quo alios spargitis, vos necatis, me impediet, quo minus perseverem laudare vitam, non quam ago, sed quam agendam scio: quo minus virtutem adorem, et ex intervallo ingenti reptabundus sequar. Exspectabo scilicet, ut quicquam malevolentiae inviolatum sit, cui sacer nec Rutilius fuit, nec Cato? Cur et aliquis, non istis dives nimis videatur, quibus Demetrius Cynicus parum pauper est? O virum acerrimum, et contra omnia naturae desideria pugnantem! hoc pauperiorem, quam ceteri Cynici, quod cum sibi interdixerit habere, interdixit et poscere. Negant se satis egere. Vides enim? Non virtutis scientiam, sed egestatis professus est. Diodorum Epicureum philosophum, qui intra paucos dies finem vitae suae, manu sua imposuit, negant ex decreto Epicurei fecisse, quod sibi gulam praesecuit. alii dementiam videri volunt, factum hoc eius, alii temeritatem. Ille interim beatus, ac plenus bona conscientia, reddidit sibi testimonium vita excedens, laudavitque aetatis in portu, et ad ancoram actae quietem: et dixit, quod vos inviti audistis, quasi vobis quoque faciendum sit
Vixi, et quem dederat cursum fortuna, peregi.
De alterius vita, de alterius morte disputatis: et ad nomen magnorum ob aliquam eximiam laudem virorum, sicut ad occursum ignotorum hominum, minuti canes, latratis. Expedit enim vobis, neminem videri bonum: quasi aliena virtus, exprobratio delictorum vestrorum sit. Inviti splendida, cum sordibus vestris confertis, nec intellegitis, quanto id vestro detrimento audeatis. Nam si illi qui virtutem sequuntur, avari, libidinosi, ambitiosique sunt: quid vos estis, quibus ipsum nomen virtutis odio est? Negatis quemquam praestare quae loquitur, nec ad exemplar orationis suae vivere. Quid mirum? cum loquantur fortia, ingentia, omnes humanas tempestates evadentia? cum refigere se crucibus conentur, in quas unusquisque vestrum clavos suos ipse adigit? ad supplicium tamen acti, stipitibus singulis pendent. Hi qui in se ipsos animadvertunt, quot cupiditatibus, tot crucibus distrahuntur: et maledici, in alienam contumeliam venusti sunt. Crederem illis, nisi quidam ex patibulo suo spectatores conspuerent.
Non praestant philosophi, quae loquuntur? multum tamen praestant, quod loquuntur, quod honesta mente concipiunt. Nam si et paria dictis agerent, quid esset illis beatius? Interim non est, quod contemnas bona verba, et bonis cogitationibus plena praecordia. Studiorum salutarium, etiam citra effectum, laudanda tractatio est. Quid mirum, si non ascendunt, in altum ardua aggressi? sed viros suspice, etiam si decidunt, magna conantes. Generosa res est, respicientem non ad suos, sed ad naturae suae vires, conari alta, tentare, et mente maiora concipere, quam quae etiam ingenti animo, adornatis effici possint. Qui sibi hoc proposuit: Ego mortem eodem vultu audiam, quo videbo ego laboribus, quanticumque illi erunt, parebo, animo fulciens corpus: ego divitias, et praesentes, et absentis aeque contemnam: nec si alicubi iacebunt, tristior; nec si circa me fulgebunt, animosior. ego fortunam nec venientem sentiam, nec recedentem. ego terras omnes tamquam meas videbo, meas tamquam omnium. ego sic vivam, quasi sciam aliis me natum: et naturae rerum hoc nomine gratias agam. Quo enim melius genere negotium meum agere potuit? Unum me donavit omnibus: uni mihi omnes. Quidquid habebo, nec sordide custodiam, nec prodige spargam. nihil magis possidere me credam, quam bene donata: non numero, nec pondere beneficia; nec ulla, nisi accipientis aestimatione, pendam. Numquam id mihi multum erit, quod dignus accipiet. Nihil opinionis causa, omnia conscientiae faciam: populo teste fieri credam; quidquid me nescio faciam. Edendi erit bibendique finis, desideria naturae restinguere, non implere alvum, et exinanire. Ego amicis iucundus, inimicis mitis, et facilis, exorabor antequam roger, honestis precibus occurram. Patriam meam esse mundum sciam: et praesides Deos supra me, circaque me stare, factorum, dictorumque censores. Quandocumque autem natura spiritum repetet, aut ratio dimittet, testatus exibo, bonam me conscientiam amasse, bona studia: nullius per me libertatem imminutam, minime meam. Qui hoc facere proponet, volet, tentabit, ad Deos iter faciet.
§. 3. Tota disputatio eo redit, an philosophorum vitia, obesse philosophiae debeant? Responsio facilis, non oportere; omnia plena sunt malis, publice vitia obtinent, sed philosophorum notantur. Crudelissimi tyrannorum, perditissimi nepotum de Socrate, et Platone, et Seneca loquuntur.
Tenenda igitur est philosophia, sine qua in barbariem res publica desinet. Christiani principes Theodosius, et Valentinianus, eam amplexi sunt: Et quoniam non his tantum artibus gloriosam adolescentiam optamus institui, profundioris quoque scientiae, atque doctrinae memoratis magistris sociamus auctores. Unum igitur ceteris adiungi volumus, qui philosophiae arcana rimetur. Philosophia enim divinum donum est, amor sapientiae, immo amor divinus: Moses, Salomon, alli in hac exercitatissimi, vitae integritatem scientiae iunxerunt; nec alia mens virorum sanctissimoru fuit, Dionysii, Heraclae, Pantaeni, Clementis, Athenagorae, Iustini, Basilii, Nazianzeni, Nysseni, Hieronymi, Hilarii, Angustini, qui non modo Philosophi fuerunt, sed ex philosophorum quoque libris, ad virtutem profecerunt.
Verissime scripsit Augustinus; Philosophum non temere haberi alium, quam Dei amatorem. Hanc Theophrastus vitae ducem, vitiorum expultricem appellat, hanc si quis e vita sustulerit, magis peccabit, quam si in convivio lucernam exstinxerit. Multa sunt eius commoda, et crebro latentia: Eretriensis pater cum verberum minis a filio discipulo Zenonis exigeret imperiose quid didicisset, prudenti est responso sedatus: Hoc se philosophiae acceptum referre, quod aequo animo, parentis ferre iram posset.
§. 4. Deinde decreta philosophae optima sunt, omnibus vitiis, etiam minimis convicia faciunt. Pauci sine illis virtutem capiunt. Quid ergo, (inquit, Seneca Epist. 95.) Non quidam sine institutione subtili evaserunt probi, magnosque profectus assecuti sunt, dum nudis tantum praeceptis obsequuntur? Fateor: sed felix ingenium illis fuit, et salutaria in transitu rapuit. Nam ut Dii immortales nullam didicere virtutem, cum omni editi, et pars naturae eorum est, esse bonos: ita quidam ex hominibus egregiam sortiti indolem, in ea quae tradi solent, perveniunt sine longo magisterio; et honesta amplexi sunt, cum primum audierunt. Unde ista tam rapacia virtutis ingenia, vel ex se fertilia? At illis aut hebetibus et obtusis, aut mala consuetudine obsessis, diu rubigo animorum affricanda est. Ceterum ut illos in bonum pronos citius educit ad summa, et hos imbecilliores adiuvabit, malisque opinionibus extrahet, qui illis philosophiae placita tradiderit: quae quam sint necessaria, licet videas: Quaedam insident nobis, quae nos ad alia pigros, et alia temerarios faciunt. Nec haec audacia reprimi potest, nec illa inertia suscitari, nisi causae eorum eximantur, falsa admiratio, falsa formido.
Legatur et epistola 17. quae vim eius satis exponit. At nunc frustra quaestionem eam disputamus, cum omnium gentium Christianarum mores, legesque eam complectantur, hoc igitur mihi exponendum, quomodo illa docenda sit. Nam politice etiam hanc moderari debet.
§. 5. Initio igitur Res publica, philosophiae amatrix, hanc suis legem professoribus ponet, vel etiam iuramento exiget, ut ita philosophiam doceant, quo ad graviores scientias, medicinam, Iurisprudentiam, Politicen, Theologiam, quasi per adminicula veniant. Societas potissimum, praesertim in suis, Theologiam spectat, ita regula prima, professoris. Quoniam artes, vel scientiae naturales ingenia disponunt ad Theologiam, et ad perfectam cognitionem, et usum illius inserviunt, et per se ipsas, ad eundem finem iuvant: eas, qua diligentia par est, praeceptor in omnibus sincere honorem, et gloriam Dei quaerendo, ita tractet, ut auditores suos, ac potissimum nostros, ad Theologiam praeparet, maximeque ad cognitionem excitet sui Creatoris.
Sic etiam Constit. p. 4. cap. 12. §. 3. Dialectica quidem omnibus, physica medicis, Ethica iurisperitis, Metaphysica Theologis est necessaria, sed omnes tamen philosophiae parte, omnibus scientiis, et auxilio sunt, et ornamento.
Atque hoc est, quod Diu. Thomas monuit, philosophiam velut pedissequam, Theologiae ancillari. Ita olim quoque usitatum fuit, ut dicerent, incipere Christiana mysteria, ubi desinunt dogmata philosophorum Platonis fastigia, limen esse Christianorum. Per vinbram intellexisse hoc Plato videtur, qui philosophum Dei amatorem, ut ex illo etiam Augustinus memorat, vocavit: officium vero eius esse, ut divina optime, et quantum ratio patitur, noverit, humanas vero res, nullo modo destituar, sed in illis ad prudentiae normam disponendis, operam studiumque collocet.
Id vero ideo non maiore modo cautela, sed imperio etiam, ac poenis curabit res publica, quia philosophorum est incredula natio, et ad intellegentiae fallacem trutinam, omnia expendit, nisi rationis iudicium divinae subicias censurae. Alioqui pulsat inanis philosophia, non adit veritatem. Egregie Tert. adversus haereticos in praescript. cap. 7. Hae sunt doctrinae hominum, et daemoniorum, prurientibus, auribus, natae de ingenio sapientiae saeculi, quam Dominus stultitiam vocans, stulta mundi in confessionem etiam ipsius philosophiae elegit. Ea est enim materia sapientiae saecularis, temeraria interpres divinae naturae, et dispositionis. Ipsae denique haereses, a Philosophia subornantur.
Inde Aeones, et formae, nescio quae, et trinitas hominis apud Valentinum: Platonicus fuerat. Inde Marcionis Deus melior de tranquillitate: a Stoicis venerat. Et uti anima interire dicatur, ab Epicureis observatur. Et ut carnis restitutio negetur, de una omniu philosophorum schola sumitur. Et ubi materia cum Deo aequatur, Zenonis disciplina est: et ubi aliquid de igneo Deo allegatur, Heraclitus intervenit. Eaedem materiae apud haereticos, et philosophos volutantur, iidem retractatus implicantur. Unde malum, et quare? et unde homo, et quomodo? Et quod proximie Valentinus proposuit, unde Deus? Scil. de enthymesi, et ectromate, inserunt Aristotelem, qui illis Dialecticam instituit, artificem struendi, et destruendi versipellem, in sententiis coactam, in coniecturis duram, in argumentis operariam contentionum, molestam etiam sibiipsi, omnia retractantem, ne quid omnino tractaverit. Hinc illae fabulae, et genealogiae indeterminabiles, et quaestiones infructuosae, et sermones serpentes, velut cancer; a quibus nos Apostolus refrenans, nominatim philosophiam testatur caveri oportere, scribens ad Colossenses: videte, ne quis vos circumveniat, per philosophiam, et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, praeter providentiam Spiritus- sancti. Fuerat Athenis, et istam sapientiam humanam, affectatricem, et interpolatricem veritatis, de cogressibus noverat, ipsam quoque in suas haereses multipartitam varietate sectarum invicem repugnantium. Quid ergo Athenis, et Hierosolymis? quid Academiae, et Ecclesiae? quid haereticis, et Christianis? Nostra institistio de porticu Salomonis est, qui et ipse tradiderat: Dominum in simplicitate cordis esse quaerendum. Viderunt qui Stoicum, et Platonicum, et Dialecticum, Christianismum protulerunt. Nobis curiositate opus non est, post CHRISTUM IESUM, nec inquisitione, post Euangelium.
§. 6. Si quid Aristoteles, aliique contra Orthodoxam fidem habent, id serio refutent. Sedulo id in nostris professoribus cautum est, Reg. 2. 3. 4. In rebus alicuius momenti, ab Aristotele non recedat, nisi quid incidat a doctrina, quam Academiae, ubique probant, alienum, multo magis, si orthodoxae fidei repugnet: adversus quam, si quae sunt, illius aliusve philosophi argumenta, strenue refellere studeat, iuxta Lateranense Concilium.
Aristotelis interpretes, male de Christiana religione meritos, non sine magno delectu, aut legat, aut in scholam proferat, caveatque, ne erga illos afficiantur discipuli.
Eam ob rem, nec Averrois (idem de eiusmodi aliis iudicium) digressiones in separatum aliquem tractatum conferat; et, si quid boni ex ipso proferendum sit, sine laude proferat; et, si fieri potest, id eum aliunde sumpsisse demonstret.
§. 7. Quia vero certamina sectarum interdum oriuntur, omnino conveniet, in quacumque Re publica, per visitatores, et magistratus inquiri, quam quisque sententiam doceat; Nam revera affectio, et admiratio eorum auctorum, adolescentes in pericula inanium et falsarum opinionum, in magicas praestigias, in atheismum praecipitat, de Cardano, Massilio, aliisque meminisse mens horret, quosnimium sciendi studium, de religi one dubios, mori coegit. Discede ab Ethnico haeretice, redde illis sesus suos, quia nec ille de tuis instruitur Olim iam in eam peccatum esse ostendit Cyrillus Catech. myst. 18 Quid impietatem, et licentiam de atheismo veterum animare iuvat? Quid ut subtiloquentiae gloriam aucuperis, de damnatis nominibus, et erroribus nomen trahere gestis? Tot sanctorum Philosophorum monumenta sunt in manibus, tu adire Patriarchas haereticorum, tibi gloriae ducis?
Sectarum innumerae olim fuerunt acies, Erethriaca, Epicurea, Cyrenaica, Megarica, Theodoria, Pyrrhonia, Stoica, Peripatetica, Academica vetus, et nova, Cynica, Potamonia, Eliaca, inter horologia potius, quam inter philosophos conveniet. Cito defecerunt, quae celeriter caput extulerunt, Academici veteres, et minores antistitem nullum reliquerunt; Quis est, qui tradat praecepta Pyrrhonis? Pythagorica illa invidiosae turba Scholae praeceptorem non invenit, Sextiorum nova, et Romani roboris secta, inter initia sua, cum magno impetu coepisset, exstincta est. Veritatem igitur secundum piorum philosophorum, et Academiarum sententiam doceat, cuicumque Christiana iuventus est commissa.
§. 7. Officium quoque suum agnoscat, quod vita, non sola disputatione continetur. Aureum Romani Sapientis est monitum Ep. 20. Illud autem, mi Lucili, te rogo, atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demitas, et experimentum tui profectus capias, non oratione, nec scripto: sed animi firmitate, et cupiditatum diminutione. Verba rebus proba. Aliud propositum est declamantibus, et assensionem coronae captantibus, aliud his, qui iuvenum, et otiosorum aures, disputatione varia, aut volubili detinent. Facere docet philosphia, non dicere: et hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat, ne orationi vita dissentiat, ut ipsa inter se vita unius, sine actionum dissensione, coloris sit. Maximum hoc est, et officium sapientiae, et indicium ut verbis opera concordent, ut et ipse ubique par sibi, idemque sit. Quis hoc praestabit? pauci, aliqui tamen. Est difficile hoc: nec dico sapientem semper uno iturum gradu, sed una via. Vivat ergo ex lege philosophiae, et sic vivere doceat.
Si enim Philosophiae professor mores corrumpat, ut Epicurei, ut Cynici, laborabit disciplina civitatis, et se in delicias dabit.
§. 8. Diligenter in hoc incumbat magister, ut discipuli philosophiae, dum omnia inquirunt, non modo contra divinas leges non disputent, sed magistratibus etiam honorem deserant, et legibus politicis obtemperent. Olim obiectum Stoicis est, ab illis contemni magistratum, et leges: et sane id promptum erat de illis sentire, qui omnes insanire, nullum praetorem, nullum consulem, nullum regem dicere solerent. Rubellio Plauto datur crimini apud Tacitum libr. 14. Quod assumpsisset Stoicorum arrogantiam, sectamque, quae turbidos, et negotiorum appetentes facit. Respondit Seneca Epist. 73. Errare mihi videntur, qui existimant philosophiae fideliter deditos, contumaces esse, ac refractarios, et contemptores magistratuum, ac regum, eorumve per quos publica administrantur. E contrario enim, nulli adversus illos gratiores sunt: nec immerito, nullis enim plus praestant, quam quibus frui tranquillo otio licet. Itaque hi, quibus ad propositum bene vivendi aditum confert securitas publica, necesse est auctorem huius boni, ut parentem colant: multo quidem magis, quam illi inquieti, et in medio positi; qui multa principibus debent, sed multa et imputant, quibus numquam tam plene occurrere ulla liberalitas potest, ut cupiditates eorum, quae crescunt, dum implentur, exsatiet. Et libr. 2. de Clem. cap. 5, Scio male audire apud imperitos sectam Stoicorum, tamquam nimis durum, et minime principibus, regibusque bonum daturam consilium. Obicitur enim illi, quod sapientem negat misereri, negat ignoscere. Haec si per se ponantur, invisa sunt. Videntur enim nullam spem relinquere humanis erroribus, sed omnia delicta ad poenam deducere.
Excusat ille, sed vereor ut valide, et vere; nam de duritia eos Augustinus accusat. De contumacia, quam sortitudinem vocabant, multa passim exempla sunt. Hanc itaque partem, et fundamenta, quae natura ipsa posuit, moralis praesertim professor inculcabit, id a professoribus Societatis regulaipsa requirit; Intelligat sui instituti nequaquam esse ad Theologicas quaestiones digredi, sed progrediendo in textu, breviter, docte, et graviter praecipua capita scientiae moralis, quae in decem libris Ethicorum Aristotelis habentur, explicare.
Praecipua vero doctrina est, ut in Re publica ordinem legitimum parendi observent, ipsas denique virtutes agnoscere.
§. 9. Contentiones fugito, veritatis enim investigationem continet philosophia, cui nihil aeque adversatur, atque vincendi, et triumphandi vilis gloriola, sed acris tamen in animis sophistarum tyrannis. De fundis, et patrimoniis servata pace, et caritate, ad tribunal iudicis cives disceptant, de voculis, et entibus rationis, et relationibus, cum furore declamitant philosophi; Nostri professores monentur Reg. 5. non sua modo docere, sed aliena etiam refellere, cum modestia. In iis quaestionibus in quibus liberum est quamcumque partem sequi, ita defendatur una pars, ut alterius etiam partis, ac multo magis prioris professoris, si contrarium docuerat, existimationi modeste, ac benevole consulatur. Quin etiam si conciliari possunt auctores, id ne neglegatur, optandum est. Denique in nominandis, aut confutandis auctoribus modeste se gerat.
Curae igitur sit, ut philosbphiam habeas non iactes. Si in quaestiunculis perspicaciores collegis, gaude tuam tibi ignorantiam esse detractam, aliis suam ne exprobres. Si vis philosophari sine invidia, philosophare sine pompa: odiosus est, qui ita loquitur, ut quod ipse non docet, damnare videatur.
§. 10. Fugienda est quoque opinionum novitas: Nam quod cvenire in calamitatibus solet, ut novitas percellat, et dolori pondus addat, id quoque in hac opinionum levitate contingere solet, ut magno impetu veniant, et applausu; deinde celeri fastidio reiciantur. Communium sententiarum difficultate, et obscuritate, quam non nisi magno labore superare etiam magna ingenia possunt, diu torquentur: dum nova audiunt, non quid habeant, sed quid appetant, secum perpendunt. Itaque summum mali est imperitis, novandi cupiditas. Quidquid autem pretiosum sola novitas fecit, id vile redditur, cum adest, nec auctor in pretio est, cum novus esse desiit. Nobis serio illa novitas prohibetur, etiam in rebus alioqui adiaphoris Reg. 6. communis. In iis etiam, in quibus nullum fidei, piet atisque periculum subest nemo in rebus alicuius momenti, novas introducat quaestiones; nec opinionem ullam, quae idonei auctoris nullius sit, iis, qui praesunt, inconsultis; nec aliquid contra Doctorum axiomata, communemque scholarum sensum doceat: sequantur potius universi probatos maxime doctores, et quae, prout temporum usus tulerit, recepta potissimum fuerit in Catholicis Academiis.
Tanti vero rem eam esse arbitror, ut ad professionem philosophiae nullum admittendum esse iudicem, nisi qui vetere, et trita, hoc est regia via incedere paratus est. Si enim eam philosophiam, quam Aristoteles, Pantaenus, Augustinus, Diu. Thomas, atque alii innumeri magno consensu professi claruerunt, iuventuti exponat, iam novit Res publica, quid adolescentes doceantur; si nova adferat, quamvis forte bona essent, sunt tamen dubia, et periculosa, at Refpublica in tuta seponi, iuventutem suam exoptat. Nulla novitas momento opus suum implet, nec nisi spatio temporis in solido est; itaque nova, necesse est imperfecta esse. Novas Oceani vias, per arctoas plagas, iam dudum tentant Batavi, magna spes, magna proemia periclitantibus proponuntur, sed nemo prudens incertae se navigationi committit, cum satis periculorum in cursu noti maris ventus, et unda praestent. Haec itaque cautio Rei publicae convenit, ne novis, et ignotis opinionibus iuventutem committant, nisi prius ea doctrina, methodoque, quae iactatur eruditionem aliquos esse consecutos constiterit, quod cum factum fuerit, iam novitas desierit; tarde enim magna proveniunt; nec minus imprudenter agit, qui novae philosophiae in se pericula admittit, quam ille, qui incertae medicinae in salute sua experimentum fieri cernit.
§. 11. Non modo novae, sed vetustae quoque opiniones inutiles, quae philosophiam infamant, vitandae sunt. Ita regula octava communis. Opiniones inutiles, obsoletas, absurdas, manifesto falsas non adducat. Nihil tamen absurdum, quod non senserit, et dixerit aliquis philosophorum; quorum si ineptiae frequenter in memoriam revocentur, invenient aliquando sectatorem. Multum habent philosophi supervacui, quodque in usum numquam veniet, illa non modo resecent, sed omnino mentionem omittant. Ne rebus non necessariis ingenia conflictentur. Dixi supra de nimia subtilitate, quae veritati infesta est. Nunc hoc solum moneo publicae dispositionis esse, ut advigiletur, ne inanibus disceptatiunculis tempus, atque aetas transigatur. Triplex est philosophia. Moralis, naturalis,
rationalis. Prima componit animum, secunda rerum naturam scrutatur, tertia, quae pars est eloquentiae, verborum proprietates exigit et structuram, et argumentationes, ne pro vero falsa surrepant.
His terminis includatur boni praeceptoris industria. Alia ne attrahat, quod tamen multi neglegent, nisi ineptias maiorum cura coerceat. Olim ita factum est, philosophi quoque ad syllabarum distinctiones, et coniunctionum, ac propositionum proprietates descenderunt, et invidere Grammaticis, invidere Geometris. Quidquid in illorum artibus supervacuum erat, transtulere in suam. Sic effectum est, ut diligentius sciant loqui quam vivere. Immo vero ne nunc quidem loqui sciunt multi, cum enim animum tricis inutilibus implicant, ne verba quidem evolvere, et explicare didicerunt.
§. 12. Illustres philosophos citet, imitetur, suis commendet. ita Reg. 8. communis. In afferendis Doctorum auctoritatibus, non sit nimius, si tamen habeat insigniorum auctorum testimonia, ad sententiam suam confirmandam, verba ipsa, quoad fieri potest, pauca tamen, et fideliter recitet; multo magis Sacrarum scripturarum, Conciliorum, sanctorum Patrum. Edignitate autem magistri est, nullum fere auctorem proferre, quem ipse non legerit.
Nec tamen omnia referat, ad eos legendos ipsos remittar, ut est in regula 10. Ea quae in auctoribus in promptu positis habentur, si afferenda sint, explicet potius, quam dictet: quin etiam auditores, ad eos auctores, qui copiose, et accurate matetiam aliquam pertractarunt, reiciat.
§. 13. Disputando adolescentes exerceat: nihil perniciosius silentio Pythagoraeo. Quinquennium velut muti pisces, non magnam sapientiam audiebant. Philosophum futurum assidue, diligenterque audire, commentari, inquirere volo. Quiam vero multa excidunt e memoria, multa dubia occurrunt, multae in diversum ratiocinationes, necesse est, in singulos dies auditores exerceri, habere cui dubia proponant, quem consulant. Uno verbo magister explicat, quod longo labore quaerendum erat. Superbus est, qui errare, quam monstrari sibi viam ducit honestius. Hac dere ita leges nostrae sanciunt. Reg. 11. Post lectionem in schola, vel prope scholam maneat saltem per quadrantem, ut possint ad eum interrogandum auditores accedere: et lectionum rationem interdum exigat, curetque ut eae repetantur.
Huc quoque pertinent variae disputationum exercitationes regula 12. et sequentibus. Domi quoque cottidie praeter sabbatha, vacationes, et dies festos una hora designanda, qua repetatur a nostris, et disputetur; ut earatione, et ingenia magis exerceantur: et difficilia, quae occurrent, magis elucidentur. Praemoneatur itaqtie unus, aut alter ad repetendum memoriter, non plus quam per quadrantem: postea argumentetur unus item, aut alter, totidem respondentibus: si quid vero temporis supersit, dubia proponantur; ut autem supersit, magister argumentandi formam severe tueatur, et cum novi nihil affertur, praecidat argumentum.
Sub finem anni ita instruendae erunt praeteritarum lectionum repetitiones, ut nisi quid obstet, mensis integer vacuus ab illis etiam, non solum a lectionibus, relinquatur.
In Sabbatho, aliove, quem Academiae consuetudo exigit, die habe ant in scholis disputationes per duas horas, longiores etiam, ubi sint magni externorum concursus. Quod si quam in hebdomadam duo festi dies, vel cum festo una hebdomadaria vacatio incidat, non disputetur, sed legatur Sabbatho: id vero si tribus continuaretur hebdomadis, una interponatur disputatio.
Ubi receptus Academiae mos nihil obstat, singulis, praeter tres menses aestivos ultimos, aut (si pauci sint auditores) alternis mensibus, communes certo aliquo die disputationes, tum ante, tum post meridiem habeantur: quot fuerint magistri, totidem auditores defendant, singuli singulorum magistrorum quaestiones.
Intersint disputationibus, quoad eius fieri potest, alii quoque doctores nostri, professoresque, licet diversarum facultatum: qui, quo magis concertatio ferveat; argumentorum, quae agitantur, vim urgeant: modo ne prosequendum suscipiant argumentum, cui utilitter, ac strenue adhuc argumentans insistit. Id ipsum praestare liceat externis etiam Doctoribus, atque adeo ad argumentandum ex instituto, nisi ea consuetudo, alicubi minus probetur, invitari possunt.
Ex auditoribus publice non disputent, nisi doctiores; ceteri privatim exerceantur, quo ad ita instructi sint, ut eo loco non putentur indigni.
Existimet disputationis diem non minus esse laboriosum, fructuosumque, quam lectionis, omnemque disputationis utilitatem, ac fervorem a se pendere: cui ita praesit, ut ipse videatur esse, qui in utroque concertatore concertet: collaudet, si quid afferatur boni, et attendere omnes iubeat: cum gravior aliqua proposita fuerit dissicultas, suggerat subinde breve aliquid, quo vel fulciat respondentem, vel argumentantem dirigat: neque diu taceat, neque semper loquatur, ut ipsi etiam discipuli promant, quod sciunt; ipse vero, quod depromptum fuerit, emendet, aut expoliat: disputantem progredi iubeat, dum difficultas vim obtinet, immo augeat ipse difficultatem, nec dissimulet, si is, qui argumeniatur, prorepserit ad aliud argumentum: non patiatur, vel argumentum paene solutum longius urgeri, vel responsionem non bene constantem diu sustineri; sed post aliquam concertationem rem totam breviter definiat, et explanet. Si quid denique aliud uspiam in usis est, quo disputationes reddi soleant frequentiores, ac ferventiores, id sedulo. retinendum.
Cum adiutore, seu Bidello a Rectore constituto, agat interdum, eumque de totius classis statu, et de externorum etiam auditorum diligentia, ac profectu percontetur; detque operam, ut idem suo munere fidelitter, et accurate fungatur.
§. 14. Sit professor qualem regula 20. describit. Sit denique in omnibus, divina aspirante gratia, diligens, et assiduus; et profectus studentium, tum in lectionibus, tum in aliis litteraris exercitationibus studiosus: non uni se magis, quam alteri familiarem ostendat: contemnat neminem; pauperum studiis aeque, ac divitum prospicias; profectumque uniuscuiusque e suis scholasticis speciatim procuret.
Ut autem talis sit, eligatur doctus, Deum timens, amans Rei publicae. Et quamquam talis sit, in eum tamen procerum oculi coniecti sint, ne taedio aliquando demutetur.
§. 1. NOn est mihi animus has facultates, civitatibus commendare, praestiterut id illi, qui in singulis claruerunt. Sed consilium dare Rei publicae, quo in admittendis illis utatur, et docendis. Nam de necessitate, usuque Dialecticae,
cum sit primarium rationis instrumentum, nihil dicere necesse est, nec quicquam in ea, nisi sophistice reprehenditur. Qui a philosophia eam removerunt, maiorem paene, quam philosophiae necessitatem illuis iudicarunt. Laertius in vita Epicuri, ab co philosophiam ait divisam in Canonicam, Physicam, Ethicam. Canonicam esse quae ad opus, aggressiones, et aditus praestat, et uno libro ab eo traditur, qui ab eo Canon vocatur. Stoici Canonem in Logicen, et Rhetoricen diviserunt. Itaque Epicurei cum separare Dialecticen vellent, eam tamen alio modo, et via admiserunt. Epicurei inquit Sen. Ep. 89. duas partes philosophiae putaverunt esse, Naturalem atque Moralem: Rationalem removerunt. Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere, falsa sub speciei veri latentia coarguere, ipsi quoque locum quem, De iudicio, et regula appellant, alio nomine rationalem induxerunt.
Verum mihi constitutum est leges scribere, quas Res publica Dialecticam docturo imponat, nam in ea docenda, plurimum errari passim nihil dubito.
§. 2. Dialecticae docendae lex prima. Ad eam discendam neminem in Europa admittat, nisi in eloquentia mediocriter versatum. Haec regula adeo necessaria est, in illis quidem provinciis, quae cultioribus litteris deditae sunt, ut sine summa infamia neglegi non possit. Cum enim latine disserendum sit, nisi ante eloquentiae praecepta, exercitationesque perceperint, necesse est omnino infantes reddi; concise enim, obscureque disputat, suis verbis a communi usu alienis dialectica utitur, quo fit, ut nec pristinam facultatem retineant, nec acumen Dialecticorum intellegant, ut quae intellegunt, timore commitendi soloecismi proferre non audeant.
§. 3. Secunda lex est. Ut Dialectices praecepta ab Aristotele solo accipiantur, immo et Physicarum rerum reconditissimae scientiae, ita mos est Societatis nostrae, et consentiunt iam octingenta paene saecula. Quia vero multi nos ea de causa graviter impugnarunt, et Franciscus Patricius Venetus Aristotelis Philosophiam pessundare conatus est, non omnium modo nos Peripateticorum iudicio, sed aliorum sententia quoque defendam. Iustus Lipsius vir doctissimus, et usum doctrinae ad publicam utilitatem semper referens ita li. 1. c. 4. manuductionis hac de re disserit. Sed tamen iam eo ventum, ut reliquis cedentibus, duae de principatu fere contendant, Peripateticorum, et Stoicorum. Nam Epicureos communis consensio iugulavit: Academici ipsi se, et nullam scientiam profitendo, discipulos habere desierunt. De peripatetitis, hodierna iudicia si audias, rem sactam habes: in scholis soli regnant, ab octingentis amplius annis apud Graecos, Latinosque admissi. Quis pellet? nec velim, nec debeam fortasse: dividuum [(reading uncertain: print faded)] tamen hoc regnum facere, et collegas dare, nescio annon sapientia mecum optet. Aristotelem, regem illum Peripateticorum, magnum inter homines fuisse, quis abnuat? et magni ipsi viri locum sic assignant. Cicero inter primos: vir non solum in dicendo copiosus, sed etiam in philosophia singularis. Alibi: summo ingenio; scientia, copia. Iterumque. Quo nihil politius, nihil acutius. Eidem: aureum eloquentiae flumen dicitur: et Plutarcho, vir eloquentissimus, et peritus flectendi animos, quaqua vellet. Denique plena manu Cicero: Quis omnium doctior, quis acutior, quis inrebus vel inveniendis; vel iudicandis, acrior Arist. fuit? Neque alii ab his elogiis divertunt. Plinius quidem, summam in omni doctrina virum appellat: alibi; immensae subtilitatis. Quid Arnobius? vir ingenio praepotens atque in doctrina praecipuus. At Averroes velut lymphatur in eius laudes. Arist. inquit, tres scientias invenit, Logicam, Naturalem, Divinam: et nullus error inventus est, usque ad hoc tempus, quod est mille et quingentorum annorum. Et talem esse unum hominem potius est Miraculosum, quam humanum. idem alibi: Aristot. est Regula, et Exemplar, quod natura invenit, ad demostrandam ultimam perfectionem humanam. Denique simili elogio: Aristotelis doctrina est summa veritas, quoniam eius intellectus fuit finis humani intellectus. Quare bene dicitur, quod fuit creatus, et datus nobis divina providentia, ut sciremus quidquid potest sciri. Haec magna, admiranda sunt, fateor: et quae virum caelestibus paene aequent. Quid tam alii? alia. Tertullianus, Minutiloquium eius taxat: et eadem voce Irenaeus, Minutiloquium, et subtilitates circa quaestiones. Hieron. versutias eius. Quid volunt? nimis et tenuiter subtilem fuisse, atque inquisitorem saepe cum obscuritate. Ideo Sidonius: explicat ut Plato, implicat ut Arist. At Gregorius Nazianz. et hoc, et graviora obicit. [Gap desc: Greek words] . Abice mihi Aristotelis Minutiloquium, sagacitatem et artificium, abice mortuales illos super animam sermones, et universe, humanailla dogmata. Damnat non assurgentem et in humilibus terrenisque haerentem. Hoc et Atticus apud Eusebium. [Gap desc: Greek words] . Aristotelis tenuis et humilis subtilitas, quae res terrenas quidem pervadere, et quid verum in iis pervidere posset; at solidae illius veritatis, clarum, et serenum lumen non ei fuit inspicere. Lactantius pariter: Aristot. de Deo ipse secum dissidet, et repugnantia dicit et sentit: Iterum; Aristoteles, Deum nec coluit, nec curavit. Philo Iudaeus. [Gap desc: Greek words] . Aristoteles numquam pie, aut sancte doctus. Itaque vides mi Auditor attolli, vides deprimi, in iudiciorum isto velut oscillo suspen sum. Immo et hoc disce, Platonem illi consensu fere ab antiquis praeponi. Cicero ipse, ille exprofesso, immo velut ex conducto, eius praeco, palmam ausert et in Platonis dextram transfert. Aristot. excepto Platone, philosophorum princeps. Nonne palam secundum facit? iterum: Aristot. longe omnibus, Platonem semper excipio, praestans ingenio, et diligentia. Et plerique etiam nostrorum procerum tabellam in hanc partem dimittunt. Arnobius: Plato ille divinus, multa Deo digna, nec communia sentiens multitudini. Iterum: Plato ille magnus pie sancteque sapies. Et Tertull. consentit, et in Aegypto haec dogmata a Trismegisto illo hausisse maxime, eiusque scriptis, fatetur. At alii ad Prophetas. et sacros ent libros mittunt, et palam Numenius: [Gap desc: Greek words] ; Quid est Plato nisi Moses Atticissans? August. autem ille nostrorum scriptorum apex, Platonem ceteris philosophis gentium longe lateque praefert. Immo in caelo paene (quatenus pie potest) ponit: Hunc Platonem, inquit, Labeo inter Semideos commemor andum putavit: Semideos autem heroibus anteponit, et utrosque inter numina collocat. Verumtamen istum, quem appellat semideum, non heroibus tantum, sed etiam Diis ipsis praeferendum esse non dubito. Eodem sensu alibi, templum ei iustius, quam diis illis gentium ponendum. Et qua de causa quam ipse promit: Platonicae familiae Philos. facillime omnium, paucisque mutatis, fieri posse Christianos. Et sane multum in philosopho, immo caput est, ad Deum, et divina assurgere: a quibus cetera omnis sapientia nexa est, et pendet. Itaque vides in istis Arist: nec (prudens aliquis negaverit) a Platone,
itemque a Stoicis, longe vinci, et relinqui. Quid tamen est? Dialectica firmiter, et composite tradidit: idem Physica, de quibus Tullii hoc testimonium: naturam sic a Peripateticis investigatam, ut nullapars, caelo, mari, terra sit praetermissa. Et Laertii: [Gap desc: Greek words] . In naturalibus omnium maxime rationes reddidit, etiam ad res usque minimas. Ideo utilitter, quoad has duas partes attinet, in scholas receptum fateor: quem enim potius? et veteres alii, qui haec tradiderunt, aevo perierunt. Sed et opus iuventuti certum doctorem, et dogmata esse, quibus insuescant. Quemadmodum folia, ait Seneca, per se virere non possunt, ramum desiderant, cui inhaereant, ex quo sucum trahunt: sic praecepta si sola sunt, marcent, infigi volunt sectae. Iuventuti, inquam, hoc opus: at iam viros, quae invidia aut ignavia est, longius non mittere? In Thenlogicis, in Ethicis, in ipsis Physicis, quam multa praeclara, rara, Pythagorei aut Stoici dixerunt, et quaedam etiam alii. Haec ego non adeam, usurpem, et velut relictam a maioribus hereditatem cernam? Audacter et ut si in senatu sedeam, non audiam tantum, sed examinem et ipsi rogatus, sententiam dicam. Nam semper illam unius sequi (argute noster Annaeus) non id curiae, sed factionis est. Equidem adsurgo et veneror inventa, inventoresque sapientiae: sed ut homo homines, et qui non Domini nostri, sed duces sunt. Quis tam feliciter, immo tam divine sapiens.
Omnia veridico qui quondam ex ore profudit? Non fuit, non erit. Et est haec aeternae illius benignitatis, spargere ingeniorum dona in aetates, et in homines: nec in unam illam, aut hunc unum, omnia simul et semel contulisse. Optimus vatum
[Gap desc: Greek words] .
Sed non in simul; et semel, omnia Dii sua donant.
Utendum est testimonio magnorum virorum; ut nostra causa tantis auctoribus probata, verecundia patronorum tuta sit. De Logica, et Physica nemo negabit; nisi si quis meliorem ostendat auctorem, accuratiorem, et argumentandi peritiorem. Platonis Dialectica paene nulla est, Physica illius pauca et errorum plena. Morales disputationes plures, sed nullae compendio totam Ethicen tradunt. Patrum aetate magnus habitus est, quia in rebus moralibus multa docuit, et in divinis ad Christianos accessit; Multaque argumenta Episcopis, contra Idololatras suppeditavit.
§. 4. Tertia lex. In Logica, Physicaque ita Aristot. exponatur, ut quidquid ex veteribus recentioribusque doctum, et utile colligi potest, simul accurate tradatur. Nam nihil alios vidisse praeter Aristotelem, nihil tot milia interpretum addidisse Aristoteli, non modo incredibile est, sed libri quoque innumera ostendunt.
§. 5. Quarta. in Dialectica res breviter exponatur, inuties tricae, argutiaeque tollantur. Novae quaestiones ne addantur, multae ex veteribus resecentur.
§. 9. Quinta lex. In omni genere scientiarum mathematicarum, hoc agendum est, ut perfectissimi habeantur auctores, et professores, nam omnium in Re publica utilium, machinarum, opificiorum atque temporis ratio ipsa, ab illis profluit. In primis sit qui caeli motus, atque astra contempletur, omnes eius partes exponat. Multa res illa ad vitam civilem, atque adeo caelestem facit, opera Dei considerare, magnitudinem, symmetriamque cognoscere, terrarum tractus dividere. Multae, et ridiculae ex harum ignoratione, superstitiones ortae sunt fabulaeque etiam apud barbaras nationes, quin et magicae incan tationes, non nisi inscitia talium rerum nituntur. Sint igitur iuncti Astrologis, Geometrae, Geographi, Arithmetici, Gnomonici, Dioptrici, instrumentorum etiam fabricatores, nulla enim harum artium est, quae non aliquando summam necessitatem, usumque habeat.
§. 7. Suprema demum cura Metaphysicae tribuatur, quae proxima Theologiae est, immo naturalis quaedam Theologia, cuius etiam nunc pars praecipua in Theologia, docetur. Qua de re initio suae Metaphysicae Franciscus Soarezius noster plurima, accuratissimaque disputat.
litteras, philosophiam practicam, iurisprudentiae et Theologiae fundamenta scire principem oportet, et artem artium Politicen. Maxime principi convenit, sapere, iudicare, bene vivere.
§. 1. QUod dictum est omnibus ab Ecclesiastico cap. 38. de honorando medico, id praecipue Rei publicae, et principi imperatum est. Eorum enim est, non sibi modo, sed toti patriae prospicere, ut oportune morbis obviam eatur, medici, Chirurgi, Pharmacopolae praestantes habeantur. Ea vero munificentia habendi sunt, ne aegrorum turbam optent. Quemadmodum vero prudens paterfamilias, cum famem sedavit, in futuram necessitatem tamen commeatum reponit, ita quoque civitas vel unum vel plures habeat medicos, qui privatis morbis, et epidemicis medeantur. Nec modo in Re publica foveat, sed honoratum quoque locum tribuat. Ego quod ea de re sentio perspicuis verbis complectar.
§. 2. Honor medicis singularis in Re publica tribuatur, Ita divinae litterae, Eccle. cap. 38. 1. Honor a medicum propter necessitatem. etenim illum creavit Altissimus. A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem. Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. Altissimus creavit de terra medicinam, et vir prudens non abhorrebit illam. Nonne a ligno indulcata est aqua amara? Ad agnitionem hominum virtus illorum, et dedit hominibus soientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis, et non consummabuntur opera eius. Pax enim Dei super faciem terrae.
Graeca hodierna pleraque habent; [Gap desc: Greek words] . Honor amedicum ad necessitates honoribus eius. Non enim honorem intellegit, quo illi succurras, ne egeat. Sed hoc vult, ut eum antequam morbi necessitas id extorqueat, honores. Sic Ben. Sira exposuit. Et alii Hebraei, Medico iubent dari munera, honoremque impertiri, ut eorum memor, morbi tempore, te lubens, prompt us invisat.
§. 3. Tanta sit in Re publica medici dignitas, praemiaque, ut ad ea etiam nobiles, magnatesque aspirent; sit non minus ad capessendam Rem publicam aditus Machaoni, quam Demostheni; Cur enim non committant illi Rei publicae partem, cui vitam suam, liberorum, coniugumque
concredunt? Causa cur ita iudicem est; quia sanitatem civium, et principis dignam esse iudico, quae a viris primariis curetur. Nec indignum est viro nobili, obire pauperum casas, tentare artenae pulsum, signa morborum, et criteria iudicare, catapotia praescribere. Humana malitia est, quae salutis suae antistitibus, aestimationem detraxit, et eadem tamen scelerum suorum vindicibus, maiestatem circumposuit. Fasces, et secures, et lictor magistratibus adduntur, tamquam insignia potestatis, et sunt tamen carnificum instrumenta, carceres illi adeunt, noxios tendi, ungulis secari, uri, in crucem agi imperant; Atque ad hanc potestatem, ambitiosa iudicum, et praefectorum nomina deducunt. Cur minor sit honor medico vitae salubritatisque patrono, quam iudici mortis administro? Invidit bonis suis natura nostra ordinis corruptrix, quae potestatem perdendi reos, pluris aestimat, quam facultatem servandi civis. Unde hoc tantum malum est, ut minor sit, qui servat bonos, quam is qui perdit malos? Quod non eo dictum velim, quasi vel iurisperitis, vel magistratibus medicos praeferri velim: Nam magistratibus suus manet honos, et palmam movetordine nemo, et Iureconsultis ex more Academiarum cedunt medici, sed ut ostendam, eos quoque publicis dignitatibus ornandos, nec quicquam in eorum functionibus vile censendum esse.
Vetus est tamen medicos inter et iurisperitos de loci dignitate controversia. Litem alienam meam non facio: quid vero sentiat clarissimus Christophorus Besoldus primarius Academiae Wircenburgicae professor in dissertatione Iuridicopolitica, de iure Academiarum c. 3. ipsius verbis ascribam, ita pag. 200. Post Theologos proxime, seu secundum locu obtinent iureconsulti; ante medicos. Id an iure fiat, quaestio vetus est videntur Lipsius orat. 8. Rodericus a Castro in Medico polit. l. 1. c. 12. Alphonsus Moditius §. prudentum q. 12. Limneus in disput. de academ. 2. Thes. 10. Clarissimus Hilligerus ad Donel. l. 3. comment. c. 9. littera N. Ioannes Gerardi cent. quaest. polit. decad. 9. q. 6. Ioannes Baptista de Plotis, et Rogegerius comes. consil. matrim. T. 1. consil. 87. et seq. Benius de privil. Iurifcons. l. 3. c. 55 Iacobus Martini cent. 9. qq. variar. disp. 2. q. 10. Ego neutri arti aliquid detractum velim. Sed si ex animi sensu sententiam pronuntiare, et ex veris fundamentis non emendicatis suffragiis censere decet, cum praestantissimo medico Francisco Valesio in sua sacra philosophia a c. 74. hac distinctione rem determinarem; ut nempe iurisprudentiae verae, quae non in agendis causis, sed in administranda Rep. versatur, cedere omnino necesse habeat medicina: non Rebulariae illi, quae lites solummodo ordinat, vel miscet potius intricatas. Haec ille Iureconsultorum antecessor.
§. 4. Rei publicae liberae consultum est medicos in senatum adsciscere: Prudentissime vero incolumitati suae prospiciunt Reges, et Principes, si eos in consilia publica adhibeant, modo viri boni, et prudentes sint. Nam honore illo fidem illorum sibi obligant, et credendo faciunt sibi fideles. Deinde cum naturae, affectionumque naturalium sint gnari, crebro ea suadere possunt, quo prosint, aut sane ex vultibus-oculisque iudicare, quae esse in rem principis censeri possint. Miserum fuit in Seleuci filio Antiocho, sed medicae tamen sagacitatis exemplum. Amorem enim Antiochi, Erasistratus deprehendit; que madmodum Hippocrates Perdiccae insaniam notavit. Plutarch. in Demetrio. Soranus in vita Hippocratis.
Neque mirum est honores medicis decerni magnos, et dignitates in Re publica. Nam olim regum illa cura fuit. Salomon sane dum sapientiae suae dona enumerat, Sap. 7. vers. 15. etc. Medicinam agnoscit. Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et praesumere digna horum quae mihi dantur: quoniam ipsae sapientiae dux est, et sapientum emendator: in manu enim illius, et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia; et operum scientiae disciplina. Ipse enim dedit mihi horum qua sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum, initium et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinem, mutationes et commutationes temporum, anni cursus, et stellarum dispositiones, naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum, et quaecumque sunt absconsa, et improvisa, didici, omnium enim artifex docuit me sapientia.
Horum enim cognitio necessaria est medico, et cum eam comparavit, facile medendi rationem tuetur. Itaque docte, et convenienter medicinam dixervut sororem philosophiae. Nam neminem nisi in philosophia bene versatum, ad medicinae intima, hoc est hominum vitam tuendam, vel perdendam admittet Res publica. Dionysius tyrannus Syracusis, non medicum dumtaxat agebat; sed Chirurgiam quoque exercebat, ut auctor est AElianus lib. 1. Mithridatem Ponti quoque regem, et Hermen AEgyptiorum, Gangen Medorum regem medicinae peritissimos fuisse constat, et consilio multis vitam servasse. Pogonatus imperator eam quoque artem amplexus est. Multi quoque magnates dum aquarum, olei, sublimationumque laboribus occupantur, et alembicis suis adhaerent, quid aliud agunt, quam ut medicamenta parent? Nec minus dcdecet reges esse medicos, quam philosophos, nam philosuphiae non honestissima modo, sed utilissima quoque pars est, medicina. Olim sane medici vocabantur Physici, quod non modo, animalium, herbarum, elementorum naturas, commutationes, hominis constitutionem, morborum causas sanitatisque rationem cognoscerent, sed ad uniuseviusque salutem scientia sua uterentur. Olim quidem tanti fuere apud politos populos medici, ut Apollini, AEsculapio, Chironi, Machaoni, etiam Hippocrati exstructis delubris, et aris erectis, divinos honores tribuerint. Quin et Paeonem Deorum medicum fabulae constituerunt; quod tam divina scientia, usuque, ne Deos quidem carare posse arbitraretur illa rudiras, quae iras, et parturitiones, et vulnera, saniemque miseris de astris tribuebat. Nec ullam ob causam tam religiose Apin AEgyptiorum cultum esse tradiderunt, quam quod medicinae inventor haberetur. Hercules quoque Celticus, qui ob medendi peritiam Alexipharmacus dictus est; non robore, aut mole corporis magis quam sanando morbos auctoritatem, et opes consecutus est. Nec scientiam suam medici ipsi despexerunt. Philon medicamenta efficacissima, et ut videtur, aut [Gap desc: Greek words] aut [Gap desc: Greek words] . Deorum manus appellabat. Romae quadringentos annos medici non fuerunt, uti in turbatissimo et rustico populo: Athenis et pauci, et sine honore
egerunt. Sed nihil mirum, nam [Gap desc: Greek words] propria erat Atheniensium, adeo vero nota erat, utid tamquam notum obiciat illis eorum propheta Aristophanes;
[Gap desc: Greek words] .
Aiunt temeraria, et mala consilia in urbe agitari. Quid igitur mirum, si medicos parvi fecerunt, quorum invidia, optimi cives in exilium eiciebantur?
§. 5. Denique cum medicis doctis, et fidelibus expeditissima sint ad magnas opes compendia; Utile vero sit Rei publicae divites in magistratibus esse, tum ne dignitas ipsa in viles prolapsa contemnatur, tum vero ne contemptum sui non ferentes alio demigrent, et Rem publicam destituant, eos honore obligare sibi debebunt. De medicorum ingentibus opibus tum alii, tum vero Laelius noster lib. 16. horarum succisivarum cap. 11. Erasistratus, qui circa annum V. C. 600. floruit, Antiocho Rege sanato, ut scribit Plin. lib. 29. ca. 2. centum talentis donatus est a Rege Ptolomaeo filio eius, id est, 60. milibus aureorum nostrorum, ut supputat Bud. 2. lib. de Asse, et idem Plin. ibidem cassios numerat, Carpitanos, Aruntios, Albutios, Rubrios, qui annuam mercedem acceperunt a Frincipibus CCLHS. id est, sex millium ducentorum quinquaginta aureorum, Q. vero Stertinius principibus imputavit, quod H. S. quingenis annuis contentus esset: sexcena enim sibi quaestu urbis fuisse memoratis domibus ostendebat, id est, summam altero tanto maiorem a civib. habebat, hoc est, dena quina milia, cum duodena milia quingentos aureos ipsi Imperatores penderent. Addit Plinius, par et fratri eius merces a Claudio Caesare infusa est, censusque quamquam exhausti operibus Neapoli exornata, heredi H-S. trecenta relinqueret, quantum ad eam aetatem Aruntius solus, id est, sestertium trecenties, nuperque inquit paulo post Plin. Crinias Massiliensis centies H-S reliquit muris patriae, moenibus quoque alii, paene non minori summa exstructis: ita enim legendum, non sestertiam centum: quomodo enim tam parva summa muris sufficere potuisset? Charnus item, ex eadem Massilia egrum ex suis Massiliensibus, seu Provinci alibus sanandum conduxit sestertiis ducentis, id est, quinque milibus nostrorum aeureorum. Quid opes commemorem Archontii? huic enim soli, (vulnerum erat Medicus) condemnato Claudius ademit sestertium centies, id est, ducenta quinquaginta milia aureorum bonis eius confiscatis: eidem tamen in exilio non minus adquisitum intra paucos annos, et cum Romam revertisset. Antiqussimus Democedes, ut est apud Herod lib. 3. talento uno ab Aeginetis, centum minis ab Atheniensibus, a Polycrate tyranno duobus talentis, in annos singulos conductus refertur, ut minime sit mirum Asclepiadem aetate Pomp. Magni Rhetoricae Magistrum, nec ex ea facultate bonum facientem quaetum, ad medicinam se repente conutertisse, ut evaderet opulentus. Eius meminit Plin. lib. 7. cap. 37. ut novae sectae conditoris, et lib. 26. cap. 3. et lib. 29. cap. 1.
Contra, Gallus quidam medicus acutissimius ille quidem, sed pecuniae avidissimus, cum parvum ex medicina quaestum se facere videret Nicopoli, ut auctor est Anto. Panormit. lib. 4. de rebus Alphonsi Regis ad agendas tausas se convertit, susque deque forum sophismatis, et cavillationibus vertens dispari eventu: quoniam edicto Alphonsi Regis decretum, ut lis, quae patronum haberet Gallum, eo ipso iniqua putaretur.
Galenum ita scimus copiosissimum suisse: testatur ipse lib de cognosc. animi morbis cap. 9. solitum decimam se partem suorum proventuum annuatim expendere, reliquas adicere, ita suos omnes cives divitiis superabat, quamquam patrimonio se divitem confitetur.
Venio ad Christianos. Thadaeus Flor. cuius etiam libri de re medica leguntur, cum ex patria curationis alicuius gratia exibat, in singulos dies non minus quinquaginta aureis operam suam locabat: et Honorio Pont. Max. sanato decem aureorum milia reportavit: idem narratur de Petro Apon. qui conciliatoris invenit nomen.
Dubranius lib. 23. rerum Boem. et Anto. Bonfinius libr. 2. dec. 3. et AEn. Silvius cap. 35. et 42. suae Boemiae narrant, Albicum quemdam medicum amplissimis, quas arte sua compararat, divitiis, gradum sibi ad praesecturam Pragensis Ecclesiae, apud Wenceslaum Regem, et Imperatorem ignavissimum, fecisse: similia leges exempla in Theatro vitae humanae vol. 10. lib. 6. Tit. Avaritia [Gap desc: Greek words] .
Philippi Regis dictum in medicum opulentum, sed avarum, et petacem: nam cum vuluns in colli accepisset clavicula, et ab eo curaretur, ipsi quasi insusurrans demissavoce dixit, cape quanium libet, quia clavem habes, hoc est, [Gap desc: Greek words] , ita Plut. in apopht.
Iure optimo labori donativum capiet medicus, quia praestat eum divitem esse, ut pauperes gratis, aut etiam omnes curet. Ita Hippocrates sane fecit. Et Ausonii parens.
Obtuli, inquit, opem cunctis poscentibus artis inemptae
Officiumque meum cum pietate fuit.
§. 6. Ad docendam, vel exercendam medicinam, nemo nisi diu, accurateque doctus admittatur: De honoribus Academicis supra dixi, qui quia saepe dantur indignis, non debet ea auctoritate stare princeps, ut si quis ex Italia Galliave alicuius Academiae testimonio instructus veniat, is medicus censeatur. Quid enim indignius, quam eum, qui aliquot aureis medici titulum emit, habereius publicum occidendi, et per ignobiles, interdum etiam illustres mortes artis experunenta quaerendi? Nimis saepe iactari vulgata paroemia solet, quod olim factum, et dictum est:
[Gap desc: Greek words]
[Gap desc: Greek words] .
Soli medico, solique advocato, sine poena mortis occidere fas est.
§. 7. Medico imperito, si aegros curandos susceperit, capitale esto, quamvis forte curaverit. Nam bonus exitus ex Deo est, ipsius temeritas aegrum perdiderat. Leges quidam eas reprobant, praxinque inhibent, lib. 6. §. Sed et reprobari Et merito, praessat enim praxin cessare, quam pharmacis occidi homines. Sed maiorem merentur poenam, qui discunt periculis nostris, qui experimenta per mortes agunt. Iam olim querebatur Plinius lib. 29. cap. 1. nullam esse legem, quae inscitiam capitalem medicorum puniat. Dedisse philtron capitale olim fuit; quia dubium medicamentum obtulisse, caedis reum facit. At medicus imperitus certus esse non potest. Itaque semper anceps; salubrene pharmacum, an venenum offerat, haeret, et si prosit, casu id facit non scientia. Non vacat scelere illa quae
Toxica zelotypo dedit uxor moecha marito,
Nec satis ad mortem credidit esse datum;
Miscuit argenti letalia pondera vivi;
sed vi est tamen maritus pugnantia inter se venena, nec eo magis vita illius absolvit maleficam.
Non est lex, quam suadeo, severa: De rita hominum
agit, et pro vita. Vitam hominis qui dubie curat, contempsit. Qui in periculum urbem, aut exserestum deduxit, proditor habetur. Quid de eo senties, qui accepta pecunia, non certo discrimine venena, et pharmaca dispensat? Minus nocet imperitus advocatus, quia facilius error eius cognoscitur, et adversarium habet; ideo nemo se facile arenae committit, nisi spe victoriae; medicorum in tuto res est, cum occiderint, non accusantur, aegros decipiunt. Itaque pauci sunt, qui imperiti iuris causas agunt; at medicorum error non nisi desperata vita cognoscitur, et neglegitur frequenter ab avido herede, cui profuit medicum fuisse imperitum. Hanc ego itaque temeritatem puto in bene constituta Re publica gravi poena, etiam capitis coercendam. Quod si fieret, non omnes vici medicis idiotis abundarent. Alioqui medicum eiusmodi, se scelere obstringere nullum dubium est. Navarrus cap. 25. de peccatis medici, et Chirurgi. Dicendum, quod peccat primo medicus, vel Chirurgus, qui absque sufficienti scientia medicatur, etiamsi sit laurea donatus, et qui artem satis callet: sed eius praecepta non sequitur, et qui notabiliter neglegit studere, aut infirmos visitare, quamvis agrotus sanetur, iuxta S. Anton. cum obligatione restituendi, iuxta mentem Panor. et omnium, et qui adhibet medicamenta morbo, antequam eum cognoscat, licet qui per diuturnam experientiam didicit curare obliquos morbos, puta scabiem, ossium fracturam, nubeculam ocularem, fistulas, dolorem dentium, et molarium, aurium, et aliorum similium possit licite curare: quamvis regulas medicinae ignoret, modo absque aliquo incantamento, aut fascino id faciat, et modo superveniente febri infirmo medicum adhibeat peritum: et modo ne quid, quod ignoret, intentet.
Et: Secundo peccat, qui dubitans de aliquo medicamento, an esset notabiliter noxium, an non, praebuit illud ut experiretur, aut lucraretur, aut non haberetur ignarus, etc. et magis, qui praebet rem, quam scit notabiliter nocivam: etiam si ob misericordiam, aut ut aegroto placeret, praebeat, et qui aegrotum derelinquit, antequam debeat, ob quod mors, aut prolongatio morbi evenit, cum obligatione restituendi damnum, et qui cum membrum aliquod necessario est abscindendum, non quaerit quem credebat bene abscissurum: aut dubitans de necessitate abscindendi, iussit abscindi, et qui nesciens minuere sanguinem, vel abscindere membrum, alterum eorum, vel utrumque facit, et qui sciens pharmacopolam medicamentis corruptis usurum, non eligit incorrupta, et qui, quo plus stipendii accipiat, morbi curam differt.
Eadem est aliorum sententia, et omnino consilium Silvestri tenendum est. Primo igitur, inquit ille, quaeritur, quid requiratur in medico ut possit artem exercere sine peccato? Et dico requiri multa. Primo enim requiritur, quod sic sit peritus, ut communiter a peritis illius facultatis reputetur idoneus: nec sufficit esse doctoratum, alias si ex notabili ignorantia in sua cura nocet infirmo, mortaliter peccat, faciens contra illud: Non occides. de poen. dist. 1. homicidium. et secundum Rich. tenetur infirmo ad aequivalens, ex quo non potest resarcire principale: immo etiam si sanitas sequatur, peccat mortalitet: quia expo fuit se periculo peccati mortalis, id est, operi, unde potest sequi notabile detrimentum proximo. Nec obstat, quod hoc non intendat: quia voluntarie ponit se ad illud, unde hoc natum est sequi. art. 15. q. 1. merito. et §. sed obicitur de Lamech. Nec tenetur solum in soro animae quando voluntarie laedit, puta prolongando infirmitatem, et huiusmodi: sed etiam quando ex ignorantia, vel imperitia; vel non sequendo traditiones artis: ut no. Pet. in auth. sed hodie. C. de iudi. quia imperitia medici culpae annumeratur. l. Si quis fundum. §. Celsus ff. loc. et l. imperitia ff. de regu. iur. hoc tamen Pan. in c. ad aures. de aetat. et qua. limitat, quando assumpsit officium voluntarie: secus si ex necessitate bona fide fecit, quod potuit deficientibus aliis medicis. Unde imputet sibi, qui talem eligit, ex quo dicebat se imperitum. Secundo debet esse diligens: unde et iam petitus notabiliter neglegens, in revidendo libros, in visitando infirmum, in qualitate rerum medicinalium, et huiusmodi, si sequatur mors, est irregularis, et peccat mortaliter: et similiter si sequatur magna aggravatio infirmitatis sine morte. Sed secundum Anto. de Butr. in c. tua nos. de homic. dicitur omnem diligentiam quam debet adhibuisse, quando sequitur traditiones artis, et visitat personaliter, et dictat regimen infirmo: nec tenetur ad custodiam personalem continuam, secundum Hostiens. et sic non imputatur ei eventus mortis. ff. de offic. praesidis. l. illicitas. §. sicuti. Tertio debet habere intentionem iustificatam, ut non intendat lucrari cum alterius iactura. de regu. iur. nemo. lib. 6. Unde curam, quam citissime potest, debet terminare. Et si curam extendit, et prolongat ad lucrum, peccat mortaliter: et illud plus restituere tenetur: et similiter si permittat aromatarium ponere in confectione medicinae species non sufficientes propter vetustatem vel alium defectum, ut ipse plus lucretur, peccat graviter: et tenetur uterque infirmo de omni damno. Immo secundum Archid. de aromatario confidere non debet, nisi sciat esse conscientiatum, peritum, et practicum: sed sub suis oculis debet medicinae confectio fieri. Si tamen medicinam secundum artem dedit, et omnem debitam diligentiam exhibuit: non imputatur ei, si ex defectu specierum vel admixtione alia, sit nociva, de clerico excommunicat. ministranri. c. Apostolicae. secundum Innocent. et Hostiens. in omnibus autem praedictis tenetur ad arbitrium bonorum virorum.
Et: Quomodo medicus se debeat habere in conferendis corporibus medicinis aut remediis? Et dico multa. Primum secundum Inno. in c. tuo no. de homi. diligenter attendere debet ne illas medicinas conferat, de quibus illi secundum artem non constat: quia si dubitat, utrum prodesse debeat vel obesse, dando peccat: quia in dubiis tutior sequenda est via, cuiusmodi est relinquere infirmum naturae et creatori, quam medicinae exponere de qua nescit.
Cum igitur imperitos medicos caedis reos agant Iureconsulti, et Theologi, non minus contra eos armari debet vigor legum, quam contra grassatores; cum plures perimant; et alieno se peccato involvunt magistratus, qui hac in parte officium neglegunt.
§. 8. Medici igitur diligentissime, severissimeque examinandi sunt, ante, quam ad curam civitatis exhibeantur. Nec iniuria irrogatur Academiis, qui doctorem promoverunt; nam magna pars doctores ante praxin renuntiantur, at princeps prudens nullum admitter, nisi iam praxin sub alio magistro exercuerit, ne experimenta per mortes agat. Examinandi autem sunt, omni in parte medicinae. Tres medicinae partes nonnulli constituunt; dogmata, methodum, experientiam. In Academicis promotionibus, dogmata, nuntiata, aphorismi exquiruntur, ratio eorum exigitur, seu methodus; experientia nondum est. Haec tamen cognoscenda est.
Plato medicinam dividit in eam, quae medicatis herbis, potionibus, pastillis, aegro subvenit, deinde in Chirurgicam, cuius sunt malagmata, cataplasmata, sectiones, et ustiones. Tertio in curatricem
cottidiani victus, et exserestiorum Quarto, quae morbos celeriter cognoscit, et curat tandem. Denique, quae magno et celeri adiutorio, quasi divina manu subvenit, et dolores pellit. Sed hae fere rationes inter se ita connexae sunt, ut fere, excepta Chirurgia separari non postint. Nostri eam dividunt, in eam partem, quae dc hominis constitutione agit, anatomiamque, et complexionem, seu temperaturam complectitur, deinde in eam, cuius munus est corpora, a morbis praeservare, qua quia paucissimi hominum utuntur, nec medicum, nisi cum vis morbi spem vitae incidit, consulere solent, ideo tot morborum cohortes ingruunt. Quasi vero ideo caeleste donum medicinae tantum nobis Deus a sedibus illis aethereis miserit, ut pestem visceribus illapsam expellamus, non etiam ut venientem avertamus. Tertia pars est, quae causas morborum, et in morbis, symptomarum indagat, cui necessaria est integra primae partis cognitio. Huic iuncta est illa, quae de signis, et criteriis docet, futuras crises iudicat, et quae praesentia sint, quaeque praeterierint novit. Id adeo dextre facit expertus medicus, ut Hippocrates prophetiae affinem esse medicinam allerat. Et hinc Apollini quoque futurorum praesensionem, ignara vetustas adscribit. Quinta medendi rationem tenet, quae sit diaeta, medicamentis quocumque modo sumptis, vel in viscera iniectis, vel affusis, vel diverso genere Chirurgiae. Haec latissime patet. Omnia enim genera medicamentorum nonerit, necesse est: simplicia, et composita, quae quidem magna cura persicienda curabit.
In hisce omnibus, diu multumque tentandus erit, antequam approbetur, nec disputatione modo exploranda doctrina tironis doctoris, sed ipsa quoque catapotia miscere, et temperare cogetur, probare, et improbare apothecarum pharinaca. Id sane ostendit Silvester cum negat credendu aromatario, nisi sciat esse conscientitatum, peritum, et practicum, sed sub suis oculis debet medicinae compostio fieri. Frustra inspiciet medicus, si praxeos ignarus est. Itaque et haec pars excolenda est: Nam si hanc noverit, deinde dictata nobilium medicorum didicerit, facile medebitur communibus, et notis morbis; si vero componendarum specierum, ut vocant, ignarus fuerit, nihil praecepta illa iuvabunt, peponem enim pro raphano inseret, et medica morte, misero animam extorquebit.
§. 9. Nemo medicorum etiam probatissimorum, nova medicina, nisi aliis quoque probata sit, utatur. Non ignoro veterum inventis adici multa posse, nec nova artium condemno; si enim omnes scientiae temporum intervallo magna incrementa acceperunt, cur huic uni hoc negandum sit, non video. Quia tamen in humano corpore experimenta periculosa sunt, aliorum quoque sententias audiet. Non iniqua mihi visa est lex AEgyptiorum, qua de Diod. Sicul. lib. 1. cap. 6. Quae eum qui secundum praecepta sacrilibri medicina exhibita aegrum non sanasset, culpa liberat, si contra illa scita curam instituisset, morte plect t.
Nec audiendi quisecreta se magna, et efficacia remedia pandere nolle afferunt: ignaviae, et inscitiae, immo saepe imposturae illa secretorum iactatione auctoritatem praestruunt. Si bona sunt, si rationem habent, indicari praestat, quam latere; venena saepe periculose temperata, aquas decoctas, remedia vehementia proponunt, et dum uni morbo, vel parti medentur, totum corpus consiciunt.
§. 10. Ut recte medicina administretur, magnis stipendiis, et donativis Academicos professores, princeps instituet, deinde tres, quatuorque splendidis natalibus ortos, bonis moribus, magnis praeditos ingeniis, senos, septenosve annos in eo studio liberaliter sustentabit: ut vero legitimis medicis honos sit, et pretium, multitudinem medicorum vetabit esse. Multitudinem inquam medicorum. Quae nunc tanta est, ut nullus vicus adeo abiectus sit, in quo non complures inveniantur; nam ubi nemo est medicus, omnes medicinam profitentur. Risi cum in nobili civitate Germaniae, intellexissem doctorem medicum nullum esse, interrogassemque, quemnam igitur aegri consulerent? Responsum est; praeter fatidicas anus, pharmacopoeum, Chirurgum, aromatarium, dulciarium, balneatorem, etiam Iudaeum, et Carnificem doses conficere, notare signa, atque omnia medici officia praestare: Et omnes inquiebant, hac arte ditescunt. Non dissimulavi meam sententiam, sed magistratum graviter peccare dixi, non modo quod civium salutem in discrimen vocet, et simplices, faciat hominum callidorum praedam: Verum etiam quod hac ratione superstitionibus, et magicis praestigiis occasionem praebeat. Magnum est in omnibus, et naturale vivendi desiderium, in plerisque etiam nimium, nec ulla re facilius aeger, quam spe sanitatis decipitur, ad omnia itaque descendunt, et flectere, si nequeant superos, Acheronta movent, de magia vere, et ex omnium doctorum sententia Plin. li. 30. fatetur. Natam primum e. medicina nemo dubitat, ac specie salutari irrepsisse, velut altiorem, sanctioremque quam medicinam; ita blandissimis desider atissimisque promissis addidisse vires religionis, ad quas maxime etiamnum caligat genus humanum. Et sane spe medicinae, multos diabolus in hoc barathrum viventium illexit. Si igitur a magia puram civitatem magistratus praestare desiderat, medicos illos clancularios, aut potius ariolos esse vetet. Timore mortis silentium illis indicet. Babyloniorum stolidam consuetudinem fuisse nihil dubito, qui aegros in publico deponebant, ut si quis eodem aliquando morbo sanatus esset, is medendi rationem aegro traderet, nec ulli praeterire licebat, quin de morbo eius cognosceret. Stolida inquam, res, nam et publice aeger affligebatur, et tot cum consiliis conflictabat, et quod gravissimum erat, ignoto credendum saepe erat, et ignoranti, sed publice tanta erat ignorantia, ut putarent eosdem morbos, diversis in hominibus, diversisque aetatibus eisdem remediis curandos. Ridemus igitur ista, sed deteriora committi videmus, ab iis, qui vitam, salutemque corporis, hominibus ineruditis contradunt, illi enim medicamentariam aliquam rationem tenent, qua aliquos aliquando adiutos esse norunt, eam velut [Gap desc: Greek words] omnibus applicant, quo nihil est perniciosius. Saepe etiam animas dant in discrimen, dum a sagis per incantationes sanitatem, hoc est a daemone exspectant.
Nos miramur eousque provectam veterum credulitatem, ut magis crederent. Democritus compositionem medicamenti promisit, quo pulchri, et fortunati liberi nascerentur, sed cottidie talia videmus. Novavit olim medicinam Asclepiades Pompei magni libertus, et narrat Plinius universum prope genus humanum circumegit in se non alio modo, quam si caelo emissus advenisset. Trahebat praeterea mentes artificio mirabili, vinum promittendo aegris, dandoque tempestive,
tum frigidam aquam. Et quoniam causas morborum scrutari prior Herophilus instituerat, vini rationem illustraverat Cleophantus apud priscos, ipse cognominari sefrigida danda praeferens, ut auctor est M. Varro, alia quoque blandimenta excogitabat, iam suspendendo lectulos, quorum iactatu aut morbos extenuaret, aut somnos eliceret, iam balineas. avidissima hominum cupidine instituendo, et alia multa dictu grata atque iucunda: magna auctoritate, nec minore fama, cum occurisset ignoto funeri, relato homine abrogo, atque servato, ne quis levibus momentis tantam conversionem factam existimet. Id solum possumus indignari, unum hominem e levissima gente, sine opibus ullis orsum, vectigalis sui causa, repente leges salutis humano generi dedisse, quas tamen postea abrogavere multi. Asclepiadem adiuvere multa, quorum cura nimis anxia et rudis, ut obruendi aegros veste, sudoresque omni modo ciendi, nunc corpora adignes torrendi, solesve assidue quaerendi, in urbe umbrosa: immo verotota Italia imperatrice, tum primum pensili balinearum usu ad infinitum blandientem. Praeterea in quibusdam morbis medendi cruciatus detraxit, ut in anginis, quas curabant in fauces organo demisso. Damnavit merito et vomitiones, tunc supra modum frequentes. Arguit et medicamentorum potus stomacho inimicos quod est magna ex parte vetitum. Itaque nos in primis quae sunt stomacho utilia signamus.
Haec rationem aliquam habent. illud vero detestabile quod Plinius addit lib. 26. cap. 4. Super omnia adiuvere eum Magicae vanitates, in tantum evecta, ut abrogare, herbis fidem cunctis possent.
§. 11. Cura medici excellentis in eo sit: ut cum fieri potest medicinis simplicibus et parabilibus aegri utantur. Vere Plinius l. 22. c. 14. Non fecit cerata, malagmata, emplastra, collyria, antidota, parens illa, ac divina rerum artifex: officinarum haec, immo verius avaritiae commenta sunt. Naturae quidem opera absoluta atque perfecta gignuntur: paucis ex causa, non ex coniectura rebus assumptis, ut succo aliquo siccatemperentur ad meatus, aut corpore alio humentia ad nexus. Scrupulatim quidem colligere ac miscere vires non coniecturae humanae opus, sed impudentiae est.
Hinc factum ne medicis apotheca permittatur, ne mercibus distrahendis, non sanitati studeant. Quia vero inter apothecarium, et medicum potest esse conspiratio, optime fecerit Res publica, si ipsa curam eam suscipiat. Nec tamen id fieri video, quamvis laudatissimum sit, cum multis locis principes, et urbes vini vendendi, frugum molendarum, aliarumque rerum quasi regalem curam in se recipiant. Priscorum diligentiam laudat Plinius l. 23. c. 6. Non est satis mirari curam diligentiamque priscorum, qui omnia scrutati nihil intentatum reliquere. In hoc ipso cytino flosculi sunt, antequam scilicet malum ipsum prodeat, erumpentes, quos balaustium vocari diximus. Hoc quoque ergo experti invenerunt scorpionibus adversari.
Sed temeratam illam, sublatamque ait, et in locum diligentiae successisse fraudes libr. 24. cap. 1. queritur. Hinc natae medicina. Haec sola naturae placuerat esse remedia paratavulgo, inventu facilia ac sine impendio, ex quibus vivimus. Postea fraudes hominum, et ingeniorum capturae officinas invenire istas, in quibus sua cuique homini vaenalis promittitur vita. Statim compositiones, et mixturae inexplicabiles decantantur. Arabia atque India in medio aestimantur, hulcerique parvo medicina a Rubro Mari imputatur; cum remedia vera, cottidie pauperrimus quisque cenet.
Non erit sic vilior, sed paratior, et honoratior medicus, qui sine sumptu persanat, nam in obnoxiis medicamentis adhibendis, etiam magna cura est. Optime dixit Herophilus medicus nobilis; multas herbas calcatas prodesse.
§. 12. Habeat et res publica qui herbas medicas opportune conquirat, nam in his totam olim medicinam fuisse auctor est Plinius libr. 24. cap 2. Haec erat antiqua mecdicina, quae tota migrabat in Graeciae linguas. Sed quare non plures noscantur, causa est, quod eas agrestes, litterarumque ignari experiuntur: ut qui soli inter illas vivant: praeterea securitas quaerendi obvia Medicorum turba. Multis etiam inventis nomina desunt, sicut illi quam retulimus in frugum cura, scimusque defossam in angulis segetis prastare, ne qua ales intret. Turpissima causa raritatis, quod etiam, qui sciunt, demonstrare nolunt, tamquam ipsis periturum sit, quod tradiderunt aliis. Accedit ratio inventionis anceps. Quippe etiam in repertis; alias invenit casus, alias (ut vere dixerim) Deus.
Atque haec tanti olim fuere, ut Arcadibus satis esset, pro medicina lacte uti boum, quae herbosis locis pascerentur, Plin. 25. cap. 8. Alioquin herbiferum esse et Pelium montem in Thessalia et Telethrium in Euboea, et totam Arcadiam, ac Laconicam tradunt. Arcades quidem non medica minibus uti, sed lacte circaver, quoniam tunc maxime sucis herbaeturgeant, medicenturque ubera pascuis. Bibunt autem vaccinum, quoniam boves, omnivorae fere sunt in herbis. Potentia earum per quadrupedes, etiamnum duobus claris exemplis manifesta fit.
Verum hoc Arcadicum, et antiquae stoliditatis est, cum enim sint varia morborum genera, non potest illa [Gap desc: Greek words] omnibus, sed aliquibus tantum mederi.
§. 13. Magna cura esse debet principi, ne novae medicinae inducantur, ut dixi; nam probatio est in ancipiti, itaque caute admittendi, quos Paracelsistas appellant. Probat Plinius nullam artium inconstantiorem fuisse, et suo quoque tempore saepius mutatam, causa mutationis est, cupiditas quaestus; ut novitate ad se homines alliciant, studiose vero suscipiuntur, ab aegris nova, quia veteribus lente se curari animadvertunt, et ut cubiculorum, lectorumque commutationibus, ita medicinae etiam varietate gaudent. Diu omnes Hippocrates tenuit, qui circa initia belli Peloponesiaci claruit. Eum remedia in templo scripta ex more medendi facultatem hausisse aiunt, moris enim erat, ut qui morbis liberati essent; rem edii genus, modumque scriptum in templo reponerent, his usus ille, sano iam exusto famam parasse dicitur, sed tanta rerum scientia, satis ostendit alio eum praeceptore usum; ille quidem gratis omnes sanavit, sed Prodicus eius discipulus, quaestuosam fecit, et Iatrolepricem instituit. Sed horum placita Chrysippus, Chrysippi vero Erasistratus nepos Aristotelis mutavit, atque ita praeceptores discipuli reiecerunt. In Sicilia secta fuit Empiricorum. auctore Acrone Agrigentino, ea cito, utpote opinionibus nitens, et experienta, in varias sectiunculas dissipata est, quas omnes merito damnavit Herophilus: de Secta Herophili notanda verba sunt Plinii lib. 29 cap. 1. Deserta deinde et haec secta est, quoniam necesse in ealiteras scire. Miror et paene obstupesco; Fuisse sectas medicorum, quae litteras nescirent. Et eam quae litterarum cognitionem requireret,
eo ipso esse desertam. Sed tamen nonne et hodie desertis illustribus medicis, ab aniculis, et rusticis sanitatem multi petunt, et eo magis eorum dicta suscipiunt, quod sunt ab ineruditis? Secutus deinde Asclepiades, eius scita mutavit auditor eius Themison, huius placita mutavit Antonius Musa, cum contraria medicina sanasset Augustum; sed aliam quoque sectam instituit Valens Vectius Messalinae adulter, eoque potens. Neronis imperio Thessalus cuncta veterum decreta delevit, et rabie quadam in omnis aevi medicos peroravit, sepulcro suo curavit inscribi se latronicen esse. Interim totam urbem traxit, aetatem illam, ait Plinius, ad eum transilivisse. Nullius histrionum, equarumque trigarii comitatior egressus in publico erat: sed hunc viventem adhuc, sua turba destituit. Nam Crinias Massiliensis arte geminata, ut cautior, religiosiorque, ad siderum motus ex Ephemeride Mathematica cibos dando, horasque observando, auctoritate eum praeccisit. Hi regebant fata, ait Plinius lib. 29. cap. 1. cum repente civitatem Charmis ex eadem Massilia invasit, damnatis non solum prioribus medicis, verum et balineis; frigidaque etiam hibernis algoribus lavari persuasit. Mersit aegros in lacus. Videbamus senes Consulares, usque in ostentationem rigentes. Qua de re exstat etiam Annaei Senecae astipulatio. Nec dubium est, omnes istos famam novitate aliqua aucupantes, animas statim nostras negotiari. Hinc illae circa aegros miserae sententiarum concertationes, nullo idem censente ne videatur accessio alterius. Hinc illa inselicis monumenti inscriptio, turba se medicorum perisse Mut atur ars cottidie, toties interpolamur, et ingeniorum Graeciae flatu impellimur. Palamque est, ut quisque inter istos loquendo polleat, imperatorem ilico vitae nostrae, necisque fieri: ceu vero non milia gentium sine Medicis degant, nec tamen sine Medicina: sicut populus Romanus ultra sexcente simum annum, nec ipse in accipiendis artibus lentu, Medicinae vero etiam avidus, donec expertam damnavit.
Nimium calamo indulges, o [Orig: ô] Plini, non artem damnavit; sed hominum vitia, avaritiam, crudelitatem, superbiam, ars teneda, vitia coercenda, et ut coerceri possint, occasiones tollendae. Id patet ex eo quod lasium Heminam Romanus egregie carum habuit, sed cum vulnerarius esset, saevitia urendi, secandique nomen transiit in carnisicem, et ars in taedium. Hoc iplum verba Catonis ostendunt. Dicam de ist is Graecis suo loco, Marcesili, qui Athenis exquisitum habeam, et quod bonum sit eorum litteras inspicere, non perdiscere Vincam nequissimum et indocile genus illorum: et hoc puta vatem dixisse: Quandocumque istagens suas litteras dabit, omnia corrumpet. Tum etiam magis, si medicos suos huc mivet. Iurarunt inter se barbaros necare omnes medicina. Sed hoc ipsum mercede faciunt: ut fides iis sit, et facile disperdant. Nos quoque dictitant barbaros, et spurcius nos, quam alios opicos appellatione saedant. Interdixi tibi: de Medicis. Atque hic Cato DCV anno urbis nostrae obiit LXXV. suo, ne quis illi desuisse publice tempora, aut privatim vitae spatia ad experiendum arbitretur. Quod ergo? damnatam ab eo rem utilissimam credimus? Minime hercule, subicit enim qua medicina et se et coniugem usque adlongam senectam perduxerit, iis ipsis scilicet, quae nunc nostractamus. Profiteturque esse commentarium sibi, quo medeatur filio, servis samiliaribus, quam nos per genera usus sui disserimus. Non rem antiqui damnabant, sed artem. Maxime vero quaestum esse immani pretio vitae recusabant.
§. 14. Omnes pharmacorum compositiones descriptionesque pharmacopola iuratus asservet, atque in singulos annos non medicamentariae ossicinae dumtaxat, sed medicamentorum etiam exhibitorum examen alii medici adiunctis viris e senatu primariis instituent. Si enim error commissus fuerit, si non aetati, non personae accommodata medicina fuerit, multa corrigi poterunt, et si alieni capitis iniuria res steterit, moneri medicus, ne porro peccet; et si grandius erratum removeri. Cum enim populus iudicare non possit, debet eam curam princeps peritis commivere, nihil hac in re miserius homine, et olim ita fuit. Plinius lib. 29. cap. 1. Solam hanc artium Graecarum nondum exercet Romana gravitas in tanto fructu, paucissimi Quiritium attigere, et ipsi statim ad Graecos tranfugae; immo vero auctoritas aliter quam Graece eam tractantibus, etiam apud imperitos expertesque linguae, non est. Ac minus credunt, quae ad salutem suam pertinent, si intellegunt. Itaque hercule in hac artium sola evenit, ut cuicumque Medicum se prosesso statim credatur, cumsit periculum in nullo mendacio maius. Non tamen illud intuemur: adeo blanda est sperandi pro se cuique dulcedo. Nulla praeterea lex, quae puniar inscitiam capitalem, nullum exemplum vindictae. Discunt periculis nostris, et experimentaper mortes agunt: Medicoque tantum hominem occidisse impunitas summa est. Quinimo transit convicium, et intemper antia culpatur, ultroque, qui periere, arguuntur. Sed decuriae pro more censuris principum examinantur: inquisitio per parietes agitur: et qui de nummo iudicet, a Gadibus columnisque. Herculis accersitur, de exilio vero non nisi de XL. quinque electis viris datur tabella. At de iudice ipso quales in consilium eunt, statim occisuri? Merito, dum nemini nostrum libet scire, quid saluti suae opus sit. Alienis pedibus ambulamus: alienis oculis agnoscimus: aliena memoria salutamus: aliena vivimus opera. Perieruntque rerum naturae pretia, et vitae argumenta. Nihil allud pro nostro habemus, quam delitia.
Sane in causis civilibus datur appellatio, et post appellationem revisio, ita ut bona causa, per ius perire non possit. Hic in vita hominum perdenda inspectio constituatur, ut sit aliquis metus perimendi.
§. 1. Medicus in Rem publicam admivendus iuramentum praestet, se non modo sidelem sore, sed etiam quantum poterit pro ratione personarum sumptibus temperaturum. Id vero etiam visitatores expendant, an in morbo communi, et vilioribus remediis curabili, sine causa, graviores expensas secerit. Quid enim uniones, et gemmas necesse est liquari, quae res prodigiosae etiam in regia luxuriae est, si beta, et malva salubrius alvum subducunt? Innocentiora sunt obvia. Si enim sola pretiosa prodesse Deus voluisset, paucis divitibus tantum consuluisset. Pretiosa voco non genere modo sed mixtione quoque; Deus bone, quoties audivi in unum pulvisculum pretiosissimum multa, nisi sallor septuaginta quatuor ingredientia. Quomodo omnes istorum virtutes inter se contemperantur? Iam olim ea de Plinius queritur. Theriace vocatur excogitata compositio luxuriae. Sit ex rebus externis, cum tot remedia dederit natura, quae singula sussicerent. Mithridaticum antidotum ex rebus LIV. componitur, interim nullo pondere aequali, et quarundam rerum sexagesima denarii unius imperata. Quo Deorum persidiam istam monstrante? Hominum enim subtiluas tanta esse non potuit. Ostentatio artis, et portentosa scientiae venditatio
manifesta est. Ac ne ipsi quidem illam novere. Comperique vulgo pro cinnabari Indica, in medicamenta minium addi inscitia nominis, quod esse venenum docebimus inter pigmenta. Ecce tibi ignoratione medici, venena pro medicamentis dantur.
§. 16. Sed srustra agimus cum privatis, nisi lex publica subveniat. Nam ut vitae quaedam luxuriosae, ita et medicinae iactantia est. Nihil tam absurdum dicit philosophus quod non alicuius levitate credatur, nihil tam venenatum, aut vanum praescribit medicus, quodnon cum periculo etiam sumatur; ex cinere, nidoque phoenicis medicinas prodidere.
§. 17. Medicus cum morbus est periculosus de animae salute moneat aegrotum. Consilium Navarri, aliorumque hac in re moderatum est, verbo Medicus. Tertio peccat, qui non persuadet insirnio consessionem, antequam medicinam ei applicet, cui non est locus, quando manifestum est morbum non esse periculosum, quidquid dicat Silu. nec etiam quando credit esse periculosum, et letiferum, si iuxta consuetudinem bonorum, et honoratorum medicorum monet eius parochum: aut qui eius cur am gerunt, ut illi sacramenta praebeant, et ipsi omivunt dicere id per se: non quia nolunt id facere, sed quia putant id infirmo nociturum iuxta Caiet. Nam ut ipse ait, et nos, illa constitutio hoc modo recepta est, et observat: et quamvis infirmus consiteri nolit, non ideo a medico relinquendus est, iuxta omnes.
§. 18. Si quis medicus ad sanitatem proponat remedia flagitiosa, ut calidum insantis caesi Sanguinem, quemadmodum factum Constantino, ebrietatem, [Gap desc: Greek words] , adulteria, abortus, intestabilis esto, et proratione culpae puniatur. Vita enim per scelera servari non debet. Hoc itaque agendum, ut vir bonus sit, ne maiora mala morum, dum morbis medetur, invehat. Credat itaque sanitatem esse Dei donum, abeo pendeat, nec hoc sibi tribuat, ut Deo non probante aegros sanare se posse asserat. Moresspecie medicinae coruptos testatur Plinius. Illa per didere imperii mores, illa quae sani patimur, luctatus, ceromata, ceu valetudinis causa instituta, balineae ardentes, quibus persuasere in corporibus cibos coqui; ut nemo non minus validus exiret, oboedientissimi vero esserrentnr. Potus deinde ieiuniorum, ac vomitiones, et rursus perpotationes, ac pilorum evit atio instituta resinis eorum. Itemque pectines in soeminis quidem publicati. Ita est profecto, lues morum, nec aliunde maior, quam e medicina, vatem pror sus cottidie facit Catonem, et oraculum: satis esse ingenia Graecorum inspicere, non perdiscere. Haec suerint dicenda pro Senatu illo, sexcentisque populi Romani annis adversus artem, in qua conditione insidiosissima auctoritatem pessimis boni saciunt: simul conira avonitas quorundam persuasiones, qui prodesse nisi pretiosa non putant.
Apollonidem Coum qui iure merito post unius anni [Gap desc: Greek words] , et cruciatus persico more vivus est desossus, aliosque praetereo, quia de medicis, non de vitiis hominum tracto, quae in omni genere hominum inveniuntur enormia.
§. 18. Quae contra medicos dicuntur, ad circumsoraneos et impostores pertinent. Vix ullus est in Moscovia, solus dux habet, nec desunt tamen medicationes, vel experientiae, vel superstitiones. Qualibus semper orbis uti voluit, et damno suo expertus est. Vide quaestiones Roderici a Castro. Romae medicina principio iacuit, deinde dominata est. Nec mirum in rustico populo, qui multis saeculis etiam pistoribus caruit, cum dictator rapa sibi coqueret. In Aegypto servos suisse multi docent ex Gen. 50. v. 2. Iosephus enim praecepit servis suis medicis. Verum diluta est probatio. Ea enim ratione Iosephi sratres etiam servilis essent conditionis: orientis more regum servos se magnates appellabant, non mancipiorum ritu, sed obsequii promptitudine declaranda. Quamvis nihil obstat Iosephum sapientissimum quaedam mancipia medicinam doceri voluisse. Princeps medicorum Salomon fuit, totam physicen complexus, et quidquid umquam cognitum fuit, prudentissime disseruit. Nunc etiam medicinam insamant sortilegi, incantatores, empirici, Hermetici, siderum et constellationum observatores. Unguenti armarii inventores, seu magneticarum curationum diabolici probatores. De quibus vide doctissimum virum Ioannem Roberti, contra Goglenium, et Gasparis Wenck disputationes Dilingae editas. Et eiusdem Roberti contra Synarthrosin.
Haec de institutione, quae de Iurisprudentia dici possunt, itemque Theologia, libro de legibus, et magistratu Ecclesiastico rectius exponuntur, de institutione ad militiam, ipsoque bello agendum est libro singulari. De artibus mechanicis, cum de quaerenda potentia rationem dabo, commode dicam, quamvis enim alium sinem habere possint, [Gap desc: Greek words] tamen fere habent propositam. Nec mihi alio modo de his agendum est, quam ut ad Rem publicam accommodentur. Omnia enim verum usum habent, si bono publico transigantur.